author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Paschalis II
| 124 |
CXXIV. Privilegia atque possessiones ecclesiae collegiatae S. Amati Duaci confirmat. (Anno 1104, Nov. 10.) [MIRAEUS, Opp. diplom., II, 1361.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, HERIBERTO decano et ejus fratribus in ecclesia Duacensi S. Mariae et S. Amati Domino servientibus in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non differenda petitio. Proinde nos legitima vestra desideria perpendentes, juxta confratris nostri Lamberti, venerabilis Atrebatensis episcopi, postulationem, precibus vestris paterna benignitate praebemus assensum, ut Ecclesia vestra in Atrebatensi parochia sita, tuitione sedis apostolicae protegatur. Per praesentis igitur privilegii paginam auctoritate apostolica vestrae Duacensi S. Amati ecclesiae confirmamus possessiones illas quae vel egregii ducis Maceronti, vel aliorum fidelium legitimis donationibus in praesenti ad eamdem videntur ecclesiam pertinere: Videlicet in pago Menpisico Tatem, Macrivillam cum altari et decima totius villae et omnibus appenditiis suis. In eadem villa, ecclesiam in honore S. Amati ex toto liberam, et curtem canonicorum omnino liberam super fluvium Escrae, totam villam Fleternam cum decima; apud Gunevelt dimidiam bercariam; apud Heldenses decimam illam, quae est inter Neppam et Guarnamam, et porcinam beccam et potestatem Guarnestum. Apud Bonennias juxta Abartianas totam decimam corporis ecclesiae. Quidquid praeterea juste hodie praefata beatae Mariae et S. Amati ecclesia possidet; quidquid in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium legitime atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane decanus sive praepositus non alius vestro collegio praeponatur, nisi qui vel omnium, vel meliorum fratrum consensu debito canonice fuerit cum Dei timore provisus. Decano ecclesiae curam committat episcopus: cui tamen Ecclesiam ipsam gravare non liceat, vel exactiones aliquas aut consuetudines irrogare. Porro canonici, sive alii clerici omnes eidem Ecclesiae servientes decani disciplina corrigantur; nec ad ordinationem ab episcopo sine ipsius licentia admittantur: nec alterius quam ipsius et fratrum arbitrio coerceantur. Caeterum nec decano, nec praeposito facultas sit ecclesiae bona sine fratrum communi vel sanior consilio in feudum dare, praebendas, vel caetera ministeria disponere, aut quidquam gravius de rebus Ecclesiae stabilire. Praecipimus etiam atrium et claustrum et mansiones canonicorum infra castrum ab omni saeculari potestate libera conservari, ita ut nec in ipsis, nec in facultatibus aut servitoribus ipsorum praeter ipsorum voluntatem manumittatur. Rerum vestrarum invasores atque raptores canonice monitos, nisi satisfecerint, excommunicandi, sicut ex reverendae memoriae Gerardi episcopi concessione habetis, ita et in posterum habere concedimus facultatem. Quos ex nomine designatos ante satisfactionem comprovincialium nemo suscipiat, salva in omnibus Atrebatensis episcopi canonica reverentia. Chrisma, oleum sacrum, vel oleum infirmorum, sive aquam, coemeterio, atrio sive basilicis reconciliandis, ab Atrebatensi matrice accipietis Ecclesia, omni utique pravitate seposita. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva suprascripti Atrebatensis episcopi, ut dictum est, canonica reverentia. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis obtineant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii. + Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Idus Novembris, indictione decima tertia, anno Dominicae Nativitatis millesimo centesimo quarto, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae sexto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 125 |
CXXV. Ad Lanuinum, eremi S. Mariae de Turri magistrum. (Anno 1104.) [CAPIALBI, Memorie della Chiesa Miletese, p. 144.]
|
PASCHALIS, etc. dilecto filio LANUINO, etc.
|
De fratris Hugonis promotione, et abbatis S. Juliani expulsione nos admodum gaudere cognoscas, quia hunc omnipotens Deus monasterio B. Euphemiae jam per biennium abbatis solatio destituto providit, et illum ab ipsius loci occupatione removit. Stude ergo, fili, ut juxta B. Benedicti Regulam in B. Juliani coenobio abbas eligatur, quem ad nos consecrandum, largiente Domino, destinabis. Etsi enim fratres nostri clamaverint, nos tamen quae juris sunt B. Petri minime patiemur imminui. Fratres tuos eremi cohabitatores in Domino salutamus; ut in charitate permaneant modis omnibus cohortamur: nos ipsos tuis et illorum orationibus attentius commendamus. De rebus P. Petri ita studeas sicut expedire cognoscis.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 126 |
CXXVI. * Ascero archiepiscopo Lundensi, Lucciae primati, pallium mittit. (Anno 1104.)
|
[Hujus bullae mentio tantum exstat in Chronico
episcop. Lundens. apud LANGEBEK, Scriptores Rerum
Danicarum. Havniae, 1772, fol., t. VI, p. 623.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 127 |
CXXVII. Manassi, archiepiscopo Remensi, scribit de abbate S. Medardi per militem inimicum Simoniae accusato. (Intra annum 1100-1105, Mart. 29) [BALUZ. Miscell. II, 149.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo MANASSI Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Significaverat nobis dilectio tua abbatem Sancti Medardi in concilio comprovincialium a milite quodam de Simonia inopinate pulsatum septima manu purgari debere adjudicatum. Ipse postmodum ad nos veniens gravatum se in causa ipsa fuisse conquestus est, quoniam adversus se unius personae, quae ei jam diu inimica exstiterat, accusatio sine omnium testium assertione suscepta est. Qua in re multum de sapientiae vestrae provisione miramur. Licet enim ad Simoniaci flagitii accusationem personas etiam cujuslibet ordinis minus idoneas ecclesiasticae consuetudinis usus admittat, divini tamen oris sententiam praeterire quis audeat, qua dicitur: Non stabit unus testis contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Porro de his qui ante hesternum et nudiustertius inimici exstiterant una et eadem in omnibus causis Patrum deliberatio continetur. Igitur etsi aliis in conversationibus idem abbas minus integer aestimetur, in hoc tamen negotio, ubi nullus prorsus testis adfuisse dicitur, pro sola inefficacis infamiae nota quod se septima manu purgaverit sufficere arbitramur. nisi forte criminis ejusdem testes emerserint. Data Laterani, IV Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 128 |
CXXVIII. Ad Stephanum abbatem et monachos S. Aegidii.-- Denuntiat se excommunicaturum Bertrannum comitem Tolosanum et quosdam ejus milites, nisi ab injuriis monasterio illatis desistant. (Anno 1105, April. 15.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 39.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO abbati et monachis S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Bonum quod de oblationibus altaris B. Aegidii Bertrannus comes fecerat, valde laudaveramus; sed illud nos vehementius gravat quia, cum omnes fere B. Aegidii possessiones pro quorumdam contumacia in vadimoniis posita dicuntur, idem comes Bertrannus et quidam milites ejus oblationes ipsas conantur invadere. Insuper vestro jam monasterio multas injurias irrogant, quibus profecto per praesentes litteras denuntiamus, quia nisi destiterint, nos eos tanquam excommunicationi: subjiciemus. Datum XVII Kal. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 129 |
CXXIX. Ad monachos et caeteros fideles S. Aegidii.-- Ne quis de altaris oblatione quidquam, invito abbate, distrahere vel fraudare praesumat. (Anno 1105, Oct. 31.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 32.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis et caeteris fidelibus S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quia magnae res discordia dilabuntur, parvae res concordia coalescunt, monemus vos et rogantes praecipimus ut uno animo, uno sensu, abbatem vestrum timentes diligatis, diligentes timeatis, et in ejus obedientia persistentes monasterii res diligentius custodire debeatis, quae nimirum partim factionibus vestris, partim violentia militari distractae multum et pessundatae cognoscuntur. De altaris oblatione per sanctorum apostolorum obedientiam interdicimus, ne quis eos rapere, aut invito abbate distrahere, vel fraudare praesumat, sed in usus ad quos datae vel dandae sunt, cum timore Domini conserventur. Si qui vero aliter forte praesumpserint, et facientes et consentientes ab Ecclesiae liminibus sequestramus. Data II Kal. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 130 |
CXXX. Gisiae, abbatissae Romaricensi, suadet, a canonicis Calmosiacensibus pro parochialis ecclesiae S. Mariae parte concambium accipiat. (Intra annum 1101-1105, Febr. 6.) [MARTENE, Thesaurus Anecdot., III, 1175.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Causam quae inter vos et Calmosiacenses canonicos agitur, tam ex vestris quam ex illorum nuntiis diligenter audivimus. Igitur de parochiali ecclesia Sanctae Mariae, in qua et vestrum et illorum monasterium possidet portionem, id consilii respondemus ut, quia ecclesia vobis per Dei gratiam abundantibus minus necessaria est, a Calmosiacensibus canonicis, licet pauperes sint, in loco alio pro portione vestra, bonorum virorum consilio accipiatis tale concambium, per quod detrimentum vestro monasterio evenisse juste conqueri non possitis. De loco autem in quo novum ipsorum monasterium constructum est, hanc judicii sententiam canonica aequitate proferimus, ut si jurisjurandi per competentes personas exhibita probatione monstraverint monasterii fundationem juste factam et sine legitima Romaricensium calumnia decennio permansisse, datorem quoque loci vel ejus praedecessores fundum ipsum per annos triginta sine legali calumnia possedisse constiterit, nec quid imminutum de quadragenarii spatio videatur, nullam de caetero a vobis molestiam pro eodem negotio patiantur. Non enim pati possumus, ut idem viri sub apostolicae sedis tutela religiose Domino servientes, aut per vos, aut per alios injustis vexationibus affligantur. Datum Laterani VIII Idus Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 131 |
CXXXI. Gislae abbatissae Romaricensi praecipit ut ab injuriis in monachos Calmosiacenses desistat. (Anno eod. Oct. 27.) [MARTEN. ubi supra, t. III, p. 1175.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae, et ejus congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quia pax multa diligentibus nomen Domini, et quies ei servientibus semper est necessaria, idcirco gravis est nobis discordia quae inter vos et Calmosiacenses fratres occasione rerum temporalium agitatur. Quamobrem dilectioni vestrae scripsimus ut partem illam ecclesiae quietam dimitteritis, aut de fundo vobis competenti concambium acciperetis, quod utrumque facere adhuc neglexistis. Idipsum igitur repetito vobis mandantes, praecipimus ut omnino ab eorum injuriis desistatis; alioquin beati Petri vindictam, ipso adjuvante, in vos districtius proferemus. Datum Laterani VI Kalendas Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 132 |
CXXXII. Eustachium comitem monet ut Lambertum episcopum Arelatensem manere in possessione altarium quorumdam sinat. (Anno 1104-1105, Febr. 27.) [BALUZ. Miscell. edit. Luc., II, 148.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, egregio comiti EUSTACHIO, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quae bonis inchoantur principiis, nisi bono fine claudantur, non laudem sed vituperationem merentur. Quamobrem strenuitatem tuam monemus et monentes rogamus ut de bonis quae coepisti nullam poenitudinem geras, sed in eis immobilis perseveres, altaria quae fratri nostro Lamberto Atrebatensi episcopo cum quadam diceris conditione restituisse, quiete deinceps et sine aliqua molestia ipsum et ipsius ecclesiam in perpetuum possidere permittas, cum eo pacem et concordiam integram componas. Valde enim periculosum est eos offendere, quos Deus dixit suorum pupillam oculorum. Quapropter nobilitatem tuam iterum iterumque monemus ut Atrebatensem ecclesiam altaria illa perpetuis temporibus quiete possidere permittas, et illius ecclesiae antistitem tanquam patrem spiritualem venerari, diligere, et pacem cum ipso plenam habere procures. Omnipotens Dominus sanctorum apostolorum meritis vos ab omni malo protegat et defendat, in bonis perseverantiam tribuat, a peccatis absolvat et ad vitam perducat aeternam. Data Terracinae III Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 133 |
CXXXIII. Ad Manassem archiepiscopum Remensem.--De ecclesiis decem Lamberto restituendis. (Anno 1104-1105, Febr. 28.) [BALUZ. ubi supra. ]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MANASSI Remensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Super Guarinfrido archipresbytero conqueritur frater noster Atrebatensis episcopus quia decem sui juris ecclesias in Atrebatensi, ut dicitur, territorio sitas ei violenter aufert et jam diu pertinaciter retinet, unde ab eodem fratre nostro excommunicatus asseritur. Mandamus igitur dilectioni tuae ut eumdem Guarinfridum convenias; et si fratri nostro satisfacere noluerit, pro sua in eum contumacia non solum excommunicationem, sed etiam anathema dictabis. Data Terracinae XI Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 134 |
CXXXIV. Ad Lambertum episcopum Atrebatensem.--De clericis quibusdam excommunicatione solutis. (Anno 1104-1105, Dec. 5.) [BALUZ. ubi supra, p. 149.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et benedictionem.
|
Nonnulli ecclesiae tuae clerici ante nostram praesentiam convenerunt, diversas querimonias afferentes. Quibus seriatim auditis et fratrum nostrorum consultatione tractatis, omnes ab excommunicationis vinculo, promisso utique debito satisfactionis, absolvimus. Omnes enim juxta tenorem a nobis propositum debitam tibi tanquam episcopo proprio obedientiam promiserunt. Et pro his quidem qui rapinas bonorum suorum per clientes tuos sustinuisse conquesti sunt, benignitatem tuam rogamus ut justitiam super eorumdem bonorum rapina perficias; quarum profecto rerum descriptionem nobis oblatam per tuum tibi archidiaconum destinamus. Porro diaconi duo Algisus et Robertus uxores hactenus habitas tactis sacrosanctis Evangeliis abdicarunt; pro quibus etiam dispensationem tuam monemus, et petimus ut eorum vitae et saluti in posterum debeas providere. Hugo autem Balduini filius intra dies quadraginta postquam in patriam Domino disponente redierit, de illata sibi querimonia se justitiam facturum tibi jurisjurandi assertione firmavit, nisi quantum fuerit ei tua miseratione dimissum. Sane in Roberti causa beati Siricii et prolata coram nobis et effectu est perpetrata sententia quam Himerio Tarraconensi episcopo scribens ait: « Quisquis clericus aut viduam aut certe secundam duxerit conjugem, omni mox ecclesiasticae dignitatis privilegio denudetur, laica tantum sibi communione concessa. » Cui mox in praeceptis dedimus ut tibi deinceps tanquam proprio studeat episcopo humiliter obedire. Et ipse etiam, cum excommunicationis vinculo solveretur, se de praesenti negotio quidquid praeciperemus facturum super Evangelia sancta juraverat. Et ipsum igitur tanquam filium jam obedientem suscipias, et ei quod juste valueris paternae miserationis impendas. Si quid autem boni misericorditer concesseris nos pro pace Ecclesiae tolerabimus. Datum Laterani Nonis Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 135 |
CXXXV. Ad B[ernardum archiepiscopum Toletanum], D[idacum] Compostellanum, D. (?) Minduniensem, P[etrum] Lucensem, episcopos.--De abbate Ciniensi. (Anno 1104-1105.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 91.]
|
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis B. apostolicae sedis legato, D. Compostellano, D. Minduniensi, P. Lucensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Abbatem Ciniensi coenobio ex conventus episcopalis sententia restitutum P. comes Froylaz loco suo violenter excussit: vos autem tanti officii vestri fervore flagratis, ut tantam Ecclesiae injuriam tacitis clamoribus toleretis: nec illud prophetae opprobrium pertimescitis, quo ex divina indignatione dicitur: Nocte tacere feci matrem tuam. Expergiscimini igitur et clamate, et eumdem comitem modis omnibus congruentibus convenite, ut abbatem ipsum Nunonem in locum suum redire, et res monasterii secundum episcoporum sententiam quiete tenere permittat; quod si usque ad proximae Quadragesimae medium contempserit facere, vos eum tanta nostra quam vestra auctoritate coercere curate.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 136 |
CXXXVI. * Ecclesiae Affligemensis immunitatem corroborat.
|
.
|
(Vide Sigeberti Auctarium Affligemense ad an. 1105,
ap. PERTZ, Monum. Germ. hist., Script. t. VI,
p. 400 ( Patrologiae, t. CLX)
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 137 |
CXXXVII. Ad Stephanum Besuensem abbatem.--Besuensis coenobii possessiones et jura confirmat. (Anno 1105, Jan. 1.) [MANSI, Concil. XX, 1033.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Stephano Besuensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos religionis vestrae desideria confoventes, vestro Besuensi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aedificato, eorumdem apostolorum ex apostolicae sedis benignitate munimen impendimus. Constituentes, et praesentis decreti pagina sancientes, ut ecclesia de Albiniaco, et ecclesia Sancti Benigni, et capella Sanctae Mariae quae castello montis Salvionis sita est, ad supradictam Albiniaci ecclesiam pertinens, ecclesia etiam Camlintensis, et ecclesia de Majas, cum appenditiis suis, capella de Fovenz vestro semper coenobio ita firme, ita libere quieteque permaneant, sicut a fratre nostro Rotberto Lingonensi episcopo, cum totius Lingonensis cleri conniventia tradita sunt. Idipsum etiam de duabus praebendis statuimus, quas bonae memoriae Harduinus et Hugo, Lingonenses episcopi, fratribus in ecclesia Sancti Gengulfi apud Lingonas Domino servientibus tradiderunt. Idipsum etiam statuimus super ecclesia de Sivojo cum pertinentiis suis, super capella Sancti Mauricii seu Sancti Dionysii, capella Sancti Valeriani, et ecclesiae de Raiol, et parte quarta ecclesiae Sancti Martini de monasterio, seu caeteris rebus quas bonae memoriae Hugo Bisontinus episcopus vestro monasterio contradidit. Porro ecclesia Sancti Remigii quae est in burgo Besuae, et ecclesia de Belenavo cum appenditiis suis, ita in possessione vestra liberas, ita ab omnibus consuetudinalibus immunes semper manere censemus, sicut a bonae memoriae Alberico quondam Lingonensi episcopo, seu successore ejus Rainardo ejusdem ecclesiae venerabili episcopo, libertate ac immunitate donatae sunt. Praeterea confirmamus vobis ecclesiam Salvatoris de Veteribus Vineis, ecclesiam Sancti Martini de Luco, ecclesiam Sancti Laurentii de Beria, ecclesiam Sancti Benigni de Boensis villa, ecclesiam Sancti Sequani, quae est parochialis, ecclesiam Sancti Valerii de Talemaro, ecclesiam Sancti Leodegarii de Genziviaco, ecclesiam Sancti Martini Belmontis, capellam quoque Sancti Marcellini, quam bonae memoriae Geilo Lingonensis episcopus ad luminaria altaris ecclesiae vestrae contulisse dignoscitur, cum beati Prudentii martyris sub eodem altari reliquias collocavit, cum appenditiis et mancipiis utriusque sexus, sicut ea supradictus episcopus Virdunensi episcopo commutavit. Ecclesiam quoque Sancti Hippolyti de Pontiliaco cum appenditiis suis, ecclesiam de Casoro Sancti Symphoriani, ecclesiam Sanctae Mariae de Fonvens, a Lamberto Lingonensi episcopo datam cum pertinentiis suis. Ecclesiam quoque Sancti Gengulfi superius nominatam. Porro villam Besuae sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterio adjacentem, cum omnibus pertinentiis suis, ab omnium hominum vexationibus liberam, sicut hodie est, vobis in perpetuum sancimus. Piscariam quoque Fontis loco usque ad Pincianum in jure ac possessione vestra semper servari libere quieteque sancimus. Praeterea quaecunque in praesentiarum nunc idem monasterium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lingonensis episcopi canonica retinentia. Ut episcopo tamen, aut episcopi ministris, omnino non liceat monasterium ipsum, aut ejus loca gravare, nec ornamenta ecclesiae qualibet occasione diripere, nec exactiones aliquas, aut consuetudines quae fratrum quieti noceant, irrogare. Interdicimus etiam ne quis idem Besuense coenobium in cellam redigere audeat, quandiu monastici ordinis observantia illic Domino praestante viguerit. Si quis sane in crastinum archiepiscopus vel episcopus, imperator vel rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, aut judex, vel quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii et notarii sacri palatii. Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, Kal. Januarii, indict. XIII, Incarnat. Dominicae anno 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI. Ego Paschalis episcopus catholicae ecclesiae subscripsi.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 139 |
CXXXIX. Monasterii Casinensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1105, Mart. 17.) [COCQUELINES, Bullarum, privileg. Rom. pont. ampl. Collect. Romae, 1739, fol. t. II, p. 126.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et charissimo fratri ODERISIO, praedecessoris nostri Urbani manibus et in cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae sacerdotem, et in abbatem Casinensis monasterii consecrato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
In monastica legislatione et latore S. Benedicto constat Casinense coenobium universorum per occidentem monasteriorum caput a Domino institutum: qui nimirum locus sedis apostolicae filiorum in opportunitatibus refugium permansit et permanet; et nos ergo tam divinae constitutioni quam et fraternae benignitatis dulcedini respondentes, locum ipsum et universa ad eum pertinentia, quieta semper et ab omnium mortalium jugo libera permanere, et sub solius sanctae Romanae Ecclesiae jure ac defensione perpetua haberi decernimus, in quibus haec propriis nominibus adnotanda duximus. In primis monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium S. Dei genitricis virginis Mariae, quod vocatur Plumbarola; itemque monasterium S. Mariae in Cingla; cellam sancti Benedicti in Capua cum cellis et pertinentiis suis, S. Sophiae in Benevento, S. Mariae in Canneto juxta fluvium Trivium, S. Benedicti et S. Laurentii in Salerno, S. Mariae in Tremiti cum ipsis insulis, S. Liberatoris in Marchia cum omnibus suis pertinentiis, S. Benedicti in Marsi, S. Mariae in Luco, et S. Cosmati in civitella, S. Angeli in Barregio cum omnibus pertinentiis suis, S. Mariae Ancillarum Dei in civitate Cosentia, S. Mariae in Banse, et Joannis puellarum in Capua, S. Angeli ad formam, S. Agathae in Aversa: item S. Rufi, et S. Benedicti Pizuli in Capua, S. Petri de Laco, S. Petri de Avellana, S. Erasini et S. Benedicti et S. Scholasticae in Cajeta, S. Magni in Fundi, S. Stephani et S. Benedicti in Terracina, S. Petri in Foresta, S. Pauli ibidem, S. Mariae in Ponte Corbo, S. Dionysii ad Pontem, S. Anastasiae et S. Benedicti in Benevento ad portam Rufini, S. Benedicti in Pantano, S. Angeli et Sancti Nicandri in Troja, Sanctae Caeciliae in Neapoli, Sancti Eustasii de Pantesia, Sancti Benedicti in Larino, et Sancti Benedicti in Pectinari, Sanctae Mariae ad casalem planum, Sanctae Trinitatis in Termule, Sancti Focatis in Lesina cum foce et piscaria, Sancti Benedicti in Asculo, Sancti Eustasii in Petra abundanti; item Sancti Eustasii Vipera, S. Mariae in Barventano, Sanctae Scholasticae in Pinne, Sancti Salvatoris in Tave, Sancti Nicolai juxta fluvium Trustino. In Abrutio, Sancti Benedicti in Trunto, Sancti Benedicti in fluvio Tisino, Sancti Apollinaris in Firmo, qui dicitur Aplanus, Sanctae Mariae in Arbascla, Sancti Martini in Sabine, Sancti Angeli in Marano, et Sancti Septem-Fratrum, et Sancti Laurentii, et Sancti Benedicti in Ripa Ursa. In comitatu Aquense, cellam Sancti Gregorii, et Sancti Mauritii, et Sancti Pauli, Sancti Constantii, Sancti Christophori, et Sancti Nicolai, et Sanctae Mariae in Albaneta, et Sancti Nicolai in Ciconia, Sancti Benedicti in Clia, Sancti Nazarii in Comino, et Sancti Valentini, et Sancti Martini, Sancti Urbani, Sancti Angeli, Sancti Pauli, Sancti Felicis, Sancti Salvatoris, et Sancti Angeli in Valle-Luce, Sancti Michaelis in Oliveto, Sancti Nicolai in Pica, Sancti Angeli in Cannutio, Sanctae Mariae in Verule, Sancti Petri in Ascleta, Sanctae Luciae et Sancti Petri in Curulis, et Sancti Sylvestri, et Sancti Martini, et Sanctae Luciae in Arpino, Sanctae Mariae de Castello Zupponi, Sancti Benedicti in colle de insula, Sanctae Mariae in Banco, Sancti Nicolai in Turice, Sancti Germani in Sora, Sancti Benedicti in Paschesano, Sancti Petri in Morino, Sancti Angeli in Pesco Canali, Sancti Patris in formis, Sancti Angeli in Albe, Sancti Erasmi in Pompeano, Sanctae Mariae in cellis. In Venafro, Sancti Benedicti, et Sancti Nazarii, et Sancti Martini in ipsa Furca, et curtem Sanctae Mariae in Sala, et Sancti Benedicti in Pizuli; ibidem Sancti Benedicti in Cesama, Sancti Benedicti in Svessa, et curtem quae dicitur Lauriana, Sancti Benedicti in Theano, Sanctae Mariae in Calvo, Sancti Nazarii in Anglena, Sancti Adjutoris et Sancti Benedicti in Alifas, Sancti Domini in Telesia, Sancti Martini in Ulturno. In Amalphi Sanctae Crucis et Sancti Nicolai, Sanctae Crucis in Isernia, Sancti Marci in Carpinone, Sancti Valentini in Ferentino, Sancti Angeli in Algido, Sancti Marci in Cecano, Sanctae Agathae in Tusculano, et Sanctae Hierusalem et Sancti Benedicti in Albano; in Roma, monasterium Sancti Sebastiani, quod dicitur Pallaria; in Lucca, cellam Sancti Georgii, Sancti Salvatoris in civitella; in ducatu Spoletino, Sanctae Mariae in Calena, Sancti Benedicti in Trani, Sancti Benedicti in Bari, Sancti Petri imperialis in Tarento; in Calabria, cellam Sanctae Anastasiae, Sancti Nicolai in Salectano, Sanctae Mariae in Tropea, Sanctae Euphemiae in Marchia: item civitatem, quae dicitur Sancti Germani, positam ad pedem ipsius montis, et castellum Sancti Petri, quod ab antiquis dictum est castrum Casini, castellum Sancti Angeli, Piniatarium, Plumbariola, Pesdemonte, Junctura, Sancti Ambrosii, Sancti Apollinaris, Sancti Georgii, vallem Frigidam, Sancti Andreae, vautra monastica, vautram comitalem, Sancti Stephani Terami, Tracte, Mortula, cum ipsa curte, quae dicitur Casafortini, Sancti Salvatoris, qui vocatur Cocuruzo, Turrem ad mare juxta fluvium Gavillianum, Sancti Petri in Colia, Sancti Victoris, Torraclo, Cervaria, Sancti Heliae, Valle rotunda, Sarra-Cenesca, Castellum Pontis Corvi, quod nostris temporibus acquisitum est. In Marchia Teatina castellum, quod dicitur Lastinianum, Montem Alberici, Mucelam, Sancti Quirici cum porto Frisa, Sanctae Justae; in comitatu Asculano, castellum, quod dicitur Octavus, et post montem Cimianum, et Trivillanum et Cavinum. In principatu Castellum, quod dicitur Ripa Ursa, Montembellum, Petramfracidam. In Comino castellum, quod vocatur Vicalicum. In Marsi territorio Carseolano castellum, quod dicitur Auricula, Piretum, Rocca, quae dicitur in Camarata, et Fossaseca. In Calabria Cetrarium; in Amalphi Fundicum: in territorio Trojano Castellione de Baroncello: in territorio Capuano Gualdum de Liburia, curtem Sancti Felicis de Miniano, cum ecclesia Sancti Hippolyti. Praeterea, per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque in praesenti vestrum coenobium juste possidat, sive in futurum, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Porro de monasterio Sanctae Sophiae, intra Beneventum sito, sive de monasterio Bandusino, nullum loco vestro praejudicium evenire volumus pro privilegiis, quae nos, munimentorum vestrorum ignari, eisdem monasteriis contulisse cognoscimus; sed praedecessorum nostrorum munimine Cassinensi coenobio collata, proprium robur obtineant. Eorumdem et nos vestigiis insistentes Cassinense coenobium caeteris per occidentem coenobiis praeferendum asserimus, et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum seu principum superiores omnibus abbatibus considere, atque in judiciis priorem caeteris sui ordinis viris sententiam proferre sancimus. Usum quoque compagerum, ac chirotegae, dalmaticae, ac mitrae, praeter cardinalatus jus, quo in sede apostolica fungeris, tam tibi quam successoribus tuis in praecipuis festis habendum concedimus. Sane tam in ipso venerabili monasterio, quam et in cellis ejus, cujuslibet Ecclesiae episcopum vel sacerdotem praeter Romanum pontificem ditionem quamlibet aut excommunicandi, aut interdicendi, aut ad synodum provocandi praesumere prohibemus; ita ut nisi ab abbate vel priore loci fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare; liceatque ipsius monasterii et cellarum ejus fratribus clericos cujuscunque ordinis, de quocunque episcopatu ad conversionem venientes, absque episcoporum contradictione suscipere; liceat absque cujuslibet saecularis vel ecclesiasticae potestatis inhibitione subjectos monasteriis suis tam monachos quam sanctimoniales feminas judicare: liceat etiam fratribus per cellas in civitatibus constitutas ad divina officia celebranda, quandocunque voluerint, signa pulsare; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, a quocunque volueritis, Catholico accipiatis episcopo: baptismum vero per clericos vestros in oppidis vestris seu villis agatis: reditum, qui ab officialibus nostris apud Ostiam vel Portum de navibus exigi solet, navi vestrae, si qua eo venerit, relaxamus. Ad perpetuum etiam hospitium tibi tuisque successoribus Palladii cellam concedimus, ut de vestra illic congregatione quem volueritis ordinetis; quem si forte Romano pontifici in abbatem promovere placuerit, omnino tamen tanquam vestrae congregationi, monachum sub vestra decernimus dispositione persistere. Obeunte autem te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, seu fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et Sancti Benedicti Regulam elegerint. Ad haec tam praesentium quam futurorum avaritiae ac nequitiae obviantes, omnes omnino seditiones, quas laevas dicunt, seu direptiones in cujuscunque abbatis morte, aut electione, fieri, auctoritate apostolica interdicimus. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione XIII, XVI Kal. Aprilis, anno Dominicae Incarnationis 1105, pontificatus autem domni Paschalis secundo sexto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 140 |
CXL. * Monasterii S. Petri Coeli Aurei Papiensis privilegia confirmat. (Anno 1105, Mart. 18.)
|
[PENNOTI, Hist. tripart. ord. cleric. canonic., p. 202,
teste ROBOLINI, Notizie, III, 227.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 141 |
CXLI. Monasterii S. Benedicti Padilironensis possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis duarum auri unciarum tributo annuo. (Anno 1105, Mart. 20.) [CONCQUELINES, Bullar . etc. ampt. Collect. II. 128]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALBERICO abbati venerabilis monasterii Sancti Benedicti super Padum et ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes, atque praecones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli in specula, Deo disponente, conspicimur. Eapropter, fili charissime Alberice, tuis petitionibus annuentes, coenobium vestrum in apostolicae sedis defensionem excipimus, sicut a praedecessore nostro sanctae memoriae Urbano II susceptum est. Illud itaque tibi tuisque successoribus regulariter substituendis auctoritate apostolica confirmamus, omnia nunc ad ipsam pertinentia, medietatem scilicet insulae, quae dicitur S. Benedicti super Padum cum omnibus decimis ejusdem, insulis et silvis ac piscationibus suis: ecclesiam Sancti Blasii cum tota insula, quae dicitur Gurgo, et silva, et adjacentibus paludibus castrum quod vocatur Castellus cum villa et ecclesia S. Bartholomaei, cum decimis omnibus, et reliquis ad ipsum pertinentibus; villam quae vocatur Capud-vici, villam Sabianam cum ecclesia Sancti Andreae cum decimis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Venerii de Marceneto cum medietate ejusdem castri, casale barbatum cum baptismali ecclesia Sancti Michaelis, cum ripatico de transitu navium, et terra ad ipsam ripam pertinente: capellam in Labiola, capellam Sancti Joannis in Burbatio cum pertinentiis suis: capellam Sancti Matthaei in Nucetulo cum ipsa villa, capellam Sancti Valentini de Marengo cum suis pertimentiis. In episcopatu Brixiensi ecclesiam Sancti Justi intra castrum medulae, extra ecclesiam Sancti Viti cum terris ad easdem cellas pertinentibus. In episcopatu Ferrariensi ecclesiam Sancti Benedicti cum pertinentiis suis apud oppidum Ficarolum. In episcopatu Boloniensi ecclesiam Sanctae Mariae in loco, qui dicitur Lambrianum, cum ecclesia Sancti Joannis, qui dicitur Dalmanzaticum. In episcopatu Parmense ecclesiam Sancti Leonardi prope civitatem sitam, item ecclesiam Sancti Michaelis infra eamdem civitatem; item ecclesiam Sancti Michaelis, in loco qui dicitur Teliore, capellam Sancti Michaelis de Coturlione; in episcopatu Metamocensi monasterium Sancti Cypriani. In episcopatu Tarvisiano ecclesiam Sanctae Helenae in loco qui dicitur Tassaria, Mantuae hospitalem domum noviter a comitissa Mathilda constructam, et vobis commissam, cum capella et omnibus suis pertinentibus. Item in burgo Sancti Benedicti baptismalem ecclesiam Sancti Floriani, item ecclesiam Sancti Siri in insula Sancti Benedicti sitam: item baptismalem ecclesiam Sancti Marci in loco qui dicitur Villula, cum decimis et terris sibi pertinentibus: item in burgo Sancti Benedicti apud Gonzagam, cum capella Sanctae Mariae intra castrum cum terris et decimis ejusdem villae, quas usque hodie idem monasterium possidere videtur, salvo jure obedientiaque Regiensis episcopi; capellam Sancti Sixti in loco, qui dicitur Lectum Paludanum: in castro Ariano ecclesiam Sancti Prosperi: item baptismalem ecclesiam Sancti Vitalis cum medietate decimarum, et aliarum rerum sibi pertinentium; item ecclesiam Sancti Domini, ecclesiam Sancti Prosperi, et ecclesiam Sancti Gregorii. In episcopatu Lucensi monasterium Sancti Martini in colle cum duabus ecclesiis sibi pertinentibus, videlicet Sanctae Mariae in loco, qui dicitur Turrilum; et Sancti Salvatoris juxta castrum vivenarium; item ecclesiam Sancti Bartholomaei juxta civitatem Lucensem. Haec et caetera loca vel praedia, quae vestro coenobio jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante juste ac rationabiliter donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Ad haec adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quae vestro nunc regimini subjecta sunt, nullus unquam futuris temporibus abbatem ordinare praesumat. Omnes autem ecclesiae, seu capellae, vel coemeteria quae in vestra potestate subsistunt, libera sint, et omnis exactionis immunia. Nec cellarum vestrarum ubi libet positarum fratres interdictione, vel excommunicatione parochiae divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam monachi ipsi quam famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Concedimus etiam vobis, laicos, seu clericos saeculares ad conversionem per loca vestra suscipere, et dominicatorum vestrorum decimas obtinere. Si quid praeterea Mathildis venerabilis comitissa de ipsis rebus, quas per beatum Petrum possidet, vestro monasterio dederit, salva Romanae Ecclesiae proprietate, concedimus. Missas sane in vestro coenobio publicas per episcopum fieri omni modo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Obeunte te, nunc ejus loci abbate, abbas a fratribus cum consensu et auctoritate Cluniacensis abbatis regulariter eligatur. Electus ab episcopo Mantuano, si canonicus catholicus fuerit, sine oneris exactione, muneris, aut servitii, aut usurpatione conditionis, benedicatur; sive alias Romanum praesulem exspectet, consecrandus. Clericos monasterii sine professionis vel conditionis exactione cujuslibet sponte et libenter, ab abbate invitatus, ordinet. Oratoria ab eis in locis constructa, ubi evidens necessitas poposcerit, gratis consecret. Chrisma, oleum sanctum monasterio vel ejus ecclesiis baptismalibus sponte indulgeat. Abbatem vel monachos excommunicare, ipsis vel ipso coenobio interdictionis sententiam absque nostra vel successorum nostrorum licentia non praesumat inferre. Si autem canonicus et catholicus non fuerit, vel si ultra aliquod illicitum pro his usurpare voluerit, liceat abbati, quem voluerit catholicum adire antistitem, et quaecunque necessitas expetit, ab ipso recipere. Quod si cognita hujus nostri privilegii pagina, vel Mantuanus episcopus, vel caeteri in quorum dioecesibus vestrae sunt facultates, temerario ausu perturbare vos, et res coenobii diminuere, vel suis usibus deinceps usurpare praesumpserint, omnem se, quam hactenus habuerunt amissuros noverint potestatem. Vos autem, fratres, divinis sollicitius instare servitiis, et regularem districtius disciplinam observare curate. Ad judicium autem hujus perceptae a sede apostolica libertatis duas auri uncias annuatim Lateranensi palatio persolvetis. Hoc igitur nostrae privilegium sanctionis, si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, rex, princeps, dux, marchio, praefectus aut judex, comes, vicecomes, vel persona quaelibet magna vel parva, scienter infringere aut temerare praesumpserit, et monasterium illud gravare aut perturbare temere conatus fuerit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregetur. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Joannes Tusculanensis episcopus SS. Joannes cardinalis presbyter de titulo S. Eusebii SS. Richardus Albanensis episcopus SS. Risus presbyter cardinalis tituli S. Damasii SS. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kalend. Aprilis, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae VI.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 142 |
CXLII. Ad Guidonem Papiensem episcopum.--Privilegia, possessiones et jura Papiensis episcopatus confirmat. (Anno 1105, Mart. 22.) [MANSI, Concil. XX, 1049.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili GUIDONI Papiensium episcopo, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo charissime, precibus annuentes, omnem vestrae Ecclesiae dignitatem per praedecessorum nostrorum privilegia, vel authentica scripta concessam, nos quoque praesentis privilegii auctoritate firmamus. Siquidem fraternitatem tuam inter missarum solemnia pallio decoravimus; et tam tibi quam successoribus tuis concedimus in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha, equum album equitare udone coopertum, crucem inter ambulandum praeferre. Monasterio S. Donati, a Ticinensi quondam episcopo in Seovilla fundatum, monasterium Sanctae Mariae in Cairate, licet extra vestram dioecesim sita videantur, sicut hactenus habita sunt, cum omnibus ad ipsa pertinentibus, in vestra semper ditione ac dispositione habeantur. Caeterum etiam monasteriorum quae infra vestrae dioecesis fines sunt, canonica dispositio, et abbatum qui in eis sunt, vel abbatissarum discussio, electio et consecratio, vestro semper arbitrio conserventur, salvo in omnibus sedis apostolicae privilegio: quos profecto vel quorum presbyteros ad vestrum expediat venire concilium. Sane monasteriis, aut capellis aliquibus, praeter matricem ecclesiam, baptismum generalem fieri petatur, prohibemus. In quibus si qua forte praecepta contra sacros canones elicita inveniri contigerit, nostris canonicis non praejudicent institutis. Clericos, sanctimoniales, viduas urbis vestrae, sine vestra conscientiae nemo praesumat in judicium trahere, aut vim eorum rebus inferre: nec coemeteriorum, quae intra vel extra civitatem sunt, curam vobis, aut potestatem subtrahere quaelibet persona praesumat: nec ullus unquam cujuscunque dignitatis aut potentiae homo, quasi sub obtentu hospitalitatis, in tuo venerabili episcopio, aut domibus sacerdotum tuorum, et omnium clericorum, sine tua tuorumque successorum voluntate habitare praesumat: nec in rebus mobilibus aut immobilibus, sive personis cujuscunque conditionis, ad vestram Ecclesiam pertinentibus, invasionem aut violentiam vobis invitis fieri sine legali ratione permittimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in epistolis praecedentibus. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, undecimo Kalendas Aprilis, indict. XIII, anno Dominicae Incarnationis 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 143 |
CXLIII. Ad Martinum priorem Camaldulensem.--Monasteria subjecta eremo Camaldulensi in protectionem suscipit. (Anno 1105, Mart. 23.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., t. III, append., p. 191.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MARTINO venerabilis eremi Camaldulensis priori, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Ad hoc nos disponente Domino in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere, et servorum Dei quieti attentius providere. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis Martine, et fratrum tuorum precibus annuentes, vos et locum vestrum praesentis decreti auctoritate munimus, et tibi tuisque successoribus regulariter promovendis concedimus et confirmamus eremum ipsam, quae dicitur Campus-amabilis, cum universis cellulis sibi adjacentibus. Quaecunque etiam loco vestro legitimis fidelium donationibus oblata sunt, per hujus vobis privilegii paginam confirmamus. In quibus haec propriis visa sunt nominibus exprimenda: Monasterium Sancti Donati, quod dicitur Fons-bonus cum hospitio et curtibus suis, videlicet curte de Monte, de Partina, de Soci, de Condolere, de Arcena, de Ormena, de Pumina, de Fogiano, de Campi, monasterium Sanctae Mariae situm Poplene cum ecclesiis et rebus sibi pertinentibus. Ecclesia Sancti Salvatoris sita Florentiae cum suis pertinentiis. S. Petri apud Arretinum cum suis pertinentiis; Sancti Petri apud Fontianum cum ecclesiis et pertinentiis suis. Monasterium Sancti Frigiani apud Pisas cum ecclesiis et pertinentiis suis. Sancti Petri de Puteolis cum ecclesiis et pertinentiis suis. Monasterium Sancti Petri situm Luci cum castellis et ecclesiis et pertinentiis suis. Ecclesiam Sancti Savini sitam Chio cum pertinentiis suis. Monasterium Sancti Bartholomaei in Anglario cum monasteriis et ecclesiis, castellis, curtibus et pertinentiis suis ex integro, sicut Bernardi filii Sidoniae. Ecclesia Sancti Petri de Eremo, quae est Faioli cum pertinentiis suis. Sancti Quirici de Fogiano cum pertinentiis suis. Sancti Georgii sita Murro cum pertinentiis suis. Praeterea quaecunque hodie juste possidetis, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sanctum, confirmationes, altarium sive basilicarum consecrationes, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulastis indulgeat. Ad haec adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit vos aut vestrae congregationis fratres absque canonico judicio excommunicationi subjicere. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae vitae pacis inveniant. Amen Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum Laterani X Kal. Aprilis per manum Equitii agentis vicem cancellarii, indictione XIII, Incarnat. Dominicae anno 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 144 |
CXLIV. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.-- Excommunicatos esse in Lateranensi concilio investiturarum in Anglia fautores. (Anno 1105, Mart. 26.) [MANSI, Concil., XX, 1062.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Cantuariensi archiepiscopo ANSELMO, salutem et apostolicam benedictionem.
|
De illata tibi injuria membra Ecclesiae non modicum patiuntur: quia, sicut dicit Apostolus, si compatitur unum membrum, compatiuntur et caetera membra . Licet enim corporali separemur praesentia, unum tamen in capite sumus. Tuas namque injurias ac repulsas aeque ac nostras portamus. Illud etiam nos vehementer affligit, quod tua religio regno sublata est Anglico. Quae enim sunt sine pastore oves, lupus rapit et dispergit. Idcirco de tua ad eos reversione modis quibus possumus laboramus. Unde in concilio nuper habito ex communi fratrum et coepiscoporum sententia deliberatum est, et regis consiliarios qui ad investurae flagitium illum impellunt, et eos qui ab eo investiti sunt, ab ecclesiae liminibus repellendos: quia de libera conantur facere ancillam. Quam nimirum sententiam nos sancti Spiritus judicio in comitem de Mellento et ejus complices promulgavimus, et eamdem ipsam, in eos, qui sunt investiti a rege, ejusdem sancti Spiritus judicio confirmamus. Regis vero sententia ea ex causa dilata est, quia suos ad nos nuntios in praeteritae paschae tempore debuit destinare. Datae Laterani VII Kalen. Aprilis.
|
(I Cor. XII, 26)
|
[cor. si quid patitur]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |
Paschalis II
| 145 |
CXLV. Roberto, comiti de Mellento, iram Dei minatur si pergat Anglorum regi persuadere ut « in causa investiturarum Romanae Ecclesiae repugnet. » (Anno 1105.) [ Opp. Anselmi Cantuar., Epist. lib. IV, ep. 62.-- Cf. ejusdem Epist. l. IV, 73.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, ROBERTO comiti de Mellento, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Nos te in familiaritatem ascivimus et in Dei rebus et beati Petri servitio socium habere credimus. Id ipsum jam nobis secundis litteris promisisti. Caete rum de te longe anter referunt qui noverunt. Aiunt enim quod pene solus aut prae caeteris solus Anglorum regem in causa investiturarum Romanae Ecclesiae repugnare persuadeas. Quod si verum est, gravamur maxime super te, cui aetas ipsa conversionem ad Deum suggerit. Sicut ergo obedienti tibi peccatorum veniam et Domini gratiam obtulimus, ita non obtemperanti et tantae nequitiae consentienti iram Domini comminamur. Nos quoque ipsos non diutius id passuros denuntiamus, quin flagitium hoc in te potissimum ulciscatur.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 146 |
CXLVI. Gerardum archiepiscopum Eboracensem reprehendit quod neque Anselmum « adjuvare juraverit neque iniquitati regiae obviaverit. » (Anno 1105.) [ Opp. Anselmi, Epist. l. IV, epist. 38.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, GERARDO Eboracensi episcopo.
|
Sedis apostolicae benignitas delinquentes filios novit diutius tolerare, ut eorum excessus debita possint correptione curari. Hoc de te Romana jam dudum fecit Ecclesia, sed tuos adhuc excessus corrigere contempsisti. Ipse etiam nosti quia ea spe tuae promotioni condescendimus, ut ad resecanda regni Anglorum contagia fratri nostro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo adjutor et cooperator adesses. Nostrae vero mansuetudinis oblitus, nec eumdem fratrem adjuvare jurasti, nec pro officii tui debito, iniquitati regiae obviasti, imo favorem diceris adhibere. Nos tamen adhuc te sedis apostolicae mansuetudine sustinemus, eo nimirum tenore ut excessus tuos corrigas, vitam emendes praeteritam, et nobis sicut dignum est satisfacias. Noveris autem regis consiliarios, comitem videlicet de Mellento, et eos qui ad investiturae flagitium regem impellunt, in concilio quod praeterita Quadragesima celebravimus, sancti Spiritus judicio ab ecclesiarum liminibus esse repulsos, et in eos qui investituras acceperunt eamdem sententiam esse firmatam. Quod per te omnibus annuntiari praecipimus. Regis vero sententia ea ex causa dilata est, quia suos ad nos nuntios in praeteriti Paschae tempore debuit destinare.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 147 |
CXLVII. * Monasterii Altorfensis possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis bizantii unius censu annuo. (Anno 1105, April. 5.)
|
[Vide Wirtembergisches Urkundenbuch. Stuttgart
1849, 4º, tom. I, page 336.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 148 |
CXLVIII. Pontii, episcopi Aniciensis, privilegia confirmat. (Anno 1105, April. 6.) [CHENU, archiepisc. et episc. Galliae chronolog. Hist. Parisiis 1621, 4º, p. 407.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, PONTIO Aniciensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Inter caeteras Francorum regni ecclesias, Aniciensis Beatae Mariae, sedi apostolicae tanquam membrum capiti specialius adhaerere cognoscitur, unde merito ex ejusdem sedis liberalitate a praedecessoribus nostris pallii decore meruit insigniri. Quae nimirum causa sollicitudinem nostram propensius impellit, ecclesiam ipsam familiarius confovere, et concessam sibi dignitatem, ratam stabilemque servare. Tibi igitur, reverende frater Ponti episcope, tuisque successoribus decreti praesentis pagina confirmamus, quidquid parochialium speciali jure ad Aniciensem cognoscitur ecclesiam pertinere mansuro, merito in perpetuum decreto sancimus, ut tam tu quam tui deinceps successores nulli praeter Romanum, metropolitano subjecti sint, et omnes qui tibi in eadem sede successuri sunt per manum Romani pontificis, tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Pallium vero fraternitati tuae, plenitudinem urbis, pontificalis officii, apostolicae sedis liberalitate et concessum intra ecclesiam tantum ad missarum solemnia subscriptis diebus, noveris induendum, in Natali Domini, sancti Stephani, Epiphaniae hipopanto, Coenae Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, tribus solemnitatibus sanctae Mariae, natali beati Joannis, festivitate apostolorum Petri et Pauli, commemoratione omnium sanctorum, et eorum martyrum vel confessorum qui in Aniciensi ecclesia requiescunt, in consecrationibus ecclesiarum, presbyterorum et diaconorum, et anniversariae consecrationis tuae die, cujus nimirum pallii volumus te per omnia genium vindicare, hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est: tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet, in prosperis humilem et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens; misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere merito supra virtutem cupiens; infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in arrigendis vitiis pie saeviens, reverendissime in fovendis virtutibus auditoris animum demulcens, intra judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non desiderans. Haec est, frater, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostendes, intus habebis. Sancta Trinitas paternitatem tuam gloriae suae protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat. Amen, amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani, 8 Aprilis per manum Equitii agentis vicem cancellarii, indict. XIV, Incarnationis Dominicae 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae sexti. Appensum est sigillum plumbeum in cordulis cericeis crocei rubeique coloris, in cujus prima facie sunt effigies sanctorum Petri et Pauli, et in altera scriptum est PASCHALIS PAPA SECUNDUS.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 149 |
CXLIX. Ad Parisiensis Ecclesiae clericos.--Galonem Parisiensem episcopum effectum, a se discedentem, ipsis commendat, mittitque cum amplissima potestate. Vetat ne majores praebendarii a minoribus hominia suscipiant. Sancti Eligii coenobium, monialium dissolutione infame, Galonis arbitrio permittit . (Anno 1105, April. 6.) [MANSI, Concil. XX, 1044, ex minore Pastorali Eccles. Paris.]
|
PASCHALIS, servus servorum Dei, dilectis filiis Parisiensis Ecclesiae clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Et nobis et vobis gaudendum est quod post multa quae vestrae ecclesiae contigerunt adversa, Dei vos misericordia respexit. Personam siquidem idoneam et sacris canonibus congruentem ad vestrae Ecclesiae gubernationem sua vobis benignitate concessit. Ipsum igitur ad vos redeuntem litterarum commendatione prosequimur, rogantes ut eum plena affectione diligatis, plena humilitate veneremini. Confidimus enim eum disciplinae ecclesiasticae futurum esse custodem, et salutis vestrae sollicitum provisorem. Huic sedulis officiis obedite, gratiam vobis in eo conciliate coelestem. Hunc ad recuperanda ecclesiae bona quae praedecessorum illius tempore, tam in personis quam in praediis distracta dicuntur, communibus adjuvate praesidiis. Ad quam causam adjuvante Domino strenue peragendam, nostrae auctoritatis ei vicem concessimus, quatenus si episcopi aut quorum parochiani bona ipsa diripiunt, aut quorum in parochiis bona eadem habentur, aut nolunt, aut desides sunt Ecclesiae vestrae justitiam facere: ipse vel interdicendi vel excommunicandi eos, ni satisfecerint, habeat facultatem. Illud sane quod apud quosdam clericorum fieri audivimus, ut videlicet majores praebendarii a minoribus hominia suscipiant; et huic cohibendum praecipimus, et litteris praesentibus, ne fiat ulterius interdicimus. In hujusmodi siquidem conciliatione, et notatur ambitio, et gravius videtur Ecclesiae scandalum generari. De coenobio Sancti Eligii quid agendum sit ejus provisioni commisimus. Dicitur enim et loco importunissimo situm, et inhabitantium desidia tam infame, quam aerumnae vehementer expositum. Datum Laterani VIII Id. April.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 150 |
CL. Ad Daimbertum archiepiscopum Senonensem.-- Consecratum a se Parisiensem episcopum commendat. (Anno 1105.) [MANSI, Concil. XX, 1013.]
|
Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Daimberto Senonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venit ad nos cum tuo, seu suffraganeorum tuorum testimonio, Parisiensis ecclesiae electus, per nuntios et per litteras ejusdem ecclesiae preces afferens, ut a nobis Dei gratia deberet in episcopum consecrari. Nos personae gravitatem videntes, morum maturitatem attendentes, infirmitati diutinae compatientes, Ecclesiae preces duximus audiendas. Salvo igitur in omnibus Senonensis ecclesiae jure, et personae tuae reverentia, eum nostris tanquam B. Petri manibus, largiente Domino, consecravimus. Ipsum itaque ad dilectionem tuam cum B. Petri gratia remittentes, litteris praesentibus plurimum commendamus, omnipotentem Dominum rogantes, ut eum ad vos reducat incolumem, et ecclesiae suae utiliorem fore concedat.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 151 |
CLI. Erectio collegiatae ecclesiae S. Mariae Brugensis confirmatur. (Anno 1105, April. 8.) [ Gall. Christ., V, 354.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUMMARO S. et A. B.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Quamobrem, tuis precibus annuentes, concessionem fratris nostri Baldrici Tornacensis episcopi, qui parochiali ecclesiae Sanctae Mariae, quae apud Brugense oppidum est, te petente concessit, nos quoque praesentis decreti auctoritate firmamus. Stabilimus enim ut illud altare B. Mariae ab omni saeculari exactione liberum conservetur, canonici illic constituti praelatum suum eligendi potestatem habeant, cui episcopus canonicorum curam commendet spiritualem, providentiam quoque substantiae temporalis et praelatus ipse ab episcopo utramque praelationem suscipiat et in utroque canonicam et debitam episcopo exhibeat subjectionem. Ipsi quoque praelato electo a canonicis et canonice ab episcopo constituto canonice praebendas disponendi facultas permaneat, et uno quoque anno in festivitate sanctorum apostolorum Simonis et Judae quinque solidos pro respectu Ecclesiae solvat. Porro fratres ipsi, malefactores ecclesiae ipsius canonice excommunicandi absolvendique potestate utantur. Quaecunque vero in praesenti eadem ecclesia possidet vel in futurum largiente Domino legaliter possidere contigerit, illic Domino servientibus quieta semper et integra conserventur. Ut autem haec omnia perpetua stabilitate consistant, Spiritus sancti judicio et apostolicae auctoritatis sanctione sancimus. Datum Lateranis VI Idus Aprilis, indictione XIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 152 |
CLII. Confirmatio bonorum ad ecclesiam Ferrariensem spectantium, cui assignantur limites, et undecim minores massae de patrimonio Romanae Ecclesiae donantur. (Anno 1105, April. 8.) [COCQUELINES, Bullar. Rom. pont. ampl. Collect., II, 131.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LANDULPHO Ferrariensi episcopo, GUILLELMO filio Bulgari, PETRO filio Arimundi, UBERTO consuli, et per eos tam Ecclesiae quam civitati Ferrariae, in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae rite sunt statuta stabilire. Sicut igitur sanctorum praedecessorum nostrorum Adriani, et Benedicti deliberationibus constitutum est, nos sanctae Ferrariensi ecclesiae, tanquam speciali apostolicae sedis filiae, fundos ejusdem matris et patrimonia confirmamus: ipsam videlicet massam Babylonicam quae vocatur Ferraria, cum duodecim fundis suis, cui undecim alias massas nostras minores cum omni obedientia ac servitute subjugamus, id est massam et ripam Palatiulus cum duodecim fundis suis, et massam Constantiacus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis suis, et totam et integram massam Donoro cum duodecim fundis suis; et similiter massam Popularem cum duodecim fundis suis et Castellonem cum fundis suis similiter; similique modo massam, quae vocatur Formignana, cum omnibus fundis suis. Has quidem praefatas massas cum omnibus ad earum jura pertinentibus, de dominio et jure atque potestate sanctae Romanae Ecclesiae in sanctam Ferrariensem ecclesiam per hanc donationis et traditionis paginam donamus et tradimus, ut ab hac hora in antea liceat tibi, charissimo fratri Landulpho episcopo et successoribus tuis in singulis massis ecclesias cum clericis, presbyteris, diaconibus ordinare et consecrare; illud omnimodis sancientes, ut Ferrariensis ecclesia cum tota parochia sua in jure et dominio ac privilegio nostro sanctae Romanae Ecclesiae B. Petri, cujus est patrimonium, conservetur perpetuo: ut sit semper sub nostra electione, ordinatione atque consecratione; ut quicunque per nos illic electus, ordinatus et consecratus fuerit, ille honoris hujus ac potestatis integritate fungatur. Comitatus autem Ferrariae fines et termini sunt: ab oriente, ab una parte fluminis Padi, altera nostra massa fiscalia et veterana, a veterana transeunt flumen Sandali usque ad Buccilletum, per Buccilletum transeunt flumen Gabiana per Ludurium, et circumdant villam magnam et Madrariam pervenientes usque Maletum; a Maleto pergunt juxta Argilem Anxianum per paludes et piscarias usque Vitricam, et transeuntes Vitricam veniunt usque fossam Buranam, et per fossam Buranam exeunt in Padum, et descendunt ad occidentem usque ulmum formosam, quae certa finis est intra Romaniam et Longobardiam; ab altera autem fluminis parte fines sunt similiter ab oriente callis de fine quae finis est inter nostrum comitatum Comaclensem, et extendunt se per paludes et piscarias usque ad fossatum de Filule, et circumdant massam Corneti, et Languavanum quae de nostro comitatu sunt Ferrariae; descendunt inde ad occidentem per paludes et piscarias usque ad flumen Tartari, et per ipsum flumen Tartari exeunt usque ad flumen Padi. Sane habitatoribus ipsis majoris massae Ferrariae malas et pravas consuetudines removemus, nisi tantum sicut sunt ad suffragium sanctae Romanae Ecclesiae, annualiter per illorum nuntium unaquaeque libera persona de moneta Venetiarum denarios singulos dabit: census vero et tributi atque telonei de ripa et flumine unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem, meliorationem et restaurationem jam dictae majoris massae concedimus; alteram medietatem ad nostras manus reservamus. Similiter telonei de mercato unam medietatem nobis conservamus: et alteram medietatem praefato episcopo vestro condonamus. Placitum quidem generale similiter in dominio et potestate nostrae sanctae Romanae Ecclesiae tenemus, ut tamen nostro nuntio semel in anno faciente justitiam, ab omnibus per tres dies custodiatur; collectam vero vel fodrum, aut pravam vel injustam functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam exigimus; sed omnia pro Dei timore atque amore praefatae nostrae Ecclesiae B. Georgii omnibus habitantibus ipsius majoris massae percipimus, aliasque minores massas et sic ut supradictum est, cum omnibus suis servitutibus subjungamus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit et aut Ferrariensem ecclesiam aquae supra scriptiis sunt, diminuere, aut sanctae sedi apostolicae jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit, poenae et compositionis nomine reddet eidem sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum, et nisi quae male praescripta sunt satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem ecclesiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Aprilis, indictione XIV, anno Dominicae Incarnationis 1106, pontificatus autem domni Paschalis II PP. anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 153 |
CLIII. Ad Bernardum Toletanum archiepiscopum et Didacum Compostellanum episcopum (vide supra epist. 135)
. (Anno 1105, April. 11.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 91.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis BERNARDO Toletano, apostolicae sedis vicario, et DIDACO Compostellano, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Postquam de monasterii Ciniensis causa eam quam nostis sententiam scripseramus, veniente ad nos filio nostro P. comite plurima ejusdem monasterii monumenta prolata sunt, in quibus patenter agnovimus locum ipsum ad conversationem sanctimonialium institutum. Praeterea significatum nobis est locum ipsum non tantarum existere facultatum, ut duarum ex eis valeant congregationum stipendia ministrari. Unde magis congruum visum est, ut si fieri potest prior in eo sanctimonialium status reformetur: si vero id omnino fieri non potest, ne monastica illic religio penitus pereat, monachorum congregatio admittatur. Datum Laterani III Idus April.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 154 |
CLIV. Privilegium pro monasterio Trenorciensi. (Anno 1005, April. 24.) [JUENIN, Nouvelle Histoire de l' abbaye royale de Saint-Philibert et de la ville de Tournus. Dijon, 1733, 4º, Pr., p. 147.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo PETRO Trenorciensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui licet indigni justitiae praecones, in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Idcirco petitionibus tuis clementius annuentes, Trenorciensi coenobio cui Deo auctore praesides, praesidium apostolicae protectionis impendimus; et loca illa quae vel antecessorum tuorum, vel tuae strenuitatis industria aut rationabiliter acquisivit, aut legitime recuperavit, vel antiquorum principum seu episcoporum liberalitate eidem coenobio concessa sunt, praesentis decreti pagina vobis vestrisque successoribus confirmamus. In episcopatu videlicet Claramontensi, monasterium S. Porciani, cum ecclesiis de Besson, de Quintiniaco, de Polines, de Celsiaco, de Travallio, de Fellinia, Monte aureo, de Sustris, de Charel, de Liriniaco, de Martiliaco, de Monfanc, de Boiaco, de Barbariaco, de Vernei, de Villena, de Lupiaco, de Paredo, de Briasis, de Varinnas, de Voroz, de S. Lupo: ecclesias de Besiaco, de Nuilliaco, de Capelz, de Branciaco, de Floriaco cum capella de Cava roua; ecclesiam de Salviliis, de Libiaco; ecclesiam Sancti Nicolai, et ecclesiam de Vernolio. In Cabillonensi, Pristiacum, Aguliacum, ecclesiam de Baldreas, ecclesiam Sancti Andreae, Lambras, Manciacum; ecclesiam de villa Ginniaco, de Ver: ecclesiam Sancti Martini de Griviliaco, de Cusiriaco. In Lugdunensi, ecclesiam Sancti Andreae de Belgiaco, Vesliacum, Briennam, Juvenciacum; ecclesiam Sancti Jacobi de Grassiaco, Sancti Benigni; ecclesiam de Cabrosio, ecclesiam de Cavannis, Bisiacum, ecclesiam Sanctae Mariae de Soliniaco, S. Martini de Butella: ecclesiam Sancti Andreae, quae vulgo vocatur Pannos: ecclesiam de Monte-Raculfo, ecclesiam de Sasixiaco, ecclesiam de Peroniaco: capellam de Castro Corgenon: ecclesiam S. Ledii, quae vulgo vocatur Olivae: Lovincum, Silviniacum. In Matisconensi, Ulchisiriacum, Villare, Plotas, Belniacum, ecclesiam de S. Donziacum, cellam Sancti Romani, S. Mauritii, S. Symphoriani, S. Mariae de capella Reverias, S. Petri de Romaniscas; ecclesiam de Aziaco, de Fisiaco, S. Juliani de Lonciaco, S. Vitalis de Lenna. In Bituricensi, ecclesiam de Saciaco. In Augustodunensi, ecclesiam de Pariniaco cum capella, ecclesiam de Petraficta, cum capella S. Justi. In Namnetensi, monasterium S. Philiberti, ecclesiam S. Vitalis de Raas, ecclesiam de Machicol, S. Martini de Paciaco, S. Liminii, ecclesiam de Limoziveria, S. Columbani, ecclesias de Corcoiaco, ecclesias de Mores mansiones, de Legiaco, de Tolvei, ecclesias de Monasteriis. In Pictavensi, Herum insulam, ecclesias de Bellovidere, cum coemeterio: cellam Sanctae Mariae Lauduni, ecclesiam S. Nicolai, S. Petri, ecclesias de Basilicis, Sanctae Crucis, ecclesias de Berniziaco, de Aziaco, Maciacum, Taziacum, ecclesiam de Madernas, ecclesias de Bernazai, de Monte S. Leodegarii, de Estivalibus. In Turonensi, Pontiacum, Verniacum, Corcoriacum. In Andegavensi, cellam Cunaldi cum appenditiis, ecclesias de Doadi castri, Sancti Dionysii, S. Petri, S. Joannis, S. Leodegarii, ecclesiam S. Laurentii, villam Landrum, Trenciacum, ecclesias de Varinas, S. Mariae de Tanoys cum capella. In Genevensi, ecclesiam de Perois. In Aniciensi, monasterium S. Philiberti, ecclesiam Sancti Petri de Solitas, S. Felicis de Laudons, S. Mariae Pratalias, S. Martini Cocornensis; capellam S. Philiberti, S. Cyrici, S. Mauricii Amblavensis, S. Vincentii, capellam in castro Syroi, Sanctae Mariae de Bozac, capellam de castro Rocos, S. Juliani Caspiniaci, capellam de castro Mercolio, ecclesiam S. Quintini. In Diensi, ecclesiam de castro Grainan, S. Vincentii, S. Romani, ecclesiam de Torrites. In Tricastinensi, ecclesiam de Valle-Nymphis, S. Martini, S. Mariae, S. Petri, S. Romani, capellam S. Michaelis de Gaba, ecclesiam de Eleemosyna, Sanctae Mariae de Grainan. In Aurasicensi, ecclesiam de Dosera, Sanctae Mariae, S. Benedicti, S. Christophori, S. Saturnini. In Vasionensi, ecclesiam S. Germani, S. Petri de Falco, S. Mariae de Purpureas. In Viennensi, cellam Sanctae Agnetis de Mota, S. Martini de Aziaco cum coemeterio, S. Verani de Rivas, ecclesiam de Fai, S. Joannis de castro Miron, ecclesiam de Villanova, capellam S. Michaelis de Albon, ecclesiam S. Saturnini cum parochia, cellam S. Philiberti de Minniaco, ecclesiam S. Romani, S. Andreae, ecclesiam S. Ferreoli. In episcopatu Bisuntino, S. Cornelii, S. Desiderii, ecclesiam de Arzon. Quaecunque praeterea in futurum largiente Deo, juste poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec adjicimus ut idem locus in quo beati Valeriani martyris, et sancti Philiberti confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo saecularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec episcopo liceat cujuscunque dioecesis eumdem locum, excommunicationis, vel absolutionis, vel cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, seu quaslibet exactiones novas, burgo, et caeteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationem ab episcopo praeter abbatis et fratrum voluntatem fieri prohibemus. Caetera etiam quae per reverendae memoriae Joannis pontificis privilegium concessa Trenorciensi monasterio confirmata sunt, confirmamus. Praeterea pro reverentia beatae Mariae semper virginis, cujus nomine locus vester insignis est, in Annuntiatione Domini Salvatoris nostri hymnum angelicum inter missarum solemnia, abbati vel fratribus pronuntiare concedimus. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, et tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint, ab apostolicae sedis episcopo, vel ejus legato propter difficultatem itineris consecrandum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Kalendas Maii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus quoque domni Paschalis II papae sexto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 155 |
CLV. Privilegium pro parthenone Fontis Ebraldi. (Anno 1106, April. 25.) [ Gall. Christ. vet. edit., IV, 410.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, universis per Aquitaniam fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Venerabilis siquidem frater noster Petrus Pictaviensis episcopus audientiae nostrae suggessit, Robertum presbyterum, magnae religionis virum, inter caetera religionis studia quibus indesinenter insistit, non parvam sanctimonialium concionem ad divinum servitium congregasse, in loco qui dicitur Fons Evrardi. Rogavit etiam charitatem nostram, ut eamdem sanctimonialium congregationem, et locum ipsum apostolicae auctoritatis privilegio muniremus. Igitur per decreti praesentis paginam statuimus ut idem locus, et in eo permanens congregatio, semper sub apostolicae sedis protectione servetur. Itaque tam ipsis quam earum posteris in eadem religione viventibus, ea omnia confirmamus, quae a proceribus vestrarum partium ad earum gubernationem collata cognovimus: videlicet fundum Raireigium, Fontem Buldarium, Logias, Silvam S. Hermetis, Podiam. Praeterea quaecunque bona, quascunque possessiones, vel concessione pontificum, vel liberalitate principum, vel oblatione fidelium, aut in praesentiarum possident, aut eas in futurum possidere contigerit, tam ipsis, quam ipsarum posteris firma semper et illibata permaneant. Nemini vero facultas sit Ecclesiam ipsam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sint, vel fuerint quibuslibet occasionibus auferre, minuere, temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Pictaviensis episcopi reverentia. Vos etiam universos ad salutem animarum vestrarum commonefacimus, et rogamus ut locum ipsum beatae Mariae Dei genitricis jam insignem vocabulo, et efficaciter tueri, et rebus vestris ditare curetis. Quicunque vero domum ipsam, et in ea Domino servientes fovere, suisque rebus honorare curaverit, omnipotentis Dei Domini Jesu Christi et ejus genitricis gratiam, et peccatorum veniam consequatur. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto contraire tentaverit, sancti Spiritus judicio, et sedis apostolicae animadversione multetur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, ac bibliothecarii, VII Kal. Maii, indict. XIII, Incarnat. Dominicae anno 1106, pontificatus quoque domni Paschalis II papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 156 |
CLVI. Monasterii S. Michaelis (dioec. Virdunensis) protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Anno 1105, April. 30.) [DOM CALMET, Hist. de Lorraine, I, Pr., p. 521.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, ODELRICO abbati venerabilis monasterii Sancti Michaelis, quod super fluvium Marsupii in Virdunensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Passionum suarum consortes beatus Paulus apostolus, sicut socii passionum sunt, sic sperat futuros et consolationis. Quia igitur in Romanae Ecclesiae passionibus multa vos pro fide catholica passos agnovimus, ejus etiam consolationis optamus vos habere consortium. Per praesentis igitur privilegii paginam vobis, vestrisque successoribus apostolicae tuitionis munimen impendimus, et universa vestro monasterio vel Wolfaudi ducis, vel aliorum principum sive regum donationibus, vel episcoporum concessionibus, vel aliorum fidelium oblationibus, vel aliis justis modis pertinentia confirmamus: videlicet ipsam villam Sancti Michaelis, Widinis villam, Vodonis villam, Marsupiam, Mononis villam, Calvonis curtem; portionem in villa quae vocatur Ervia; villam quae dicitur Cula; Rofridi curtem; portionem in villa quae dicitur Bannonis curtis cum ecclesia. Villam Fraxinum cum ecclesia. Villam quae dicitur Trunio, cum ecclesia et altari; villam quae dicitur Buxerias, cum ecclesia; villam quae dicitur Crux, cum ecclesia; domnum Remigium cum ecclesia. In suburbio Virdunensi ecclesiam, cum altari, et alodio septem mansorum. Villam quae dicitur Lederna. In Eppone curte portionem unam. Villam quae dicitur Ulmus, et in populo vocatur Coria. Villonis villam. Villam Cussiriacum. Villam Condatum, cum ecclesia et decimis. In Vico et Marsallo inionem ad sal faciendum, cum manso, et servo, et casa. Villam quae dicitur Bethelani mons. Quartam partem de ville . . . . . cum ecclesia et decimis, tam majorum quam minorum. Ansoldi villam; Thiegisili villam. Longum montem, Moricum curtem, cum ecclesia et decimis, tam majorum quam minorum. Villam Saponariam. Ecclesiam vetustae villae, cum decimis tam majorum quam minorum. Ecclesiam Acciacae villae, cum decimis tam majorum quam minorum. Duas ecclesias in Thyriaco, cum decimis tam majorum quam minorum, et consuetudine libertatis suae. Ecclesiam Sancti Balsami, cum decimis tam majorum quam minorum. Vermari curtem, cum ecclesia et decimis tam majorum quam minorum. Villam Viletta; Baldrici montem, cum ecclesia et decimis. Lusani curtem; Frisci villam; Novam villam; villam Martionis, et Boveiam, cum ecclesiis et decimis. Villam Corridum. Sanctum Hylarium rivum, cum ecclesia et decimis. Robaldi curtem, cum ecclesia et decimis. Hermari curtem. Ecclesiam Dagonis villae, cum decimis. Ecclesiam villae, cum septem mansis. Medietatem Sechanis villae. Apud Nanceyacum portionem quamdam. Apud Salemanniam alodium. Apud Sarnacum portionem quamdam. Apud Ruviene . . . . . portionem quamdam. Apud Saponariam, ecclesiam cum molendino, terris cultis et incultis. Ecclesiam cum altari et decimis apud Barri villam, et culturam pro Hugone comite datam, et hospitale, cum ecclesia et appenditiis. Waheri curtem, cum ecclesia et decimis. Vedani villam, cum ecclesia et decimis. Mauri villam, cum ecclesia et appenditiis. Portionem Mariaci, cum ecclesia et decimis. Villam Toralias. Bodelini curtem. Longam aquam. Vodelinam villam. Villam Vallis, cum ecclesia. Ecclesiam Alieri. Ecclesiam in Mannes, cum appenditiis. Portionem in Gyronis villa. Portionem in Verthisiaco. Alodium in Framea villa, cum servis et ancillis, terris cultis et incultis. Portionem in Mererinia. Portionem in Gereya. Portionem in Ponto; cellam quae vocatur Harei villa, cum possessionibus ad eam pertinentibus, quae sunt Periacus, Holtranni curtis. Portio Lifagi. Portio Vreheri curtis. Frisvilla. In Cussiaco alodium, cum servis et ancillis. In Parniaco alodium, cum appenditiis. Villa Braconis curtis. In Balneolo alodium, cum servis et ancillis. Item confirmamus vobis cellam quae vocatur Rooldi curtis, cum appenditiis. Cellam quae vocatur Merodorum, cum appenditiis suis. Cellam quae dicitur Asmingia, cum appenditiis suis. Haec tam libera est, ut nec episcopo vel archidiacono aliquam habeat subjectionem. Item cellam quae dicitur Vetus monasterium. Hujus possessiones sunt hae: Bucconis villa cum appenditiis. Curezele, eum ecclesia et appenditiis. Morlensis curtis cum ecclesia. Ecclesia Floriacensis. Apud Vertyhernei curtem ecclesia cum decimis tam majorum quam minorum. Brunonis Maslinus, cum appenditiis. Ecclesia Maslini. Ecclesia apud Ligmers, cum appenditiis. Tullo alodium in vineis, pratis et mansis. Alodium apud Palladii mansum. Tres partes in ecclesia apud Helesin. Medietas ecclesiae apud Roseriam. Lusanivilers cum appenditiis. Alodium cum fonte apud domnum Petrum. Warneri villa cum appenditiis. Alodium in Bannonis curte. Mononis curtis cum appenditiis. Quarta pars ecclesiae apud Berlei villam, cum appenditiis. Ecclesia apud Acuti curtem, cum mansis, servis et ancillis, et appenditiis. Ecclesia apud Juniolas, cum appenditiis. Duo molendina apud Ramberti curtem, cum septem mansis. Ecclesia de Thail, cum appenditiis. Ecclesia apud Rambert. Masniolus cum decem mansis. Molendinum in Virdunensi vado, cum mansis et pratis. Unus mansus apud Tiliacum. Apud Hunonis villam mansus unus. Apud Maferez servi et ancillae, cum terris cultis et incultis, et molendino. Apud Amarum vicinum mansus et dimidius. Apud sanctum Balsamum septem mansi, cum banno, et molendinum. Apud unum vicinum tres mansi. Sub Prisneio una vinea. Apud Asmantiam duo mansi cum vinea. Apud Pompanium duo mansi, cum vinea. Apud Pompanium duo mansi, cum vineis. Apud Venderiam vinea, cum terris. Apud S. Raguerindam vinea una. Apud Grossum robur pratum et molendinum. Apud Theoldi curtem pratum unum. Apud Samboldi montem servi et ancillae, cum terris cultis et incultis. Apud Parvam coriam servi et ancillae, cum terris cultis et incultis. Apud Pischunmes servi et ancillae, cum appenditiis. Apud Haum quidquid pertinet illic. Item confirmamus vobis cellam Salonam, cujus possessiones sunt hae: villa quae dicitur Letrau; Fezzonis curtis; Eligesindis villa; Abonis curtis; Romans; Almeri curtis; Vunzonis curtis; Vivi curtis; septem mansi Malodis curtis; Mori curtis cum ecclesia; Curcellae cum appenditiis, et ecclesia; mercatum Diosmis; triginta mansi inter Aliacy; Malesei villam; alodium in vico, cum patellis, sessionibus et inionibus, et reliquis appenditiis. Quam nimirum Salonae cellam in solita concedimus libertate persistere, ut sit expers omnis exactionis, nec episcopus, nec episcopi ministri, vel synodum illic, vel judicium, aut aliquam districtionem praeter voluntatem abbatis exerceatur. Si qua praeter haec praedia, si qua bona vel in praesentiarum ab eodem S. Michaelis coenobio legitime possidentur, vel in futurum largiente Domino juste atque canonice haberi possiderique contigerit; vobis vestrisque successoribus, in eadem religione viventibus, quieta semper et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem, et beati Benedicti regulam, elegerint. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione emendaverit congrua, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Scriptum per manum Raynerii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Laterani per manum Joannis sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, II Kal. Maii, indict. XIII, Incarnatione Dominicae anno 1106 , pontificatus quoque domni Paschalis II papae VI.
|
[1105]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 157 |
CLVII. Confirmat antiquam sedis Ovetensis exemptionem. (Anno 1105, Sept. 30.) [FLOREZ, España sagrada, XXXVIII, 340.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PELAGIO Ovetensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Ad sedem apostolicam, quasi ad caput et matrem omnium in gravioribus negotiis recurrendum ecclesiastica sanxit auctoritas; ipsa enim maternae charitatis visceribus novit oppressis subvenire, et sic sua defendere, ut curet aliis etiam competentia jura servare. Tuas igitur et Ecclesiae tuae preces, charissime frater Pelagi Ovetensis episcope, debita benignitate suscipimus, ut libertatis jus antiquorum jam temporum diuturnitate possessum eidem Ovetensi Ecclesiae conservamus, ipsa quippe cum inter caeteras Hispaniae civitates clara locuplexque polluerit, nulli unquam legitur subjacuisse metropoli. Hanc itaque ipsius ingenuitatem juxta petitiones vestras ratam, et integram, et ita stabilem permanere decreti praesentis assertione censemus, ut si quam forte huic libertati contrariam institutionem apud apostolicae sedis occupationes quaelibet potuit extorsisse subrectio , nullum per hanc eidem libertati praejudicium ingeratur Libertatis enim bonum omnimoda legum provisione munitum est, ut nullis pateat occasionibus pessumdandum. Constituimus igitur ut juxta praedecessorum tuorum, et tui ipsius instituta, tui quoque deinde successores, nulli unquam praeter Romanum metropolitano subjecti sint, et omnes qui tibi in eadem sede successuri sunt, per manum Romani pontificis tanquam specialis Romanae sedis suffraganei consecrentur. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut quidquid juste hactenus suprafatae Ovetensi Ecclesiae testamentis regalibus oblatum est, quidquid parochiarum legitima possessione possidere cognoscitur, tibi tuisque legitimis successoribus firmum semper integrumque servetur. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam scians, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio consistere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, apud civitatem Castellanam, II Kalend. Octobris, Incarnationis Dominicae anno 1102, pontificatus autem dominici Paschalis secundi VII.
|
[ f. subreptio] [domni]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 158 |
CLVIII. Ad Belvacensem episcopum, de quadam terra Sancti Bertini, Hubertuisin dicta. (Anno 1105, Oct. 11.) Collection des cartulaires de France, Paris 1840, 4º, t. III, p. 251.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili WALONI, Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Justitiam a te diligi multis jam experimentis didicimus, idcirco quod justitiae est strenuitati tuae confidenter indicimus. In praesentia siquidem tua et aliorum coepiscoporum, filius noster Sancti Bertini abbas Lambertus possessionem quamdam, quae Hubertuisin dicitur, in villa Bury, monasterio suo rationabiliter vindicasse significavit, quam Hugo quidam de Buri, auxilio Fulconis, filii Ebali, violenter tenet; unde etiam a legato nostro Coelestino, Prinestino episcopo, in Remensi concilio excommunicatus asseritur. Tuam igitur experientiam monemus et praecipimus, ut, sicut tibi nota est, justitiam monasterio exsequaris. Nec solum excommunicationem, quae in Hugonem illum et fautores ejus dictata est, teneas, sed in tota villa Bury et in tota terra Fulconis officia divina prohibeas donec monasterio satisfaciant. Data Ferentini, quinto Idus Octobris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 159 |
CLIX. Ad Didacum episcopum Compostellanum.--De mitris habendis. (Anno 1105, Oct. 24.) [FLOREZ, España sagr. XX, 93.]
|
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, dilectis filiis Compostellanae Ecclesiae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Petitionem vestram quam nobis per filium nostrum G. vestrae Ecclesiae archidiaconum suggessistis, paterna benignitate suscepimus. Id enim tanquam magis proprium Romana semper Ecclesia habuit, ut dignitatum suarum gratias aliis Ecclesiis tanquam mater filiis impertiret. Praesentium igitur litterarum vobis assertione concedimus, ut in solemnibus diebus majores Ecclesiae vestrae personae intra ecclesiam mitris gemmatis capita contegantur, in speciem videlicet presbyterorum seu diaconorum sedis apostolicae cardinalium. Vestra igitur intererit circa sanctam sedem apostolicam gratos semper existere, ut sive in capite, sive in membris Compostellanae Ecclesiae gratiam super gratiam contulisse, merito semper tanquam in bonis filiis mater Ecclesia Romana congaudeat. Datum Laterani, nono Kal. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 160 |
CLX. Ad G[undisalvum] episcopum Minduniensem.--Significat se cognovisse archipresbyteratus Bisancos, Trasancos, Salagia, juris esse Ecclesiae Compostellanae. Quos ne amplius vindicet praecipit (Anno 1105, Oct. 25.) [FLORES, España sagrada, XX, 78.]
|
P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. Minduniensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut ex confratris nostri Burgensis episcopi, cui negotium commiseramus, suggestione cognovimus, et sicut venerabilium episcoporum Petri Lucensis, Alfonsi Tudensis, significatione percepimus, qui in eodem negotio cum alio episcopalis officii viro, cujus litteras non accepimus, memoriae suae testimonium perhibuerunt archipresbyteratus illos de quibus coram nobis quaestio acta fuerat, Bisancos, Trasancos, Salagia, in communi tractatu constitit ad jus Compostellanae Ecclesiae pertinere, quippe quae ab Iriensi seu Compostellano episcopo ad praesidium fuerant Minduniensis episcopi distributi: eapropter dilectioni tuae praecipimus ut eosdem archipresbyteratus, qui equidem ad Compostellanae Ecclesiae jus ita pertinere noscuntur, quietos et integros in ejusdem Ecclesiae jure deinceps permanere permittas, alioquin justitiae obsistentes justitiae frameam efficacius sentiatis. Datum Laterani, VIII Kal. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 161 |
CLXI. Monasterii Tutelensis bona et privilegia confirmat. (Anno 1105, Oct. 31.) [BALUZ., Historia Tutelensis, p. 449.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO Tutelensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Postulavit siquidem nos dilectio vestra praedecessoris nostri Urbani sanctae memoriae secundi statuta firmare et per ea Tutelensi coenobio, cui Deo auctore praesides, assertionis nostrae munimenta conferre. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona, quaecunque possessiones ad idem monasterium legitimis fidelium collationibus pertinere videntur, et quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec visa sunt propriis nominibus exprimenda, videlicet in adjacenti burgo ecclesiam Sancti Petri et ecclesiam Sancti Juliani, ecclesiam de Altoire, ecclesiam de Monedeira, ecclesiam de Gransania, ecclesiam de la Mazeyra, ecclesiam d' Espinaciis, ecclesiam de Marceliaco, ecclesiam de Clergor, ecclesiam de Braguisa, ecclesiam de Spaniaco, ecclesiam de Acuto monte, capellam de Roca, capellam de Marco, capellam de la Garda, ecclesiam sancti Boniti, ecclesiam de Aquina, ecclesiam de Madrangas, ecclesiam de Olonziaco. Capellam de la Valeta, ecclesiam de Reliaco, ecclesiam de Aureliaco, ecclesiam de Planis, ecclesiam de la Capella Genesta, ecclesiam de Auriolo, ecclesiam de Bellopodio, in pago Caturcino, ecclesiam Sancti Michaelis, ecclesiam de Banieyras, in burgo Vairaco ecclesias Sancti Martini, Sancti Stephani, et Sancti Germani, ecclesiam de Mairona, ecclesiam de Vogairo cum capella de Bellocastello, ecclesiam de Rocamador, ecclesiam Sancti Joannis de Furtin. Prohibemus ergo ne pro Tutelensium militum offensis eidem coenobio a quibuslibet personis injuriae inferantur. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consilio vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Quin etiam omni modo interdicimus ne pro abbatis introitu a quolibet viventium munus quodlibet exigatur. Ad haec decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Vos igitur, filii in Christo dilectissimi, ut hac praesenti gratia digniores efficiamini, Dei semper timorem et amorem in vestris cordibus habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totis mentis et animae virtutibus anheletis. Si quis igitur in posterum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii sacri palatii. Bene valete. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani, pridie Kal. Novembris, per manum Juliani S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 162 |
CLXII. Monasterium S. Georgii in Silva Nigra in specialem sedis apostolicae tutelam suscipit. (Anno 1105, Nov. 2.) [SCHOEPFLIN, Alsatia diplomatica, Manhemii 1772, fol., p. 185.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DICKERO abbati monasterii Sancti Georgii quod est in Silva Nigra, juxta fluvium Briganum, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos juxta vestri desiderii devotionem praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani II vestigiis insistentes, loci vestri coenobium sub apostolicae sedis tutela specialiter confovendum suscepimus per praesentisque privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, possessiones illustres viri Hetzilo et Hesso, ejusdem loci fundatores, vel alii quilibet ex suo jure supradicto coenobio obtulerunt, quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nulli praeterea sacerdotum, regum vel ducum aut comitum seu quarumlibet personarum liceat in eo loco aliquas sibi proprietatis conditiones non haereditarii juris, non advocatiae, non cujuslibet potestatis usurpationem, quae libertati monasterii noceat, vindicare. Advocatum sibi constituendi quem voluerint abbas cum suis fratribus liberam habeant potestatem. Et si is postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium constituant. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ut autem fratres in eodem loco collecti omnipotentis Dei servitiis liberius valeant insudare, decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut subditatis possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Vos vero, filii in Christo redempti, oportet regularis disciplinae institutionibus diligenter insistere et totius animae ac mentis virtutibus anhelare, ut per arctam viam gradientes omnipotenti Domino placere et ad supernam latitudinem pervenire valeatis. Ad judicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos aureum byzantium Lateranensi palatio persolvetis. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Data Laterani, IV Non. Novembr., per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, indict. XIII, Incarnationis Dominicae 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 163 |
CLXIII. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem. (Anno 1105, Nov. 7.) [ Gall. Christ., XIII, 13.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani II litteris novimus monasterio Sanctae Mariae, quod apud urbem Tolosae situm est, et sub jure vestri coenobii Cluniacensis continetur, coemeterium fuisse concessum, quod etiam ejusdem civitatis episcopo consecrandum eisdem mandavit apicibus: et nos ergo juxta tuae religionis petitionem ipsius praedecessoris nostri constituta servantes, supradicto Beatae Mariae monasterio habendum perpetuo coemeterium confirmamus. Et ad aemulorum injurias propulsandas praesenti decreto statuimus ut, si qua saecularium personarum apud idem coenobium sepeliri desideraverit, nullius prohibeatur obstaculo, nisi forte excommunicationis vinculo fuerit innodatus. Possessiones autem eidem monasterio pertinentes, quae in praesentiarum a quibusdam saecularis conversationis clericis detinentur, jubemus, defunctis eis, in usus monachorum regulariter viventium redigendas. Praeterea quidquid legitima possessione supradictum monasterium possidet, vel in futurum juste et canonice largiente Domino possidere contigerit, firmum semper illibatumque servetur, nec liceat alicui locum ipsum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem decreti hujusmodi tenore cognito contraire tentaverit, nisi Deo et Ecclesiae fratribus canonice monitus satisfecerit, se omnipotentis Dei et B. Petri apostolorum principis indignatione plectendum, et mucrone S. Spiritus feriendum sciat. Quicunque vero idem monasterium et in eo Domino servientes favore, suisque rebus honorare curaverint, omnipotentis Dei et apostolorum ejus gratiam consequantur. Datum Laterani, septimo Idus Novemb., per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis et bibliothecarii, indictione tertia decima, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 164 |
CLXIV. Ad Rothardum Moguntinum archiepiscopum.--De episcopis qui investiuntur a regibus; item de iis qui schismatis tempore consecrati sunt. (Anno 1105, Nov. 11.) [MANSI, Concil. XX, 1027.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROTHARDO Moguntino episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sacerdotii ac regni grave jam diu scandalum fuit, quia, usurpantibus non sua regibus, Ecclesia quod suae est libertatis amisit. Hanc profecto viam, hanc januam nequitiae suae Simon Magus invenit. Dum enim non nisi per praestigiosam investituram ecclesiasticos honores adipisci mens ambitiosa credit, et se ipsam curialibus subdit obsequiis, et regium cor amplioribus parat inclinare muneribus, haec nimirum avaritia, sicut in libris Regum legitur, antiquorum quoque temporum religionem evertit. Sed erga hujusmodi praesumptores reges qualiter divina saevierit indignatio, in eisdem apicibus non siletur. Et vero magnum est filio flagitium, matrem addicere servituti, ut invita thalamos ineat quos recusat. Super hoc negotio nova nos oportet sollicitudine concitari, cum novi regni opportunitatem divina dispositio providit. Nos enim regibus quae sui juris sunt integra servare optamus, nec in aliquo minuimus, dummodo ipsi sponsae sui Domini libertatem integram patiantur, quam sui meruit sanguine Redemptoris. Sic agentes, nostrum auxilium, nostrum consilium, concordiam nostram, nostram dulcedinem obtinebunt; alioquin tantam dominae ac matris nostrae indignitatem pati non possumus. Quid enim ad militem baculus episcopalis, quid annulus sacerdotalis? Habeant in Ecclesia primatum suum, ut sint Ecclesiae defensores, et Ecclesiae subsidiis perfruantur. Habeant reges quod regum est; quod sacerdotum est, habeant sacerdotes: sic pacem invicem teneant, et se invicem in uno Christi corpore venerentur. De ordinationibus clericorum qui in nostri temporis schismate ordinati sunt, non aliud scribendum duximus quam in Placentina synodo per sanctae memoriae Urbanum praedecessorem nostrum deliberatum est. Porro episcopis qui sub excommunicatione in eodem schismate manus impositionem susceperunt ad concilii sententiam deferendos arbitramur. Tantum enim tantarum personarum malum generali deliberatione aut curandum est aut detruncandum. De concilii autem loco aut tempore, si vestris in partibus celebrandum sit, tua interest, communicato fratrum consilio, nobis citius indicare. Optamus enim, et vehementer opportunum est, ut, vel apud vos per legatos nostros, vel in Italia per nos largiente Domino peragatur, in quo de sacerdotii ac regni scandalo propulsando, pace stabilienda, communi per Dei gratiam deliberatione tractemus. Sane de schismaticorum ecclesiis sanctae memoriae Joannis papae verba mandamus. Ait enim episcopis per Italiam constitutis: « Ecclesias Arianorum, ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate. » In inferioribus et id ipsum in Constantinopolitanis partibus se fecisse commemorat, dicens: « Quacunque illis in partibus eorum ecclesias reperire potuimus, catholicas eas, Domino opem ferente, consecravimus. » Omnipotens Dominus, quem pacem nostram et salutem esse credimus, per industriam vestram, pacem ac salutem Ecclesiae suae miserationum suatum affluentia operetur. Datum Laterani, III Idus Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 165 |
CLXV. Ecclesiae S. Walburgis Furnensis possessiones quasdam, rogatu Gertrudis, Flandriae comitissae, confirmat. (Anno 1105.) [MIRAEUS, Opp. diplom., III, 24.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERIBERTO, praeposito sanctae Walburgis ecclesiae quae in Furnensi municipio sita est, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Cum a personis saecularibus ea petuntur, ad quae nostris sunt cohortationibus impellendae, benigniori debemus facilitate praestare. Idcirco illustris feminae Gertrudis Flandrensis comitissae petitionem benigne suscepimus, et facilius Deo largiente concessimus. Vestram omnium ecclesiam per praesentis decreti paginam, sanctae sedis auctoritate munimus, et devotionis ejus munera, quae illustri filio Roberto comite concedente praestitit, eidem Ecclesiae in perpetuum confirmamus: videlicet ad praebendas dictorum fratrum octoginta mensuras terrae, ex quibus viginti librae annis singulis persolvuntur. Ad ecclesiae vero restitutionem et ad beneficium scholarum berquarias duas. Praeterea quaecunque bona sive in terrarum dominio, seu in decimarum reditu apud parochias tres, id est Binaburgh, Butanburgh et Wulpam, quas supra dicta S. Walburgis Ecclesia possessione legitima obtinere cognoscitur; et si in posterum ejusdem Ecclesiae parochias incremento terrae adaugeri contigerit, firmae vobis exinde decimae et illibatae permaneant. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, anno Dominicae Incarnationis 1106, pontificatus autem domni Paschalis papae secundi anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 166 |
CLXVI. Privilegium pro episcopatu Pistoriensi. (Anno 1105, Nov. 14.) [ZACHARIA, Anecdota medii aevi. Augustae Taurinorum 1755, fol., p. 225.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ILDIPRANDO Pistoriensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo Ildiprande, justis petitionibus annuentes, sanctam Pistoriensem Ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus igitur ut dioecesis Pistoriensis episcopatus sicut ejus termini praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani privilegio distincti sunt, sic in jure et conditione Pistoriensis episcopi sine alicujus molestia vel in quietudine perseveret. Per quos nimirum terminos hae sunt capellae circum et ecclesiae constitutae, capella de Capraria, capella Hospitalis de Rosaria, plebs de Massa, cap. de Vincio, cap. de Bucuniano, cap. de Castello nuovo, cap. S. Martini in monte Culli, capella de Vacazano, capella in Verruca, cap. S. Mariae Magdalenae in Colle, cap. de Galciano, cap. de Venua, super quam praefati praedecessoris nostri Urbani post tertiam et quartam discussionem est prolata sententia; cap. Hospitalis de Fanano; capella Prati episcopi, cap. de Rotie, cap. de Certaria, cap. Montis acuti, cap. de Insula, cap. S. Salvatoris sita in Prato cum plebibus suis, curte etiam, quae vocatur Pavana infra Pistoriensem comitatum cum castello Sambuce infra curtis confinia aedificato sanctae Pistoriensi Ecclesiae confirmamus sicut a venerabili comitissa Mathildi beati Petri filia post diu examinatam a compluribus judicibus, ac jurisperitis actionem per vicarii nostri Bernardi sedis apostolicae presbyteri judicium in tuas et confratrum tuorum manus restituta cognoscitur. Porro decimationes de Monte Murto, de Prato, de S. Paulo, de Cholonica, de Monte Magno, de casale de Lamporecchio, de Creti et de Spanarecchio, quas de laicorum manibus solertia vestrae religionis eripuit, nullus unquam ab Ecclesiae jure et clericorum usibus alienare praesumat. Idipsum de caeteris curtibus praediisve praecipimus quae hodie in Ecclesiae Pistoriensis possessione persistunt. Videlicet curte de Lizzano, de Mammiano, de Cavinana, de Batoni, de Saturnana, de Brandellio, de Gropula, Piscia, Vinacciano, Tobiana, Publica, Silva Mortua, Vizule, Pezzanese, Celeri et de Terra sita infra episcopatum Bononiensem, quam tenuerunt homines de valle Biderla, curte de Spallioro. Praeterea quaecunque hodie Pistoriensis Ecclesia juste possidet, sive in futurum liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam tuis quam clericorum usibus profutura. Interdicimus etiam ut te ad Dominum evocato, vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino invitis vestrae ecclesiae clericis aut episcoporum, aut ecclesiae res auferre, diripere, aut distrahere audeat. Si quis igitur in posterum archiepiscopus, etc. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniari regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum apud Beati Petri Porticum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, decimo octavo Kal. Decembris, indictione XIII, anno Incarnationis Dominicae 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VII
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 167 |
CLXVII. Ad Eustachium abbatem S. Nicolai.--Privilegium illius abbatiae. (Anno 1105, Nov. 18.) [MANSI, Concil. XX, 1051.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio EUSTACHIO abbati ecclesiae S. Nicolai, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Praedecessoris nostri sanctae memoriae Victoris III temporibus, B. Nicolai corpus ex Graecorum partibus transmarinis in Barisanam urbem advectum totus pene orbis agnoscit. Quod videlicet corpus praedecessor noster Urbanus II loco quo nunc reverentia digna servatur, in crypta inferiori summa cum veneratione recondidit, et altare desuper in honorem Domini consecravit. Petitumque est, et concessum dicitur, ut B. Nicolai basilica in eodem loco aedificanda, specialiter sub tutela mox sedis apostolicae servaretur. Quia igitur, largiente Domino, basilica eadem congrua jam aedificatione perfecta est, in loco videlicet juris publici per ducis Rogerii chirographum dato, nos eamdem domum, auctore Deo, mox futuram ecclesiam, postulante filio nostro ejusdem ducis germano Boemundo, Barensis nunc civitatis domino, sub tutela apostolicae sedis accipimus. Praesentis igitur privilegii pagina, apostolica auctoritate sancimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona, vel a praedicto filio nostro Rogerio per B. Petri et nostram gratiam. Apuliae, Calabriae et Siciliae duce, vel a praenominato fratre ejus nunc Antiocheno principe Boemundo, seu a caeteris Christi fidelibus, supradictae Sancti Nicolai ecclesiae de suo jure jam donata sunt, aut in futurum donari offerrive contigerit, firma semper, quieta et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus res auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, clericorum et pauperum usibus profutura. Tibi itaque tuisque successoribus facultatem concedimus, clericorum culpas, absque episcopi contradictione, debita charitate ac severitate corrigere. Si quae vero in vos gravior querela emerserit, nostrae seu successorum nostrorum audientiae reservetur. Nulli autem vel archiepiscopo, vel episcopo licere volumus ut ecclesiam ipsam, vel ipsius abbatem, sine Romani pontificis conscientia, vel excommunicatione, vel interdicto cohibeat, quatenus idem venerabilis locus tanti confessoris corpore insignis, sicut per Romanum pontificem prima consecrationis suscepit exordia, sic sub Romani semper pontificis tutela et protectione subsistat. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, capitanus, stratigo , judex, castaldio, aut quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in aliis nonnullis epistolis. Scriptum per manum Raynerii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum ad Porticum B. Petri, Rom. XIV Kal. Decemb, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et biblioth., indict. XIV, Incarnat. Dominicae ann. 1106, pontificatus autem domini Paschalis II papae VI.
|
[ στρατηγός]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 168 |
CLXVIII. Ad Gallicanum clerum universum.--Wernerii invasionem in apostolicam sedem narrat. (Anno 1105, Nov. 26.) [MANSI, Concil., XX, 1085.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, episcopis, abbatibus, principibus, militibus et omnibus fidelibus per universas Gallias, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fraternitatem vestram latere nolumus quae his temporibus apud nos acciderunt. Venit quidam Wernerius regni Teutonici famulus in Romanae urbis vicina, evocantibus eum quibusdam perfidae mentis hominibus, quorum alii extra urbem per manum quondam regiam jus sive salarium sedis apostolicae invaserant, alii intra urbem, eo quod curiae nostrae munera sive familiaritatem habere non poterant, Deum et Dei fidem posthabere deliberaverunt. Talibus sociis presbyter quidam Romanae urbis advena se conjunxit, de quo vel ubi vel hactenus ordinatus sit ignoramus. Hanc personam egregiam nigromanticis, ut dicitur, praestigiis plenam, cum fideles nostri occasione treugae Dei ab armis omnino desisterent, in Lateranensem Ecclesiam induxerunt, et congregatis Wibertinae faecis reliquiis ei episcopi nomen perniciosissime illeverunt. Nos vero tunc temporis propter apostolicae basilicae dedicationem, quam die proximo in conventu celeberrimo per Dei gratiam peregeramus, adhuc in beati Petri porticu morabamur. Cum vero intra urbem die altero rediissemus, monstrum illud turpiter ex urbe profugiens, quo transierit ignoramus. Nunc autem omnia fraternitati vestrae breviter indicamus, ne in auditu talium praestigiorum ullo modo decipiamini, aut a statu vestro moveamini. Nos vero per Dei gratiam intra urbem honeste tuteque persistimus, et in hac turba neminem nostrae societatis amicimus. Neque vero Moysi populum suum Core et Datan et Abiron seditio abstulit, aut excellentis angeli superbia, qui Deo par esse voluit, majestatem Dei minuit; ipsius vos majestas in omnibus protegat, et leonem ac draconem feliciter conculcare concedat. Datam Lateranis, VI Kal. Octobris .
|
[Dec.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 169 |
CLXIX. Rescriptum Paschalis ad epistolam Ottonis Bambergensis episcopi, qua significabat se ab imperatore accepisse episcopatum, sed in eo permanere nolle nisi a pontifice investiretur et consecraretur (Anno 1105.) [MANSI, Concil., XX, 1044.]
|
PASCHALIS, servus servorum Dei, OTTONI dilecto fratri Bambergensis Ecclesiae electo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Filius sapiens laetificat matrem . Opera tua et consilium tuum virum praeferunt sensatum. Nos igitur honorare et profectus tuos juvare congruum duximus. Nihil ergo de nostra benevolentia dubitans, tuam nobis quantocius vales praesentiam exhibeto. Certi enim sumus quod divina sapientia etiam malis hominibus bene uti novit.
|
(Prov. X)
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 170 |
CLXX. Causam Odonis abbatis Sancti Quintini episcopis Carnotensi et Parisiensi committit. (Anno 1105.) [ Gall. Christ., X, Instrum. 249.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sacerdotalis officii est viros religiosos diligere, fovere et a pravorum infestationibus pro data sibi facultate defendere. Tu autem Beati Quintini fratres Belvaci degentes non solum diligis, sed quorumdam praesumptione illicita vexari et inquietari gratanter, ut audivi modo, pateris, quod profecto ad animae tuae periculum spectare ne ambigas, nisi celeri studeas emendatione corrigere, et eorum quieti attentius providere. Praecipimus ergo ut ecclesiae Belvacensis clericos ab ipsorum fratrum infestatione, tam in spiritualibus quam in temporalibus omnino compescas, alioquin et in eorum audaciam et in tuam desidiam B. Petri gladius educetur. Praecipimus etiam ut eadem Beati Quintini ecclesia, salva debita tua reverentia, fratrum et coepiscoporum nostrorum Ivonis Carnotensis et G. Parisiensis consilio disponatur et ordinetur. Porro quaecunque ab eodem fratre G. per Belvacensem episcopatum, ubi canonice per Dei gratiam praesedit, seu in eadem, seu in caeteris ecclesiis gesta sunt, rata et inconvulsa manere sancimus. Sane de illo qui jam dictae ecclesiae S. Quintini praeesse dicitur, cum praedictorum fratrum volumus tractari consilio, et causam ejus fine debito terminari
|
[ f. add. non]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 171 |
CLXXI. A[damo] abbati monachisque S. Dionysii interdicit « ne praeter Galonis, episcopi Parisiensis, licentiam pro sacramentis suscipiendis alios adeant antistites. » (Anno 1152.) [DUCHESNE, Hist. Franc. Scrip., IV, 763.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri A. abbati et monachis S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ex confratris nostri Galonis Parisiensis episcopi relatione comperimus quia vos praeter ipsius licentiam pro sacri olei et chrismatis acceptione, ac pro monachorum seu clericorum vestrorum ordinationibus quoslibet episcopos adeatis, vel pro eorumdem sacramentorum celebratione ad vestrum monasterium convocetis, et quod laicis poenitentias criminum injungatis. Quae profecto sacris canonibus valde contraria sunt. Et quidem privilegia pro pravis et malis collata sunt, et ad aedificationem, non ad canonum destructionem alicui conferuntur. Cum itaque praedictus frater Galo episcopus vester gratia Dei bonus et catholicus habeatur, et praedicta sacramenta gratis ac sine pravitate indulgeat: et vos praeter ipsius licentiam pro eisdem sacramentis suscipiendis alios adire antistites prohibemus, et archiepiscopis vel episcopis omnibus ne ea vobis exhibeant interdicimus.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 172 |
CLXXII. Charta super confirmatione ecclesiarum, quas tenent canonici Lingonenses. (Anno circiter 1105.) [ Gall. Christ., IV, 153.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROBERTO Lingonensi episcopo suisque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri ac Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo charissime Roberte, justis petitionibus annuentes, sanctam Lingonensem Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus, et tam tibi quam legitimis successoribus tuis perpetuo possidendam sancimus civitatem Lingonensem cum omnibus quae ad eam pertinent tam extra quam intra, sive in ecclesia sive in comitatu seu in omnibus appenditiis ejus. Confirmamus etiam juri ac subjectioni vestrae ecclesiae abbatias duas in castro Divionensi, alteram S. Benigni, quae est monachorum; alteram S. Stephani, quae est canonicorum. Item abbatias Besuensem, Molismensem, Melundensem, S. Michaelis, S. Sequani, S. Joannis de Prato. Abbatias etiam canonicorum, alteram in castro Castellione, alteram quae dicitur sanctorum Geminorum. Item abbatias S. Petri in Polungio et Sanctae Mariae de Rubeo monte. Confirmamus praeterea in perpetua ejusdem ecclesiae possessione castrum Gurgeium cum omnibus appenditiis ejus, castrum Castellionense, Tylecastrum, castrum montis Salgionis, castrum Confluens, castrum Fons-Vennae, castrum Choscolum, castrum Graneyum, castrum Sala, castrum Barrum super Albam, item castrum Barrum super Sequanam, castrum Chacennaium, castrum Saxonis-Fontem, castrum Tornodorense, castrum Blaseium, in episcopatu Bisurtino castrum Acrimontis, et castrum Burbonae; in episcopatu Aeduensi, castrum Duisme et castrum Grinon, juxta Grinonem castrum ducis Burgundiae. Quascunque praeterea villas, quascunque possessiones, quaecunque praedia vestra inpraesentiarum ecclesia possidet, quaecunque etiam in futuro legitimis fidelium donationibus poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ei possessiones auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur clericorum et pauperum usibus profutura. Si quis sane in crastinum archiepiscopus vel episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat. Cunctis autem ecclesiae eidem justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 173 |
CLXXIII. Gislae abbatissae Romaricensi sub excommunicationis poena praecipit ut de vexandis monachis Calmosiacensibus desistat. (Intra annum 1102-1106.) [MARTENE, Thesaur. Anecd., III, 1178.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae et ejus sororibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro Calmosiacensibus fratribus ecce jam secundo ad vos litteras misimus nunc, quandoquidem ipsi secundum judicii nostri sententiam parati fuerint jurejurando per competentes personas ostendere de loco, in quo novum ipsorum monasterium constructum est, fundationem quiete factam, sine legitima Romaricensium calumnia decennio permansisse, datorem quoque loci vel ejus praedecessores fundum per annos triginta sine legali calumnia possedisse, dilectioni vestrae praesentium litterarum auctoritate praecipimus, ut nullam de caetero eisdem fratribus de praedicto fundo calumniam inferatis, id ipsum etiam de portione parochialis ecclesiae Sanctae Mariae praecipimus, quam nimirum portionem praesentibus nuntiis vestris eosdem fratres illic possedisse cognovimus; alioquin si clamor eorum super hac querela nos iterato pulsaverit, a liminibus Ecclesiae vos arcebimus. Data pridie Idus Aprilis
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 174 |
CLXXIV. Bulla pro coenopio Sancti Petri Carnotensis. (Anno 1106, Jan. 6.) [ Gall. Christ., VIII, 311.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO abbati venerabilis monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quod juxta Carnotum situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus et beatorum apostolorum Petri et Pauli Carnotense coenobium, cui auctore Domino praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quaecunque bona pontificum concessione, regum et principum liberalitate, vel aliorum fidelium legitimis oblationibus ad ipsum hodie monasterium pertinent, vel in futurum pertinere contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis visa sunt nominibus adnotanda: Ecclesia Sancti Hilarii, Sancti Leobini, Campifauni, Manuvillaris, Mitanvillaris, Verni, Alonae, Boasvillae, Reclainvillaris, Imonisvillae, Germenonisvillae, Ursivillae, Alpedani, capellae regiae, salvo juxta consuetudinem solius episcopi jure in eis tantum quae ad proprium ordinem pertinent; item altaria sex, videlicet altare de Bruerolis, et de Armentariis, et de Roheria, et de Buxeto, et de Cruciaco, et de Castellariis, sicut a venerabili fratre nostro Ivone episcopo institutum est, sine ulla redemptione ulterius habenda, libera et quieta a synodo et circada, et ab omni consuetudine, et ab omni inquietatione, sive ab exactione justitiae a presbyteris in praedictis locis servientibus, exceptis his quae ad proprium ordinem eorum pertinent, de quibus presbyteri illi episcopo seu archidiacono respondeant. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Giziaco et ecclesiam de Fontaneto in pago Vulcassini, in parochia Rothomagensi, sicut hactenus a vestro monasterio libere possessae sunt. Et in Carnotensi ecclesia beatae Mariae praebendas sex ita libere et integre possidendas, sicut a bonae memoriae Rainfredo Carnotensi episcopo eidem vestro monasterio contributae sunt. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, etc. Haec quoque de caetero subjungimus ut idem monasterium cum suis appenditiis, et ejus monachi ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti, quatenus in sanctae religionis observatione seduli, quieti Domino largiente permaneant. Si quae igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam, etc. Hoc privilegium lectum est atque approbatum in capitulo beatae Mariae Carnotensis praesentibus Ivone episcopo, Ernaldo decano et aliis. Scriptum per manum Raynerii secretarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, octavo Idus Januarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1106, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae septimo.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 175 |
CLXXV. Bulla pro monasterio S. Walarici. (Anno 1106, Mart. 12.) [MABILL., Annal. Bened. V, app. 679.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo LAMBERTO abbati venerabilis monasterii S. Gualerici, quod in comitatu Vitmacensi situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, fili in Christo charissime Lamberte, justis petitionibus annuentes, beati Gualerici monasterium, cui Deo auctore praesides, et omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Quod videlicet monasterium ab Hugone quondam comite in loco qui Leugonaus dicebatur, aedificatum agnoscitur. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona idem comes Hugo vel alii fideles eidem monasterio contulisse de jure proprio cognoscuntur, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste dari offerrive contigerit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: ipsum etiam monasterium, juxta praedecessorum nostrorum statuta, semper sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae conservetur. Nulli etiam sacerdotum in eodem monasterio potestatem exercere liceat, aut ejus bona quibuslibet occasionibus infestare: missas quoque publicas in eodem monasterio celebrari, vel stationes fieri praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimodis prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerunt promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis accipietis, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Sane adjacens parochia, cum Beati Martini ecclesia et presbytero ejus, in ea quam hactenus possedit libertate permaneat. Si quae igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Bene valete. Datum Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Idus Martii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1106, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 176 |
CLXXVI. Ad Bertramnum priorem S. Fidis in Scelestadt.-- Bona ac ejusdem monasterii privilegia confirmat. (Anno 1106, Martii 12.) [WURTWEIN, Nova Subsidia diplom. Heidelbergae 1781, 8º, t. VII, p. 5.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, BERTRAMNO priori cellae Sanctae Fidis, quae in Alsatia sita est in villa Scelestadt, et suis fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Nos igitur juxta petitionem vestram, egregii ducis Friderici, et fratrum ejus religiosum desiderium attendentes, eorum devotione effectum impendimus. Oblationem enim, quam Domino inspirante beatae martyri Fidi et ejus Conchensi monasterio obtulerunt, ratam semper et inconvulsam manere sancimus. Ipsa ergo cella de Scelestadt villa, quae sancti Sepulcri vocabulo insignis est, ubi etiam beatae martyris Fidis memoria celebriter habetur, sub jure semper et dispositione Conchensis coenobii conservetur; sicuti a praedicto bonae memoriae duce Friderico et ejus fratribus est cum certorum limitum designatione, tanquam possessionum, sive possessorum collatione concredita. Sane advocatus eidem cellae, ut a fundatoribus institutum est, non alius proponatur, nisi quem Conchensis abbas liberi arbitrii dispositione, ne fratrum provisione praefecerit. Porro ejusdem loci Ecclesia cum atrio suo ab omni hostium incursione sit libera, et episcoporum seu episcopalium ministrorum oppressionibus aliena. Sepulturam quoque ejus omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Praeterea quaecunque praedia, quaecunque bona pet supradictum principem, vel ejus fratres, de suo jure jam oblata vel concessa sunt, aut in futurum, Domino largiente, offerri concedive contigerit, quieta semper et libera perseverent, ita ab omni saecularium dominorum jugo immunita, sicut in eorumdem principum vita permansisse noscuntur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quae sane ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen Datum Viterbii per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Idus Martii, indictione XIV, anno Incarnationis Dominicae 1106, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae septimo.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 177 |
CLXXVII. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.--De concordia cum rege inita ei gratulatur. (Anno 1106, Mart. 23.) [MANSI, Concil., XX, 1003.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, salutem et benedictionem.
|
Quod Anglici regis ad apostolicae sedis obedientiam omnipotentis Dei dignatio inclinavit, eidem miserationum Domino gratias agimus, in cujus manu regum corda versantur. Hoc nimirum tuae charitatis gratia, tuarumque orationum instantia, factum credimus, ut in hac parte populum illum, cui tua sollicitudo praesidet, miseratio superna respiceret. Quod autem et regi et iis qui videntur obnoxii adeo condescendimus, eo affectu et compassione factum noveris, ut eos qui jacebant erigere valeamus. Qui enim stans jacenti ad sublevandum manum non porrigit, nunquam jacentem eriget, nisi et ipse curvetur. Caeterum, quamvis casui propinquare inclinatio videatur, statum tamen rectitudinis non amittit. Tu autem, in Christo venerabilis et charissime frater, ab illa prohibitione, sive, ut tu credis, excommunicatione absolvimus, quam ab antecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa adversus investituras aut hominia factam intelligis. Tu vero eos qui aut investituras accepere, aut investitos benedixere, aut hominia facere, cum ea satisfactione, quam tibi per communes legatos Wilielmum ac Balduinum viros fideles et veridicos significamus, Domino cooperante, suscipito, et eos vice nostrae auctoritatis absolvito: quos vel ipse benedicas, vel a quibus volueris benedici praecipias, nisi in iis aliud forte reperias, propter quod a sacratis honoribus sint repellendi. Caeterum Eliensi abbati tuae commissionis consortium subtrahes, quandiu abbatiam retinere praesumpserit, quam contempto nostri oris quod praesens audierat, interdicto per repetitam investituram praesumpsit invadere. Si qui vero deinceps praeter investituras ecclesiarum praelationes assumpserint, etiamsi regi hominia fecerint, nequaquam ob hoc a benedictionis munere arceantur: donec per omnipotentis Dei gratiam ad hoc omittendum cor regium tuae praedicationis imbribus molliatur. Praeterea super episcopis, qui falsum, ut nosti, a nobis rumorem attulerunt, cor nostrum commotum est vehementius : quia non solum nos laeserunt, sed multorum simplicium animas deceperunt, et regem adversus charitatem sedis apostolicae impulerunt. Unde et inultum eorum flagitium, Domino cooperante, non patimur: sed quia filii nostri regis instantia pro iis nos pulsat attentius, etiam ipsis communionis tuae participium non negabis. Sane regem et ejus conjugem, et proceres illos qui pro hoc negotio cum rege ex praecepto nostro laboraverunt, et laborare nitentur, quorum nomina ex supradicti Wilielmi suggestione cognosces, juxta sponsionem nostram a peccatis et poenitentiis absolves. Igitur quandoquidem omnipotens Deus vos in Angliae regno, ad suum et Ecclesiae suae honorem, in hac praestitit correctione proficere: ea deinceps mansuetudine, dispensatione sapientiae, provisione circa regem ac principes, tua fraternitas satagat, ut quae minus adhuc correcta sunt, auxiliante Domino Deo nostro, per tuae sollicitudinis studium corrigantur. Qua in re ita dilectioni tuae nostrum sentias adesse praesidium, ut quae solveris, absolvamus; quae ligaveris, alligemus. Rothomagensis episcopi causam et interdictum justitia dictante prolatum tuae deliberationi commisimus. Quod enim indulseris, indulgemus. Fraternitatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumem. Datum decimo Kal. April.
|
[ f. ter. H.] [ al. vehementius aggravatur] [ al. circa
regem] [Guilelmi]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 178 |
CLXXVIII. Ad Willelmum Rothomagensem episcopum.--Suspensus erat Willelmus: ad eum scribit pontifex, se Anselmi deprecatoris gratia, quidquid Anselmus indulserit, indulgere. (Anno 1106, Mart. 28.) [MANSI, Concil., XX, 1062.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri WILLELMO Rothomagensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Licet causae tuae qualitas patientiam nostram plurimum gravet, pro reverentia tamen fratris nostri Cantuariensis episcopi, et dilectione latoris praesentium filii nostri Willelmi, qui pro te apud nos vehementius intercesserunt, paterna penes te benignitate movemur. Causam itaque tuam eidem fratri Cantuariensi episcopo commisimus, ad quod ipse indulserit, indulgeamus. Eo nimirum intuitu, ea conditione ut malos consiliarios, quorum instinctu multas pravitates incurristi, a tua familiaritate repellas. Datae Beneventi V Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 179 |
CLXXIX. Ad Willelmum archiepiscopum Rothomagensem. (Anno 1106, Mart. 30.) [MANSI, Concil., XX, 1070.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri WILLELMO Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Turoldum Bajocensem episcopum in proximis Kalendis Octobris pro causae suae definitione ante confratrem nostrum Lugdunensem episcopum venire praecepimus. Caeterum, quia eum necdum revestitum audivimus, inducias ei usque in Pascha proximum prorogavimus. Tunc autem ante confratrem nostrum Anselmum Cantuariensem archiepiscopum vice nostra causa eadem penitus finiatur, nobis plenius intimanda, aut ante praesentiam nostram una cum adversariis suis episcopus ipse conveniat. Data Salerni, III Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 180 |
CLXXX. Ad R[uthardum] episcopum Moguntinum. (Anno 1106, Mart. 31.) [MANSI, Concil. XX, 1091.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili R. Moguntino episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro Ecclesiae ac regni pace, pro ecclesiarum ordinibus, pro partium nostrarum causis, et quem generalem oporteat habere tractatum, fraternitatis vestrae novit solertia providere. Ea propter dignum duximus et magna consultatione deliberavimus, ut in proximis Octobribus Idibus synodalem vobiscum debeamus celebrare conventum; idcirco tam te, charissime frater, quam omnes Moguntinae Ecclesiae suffraganeos litteris praesentibus praemonemus ut, convocatis dioecesium vestrarum, qui digniores videntur, abbatibus, convocatis et clericorum personis, quibus concilii tractatus necessarius est, praenominato in tempore citra Alpes nobiscum convenire omni occasione vel seposita procuretis, quatenus vergente Domino, albatis de medio schismatum causis Ecclesiae ac regno pacis reformetur integritas. Dat. XI Kal. April.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 181 |
CLXXXI. Ad Guidonem episcopum Ticinensem et clericos Papienses. (Anno 1106, April. 29.) [ROBOLINI, Notizie appartenenti alla storia della sua patria, Pavia, 1823, 8º, t. III, p. 225.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUIDONI episcopo et clericis Ticinensis ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Et episcopalem sollicitudinem et clericorum condecet charitatem incidentia Ecclesiae scandala cum tranquillitate tractare et simultates totis nisibus removere. Vos autem de scintilla minima tantos ignis globos per invidiam diaboli succendistis, vel succendi per incuriam permisistis ut pro benedictae aquae oblatione trium hominum caedes facta et sanguis effusus sit, pro baptismi etiam sacramento duorum baptizatorum sint prostrata cadavera. Porro de rapinis plura narrare taediosum ducimus, sed eas ad plenum emendare iterata praeceptione mandamus. Quae omnia quantum Ecclesiae contraria, quantum vobis indigna sint, vestra nobiscum prudentia recognoscit, nec facile ducitur indiscussa haec et inulta transire. Nihil enim novum a beati Petri monachis est praesumptum; habent enim antiqua traditione et vetustioribus S. sedis apostolicae privilegiis facultatem a quolibet catholico episcopo consecrationes ecclesiarum et ordinationes monachorum seu clericorum, oleum et chrisma suscipere, et in Paschali solemnitate baptismum per subjectos monasterio clericos celebrare, clericorum qui monasterio subjacent obedientiam praeter impugnationem episcopi retinere. Monasterio libertatem cum caeteris immunitatibus suis conservari volumus quae propter episcoporum improbitates Romanae Ecclesiae provisione collata est, nec de caetero super hujusmodi enim praesumentes tanquam sedis apostolicae contemptores ejus profecto indignatione plectentur. Dat. apud Cassinum, III Kalend. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 182 |
CLXXXII. Privilegium pro monasterio S. Salvatoris et S. Juliae Brixiensis. (Anno 1107, Maii 11.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 124.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimae in Domino filiae ERMINGARDAE abbatissae monasterii Domini Salvatoris et S. Juliae virginis et martyris, quod Novum dicitur, fundatum a piissima Ansa regina intra civitatem Brixiam, tibi tuisque successoribus in perpetuum.
|
Ad hoc in apostolicae sedis regimen, Domino disponente, promoti conspicimur, ut, ipso praestante, religionem augere, et ejus servis tuitionem debeamus impendere. Tuis igitur, dilecta in Domino filia abbatissa Ermengarda, petitionibus annuentes, beati Salvatoris monasterium, cui Deo auctore praesides, sicut a praedecessoribus nostris in tutelam, et protectionem apostolicae sedis novimus susceptum, ita nos quoque suscipiamus. Statuimus enim ut nulli ecclesiasticae saecularive personae liceat districtum ullum in locis quibuscunque ipsius monasterii, seu placitum, absque licentia abbatissae facere, seu fodrum, vel mansionaticum, seu ripaticum, aut paratas, seu aliquas publicas functiones exigere. Abbatissa autem, ubicunque per eadem loca voluerit mercatum, nemine contradicente constituat, vel aedificet, districtumque servorum, seu liberorum teneat. Nec episcoporum quisquam in praedicto monasterio ditionem aliquam habere permittimus, et missas publicas, praeter abbatissae voluntatem, illic agere prohibemus. Confirmamus igitur eidem venerabili monasterio possessiones priorum temporum, id est Sermionem, cum ecclesiis Domini Salvatoris, et Sancti Martini, ac Sancti Viti martyris; et Cessianicum, cum ecclesia Sanctae Juliae martyris; Nuvelariam, cum ecclesia Sancti Laurentii; Berciagum, cum ecclesia Sancti Zenonis et Sancti Stephani; Barbadam, cum ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Blasii; Calvatonem, cum ecclesia Sanctae Mariae et Sanctae Juliae; Liconiam, cum ecclesia Sanctae Mariae; Maionem vicum, cum ecclesia Sancti Alexandri; Gaseliagum, cum ecclesia Sancti Martini confessoris; Miliarinam, cum ecclesia Sanctae Juliae; Sermidam. Praeterea quaecunque praedia, quaecunque possessiones, vel catholicorum regum, vel aliorum fidelium legitimis oblationibus, in praesentiarum pertinent, sive in futurum, largiente Domino, pertinere contigerit, firma tibi tuisque successatricibus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Decimas atque primitias, praedecessorum nostrorum auctoritate, monasterio vestro concessas, nullatenus deinceps ab episcopis vel episcoporum ministris permittimus usurpari. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes abbatissae, monachorum, sive clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quo malueritis catholico suscipietis antistite. Obeunte te, nunc ejus loci abbatissa, vel tuarum qualibet successatricum, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores, communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Quae profecto potestatem habeat capellas et ecclesias faciendi ubicunque voluerit in terris ad praefatum monasterium pertinentibus. Porro piscarias ad ipsum monasterium pertinentes, in sororum usibus omnimodis confirmamus, ut nulli facultas sit eas invadere, aut quibuslibet occasionibus alienare. Vos igitur, filiae in Christo dilectae, ut hac semper gratia digniores censeamini, Dei semper timorem in vestris cordibus habere satagite, ut quanto a saecularibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo, totius mentis et animae virtutibus, anheletis. Si quis igitur in posterum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, quinto Idus Maii, indictione XIV, anno Dominicae Incarnationis 1107 , pontificatus autem domni Paschalis secundi papae VII.
|
[1106]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 183 |
CLXXXIII. Ad R[uthardum] archiepiscopum Moguntinum.--Commendat Ottonem episcopum Bambergensem a sese consecratum. (Anno 1006.) [MANSI, Concil., XX, 1091.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei R. Moguntino archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quantum a suae constitutionis exordio Bambergensis Ecclesia sedi apostolicae familiaris exstiterit, prudentiae tuae notius existimamus. Congruum igitur duximus ut venientem ad nos fratrem nostrum venerabilem O. ejusdem ecclesiae electum, cum praeteritae familiaritatis gratia susciperemus. Praeterea quoniam Ecclesia eadem per diuturna jam tempora episcopalis officii sollicitudinis caruit, et propter praeteriti schismatis ultionem in Tentonicis partibus perpauci episcopali funguntur officio juxta ipsius Ecclesiae postulationem eidem fratri, cum per multa ad nos venisset pericula, consentientibus et unanimi sententia decernentibus omnibus qui nobiscum aderant, fratribus, episcopalis benedictionis manum, Domino largiente, contulimus, salva nimirum debita tuae metropolis reverentia. Eum igitur ad vos cum nostrae gratiae dulcedine remittentes, fraternitati vestrae litteris praesentibus commendamus, ut quanto sedi apostolicae familiarior creditur, tanto apud vos charior habeatur. Dat. Laterani, XII Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 184 |
CLXXXIV. Ad clerum populumque Bambergensem.--Illis Ottonem episcopum commendat. (Anno 1106, Mai.) [MANSI, Concil., XX, 999.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Bambergensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quanto affectionis debito Bambergensis ecclesia ab ipso suae institutionis primordio sedi apostolicae constringatur, etsi nos lateret, litterarum vestrarum significatio manifestat. Quod affectionis debitum venerabilis frater Otto, vestrae ecclesiae electus, constanter tenuisse ac tenere cognoscitur, cum per tot et tanta pericula ad apostolicae sedis visitationem percurrat. Nos igitur eum debitae benignitatis affectione suscepimus, et juxta vestrae dilectionis desiderium, nostris tanquam beati Petri manibus, salvo metropolitani jure, vobis per Dei gratiam praesulem ordinavimus. Hunc igitur sub praesentium litterarum prosecutione ad ecclesiae vestrae regimen remittentes, plena hortamur affectione diligi, plena humilitate venerari. Confidimus enim eum disciplinae ecclesiasticae futurum esse custodem, et salutis vestrae sollicitum provisorem. Huic ergo sedulis officiis obedite, et gratiam vobis in eo conciliate coelestem. Integritatem catholicae fidei firmam semper in omnibus conservate: sedi apostolicae semper devotius adhaerete, ut per ejus consortium a contagiis omnibus liberi, ad aeternae salutis portum feliciter pervenire, Domino largiente, mereamur.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 185 |
CLXXXV. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis parochianos laudat quod canonicis obtemperent. (Anno 1106, Maii 23.) [BALUZ., Miscell. edit. Luc. I, t. IV, p. 584.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, parochianis Sancti Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Devotioni vestrae plurimum congaudemus quia sicut venerabilis filii Rothonis relatione cognovimus, Beati Frigdiani ecclesiam et in ea Deo servientes fratres attentius diligitis, et locum ipsum rerum vestrarum collatione ditatis, et eorum monitis ad animarum vestrarum salutem libentius obeditis. Similiter hac Domini gratia vobis miseratione donata, et ipsi et vobis gratias agimus, rogantes ut hanc in vobis gratiam ipse perficiat, et pro hac aeternae retributionis praemia reddat. Vos itaque, filii in Domino charissimi, exhortamur ut in hujus devotionis proposito semper constantius maneatis, illud Dominicum vestri cordis meditatione versantes, quod ad discipulos suos loquens: Qui vos honorat, me honorat; et qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei: bonum enim votum bonumque propositum vestrum sua in finem misericordia comitabitur. Ipse quae loquimur sua unctione vos doceat, ipse benedicat; et tam vos quam alios, qui eisdem fratribus opem suam gratia divinae charitatis impendunt, a peccatis propitius absolvat beati Frigdiani meritis, et ad vitam perducat aeternam. Dat. Laterani, X Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 186 |
CLXXXVI. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis privilegia confirmat. (Anno 1106, Maii 24.) [BALUZ. Miscell. t. IV, p. 584.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Rotonis praeposito et ejus fratribus in Beati Frigdiani ecclesia regularem vitam professis ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
|
Desiderium quod, etc., uti in privilegio anni 1104, n. 119, usque ad apostolicae sedis habuerint. Dein sequitur: A quo nimirum chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum accipietis, si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis a quocunque malueritis catholico episcopo ea sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulatur indulgeat. Nec eidem episcopo ullo modo liceat locum ipsum aut fratres illic habitantes pro nostrorum conceptionum aemulatione excommunicare vel interdicere, nisi pro certis culpis quas iidem fratres canonice admoniti emendare contempserint. Baptismi usum in Sabbato sancto Pentecostes a praeteritis temporibus habitum in perpetuum confirmamus, ut nullis possit aemulationibus vel insidiis prohiberi. Nulli autem saecularium potestatum infra vestri coenobii claustrum liceat hospitari, ne fratrum regularium quis ejusmodi praesumptionibus perturbetur. Decernimus etiam, etc., ut in dicto privilegio. Scriptum per manus Raynerii scriniarii, etc. Ego Paschalis, etc. Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diac. card. ac bibliothecarii, IX Kal. Junii, indict. XIV, Incarn. Domin. an. 1106, pontificatus autem D. Paschalis papae VII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 187 |
CLXXXVII. Ad B[ernardum] archiepiscopum Toletanum. (Anno 1106.) [FLOREZ, Espana sagrada, XX, 79.]
|
P. episcopus II, B. Toletano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Litteras dilectionis tuae breves omnino recepimus, in quibus praeter causam quae inter ecclesiam S. Jacobi et Minduniensis agitur, nil aliud de statu nobis Hispaniarum dicere voluisti. Cumque te in eisdem concilium celebrasse dixeris, nihil de rebus in eodem concilio gestis praeter praefatam causam intimare curasti, de quibus satis nos mirari noveris, quia et te videre, et statum terrae vestrae libenter vellemus agnoscere. Causam autem illam, quam inter Mindunienses clericos et S. Jacobi clericos agi praediximus, si Mindunienses, sicut mandasti, a probatione possessionis defecerunt, fraternitas tua partibus utrisque competenti loco et tempore convocatis tranquille et legaliter sine dilatione diffinire procuret: in eos autem qui constituto a te loco et tempore defuerint, canonicam sententiam dare non differas.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 188 |
CLXXXVIII. Ad Petrum Acheruntinum archiepiscopum.--Ejus electionem confirmat, et jura metropoleos Acheruntinae; mittit pallium. (Anno 1106, Jun. 16.) [MANSI, Concil., XX, 1055.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri nostro PETRO Acheruntino archiepiscopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra B. Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis . Ipsi quoque firmitas propriae et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore praedicatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos . Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri videmur residere in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Fraternitatis igitur tuae justis petitionibus annuentes, sanctam Acheruntinam Ecclesiam praesentis decreti auctoritate munimus, tibi tuisque successoribus confirmantes quaecunque metropolitano jure praeteritis temporibus pertinuisse noscuntur, videlicet Venusinum, Gravinam, Tricaricum, Tarsum, Potentiam; ut tu tuique legitimi successores potestatem habeatis canonice et decretabiliter in eis episcopos ordinandi ac consecrandi, salva in omnibus sanctae Romanae Ecclesiae auctoritate. Ad haec statuentes decernimus ut quaecunque oppida, villae vel ecclesiae parochiales, jure ab eadem ecclesia Acheruntina possidentur, quaecunque bona in praesentiarum juste possidet, sive in futurum juste ac canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ac illibata permaneant: iis nimirum exceptis quae sedis apostolicae privilegiis specialibus muniuntur. Pallium praeterea fraternitati tuae, plenitudinem videlicet pontificalis officii, ex apostolicae sedis liberalitate concedimus: quod te in ecclesia, tantum ad missarum solemnia subscriptis diebus noveris induendum, id est, Nativitatis Domini, Epiphaniae, Hypapantes, in tribus solemnitatibus beatae Mariae, Coenae Domini, Sabbati sancti, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Nativitatis S. Joannis Baptistae, festivitatis apostolorum omnium , Michaelis archangeli, commemorationis omnium sanctorum, et eorum martyrum vel confessorum qui in Acheruntina ecclesia requiescunt; in consecratione ecclesiarum, episcoporum, presbyterorum et diaconorum: cujusmodi nimirum volumus te per omnia genium vindicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet, in prosperis humilem; et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum: amicum bonis, perversis contrarium; nullius unquam faciem contra veritatem respicias, nullius unquam faciem premas: misericordiae operibus juxta virtutem insistas, et tamen insistere etiam supra virtutem cupias: infirmis compatiaris, benevolentibus congaudeas; aliena damna, propria reputes; de alienis guadeas, tanquam de propriis exsultes: in corrigendis vitiis pie saevias: in fovendis virtutibus auditorum animas demulceas: in ira, judicium sine ira teneas; in tranquillitate autem, securitatis justae censuram non deseras. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas; quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fraternitatem tuam superna miseratio per tempora multa incolumem conservare dignetur. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Albani per manum Joannis S. R. E. diaconi card., XVI Kal. Julii, indict. XIV, Incarnat. Dominicae 1106, pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
|
(Matth. XLVI) (Luc. XXIII)
|
[ vox omnium forte redundat. H.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |
Paschalis II
| 189 |
CLXXXIX. Bulia pro Benedicto abbate monasterii S. Salvatoris in Moxi. (Anno 1106, Sept. 19.) [MURATORI, Antiq. Ital. III, 1105.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO abbati monasterii Sancti Salvatoris, quod situm est in loco qui Moxi dicitur, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet persequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Salvatoris monasterium, cui Deo auctore praesides, sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona possessione legitima ad idem monasterium in praesentiarum pertinere videntur, sive in futurum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus illibata permaneant. In quibus haec propriis visa sunt nominibus exprimenda; videlicet ecclesiam Sanctae Mariae cum portione curtis Dolie; ecclesiam Sancti Laurentii cum portione curtis Rasinianae; ecclesiam Sancti Fridiani et Sancti Nicolai cum portione casalis Instuli: in Bodio ecclesiam Sanctae Mariae: in Paterno ecclesiam Sancti Michaelis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio providerint eligendum. Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Nec episcopo facultas sit aut monasterium ipsum vel ecclesias praeter culpam interdicere, aut novis exactionibus praegravare. Porro laborum ipsorum decimas praeter quarumlibet personarum contradictionem vobis concedimus possidendas. Si quae enim ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Florentiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, tertio decimo Kalendas Octobris, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo sexto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 190 |
CXC. Ad episcopos Galliarum.--Adversus interfectores abbatis Vizeliacensis. (Anno 1106, Oct. 25.) [MANSI, Concil., XX, 1031.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis Galliarum, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sacerdotalis ordinis charitate vehementer indignum videtur quod facinorosas personas, quas pro criminibus suis persequi deberetis, fovere dicimini. Interfectores enim Vizeliacensis abbatis in quorumdam vestrum parochiis licenter habitare dicuntur. Unde fraternitatem vestram digna redargutione corripientes, praesentium litterarum auctoritate praecipimus, ut eos qui dominum suum presbyterum et abbatem tam nequiter occiderunt, secundum dignum poenitentiae modum in exsilium detrudatis: et, si noluerint obedire, excommunicationi subjicite, nec unquam vel Vizeliacensi abbati, vel praeposito alicui, facultas sit eisdem homicidis vel eorum haeredibus de his quae ad Ecclesiam pertinent aliquid dimittere. Eos vero quos hujus homicidii fuisse constat auctores, nisi dignam egerint poenitentiam, ab Ecclesia alienos efficite. Datum apud Guardastallum, VIII Kal. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 191 |
CXCI. Gislae abbatissae Romaricensi, si suum de monachis Calmosiacensibus praeceptum « usque ad proximae Quadragesimae initium adimplere contempserit, ex tunc aditum ecclesiae interdicit. » (Anno 1106, Oct. 27.) [MARTENE, Thesaur. Anecd. III, 1180.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro injuria religiosorum Calmosiacensium fratrum tertio ad te litteras misimus, rogantes et praecipientes, quatenus aut de fundo vobis competenti concambium acciperetis pro portione vestra parochialis ecclesiae Beatae Mariae, quae vobis illisque communis est; aut eorum portionem, quae sunt decimae alodii eorum, quod infra eorum parochiam continetur, quietam illis dimitteres: et adhuc nos audire dedignata es. Licet igitur iterum iterumque contempti, iteratas tamen litteras ad te mittimus, praecipientes ut horum alterum, sicut praeceptum est, quod malueris exsequaris: quod si usque ad proximae Quadragesimae initium adimplere contempseris, ex tunc tibi aditum ecclesiae interdicimus. Datum apud Wardastallum, VI Kal. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 192 |
CXCII. Ad Gebehardum Constantiensem et Odericum Pataviensem episcopos.--Non quoslibet excommunicatos esse vitandos. (Anno. 1106.) [MANSI, Concil., XX, 1002.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GEBEHARDO Constantiensi, ODERICO Pataviensi, episcopis, et caeteris Teutonicarum partium tam clericis quam laicis catholicis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro religionis vestrae fervore gaudemus, et omnipotenti Deo gratias agimus, qui vos in sui nominis amore confirmat. Quosdam autem vestrum minus secundum scientiam zelum Dei habere audivimus: ut, dum pravorum commistionem vitant, etiam a regionibus vestris discedere meditentur. Qui profecto nequaquam laude apostolica digni sunt, dum in medio nationis pravae et perversae perseverare non possunt, inter quos luceant velut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Uno enim pondere peccata hominum metiuntur, dum et excommunicatos propriae voluntatis merito et excommunicatis communicantes reos aequaliter arbitrantur; verumenimvero diversarum voluntatum diversus reatus agnoscitur. Si quis enim criminosus, juxta apostolum, vocatur, hujusmodi omnino cavendus est: eadem etiam cautela vitandi sunt qui nominatis aut actione cum possint, vel cum nequeunt voluntate se copulant. Qui vero hujusmodi excommunicatis omnino inviti, vel servitio vel cohabitatione junguntur, si hujusmodi perfectionis dolore tanguntur, non omnino vitandi sunt, nec tamen ad communionem sine correctionis remedio admittendi. Hinc est quod praedecessor noster sanctae memoriae Gregorius VII papa excommunicatorum uxores, filios, servos, rusticos, quorum consilio vel voluntate, excommunicationis meritum non perpetratur, viatores quoque ob itineris necessitatem invitos excommunicatis communicantes, excommunicationis vinculo non teneri constituit: sicut beatus Augustinus ad Auxilium scribens evidenter ostendit. Discant tenere fratres, inquit, in omnibus viam, et in medio nationis pravae et perversae tanquam luminaria lucere studeant: ut non suae tantum, sed ut alienae salutis mercedem a Deo mereantur accipere, qui singulorum examinat voluntates, causas discutit, quia nuda omnia et aperta sunt oculis ejus de cujus miseratione confidimus, quia simplicis oculi corpus tenebrarum caligo non opprimet, quoniam charitas operit multitudinem peccatorum. Obedientes monitis nostris miseratio vos divina custodiat et ab omnibus peccatis absolvat.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 193 |
CXCIII. Hugoni abbati S. Aegidii abbatiam Seumichensem a Ladislao Ungarorum rege fundatam confirmat. (Anno 1106, Nov. 2.) [ Gall. Christ., VI, 189.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI abbati monasterii S. Aegidii, quod in valle Flaviana situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Latisclavus siquidem bonae memoriae Ungarorum rex ad honorem Dei et SS. apostolorum Petri et Pauli in memoriam S. Confessoris Aegidii Seumichensem fundavit ecclesiam, et eam per manum Odilonis felicis memoriae praedecessoris vestri monasterio Beati Aegidii, cui auctore Deo praesides, obtulit, ubi et ejus corpus venerabile requiescit. Hanc nimirum oblationem pro animarum salute perpetratam nos largiente Deo apostolicae sedis auctoritate firmamus, cui vestrum Flavianae vallis coenobium ab eodem S. Aegidio in salarium datum agnoscitur. Igitur supradicti regis deliberationem praesenti decreto sancimus, ut quicunque Seumichensis abbas fuerit, abbati monasterii vestri, quod in valle Flaviana a S. Aegidio constructum diximus, obedientiam profiteatur, et perseveranter observet. Negotia quae monasterio acciderint, regis consilio terminentur, et nullus praeter regem super res ecclesiae judicare praesumat. Porro monasterii ecclesia cum atrio suo ea semper libertate potiatur, ut illic refugientes nullum personarum sive rerum praejudicium patiantur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia quae ab eodem Latisclavo rege vel aliis fidelibus de jure proprio data sunt, aut in futurum Domino largiente illic dari contigerit, firma semper et integra conserventur, salva canonica reverentia dioecesani episcopi, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito, vel Seumichensem cellam a vestri monasterii subjectione subtrahere, vel eamdem cellam bonis suis temere privare tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua praesumptionem illicitam emendare curaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus existat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec statuta servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episc. Sig. Ego Bruno . . . . . episc. Sig. Ego Landulfus cardinal. presbyt. Sig. Datum Parmae per manum Joannis S. R. E. diaconi cardin. ac bibliothecarii, IV Non. Nov., ind. XV, anno Dom. Incarn. 1106, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 194 |
CXCIV. Ad Guidonem abbatem S. Stephani Laudensis.-- Privilegiam monasterii S. Stephani. (Anno 1106, Nov. 15.) [MANSI, Concil., XX, 1054.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUIDONI abbati venerabilis monasterii S. Stephani, quod in Laudensi comitatu secus Padum situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Divinis praeceptis et apostolicis informamur monitis, ut pro ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Postulavit siquidem nos dilectio tua praedecessorum nostrorum quaedam statuta firmare, et per ea vestri monasterii statum, auctore Deo, munire. Quod . . . . . monasterium venerabilis comitissa Anselda cum filiis suis Lanfranco, Arduino et Magnifredo, construxisse, et suis facultatibus ditasse cognoscitur. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona a praedicta comitissa, vel ejus filiis, seu ab aliis fidelibus de jure proprio data sunt, quaecunque etiam in futurum eidem monasterio concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium dari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Confirmamus itaque supradicto S. Stephani monasterio adjacentem villam, et castrum infra quod idem monasterium constructum est, et caetera quae in episcopi Nokeni chirographo continentur. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat. Ad haec decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in aliis nonnullis epistolis. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Placentiam, per manum Joannis S. R. E. diaconi card. ac bibliothecarii, XVII Kalend. Decembris, indict. XV, Incarnat. Dominicae anno 1106, pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 195 |
CXCV. Ad monachos S. Petri et S. Salvatoris Papienses. (Anno 1106, Nov. 19.) [ROBOLINI, Notizie, III, p. 226.]
|
Cum venerabiles Ticinensis episcopus G. et abbates vestri A. et . . . . . . . ante nostram praesentiam convenissent post multas querelas expositas . . . Placuit itaque fratribus nostris ad finem illum recurrere, qui aestate praeterita in eis litteris deliberatum est quas a Casino monte pro eisdem querelis supra dicto episcopo miseramus . . . . .
|
Dat. XIII Kal. Decemb.
|
[Guido]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 196 |
CXCVI. Ad canonicos Augustensens. (Anno 1106, Nov. 22.) [MANSI, Concil., XX, 1214.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Augustensis ecclesiae canonisis, et caeteris parochianis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venit ad nos non vocatus frater noster Herimarnus, vestrae civitatis episcopus, causam suam postulans certiori fine concludi. Nos autem querelarum vestrarum memores, quod fratres, qui adversus eum in concilio coram nobis capitula protulerant, cum eo inpraesentiarum coram nobis minime adfuerunt, ne qua pars adversum nos possit praejudicium conqueri, causae ipsius protectionem in proximas Kalendas Novembris fratrum nostrorum deliberatione distulimus: ad quem videlicet terminum omnes, qui adversus eum causam agunt, litteris praesentibus ad nostram audientiam invitavimus. Interim eidem fratri nostro potestatem concedimus, ut eos, qui ecclesiae bona rapiunt et invadunt, juxta sanctiones canonicas excommunicare praevaleat. Volumus enim ut tam ipse quam ecclesia quae sub eo est, usque ad praefinitum tempus, pacem et tranquillitatem, Domino largiente, obtineat. Datum decimo Kalendas Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 197 |
CXCVII. * Didaco episcopo Compostellano mandat ut una « cum provincialium sedium episcopis, Petro Legionensi, Pelagio Asturicensi et aliis inter Oxomensis et Burgensis Ecclesiae clericos ambiguitatem de finibus communis parochiae certissima indagine determinet. »
|
(Vide Historiam Compostellanam, apud FLOREZ, España sagrada,
XX, 63.)
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 198 |
CXCVIII. Privilegium pro Ecclesia Colimbriensi. (Intra annum 1099-1107.) [BRANDAO, Monarchia Lusitana, III, p. 283.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Colimbriensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Apostolicae sedis, cui auctore Deo deservimus, auctoritas nos debitumque compellit, et desolatis Ecclesiis providere, et non desolatas prona sollicitudine confovere, eas maxime quae barbarorum ferocitati vicinae sunt, et habitationibus circumseptae convenimus; statuimus enim et quaecunque bona, quamque dioecesim in praesentiarum eadem Ecclesia juste possidet vel in futurum juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ut si quis de antiquis parochiae terminis, quos hodie Mauri et Moabitae possident, auxiliante Deo, in futurum reparare potuerit, eidem se integrentur Ecclesiae. Interim a Colimbria usque ad castrum antiquum, sicut Theodomiri regis ab episcopis divisio facta est Ecclesiae Colimbriensi perseveret. Secundo praeterea episcopalium quondam cathedralium Ecclesias Lamecum et Viseum tuae tuorumque successorum provisioni curaeque committimus, donec disponente Domino, aut Colimbriae dioecesis restituatur, aut illae parochiis propriis restitutae, cardinales episcopos habere nequiverint. Tertio Vaccaricam cum ecclesiis, et coloniis, ac praediis suis sub episcoporum Colimbriensium confirmavimus, sicut ab egregio comite in scriptorum testimoniis oblata est, etc.
|
[MAURITIO]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 199 |
CXCIX. Ad Hugonem Cluniacensem abbatem.--Vetat ne pedaticum quis vel aliud quidquam exigere possit ab his qui Cluniacum eunt, vel inde exeunt, infra terminos designatos. (Anno 1107, Feb. 2.) [BOUQUET, Recueil, XV, 34.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, et universis ejusdem congregationis fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut praedecessores nostri apostolicae sedis pontifices, vestrae paci ac libertati tam praeceptis quam etiam scriptis providere curaverunt, sic et nos per Dei gratiam volumus ac debemus. Ea propter, inter caetera vestrae pacis atque immunitatis decreta, hoc decernimus ac mandamus, et praecipiendo determinamus, ut a Matiscone usque Cluniacum, a S. Maria de Bosco usque Cluniacum, a Corella usque Cluniacum, a Monte S. Vincenti usque Cluniacum, a Juliaco usque Cluniacum, a Bellojoco usque Cluniacum, a Branceduno sive Trinorchio usque Cluniacum, scilicet neque a mediis horum terminorum per paria spatia viis usque Cluniacum, nullus hominum praesumat pedaticum levare aut novam aliquam exactionem facere super Cluniacum euntes aut inde redeuntes, nec eorum personas pervadere, vel res eorum auferre vel ipsos capere. Eum autem qui hanc legem scienter infringerit, ab introitu ecclesiae arcendum censemus, donec de commisso Cluniacensi abbati vel ipsi conventui satisfaciat. Datum Cabilone, IV Nonas Februarii, indictione XV, anno Dominicae Incarnationis 1106.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 200 |
CC. Monasterii Casae Dei jura et bona confirmat. (Anno 1107, Febr. 4.) [MABILL., Annal. Bened., V, 499.]
|
Postquam Paschalis natale Domini Cluniaci celebraverat, ibidem persistit usque ad mensem Februarium anni sequentis, quo tempore Aymerico Casae-Dei abbati diploma concessit, quo, Gregorii VII et Urbani II exemplo, omnia monasterii jura et bona confirmat, necnon monasteria et cellas eidem subjectas, scilicet monasterium Sancti Andreae Viennae, a Guidone archiepiscopo concessum; ecclesiam Sancti Treverii, quam venerabilis memoriae Hugo Lugdunensis archiepiscopus recens contulerat; et cellam de Veriano, a Bernardo episcopo Agathensi collatam.
|
Datum apud Cluniacum per manum Joannis, S. R. E. diaconi ac bibliothecarii, secundo Nonas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1106 secundum veterem calculum, pontificatus autem domni Paschalis II anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 201 |
CCI. Ad Willelmum de Sabrano et alios Bertranni comitis Tolosani socios.--Ad satisfactionem eos invitat sub poena excommunicationis, ob damna monasterio S. Aegidii illata. (Anno 1107, Febr. 4.) [BOUQUET, Recueil, XV, 34.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, militaribus viris WILLELMO DE SABRANO, EMENONI fratri ejus, RAINARDO DE MEDENAS, ARBERTO DE MONTE-CLARO, RICHARDO DE CLARETO, DALMATIO DE ROCCA MARA, et RAIMUNDO PETRO DE GORRA.
|
Raimundi egregiae memoriae comitis et conscios vos et consiliarios fuisse non ambigimus, cum villana B. Aegidii per manum sanctae memoriae praedecessoris nostri Urbani papae penitus abdicavit, seque ipsum et haeredes suos excommunicari fecit si ullo unquam tempore in eadem villa quidquam praeter abbatis voluntatem usurpare praesumeret. Quoties etiam idipsum Bertrannus comes vester juraverit, vobis notissimum scimus. Nuper autem non solum villam, sed etiam ipsum monasterium violenter invadens, quosdam capiens, quosdam vulnerans, sic monachos exturbavit; monasterii res et altaris oblationes arripuit, aedificia dissipavit, et in servorum Dei habitacula meretrices induxit; ad haec super ipsam B. Aegidii ecclesiam turres novas instruxit et instruit. Horum scelerum vos et conscios et actores fratres B. Aegidii conqueruntur. Pro his igitur omnibus vos ad satisfactionem debitam litteris praesentibus invitamus, usque ad proximae Quadragesimae initium coram fratre nostro Narbonensi archiepiscopo, ipsius et caeterorum fratrum judicio justitiam faciatis. Alioquin ex tunc et terram vestram a divinis officiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentiam interdicimus, et vos excommunicationis illius, cui sponte admisti estis, vinculis astrictos denuntiamus, quoniam et sacrilegii rei estis, et Bertrannus, cui vos socios exhibuistis, non solum propter monasterii et supradictae villae invasionem, verum etiam propter uxoris repulsam et multiplicata adulteria, excommunicationis vinculo tenetur astrictus. Datum II Nonas Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 202 |
CCII. Ad Ricardum Narbonensem archiepiscopum et comprovinciales episcopos.--Narrat Bertranni Tolosani comitis adulteria et illata monasterio S. Aegidii damna, et hortatur ut caeteros ab auxilio et communione ipsius et sociorum ejus compescant. (Anno 1107, Febr. 4.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 35.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis, RICARDO Narbonensi, RAIMUNDO Meticensi, RAIMUNDO Nemausensi, et caeteris comprovincialibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Non solum vobis qui prope estis, sed etiam his qui longe sunt, notissimum est qualiter Bertrannus comes propter uxorem objectam et multiplicia adulteria jam diu excommunicationi subjectus est. Illius etiam anathematis vinculis compeditur, quo Raimundus egregiae memoriae comes in Nemausensi concilio a sanctae memoriae Urbano II papa seipsum et haeredes suos excommunicari fecit, si ullo unquam tempore in B. Aegidii villa et ejus monasterio quidquam praeter abbatis voluntatem usurpare praesumeret. Quoties etiam idipsum Bertrannus comes juraverit, vos scire credimus. Nuper autem, non solum villam, sed etiam ipsum monasterium violenter, quosdam capiens, quosdam vulnerans, sic monachos exturbavit, monasterii res et oblationes arripuit, aedificia dissipavit, et in servorum Dei habitacula meretrices induxit: ad haec super ipsam B. Aegidii ecclesiam turres novas instruxit et instruit. Cujus instructionis aedificium Jherichontino anathemate condemnamus, ut et qui ulterius aedificare, et qui aedificatum retinere tentaverint, perpetua maledictione multentur. Sane vestram prudentiam litteris praesentibus per apostolicae sedis obedientiam excitamus, ut ad corrigenda et cohibenda haec sollicitius insistatis. Nos siquidem pro his sceleribus Willelmum de Sabrano, Hemenonem fratrem ejus, Rainardum de Medenas, Harbertum de Monte Claro, Ricardum de Clareto, Dalmatium de Rocca Maura, tanquam Bertranni consiliarios et sacrilegi hujus auctores, ad satisfaciendum coram fraternitate vestra nostris litteris evocavimus; quod nisi ad proximae Quadragesimae initium peregerint, extunc et eorum terram a divinis officiis interdicimus, et tam sacrilegii vos quam excommunicationis supradictae, cui sponte admisti sunt, vinculis astrictos denuntiamus. Caeteros etiam ab ejusdem Bertranni auxilio et communione compescite, nisi se a malis tantis et novae illius aedificationis vindicatione compescat. Interea dominatus ejus terram a divinis officiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdicimus; et quocunque in loco ipse manserit, nullatenus, quandiu illuc moratus fuerit, divina celebrentur officia. Datum II Nonas Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 203 |
CCIII. ad clericos Augustenses.--Illos in gratiam rediisse cum Herimanno episcopo gaudet. (Anno 1107, Febr. 6.) [MANSI, Concil., XX, 1215.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Augustensis Ecclesiae clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Post impetitionem quam super episcopo vestro fecistis, dilectionis vestrae litteras suscepimus, in quibus, quia pacem et concordiam cum eodem episcopo vos habere nobis significastis, laetati sumus, si eamdem concordiam gratis factam fuisse consisterit. Nos tamen constitutum terminum exspectamus, ut quidquid aequitas dictaverit, auxiliante Domino, exsequamur. Datum octavo Idus Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 204 |
CCIV. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem.--Confirmat Cluniacensium jura et possessiones. (Anno 1107, Febr. 8.) [MANSI, Concil., XX, 1039.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religioni vestrae per omnipotentis Dei gratiam sedis apostolicae benignitas gratulatur. Quoniam plerisque in locis, largiente Domino, per vestrae sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, ubi defecerat per Galliarum partes, est restituta religio. Eapropter, sicut ab ipsis coenobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in finem, vos tanquam charissimos filios apostolicae sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum coenobium pertinentia, sicut a praedecessoribus nostris munita sunt, ita et nos auctoritate apostolicae sedis minimus. In quibus ea propriis exprimenda duximus vocabulis, quae temporibus nostris per Dei granam acquisita, et vestri regiminis dispositioni subjecta noscuntur. Haec nimirum omnia vestro coenobio, tanquam membra capiti adhaerentia, nos in perpetuum sub jure ac regimine tam tuo quam successorum tuorum persistere, praesentis paginae assertione sancimus. Nec ulli omnino hominum liceat haec vestrae subjectioni subtrahere, et a Cluniacensis monasterii jure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc constitutionis nostrae paginam sciens, etc., ut in aliis quibusdam epistolis. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum apud villam Sancti Hippolyti, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Februarii, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1106, pontificatus autem domni Paschalis II anno VIII.
|
( Enumerantur. Tum: )
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 205 |
CCV. Confirmatio ecclesiarum et possessionum monasterii Athanacensis facta abbati Gauceranno. (Anno 1107, Febr. 12.) [ Gall. Christ., IV, 13.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GAUCERANNO Athanacensis monasterii abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc in apostolicae sedis regimen, Domino disponente, promoti conspicimur, ut ipso praestante, religionem augere et ejus servis tuitionem debeamus impendere. Tuis igitur, dilecte in Domino fili abbas Gauceranne, justis petitionibus annuentes, beati Martini Athanacense monasterium cui, Deo auctore, praesides, contra pravorum hominum nequitiam apostolicae sedis auctoritate munimus: statuimus enim ut Sancti Joannis ecclesia, quam Guido Gehennensis episcopus in sua vobis parochia tradidit, ecclesia etiam S. Romani de Agenta in parochia Sedunensi, item ecclesia de Isiniacho in Aniciensi parochia per Ademarum et Pontium episcopos vobis tradita cum pertinentiis suis, caetera etiam quaecunque in praesenti quinta decima indictione, seu concessione pontificum, sive liberalitate principum, vel oblatione fidelium, legitime ac quiete vestrum monasterium possidet, quo videlicet tempore vestram ecclesiam, disponente Domino, consecravimus; quaecunque etiam in futurum largiente Domino juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat ejusdem coenobii possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste, datas, suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lugdunensis archiepiscopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam scions, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque extremo in examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Belnam in manu Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothec., II Id. Febr., ind. XV, Incarnat. Dominicae an. 1107, pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 206 |
CCVI. Parthenonis Romaricensis et canonicae Calmosiacensis controversiam dijudicat. (Anno 1107, Febr. 24.) [MARTENE, Thesaur. Anecd., III, 1182.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei.
|
Inter Romaricense monasterium et Calmosiacensem canonicam quaestio diutius agitata de parte fundi in qua eadem canonica sita est, de parte etiam parochialis ecclesiae Sanctae Mariae, quae communis catenus videbatur, ad aures nostras saepe pervenerat, unde nobis opportunum visum est ut utraque pars in nostram praesentiam convenirent. Partem igitur fundi in qua canonica sita est, unde quaestio fuerat, Gisla Romaricensis abbatissa nostris in manibus abdicavit. Cum fundum ipsum integrum ex antiqua datorum possessione ad eosdem canonicos pertinere cognoverat, seque ac sorores suas pro monasterii jure nunquam ulterius de ipsa fundi parte, querelam contra eos controversiamque facturas in conspectu tam nostro quam in fratrum nostrorum et plurimorum circumstantium pollicita est, sic nos eamdem fundi partem integram et quietam per baculum ex abbatissae et sororum manu susceptum, Calmosiacensibus fratribus confirmavimus. Porro de portione decimarum nobis et fratribus nostris visum est, et decretorum pontificalium sententia judicatum, cum saecularis miles Ecclesiae res injuste possessas jure dare non potuit, maxime cum iidem fratres donum ipsum post apostolicae memoriae Gregorii septimi papae concilium acceperint, in quo nimirum concilio idem pontifex priorum statuta renovans, decimas aut alias res ecclesiasticas a laicis suscipi vetuit, condonatis his quae ante id temporis suscepta fuerunt: sic Calmosiacenses fratres partem istam ecclesiae judicio reliquerunt eidem sane judicio additum est, et ex beati Gregorii sententia definitum, ne de carrucis aut laboribus sive jumentis suis, vel illi parochiali ecclesiae, vel aliis quibuslibet reddere decimas seu primitias exigantur. Actum Lingonis, VI Kal. Martii, indictione XVI, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo sexto, praesentibus venerabilibus episcopis Ricardo Albano, Aldone Placentino, Odardo Cameracensi, et R. E. presbyteris cardinalibus, Risone tituli Damasi, Lundulpho tituli S. Laurentii, Divisone tituli S. Martini, et diaconibus Joanne de titulo Cosmidis, Berardo de titulo S. Angeli, praesentibus etiam venerabilibus personis de clericis Radulpho praeposito Remensi, Richino primicerio Tullensi, Rembaldo archidiacono Tullensi: de laicis, Lotharingorum duce Theoderico, Alberto de Brienne, Garino de Monsone, Olderico de Acromonte, Henrico de Sancto Vedasto.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 207 |
CCVII. Ad monachos et burgenses S. Aegidii.--Denuntiat eis excommunicatum a se Bertrannum comitem Tolosanum, et mandat ut ab eodem sub excommunicationis poena abstineant. (Anno 1107, Martii 14.) [D. BOUQUET, Recueit, XV, 37.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis et burgensibus S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Altaris B. Aegidii invasorem Bertrannum, nostris jussionibus pertinaciter resistentem, sancti Spiritus judicio sciatis excommunicatum. Quicunque ergo amodo in causa hujus invasionis adjutor ei et consiliator exstiterit, ejusdem excommunicationis eum participem denuntiamus, donec satisfactionem debitam solvat. Proinde omnibus vobis mandamus, ut ab eodem Bertranno omnino abstineatis, quousque in hac pertinacia perseverare voluerit. Datum II Idus Martii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 208 |
CCVIII. Privilegium pro monasterio S. Germani a Pratis. (Anno 1107, April. 4.) [BOUILLARD, Hist. de Saint-Germain des Prés Preuves, p. 39.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAINALDO abbati monasterii Sancti Germani Parisiacae urbis episcopi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens tuitionem ejus devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Germani monasterium, cui auctore Deo praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus. Per praesentis itaque privilegii paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus, ut quaecunque libertas, quaecunque dignitas privilegio beati Germani, scriptis Childeberti, Clotarii atque aliorum regum Francorum vestro monasterio collata est, quaecunque bona, quaecunque possessiones concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium ad idem coenobium pertinere noscuntur, quaecunque etiam in futurum juste atque canonice potuerit acquiri vel adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere, vel temerariis vexationibus infestare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Omnis vero abbas post te qui a congregatione ejusdem coenobii secundum Regulam beati Benedicti electus fuerit a Romano pontifice, vel a quo maluerint catholico episcopo consecretur. Praecipimus quoque auctoritate apostolica, ne quis episcoporum oleum, chrisma, benedictiones, consecrationes, ordines, vel quaeque ex pontificali ministerio sunt necessaria eis vel successoribus eorum deneget. Missas itaque, ordinationes, stationes ab omni episcopo vel clero Parisiensis Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus. Nec habeant ibi aliquam potestatem imperandi, sed nec ipsis interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci facultatem damus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus sig., etc. Data Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Kal. Aprilis, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo septimo; pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno septimo.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 209 |
CCIX. Monasterii S. Launomari Blesensis privilegia confirmat. (Anno 1107, April. 2.) [MABILL., Annal., V, 500.]
|
Turonis pontifex apud Sanctum Martinum, phrygium, ut mos est Romanus, id est tiaram, ferens, Dominicam Laetare, Jerusalem, Quadragesimae scilicet quartam, quae illo anno in nonum Kalendas Aprilis incidebat, celebravit. Paulo post divertit ad Majus Monasterium, ubi diploma indulsit Mauritio abbati Sancti Launomari, quo ipsius monasterium, « penes oppidum Blesense situm, tam a Rodulfo quondam rege, quam a Carolo et Ludovico Francorum regibus, multis possessionibus et bonis ditatum » confirmat.
|
Datum apud Majus Monasterium, IV Nonas Aprilis, per manum Equitii, agentis vicem cancellarii, indictione XV Paschalis anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 210 |
CCX. * Monasterii S. Joannis Carnotensis privilegia confirmat. (Anno 1107, April. 19.)
|
[Hujusce privilegii mentio tantum exstat, Gall. Christ.
nov., t. VIII, Instrum., 308.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 211 |
CCXI. Privilegium pro abbaria S. Martini de Campis. (Anno 1107, April. 30.) [Dom MARRIER, Historia S. Martini de Campis, p. 153.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio THEOBALDO priori S. Martini quod de Campis dicitur, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Tui ergo desiderii, fili charissime, postulationibus annuentes B. Martini monasterium, cui ex venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis institutione praesides, praesentis decreti auctoritate munimus, ut quemadmodum caetera Cluniacensis coenobii membra, semper sub apostolicae sedis tutela permaneat. Cuncta etiam quae in praesenti decima quinta indictione pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus. Ecclesiam scilicet S. Pantaleonis intra Belvacum cum possessione duorum fratrum, Hugonis et Garnerii, et domo eorum propria, et aliis aedificiis juxta positis, et cum terra vacua extra murum, juxta praefatam Ecclesiam sita, et vineam in Rubero monte et prato in Guhincurte, et cum hospitibus ante portam civitatis sicut a supradictis fratribus pro sua et parentum salute oblata, et Gaufridi episcopi Belvacensis favore concessa, et in nostra sunt praesentia confirmata. Item in pago Parisiensi ecclesias de Duniaco, de Ermenonvilla, de Eriniaco, a venerabili fratre nostro Gaulone episcopo vobis concessas. In pago Silvanectensi, ecclesiam S. Nicolai cum appenditiis suis. In Ambianensi pago ecclesiam de Liniaco cum pertinentiis suis. In pago Noviomensi altare de Curcellis, et altare de Ruveron. In pago Suessionensi altare de Gozencurte, et caetera quae de praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani secundi privilegio continentur. Quaecunque praeterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab aliis qui per Cluniacenses abbates eidem loco praepositi fuerint, perpetuo possidenda, regenda ac disponenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum apud monasterium S. Dionysii per manum Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Kalend. Maii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octavo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno octavo.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 212 |
CCXII. Privilegium pro monasterio S. Arnulphi. (Anno 1107, Maii 3.) [CARLIER, Histoire du duché de Valois, tom. III, p. X.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Crespeii monasterii priori ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Tui ergo desiderii, charissime Stephane, postulationibus annuentes beati Arnulphi martyris monasterium, cui ex venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis institutione praesides, praesentis decreti auctoritate munimus. Omnia enim quae a fundatoribus loci vestri Gualterio bonae memoriae Ambianensi comite et ejus conjuge Adela, sancto quondam Arnulpho et vestrae congregationi tradita cognoscentur, vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem, qua tradita sunt, libertate mansura. Cuncta ea, quae in praesenti quinta decima indictione ad vestrum locum pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus; ecclesiam scilicet Sancti Germani, sitam penes castellum Pontisarense cum appenditiis . . . . . quae vocatur Morannum monasterium, possessionem de villa Bileti, prope Montem Desiderii. Altare villaris, altare de Garminaco, quod per Fulconis episcopi chirographum possidetis. Ecclesiam apud Lacellos; ecclesiam apud Bonoculum; ecclesiam de Restolio cum omnibus pertinentiis earum. Alodium Guidonis militis apud Mairomontem. Alodium Leocaldi apud Dilucium ab ipsis oblata, villam vallis, villam novam, et vineam Gualieri militis. Alodium de Frasneta, quaecunque praeterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab aliis qui Cluniacenses abbates eidem loco praepositi fuerint perpetuo possidenda, regenda et disponenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Est subsignatum: Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Latiniacum per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi capellani ac bibliothecarii, V Nonas Maii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octavo ; pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
|
[1107]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 213 |
CCXIII. Possessiones abbatiae Elnonensis, seu S. Amandi, ordinis S. Benedicti, confirmat easque apostolicis munit privilegiis. (Anno 1107, Maii 24.) [MIRAEI, Opp. diplom. tom. II, pag. 1151.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI abbati venerabilis monasterii S. Amandi, quod Elnonense dicitur, ejusque successoribus in Christo substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, obedientes tueri ac protegere debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere, et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur ob reverentiam pretiosissimi protomartyris Stephani Helnonense monasterium, cui auctore Deo praesides, ubi etiam sacratissimum B. Amandi corpus requiescit, secundum quod eidem B. Amando petenti sanctae memoriae praedecessor noster Martinus papa privilegium libertatis contulit, nos sub tutela apostolicae sedis omnino liberum in gremio sanctae Romanae Ecclesiae excipimus. Universa ergo ad ipsum monasterium legitime pertinentia nos, largiente Domino, vobis vestrisque successoribus decreti praesentis assertione firmamus. Villam scilicet Helnonem monasterio adjacentem cum omnibus appenditiis suis ab omni saecularium dominio liberam, sicut a religiosis imperatoribus Dagoberto, Pipino, Carolo, Ludovico, Lothario, Carolo Calvo constituta est, confirmamus. In pago Laudunensi cellam Barisiacum cum familiis et appenditiis suis. In pago Cameracensi Braceolum, novam villam, Halciacum cum appenditiis suis. In pago Hannocensi Guariniacum, Scalpus, cum appenditiis suis. In pago Ostrebatensi, Diptiacum, Ferinum, Scaldinium, Lurcium, Ruoth cum familia et appenditiis suis. In pago Tornacensi Guillelme, Frigidum montem, Hertinium, Bovinas, Rumam, Spiare, Holten, cum appenditiis suis. In pago Brogbatensi, Herinias, Sein, Alenium, Warcinium, Arminium, Securiacum, Vilare, Novas-Donnes, Herlegona, terras de Germino, Millam, Rodam, cum appenditiis suis. In pago Menpisco terras de Bonarda, de Roslare, de Ledda, de Hardoia, de Guniguiniis, de Marchegen, de Lapiscura, de Berneham cum familia et appenditiis suis. Super fluvium Mosam, villam Haryngas cum familia, ecclesia et appenditiis suis. Super fluvium Rhenum terras de Sula et de Bobarga. In Frisia terras censuales apud Dechenchas et Stouras. Porro altaria quae in diversis parochiis possessione legitima possidetis, ab omni personatu libera vobis vestrisque successoribus in perpetuum servanda censemus, salvis nimirum consuetis episcoporum vel episcopalium ministrorum obsoniis. In episcopatu Noviomensi, altare videlicet de Sancto Martino, altare de Cella, altare de Ruma, altare de Guillelme, de Frigido monte, de Hertinio, de Macnengen, de Guniguiniis, de Berneham, de Sedelengen, de Bichengen, de Ledda. In episcopatu Laudunensi cellam Borisiaci cum altari sancti Remigii. In episcopatu Cameracensi, altare de Novavilla, cum appenditiis suis, altare de Guariniaco, de Scalpus, de Guariniaco cum appenditiis, de Vilari, de Anurnio, d' Herlengona. In episcopatu Atrebatensi, altare de Lurcio, de Scaldinio cum appenditiis suis Drueth, de Bulciniolo, de Ditiaco cum appenditiis suis. Quaecunque praeterea praedia, quaecunque bona vestrum hodie monasterium possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium pro spe salutis aeternae poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus firma semper et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo vel de alieno si voluerint collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ad hoc adjicimus ut nulli personae facultas sit idem monasterium invadere, nec aliquam potestatem imperandi ibi exercere, neque convivia vel obsonia aliquo modo ab ipsa Ecclesia exigere, nullam etiam ordinationem quamvis levissimam facere, praeter abbatis et fratrum voluntatem; quatenus monachi semper quiete maneant in abbatis sui possessione. Si qua in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. + Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Trecis per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IX Kalendas Junii, indictione XV, anno Dominicae Incarnationis 1107, pontificatus autem domni Paschalis II PP. VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 214 |
CCXIV. Ad Gebhardum Constantiensem episcopum.--Reprehendit quod investiti (Heinrici archiepiscopi Magdeburgensis) consecrationi interfuerit nec venerit ad concilium vocatus. (Anno 1107.) [NEUGART, Cod. diplom. Alem., II, 42.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro multis laboribus tuis pepercimus quod deliqueras. Iterum etiam litteris nostris prohibitus consecrationi ejus, qui investitus erat, interfuisti. Vocatus ad concilium non venisti. Propter haec cum usque ad interdictionem tui officii justitiae gladius desaevisset, praeteritorum bene gestorum memoria, et fratrum nostrorum nos supplicatio revocavit. Igitur etiam nunc ea tibi intentione parcimus, ut et de caetero prorsus ab hujusmodi praesumptione desistas, nec te talibus commissis admisceas. Nolumus enim ut juventutis certamina tempore quod absit senectutis omittas. Noveris praeterea fratrem nostrum Moguntinum cum omnibus suffraganeis suis praeter Bambergensem et Curiensem qui synodo Longobardico interfuit, pro concilii absentia a suis officiis interdictos. Neque illud concilii statutum te lateat ut quisquis clericus deinceps investituram alicujus ecclesiae et dignitates de manu laici susceperit et ipse qui ei manum imposuerit gradus sui periculum subeat, et communione privetur. Dat . . .
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 215 |
CCXV. Reinahardi episcopi Halberstadensis petitioni non satisfacit quod « Ecclesiae regimen per investituram manus laicae susceperit. » In concilio Trecensi quid statutum sit nuntiat. (Anno 1107.) [MANSI, Concil., XX, 1091.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, R. Halberstadensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ad hoc in Ecclesia Dei constituti sumus, ut Ecclesiae ordinem et Patrum debeamus praecepta servare. Tu ergo ordinem Ecclesiae adeo excessisti, ut Ecclesiae regimen per investituram manus laicae contra Patrum decreta susceperis. Quae causa est cur nos petitioni tuae satisfacere nequiverimus. Unum nos charitatem tuam monemus ut tam grave delictum emendare festines. Statutum est vero in Trecensi concilio, ut si quis ex manu laica Ecclesiae investituram acceperit, tam ipse quam ordinator ejus deponatur, et a communione Ecclesiae removeatur. Nos siquidem te, ut fratrem ac familiarem habere volumus et desideramus. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 216 |
CCXVI. Ad Rothardum archiepiscopum Moguntinum.--Arguit eum de quibusdam excessibus ab eo commissis, utque in posterum ex ignorantia non erret, mittit ei quaedam ex sacris canonibus excerpta, atque ad preces quorumdam praelatorum ipsi benigne indulget. (Anno 1107.) [MANSI, Concil., XX, 1220.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROTHARDO Moguntino archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quanto magis erga Romanam Ecclesiam te hactenus obedientem fuisse, et pro ea multa asseris sustinuisse, tanto in eam nunc gravius deliquisse comprobaris. Postquam enim sancta Romana Ecclesia materna super te viscera laxavit, et in suo te gremio misericorditer suscepit, vocatus ad concilium nec venisti, nec canonicas excusationes praetendisti. Hildinisheimensem publice criminosum post synodicam prohibitionem officio restituisti, in quibus magis homines, quam Deum offendere metuisti, cum et apostolorum canones et plurimorum SS. praecepta contemnens ad inobedientiam te transtulisti, quae primum hominem de paradiso expulit, et Sautem irrecuperabiliter regno privavit. Ne igitur in impositione manuum ulterius locum excusandi per ignorantiam habere possis, . . . et illum Apostoli dicentis: « Nemini cito manus imposueris, ne communices peccatis alienis; » ex multis SS. Patrum constitutionibus quaedam tibi scribere necessarium duximus. Ex canonibus apostolorum. « Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur et segregetur, omnesque qui illi communicant. » Item ex concilio Antiocheno. « Si quis presbyter vel diaconus per saecularem dignitatem ecclesiam Domini obtinuerit, et ipse et ordinator ejus a communione modis omnibus segregentur, et sub anathemate sint, sicut Simon Magus de Petro apostolo. » Item Stephanus martyr pontifex. « Laicis quamvis religiosis nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur usquam attributa facultas. » Item Symmachus. « Provida sententia enervari convenit et in irritum deduci, ne in exemplum remaneat praesumendi, ne quibuslibet laicis quamvis religiosis vel potentibus, in quacunque civitate quolibet modo liceat aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quas solis sacerdotibus disponendi a Deo cura commissa docetur. » Nos quoque sanctorum canonum constitutiones sequentes cum fratribus nostris in Trecensi concilio statuimus ut quicunque clericorum de hac hora investituram ecclesiae, vel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit, et qui ei manum imposuerit, gradus sui periculo subjaceat et communione privetur. Tu vero, frater venerande, licet nunc usque horum praeceptorum transgressor exstiteris, tamen venerabilium fratrum nostrorum Trevirensis, Constantiensis, Bambergensis episcoporum, Hirsaugiensis abbatis precibus inclinati, misericorditer personae meae officia agenda indulgemus, si praeterita corrigens horum praeceptorum custos et observator exstiteris. Alioquin nec in officiis tibi participabimus, nec precibus pro te fusis aurem accommodamus.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 217 |
CCXVII. Ad Nicolaum abbatem et monachos Corbeienses.-- In gratiam scholarum Corbeiensium confirmat donum a rege Philippo factum, ut negotiatoribus ad forum Corbeiae liber pateat commeatus. (Anno 1107, Maii 29.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 37.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis NICOLAO abbati et Corbeiensis monasterii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Bonis scholarum studiis non tantum favere, sed ad hoc eorum animos etiam incitare debemus, qui pro nostro officio eorum salute prospicimus. Illud igitur donum quod filius noster Philippus Francorum rex pro peccatorum suorum remissione vestro monasterio Corbeiensi restituit, nos largiente Domino litteris praesentibus confirmamus, ut videlicet, quicunque negotiatores ad forum Corbeieae venire voluerint, libere et nullo inhibente, sive per aquam sive per terram, valeant commeare. Praesentis ergo decreti litteris interdicimus ut nulli deinceps personae facultas sit super hac causa Corbeiensi ecclesiae aliquas injurias irrogare, ne quod possessione diutina tenuit, temeritate cujuslibet praesumptionis amittat. Si quis autem praesentis decreti tenorem agnoscens, contra id venire tentaverit, canonicae districtionis animadversione multetur Datum Antissiodori, IV Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 218 |
CCXVIII. Monasterii S. Remigii Remensis privilegia quaedam confirmat. (Anno 1107.) [VARIN, Archiv. admin. de la ville de Reims, tom I, I e part., p. 255.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio AZENARIO abbati venerabilis monasterii Sancti Remigii quod secus urbem Remensem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuam rei memoriam.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, fili charissime Azenari, justis petitionibus annuentes, B. Remigii monasterium cui Deo auctore praesides, decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus enim ut Guidonis bonae memoriae Remensis episcopi concessio, quam beato Leone nono intercedente vestro monasterio contulit, firma semper et inviolata permaneat: ut videlicet in mercato quod XII Kalend. Novembris penes burgum B. Remigii fieri consuevit, praeter abbatem aut abbatis ministros, nullus quisquam violenter accipiat, nullus et convenientes laedere aut bonis suis exspoliare praesumat. Coenam etiam quam in duabus B. Remigii solemnitatibus apud coenobium vestrum, Remenses episcopi immodeste accipere consueverunt, nos juxta praedictorum praesulum deliberationem ab eodem coenobio removemus. Alios quoque sumptus ab eo vel ejus ministris exigi prohibemus, sicut a praenominato Guidone per manum B. Leonis remissi sunt. Porro tam tibi quam successoribus tuis facultatem concedimus in causis gravioribus Romanam Ecclesiam appellare, nec Remensibus episcopis liceat vos a visitatione sedis apostolicae prohibere. Praeterea quaecunque praedia, quaecunque bona, B. Remigii monasterium juste hodie possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium legitime poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus, signavi. Data Antissiodori per manum Joannis, diacon. cardin. ac bibliothecarii, indict. XV, anno 1107; pontificatus autem domni Paschalis secundi papae VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 219 |
CCXIX. Ecclesiae Antissiodorensis bona, petente Humbaldo episcopo, confirmat. (Anno 1107.) [ Gesta episcop. Antissiod. ap. LABBE nov. Biblioth. mss. t. I, p. 458.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUMBALDO, Antissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente, conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo, charissime Humbalde, justis petitionibus annuentes, sanctam Antissiodorensem ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus; statuimus enim ut universa, quae ab antiquis praedecessorum nostrorum possessa temporibus, vestra Antissiodorensis ecclesia in praesenti XV indictione obtinere cognoscitur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur; nullus omnino cujuscunque dignitatis aut ordinis invitis vobis aut ecclesiae vestrae subjectionis aut res vestrae possessionis invadere, auferre, aut aliquo modo subtrahere audeat, sed omnia in tua tuorumque successorum canonica honestate viventium, obedientia et dispositione persistant: sic enim a praedecessoribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae pontificibus per beati Germani petitionem, cujus patrimonium Antissiodorensis parochia fuerat, creditur institutum. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 220 |
CCXX. Privilegium pro monasterio insulae Agensis. (Anno 1107, Maii 30.) [ARCERE, Hist. de la Rochelle, Preuv., tom. II, p. 637.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GULIELMO, priori monasterii Beati Martini in Aya insula parachiae Santonensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in pacem perpetuam.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sequatur effectum. Vestri igitur, fili in Christo charissime, desiderii votum rationabile perpendentes, petitiones tuas clementer admisimus, et beati Martini cellam, cui per fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis constitutionem praesides, cum tota ipsa insula Cluniacensi semper coenobio tanquam membrum capiti adhaerere statuimus, sicut a Guillelmo bonae memoriae Pictavorum comite et Isemberto milite oblata cognoscitur. Universa etiam vel supra virorum et aliorum fidelium oblatione seu pontificum concessione, sive principum liberalitate, sive aliis justis modis ad cellam ipsam hodie pertinentia, vel quae in futurum ibidem conferri Domino largiente contigerit firma semper et illibata permanere sancimus. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, et eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, vel injuste, datas, suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Clamitiacum per manum Joannis, secretarii Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, tertio Kal. Junii, indictione decima quarta, anno Dominicae Incarnationis 1107.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 221 |
CCXXI. Ad Anselmum Cantuariensem episcopum.--Presbyterorum filios ad sacros ordines promovere Anselmo permittit, Richardum abbatem in communionem suam admittere; caetera, ut pro tempore visum erit, dispensare. (Anno 1107, Maii 30.) [MANSI, Concil., XX, 1063.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Cantuariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
De presbyterorum filiis quid in Romana Ecclesia constitutum sit, fraternitatem tuam nescire non credimus. Caeterum quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est ut major pene et melior clericorum pars in hac specie censeatur: nos dispensationem hanc sollicitudini tuae committimus. Eos enim, quos scientia et vita commendat, apud vos ad sacra officia promoveri, pro necessitate temporis et utilitate Ecclesiae concedimus: ut in posterum constitutionis ecclesiasticae praejudicium caveatur. De persona quoque Richardi Heliensis abbatis, petentibus filiis nostris, Henrico rege et Willelmo de Warelwast, permittimus ut eam in communionem tuam, praemissa satisfactione, suscipias, et si ad monasterii regimen utilis ejus persona conspicitur, tuae dispensationi committimus. Caetera etiam quae in regno illo pro necessitate temporis dispensanda sunt, juxta gentis barbariem, juxta ecclesiae opportunitates, sapientiae ac religionis tuae sollicitudo dispenset. Data III Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 222 |
CCXXII. Bulla qua jam concessam bulla Nicolai papae II exemptionem Corbiniacensis coenobii a subjectione Flaviniacensis confirmat. (Anno 1107, Mai. 31.) [ Gall. Christ., IV, Instrum. 85.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI abbati et fratribus Corbiniacensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Officii nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire; idcirco dilectionis vestrae petitionem clementer admisimus ut coenobium vestrum a Flaviniacensium monachorum incursibus liberum redderemus. Vidimus siquidem venerabilium fratrum Hugonis et Amati episcoporum definitionem, qui tunc temporis apostolicae sedis legatione in Galliarum partibus fungebantur, quam super hoc negotio in Exoldunensi concilio peregerunt. Auditis enim utriusque partis allegationibus, visis etiam litteris et munimentis quae utrinque proferebantur in medium, ex concilii sententia statuerunt ut Flaviniacenses monachi, qui vestrum monasterium in cellam redigere conabantur, omnino deinceps ab hac infestatione desisterent; abbatis etiam Flaviniacensis in manus suas refutatione suscepta, definitionem ipsam subscriptione sua et multorum, qui adfuerant, episcoporum nominibus munierunt. Et nos ergo, sicut et praedecessorem nostrum sanctae memoriae Nicolaum papam statuisse litterarum indicia manifestant, praesentis decreti assertione hanc Flaviniacensium monachorum querelam prorsus a vestro coenobio removemus et sopitam in perpetuum cessare praecipimus. Porro si Augustodunensis episcopus, ad cujus ordinationem pro parochiali jure locus vester pertinet, aliqua vobis gravamina inferre perstiterit, ad sedem apostolicam recurrendi liberam vobis concedimus facultatem. Si quis autem pertinaciter adversus ista praesumpserit, apostolicae indignationis ultione plectatur. Vos igitur, filii in Christo dilecti, Dei semper timorem et amorem in vestris cordibus habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anbeletis. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum apud Lupertiacum per manum Joannis S. Romanae Ecclesiae diac. cardin. ac biblioth. II Kal. Jun., ind. XV, Incarnat. Dom. anno 1107, pontificatus autem dom. Paschal. secundi papae VIII.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 223 |
CCXXIII. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem.--Cluniacensibus adjudicat cellam Sancti Dionysii de Nongento, adversus Guillelmum abbatem Sancti Petri Carnotensis. (Anno 1107, Jun. 6.) [MANSI, Concil., XX, 1040.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quae semel juste rationabiliterque decisa sunt, propter oblivionis incuriam redivivis saepe litibus replicantur. Idcirco litteris praesentibus adnotamus qualiter inter vestri coenobii monachos et S. Petri Carnotensem abbatem Guillelmum, de Sancto Dionysio de Nongento querela cum sua sit replicatione decisa. Idem enim Carnotensis abbas, post domni Urbani papae decretum, super eadem cella vestros fratres, nobis in Trecensi concilio praesidentibus, calumniis impetebat. Ne qua ergo scintilla jurgii remaneret, perspiciendum duximus quidquid a parte alterutra proferretur. Ostensae igitur sunt litterae quaedam a Carnotensi abbate, per quas idem locus Carnotensibus monachis a Retrocco comite sub quadam fuerat conditione commissus: in quibus nulla temporum adnotatio, nullus vel episcopi vel clericorum continebatur assensus. Ad haec easdem litteras falsas habendas Retroccus comes, ipsius Joffridi filius, qui locum illum una cum Beatrice uxore sua vestro coenobio obtulerat, asserebat: quia et unus testium qui subscripti fuerant, supradicti Joffridi frater adhuc superstes, se omnino interfuisse penitus inficiaretur, et easdem litteras alio tempore in capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat, falsationis illius testem cum jurejurando in medium proferens. Caeterum Joffridi comitis oblatio vestro coenobio data, et locum, et tempus, et episcopi et metropolitani consensum, et Theobaldi comitis, ejusque filii Stephani favorem, de cujus feudo idem locus fuerat, manifestius continebat. Constitit itaque apud omnes quia domni Urbani papae sanctio apostolicae gravitatis pondere nitebatur plena. Quapropter ratione judicii Carnotensis abbatis querela sopita est, et monasterio vestro supradictae cellae in perpetuum statuta possessio. Sane huic nobiscum judicio adfuerunt venerabiles episcopi, Leodegarus Bituricensis, Aldo Placentinus, Girardus Engolismensis, Ildebertus Cenomanensis, et nostrae sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Landulfus, de titulo S. Laurentii, qui dicitur in Lucina. Igitur et nos sanctioni praedecessoris nostri, nostrae quoque sanctionis robur adjicimus, praecipientes, et penitus interdicentes, ne quis ulterius super hoc negotio vestrum Cluniacense coenobium inquietare praesumat. Qui vero praesumpserit, canonicae districtionis animadversione multetur. Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Silviniaci per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, VIII Kal. Junii, indict. XV, incarnat. Dominicae anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis II papae VIII.
|
[ cor. Joffrido]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 224 |
CCXXIV. Hugoni abbati S. Germani Antissiodorensis bullam tribuit. (Anno 1107, Jun. 9.)
|
[Mentio tantum exstat apud MABILL. Annal. Bened.,
V, 501.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.