author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Gilbertus Foliot
| 52 |
EPISTOLA LII. AD MATILDEM IMPERATRICEM.
|
Venerabili et illustri dominae M. imperatrici, regis Henrici filiae, frater G. Glocestriae dictus abbas, in decore virtutum summo Regi complacere.
|
Super his, quae vestra mihi mandavit excellentia, meum, si placet, responsum aequanimiter audiatis. De religione domini Nivardi, fratris dilectissimi Patris nostri domini abbatis Clarevallensis, ita mihi certus sum, quod si ea quae inter nos et Cernelienses acta sunt plenius agnovisset, non solum mihi querelam non movisset, sed quae, dictante aequitate et domino papa statuente, gesta sunt, firma manere voluisset, et vobis tenenda suasisset. Cernelienses enim monachi dominum papam adeuntes, causae quam adversus abbatem suum intendebant, sibi judices in Anglia statui petierunt, et ad hoc episcopos quatuor impetraverunt. Ad hos itaque litteras domini papae afferentes, juxta earumdem litterarum tenorem, die constituta solemniter auditi sunt, et per omnia deficientes judicio publico condemnati. Praeterea non solum sacerdotio privati sunt, sed etiam infames in perpetuum judicati, et custodiae claustrorum regularium, et scripto et praecepto domini papae mancipati. Cum itaque quosdam eorum domini papae auctoritate susceperimus, ipsos nisi eadem auctoritate remittere, nec possumus, nec debemus. Non turbetur ergo vestra serenitas, si apostolico mandato obedimus, a cujus voluntate resilire, instar sacrilegii judicamus. In his vero quae possumus et debemus, mandatis vestris acquiescere parati sumus. Verum in quo Ecclesiae auctoritas offenditur, plena nobis excusatio est, si quod non debemus, exigimur. Valeat in perpetuum sublimitas vestra.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 53 |
EPISTOLA LIII. AD JOCELINUM SARESBERIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino J. Saresberiensi Dei gratia Ecclesiae episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem et servitium.
|
Urget me importuna Alardi lamentantis improbitas, ut quod forte negandum esset temeritati, negari nequeat improbitati. Unde preces sublimitati vestrae solita confidentia porrigo, ut quam in Adelardum intendisti vel jam dedisti sententiam, ea qua filios consolari oportet sobrietate levigetis, ut nec quassatam confringatis arundinem, nec linum fumans exstinguatis . De rebus presbyteri quas juste petitis, si quid minime restitutum est, plenius sub juramenti taxatione restituet. Si in dignitatem vestram quoquomodo praesumptum est, misericordiae vestrae condigne satisfaciet. Unum tamen rogamus humiliter, ut quod nulli parochiano vestro hactenus negare consuevistis, ipsi in ecclesia de Finchamstude concedatis, ut personam vobis praesentet idoneam, quam in praefata ecclesia ministrare permittatis. Justum tamen foret sicut donationem ecclesiarum, ita et praesentationem personarum laicorum non esse, sed quod in regno isto nondum in consuetudinem inductum est, a minimis inchoari non oportet, nec a minoribus exigi, quod a majoribus nequeat extorqueri. Si igitur antiquitatem suis aliquatenus vultis convelli radicibus, inchoandum erit a capite, ut inde in barbam descendens unguentum Domini, oram etiam vestimenti attingat , et sic totum corpus Ecclesiae tanto melius, quanto diffusius, suae flagrantiae suavitate perfundat. Petitioni meae assensum dari, non alia fiducia deprecor, nisi ut quia semper audistis immeritum, audiatis adhuc, et non ingratum. Valete.
|
(Matth. XII) (Psal. XXXII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 54 |
EPISTOLA LIV. AD WILLELMUM DE CHEISNEIA.
|
G. Dei gratia abbas Glocestriae, WILLELMO de Cheisneia, salutem
|
Gratias tibi ago de omnibus bonis quae mihi fecisti, bene sperantes de te, ut semper de bonis in meliora procedas. Nam si dure ad praesens respondisti mihi, necessitatem quae te urget, culpare possum, sed te culpare non possum. Scio quod amicus amico, nepoti avunculus libenter parceret, si necessitas instans hoc permitteret. Et quidem hoc bonum esset mihi, sed multo melius tibi. Nam si tu nos in temporalibus adjuvas, nos tibi spiritualia nostra non negamus. Si omni die apud nos omnes, ibi tui memoria agitur, ubi patri filius immolatur. Sed hoc fortasse quid sit ignoras, vel si bene nosti, non curas. Nec permittit instans necessitas, ut multum inter amicos et alios discernas. Ideo quindecim marcas argenti tibi mittimus rogantes, ut sicut eas bona voluntate mittimus, ita et eas bona voluntate suscipias, ne si nimis spiras ad censum, illorum qui pro te sunt ad Dominum, erga te minuas affectum. Memento, quod vita tua fumus exiguus est, et tota tua gloria pulvis et vermis. Hodie es, et cras non eris; vel si cras eris, nescis si eris post. Et si exieris de corpore, de gloria tua nihil tecum portabis. Castella tua stabunt hic, et habebit ea qui nullas tibi gratias aget, et in labore tuo forsitan gloriabitur extraneus. Solummodo peccata tua te sequentur, et nondum tibi videtur, quod satis peccator sis, sed tunc velles quod hic minus peccasses. Ea die, cum miseriam respexeris, et ululatum viduarum, et pauperum gemitum, et orphanorum planctum, querelas Ecclesiarum, super te videris, quis tibi sensus erit, ad quem respicies? Quis omnium sanctorum est, quem non offenderis? Quis pauperum Dei circa te est, quem non laeseris? Nisi, dum potes, tibi provideris, tam vehementer coram Deo accusabunt te opera tua, ut nec in hac vita te diu possit tolerare justitia ejus, nec in futura aliquatenus misereri. De propinquo te monuit Dominus, charos tuos de medio tulit, virga ejus jam nunc est extensa in te. Aperiat ipse cor tuum, et infundat ei gratiam suam, ut ante tuum diem novissimum bonum opus germinet ex te, in quo possit Dominus salvare te. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 55 |
EPISTOLA LV. AD F. RADINGENSEM ABBATEM.
|
Patri suo charissimo F. Radingensi Dei gratia abbati, omnibusque Radingensis Ecclesiae filiis, frater G. Glocestriae dictus abbas, et hi, quorum ipse ministerio deputatus est, salutem et dilectionem.
|
Pervenit ad nos, charissimi, magistrum Serlonem de Arundel, crebra vos prece sollicitare, ut de ecclesia de Berchelaie, contractum aliquem cum eo ineatis, et quaedam quae inter vos nominata sunt, sibi concedendo praedictam ecclesiam amodo habeatis. Asserit etiam, ut audimus, se quaedam possidere, quae non possidet, et ostensione quarumdam chartarum quas praetendit, vos in credulitatem eorum quae affirmat, inducit. Unde vestram praemonemus dilectionem, ut sic dictis ejus acquiescatis, ne inconsiderata quadam commutatione damnum, quod facile reformari nequeat, incurratis. Certum enim habeatis nos ecclesia de Camme, et ecclesia de Herlingeham, et omnibus quae ad eam pertinent, apostolica auctoritate investitos esse, et vos nec commutatione aliqua, nec ullo domini Serlonis dono, vel cujuscunque assensu aliquid in eis, nisi cum summa nostri injuria, vindicare aliquatenus posse. Praeterea et illud noveritis, clericum nostrum Reginaldum in ecclesia de Berchelaie praebendam unam habere, et Serloni in nullo subjectum esse. Unde si de ecclesia, in qua iste parem Serloni personatum habet, ipso non solum nolente, imo et reclamante, commutationem feceritis, vestrum magis libitum quam quidquam juri congruum facietis; nam quae publici juris sunt, nullius numerantur in bonis, nec contractus unius transferre potest in re communi dominium. Vos nequaquam latere volumus, praedictum Reginaldum anno praeterito, cum eum Serlo de his quae a nobis modo vindicat, fatigaret, ad dominum papam appellasse, et seipsum in statuto die praesentasse, et cum dominus Serlo nec apparuerit, investitum suis cum gratia domini papae, ad propria remeasse. Ut vero quod summum est non taceam, certum vobis esse non dubito quod ecclesiam obtinere contractus illicitus est. Unde preces sedulo discretioni vestrae porrigimus, ut in re ista sic omnia moderetis, ut nec religioni vestrae notam inferatis, nec habitam hactenus inter nos charitatem emolumento facile minuatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 56 |
EPISTOLA LVI. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino U. Landaviensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, « quoniam dies mali sunt, virtutem in infirmitate perficere . »
|
Testis mihi, Pater dilecte, veritas est, et quae mihi non mentitur de me conscientia, quam puro corde et charitate non ficta , vos a prima vestri cognitione dilexerim, et honori vestro simul et commodo, sicubi quidquam potui, sollicita circumspectione coadjutor semper et cooperator exstiterim. Quod licet ad vos forte non pervenerit, attamen istos non latuit, dominum scilicet Cantuariensem, dominum etiam papam, et qui de latere ejus sunt, in quorum praesentia cum ipse adessem, si de vobis aliquid sinistrum quandoque ventilatum est, me et reclamante, et aliqua vehementia resistente, non solum suppressum resedit, sed velut quaedam mendacii nubes prorsus evanuit. Ut verum fatear, equidem si non vobis in multo servivimus, attamen conciliavimus vobis potentum animos, et bona quae de vobis speramus, nequaquam reticendo, sed palam edicendo, vos in ipsorum gratiam, nec modicam, nec quidem contemnendam induximus. Charitas enim nunquam excidit , et ipsa enim cum perfecta est prorsus nescimus. Haec vero est quae facile nobis persuadet bene de vobis sperare per omnia, et in quibus nobis jurisdictio vestra necessaria est, aequitatem et justitiam quadam confidentia postulare. Preces itaque sublimitati vestrae porrigimus, ut nostra de vobis non fraudetur spes, et ut litterae contestantur, super decimis, quas a domino Leofrico juste requirimus, ea diligentia terminetis, ne nobis in Ecclesiae nostrae detrimento, turpi quadam mutilatione gravamen inferatur, et ut vobis tanquam Patri et Domino, non solum a me, sed a toto etiam nostro collegio gratiarum actio, et debiti honoris exhibitio referatur. Judicium aequae librae non recusamus, ne tamen offendantur qui amici sunt, rem magis honesta transactione finiri vellemus. Valete, semper in Christo Domino dilecte Pater
|
(II Cor. XII) (I Tim. I) (I Cor. XIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 57 |
EPISTOLA LVII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino U. Landaviensi Dei gratia episcopo, G. dictus abbas Glocestriae, Deo jure meritorum complacere.
|
Gratum munus aestimo quod me, dilecte Pater, litterarum commonitorio provocas ad virtutem. Nihil est enim quod pater filio vel utilius suadere, vel intimare possit honestius. Nam sola est virtus, quae Domini virtutum dignum praestat obsequium, et totum exosa quod praeterit, affectare praesumit aeterna. Virtus est, quae animos evehit, et totum fugiens, quo turbamur in infimis, locum sibi quaerit et invenit in supernis. Species ejus amabilis est et concupiscibilis forma , « quae, » ut ait Sapiens, « si corporalibus ad plenum intuenda daretur oculis, omnium in se appetitus excitaret non modicos. » Gratias itaque paternae diligentiae refero, quae mentem meam ad eam quam commendo virtutem, non mediocriter incitavit. Nam quod meae commissa sollicitudini tractare me diligenter edoces et hortaris, ad prudentiae me fines applicas, et ea quae in omni officio pernecessaria est, plenitudine me discretionis informas. Unde si dilectae mihi benevolentiae tuae, frater, quem in partes illas direxi, reverentiae minus impendit, offensam profecto geminavit in me, quod non solum offendit episcopum, sed et dominum, imo et Patrem experimentis quamplurimis amicissimum. Precor itaque ut correctum suscipias et admonitum, et hanc nobis donando injuriam vestra nobis cumulare beneficia, et gratia super gratiam addita coronare non desistas. Partem vero tibi, quam juste repetis, in integrum reddi praecepi et praecipio, et quaedam tibi mandata secretius usque ad adventum Radulfi clerici nostri, ad praesens omitto. Valete.
|
(Psal. XLIV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 58 |
EPISTOLA LVIII. AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino H. Wintoniensi Dei gratia episcopo, frater G. ecclesiae beati Petri Glocestriae dictus abbas, pie miserando misericordiam promereri.
|
Compellit me charitas serenitatem vestram, in Christo dilecte Pater, humiliter implorare, ut quemdam militem nomine Rogerum Foliot, quem homines vestri apud Merendune incarceratum tenent, gratia vestra et petitione nostra, ad redemptionem mitti jubeatis. Qua in re sublimitati vestrae praesumendo devotus supplico, ut fucos et superflua verba Willelmi de Cheisnei non admittatis, nec secundum voluntatem ejus illum gravari permittatis, nec verbis eum odientium de ipso fidem habeatis. Noverit enim sanctitas vestra quod pater ejus nunquam nisi dimidiam hidam terrae habuit, ipse prorsus nihil, nisi quod usu militiae acquisivit. Ad donativum enim domino Brientio servivit hactenus, et jam nunc equos et arma amittendo, totum quod habebat, semel et simul perdidit. In pauperem itaque rogamus ut respiciant oculi vestri , et vinctum de carcere educendo , ab eo qui solvit compeditos gratiam obtineatis, et me, si quid possum, gratiae debitorem habeatis. Valete.
|
(Psal. X) (Psal. LXVII) (Psal. CXLV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 59 |
EPISTOLA LIX. AD GAUFRIDUM PRIOREM WINTONIAE.
|
G. Dei gratia abbas Glocestriae, venerabili domino suo et amico charissimo, GAUFRIDO priori Wintoniae, salutem et dilectionem.
|
Gratias benevolentiae vestrae habeo referre multimodas, quia parenti meo Rogero Foliot benigne subvenistis, et in necessitatibus suis sibi benevole providistis. Sed quia inter amicos praeteritorum bonorum exhibitio, certa est futurorum exspectatio, rogamus ut non tepescat charitas vestra, quatenus hoc a vobis deserviat humilitas nostra. Rogamus itaque ut apud dominum Wintoniensem pro ipso interveniatis, quatenus eum de carcere educi faciat, et ad redemptionem mitti praecipiat. Ignominiose enim tenetur in carcere, et jam extrema afflictus est egestate. Unde precor obnixe ut praesenti negotio intendatis, quatenus si quid possumus, nos gratiae debitores habeatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 60 |
EPISTOLA LX. AD . . . . . . . EPISCOPUM.
|
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi ; nuper de te, fama divulgante, cognovi. Audio praesulem digna praesule cogitasse, et illicitae praesumptioni sanctitatis animo restitisse. Est aliquando profecta sententia, ut sub tributum Christi sponsa redigatur. Sed in te cura pastoralis evigilat, ut quod animo praesumptum est, nequaquam opere compleatur. Arguis, obsecras, increpas , et defendis, et quos fomento non praevales praecisionis ferro curare non pertimescis. Pectus sane commendabile quod mansuetis exhibet gratiam, et contumacibus disciplinam. Cum manna virgam in sanctuario divina reponit auctoritas, sic plenitudinem pastoris erudiens, ut et de pectore gratiarum bonis exhibeat totum quod dulce est, et contumaciam reprimat disciplina. Gratulor equidem te pastoralem regulam perspicaciter attendisse, et quod exsequendum noveras, ut decebat episcopum, non minus fortiter quam prudenter adimplesse. Sane in ipso virtutis opere, tota mihi virtus elucescit. Est namque prudentia nosse quid deceat, justitia cuique exhibere quod oporteat, fortitudo hominem non timere, quia caro est, et in virtute spiritus totum audere quod sanctum est. Temperantiae est, non ex ira quidpiam vel ex commotae voluntatis impulsu fuisse gestum, sed solo virtutis amore ad summi Regis ulciscendas injurias igne Spiritus incanduisse. Ages ergo cum fiducia. Valete.
|
(Psal.
CXXI) (II Tim.
IV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 61 |
EPISTOLA LXI. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino U. Landaviensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem.
|
Importunus effectus sum, sed vos me coegistis; petivi, sed non accepi; pulsavi, sed nondum aperuistis mihi; spero tamen quod pulsanti amico Pater tandem affectu aperiens , non panem petenti lapidem, vel piscem aut ovum postulanti, serpentem porrigetis aut scorpionem . Pacem a filio pacis et Patre et domino, et multis rerum experimentis amico postulamus. Laeta mihi dies non erit, qua contra vos in judicio sistere, urgente etiam necessitate, compellar. Agat ergo pontifex digna pontifice, et si quid inter filios suos litis aut controversiae motum est, ad pacis statum redigat universa. Decimas a domino Leofrico repetimus, quibus investita fuit ecclesia nostra, et absque judicio spoliata. Jactura gravius est amittere quae justitia repetit manifesta. Caetera juxta quod dixit vobis dominus Jocelinus, beneplacito vestro committemus. Vigilet haec circa Patris et pastoris affectum, ut a filiis condigno merito, et gratiam reportet et servitium. Valete.
|
(Luc. XI) (ibid.)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 62 |
EPISTOLA LXII. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino J. Salesberiensi Dei gratia episcopo, frater G. dictus abbas Glocestriae, et humilis ecclesiae beati Petri conventus, id modicum quod sunt, et devotionis obsequia, si qua possunt.
|
Ad vos, dilecte domine, jamdiu nostra querela perlata est: cui si nondum subvenit pietas, a vestra tamen benevolentia nostra non desperat humilitas. Unde angariati et afflicti plurimum, ad vos iterato recurrimus, nostris opem ferri poscentes incommodis, et juvamen detrimentis. Nam quia vobis conquesti sumus, solito magis affligimur, et quia nos de conquestione nostra nihil aut parum considerant profecisse, ipsa impunitate sua armati, nos velut expositos arbitrantur, et sibi cuncta licere in nos, velut a vobis quadam data licentia gloriantur. Unde rogamus humiliter, ego, quod quidem parum est, et omnes fratres nostri, quod equidem magnum est, ut nostras, si placet, non parvipendas injurias, sed nobis exhibendo justitiam, vestrum, ut dignum est, ministerium honoretis, et nos si quid possumus, gratiae debitores habeatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 63 |
EPISTOLA LXIII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino J. Salesberiensi Dei gratia episcopo, frater G. ecclesiae beati Petri dictus abbas, poenitenti veniam non negare.
|
Justus in exordio sermonis sui accusator est sui. Quia ergo justitiae conformari desidero, meipsum inprimis arguo. Quantum enim fuit in me majestatem vestram et honorem meum in parte minui, cum occurrenti mihi humilitati vestrae et mansuetudini, amplexu gratissimo et corde humillimo non occurri. Cur tamen supersederim, si vestro mihi daretur frui alloquio, ipse dicendo quam scribendo melius intimarem. Si quae ergo pristinae charitatis erga nos supersunt usquequaque reliquiae, si juxta mandatum Domini poenitenti pectus episcopale non clauditur , precor ut in proximo cum iter meum ad dominum archiepiscopum dirigetur, vestri mihi colloquii facultas non negetur. Quia vero locum diemque colloquii vobis statuendo nuper excessi, praesumptive reus non id amplius ago, sed vestrae totum voluntati committo. Quid super hoc vestro sedeat arbitrio, parce memor irarum, si placet, mihi rescribatis. Triduum vero antequam vos ad locum destinatum venire oporteat, nuntium item meum habebitis. Quod si Abendune vel Redingis locum dederitis, meo plurimum labori parcetis. Valete.
|
(Ezech. XXXIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 64 |
EPISTOLA LXIV. AD ROBERTUM HEREFORDIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino R. Dei gratia Herefordiae episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, die quotidie bene prosperari in gratiam.
|
Ad synodum quam, dilecte Pater, celebratis, iter ipse arripueram, sed domini Wigornensis litterae nos ipsum hac die lunae Glocestriae praestolari obedientiae et charitatis imperio compulerunt. Ideo quod ad praesens non possumus, dilectae nobis sanctitati vestrae scripto supplicamus, ut de Wallensibus, de Herchenefeld, Idel, et Chenedin, et eorum complicibus, nobis justitiam exhibeatis: ipsi enim in nos immeritos suas ulciscuntur injurias, et cum eis in nullo nocuerim, plusquam sexaginta marcarum damnum nobis intulerunt, et totum in Brantonia laboravimus diu, uno impetu et incursu abstulerunt. Speramus quod damna nostra et incommoda tanquam pensabitis et quod opem quam nulli juste petenti subtrahitis, filiorum justae postulationi non negabitis. Notum praeterea sanctitati vestrae facimus, quia clericus vester Gunni de Stantuna in novissimis agens, a vobis ut Patre et pastore animae suae, sanctarum orationum vestrarum suffragium expetit, ut vestro interventu communitus, jamjam exiturus, Domini misericordiam possit securius exspectare. Rerum vero suarum dispositio haec est, quam in conscriptorum testium praesentia ipse subscripsit. Quantum annonae in domo sua est, haec servientibus suis et his quibus aliquo debito obligatus est concedit. Reliquorum omnium tertiam vobis legavit, et ecclesiae nostrae, in qua habitum monasticum suscepit, duas reliquas consignavit. Hujus extremae voluntatis suae testes hi sunt, Nicolaus sacrista, Grimpater, Walterus. Et quia nihil magis debetur humanitati quam quod extremae voluntatis liber sit stilus, et licitum quod ultra non redit arbitrium, suppliciter petit, ut quod a se pietatis intuitu actum est, auctoritate vestra stabiliatis, vel si vobis aliter visum fuerit, voluntati vestrae sua non praejudicet. Valete.
|
[quod]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 65 |
EPISTOLA LXV. SIMONIS WIGORN. EPISC. EP. AD UNIVERSOS S. MAT. ECCLESIAE FILIOS.
|
Dilectis in Christo fratribus universis sanctae matris Ecclesiae filiis, S. Wigornensis Dei gratia episcopus, perpetuam in Domino salutem.
|
Ad pacem Ecclesiae tutius in aliqua parte muniendam, vestrae notum facimus diligentiae, quod controversiam illam, quae inter filios nostros monachos scilicet Glocestriae et canonicos Lantoniae, de corpore domini Milonis comitis Herefordiae, in praesentia nostra nuper exorta est, illam biduo actam, hoc tandem fine utriusque partis assensu terminavimus. Canonici corpus ipsum, quod monachi in ecclesia sua humandum esse, multis attestantibus asserebant, tum parochiali jure, tum gratuita donatione, quam ipse comes ecclesiae eorum de se fecerat, antequam se Lantoniensi concessisset Ecclesiae, illud corpus canonici liberum et quietum, nil de jure reclamantes, dimiserunt. Monachi vero precibus venerabilis fratris nostri Roberti Herefordensis episcopi, et nostris, domini etiam Rogeri filii comitis, et multorum baronum et militum, corpus ipsum in ecclesia Lantoniensi, in qua allatum fuerat, sepulturae tradi concesserunt. Hac tamen conditione, quod ipsi dominum Robertum filium comitis, et uxorem ejus, et omnes haeredes in perpetuum, et dominum castelli Glocestriae, quicunque unquam futurus sit, ecclesiae Beati Petri liberum et quietum absque omni reclamatione concesserunt. Ad cujus rei confirmationem, ego Simon Wigorniensis episcopus, dominum Robertum filium comitis manu accipiens per manum filii nostri Gilberti abbatis Glocestriae, ipsum et successores ejus ecclesiae beati Petri attitulavi, et ubicunque terrarum obierint, in illa ecclesia sepeliendos et humandos, episcopali auctoritate constitui. Valete
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 66 |
EPISTOLA LXVI. AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino S. Wigorniensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, et ecclesiae Sancti Petri conventus humilis, salutem et obedientiam.
|
Quae sint ea, domine, quae a domino Willelmo de Bellocampo tandiu sustinuimus, fratrum nostrorum relatu plenius agnoscetis. Nam, ut omittamus quae retro sunt, non diu quod tres et quadraginta summas bene purgati tritici, quae ad usus fratrum nostrorum deferebantur, per eum amisimus et earumdem recuperationem usque adhuc spe promissae pacis, dolo capti distulimus. Singulis praeterea mensibus in procuratione servientium suorum, tres solidos dare jamdiu cogimur, et unoquoque ad utramque sementem, sexaginta jugera terrae suae arare, serere, et illi metere compellimur. Sunt praeter ista quotidianae servitutes operum innumerae, quibus homines nostros angariare, et usque ad extremam miseriam persequi et affligere non cessat, et quo majori erga eum patientia sumus, tanto minus se jure in nos et totum quodlibet facere formidat. Flagrat ecce recens maleficium ejus, et hac hebdomada ad bene inchoanda jejunia sua, domos nostros confregit, annonam excussit et asportavit, et de caetero pejora promittit. Unde preces sublimitati vestrae porrigimus, ut hanc ejus audaciam compescatis, et nobis justitiam exhibere ulterius non differatis. Voluntate quidem nostra justitia in eum non differetur ulterius, nisi nobis ablata non promisso sed facto restituerit, et amodo in tota terra Beati Petri injustas exactiones istas abjuraverit. Vocatus ter in ecclesia nostra hac proxima Dominica, licentia vestra excommunicabitur. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 67 |
EPISTOLA LXVII. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino J. Salesberiensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, in meditatione cordis, et oris eloquio, Domino complacere.
|
Quoniam scripsistis bene, rogamus ut faciatis et bene, opem quam nobis verbo promittitis, opere compleatis. Incubus ille Cerneliae, quod alieni juris est, audacter occupat; qui inde violenter excussus est, ad aliena limina solo justitiae defectu mendicat. Ad vestrae igitur sanctitatis genua provoluti suppliciter exoramus, ut tam nostris fatigationibus quam extremis Ecclesiae desolationibus charitas vestra compatiatur, et subveniat, et adversus contumacem, inobedientem, et rebellem, non suspectae nobis justitiae vestrae zelus incandescat. Non est vobis adversus postulationes nostras excusatio. Potestis enim quod petimus, et debetis; anathematis itaque sententia in ipsum et ejus complices, qui manifeste digni sunt proferatis, et animas nostras ne diutius suspensas teneatis. Litteras domini archiepiscopi vobis mittimus, cui nisi plene obedieritis, jam solus unus superest, quem pro justitiae defectu requiramus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 68 |
EPISTOLA LXVIII. AD BERNARDUM CLARAEVALLENSEM ABBATEM.
|
Adjutori Domini fidelissimo Bernardo Claraevallensi abbati, frater G. Glocestriae dictus abbas, orationum utinam vestrarum participem me fieri.
|
Dignum est apud filios lucis, si quid forte noctis intervenit, ut plenius illucescente claritate non solum dispareat, sed etiam potius evanescat. Unde quod apud nos nulli fere dubium est, serenitati vestrae significamus, ne forte in his quae novimus, veritatem in praesentia vestra obscurari permittamus. Scimus enim Willelmum quondam abbatem Tinterniae, locum de Chingeswude, quem nondum quisquam monachorum inhabitaverat, ab ejusdem loci advocato Willelmo Berchelai, assensu praesidentium potestatum, imperatricis videlicet et Milonis de Glocestria, nullo reclamante, suscepisse, aedificasse, et de ipsa domo Tinterniae conventum in loco ipso instaurasse, et jam statuto conventu abbatem de eadem domo sua, Thomam videlicet Tinterniae priorem praefecisse. Deinde processu temporis praedictus abbas Willelmus Tinterniae, adhibito sibi charissimo fratre nostro Hamone abbate Bordesleiae, praedictum etiam Thomam domino Wigorniensi praesentavit, et ut in abbatem benediceretur obtinuit, et ipsi deinceps ut filio domini etiam de Chingeswude tanquam unicae filiae providit in pluribus et subvenit. Cum itaque juri suo renuntiare cuique liberum sit, videat Tinternensis Ecclesia si juri suo renuntiavit, si quod obtinebat abjecit, et a se quod susceperat alienavit. Aetatem habet, loquatur ipsa de se. Nos quod apud nos celebre est, et in ore ut dicam omnium, vobis manifestare curavimus. Incolumitatem vestram sibi in longa tempora profuturam, conservet omnipotens Dominus, in Christo dilecte Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 69 |
EPISTOLA LXIX. AD TUEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, et totius Angliae primati, T. frater G. Glocestriae dictus abbas, delicias regibus in pane pinguissimo ministrare.
|
Officiosum mihi, domine, munus existimo, totum quod animae meae memoriam vestri repraesentat, aut suggerit. Unde praesentium hunc latorem transmisimus ad vos, ut per eum directis litteris de statu nos vestro simul et voluntate certificetis. Nostra enim hujusmodi sunt. Infestant nos quamplurimi, et non solum nostram, sed omnes circa nos Ecclesias multiplicatis angariis inquietant. Quos si percutimus in gladio, aurem Malchi, Domino manum extendente, cito sanari considerant , et ab hoc imperterriti peccant. Unde vestrae nobis litterae ad dominum Wigornensem, et ad dominum Herefordensem necessariae sunt, ut Ecclesiae nostrae protectioni invigilent, et quo nos abesse contigerit, eo sibi consilii manum et auxilium propensius impendant. Nos vero itineri accincti sumus, et ad jussionem vestram, Domino annuente, parati aderimus. Adversantur nobis quamplurima, sed amor offendicula prorsus ignorat. Valeat in longa tempora vestra sublimitas, in Christo dilecte Pater.
|
(Matth. XXVI)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 70 |
EPISTOLA LXX. SIMONIS WIGORN. EPISC. EP. AD PAROCHIANOS.
|
Simon Wigorniensis Dei gratia episcopus, dilectis sibi in Domino omnibus filiis et parochianis suis, salutem, benedictionem et gratiam.
|
Quoniam multis et magnis frequenter occupati negotiis, singulorum necessitatibus prout vellemus vacare non possumus, ideo dilecto fratri nostro G. abbati Glocestriae, auctoritate nostra benevola charitate concessimus, ut si persona aliqua in episcopatu nostro sibi et ecclesiae suae ecclesiam aliquam sive beneficium aliquod ecclesiasticum personae tamen alteri vel ecclesiae violentiam vel injuriam nequaquam inferendo concesserit, licet absentes simus, quod pia sibi largitione conceditur suscipere non omittat, dum tamen archidiaconum nostrum, vel si ipsum abesse contigerit, decanum nostrum qui partibus illis praeerit adeat, et per ejus manum investituram accipiat. Hoc quia vobis notum, et illi firmum esse volumus, vobis notificare, et illi praesenti scripto confirmare curavimus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 71 |
EPISTOLA LXXI. AD UCTREDUM LANDAV. EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino U. Landavensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem.
|
Quoniam habitio mandato comparatur, dilectae nobis excellentiae vestrae praesenti scripto notificamus quod, sicut nullam Radulfo clerico nostro adversus Teochesberiam hactenus calumniam injuste movere mandavimus, ita nunc si injustitia sua pertinax invenitur, id quantum nostra interest aliquatenus ratum habemus. Nam cum praecepta juris haec sint, honeste vivere, alterum non laedere, jus suum cuique tribuere, sicut ea quae nostri juris sunt nobis illaesa manere volumus, sic quae competunt aliis nullam nostra opera laesionem aut detrimentum sustinere desideramus. Paternitatis itaque vestrae notitiam latere nolo, quod dominus abbas de Teochesberia, decimam de terra R. Foliot, mihi volens satisfacere, pro tribus solidis uno anno dimisit, decimam dico quam praedictus R. reclamabat juris esse ecclesiae de Lancarwan. Prudentiae itaque vestrae palam volo esse, hoc modo ad illum ejusdem decimae investituram devolutam esse. Quapropter charitatem vestram diligenter et obnixe precor, ne occasione mei, vel praedicti R. praefatum abbatem super hoc in aliquo gravetis vel gravari permittatis. Alienum contra justitiam et Patrum decreta omnino nolo, quia non debeo affectare aut possidere. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 72 |
EPISTOLA LXXII. AD R. EXONIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino R Exoniensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutis gaudium et obedientiae famulatum.
|
Quanta, domine, debeatur apostolicae majestati reverentia, quae etiam mandatis ejus obedientia, vestra satis novit discretio, cujus non minus ad doctrinam scientia, quam ad honestatem et omnem gratiam mores exuberant. Preces itaque serenitati vestrae porrigimus ne vos Cerneliensium dissuasio possit avertere, quo vos minus domino papae contingat obedire. Adest dies actioni causae domini Bernardi abbatis et monachorum Cerneliensium constituta, dies scilicet Dominica post Ascensionem Domini, quo caeteri omnes Bathoniae aderunt, quibus una vobiscum ejusdem est causae cognitio, a domino papa delegata. Unde si vos abesse contigerit, dabitur praedictis monachis occasio subterfugiendi judicium, si aliquem abesse viderint judicum assignatorum. Quod quidem nobis non solum laboris esset continuatio, sed et iteratio, et coacervata gravaminum multiplicatio. Provideat itaque, si placet, vestra discretio, ne absentia vestra tam causae nostrae sit detrimentum, quam fatigationibus nostris praebeat incrementum. Uno enim adventu vestro domino papae obedietis, et nos humiles amicos vestros amplioris vobis gratiae debitores statuetis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 73 |
EPISTOLA LXXIII. AD EUGENIUM PAPAM.
|
Patri suo et domino summo pontifici frater G. dictus abbas, dies utinam bonos, et in longum beata tempora.
|
Sublimitati vestrae, dilecte Pater, rem notam facimus, quam Ecclesiae necessitati profuturam, juvante Domino, vestra in hoc favente gratia confidimus. Nam cum filio vestro domino et Patre nostro charissimo domino Cantuariensi, diebus exsilii sui commorantes, utpote sedem certam aut locum proprium non habentes, sed negotiorum necessitate de loco ad locum demigrantes, Atrebatum Julio mense pervenimus. Ubi desiderio mirabili totius fere cleri et populi concordia vota reperimus in electione dilecti fratris nostri Hugonis, ipsius Atrebatensis Ecclesiae archidiaconi. Quem, ab ineunte aetate, tota fere vita nostra cognitum primo conversationis honestae discipulum, post nota satis auctoritate magistrum, in publicas gratulationes susceptum, ad ultimum Ecclesiae Atrebatensis archidiaconum, illaesam bonae opinionis famam continuasse scimus, et scripto praesenti secure testificamur, in quod multorum religiosorum testimonia concordare non ambigimus. Unde, quantum audet apud majestatem vestram charam nobis et semper honorandam parvitas nostra praesumere, rogamus ut quem in humilitate sua respexit Dominus, vos ea, qua vobis omnes anteire datum est, benignitate respiciatis, et data vobis auctoritate a Domino virtutem in ipso remuneretis, eatenus ut unius exemplo in religionis amorem cultumque virtutis quamplurimos attendatis. Inexpugnabili muro suo circumcingat vos Dominus, et armis suae potentiae protegat semper, in ipso dilecte Pater. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 74 |
EPISTOLA LXXIV. AD ROBERTUM HEREFORDIENSEM EPISCOPUM.
|
Patri suo et domino R. Herefordiensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem et obedientiam.
|
Salutationem domini papae, totius etiam curiae congratulationem, quorumdam etiam suorum soliloquia libenter vobis seorsum posita conquestione nuntiaremus, sed nos ad praesens ad querimoniam injuriarum compellit atrocitas, ut postquam multa sustinuimus, seram saltem querelam apud justitiam vestram deponamus. Saevit in nos domini Badoronis et uxoris ejus plus justo severa potentia, et cum eos nulla ex parte laeserimus, confractionibus et verberibus, hominum etiam nostrorum incarcerationibus, rerumque direptionibus, quod non rapuimus multiplici servitute exsolvere compellimur. Quoniam itaque manifesta sunt haec jamjamque ad judicium praecedentia, rogamus, si placet, ut nobis justitiam super his exhibeatis, ipsamque exhibendo a peccato ipsos, nos ab incommodo defendatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 75 |
EPISTOLA LXXV. AD HIENARDUM, JOANNEM ET CAPIT. S. DAVID.
|
Frater G. gratia Dei Glocestriae dictus abbas, amicis suis HIENARDO sacristae ecclesiae Sancti David, et magistro JOANNI, et toto capitulo, salutem et dilectionem.
|
Speramus vestram non latere prudentiam, quod mandatum mandatoris more finitur. Unde si mandatum aliquod a domino et Patre vestro bonae memoriae episcopo Bernardo, super causa quae de ecclesia Sancti Ismaelis, inter nos et monachos de Cerneleia ventilatur, constat illud, re adhuc manente integra, episcopi ejusdem decessu expirasse. Nos itaque cum vos adeundi super hoc nulla cogat necessitas, monet tamen voluntas et suadet amicitia, vestrum super eadem causa judicium, si vobis tantum injunctum est, aut ad vestrum spectat officium, non declinare. Sed quia confecto nuper fatigati sumus itinere, et negotiis domini papae, non solum magnis imo et multis occupamur, rogamus ut ob ipsius reverentiam nos et nostra in praesenti pace esse permittatis, et praesentem actionem usque ad episcopi in Ecclesia vestra substitutionem differatis. Valete, et amicum justa postulantem audire non omittite.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 76 |
EPISTOLA LXXVI. AD ROBERTUM LINCOLNIENSEM ARCHIDIACONUM.
|
Roberto Lincolniensi archidiacono charissimo suo, suus G. veram et valituram in tempora prosperitatem.
|
Actio causae nostrae usque ad adventum domini Eboracensis in Angliam consilio domini Claraevallensis, et domini papae voluntate dilata est. Omnibus itaque in integritate manentibus, sani pariter et alacres Domino per omnia bene juvante redivimus, domino Eboracensi post quadragesimum ab adventu suo diem, si sibi placuerit, in praesentia et curia domini regis responsuri. Dunelmensis, Wigorniensis, Bathoniensis, Exoniensis, et praecipue Wintoniensis ab omni officio episcopali suspensi sunt, gratiam fortassis in posterum per bonos nuntios habituri. Dominus Cantuariensis et alii quamplures episcopi, et nos omnes pro domino Wintoniensi supplicantes, in nullo prorsus auditi sumus, sed, quod nos minus potuimus, comes Theobaldus instantia nuntiorum episcopi sperat obtinere. Dominus papa super his quae ad Ecclesiam vestram spectant, domino Wintoniensi in nullo penitus acquiescens, plenitudinem potestatis in consulendo Ecclesiae vestrae domino Cantuariensi concessit, ut in omnibus, quae ad id spectant, domino Cantuariensi, tanquam domino papae obediatis. Litteras domini papae super his Robertus Foliot ante discessum nostrum jam impetrans, vobis allaturus est. Agatis itaque cum fiducia. Quod enim domino Wintoniensi super hac re magis placuerit, hoc domino papae per omnia displicebit. Fiscamensem, Hulmensem, illum de Westmustier illum depulsat dominus papa, jam nunc multa cum indignatione, et severitate reprobavit. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 77 |
EPISTOLA LXXVII. AD ROBERTUM BATHONIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo ROBERTO Bathoniensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem.
|
Praeveniente nos in multis gratia vestra, juste se vobis offerunt et praesentant servitia nostra. Si quid enim sumus, aut scimus, aut possumus, hoc honori vestro esse, et scire, et posse desideramus. Prompto igitur ac libenti animo notificamus vobis, quod commodo vestro et honori profuturum speramus. A domino papa domino Cantuariensi creditum est et commissum, ut juxta quod inter eos dispensatum est, non solum abbates, sed et episcopos terrae istius, possit ab ea qua tenentur apostolica sententia relaxare. In quo vobis a Domino provisum esse confidimus, ne maris, et montium, et exterarum regionum discrimina experiri oporteat, cui remedium opportunum in ipso domini archiepiscopi adventu, Domino sic disponente, accelerat. Dilectioni vestrae, suggerente charitate, istud notificandum duximus, ut sic et vobis juxta hoc provideatis, et id si placet, domino Exoniensi, domino et amico nostro charissimo nuntietis. Valete, et me vestros precor inter amicos habete et reputate.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 78 |
EPISTOLA LXXVIII. AD CANONICOS ECCLESIAE HEREFORDIENSIS.
|
G. gratia Dei abbas, et Herefordiensis Ecclesiae, mandato domini papae vicarius, dilectis fratribus suis, omnibus Herefordiensis Ecclesiae canonicis, salutem et dilectionem.
|
Quoniam, dilectissimi, comitem Herefordiae semel et iterum, tertioque commonitum, ab errore viae suae pessimae revocare non possumus, hoc solum nobis restat ut ipsius audaciam ecclesiastica justitia compescamus. Unde vobis, auctoritate domini papae et domini Cantuariensis, injungimus ut statim ex quo litteras nostras susceperitis, a divinis officiis, excepto baptismo et confessione et viatico, cessetis; et quia, lugente matre, filias gaudere non oportet, mandamus vobis ut sententiam eamdem in tota parochia vestra denuntietis, et firmiter teneri faciatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 79 |
EPISTOLA LXXIX. AD BRIENTIUM FILIUM COMITIS.
|
Domino et amico suo charissimo BRIENTO filio comitis frater G. e. b. P. Glocestriae dictus abbas, bene currendo fructu non privari justitiae.
|
Quosdam pertrahit in stuporem quod cum litteras non didiceris, librum nihilominus edidisti. Verum scias id mihi non fuisse miraculo, cum quod artis tibi negabat industria, vehementiam amoris in te ex parte dictitasse cognoverim. Amor enim non accipit ex impossibilitate solatium, vel ex difficultate remedium. Semper enim operatur magna si est, vel si operari renuit, amor non est. Hinc est quod cum litteras non didiceris, in campum tamen litterarum non mediocriter impegisti. Haereat animo tuo divi regis Henrici honore digna memoria, cujus dies bonos et aurea quondam saecula patriae gens orbata deplorat, et rubigo praesentis aetatis frequenti sed tristi recordatione commemorat. Non est tibi elapsum memoria, quod te promovit a puero, quod juvenem educavit et donatum militiae cingulo, donis et honoribus ampliavit. Verum hinc est quod te sui memorem fecit et recenti memoria vivit apud te: quoniam obiisse sibi totius Angliae facies admodum desolata crebra miseriarum inundatione recognoscit. Ab illo enim degenerans amor tuus propagatur in stirpem regiam unicam ejus filiam et regni ipsius haeredem, cujus causam non solum armis, sed ut audivimus et jam vidimus, eloquii venustate simul et veritate sustines et defendis. Totum namque brevi complectis argumento, quod hactenus veritatis ignaros in favorem suae partis alliciat et jamdiu veritatis conscios vel confirmet si amici sunt, vel obtudat, ut reliberet inimicos. Ipsam tamen de qua tibi sermo est in nullius commendes injuriam. Ea quae regis Henrici fuerant, unicae ejus filiae, et legitimo matrimonio procreatae asseris jure deberi. Videtur ad id quod asseris juris cujusque regula coaptari. Est enim divinum jus, et naturale est et humanum. Ex jure divino Dominum in Evangelio audivimus, dicente sibi matre sua: Fili, quid fecisti nobis sic? respondit ei Dominus: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Magnus est Dominus ad compassionem ancillae, et magna est coelestis haereditas, temporali comparata et transitoriae. Sic tamen loquitur Dominus, ac si neminem dubitare oporteat, quin ea quae patris sunt naturali ejus filio jure debeantur. Sed qui nullam praetermittit occasionem, si sibi oblata fuerint, quin tua dicta remordeat, non filium, sed filiam de qua agimus esse contendet, et quae filio magis competunt non debere filiae regalia sceptra addici. Quid contra istud lex divina respondeat, audiamus. In libro Numeri, capitulo ultimo, super hoc aliquid invenies: Salphaad homo erat Judaeus, de tribu Manassae: huic filiae tantum erant et nullus filius. Visum est quibusdam ob sexus imbecillitatem, non debere eas in bona patris admitti. De hoc requisitus Dominus legem promulgavit, ut filiabus Salphaad totum cederet integrum quod fuerat ab earum patre possessum . Eant qui volunt; ponant in coelum os suum, astris si placet machinentur insidias. Nobis fixum erit quod aeterna lege sancitum est. Si vero jus naturale percurras, causae huic non mediocre firmamentum et robur invenies. Jus enim naturale est quod natura non tantum nosse omnia animalia docuit, secundum quod singula juxta genus suum amorem sibi quemdam conciliant, fetus propagant, propagatos diligunt et conservant. Si te ex tenore hujus juris interroges, quid rebus hujusmodi sit natura propinquius, recte respondeas, id esse quibusque natura propinquius, ad quod ea naturalis plus trahit affectus. Sed volo dicas manifestius: Singulorum ad id magis affectus trahitur, quod ex iisdem quodam velut carnis et sanguinis participatio procreatur. Attende igitur ut vel homines a natura secernas, vel idem in his esse debere naturali jure concedas. A patre et matre prima est in filium filiamve progressio. Nepotem statue vel quemlibet alterum in sanguinis linea gradum. Jam languet amor et tepescit affectus, et sanguis ipse cursu quodammodo longiore defervuit. Est ergo in filium et filiam aeque ferventior amor, affectus promptior et natura convinctior. Sed dices haec omnia quae de naturali jure diximus, ad interioris habitus qualitatem, non ad possessionis spectare successionem. Non ita est. Quem enim reputas natura proximum, restat ut ab eo quod possidetur minus aestimes alienum. Vide quid te natura perdoceat. Tractus maris et sinus littorum pisces inhabitant, in quibus eos naturalis partus effudit. In quibus educatae sunt, saltus ferae non desinunt. Silvas aviculae, in quibus concreatae sunt, suis implent organulis, et natura in singulis, non solum intime trajicit qualitatis affectum, sed ipsi successivae suae soboli exteriora quae possidet, quo potest jure largitur. Vide naturam ne expellas a te, prudenter ejus acquiesce judicio. Regis Henrici condignam sobolem, unicam ejus filiam, legibus editam et educatam, regis ipsius haeredem inconcussa ratione pronuntia. Hoc divinum, hoc jus naturale suadet; hoc juris humani sanctio protestatur. Nam jus humanum partim civile, partim jus gentium appellatur. Civile est quod observandum sibi civitas unaquaeque constituit. Jus gentium est quod non civitas una sed unaquaeque gens sibi censuit observandum. Sed et civili et jure gentium caute decretum est, ne liceat cuiquam patrifamilias filium filiamve legitimo procreatam matrimonio, nisi certis intercurrentibus causis abdicare. Causae vero hujusmodi sunt; ut si quis patri manum injecerit, vel ejus mortem indiciis manifestis optaverit, vel beneficiis ingratus exstiterit et quae hujusmodi sunt, quibus intervenientibus culpis, lex etiam liberos abdicare permittit. Sed nihil horum in praesenti causa reperies. Illa enim, cujus causam tam sollicita cura perstringis, quando patri rebellis exstitit? Quando ingrata beneficiis? Audivimus eam ad patris consilium tentasse maria, transcendere Alpes, ignotas adiisse regiones, nupsisse ibidem ad patris imperium, et in ipso rerum fastigio et imperii culmine, honeste sancteque tam diu perstitisse, donec, post viri decessum, non necessitate urgente, vel impetu femineae voluntatis leviter impellente, sed patre, qui miserat, revocante, ad ipsum reversa est. Et licet in ipso culmine rerum, ut dictum est, perstitisset, ut regina Romani orbis et diceretur et esset, nequaquam supercilio elata est, sed ad omnem patris nutum ipsius subdita voluntati, ejus item consilio secundis potita nuptiis, viro nubens forti, sicut audivimus, et strenuo, Andegavensium, Cenomannensium, Turonensium domino, Normannorum etiam tunc triumphatori, ut audivimus, serenissimo. In his omnibus, quae dicta sunt, non invenies cur exhaeredari vel abdicari a patre debuerit. Ne quidem abdicata, sed pio prudentique consilio potius est in totius Angliae et Normanniae dominationem, episcoporum omnium et totius regni hujus nobilium juramento firmata. Eorum namque qui statuto consilio patris, ut dicitur, consueverant appellari nominibus, nemo plane relictus est, qui non ei consilium de obtinendo et tuendo post regis obitum regno Angliae et ducatu Normanniae sub juramenti religione promitteret. O tempora digna taceri! Reminisci pudet communis opprobrii nomen quod opprobrio duxerim? id quemque jurasse quod oportuit, sed ab eo quod sancte juratum est, cito leviterque recessisse. Quis infatuavit Angliam? Miserum dico caput, quisquis ille est, in quem tot redundant perjuria, homicidia, incendia, flagitia, desolationes et scandala. Quando sibi securus erit qui contaminavit regnum, polluit sacerdotium, et non solum praesenti aetati sed futurae posteritati grave inflixit opprobrium? Vere haereditas ad quam festinatur in principio, in fine benedictione carebit. Quis jam Angliae clades enumeret? Vetus habet historia, quod Alexandro mortuo pueri ejus imposuerunt sibi diademata et regnare coeperunt, unusquisque in loco suo, et multiplicata sunt mala in terris. Sic sic multiplicata sunt et hodie. In aures amici deploro quod sentio. Tot reges patimur quot nuptiis angustamur. In luto servimus et latere, et solam libertatis umbram habemus, jam nihil agendo libere sed servis, qui increverunt hodie, tanquam voluntarie obsequendo. Nam. . . . . . levius fit patientia Quidquid corrigere non est fas. Et quid erit finis miseriae? Dicam quod sentio. Dum stabit abominatio, deesse non poterit desolatio. In Deum graviter offensum est et contra insensatos pro ipso pugnat orbis terrarum. Revocetur ad justitiam status; bona principia laudabilis exitus prosequetur. Inter caetera quae dixisti, laudabiliter et hoc positum est. Non ex toto in perniciem vadit, qui de medio malae viae revertitur. Reversus quidem es, nec reversus solum, sed conversus. Audiisti peccasse multitudinem, et ad horam impetum multitudinis es secutus. Ore magis peccasti quam corde. Et quidquid ore promitteres fidem corde servabas. Filii Israel quandoque commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum et servierunt sculptilibus eorum . Tu quoque in pronum currente multitudine, non ad primos impetus restitisti. Nec contra torrentem brachia inutiliter vaneque jactasti. Nactus opportunitatem quod corde fovebas apud te, illud opere demonstrasti: sed qui te aemulo livore persequitur, geminati perjurii calumniam fortassis opponet. Semel pejerasse malum est, iterasse perjurium multo pejus. Magis igitur bis quam semel perjuros a justitia recessisse, quid si cum rege stetisses, semel quidem pejerasses, perjurium tamen non iterasses, ideoque melius fecisses. Ne te siliqua vana perterreat, fidelitatem uni, fidelitatem promisisti et alteri; primo cui debebas, postmodum cui non debebas. Primo non pejorasses, nisi secundo aberrasses. Ab hoc errore declinasti, et sic omnia sanasti: hos evasisti laqueos, sed alios fortassis incurres. Tibi regis objectatur electio, ut te jure repellat Ecclesia, cujus instituta despicis et sacramenta contemnis. Sed nunquid ad justitiam te sacramenta perducent? Sacra suos operentur effectus. Sanctificent nos potius quam a proposito sanctitatis avertant. Non potius mundatos peccato justificent quam crimine irretitos, manibus ligatis et pedibus, in inferna demergant. Male de sacramento praesumitur, si per ipsum non laxatur culpa, sed reatus augetur. Nostro quidem judicio nihil in his est quo te juste premat Ecclesia, si causam tamen hanc judex equilibris examinet. Nisi si forte rubore suffunditur, quod ei viam qua ire oporteat, quasi praevius ostendisti. Volo tamen attendas quid in parte hac audierim vehementius jaculatum. Non diu est quod audisti dominum papam Innocentium convocasse Ecclesiam et Romae conventum celebrem habuisse. Magno illi conventui cum domino et patre nostro domino abbate Cluniacensi, interfui et ego Cluniacensium minimus. Ibi causa haec in medium deducta est, et aliquandiu ventilata. Stabat ab imperatrice dominus Andegavensis episcopus, qui cum causam ejus diligenti percurrisset oratione, contra ipsum quasi sub voce praeconia in communi audientia declamatum est. Et quia dominus Andegavensis duo inducebat praecipue, jus scilicet haereditarium et factum imperatrici juramentum, contra haec duo in haec verba responsum est. Oportet in causis omnibus, quae multiplici jure nituntur, hoc considerare praecipue, quid sit jus principale in causa, quo causa ipsa principaliter innititur, quod vero secundarium sit et ab ipso principali dependens. Sublato enim jure principali, necessario tollitur et secundarium. In hac igitur causa principale est, quod dominus Andegavensis de haereditate inducit et ab hoc totum illud dependet, quod de juramento subjungitur. Imperatrici namque sicut haeredi juramentum factum fuisse pronuntiat. Totum igitur quod de juramento inducitur, exinaniri necesse est, si de ipso haereditario jure non constiterit. Ipsum vero sic infringitur. Imperatricem, de qua loquitur, non de legitimo matrimonio ortam denuntiamus. Deviavit a legitimo tramite Henricus rex, et quam non licebat, sibi junxit matrimonio, unde istius sunt natalitia propagata: quare illam patri in haeredem non debere succedere, et sacra denuntiant. Hoc in communi audientia multorum vociferatione declamatum est, et nihil omnino ab altera parte responsum. Rogo, mihi in parte ista respondeas. Interim dicam ipse quod sentio. Majores natu, personas religiosas et sanctas, saepius de re ista conveni. Audio illius matrimonii copulam sancto Anselmo archiepiscopo ministrante celebratam. Ipsum enim non aliter quam sanctum audeam appellare. Nam cum frater quidam dubitaret utrum sanctus appellari debuisset, ei divinitus haec facta est revelatio. Dum oraret et ab oratione in mentis raperetur excessum, liber ei in manibus datus est cujus dum primas revolveret paginas, nihil scriptum nisi sanctus Anselmus invenit. Et cum caetera quaeque percurreret, nihil reperit nisi sanctus Anselmus. Unde certum est non placere divinitati ipsum aliter appellari quam sanctum. Certum est perfectam huic non defuisse charitatem quae foras mittit timorem . Mirabile namque de ipso testimonium a sanctis audivimus. Manus autem sibi praecidi permisisset, quam eas ad opus illicitum extendisset. Longe sit igitur ab intellectu bonorum, abradatur a cordibus omnium, ut a sapientissimo rege et summae sanctitatis episcopo, quidquam nisi legitime et sancte fuisse credatur admissum. Nec Romanas unquam aures pulset amplius tale ludibrium, quod omnium bonorum attestatione constat esse mendosum. Verum de ipsa matre imperatricis sanctorum quorumdam relatu cognovimus, ipsam a cunabilis ipsis in dignitatem regiam, ostenso diviniter oraculo praesignatam. Nam dum ipsam regina Mathildis, regis Willielmi sponsa, de sacro fonte levaret, puella ipsa injecta manu velamentum quod capiti reginae supererat, apprehendit, suumque caput involvit. Quod quidam quorum nunc etiam vita superstes est, altius attendentes, signum quod praeostensum est exponentes, dignitatem regiam, in quam postmodum sublimata est, manifeste sunt praelocuti. In longum se extendit epistola, eo quod materiam magnam attigimus, etsi non plene explicuimus. Et tu per verba quae per militem tuum mandasti mihi, excitasti me, et cum currere coepissem, augebat mihi stimulos ipsa tui memoria, ut ab opusculo quod mihi tui praesentabat memoriam vix avelli potuerim, sed me fere in taedium lectoris extenderim. Unde in fine teneas, ut memor sis finis, et in Ecclesiam Dei et pauperes ejus charitatem benevolae mentis exerceas. Memor esto matris tuae quae diripitur, et conculcatur ab omnibus, et quos in diebus angustiae suae deberet filios experiri charissimos, hostes reperit infestissimos. Nec adversus eam tuus inde zelus accendatur, si in causa praesenti non ea qua oportuit libertate vocis usa est, cum eam praesidentis auctoritas non solum impedierit, sed quasi ligatam vinculis in hoc ipso velut immobilem fecerit. Sed jam nunc, Deo propitio, et favente parti huic domino papa Coelestino, vincula solventur, quae muta fuere loquentur. Vale. Et biduo saltem ores pro me, quia biduo mihi est intermissa oratio ut litteras dictarem ad te.
|
(Luc. II.) (Num. XXXVI) (Psal. CV) (I Joan. IV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 80 |
EPISTOLA LXXX. AD NIGELLUM ELIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo N. Eliensi Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, « sic currere ut comprehendant . »
|
Virtus et scientia quanto rarior, eo pretiosior est; quanto quoque scientiae et virtuti paucos admodum operam dare cernimus, eo studiosos earumdem ampliori reverentia dignos aestimare debemus. Inde est quod magistrum Robertum de Clare, cujus et honestas vitae et scientiae claritas jamdiu nobis innotuit, benevolentiae vestrae commendamus attentius; si quid possumus apud vos rogantes, ut ecclesiam, quam sub tuitione vestra possidet, sibi illaesam imperturbatamque patrocinio conservetis. Nam, si placet, elidetis e facili totum quod objiciunt qui de possessione eadem jamdiu cum illo transegerunt. Nam sicut rei judicatae, sic et transactioni standum esse certissimum est. Apud judicem non praesumo docentis officium, verum ex primo postulantis affectum; pro amico postulo, sed si apud amicum, fatear si obtinere meruero.
|
(I
Cor. IX)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 81 |
EPISTOLA LXXXI. AD RADULFUM DECANUM HEREFORDIAE.
|
Pater Venerabilis Gilbertus Hereford. episcopus epistolam hanc domino Radulpho decano Hereford. transmisit.
|
A te longe positi tuas non de longe contumelias experimur, ipso doloris transverberati gladio quo te scimus vulneratum. Directa est manus persequentis in te sed unum omnibus infigit vulnus quibus te non fictae diligentia charitatis astrinxerat. Exsul et profugus ab ecclesia tua et civitate expelleris: et tanquam sacra laeseris omnia, gladios in te male juratus miles exacuit, nil tamen habens quod objiciat, nisi quod ejus audaciae in sanctitate et justitia restitisti. Restitisti quidem, et gaudemus: expulsus es, et dolemus. Dolemus, inquam, magis irruentium in te ignominiam, quam tuae laudis honorem et gloriam. Scimus enim quod venali illi turbae et in omnem in quam condicitur impietatem promptissimae, de coelis ira revelatur, sed humilitati tuae et patientiae gloria in perpetuum reservatur. Gaude, dilecte mi, gaude et attende. Attende, inquam, quam pio voto te bonorum omnium turba prosequitur, dum portas in corpore tuo stigmata Christi Jesu, dum crucem ejus bajulas, dum pro justitia et Ecclesiae libertate in agone decertas. Non delicatus miles in Domini bella venisti. Pedes nudi, vestis lanea, vexillum crucis in manibus summi Regis exprimunt armaturam. Quod cantavimus hactenus, jam videmus in te illud summi confessoris elogium: Ego signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. Haec est framea Christi, et baculus peregrinationis ejus, quo contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit . Tu quoque sapienti consilio, cornu crucis inimicos tuos ventilasti, et insurgentes in te magnanimi nobilitate contempsisti . Quae de te audio laetam resonant cuncta victoriam, insidiantium laqueos, etsi nudus, expeditus tamen et alacer evasisti. Expulsus quidem es ab ecclesia tua, sed quam gratulabunda occurrit tibi Ecclesia sancta mater tua. Haec ab ora vestimenti sui cui decenter inhaerebas, te sustollit, tibi sinum aperit, te intus colligit, tenet, demulcet et nutrit . A sponsae tuae amplexibus ad tempus avelleris, sed matris gremio confoveris. Insultant tamen pessimi, quod et domum et urbem egressus es. Es quidem egressus: sed cogita antiquos dies. Nunquid David a facie filii fugiens insultantem sibi et dicentem: Egredere, vir sanguinum, egredere , cum modestia non sustinuit? Vos etsi persona dispares, aestimo tamen pares in causa. Domesticis utamur exemplis. Nosti quia Dominus a facie Pilati egressus est in ludibrium sui, coronatus spinis, et indutus purpura . Novissime etiam quasi repurgium quo pollui posset civitas, ipse extra portam passus est , ultimam passus injuriam, ne mundus ulterius injuriam pateretur. Hac nos armari cogitatione oportet, ut ipsum extra castra sequentes, improperium ipsius semper in capite nostro portemus . Felix tua egressio, qua sanctorum collegio denominaris. Sed improperant quod fugisti. Nec fugisti quidem, sed te ad dimicandum acrius pro justitia reservasti. Paulus tamen Damasci in sporta demissus effugit, nec istud scribens rubore suffunditur, sed hoc ipso gloriatur . Nisi enim fugisset, frementem mundi bestiam non confudisset, nec in ipso fastigio imperii vexillum Domini statuisset. Docet nos magister bonus: Si persecuti vos fuerint in civitate una, fugite in alteram . Fuge ergo, dilecte mi, hoc usus imperio, fuge de Ur Chaldaeorum in Jerusalem , ut habeat in quo pugnet Ecclesia, habeat quem reservet sibi in tempus hostis et belli. Stabis adhuc pro matre filius, in eam fortassis acrius insurgente Leviathan. Jam nos odore bono respersisti, et tuae virtute constantiae bene fragrat Ecclesia, qui dedignatus es humiliari principi, et genu curvare ante Baal. Datur optio confessori, ut abjuret quod sancte fecerat, vel cedat his quae possidebat. Vilescit animo tuo temporale stipendium, et subito factus inops, quanta animi serenitate decantas: Ego vero egenus et pauper sum: Dominus adjuvit me . Davidicos hymnos decantamus et nos, sed quae canimus tu legis in te, et laudabilia sanctorum quae extollimus sacrum et elucubratum plenius tuae tibi volumen conscientiae repraesentat. Percurre psalmos; resonent ab ore tuo illa Spiritus sancti plena suavitatis instrumenta; quod pietatis, quod justitiae, quod fortitudinis, in his laudabile decantatur, totum habes in te. Vere beatus philosophus, qui tua ibi bona collocasti, unde ea nec manus avidi raptoris eripiat. Jamdudum in scholis positi, de paupertate spiritus diversi adversis audivimus. Jam nunc ipsa tibi de propinquo respondeat utpote quae tecum tuae domus limen egressa est, te in itinere comitata de regni coelorum promissione uberius consulatur. Nam quantulum est quod obtractant? apostolicum illud opponunt: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; et qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit . Verum quidem hoc est. Sed habet saecularis potestas legem qua teneatur, habet statutos terminos intra quos ipsi obediatur. Scilicet si legem servaverit, si mandata custodierit, si in Deum nulla animi temeritate praesumpserit. Quod si in summi Regis injuriam impudenter excesserit, non potest ejus uti privilegio, cujus jura contemnit. Jam quod reliquum est circa prudentiae discretionisque partes insudant. Aiunt discreti viri esse, in culpis levibus non toto zelo accendi. Verum si profunde peccetur? totus fervor inardescat. Ideo levem principis offensam de muri quadam parte diruta fuisse mitius vindicandam. Ista pulchre componuntur. Sed juxta sapientiam, qui minima contemnit paulatim atteritur. Omitto prosequi quanta sit indurati cordis audacia, loca sancta non solum vilipendere, sed vastare. Festino ad haec quae te virtutis amatorem non solum non accusent, sed potenter excusent. Magnum aestimo virtutis indicium nascentia vitiorum germina suffocare. Serpens ubi caput immiserit, facile totus illabitur. Haec tu considerans ad primos impetus restitisti. Quid ni? Nisi restitisses, jam forsitan ad templi fastigium rabies inchoata ascendisset. Sed ascendisti ex adverso, et objecisti te murum pro muro domus Israel. Licet ex minimis magna conjicere. Quid si tibi pro fide pro sacramentis Ecclesiae decertare contingeret, ad crucem Petro, Paulo comes ad gladium constanter assistens? Eat satelles, stricto pugione tibi funestus occurrat. Si sacrum atrectaverit corpus, coelo victor exciperis. Si pepercerit tibi, nil minus est gloriae. Jugi ergo inter nos bonorum laude donaberis. Tu enim tempora nostra virtutum meritis exornasti: tu nos in melius exemplo tui reformasti, tu virile robur, et constantiam martyrum in tempora tepida revocasti. Percussor enim tibi defuit; non tu virtuti. Vives ergo clarus gloria, quam meruisti. Vives, inquam, sed felix qui pro justitia mori decrevisti.
|
(Psal. CVI) (Psal. XLIII) (Ephes. V) (II Reg. XVI) (Matth. XXVII) (Hebr. XIII) (ibid.) (II Cor. XI) (Matth. X) (Gen. XV) (Psal. LXIX) (Rom. XIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 82 |
EPISTOLA LXXXII. AD HENRICUM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino H. Eboracensi, Dei gratia archiepiscopo, frater G. Herefordiae dictus episcopus, sincere diligentis affectum, et gratanter obsequentis officium.
|
Charitas quandoque praesumptuosa est, et quod alteri facile rogata concederet, hoc apud dominum et amicum impetrare non desperat. De ipsa itaque, quae intra cordis vestri dominatur, charitate plurimum confidentes, preces sublimitati vestrae porrigimus, ut communi amico et canonico vestro Gilberto, Ecclesiae vestrae praecentori, vos benignum et misericordem exhibeatis, et si quid adversum vos ab aliquo suorum, ipso ignorante et nolente, commissum est, in clericum vestrum et in quantum potest, amicum, commissi culpam non refundatis. Ipse enim et vos et diligentes vos diligit, et si quis suorum adversatur vobis, aut extollitur contra vos, hunc, quicunque ipse est, et abdicare et eliminare paratus est. Si itaque sibi non sua, sed alterius culpa ablata restitueretis, justitiae non excideretis fines, et tam comes Herefordiae, quam nos, qui pro illo pariter excellentiae vestrae supplicamus, vobis amplioris gratiae debitores efficeretis. More nihilominus ipsius ambo rogamus veniam, ut in hoc aculeos severitatis vestrae non sentiat, in quo voluntatis suae non difficultas solum, verum impossibilitas ipsa praejudicat. Adjuvante Domino, et itineris sibi securitatem providente, in proximo veniet ad vos, per omnia vobis tanquam Patri et domino libentissime pariturus. Valete, et ab amicorum vestrorum petitione faciem nolite avertere, et ne saepe pro amico rogare oporteat, diem adventui ejus Natale Domini constituite.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 83 |
EPISTOLA LXXXIII. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo et totius Angliae primati, T. suus G. Herefordiensis Ecclesiae minister, in tribulatione non deficere.
|
Exspectans exspectavi jamdiu dominum meum, sperans a vestra sublimitate nuntium aliquem delegari, qui mihi prospera vel adversa nuntiando, vel de adversis tristem redderet, vel de laetis exhilararet. Nam si ea charitatis est plenitudo, ut cum fratre quolibet infirmante infirmari, vel cum quis scandalizatur uri oporteat, cum Patrem nostrum et dominum, imo nostrum in Christo caput concuti, fatigari, turbari cernimus, quid jam restat nisi non tantum infirmari aut uri, verum intus intimi flamma zeli medullitus concremari? Si itaque nondum surrexit Dominus ut ventis imperet et mari, si procella vestra nondum in auram statuta est, summo ut mihi videtur opere necessarium est, ut sacrum pectus vestrum omnis armatura fortium muniat, et hostis quanto insurgit acrior, eo vos acriorem et sancti Spiritus ferventiorem igneus inveniat. Non enim novum est aut insolitum Aegyptios Israel, Chaldaeos Jerusalem infestare. Ait Christus in Apostolo: Omnes qui volunt pie in Christo vivere, persecutionem patientur . Sed per eumdem ipse loquitur: Quod leve est aut momentaneum tribulationis nostrae supra modum aeternae gloriae pondus operatur in nobis . Persecutionem patienti propter justitiam, non leve aliquid, sed regnum caelorum repromittitur. Amicitur Elias pallio, dum persequentium declinat rabiem, et stans in spelunca hostis, gloriam Domini speculatur . Vobis quoque corona gloriae repromittitur, quam reddet vobis in illa die justus judex . Impatiens mei factus sum, desiderans videre vos et alloqui, vel aliquid audire a vobis, quo de his quae circa vos sunt certior efficerer. Parati sunt principes nostri, praesto sunt et Ecclesiae nostrae vos, si sic opus est, non solum suscipere, sed et in amplexus vobis gratanter occurrere, et de suis quidquid potuerint, ministrare. Nollem tamen hoc, sed si necesse est, benevolos et ad omnia paratos habebitis. Obsecro, dilecte Pater, mihi litteras vestras non negari, et in aliquo voluntatem vestram et statum, et consilium aperiri. Valere vos optamus in Domino, et ipsi per omnia complacere.
|
(II Tim. III) (II Cor. IV) (III Reg. XIX) (II Tim. IV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 84 |
EPISTOLA LXXXIV. AD EUGENIUM PAPAM.
|
Patri suo et domino, summo Dei gratia pontifici, EUGENIO, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, obedientiam humilem et debitam patri charitatem.
|
Cum parvitati nostrae, dilecte Pater, Ecclesia Dei aliqua sui portione, Domino sic operante, commissa sit, ejusdem providere et invigilare commodis ipsa nobis a Domino concredita dispensatio compellit. Quoniam vero quae statuuntur a nobis, nisi apostolica auctoritate fulciantur, minus firma sunt, sublimitati vestrae preces humili devotione porrigimus, ut quod ad honorem Dei et cultum ejus ampliandum de ecclesia Sancti Guthlaci de Herefordia a nobis actum est, hoc auctoritas vestra corroboret, suoque confirmet privilegio. Ecclesiam enim illam de manu laica multo tandem labore eruimus, et quia in eadem minus officiose Domino serviebatur, ipsam dilecto filio nostro Hamelino, abbati Glocestriae, et ecclesiae Sancti Petri, cui idem praeesse dignoscitur, assensu clericorum ejusdem ecclesiae, capitulo etiam nostro id consentiente et volente, concessimus, et tam ipsam quam ecclesiam Sancti Petri de Herefordia, diu ante a praedictis monachis habitam, in corpus unum adunare curavimus, et conventum monachorum ibidem devote ministrantium Domino, jamjam instauravimus. Quod quia Domino credimus placere, audemus serenitati vestrae supplicare, ut quod a nobis intentione recta actum est, soloque pietatis intuitu, hoc serenitas vestra stabiliat, et ecclesiae Sancti Petri de Glocestria in perpetuum confirmet. Glorificetur Deus in vobis, vestrique corona meriti semper augeatur in Domino, in Christo dilecte Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 85 |
EPISTOLA LXXXV. AD JOANNEM DE DINAN.
|
Gilbertus, Dei gratia Herefordiensis episcopus, amico suo J. de Dinan, salutem et dilectionem.
|
Audi, charissime, quae tibi mando, et monitis meis si ex Deo sunt, acquiescere non despicias. Habes a multis testimonium bonum, quod Deum et Ecclesiam ejus hactenus in magna reverentia habuisti, et clericos et alios quosque religiosi ordinis viros diligentius honorasti. Pauperes etiam, qui tuo famulatui obnoxii sunt, non oppressisti, sed magis affectu paterno fovisti, et illaesos servasti. Hanc tuam justitiam et animi bonitatem respexit Deus, et nunc aliquantulum misertus tui, in futuro amplius miserabitur. Audio a multis, aliquos conspirasse adversus te, et te nesciente et absente, in detrimentum tui pessima quaedam praeparasse. Eorum autem consilium, ut dicitur, dissipavit Dominus et denudavit, et te, qui illum illaesum in membris suis servasti, ipse quoque illaesum servavit. Hoc, charissime, tibi non attribuas, sed magis illi gratiarum referas actionem. Si itaque ad Ecclesiam ejus et bona ecclesiastica in Stantune, manum male extendisti, auctoritate ipsius, et ab ipso nobis injuncto, officio te moneo ut ante synodum cuncta Ecclesiae ipsi in nullo immunita restituas, ne ab ea quam praedixi, gratia gravi separatione cadas. Scias enim pro certo, et hoc ultimum firmiter teneas, quod res ecclesiasticae cujuscunque fidejussione, nisi praesente et favente episcopo, alicui mortalium obligari non possunt. Plegium quod in ecclesiasticis de R. furtis me nesciente cepisti, tibi non tenetur, sed omni auctoritate liberum esse decernitur. Obedientem te nostris monitis conservet omnipotens Deus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 86 |
EPISTOLA LXXXVI. AD RO. DE BURNAHAM.
|
Gilbertus Dei gratia episcopus Herefordiensis, amico suo Ro. de Burnaham, salutem et dilectionem.
|
Quanto erga vos charitate ampliori affecti sumus, tanto nobis et famae vestrae consultius quantum spectat ad nos providere, ipsa quam praediximus charitate suggerente, commonemur. Verbis oris vestri multorumque relatu didicimus, vos a transactione inter nos habita super ecclesia de Wiredesberia resilire velle, et ecclesiam de Glocestria super sibi promisso celebriter a vobis annuo censu velle defraudare. Qua in re moneo ut rerum exitus attendatis, ne forte si aliter actum fuerit, malefactum poenitentia consequatur. Causa enim haec, etsi principaliter non spectat ad nos, spectat tamen secundario. Primum in causis locum actor obtinet, secundarium testis. Si ergo testis in causa hac productus fuero, ecclesiae, cui tota plenitudine charitatis astrictus sum, in testimonio veritatis deesse non potero. Astiterunt et nobis in transactione eadem viri religiosi quamplurimi, qui si quid negare coeperitis, in lucem acta producent. Retractetis itaque, si placet, consilium vestrum, et quod, fide interveniente, sub multorum praesentia pepigistis, fideliter observetis, ne si forte aberrare coeperitis, multorum convictus testimonio, non solum ecclesiastici beneficii, sed ordinis vestri periculum incurratis. Attendens illud Sapientis: Melior est amici increpatio, quam oscula blandientis inimici , amico dura proposui, quem ab eo quod sibi inutile et inhonestum revocare curavi. Valete, et in omni emolumento temporali honestatem praeponite.
|
(Prov.
XXVII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 87 |
EPISTOLA LXXXVII. AD EUGENIUM PAPAM.
|
Patri suo et domino summo pontifici EUGENIO, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, pedibus sanctis conculcato Satan, triumphare semper in Domino.
|
Sicut domino meo placuit, ita factum est, et ad jussionem vestram mihi manus est consecrationis imposita, et Herefordiensis Ecclesiae cura commissa. Inde est, quod attentius spectant oculi nostri ad vos, a vestra sublimitate sperantes, et exspectantes auxilium, unde habuimus honoris et ordinis incrementum. Clamat et conqueritur Ecclesia nostra praedecessorem nostrum bonae memoriae dominum Robertum episcopum quatuor praebendas suas ad ecclesiam Lantoniae transtulisse, et prae nimietate amoris quo erga Lantoniam, ut ipsos ampliaret tenebatur, proprios clericos eisdem quatuor praebendis spoliasse. Unde serenitati vestrae supplicamus humiliter, si majestatem vestram praedicti Lantonienses adierint, ne vestra auctoritate eis firmetur quod clerici nostri sibi fuisse injuste ablata conqueruntur. Duo etiam castella Ecclesiae nostrae idem praedecessor noster nobilissimis viris comiti de Mellent et Hugoni de Mortemer, magno Ecclesiae ipsius incommodo et detrimento concessit. Quae quia male districta sunt, et quantum ad nos, quasi ad desperationem alienata sunt, vestra petimus auctoritate revocentur. Quod vero ad Lincolniensem Ecclesiam spectat, utpote quod audivimus et vidimus, secure loquimur et testificamur. Ejusdem enim Ecclesiae clerus et populus religiosarum episcopatus personarum unanimi consensu, nullo prorsus contradicente, dominum Robertum ejusdem Ecclesiae archidiaconum sibi in episcopum elegerunt, et electionem domino Cantuariensi praesentantes, propter multas et necessarias causas obtinuerunt. Quod vestro petimus cumulari examine, quatenus ei manum gratiae porrigendo, ipsum in quo positus est stabilitatis, et de caetero fidelem filium, et ad omnem Patris sui voluntatem promptissimum habeatis. Illaesa nobis et inoffensa majestas vestra servetur in saecula, in Christo dilecte Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 88 |
EPISTOLA LXXXVIII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici EUGENIO, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, devotum et debitum totius obedientiae famulatum.
|
Quia charitati, dilecte Pater, plurimum expedit obedire, ideo petitioni Lincolniensis Ecclesiae negare non possumus, quin ea quae de negotio ejus ipsi praesentes vidimus et audivimus, sublimitati vestrae notificemus. Cum enim Londoniae cum Patre nostro domino Cantuariensi et fratribus et coepiscopis nostris quam plurimis essemus, vidimus decanum et cantorem et archidiaconum, omnes etiam ipsius Lincolniensis Ecclesiae canonicos, cum religiosarum personarum ejusdem episcopatus non modica multitudine, omnes in hoc instantissime perseverare, ut liceret eis concilio domini Cantuariensis, Robertum archidiaconum Leicestriae, in Patrem et episcopum sibi eligere. Cumque dominus Cantuariensis in ipsum omnium concurrere vota conspiceret, nolens praedictam Ecclesiam turbari amplius, aut magis atteri, petitioni eorum episcoporum consilio, assensum praebuit, et praedictum archidiaconum ingenti postulantium gratia et favore, episcopum consecravit. Cujus et doctrinae et vitae et intus et foris, testimonium bonum est, et in officio quo ministravit hactenus conspicua gratia. Unde vestram, reverende Pater, precamur benignitatem, ut quod ei, sola suffragante justitia, debetur, id nostrae parvitatis precibus facilius et benignius assequatur. Valeat sanctitas vestra, in Christo dilecte Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 89 |
EPISTOLA LXXXIX. AD UNIVERSOS S. MATRIS ECCLESIAE FILIOS.
|
Dilectis sibi in Christo fratribus, universis sanctae matris Ecclesiae filiis, frater G. Herefordiensis Ecclesiae dictus episcopus, salutem et dilectionem in Domino.
|
Charitati vestrae praesenti scripto notificamus, nos certo religiosarum personarum cognovisse testimonio, praesentium latorem Benedictum, coram justitia praedecessoris nostri, bonae memoriae R episcopi, septima sacerdotum manu jurasse, fratrem suum, de cujus morte suspectus fuerat, machinatione sua aut consensu, aut voluntate, nunquam mortem incurrisse. Qui, ut plene innocentiam suam super hoc facto ostenderet, in praesentia nostra multis nobiscum assidentibus, in hunc etiam modum juravit: « Parentes mei, qui de morte fratris mei suspecti hactenus sunt habiti, mortem ipsi non intulerunt. Nemo etiam mei causa mortem ipsi machinatus est, sic me Deus adjuvet, et haec sancta. » Quod juramentum duodecim illico sacerdotes in hunc modum confirmaverunt. Benedictum hunc super hac re verum jurasse, nobis certum est, sic nos Deus adjuvet et haec sancta. Quod cum in praesentia nostra sic actum est, ne solita deinceps innotescentia ipsius prematur infamia, quod vidimus, hoc testamur, et rem gestam praesenti vobis scripto et sigilli nostri impressione declaramus. Valete.
|
[oberti]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 90 |
EPISTOLA XC. AD ROBERTUM LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
|
Domino suo fratrique charissimo R. Lincolniensi Dei gratia episcopo, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, haec gustare et sapere quae paravit in dulcedine sua pauperi Deus.
|
Si bene valetis, sic est ut volumus, et nostrum inde gaudium ad perfectum adducitur, et ad omnem laetitiam cumulatur. Digestam corrigi et glossari praecipitis, et ecce Ambrosius vester labrare non desinit in tritura. Caetera quae mandastis, dante Domino, non differentur. Causae nostrae cum potestatibus nostris, fata adhuc ambigua sunt, et quae sunt in pendulo, quam cito stabiliri coeperint, illico currente chartula cognoscetis. Usque ad diem Palmarum nobis a domino Henrico concessae sunt, sed eas prorogari ulterius misso nuntio nondumque reverso postulamus. Experiemur in his finem quem concesserit Dominus, de ipso sperantes bona nobis tribui, qui reprobat cogitationes populorum, et dissipat consilia principum. Optamus vos in Domino valere, et in ipso de die in diem renovari et proficere, in Domino charissime.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 91 |
EPISTOLA XCI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, post iram misericordiae reminisci.
|
Si adversus dominum Landaviensem aliquantulum mota est tranquillitas vestra, tanto sublimitati vestrae humilius supplicandum est, quanto adversus praedictum episcopum justiore causa motam esse cognoscimus. Sufficiebat enim ad sublevandam causam suam contra adversarium suum appellatio, et si vobis per omnia debitam observasset reverentiam. Quod si minus factum est, improbitati procul dubio Landaviensium clericorum, non ipsius episcopi malitiae aut ingratitudini imputandum est. Opus enim manuum vestrarum ipse est, et plantatio vestra, quem si de justa forte causa conteritis, opus quidem manuum vestrarum conteretis et quem plantavit dextera vestra, evelletis. Absit hoc a vestra gloria, nec tale sortiatur laus vestra dispendium, ut quem semel inter amicos ascripsistis, ab aditu gratiae vestrae eliminatum tam facile proscribatis. Venit quidem ad vos in humilitate et mansuetudine, nil sapiens altum adversum vos, sed quidquid actum sit a vobis tantum totum quod bonum dominum, quod pium Patrem decet, exspetens et expectans. Absit autem ut dies mentis vestrae sic convertatur in tenebras, ut ira in vobis aut gratiae praejudicet, aut naturam evacuet, quin in paterno pectore sit intus apud vos, qui pro filio pulset et exoret, et exaudiatur affectus. Si quid igitur apud vos nostra potest supplicatio, si quod tristes dicimus a corde vestro propter inanem causam non prorsus excidimus, episcopum vestrum suscipiatis in gratia, et paci et honori ejus provideatis, ne Patrem alibi quaerere compellatur, sed totum quod pium est, quod modestum se apud vos reperisse glorietur. Ad pedes vestros in prece hac corde prosternimur, quos supplicando libentius ipsi manibus amplectimur. Provideat itaque, si placet, vestra discretio, ne nobis postulata negando, preces nostras amodo muto claudatis silentio. Bene valere vos optamus in longa tempora, in Christo dilecte Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 92 |
EPISTOLA XCII. AD EUGENIUM PAPAM.
|
Patri suo et domino summo pontifici Eugenio, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutis gaudium et debitum obedientiae famulatum.
|
Quoniam, dilecte Pater, amici veritatis esse cupimus, ideo quod de causa domini Bernardi Cerneliensis abbatis ipsi praesentes vidimus et audivimus, in praesentia vestra cum fiducia contestamur. Vidimus enim ipsum Cerneliae priorem quampluresque ejusdem Ecclesiae personas, ad pedes domini Hiemari Tusculani episcopi, eo tempore apud nos legati, prostratos et provolutos, humiliter postulare, ut eis praedictum Bernardum, Glocestriensis Ecclesiae tunc priorem, in abbatem concederet, et ipsum concedendo tam eorum quam totius conventus sui petitioni satisfaceret. Scimus etiam dominum Hiemarum ad eorum postulationem praedicto fratri Bernardo, renuenti licet et invito, ea qua praeerat auctoritate injunxisse, ut onus Cerneliensis Ecclesiae regendae susciperet, eique per omnia prout competeret abbati provideret. Scimus nihilominus conventum Cerneliae eum gratuito solemni processione suscepisse, et dominum Salesberiensem eorumdem postea petitione episcopali benedictione ipsum in abbatem confirmasse. Quem quia tam vita quam doctrina multa dignum commendatione cognovimus, pro ipso preces sublimati vestrae porrigimus, ut eum in suis justis postulationibus audiatis, et Cernelienses monachos adversus eum injuste et improbe contumaces, apostolica auctoritate reprimatis. Domus enim illa Cerneliae est, cui ut publica fama est, honestas sola jamdiu displicuit, nihil quod non religioni contrarium foret et ordini, potuit complacere. Quorum emendandae potius quam in praesentia vestra commemorandae dissolutioni, quia praedictus frater Bernardus, quo potuit vigore restitit, eorumdem violentia quasi profanus expulsus est, et ab eorum communione sequestratus. Non nobis itaque, Domine, non nobis sed nomini vestro gloriam donetis, ut improborum audaciam reprimendo, culpam similem in aliis compescatis, bonosque condigne munerando, virtutis studium in compluribus augeatis. Sibi vos in longa tempora conservet incolumem omnipotens Dominus, in Christo dilecte Pater.
|
(Psal. CXIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 93 |
EPISTOLA XCIII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino sanctissimo papae E. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, pie salutantis affectum, et humiliter obsequentis officium.
|
Sublimitati vestrae, dilecte Pater, pro Lennensi Ecclesia eo confidentius supplicamus, quo totum quod pium est, quod honestum, vestrae complacere serenitati non ambigimus. Praedicta siquidem Ecclesia inter Ecclesias Angliae tam firma ordinis observantia quam perfectae charitatis opibus in tantum irradiat, ut occidentis nostri tenebras luce quadam honestae conversationis et cultu defaecatae religionis expellat. Haec mater pauperum, maestorumque solatium praeclara meritorum gratia eam se omnibus exhibet, ut in publicas jamdudum gratulationes suscepta quasi speculum quoddam in ultimis terrae finibus et singulare sanctitatis exemplar niteat. Unde preces excellentiae vestrae affectuose porrigimus, ut justas ejus postulationes paterna mansuetudine audiatis, ipsamque in his in quibus praedecessorum vestrorum tempore fundata feliciter et aucta est, nequaquam minui permittatis. Quod eo faciet circumspectio vestra securius, quia quod Ecclesiae uni indulgebitis, id non solum monachorum magno cuidam et probabili collegio, sed et immensae pauperum, peregrinantium, naufragorum debiliumque multitudini erogabitis. Ut si quid in hoc facto decretorum juri derogatum fuerit, id apud summum judicem charitas Christi membris latissime subministrans, potenter excuset. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 94 |
EPISTOLA XCIV. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici EUGENIO frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, humilis obedientiae famulatum.
|
Scimus, Pater in Christo charissime, scimus, quod apostolicae non obedire jussioni, apostatare est, et instar vere sacrilegii, vestrae contraire voluntati. Absit hoc a fideli, absit a Catholico, absit potissimum a filio beneficiis a munificentia nostra exhibitis, obligato multipliciter et obnoxio. Londoniensis nimirum episcopus adeo manuum vestrarum opus est et creatio, ut ei recte in faciem possit objici: Tu quid habes, nisi quod a domino papa accepisti? Nam qualiter illum contra vota et conjurationes principum virtus apostolica sublimaverit, nullus apud nos qui ignoret, nemo fere qui nesciat. Inde est ut apud serenitatem vestram pro ipso illa recte competere videatur allegatio, operi manuum tuarum porriges dexteram. Quid enim vas etsi formatum optime, quid acturum est, si illud in virga ferrea decreverit suus auctor elidere? Absit hoc a vestra gloria, nec tale sortiatur laus vestra dispendium, ut quem semel intra fines gratiae suscepistis, ab ipsius aditu eliminetis immeritum, aut innoxium excludatis. Archidiaconatum enim quem liberalitate laudabili domino Joanni Cantuariensi donantium mandastis, ante concessum alteri fuisse, vestram credimus ignorare prudentiam. In cujus rei testimonia dominum Lincolniensem a vero nec in modico deviare confidentissime dicimus. Ipsum vero Londoniensem, nec totius episcopatus sui jacturam perpetuam perjurio velle redimere scimus equidem et constanter asserimus. Ipse quidem Lincolniensis testatur, et jurare paratus est, dominum Londoniensem antequam voluntatem vestram aut scripto aut aliquo referente cognoverit, praedictum archidiaconatum magistro Radulpho Diotecensi, cui et ad doctrinam scientia, et ad honestatem mores exuberant, concessisse. Est equidem in omni gratiarum amplectendum actione, quod honestatem et scientiam in Joanne remunerare decernitis. Sed hoc apostolico culmini factu leve est, ita ut episcopum quem singulari praevenistis gratia non offendatis. Preces in hoc porrigimus, in hoc paternae charitati supplicamus, ut intus apud Patrem sit qui pro filio et episcopo pulset, et eatenus exoret affectus, ne plus fortasse diligens minus admittatur, et ad obsequendum longe promptior minus exaudiatur. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 95 |
EPISTOLA XCV. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici. E. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, devotum et debitum obedientiae famulatum.
|
Cum debitorem universis divina vos, Pater, munificentia constituerit, commune debitum hi propensius exigunt, qui vestrae se per omnia tuitioni alacriori et ampliori devotione submittunt. Unde plurimum honori vestro conducit et gloriae, ut Londoniensi Ecclesiae ea qua ad praesens tempestate concutitur, manum auxilii porrigatis, et causam quam multo sudore perstringit, benignitate consilii sublevando, ipsam allidi scopulis, aut fluctibus obrui non sinatis. Quae cum in Anglorum Ecclesia multa meritorum et dignitatum luce profulgeat, ad praesens tamen egregiae laudis titulo hoc ipso nobilitata est, quod post Patris et pastoris sui decessum, inter minas principum ipsosque frementium gladios, Deum contemplata non hominem, immobilis imperterritaque constiterit, et se periculis audacter objiciens honorem Dei et libertatem Ecclesiae in aliquo minui dedignata, Patrem sibi et pastorem idoneum consensu unanimi non minus sancte quam prudenter elegerit. Quod cum ipsa eligentium fortitudo mentiumque constantia dignum laude constituat, persona quae electa est gratia cumulat et honore, ut totum sit favore dignissimum, et quod ob honorem et libertatem Ecclesiae fortiter actum est, et quod in hujusmodi persona laudabili circumspectione provisum. Nota namque secure scribimus, et quae scimus, loquimur cum fiducia. Londoniensem archidiaconum R. de Bealmeis, quantum in humanis oculis est, vita honestum, laudabilem scientia, liberalitas amabilem, et ab ipsa reddit origine stirps generosa clarissimum. Quem cum ad sui regimen diligenter et vocet et exspectet Ecclesia, si, quod absit! iste repellitur, injuriam hanc laesa virtus erubescet, et querela dicentium: Sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas , non modicum sumet incrementum. Agat itaque apostolica sublimitas, agat Pater, unde sibi Anglorum congratuletur et applaudat Ecclesia; fine bono bonum consummet initium. Honoret honore dignissimum, ut in praesenti sibi laus, in futuro reponatur et praemium, et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam . In longum vestra conservetur incolumitas, in Christo dilecte Pater.
|
(Psal.
LXXII) (Psal. CVIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 96 |
EPISTOLA XCVI. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici E. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, pie salutantis affectum, et humiliter obsequentis officium.
|
A tribulatione malorum et dolore ad vestram Pater serenitatem Ecclesia Radingensis confugit. Inde sibi sperans exspectansque remedium ubi laesi quique sibi gloriantur non deesse solatium. Haec in ipso diversarum regni nostri partium limite constituta, utriusque in alterum jamdiu sustinuit impetus, et ab ipsis bellorum initiis per ejus fines exstitit utriusque in alterum transitus et regressus. Unde tam incendiis quam caede suorum debilitata, direptione rerum tam mobilium quam immobilium imminuta, cum jam multa in medicos nil agentes erogaverit, ad vestri fimbriam vestimenti properat et decurrit, sperans inde remedia, unde virtus exit quae curat aliena. Unde preces sublimitati vestrae humili devotione porrigimus, quatenus devotae filiae erigendo lapsa, solidando confracta subveniatis, et suggerente pietate justitiaque in vobis semper efficaciter agente, amissa restitui faciatis, ut quae, decedente fundatore suo, sibi mortua sunt, feliciter in rebus agente Patre, sibi placide reviviscant. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 97 |
EPISTOLA XCVII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici E. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, obedientiam et debitam Patri charitatem.
|
Id modicum, dilecte Pater, quod sumus, amicorum nostrorum charitati negare non possumus, ut alter alterius onera portantes , opem nobis vicariam consilii simul et auxilii impendamus. Unde licet apud vestram majestatem nulla nos merita nostra commendent, nec penes vos gratiam nobis ullam servitia nec impensa locaverint, ex charitate tamen audemus, ut qui nec pro nobis digni audiri sumus, ad paternam misericordiam pro alio interpellari praesumendo irrumpamus. Clericus enim dilecti filii vestri domini Cantuariensis archiepiscopi, magister Rogerus de Ponte episcopi, vestrum, urgente necessitate, remedium, ad tuenda ea quae canonice possidet, a vestra implorat serenitate patrocinium. Rogamus itaque ad genua sanctitatis vestrae corde prostrati, ut de fonte justitiae procedat et pietas, et eum quem apud apostolicam majestatem commendari tam vita quam scientia dignum credimus, suscipiatis in gratia, et in justis postulationibus suis exauditum clementer remittatis. Sublimitatem vestram diu sibi suisque conservet incolumem excelsa majestas. Amen.
|
(Galat. VI)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 98 |
EPISTOLA XCVIII. AD EUMDEM.
|
Domino et Patri suo summo pontifici E. frater Herefordiensis Ecclesiae minister, aeternae vitae gloriam feliciter adipisci.
|
Necessitati, dilecte Pater in Domino, reluctari non possumus, quin ea charitate quae nobis de fraternis cordibus potenter imperat, obediamus. Haec est quae nos magis delitescere cupientes, producit in medium, ut ad audientiam vestram, cui ad praesens assistere non valemus, veritatis saltem verba mittamus. Hinc est quod viro illustri et honesto Scripturarum tam divinarum quam saecularium apprime erudito, magistro scilicet Godefrido, deesse nequivimus, quin sublimitati vestrae quae de ejus negotio vidimus et audivimus, testaremur. Willelmo itaque Cumin, multis exigentibus causis, vinculis anathematis irretito, cum jam plus anno integro sub eodem vinculo perstitisset, cumque eum omni ecclesiastico beneficio generalis concilii jurisdictio spoliasset, dominus Wigorniensis consilio religiosorum virorum, praedictum Godefridum archidiaconatu suo investivit Ecclesiaeque suae archidiaconem religiosa devotione constituit. Scimus eum in eodem officio religiose perstitisse, et quae ad curam ejus spectabant, prudenter et discrete ministrasse. Scimus etiam ipsum eidem Ecclesiae fore necessarium, et in eo non solum imo et multo amplius salvum esse beneficium. Detur in hoc consideratio, ut semper habeat incrementum gloria vestra, concipiantque bonam spem, qui recurrunt ad vos, obtinendi consilium pariter et auxilium in his, unde recurrunt ad vos. In longitudinem dierum vos protegat omnipotens Dominus, dilecte Pater. Amen.
|
( Epistolae 97 et 98 eaedem sunt cum 17 et 18: sed
propter inscriptionis diversitatem iterum eas exhibemus. )
|
[igitur]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |
Gilbertus Foliot
| 99 |
EPISTOLA XCIX. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici E. G. Herefordiensis Ecclesiae minister, debitum dilectionis et obedientiae famulatum.
|
Clericum hunc latorem praesentium, dilecte Pater, ad sublimitatem vestram scripto titulo causae suae transmisimus, ut qui Satanae jaculis pene confossus fuerat, ad vitam solatio gratiae vestrae reducatur. Hic quemdam decanum nostrum, sacerdotem honestum in agendis et sustinendis Ecclesiae negotiis per omnia strenuum, scientiae vitaeque merito in publicas jam gratulationes susceptum, non aliis ejus meritis, nisi quod ecclesiam quamdam quae Patris istius exstiterat, dono bonae memoriae praedecessoris nostri domini Roberti episcopi susceperat, et in ipsa ministrabat; ob hanc causam excommunicatus publice, post longam afflictionem, et inediam absolvi meruit, juramento in hunc modum praestito, quod vita comite, necessario casu non obsistente, sublimitatem vestram sub praescripta sibi lege poenitentiae adibit, jussioni vestrae, quaecunque fuerit, ob culpae veniam pariturus. Qua in re juxta datam vobis a Domino sapientiam et gratiam peccatori providebitis, et ut culpa condigne puniatur, et qui de triumpho lapsus est antiquus hostis minime glorietur. Sublimitas vestra in longa tempora conservetur illaesa et incolumis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 100 |
EPISTOLA C. AD ELIAM DE SAI.
|
Gilbertus Dei gratia Herefordiensis episcopus, amico suo Heliae de Sai, salutem.
|
Nosti, charissime, quam constanter amorem mihi et Ecclesiae quae circa vos est honorem et pacem promisisti, quod utinam sic servasses, ut nec querimonia de te perferretur ad nos, nec a nobis tibi quidquam, nisi pacificum et amicabile scribi oportuisset. Multum quidem de multis mirarer, sed de te multo amplius miror, quod sacerdotem nostrum et decanum ad judicium curiae tuae trahas, et hanc tibi potestatem contra Ecclesiam vindices, quam multo sudore et labore reges et imperatores adversus eam usque hodie obtinere nequiverunt. Unde vobis mandamus, charissime, ut sinas judicari a nobis clericos nostros, et hunc praecipue et alios nequaquam judicare praesumas, sed juxta ordinem sibi concessum ipsos Domino in pace servire permittas. Si nos minus audieris, quamcunque poterimus sententiam in te et tua, etiam nolentes dare non tardabimus. Quod si quid adversus dominum Walterum habes, plenariam de ipso justitiam offerimus. Valere te et benefaciendo Domino placere optamus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 101 |
EPISTOLA CI. AD . . . .
|
Non queritur Walterus clericus noster duplex damnum se incurrisse. Nam nomine Hugo de Cluna, Gilberto Angl' pecuniam quam ab Hugone ipsi deberi putabat, reddidit, et cum Hugo se praedicto Gilberto nihil debuisse asserat, item cum Hugone data pecunia transegit. Vobis itaque mandando precor, ut tribus his statuto die evocatis, Walterum pecuniam redditam, quae tamen, ut asserit, Gilberto debebatur, repetentem, ad plenum audiatis, et Hugonem de Cluna de re ista veritatem testari, ex parte nostra commoneatis. Si quae praedictum militem in debitum recepisse a Waltero constiterit, ipsi quantum accepit restituere compellatur. Quod si miles pecuniam hanc Hugonem sibi debuisse probaverit, causam inter Hugonem et Walterum nobis reservabitis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 102 |
EPISTOLA CII. AD PHILIPPUM DE SARNEFELD.
|
Amico suo et parochiano Philippo de Sarnefeld, salutem.
|
Audio in curia domini abbatis Radingensis, tibi legem adjudicatam esse, ut manu duodecima jures, te nunquam vel praedecessores tuos de terra de Sarnefeld, ecclesiae de Lumin' quinque solidos, quos a te quaerit, reddidisse. Certa autem recordatione sanctae Ecclesiae recognosco causam hanc in praesentia bonae memoriae domini Roberti episcopi, et agitatam fuisse, et ipsius consilio definitam. Unde quia in lege hac facienda, quaedam tuae et tuorum saluti contraria mihi videor intelligere, mandamus tibi, et super Christianitatem tuam praecipimus ne juramentum hoc aut ipse facias, aut aliquem tuorum facere permittas, quousque nobiscum locutus fueris, et super hac ipsa re consilium plenius habueris. Supplico enim domino abbati per litteras meas, ne propter exspectationem hanc, causae tuae aliquod detrimentum incurras. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 103 |
EPISTOLA CIII. AD G. ARCHIDIACONUM WIGORNIENSEM.
|
Gilbertus Dei gratia episcopus Herefordiensis, caro suo magistro G. archidiacono Wigorniensi, salutem.
|
Scitis, charissime, scitis, quod pacifici in praerogativam filiorum Dei adoptati sunt. Unde proximorum paci eo diligentius attendendum est, quo majus est quod ex hoc opere a Domino speramus et exspectamus. Rogamus igitur ut hac spe benevolentia vestra facilem se nobis praestet et exorabilem, ut dominum Wigorniensem a persecutione fratrum nostrorum, monachorum scilicet Evesham, revocetis, et paci inter ipsos reformandae operam impendatis. Ad quod si vos preces nostrae non impellerent, reverentia tamen domini papae jamdiu traxisse et compulisse debuerat. Ad ipsum namque appellatione facta, pacem omnem et securitatem appellatoribus observari justum esset. Audivimus tamen a multis dominum Wigorniensem praedictos fratres postquam ad dominum papam appellaverunt, non solum suis ordinibus suspendisse, sed ad hoc operam dare, ut eos de monasterio suo ejiciat, et ne dominum papam adire possint, custodia carcerali cohibeat. Quod si fecerit, de gravi in dominum papam offensa excusari non poterit. Igitur domini papae reverentia, charitas etiam domino Wigorniensi debita, preces quoque nostrae vos moveant, ut aut paci hinc reformandae studeatis, aut his qui in archidiaconatu vestro ad nomen domini papae confugiunt, consilium vestrum et auxilium non negetis, nec eos manu quacunque laica extrahi et affligi, aut quae eorum sunt distrahi permittatis. Vobis haec ex charitate scribimus, ne consentientem cum agente par reatus involvat. Consensus enim est non resistere cum possis aut debeas. Qua in re manifesta conclusio vobis aut consensum ingerit, aut monachis defensionem. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 104 |
EPISTOLA CIV. AD ROBERTUM EXONIENSEM EPISCOPUM.
|
Domino suo dilecto fratrique charissimo, R. Exoniensi, Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et dilectionem.
|
Ubi multa est confidentia, multa est et saepe praesumptio. Inde est, quod amabili et amandae nobis semper benignitati vestrae preces multa securitate porrigimus, ut nobis in quibusdam quae ad vos spectant, in ea quae nobis ad praesens orta est necessitate, subveniatis. Implevit jamdiu querelis aures omnium canonicus quidem Hugo de Cotes, asserens se a nobis ecclesia de Stanleia violenter ejectum, et rebus suis injuste spoliatum. In plenam etiam nostri suggillationem, ad dominum papam querelam eamdem protulit, et ad dominum legatum litteras hujus rei cognoscendae reportavit. Quia vero vetram non latet prudentiam, qualiter praedictus Hugo in partibus vestris aliquandiu conversatus sit, cujusmodi etiam religioni addictus, rogamus ut litteras nobis hujus rei indices concedatis, et nos vobis in omnibus amplioris gratiae debitores efficiatis. Quem arctioris observantiae gratia si se constat inclusisse, constat etiam his quae ante possederat renuntiasse. Quod quia de ipso audivimus, ab amico veritatis testimonium exspectamus. Et quia ad multorum correctionem religionis amatoribus inhonesta frequenter honestissime proferuntur, si quid vulgo notum est, quod adversarii nostri faciem confundat, petimus ut et hoc litteris ipsis elucescat. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 105 |
EPISTOLA CV. ROBERTI EXONIENSIS EPISCOPI AD EUGENIUM III PAPAM. De clerico incontinenti.
|
Rogatu venerabilis, etc. Vide inter variorum ad Eugenium epistolas, Patrologiae t. CLXXX.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 106 |
EPISTOLA CVI. [AD HENRICUM NORMANNORUM DUCEM.]
|
Regiae nobilitatis et indolis, ut audivimus, egregiae, H. comitis Andegavensis filio, Normannorum duci, et regni Anglorum pro magna portione domino, G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, salutem et servitium.
|
Placuit vobis litteris commonere me, ut cito venirem ad vos, facturus id quod in manu domini abbatis Bord' , promiseram. Ut promissa complere quam citius potui, promptus accurri, et quia processeratis ulterius, Herefordiae reditum vestrum biduo exspectavi. Auctoritate vero obedientiae me non solum vocante et monente, sed urgente et trahente ad aliud, diutius exspectare non potui. Precor itaque, si placet, ut me hac vice excusatum habeatis, et absentiam meam aequanimiter sustinendo hac vice, me vobis gratiae debitorem efficiatis. Si qui vero sunt aemuli aut malevoli mei, qui ob mei odium vos in injuriam Dei et Ecclesiae detrimentum, suggestione maligna trahant, bonum est vobis timorem Dei consiliis malignantium opponere, et illud sapientis elogium memoriter retinere: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum . Omnium enim sententia ex Deo procedit, quem si in initiis non bonis offenderis, exitus vestri cum honore esse non poterunt. Det vobis intellectum et modestiam Dominus, ut et pro vobis orent Ecclesiae, et dominationem vestram in longum expetant plebes subjectae. Valete.
|
(Psal. I)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 107 |
EPISTOLA CVII. [AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM AHCHIEPISCOPUM.]
|
Patri suo et domino Cantuariensi archiepiscopo T. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et obedientiam.
|
Ex quo litteras vestras suscepimus, fructus nostri laboris hic est. Rogerum subpriorem, virum bonum, dominum David, G. R. et eorum complices in partem nostram convertimus. Nicolaitae vero, sicut ab initio, sic vobis adversantur adhuc, et quae itineri suo necessaria sunt, hic acquirere et praeparare modis omnibus moliuntur. Unde nisi vobis videtur aliud, consilium fore aestimo, ut dominus Ricardus prior et dominus Samson iter ad dominum papam quam citius arripiant. Indignum est enim illos tanquam conscientia bona se curiae praesentare, nostros autem qui viam Domini gradiuntur in veritate, tanquam male conscios delitescere. Unde opus est, ut litteras communes praelatis ecclesiarum et conventibus, qui in partibus nostris sunt, dirigatis, ut juxta conscientiam suam litteris suis ad dominum papam testentur jure ista, pars illa conventus Eveshamensis, quae in electione domini Willelmi est, quam longe et numero amplior, et merito purissimo sanior habeatur. Caetera vero quae negotio necessaria sunt, vobis dominus Reginaldus aperiet, qui ad praesentiam vestram, et ad videndam electi sui faciem, toto festinat desiderio. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 108 |
EPISTOLA CVIII. [AD EUMDEM.]
|
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo T. G. episcopus Herefordiensis, dilectionis et obedientiae famulatum.
|
Quorumdam, Domine, relatu cognovimus, W. priorem Sanctae Bar' . in causa de Stanleia suas quodammodo partes interponere, et jus sibi in ecclesia sancti Leonardi, contra ecclesiam Glocestriae vendicare. Quod quam legitime faciat, hinc potestis, si placet, advertere. Praedicta quippe ecclesia petitione domini Salesberiensis, et eorum quos ibidem secum habebat, Walteri scilicet et Rogeri atque Henrici, de manu domini Wigorniensis a nobis suscepta, dominus prior illico adversus nos apud dominum Wigorniensem querelam deposuit, et nos de praedicta ecclesia responsuros in jus vocari fecit. Cumque jam statuto die in praesentia jam dicti episcopi foret inter nos aliquandiu actio ventilata, et idem episcopus in saepe dicta ecclesia priori nihil se unquam concessisse assereret, dominus prior adversus nos die certo audientiam vestram appellavit. Cumque appellationem prosecuti vestro nos praesentaremus conspectui, auditis omnibus quae de ecclesia Sancti Leonardi prior contra nos allegaverat, responsioni nos obtulimus judicium in nullo recusantes. Ipse vero nos praeveniens, ante omnem responsum nostrum in audientia vestra liti renuntiavit in totum, seque in praedicta ecclesia nil vendicaturum ulterius, sub multorum testimonio proclamavit. Unde vestra discernat aequitas, cum liti de praedicta ecclesia motae sponte renuntiaverit, si ipsam litem instaurare satis desiderat. Nos enim quae vera novimus, testificamur, et ea opportuno loco et tempore probare parati sumus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 109 |
EPISTOLA CIX. [AD ROGERIUM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.]
|
Patri suo et domino R. Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
|
Si nos admitteret solitae jam dilectionis arcanum, secreta signo clauderemus, nec ad Patrem directa, multorum oculis intuenda committeremus. Sed quia nos exclusos novimus, ideo non jam intus positas, sed foris vix habentes litteras mittimus, ut veniam postulent, et suo gratiam domino, si quomodo possint, apud vos redintegrando concilient. Quod tamen trementi chartulae factu facile non speramus, ad quam nec manum porrigi, nec vestros facile converti oculos posse aestimamus. Unde si nos dedignatio justa repulerit, volumus saltem alios non latere quod quaerimus, quia vestram non ferentes ultra iracundiam, veniam excessui postulamus. Nam, si quid in vos diximus, hoc ipsum palinodiam in nos manu propria conscribendo recantamus, et si vestrum vel modicum movimus animum, ipso culpam fatemur ore, quominus caute prorumpendo, id nullo vestro exigente merito, in dominum offendimus et amicum. Cum charitate quidem stetimus in Ecclesiae causa quam fovemus, et si ferrum de manubrio nobis inconsiderate moderantibus elapsum est, quid superest consilii, nisi ut ad magnum illum Eliseum cum poenitentia et lamento recurramus? Magna spes est, ut poenitentem praeco poenitentiae non repellat, et ingemiscentem altius, ipse gemituum praedicator non abjiciat. Poteramus equidem debitum charitati pensum prudenter et honeste persolvere, et disceptatione ecclesiastica, juxta juris formam, etiam Domino non in hoc indignante, resistere. Sed quid ad nos extendere digitum, brachia contorquere in vos, et tanquam alicujus essemus momenti, ore misero non solum spumantia verba, sed et tumida jactitare? Quo nobis ea die pudor, honestas, ecclesiastica disciplina, et ipsa bonae mentis affectanda sobrietas abierunt? Quam male statim in momento omnia nobis elapsa sunt, ut nudati bonis, intrinsecus statim efficeremur dignissimi ut a gratia caderemus. Sed qui cadit, nunquid non adjicit ut resurgat? Nos an sic undique premit iniquitas, ut nobis ad gratiam nullus sit aditus? An si modestia nobis excidet, misericordia quoque vobis elapsa est? Et si praecincti fune in peccati legem abducimur, zona illa aurea vobis a mamillis avulsa est? Absit, ut qui sibi quotidie remitti supplicat, supplicanti conservo debitum non remittat, et abstersa Pater iracundiae nebula, non in serenitatem solitam mens sese vestra reciperet, accessum nobis ad veniam utique non obseraret. Nam quantulum est quod deliquimus, nisi quia summi quaelibet offensa culminis magna quidem habenda est? Verbum verbo subjunximus, et ut in disceptatione mos est, simili simile coaptavimus. Nam cum dixissetis quia nobis eo usque peperceratis, respondimus quia multa habebamus in quibus sublimitati vestrae peperceramus et nos. Quia verborum infausta clausula, nunquid incompositos vitae nostrae mores, aut animi, quod absit! vitia, cynica rabie mordendo perstrinximus? Absit, ut in mentem vestram haec subrepat opinio, ut suspicione hujusmodi confundatis innoxium. Testor inaccessibilem illam lucem, quae bonarum occulta mentium penetrat et illustrat, illam quoque communem spem quam sanctorum est amplexa devotio, nos verbis illis nil aliud intellexisse, nisi quod multa ad corpus causae spectantia, ob reverentiam vestri tacuimus, et penes nos compressa tenuimus. Nam cum de litteris corruptis ageretur, poterant in hoc articulo multa durius objici, et per rhetoricam auxesin, ut satis ipsi nostis, amplificari. Cumque eisdem litteris et jus et spoliatio innueretur, non in coelum os nostrum posuimus, ut precum falsitatem vel in modico arguere praesumeremus. Cum juris habeat formula, ut etsi sacrum oraculum hujusmodi precator attulerit, careat penitus impetratis. Haec frivola sunt et his similia, in quibus vobis pepercimus, ad quae mentis oculum dum tumide loquebamur habuimus. Nam si ad tempus, urgente charitate, stulti facti sumus ob fratres, sed non insani tamen, ut probra diceremus in vos, quem prae caeteris huc usque dileximus, quemque laudum titulis in multorum invidiam frequenter extulimus. De vestris, Pater, occultis nulli rectius quam nobis fidem habebitis: nam quis novit occulta hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ecce coram Deo quod non mentior. Nil amaritudinis habuimus intus adversum vos, nisi quod interprete praesente scripto confessi sumus. Unde et acerbius quam ipsa res expetat nosmetipsos accusavimus, eo quod indignationem vestram in nos quantulamcunque etiam molestissime sustinemus. Opinabitur quispiam ex animo non dici quod dicimus, sed ut vestrum demulcendo animum factae in nos appellationis onus aliquatenus evitemus. Non hic noster est oculus, si Christi sumus, ipsius vicario confidenter astabimus. Suo currant fata curriculo, provisos sibi quaeque sortiantur eventus. Elapsae potius amicitiae damna plangimus, quam imminentia timeamus. Valete, et moveat vos utinam spiritus ille pietatis, ut amico revertenti etiam dum longe est in amplexum occurratis.
|
(Amos I.) (I Cor. II.)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 110 |
EPISTOLA CX. [ROGERII EBORAC. ARCHIEPISCOPI EPIST. AD GILBERTUM.]
|
Venerabili fratri et utinam amico, G. Dei gratia Herefordiensi episcopo, R. Eboracensis Dei gratia archiepiscopus salutem.
|
Susceptam de manu dilecti filii H. quam dicitis palinodiam vestram, priusquam alicui ipsius copia fieret, diligenter inspexi, veritus in primis ne vivae vocis vestrae, ut salva pace vestra dixerim, ardorem, missi litterarum apices exprimerent. Resedissent utique apud nos, et in manibus nostris illud deperisset arcanum, et vaga in publicum exeundi negaretur licentia, ne geminata injuria omnem reconciliationis viam excluderet. Fateor quidem me his, quae vobis calor animi ministravit, aliquatenus commotum, non tamen ut aut in me fraternae scissura facta sit charitatis, aut sol justitiae super iracundiae meae affectionem obscuratus. Habeo enim ex pristina consuetudine, ut cor ita et labia maxime erga amicum circumcisa, quae arctiori lege conclusit singulare exemplar patientiae Christus, ex quo lubricos animi mei motus per gratiam suam cingulo sacerdotali voluit astringi. Non enim mihi a pectore excidere potest, quod sacerdotali ex lege datum est in mandatis, ut cum turturem vel hujusmodi caput ad pennulas reflectat, et quod in descriptione templi mensarum labia intrinsecus reflexa dicuntur per circuitum, quoniam verbi seminator divini ex omni parte circumspectus, ad cor debet revocare sermonem, audire quae dicit, operari quae praedicat, ne si intenderit arcum, et sagittis sacrae Scripturae vitia percusserit auditorum, convertatur in die belli, et avertatur adjutorium gladii ejus, nec auxilietur ei in bello . Miror valde, nec satis admirari possum, unde sanctitas vestra tantae me simplicitatis esse crediderit, ut quia voces meas mihi reddidistis, putetis offensum. Quibus in verbis, teste Deo et conscientia mea, nullam me tunc arbitratus sum, sed neque nunc opinor accepisse injuriam, praesertim cum hujusmodi ad iram mitigandam et conciliandam amicorum gratiam proferri soleant. Si vero sub eorum ambiguitate meam in aliquo gravari crederem opinionem piaculari me subjicerem flagitio, qui tantum amicum prior ad hanc provocassem contumeliam. Gravius aliquid extra causam dictum est, cujus tanta est et fuit admistione personae ad quam spectare videtur acerbitas, ut contra caeterarum injuriarum naturam dissimulatione minime potuerit aboleri. Sed de his pauca. Nam quantumlibet in parte ista oratio succincta odiosa nobis quam periculosa. Ideoque ad priora redeamus. Occurrit ille epistolae vestrae locus, ubi dicitis, leviora ad gratiam nostri allegata, gravioribus deductis. Quae etiam tam vere quam eleganter frivola nominastis. Sed secus se habere facies negotii facile declarabit. Nonne in medium deducta est accusatio falsi? Nunquid vobis durius actum fuisse videretur, si precum falsitas argueretur? Utinam omnia proposuissetis, facile judicibus violentae spoliationis non solum testibus, verum argumentis et instrumentis quibus abundamus, fides facta fuisset! Haec et his similia allegare quae causa nostri suppressistis, ad officium spectant advocati, cujus est agere quod causa desiderat, ut tamen temperet ab injuria. Et vos quidem vel duriora dicere absque adversae partis injuria potuissetis, nisi vos a causae hujus pratrocinio leges pariter et canones excluderent. Scitis enim quam diligenter hujus negotii secreta non solum antequam iter ad dominum papam arripuissem, verum post reditum meum Wigorniam aperuerim. Facta vobis est litterarum copia, quas super hoc negotio a sede apostolica impetraveram. De his quae super transactione posueram, nihil omnino vobis est absconditum. Quare manum ad vestra jura porrigere non audeo, ne forte gravius amicum laedam quam ipse laesus fuerim. Et mihi satius est quaedam cum detrimento causae tacere, quam verecundiae dicere. Nam quod ad auxesim spectat, quam rhetoricam dicitis, quae potius oratorum est, certum est quia ei nullus ad causam istam patebat accessus, cum ipsa videlicet in ultimis duntaxat et quaestione comprobat locum elegerit. Ideo si interposita fuisset, non tam in nostram quam juris redundaret injuriam. Sed quid plura? Nunquid epistola vestra tot sacrae Scripturae vallata praesidiis, tot gravibus onerata sententiis, tanto rethoricae exornationis decorata fulgore, in vanum laborasse et inanis ad dominum suum redire poterit? Absit! Sed veniam petenti venia dabitur, si tamen eum vestri copiam Deus dederit, animus vester ab oratione non discrepet. Ecce jam in occursum vestrum vetus festinat amicus. Jam in domo patris mei auditur symphonia et chorus, exsultant famuli, occiditur vitulus saginatus, stola vobis paratur et annulus . Expedit ergo ut utrique vitulum in ostio tabernaculi pro peccato pariter immolemus, quatenus aqua sanctuarii lotis pedibus, veste competenti iterum induti, epulemur simul et exsultemus, ne glorientur de nobis fratres, qui discordias seminant, et exsultant in rebus pessimis , sed confundantur et pereant cum his qui perdere cuncta festinant. Valete.
|
(Psal. LXXXVIII, 44) (Luc. XV) (Prov. II)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 111 |
EPISTOLA CXI. [AD ROGERIUM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.]
|
Patri suo et domino R. Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
|
Spirat delectabiliter hortus aromatum, et fragrantiam suavem dat odorum multorum in unum sibi juncta suavitas. Tale, pater, quiddam vestra mihi pagina contulit, quam saepe jam lectam dum repeto, horto plane quodam mihi videor inesse deliciarum. Hinc enim favorabilis illa venustas eloquii, inde sententiarum mihi spirat alta profunditas, ut dum delectat pariter et aedificat, alligatum nexu gemino totum rapiat in se suum pagina jam dicta lectorem. Ad Patrem verba transmiseram, et placidam mentis vestrae tranquillitatem, me quam parum libet attentasse moestus ac sollicitus deplanxeram. Sed ecce planctum mihi convertisti in gaudium , et beate me deliquisse confiteor, qui in peccati vicissitudinem non poenam quam suspicari poteram, sed munus reporto quod desperabam. Munus enim mihi grande reputo, descendentis de monte Moysi faciem vel a longe contemplari , et claritatem vultus ejus, quam infirmus vix capit oculus, objecti saltem velaminis quibusdam quasi rarescentibus filiis aliquatenus intueri. Transmissa namque nube et caligine, in ipso mentis vertice qui sacer vere mons est, cum ipsa luce quam sanctae mentes inhabitant, soliloquia sancta tractastis, ubi de fonte lucis hauriens, multa in paginam quae nos docendo corrigerent, et occidentis nostri tenebras gratiosa sui plenitudine luminis illustrarent. Hinc habitum mihi bene circa vos dispositae mentis ostenditis, ut in virtutis appetitum mentem meam vel coram posito virtutis speculo provocetis. Sic sua sancti bona frequenter intimant, non ut sese laudibus efferant, sed ut aliis in se quod salubriter imitentur ostendant. Hinc ad mentem mihi cordis illa circa vos simulque labiorum circumcisio sancta proponitur, ut intus apud me de caetero quid vel cui vel quando dicendum sit, apto rationis moderamine dispensetur, et internus ille calor animi sic erumpat in medium, ut igne illo foris vox ardeat, quem venit Dominus in terram mittere , non quem studet a gehenna semper hostis inflammare. Purgata sunt prophetae labia, ad desuper allati carbonis attactum, et oris mei poterunt purgari superflua, ad patris et domini pie commonentis exemplum. Patientiae vero quid memorem quam mihi sancte proponitis, ut hanc mihi praesentando meae me possessorem animae vel de caetero faciatis? quae nimirum anima dum rationi rebellis est, dum repugnat spiritui, dum laesa remurmurat, et in ultionem sese stimulat, et inflammat, nondum quidem possidetur. Ad Christum vero conversa et in melius commutata cum ipsius exemplo, suas remittit injurias, adversa jam jucunde sustinet, jamjam loris alligata patientiae, ab omni inordinatae voluntatis impetu cohibetur, et subjecta rationis imperio, pleno jam dominio possidetur, attestante veritate, quae ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Persuadet idem mihi turtur ille mysticus, non abruptum habens in sacrificia, sed retortum caput ad pennulas, hoc mihi clamans, hoc praedicans, ut si quid horum quae turtur ipse figuraliter exprimit in me Domino sacrificem, non inanem gloriam sectando vel gratiam, a vero Christi corpore quod est Ecclesia fuco me quodam simulationis abrumpam, sed principale mentis, quod interioris hominis vere caput est, ad veras virtutum pennulas, et ad illas quibus volatur in coelum duas alas charitatis sincera veritate retorqueam. Nec minus illa me mensa coelestis laetificat, quae dum labia reflectit in se, sicut sancte scribitis, divinae doctorem legis erudit, ut in his quae docet et loquitur, consideratione semper sedula recurrat ad se, ne verbo vita dissentiat, ne verbo quos aedificat subvertat exemplo, juxta quod in laude bonorum scriptum est: Sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum, et gladius Saulis nunquam reversus est inanis . Verbum quippe Dei et gladius et sagitta est. Gladius, quia percutit, et eo sagitta quod pungit. Qui nimirum gladius inanis revertitur, cum prolatus sermo nec vitia resecat, nec ad frugem virtutis erigit audientem. At Jonathan, qui dans columbam, vel donum columbae dicitur, sagitta reflexa non percutit, quia spiritualis quisque doctor, qui a Christo dona gratiae percipit, et haec eadem fideliter ministrare non omittit, reflectit labium prudenter in se, dum sapienter et sancte vivit. Haec mihi de paginae vestrae collecta sunt gremio, dum per eam quasi vitae quaedam pascua, qua possum mentis exercitatione, discurro. Quibus nimirum oblectamentis, si quid forte cohaeret asperum, id gratum habeo, velut ejus admistione totum mihi sit quasi quodam sale conditum. Ut ab hujus me causae patrocinio repellatis, adnectitis, quod ejusdem secreta mihi sunt per vos Wigorniae revelata. Sed, ut pace vestra dixerim, si mecum secreta quandoque gratia contulistis solum quid vobis de transactione placuerit, et quas a domino papa litteras acceperitis, ostendistis, et ipsas quidem litteras non multo post episcoporum commissas manibus, omnium indifferenter communicari notitiae vidi pariter et intellexi. Quid enim Brugiae quasi triviatim divulgabatur, nisi dominum Lincolniensem et Eliensem hoc accepisse in mandatis, ut causam vestram audirent, et appellatione remota dirimerent? Unde vero causae vestrae fundetur intentio, quibus nititur adminiculis, probata sit testium vestrorum an improbabilis opinio, sufficiens necne numerus eorumdem, possessionis vestrae facilis an implicita probatio, et omnino quod obesse vel prodesse causae quacunque ex parte potuerit, nec mihi in minimo patefactum est. Assertionibus itaque partium cum merita pandantur causarum, mihi de secreto hujus causae quid recte valet objici, cui nunquam horum nihil contigit aperiri? De caetero, sicut orationem qua declamat orator rhetoricam dicimus, locos etiam et colores rhetoricos, unde illud: « Non est rhetoricus quem facit ira color, » sic et eam quam sugillatis auxesim, licet oratorum sit rhetoricam nihilominus convenienter assero, eo quod hanc rhetor edocet, cum orator eadem quod oportet, amplificet. Quae cum quaestione probata locum habeat, potuit in hac quaestione competenter interseri, ex quo coepit oculata fide de litterarum deductarum in medio corruptione, non ambigi. Sed quid ista? An ad Ciceronis me dogmata transfero, et ad salutata jamdudum et velut antiqua mihi studia, notabili quadam mentis levitate respicio? Absint ista hinc. In Patris et domini suspiro gratiam, ob mihi reconciliandam chartulae continuavi jam chartulam, etsi plena dignitate currenti minus digne responderim, cum cyathum phiala propinanti porrexerim.
|
(Psal. XXIX) (Exod. XIX) (Luc. XII) (Luc. XXI) (II
Reg. I)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 112 |
EPISTOLA CXII. [AD WILLELMUM DE HINET' .]
|
Gilbertus Dei gratia Herefordiensis episcopus dilecto fratri Willelmo de Hinet' , consecrata Domino tirocinia, beato perseverante fine concludere.
|
Auditis quae circa te sunt exsultavi totus in Domino, illi gratiarum referens actionem, qui meritum omne praeveniens, gratiarum suis dona benigne distribuit. Audita tamen mutatione tam subita, paulisper obstupui, quousque reversus ad cor illud prae oculis habui, quod velociter currit sermo Domini quo vult , et ipsius dextera potenter immutat quem vult. Hic ad te sermo factus est, haec te dextera apprehendit, hic tibi sermo consilium, haec manus auxilium ministravit, hic velle bonum formavit in te, haec ad effectum operis ipsum velle perduxit. Hic sermo cor tuum tangens coelitus et illuminans, quod in spiritu consilii conceperas, potenter in spiritu fortitudinis roboravit. Hic in tenebris latenti tibi viam qua progrederis ostendit, haec te pariter quo ostendat tibi salutare Dei jam deduxit. Intueri mihi videor illum superni scribae calamum, cordis tui tabulas exarantem, et vocationem qua sponsus et sponsa dicunt: Veni , eisdem fortiter imprimentem, quam, ut audio, non tu, frater tepide, non segniter advertisti, sed dilecti pulsantis ad ostium, vocem prudenter audiens et intelligens, ut ostii tui pessulum ipsi statim aperires , illico surrexisti, dicens: Vox dilecti pulsantis . Usus consilio sane laudabili, qui auctori vitae domicilium, non solum in te, sed et teipsum praeparasti. Experiris illud tute, quod Apostolo de supernis innotuit: Durum est tibi contra stimulos calcitrare . Nam quidam vitae stimulus est, et quidam mortis. Et mortis quidem stimulus peccatum est . Nam ut pecus urgetur stimulo, ut irrumpat et impingat quo vult ipse qui stimulat, sic peccatum quem pungit, urget, et impingit indubitanter ad mortem. Stipendia namque peccati mors . Longe mentem aliter stimulus amoris exagitat. Vitae namque stimulus est, et amantem fortiter urget ad vitam. Contra quem calcitrare, tam durum est quam charitati reluctari difficile. Nam fortis est ut mors dilectio . Separat a carne mors, a mundo dividit, sic et amor sanctus etsi longe nobilius, a mundo tamen et a carne sequestrat. Illo trahit unde est, non a mundo est, non a carne, non ex sanguinibus, neque a voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo natus est . Ad ipsum trahat, ipse finis amoris est. De quo David: Omnis consummationis vidi finem . In hunc finem tendit amor, nec est vagus amor ille qui sanctus est. Habet prae se quem diligit, illud corde dicens, illud ore decantans: Oculi mei semper ad Dominum . In hunc oculum defixisti, in ipso tibi complacuit, cui speramus etiam complacuisse in te. Hunc per viam arctam et arduam secutus es, et amoris te trahente funiculo, non ad dexteram vel ad sinistram declinasti. Non respexistis ad prospera, et adversa formidare dedignatus es. Crucifixum crucem ejus bajulando prosequeris, crucem exprimis habitu, crucem mente pertractas. Haec sursum caput elevans, jam coelis imperat, inferna deorsum premit, ipsius affixi manibus totam mundi latitudinem hinc et inde complectens, his manibus apprehensus es, nunc portans improperium Domini Jesu, ut sis quandoque particeps et coronae. Ipsius stigmata portabis ad modicum, et in tua clavos ejus carne defiges. Vestis horrida, cibus imparatior, lectisternia dura, labor manuum, disciplinae gravitas, juge silentium, ipsos qui te pungant in te clavos exprimunt Salvatoris. Habes et instar lanceae quae lateri ejus infixa est, ipsum charitatis aculeum, qui tuo semper pectori juge vulnus infligat. In hunc modum vulnerat, qui charitatem format in nobis, ille spiritus unus et summus. Hoc languebat vulnere, quae dicebat: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo . O vulnus bonum, et languor suavissimus, quem mors illa comitatur, de qua scriptum est: Pretiosa mors sanctorum in conspectu Domini . Attolle jam non solum mentis oculos, sed et corporis. Vinea Domini jam saltus omnes occupat, implevit deserta, et sanctorum pugna cum spinis est. Ponunt prava in directa, et aspera in vias planas , et quod intus angunt spiritu corporis exercitio foris insinuant. Intus enim vitiorum sentes exstirpant, annosa peccati robora charitatis igne conflagrant. Tumoris alta dejiciunt, terram desertam, in aquosam, et inviam, virtutum reddunt copiis abundantem, peccato mortui simul et mundo, ut se Christo sanctificent, praeter ipsum omnia contemnentes. Mors ista sanctorum est, quam esse propheta memorat in conspectu Domini pretiosam. Nam quid Christo charius, quid in nobis ipsi pretiosius quam ut ipsum imitando mortem morte superemus? Et quae tanta mors animae est, quam vitiorum foedat congeries? Hac vero morte qua mundo morimur, haec ipsa vincitur et enecatur, juxta illud Prophetae: Persequar inimicos meos et contra illos et non convertar donec deficiant, confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos . Primis parentibus dictum est: Morte moriemini . Mors enim peccati vere mortis aeternae ministra est. Obedientiae vero filiis Apostolus ait: Mortui estis, et vita vestra cum Christo abscondita est . Vere beata mors quae vitae illius quae cum Christo est, causa simul est et ministra! Hanc tibi mortem vulnus amoris ingerit, ut de jure tibi quod dictum est vindicare jam possis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo . Quid enim floribus nisi sanctorum recens conversio, quid malis nisi eorumdem in virtute jam solidata consummatio intelligitur? Odor quippe bonus, et futuri fructus in flore spes est, hunc odorem spirat Ecclesiae sanctorum conversio, in quibus in virum perfectum jam formatis fructus vitae producitur et maturatur. His igitur jam languens anima fulciri postulat, stipari desiderat, ut exemplis sanctorum sibi propositis in suae conversionis initio beatae ferveat, et provectu proficiat, et in exitu fortiter inardescat. Unde mihi flores, unde mala quibus te, charissime, fulciam, tuae quibus animae in Domino Jesu jam languenti satisfaciam? Sed a me quid exigas quae penes te sunt, quae liberis jam palam conspectibus intueris? Cisterciensis Ecclesia per orbem late effloruit, quae flores mundi gratissimos undequaque decerpens, ipsos transtulit in se, et in quosdam paradisi flores coelesti quadam mutatione transformavit. Ipsos mente conspicias, ut novellas olivarum in ipsius mensae circuitu pullulantes. In ipsorum optime curres odorem, qui velut adolescentulae, quarum non est numerus, in odorem sponsi currere non desistunt. Quod si poma post flores exigis, ipsa quoque est, quae coelesti sponso quadam praerogativa decantat: Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, reservavi tibi . In ipsa grex tonsarum est, qui deposito peccati vellere, de poenitentiae lavacro noviter ascenderunt. In ipsa grex fetarum est, quae in pascuis Bethel jam commoratae diutius, virtutum lanis decentissime vestiuntur. In ipsa et oves emeritae, quae post sobolem numerosam jamjam parere desinentes, ad caulas illas supernorum civium boni pastoris humero transferri desiderant. O quis ego sum, qui pastorem illum sanctum ovemque fecundissimam, Claraevallensem abbatem clarissimum digne commemorem? Quis mihi stylus aut quae facundia, ut virtutis ejus vel in modico culmen attingam? Vir scientia clarus, sanctitate notissimus, sine fuco sanctissimus, scriptor insignis, praedicator egregius, ordinis speculum, Ecclesiae dilatatio, sui temporis sol, nebulae dissipatio, abjectus sibi, mundo Christoque charissimus, sacerdos magnus, qui diebus suis Deo placens et justus inventus, iracundiae tempore in ipso mirabiliter operante Domino Jesu, dissidentium factus est reconciliatio. Vir squaloribus horridus, cujus consumptis carnibus, ossibus undique cutis adhaesit, cujus nec venter crapulam, nec os delicias praeterquam spirituales sapiebat. Quem cum corporalis intuebatur oculus, mundo despicabilis habebatur. Cum spiritualis attendebat nostri temporis hominem, longe virtutum meritis anteibat. Quis ejus labores digne referat? Sociatam sibi Thamar nunquam repulit, sed ejus amara toto vitae curriculo protrahens, intus virtutum delicias, foris spinas portabat. Doctus agricola plantabat undique fortiter, affluenter rigabat, et plantationibus ejus innumeris abundanter Dominus incrementa praestabat. Unde non tibi Paulos, frater, non Antonios non Hilariones, non Arsenios, non antiquarum arborum paradisi vetustos fructus in tui recreationem spiritus anteponam. Hic ecce praesens est, cujus recens auctoritas, quem oculis ipse conspicere quemque docentem, ut arbitror, audire meruisti. A nobis equidem ad superna translatus est, et est apud Dominum merces illius. Porro nomen ejus vivet in saecula, et ejus ab Ecclesia memoria non recedet . Hoc paradisi lignum prudenter his diebus a Domino in oculis Ecclesiae plantatum est, ut virtutum gradus quisquis attentare voluerit, exemplares in illo virtutes quas imitetur omnes inveniat. Tu quoque, qui malis stipari postulas, hinc tibi quot voles, ipse decerpas. Hoc tamen scribens non statim attentare summa suadeo. Nemo repente fit optimus. Pecunia servatur optime, quae paulatim collecta manu reponitur. Suis incrementis et gradibus virtus unaquaeque perficitur. Ipse etiam virtutum chorus in mente bene disposita, certa ratione distinguitur. Ut aedificium spirituale prudenter erigas, prima tibi jaciatur humilitas, et mentis ei benignitas adhibeatur. His adhaereat obedientia, quam suo patientia vigore corroboret. Has omnes perseverantia sancta disciplinae cibo reficiat. Sic in virum perfectum dispositus, in lata charitatis regna pervenies. Quo cum laetus intraveris, virum statim mutatus in alterum, nova omnia novus ipse in te miraberis. Deinceps in via Domini nil durum tibi reputabis aut asperum, totum quod horret caro tua, tibi spiritus in virtute dulcescit. Hinc virtutum pasceris in liliis, donec aeternitatis aspiret dies, quo Dominum Jesum quem mente secutus es, feliciter apprehendas. In quo vale memor mei, charissime.
|
(Psal. CXLVII) (Cant. IV) (Matth. VII) (Cant. V) (Act. XXVI) (I Cor. XV) (Rom. VI) (Cant. VIII) (Joan. I) (Psal. CXVIII) (Psal. XXIV) (Cant. II) (Psal. CXV) (Luc. III) (Psal. XVII) (Gen. III) (Coloss. III) (Cant. II) (Cant. XIII) (Eccli. XXXIX)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 113 |
EPISTOLA CXIII. AD A. PAPAM.
|
Patri suo et domino summo pontifici A. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, debitum charitatis et obedientiae famulatum.
|
Quo fratrum corda pius amor connectat vinculo, nemo vobis, Pater, altius inspicit, penes quem virtutum magistra charitas principatum nobiliter obtinens, virtutem condigne remunerante Domino, vos totius Israel currum aurigamque constituit. Hac nobis plurimum imperante, dilecto fratri nostro praesentium latori, Nicolao compatimur, et lugenti collacrymantes, pro ipso sublimitati vestrae etsi nulla spe meriti, benignitatis tamen apostolicae confisi gratia, supplicamus. Absens enim innoxius et ignorans, archidiaconatu quem et juste possidebat, et ministrabat sobrie, nulla juris aut ordinis observatione spoliatus est. Qua de re, cum suum jam frequenter episcopum multorum etiam interventu convenerit, nil inveniens solatii, nil omnino remedii, ad oppressorum confugit speciale subsidium, ubi facit Dominus judicium inopi, et afflictae causam viduae intra sui penetrale conclavis admittit. Quem, cum id exigente justitia, et agente misericordia, clementer exaudieritis, multos id desiderii et orationis ad Dominum inflammabitis, ut in longa tempora feliciter disponatis et judicetis Israel, qui causas ejus non ex personarum acceptione, sed aequitate summa discernitis. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 114 |
EPISTOLA CXIV. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino pontifici A. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, debitum humilitatis et obedientiae famulatum.
|
Cum spectat ad judicem singulorum causas diligenter attendere, specialius tamen attendendae sunt quae in filiorum innocentiam sub adnotatione criminis intenduntur. Funestae namque voces et clamosae praecludendae sunt his, qui vitam innocentium persequentes et famam, quorum non probant culpam, hos tamen invidiosa malitia trahere moliuntur ad poenam. Causae quidem ejus quae inter Osbertum Eboracensem archidiaconum, et S. clericum vertitur initium, prosecutio et finis, appellatione ille suspensus est, quem ex litteris legati vestri domini Cantuariensis archiepiscopi, plena potest veritatis luce sublimitas vestra cognoscere. Has quidem et diligenter inspeximus, et omnes causae ipsius articulos in eum processisse modum, quo litteris designantur eisdem, plane testificamur. S. enim praedictum archidiaconum super morte Willelmo archiepiscopo veneno, ut dicebat, illata, et quibusdam criminibus aliis impetens, in ipsum vinculum inscriptionis arripere, et coram judice ecclesiastico agere recusabat. Cumque in tanta multitudine parentum et amicorum archiepiscopi defuncti solus ipse staret, et nullis fulta testimoniis verba funderet, laminam candentis ferri in praedictum archiepiscopum eo tutius offerebat, quo Ecclesia Dei probationem hujusmodi nullatenus admissuram attendebat. Ipsumque ad regis audientiam eo confidentius provocabat, quo ad judicium hoc apud cinctum judicem de jure celebrare non posse avertebat. Cumque judicis animum in eo non oporteat versus quemquam moveri, quod non potest ostendi, pro jam dicto archidiacono preces sublimitati vestrae porrigimus, ne apud vos incurrat iram, quem et multa liberalitas . . . Desunt nonnulla.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 115 |
EPISTOLA CXV. [AD HENRICUM REGEM.]
|
Domino serenissimo et praecellentissimo principi, illustri Anglorum regi, H. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, pedibus sanctis conculcato Satan, in Christo triumphare feliciter.
|
Te, domine dilectissime, ob id divina bonitas multorum praetulit regimini populorum, ut multis per te subveniat, et his quibus praees, dono multiplici per te gratiae suae munus impendat. Quod quidem in gente nostra impletum novimus, cui te sic dominum geris, ut et Patrem exhibeas, elatos sic reprimis, ut mansuetos et humiles mansuete disponere, regere et suscitare non dimittas. Te Ecclesiae protectorem, pupilli patrem, viduae consolatorem, et omnes injuriam passi propitium judicem, ipsis rerum experiuntur indiciis. Et cum omnes alta pace gaudeamus, per te arva solummodo dudum herbis floribusque depicta, se in omnem jam frugum exuberantiam exerceri, nocte dieque ligonibus aratrisque sauciari secure tuo sub imperio conqueri posse videntur. A Domino in te caput regni, et a te in omnes ejus oras, oleum gratiae diffusum exuberat. Quod ad genua sublimitatis tuae corde prostratus expostulo, ut et latori praesentium nuper orphano, vestri quondam fidelis Radulphi de Wirecestre, filio primogenito, munus apud te gratiae miserantis obtineat. Incolumem te et potentem in longa tempora majestas divina conservet, in Christo domine dilectissime.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 116 |
EPISTOLA CXVI. [AD B. LEICESTRIAE ARCHIDIACONUM.]
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, venerabili fratri et amico suo charissimo. B. Leicestriae archidiacono, bene prosperari semper in Domino.
|
Quid in nobis obedientia sibi vindicet, prudentiam vestram charissime ad plenum scire non ambigimus, quem in castris obedientiae laudabiliter agere, Deo devotis obsequiis militare bonae vestrae opinionis ad nos pertingentis odore cognovimus. Inde est quod dilectae nobis in Domino fraternitati vestrae preces affectuose porrigimus, quatenus clericis vestris, quos ad agendum et testificandum apostolica auctoritate citavimus, quod synodum quam celebrastis minime interfuerint remittatis, et amico pulsanti veniam hanc apostolicae etiam auctoritatis intuitu concedatis. Nam quia qui occasionem damni dat, damnum quoque dare videtur, si ob culpam hanc, in eorum damnum zelus vester incanduerit, si absentiae suae multam exegerit, nobis id poterit imputari, qui delegata nobis potestate, non plene forsitan utentes, eorum cautius invigilare debuimus impunitati. Valere vos optamus in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 117 |
EPISTOLA CXVII. [AD MATTHAEUM ARCHIDIACONUM GLOCESTRIAE.]
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, amico suo Matthaeo archidiacono Glocestriae, salutem.
|
Veniens ad nos jamdiu hic lator praesentium, U. de Pedeure, conquestus est vos eum justa nequaquam interveniente causa suspendisse, et decanum vestrum sententiam quam in eum dederat, auctoritate vestra promulgasse. Nunc vero ad nos iterato recurrens, se aliter quam se res habet, opinatum fuisse fatetur, et quidquid decanus vester in eum praecipitanter egerit, ipsum hoc absque vestra conscientia fecisse profitetur. Unde quantum aures vestras velut ignarus facti tunc replevit querimoniis, tantum etiam aequitatem vestram nunc extollit praeconiis. Unde cum error facti nulli ad damnum esse debeat, preces benignitati vestrae porrigimus, quatenus benevolum benevole suscipiatis, et pristina sibi restituta gratia, modicum quod intercessit delicti, prece nostra remittatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 118 |
EPISTOLA CXVIII. [AD A. COMITISSAM LEICESTRIAE.]
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus dilectae sibi et diligendae semper in Domino A Leicestriae venerabili comitissae, salutem quae nunc est, et quam speramus in Domino.
|
Audito, charissima, eo quem de te ama circumquaque plangit eventu, confestim corde concussus sum, et menti meae si quid jucunditatis aut hilaritatis insederat, hoc ad diri casus auditum anxius repente dolor exstinxit. Audimus enim te lecto doloris decubuisse graviter, et viam pene carnis ingressam in te totum quod homini minari potest mors carnis, propemodum excepisse. Sed quem regis lacrymae, dum prope mors pulsaret, ut annos sibi ter quinos adderet, ad miserendum inflexerunt, ipse sanctorum pulsatus lacrymis, multorum motus singultibus te ipsum mente et spiritu desiderantem, te in beatam patriam affectione tota tendentem, tuis ut laetus audio benigne restituit, et velut in exitu constitutam ad nos clementissime revocavit. Flores, ut aestimo, patriae coelestis odorare jam coeperas, et praegustata fortasse gaudia tibi jam differri conquerendo deploras. Patienter, obsecro, dilectissima, sustine Dominum, qui quod differt non aufert, quod suspendit ad tempus postmodum cumulatum reddit in gloria. Non est in paradiso qui ad profectum sui bonorum indigere possit exemplis. Ubi non est perfectio, opus esse constat exemplo. Exemplo tui multas profecisse cognoscimus, qui te subtracta de medio, ne in incertum currant, habent unde gratias agant, te virtutis exemplar retinent, quod prae oculis habendo, virtuti sese conformare intendant. Age ergo, dilectissima, et quam magno Dei munere restitutam suscepimus, curam adhibe, ne per tui incuriam amittamus. Patres emeritos habes circa te, tibi fideliter assistentes, te eadem qua seipsos charitate amplectentes. Horum, obsecro, pare monitis, acquiesce consiliis, defectu nimio caro tua viribus evacuata est, utpote quae cum morte luctata nisi opem ferente Domino non evasisset. Te vero virtutem semper zelare non ambigo, unde et de his quae nunc instant jejuniis pertimesco. Obsecro ne quod scribo exhorreas; salubribus interim monitis acquiescas; defectam, quaeso, carnem carnis esu sustentes, et modicum quo reficies in suis Domino pauperibus largiter recompenses. Fratres qui circa te sunt, in hoc mecum sentire aestimo, quatenus usque ad isti sunt dies, debilia membra tua vitamque velut supremis in labiis constitutam, carnis sustentari patiaris edulio, et victu et vestitu tredecim interim fratribus erogato, tu tibi a defectu provideas, ipsorumque necessitati benigna charitate subvenias. Vale, dilectissima, et exauditu pio amici mentem supplicantis exhilara.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 119 |
EPISTOLA CXIX. AD HENRICUM REGEM.
|
Domino suo prae cunctis sibi charissimo, illustri Anglorum regi H. frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, omni die ad Dominum devotae mentis obsequium.
|
Obsecro ne irascatur dominus meus, si clementiae suae paucis supplicaverit humilis amicus ejus. Sollicitat me dominus cancellarius, ut curam Londoniae episcopatus suscipiam, et ex parte redituum episcopatus, episcopum ipsum et domum ejus exhibeam, reliquum vero domino meo regi, prout sibi spiritus Dei suggesserit, erogandum conservem. Quod quia periculosum mihi est, et in multum animae meae dispendium, ad pedes sublimitatis vestrae corde prostratus expostulo, quatenus huic oneri me eximat vestra sublimitas, et auram hanc alii cui placuerit administrandam committat. Confido de misericordia Domini, ut ad petitionem meam cor domini mei regis inclinet, et me pia exauditione vestra laetificet, ut mihi redditus Deo devotius intendam, et ipsum pro salute vestra tanto purius, quanto expeditius, totis animae meae viribus interpellem. Muro suo inexpugnabili circumcingat vos Dominus, et armis potentiae suae protegat vos semper, domine in Christo dilectissime.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 120 |
EPISTOLA CXX. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. Herefordiensis minister, ex affectu amoris intimi fidele munus obsequii.
|
Quod ad praesens dilectae nobis et diligendae semper in Domino sublimitati vestrae scribimus, haec causa est, ut virum venerabilem Hugonem Londoniensem decanum, damno imminente, quoad possumus, eximamus, ne forte occasione damni data, sibi etiam hoc ipso damnum dedisse videamur. Dilectus quidem noster bonae memoriae Ricardus Lundoniensis dudum episcopus, cum extrema laboraret aegritudine, et omnes quos promoverat, quosque sibi beneficiis obligaverat, rerum suarum administrationem suscipere, ob plures quas praetendebant causas pertimescerent, dominus Lincolniensis et nos, cum ejus visitandi gratia advenissemus, in hoc consilium dedimus ne domum suam ulterius incerto statu fluctuare permitteret, sed suarum rerum administrationem et curam jam dicto decano et Nicolao archidiacono, ipsos ad hoc vi obedientiae compellendo committeret. Qui nimirum onus attendentes negotii, mandatum hoc multa supplicatione declinassent, nisi tandem in hoc domini Lincolniensis nostrisque precibus et monitis acquievissent. Unde quia pactum contractus cujusque naturam auget et minuit, factoque cuilibet suae dant formam circumstantiae, sublimitati vestrae preces affectuose porrigimus, quatenus actionem quam jam dicti episcopi creditores adversus jam dictum decanum occasione procurationis hujus instituunt, quousque vobis valeamus assistere differatis, ut qualiter et quo pacto procurationem hanc susceperit, relatione nostra simul et testimonio cognoscatis. Ipsum enim onus debitorum episcopi in se nequaquam suscepisse, nec administrationem hanc aliter subisse noveritis, nisi ut rerum curam ageret, ipsumque et domum suam fideliter exhiberent. Et si quid ex reditibus ipsius et obventionibus annuis reliquum foret, hoc ubi necessitas debiti plus urgeret, non prout creditor vellet, sed ut res esset exsolveret. Quod ob id sanctitati vestrae notificare curavimus, ne clericum vestrum quod non rapuit exsolvere compellatis, nec ipsum pietatis officium injustis solutionibus aliquatenus affligi permittendo, reliquos filios vestros a patre suo de caetero, quod absit! obsequiis absterreatis. Valere vos optamus, in Christo Pater charissime.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 121 |
EPISTOLA CXXI. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, sic utinam pugnare, ut vincat.
|
Latorem hunc, domine, praesentium familiarem nostrum Ecclesiae nostrae canonicum, suis quidem commendabilem meritis dilectae nobis in Domino sublimitati vestrae commendamus attentius, preces affectuose porrigentes, quatenus amore Dei et petitione nostra causam ejus quantum nititur justitia foveatis, nec adversariorum suorum calliditate jus suum opprimi, aut in vestra deperire praesentia permittatis. Quod adversantes ei multa licet nube falsitatis involvant, de vestra speramus aequitate judicii ut cito coram vobis falsitas evanescat, ad vestri lucem examinis iniquitatis tenebrae facile dissipentur. Illum igitur optamus in vobis spiritum convalescere, qui dudum in propheta sanguinem salvavit innoxium, ut cum clericum nostrum ab his quae adversus eum malitiose conficta sunt, in spiritu discretionis eripueritis, nos gratiae debitores, ipsumque servitio semper obnoxium habeatis. Valere vos optamus, in Christo Pater charissime.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 122 |
EPISTOLA CXXII. AD UNIVERSOS S. MATRIS ECCLESIAE FILIOS.
|
Dilectis sibi in Domino universis sanctae matris Ecclesiae filiis, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, in Christo dilectionem et salutem perpetuam.
|
Consensu contrahentium inita pacta stabile tunc demum robur accipiunt, cum eorum quorum haec firmare potest auctoritas excipiuntur litteris et firmantur sigillis. Inde est, quod conventionem inter Herebertum canonicum nostrum, et Willelmum capellanum domini T. Cantuariensis archiepiscopi, habitam super ecelesia de Hinteberga, scripto commendare curavimus, ut in hoc quod inter eos interposita fide compromissum est, obligatum utrumque alteri etiam scripto rem gestam fideliter interpretante teneamus. Herebertus ei in quamdam partem praebendae suae, ecclesiam scilicet de Hinteberga, cum capella sancti Laurentii, et aliis omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus, jam dicto Willelmo in perpetua vicaria et eleemosyna, annua triginta solidorum pensione tenendam habendamque concessit, et eum in nostra et capituli nostri praesentia investivit. Quia vero canonico de praebenda sua ultra diem functionis suae disponere de jure non licet, ego et tota capituli nostri plenitudo conventione eamdem in totam jam dicti Willelmi vitam extendimus; hoc unanimi consensu concedentes et statuentes ut, si Willelmus Hereberto superstes exstiterit, ei qui Hereberto in praebenda eadem fuerit substitutus, in eamdem et non ampliorem, si id forte voluerit, summam teneatur, sed jam dictam pensionem solvendo, nostra et capituli nostri auctoritate, securitate plenissima potiatur. Post diem vero Willelmi, libera sit facultas canonico nostro, quicunque tunc fuerit, super eadem ecclesia disponendo, ut eam vel ipse teneat, vel cui voluerit ampliori pensione concedat. Quod quia firmum inconvulsumque discernimus, ego et capitulum nostrum praesenti scripto et, sigillorum nostrorum appositione firmamus. Testibus. . . .
|
( Caetera absunt. )
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 123 |
EPISTOLA CXXIII. ROBERTI HEREFORD. EPISC. AD EOSDEM.
|
Dilectis in Christo fratribus universis sanctae matris Ecclesiae filiis, R. Herefordiensis Dei gratia episcopus, Dominum exspectare sollicite, et venientem gratulanter amplecti.
|
Quia Ecclesiam Dei regendam et in aliqua sui portione administrandam, Domino permittente, suscepimus, ejus commoditati quoad possumus consulere et providere credita nobis dispensatione debemus. Quod ita recte fieri arbitramur, si confracta solidando et quae dissipata sunt in corpus unum redigendo, tam incolumitati ejus quam ampliando divino cultui studuerimus deservire. Quoniam igitur omnibus pie credentibus manifestum habetur, nec forum religioni convenire, nec castellum, qui tumultus et sanguinum locus est, servientium Domino paci congruere, ecclesiam Beati Petri in foro Herefordiae sitam, et ecclesiam Sancti Guthlaci intra ambitum castelli illius importune positam, et omnes possessiones et parochias et dignitates earum, in unius Ecclesiae corpus redegimus, et eam ecclesiam apostolorum Petri et Pauli, et Sancti Guthlaci, quam extra civitatem ipsam in loco religioni aptissimo aedificari fecimus, ad serviendum Domino in perpetuum episcopali auctoritate sancivimus. Et ne auctoritate nostra gravare quempiam, aut juri cujuspiam praejudicare videamur, tam his qui sunt, quam filiis qui nascentur et exsurgent post nos, praesenti scripto notum facimus, Rogerum de Port, qui ecclesiam Sancti Guthlaci diu injuste, utpote laicus tenuerat, et possessiones ejus indigne distribuerat peccatum hoc grande cognovisse, et in praesentia mea, et fratris Radulphi decani nostri, et canonicorum nostrorum Hugonis de Clifford, et aliorum tam clericorum quam laicorum quamplurimum, ecclesiam ipsam ut divinis officiis plenius assignaretur, in manu nostra penitus refutasse. Ipso itaque Rogero devote supplicante, venerabili etiam fratre nostro abbate Glocestriae et conventu ipsius benigne annuente, praedictas ecclesias in unum conjunximus, et hanc illarum possessionibus, dignitatibus et pertinentiis omnibus fundatam et dotatam, perpetuae apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci venerationi designavimus. Et quia conventum ibidem fratrum Deo servientium et ibidem regulariter viventium, per manum praedicti abbatis Glocestriae, Deo disponente, suscepturi sumus, hanc ipsam apostolorum et Sancti Guthlaci ecclesiam praefati abbatis, omniumque successorum ejus obedientiae, et ecclesiae beati Petri Glocestriae custodiae et subjectioni, capitulo Ecclesiae nostrae in his omnibus unanimiter assentiente, commisimus. Quicunque ergo hoc pietatis opus pie attenderint, manumque auxiliatricem ad hoc confirmandum cum fideli devotione porrexerint, perpetuam quae inibi agentur orationum communionem, episcopalem a me qualicunque ecclesiae ministro benedictionem, a summo autem pontifice Christo aeternam consequantur retributionem. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 124 |
EPISTOLA CXXIV. AD A. (ADRIANUM PAPAM.)
|
Patri suo et domino summo pontifici A., frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, apostolicae sublimitati debitam reverentiam et charitatem.
|
Quod beatitudini vestrae super causa pauperis et honesti clerici, praesentium scilicet latoris, Simonis Lichesfeldensis canonici, scribimus: haec, domine, causa est, quod illatam sibi injuriam in creditae vobis dispensationis culmen redundantem utique cum molestia sustinemus. Qui, cum adversus priorem Coventrensem et fratres ejus eum a parte quadam praebendae suae, ecclesia scilicet de Hunitune, expellere nitentes, ad audientiam vestram appellasset, postea cum dominus Cestrensis et ego, ob Ecclesiae negotia, Wigorniae convenissemus, appellationem suam praesentibus nobis innovavit, et in sui rerumque suarum protectionem et patrocinium, priorem ipsum praesentem ad sublimitatem vestram ad Laetare Jerusalem appellavit. Cui, cum ob vestrae celsitudinis eminentiam in tuto jam omnia esse oporteret, manus tamen sacrilega prorupit in audaciam, ut ipsius decimas et praesentis fructus anni multo sibi labore collectos intra coemeterii septa invaderet, et hinc ablatos asportaret. Quod sive sciente sive nesciente priore actum sit, ab ejus tamen hominibus perpetratum esse non ambigimus. Unde zelum nostrum temperare non possumus, quin sanctitati vestrae super hac corrigenda temeritate supplicemus, ut injuriam suam ob corrigendos alios manus apostolica juste puniat, et misericorditer egeno laboranti subveniat. Chartas enim domini Rogeri, dudum Cestrensis episcopi, et dilecti Patris nostri domini Cantuariensis Theobaldi inspeximus, quibus ecclesiam hanc in praebendam sibi collatam fuisse ante transactionem inter Cestrensem et Coventrensem Ecclesiam, per manum sanctae memoriae papae Eugenii initam pro certo cognovimus. Valeat in domino sanctitas vestra, domine Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 125 |
EPISTOLA CXXV. AD PAROCHIANOS HEREFORDIENSIS ECCLESIAE.
|
GILBERTUS Dei gratia Herefordiensis episcopus, dilectis sibi in Domino universis ejusdem Ecclesiae parochianis et filiis, salutem, gratiam et benedictionem.
|
Quod a praedecessore nostro bonae memoriae, domino Roberto episcopo, ad honorem Dei et Ecclesiae sanctae decorem pariter et utilitatem salubriter actum est et statutum, nos ejus imitati vestigia, ea quae nobis a Deo concessa est auctoritate concedimus et confirmamus. Quoniam itaque jam dictus praedecessor noster ecclesiam Beati Petri in foro Herefordiae sitam, et ecclesiam Sancti Guthlaci intra castellum Herefordiae ambitum fundatam, in corpus unum redigere, et unam beatorum apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci ex jam dictarum ecclesiarum possessionibus constituere, et in loco religioni aptissimo extra civitatem aedificare, et in ea monachorum conventum instaurare decrevit, nos hoc ipsum ratum habentes, annuimus, et jam dictae ecclesiae beatorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci omnes possessiones et dignitates et libertates, a jam dictis duabus ecclesiis retroactis temporibus habitas, et sibi a jam dicto praedecessore nostro confirmatas concedimus, et praesenti scripto et sigilli nostri attestatione, ut in perpetuum sibi firma permaneant. In his vero haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
|
( Desiderantur reliqua. )
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 126 |
EPISTOLA CXXVI. AD FRATRES TEOCHESBERIAE.
|
G. Dei gratia Herefordiensis Ecclesiae minister, dilectis sibi in Domino fratribus Teochesberiae domino famulatum exhibentibus, salutem.
|
Sapiens docetur e facili, et qui doctrinis affluunt, hos satis est succincta brevitate commoneri. Si libertati vestrae quam circa Patris electionem, apostolica vobis concedit et confirmat auctoritas, in magnum, quod absit! Ecclesiae vestrae praejudicium sponte renuntiatis, judicium utique justum est, ut ea de caetero careatis, et quod ex arbitrio suscepistis jugum illud diu sustineatis. Quod quia vobis captiosum, imo summe periculosum est, mandamus vobis et fraterna charitate consulimus, quatenus libertati vestrae conservandae unanimiter intendatis, ne si ob cujuscunque favorem aliud fortasse feceritis, Ecclesiae vestrae detrimentum cum id jam emendare non poteritis, sera et infructuosa poenitentia lugeatis. Valeat charitas vestra, dilectissimi.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 127 |
EPISTOLA CXXVII. AD R. COMITEM LEICESTRIAE.
|
Venerabili domino et amico in Christo charissimo comiti R. Leicestriae, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et gratiam, et a manu Patris excelsi benedictionem perpetuam.
|
In iis, charissime, quae mea potest sedulitas adimplere, debetis non uti prece, sed jussione. Est enim vobis, eritque apud me semper jubendi plena auctoritas, mihi vero nec deest, nec unquam deerit prompta vobis obsequendi voluntas. Vestras nimirum preces pariter et praecepta sic ratio distribuit, ornat honestas, modestia semper comes moderatur, ut volentibus quod honestum est, ea recusare sit difficillimum. In eo siquidem negotio, super quo mandatum sublimitatis vestrae nuper accepi, in negotio videlicet fratrum de Teochesberia, promptius quidem et longe expeditius illis consilio pariter et auxilio profuissem, si die quo me urgens mandatum domini Cantuariensis et injunctae vis obedientiae illuc venire, et de facta electione inquirere coegit, saltem mihi vel verbo communicassent; a quibus non admissus non potui in vitis beneficium praestare, quod nunc quidem pro amore Dei, et pro reverentia mandati vestri, non negabo vel ingratis. Honestatem namque electae personae approbo et commendo; et si me cum negotium ipsum tractabitur, interesse contigerit, de ipsius promotione ad honorem et utilitatem fratrum et monasterii de Teochesberia, quantum potero, salva pace praelatorum, vestra prece commonitus, operam dabo. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 128 |
EPISTOLA CXXVIII. AD ROBERTUM LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo R. Lincolniensi Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, Christum portando in se ambulare sapienter et sobrie.
|
Susceptis litteris quibus diligentia nos vestra laetificare dignata est, solito gratior et consueto serenior illico nobis dies illuxit. Auditis enim rerum . . . . . . . . eventibus, et perplexa quadam ingenii subtilitate, pace jam sublata de medio nec fracta cito redintegrari, nec dissidentes admodum regum animos facile sibi conciliari posse speravimus. Sed qui ventis imperat et mari procellam cito in auram statuit, et quae turbata sunt, ad pacis bonum statim ut vult amota nube discordiae imperiosa qua praeest potestate convertit. Unde cum pax nostra a domini nostri regis pace dependeat, spes ipsa pacis quam annuntiatione jam bona concepimus, ecclesiae pariter et regno Angliae praeparatorium quoddam gaudii . . . . . , juvante Domino, exsultationis inducit. Quod vero speciale est ad nos, sospitati vestrae quam directa declarat epistola, intimis congratulamur affectibus ob conservatam vobis incolumitatem, illi gratias referentes, qui cum suis benigne graditur, et iter et actus ipsorum, angelo comitante, prosequitur. Ad vestrum vero jam suspensi tenemur reditum, quia cupienti animo nunquam satis festinat, moram ipsam cum molestia sustinentes, et ut optatos occurramus in amplexus, adventus vestri nuntium de die in diem sperantes pariter et exspectantes. Valeat dominus meus et frater in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 129 |
EPISTOLA CXXIX. AD UNIVERSOS S. MAT. ECCL. FILIOS.
|
Dilectis sibi in Domino universis sanctae matris Ecclesiae filiis, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem quae nunc est et quam speramus a Domino.
|
Quae litis inquietudine quandoque turbata sunt, ipsius sopito fomite, denuo revocantur ad pacem. Quae nimirum inter aliquos reformata, ne facile quibusdam emergentibus causis evanescat, ut pactis legitimis firmanda est, sic et excipienda scripto, et in perpetuam sui soliditatem litterarum memoria testificanda pariter est et roboranda. Noscat itaque vestra discretio causam, quae inter Joannem clericum et Reginaldum de Pagabam super ecclesia de Credintune diu agitata est, quae etiam a Patre nostro domino papa Alexandro nobis delegata est, ut ipsam diligenter audiremus, et rationibus partium hinc inde diligenter auditis et cognitis, ipsam; remoto appellationis obstaculo, mediante justitia, decideremus, in hunc tandem modum conquievisse. Nam, cum Joannes adducta testium copia, jam dictam ecclesiam in integrum sibi restitui postulasset, Reginaldus esse sciens ambigua facta causarum, anticipando judicium in integram medietatem jam dictae ecclesiae Joanni per omnia concessit, sicque cum eo transigendo liti finem imposuit. Elegit enim Joannes oblatam sibi ecclesiae portionem potius in pace suscipere, quam testes suos probationibus et juramentis onerare. Tactis igitur Evangeliis utrinque juratum est ut, neuter alterum sua de caetero portione fraudet, sed uterque alteri jus suum integrum illibatumque conservet. Sane aliquo ipsorum altero tamen superstite decedente, jure suo sibi in partis alterius recuperatore, salvo per omnia permanente. Quod quia coram nobis actum est, nos ad finem pacis cuncta redigi cupientes approbavimus, et transactioni in hunc modum initae assensum praebuimus, ipsam ut in perpetuum convalescat, praesenti scripto et sigilli nostri appositione testificando confirmavimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 130 |
EPISTOLA CXXX. AD RICARDUM LONDONIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo R. Londoniensi Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et dilectionem.
|
Scriptum nosti, charissime, justo quidquid acciderit, id ipsum minime perturbare. Illud enim Apostoli cordis oculis intuetur, bonis in bonum cuncta cooperari . Unde prospera si affluant prophetae concinit dicens: Cantabo Domino qui bona tribuit mihi . Adversa si obvient, illud cordis labiis modulatur: Obumbrasti caput meum in die belli . Haec, charissime, dum mecum reputo, in te nullius impetum fortunae perhorresco. Quae laeta si venerit, mansuete suscipitur; adversa si proruat, haud timetur. Hujusmodi mihi de te facile persuadent mentis tuae constantia et viarum tuarum jamdiu nota perfectio. Quae si quam firme speramus radicem suam solo mentis tuae inserunt, te quidem non in luto aquarum multarum vento agitatam arundinem, sed in virtutum Libano cedrum firme radicatam, tentationis flatus inveniet. Nec quidem ista profero, quasi adversum aliquid in te mihi tuae tenor epistolae nuntiaverit. Nuntiat quidem adversum te appellatum et jam factae donationis tuae celebrationem solemnem ad dominum papam interposita appellatione suspensam. In hoc vero quid advertitur, nisi quod animi tui tepor aut torpor excitatur, aut excutitur? Nam qui hominem juxta cor tuum inveneras, te in melius gratia promovente, ipsum quidem debueras non tantum melius dico, sed et in te alterum promovisse. Jam fere sera in fundo parcimonia est, nisi quod expedit equidem et necesse est ut et corporis fatigatione aliquantula torporem redimas tuum, et quod retro minus actum est exerente se et seipsam strenue exercente animi virtute perficias. Qua in re non est quod triste reputem. Ad tempus enim a regni hujus tempestate semotus, donante Domino, quietum carpes iter et placidum; et virtutum fultus adminiculis summi pontificis faciem videbis intrepidus, et senatorum curiae utique gratiosus assistes. Nec te moveat adversarii tui in publicas jamdiu gratulationes suscepta facies. Inde enim spem concipio, unde desperationem forsan aliquis comminatur. Nam si bene morigeratus et litteratus juvenis inter deos audiri meruit, et placere, quid non minus ornato moribus, aut munito litteris episcopo subtrahet gratiam, quin et ipse quidem ordine longe sublimior, fortunaque potentior inter bonos sibi possit gratiam collocare? Favorabilis enim reus non de lucro captando sed de damno evitando contendis. Quod ante susceptas domini papae litteras in personam omnium testimonio idoneam procuratoris beneficio contulisti, ratum manere desideras. Novi templum illud justitiae, pectus scilicet apostolicum, unde ad omnes emanat aequitas, modeste omnia dispensare. Qui potuit alteri quod tui juris est non negare, impensa sibi reverentia debita, non magni quidem aestimabit tibi quod tuum est restituere. Honesta et utilia tibi providentur a Domino, et quod in contumeliam adversarii tibi machinatur improbitas, commutabit in gloriam bonorum oratione propitiata Divinitas. Me vero ad praesens adeo ducis Normannorum oppressit adventus, ut ad iter istud facultas non suppetat, etsi voluntas illud omnino suadeat. Ibis ergo sine me, animae dimidium meae, et qualitate sui quam praeferent suspensum ad te animum vela quae reportabis afficient. Quia vero post episcopatum domino papae et curiae in nullo servivi, illis verba mittere formidavi. Quid enim aut in quem modum scribam nescio, et praesentiae vestrae scriptum meum modicum conferre non ignoro. Itineri autem tuo in eo quod mandasti, et in eo quod internus amor suadet amplius, jucundissime providebo. Interim autem si honesta se obtulit transactio, ipsi stari rogo simul et consulo. Valeat dilectus meus.
|
(Rom. VIII) (Psal. XII) (Psal. CXXXIX)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 131 |
EPISTOLA CXXXI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, Anglorum primati et sanctae sedis apostolicae legato, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et obedientiam.
|
Scire quae circa vos sunt, et ad posse nostrum vobis in omnibus obedire cupientes, ad vos praesentium latorem dirigimus, ut de transfretatione vestra, de mora etiam citra vel trans mare rescripto vestro certum aliquid intelligamus: adjuvante namque Domino, non in incertum curremus, cum de vobis certa noverimus. De caetero rogamus, si placet, ut causam quae inter comitem Herefordiae, et G. de Laci vertitur, breviter advertatis. Conquestus est nobis G. de Laci, comitem Herefordiae quemdam militem suum Ricardum scilicet Britonem in quodam coemeterio cepisse. Cujus rei probationem miles de carcere quo tenebatur, directis ad nos nuntiis offerebat, supplicans officio nostro liberam sibi sui facultatem ad tempus concedi, ut pro se stare posset in jure, et si qua in sui liberationem haberet, haec allegare. Quod aequitati concordare judicantes, haec comiti ex sententia injunximus, ut statuto die praedicto militi sui copiam concederet; quatenus et in jure, ut dictum est, stare, et pro se agere posset, cautione tamen interposita, ut nisi eum Ecclesia liberaret, idem comiti se redderet. Comes vero se gravari asserens, diem proximam post festum beati Laurentii statuens, ad vestram audientiam appellavit. Quia vero inhumanum videtur praedictum militem appellatione in longinqua protrahi, et tamen in carcere et vinculis detineri, preces super hoc sublimitati vestrae porrigimus, ut comiti injungatis ut praedictum militem coram vobis statuta die exhibeat; omni tamen securitate interposita, nisi eum sententia vestra liberaverit, in sua vincula revertendi. Hoc enim aequum arbitramur et bonum, et vestra ad quam appellatus est auctoritate dignissimum, et non solum in hoc honori vestro, sed et paci nostrae quamplurimum providebitis. Unum enim superest quod advertere consultissimam prudentiam vestram obnixe deposcimus. Comes Herefordiae excommunicato vestro Willelmo de Bellocampo, per omnia communicat. Qua in re summe necessarium est ut districto tam ipsum quam nos mandato urgeatis, ut aut ejus communione et societate abstineat, aut ipsum par anathematis sententia involvat. Vilescit enim anathematis auctoritas, nisi et communicantes excommunicatis corripiat digna severitas. Unde si vestrum circa haec zelum exerceri placuerit, nisi a praedictis cessaverit, excommunicatum eum publice denuntiari oportebit. Valeat dominus meus charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 132 |
EPISTOLA CXXXII. AD . . . . .
|
Pie salutantis affectum, et sincere diligentis officium.
|
Incolumitati vestrae, dilecte frater in Domino, quam quorumdam relatu cognovimus, affectu pleno congratulamur, et vos apostolorum limina visitasse, summoque pontifici et curiae sanctae gratiose astitisse, et bene consummatis negotiis domum remeasse feliciter, animi applausu intimo gaudemus. Unde cum rogatu quorumdam scribendi vobis se praestaret occasio, vobis animi affectionem nostri significare dignum duximus, quatenus si quid erga nos vestrae complacuerit charitati non supplicatione utatur, aut preces porrigat, sed in amici partes se potenter extendens, suo potius utatur imperio, quam aliquatenus precis oblatae blandiatur officio. Hinc quoque spem impetrandi concipimus, si benignitati vestrae nostrum aut amici nostri desiderium exponamus. Est autem apud vos quidam familiaris noster, Petrus videlicet clericus Rogeri de Mand' , quem tuitioni vestrae et patrocinio devotio nostra commendat, supplicans, ut liberalitatem quam in eum dominus suus in ecclesiis quibusdam conferre disposuit, auctoritate vestra quantum permittet ratio stabiliatis. Quatenus ipsum servitio semper obnoxium, et nos gratiae debitores habeatis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 133 |
EPISTOLA CXXXIII. AD RICARDUM LONDONIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo R. Londoniensi Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et dilectionem.
|
De negotio vestro mihi non ad praesens aliud occurrit, nisi ut si honesta se obtulerit transactio, stetur illi. Tu autem, propositum iter arripiatis, et adversantes vobis in campo Martio, juvante Domino, cornu justitiae ventiletis. Lividorum latratuum Scyllas undique erumpentes audimus; omni aura sancti Spiritus flante, prospere enavigabitis. Si necessitas expetat, bonum est in stuporem etiam et miraculum domino papae servire, quam in certamine coepto succumbere. Dura dicimus, cum longe meliora speremus. Quia et dura scripsit dominus papa, quae tamen omnia praesentibus et pulsantibus nobis apostolica mansuetudine temperanda pro certo credimus. Valete, state in fide, viriliter agite ; et Deus pacis conterat omne Satan sub pedibus vestris velociter. Amen. Monachum nostrum ad vos mittimus, ut status vestri certitudinem recipiamus.
|
(I Cor.
XVI)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 134 |
EPISTOLA CXXXIV. AD ROBERTUM COMITEM GLOCESTRIAE.
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, ROBERTO Glocestriae illustri comiti, pacis et justitiae comitatum.
|
Inter meriti vestri laudabiles titulos id, dilecte comes, speciali quadam lampade purae lucis irradiat, quod in locis vestrae potestatis Ecclesiam Dei benigne fovetis ac protegitis, et pacem servientium Deo, non vili rubiginosi aeris conductus pretio, sed liberalitate mentis purissima conservatis. Quia vero datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum , hoc procul dubio beneficium, non vobis de terra deorsum, sed de coelo sursum collatum est, quod unus inter regni hujus potentes et nobiles, sapientia, moribus, honestate praefulgetis, et ipsi auctori vitae vestrae condignos, ut audimus, fructus eundo semper in melius ubertim exhibetis. Hoc quia thesauri coelestis est donum, eo conservandum est diligentius et obsignandum. Equidem mihi gratulor et congaudeo Dominum Jesum sub bysso et purpura sibi apud vos domicilium invenisse, et hominem licet aetate juvenem, sensu tamen maturum, inter regni hujus male corruptos principes absque vitii corruptela incessisse, et paci potius et sapientiae quam ludibriis juvenilibus sollicitam operam laudabiliter impendisse. Hoc est, dilecte comes, quod vobis apud Deum gratia collocat, quod vobis religiosarum mentium vota conciliat, quod vobis Deo famulantium non orationes solum, sed etiam soliloquia sancta communicat. Optamus itaque, ut qui bene currere incoepistis, cursum optime consummetis, et ab inspectore corolum et largitore gratiarum toties sibi et Ecclesiae suae exhibitae reverentiae condigna praemia in illa die reportetis. De caetero supplicat vobis per nos paupercula Winchelcumbensis Ecclesia, ut apud aedituum vestrum, Petrum de Saltemareis, per vos gratiam inveniat, et paci ejus apud ipsum pietas vestra provideat. Quam si exaudieritis, tam ipsos obnoxios servitio quam nos gratiae debitores efficietis. Valete.
|
(Jac. I)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 135 |
EPISTOLA CXXXV. AD. R. DE WIRECESTRIAE.
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, charissimo amico suo R. de Wirecestria, salutem.
|
Quod laboranti famae meae amicali condoletis affectu, multimoda gratiarum actione remunero, solamen infortunii reputans eam quam in vobis experior amicitiae veritatem. Verumtamen vos eum esse cupio, qui dolenda doleat, non dolenda aequanimiter ferat. Uno namque raptantur errore quamplurimi, ut nisi voluntati suae quaecunque fuerit pareatur, sibi justitiam fieri nullatenus arbitrarentur. Hi mihi si detrahant, si famam meam, quaecunque est, lividis latratibus mordendo dilanient, aequanimiter fero et dum mecum ratio faciat, dum juris forma concordet, omnes hos, velut e quadam rationis et intelligentiae superioris arte despicio. Non enim quam multis displiceam, sed qualibus attendo. Vos quoque difficilem habere volo aurem ad crimina. « Ad poenitendum properat cito qui judicat. » Si minus quam oportuerit egi; si excessi, ipsi judicate; ipsi, quaeso, decernite. Cum pervenit ad me, comitem Herefordiae milites vestros in ecclesia Eveshamensi cepisse, sperabam me Wigorniensis Ecclesiae vicarium et nostrum super haec spectari et exspectari debere judicium. Inde est, quod diem personatibus statui, ipse quoque in medio, ut sperabam, cogniturus et judicaturus resedi. Meis ibidem e manibus judiciaria potestas sublata est, et Wigorniensis archidiaconus plenitudinem potestatis hujus adeo ad se pertinere protestatus est, ut inter ipsum et dominum Cantuariensem nullum omnino medium admitteret, omnesque personas quae convenerant, conjurando et contestando a me prorsus averteret. Sic dominum Wigorniensem in suo discessu statuisse, sic plena auctoritate sanxisse, multorum testimonio affirmabat. Quid mihi inter haec? Me sibi, in judicandis Ecclesiae causis, inferiori quodam gradu inferiorem submittere episcopalis dignitas non ferebat. Pari vero aut superiori consistere commissa sibi potestas et gloria non sinebat. Damnum vestrum et militum vestrorum R. advertitis, sed si mihi praedictus archidiaconus in faciem conspuit, illud plane negligitis. Jam judicate, jam decernite quid mihi agendum supererat? Nunquid in ipsa Ecclesia judicandi, quae nec me judicem agnoscebat, nec mihi causas judicandas committebat? Culpa quippe est immisceri negotio ad se non pertinenti. Sed hic fortassis objicies, quidquid archidiaconus ille proclamaret, Wigorniensis tamen Ecclesiae vicarius eras, et si quid inordinate ab ipso etiam pronuntiatum fuerat, in ipso vindicare et punire debueras. Bella mihi R. moves. Plane tibi illud respondeo, non est mihi tibia tanti. Onus mihi, non honorem aestimo alienis implicari negotiis. Obsequium mihi praestitit, qui me huic curae subduxit. Agant magna sua quibus commissa sunt, mihi pauca mea sufficient, felices illos sua sequantur praeconia; mihi semper animo sedeat, aut nullis aut veris laudibus delectari. Age ergo et me lacerantium dentibus jam, si placet, eripias, et qui mali nil merui, detrahentium verbis suffocari non permittas. Habent tui quem sequantur, a quo suas exposcant injurias, qui vigore justitiae peccata puniat, lapsa reparet, amissa restauret, quem suis extollant praeconiis, si bene fecerit, sin autem male haec et inveniet. Volo tamen, ut quod actum est, intelligas. Dies comiti Herefordiae a domino archidiacono statuta est, et, auditis allegationibus partium, sententia dicta est. Sententiae comes paruit, et a judice absolutus discessit. Quid tibi judicium illud contulerit, satis nosti. Ego unum scio, quia litteris domini legati, quas misisti, in comitis praesentia perlectis, comes statim ad ipsum legatum appellavit, se nimium gravari asserens, eo quod causa super qua judicio Wigorniensis archidiaconi et ecclesiae stetit, per omnia paruit, denuo adversus eum instauratur, et rediviva suscitatur. Habet prae manibus quod scriptum est: Impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint judiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit, sed eos qui talia scripta meruerint etiam a limine judiciorum expelli. Sed jam item inflammaberis, et nisi post factam appellationem in comitem, quem judex vester absolverit, interdicti aut anathematis sententiam tulero, me . . . . . . , me justitiae ecclesiasticae contemptorem, me tuorum causam damnorum, non tuo quidem, sed tuorum judicio reputabis. Quod si feceris, patientiam mihi, molestiam tibi necessariam aestimo. Verumtamen inter molestiae fines, te laudabiliter, quaeso, contineas. Si quidem militari me crederem usquequaque negotio, quia te in hujusmodi satis expertum non ambigo, consilium in hoc tuum omni jucunditate complecterer. Tu quoque quia in campum litterarum et causarum ecclesiasticarum non mediocriter impegisti, amici, quaeso, consilium ne despicias. Nam quia in rebus hujusmodi meam, ut ita dicam, aetatem consumpsi, mihi aliqua saltem magisterium hoc jure quodam videor vindicare. Scriptum noveris charissime: « Novum quod postulas, non est, quod etsi rescripti mei auctoritas intercesserit, provocandi tamen facultas non denegetur. » Hinc quidem patet post susceptas domini legati litteras, me comitem ab appellatione prohibere non potuisse. Item loco post illum proximo scriptum noveris: « Appellatione interposita, licet ab judice repudiata sit, in praejudicium deliberationis nihil fieri debere, et in eo statu omnia esse quo tempore pronuntiationis fuerunt saepissime constitutum est. » Unde manifeste cognoscitur post appellationem factam, mihi quidquam circa statum appellantis, aut interdicto aut anathemate innovare non licuisse. Sed id fortasse a sententia, non ab exsecutione sententiae appellanti non attribuisse. Sed scriptum noveris; quia judicati exsecutio suspendi solet, si falsis allegationibus circumventam esse religionem judicantis, is contra quem judicatum constat esse promiserit. Quod quia comes die proximo post festum beati Laurentii se facturum asserit, nos ut a nostra ad praesens jurisdictione elapsum inconcussum dimittimus, et ipsum una cum litteris nostris ordinem rei gestae continentibus, domino legato juxta legum et canonum auctoritatem committimus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 136 |
EPISTOLA CXXXVI. AD A. LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo A. Lincolniensi, Dei gratia, episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem.
|
Spe fruendae visionis et allocutionis optatae currentes Presteberiam jam veneramus. Suspendit desiderium nostrum fatalis adversitas, et vos alias trahente necessitate, allisus ad eam nostri cursus impetus contra votum et velle nostrum cohibetur. Scribimus autem vobis in amoris experimentum, imo omnium amicitiarum gratiam, quatenus cognatum nostrum et amicum G. Foliot, in causa quae supra Ecclesia sua adversus eum instituitur, sustentetis, et vestro et vestrorum consilio eatenus sustentari faciatis; quatenus absentiam nostram vestra illi praesentia suppleat, et an quidquam possimus apud vos, impensa sibi benignitate et gratia, recognoscat. Ad pedes vestros, quos ipsi manibus libentius amplecteremur, quia hoc ad praesens non possumus, deprecatorias has supplicando deponimus, habituri de exauditione gloriam, aut de repulsa confusionem non modicam. De caetero, si nobis secretum aliquod scriptorum non communicandum consilio intimare placuerit, antiquorum reminisci studiorum, et scholam vel ad momentum repetere, et propria exarare manu non taedeat, ad quod sensus nostri tenuitas re alii non communicata respondeat. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 137 |
EPISTOLA CXXXVII. AD RICARDUM LONDONIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo R. Londoniensi, Dei gratia, episcopo, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem.
|
Paci vestrae congratulor quae cum Joanne reformata est. Opto autem, ut quae nuper exorta sunt, discreta alicujus interveniente prudentia, pacificentur. Contristor autem et totus consternor animo, quod talia adversum vos permisistis erumpere, quae omnia suffocasse mediocris quidem dum tamen provida circumspectio potuisset. Nam licet falsa sint quae dicuntur, quae tam jactantur in vulgus malam orationis fabulam per multorum aures disseminant. Aestimo vero necessariam domini Lincolniae industriam, ut ipse quocunque poterit modo Henricum ad se evocet, et negotio incumbat eatenus, ut quae motus iracundia protulit, conversus ad cor et deserat, et a proposita intentione simul et appellatione discedat. Quod equidem obtinere sapienti non erit difficile, qui lapidem noverit omnem movere. Dicere namque leve est, sed episcopum aut honestum clericum in hujusmodi convincere, ejus certe viribus impossibile. Formidandum sibi equidem ne poena quam in alterum intentat, in semetipsum obruat et involvat. Quidquid tamen egerit, vobis dominum papam adire necesse est, quod multo honestius faceretis, oblitteratis quae objecta sunt confessione poenitentis. De caetero vobis ad colloquium occurrere apud Oxfordiam die Mercurii proxima post Assumptionem beatae Virginis paratus sum. Sed ad iter quod exigitis, omnino certe imparatus. Nam etsi in pace sunt quae possideo, ipsi tamen conservandae necessariam meam omnino praesentiam intelligo. Quam etsi, me absente, non turbari contingeret, residuum tamen locustae apud nos brucus adeo comederet, ut post brucum quod comedat eruca jam non inveniat. Valete, et colloquio nostro si fuerit, dominum Lincolniensem vocate.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 138 |
EPISTOLA CXXXVIII AD GILBERTUM DE LACI.
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, domino Gilberto de Laci, agendo bene commoda salutis obtinere.
|
Mandavit mihi dominus meus rex ut canonicam vobis justitiam facerem de comite Herefordiae, qui milites vestros in ecclesia et coemeterio captos, dicitur ad redemptionem compellere. Qua in re sciatis, quod in quantum, salvo ordine meo, potero, praeceptioni regiae libenter parebo. Sed juxta statuta legum, juxta auctoritatem sacrorum canonum, mihi in re ista nihil amplius licet facere, quam quod ante susceptas litteras constat a me factum esse. Diem enim causae huic statui, partium altercationem , super auditis judicavi; et quia neminem ab appellatione prohibere possum aut potui, appellationem comitis adversus rem judicatam audivi. Facta appellatione, hoc justum est, hoc canonicum, ut nulla audacia me amplius de causa hac intromittam, nisi ut litteras totam fere seriem continentes, ad judicem, ad quem appellatum est, per partem utramque transmittam. Has vero litteras quae etiam apostoli vocantur, post appellationem statim tam comiti quam militibus vestris obtuli, quas quia non suscepistis, in ipsa appellationis die minus forsitan obtinebitis. Ultra hoc non mihi de hoc licet, quam minimo clerico episcopatus mei. Testor autem ipsam veritatem, quae Deus est, quod nisi me comes per appellationem interpositam impedisset, nec amore, nec odio, nec ulla omnino gratia sententia in eum dilata fuisset. Quod vero contra appellationem nihil possim, si mihi non creditis, ipsum ecce canonem audiatis: « Si quis, spreta judicis auctoritate ad quem appellatum est, rem a se etiam legitime judicatam, nihilominus exsequendo impleverit, ipsa qua fulgebat judiciaria potestate se eximit. » Item alibi scriptum est: « Appellatione interposita, licet et ab judice repudiata in praejudicium deliberationis, nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis fuerunt, saepissime constitutum est. Unde manifeste cognoscitur post appellationem factam, » etc. Si enim oves, aut boves, aut caetera hujusmodi amittimus, dante Domino, recuperare poterimus. Quod si per inscientiam, fatuitatem aut contumacem inobedientiam ab episcopatu et ordine semel dejecti fuerimus, qui alium nobis det, non facile inveniemus. Unde nobis melius in hujusmodi rebus quantamcunque jacturam pati, quam circa ordinem periclitari. Quod si meum vobis placeret audire consilium, non occasionem quaereretis adversum me, quia ego Deo gratias ad omnem fortunam et prosperam et adversam paratus sum; et quanto minus habeo, minus certe timebo, et, adjuvante Domino, plus potero. Si litteras quas supradixi acciperetis a me, et diem statutum exspectaretis, et armigeros R. Britonis, et milites captos ad archiepiscopum mitteretis; quia, juvante Domino, ipsum ibi facta probatione liberare poteritis, et qui ex parte mea aderunt, ad hoc utique non nocebunt. De hoc quod mandat mihi rex, ut ad memoriam reducam de duobus bobus quid in ejus praesentia actum sit, bene utique in memoria habeo. Quia causam quam habebam adversum vos, ipso etiam postulante non remisi, sed archiepiscopo se postea intromittente in bonum respectum posui. De hoc mandato archiepiscopi hoc respondebo, quod si appellationem ad se factam cognovisset, nihil utique de re ista praecepisset. Hoc itaque est ipsi obedire rei ipsius seriem aliquid innovetur, ipsi in omnibus aperire quidquid in nos dixeritis. Vos tamen valere optamus.
|
[audivi]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 139 |
EPISTOLA CXXXIX. AD DAVID MENEVENSEM EPISCOPUM.
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, venerabili fratri et amico David, Menevensi episcopo, salutem et dilectionem.
|
Quam jucundum, quam sit utile pacis et concordiae bonum facile dignoscitur, si ex contentione et discordia quanta damna proveniant, diligentius attendamus. Nam si motus varios, et quae nos premunt undique bella attendimus, patet liquido quam sit periculosum Ecclesiae onus super onus assumere; et praeter extera quae premunt, intestina sibi praelia commovere. Inde est, quod si placet vobis consiliis nostris acquiescere, sollicite daremus operam inter vos et dominum Landaviensem, pacis modum aliquem invenire. Quod quia facile non est nisi in locum simul tres conveniremus, precamur locum nobis designari, quo convenientibus nobis possit inter nos de vestra pace tractari. Quod si ad hoc Herefordiam delegeritis, die quacunque ad hoc statuetis, aderimus, nec apud dominum Landaviensem cessabunt preces nostrae, quousque et ipsum adesse faciamus. Noverit autem dilectio vestra nos in eumdem hunc modum domino Landaviensi scripsisse, et placitum utriusque vestrum et rescriptum exspectare. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 140 |
EPISTOLA CXL. AD WILLELMUM ARCHIDIACONUM LONDONIENSEM.
|
G. Dei gratia Herefordiensis episcopus, dilectis suis Willelmo Londoniensi archidiacono et magistro Henrico, salutem.
|
Juxta illud Salomonis, multi assistunt coram faciem principum, sed omnium sententia ex Deo procedit. In ejus manu corda sunt regum; et ipse ea, cum vult, ad omne quod disponit inflectit . Inde est, quod si negotio, quod viriliter assumpsistis, suum dominus rex nondum praebet assensum, non tamen desperandum vel a proposito en . . . . resiliendum est, cum sit facillimum Deo, cor ejus et animum ad id quod sibi placitum fuerit, inclinare. Quod in negotio summum est, jam complestis; obsecro ne cura minima deficiatis. Canonice celebrata electio, defectu vestro ne deficiat, quae cito plenum robur habitura est, si ipsi nequaquam defeceritis. Quo enim vobis major vel apud Deum gratia, vel apud homines gloria, causam Dei, postpositis omnibus, viriliter inchoasse, eo abundantior secutura est confusio; si, quod absit! fortitudinis spiritu destituti, ab eo quod vobis domini papae, et omnium fere conciliat corda, recedetis. Confortetur itaque cor vestrum in Domino charissime, et juxta vias quas vobis aperiet Dominus, quod coepistis explete, et de nobis in quantum facere possumus. in negotio amici confidite. Valete.
|
(Prov.
XXI) (Psal. XXX)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 141 |
EPISTOLA CXLI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
|
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, et Anglorum primati, et sedis apostolicae legato, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et obedientiam.
|
Mandastis nobis, ob querelam abbatis et monachorum Combremarum, quatenus Herebertum de castello Halgod conveniremus, et ut praedictis monachis locum qui dicitur Prena, restitueret, et omnia in eodem loco sibi ablata redderet, commoneremus. Quod cum perlatum fuisset ad nos, monachis mandati latoribus persuasimus, ne litem hanc absente abbate suo inchoarent, et exspectato de transmarinis partibus ejus reditu, actionem, ipso praesente, instituerent. Ipsis itaque huic consilio acquiescentibus, rem ipsorum consensu distulimus. Nuper vero cum apud Ledele ob quaedam negotia sederemus, Dobremarum, de cujus reditu nihil ante noveramus, interfuit. Qui, cum ibidem adversus priorem de Weneloc conquestus fuisset, quod prior ipse monachos suos de loco qui Prena dicitur . . . . . et non solum ipsorum pecora, sed et calices, et libros, et vestimenta, totamque domus eorum supellectilem abstulisset; prior dilatoriam opponens exceptionem, sibi litem hanc nequaquam editam, neque se super hoc ad responsionem citatum fuisse, respondit. Cumque omnium sententia con decerneretur, aequum jurique fore consentaneum utrique parti diem statui, remque sufficienter auditam judicio terminari, abbas conquerens non illico sibi quae petebat restitui, ad appellationem convolavit. Si quid igitur in sic data sententia corrigendum noveritis, ipsi juxta datam vobis sapientiam corrigetis, vestroque parituris mandato, quod libuerit injungetis. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
[sentiente]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 142 |
EPISTOLA CXLII. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino T. Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, Anglorum primati, et sanctae sedis apostolicae legato, frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, salutem et obedientiam.
|
Causam, Pater, actam apud nos, et facta ad vos appellatione suspensam, sublimitati vestrae notifico. Quatuor milites Roberti de Laci adversus comitem Herefordiae hoc apud nos in querelam deduxerunt, quod ipse comes eos in coemeterio quodam, ad quod ejus timore confugerunt, violenter captos ad redemptionem compulerit, supplicantes officio vestro sibi ablata restitui, seque ut ab ostio evulsos ecclesiae de manu comitis liberari. Comes vero se eos extra coemeterium cepisse, et ob hoc ad redemptionem legitime compulisse respondebat, ut sibi in insidiis positos. Excommunicationi etiam qua pacis dierum violatores tenentur obnoxios, qui pace non servata Ecclesiae ipsa sancti Pentecostes hebdomada, sub sacro IV Temporum jejunio nocte ad quamdam domum ejus capiendam venerant, et in opere suo comprehensi tunc manus ipsius inciderant. Praeterea quo dictis ejus fidem certius haberemus, comes se testium idoneorum assertionem probaturum, quod dictum est, adjiciebat. Hanc quoque probationem quod eos extra coemeterium, scilicet in maleficio quod sibi moliebantur cepisset, sponte semel et saepius offerebat. Scientes utique de manifestis et occultis aliter atque aliter judicandum, tam clericos quam laicos ejusdem loci adjurantes nil potuimus reperire vestigii, quo nobis veritas elucesceret. Congruebat namque tempus mysterio, et sub noctis conticinio fuerat opus perpetratum. Attendentes etiam quia agenti incumbit probatio, et quod is qui agit, probationes afferre debeat, quibus id probet quod intendit, et ob hoc a militibus sciscitantes quam ejus quam intendebant in comitem probationem afferant, nihil aliud invenimus, nisi quod tres eorum mutuis volentes uti testimoniis, singuli duos ejusdem litis consortes testes in suae intentionis assertionem producebant, de quanto nihil adjicientes, nisi quod eum non in coemeterio, sed per coemeterium duci conspexerant. Cumque super hoc testimonio fuisset aliquandiu disputatum, ipsum tandem minus conveniens reputavimus, tum propter suspectam mutui beneficii vicissitudinem, tum quia unusquisque in causa hac adversus comitem actorem se pariter exhibebat et testem. Et quia frequenter impunita foret ex lege malitia, si d . . . . . . . in flagitio honesta de se comminiscentibus, multis in hunc modum testimoniis uti concederetur. His itaque circa probationem deficientibus, nobisque eorum probationem nil certum indagare valentibus, comiti probationem, quam in jure obtulerat, adjudicavimus, ut sic finem controversiae poneremus. Haec sententia est quam tulimus, cujus exsecutioni priusquam lata foret, se comes obtulit. Postquam lata est ad audientiam vestram post octo appellavit. Hanc itaque juxta datam vobis sapientiam, aut corrigetis, si placuerit, aut si de jure quoquomodo stare potest, roborabitis. Noster enim potest oculus caligasse, at tamen sorde corrupti vel gratia nihil judicavimus, sed in eumdem modum multa a Patribus judicata non ambigimus: ut actore circa probationem vacillante, reo juramentum vel ob purgationem, vel causam aliquam nocivam detulerint, sicque jurgiis imposuerunt. Scriptum tamen novimus: « Actore non probante, reus, etsi nihil praestiterit, obtineat. » Inde quoque prosequimur, quia si reus nihil praestans obtinet, multo magis multorum probationem praestans obtinebit. Judex quoque ratione motus, reo saepius defert juramentum. Nos quoque et ad haec commovit haec ratio, flagrabat adhuc sacrilegium a comite in ecclesia Eveshamensi perpetratum. Crescebat et scandalum, apud Leonis monasterium ob similem comitis excessum. Quorumdam etiam qui capiendis ipsis una cum comite adfuerunt, secreta confessione querimoniam militum veritate niti cognovimus. Quibus omnibus moti, comitem probatione jam dicta oneravimus, qui militum probationem adversus eum, si ipsa forma juris admitteret, libentius suscepissemus. Valeat dominus meus et Pater in charissimus.
|
[sanctarum] [in] [dies] [finem] [Christo]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 143 |
EPISTOLA CXLIII. AD R. LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo R. Lincolniensi episcopo, G. Herefordiensis Ecclesiae minister, gaudia pacis et salutis.
|
Jejunantes et abstemii conspectu vestro, charissime Pater, et alloquio, quinque jam mensium intervallo caruimus. Unde si bene valetis aut secus est, significari nobis petimus, ut aut gaudium communicetur ex prosperis, aut si res aliter est, alterutro quoad possumus humerum supponamus adversis. Laeta quippe nobis dies caeterisque serenior illucescit, qua vobis successisse cognoscimus. Adversa vero quae nuntiat caligine nos obducit, et involvit amaritudine. Praestetur igitur animo desideranti solatium et referatur ad nos chartula de statu et incolumitate vestra, reportans utinam verbum bonum, de nobis vero nisi qualia sunt nuntiare non possumus. Capitis infirmitate continua laboramus, commonitorium habentes a Domino, ut advertamus non esse perpetuum quod interna pulsantis manu jamjam constat esse commotum. De caetero magno frequentique commonemur imperio, duci Normannorum assistere, et sibi placitis obtemperare. Quod si hucusque distulimus, incolumi tamen statu ultra Dominicam invocavit me, amplius declinare non possumus. Assistemus igitur imperanti, et quod rerum experimento noverimus, vobis significare non tardabimus. De caetero, quia semel coepi, loquar ad dominum meum, nec, quaeso, indignemini, si loquar. Gilbertus Foliot summam gerit animi devotionem, ut vestro sese mancipet omnino servitio, et in vestro famulatu expendat, quae nunc viam consumit otio. Unde supplicat adhibita multorum prece, preces pro ipso porrigi, ut ipsum suscipiatis, et in vestris eum obsequiis suis expensis exerceatis, ut si ipsum idoneum et juxta cor vestrum inveneritis, vestris omnino connumeretis. Quod ipsi licet honori foret, vobis tamen esse nollemus oneri. Ubi namque multae divitiae sunt, sunt et multi qui eas comedunt. Unde et ipsum circa vos suis vellemus militare stipendiis, ut emolumentum hoc de labore percipiat vestri dominium et notitiam, etsi vobis eum complacuisse noverimus, a vobis impetrandi majora fiduciam habeamus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 144 |
EPISTOLA CXLIV. AD W. CESTRENSEM EPISCOPUM.
|
Venerabili domino fratrique charissimo W. Cestrensi Dei gratia episcopo, frater G. Herefordiae Ecclesiae minister, salutem et dilectionem.
|
Quaeritis an appellationi locus sit, cum mandatum domini legati susceperitis, ut Ingenulfo monacho, remota appellatione, respondeatis. Qui forsitan Ingenulfus causam quae vertitur inter vos, domino papae non adeo diligenter exposuit, ut quod a vobis in ipsum actum est, apostolica gestum auctoritate declararet. Unde si palliata humilitate et innocentia simulata judicem ad pietatem commovendo rescriptum impetravit, quod vestram non solum gravet, sed puniat obedientiam praescriptione mendaciorum opposita, intentionem, si placuerit, elidetis. Vestram enim non latet prudentiam quod super hoc in primo codicis in hunc modum continetur: « Praescriptione mendaciorum opposita, si non in juris narratione mendacium reperiatur, si non in facti, si non in tacendi fraude pro tenore veritatis, non deprecantis affirmatione datum judicem cognoscere, et sententiam ferre oportet. » Unde et consequenter adjicitur: Puniri judices universos jubemus, qui vetuerint pretium argui falsitatem; » et illico: « Et si non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. » Quarto quoque loco subjungitur: « Etsi legibus quid consentaneum mendax precator attulerit, careat penitus impetratis, et severitati subjaceat judicantis. » Litteras itaque domini papae saepius audiri et diligenter inspici bonum est, ut si quid ex his adverteritis, unde precum falsitatem arguere possitis, arguendae falsitati insistatis, et per leges jam propositas judicem secundum vos pronuntiare compellatis. Quod si ad appellationem confugere necessitas extrema decreverit, super hoc aliud non occurrit, nisi quod in septimo codicis invenimus, quia et in majoribus et in minoribus negotiis omnibus, quique lege excipiuntur appellandi facultas est. Unde et in eodem codicis Alexander Augustus: « Novum quod postulas, non est, quod etsi rescripti mei auctoritas intercesserit, provocandi tamen facultas nec denegetur. » Nos tamen nec os ponentes in coelum, nec scriptum domini papae judicare praesumentes, non quid de jure agendum sit ad praesens, sed quod in hujusmodi casu ageremus exposuimus. Leges certe promulgatae sunt, quorum et in quibus casibus, appellationes recipi non oporteat. Quarum non cum nulla tangeret aut notaret, ad ipsum utique appellaremus, quem omni suscipiendae appellationi, quae lege non excipitur, debitorem utique non ambigimus. Valeat, et in spiritu consilii videat quod agendum est, dominus meus in Christo charissimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 145 |
EPISTOLA CXLV. T[HOMAE] CANT. ARCH. EPIST. AD GILBERTUM.
|
THOMAS Dei gratia Cantuariensis Ecclesiae humilis minister, venerabili fratri G. eadem gratia Herefordiensi episcopo, salutem.
|
Quam sit nobilis et famosa prae caeteris regni hujus civitatibus civitas Londoniae, nulli nostrum incognitum est; in qua videlicet ob publica regni negotia et domini regis conversatio et procerum regni soleat frequentior esse conventus. Inde est, quod Ecclesia Londoniensis suo jamdudum orbata pastore, talem sibi desiderat episcopum subrogari, qui civitatis ipsius excellentiae honestae vitae merito, litterarum scientia, rerum quoque prudentia saecularium adaequetur. Magna itaque super hoc deliberatione habita, convenerunt in hoc unanimis cleri postulatio, voluntas domini regis et nostra, ordinatio quoque apostolica, ut ob communem regni utilitatem et Ecclesiae necessitatem, ad Ecclesiae Londoniensis regimen transferri, et in ea curam et sollicitudinem pastoralem gerere debeatis. Suscepto igitur in hoc domini papae mandato, ipsius vobis auctoritate injungimus, quatenus postulationi Londoniensis Ecclesiae, quae de vestra ad eam translatione in praesentia domini regis et nostra unanimi totius cleri assensu celebrata est, assensum praebere non differatis, et ad ejus regimen tanto devotius et maturius accedatis, quanto ipsa tantae personae consilio et gubernatione dignoscitur indigere. Ad hoc fraternitatem vestram commonemus attentius, ut ad quod trahit vos obedientiae necessitas, nostrae quoque dilectionis contemplatio affectuosius invitet, ut quem nobis sincerae dilectionis conjungit affectus, loci quoque vicinia ad nostras et Ecclesiae Dei necessitates commodius valeat exhibere. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 146 |
EPISTOLA CXLVI. ALEXANDRI PAPAE AD GILBERTUM.
|
Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri G. Herefordiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ex litteris charissimi in Christo filii nostri Henrici illustris Anglorum regis, et venerabilis fratris nostri T Cantuariensis archiepiscopi, etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
[homae]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 147 |
EPISTOLA CXLVII. HENRICI REGIS AD GILBERTUM.
|
H. rex Angliae et dux Normanniae et Aquitaniae, et comes Andegaviae, G. Dei gratiae Herefordiensi episcopo, salutem.
|
Mentis vestrae tantis institutae virtutibus soliditas simul et honesti corporis integritas indemnis, vestram mihi commendavit, commendabilemque reddit excellentiam. Nec mihi solum, verum omnibus ad quos vestri nominis fama pervenit; mihi tamen prae caeteris experimento fides facta est, qui saepius animae salubre consilium a cordis vestri procedens examine datum est. De personae etiam propriae dignitate, de regni statu, de gerendis in regno negotiis, saepius et saepius sanum et efficax adhibuistis consilium. Hinc itaque vestram corporis et mentis vicinitatem assiduam si possibilitas admitteret desiderans, et mihi et haeredibus meis et regno meo, tam honoris quam utilitatis conservationi et augmento profuturam considerans, obnixe deprecor, quatenus Londoniensis Ecclesiae petitionem in vestram collatam personam, secundum domini papae mandatum exsecutioni mandare non differatis, mihi in hoc plurimum obsecuturi et eo amplius favorem meum et amoris augmentum, si erga vos augeri possit, et omnium baronum meorum consecuturi. Ibi quippe cum negatur assiduitas, quatenus licet iterata saepius mentem meam simul et corpus vestra fovebit visitatio. Ibi quoties in regno meo de magnis aliquid agendum occurrit, concilia celebranda sunt, et consilia sumenda. Eo barones pro negotiis suis consilio fulciendis, confluunt. Ut igitur latius vestrae bonitatis et virtutis immensae diffundatur et pateat magnitudo, non immerito vobis ut Londoniensis Ecclesiae sollicitudinem et curam pastoralem suscipiatis, dominus papa mandare curavit, Ecclesiae illi tali indigenti pastore satisfaciens, mihi et haeredibus meis et regno meo non mediocriter providens. Festinantiam ergo vestram nullum retardet negotium, nulla praepediat occasio, verum omnis procul amoveatur dilatio, ut citius mandatum domini papae et nostra omnium voluntas cum vestri et honoris et utilitatis expediatur incremento. Teste Theobaldo archiepiscopo. Apud Windlesoram.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 148 |
EPISTOLA CXLVIII. AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Patri suo et domino summo pontifici A., frater G. Herefordiensis Ecclesiae minister, devotum et debitum charitatis et obedientiae famulatum.
|
Qui nube tristitiae nuper obducti matre nostra gravi schismatis errore concussa, altius ingemiscendo doluimus, luce veritatis bonorum cordibus illucescente, tota gaudii plenitudine, in Christo dilecte Pater, exsultavimus, cum munere divino procella nobis in auram statuta est, et post noctem dies nobis tam profecto grata quam serena resplenduit. Movebat quidem multos illud celebratum, Papiae quod dicebant concilium, cujus actionem quidam ab Ecclesia nomine peregrinus et re, oratione quidem in audientium gratiam, quibusdam quasi verborum phaleris adumbrata plurimum et ornata conscripsit. Quae cum perlata fuisset ad nos, et Ecclesia praesente perlecta, quae mente sinistra dictata sunt, quibusdam, quorum erat in laevam, oculis utique placuerunt. Alii vero bestiam quae a nequam spiritu nefande conceperat evomentem, alta quadam et in Christo nobili mente contempserunt, habentes prae manibus sacros vestri nominis apices, quos ad universalem Ecclesiam sanctae dictavit et direxit auctoritas, et huic velut columnae in loco caliginoso lucenti, et plenum veritatis testimonium intra se continenti, firmiter innitentes, conventum illum sacrilegum vere synagogam Satanae reputantes, et hinc velut a Pilati praetorio, in quo misere declamatum est: Non hunc, sed Barabbam . Tolle, tolle, crucifige eum; sanguis ejus super nos et filios nostros , mente promptissima declinantes, totum quod ab his profane statutum est, sanae mentis judicio reprobandum per omnia censuerunt. Lumini vero quasi lumen accessit, cum sacram vestram pragmaticam episcoporum, presbyterorum, diaconorum, cardinalium sancte prosecuta est; et provide plena veritatis epistola, hoc mundo clamans, hoc vociferans, ad quos apostolica spectat electio, hos quidem omnes apostolatui vestro communi voto, assensu unanimi, sincera charitatis integritate per omnia consensisse et suae devotionis obsequium in hoc Christo pia fidelitate praestitisse. Nam si de numero pontificum unus exivit, ejus in hoc reminisci oportuit, quo de numero apostolorum exeunte, veritas in hunc modum testificata est: Nunc clarificatus est Filius hominis, et nunc clarificabitur . Duobus etiam fratribus in partem alteram sentientibus, nunquid ad hoc totam inclinari oportuit Ecclesiae plenitudinem, cum id clamet auctoritas, ut paucorum absentia sive necessaria, sive fortuita, quod a majore parte ordinis statutum est salubriter, non debilitet? Et item: « Duae partes ordinis in urbe positae, totius ordinis instar exhibent. » Et alibi: « Quod majoris partis assensus probaverit, solemnis hoc firmet auctoritas. » Si quid vero tantorum luminum praeclaris potuit superandi fulgoribus, id fidelis vestri domini Lexoviensis episcopi, plena suavitatis gratia et prudentiae, ad plenum cumulavit epistola. In qua, dum ipsius fidei puritas, et obedientiae virtus omnibus in commune residentibus patenter emicuit, micantes in rebus dubiis multorum animos, ne de caetero velut arundo vento agitata moverentur , quasi coram posito virtutis speculo, et tanquam Domini spiritu per eum plenius exhortante, perfectissime solidavit. Novissime vero consummans omnia sacra legatorum vestrorum attestatio, beato fine cuncta complevit, adeo ut Ecclesia sancta quod in aure prius audierat, super tecta secure jam praedicet, et apostolatum vestrum piissimus rex noster humili devotione suscipiat, et anglorum vobis et Gallicana simul Ecclesia non in occulto jam loquens, sed in omnibus suis finibus jam patenter obediat. Vos itaque, Pater in Christo charissime, in Patrem et pastorem animarum nostrarum suscipimus, vocem vestram audivimus et agnoscimus, alienum non sequimur, sed qui Christi tunicam, quae nec in passione scissa est, misere consederunt Satanae in carnis interitum, in Spiritus sancti virtute tradimus . Divinitus itaque collato vobis honori, Pater, ut Anglorum plenius applaudat Ecclesia in uno devotissime in beatis his auspiciis vestris postulat exaudiri, ut beati regis Edwardi corpus liceat fidelissimo filio vestro Westmonasteriensi abbati Laurentio, prout ejus expetit sanctitas honorare, et a terra levatum, et condigna theca repositum, in publicas totius populi gratulationes in Ecclesia sublimare, quam a fundamentis erectam constituit, et amplissime dotatam, omnibus quae ad decorem domus Dei sunt, in honorem Dei et beati Petri nobilitatam beatissime consummavit. Hoc quidem corpus, ut ab his quibus fides, ut credimus, habenda est, frequenter audivimus, a centum jam annis usque nunc integrum incorruptumque cum visitaretur inventum est, et qui licet in conjugio positus animi tamen summa virtute toto vitae suae curriculo, ut praedicatur, ab omnibus virgo permansit, et post mortem etiam beata sui corporis incorruptione donatus est. Hunc prophetiae spiritum habuisse, et in carne degentem futura Domino revelante, praedixisse constanter affirmant, mitem et misericordem et mansuetum super omnes, et beato Petro tam devotum fuisse commemorant, ut diem qua ipsius Ecclesiae nihil contulerat, se prorsus amisisse deploraret. Ejus adhuc leges apud nos judicia temperant, et regni sui pauperes usque hodie in multis illaesos provida ipsius circumspectione conservant. Honorem vero qui sanctis exhibetur, quia Domino placere non ambigimus, in hoc communi voto serenitati vestrae supplicamus, ut regnum Angliae apostolicae semper sublimitati devotissimum honoretis, et fidelem populum, regi suo quem ob multa quae epistolaris non capit angustia, vere sanctum existimant, debitum sanctis honorem et reverentiam exhibere concedatis. Conservet vos incolumem in longa tempora divina virtus, in Christo dilecte Pater.
|
(Joan. XVIII) (Joan. XIX) (Joan. XIII) (Luc. VII) (I Cor. V)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 149 |
EPISTOLA CXLIX. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici A., frater G. Londoniensis Ecclesiae minister, debitum apostolicae reverentiae charitatis et obedientiae famulatum.
|
Ut ostium cardine, sic sanctae sedis apostolicae moderamine sacro omnes quidem Ecclesiae, Domino sic disponente, et Ecclesiae suae sanctae pie per omnia providente, reguntur. Quae cum judicialis aequitatem censurae omnibus exhibeat, jus suum unicuique sancte et intemerate conservat. Sic iras mitigat, sic fomitem reprimit jurgiorum, sic charitatem solidat, et per omnes Ecclesiae partes pacem, si forte inimico homine superseminante zizania , in aliquo turbata est, sancta summeque laudabili circumspectione reformat. Inde est quod dilectae nobis et diligendae semper in Domino sanctitati vestrae tota mente totoque hominis interioris affectu preces supplicando porrigimus, quatenus erga illam sanctae Romanae Ecclesiae specialem et devotissimam filiam, Cantuariensem videlicet Ecclesiam, sereni cordis et benevolae mentis oculos habeatis; et qui jus suum cuique defenditis, ob beati Gregorii et sancti fundatoris ejus Augustini merita, ipsam vestri, quod absit! apostolatus tempore, nec opprimi, nec injustis oppressionibus ab antiqua dignitatum suarum luce obscurari permittatis. Nam si paternis est fides habenda traditionibus, ut a sancta Romana Ecclesia Cantuariensis fide illuminata est, sic est Eboracensis per Cantuariensem ad fidem procul dubio conversa. Est enim ex historiis notissimum, beati Augustini successorem Laurentium ad hoc Paulinum direxisse, ipsiusque ministerio civitatem Eboracae ab infidelitatis tenebris eruisse, et in ipsam primatus dignitatem et gloriam hoc ipso digne promeruisse. Quem quidem primatus honorem multis praedecessorum vestrorum temporibus Ecclesia Cantuariensis obtinuit, et in Eboracensem Ecclesiam modis pluribus factisque memoria dignis exercuit. Unde sublimitati vestrae Cantuariensis Ecclesiae tota supplicat plenitudo, ne filiam adversus matrem suam levare calcaneum, et in ejus paritatem efficaciter aspirare permittatis, neve insigne gestandae crucis, quod soli Cantuariensi concessum esse testatur antiquitas, in scandalum, quod absit! Ecclesiae Anglorum et stuporem regni, Eboracensis ille in aliena ulterius provincia circumferat, auctoritate apostolica provideatis. Si enim bene meritos beneficiis ampliare dignum est, Cantuariensi procul dubio Ecclesiae non solum antiqua convenit privilegia conservare, verum etiam novis eam semper dignitatibus insignire consequens est, quae nimirum sedi semper apostolicae se in quibus potuit obnoxiam devotissime recognovit.
|
(Matth.
XIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 150 |
EPISTOLA CL. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici A. frater G. Londoniensis Ecclesiae minister, devotum et debitum charitatis et obedientiae famulatum.
|
Injunctam nobis de colligendo censu beati Petri sollicitudinem quanta possumus acceleramus diligentia, quem licet nondum plene collectum habeamus, qua tamen via collectum transvehere quave cautela salvum transmittere valeamus, juxta anxia nobiscum disquisitione investigamus. In quo, quia nostra nobis non plene succurrunt consilia, vestram super hoc sublimitatem duximus consulendam. Non enim nobis tutum est per ignotos populos et regna incognita jam dictam deferre pecuniam, nisi quatenus reverentia pacis et protectionis domini nostri regis Anglorum noscitur dilatari. Non nostros in hoc, teste conscientia, loquimur labores, aut causamur expensas, sed ipsa rerum pericula formidamus. Inde est quod vestrae supplicamus sanctitati, ut vestri, si placet, nuntii circiter Kalendas Octobris, nostris apud Rothomagum nuntiis occurrant, qui aut delatam per nos illuc pecuniam ad vos usque, cum ea qua providebitis securitate perferendam suscipiant, aut curam ipsam alicui fidelium vestrorum prout vestra decernet auctoritas, exsequendam injungant.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 151 |
EPISTOLA CLI. AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino summo pontifici. A., frater G. Londoniensis Ecclesiae minister, debitum dilectionis et obedientiae famulatum.
|
Cum ex vestri, domine, forma mandati magistro Matthaeo illustris Anglorum regis cancellario, diem adversus R. priorem Monem super ecclesia de Langaran statuissemus, ipse eodem die in praesentia vestra adversus jam dictum priorem experiens, ecclesiam jam dictam cum adjacente sibi parochia injuste sibi ab ipso detineri conquestus est. Asserens eamdem ecclesiam cum tota sua parochia ad jus ecclesiae suae de Langaran pertinere, ipsamque ecclesiam de Langaran hanc de qua agitur, multo tempore possedisse, nec eam aliquatenus judicio, sed sola Monem, ecclesiae violentia amisisse. Quod cum coram positis testibus probare paratus esset, prior illico exceptionem sibi peremptoriam objiciens respondit, se super eadem ecclesia in nostra jamdudum praesentia, cum adversus eum magister Matthaeus intenderet, ad audientiam apostolicam appellasse, seque ad sedem ipsam apostolicam instructum venisse. Ubi cum magistri Matthaei diu praestolatus fuisset adventum, nec ipso nec pro se aliquo comparente, apostolico tandem judicio hanc ipsam, ut asserit, ecclesiam de Langaran ad jus Monem ecclesiae pertinere, instrumentis testium et juramentis sufficienter ostendit, et super hac lite victoriam bonae memoriae domini papae Adriani sententia reportavit. In cujus probationis suae et secundum eum latae sententiae testimonium, privilegium ejusdem domini papae Adriani ostendit. Hanc ipsam probationem testificans, et ecclesiam de Lanruac, ecclesiae Monem confirmans. Magister vero Matthaeus adversum se absentem et indefensum sententiam latam fuisse audiens, priorem hoc falsa suggestione asseruit. Quod ut in vestra probet praesentia, ad audientiam vestram ad festum Omnium Sanctorum appellavit. Valeat dominus meus et Pater in Christo charissimus.
|
[utensis] [utensis] [utensi] [obtinuisse]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.