author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Paschalis II
225
CCXXV. Ad Ricardum Narbonensem archiepiscopum.--Narbonensis Ecclesiae possessiones et jura confirmat. (Anno. 1107, Jul. 13.) [MANSI, Concil., XX, 1025.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RICARDO, primae sedis Narbonensis antistiti, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Charitatis est donum proprium, providere profectibus aliorum. Charitas enim non quaerit quae sua sunt . Unde et Apostolus: Nunc autem vivimus, si vos statis in Domino ; et iterum: Quae est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum? Hoc igitur charitatis debito provocamur, et apostolicae sedis auctoritate compellimur, honorem debitum fratribus exhibere, et sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem pro suo cuique modo caeteris Ecclesiis impertiri. Idcirco, venerabilis frater Ricarde Narbonensis archiepiscope, praesentis decreti pagina tibi tuisque successoribus quidquid parochiarum ad primae sedis Narbonensis Ecclesiam antiquo jure noscitur pertinere, confirmamus. Porro infra parochias ipsas jure proprietario tam tibi quam tuis successoribus possidenda, regenda et disponenda sancimus, ecclesiam Sancti Pauli cum omnibus pertinentiis suis, oppidum Caput stagni, Salas, Aruscadas, Argens, Fontem jocosum, Auriag, Villam rubeam, Segionum, et caetera praedia, cellas seu possessiones, quae vel a regibus, vel ab aliis fidelibus viris, ecclesiae sanctorum martyrum Justi et Pastoris oblatae sunt. tam in Narbonensi comitatu quam in Biterrensi, Redensi, Sustantionensi et Nemausensi. Infra vero urbem Narbonensem, medietatem ipsius comitatus, medietatem telonei, portatici, rasicae, salinarum et caeterorum reddituum qui a civitatis comite tam de marinis quam de terrenis institoribus exiguntur. In monasteriis vero seu caeteris per Narbonensem Ecclesiam ecclesiis, salva sedis apostolicae auctoritate, canonicum vobis jus obtinere concedimus. Sane ad vestram metropolim pertinentes episcopales cathedras, videlicet Biterris, Carcassonae, Tolosae, Elnae, Agathes, Lutevae, Magalonae, Nemausi, Uzeticae, tibi tuisque successoribus in perpetuum subjectas, obedientiam debitam servare censemus. Primatum etiam vobis super secundam Narbonensem, id est Aquensis metropolis, sicut a nostris praedecessoribus statutum est, confirmamus: et quidquid ex antiquo jure saepe dictae ecclesiae Narbonensi competit, ratum perpetuo et inconvulsum manere decernimus. Statuimus ergo ut nulli hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum apud Privatum, per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, tertio Idus Julii in anno Dominicae Incarnationis 1107, pontificatus autem domini Paschalis II papae VIII.
(I Cor. XIII) (I Thess. III) (I Thess. II.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
226
CCXXVI. Ad abbatem S. Pontii et Electensem.--Ne excommunicatos a Narbonensi episcopo suscipiant. (Anno 1107.) [MANSI, Concil., XX, 1026.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, P . . . . . . abbati Sancti Pontii, et R. Electensi abbati, et caeteris monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Frater noster Ricardus, Narbonensis metropolitanus, adversus dilectionem vestram conqueritur quod excommunicatos et interdictos ab eo in communionem et participationem ante absolutionem suscipiatis, cum non solum vos, verum etiam laici non ignorent quoniam iniquum et contra canones sit cum interdictis et excommunicatis communicare, et eorum peccatis involvi. Nos vero in concilio quod apud Trecas celebravimus, sanctorum Patrum decreta sequentes, tam episcopis quam abbatibus et caeteris clericis interdiximus, ne ulterius excommunicatos vel interdictos ab alio in sua parochia reciperent. Igitur ne nostrae praeceptionis contemptores videamini, mandamus vobis ut ab hujusmodi omnino cessetis, ne excommunicationis vinculo detineamini.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
227
CCXXVII. Ad monachos S. Aegidii.--Bertrannum comitem nuntiat se absolvisse, cum is illata monasterio S. Aegidii damna reparaverit. (Anno 1107, 25 Julii.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 38.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis S. Aegidii salutem et apostolicam ben edictionem.
Propter oppressiones monasterii seu villae vestrae Bertrannum comitem diu anathematis districtione coercuimus. Denique cum venisset ad nos, praesente abbate vestro Ugone et fratribus sive burgensibus qui cum eo venerant, Raimundi comitis chartam in ejus audientia perlegi fecimus: in qua nimirum charta pater ejus Raimundus comes omnes honores S. Aegidii, tam in villa vestra quae dicitur Flaviana, quam in extrinsecis, quidquid juste sive injuste videbatur obtinere, scilicet omnes rectas sive pravas consuetudines, quas ipse vel antecessores ejus ibidem habuerunt, reliquisse, et plenariam jurisdictionem Odiloni bonae memoriae abbati, et fratribus qui cum eo aderant, fecisse asseritur per manum praedecessoris nostri Urbani papae apud concilium Nemausense. Eodem igitur tenore, et ipse in manu nostra omnes honores B. Aegidii et burgi vestri consuetudines abdicavit, et quaecunque damna sive alia malefacta sibi contigerant in guerra quam vobiscum et cum vestris burgensibus habuit, et abbati vestro, et burgensibus, et omnibus eorum adjutoribus per quos eadem damna illata sunt, omnino dimisit: sic eum a vinculo excommunicationis absolvimus. Actum apud cellam S. Marcelli VIII Kalend. Augusti, indictione XV, praesentibus episcopis Eustachio Valentino, Berengario Biterrensi, Leodegario Vivariensi; cardinalibus Romanae Ecclesiae Landulpho presbytero, Joanne et Berardo diaconibus; et proceribus ipsius Bertranni, Guillelmo Ugonis de Montilio, Guillelmo de Sabrano, Bermundo Peleto, Poncio de Medenas, Rostagno de portu, et burgensibus Pagano, et Causito, et Bertranno comite milite de Poscheriis.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
228
CCXXVIII. Decretum pro pago Salmoriacensi. (Anno 1107, Aug. 2.) [D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV pag. 957.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, etc
Inter venerabiles fratres Guidonem Viennensem et Hugonem Gratianopolitanum episcopos de pago Salmoriacensi per multos annos et multis in conciliis quaestio ventilata est. Novissime ante praesentiam nostram Lugduni in hanc concordiam ex nostri provisione judicii convenerunt, ut ejusdem pagi aequam divisionem facerent, et tam Viennensi quam Gratianopolitanae Ecclesiae pars ejusdem divisionis vicinior redderetur. Quidquid autem in territorio infra Bornam et Isaram versus Gratianopolim constituto Viennensis archiepiscopus calumniabatur, ab omni deinceps infestatione liberum Gratianopolitanae Ecclesiae cederet; porro Ecclesia B. Donati, quae infra Viennensem parochiam continetur cum omnibus mobilibus sive immobilibus ad eam pertinentibus, Gratianopolitanus episcopus jure proprietario possideret, et tam canonicas ipsius Ecclesiae quam universa ad eam pertinentia ipse disponeret: Viennensis autem parochiali tantum jure in clericorum et altarium consecrationibus uteretur. Pari ergo communique consensu, Salmoriacensis pagi talis facta est divisio, ut undecim castella cum ecclesiis et parochiis et totis mandamentis suis, Viennensi Ecclesiae: et undecim castella cum ecclesiis et parochiis, et totis mandamentis suis Gratianopolitanae Ecclesiae dederentur. Haec autem sunt castella quae in portionem Viennensis Ecclesiae segregata sunt, castrum Sancti Georgii, Brissiacum, castrum Veteris Villae, castrum Orniciacum, castrum Bonocellum, castrum Leemps, castrum Planilla, castrum Clarimontis, castrum Sancti Lorii, castrum Paladrudi, castrum Vireu. Item haec sunt quae in portionem Gratianopolitanae Ecclesiae obvenerunt; castrum Vinniacum, castrum Nerpoicum, castrum novum, castrum Tullinum, castrum de Ruens, castrum Moirencum, castrum Vorione, castrum Tuluwis, castrum Miribellum, castrum Minuetum, de Scalis, castrum Vorapium et super haec Ecclesiae cancellario, cum tota parochia sua. Sic largiente Domino, supradictae quaestionis diuturnitas terminata est, et pacis atque concordiae inter Viennensem et Gratianopolitanam Ecclesiam, eorumque praesules utroque in idipsum consentiente stabilitas instituta est. Quam stabilitatem nos in perpetuum permansuram largiente Domino confirmamus, praecipientes et omnimodis sancientes, ut pars quae Viennensi seu Gratianopolitanae quemadmodum suprascriptum est, cessit Ecclesiae, semper ejus parochia sit, nec ulli omnino personae liceat, aut Viennensi suam, aut Gratianopolitanae suam, quae superius distincta est, ullo unquam tempore subtrahere portionem. Si vero alter adversus alterum indeliberata parte quaestionem aut violentiam fecerit, juxta conditionem quare in judicio uterque constrinxit, accepta portionis possessione careat, et omne deinceps agendi jus in eodem negotio prorsus amittat. Ad haec praeceptum est et repetita praeceptione firmamus, ne Viennensis episcopus ulterius in illa parte Gratianopolitanae Ecclesiae, aut pacem, aut communiam aut aliquam exactionem requirat, aliter quam in Riensi, seu Vivariensi parochia ad Viennensem metropolim pertinente; adfuerunt hic judicio sive concordiae, quae Lugdunum IV Kal. Februarii facta est, venerabiles episcopi Richardus Albanus, Aldo Placentinus, Potius Aniciensis, Leodegarius Vivariensis, Guido Gehennensis, Eustachius Valentinus, Cono Maurianensis, et Guigo comes Albianensis. Datum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, apud ecclesiam Sancti Petri de Alaverdo, IV Nonas Aug., indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
229
CCXXIX. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem.--Sancti Wlmari abbatiam illi subjicit corrigendam. Ejus abbates in perpetuum ab abbatibus Cluniacensibus constituantur. Cuivis monacho liceat ad Cluniacense coenobium transire. (Anno 1107, Aug. 4.) [MANSI, Concil., XX, 1040.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua est, auctore Deo, dilatione complendum. Venerabilis siquidem frater noster Joannes Morinorum episcopus, petente Eustachio Bononiensi comite, Sancti Wlmari abbatiam sollicitudini tuae, charissime frater Hugo, corrigendam commisit. Et nos ergo juxta ejus desiderium ac deliberationem, praesentis decreti assertione sancimus, ut idem Beati Wlmari monasterium, semper in tua tuorumque successorum ordinatione permaneat; nec alius illic abbas substituatur nisi qui vestra fuerat deliberatione provisus. Idem etiam de Menatensi monasterio constituimus, quod jam diu in vestra ordinatione permansit. Praeterea quoniam omnipotens Deus, et ante nostra tempora, et in diebus nostris, praecipuam religionis monasticae disciplinam in vestro dignatus est monasterio conservare, hanc vobis praerogativam concedimus ut quisquis ad vos alieni monasterii monachus pro vitae melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, ut, largiente Domino, salutis quam quaerere videtur apud vos potiatur effectu. Si quis vero temerario ausu his salutiferis constitutionibus obviam ire praesumpserit, apostolicae indignationis ultione plectatur, et communionis ecclesiasticae periculum patiatur. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum apud Aquambellam per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Augusti, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis papae II anno IX.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
230
CCXXX. * Monasterio S. Benedicti Padilironensi privilegia quaedam concedit. (Anno 1107, Sept. 1.)
[Vide BACCHINI, Dell' istoria del monasterio di S. Benedetto di Polirone. Modona, 1696, 4º, Racc. p. 68.]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
231
CCXXXI. Ecclesiae Lucensis privilegia, petente Rangerio episcopo, confirmat. (Anno 1107, Sept. 18.) [BALUZ, Miscell. edit. Luc. IV, 187.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RANGERIO Lucano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolica beatorum, Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur. Tuis igitur, venerabilis frater et coepiscope Rangeri in Christo charissime, justis petitionibus annuentes S. Lucanam Ecclesiam cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut universae per Lucanam parochiam plebes in tua tuorumque successorum apostolicae sedis communionem obtinentium obedientia semper ac dispositione persistant. Nec personae cuique facultas sit ecclesias intra Lucanam urbem seu extra sitas a consueto vobis servitio sequestrare, aut capellas plebium ab ipsarum unitate ac subjectione subtrahere. Illud autem omnimodis interdicimus, ne cuique in posterum clerico aut monacho liceat capellam vel ecclesiam de laici manu suscipere, quoniam ecclesiae vel ecclesiarum res juxta canonicas sanctiones sub episcopali provisione sunt servandae. Praeterea quia juxta Apostoli dictum laborantem agricolam primitus de fructibus percipere tam tibi quam successoribus tuis in pastorali sollicitudine laborantibus partes altaris et sacrarii confirmamus, ut videlicet citra personarum quarumlibet contradictionem sive molestiam ad vestrae seu hospitum sustentationem usus in perpetuum habeatis, oblationum partes, quae vel ad altaria matricis Ecclesiae vel ad Vultus Sacrarium, vel in parochialibus ecclesiis offeruntur, sicut easdem partes praedecessores tui multorum temporum episcopi quiete ac pacifice possedisse noscuntur. Si quis igitur in crastinum episcopus aut abbas, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicomes, castaldio, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem supradictae Lucanae Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Fesulis per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIV Kal. Octobris, indict. I, Incarnat. Dominicae an. 1107, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno IX.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
232
CCXXXII. * Gregorii archidiaconi, Huberti archipresbyteri, Raynerii primicerii, Guidonis cantoris, fratrum ecclesiae Lucanae privilegia quaedam confirmat. (Anno 1107, Sept. 18.)
[Vide Memorie edocumenti per servire all' istoria del principato Luccesse, Lucca, 1813, 4º, V, I, 378.]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
233
CCXXXIII. Ad Joannem abbatem Florentinum.--Privilegium Florentini coenobii. (Anno 1107, Sept. 24.) [MANSI, Concil., XX, 1052.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati Florentini monasterii quod Sanctae Mariae dicitur, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu, etc. Praeterea quaecunque hodie pontificum concessione, principum liberalitate, vel oblatione fidelium, vel aliis justis modis id coenobium possidet, sive in futurum juste ac canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Laborum quoque vestrorum decimas, praeter quorumlibet contradictionem, tam volus quam successoribus vestris in monastica religione permanentibus, habendas concedimus: consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, seu clericorum monasterio pertinentium, a Florentino accipietis episcopo: siquidem gratiam apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitatis molestia voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulatis indulgeat. Porro episcoporum seu episcopalium ministrorum actiones omnes ab ecclesiis sive clericis ejusdem monasterii removemus. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri desideraverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Florentiae per manum Joannis, S. R. E. diac. card. ac biblioth., anno Dominicae Incarn. 1108, VIII Kal. Octobr. indict. I, pontificatus ver. domni Paschalis II papae an. IX.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
234
CCXXXIV. Bulla Paschalis papae II.--Privilegium pro parthenone S. Petri de Luco. (Anno 1107, Octobr. 3.) [MITTABELLI, Annal. Camaldul., III, App. 204.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae BEATRICI abbatissae monasterii Sancti Petri, quod juxta oppidum Luci situm est in dioecesi Florentina, ejusque posteris regulariter substituendis in perpetuum.
Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus praecipit cum panibus occurrere fugienti. Idcirco vos, filiae charissimae, de saeculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicae munimine confovemus; statuimus itaque ut quaecunque praedia, quaecunque bona, quae idem coenobium ex oblatione Gothidii bonae memoriae viri et concessione Rodulphi Camaldulensis prioris in praesentiarum possidet, vel in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium Domino largiente, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis et eis, qui post vos successuri sunt, illibata permaneant. In quibus haec visa sunt propriis vocabulis exprimenda, scilicet pars de oppido Luci cum pertinentiis, Larciane villae pars cum pertinentiis suis; pars de Contanceruto, de Rivo Frigido cum pertinentiis suis, et de Rivo cornoclaria cum pertinentiis suis; pars de villa Castri, et de villa Sylvae et Frenae cum pertinentiis suis. Infra urbem Florentinam una domus juxta ecclesiam sancti P . . . . . alia juxta ecclesiam Sancti Donati, et caetera quae in ejusdem urbis territorio monasterii vestri sumptibus acquisistis. Laborum vestrorum quoque decimas praeter episcopi seu episcopalium ministrorum contradictionem, perpetuo vobis habendas concedimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Porro locus ipse semper sub Camaldulensis prioris provisione permaneat, nec episcopo, nec episcopi ministris liceat ejusdem loci congregationem, aut ejus presbyteros excommunicare, vel interdicere, vel super ullo negotio molestare, nisi prius Camaldulensem priorem charitatis studio perquisierint. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostram paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et semel, bis, ter commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, in excommunicationem incidat, et potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem congregationi justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Bibienam per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Nonas Octob. indictione I, Dominicae Incarnationis anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae IX.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
235
CCXXXV. Ad Daimbertum archiepiscopum Senonensem.-- Dijudicandam committit causam abbatum duorum. (Anno 1107, Oct. 23.) [MANSI, Concil., XX, 1016.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DAIMBERTO Ecclesiae Senonensis archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto major tibi animarum cura commissa est, tanto sollicitiorem esse in omnibus te oportet. Invigila igitur, frater charissime, sicut bonus pastor super gregem Domini: ut eum talem possis Domino assignare, qui et sibi placeat, et se dignum bona retributione ostendat. Finis tuus quotidie appropinquat, et licet hoc certum sit omnibus, extremus tamen dies incertus est. Esto itaque semper sollicitus, et si forte negligenter te aliquando habuisti, nunc totum studeas per Dei gratiam emendare: ut cum Dominus venerit, te vigilantem inveniat et sic paratum, quatenus in aeternae vitae suscipi gloria merearis. De querimonia, quam Virziliensis abbas adversus Floriacensem pro quadam gerit ecclesia, justitiam debitam facias. Non enim volumus, privilegiorum obtentu Ecclesia quaelibet praejudicium patiatur. Datum apud Tiphernum X Kal. Novembris.
[f., ut privilegiorum II.]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
236
CCXXXVI. Ad Hierosolymitanae Ecclesiae clericos, regem [Balduinum] et populum. (Anno 1107, Dec. 4.) [Eugène DE ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, Paris, Imprimerie nationale, 1849, p. 8.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Jerosolymitanae Ecclesiae clericis, regi B et populo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ecclesiae vestrae scandalis tanto vehementius urimur, quanto minus pro locorum longioribus interstitiis eorum curationibus possumus imminere, ob hoc praesertim quia Jerosolymitana civitas et Sepulcri Dominici reverentia illustris est et in medio multarum posita nationum, quarum aliae Christianam fidem, aliae Latinae puritatis consuetudinem irridere conantur. Et prius enim Daiberto et post modum pro Evremaro vestra scandalizatur Ecclesia. Si quidem in Daibertum bonae memoriae, fratrem nostrum et coepiscopum, acerrime conspiratum esse ; ad quod negotium decidendum nostrae sedis , presbyterum cardinalem Robertum, misimus. Tunc profecto in eumdem episcopum, quia defecisse judicio videbatur, depositionis sententia data est. Caeterum frater ille, ad sedem apostolicam veniens, non defecisse, sed regio se fatebatur timore propulsum; apud nos itaque judicium exsecutus est. Interim apud vos Evremarum novimus legati nostri favore ad regimen episcopatus electum. Nos autem, in Lateranensi Ecclesia Daiberti satisfactione suscepta, suo eum officio et Jerosolymitanae sedi restituimus synodali judicio; Evremarum vero a Jerosolymitana sede removimus, episcopi nimirum officio reservato, quia in locum vacuum successisse legati nostri videtur assensu. Evremaro tamen id indulgentiae reservatum est ut, si ab aliqua vacante vocaretur Ecclesia, vel post Daiberti obitum a Jerosolymitana requireretur Ecclesia, episcopale illuc officium exerceret. Caeterum antequam vobis sententia haec auctoritatis nostrae litteris insinuaretur, confrater noster Daibertus, evocante Domino, ab hac luce subtractus est. Nuper autem supradictus frater noster Evremarus et Arnulfus, ecclesiae vestrae archidiaconus, cum nonnullis aliis ad nostram praesentiam pervenerunt, multas ac diversas ac valde dissonas litteras afferentes: Evremarus quippe tam capituli quam episcoporum et regis litteras attulit, rogantes et postulantes ut, ipsum pallio privilegioque donantes, in Jerosolymitanae sedis praesulem apostolicae sedis auctoritate roboraremus; porro Arnulfi archidiaconi litterae, quas a capitulo, ab episcopis et a rege missas praesentavit, id penitus postulabant ut Evmarum, tanquam inutilem et synodalis sententiae contemptorem, a Jerosolymitana omnino removeremus Ecclesia. Nec minor in utraque partium verbis dissensio et concertatio agebatur: Evremarus quippe adversus archidiaconum et eos qui cum eo erant, querimoniam disponebat quod sibi inobedientes existerent, cum se post Daiberti obitum, post concilii sententiam cognitam, in patrem et episcopum tenuisse. De litterarum quoque tempore magna inter eos dissensio est facta. Evremarus vero ad suae allegationis robur litteras, quas attulerat, post Daiberti obitum, post cognitam concilii sententiam, datas sibi a rege, a capitulo, et a caeteris, quorum erant inscripta nomina, asserebat; illi econtra ante certam synodalis sententiae notitiam litteras illas datas contestabantur, se vero et caeteros capituli fratres post illius sententiae certam notitiam nullam ei, tanquam suo episcopo, subjectionem aut obedientiam exhibuisse, imo tam se quam regem illi, ut a Jerosolymitana cathedra discederet, institisse, sicut in regis et aliorum, quas attulerant, litteris videbatur. Post hujusmodi concertationem diutinam, aspirante Domino, data est fratrum, qui nobiscum aderant, deliberatione sententia: ut Evremarus testes afferret, qui super sancta jurarent quod Jerosolymitana Ecclesia post certam synodalis sententiae cognitionem ipsum in episcopum elegisset, et litteras ei, quas attulerat, dedissent, cum videlicet secundum sententiae tenorem eis licuit ipsum et habere, si vellent, et non habere, si nollent. Caeterum, quia nec Evremari pars ad id confirmandum, nec adversarium ad infirmandum sufficere videbatur, visum nobis est ut hujus negotii finis ad vestrum omnium praesentiam differretur, ubi quid potius gestum sit, quid veritate nititur, per Dei gratiam latere non potest. Propter hujus causae notitiam et finem certum legatum nostrum ad vestram Ecclesiam destinamus. Sic ergo a nobis et a fratribus nostris est statuta sententia: si apud vos hoc pro certo constiterit quod post certam sententiae nostrae synodalis notitiam eum communiter in capitulo elegistis, exigente videlicet Ecclesiae voluntate et litterarum, quas per eum nobis misistis, petitione, omnino ipsi deinceps obedire, sicut vestro episcopo, debeatis: si vero secus actum constiterit, ipse deinceps Jerosolymitana cedat Ecclesia; tunc enim vobis licuit eum vel habere, si velletis, vel non habere, si nolletis; nunc jam propter Ecclesiae scandalum, si tunc repudiatus est, vobis permittitur praesidere, sed communi per Dei gratiam voto communique consilio pastorem canonicum secundum canones eligatis. Si vero partium in hoc fuerit contra diversitas, frater noster Evremarus, juxta tenorem superius prolatae sententiae, suae allegationis certitudinem cum septem idoneis testibus jurejurando perficiat. Datam Laterani, II Nonas Decembris, in dictione prima, per manum Joannis diaconi.
[ALDUINO] [pro] [noscitur] [legatum] [re] [nt]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
237
CCXXXVII. * Monasterio Casae Dei monasteria quaedam subjicit. (Anno 1107, Dec. 5.)
[Hujus privilegii mentio tantum exstat apud MABILL. Annal. Bened., V, 453 et 501.]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
238
CCXXXVIII. Anselmo archiepiscopo Cantiuariensi mandat ut judicet de matrimonio Roberti comitis a rege Angliae capti. (Anno 1107.) [Anselmi Cantuar. Opp., epist. lib. IV, ep. 83.]
PASCHALIS, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo gratias agimus quia tuis plurimis laboribus in Anglica Ecclesia fugatis tenebris antiquum lumen refulsit. Vigilandum tamen est ne in Dominico agro super bonum semen inimicus zizaniam projiciat, atque prava radix pravum virgultum producat. Audivimus denique quod quidam comes Robertus, qui ab Anglico rege in captione tenetur, sub prohibitione consanguinitatis uxorem duxerit, quam ejus propinqui praefato comiti remiserunt. Unde mandamus dilectioni tuae ut eumdem comitem convenias, et si haec vera esse repereris, adhibitis idoneis testibus ita sapienter disponas, ut utrique a peccatis liberati, libere Deo famulari valeant. Oret pro nobis dilectio vestra.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
239
CCXXXIX. Privilegium pro ecclesia Sancti Martini. (Anno 1107.) [MEICHELBECK, Historia Frisingensis. Aug. Vind. 1729, fol., I, I, 293.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DICTERAMO, et ejus fratribus in Beati Martini monasterio canonicam vitam professis in perpetuum.
Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente conspicimur. Udascalchus siquidem Tegersensis abbas augendae religionis causa, de sui monasterii possessionibus regularium fratrum, qui canonici dicuntur, congregationem alere Domino largiente disposuit, in loco quem Sancti Martini cellam appellaverunt. Ejusdem igitur abbatis et monachorum ejus justum votum piumque desiderium cognoscentes, quod ab eis institutum est praesenti decreti favore firmamus. Ipsam enim cellam et canonicorum illuc congregatorum seu congregandorum conventum apostolicae sedis munimine confovemus statuentes, ut quaecunque praedia, quaecunque bona per supradictum Tegersensis monasterii abbatem vel per alios fideles de jure proprie loco eidem concessa sunt, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste illic dari offerrive contigerit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temerarie perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Frisnigensis episcopi canonica reverentia. Decimas etiam novalium vestrarum vobis vestrisque successoribus habendas remota episcopalium ministrorum contradictione concedimus. Sane post professionem exhibitam nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi congregationis licentia de claustro discedere, ut in eo quod assumpsistis proposito, Domino largiente, constanter in perpetuum maneatis. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Haec acta sunt anno Dominicae Incarnationis 1107, Paschalis PP. secundi octavo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
240
CCXL. Ad Adelgotum Magedaburgensem archiepiscopum.-- Citat eum ad sedem apostolicam de excessu commisso rationem redditurum. (Anno 1107.) [MANSI, Concil., XX, 1223.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, ADELGOTO Magedaburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto te amplius diligimus, tanto de tuo excessu vehementius miramur, quod post synodalis mandati celebrationem, primus praevaricationem incurrisse conspiceris, cujus praevaricationis correptio alias non posse fieri credimus, nisi per te ipsum ad praesentiam apostolicae sedis accesseris. Tuam ergo dilectionem litteris praesentibus praemonemus, ut opportuno quod tibi visum fuerit, tempore nostro te statuas conspectui praesentare, quatenus quod in te vulneratum est, per omnipotentis Dei misericordiam apostolicae sedis sanetur antidoto.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
241
CCXLI. Ad Brunonem Trevirensem archiepiscopum.--Committit ei absolutionem ab excommunicatione episcopi Leodiensis. (Anno 1107, Nov. 11.) [HONTHEIM, Hist. Trevir. I, 488.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili confratri BRUNONI Trevirorum archiepiscopo salus et apostolica benedictio.
Frater noster Leodiensis episcopus missa ad nos legatione suppliciter consortium nostrae communionis expetiit. Nos scientes Domini voluntatem, qui omnes homines vult salvos fieri et neminem perire, nostras in hoc tibi vices committimus ut, scripto professionis accepto, quod in subditis habetur, ipsum et Leodiensem clerum sive populum a vinculo excommunicationis absolvas, et catholicae ecclesiae reconcilies. Quod enim frater noster Magdeburgensis episcopus super hujusmodi reconciliationibus passim facere dicitur, tanquam sine Romanae Ecclesiae praecepto factum, ratum habere non possumus. « Ego N. anathematizo omnem haeresim, et illam praecipue quae conturbat statum praesentis Ecclesiae, quae docet et astruit anathema contemnendum ligamenta Ecclesiae spernenda esse, hanc cum suis fautoribus et auctoribus damno et anathematizo. Promitto autem obedientiam Romanae sedis praesuli P. ejusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia. Quod si ab hac mea professione in aliquo deviare tentavero, ipse in me sententiam damnationis protulisse judico. » Data III Idus Novembris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
242
CCXLII. Ad Conradum Salzburgensem archiepiscopum.-- Consolatur quod a suis multa passus esset. Item de quibusdam ab ipso interdictis, et de Guibertinis. (Anno 1107.) [MANSI, Concil., XXI, 417.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CONRADO Salzburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Gravis quidem, charissime frater, passionis videtur angustia, quam te a filiis tuis pati significasti, quos nutriendos in Domino suscepisti. Sed quale sit passionis praemium, pastoris nostri voce instruimur dicentis, quod si pro justitia patimini, beati eritis . Noli ergo desistere, noli ovibus Christi subsidia opportuna subtrahere, ne lupo rapienti aditus in ovile Domini relinquatur. Qualiter pugnare debeas, divinae Scripturae vocibus sufficienter instrueris. Nostrae facultatis auxilium per Dei gratiam semper paratum invenies. Pro quibusdam ecclesiis a te interdictis nos Henricus dux Carinthiae postulavit: nos autem totum id dispositioni tuae committimus. Quid enim inde fieri debeat, tua dilectio poterit sapientiorum fratrum deliberatione disponere. De Hugone Brixiensi hoc servandum praecipimus, quod et de caeteris Guibertinis in conciliis statutum est, ut nec promoveantur, nec in suis ordinibus recipiantur.
(I Petr. III)
[PASCHALIS]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
243
CCXLIII. Hugoni abbati Cluniacensi monasterium S. Germani Antissiodorense addicit. (Intra an. 1099-1108.--Fragm.) [BALUZ., Miscell. edit Luc. II, 177.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei . . . . .. . . Caeterum omnipotentis Dei misericordia beati Germani meritis locum illum respiciente venerabilis fratris nostri Umbaldi Antissiodorensis episcopi postulatione praesenti et nobilium virorum, videlicet Stephani Blesensis comitis et Adelae uxoris ejus, et Guillelmi comitis Nivernensis allegatione supplici praedecessori nostro sanctae memoriae Urbano secundo subjectum est ut idem monasterium reverentissimi fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis sollicitudini committeretur in disciplina regularis ordinis reducendum. Sic nimirum et principalium precum votis et praecepti pontificalis auctoritate compulsus loci curam suscepit, teque, fili charissime Hugo, in Cluniacensi claustro probabilius eruditum illic abbatem constituit, et disciplinae regularis ordinem Domino largiente restituit. Et nos ergo nostri praedecessoris institutionem legitimam praesentis decreti pagina per Dei gratiam confirmamus, ut videlicet praedictum Beati Germani monasterium in praefati Hugonis abbatis Cluniacensis et successorum ejus ordinatione perpetuo permaneat, etc.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
244
CCXLIV. R[angerio] episcopo Lucensi canonicos S. Frigdiani commendat. (Intra an. 1099-1108.) [BALUZ., Miscell. edit. Luc. IV, 586.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Gen. FRI. R. Ecclesiae Lucanae episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
De probitate et charitate tua nullatenus ambigimus, quod religiosos viros diligas, et eos secundum facultatis tuae modum fovere studeas: pro communibus tamen filiis beati Frigdiani canonicis ampliori gratia te rogamus, atque praecipimus, ut eos diligere et honorare procures. Nec eis aut a clericis tuae ditioni subjectis, aut ab aliis quibuslibet molestias patiaris inferri: illatas vero austeritate congrua tui officii ulciscaris. Fraternitatem tuam omnipotens Dominus inter omnia adversa custodiat.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
245
CCXLV. R[angerium] episcopum Lucensem reprehendit quod canonicos S. Frigdiani patiatur injuriis affici. (Infra an. 1099-1108.) [BALUZ., Miscell. edit. Luc. IV, 585.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, R. Lucano episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Pastorum est, ut vovit prudentia tua, ovibus suis providere, et ab incursibus et opprimentium insidiis eas custodire, et religiosos viros, quos te facere credimus, tueri et fovere. Unde miramur quod religiosos viros, S. Frigdiani canonicos, quos sub tuitione apostolica suscepimus, inquietari permittis, cum tibi parati sint obedire. Nos te tanquam charissimum fratrem diligimus, et non pro minimo habeas quod te super hoc jam diu toleravimus. Audivimus siquidem quod capella S. Michaelis a quodam tuo plebano destructa sit, et praedictis fratribus absque judicio ablata. Mandamus itaque fraternitati tuae ut praedictam ecclesiam reaedificari praecipias, et consecratam usque ad proximas Kalendas Augusti reddi facias. Si quam vero causam adversus canonicos plebanus se habere confidit, ante tuam praesentiam justitiam exsequatur, ut nullus deinceps locus querimoniae relinquatur, et fratrum religio minime impediatur; alioquin nos per gratiam Dei non diutius tolerabimus, quin adversus eos, qui auctoritati apostolicae sedis praesumptuose injuriam intulerint, beati Petri gladium exeramus et dignam sententiam proferamus.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
246
CCXLVI. Ad R[othonem] praepositum S. Frigdiani. (Intra an. 1099-1108.) [BALUZ., Miscell. edit. Luc. IV, 584.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto Filio R., salutem et apostolicam benedictionem.
Illud tibi et fratribus tuis contigisse videtur quod filiis suis Sapientia dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem; sed consolatur nos Apostolus: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, necesse est ut persecutionem patiantur. Fratri nostro Lucano episcopo scripsimus, et per fratrem nostrum Reginum episcopum rogavimus ut se erga vos sive in ordinibus seu in aliis benignius ac mitius habeat. Quod si nos pro vobis audire noluerint, tibi et fratribus tuis beati Petri solatium non deficiet. Rogamus autem ut sive per te seu per fratres tuos Beati Floridi canonicam visites, ut quod bene coeptum est, cooperante Domino, fine meliori terminetur.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
247
CCXLVII. Ad R[angerum] episcopum et canonicos Ecclesiae Lucensis. --De canonicis S. Frigdiani. (Intra an. 1099-1108.) [BALUZ., Miscell. IV, 585.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus R. episcopo et canonicis Ecclesiae Lucanae salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus vos erga Sancti Frigdiani canonicos animum convertisse, ut et eis benevoli sitis, et benignitatem exhibeatis. Quod nobis adeo gratum est, ut pro eis dilectioni vestrae gratias referamus. Rogamus etiam ut si eis bona fecistis, meliora in posterum faciatis; quod enim eis impenditis, vobis ipsis tribuitis. Vestri enim filii et fratres sunt, illorum bonum vestrum est, si vestra charitate foveantur; augeat in vobis Dominus gratiam suam, ut per temporalis pacis concordiam ad pacem perveniatis aeternam.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
248
CCXLVIII. * Monasterii S. Michaelis Siegburgensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1108, Jan. 7.)
[Hujus privilegii mentio tantum exstat apud JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 496, « ex schedis Pertzii. » --Incipit: « Sicut injusta. » ]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
249
CCXLIX. Lamberto Atrebatensi et Joanni Tarvannensi mandat, judicent inter canonicos Tornacenses et monachos S. Martini. (Anno 1198.) BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 156.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis LAMBERTO Atrebatensi et JOANNI Morinensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Querimonia Tornacensium canonicorum jam diu adversus monachos Sancti Martini exagitata adhuc vehementius exagitatur. Unde dilectioni vestrae mandamus ut locum utrisque partibus competentem constituatis, et praedicta querimonia diligenter examinata, eam penitus decidere studeatis, et remota appellatione debitum finem imponatis, ut nullus per Dei gratiam querimoniae locus ulterius relinquatur.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
250
CCL. Privilegium pro ecclesia S. Evasii. (Anno 1108, Febr. 25.) [DE CONTI, Notizie storiche della cita di Cazale. Cazale, 1838, 8º, I, 328.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GIRARDO praeposito et ejus fratribus in ecclesia Sancti Evasii canonice viventibus, eorumque successoribus in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facile praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos vestris precibus annuentes, praesenti decreto sancimus, ut quaecunque bona in praesenti vestra Ecclesia legitime possidet, sive in futurum largiente Domino juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam aut claustri vestri domos invadere aut ejus possessiones auferre, aut ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Illud sane omnimodis interdicimus, ne quis militum, aut quarumcunque personarum saecularium, de praedictis rebus ejusdem Ecclesiae, seu rusticorum ad ipsius Ecclesiae parochias pertinentium decimas auferre praesumat, sed in vestros seu Ecclesiae vestrae usus juxta sanctiones canonicas conferantur. Vobis praeterea, vestrisque successoribus in catholicae veritatis unitate permanentibus id concedimus, ut si quando Vercellensi Ecclesiae catholicus defuerit episcopus, chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum, a quo malueritis catholico suscipiatis episcopo, conservata in posterum catholici episcopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalendas Martii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1108, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno IX.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
251
CCLI. * Ottoni episcopo Bambergensi asserit oppidum Albeguinstein, ab Heinrico rege traditum. (Anno 1108, Mart. 4.)
[Mentio exstat apud LANG, Regesta, sive Rerum Boicarum autographa e regni scriniis. Monaci, 1822, 4º, t. I, p. 111.]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
252
CCLII. P[etro] Legionensi, D[idaco] Compostellano, R. Palentino, P. Nazarensi, P[elagio] Asturicensi episcopis scribit de Ecclesiae Burgensis finibus non imminuendis. (Anno 1108, April. 11.) [FLOREZ, España sagrada, XXVI, 471.]
PASCHASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis P. Legionensi, D. Compostellano, R. Palentino, P. Nazarensi. P. Asturicensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Voluntatis quidem nostrae fuerat ut frater noster G. Burgensis episcopus Oxomensi Ecclesiae, quia pauperior videtur, aliquid de suae parochiae parte concederet. Caeterum fraternitas vestra, cui terminos illos de quibus quaestio fuerat, indagare praecepimus, rescripsit nobis, Gomizonem bonae memoriae Burgensem episcopum statim post divisionem factam illos terminos per triennium tenuisse. Cum vero Toletanus archiepiscopus Oximam tenens, terminos illos et totam aliam dioecesim usque ad rivum de Aslanza, et Sanctum Petrum de Barilangas, cepisset, totum id Garsias Burgensis episcopus litteris Romanae recuperavit Ecclesiae. Porro scriptum illud vetus quod Oxomensis episcopus habere se dicit, sicut nec a vobis, nec a nobis authenticum creditur. Sane quid a praedecessore nostro Urbano super his omnibus et qualiter statutum sit, et ipsius monumentis certius approbatur. Constat igitur quod frater noster Burgensis episcopus ad concedendam parochiae partem ex judicio compelli non potest. Ne igitur ulterius pax Ecclesiae perturbetur, terminos illos de quibus hactenus quaestio acta est, et caetera, sicut ex Romanis privilegiis determinata sunt, Burgensis Ecclesia nunc et in futurum perpetua stabilitate possideat. Datum III Idus Aprilis, indictione I.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
253
CCLIII. Dioecesis Burgensis fines, petente Garsia episcopo, confirmat. (Anno 1108.) [FLOREZ, España sagrada, XXVI, 469.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GARSIAE Burgensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Non incertum est Hispaniarum Ecclesias partim Sarracenorum tyrannide, partim diversorum regum incursibus ita esse turbatas ut quaedam omnino dirutae, quaedam depopulatae, alterarum dioeceses sint ab utrisque usurpatae. Haec nimirum causa fuit cur inter Burgensem et Oximensem Ecclesias diutina pro parochiis controversia fuerit. Quam profecto controversiam sanctae memoriae praedecessor noster Urbanus in praesentia sua praesentibus et consentientibus utrisque partibus, Bernardo videlicet Toletano archiepiscopo, ad quem Oximensis ecclesia metropolitano jure pertinet, Gomizonis in primo Burgensis episcopi, tua sequenti tempore assistente persona, saepe discutiens, scriptorum suorum deliberatione finivit. Ita supradictarum Ecclesiarum terminos in perpetuum manere sancimus, sicut Gomizonis praedecessoris tui tempore in episcoporum concilio Alfonso egregio rege cum regni sui principibus collaudante, apud monasterium de Fusellis compererat esse distinctos. Ut videlicet a fine Canatanazore et de Murello et Arganza, et a castro quod dicitur Mesella, et a castro quod dicitur Speia, et a villis quae dicuntur Congosto et Buezo, et sicut aqua ipsa currit et labitur in Arandam aquam, et discurrit per Cluniam usque ad pennam de Aranda, donec labitur in fluvium Dorium, et omnes villae ex septentrionali parte fluminis Arandae, in quibus currit Saio de Clunia, id est ad dominatum Cluniae pertinentes, nec non trans fluvium Dorium, Castrum Maderolum et Bozichellas, et usque ad civitatem Septipublicam, et quidquid ultra continetur, cedat in dioecesim Oximensis ecclesiae. Illa vero quae citra sunt a terminis praenotatis versus septentrionalem plagam, Burgensis ecclesia, quae Aucensis ecclesiae vicaria est, perpetuo jure possideat. Nos quoque ejusdem praedecessoris nostri vestigiis insistentes ejus sanctionem de Burgensi parochia decreti praesentis auctoritate prosequimur. Caeteros parochiae vestrae fines sicut ante id temporis sub praedecessoribus Munione, sub Munione ipso Simeone, ac Gomizone, episcopis manserant inconcussos manere decernimus. Ad haec adjicientes statuimus ut villa Fenicularis, cella S. Mariae de Ravenaria, monasterium S. Eufemiae de Cuzolo cum villis et obedientiis, ac caeteris pertinentiis suis quae Aucensi seu Burgensi ecclesiae in proprietatem sunt praeceptis regalibus attributae, et si quae aliae possessiones in alienis parochiis et per catholicorum principum testamenta Burgensi ecclesiae collatae sunt, semper in tua, charissime frater, Garsia, et tuorum successorum dispositione jure proprio ac possessione permaneant, salvo dioecesanorum episcoporum, si quod habere consueverant jure parochiali. Item Valeranicense monasterium quod in Burgensi dioecesi fundatum dignoscitur, cum omnibus pertinentiis suis jure proprio vestrae ecclesiae, tibique ac tuis successoribus confirmamus. Quod et de universis ecclesiae ejusdem villis et obedientiis censemus. Quidquid etiam in futurum eadem Burgensis Ecclesia juste et canonice, sive liberalitate principum, seu oblatione fidelium potuerit adipisci, perpetuo possidenda praesentis decreti assertione praecipimus. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii S. palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
254
CCLIV. Ad aliquot episcopos et abbates Galliae.--De legatione sedis apostolicae commissa Girardo Engolismensi episcopo. (Anno 1108, April. 14.) [MANSI, Concil. XX, 1016.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, atque principibus, per Bituricensem, Burdegalensem, Auscitanam, Turonensem, atque Britannicam provincias constitutis, et caeteris tam clericis quam laicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis auctoritate, cui Domino auctore praesidemus indigni, compellimur non solum proximis, sed procul etiam positis fidelibus, quae ad salutem spectant animae providere. Quod quantum in nobis est, auxiliante Domino, implere satagimus. Proinde vobis omnibus, fratres et filii, apostolorum Petri et Pauli benedictionem impendimus, et paterna vos affectione cohortamur in Domino, quatenus usque in finem, firmum justitiae propositum teneatis, laboris mercedem maximam in aeterna gloria percepturi. Ut autem penes vos habeatis, apud quem querelas vestras et negotia, cum opportunum fuerit, referatis, cujusque consilio et hortatu, quae ad salutem attinent, peragatis: vices nostras fratri charissimo Girardo Engolismensi episcopo commisimus, in partes eum nostrae sollicitudinis asciscentes. Huic vice nostra, ut nostro apostolorumque in partibus vestris vicario, ad Dei honorem et ad salutem animarum vestrarum fideliter obedite: ut vobis per Dei gratiam collaborantibus, quae exstirpanda sunt, exstirpare; quae corroboranda sunt, corroborare praevaleat. Nec sollicitudinem, fratres charissimi, pigeat, cum necessitas ecclesiasticae utilitatis exegerit, synodales cum eo celebrare conventus: quos nimirum convocandi, nos ei vice nostra potestatem indulsimus. Datum Laterani, XVIII Kal. Maii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
255
CCLV. Privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Vasatensis. (Anno 1108, April. 27.) [BOUCHE, Hist. de Provence, II, 64.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROSTAGNO Vasensis Ecclesiae episcopo suisque successoribus in perpetuum.
Justis votis assensum praebere, etc. Tuis igitur, frater in Christo venerabilis Rostagne, justis petitionibus annuentes, etc. Statuimus ut Vasensis civitatis medietas, quam beatae Mariae semper Virginis matris ecclesia ex antiquo jure possederat, et altera medietas quam Gaufredus provinciae comes cum fratre suo Bertranno, per manus Petri, bonae memoriae episcopi, eidem ecclesiae tradidit, salvo jure omni, et in agris, terminis qui praedictorum comitum chirographo continentur, etc.; et universa quae juste ad eamdem ecclesiam pertinere videntur, in tua tuorumque successorum dispositione atque regimine libera semper et illibata serventur, etc. Scriptum per manum Rainerii, etc. Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kal. Maii, indict. I, Incarnat. Dom. an 1108, pontificatus autem domni Paschalis II papae nono.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
256
CCLVI. Laurentio abbati S. Vitoni significat Richardum episcopum Virdunensem in communionem a sese receptum non esse. (Anno 1108.) [Dom CALMET, Hist. de Lorraine, I, Pr., p. 129.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAURENTIO abbati Sancti Vitoni, salutem et apostolicam benedictionem.
Richardus Virdunensis ad nos veniens, nullam reatus sui satisfactionem ecclesiae fecit, unde nec a nobis in communionem susceptus, nec a vinculo excommunicationis est absolutus; quapropter dilectioni tuae mandamus, ut illius consortium omnino vites, et tam eum quam omnes fautores ejus, et omnes qui ei scienter communicant, a nobis excommunicatos esse denunties.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
257
CCLVII. Ad Eustachium episcopum Valentinum et Leodegarium Vivariensem. -- Ut Bertrannum comitem Tolosanum, ob ipsorum preces a vinculo excommunicationis absolutum, S. Aegidii monasterium rursus spoliantem compescant. (Anno 1108, Maii 14.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 41.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis EUSTACHIO Valentino, et LEODEGARIO Vivariensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectionem vestram nequaquam oblitam credimus, quanta precum instantia se Bertrannus absolvi peteret a vinculo anathematis, pro quo vestra quoque fraternitas satis nos rogavit. Nos itaque et suis et vestris precibus inclinati, accepta refutatione de manibus ejus omnium rerum S. Aegidii, pro quibus excommunicatus fuerat, hominem illum absolvimus. Post abscessionem autem nostram, velut canis reversus est ad vomitum; pejora satis et deteriora, ut audivimus, coepit exercere quam fecerat. Nam fratres monasterii captos turpissime dehonestavit, in villam assultum fecit, et homines de ea captivos asportavit, quos adhuc retinet. Quae omnia nos nulla ulterius ratione ferre valentes, dilectioni vestrae mandamus, ut si revera B. Petrum diligitis, ejus injuriam modis omnibus vindicare curetis. Convenientes itaque hominem illum commonete, et Ecclesiae auctoritate praecipite ut ab hac instantia penitus desistat, ablata restituat, et monasterium cum omnibus suis pertinentiis liberum et quietum manere permittat. Quod si non fecerit, nos tam ipsum quam omnes fautores ejus a liminibus Ecclesiae auctoritate apostolica repellimus. Datum apud Sutriam, II Idus Maii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
258
CCLVIII. Ad Berengarium Forojuliensem et Leodegarium Aptensem episcopos.--Ut ab expugnando S. Aegidii monasterio cum Tolosano comite cessent. (Anno 1108, Maii 14.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 42.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus et coepiscopis BERENGARIO Forojuliensi et LEODEGARIO Aptensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Contra sacerdotale officium quod habetis vos audivimus monasterium S. Aegidii expugnare cum Bertranno, quod B. Petri est proprium. Quod si verum est, quanto officio vestro sit contrarium, vos ipsi agnoscitis. Unde dilectioni vestrae praesentibus litteris mandamus, ut et vos ab hac insania desistatis, et milites vestros ab auxilio Bertranni cohibeatis; scientes procul dubio quia, si ab hoc nefario opere non cessatis, ab omnibus divinis officiis vos auctoritate apostolica removemus. Ipsum quoque Bertrannum, si non ab hac nequitia destiterit, et ablata restituerit, a fidelium societate separamus. Datum apud Sutriam, II Idus Maii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
259
CCLIX. Monasterii S. Bertini Sithiensis libertatem, privilegia, possessiones confirmat. (Anno 1108, Maii 25.) [ Collection des cartulaires, III, 217.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO Sithiensi, abbati venerabilis monasterii Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos, agnoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus; unde oportet nos venerabilibus manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur, pro beati Bertini confessoris reverentia, Sithiense monasterium, cui, Deo auctore, praesides, quod videlicet idem beatus Bertinus in honore apostolorum Petri et Pauli fundasse cognoscitur, et omnia ad ipsum pertinentia, sub tutela apostolicae sedis excipimus, et a cura ejusdem monasterii, quam fratres monachi Cluniacenses, per fratrem nostrum Joannem, Taruennensem episcopum, seu per Robertum, comitem Flandriae, seu per te, capitulo tuo et Taruanensi inconsulto, quod nullatenus fieri debuit, sibi dicunt esse concessam, nos, communicato consilio cum fratribus nostris episcopis et cardinalibus, super his quae praesenti decreti confirmatione statuta sunt, privilegiis eorum qui super hoc se habere affirmant, dictante justitia, cassatis, ipsos apostolica auctoritate absolvimus, et, sicut coram nobis judicatum est, praefatum monasterium et abbatem loci in antiquo suae libertatis et immunitatis genio continuae permanere decernimus. Universa igitur ad ipsum legitime pertinentia, nos, largiente Domino, tibi tuisque successoribus, decreti praesentis assertione, firmamus, scilicet in Taruanensi parochia, eidem monasterio adjacentes, videlicet ecclesiam Sanctae Margaretae, ecclesiam Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Herbela, ecclesiam de Peternessa, ecclesiam de Torbodeshem, sicut retroactis temporibus, ab omni episcopali redditu liberas. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Broburg cum capellis suis, ecclesiam de Graveninga et de Lo, ecclesiam de Arkes cum eadem villa, ecclesiam de Poperingehem cum eadem villa, ecclesiam de Stenkerka, ecclesiam de Brusele, ecclesiam de Scales, ecclesiam de Boveringhem cum villis earum, villam de Aldenfort, et de Ostresela et de Rokestor cum terra quam emisti ab Arnoldo de Wenti, et aliis terris adjacentibus, allodium quod Clarenbaldus dedit in villa Lustingehem, ecclesiam de Coieka et ecclesiam de Helcin cum villis earum, et partem ecclesiae de Walnas, ecclesiam de Locanes et Aquina, ecclesiam de Hunela cum eadem villa; altare de Merchem, quod venerabilis Joannes, episcopus, vobis concessit. In Noviomensi parochia, Kanetecurtin. In Torvanensi, ecclesiam de Rokeshem, ecclesiam de Hetlingehem, ecclesiam de Hitlingehem, de Westkerke, et decimam de Clemeskerke; in Coloniensi parochia, ecclesiam de Frekena, ecclesiam de Gildestorp cum appenditiis earum. Ex quibus praecipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio, quibuslibet occasionibus, exigatur, salvis episcoporum annuis redditibus; ecclesiam quoque de Coclers, quam Baldricus, Tornacensis Ecclesiae episcopus, tibi tuisque successoribus ordinandam, una cum altari de Rusletha, omni exactione liberam tribuit, praeter decem solidos denariorum, qui, singulis annis, de Rusletha episcopo persolvuntur. Porro abbatis subrogationem penes monasterium Sancti Silvini apud Alciacum, juxta praeteriti temporis morem, in vestra semper concedimus dispositione persistere. Stationes autem apud vos publicas per episcopum omnino fieri prohibemus, nec frequentius ibi, nisi ab abbate vocatus fuerit, veniat, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, ac simpliciores ex hoc animos plerumque, quod absit! in scandalum trahat. Statuimus autem ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium, refragante voluntate vestra, aedificare vel aedificatam tenere praesumat, nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris, sine vestro assensu, per se vel per vim alterius, licentiam habeat permanendi, aut aliquot ibi officium assumendi; si quando vero, quod absit! vestrae dioecesis episcopum vel catholicum non esse, vel apostolicae sedis gratiam et communionem non habere contigerit, fratres vestros, ordinationis gratia, ad catholicum episcopum transire permittimus, et in communi parochiae interdicto, clausis ostiis, secrete divina officia celebrare. Demum, totum illud atrii spatium, quod ab omni basilicae vestrae parte, usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, nos Ecclesiae vestrae, praesenti decreto, firmamus, cum piscariis Mera et Grath, Mardic et Strangnerh, et Laugha et terris adjacentibus, cultis sive incultis, prout priscis temporibus possedistis. Nemini vero facultas sit idem coenobium temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus, auferre; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Datum Laterani, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, VIII Kal. Junii, indictione decima quinta, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septimo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae nono. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
260
CCLX. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.--Se Ecclesiae Cantuariensis privilegio consulturum spondet. (Anno 1108, Oct. 12.) [MANSI, Concil., XX, 1023.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras dilectionis tuae recepimus, per quas affabilitatis tuae dulcedinem recognovimus. Bene autem et sapienter egisti, quod nos de causa et honore Cantuariensis Ecclesiae praemonitos et cautos reddidisti. Nos siquidem in te, ipsius B. Augustini Anglorum apostoli personam veneranter intuemur; et ideo honori tuo vel Ecclesiae tuae detrahere omnino refugimus. Unde quae rogasti libenter suscepimus, et ad servandum tuum et Ecclesiae tuae honorem. custodiam et sollicitudinem tuam adhibemus. Porro quod in eis litteris significasti scandalizari quosdam quod regem Teutonicum dare investituras ecclesiarum toleramus, nec tolerasse nos aliquando, nec toleraturos scias. Exspectamus quidem ut ferocia illius gentis edometur. Rex vero si in paternae nequitiae tramite perseveraverit, B. Petri gladium, quem jam educere coepimus, procul dubio experietur. Datum Beneventi, IV Idus Octobris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
261
CCLXI. Privilegium pro monasterio Selboldensi. (Anno 1108, Octobr. 16.) [WENCK, Hessische Landesgeschichte. Darmstad und Giessen, 1783, 4º, II, 57.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DIEDMARO, egregio comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonis saecularium studiis non tantum favere, sed ad hoc eorum animos invitare debemus, qui pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Proinde devotionem tuam, dilecte in Christo fili, comes Dietmare, spectavimus, qui in ecclesia quae sancti Joannis Baptistae dicitur, in loco qui Selboldt vocatur, posita tam pro uxoris tuae defunctae anima quam pro tuorum, et eorum qui tui sunt, peccatorum remediis, regulares canonicos congregare disponis, quam videlicet ecclesiam per Robenuldi religiosi sacerdotis ministerium beato Petro et sanctae ipsius Romanae Ecclesiae devote ac fideliter obtulisti. Et nos itaque tam eamdem ecclesiam, quam congregandos ibi fratres, sub tutelam apostolicae sedis excipientes statuimus, ut congregandi ibidem fratres secundum beati Augustini regulam perpetuo conversentur. Decernimus etiam ut quascunque possessiones ipsa ecclesia juste in praesentiarum possidet, sive in futurum Domino largiente collatione tua seu quorumcunque fidelium. legitime possederit, firme semper et integre conserventur, clericorum illic Deo servientium profuturae. Nulli ergo episcoporum, nulli clericorum, nulli regum aut principum, nec tuorum cuilibet successorum, sit facultas, eamdem ecclesiam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Sane ad indicium hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, unum auri nummum per annos singulos ejusdem ecclesiae clerici Lateranensi palatio persolvent. Si quis autem, quod absit! hujus decreti tenore cognito temere contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Beneventi per manum Leonis, Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kalend. Novembris, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1108, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
262
CCLXII. Ad D[idacum] Compostellanum episcopum.--Ut super altare B. Jacobi nemo celebret missam, nisi episcopi vel septem cardinales. (Anno 1108, Oct. 30.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 93.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri D. Compostellanae sedis episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Significavit nobis fraternitas tua quod secundum Romanae Ecclesiae consuetudinem septem cardinales presbyteros in Ecclesia tua ordinaveris, quid ad altare B. Jacobi missarum officia succedentibus sibi vicibus administrent: quod nostrarum expostulas litterarum munitione firmari. Nos itaque dilectionis tuae petitionibus annuentes, ordinationem tuam praesentibus litteris, et apostolica auctoritate firmamus, statuentes ut nec per te, nec per tuorum quemlibet successorum constitutus ille sacerdotum numerus imminui debeat, aut immutari, nec per aliam quamlibet personam, nisi per praefatos sacerdotes, aut episcopos, aut Romanae Ecclesiae legatos, missarum super altare B. Jacobi statuimus solemnia celebrari. Datum Beneventi III Kal. Novemb.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
263
CCLXIII. Exemptionem Ecclesiae Burgensis, ejusque statutos in concilio terminos confirmat. (Anno 1108, Nov. 8.) [FLOREZ, España sagrada, XXVI, 466.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GARSIAE Burgensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Hispania claruisse, egregiorum qui in ipsis refulserunt pontificum sive martyrum scripta et monumenta testantur. Inter quas Aucensis ecclesia dignitate pontificalis cathedrae fuerat sublimata. Quam per multos postea annos a Mauris vel Ismaelitis possessam, quorumdam veridica relatione cognovimus. Quia vero nostris temporibus omnipotenti Deo placuit eamdem ecclesiam per Ildefonsum egregium regem in Burgensi reparare, et episcopalem ei dignitatem restituere, quod etiam venerabilis memoriae praedecessor noster papa Urbanus sui privilegii auctoritate firmavit, ea propter illos ejusdem Ecclesiae terminos de quibus inter te et Oximensem episcopum quaestio versabatur, sicut a fratribus et coepiscopis terrae illius accepimus, quibus eos indagari praecepimus, tuae tuorumque successorum dispositioni parochiali jure sine alicujus calumnia perpetuo subjacere praecipimus, videlicet Canatanazor, Murellum, Arganza, Mesela, Speia, Congosto, Buezo, nec non trans fluvium Dorium, Castrum Maderolum, Bozikellas usque ad civitatem Septi publicam, cum omnibus illis quae citra sunt a terminis praenotatis. Praeterea quoniam Tarraconensis metropolis, cujus dioecesis Ecclesia Aucensis fuisse cognoscitur, ita irruentibus barbaris detrita est ut nullus eam incolere valeat; pro singulari Burgensis Ecclesiae amore statuimus ut, tam tu quam successores tui, nulli praeter Romanum metropolitano subjecti sint, et sicut fraternitas tua a praefato praedecessore nostro in episcopali regimine promota esse dignoscitur, ita omnes qui deinceps in eadem sede successerint, per manum Romani pontificis tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Beneventi per manum Leonis, Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Novembris, indictione I, anno Dominicae Incarnationis 1108, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno X.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
264
CCLXIV. Ad Henricum Anglorum regem.--De eodem argumento. Perierunt litterae regis ad quas respondet. (Anno 1108, Nov. 21.) [MANSI, Concil., XX, 1064.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENRICO glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo gratias agimus, qui talem te regem nostris temporibus constituit, qui et terrenum regnum sapienter ad honorem Dei gubernas, et aeterni regis sollicitudinem ante oculos mentis portas. Postulasti siquidem a nobis per litteras, ut in loco qui Heli dicitur, novus ex apostolica auctoritate episcopatus constituatur: quia Lincolniensem episcopatum tantae magnitudinis esse dixisti, ut ad peragenda ea quae episcopalis sunt officii, unus episcopus nullatenus sufficere possit. Pro quo et devotionem tuae voluntatis laudamus, et dispositioni assensum praebemus, ita tamen, ut in celebri loco constituatur, ne nomen episcopi, quod absit! vilescat. Ad hoc enim episcopus constituitur, ut populum Dei, et verbo doceat, et vita informet, et ad verum pastorem Domini, commissarum sibi animarum lucra reportet. In iis quoque de quibus rogasti, licet quaedam ibi inordinata videantur, tuae tamen voluntati refragari nequaquam valemus. Novit praeterea gloria vestra, domnum Hervaeum episcopum, quem vita et scientia commendat non modica, nimia barbarorum ferocia et persecutione de sede sua expulsum, et multa fidelium fratrumque suorum caede fuisse fugatum. Cujus ut scientia fructum, qui non perit, afferre, et vita bonum valeat Dei populo exemplum praebere, volumus et rogamus, si qua eum apud vos vacans ecclesia vocaverit, ibi auctoritate apostolica constituatur, ne infructuoso diu silentio torpeat, qui vitae documenta coelestis in scientia et moribus portat. Omnipotens Deus apostolorum suorum precibus et vos et prolem vestram custodiat, et coeleste post terrenum vobis regnum concedat. Datum XI Kal. Decembris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
265
CCLXV. Ad Anselmum Cantuar. archiepiscopum.--Concedit quod Anselmus postularat. (Anno 1108.) [MANSI, Concil., XX, 1064.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, et caeteris comprovincialibus episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caetera regna terrarum, ad apostolicae sedis dilectionem atque obedientiam, Anglorum regnum specialiter pertinere, apostolicae sedis scripta et Anglicarum historiarum series manifestabunt. Quae nimirum causa sollicitudinem nostram propensius impellit, illius regni ecclesias familiarius confovere, et earum dispositionibus sollicitius invigilare. Lincolniensem itaque episcopatum tam spatiosum ex filii nostri regis vestrisque litteris cognovimus, ut ad ea quae episcopalis sunt officii peragenda, unus nullatenus sufficere possit episcopus. Quapropter ex voluntate Lincolniensis episcopi postulat a nobis idem charissimus filius noster et Christianissimus rex Anglorum Henricus, quatenus in parte una episcopatus ipsius ex apostolicae sedis permissione, novus episcopatus constituatur in loco videlicet qui Heli vocatur. Cujus nos petitionibus, quia religiosae videbantur, assensum libenter praebuimus, et episcopatum in loco praefato constituendi, ex apostolica auctoritate, licentiam damus, statuentes ut sedes episcopalis in loco praedicto constituta, omni deinceps tempore perseveret. Parochiam quoque quam vestra fraternitas cum praedicto fratre Lincolniensi episcopo, et regis providentia, eidem episcopatui assignaverit, perpetuo possideat. Porro de monasterio; in quo sedes episcopalis constitutus, Anglicorum monasteriorum, in quibus episcopi constituti sunt. consuetudo servabitur. Hujus constitutionis conservatores, omnipotentis Dei et apostolorum suorum benedictione perpetuo perfruantur. Amen.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
266
CCLXVI. Ildefonsum Hispanorum regem hortatur ne ecclesiarum paraecias, per pontifices Romanos confirmatas, confundi patiatur. (Intra an. 1099-1108.) [FLOREZ, España sagrada, XLVI, 246.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEFONSO Hispanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem,
Principatus tui tempore multa mala et multa pericula in regno Hispaniae contigerunt. Scandalis itaque regni Ecclesiae scandala non oportet apponi. Unde nobilitatem tuam monemus ne terminos Ecclesiarum qui a gloriosae memoriae regibus patre et fratre tuo distincti sunt per Romanam Ecclesiam confirmati a personis ullis patiaris praesumptione confundi: nos enim Oscitanae seu Barbastrensis Ecclesiae parochiam ita omnino quietam et integram volumus conservari sicut et illorum scriptis et nostris privilegiis definitum. Si quis vero aliquid praesumpserit, indignationem apostolicae sedis inveniet.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
267
CCLXVII. Episcopo Oscitano praecipit ut episcopo Barbastrensi de illatis injuriis satisfaciat. (Intra an. 1099-1108.) [FLOREZ, España sagrada, XLVI, 246.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Oscitano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Extulisti, frater, in coelum os tuum cum sedis apostolicae statuta contemnens, Barbastrensem populum, ne suo episcopo justa persolveret, instruxisti: hoc profecto est episcopalia praedari, Romana privilegia conculcare. Adhuc Barbastrensem episcopi domum invadens, quae illic habentur distraxisti, et ab Ecclesiae villula praedam armata manu diebus solemnibus abegisti; super his, ab eodem episcopo monitus, propria reddere contempsisti, insuper adversus eum regem commovere tentasti, excommunicatum ab eo militem in consortium suscepisti. Praecipimus ergo ut infra menses duos postquam praesentes litteras acceperis, supra dicto episcopo satisfacias et in posterum ab hac omnino praesumptione desistas: alioquin nos te ab episcopali et sacerdotali officio donec satisfacias interdicimus.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
268
CCLXVIII. Ad Baldricum Dolensem archiepiscopum.--Privilegium Baldrici Dolensis archiepiscopi de pallio. (Anno 1109.) [MARTENE, Thesaur. Anecd., III, 883.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Dolensi archiepiscopo.
Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte intenti sunt, et ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus deficiat, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum esse dicimur. Attendamus igitur ut susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Judicem negligentiae nos reatus excruciet, unde modo honoris reverentia inter caeteros sublimiores judicamur. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda sicut concessum est antecessoribus tuis, concedimus. Videlicet in Natale Domini, in Octava Domini, in Purificatione et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Palmis, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominica Resurrectionis, in octava Paschae, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Nativitate S. Joannis Baptistae, in Natali omnium apostolorum, in festivitate S. Laurentii et S. Mauritii, in festivitate S. Michaelis, et Omnium Sanctorum, et S. Martini, ac vestrorum sanctorum quorum corpora apud vos habentur, in Dedicatione ecclesiarum, et in Anniversario tuo, et quando ordinationes facis. Hortamur denique charitatem tuam, ut mores vitae tuae tanto honore conveniant, quatenus auctore Deo exempli verbique possis esse conspicuus. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, ut si qua fortitudo in illis deprehenditur, in ea dirigatur. Cor ergo tuum neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit, virtutis puritate devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat: sacrae benedictionis tuae justi . . . quod judicii opus nulla venalitatis interventio commaculet. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio. Unum scilicet innocenter viventes foveat, aliud inquietos a pravitate compescat. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta ratio contradicat, nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justa despicias, custodia vitae aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud te extra viam suadeat rationis audire, nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare; quatenus, Deo miserante, talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto tramite non recedit. Sed ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista pallii, quae si studiose reservaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet, atque in timoris sui viam nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul dulcedinem pervenire mereamur.
[BALDRICO]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
269
CCLXIX. Ad suffraganeos, clerum et populum Dolensem.-- Baldrico Dolensi archiepiscopo pallium concedit. (Anno 1109.) [MARTENE, ubi supra, 882.]
Sicut a quibusdam accepimus, tantum vestris in partibus jam abundat iniquitas, quod Christiana religio penitus ibi deperire videatur, et quod sine dolore dicere non possumus, non solum laici, verum etiam clerici et monachi in prohibitis seu illicitis prorumpentes, Deo et hominibus odibilia perpetrare non metuunt. Quapropter venerabilem fratrem nostrum Girardum Engolismensem episcopum ad vestras destinavimus partes, ut ibidem largiente Domino corrigenda corrigeret, et stabilienda stabiliret. Qui sicut ex litteris ejus cognovimus, ut praedictas iniquitates et impietates a vestris excludere partibus posset, venerabilem fratrem nostrum Baldricum et coepiscopum in Dolensi Ecclesia ordinavit. Pro tanta itaque et tam instanti necessitate venerabili fratri nostro Baldrico Dolensi archiepiscopo pallium, pontificatus videlicet plenitudinem concessimus, ut eo secundum praedecessorum suorum consuetudinem utatur. Mandamus igitur dilectioni vestrae, ut eum tanquam patrem timeatis, sicut magistro obediatis, et ut pastorem animarum vestrarum attentius diligatis, quatenus ejus admonitionibus et orationibus et ecclesiae vestrae honor augeatur, et Christiana religio reparetur, et reparata adjuvante Domino conservetur.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
270
CCLXX. * Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis possessiones juraque confirmat.
(Anno 1109, Mart. 7.--Vide Bullarium Lateranense, n. 4.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
271
CCLXXI. Ecclesiae Virdunensis fratribus catholicis praecipit ut Richardum episcopum excommunicatum vitent, etc. (Anno 1109, Mart. 18.) [ Spicil. ed. de La Barre, II, 248.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, fratribus Virdunensis Ecclesiae catholicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Richardum vestrae occupatorem Ecclesiae a sancta Romana Ecclesia pro suis meritis excommunicatum etsi hactenus non legistis, certius tamen et audisse et scire credimus; nunc autem vobis scripto nuntiamus ut eum excommunicatum scientes, communionem ejus omnimodis caveatis. Sane abbatem Sancti Vitoni et archidiaconum Guidonem pro catholicae unitatis dilectione et dignitatibus et rebus suis privatos audivimus: praecipimus ergo si qua penes vos B. Petri et nostri obedientia est, ut locis suis bonisque restituantur. Si autem praesentibus litteris obedire contemnitis, nos ecclesiam vestram a divinis officiis interdicimus; qui vero ab hujus erroris macula resipuerint, cum fratris nostri Treverensis archiepiscopi, seu supradicti abbatis consilio catholicae unitati reconcilientur; praelatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum esse ordinatum. Data Laterani, decimo quinto Kelandas Aprilis.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
272
CCLXXII. Abbates et clericos archidiaconatus Guidonis hortatur ut Guidoni, dejecto per Richardum, Ecclesiae Virdunensis invasorem, obediant. (Anno 1109.) [ Spicil. ed. de La Barre, II, 248.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, abbatibus et caeteris clericis, RAINALDO de Monzione comiti, RAINALDO Tullensi, et caeteris clericis de archidiaconatu Guidonis, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro catholicae unitatis dilectione Guidonem archidiaconum vestrum a Richardo Virdunensis Ecclesiae invasore bonis suis exspoliatum audivimus, quamobrem charitati vestrae nostris praesentibus eum litteris commendamus, praecipimus enim ut ipsi de ecclesiis ad monasteria pertinentibus consueta justitia, et a clericis seu laicis obedientia debita sicut archidiacono impendatur; alioquin donec obediant divinis officiis careant, et decimas suae plebis amittant; vos autem filii quibus Deus saecularem potestatem dedit, et qui armis justitiam contuemini, pro B. Petri reverentia ejus adjutores existite, et ejus adversarios viriliter cohibete: id ipsum de venerabili viro abbate Sancti Vitoni tam vobis quam reliquis Virdunensium partium praecipimus, qui propter eamdem catholicae unitatis dilectionem loco suo rebusque suis privatus est, praefatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum ordinatum.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
273
CCLXXIII. Bulla protectionis et confirmationis bonorum Calmosiacensis monasterii. (Anno 1109, Mart. 21.) [MARTENE, Thes. Anecd. III, 1194.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SEHERO Calmosiacensis coenobii abbati ejusque successoribus promovendis in perpetuum.
Sic postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Domini Salvatoris et beatae Mariae Genitricis ejus monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Vitae namque canonicae ordinem quem professi estis, privilegii praesentis auctoritate firmamus, et tam vobis quam vestris successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae inpraesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: alodium videlicet ipsum, in quo vestra ecclesia sita est, datum a Theodorico milite et uxore ejus Hadelvide cum omnibus appenditiis ejus, partem alodii Bulzei datum a Helvide de Calvo monte, et a filiis suis: partem alodii Igniaci datum a Widrico de Walcurt, et ab uxore sua Adheleide, partem alodii Hamoniscurtis et Lihirici et Lamerici datam a Bencelino de Casteneio et uxore sua Leucarde in eisdem, de quibus alodiis aliam partem datam a Leucarde de Villa uxore Theoderici, partem alodii Darnole datam ab eadem Leucarde in morte sua, partem quam habebat Bencelinus Darnole, datam a Cunegunde uxore Rofridi militis per concambium Basonis-montis, partem alodii Truillaris datam a Mascelino de Domno Martino et uxore sua Hersinde cum alodio de Maltucurt, alodium de Janancurt datum a Robaldo de Domno-Martino, cum parte alodii quam habebat apud Hulieni-villam, partem alodii de Petri-villa datam a Lietardo et uxore sua Elizabeth cum quarterio terrae Darnole, alodia data a Berta jam vidua, et a filio suo Galfrido, quae habuit apud Ruvirum et apud Masnila, et apud Duvencurt, et apud Unocurt, et apud Lifoi cum omnibus appenditiis eorum, alodium Hudini-villae ab Amalrico datum ab uxore sua Oda per concambium alodii quod habebat Bagnoli, quarterium terrae datum a Beatrice uxore Ganolii Darnoli, quarterium terrae datum a Haduide de Fagnei-villa apud Basolivillam, quarterium terrae datum a Stephano de Villa-Viriaco, alodium datum ab Albrico de Novo-castro, et uxore ejus et filiis apud Unacurt, in quo molendinum aedificatum est, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium jure atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Ad haec adjicientes decernimus ne loci vestri fratres de carrucis, aut laboribus, sive nutrimentis, seu molendinis suis vel parochiali ecclesiae Sanctae Mariae quae in eodem fundo Calmosiaci sita est, vel aliis quibuslibet, reddere decimas seu primitias exigantur; nec ulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se scilicet divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem ecclesiae sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, XII Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo nono, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae X.
[piae]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
274
CCLXXIV. Monasterii S. Lamberti protectionem suscipit ac possessiones confirmat. (Anno 1109, Mart. 25.)
( Regesta Pont. Rom., p. 498)
[Exstat in tabulario Caesareo Vindobonensi, teste JAFFÉ qui titulum suprascriptum affert cum hac mentione: « Ex schedis Pertzii. » ]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
275
CCLXXV. Privilegium pro ecclesia S. Deodati. (Anno 1109, April. 10.) [SOMMIER, Hist. de l' Église de Saint-Dié, p. 162.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo REMBALDO, aliisque fratribus in ecclesia Sancti Deodati servientibus Deo, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter accrescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio vestra ad sedis apostolicae portum confugiens, tuitionem debita devotione requisivit: nos supplicationi vestrae clementer annuimus, et beati Deodati ecclesiam in valle Galilaea sitam ad quam ad serviendum Domino convenistis, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quascunque possessiones, concessione pontificum, munificentia regum, liberalitate principum vel oblatione fidelium, vel aliis justis modis, hodie possidet, vel in futurum, largiente Deo, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: et oblationes, quas illuc confluentes populi pro remedio animarum suarum altari dederint, in communes usus fratrum dispensentur. Nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia in praepositum subrogetur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum consilii sanioris pars, secundum Dei timorem elegerint. Consecrationes altarium, ordinationes fratrum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, juxta concessionis Leonis IX sanctae memoriae Romani pontificis, a quo volueritis catholico accipiatis episcopo, qui gratis et omni pravitate exactionis deposita, quod postulabitur a vobis indulgeat. Sane ad fratrum correctionem, si quando oportuerit, non alii mittantur, nisi quos ad hoc ipsum idoneos consilio fratrum saniorum sibi praepositus advocaverit. Praeterea quidquid dignitatis usque ad nostra tempora eadem Ecclesia obtinuit, nos quoque ob beati Deodati reverentiam, et multorum salutem, etiam in posterum proprio obtinere concedimus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae concessionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, IV Idus Aprilis, indict. II, Incarn. Dominicae an. 1109, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno decimo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
276
CCLXXVI. Monasterium Weissenoense tuendum suscipit et ejus possessiones ac jura confirmat, imposito monachis byzantii unius censu annuo.
(Anno 1109, April. 14.--Vide USSERMAN in episcopatu Bambergensi, Prob. 62.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
277
CCLXXVII. Ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum.--De non alienandis Ecclesiae Gratianopolitanae possessionibus. (Anno 1109, April. 18.) [PETIT, Theodori Poenitentiale, tom. II, p. 419.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Gratianopolitano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Eapropter desideriis tuis, reverendissime frater, benignius assentimur, et Ecclesiam Gratianopolitanam, cui Deo auctore praesides, decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus enim et auctoritate apostolica interdicimus, ne quis successorum vestrorum occasione aliqua praesumat donare, vendere, vel alienare terras, possessiones, ecclesias, decimas, seu census ecclesiarum, et caetera quae vel per antecessores tuos vel per tuam industriam acquisita fraternitas tua possidet; vel in posterum tu successoresque tui largiente Domino Ecclesiae acquisituri estis. Si quis autem vel vendita, vel donata susceperit, donec illa restituat, excommunicationi subjiciatur. Illud etiam pariter interdicimus ne post tuum vel tuorum successorum obitum, quisquam palam furtimve audeat bona ipsa subtrahere, donec pastor per Dei gratiam substituatur Ecclesiae. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIV Kalend. Maii, indictione III, anno 1109 Incarnationis Dominicae, pontificatus autem domni Paschalis papae X. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi, etc.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
278
CCLXXVIII. Bulla pro Sancto Martino Ambianensi. (Anno 1109, Maii 11.) [ Gall. Christ.; X, Instrum. 302.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO praeposito ecclesiae S. Martini, quae sita est in porta Ambianensi, et ejus fratribus regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur vos, o filii, per divinam gratiam aspirati, secundum dispositionem fratris nostri Godefridi civitatis vestrae episcopi mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum Patrum instituta omnipotenti Deo deservire proposuistis, et nos secundum ejusdem episcopi preces devotioni vestrae impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus, et tam vobis quam successoribus vestris in eadem religione permansuris omnia perpetuo possidenda sancimus, quae inpraesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet omnes decimas omnium novalium et segetum episcopalium urbi Ambianensi adjacentium, sicut a praedecessoribus episcopis Ecclesiae vestrae concessum est, exceptis decimis terrarum in quibus mater ecclesia vel aliae civitatis ecclesiae decimas sumunt, lanae quoque omnium pecorum episcopalium decimas; altare Sancti Petri ultra pontem, et omnia ad id pertinentia; ecclesiam quoque SS. Lupi, Walarici et Desiderii; altare de Estombli et terram dotis ejus; altare de Warlus et Selincurte, quae ab omni episcopi et ministrorum ejus redditu et servitio libera sunt; atria quoque eorum et hospites, familiamque Sancti Apri; altaria quoque de Donfront et de Hargiscurte cum appenditiis eorum, necnon et praehendam cujusque canonici . . . . . uno anno post obitum suum, ut quotidianam missam toto anno pro anima ejus persolvatis; cambam, hospites, terras arabiles, et omnia bona abbatiae Sancti Martini, et omnia quae in Amelly et Pisoy ecclesia vestra antiquitus possidebat, et in molendino Sancti Mauritii singulis annis modicum hibernati, et viginti quatuor sextarios hordei. Praeterea quaecunque in posterum juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nemini facultas sit ecclesiam ipsam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Libertas vobis eadem maneat quae et canonicis matris ecclesiae, ita ut ecclesia vestra ditioni decani et canonicorum matris ecclesiae pro supradicti episcopi dispositione permaneat: nullus autem apud vos deinceps canonicus ordinetur, nisi qui se canonice victurum professus fuerit. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, quinto Idus Maii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo nono, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae anno decimo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
279
CCLXXIX. Privilegium pro Majori Monasterio. (Anno 1109, Maii 14.) [DUPAZ, Hist. généalog. de plusieurs maisons illustres de Bretagne, Paris, 1619, fol., II, 118.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLELMO Majoris Monasterii abbati, et caeteris fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Et litterarum et nuntiorum vestrorum suggestione cognovimus, quoniam et frater noster Benedictus Aletensis episcopus cellam quamdam de insula Aaron in honore sancti Maclovii consecratam cum appenditiis suis vestro primum monasterio tradidit, ecclesiam postmodum in Dinanensi castro sitam, sub ejusdem sancti Maclovii nomine consecratam, monasterio vestro plena collatione concessit, eo quod supradictae cellae tanquam membrum capiti pertineret. Gauffridus etiam dominus Dinanensis, et filii ejus, et aliquae aliae potestates saeculares quoquomodo tenebant de rebus exterioribus, ad eamdem cellam vel ecclesiam pertinentibus, vestro monasterio reddiderunt. Nos itaque juxta petitionem vestram, eidem concessioni nostrae assertionis robur accommodamus, et supradictam cellam de insula Aaron, et praefatam castri Dinanensis ecclesiam cum praediis omnibus sive possessionibus ad eam pertinentibus semper in possessione, dispositione et jure vestri Majoris Monasterii pertinere decernimus, statuentes et omnibus modis interdicentes, ne cuiquam deinceps liceat cellam illam cum omnibus pertinentiis suis a monasterii vestri unitate sejungere. Si quis autem hujus decreti tenoris temere contraire praesumpserit, secundo commonitus, nisi congrue satisfecerit, severitatis ecclesiasticae ultione et sancti Spiritus gladio puniatur. Datum Laterani per manum Joannis diaconi bibliothecarii, secundo Idus Maii, indictione tertia, Incarnationis Dominicae anno 1109.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
280
CCLXXX. Ad Pontium abbatem Cluniacensem.--Confirmat ei et successoribus ejus omnia ab antecessoribus suis pontificibus monasterio Cluniacensi concessa, collata et confirmata. (Anno 1109, Jun. 2.) [ Bullar. Cluniac. 36.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO coenobii Cluniacensis abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
In provectionis tuae primordiis, fili charissime, deliberasti sedis apostolicae dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneat, quae circa praedecessorem tuum Hugonem egregiae religionis et sapientiae virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quae a praedecessoribus nostris eidem abbati, vel ejus antecessoribus concessa sunt, tibi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, et sedis apostolicae consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte jam notus sis, non tamen adhuc in te adeo fulgidum specimen prudentiae aut religionis enituit. Caeterum supradicti praedecessoris tui praerogativa praecellens, et melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam, qui in te patrem elegerunt, virorum utique religiosorum ac sapientum postulationi tuae conjuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuae etiam absentis, nihil ad praesens negare deliberemus. Confidimus enim et te largiente Domino praenominati abbatis studiis institutum et eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuo permansuros; ut, sicut in praeterito tempore, ita etiam in futurum sanctae religionis exempla de Cluniacensi coenobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti, tibi, charissime fili, tuisque legitimis successoribus, et per vos Cluniacensi coenobio conferimus, concedimus, confirmamus quaecunque ab antecessoribus nostris collata, concessa et confirmata, vel per privilegia sedis apostolicae vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Nonas Junii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
( Bullata in plumbo pensilis, cum filis sericis rubei croceique colorum, non retortis. )
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
281
CCLXXXI. Ad episcopos Anagniae et Campaniae.--De canonizatione sancti Petri Anagniae episcopi. (Anno 1109, Jun. 2.) [MANSI, Concil., XX, 1001.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis Anagniae, et aliis per Campaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dominum excelsum habentes prae oculis, qui in amicis suis laudatur et benedicitur, et considerantes propterea strenuae probataeque vitae merita, quibus vir sanctus Petrus, quondam Anagniae episcopus, de regula monachorum assumptus, in pastorali officio pure, simpliciter, solerti vigilantia et exemplo, Deo deservivit: admirantes etiam miraculorum insignia, quibus sanctum suum ante et post obitum divina gratia decoravit, prout per Brunonem Signiensem episcopum fideliter adnotatur, et usque ad nostra tempora decorare non desinit, auctoritate praesentium vobis licere volumus et mandamus quatenus tertio Nonas Augusti diem natalem ejusdem confessoris et praesulis memorandi sanctorum catalogo congrue celebrem recolatis, quatenus in praesenti gratiam, et in futuro, opitulante divina clementia, piis ejus intercessionibus mereamur gloriam sempiternam. Data Signiae, secundo Nonas Junii, pontificatus nostri anno decimo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
282
CCLXXXII. Ad Petrum presbyterum. (Anno 1109, Sept. 29.) [LAMI, Deliciae eruditorum, 1737, p. 204.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO presbytero, salutem et apostolicam benedictionem.
Devotionis tuae petitiones benigne admittimus, ideoque in burgo Senae, opportuno tamen loco monasterium aedificandi cum consensu ejusdem civitatis episcopi licentiam concedimus. Statuimus enim ut, si Dei gratia constructum fuerit, sub Passinianensis et Vallumbrosanae congregationis custodia et regula quietum semper et liberum sit mansurum. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat ipsum monasterium ad honorem Dei sanctique Benedicti aliorumque sanctorum aedificatum temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia quae vel a te, vel ab aliis fidelibus de proprio jure oblata fuerint, illibata atque integra conserventur. Quicunque vero ipsum monasterium, et in eo Domino servientes fovere, suisque rebus honorare curaverit, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus gratiam consequatur. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum apud Castellionem per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Kalend. Octobris, indict. III, Incarnat. Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
283
CCLXXXIII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem.--Privilegia Cluniacensis monasterii confirmat. (Anno 1100, Oct. 16.) [MANSI, Concil., XX, 1041.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO monasterii Cluniacensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Et religio Cluniacensis coenobii, cui Deo auctore praesides, et praedecessoris tui sanctae memoriae Hugonis abbatis dulcissima reverendaque dilectio, cogunt nos,. fili in Christo charissime Ponti abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter abbatias vel prioratus qui sub praenotati abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. In locis autem quae sine proprio abbate, diebus domni ac venerabilis Hugonis abbatis fuisse videntur, nunquam aliquis abbatem ordinare praesumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi coenobio firmum haberi sancimus, ut vestri monasterii monachi qui ad sacros sunt ordines promovendi, a quibus malueritis catholicis episcopis promoveantur. Chrisma vero, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis monasterio consecrari, vel a quibus volueritis episcopis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum apud Castellium per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kal. Novemb., indict. III, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis II XI.
( Enumerantur. Tum pergit: )
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
284
CCLXXXIV. Privilegium ad Pontium abbatem Cluniacensem, ad quem mittit pallium candidum, ut ex eo sibi paret dalmaticas in usu ecclesiae Cluniacensis, concedens ei quod utatur insigniis pontificalibus in octo praecipuis festivitatibus monasterii sui. (Anno 1109, Oct. 17.) [ Bullar. Cluniac. p. 36.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium exstitisse nequaquam ambigimus, cum te in abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo charissime, quantum in te est, bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias. De benignitate autem sedis apostolicae, et beati Petri gratia candidum tibi pallium mittimus, de quo dalmaticas in usum debeas vestrae ecclesiae praeparare. Nos siquidem dalmaticae, compagarum, chirothecarum, et mitrae usum in festivitatibus octo monasterii tui praecipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriae Hugoni abbati a praedecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut ejus locum tenes, sicut dignitatem assecutus es, ita etiam religionem teneas et industriam prosequaris; quatenus per Dei gratiam, et monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te quam in illis divini nominis gratia exaltetur. Datum apud Castellium, XVI Kalend. Novembris.
( Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto. )
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
285
CCLXXXV. Privilegium pro monasterio Siegburgensi. (Anno 1109, Nov. 28.) [LACOMBLET, Urkundenbuch fiir die Geschichte des Niederrheins. Dusseldorf, 1840, 4º t. I, p. 175.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CUNONI abbati venerabilis monasterii quod in monte Sigeberch situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit. Nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Michaelis monasterium, cui Deo auctore praesides, sedis apostolicae auctoritate munimus. Confirmamus siquidem vobis vestrisque successoribus possessiones et praedia seu caetera bona universa quae ab Annone felicis memoriae Coloniensi archiepiscopo ejusdem monasterii fundatore concessa sunt, videlicet ecclesiam in Bleisa cum dotali manso et decimatione, et ecclesiam in Hanafo cum decimis et caeteris appenditiis quas a canonicis Bunnensibus, data in eorum et ecclesiae usus custodia Bunnae, per concambium accepit, villam etiam quae dicitur Mendenen, quam a praeposito vel canonicis majoris Ecclesiae data per concambium in Bathalicha decimatione suscepit. Caetera etiam loca quae per manus advocatorum eidem coenobio et servis Christi ibidem degentibus, in victum vestitumque concessit. Id est Acchera, item Acchera; Strala, Nistera, Beringerishuscim, Geistingen, Bleisa superior, Lara, Menedon, Atemere, Antrefe, Gulusa, Legia; vineae in Wintere, Bethendorf, Mulendorf. In Rigemogon quaedam rura cum vineis; ecclesiam in Berchein cum decimatione, ecclesiam in Bleisa inferiori cum dotali manso; ecclesiam in Hanafo cum decimis, Sulse, Trutthesdorf, Menimdorf, Torendorf, Mulendorf, Irmenderoth, Chorincheid, Inere, Uneheim, Flatenen, Perne, Grecenich, Hofstedenen, Luvesberch, Flamersfets, Quintinachen. Praeterea villam Hircennowen quam Henricus IX rex eidem coenobio tradidit. Et quaecunque bona ipsi monasterio ab aliis fidelibus de suo jure oblata sunt, aut in futurum offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, vobis vestrisque successoribus regulariter degentibus quieta et integra permanere sancimus. Sane advocatis quibus pro tempore monasterii advocatia commissa fuerit interdicimus ne alium sub se advocatum constituant, neque de rebus ad stipendia conferendis, neque de his quae pro justitiis persolvuntur amplius exigant, quam supradicti Annonis archiepiscopi deliberatione provisum est. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Kal. Decembris, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
286
CCLXXXVI. * Theodorico duci et Riquino electo Tullensi mandat ut monasterii Calmosiacensis adversarios saeculari et ecclesiastica censura ab oppressione monachorum repellant.
(Anno 1109. Vide Scheri librum De primordiis monasterii Calmosiacensis ap. MARTENE, Thesaur. Anecd. t. III, 1191.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
288
CCLXXXVIII. Ad Gebeardum Constantiensem episcopum.--De communicantibus cum excommunicatis, et quomodo recipiantur haeretici. (Anno 1101-1110, Febr. 6.) [MANSI, Concil., XX, 1083.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BEARDO Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quaestionum quas ad nos misisti latebras tuam credimus praesentiam non latere. Caeterum quia super his per apostolicam sedem postulas certius informari quod doctrinae sanitas habeat, respondemus. Excommunicatis enim communicare in his quae a sacris sunt inhibita canonibus nullo modo sit licitum. Et voluntate quidem communicantes, sive sint monachi, sive sint alii, ejusdem reatus flagitio involvuntur. Qui vero aut ignari aut inviti necessitate communicant, licet in oculis hominum contagio polluantur, non tamen propter hoc reos in conspectu aeterni judicis arbitramur. Porro excommunicatorum cadavera de sanctorum basilicis projiciantur, quia eorum putores ad superna conscendunt, sicut quartus Dialogorum beati Gregorii liber indicat, et sanctorum ipsorum revelatione didicimus; ideoque dum ea illic continentur, cessandum a divinis officiis arbitramur. De confecto ab haereticis chrismate vel oleo ratio suggerit ut pro divinae invocationis reverentia inter Ecclesiam debeat concremari. Ab ipsis haereticis venientes ita omnino recipiantur, sicut antiquitus recipiendos vel receptos fuisse sanctorum praedecessorum nostrorum Leonis et Gregorii monumenta declarant. Datum Laterani VII Idus Februarii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
289
CCLXXXIX. Privilegium de mercato et de coena quae dabatur in duabus festivitatibus S. Remigii, item de immunitate istius Ecclesiae. (Anno 1110, Jan. 3.) [VARIN, Archives administ. de la ville de Reims, tom. IV, p. 255.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio AZENARIO abbati venerabilis monasterii Sancti Remigii quod secus urbem Remensem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuam rei memoriam.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, et caetera quae ad verbum legere est in bulla anni 1107, supra col. 216; loca in quibus nonnihil variat indicant notae bullae priori subjectae.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
290
CCXC. Privilegium pro monasterio S. Mariae Florentinae. (Anno 1110, Jan. 9.) [LAMI, Eccles. Florent., Monum., II, 1182.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO abbati monasterii Sancti Miniatis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulantis vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ei tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Miniatis martyris monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. In quo nimirum monasterio ipsius sancti martyris Miniatis et aliorum multorum martyrum corpora requiescunt. Confirmamus itaque vobis et eidem monasterio montem Regis, in quo praedicti martyris ecclesia posita est, cum omni pertinentia ejusdem curtis et campum Martii; et Bisarnum a flumine Arno usque ad viam publicam; ecclesiam sanctae Mariae Albuini sitam in Alberita cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri sitam in Camullia cum hospitali et omnibus pertinentiis suis. Et curtem de Sicignano, quam dedit eidem monasterio Ugo filius Gerardi et uxor ejus Mandolla, et quod ei donatum fuit a Gerardo filio Aldeprandi. Caeteras quoque ecclesias, castra, villas et alias possessiones, quas Ildebrandus, Lambertus, Attho et Gerardus, episcopi Florentiae, imperatores, reges, principesque catholici vel alii fideles de suo jure ipsi monasterio contulerunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Florentini episcopi canonica reverentia. Si qua ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Idus Januarii, indictione III, Incarnationis Dominicae an. 1110, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
291
CCXCI. Dioecesis Soranae fines, Ecclesiaeque possessiones, rogante Goffrido episcopo, confirmat (Anno 1110, Febr. 9.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1245.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GOFFRIDO Sorano episcopo, ejusque successoribus . . . Populum.
Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus . . . petitioni tuae, frater in Christo charissime, praesentibus annuentes, ad perpetuam S. Soranae Ecclesiae pacem ac stabilitatem praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universi parochiae fines, qui a parochianis ante cum juribus suis usque hodie possessi sunt, ita omnino integre tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur; qui videlicet fines versus fundum et cryptam latronis, inde in terminum cetininam, inde intro, et inde . . . Soranam, inde in Sangrum, inde in vallem Regiam, inde in Afedenam, inde in Vestiam, inde in Saviram Anistri, inde in Petram Rectam, inde in Coaciam, inde in Sulfuratum, inde in Pontem Fractum, inde in Montem Cornetum, inde in Campum Rontium . . . . . . inde in Petram Malam, inde in terram de Piro, inde reditum ad praescriptum collem. Intra quos fines in oppidis omnibus, et villis, et monasteriis, et ecclesiis tibi tuisque successoribus jus episcopale sancimus . . . Cum itaque proprietario jure ad Soranam Ecclesiam pertinere noscuntur, tibi, tuisque successoribus . . . quieta semper et integra permanere decernimus . . . Castellum Insulae cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Laurentii, et . . . ecclesiam S. Pauli in Campo, in Arpino plebem S. Mariae, et plebem S. Archangeli: in Castello . . . ecclesiam S. Mariae, in Sora plebem S. Restitutae, ecclesiam S. Laurentii, ecclesiam S. Luciae, ecclesiam S. Viti in Carpello, ecclesiam S. Petri . . . duo molen dina in flumine Liridi, et unum in Carnello, in valle Sorana ecclesiam S. Petri; et S. Donati . . . plebem S. Mariae, ecclesiam S. Savini . . . ecclesiam S. Mariae de Campo, S. Urbani, ecclesiam S. Mariae de . . . ecclesiam S. Mariae de Picenisti in Atino, ecclesiam S. Mariae, S. Petri, S. Sylvestri, S. Mauri, S. Angeli de . . , tria molendina in flumine Melfi cum suis pertinentiis. Item extra Atinum ecclesiam S. Marciani. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere vexare. perturbare, et possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre observentur, etc. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Dat. Laterani per manum Joannis, S. Rom. Ecclesiae diac. card. ac bibliothecarii, V Id. Februar., ind. III, Incarn. Dom. an. 1110, pont. autem D. Paschalis II PP. an. undecimo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
292
CCXCII. Confirmatio dotationis et bonorum monasterii Sancti Benigni Fructuariensis. (Anno 1110, Mart. 13.) [GUICHENON, Hist. génér. de la maison de Savoie, II, 24.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALMEO Fructuariensis monasterii abbati, et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Agnes siquidem comitissa, Petri marchionis filia, quae derelicto saeculo monasterii quietem elegit, medietatem villae novae monasterio vestro contulit, cum omni integritate, ac libertate, qua eam ipsa tenuerat. Quam collationem nostra petiit auctoritate firmari. Proinde nos illius, et vestris per confratrem nostrum Mainardum Taurinensem episcopum precibus annuentes praesenti decreto sancimus, ut eadem villae novae medietate semper in monasterii vestri possessione permaneat, idipsum de villa Falae constituimus, cujus medietatem unam ex oblatione Arditionis marchionis, qui per Dei gratiam in vestro monasterio conversus est, alteram vero ex venditione fratris ejus Mansfredi marchionis, ad vestri coenobii jus pertinere cognovimus. Nemini ergo liceat, vel illam villae novae medietatem, vel integritatem villae Falae, a monasterii vestri possessione subtrahere, aut aliquibus ingeniis alienare, sed omnia congregationi vestrae, sicut a supradictis personis tradita sunt, ita semper quieta et integra in vestro vel successorum vestrorum usu et gubernatione inconvulsa proprietate permaneant; si quis autem, quod absit! hujus decreti nostri paginam sciens temerarie contraire tentaverit, honoris ac officii sui periculum patiatur, vel excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum Laterani per manum Joannis diaconi cardinalis, III Idus Martii, indictione III.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
293
CCXCIII. Ecclesiae Scyllacensis libertatem, privilegia, possessiones, petente Petro episcopo, confirmat. (Anno 1110, April. 5.) [UGHELLI, Italia sacra, IX, 429.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Squillacen. episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Apostolicae sedis nos compellit auctoritas pro Ecclesiarum statu sollicitos esse, prava corrigentes, et quae recta sunt stabilire. Constat siquidem Squillacenam, cui auctore Domino pastor es per nos institutus, Ecclesiam prioribus longe temporibus specialiter sub apostolicae sedis jure mansisse, sicut verum indagantibus per authentica beati Gregorii scripta monstratur. Quia ergo Deo auctore per strenuissimorum fratrum Roberti quondam nobilis memoriae ducis, Rogerii comitis labores atque victorias tam ex illa, quam ex caeteris Calabrorum Ecclesiis, Graecorum tyrannica cessavit invasio. Nos praedecessoris nostri Urbani papae II vestigiis insistentes, Squillacensem Ecclesiam sub speciali jure sanctae sedis apostolicae confoventes, statuimus, et temporibus perpetuis observandum censemus, ut sicut tu, ita et tui deinceps successores per manum semper Romanorum pontificum consecrentur. Ad haec adjicimus infra fluvium ambitus, sicut ex superioribus montibus torrentes in Crocleam, et Alarum fluvios, et iidem fluvii in Adriaticum mare defluunt, ea quae in conspectu fratrum nostrorum episcoporum Siciliae omnium, et Calabriae quorumdam coram praedicto Rogerio comite, et a veteranis, et multorum temporum testibus ad Squillacensem Ecclesiam ex antiquo pertinuisse juxta praeceptum ejusdem praedecessoris nostri Urbani II probata sunt, ea nihilominus quae Squillac. Ecclesiae beatus legitur Gregorius consuluisse, firma semper et integra in tua tuorumque successorum et ipsius Eccl. possessione permaneant; porro colonos, seu praedia de Palaeopoli, sive Roccella, quae Adelais comitissa cum filio Rogerio pro redemptione animae supradicti comitis Rogerii Squillacen. Ecclesiae tradidit, nos eidem Ecclesiae cum oratorio Sanctae Mariae, quod illic situm est, jure proprietario confirmamus. Praeterea quidquid in futurum liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, illibatum ipsi perpetua stabilitate servetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, satisfactione integra non emendaverit, honoris sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena sit, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Datum Later. per manum Joannis S. R. E. diac. cardinalis ac bibliothecarii, Nonis Aprilis, ind. III, Incarnat. Domin. anno millesimo centesimo decimo, pontificatus autem dom. Paschalis II papae anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
294
CCXCIV. Privilegium pro ecclesia Sancti Christophori de Phalempin. (Anno 1110, April. 9.) [MIRAEUS, Opp. Diplom., III, 317.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo LAMBERTO abbati, et ejus fratribus in ecclesia S. Christophori de Phalempin canonicam vitam professis, eorumque successoribus in perpetuum.
Devotionem vestram ex venerabilium fratrum Joannis Morinensis, et Baldrici Noviomensis episcoporum relatione cognovimus, quia in ecclesia de Phalempin ad regularis disciplinae observantiam largiente Domino concaluistis. Religiosorum etiam conjugum Rogerii et Ogivae desiderium percepimus, qui locum vestrum omnipotestatis suae jugo liberum facientes, canonicos illic secundum B. Augustini regulam ordinari desideraverunt. Nos igitur et illorum voto, et fratrum nostrorum, quae praenominati sunt, episcoporum petitionibus annuentes, vitae canonicae ordinem, quem professi estis, in eodem loco in perpetuum conservandum auctoritatis apostolicae robore stabilimus. Quam ob rem statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona, vel ab ipsius ecclesiae fundatoribus, vel a supradictis conjugibus, vel a quibuscunque fidelibus Dei suo jure in eamdem ecclesiam oblata sunt, vel in posterum offerri contigerit, vobis vestrisque successoribus firma semper et quieta permaneant. Praecipimus itaque et penitus interdicimus ne pro chrismate, pro catechumenorum vel confirmandorum oleo, vobis a decano, seu caeteris matricis ecclesiae clericis, molestia inferatur. Concedimus etiam vobis in ecclesia parochiae vestrae presbyterum ad regendam parochiam constituere, salva tamen Tornacensis episcopi reverentia, etc. Datum Laterani, Incarnationis Domini anno 1110, indictione III, V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
295
CCXCV. Privilegium pro monasterio S. Petri Mellicensis. (Anno 1110, April. 16.) [HUEBER, Austria ex archivis Mellicensibus illustrata. Lipsiae, 1722, fol. p. 3.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SIGIBOLDO abbati monasterii Sancti Petri de Medlick, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Luipaldus siquidem marchio beati Petri ecclesiam et monasterium a parentibus suis aedificatum in loco Medlick, in parochia Pataviensi, et sub patronatus sui jure possessionem beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae obtulit sub ejus tuitione perpetuo confovendum. Quamobrem religiosis ejus desideriis annuentes juxta postulationem confratris nostri Udalrici Pataviensis episcopi monasterium ipsum sub tutela apostolicae sedis suscipimus, et decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus etiam ut quaecunque praedia, quaecunque possessiones, sive ecclesias cum decimarum oblationibus praefati principes Luipaldus et pater ejus Luipaldus, et caeteri parentes ejus, seu alii fideles de suo jure ipsi monasterio contulerunt, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quibuscunque successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum. Porro circummanentium abbatum subire judicium non cogamini, nisi forte illorum, qui ad sedis apostolicae proprietatem pertinent, cum ecclesiasticae necessitatis causa exegerit; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Pataviensi accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Laicos sane seu clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vobis inhibeat. Sepulturam quoque ejusdem loci, omnino liberam decernimus, et eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Advocatus autem ejusdem loci Luipaldus marchio maneat, vel ejus haeres, quicunque in posterum marchiam obtinuerit. Verumtamen nec illis, neque alicui prorsus hominum liceat in eodem monasterio vel in bonis ejus quidquam sibi temere vindicare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem susceptae a Romana Ecclesia exemptionis, aureum unum quotannis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem, praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. ac bibliothecarii, XVI Kal. Maii, indict. III, Incarnat. Domini anno 1110, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
296
CCXCVI. Ecclesiae S. Jacobi Compostellanae possessiones, Didaco episcopo petente, confirmat. (Anno 1110, April. 21.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 85.]
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellanae Ecclesiae episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis ergo, frater in Christo charissime, petitionibus annuentes quas per fideles Ecclesiae vestrae filios Gaufridum Ecclesiae vestrae archidiaconum, et Petrum presbyterum Capellanum suggessistis, ad perpetuam sanctae Compostellanae Ecclesiae pacem ac stabilitatem pro B. Jacobi apostoli reverentia praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universa quae ad ejusdem B. Jacobi ecclesiam, in qua nimirum ejus corpus requiescere creditur, proprietario jure intra vestram parochiam pertinent, sicut ex supradictorum fratrum relatione didicimus; quieta omnino et integra vobis vestrisque successoribus in perpetuum conserventur, videlicet terra de Superato, Dormiana, Bavegium, Coronatum, Mercia, archipresbyteratus S. Pelagii de Circitello, Mons Sacer, Taberiolus, terra Montium usque ad Avium, Morracium, Salniense, terra Termarum, terra de Arcubus, Iriense, Pistomarcus, Amaheae et alii montes, Prucios, Trasancos, Lovacencos, Arros, Nemitos, Bisancos, terra de Faro, Coporos, Celticos, Brecantinos. In montanis duo archipresbyteratus, Dubria, Barcala, Salagia, Gentines, et caetera usque ad Oceanum, sicut in scriptis ejusdem ecclesiae continentur. Confirmamus etiam vobis quae a rege memoriae nobilis Ildefonso et a sororibus ejus, Geloyra videlicet atque Urraca, et a supradicti regis genero comite Raimundo et ejus conjuge Urraca ejusdem regis filia B. Jacobo et ejus ecclesiae chirographis seu testamentis legitimis oblata sunt, videlicet monetam Compostellanae civitatis, monasteria Pilonium et Branderizium, ecclesia S. Mametis cum omnibus pertinentiis eorum, domos in civitate Compostellana. Confirmamus etiam vobis oppida, seu praedia, quae a superioribus Hispanorum regibus data sunt, videlicet Honestum, Farum, castellum S. Mariae de Lanciata cum pertinentiis eorum, ecclesiae SS. Victoris et Fructuosi, et villam Cornelianam in Portugalensi pago cum pertinentiis suis. Decernimus itaque ut nulli et omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XI Kal. Maii, indict. III, Incarnationis Dominicae anno 1110, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
297
CCXCVII. D[idaco] episcopo Compostellano scribit dolere se de Ecclesiarum Hispanicarum angustiis. (Anno 1110, April.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 86.]
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Oppressiones et angustiae quas in partibus vestris Ecclesia patitur, gravi cor nostrum moerore afficiunt: unde et omnipotentem Dominum ut vobis subvenire dignetur oramus, et vos ipsos monemus ut strenuos viros ad defensionem Ecclesiae suscitare curetis. Petitionem quam nobis tam vestra quam ex cleri et populi parte, Ecclesiae vestrae filii G. archidiaconus et Petrus capellanus, qui ad nos missi sunt, suggesserunt, ad praesens implere non possumus, sicut idem nuntii vobis poterunt vivis vocibus intimare. Caeterum id vos indubie scire volumus, quia nos exaltationi vestrae Ecclesiae congaudemus. Cupimus enim eam competenter pro B. Jacobi meritis honorare.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
298
CCXCVIII. Ad D[idacum] episcopum Compostellanum.--De ecclesia S. Michaelis P[etro] capellano restituenda. (Anno 1110, April.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 87.]
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Filius noster P. Ecclesiae vestrae capellanus adversus Suarium conqueritur quod, saecularibus potestatibus usus, ecclesiam S. Michaelis quae in civitate vestra sita est, ei violenter abstulit; unde quid in canonibus cautum sit, non ignorat fraternitas tua. Mandamus itaque dilectioni tuae ut eum convenias, quatenus ei praedictam ecclesiam restituat et quiete tenere permittat; alioquin canonica sententia feriatur, et ecclesia ipsa interdicatur.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
299
CCXCIX. Ad Godfridum abbatem Sancti Maxentii.--Ejus coenobium in sanctae sedis tutelam recipit. (Anno 1110, April. 27.) [MANSI, Concil., XX, 1035.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo domno GOFRIDO abbati venerabilis monasterii Sancti Maxentii adjutoris, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Maxentii monasterium cui auctore Deo praesides, et tam ei adjacentem villam quam caetera omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicae sedis recipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quascunque possessiones in praesenti tertia indictione idem monasterium legitime possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec visa sunt propriis vocabulis adnotanda, etc. De quibus nimirum terris Pictaviensium sol. V quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Ergo nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sed neque interdictione vel excommunicatione ipsum monasterium addicatur, nisi forte pro ditioribus, cubi . . . . . quas vel abbas, vel monachi emendare contempserint: nec ipsi tamen excommunicatos, aut interdictos ad officium divinum suscipiant: nec in communi parochiae interdicto signa pulsentur. Obeunte tamen te ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quilibet ex subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres eorum consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo vel de alieno si oportuerit collegio, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Romae in portica Beati Petri, per manum Joannis S. R. E. diaconi cardin. ac bibliothecarii, V Kal. Maii, Incarnation. Domini 1110, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno XI.
[ add. vires]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
300
CCC. Ad Petrum Pictaviensem episcopum.--Hugonem de Liciniaco commoneat ut injurias monasterio S. Maxentii illatas emendare non differat. (Anno 1110.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 46.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P Pictaviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Hugonem de Liciniaco, quia B. Petri fidelem novimus, specialius diligimus; sed neque R. Petrus fidelitatem contra ecclesiarum sibi commissarum fidelitatem recipit, neque nos dilectionem contra Deum possumus exhibere. Ipsum igitur efficaciter commone ut injurias quas monasterio S. Maxentii irrogat, corrigere et emendare non differat, ne longi temporis labores quos Deo exhibuisse creditur, parva occasione destruat. Alioquin infra duos menses postquam has litteras acceperis, canonico eum mandamus judicio coerceri.
[ETRO]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
301
CCCI. Ad Petrum Pictaviensem episcopum.--Plures ei causas monasterii S. Maxentii judicio suo dirimendas committit, ac terras Romanae Ecclesiae censuales eidem commendat. (Anno 1110.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 46.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P Pictavorum episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Lator praesentium G abbas Sancti Maxentii multa per Hugonem de Liciniaco auferri suo monasterio queritur. Causam etiam cum abbate Casae Dei se dicunt habere pro ecclesiis Gozenogili ; cum abbate etiam S. Severini pro ecclesiis Lesaii vel Berlaum. Etiam de Mostarolo monasterium suum gravari conqueritur, et per Simonem de Werruca, et per Thebaudum Meschinum, et alios plures. Tuae igitur fraternitati praecipimus ut tam de his quam de aliis monasterii querelis ei efficacem justitiam facias. Terram de Pampro et de Rigaudam, et S. Germerii, de qua Romanae Ecclesiae census annuus solvitur, tutelae tuae specialius commendamus.
(Gazeneuil)
[ETRO] [offridus]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
302
CCCII. Bulla S. Raymundo Barbastrensi episcopo directa. (Anno 1110, Maii 2.) [FLOREZ, España sagrada, XLVI, 329.]
PASCHALIS episcopus, servus, etc., RAYMUNDO Barbastrensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Spiritu Domini docente, didicimus quia Dominus transfert regna et mutat tempora. Ipse quondam in Hispanis, juxta beneplacitum suum, Christianorum regna diffudit et rursum per Sarracenorum vel Moabitarum tyrannidem Christianorum peccata, juxta sua judicia, visitavit. Unde factum est ut episcopalis cathedra quae Ilerdae fuerat in montana transiret, in oppidum videlicet quod Rota dicitur. Inde rursum imminutis Moabitarum viribus proprius Ilerdam in Barbastre oppidum transfertur. Spes et Christianis certior per Dei gratiam nostro tempore facta est ut Ilerden urbem, Domino operante, recipiant. Et nos igitur Domini Dei nostri judicia prosequentes, praesenti decreto constituimus episcopalem cathedram, quae hactenus Rotae vel Barbastre habita est, ad Ilerdae urbem in posterum referendam, cum eam omnipotens Dominus Christianorum restituerit potestati, conservatis nimirum montanis terminis, sicut a te vel a tuis praedecessoribus apud Rotam et Barbastrum habiti et possessi sunt, cum vallibus Belse et Gistau, cum abbatia Alaonis ac monasterio S. Martini de Cavallera, sicut in allodium Rotensi Ecclesiae a regibus impetrata sunt. De aliis vero monasteriis intra eamdem parochiam sitis, debita tibi tuisque successoribus reverentia persolvatur, sicut tuis hactenus praedecessoribus soluta est. Confirmamus itaque vobis ecclesias de Balaguer et Tamarid et terras, quae jam in Christianorum redactae sunt ditione vel ecclesias, cum restitutae fuerint, in Fraga et Zeidin et Ontimana. Omnes quoque decimas seu caeteras res ecclesiastici juris ad Ilerdae circumstantiam pertinentes. Omnes ejusdem dioecesis fines qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestate tuae tuorumque successorum dispositioni, sicut superioribus temporibus, per apostolicae memoriae secundi praedecessoris nostri, per nostrum quoque privilegium constitutum est subjacere praecipimus, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat vestram Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel abbatias retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam tuis quam successorum tuorum clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae sanctionis paginam sciens contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Caeteris autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii ac notarii sacri palatii. Ego Paschalis episcopus catholicae Ecclesiae SS. BE. V. Datum Romae in porticu B. Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diac. cardinalis ac bibliothecarii, VI Nonas Maii, indic. II, Incarnat. an. 1110, pontificatus autem domini Paschalis II, an. XI.
[Urbani]
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
303
CCCIII. Monasterium S. Vincentii Cupersanum tuendum suscipit ejusque possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1110, Jul. 15.) [UGHELLI, Italia sacra, VII, 703.]
PASCHALIS, servus servorum Dei, dilecto filio VINCENTIO abbati vener. monasterii S. Benedicti, quod in civitate Cupersani situm est, ejusque successoribus regulariter successuris in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis affectu debet prosequenti adimpleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata indubitanter vires assumat, quia dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et B. Benedicti Cupersanense monasterium, cui Deo auctore praesides, sub tutela apostolicae sedis excipimus. Praesentis igitur privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus ut universa, quae idem monasterium in praesenti tertia indictione legitime possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut possessionem auferre, vel ablatam retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione vel gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus tibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno si oportuerit collegio, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab ipso, in cujus dioecesi estis, accipiatis, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationem et sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Porro nec episcopo, nec episcopi ministris facultas sit novas quaslibet exactiones ipsi loco indicere, aut gravamen inferre, aut in abbatem loci sine apostolicae sedis censura manum depositionis extendere. Indicium autem perceptae a Romana Ecclesia protectionis, dimidiam auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, stratigo aut judex, ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant. et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Beneventi per manum Joannis, S. R. E. cardinalis et bibliothecarii, Idibus Julii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1110, pontificatus autem D. Paschalis II anno XI.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
304
CCCIV. Ecclesiae Sonnebecaniae possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1110, Oct. 16.) [MIRAEUS, Opp. diplom. II, 1152.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio LAMBERTO Sonnebeccensis ecclesiae praeposito, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex Drogonis venerabilis quondam Morinorum episcopi scripto comperimus, quod bonae memoriae Fulpodus una cum uxore sua Ramburga, avia tua, et post eos pater tuus Teobaldus Ecclesiae sanctae in Villa Sonnebeccensi varia sui juris praedia contulerunt, unde septem canonicis stipendium providerentur. Ea igitur quae a praedictis parentibus tuis eidem Ecclesiae tradita sunt, altaria etiam quae bonae memoriae Radbodus quondam Noviomensis episcopi ad eumdem locum contulit, scilicet de Ruslaer, de Nieuw-Kercka, et de Bevenslaer, et quaecunque a quibuscunque fidelibus de suo jure in eamdem ecclesiam oblata sunt vel in posterum offerri contigerint, in eorumdem canonicorum usus, firma semper et quieta permanere, servareque censemus. Quidquid praeterea munitionis seu libertatis praedictus frater noster Drogo eidem loco largitus est, nos praesentis decreti auctoritate sancimus; prohibentes ne quis minuere, subtrahere, vel modis quibuslibet alienare praesumat, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto, ausu temerario contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ita est subsignatum. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kal. Nov., indictione IV, Incarnationis Dominicae 1110, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno duodecimo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
305
CCCV. Ecclesiae S. Donatiani Brugensis possessiones confirmat. (Anno 1110, Oct. 16.) [MIRAEUS, ubi supra, p. 26.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BERTULFO, Sancti Donatiani Brugensis praeposito, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Quamobrem nos petitionibus tuis clementer annuimus, et quae temporibus nostris ad vestrae congregationis stipendium tradita sunt, vel quae etiam ante nostra tempora a confratribus nostris episcopis concessa noscuntur, vobis vestrisque successoribus quieta manere sancimus, altare scilicet de sancta Cruce, altare de sancto Michaele et altaria de Orscamp, de Rhidervorde, de Wara, de Ema, de Dicasnuda, de Clare, de Widescate, de Kemla, de Dudezela, de Utkerka, de Clemskerka, de Artrika, et de Lophem. Decernimus itaque ut nemini liceat, vel haec vel alia, quae ad vestrae congregationis usus per Dei gratiam data vel danda sunt, minuere, vel subtrahere, vel modis quibuslibet alienare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto temerarie contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kalendas Novembris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1110, pontificatus autem domni Paschalis II, PP. anno XII.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
306
CCCVI. Ad Leodegarium Vivariensem episcopum.--Arguit eum quod ecclesiam S. Andeoli, canonicis S. Rufi ab eo traditam, eisdem a clericis suis auferri permittat. (Anno 1110, Octobris 18.) [BOUQUET, Rec. XV, 47.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Vivariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Non est episcopalis constantiae justa vota frangere, et constitutiones rectas in nihilum revocare. Ecclesiam B. Andeoli fratribus S. Rufi pro eleemosyna et religione concesseras, et clericorum tuorum consensu firmaveras, sicut a fratribus ipsis accepimus, et litterarum tuarum lectione cognovimus. Nunc autem clericis tuis conniventiam parare conspiceris, cum per eos praedictis fratribus ecclesiam ipsam permittis auferri. Nos quidem concessionem factam canonice firmamus; te autem vehementer arguimus quia te in hoc praevaricatorem ostendisti. Tuae igitur experientiae per haec scripta praecipimus constitutionem tuam integram ratamque custodias; si vero clerici tui, ut justi voti transgressores, pertinaciter contraire praesumpserint, tu eos magistri jure corrigere, et austeritate congrua studeas emendare; alioquin super vos apostolicae sedis justitia dirigetur. Datum Laterani, XV Kal. Novembris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
307
CCCVII. Ad Didacum Compostellanum episcopum.--Monet ut Uraca regina, filia regis Castellae, sub poena privationis regni ab incestu, quem contraxit ineundo matrimonium cum Alphonso Aragoniae rege, sibi in tertio gradu consanguinitatis conjuncto, desistat. (Circa annum 1110.) [MANSI, Concil., XX, 1006.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc te omnipotens Deus populo suo praeesse constituit, ut eorum peccata corrigas, et Domini annunties voluntates. Et infra: Stude igitur secundum datam tibi divinitus facultatem tantum incesti facinus, quod a regis filia perpetratum est, debita ultione corrigere: ut vel a tanta praesumptione desistat, vel Ecclesiae consortio et saeculari potestate privetur, etc..
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
308
CCCVIII. Ad Pontium abbatem et Cluniacenses monachos.-- Reprehendit quod chrisma in monasterio suo consecrari fecerint. (Circa annum 1110.) [MANSI, Concil. XX, 1043, ex Severtii Chronolog. ]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PONTIO abbati, seu monachis Cluniacensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Confrater noster Berardus Matisconensis episcopus, partim rogatu nostro, partim probitate sua, erga praedecessorem tuum venerabilem Hugonem abbatem benigne se habuit: et cum Hierusalem iturus discessit, omnia inter vos et ipsum quiete ac pacifice habebantur. Caeterum post discessum ejus non parum jus Matisconensis Ecclesiae perturbastis, quia, quod hactenus factum non est, in monasterio vestro chrisma consecrari fecistis. Hoc enim per episcopi personam exhibetur Ecclesiae. Rogamus ergo dilectionem vestram ita hoc plena charitate corrigere, ita etiam in caeteris circa eum vos habere, ut inter vos praeteritae pacis vinculum arctius restringatur. Ipse enim plenius vos diligit, et a vobis plenius diligendus. Quamobrem praecipimus ne talia ulterius fiant. Non enim immemores sumus quanto studio quantaque instantia sategerimus ut firma inter vos et stabilis concordia permaneret. Quod idcirco firmum servari volumus et praecipimus, ne detrimentum ulterius Ecclesia patiatur. Orantes vos pro nobis misericordia divina custodiat.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
309
CCCIX. Ad canonicos Ecclesiae Lucensis. (Intra an. 1103-1111, Nov. 4.) [BALUZ., Miscell. ed. Luc. IV, 586.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis canonicis Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Gaudere multum debetis in Domino quod temporibus vestris in parochia vestra, videlicet Beati Fridiani ecclesia, illa conversationis apostolicae primordia refloruere; quapropter congregationem ipsam propensius diligere, et pro facultatis vestrae modo fovere atque honorare debetis. Vestram ergo dilectionem litteris praesentibus excitamus, monentes ac praecipientes ut Beati Fridiani canonicos in dilectione Domini charius amplectamini, nec eis aut ipsi aliquam molestiam inferatis aut inferri ab aliis patiamini. Quod enim probationis et molestiae, quod honoris et reverentiae illis impenditis nobis ascribimus: illud sane quod adversus eos confrater vester archipresbyter fecisse dicitur admiramur. Quemdam enim conversum et post obedientiae promissionem ad saeculi vanitates reversum, cum pro causa hac a supradicto priore excommunicatus fuisset, simulata absolutione illectus in apostasia siquidem permanens dum absolvi credidit, amplius obligatus est. Ne quid ergo ulterius simile praesumatur interdicimus, nec eorum parochianos aut excommunicetis, aut praeter eorum voluntatem ad poenitentiam admittatis; sic eis in omnibus vos servate, ut quies eis opportuna permaneat, et plena inter vos charitas per Dei gratiam perseveret. Datum Laterani, II Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
310
CCCX. Ad parochianos ecclesiae Frigdiani Lucensis. (Intra an. 1103-1111, Nov. 4.) [BALUZ., ibid. ]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis parochianis Ecclesiae Sancti Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Devotionem vestram, quam erga Beati Fridiani ecclesiam geritis, jamdudum ex multorum relatione comperimus. Unde affectione debita congaudentes, gratias Deo referimus, et rogamus ut amorem suum in cordibus vestris sua dignetur gratia conservare. Vos autem sicut dilectum in Christo filium litteris praesentibus visitantes monemus, ut et deinceps in devotione ipsa et bono proposito, auxiliante Deo, firmiter maneatis, et loco illi consilii et auxilii vestri opem sic per Dei gratiam conferatis, quatenus et ibidem Domino servientes sustentationem habeant, et vos indulgentiam vestrorum obtinere me reamini peccatorum. Datum Laterani, II Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
311
CCCXI. Ad clerum et plebem Arelatensem.--Ut in locum Gibelini episcopi sui, Hierosolymam translati, alium eligant . (Anno 1111, Jan. 2.) [MANSI, Concil., XX, 1003.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Arelatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro negotiis et scandalis quae in Hierosolymitana ecclesia fuerant, venerabilem fratrem nostrum Gibelinum, quondam ecclesiae vestrae antistitem, ad partes illas cum nostra legatione direximus: cujus nimirum persona ita in omnibus placuit, quod eum clerus et populus ejusdem ecclesiae unanimi voto, communi desiderio, in patrem sibi et pastorem elegerunt. Nos enim, quoniam diu episcopali regimine fuerant destituti, electionem ipsam assertione nostra firmavimus, vestram itaque dilectionem litteris praesentibus praemonemus et hortamur in Domino, ut et vos canonicum pastorem vobis eligere properetis, nec vobis grave et durum vehementius videatur. Illum enim tanto ardore Hierosolymitana suscepit ecclesia, quod eum, etsi nos omnino velimus, vobis reddere nullo modo possimus. Data Laterani, quarto Nonas Januarii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
312
CCCXII. * Henrico regi gratulatur quod « patris nequitiam abhorreat. » Affirmat, si « plena mentis devotione sibi suisque legitimis successoribus obedientiam exhibeat quam sive reges sive imperatores catholicis suis praedecessoribus exhibuerint, se profecto eum ut catholicum imperatorem habiturum esse. » Nuntios ad se mitti vult.
(Anno 1111.--Vide PETRI Chronicon monasterii Casinensis, p. 779.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
313
CCCXIII. * Northmannos et Langobardos ad Romanae Ecclesiae servitium invitat.
(Anno 1111, Febr.--Vide ibid. )
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
316
CCCXVI. Privilegium de investituris vi extortum. (Anno 1111, April. 12.) [PERTZ, Mon. Germ. hist. Legg. II, 72.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, H. glorioso Teutonicorum regi, et per Dei omnipotentis gratiam Romanorum imperatori Augusto, salutem et apostolicam benedictionem.
Regnum vestrum sanctae Romanae Ecclesiae singulariter cohaerere, dispositio divina constituit. Praedecessores vestri probitatis et prudentiae amplioris gratia Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt. Ad cujus videlicet coronae et imperii dignitatem, tuam quoque personam, fili charissime, H., per nostri sacerdotii ministerium majestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri praedecessoribus tuis catholicis imperatoribus concesserunt, et privilegiorum paginis confirmaverunt, nos quoque dilectioni tuae concedimus, et praesentis privilegii pagina confirmamus, ut regni tui episcopis vel abbatibus libere praeter Simoniam et violentiam electis, investituram virgae et annuli conferas. Post investitionem vero canonicam consecrationem accipiant ab episcopo ad quem pertinuerint. Si quis autem a clero et populo praeter tuum assensum electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur. Sane episcopi et archiepiscopi libertatem habeant, a te investitos episcopos vel abbates canonice consecrandi. Praedecessores enim vestri ecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliarunt, ut regnum ipsum maxime episcoporum praesidiis vel abbatum oporteat communiri, populares dissensiones, quae in electionibus saepe contingunt, regali oporteat majestate compesci. Quam ob rem prudentiae et potestatis tuae cura debet sollicitus imminere, ut Romanae Ecclesiae magnitudo, et caeterarum salus, praestante Domino, beneficiis potioribus conservetur. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur, honorisque ac dignitatis periculum patiatur. Observantes autem misericordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam ad honorem et gloriam suam feliciter imperare concedat. Amen.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
317
CCCXVII. Ottoni Bambergensi episcopo ejusque successoribus pallio utendi crucisque praeferendae copiam facit. (Anno 1111, April. 15.) [LUDEWIG, Script. rer. Germ. I, 413.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI, Bambergensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Charitatis proprium est bonum, congaudere profectibus aliorum; « charitas enim non quaerit quae sua sunt ; » unde et Apostolus: « Tunc, ait, vivimus, si vos statis in Domino . » Et iterum: « Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum? » Hoc igitur charitatis debito provocamur et apostolicae sedis auctoritate compellimur, hoc nomine debitum fratribus exhibere, et S. Romanae Ecclesiae dignitatem pro suo cuique modo caeteris ecclesiis impertiri. Idcirco, venerabilis frater, Otto Bambergensis episcope, dilectioni tuae pallium ad sacrae missarum solemnia celebranda concedimus; quo nimirum fraternitas tua intra ecclesiam tantum uti noverit, illis solum diebus quos praesens descriptio continet, videlicet die sancto Resurrectionis Dominicae et Pentecostes, item Nativitas Domini nostri Jesu Christi, et in natalitio SS. apostolorum Petri et Pauli, in solemnitate S. Dionysii martyris, anniversario etiam tuae consecrationis die, et dedicationibus ecclesiarum; cujus nimirum pallii volumus te gratiam per omnia vindicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua te exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando veniunt, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiae operibus juxta veritatem substantiae insistens, et tamen insistere etiam super veritatem cupiens, infirmis compatiens, bene valentibus congaudens, aliena propria deputans, de alienis gaudiis, tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non deserens. Haec est ergo, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Ad haec etiam crucis vexillum, intra Bambergensis Ecclesiae parochiam ante faciem tuam portari concedimus, salva videlicet Moguntiae metropolis reverentia, ut speciali Romanae Ecclesiae dignitate praeditus, specialiter ejus studeas obedientiae ac servitiis insudare. Fraternitatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumem. Amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii ac notarii sacri palatii.
(I Cor. XIII) (I Thess. III) (I Thess. II.)
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
318
CCCXVIII. Privilegium pro monasterio Hersveldensi. (Anno 1111, April. 15.) [Wenck, Hess. Lundesg. II, 58.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo REGINHARDO abbati Hersveldensis monasterii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Eapropter, fili in Christo dilectissime, Reginharde, tuis petitionibus annuentes per praesentis privilegii paginam vestro venerabili Herveldensi monasterio confirmamus quaecunque ad idem monasterium legitimis fidelium donationibus pertinere noscuntur. Inter quae singulariter religiosi imperatoris Caroli testamentum, quod vestro monasterio delegavit, ratum manere sancimus. Illas etiam decimationes, quas ab antiquis temporibus idem monasterium possidet, et quae praedecessorum nostrorum apostolicae sedis pontificum privilegiis vestris praedecessoribus concessae sunt, nos quoque praesentis decreti auctoritate concedimus. Quaecunque etiam in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit, collegio elegerint. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeterna inveniant demum. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Romae in insula Lycaonia per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, vice diaconi Friderici archicancellarii et Coloniensis archiepiscopi, XVII Kal. Maii, indict. IV, anno Dominicae Incarnationis 1111, pontificatus autem domni Paschalis secundi duodecimo, imperii vero Henrici quarti imperatoris anno primo.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
319
CCCXIX. Ad Henricum imperatorem. (Anno 1111.) [MANSI, Concil., XX, 1094.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio suo HENRICO Romano imp. Augusto salutem et apostolicam benedictionem.
Post parvi temporis spatium, quiddam de vobis sinistrum audivimus, quod nos valde conturbat. Pervenit enim ad nos quod ad perturbationem quietis ecclesiasticae H. apud Ariciam dimittere disponeris, ut ablatas possessiones Ecclesiae retineat, et reliqua inquietare non desinat. Nos autem putabamus eos qui in fidelitate nostra permanent nobiscum permanere in littore, sed sicut vera relatio patefecit, frater noster Aretinus adhuc inter procellas quatitur, et longe portum videt. Dilectionem itaque vestram litteris praesentibus rogamus et commonemus sicut de vobis confidimus, ut praedicto fratri nostro gratiam vestram reddatis, et possessiones Ecclesiae restituatis, fidelibus quoque suis injungite, ut ab ejus servitio ulterius se non subtrahant. Non enim possunt sine detrimento capitis membra persequi et abscindi, et filiorum contumelia ad patris spectat injuriam. Diligite igitur quos diligimus, ut, quos odistis odio habeamus, et quos diligitis, diligamus. De caetero omnipotens Deus vos sua pietate custodiat atque conservet.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
320
CCCXX. Ad Aretinos. (Anno 1111.) [MANSI, Concil., XX, 1092.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clero et civibus Aretinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Officii nostri auctoritate compellimur, ut ecclesiarum omnium sollicitudinem gerere debeamus; itaque pro venerabili fratre nostro episcopo vestro praesentes litteras ad vos decrevimus destinare. Audivimus quoniam nec debita eum veneratione tractetis, nec debitam illi obedientiam persolvatis. Quod profecto divinae constitutioni penitus contradicit. Dominus siquidem Jesus Christus cum pretiosi sui sanguinis effusione sanctam redemisset Ecclesiam, pastores in ea constituit, qui vice sua populo suo salutaria ministrarent, unde qui eis injurias irrogant, eorumque mandata contempserint, ipsi Domino irrogare, cumque contemnere cognoscuntur, sicut ab eo dicitur: « Qui vos tangit, pupillam oculi mei tangit, et qui vos spernit, me spernit. » Itaque universitati vestrae praecipimus ut usque ad proximam Domini nativitatem ad praedicti confratris nostri episcopi vestri obedientiam redeatis, eumque sicut patrem ac magistrum et Dei vicarium affectione debita diligatis, et debita reverentia veneremini. Alioquin nos ex tempore quod divina dispositione ministerii nostri est, vobis afferimus, et ipsam spiritualem alimoniae passionem, divina videlicet officia, donec resipueretis, interdicimus. Dignum est ut qui Deum in ministerio suo contemnitis, Dei quoque beneficio et vicarii sui ministerio careatis.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
321
CCCXXI. Ad Henricum imp. a se ordinatum. (Anno 1111, Maii 3.) [MANSI, Concil., XX, 1093.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENRICO Romano imp. Augusto, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex quo a nobis praesentia vestra discessit, de incolumitate status vestri aliquid ad audientiam nostram non pervenit. Verumtamen quia nostrae voluntatis est prosperitatem vestram libenter addiscere, et nostram vobis in invicem intimare, de nobis excellentiae vestrae litterarum praesentium relatione significamus. Siquidem nos per Dei gratiam boni sumus, licet quidam jussioni vestrae in his, quae B. Petro restitui praecepistis, adhuc noluerint obedire, incolae videlicet civitatis Castellanae, Castri Corcoli, Montis Alti, Montis Acuti, et Narnienses; nos tamen ea et comitatus Peruginum, Eugubrinum, Tubertinum, Balneum Regis, castellum Felicitatis, ducatum Spoletanum, marchiam Ferraniam, et alias beati Petri possessiones per mandati vestri praeceptionem confidimus obtinere. A quibusdam vero de vestris filius fidelis nostri Rusticelli comitis sicut audivimus retinetur. Rogamus ergo dilectionem vestram ut nobis eum reddi faciatis, quia et beati Petri fidelis est et in possessione moratur. Ad hanc serenitatem vestram plurimum commonemus ut semper diligatis justitiam, eamque totis viribus et toto conamine amplectamini, quatenus qui verus rex, imperator et judex est in regni et imperii sui perpetuitate, coronam vobis et gloriam largiatur Dat. Lat., V Non. Maii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
322
CCCXXII. Henricum imp. rogat ut Ecclesiae Ariminensi ablata bona restitui jubeat. (Anno 1111.) [MANSI, Concil., XX, 1094.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, in Christo filio HENRICO Romano imp. Aug., salutem et apostolicam benedictionem.
Ariminensem episcopatum ad jus beati Petri specialius pertinere manifestum est; verum peccatis exigentibus omnibus fere bonis suis denudatus et in minimas reliquias est redactus. Rogamus igitur dilectionem vestram ut ei per amorem B. Petri benignitas vestra bona sua restitui jubeat, et restituta, quietem Domino faciat praestante obtinere.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
323
CCCXXIII. Ad Balduinum Hierosolymitarum regem.--Decernit ut, ad ampliandos fines Hierosolymitanae dioeceseos, omnes urbes quas subegerit, Hierosolymitano tanquam metropolitano subjaceant. (Anno 1111, Jun. 8.) [MANSI, Concil., XX, 1005.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, glorioso Hierosolymitano regi BALDUINO, salutem et apostolicam benedictionem.
Ecclesiarum quae in vestris partibus fuerunt vel sunt, terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confundit. Cum itaque certos ejus fines assignare deliberatione nequeamus, tuis precibus non immerito duximus annuendum, ut, quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis vel cepisti, ejusdem Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. Porro earumdem civitatum episcopi patriarchae tanquam proprio metropolitano obedientiam exhibere procurent: quatenus et ipse illorum fultus suffragiis, et ipsi adinvicem ipsius unanimitatis auxilio vegetati, sic in Hierosolymitanae ecclesiae exaltatione proficiant, ut de illorum profectibus omnipotens Deus glorietur. Data Laterani, quinto Idus Junii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
324
CCCXXIV. Ad Gibelinum Hierosolymitanum patriarcham.-- Ejusdem argumenti. (Anno 1111.) [ Ibid. ]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri Hierosolymitano patriarchae GIBELINO, et successoribus ejus in perpetuum canonice promovendis, salutem et apostolicam benedictionem.
Secundum mutationes temporum transferuntur etiam regna terrarum. Unde etiam ecclesiasticarum parochiarum fines in plerisque provinciis mutari expedit et tranferri. Asianarum siquidem Ecclesiarum fines antiquis fuerunt definitionibus distributi, quas distributiones diversarum diversae fidei gentium confudit irruptio. Gratias autem Deo, quod nostris temporibus et Antiochiae et Hierosolymae civitates, cum suburbanis suis et adjacentibus provinciis, in Christianorum principum redactae sunt potestatem. Unde oportet nos divinae mutationi et translationi manum apponere, et secundum tempus, quae sunt disponenda disponere: ut Hierosolymitanae Ecclesiae urbes illas et provincias concedamus, quae gloriosi regis Balduini ac exercitum eum sequentium sanguine per Dei gratiam acquisitae sunt. Praesentis itaque decreti pagina, tibi, frater charissime et coepiscope Gibeline, tuisque successoribus, et per vos sanctae Hierosolymitanae ecclesiae, patriarchali sive metropolitano jure regendas disponendasque sancimus civitates omnes atque provincias quas supradicti regis ditioni aut jam restituit, aut in futurum restituere gratia divina dignabitur. Dignum est enim ut sepulcri Dominici ecclesia, secundum fidelium militum desideria, competentem honorem obtineat, et Turcarum seu Sarracenorum jugo libera in Christianorum manu abundantius exaltetur.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
325
CCCXXV. Henrico imperatori gratias agit quod clericis Pataviensibus H judici amissa bona reddi jusserit. (Anno 1111.) [MANSI, Concil., XX, 1094.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, in Christo filio HENRICO imp. Aug., salutem et apostolicam benedictionem.
Pro clericis Paduanis et H. judice dilectioni tuae gratias agimus, quia eis tuam gratiam reddidisti, et bona sua quae amiserant restitui praecepisti; rogamus autem adhuc pro laicis, ut eos in gratiam tuam recipias et bona sua eis restitui facias, quatenus protectionis tuae munimine de caetero praestante Deo quiete valeant permanere.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
326
CCCXXVI. Ad Henricum imperatorem. (Anno 1111, circa Jun.) Udalric. Bab. cod. n. 267, ap. ECCARD, Corp. hist., II, 275.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENRICO Romanorum imperatori Augusto, salutem et apostolicam benedictionem.
De magnificentia vestra bona semper audire optamus, tanquam de filio Ecclesiae, quem Ecclesiae principem ac defensorem Providentia divina constituit. Monemus itaque dilectionem vestram, et monentes rogamus, ut divinae dispositionis dona, quae accepistis, consideretis, et tam in Domini timore, quam in Ecclesiae veneratione et justitiae defensione sicut debetis et sicut potestis, eodem Domino praestante proficiatis. Hoc siquidem nos omnipotentem Dominum deprecamur, ut de profectu vestro, non tantum nos, sed etiam tota Ecclesia catholica glorietur. Legatum nostrum post vos direximus, qui usque Ravennam veniens transire ulterius timuit, propter perturbationes itinerum, quae post transitum exercitus fiunt. Cum autem omnipotens Deus in tempus congruum nos perduxerit, de legati missione, prout opportune fuerit, per ipsius gratiam disponemus.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]
Paschalis II
327
CCCXXVII. Ad Joannem Tusculanum, et Leonem Vercellensem episcopos et cardinales.--Concessionem investiturarum imperatori factam se cassaturum et irritaturum promittit. (Anno 1111, Jul. 5.) [MANSI, Concil., XX, 1008.]
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus JOANNI Tusculano, et LEONI Vercellensi episcopis, et cardinalibus in unum congregatis, consortium et pacem in Christo.
Id quod in personam nostram, imo in patrem vestrum, praeter ipsius ecclesiae judicium atque praesentiam vos egistis, etsi vobis ex zelo Dei visum sit, non tamen, ut mihi videtur, canonico tramite incessistis: non enim charitas, sed aemulatio id dictasse perspicitur. Quocunque tamen modo factum sit, nos tamen confisi de misericordia divina, pro animae nostrae salute cogitamus, et commissum, quod pro fratribus atque filiis, pro excidio Urbis et universae provinciae fecimus, emendare curabimus, ut quod terreni in me quoque correxisse ostendatur ecclesiae. Vos autem pro Ecclesia in Ecclesia agite, ut illum Ecclesiae Dei zelum quem habetis et habere ostenditis, ipsa experiatur Ecclesia. Valete in Domino. Datum Terracinae, tertio Nonas Julii.
http://viaf.org/viaf/79143533
[]