author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Constantinus I
| 100 |
EPISTOLA CONSTANTINI AD CATHOLICOS ALEXANDRINAE ECCLESIAE. ( Conc. t. II, p. 441.)
|
Constantinus Maximus Augustus populo catholicae per Alexandriam Ecclesiae.
|
Dilecti fratres, saluto vos, invocans Deum, summum meae voluntatis testem, et nostrae legis creatorem, qui omnium vitae praesidet, et discordias odit. Verum quidnam potissimum dicam? An sedicet nos bene valere? Verum id quidem, sed multo felicius agere liceret, si vos mutuo, excussis odiis, amaretis: rixosorum enim hominum procellis occurrere debemus, quod portus dilectionis a vobis relictus sit. O rem absurdam! Vah! quantae quotidie calamitates per invidiam omnia miscentem existunt! unde fit ut populus Dei infamia laboret. Quo igitur justitiae fides recessit, cum tantarum tenebrarum caligine obvolvamur? neque id tam ex errore, qui multiplex est, quam malignorum hominum vitiis, dum et propugnatores verecundiae sustinemus, et eos qui aequitatem et veritatem profligant, etiam cum id sensibus nostris percipiamus, negligendos putemus. Quodnam id genus nostrae perversitatis, si inimicos non reprehendimus, sed latrocinio nos comites damus? Unde fit ut viam quamdam sibi facillime straverit, nemine repugnante, perniciosissima fraus. Nullusne tandem sensus est ne pro dotibus quidem communis omnium naturae, si legis praecepta contemnenda duximus? Sed dixerit aliquis: Saltem charitas, prout ductus naturae est, reperitur. Admodum scilicet, qui et Dei lege, et bono ingenio instructi, toleramus tamen inimicos turbationum et tumultuum facibus quasi incendia miscere: idque neque oculis praediti cernimus, neque legis sententia imbuti sentimus. Quantus igitur stupor nostram vitam incessit, cum nostrimet tam incurii simus, etiam Deo admonente? Quid igitur, num id mediocre aut tolerabile malum est? Num pro hostibus habendi sunt? Nonne in domum et populum Dei ante oculos nostros per saevitiam debacchantur, et probra jaciunt scelerati illi? Jam quanta id cum vesania faciant, vobis ipsis cogitandum relinquo. Stulti enim illi in lingua sua sitam habent malitiam, plumbeasque iras ita secum circumferunt, ut seipsos mutuis vicibus feriant, et nos secum ad auctarium sui supplicii abstrahant. Interim qui recta docet, hostis judicatur, qui autem invidiae vitium prae se fert, populum mansuetum invadit, devastat, absumit, et semetipsum ultro corrumpit, gloriatur, extollit, veritatem subverit, et fidem circumvenit, donec suae conscientiae cavernam et latibulum quaeritando inveniat. Ferocitas igitur agrestis eos miseros facit, qui ita temere semetipsos, cum indigni sint, efferant, inclamantes: Hem scelera! illene presbyter sest, aut illene puer? Mea existimatio attingitur, mihi hoc ipsum debetur, ab illo ablatum est. Ego igitur omnibus spoliatis pro viribus nocebo. Luculentum insaniae tumultum dicas, si acies, conciliabula aut comitia istorum importunissimorum conventuum videas. O nostram in ecclesiam Dei perversitatem, spectaculumque maligni et dementis animi! Nunquamne tandem pudefient? nunquamne semetipsi improbabunt? nunquamne in animo morsus sentient, ut vel nunc saltem contra imposturam et rixas dignum aliquid animo concipiant et sentire videantur? Vis sola invidiae est, suis fucis et pigmentis innitens. Sed tamen nihil mali isti adversus episcopum vestrum potuere. Mihi credite, fratres, nihil aliud studio habent, quam afflictis nostris temporibus nullum sibi locum poenitentiae in hac vita relinquere. Ipsi igitur vobismetipsis auxilio estote: obtestor charitatem vestram, ipsi vos invicem diligite, et omni ope pro vestra concordia istos persequamini qui vestram concordiae gratiam demoliri student: Deumque prae oculis habentes, in mutua charitate consistite. Ego enim episcopum vestrum Athanasium libenter recepi, eumque ut virum Dei allocutus sum. Vestri autem est, non mei judicii, ea de re cognoscere. Quantum autem attinet ad officium salutationis. colloquiique cum reverendissimo Athanasio, idoneum eum necessariumque arbitratus sum, qui vobis in sacris minister esset; ea est hominis in aequitate tuenda sedulitas: non indigna profecto, nec inepta nostrae pacificae religioni, ut quae dotes salutaris sententiae semper foveat, et rationis adhortamenta sequatur. Deus vos conservet, dilecti fratres. Κω σταντῖνος μέγιστος Σεβαστὸς, τῶ λαῷ τῷ κατ' Αλεξάνδρειαν καθολικῆς ἐκκλησίας. Ἀγαπητοὶ ἀδελφοὶ, προσαγορεύω ὑμᾶς, ἐπικαλούμενος τὸ Θεὸν τὸν τῆς ἐμῆς βουλησεως μέγιστον μάρτυρα, καὶ τὸν τοῦ ἡμετέρου νόμου μονογενῆ δημιουργὸν, ὃς καὶ τῆς ζωῆς προκαθέζεται τῶν ἁπάντων καὶ τὰς διχονοίας μισεῖ. πλὴν τί ἂν εἴποιμι ὅτι καλῶς ὑγιαίνομεν, ἀλλ' ἐξῆν καλλίονος ἀπολαῦσαι τῆς εὐρωστίας, εἰ ὑμᾶς αὐτοὺς ἀμοιβαδεῖς ἠγαπᾶtgr;ε, ἀποσεισάμενοι τὰ μίση, δι' ὧν ταῖς τῶν ἐρεσχηλούντων τρικυμίαις, τὸν λιμένα τῆς ἀγάπης ἐγκατελίπομεν. φεῦ τῆς ἀτοπίας ταύτης ὃσα καθ' ἑκάστην ἡμέραν συμπτώματος τοῦ συγκεχυμένου φθόνου κινεῖται. οὓτω πρὸς τὸν λαὸν τοῦ Θεωῦ μετῳκίσθησαν αἱ δυσφημίαι. ποῦ τοινῦν τῆς δικαιοσύνης ἡ πίστις ἀνακεχώρηκεν; ὃπου γε εἰς τοσοῦτον τῇ τοῦ σκότους ἄχλϋι περιβεβλήμεθα, οὐ μόνον διὰ τὴν πολύπλοκον πλάνην, ἀλλὰ καὶ διὰ τὰ τῶν ἀχαρίστων ἐλαττώματα, τῶν μὲν τὴν ἄνοιαν βραβευόντων ἀνεχομεθα, τῶν δὲ τὴν ἐπιείκειαν καὶ τὴν ἀληθειαν διακρουσμένων αἰσθανόμενοι παρενθυμούμεθα. τί τὸ δεινὸν τοῦτο τῆς ἡμετέρας κακίας; τοὺς ἐχθροὺς οὐκ ἐλέγχομεν, ἀλλ' ἑπόμεθα τῷ λῃστηρίῳ, δι' οὗ ὁδόν τινα ἑαυτῇ, ἵν' οὕτω; εἴπω, ἡ τῆς ἀπωλείας ἀπάτη μηδενὸς ἀντικειμένου ῥᾳδίως εἰργάσατο. ἄρα οὐδεμία ἐστὶν αἴσθησις, οὐδὲ κατὰ χάριν τῆς κοινῆς ἁπάντων φύσεως, εἴ γε τῶν τοῦ νόμου προσταγμάτων ἐμελησαμεν; ἀλλ' ἐρεϊ τις, Κατὰ φύσιν ἡ ἀγάπη ἐξευρίσκεται, τί οὖν ὅτι ἡμεῖς καὶ τὸν τοῦ Θεοῦ νόμον πρὸς τῇ εὐφυίᾳ σχόντες, ἀνεχόμεθα τῆς ὀχλήσεως καὶ τοῦ θορύβου τῶν ἐχθρῶν πυρσοῖς τισιν ὡς ἔοικεν ἐξαπτομένων, καὶ οὐχ' ὁρῶμεν ὀφθαλμοὺς ἔχοντες, οὐδὲ αἰσθανόμεθα, καίτοι ταῖς τοῦ νόμου αἰσθήσεσιν ὄντες πεφραγμένοι· ὁπόση ἇρα πτόησις τὴν ἡμετέραν ζωὴν κατείληφεν, ὅπου γε ἑμῶν ἑαυτῶν οὓτως ἀμελοῦμεν, καὶ ταῦτα ὑπομιμνήσκοντος τοῦ Θεοῦ; εἶτα, οὒκ ἐστιν ἀφόρητον τὸ κακόν; οὐ πολεμίους ἡγεῖσθαι προσὴκει τούτους; οὐ τὸν οἶκον καὶ τὸν λαὸν τοῦ Θεοῦ, ἐμπαροινοῦσιν ἡμῖν καὶ ἐγκαλοῦσί γε οἱ πανώλεις ἐκεῖνοι καὶ ἐπιπλὴσσουσιν ἐκ τῶν ἐναντίων ἡμῖν; μεθ' ὅσης δὲ ἀπονοίας τοῦτο πράττουσιν, ὑμᾶς αὐτοὺς ἐννοεῖν ἀξιῶ. οἱ γὰρ μωροὶ ἐπὶ τῆς γλώττης κειμένην ἔχουσι τὴν κακίαν. οὕτοι γοῦν μολιβδίνας τινὰς ὀργὰς περιφέρονται, ὡς ἑαυτοὺς μὲν κατ' ἀντίδοσιν πλήττειν, ἡμᾶς δὲ πρὸς κέρδος τῆς οἰκείας κολάσεως ἀπάγειν, καὶ ὁ μὲν καλῶς διδάξας, πολέμιος κρίνεται, ὁ δὲ τὴν φθόνου κακίαν προβεβλημένος ἐκεῖνος τὴν τοῦ λαοῦ ἡμερότητα, οὐδὲ ὄντος καταλαμβάνει, πορθεῖ, καταναλίσκει, καὶ ἑαυτὸν κακοθελεῖ, ἐγκωμίῳ κοσμεῖ καὶ συντίθησι, τὴν δὲ ἀληθειαν ἀνατρέπει καὶ τὴν πίστιν ἀπατᾷ μέχρις οὗ τῷ οἰκείῳ συνειδότι, φωλεὸν καὶ κρυπτηρίαν ἐκιζητήσας εὔρῃ αὔτη γοῦν αὐτοὺς ἡ σκαιότης ἀθλίους ποιεῖ, ὅταν προπετῶς, ἑαυτοὺς ἀναξίους ὅντας ἀποδέχωνται, λέγοντες, φεῦ τῶν κακῶν, Ἐκεῖνος πρεσβύτερός ἐστι, καὶ ἐκεῖνος παῖς; ἐμοῦ ἅπτεται ἡ τιμὴ, ἐμοὶ ὀφείλεται, ἐκείνου περιαιρεθῇ, ἐπεὶ αὐτὸς μαυτῷ ἀφαρπάσας ἃπαντας, ἐπ' ἐξουσίας ἀπολέσσι πειράσομαι. Ααμπρά τις ἡ τῆς μανίας ἐκβόησις, τάγματα καὶ συλλόγους, ἢ ἵν' οὓτως εἴπω ἀρκιερεσίαν τῶν ἀτόπων τούτων συστημάτων ἰδεῖν. Ὦ τῆς ἀτοπίας ἡμῶν ἱν' οὓτως εἴπω, ἐπὶ τῆς ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ, ἀνοίας ἐστὶν ἐπίδειξις. εἶτα, οὐχ αἰδοῦνται; οὐχ αὐτοὶ ἑαυτοὺς ψέγουσιν; οὐδὲ τὰς ψυχὰς δάκνονται, ἱνα νῦν γοῦν καταντικρὺ τῆς ἀ τάτης καί τῆς ἐρεσχελίας ἄξιόν τι φρονεῖν δόξωσι; βία μόνη ἐστὶ τοῦ φθόνου τοῖς ἰδίοις ἐπερειδομένη φαρμάκοις· οὐδὲν ἴσχυσαν οἱ πονηροὶ κατὰ τοῦ ἐπισκόπου ὑμῶν. ἐμοὶ πιστεύσατε ἀδελφοὶ, οὐδὲν ἕτερον ἐσπουδάκασιν, ἢ ἵνα κατατρίψαντες τοὺς ἡμετέρους χρόνομς, μὴ δὲ μίαν χώρον ἐν τῇ ζωῇ ταύτη μεταμελείας ἔχωσιν. ἐπιχουρήσατε τοίνυν ὑμῖν αὐτοῖς, παρακαλῶ τὸ φίλτρον τὸ ἡμέτερον, ἀγαπησατε, καὶ παντὶ σθένει διώξατε τοὺς τὴν τῆν τῆς ἡμετέρας, ὁμονοίσς, χάριν ἀφανίζειν ἐπιθυμοῦντας, καὶ πρὸς τὸν Θεὸν ἀπιδόντες, ὑμᾶς, αὐτοὺς ἀγαπᾶτε. ἐγὼ γὰρ τὸν ἐπίσκοπον Ἀθανάσιον, ἀσμένως προσηκάμην, οὓτως τε προσεφθεγξάμην, ὡς ἄνθρωπον αὐτὸν Θεοῦ ὂντα πεπεισμένος. ὑμὲτερόν ἐστι ταῦτα τυνιέναι, οὐκ ἐμὸν κρίνειν. τὴν γὰρ παρ' ἐμοῦ πρόσρησιν, αὐτὸν Ἀθανάσιον ὑμῖν διακονῆσαι τὸν αἰδεσιμώτατον ἀναγκαῖον ἡγησὰμην. ἐννοῶν τὴν ἐπιμέλειαν τῆς ἐπιεικείας αὐτοῦ, ἥτις οὐη ἀναξίως τῆς εἰρηνικῆς μου πίστεως, εἰς τὸ ἀγαθὸν τῆς σωτηριώδους γνώμης κατέχεται διὰ παντὸς, καὶ ἕξει τὸν προτρέποντα λογισμόν. ὁ Θεὸς ὑμᾶς διαφυλάξοι, ἀδελφοὶ ἀλαπητοί.
|
(quod
minime oportuit)
|
http://viaf.org/viaf/97746098
|
[] | ||
Constantinus I
| 100 |
EPISTOLA CONSTANTINI HONORIFICE ARIUM AD SE ACCERSENTIS. ( Conc. t. II, p. 443.)
|
Jamdudum tuae gravitati significatum est, ut ad mea casira venires, quo posses nostro aspectu frui: unde vix satis mirari possumus, cur hoc abs te non extemplo factum fuerit. Jam igitur publico curru conscenso, nostra castra adire propera, ut nostram benignitatem et studium erga te expertus, in patriam redire queas. Deus te conservet, charissime. Data ad quintum Kalendas Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/97746098
|
[] | ||||
Constantinus I
| 100 |
EPISTOLA CONSTANTINI DE SYNODO TYRI CELEBRANDA. ( Conc. t. II, p. 449.)
|
Victor Constantinus Maximus Angustus ad sanctam synodum Tyri congregatum.
|
Erat fortasse consentaneum, et ad praesentis temporis opportunitatem maxime accommodatum, carere omni contentione Ecclesiam catholicam, et Christi servos ab omnibus rixis solutos ac liberos esse. Sed quoniam nonnulli sceleratae cujusdam contentionis furore incitati, ac vitam sua professione indignam agentes, omnia turbare et miscere conati sunt , propterea vos vestra sponte currentes hortor, ut nulla interposita mora, sed omni qua possitis celeritate, in unum locum confluentes, synodum instituatis, et egentibus opem feratis, in periculo positis fratribus medicinam adhibeatis, divulsa membra ad consensionem revocetis, errata omnia interea emendetis, dum ipsum tempus ferat, ut hisce tantis provinciis quae maxime decet concordiam restituatis, quam paucorum hominum delevit arrogantia. Nam hoc et Deo totius hujus universitatis domino gratum, et nobis quavis re vel optatissima magis jucundum, et vobis ipsis, si concordiam et pacem revocaveritis, magnae gloriae, vel omnium mortalium judicio consensuque futurum, plane arbitror. Nolite igitur cunctari, sed acerrimo studio his quibus decet terminis praesentes controversias definite, ut pote qui cum omni puritate et fide coistis, quam in omni coetu prope clarissima voce Salvator noster, cui servimus, in primis flagitat. Nihil vero, quod est nostrarum partium, nostraeque prudentiae, deerit: nam quae litteris mihi vestris significastis, omnia curavi: scripsi ad quos volebatis episcopos, ut vestras curas et sollicitudines praesentia et laboribus suis adjuvarent. Misi etiam Dionysium consularem, ut omnium rerum gerendarum eos admoneat qui vestrae synodo adesse debent, maxime vero, ut idem animadversor sit et custos conservandae aequabilitatis et ordinis. Quod si quis rejectos et spreto mandato nostro adesse noluerit, delegabimus aliquem, qui regia illum auctoritas in exilium ejectum docebit, hominem minime decere summi imperatoris praeceptionibus ad tuendam veritatem editis repugnare. De caetero vestrae Sanctitatis partes sunt, non odio, vel gratia ulla, sed consentientibus studiis, secundum ecclesiasticam et apostolicam regulam, omnibus erratis errore aliquo admissis propriam curationem adhibere ut omni aliena contumelia Ecclesiam liberetis, et meas curas allevetis, et rebus turbatis per vos constitutis maximam vobis ipsi gloriam comparetis. Deus vos conservet, fratres dilecti. Κωνσταντῖνος Σεβαστὸς τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῇ κατὰ Τύρον. Ἦν μὲν ἴσως ἀκόλουθον καὶ τῇ τῶν καιρῶν εὐκαιρίᾳ μάλιστα πρέπον ἀστασίαστον εἶναι τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν, καὶ πάσης λοιδορίας τοὺς τοῦ Χριστοῦ νῦν ἀπηλλάχθαι θεράποντας. ἐπειδὴ δ' οὐχ ὑγιοῦς φιλονεικίας οἴστρῳ τινὲς ἐλαυνόμενοι, οὐ γάρ ἂν εἴποιμι βίοῦντες ἑαυτῶν ἀναξίως τὰ πάντα συγχέειν ἐπιχειροῦσιν, ὅπερ πάσης συμφορᾶς ἐπέκεινα κεχωρηκέναι μοι δοκεῖ, τούτου χάριν θέοντας ὑμᾶς, τὸ τοῦ λόγου, προτρέπομαι χωρίς τινος ὑπερθέσεως εἰς ταὐτὸ συνδραμεῖν, καὶ πληρῶσαι τὴν συνόδον, ἐπαμῦναι τοῖς χρῄζουσιν ἐπικουρίας τοὺς ἀδελφοὺς ἰατρεῦσαι κινδυνεύοντας, εἰς ὁμόνοιαν ἐπαναγαγεῖν τὰ διεστῶτα τῶν μελῶν, διορθώσασθαι τὰ πλημμελουμενα ὡς καιρὸς ἐπιτρέπει; ἵνα ταῖς τοσαύταις ἐπαρχίαις τὴν πρέπουσαν ἀποδῶτε συμφωνίαν, ἣν, φεῦ τῆς ἀτοπὶας. ἐλαχίστων ἀνθρώπων ἀπώλεσεν ὑπεροψία. ὅτι δὲ τοῦτο καὶ τῷ δεσπότῃ τῶν ὅλων Θεῷ ἐστιν ἀρεστὸν, καὶ ἡμῖν πάσης εὐχῆς ὑπέρτερον, καὶ ὑμῖν αὐτοῖς, ἐάν γε τὴν εἰρήνην ἐπικαλέσησθε, οὐ τῆσγε τυχούσης ἄξιον εὐδοξίας, ἅπαντας ἀνθρώπους συνομολογεῖν ἡγοῦμαι. μὴ τοίνυν μέλλετε λοιπὸν· ἀλλ', ἐπιτείναντες ἐντεῦθεν ἤδη τὰ τῆς προθυμίας, τοῖς προκειμένοις ὅρον ἐπιθεῖναι σπουδάσατε τὸν προσήκοντα, μετὰ πάσης εἰλικρινείας δηλαδὴ καὶ πίστεως συνελθόντες. ἣν ἑκασταχοῦ μονονουχὶ φωνὴν ἀφιεὶς ὁ σωτὴρ ἐκεῖνος ᾇ λατρεύομεν, ἀπαιτεῖ μάλιστα. παρ' ἡμῶν δὲ οὐδὲν τῶς τὴν τῶν εἰς ἐμὴν εὐλάβειαν ἡκόντων ἐνδεήσει. πάντα μοι πέπρακται, ὅσα γράφοντες ἐδηλώσατε. ἀπέστειλα οὖν πρὸς οὓς ἐβουλήθητε τῶν Ἐπισκόπων, ἵνα παραγενόμενοι, κοινωνήσωσιν ὑμῖν τῶν φροντισμάτων. ἀπέστειλα Διονύσιον τὸν ἀπὸ ὑπατικῶν, ὃς καὶ τοὺς ὀφείλοντας εἰς τὴν σύνοδον ἀφικέσθαι, μεθ' ὑμῶν, ὑπομνήσει, καὶ τῶν πραττομένων, ἐξαιρέτως δὲ τῆς εὐταζίας κατάσκοπος παρέσται. ἐὰν γάρ τις ὡς ἐγώγε οὐκ οἶμαι, τὴν ἡμετέραν κέλευσιν, καὶ νῦν διακρούσασθαι πειρώμενος, μὴ βουληθῇ παραγενέσθαι, ἐντεῦθαν παρ' ἡμῖν ἀποσταλήσεται, ὃς ἐκ βασιλικοῦ προστάγματος αὐτόν ἐκβαλὼν, ὡς οὐ προσῆκον ὅροις αὐτοκράτορος ὑπὲρ τῆς ἀληθείας ἐξενεχθεῖσιν μὴ ἀντιτείνειν, διδάξει. λοιπὸν ἔσται τῆς ὑμετέρας ὁσιότητος ἔργον ὁμογνώμονι κρίσει, μήτε πρὸς ἀπέχθειαν, μήτε πρὸς χάριν, ἀκολούθως δὲ τῷ ἐκκλησιαστικῷ καὶ Ἀποστολικῷ κανόνι, τοῖς πλημμεληθηῖσιν εἴτουν κατὰ σφάλμα συμβεβηκόσι, τὴν ἁρμόττουσαν θεραπείαν ἐπινοῆσαι· ἵνα καὶ πάσης βλασφημίας ἐλευθερώσητε τὴν Ἐκκλησίαν καὶ τὰς ἐμὰς ἐπικουφίσητε φροντίδας, καὶ τὴν τῆς εἰρήνης χάριν τοῖς νῦν στασιαζομένοις ἀποδόντες, μεγίστην εὔκλειαν ὑμῖν αὐτοῖς προξενήσητε. ὁ Θεὸς ὑμᾶς διαφυλάξοι, ἀδελφοὶ ἀγαπητοί.
|
(ne quid gravius dicam) (quod scelus super omnem calamitatem
mihi sane positum esse videtur) (ut est in proverbio) (quod equidem non futurum arbitror)
|
http://viaf.org/viaf/97746098
|
[] | ||
Constantinus I
| 100 |
MENTIO DE EPISTOLA CONSTANTINI AD DALMATIUM.
|
Hoc ubi rescriptum Ischyras dedisset, nihilo tamen minus eam denuo ubique pervulgant criminationem, ad ipsumque detulerunt imperatorem Constantinum, qui jam pridem accusationem de contracto calice Psammathiae nobis praesentibus audierat et inimicorum deprehenderat calumniam. Tum vero litteras Antiochiam ad Dalmatium censorem misit, cui homicidii causam audiendam committebat.
|
(inquit Athanasius, Apol. cont.
Ar.)
|
http://viaf.org/viaf/97746098
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD RAMUOLDUM ABBATEM S. EMMERAMMI.
|
Se Ratisbonae in festo S. Emmerammi futurum nuntiat, petitque sibi exscribendum transmitti librum plenariae collationis.
|
Abbati R., monachicae religionis speculo perspicacissimo, G. famulamini debiti discipulatus toto mentis affectu subjectus. Ardenti desiderio praesentiam paternitatis vestrae sitimus: marcescentes artus, quos prae lassitudine senii laborumque aegre ferimus, penes vos aliquantulum animare cupimus; lepidissimo fratrum colloquio paululum recreari desideramus, quia nos tam longo temporis spatio a vobis disjunctum fore suspiriosum pectus saepiuscule dolendo prodere non cessat. Proximo ducis nostri colloquio speramus nos praesentari conspectui vestro; quod si fuerit interdictum aliquo eventu praepediente, vel aliqua re annullatum, vestro tamen precamine fultus festo S. E. patroni nostri interesse non dubitamus. Librum plenariae collationis, quem dudum petiveramus, quia in nostra non habetur bibliotheca, humo tenus geniculantes repetimus ut nobis praestari praecipiatis. Quam celerrime videlicet possumus, conscribi facimus, vobisque aut ipsi reportare, aut per nuntium remittere statuto tempore non tardamus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 2 |
EPISTOLA II. AD ARNOLDUM COMITEM.
|
Illi pro impensis favoribus gratias cumulate agit, doloremque suum ob Adelheidis imperatricis obitum declarat, ac quae pro ejus animae requie a suis monachis persoluta sint perscribit.
|
Abbas G., monachici cultus solo nomine provisor constitutus, comiti A., stemmate generoso, nec minus dignitate nobilitato, felicitatem summae salutis in Domino. Nullo digno sermonum tractatu possumus grates conscribere beneficentissimae celsitudini vestrae pro multiplici clementia quam nobis indignis nostrisque domesticis indefesse jugiter impertitis. Et quia nihil tale ullo unquam promeruimus servitio, Deo supplicamus ut vobis mercedem recompenset dono centuplicato; in primis ego, qui abbatis fungor vocabulo, devotaque cohors nostrorum commonasterialium usque modo memoriam vestri habuimus sedulis orationibus. Deinceps autem firmissime statuimus nomen vestrum in nostro monasterio die noctuque precaminibus memorialiter perpetuare. Lugubre nuntium de obitu amicissimae dominae nostrae Adalheidae nimium nos et . . . nostra, ut decuit in casu talis personae, perturbavit, pro qua ex tunc usque nunc consuetudinarias complevimus precaminum celebrationes, et in semper annuali revolutione temporis vigilias missasque cum oblationibus sciamus facere. Diem Kal. jubete conscribi membrana, nobisque transmitti per praesentem pelligerum. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 3 |
EPISTOLA III. AD EUMDEM.
|
Maximas gratias agit pro fenestris templo Tegernseensi affabre comparatis, et pueros quos discendi causa hactenus in monasterio enutrivit, eruditionis specimina daturos remittit.
|
Dignissimo comiti A., gloria multimodarum virtutum ubique diffamato. abbas G. fratrumque sibi subjectorum conventus, sedulitatem precaminum et salutem in Domino. Fidelissimae devotionis exercitia, quae tam longi temporis nobis ac nostris a vobis infatigabiliter diversitate laborum magnitudineque ministeriorum sunt impertita, cunctorum remunerator Deus sancti testis sui Quirini precibus, mercedibus centies centuplicatis remunerari dignetur coram coetibus coelestibus. Merito pro vobis Deo supplicamus, qui locum nostrum talibus operibus honorum sublimastis, qualibus nec priscorum temporibus comperti sumus, nec nos visuros esse sperabamus. Ecclesiae nostrae fenestrae veteribus pannis usque nunc fuerunt clausae. Vestris felicibus temporibus auricomus sol primum infulsit basilicae nostrae pavimenta per discoloria picturarum vitra; cunctorumque inspicientium corda pertentant multiplicia gaudia, qui inter se mirantur insoliti operis varietates. Quocirca quousque locus iste cernitur tali decoratus ornatu, vestrum nomen die noctuque celebrationibus orationum ascribitur. Et ut omnium proximorum vestrorum memoria deinceps hic agatur, facite conscribi nomina quorumcunque vultis in membrana, nobisque transmitti per praesentem nuntium. Vestrae deliberationi dimittimus illos pueros probandos, si illud opus adhuc ita sint edocti uti vobis est honorificum nobisque necessarium; vel, si aliquid eis deesse inveniam, liceat eos remittere vobis causa meliorationis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 4 |
EPISTOLA IV. AD MEGINHELMUM COMITEM.
|
Rogat ut sibi nonnihil frumenti in victum eorum qui in Austria monasterio suo serviunt, elargiatur.
|
G., abbas monasterii S. Q., ill. comiti venerando salutem in Domino. In maxima necessitate fideles amici merito quaeruntur, et, ut scriptum est, sine dubio tunc comprobantur quando solatium adjutorii largiuntur. Quia consolationem vestram semper habuimus in omnibus rebus nostris, idcirco etiam nunc, quasi unico patri et proprio domino, pietati vestrae querimoniam facimus de familia nostra quam in Oriente habemus, quae prae penuria grani praesenti anno subjacet gravi periculo famis, cui de parte nostra non possumus subvenire sicut debuimus, quia in isto anno Ceres non bene fructificavit nobis in locis nostris. Sed petimus ut nobis aperiatis manum solitae largitionis vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti ob eleemosynam vestri in victum eorum in regione orientali, qua vos dominamini, ne fame penitus eos et inedia consummari vel mori videamus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 5 |
EPISTOLA V. AD EUMDEM.
|
Gratias agit pro husonibus, piscium genere, quantumque precum Deo pro ejus conjugis anima offerant Tegernseenses, exponit.
|
Famosissimo comiti MEGINHELMO, summae nobilitatis prosapia progenito, G. abbas cum grege monachico sibi subjecto salutem in Domino. Quod singulis annis petendo vos sollicitamus, compellit nos instans necessitas, et solita atque annualis largitio benignitatis vestrae, quia vix potuimus scire, quid essent pisces quos husones nominant, nisi eleemosyna vestri. Volumus etiam vos nosse quod nullo anno praetermittimus censum orationis quem vobis promisimus, exceptis his quas pro eleemosynas nobis facientibus communiter celebramus; specialiter pro vobis amicisque vestris qui adhuc vivunt vel jam in Christo obierunt, ac felicis memoriae conjuge vestra XLIII missas et psalteria X decantamus. Quin etiam nomina vestra scripta sunt apud nos propter jugem memoriam. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 6 |
EPISTOLA VI. AD EUMDEM.
|
Petit sibi suisque, cum carnibus monachorum more abstineant, husones mitti.
|
Domno M. boni nominis gloria ubique diffamato, GOZPERTUS abbas cum suis confratribus salutem in Domino. Nullius servitii munus prae manibus habentes, accedimus ad vos magnas res postulantes, sed tamen audacter, qui confidentiam resumimus de conscientia totius bonitatis in vos. In regione Australi, sicut scitis, habitantes, more monachorum, ut decet, a carnibus abstinentes, captura piscium raro pascimur, quia piscosas aquas minime habemus. Sed si Deus anno praesenti fecundavit capturam husonum, nobiscum petimus ut jubeatis largiendo communicari, ut memoriam vestri deinceps coram Deo in orationibus nostris habeamus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 7 |
EPISTOLA VII. AD GEBHARDUM EPISCOPUM AUGUSTANUM.
|
Ejus religionem ac pietatem laudat, spondetque se ad eumdem, cum per anni tempus licuerit, accessurum.
|
Domno pontifici G., sanctorum antecessorum meritis apostolica sede digne sublimato, G., servorum Dei ultimus, humilisque monachica congregatio sibi commissa, famulaminum precumque sedulitatem in Christo. Virtutibus vestrae laudabilis famae, quas pius rumor matris Ecclesiae ubique diffundit, congratulamur, quosque saepissime comperti sumus, frequentiori narratione venerandi antistitis nostri G. , qui vos multum amat in Christo, cum priscorum praedecessorum vestri episcoporum gratia seu familiaritate admodum pleniter ob eleemosynam sui functi sumus, qui nos dilexerunt pro amore Dei sanctique Quirini, patroni nostri, eo ardentius etiam gratiam vestri prae caeteris habere spiritus desiderio sitimus, quo vos nomen religiositatemque Benedictinae vitae positum in apostolica dignitate prae aliis exornare moribus habituque sentimus. Quia gremio Augustensis ecclesiae nutriti sumus a puero, sanctum locum saepe saepius visitare debemus, proximaque aestate, quando gramina sufficere possunt iteratoribus, vestris orationibus intus vos videre cupimus, vestraque animari praesentia, ut spiritus desiderat per singula momenta. Quocirca petimus, pontifex venerande, deinceps mementote nostri: quando nos vestri obliviscimur, nec nostri recordamur. Valete.
|
( Goteschalchi
ep. Frising. )
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | ||
Gozpertus Tegernseensis
| 8 |
EPISTOLA VIII. AD BRUNONEM.
|
Ut decimas in vico Tatinhusa ecclesiae Tontinhusanae reddi jubeat.
|
BRUNONI, domno beneficentissimo, abbas, vester servitor devotus. Quidam viculus haereditatis vestrae, Tatinhusa nuncupatus, duarum hobarum colonia possessus, memoria et aetate cunctorum qui adhuc supersunt, semper decimatus fuerat ad ecclesiam nostram, Tontinhusa nominatam. Et causamur pietati vestrae vestituram nobis injuste abstractam, petimusque ut, judicum vestri moderamine omnia justa libenter ponderante, nobis praecipiatis eamdem decimationem concedi, donec in concilio archipresbyteri et apud legum conditores dijudicetur quod justissimum sit; postea nolumus nec possumus contradicere, quidquid exinde facere praecipitis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 9 |
EPISTOLA IX. AD OTTONEM COMITEM.
|
Commendat ei servum quemdam, rogatque ut duo ipsi palliola reddantur.
|
OTTONI comiti venerando GOZPERTUS abbas cum fratribus sibi commissis devotum servitium ac precum sedulitatem. Diu noctuque vestrae pietati nimium confidentes, istum servum nostrum, omni solatio destitutum, commendamus vobis, post Deum unicissimum consolatorem de sibi nunc instanti tribulatione. Videlicet duo palliola, quae remanserant in vestra potestate, sibi reddi praecipiatis pro amore Dei et S. Quirini eleemosynamque vestri. Si illum dignamini consolari, nos utique scitote multum exinde gratulari. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 10 |
EPISTOLA X. AD H. COMITISSAM.
|
Petit pecuniam pro quorumdam consanguineorum suorum redemptione.
|
Domnae comitissae H., bona opinione ubique diffamatae, vester servitor devotus sedulae orationis constantiam. Instantis necessitatis meae causam conqueror pietati vestrae, quia eos, ut audimus, benigne consolamini qui in angustia sunt. Quidam consanguinitate mihi juncti, qui fuerunt liberi, venundati ab iniquis hominibus, duro premuntur servitio. Sed domnus noster, dux Heinricus, ob eleemosynam sui praecepit ut liberi redeant, si ei et pretium reddamus. Ad hoc petimus ut nobis aliquod auxilium faciatis pro Dei amore, semper memor quod ereptores oppressorum sibi mereantur praemia aeterna. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 11 |
EPISTOLA XI. AD OTPERTUM ABBATEM.
|
Ut quamdam inter utriusque servos commutationem fieri permittat.
|
Abbas GOZBERTUS cum fratribus dilecto domno et confratri OTPERTO salutem in Domino. Rogamus vos per amorem amicitiae quam inter nos habemus pro mercatione quam famulus noster et famulus vester inter se fecerunt, ut commutationem fieri ejusdem mercationis praecipiatis, et hoc perficiatur salva fide inter utrosquei ita tamen, si vultis et praecipitis, ut famulus noster cum juramento contestetur ne res famuli vestri pejorata sit in potestate sua de suo aliquo delicto.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 12 |
EPISTOLA XII. AD EIHSTATENSIS ECCLESIAE FRATRES.
|
Ut diem obitus fratris sui ad se perscribant.
|
G., TEGERNSEENSIS monasterii abbas, quamvis indignus, fratribus Eihstatensis Ecclesiae amandis tanquam uterinis Christianae germanitatis. Quamvis corporali localitate a vobis simus disjuncti, coagulatione tamen specialis commemorationis jugiter vestrae dilectioni sumus compaginati. Lugubre nuntium turbabat nos corde tenus, quia fratrem nostrum jam ad Deum migrasse audivimus, qui, dum vixit, dimidium animae meae fuit, cujus obitus diem Kalendario conscribi nobisque transmitti rogamus. Hoc unum viventi fratri nostro dare decrevimus, sed eum in Christo laetari speramus. Petimus ut pro memoria felicis animae vobis ministrari jubeatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD DOMNUM II.
|
Ut tertiam partem Historiae Tripartitae sibi utendam et exscribendam concedat.
|
Abbas G., quamvis indignus, domno H. salutem in Christo. Recordamini, petimus, fidei charitatisque quam uterque vestrum alteri promiserat; et, ne ullo modo inter nos frigescat, si nobis aliquid vestri servitii praecipitis, devotus implere studebo. Tripartitae Historiae duas partes conscriptas habemus; tertia pars ideo deest, quia exemplar alias acquirere non possumus, nisi ob gratiam vestri nobis mittere dignemini.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD R. COMITEM.
|
Immam ancillam cum filiis suis sibi lege deberi probat, ac reddi postulat.
|
Domno R., comitatus honore valde digno, GOZPERTUS abbas cum fratribus sibi subjectis salutem in Domino. In omni potestate vestri praesidatus sapienter vos agere, et cuncta secundum legem decernere, semper audivimus. Ideo dolemus quod famula nostra Imma cum filiis suis nobis est a vestra potestate injuste rapta. Scimus enim, si legem patrum suorum haberet, quod filii ejus vestri servi essent. Illa autem perdidit legem patrum, quia in nostra potestate stuprata est et peperit filium antequam legitimum maritum acciperet; cujus rei testes sunt omnes qui illam cognoscunt, qui eumdem infantem viderunt. Idcirco petimus ut nobis eamdem servam cum filiis reddi praecipiatis, ne et vobis peccatum sit, si moram in reddendo facitis, et nobis necesse non sic, cum negatione, contra sensum sit domno nostri duci de hac requerimoniam facere.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 15 |
EPISTOLA XV. AD P. COGNATUM SUUM.
|
Ut in egregio Tegernseensem familiam juvandi animo persistat, et quosdam famulos civitate pulsos, tueatur
|
G., in omnibus vester devotus servitor, P. amicissimo consanguineo domnoque charissimo sedulam orationem devotumque famulamen. Deus, qui nullum bene operantem indonatum relinquet, restituat vobis remunerationis donum quod pro nobis constanter, devote fideliterque laborastis in eo quod ad vestrum solatium confugimus justitiam Dei nostri monasterii exquirendam. Petimus vero ut pro amore Dei sanctique Quirini adhuc persistatis fido adjutorio, ut coepistis, et usque ad fidelem finem, ut vobis confidimus, perducatis. Quidquid nos vel nuntii nostri vobis dare pro hoc negotio promisimus, quando vel ubi vultis, sine mora praesentamus, ita tamen si vestro juvamine nobis curtlia restituantur. Istos famulos nostros mittimus pietati vestrae, quos isti urbani de civitate expulerant propter despoliatos homines, quod bene nostis, quia illi de hac re aliquid non praesumpserant priusquam vestram et domni Taginini licentiam habebant. Quocirca rogamus ne eos extra potestatem vestram dimittatis, donec illos pacifice et sine timore in civitate manere faciatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Gozpertus Tegernseensis
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD EUMDEM
|
Conqueritur ob sui neglectum et oblivionem, rogatque ut aliquid cupri, stanni et plumbi ad fundendam campanam, et nonnihil thymiamatis ad cultum Dei et S. Quirini mittat.
|
Abbas G. caeterique fratres P. quidquid patres dilecto fratri filioque charissimo. Plures anni computantur quod nativum solum dereliquistis, et regiones adistis ignotas, in quibus, ut libenter audivimus, etiam satis abunde ditatus estis. Sed miramur et dolemus quod nostri penitus ita oblitus estis, ut nec per nuntios, hinc inde saepius cursitantes, ullum salutaminis verbum unquam nobis demandastis; cum menti nostrae, ut puerulus eratis, corde tenus semper amore sitis coagulatus. Ob recordationem non obliviscendae priorisque amicitiae rogamus nobis transmitti aliquantum cupri, stanni, sive etiam plumbi. Volumus enim, si Deus praeibit, grandem fundere campanam ad honorem Dei et S. Quirini. His enim omnibus exhaustae sunt nostrae patriae civitates, nec ullo pretio aliquid istiusmodi possumus comparare. Ad thurificandum etiam domui Dei altarique S. Quirini petimus nobis aliquantulum thuris vel alicujus generis thymiamata transmitti. Si aliquid nobis per praesentes nuntios remandatis quod ad servitium vestrum facere possumus, omni devotionis studio libenter implebimus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/52047045
|
[] | |||
Willelmus Conquestor
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD GREGORIUM VII PONTIFICEM ROMANUM.
|
( Vide in Gregorio VII, Patrologiae tom. CXLVIII,
col. 748.)
|
http://viaf.org/viaf/88049597
|
[] | ||||
Willelmus Conquestor
| 2 |
EPISTOLA II. AD JOANNEM ABBATEM FISCAMNENSEM.
|
( Vide Patrologiae tom. CXLVII, col. 463.)
|
http://viaf.org/viaf/88049597
|
[] | ||||
Willelmus Conquestor
| 3 |
EPISTOLA III. AD CLERICOS ET LAICOS PER ANGLIAM CONSTITUTOS. (Edidit SELDEN in notis ad Eadmeri Hist. novor., Append. ad Opp. Lanfranci ed. 1675, pag. 113.)
|
WILLELMUS, Dei gratia rex Anglorum, tam clericis quam laicis per Angliam constitutis, salutem.
|
Notum sit vobis me concessisse et confirmasse, assensu Lanfranci archiepiscopi Cantuariensis, et Stigandi episcopi Cicestrensis, et consilio etiam episcoporum ac baronum meorum, ut ecclesia sancti Martini de Bello, quam fundavi ex voto ob victoriam quam mihi Deus in eodem loco contulit, libera sit et quieta in perpetuum ab omni servitute et omnibus quaecunque humana mens excogitare potest, cum omnibus dignitatibus et consuetudinibus regalibus quas ei regali auctoritate concessi, sicut chartae meae testantur. Volo itaque, et firmiter praecipio, quatenus ecclesia illa, cum leuga circumquaque adjacente, libera sit ab omni dominatione et oppressione episcoporum, sicut illa quae mihi coronam tribuit, et per quam viget decus nostri regiminis. Non liceat episcopo Cicestrensi, quamvis in illius dioecesi sit, in ecclesia illa, velim maneriis ad eam pertinentibus ex consuetudine hospitari, contra voluntatem abbatis; nec ordinationes aliquas ibidem facere, nec abbatiam in aliquo gravare. Sed neque super illam dominationem aliquam, aut vim, vel potestatem exerceat; sed, sicut mea dominica capella, libera sit omnino ab omni ejus exactione. Ad synodum vero abbas ire non summoneatur nec compellatur, nisi propria voluntate pro aliquo negotio ire voluerit. Nec monachos suos ubi sibi opportunius viderit, ad sacros ordines promoveri facere prohibeatur. Nec altarium sacrationes, confirmationes, vel quaslibet episcopales benedictiones, abbatis vel monachorum requisitione a quolibet episcopo ibidem libere fieri, ab aliquo contradicatur. Hoc etiam regali auctoritate et episcoporum ac baronum meorum attestatione constituo, quatenus abbas ecclesiae suae et leugae circumjacentis per omnia judex sit et dominus. Defuncto abbate, de eadem ecclesia abbas eligatur, nisi forte ibidem idonea persona reperiri non possit. Hanc constitutionem meam, sic voto et regali auctoritate confirmatam nullus successorum meorum violare vel imminuere praesumat. Quicunque igitur contra libertates vel dignitates ejusdem ecclesiae fecerit, forisfacturae regiae coronae subjaceat. Hujus rei testes sunt Lanfrancus archiepiscopus Cantuariensis, Stigandus Cicestrensis episcopus, Walkeiinus episcopus Winton., Wulstanus Wigorn. episcopus. Qui omnes, me praesente et audiente, horum praeceptorum meorum et constitutionum violatores perpetuo anathemate damnaverunt. Apud Winton. Locus sigilli.
|
(quod
absit)
|
http://viaf.org/viaf/88049597
|
[] | ||
Willelmus Conquestor
| 4 |
EPISTOLA IV. AD REMIGIUM ANTISTITEM LINCOLNIENSEM. ( Ubi supra. )
|
WILLELMUS, gratia Dei rex Anglorum, comitibus, vicecomitibus, et omnibus Francigenis et Anglis qui in episcopatu Remigii episcopi terras habent, salutem.
|
Sciatis vos omnes et caeteri mei fideles qui in Anglia manent, quod episcopales leges quae non bene nec secundum sanctorum canonum praecepta, usque ad mea tempora, in regno Anglorum fuerunt, communi concilio, et consilio archiepiscoporum meorum, et caeterorum episcoporum, et abbatum, et omnium principum regni mei, emendandas judicavi. Propterea mando, et regia auctoritate praecipio, ut nullus episcopus vel archidiaconus de legibus episcopalibus amplius in Hundret placita teneant; nec causam quae ad regimen animarum pertinet, ad judicium saecularium hominum adducant, sed quicunque secundum episcopales leges de quacunque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc episcopus elegerit et nominaverit, veniat; ibique de causa sua respondeat; et non secundum Hundret, sed secundum canones, et episcopales leges, rectum Deo et episcopo suo faciat.
|
http://viaf.org/viaf/88049597
|
[] | |||
Felix II
| 1 |
EPISTOLA I FELICIS PAPAE II. RESCRIPTUM AD EPISCOPOS IN ALEXANDRINA SYNODO CONGREGATOS. I. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI.
|
Ut nemo episcopum penes arbitros saeculares accuset. --II. Si quis adversus episcopum causam habuerit. --III. De eadem. --IV. De episcopis rebus suis exspoliatis, aut a sede pulsis. --V. Infames et sacrilegos ad testimonium non admittendos. --VI. Si episcopus vocatus ad concilium, ire non potuerit. -- VII. De causis quae legibus non continentur, vel prohibitae noscuntur. --VIII. De accusationibus episcoporum, et rerum suarum ablatarum redintegratione. -- IX. Quibus non liceat accusare, vel testificari. -- X. De eadem re. --XI. De personis accusatorum. -- XII. De primatibus et metropolitanis. --XIII. De accusationibus episcoporum, et ineptitudine accusantium. --XIV. Qui non debeant admitti ad accusationem. --XV. De eadem re. --XVI. Licere in ecclesiasticis negotiis, dicta causa et finita, recedere, quod in saecularibus non licet. --XVII. De accusationibus episcoporum. --XVIII. De non terminandis causis episcoporum absque auctoritate Romani pontificis. -- XIX. Si episcopus a comprovincialibus, vel a metropolitano senserit se praegravari. --XX. De judiciis episcoporum, et de tempore concesso ad praeparandum, et comparandum. --XXI. De judicibus et accusatoribus, quales debeant esse.
|
Reverendissimis atque dilectissimis fratribus, Athanasio et universis Aegyptiorum, Thebaidorum, Libyorum episcopis, in sancta Alexandrina synodo congregatis, Felix almae Romanae urbis et universalis Ecclesiae episcopus, et sancta synodus, quae in urbem Romam convenit, in Domino salutem. Sacram vestram synodicam epistolam, per gratiam sancti Spiritus, et Deo placitum studium conscriptam, vestrae a Deo honorandae sanctitatis gratia libenter suscepimus, atque instanter in synodo recitari per singula jussimus, et omnes intente ejus colligere verba praecepimus: super quae dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa est in luctum cithara nostra, cantatio in plorationem, et omne totius synodi gaudium in moerorem translatum est : quia non decuerat, ut hi qui corpus Christi quotidie proprio conficiunt ore , tantam paterentur persecutionem, quoniam Dominus Deus noster salutem providens generis humani, mandavit persecutiones non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invideri laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni regis vexari aut expelli. Quiescite, inquit sancta magna Nicaena synodus , et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, et sincera voluntate Dei superni mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur; quia nec decet, nec ordo patitur, ut iniqui et carnales, spirituales persequantur. Omnis enim qui resistit alicui, nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum, contra quem litigat. Et qui infestus est alicui, omnia sicut hostis agit, et insuper loqui contendit. Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut in quantum potestis, et Dominus auxilium dederit, talibus nostra apostolica, vestraque auctoritate resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus praestet adminiculum. Quoniam, licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus, justitia suffragante, Domino quoque opem ferente, superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur . Nam si officiis saecularibus humana lex subvenit , quanto magis ecclesiasticis et Domini sacerdotibus, maximeque pontificibus, qui pupillae oculorum Domini nuncupantur, divina atque catholica lex suffragari debet! Ait enim divinum de episcopis eloquium: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei . Et si saeculares humana multipliciter explorantur homines lege, et requisitiones atque induciae ejus multorum mensium conceduntur, ne injuste damnentur: quanto magis episcopis, qui proximiores sunt Deo, et super hos constituti, positique in coelesti militia, quae impensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur, opprimantur, vel subito damnentur! Incipiamus ergo , adjuvante Deo, et sancto Petro apostolo, per quem apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae, sed crimina: quia magis ut comperimus, iniquitate, quam charitate fratribus sunt impositae; et ut de caetero sollicitudo sit ne talia eveniant, capitula quaedam a sanctis patribus tam in Nicaena synodo, quam et in hac sede constituta, ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti, insidias inimicorum, auxiliante Domino, valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus verbis tantorum malorum imitemur compendium , et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum comperimus, retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus. Est namque synodicis decretum institutis ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates. Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius aliquos episcopos adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut justam emendationem, aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum . Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum: et si non hos audierit, dic Ecclesiae , id est, accusa eum publice, et non prius, et reliqua. Si quis episcopum post haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam, et non saecularibus, qui magis ad pacem quam ad judicium eos revocent , ut charitas in omnibus et ab omnibus custodiatur. Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tum tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora, canonice convocent, et non prius quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si aut vi , aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice evocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent, antequam canonice restituantur, et sua eis omnia legaliter reddantur. Si quis episcoporum fuerit suis rebus exspoliatus, aut a sua ecclesia vi aut timore expulsus, quod omni Christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte cedere, ut omnia quae ei ablata sunt, potestati ejus legaliter reddantur, et praesul prius restituatur, et postea non statim, sed diu et per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam: et si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis. Nulli infami atque sacrilego de quocumque liceat negotio adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione, aut inscriptione Christianum impetere. Si quis episcopus legitime accusatus, et supradicto ordine ad concilium canonice convocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debebit; et si ire non potuerit , pro se legatum ad synodum mittat. Nullae causae a judicibus ecclesiasticis audientur , quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Si quis aliter non acquieverit, nisi ut episcopum accuset, supra taxato hoc tenore agere debebit, quia aliter rata non potest accusatio exsistere. Tunc primo accusati causam accusator apud primates canonice deferat . Nec a communione prohibeatur accusatus, nisi ad electorum judicium canonice convocatus, infra tres aut sex vel plures menses pro suis rationem redditurus venire distulerit. Quod si probare potuerit, quod non noluerit, sed non potuerit venire, nihil ei nocebit. Ille vero, qui vi aut timore a sede pulsus, aut suis rebus exspoliatus fuerit, non prius vocetur ad synodum, quam ei omnia legibus redintegrantur. Et tamdiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat , quamdiu expulsus vel exspoliatus carere visus est rebus . Cum autem ad judicium venerit, si voluerit et necesse fuerit, induciae ei petenti a patribus constitutae, absque impedimento concedantur, et judices a se electi tribuantur, ut in loco unde est ille qui accusatur, aut si alibi alicujus temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas exposcerit, testes habere , et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa per subreptionem evenire solent. Ut testificandi, vel accusandi licentia denegetur his qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita, neglexerint . Multum derogatio praevalet quando derogatori creditur . Ideo variis detrectationibus atque accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari . Nec facile aut indifferenter suscipere accusationes praesumat, dicente Domino: Non suspicias vocem mendacii ; sed prius probare debet suspicionem et causam, aut quo animo hoc faciat, et postmodum suspicere: quia veritatis professionem , propinquitatis, inimicitiae, timoris, amoris, odii et cupiditatis intentio impedire, et adversa fratribus irrogare solet. Personae accusantium tales esse debent, quarum fides et conversatio et vita probabilis et absque reprehensione sit, et quae omni careant suspicione: quia et hoc, te praesente, ut bene nosti, in Nicaena synodo, propter malorum hominum infestationem, ab omnibus diffinitum est, licet pravorum hominum insidiis sint haec et alia quamplura deleta. Primates illi, et non alii sint, quam in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero, qui metropoles tenent sedes , archiepiscopi vocantur, et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis patribus roborata. Primo semper in omni episcoporum accusatione, vita, persona et conversatio accusantium enucleatim inquiratur: et postmodum ea quae objiciuntur, fideliter pertractentur: quoniam nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius requiratur fides, personae, vita et actus discutiantur: quia non debet, pravorum aut insidiantium hominum pernicie, vita lacerari innocentium. Sane saepissime boni a malis persequuntur, qui non cessant suis calamitatibus aliis derogare. Ideo summopere providendum est ne haec fiant. Nullus servus , nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus qui inimicitiis studet, nullus qui frequenter litigat , et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel omnes, quos ad accusanda crimina publica leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare; quoniam accusatores et accusationes, quas leges saeculi non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas recipere debet ordo, invenire nequeo, cum haec et in Nicaena synodo prohibita sint, et illi magis ab istis, non isti ab illis judicari debeant; et apostolus dicat: Spiritualis judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur. . Haeretici, a quibus nimium opprimimur, excommunicatique, homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint , nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. Nec ita in ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut in saecularibus . Nam in saecularibus postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, dicta causa, recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui juste et canonice recipi debeant, legitima in synodo, suo in tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur, qui sunt in provinciis, episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur episcopus: quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum. Nec illi, qui throni Dei vocantur , pravorum hominum insidiis turbari debent, sed libere Christo Domino famulari. Quamquam comprovincialibus episcopis una cum eorum metropolitano, suae provinciae causas episcoporum liceat charitative et concorditer agitare, non tamen licet definire absque Romani pontificis auctoritate. Quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi qui hoc egerint, suae praesumptionis suscipiant damnum: et illi, qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae sedis, et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur, atque restituantur. Ipse enim ait Dominus: Quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis . Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat. Et dum praedictam Romanam matrem appellaverint Ecclesiam, aut ab ea se audiri exposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam eis vim inferre praesumat, antequam eorum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit. Nam nec hoc perperam praesumimus, sed et ipsum in Nicaena synodo constitutum, et antecessores nostros egisse, bene, Athanasi, nosti: quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclepius Gazae, et Lucianus Adrianopolites, ab Orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum quasi ad totius orbis caput confugistis, cognita eorum nequitia , et vestra justitia, vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, suas singulis reddens ecclesias. Orientalibus scripsit, culpans eos, quod non recte tractassent viros inculpabiles de suis ecclesiis expellentes, et constituta Nicaeni concilii minime conservantes. E quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus praesumptionibus certam redderent rationem, et coram eis ostenderet, justum se super eis protulisse decretum. Interminatus est etiam non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim hujus sanctae sedis privilegio tu et fratres tui proprias recepistis ecclesias, cum omnibus sibi pertinentibus. His enim et aliis quam plurimis documentis manifestum est, nullum damnari, aut suis exspoliari rebus debere episcopum, qui hanc sanctam sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem adsciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis , hoc est, principis apostolorum Petri agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae sedi, id est, apostolicae, facere commisit, utpote quoniam solus atque prae omnibus praefatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum . De induciis vero episcoporum , super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda impetitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum aut sex mandaverunt menses concedi, quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus! Nam et a nostris antecessoribus, atque reliquis sanctis patribus multoties inhibitum est, ne quis Domini sacerdotibus detractationes irroget; quanto magis accusationes, non ex radice charitatis prolatas! Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos, qui perfecte Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones, qui corrupti sunt, precum assiduitate confundunt . Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores esse debent, qui omni careant suspicione , et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam. His ergo tam legaliter , quam et canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione et timore dominico, per quem humana removetur offensio, et ecclesiarum aedificatio praeponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent, quam ad damnationem; quoniam ait dominus: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem . Jam enim formam dedimus , et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se agnoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contraditum, dicente apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit . Christus enim Dei filius, Dominus noster, humano generi propria passione salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret . Et si Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret: ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum . Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt, et vident Deum: quid ergo erunt illi, qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando, damnare moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret , ita fratres insequuntur, ut perdant. Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei exsistunt. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum . Et iterum sapientissimus Salomon ait: Quoniam qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius ad Deum perveniet auditio, ad correptionem iniquitatum illius: quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurantium non abscondetur . Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent: quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te . Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos B. Paulus admonens, ait: Non debere plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem . In definitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent. Gloria enim et contumelia in loquela: et in lingua hominis, casus illius est . Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant talia, et hujusmodi blasphemia subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a Christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus . Deus omnipotens, et hujus unigenitus filius et Salvator noster Jesus Christus, hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro possideatis meliora, quae oculus non vidit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se , per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum, amen. Valere vos opto, fratres charissimi. Data idibus Februarii, Agario et Juliano viris clarissimis consulibus.
|
(Job. XXX) (S. Hier. in
ep. ad Nepotianum) (6, quaest. 1) (Eccles. IV) (S.
Greg. ep. 120 lib. VII) (Zachar. II) (Innoc. ep. 2) (Idem
papa ep. 7) (Carth. III, c. 9; Milev. 19, Agath. Aur., etc.) (Matth. XVIII) (Luc.
XVII) (Carth. IV, c. 26) (5, qu. 2) (Concil. Roman. V, sub Symmacho) (ex Aniano) (Hadr. c. 5) (Idem, c. 11) (Carth. III, 7) (Rom. V, sub Symmacho) (3,
qu. 2; et in decret. Ivo., lib. XLIII, q. 3) (Conc.
Afric. c. 30) (Anianus in c. 1 tit. 7, l. XVI Cod. Theod.) (Trip. III, 8; ex Socr. I, 31) (Dam. ep. ad Illyricos apud Theodor., II, 22) (Exod. XXIV) (An.
in lib. V Sent. Pauli, tit. 45, sent. 2) (Hadr., 4 et 15) (Hadr. coll. 23) (Idem c. 15) (Carth. VII, c. 2) (Hadr. 11 et 50, ex Carthaginensibus IV,
58, et VII, 2) (II Cor. II) (Hadr. coll. 63) (S. Leo, ep. 54) (Hadr. 27) (conc. Tolet. XI, c. 5) (sicut in praedicta, te praesente,
constitutum est synodo) (Matth. XVI) (Hadr. 6 et 18, ex can. 7 conc. Sardicensis) (ut semper
huic sedi sanctae licitum fuit) (Trip. IV, 15, ex Soz. III, 7) (Mart. I, consess. 2
conc. Later.) (Matth. XVI) (In decret.
Ivo. lib. IV) (Vide conc. Carth. III, cap. 7) (Trip. VII, 9) (Hadr., 15) (Trip. IX, 14, ex Theod. V, 9) (Joan. XIII) (Damasus,
epist. 2, ex Trip. IX, 15; ex Theod. V, 10) (Galat. I) (Rom. VIII) (Rom. XIV) (I Pet. V) (Abac. II) (Sap. I) (Prov. II) (Maurus Caesenas, ep. in eodem conc.) (Rom. XII) (Eccles. V) (Julius ad ecclesiam Alex.
Trip. IV, 29) (I Cor. II)
|
http://viaf.org/viaf/88642921
|
[] | ||
Felix II
| 2 |
EPISTOLA II FELICIS PAPAE II AD EOSDEM ET AD RELIQUOS DOMINI SACERDOTES. De patienti sufferentia persecutionum et tribulationum.
|
Felix sanctae universalis Ecclesiae papa, atque per gratiam Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae urbis Romae episcopus, una cum sancto concilio nostro reverentissimorum sacerdotum, huc nobiscum convenientium , in confirmatione piissimorum catholicae Ecclesiae dogmatum, et revelatione oppressorum fratrum, coepiscoporum videlicet nostrorum, qui rectam Nicaeni concilii tenent fidem, et qui fratres non infestant, universis spiritualibus fratribus nostris, et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis, atque omni plenitudini Ecclesiae catholicae.
|
Gratia vobis et pax multiplicetur in confortatione et sancti Spiritus communione quatenus in eo proficientes, a gloria in gloriam, virtutes annuntiemus ejus, qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum , apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Portare, fratres, hortamur , persecutiones et tribulationes patienter, ut ejus inveniamini filii, quem quotidie patrem vocatis Deum in coelis; et in eo vincatis omnia, qui propter nos vicit omnia: Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum . Imitatores quoque Dei convenit in omni verbo et opere imitari Deum . Ideoque illud oportet nos dicere, quod ipse de se perhibuit Dominus: Veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet . Venerunt et illi qui vos et nos persequuntur, quia vos sine nobis persequi non possunt, quoniam unius Dei membra sumus, et unum illius sacerdotium per ejus sanctificationem retinemus, et in nobis de suis nihil invenerunt: quia quidquid sumus, gratia Dei sumus, licet propterea calumniari nos irrationabiliter studuerint, quod facere solent inimici, suam ex hoc cooperire dementiam properantes, quatenus per mendacium veritatem valeant obumbrare. Scripsi enim vobis, inquit beatus apostolus, per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis, quam charitatem abundantius habeo in vobis . Etenim detrahentibus detrahere non est bonum, ut non ad ea quae scripta sunt, commoti, injuriae certamen efficiamus. Non debemus omnino timere opprobrium hominum , neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam, dicens: Audite me, qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est . Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis . Considerantes etiam quod in psalmo scriptum est: Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt. Vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, et labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Sed disperdet dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt, labia nostra a nobis sunt: quis noster dominus est ? Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim per probabilem et paternam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum namque est: Via stulti recta in oculis ejus. Et sunt viae, quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem . Nos enim qui haec patimur, judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera sua . Qui etiam per ministros suos intonuit, dicens: Mihi vindictam, ego retribuam . Vos enim in recta fide, et pura ac bona succurrite voluntate vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum: quoniam in hoc, ait Dominus, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem . Unde et ipse per prophetam loquitur, dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum . Spirituali dico habitaculo et concordia, quae in Deo est, et unitate fidei hujus delectabilis, secundum veritatem inhabitaculi, quae videlicet in Aaron magis decorabatur, atque sacerdotalem induentibus dignitatem, sicut unguentum super caput, principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens. In hoc enim habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus. Hujus ergo propheticae vaticinationis meritum amplectentes, fraternam praesentem syllabam exposuimus, nostra propter charitatem minime quaerentes, aut quaesituri. Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo, secundum vulgarem fabulam, excutere palum. Absit. Non sunt nostra ista: quapropter haec avertat divinitas. Non sunt edocti habitus nostri ita vincere, sed in patientia longanimitatis et spiritu humilitatis: quia sicut per duritiam minime purgatur nigella , ita nec pacis soporatus fructus intelligentiae per asperitatem exprimitur. Propter hoc enim et verborum supportavimus colaphos, ut vel paulatim valeamus eum imitari, qui propter nos se humiliare dignatus est, et extremae illius ultionis per hanc plagam verba declinemus. Audiamus ergo, et consentiamus Ecclesiae oratori, qui per linguam Spiritus sancti clara voce exclamat, dicens: Omnia vobis in charitate fiant . Ergo sive quaerimus, sive tantummodo dicimus, et tantummodo audimur, charitas intercedat. Ars aliqua existat ad compositionem concordiae boni et conjunctionem. Oportet enim, de Deo quaerentibus nobis spiritu rectitudinis mentis nostrae dinumerantes intentiones templum pacifice inhabitare in eum propter Dominum, qui per prophetam locutus est: Quaerens quaere, et apud me habita . Speculum enim dedit nos Deus populo suo, et oportet eos, qui a Deo sunt deputati sacerdotium adipisci, ita in humilitate gressuum mentis adinvicem tendere, ut in melius aedificentur hi, qui ad nos respiciunt, quam per nostram discordiam semitam pedum eorum concutere. Ad concordiam inclinemus nos ipsos, et unum in charitate sapiamus. Humilitatem veneremur, per quam apprehendi solet altitudo spiritus. Si enim amplius usque adhuc taciturnitatem, quam verborum garrulitatem dileximus, hoc quidem bene habere arbitrati sumus, ne scriptis vestris reciproca respondentibus, injuriae fomitem exhortemur, et pusillanimitate dijudicemur ab eo, qui omnia ad charitatem dirigere promulgavit. Oravimus vero et tunc ostium circumstantiae labiis nostris imponi, et verbum insonitum concipere potius quam verbum sonabile: et hoc tamen mihi donum est a domino, et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones . Sed quia tempus est loquendi et tempus tacendi , aperio verbum, et claudo ostium per taciturnitatem, competenter exorans: Domine, labia mea aperies, et respondeam exprobrantibus mihi verbum . Licet enim tacuissemus, non semper tamen tacebimus, adaperiente nobis domino claves verbi. Igitur directi in praesenti a beatitudine fraternitatis vestrae apocrisarii, post multas factas inter nos de ecclesiastica requisitione dissonantes sermocinationes, in fine ad hoc pervenerunt, admonentes nos atque hortantes interpretari unius veri Christi Dei nostri voluntatis intellectum, atque hujusmodi interpretationem destinare vestrae sacratissimae venerationi. Nos autem acceptam habentes bonae conscientiae praedictorum venerabilium virorum admonitionem, cognoscentes autem et quae principatus apostolorum summitas docet , paratos esse ad satisfactionem omni poscenti verbum de spe, quae in nobis est, secundum Dei timorem, mansuetudinemque ad bonam scientiam temperantes, super tali tantummodo requisitione mentem nostram per has syllabas exponimus, superfluam exercitationem et altercationem verborum, propter satietatem et praesentis temporis incongruitatem, declinantes ac praecaventes, nihil omnino aliud intelligentes, aut proferentes vel dicentes, quam quod audivimus et cognovimus a sanctis et universalibus magnis apostolis, eorumque successoribus, et patres nostri enarraverunt nobis, et audientes praedicavimus, ad supernam tendentes vocationem. Nostrum est studium, ubi pacis constitutio manet his, qui in stadio pietatis sunt, bene unica gloria intercessori tribuitur et corona. Deo manifestati sumus, qui judicat omnia, et comprobat. Non jurgialiter stamus, non ad contradictionem respicimus, nec favorem inanem amplectimur: sed in verbo Dei proposito, hujusmodi requisitionis resolutionem fecisse dignoscimur, confidentes quoniam pacis Dominus Deus ad alterutrum nostrorum unitatem et dilectionem conservabit in gloria ejus benignissimae majestatis. Omnem cum vestra beatitudine in Christo existentem fraternitatem, tam nos, quam qui nobiscum sunt, multum salutamus. Data 8 kalend. Novembris, Philemone et Attico viris clarissimis consulibus.
|
(Martinus I papa in synodica conc.
Later.) (I Pet. II) (Jac. I) (Rom. VIII) (Maximus Aquileiensis,
cons. 4 ejusdem conc. Later. anno 649 celebrati) (Joan. XIV) (I Cor. II) (Deusdedit Calaritanus ep. ibidem) (Martinus I,
cons. 3 ibidem) (Isa. LI) (Psal. XLIII) (Psal. XI) ( ejusdem papae verba ) (Prov. XII, XIV) (Conc. Rom. III, sub
Symmacho) (Jerem. XV) (Rom. XII) (Joan. XIII) (Psal. CXXXII) (Paulus CP. ep. Monothelita ad Theodorum papam
cons. 4 conc. Later.) (ut prophetice dicamus) (Dan. III) (I Cor. XVI) (Isa. XXI, juxta LXX) (quod dicere piget) (Psal. XVII) (Eccles. III) (Psal. L, CXVIII) (I Pet. III)
|
http://viaf.org/viaf/88642921
|
[] | ||
Gerbertus Auriliacensis
| 162 |
EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA.
|
Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis.
|
Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 163 |
EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI.
|
Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 164 |
EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM.
|
Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 165 |
EPISTOLA CLXV.
|
Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 166 |
EPISTOLA CLXVI.
|
Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 167 |
EPISTOLA CLXVII.
|
Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere possit.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 168 |
EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM.
|
Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 169 |
EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.
|
Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 170 |
EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO.
|
Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius.
|
Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. . Ego cum statuissem non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal.
|
[republica]
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||
Gerbertus Auriliacensis
| 171 |
EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS.
|
Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 172 |
EPISTOLA CLXXII.
|
Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 173 |
EPISTOLA CLXXIII.
|
Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 174 |
EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM.
|
Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 175 |
EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
|
Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 176 |
EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO.
|
Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 177 |
EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM.
|
Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 178 |
EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM.
|
Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 179 |
EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
|
Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 180 |
EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM.
|
Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata charitas.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 181 |
EPISTOLA CLXXXI.
|
Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 182 |
EPISTOLA CLXXXII.
|
Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 183 |
EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R.
|
Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 184 |
EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM.
|
Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 185 |
EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO.
|
Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 186 |
EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI.
|
Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, Vox populi vox Dei, et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: Crucifige, crucifige. Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 187 |
EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI.
|
Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 188 |
EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI.
|
Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium.
|
Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 189 |
EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI.
|
Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia.
|
Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 190 |
EPISTOLA CXC.
|
Domino et reverentissimo patri ill. G. filius.
|
Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 191 |
EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS.
|
Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS.
|
Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire!
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 192 |
EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII.
|
Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 193 |
EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO.
|
Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 194 |
EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI.
|
Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum proximus ardet. Et divinus sermo: A sanctuario meo incipite, id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 195 |
EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO.
|
Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: Vae illi per quem scandalum venit! Cum enim Paulus apostolus dicat: Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam. Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 196 |
EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS.
|
Pro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 197 |
EPISTOLA CXCVII.
|
Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 198 |
EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI.
|
Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 199 |
EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM.
|
Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 200 |
EPISTOLA CC.
|
Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 201 |
EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM.
|
Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 202 |
EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM.
|
Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 203 |
EPISTOLA CCIII.
|
Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 204 |
EPISTOLA CCIV.
|
Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 205 |
EPISTOLA CCV.
|
Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 206 |
EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI.
|
Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 207 |
EPISTOLA CCVII.
|
Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 208 |
EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI.
|
Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 209 |
EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI.
|
Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 210 |
EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS.
|
Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 211 |
EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM.
|
Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini.
|
Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | |||
Gerbertus Auriliacensis
| 212 |
EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO.
|
Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 213 |
EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO.
|
Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta habemus.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 214 |
EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO.
|
Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 215 |
EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM.
|
( Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum
summum pontificatum scriptis. )
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gerbertus Auriliacensis
| 216 |
EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
(Vide ibid.)
|
http://viaf.org/viaf/264422706
|
[] | ||||
Gillebertus de Hoilandia
| 1 |
EPISTOLA I. AD FRATREM RICHARDUM. Richardum correptione, ut apparet, vel nescio quo asperiore verbo offensum, sed jam denuo placatum commendat. 1. 2. 3.
|
Tam vero quam veteri uteris, mi Richarde, proverbio: « Omnia cum amico deliberanda esse; de ipso tamen prius » . Noli, inquit propheta, amico credere, et in duce ne habueris fiduciam. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui . Simulatae amicitiae veras in suspicionem adducunt, et virtutis hujus raritas facit ut de veritate dubitetur. Felix qui neutram impingit in partem, sic in contrahendis amicitiis prudentem se exhibens, ne sit in providendo nimius. Inutile siquidem arenae mandare semina; miserius multo non seminare omnino, ad ventos et nubes respectantem. Vilissimis in rebus solliciti possessores sumus; in pretiosissimo possessionis genere omnino inutiles. Lapsantem amicum quis fere est qui relevet, cum domum ruentem nemo non suffulciat? Haec idcirco dixerim, ut virtutem hanc in te commendet ipsius raritas, et multitudine collata negligentium clarior emineat.
|
Perspecta epistolae tuae facie, philosophicum mox 190 illud recensui: « Et post malam segetem serendum est » Tanta aviditate ad amicitiarum mihi videris aestuare commercia, ut ubi paulo ante naufragium pertuleris, navigatione iterata restaures. Prudenter plane unius forsitan horae felicior proventus longi temporis recompensabit incommoda. Et ut de domestica aliquid philosophia ingeram, apostolicum illud in te experior: Charitas operit multitudinem peccatorum . Tanta verecundia amici castigas erratum, ut credaris veniam praetendere, non intendere querelam. Denique sic me amica mordacitate corrodis, illo ut me sale leniter perfricari sentiam, quem Domini sacrificiis abesse non licet . Volasti ad me unus de Seraphim succensus ac flammigerans totus: et urenti carbunculo quem de altari tulisti, labii nostri lapsum expurgas . Quanto mihi gravior culpa, tanto gratior correptio. Vere alium te experior quam arbitrabar. Nunc tandem aliquem mihi gustum prudentiae tuae dedisti: siquidem in patientia sapiens dignoscitur . Patientiam tuam admiror et veneror. Dissimulas injurias, provocantem reformas ad gratiam; complanas exasperantem, et immeritum muneras, imo male meritum. Munera tua munera mihi grata sunt, grata auctore, grata et usu. Illa et te mihi praesentant, et me informant. Nesciunt muta esse munera sapientis. Quid enim mihi in baculo innuis, nisi ut rectus sim et rigidus: ne sim arundineae flexibilitatis et 191 fragilitatis, juxta illud prophetae, Baculus confractus arundineus Aegyptus, in quo qui innititur, perforabuntur manus ejus? Talem tu me invenisti, et confractionis nostrae hastulis manus tuae cruentari poterant; nisi quod illae solidiores sunt, et oppositos retundunt aculeos. Benedictae manus, quae nesciunt calamum quassatum conterere, magis autem considerant : neque linum fumigans exstinguere. Confundentur qui operantur linum, pectentes et texentes subtilia , ait propheta. Propterea confusionem indutus sum, qui lanae simplicitatis tuae, simulationis meae linum subtexui: in cujus duplicitatis suggillationem geminum mihi forsitan calicem transmiseris. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile . Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus: replebitur ignominia pro gloria! Quorsum ista, frater, nisi ut lenitatem tuam commendem, condemnem autem iniquitatem meam? Sed quoniam longum est per singula currere capitula, verbum tibi abbreviatum et consummans facio. Insipienter locutus sum, et quasi una de stultis mulieribus. Agnosco delictum: ignosce, tu. Rogatus non negabis veniam, quam gratis offers. Possem excusationes praetendere, attenuare immanitatem reatus, peccati pondus alii impingere; et in ferientis caput, quo vulneratus sum, ferrum vibrare: sed parco, ad precem magis supplicationesque conversus. Nolo enim, dum scissa resarcio, utcunque sarta rescindere; et, ut latus meum protegam, alterius vulnerare. Hoc tamen non sileo. Domus vestra non bene compacta est; squamis se prementibus, una uni non firmiter cohaeret: et nimis facile non pacis, sed dissensionis spiritus incedit per eas . De caetero quod diem protraxerim, quod diu noluerim, quod tarde facio, quod oneri te mihi futurum dixerim, strictim respondeo. Multa inter loquendum proferimus, alienum magis animum praetentando, quam praecipitando nostrum. Nam et nude tecum loquar, et ex cordis mei sententia: societatem tuam optavi et opto; sed distuli, ut commodius fieret, solatio te magis quam oneri mihi futurum praesumens, propter morum forsitan studicrumque similitudinem. Utinam aeternum te magis, quam ad tempus recipiam, ad manendum, non ad remeandum. Vale.
|
(Mich. VII, 5) (amicitias dico) (SENECA, epist. ad Lucil.) (I Petr. IV, 8) (Levit. II,
13) (Isa. VI,
6, 7) (Prov. XIX, 11) (IV Reg. XVIII, 21, et Isa. XXXVI, 6.) (Isai. XIX, 9) (Prov. XX, 23) (Habac. II,
15, 16.) (Job XLI, 6,
7)
|
[ fort. consolidant]
|
http://viaf.org/viaf/67781845
|
[] | |
Gillebertus de Hoilandia
| 2 |
EPISTOLA II. AD QUEMDAM ADAMUM. Hortatur Adamum, ut aliquando memor propositi, religiosum statum amplectatur. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Quantum te cupiam in visceribus Christi Jesu, mi Adam, utinam ipse nosses, quod noster tibi sermo explicare non sufficit. Jampridem id optaveram, sed temperabat votum desperatio quaedam. Nunc autem solito uberius excrevit, et increbuit desiderium, exarsitque in concupiscentiam conversionis tuae, concepta jam spe, sed satis tenui, de verbis tuis: veritus ne verba illa levi tibi quodam exciderint mentis impulsu momentaneo. Sed dixeris ea ut libet, et fuerint vel nimis promptulo subitaneoque elapsa affectu, vel provida deliberatione prolata; omnino nisi bene de te sperare non possum, domestico commonitus exemplo. Atque utinam ipsum te nostra commoveant, imo commoneant exempla; et arreptis pennis columbae in locum quietis felici me compendio praevoles, qui tardius coeperis! Quam latam et patentem ad aemulandum fenestram dederis, mox aliis futurus exemplo; et, ut de nostris interseram, ingens ostium ad virtutis viam! Denique audire mihi videor de Canticis illud tibi decantatum iri: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus .
|
Felix plane, et bis felix, si conversionem tuam salutis occasionem aliis effeceris: si ad vitam veritatemque traxeris, qui post te currunt modo; volebam dicere, in vanitate, sed veritus sum ne forte tenerum et nascentem adhuc in Christo affectum contristem. Non quod ego artium eruditioni derogo, et liberalium doctrinarum promptae memoriae, et perspicuae intelligentiae, in quibus 192 scientiae consistit integritas. Bona enim artium notitia, sed si quis eis legitime utatur, id est tanquam gradu quodam et vestigio, non quo stetur et inhaereatur, sed quo utendum sit ad superiora quaedam et sanctiora et magis intima arcana sapientiae, in reconditos et suaves recessus, et in ipsam lucem inaccessibilem, quam inhabitat Deus. Quam artium omnium artem dixerim, et legem, et formam, et normam, et rationem, et exemplar universale, uniforme, invariabile: ultra quam sicut nec progredi possumus, sic nec citra subsistere debemus; cujus respectu omnis alia quaecumque et quantacunque fuerit sapientia, non modo vana est, si istam non aequat, sed etiam iniqua, si ad hanc se non dirigat; si ita studium nostrum sollicitet et alliciat ad se, ut delectationem nostram detineat et deludat in se, hocque fine contritus conquiescat animus, repulsam passus ne pergat ad secretiora; pastus inanitate et quasi pictis epulis, ut nunquam esuriat et nunquam degustet quam suavis est Dominus. Quid enim nisi suavis Dominus? Delectat te vehementer, animum amoremque arripuit attraxitque ad se tuum exigua haec et ambigua naturarum rationumque notitia, ad quam vix longo circuitu et sinuosis anfractibus pervenitur. Quid ergo ipsa, a qua omnia haec et instituuntur ut sint, et illustrantur ut nota sint, creatrix Sapientia? nonne multo ambitiosius ejus se tibi commendabit perceptio; suavitatemque suam blandius serenatis infundet sensibus, inusitatis affectibus inexplebilem in se provocatura concupiscentiam? Siquidem qui edunt me, inquit, adhuc esurient: spiritus enim meus super mel dulcis . Ampla quaedam habes, amice, ad hoc ipsum mel receptacula; acre dico et exercitatum ingenium, multarum subtiliumque rerum scientiam. Sed ego haec quasi capaces favorum cellas reputaverim, et adhuc vacuas. Accede ergo, ut infundaris, ut repleantur receptacula tua; exuberent et redundent et refundantur in nos, jure tibi applausuros in illud Cantici: Favus distillans labia tua . O si quando in domo Domini disputantem te audiam, secretos sacratosque exponentem sensus, attingentem et distillantem tenuiter nobis aliquid de divinae majestate essentiae, de aeternitate, immensitate, simplicitate: ubi nihil exiguum est, quia simplex est; nec multiplex, quia immensum est: sed totum infinitum est; non temporali successione, nec mole et distentione locali, sed vi essentialique potentia. Quae quidem tota ubique est, sed in se tota; quoniam in nullo tota ejus virtus, veritas, voluntas vel expenditur, vel exprimitur. Ubi possunt disputandi gradus quidam esse, et distinctae secundum nos significationes nominum, res autem unica et inseparabilis. Plena sunt omnia admiratione, et digna veneratione, et investigatione delectabilia. Denique, ut scriptum est: Non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu . De hujusmodi te libenter prophetantem audiam; et cum te in immensum pelagi hujus profundum immerseris curiosus scrutator, aspergentem his qui ad uberiora habiles non sunt, suavem vitalis rorem sapientiae; cum vero divina te converteris ad beneficia, tunc profusius explicantem, et expedientem copiosius quae senseris de venia, gratia, gloria, de his quae vel dedit, vel reddidit, vel addidit, et universis quae pro nobis pertulit et contulit nobis Dominus; proponentem nobis praecedentes in Christo passiones, et futuras glorias, patientiam tribulationum, et exspectationem retributionum, elementa fidei, et morum instituta, et singulos percurrentem renovationis et profectuum gradus. Copiosa haec plane materia et concupiscibile negotium: nec est ubi se fecundius et fructuosius exercere potest quamlibet vel ardens vel eruditum ingenium. Haec idcirco dixerim, ne inanium te studio excuses litterarum; umbram secteris, privandus lumine: ne, Aristotelicis distortus argutiis, silentium nostrum et simplicitatem causeris. In his enim vel maxime administratur occasio, ut, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformemur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu . Otiosumne tibi nostrum videtur et iners silentium, in quo istud geritur negotii: in quo et traditur et exercetur ars quaedam velut directam 193 ad lineam progrediendi in Deum, transformandi et transmutandi se in novum hominem, in novum Adam; et pertingendi usque ad sensum Christi, in quo absconditi sunt omnes thesauri sapientiae Dei? Perennes omnino hic et fere in promptu sunt radiantes omnino metalli venae, si tamen in altum quis fodere maluerit, quam foris mendicare. Non ego tibi nunc collata in te divina recenseo beneficia, gratias Domini, et ingratitudinem tuam, imo malam mercedem optimo relatam muneri; non perniciosa saeculi oblectamenta, in quae ardenti proruitur studio, ita ut Domino terga vertamus; et non faciem, quantum possum, verbis extenuo; nec medicinales in praesenti expono molestias; non futuras intendo poenas, et propono gloriam, nec in longinquum metum vel exspectationem tuam mitto. Tantum de instanti persuadeo pingere , non de futuro praemio; de primitiis, non de plenitudine. Non est facultatis meae rem verbis prosequi; nec dignum est tantae majestatem materiae angustiis oris nostri coarctari. Tantum experiri velis, et scies quoniam cantabiles justificationes Domini, etiam in loco peregrinationis hujus ; et futurae in fine saeculi messes, primitivis seminantur in gaudiis. Noli dulcia differre in annum: noli, quae se tibi ultro ingerit, obsistere gratiae. Vae mihi si illam excluseris a te quam inveni penes te! Sequere alacri et impigro pede, quo te prima ejus vocant blandimenta. Jussisti ut mitterem ad te: atque utinam ibi inveniaris, ubi dereliqui te, in ipsis, dico, januis, et fere in limine, jamjamque exiturum de conversatione saeculari! Si tibi in aliquo necessarius videbor, totum me impendam, quia totum debeo. Praesentiam magis, quam epistolam exspecto. Vale.
|
(quod pace tua dixerim) (Cantic. I, 3) (Eccli. XXIV, 29, 27) (Cantic. IV, 11) (Eccle. I, 8) (II Cor. III, 18) (Coloss. II, 3.) (Psal. CXVIII, 54)
|
[ Fort. Quid enim suave nisi Dominus?] [ forte pignore] [ al. dubia]
|
http://viaf.org/viaf/67781845
|
[] | |
Gillebertus de Hoilandia
| 3 |
EPISTOLA III. AD FRATREM GUILLELMUM. Dehortatur eum a periculosa profectione in curiam, et aliam quamdam spiritualem profectionem commendat. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
Dilecto fratri GUILLELMO, frater G., salutem in Domino.
|
Desideratissimus frater noster R. abunde suo nos exhilaravit adventu, et, nuntiata incolumitate vestra, gaudio uberiore perfudit, salutationis obsequia deportans, repostulans suffragia orationum. Utinam copiosius solito ad munus istud manus nostra sufficiat, et tanto plenius absolvam, quanto parcere nobis in reliquis decrevisti! Audivi etenim te satis crebro repetitisque verbis plenis significantem frequentius ingessisse, orationes ut tibi sollicitius impenderem; de caetero fore me securum. Praeclare, frater, omnino, et ut virtutis virum decet. Quid enim? aliudne est quod vel quisquam libentius rogare debeat, vel monachus licentius possit? Erubesce ad quorumdam impudentiam, qui, cum omnia sperare debeant, necessaria quidem, a patre monasterii; emendicatis undecumque suffragiis, subtiles quasdam et exquisitas exinde pelliculas comparant; portentuosas vestes et peregrina palliola; caeteraque quae enumerare longum est, in odoribus, coloribus, saporibus, voluptatis irritamenta, instrumenta vanitatis: denique quos temperare oportuerat ab his quae concessa sunt usui, ostentui impudenter inservire videas. Quem naevum longe abesse moribus tuis, vox illa tua toties replicata declarat, et detergit a te leprae hujus colorem nimis late respersum. Durus ego et inhumanus, et cum in reliquis formosus sim; ut ipsi aiunt, denigrata est in hac parte super carbones facies nostra, quod erogare non novi, nisi quae consuevi rogare. Obloquantur quantum voluerint; improbitatem suam avaritiam nostram faciant, et de mollitie sua cudant mihi duritiam. Ego quidem posui faciem meam ut petram durissimam; et confracto illorum malleo, spero quoniam non confundar. Fuerim minus communis, fuerim tenacior; libenter hoc me naevo decolorari sinam: dummodo panem filiorum canes, imo catelli isti delicati et tenelli non comedant, nec sordes pauperum Christi, supervacuas aliorum munditias faciant; neque de rugiente fratris ventre vanum mihi nomen 194 et falsos conquiram favores. Sed me interim omisso ad te ut revertar, commoneamque aliquid a nobis esse petendum, orationes tu postulasti, ego ex abundanti ad exhortationem me verto; aemulor enim te Dei aemulatione. Timeo autem ne corrumpantur sensus tui a simplicitate quae est in Christo: ne incassum pro te preces effundantur, qui ultro prorumpis ad casum; frustraque liberari te roges, ad laqueum consulto festinans. Profecturus es, ut audio, ad curiam, eoque profecturus, ubi impeditum iri te suspicaris. Veteres vadis cum Duce renovare necessitudines, sepulta, imo sopita suscitare desideria, juxta illam de struthione parabolam, compressas diu et complicatas in altum alas evecturus, cum tempus acceperis . Sed et ciconia et hirundo visitationis suae diem cognoscunt , cum aura coeperit flare tepidior. Manifeste ad te loquor, quae alii in occulto forsitan loquuntur de te. Ad curiam vadis, et ignoro an vocatus. Quid illic tamen acturus? animae tuae curam cum Duce communicaturus; aestus cordis tui ejus refrigeraturus alloquio? Ita fortassis, sed eo frigore, de quo scriptum est: Refrigescet charitas multorum . Audi denique hujusmodi exprobrantem prophetam: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Justitia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens . Matutina plane, magis autem momentanea: cum enim vix spiritu coeperint, mox carne consummantur. Tales multos tolerasse se queritur sponsus in Canticis: Caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium . Nam cum propter vitae sublimitatem quasi Domini in caput ascenderint, haerent in crinibus; et majore in exterioribus et a vitali spiritu alienis occupatione insensibiles redditi, quae Dei sunt, sapere nesciunt. Denique non habens in talibus ubi caput reclinet, si quem intus repererit, aperiri sibi rogat. Utinam et tu intrinsecus commoreris, et pulsantem statim ad ostium Jesum cum cordis susceperis hospitio, glorieris, et dicas: Secretum meum mihi, secretum meum mihi . Vicissimque gratam illam laudis vocem accipies, Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus : signaculo quidem luminis et cordis laetitia, signaculo septiformis Spiritus, quod solvere nemo nisi solus ipse poterit, qui portam orientalem singulariter ingreditur alienis clausam, juxta illud prophetae. Alieni non transibunt per Jerusalem amplius . Tali inclusus paradiso voluptatis, imo ipse sicut ager irriguus, et sicut fons hortorum, cujus non deficiunt aquae, alienorum obsurdesces ad vocem. Si saeculi te vexaverit ambitio si dignatatum occasio vocaverit, et invitaverit blanda pestis, spes honorum aliqua, sponsae continuo respondebis verbis: Exui me tunica mea, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo illos inquinabo? Vides certe, frater, quid est quod dimidiatis verbis et umbrarum similibus,. rem magis comprimens quam premens, sciens esse mihi cum sapiente sermonem, vides, inquam, quid est totum quod tibi suggerere volo; ut periculosa ab hac profectione te revocem, et falce quadam commonitionis nostrae celeris lapsus occasiones praecidam; ad prophetae praeceptum, planum tibi faciens iter offensionis, lapides eligens de via . Multa mihi est sollicitudo pro te, multa fiducia apud te. Alioquin malim inveteratas tecum necessitudines attenuari ad tempus, quam silentio supprimere, quae ad salutem tuam spectare crediderim: perdere familiaritatem, quam teneram et crescentem adhuc in te humilitatem periclitari. Currebas bene: cave ne fascinatio nugacitatis obscuret bona tua , et, illibata manente conscientia, in discrimen ne vel fama ducatur. Currebas, inquam, bene: ubi nunc impigre properas? Currebas bene: sed quid, si non consummaveris? Consummandus in brevi, consumere vis tempora multa, ut jam tibi exprobretur a Paulo: Tanta passus es sine causa, si tamen sine causa . Utinam praesens essem modo, et injecta quadam impigra vivae vocis manu deducere te possem cum Abraham in terram Chanaan, id est Motus. Qui enim confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem . Bona mutatio, quam loquitur idem propheta: Erunt quinque civitates 195 in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan: civitas solis vocabitur una . Bona plane, de Aegypti tenebris educi in lucem; et post Pharaonis domum in Solis justitiae civitatem dedicari. Bonus, inquam, motus, ubi transfunduntur et in lumen obscura, et in unum plura. Denique et in pluribus perturbatio est, et unum necessarium . Bonus motus, ubi convertitur et lippitudo Liae, et sollicitudo Marthae in Rachelis claritatem, et Mariae tranquillitatem. Hoc enim est quod quae Aegypti, id est tenebrarum, civitates fuerunt, Solis dicuntur: et pro quinarii numero, unius tantum fit mentio. Commutatum se noverat qui loquitur in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus . Loquitur hic lingua Chanaan, qui tot in se recolit commutationes; de iniquitate propitiationem, de infirmitate curationem, aeternitatem de interitu; et per singulos gradus gratias exhibet auctori: piorumque indiciis profectuum, quasi quadam commutationis lingua, illud cum Psalmista eloquitur, Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi . Et ut de prophetico semine apostolicas fruges metamus; quod Isaias claudit, Paulus declarat: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Commutationem audivimus, de consummatione nos admonet: Ut filii, inquit, lucis ambulate . Qui ambulat in die, non offendit. Crescat lux tua usque ad consummatum diem; et cum consummaveris, inchoasse videaris. Audi quomodo ipse Paulus currebat et crescebat, non modo de tenebris in lucem, sed de luce in lucem. Nos, inquit, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem . Cum aliquos qui saeculo renuntiarunt, in saeculo prosperari videris, gressus tui non effundantur: sed illis impingentibus quasi caecis in meridie, ipse glorieris, et dicas: Non laboravi te, Domine, subsequens. Qui enim sperant in Domino, innovabunt fortitudinem; volabunt, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient . Longum erit, si per singulas virtutum innovationes, quasi per quasdam mansiones terrae Chanaan ducere te velim. Et quidem primo loco pio patriarchae imitatori veniendum est in Sichem , ubi humiliatis suppressisque humeris levissimum Christi onus suscipiat. Siquidem bonum est homini cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis . Simulque observa in saturitatis verbo non levem quamdam tolerantiam, et summis praelibantem labris, projicientemque quae amara praesenserit; sed inexplebilem edacitatem adversa tolerandi. Indeque post felicem afflictionem et medicinalem molestiam pertransitis Geraris, et dissipata veterum maceria inimicitiarum, de foraminibus petrae et cavernarum scissuris, liberis ad sponsi invitationem elapsus volatibus, ad Bersabee fluenta evadat. De Sichem, inquam, id est de humiliatione et oratione ad Bersabee, veniat ad puteum Septem agnarum, magis quidem omnium gratiarum. Humilibus namque dat Deus gratiam . Et quoniam alia ratione Puteus satietatis dicitur , juxta invitantis vocem, Venite ad me, qui onerati estis, et ego vos reficiam ; post afflictionem ad refectionem properat, suavissimique liquoris haustu majorem provocatus in esuriem, verum illud in se Sapientiae praeconium experiatur: Qui edunt me adhuc esurient . Tacere jam decrevi, quoniam te pridem forsitan taedere coepit ad garrulitatem nostram. Vale: et Hieronymum super Isaiam mihi, si placet, perquirito; ut cum misero, paratum eum habeas.
|
(Job XXXIX, 18) (Jerem. VIII, 7) (Matth. XXIV, 12) (Osee VI, 4) (Cantic.
V, 2) (Isa. XXIV, 16) (Cant. IV, 12) (Ezech. XLIV) (Cant. V, 3.) (Isa. LXII, 10) (Sap. IV, 12) (Galat. III, 4) (Isa. XL. 31) (Isa. XIX, 18) (Luc. X, 41, 42) (Psal. CII, 2-4) (Psal. LXXVI, 11) (Ephes.
V, 8) (II Cor.
III, 18) (Isa. XL, 31) (Gen. XII, 6) (Sichem enim Humeri dicuntur) (Thren. III, 27, 30) (Jac. IV, 6) (Gen. XX, XXI et XXVI) (Matth. XI, 28) (Eccli. XXIV, 29)
|
http://viaf.org/viaf/67781845
|
[] | ||
Gillebertus de Hoilandia
| 4 |
EPISTOLA IV. AD QUEMDAM AMICUM. Brevi epistola postulatis se annuere non posse significat.
|
Pace vestra loquor, nimietas vestra obstinatum me reddit: imo illorum qui intercessorem te param, major importunitas meritorum in me tuorum aliquatenus pondus attenuat. Miror, quod non etiam dominum de Fontibus adduxere super nos, ut gravium nube intercessorum iterato me obfuerent. Ut brevi tamen tibi responso satisfaciam, rem hanc quam postulatis, silentio magis quam sermone negare volui. Verecunde quidem more meo, ut caetera, quae nequaquam facere decrevi: differo tamen magis quam definio responsum, donec in brevi simul conferamus. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/67781845
|
[] | ||||
Paschalis II
| 1 |
I. Aa Hugonem abbatem Cluniacensem. -- Urbani ovitum et suam ipsius electionem significat. (Anno 1099, Sept. 10.) [MABILL., Annal. Bened. V, 407.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Domini et Patris nostri Urbani papae doctrina et vita quam sancta, quam grata Deo exstiterit, exitus profecto melior, et ipsa protestatur tristitia. Unde et nos, et vos omnipotenti Deo communibus votis dignum est gratias agere. Sciatis autem ejus obitum IV Kalendas Augusti completum, totius urbis Romanae luctu et tristitia celebratum; die vero post ejus transitum XVI nos, licet indigni, totius cleri et catholici populi assensu in ejus locum suffecti sumus.
|
[totius Ecclesiae]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 3 |
III. Ad Bertranaum Narbonensem archiepiscopum. -- Primatum ei super Aquensem metropolim, et quid quid dignitatis vel honoris Narbonensis Ecclesia habuerit, ipsi inconcussum confirmat. (Anno 1099.) [Dom BOUQUET, Recueil., XV, 17.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri BERTRANDO, Narbonensi archiepiscopo, perpetuam salutem in Domino.
|
Quod apud Ecclesiam Petrus in sua verissima professione promeruit, cum a Magistro et Domino sibi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et quod doctor gentium Paulus ecclesiarum omnium sollicitudinem in se habere professus est, hoc nobis, licet indignis, eorum vicem in Ecclesia Dei retinentibus, ab ipso B. Petro per clamantem concessum et credimus et confitemur. Quia igitur Ecclesiarum omnium cura nobis commissa est, dilectionem tuam, frater in Christo charissime, instanter admonemus ut in Ecclesia cui largiente Domino praesides; doctorem veritatis in omnibus te exhibeas et rectorem justitiae, non despicias in judicio personam pauperum, nec consideres vultum potentis; judicium tibi semper cum misericordia, ut severitas justitiae freno misericordiae, et humilitas misericordiae vigore justitiae temperetur. Super gregem tibi commissum continua sollicitudine vigila, ut nec lupus rapiat, nec latro perdat. Quae dispersa sunt congreges, et congregata quae fuerint intermerata conserves, et talem te in omnibus in grege Dei exhibeas, ut pastor videaris, non mercenarius. Nos quoque venerabilem Narbonensem Ecclesiam, cui Deus benignitate tepraeesse voluit, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim eidem Ecclesiae tuaeque fraternitati has civitates, Tolosam videlicet, Carcassonam, Elnam, Biterrim, Agathem, Magalonam, Nemausum, Euticam, Lugdouvem, debitam semper exhibere obedientiam. Praeterea primatum Aquensis metropolis, quae est Narbonensis secunda, et quidquid dignitatis vel honoris eamdem Narbonensem Ecclesiam antiquitus jure habuisse constiterit, nos quoque praesentis decreti pagina inconcussum et inviolabile perpetuo manere decrevimus, et in omnibus locis Ecclesiae tuae canonice subditis, sive monasteriis, sive ecclesiis, canonicum jus obtinere tibi firmamus; salvo canonico jure aliarum ecclesiarum. Quid autem oneris tibi imponat, ipse perpende; oportet enim te esse castum, sobrium, misericordiae, orationibus intentum, in eleemosynis prodigum, in praedicatione non tacitum, in hospitalitate praecipuum, necessitatibus fratrum compatientem. Haec et plura his similia, quae ipse noveris, frater charissime, te diligentissime observare convenit. Sic itaque agendo, videris quod diceris. Si quis forte temerario ausu hujus privilegii jura violare tentaverit, si bis vel ter admonitus emendare contempserit, sive clericus fuerit, sive laicus, a corpore et sanguine Domini dicimus esse removendum. Amen, amen, amen. Datum Romae per manus Docibilis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnat. 1099, indict. VIII, domni Paschalis II papae anno primo.
|
[ f. Clementem]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 4 |
IV. Ad Hildefonsum Hispaniarum regem.--Didacum (Pelaiz) ab ecclesia S. Jacobi Compostellana canonice remotum esse. (Anno 1099, Dec. 29.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 25.]
|
PASCHALIS episcopus servus servorum Dei, charissimo filio ILDEFONSO, Hispaniarum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Petitionem tuam pro B. Jacobi ecclesia benigne suscepimus, tum quia et nos Ecclesiae ipsius graviter detritionem condolemus, tum quia eo te filium Ecclesiae catholicae ducimus loco, ut in his quae justa sunt, quaeque mortalium cuilibet annuenda, te potissimum admittere debeamus. Recensitis igitur domini praedecessoris nostri Urbani sanctae memoriae litteris, fratribus etiam qui in legali ratiocinatione eidem domino nostro Urbano adfuerunt requisitis, patenter constitit confratrem nostrum Didacum, quondam Iriensis Ecclesiae episcopum, juste et canonice ab episcopatu semotum, quamvis ei dominus noster Urbanus officium episcopale permiserit, si quando a vacanti evocaretur Ecclesia. Placuit itaque universis qui nobiscum convenerant fratribus, certum tantis varietatibus finem imponere, ne ulterius occasione ejus B. Jacobi destituatur ecclesia. Omni quapropter ambiguitate seposita, personam et religioni et regimini episcopali congruam largiente Domino apud Compostellanam B. Jacobi ecclesiam eligi, et ad nos consecrandam reduci praecipimus. Porro pro supra nominato exepiscopo Didaco benignitatem tuam rogamus, ut in regni tui collata divinitus latitudine tantum ei honoris conferas, quantum ejus sustentationi possit honeste sufficere. Statum nostrum plenius ex legatorum relatione percipies, et quo modo, quo habitu apostolica sedes agitetur agnosces. Tu autem cum ecclesiae membra diligis, illam ut caput diligere, adjuvare et honorare non cesses, omnipotens Dominus suo te amore accendat, hostium suorum victorem faciat, ab omnibus peccatis absolvat. Datum Laterani IV Kal. Jan.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 5 |
V. Ad clerum et populum Compostellanae Ecclesiae, de eodem. (Anno 1099, Dec. 29.) [FLOREZ, ubi supra, p. 26.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Compostellano, et ejusdem provinciae episcopis, salutem et apostolicam benedictionem
|
Quantis jam diu calamitatibus pro pastoris absentia B. Jacobi fatigetur ecclesia, Hispaniarum angulus jam nullus ignorat. Unde catholicorum omnium mater Romana Ecclesia tanti membri, quod in corpore suo praeclarius gestat, dolores diutius tolerare non patitur. Igitur apostolicae sedis praeceptis et synodalis collegii, quod in vestra provincia per ejus vicarium pro eodem negotio celebratum est, gestis diligentius requisitis, ex pleniori fratrum nostrorum sententia, sancto ut credimus Spiritu dictante, decrevimus S. Jacobi Ecclesiam tantis calamitatibus absolvendam. Omni igitur ambiguitate seposita, omni spe seu ambitione quam post depositionis suae synodale judicium frater noster Didacus ex apostolicae sedis miseratione gestabat, oblata, personam et religioni ac regimini congruam episcopali Compostellanae Ecclesiae festinantius eligere, et consecrandam ad nos dirigere festinate. Datum Laterani IV. Kal. Jan.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 6 |
VI. Godino Oritano interdicit sub excommunicationis poena ne Brundusini eviscopatus bona sibi vindicet. (Anno 1099.) [UGHELLI, Italia sacra, IX, 31.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, GODINO Oritano, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Valde miramur te in tanta prorupisse et permanere insania, ut Brundisini episcopatus bona tuae proprietati vindices. Unde mandamus quatenus si nos diligis, et beati Petri gratiam habere desideras, ab hac desistas insania, alioquin noveris te communione privari. Brundusinae enim Ecclesiae Oritana subjacet. Inde inter eas nullum debet esse divortium, etc.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 8 |
VIII. Bulla ad Ivonem episcopum Carnotensem.--Ne quis obeunte eo vel ejus successore quolibet domum episcopalem exspoliare praesumat. (Anno 1100, Febr. 14.) [ Gall. Christ., nov., VIII, 307, ex authent. capituli Carnotensis.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri IVONI Carnotensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum. Idcirco petitioni tuae, charissime frater et coepiscope IVO, benignitatis apostolicae accommodamus auditum, ut quod juste omnibus sacerdotalis ordinis fratribus deberi cognoscimus, fraternitati tuae singulari scripti confirmatione praestemus. Omnium siquidem episcoporum clericorumque rebus provisum est, cum in Arvernensi concilio considentibus archiepiscopis duodecim, episcopi LXXXII, a domino praedecessore nostro beatae raemoriae Urbano salubriter est statutum: Si quis episcoporum, seu presbyterorum aut aliorum clericorum deficientium res invaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. Hoc igitur synodale decretum nostra quoque auctoritate firmantes, de vestra singulariter domo pontificali statuimus, quam scilicet magnis expensis tua strenuitas aedificavit, ne quis obeunte te, vel tuorum successorum quolibet emigrante, seu occasione aliqua decedente, domum ipsam dissipare aut exspoliare praesumat, nec ab ea supellex ferri, vel plumbi, vel vitri, vel ligni, vel lapidis asportetur, aut obruatur; universa etiam pontificali aedi appendentia, videlicet coquinae, horrea, cellaria, torcularia, furni, furnorumque domus integra, et omnino a rapinis conserventur libera; silvae praeterea, et quidquid extra urbem aut intra urbem ad episcopi salarium pertinet, nec donentur, nec venundentur, nec occasionibus aliis distrahantur, sed a rapina omni violentiaque semota, successori, qui per Dei gratiam ecclesiam recturus est, conserventur. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, aut aliquis in aliquo cleri officio, vel honore constitutus, si quis rex, sive princeps, aut dux, comes, aut vicecomes, judex, advocatus, sive defensor, aut quaelibet saecularis persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, excommunicationi subjaceat. Cunctis autem apostolicae constitutionis decreta servantibus sit pax Domini nostri J. C. quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scrinii sacri palatii. Datum Romae per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis XVI Kalend. Martii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1100, Pontificatus autem domini Paschalis II papae I.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 9 |
IX. voni Carnotensi et Rannulfo Santonensi episcopis praecipit ne concilii Claromontensis de monasteriorum altariis decretum negligant. (Anno 1100, Mart. 14.) [SIRMONDI Opp. t. III, p. 492.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus episcopis IVONI Carnotensi et RANNULFO Sanctonensi salutem et apostolicam benedictionem.
|
Juxta sanctorum canonum sanctiones non ignotum vobis esse credimus quid ultionis maneat ecclesiastici ordinis viros apostolicae sedis decreta spernentes. Ipsi enim Arvernensi concilio adfuistis, in quo praesidente praedecessore nostro bonae memoriae papa Urbano, considentibus Galliarum episcopis, decretum est ut altaria quae ab annis triginta et sub vicariorum redemptione monasteria possedisse noscuntur, quiete deinceps et sine molestia qualibet monasteriis ipsis firma permaneant. Vos autem huic simplicitati incongruas duplicitates innectitis, et personarum redemptionem mutatis nominibus extorquere conamini. Verum oportet nos hujusmodi versutiis sinceritate veritatis apostolicae obviare. Praecipimus ergo ut decretum illud omnino teneatur integre, nec super illud quidquam ulterius pro eisdem altaribus exigatis. Sane quod vobis dicimus caeteris quoque Galliarum episcopis erga suarum dioecesum monasteria praecipimus observandum. Datum Romae II Idus Martii.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 10 |
X. Paschalis privilegium monasterii Vindocinensis de professione ab abbate non facienda confirmat. (Anno 1100, Mart. 14.)
|
[Non exstat.--Vide Sirmondi Opp. t. III, p. 468, not. e. ]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 12 |
XII. * Monasterio Reinhardsbornensi ecclesiam Tittebornensem asserit. (Anno 1100.)
|
[Non exstat.--Vid. Thuringiam sacram, p. 207.]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||||
Paschalis II
| 13 |
XIII. Ad Hermannum Augustensem episcopum. (Anno 1100, Apr. 7.) [JAFFÈ Regesta Rom. pont., ex schedis Pertzii.]
|
HERMANNO, Augustensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quod iteratis fraternitatis tuae litteris hactenus nihil respondimus, causa haec fuit quia te extra catholicam unitatem credebamus. Nunc autem quia sicut ex vicarii nostri G Constantiensis episcopi litteris agnovimus, ad catholicam per Dei gratiam reversus es communionem, de tua plurimum conversione gaudemus. Cupimus enim non solum te, sed omnes illarum partium ad sedis apostolicae obedientiam revocari. Praesentibus igitur litteris paternae salutationis et apostolicae benedictionis tibi gratiam destinamus, rogantes ut in ejusdem sedis apostolicae obedientia perseveres, sicut ab eodem vicario nostro tuae dilectioni credimus esse injunctum. .
|
( Sequitur formula anathematizationis Wiberti
antipapae )
|
[ebhardi]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |
Paschalis II
| 15 |
XV. Paschalis papae epistola ad Philippum episcopum Catalaunensem. (Anno 1100.) [MABILL., Annal. Bened., V, 420.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo PHILIPPO Catalaunensi salutem et apostolicam benedictionem
|
Cum neminem episcopum liceat canones ignorare, multum miramur quod abbatem Sancti Bercharii ad civitatis tuae festivitates cogendo non dubites invitare. Quod quam absurdum sit, quamque officio tuo contrarium, nemo dubitat, qui novit quod sacri canones etiam ad synodum abbates cogi prohibeant. Clericum quoque alterius vel monachum ab aliquo suscipi, quomodo sanctorum Patrum sanctiones inhibeant, fraternitati tuae ignotum esse non credimus. Quod te de monachis praefati abbatis facere non sine admiratione audivimus. Praesentium igitur auctoritate dilectioni tuae praecipimus, ne praefatum abbatem ad festivitates tuas ire cogas, neve monachos ejus contra eum suscipias
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 16 |
XVI. Bulla Paschalis II de unione Ecclesiae Arausicanae ad Tricastinam (Anno 1100[ Gall. Christ., I, Instrum., 120.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo GIBELINO Arelatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quod de unione Arausiacensis Ecclesiae atque Tricastinae, praedecessor noster dominus Urbanus statuerit, et tua fraternitas non ignorat: unde in susceptis dilectionis tuae litteris, certi quid tibi scribere nequivimus, quod Tricastinus episcopus ad nos nondum pervenit. Fratre igitur coepiscopo nostro Guillelmo a mortalitate ad immortalitatem, a terrenis ad coelestia, ut credimus, sublevato, jam tempus adest ut Arausicana Ecclesia Tricastino episcopo reddatur, et diu super hoc eventilatis litibus, praesentium auctoritate fraternitati tuae mandamus, ut praedicto episcopo ipsam ecclesiam reddas, et ut tam clerus quam populus ei obediat. » Datum Laterani.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 17 |
XVII. Bulla ejusdem papae pro unione praedicta. (Anno 1100.[ Gall. Christ., ubi supra.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Arausicensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Universa Ecclesiae unitas, quae Deo auctore, beati Petri, et post eum ejus successoribus, curae commissa est, ita nobis est charitate servanda, ut et creditarum nobis animarum saluti pia sollicitudine consulamus, et sanctorum Patrum decretis, et constitutionibus non deviemus. Jure enim et auctoritate esse vacuum quidquid praedecessorum nostrorum Gregorii, Victoris, Alexandri et Urbani statutis Arausicensis Ecclesia Tricastinae constet Ecclesiae esse unita: quaestioni super hoc negotio diu ventilata, secundum statuta eorum, consilio confratrum nostrorum finem imponere decrevimus; et ut episcopo Tricastino de caetero sicut proprio pontifici postposita omni refragatione obediatis, apostolica auctoritate mandamus, sicque cum tranquillitate et pace in episcopi obedientia reverenter stare, ut omnis Ecclesiae plenitudo in unitatis soliditate permaneat, et omnis deinceps super hoc ita disceptatio sopiatur, ut nihil prorsus de bene compositis retractetur, et qui post legitimas et divinitus inspiratas constitutiones volet confringere, non pacis ecclesiae ipse, sed rebellis patens agnoscatur. Charitate itaque dictante fraternitatem vestram monemus, ut episcopo Tricastino, qui pro vobis Deo rationem redditurus est, subdi non contemnatis, et sic vos esse oves Christi agnoscatis, ut ei qui loco Christi praesidet obedire non dubitetis. Obedientes autem apostolorum Petri et Pauli orationibus. ad vitam perveniatis aeternam. Datum Laterani III Idus Aprilis 1100.
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | |||
Paschalis II
| 18 |
XVIII. Ad Norigaudum Augusto Dunensem episcopum.-- Confirmat ejus electionem et omnes ejus ecclesiae possessiones, et alia quaedam decernit. (Anno 1100, Apr. 14.) [MANSI, Concil. XX, 1017] .
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Norigaudo, Eduensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Cum divini dispensatione judicii ad hujus officii gradum, licet indigni, promoti simus, ut apostolorum principis vices in Ecclesiae regimine teneamus, elaborandum nobis est, et annitendum omnino, ut in constituendis ecclesiasticis negotiis, ejus monita et institutiones devotione fidelissima et fide devotissima aemulemur, cujus fides praecipua et dilectio spectata Domino exstitit adeo, ut in ejus singulariter fidei stabilitate immobili, pretioso sanguine redemptam suam Dei Filius statuere et confirmare voluerit Ecclesiam, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Cui etiam tantam potestatis praerogativam concessit, ut ejus arbitrio in coelo et in terra vel liganda ligarentur, vel solvenda solverentur. Quam potestatis suae successionem ipse B. Clementi, et per eum omnibus concessit, qui ejus sedi juste praesidere, et Ecclesiam Dei canonica studuerint ordinatione disponere. Cujus nos fidei auctoritate muniti, tibi, dilecte frater Norigaude, omnibusque tibi canonice successuris, confirmamus omnia quae ad Eduensem Ecclesiam, in qua te canonice credimus ordinatum, pertinere videntur, tam in ecclesiis, parochiis, coemeteriis, presbyteriis, cunctisque ecclesiasticis ordinibus, quam etiam praediis aliisque omnibus possessionibus, mobilibus et immobilibus, quae acquisita sunt, vel juste acquiri poterunt. Ut haec omnia tibi tuisque successoribus ita libere possidere liceat, sicut antecessor tuus in uno die ante suum obitum quiete et juste possedisse probatur. Illud autem apostolica auctoritate statuimus ut nulli presbytero, vel viventi, vel morienti, seu ad aliam religionem, vel ad quietam vitam transeunti, liceat res quas a die ordinationis suae, in Ecclesia in qua est ordinatus, conquirere poterit, auferre vel minuere; sed intacta ea et illibata in ipsa in qua conquisita sunt permittat Ecclesia remanere. Illos etiam qui a nobis excommunicati vel ab officiis divinis pro suis fuerint excessibus remoti, ne aliquis in communionem recipere vel in officium praesumat restituere, eadem auctoritate prohibemus. Statuimus quoque ut pro sepulturae quidem loco, vel spatio, nullum penitus ab aliquo pretium exigatur: pro redemptione vero peccatorum, morientes, in Ecclesia, in qua fidei sacramenta acceperint, eleemosynam dare secundum apostolica decreta statuimus omnino et confirmamus. Si quis autem ad aliam vivens sive moriens se conferre voluerit, de eo quod pro salute animae suae dare disposuerit, secundum apostolica decreta matrici Ecclesiae partem relinquat. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona contra hanc nostrae constitutionis paginam praesumptuose venire tentaverit, hujusmodi ut sacrilegii reum a liminibus sanctae Dei Ecclesiae arcendum judicamus et confirmamus. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi: quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud bonorum retributorum praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii sacri Lateranensis palatii. Ego Paschalis, episcopus catholicae Ecclesiae subscripsi. Ego Walterius indignus Albanensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Albertus cardinalis tituli S. Savinae subscripsi Ego Bernardus indignus cardinalis tituli S. Chrysogoni subscripsi. Ego Albericus Dei gratia humilis presbyter tituli Apostolorum ad Vincula roborando subscripsi. Ego Augustinus indignus cardinalis de titulo Sanctorum Quatuor Coronatorum, subscripsi. Datum Laterani per manum Leonis scriptoris, XVIII Kal. Maii, indict. VIII, anno Dominicae Incarnat. 1100, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae I
|
(Matth. XVI)
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] | ||
Paschalis II
| 19 |
XIX. Privilegium pro Ecclesia Matisconensi (Anno 1100, April. 14.) [SEVERTIUS, Chronologia historica successionis hierarchiae archiantistitum Lugdunensis archiepiscopatus. --Lugduni 1628, fol., t. II, p. 121.]
|
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, fratri BERARDO, Matisconensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Quoniam divini dispensatione judicii ad hujus officii gradum, licet indigni, promoti sumus, ut apostolorum principis vices in Ecclesiae regimine teneamus, elaborandum nobis est, et annectendum omnino, ut in constituendis ecclesiasticis negotiis ejus monita et institutiones devotione fidelissima et fide devotissima imitemur, cujus fides praecipua et devotio spectata Domino exstitit; adeo ut in ejus fidei stabilitate immobili pretioso sanguine redemptam suam Dei Filius statuere et confirmare voluerit Ecclesiam, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Cui etiam tantam potestatis praerogativam concessit, ut ejus arbitrio in coelo et in terra liganda ligarentur, et solvenda solverentur. Quam potestatis suae successionem ipse beato Clementi, et per eum omnibus transfudit, qui ejus sedi juste praesidere, et Ecclesiam Dei canonica studuerint ordinatione disponere. Cujus nos fidei auctoritate muniti, tibi, dilecte frater Berarde, omnibusque tibi canonice successuris, sicut praedecessori tuo praedecessor noster firmavit, confirmamus omnia quae ad Matisconensem Ecclesiam, in qua te canonice credimus ordinatum, pertinere videntur, tam in ecclesiis, parochiis, coemeteriis, presbyteris cunctisque ecclesiasticis ordinibus, quam etiam praediis aliisque omnibus possessionibus mobilibus et immobilibus quae acquisita sunt, aut juste acquiri poterunt. Ut haec omnia tibi tuisque successoribus ita libere possidere liceat, sicut antecessor vester in uno die ante obitum suum possedisse probatur, illud etiam apostolica auctoritate statuimus ut, nulli presbytero et viventi et morienti, seu ad aliam religionem et ad quietam vitam transeunti, liceat res, quas a die ordinationis suae in Ecclesia in qua est ordinatus, conquirere, aut poterit auferre et minuere, sed intacta ea et illibata in ipsa in qua conquisita sunt, permaneant Ecclesia. Remanere illos etiam qui a nobis excommunicati et ab officiis divinis pro suis fuerint excessibus remoti, ne aliquis in communionem recipere, et in officiis praesumat restituere eadem auctoritate prohibemus. Statuimus quoque ut pro sepulturae quidem loco et spatio nullum penitus ab aliquo pretium exigatur. Pro redemptione vero peccatorum, morientes in Ecclesia in qua fidei sacramenta perceperunt, eleemosynas dare secundum apostolica decreta statuimus omnino et confirmamus, etc. Si quae persona contra hanc nostrae constitutionis paginam praesumptuose venire tentaverit, hujusmodi ut sacrilegii reum a liminibus sanctae Dei Ecclesiae arcendum judicamus et confirmamus. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud bonorum retributorem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii et servi sacri palatii. Ego Paschalis episcopus catholicae Ecclesiae. Ego Albertus indignus cardinalis Tituli S. San . . . Ego Bernardus indign. cardin. titul. Sancti Chrysogoni. Ego Walterius indign. Albonensis episcopus Ecclesiae, sig. Datum Laterani per manus Leonis scriptoris, XVIII Kalend. Maii, indictione VIII, anno Dominicae Incarnat. 1100, pontificatus autem domni Paschalis II papae primo.
|
(Matth. XVI, 18) ( Landrico ) ( Urbanus )
|
[enitendum]
|
http://viaf.org/viaf/79143533
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.