author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Rudolfus I
36
424 EPISTOLA XXXVI. Rudolphus regem Hungariae certiorem facit de statu Bohemiae et Moraviae. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXXVI.)
ARGUMENTUM.--Ladislao Hungariae regi, quem merita effert laude ob validum auxilium in extremo conflictu cum Ottocaro, omni asseveratione affirmat, nec foedus, nec amicitiam, quoad vixerit, defecturam. Episcopum Olomucensem et proceres Moraviae sibi et imperio homagium fecisse coram religiosis, qui de statu etiam Bohemiae illum instruent. Hinc suos obsides ei restitutum iri commutatione nobilium Bohemorum existentium apud Hungaros. Joannem et fratres utrique olim infensos se noluisse in suam gratiam et patrocinium recipere, neque id facturum deinceps, nisi eisdem, miseratus ipse, indulserit: imo secum ulturum injurias, si id maluerit.
Magnifico principi, etc. Rudolphus, etc. Luminosa sunt opera probitatis quibus vestra regia celsitudo tempore quo oportuit nobis contulit experiri certae societatis vestrae plenam constantiam et immaculatae fidei infallibilem veritatem, nec non ut amodo discernamus ab aliis , quid de vobis praesumere debeamus, cum vestrae fidei certitudo apud nos fidis operibus sit probata. Meruit quoque juvenilis animi vestri valida fortitudo, ut dum de nostris fautoribus et amicis nobiscum late conferimus, vos aliis omnibus praeferendum prae caeteris diligamus. Et licet dilectus nobis quondam N. illustris filiae nostrae sponsus, ut dicitur, cursu, proh dolor! nimis praepeti metam transiverit brevis vitae, nostrae tamen societatis et amicitiae vobiscum initae fundamentum immobile dum vixerimus permanebit. De quo, fili et amice charissime, certa vobis sit et indubitabilis certitudo. Sane viri religiosi, viri utique vestri honoris fervidi zelatores, de processu nostro in regno Bohemiae habito clare vos instruent, in quorum praesentia vener. Olomucensis episcopus, et quidam barones Moraviae nobis et Romano imperio 425 fidelitatis homagia praestiterunt. Quamvis autem facile nobis esset tam regnum quam pueros extremae subjicere vastitati, multis tamen salubrius et Deo gratius videbatur, ut ad vestrum et nostrum propositum consequendum, sine tot hominum et maxime puerorum perpetuo exterminio veniremus. Nec dubitet regia celsitudo, quod sive fiat, sive deficiat vobis dicta assignatio puerorum, vestrum in hac parte negotium fideli constantia sicut nostrum proprium prosequemur ; et quia quidam Bohemi nobiles a vestris baronibus detinentur per quos posset rerum vestrarum restitutio de facili promoveri, serenitati vestrae consulimus et ex animo supplicamus, quatenus pro liberatione quatuor personarum dignemini laborare; quarum absolutio vestrae et nostrae ut diximus voluntati. . . . . Caeterum Joannes comes nos multum solicitat, ut sibi factam nobis injuriam ex animo remittentes, ipsum volentem ad nos divertere sub protectionis gratia colligamus: cui aliud non curavimus respondere, quam quod regis et regni Hungariae indevotos ad servitia nostra colligere dedignamur. Quod si forte dicti Joannis et fratrum suorum excessibus dignatio vestra regia dignum duxerit misereri, attente petimus ut damnorum nostrorum innumerabilium per ipsos nobis hostiliter illatorum mentio habeatur. Certos quoque vos reddimus, quod eosdem sine vestro expresso beneplacito nullatenus colligemus, sed si de vindicta communis injuriae cogitare curabitis, utilitatem nostri fidelis et potentis auxilii in his et in omnibus aliis sentietis.
[ Fors., discurramus apud alios]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
37
426 EPISTOLA XXXVII. Summo pontifici Romano Rudolphus scribit, et Ecclesiae Romanae quaecunque hactenus ab ipso postulavit, liberalissime concedit. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XXXVII.)
ARGUMENTUM.--Nicolai III hauddum consecrati epistolae, praedecessorum suorum repetita per Nuntios et apostolicas litteras singillatim renovanti, reponit, se quantocius obsecuturum filiali obedientia. Se et imperium sanctae sedi submittit. Orat ut legatos suos de coronatione, societate cum Carolo Siciliae rege, caeterisque negotiis acturos benigne audiat et dirigat. Ac denique clerum, quem nuper liberalissimum expertus fuerat, ejusque causas omnes ei prorsus vehementer etiam atque etiam commendat.
Sanctissimo, etc. Rudolphus, etc. Sincerae devotionis integritas et affectus congrui promptitudo, quae circa sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem nostram piissimam pridem in pectore nostro tenaciter radicata coaluit, nunc novissime his diebus, quibus nobis et Christiano populo providentia summi patris de apostolico patre providit ad votum, sic pullulat et excrescit uberius, sic in omnem justitiae semitam nostrae mentis interiora convertit, quod non solum in nobis mali suspicio, qua nos eadem mater Ecclesia poterat habuisse notabiles, jam perfecte rescinditur, sed et omnis mali species, quae in re gesta oculata conjecturatione perpendi potuerat, ut intentio filialis, quae nunquam revera declinavit 427 in devium, claro clarius elucescat, in patris aspectibus penitus amputatur. Ecce igitur universa et singula quae a nobis hactenus alma mater Ecclesia postulasse dignoscitur tam per nuntios quam per litteras speciales, applausu benevolo et assensu gratuito liberaliter approbantes, in his et omnibus aliis concepimus apostolicis beneplacitis aequanimiter conformare, supplicantes humiliter vestrae clementissimae sanctitati, quatenus nos, et creditum coelitus nobis imperium ad honorem Altissimi et salutem populi Christiani dignemini provida dispensatione dirigere, nec non apostolicae gratiae beneficio confovere. Porro industrios et prudentes viros N. et N. ad beatitudinis vestrae pedes fiducialissime destinamus, ut super principali negotio, super amicitia inter nos et inclytum N. juxta providentiae vestrae consilium, si hoc voto nostro consideat, solidanda, et super omnibus aliis reipublicae Christianae negotiis, quae per vestrae pietatis industriam promoveri desiderant, nutus vestri fotamine dirigantur. Idcirco petitiones nostras et etiam specialiter 428 clericorum nostrorum, qui gratis et fructuosis obsequiis nobis valde se placitos exhibent ac acceptos, seu quae ministerio nuntiorum ipsorum eosdem vestrae sanctitati proponi contigerit, exoptatae propitiationis vestrae dulcedine petimus efficaciter exaudiri.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
1
429 LIBER TERTIUS. EPISTOLA PRIMA. Sacri Romani imperii electores confirmant donationem Annae imperatrici primae uxori factam a Rudolpho imperatore. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. I.)
ARGUMENTUM.--Sacri Rom. imp. electores ratam habent donationem mille marcarum annui reditus a Rudolpho rege Romanorum factam Annae reginae uxori suae ex castris, terris et possessionibus suo arbitratu deputandis, modo earum custodes jurejurando promittant, regina obeunte eos reditus ad jus imperii restitutum iri.
Virtutum candor eximius et laudanda praesentia bonitatis, quibus inclyta domina nostra Anna regina praedicabiliter adornatur, ex suae nos delectamento fragrantiae taliter recreando gratificant, et gratificando delectant, quod ad ipsius honorem et commodum ampliandum libenter assurgimus, et ad cuncta, quae sibi in salutem proficiant, liberaliter invitamur. Hinc est quod nosse vos volumus universos, quod nos una cum aliis nostris coelectoribus in hoc motu voluntario consentimus, et plenum ac liberum impertimur assensum, quod serenissimus dominus noster Rudolphus inclytus consors thori sui eidem dominae nostrae in bonis, castris, terris, et possessionibus aliis usque ad mille marcas auri redditus in locis sibi opportunioribus, ubi et expedientius viderit, valeat assignare, ab ipsa domina nostra ad tempora vitae suae pacifice possidenda; 430 ita tamen, quod custodes castrorum, terrarum, possessionum hujus modi, ad hoc jurejurando se obligent, quod mox ipsa domina nostra Anna regina inclyta sublata de medio, eadem bona ad proprietatem et jus imperii fideliter restituant et reducant.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
2
EPISTOLA II. Civitas quaedam Rudolpho gratulatur de prosperis successibus. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. II.)
ARGUMENTUM.--Cum ad remotas imperii provincias fama pervenisset, Rudolphum suam in potestatem redegisse Austriam et caeteras provincias, civitas quaedam fidelis subdita regi gratulatur de prospero eventu, felicioremque ominans, demisse orat, ut scriptis ad se litteris rei veritatem significare non dedignetur.
Excellentissimo, etc. N. Civitas promptissimum devotae fidelitatis obsequium. Quantas possumus omnipotenti Deo gratias agimus, quod ad regiae respiciens causae justitiam donare voluit, prout audivimus, ut serenitatis vestrae consiliis atque actuum processibus prospera cuncta succedant. De quo devotionis et fidei nostrae credulitas ad hoc, quod desiderat, facile applicata, conceptis gaudiis in laetitia reflorescit, ardenter appetens fructum notitiae certissimae 431 veritatis. Quapropter vestrae dominii majestatis devotione reverendissima supplicamus, quatenus de processibus et successibus vestris quos utinam providentiae divinae justitia bene promovendo, custodiat et perducat ad melius, velitis avidam nostrae devotionis fidem scripti veritate regii declarare, ut gaudium quod in auditu concepit prona devotorum credulitas, in portum certitudinis optatae perducat infallibilis vestrae veritas majestatis, cujus est de nobis praecipere ac vetare, atque statuere sicut libet, quibus promptum est, et erit omnia jussa capere, atque pro posse perficere, quaecunque metuendae majestatis mandatum injunxerit, nullatenus negligendum.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
3
EPISTOLA III. Ejusdem cum superiori epistola argumenti. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. III.)
ARGUMENTUM.--Alia civitas audita insigni victoria de rege Bohemorum rebellare auso adversus Rudolphum justissimum principem, eidem se gaudio exsultare significat ob recentem triumphum, summaque cum devotione illum orat, ut sibi de tantae ejus gloriae certissimo nuntio sollicitae, regias litteras mittere dignetur.
Serenissimo, etc. N. Civitas ad cuncta obsequia se paratos. Necesse habet, inconcussum esse veritatis divinae promissum, et omnis potentia ad nihilitatem conteritur, quae contra nutum summi principis communitur. Scriptum est enim, quidquam maligni non posse adversari justo regi cum sederit super sedem, et est Spiritus Dei qui loquitur, adversus quem frustra se attollere omnis arrogantia congrassatur. Audivimus, justissime rex, quosdam in rebellionis audacia contra majestatem regiam praesumpsisse, et conatos fuisse sedi justitiae adversari; quos excellentia vestra triumphaliter superando subegit, ad planum sedavit obicis asperum, fecit dura mollescere, ac inimicas elationes cornua stabilia non habere. Super quibus corda nostra conceptis gaudiis adimplentur, et 432 non desinunt in felicitate regia reflorere, tripudiorum recentibus ornamentis. Hic est namque praecipuus nostrae mentis ardor, haec intimorum votiva, ut sublimitas vestra cunctis septa prosperis incrementis assiduis condensetur. Verum quia efficacius declarata plus valent, et laetius principis assertio gloriosa subintrat, sacrae regiae majestati devotissime supplicamus, quatenus de processibus, quibus providentia divina suppeditat, velitis aliquid iutimare, per quod avida vestrarum exaltationum nostra devotio inter adeptos laetae tranquillitatis modos tutissime foveatur.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
4
EPISTOLA IV Committit cuidam defensionem monasterii devastati. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. IV.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus abbatis N. precibus motus, qui plures monasterio suo illatas esse injurias querebatur a perversis hominibus, monasterium istud, fratres, res, et personas ad idem spectantes committit N. juxta abbatis desiderium, regia auctoritate illi mandans, ut nulli deinceps molestiae obnoxium esse permittat.
Imperatoriae dignitatis diademate ac dextera fortitudinis manus sceptrigerae insigniis renitentes, dum rimamur mentis nostrae secretarium, revolventes, quid unctio, quid sceptrum, quid corona regia significet divinitus nobis data, in sacrae delibutionis oleo, quo armi regii sunt peruncti, clementiam, seu misericordiam in afflictos et attritos exercendam, in corona praeeminentiam, in sceptro potestatem defendendi oppressos per fortitudinis dexteram intelligimus, colligimus et perpendimus evidenter. Quapropter cordi nobis est omnes Romano imperio subditos, praesertim autem ecclesias et ecclesiasticas personas ab insultibus maleficorum quorumlibet protegere, et ad reprimendam perversorum astutiam consurgere toto posse. Sane honorabilis vir N. abbas monasterii N. ad nostram venit praesentiam, nobis lamentabiliter conquerendo, 433 quod quidam, maligni spiritus seducti impulsibus, Deum non timentes, nec homines reverentes, ejus monasterium in suis hominibus et possessionibus per rapinas et spolia multis injuriis affecerunt. Timens igitur idem pater venerabilis, et praeteritorum eventibus conjecturam pessimam futurorum, nostrae majestati humiliter supplicavit, ut praedictum monasterium tuae devotioni committeremus cum omnibus suis defendendum ab incursibus malignorum. Nos itaque ipsius precibus inclinati tuae fidei puritatem praesentibus duximus requirendam, regia nihilominus tibi auctoritate mandantes et concedentes, quatenus praedictum monasterium fratrumque conventum, homines, ipsorum possessiones, bona mobilia et immobilia, nec non omnia ad ipsum monasterium pertinentia vice nostri manuteneas, protegas, defendas, nec permittas ex nunc et in antea ab aliquo indebite molestari.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
5
EPISTOLA V. Rudolphus regi Franciae de contracta cum ipso affinitate congratulatur ( An. Dom. 1279, cod. Rud. V.)
ARGUMENTUM.--Cum per nuptias a Nicolao III conciliatas Clementiae filiae suae cum Carolo Martello Caroli regis Siciliae nepote, affinitatem optatam contraxisset cum inclyta domo Franciae, laetabundus Philippo III regi officiosissimis litteris rem significat, suam benevolentiam opportune utilem fore promittens.
Inter caetera quaelibet augustalium titulorum insignia nobis attributa divinitus, inter multa votivae felicitatis auspicia, quibus dextera Domini latera nostra circumdedit, incessanter id animo nostro revera suavitatis arrisit in osculo, id immensae laetitiae poculo nostra praecordia fecundavit, quod inter nos et vos, in quem utique proavita strenuitas vires et animos propagavit, affinitatis amicae connubia sunt contracta. Quae quidem eo indissociabilius, 434 eo indisjunctius semper servare non solum, sed et corroborare disponimus, quo cum inclyta domo Franciae couniri nos desiderabilius delectat. De nobis igitur quaesumus regia celsitudo fiduciae plenioris ex litterarum nostrarum affatibus argumenta suscipiat, quod in opportunitatibus vobis nostra sollicitudo non deerit, sed ad cuncta quae vobis honoris et gloriae incremento cessura noverimus, se officiose benevolam et ultroneam exhibebit.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
6
EPISTOLA VI. Rudolphus scribit civitati cuidam fidelitatem ejus laudans. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. VI.)
ARGUMENTUM.--Civitati Tusciae, quae suam fidem testata erat erga Romanum imperium, respondet, se eam magnopere commendaturum Romano pontifici, mittitque ad eam legatum, qui suo nomine nonnulla proponet in exsecutionem mittenda.
Rudolphus, etc. Litteras vestras quas regio culmini direxistis affectione benigna suscepimus, vestrae devotionis et fidei quam ad sacrum imperium geritis expressivas. Sane memorabilem probitatis vestrae constantiam, quae vos in agendis imperii decoravit pro sua commendatione prosequimur circa ea quae vestrae quietis vestrique provectus augmenta respiciunt, vigilanter intendere disponentes, apud sanctissimum patrem nostrum dominum summum pontificem, ut paternae benevolentiae vobis praetendat umbraculum, curas nostras et operas, quantum poterimus impensuri. Porro universitatis vestrae prudentiam exhortamur 435 attentius et rogamus, quatenus N. familiari dilecto super his quae vobis nostro nomine proposuerit, fidem adhibere non dubiam et effectus congrui beneficium impertiri velitis, ut propter hoc vobis ad cuncta quae vobis profutura noverimus semper specialiter astringamur
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
7
EPISTOLA VII. Rudolphus dolet quemdam terram suam transiisse incognitum. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. VII.)
ARGUMENTUM.--Principi amicissimo suaviter succenset, quod per Austriae provincias currendo pertransiens, mutuo utrumque solatio collocutionis orbaverit. Legatum mittit mutuae excusationis interpretem.
Rudolphus, etc. Quod transitus vester per terrae nostrae districtus tam clandestinus exstitit et festinus, ut nobis vestrae visionis et allocutionis amabili recreari solatio non liceret, id non levem nobis materiam conturbationis intrinsecae generavit, ut pote cum quo unum cor et eamdem fore animam placide nos delectat. Eo etenim vehementius dolemus super eo, quo amplius et vos affectasse confidimus, nostra potiori praesentia frui versa vice. Ut igitur hinc et inde super his excusationis amicae remedicabile beneficium intercedat, ecce quod N. credentialis, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
8
436 EPISTOLA VIII. Rudolphus contrahit cum cardinale quodam amicitiam. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. VIII.)
ARGUMENTUM.--S. R. E. cardinalem, cujus nomen in Germania ore omnium celebrabatur, tanquam consilio, et auctoritate apud sanctam sedem plurimum valentis, et quicum rarum habuerat commercium litterarum, ut frequentius deinceps habeat, ad suam necessitudinem adjungere optat, seque illum brevi coram allocuturum sperat.
Venerabili, etc. Rudolphus, etc. Tot et tanta de virtuosis actibus vestris apud nos rumorum invaluere praeconia, tot et tantis alma mater Ecclesia vestrae praedicabilis famae, vestri ministeriosi consilii decoratur insigniis, et auctoritatis eximiae titulis adornatur, quod plurimum nos delectat familiaritatis alternae vobiscum inire solatia et affectuum mutuorum conformi dulcedine. . . . . Licet igitur hactenus vobis locorum inhabilitate distantibus, rara nostrae salutationis epistola nostrae mentis interiora suggesserit, licet non crebra litterarum vestrarum allocutione fuerimus recreati, spei tamen conceptae de vestra benevolentia rivulus manare non desinit, sed augmento continuo fecundatur. Nos enim deinceps, opportunitate captata, non solum vos litteris visitare disponimus, verum in proximo, duce Altissimo, vobis praesentialiter offerre nos, ut gratae dilectionis affectio successivis concreta profectibus in profusos et proficuos gratiosi germinis palmites adolescat. Ecce igitur honorabilem, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
9
437 EPISTOLA IX. Rudolphus scribit cardinali se ipsi commendans et negotia imperii. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. IX.)
ARGUMENTUM.--Oratorem, sive procuratorem suum apud sanctam sedem ab omnibus legatis Roma redeuntibus multa laude affectum, spe praemiorum allicit, ac regiae gratiae et benevolentiae lenocinio alacritatem addit, ut ad sua et imperii negotia laudabiliter pergat.
Rudolphus, etc. Honorabili, et prudenti viro N., etc. Nuntiorum nostrorum pro diversitate temporum de Romana curia redeuntium increbrescens et fida relatio laudes fidei vestrae purissimae, quam ad nos et imperium animo geritis indefesso, in comitatu regio tam profuso praeconio texuit et diffudit, quod vestrae gratae devotionis obsequia mente sedula recensentes, ad ea ferventer allicimur, quae honoris vestri pariter et vestrorum accessura noverimus incremento. Vestram igitur honestatem affectu plenissimo duximus exhortandam, quatenus de benevolentiae nostrae privilegio gratioso securi, laudabilis vestri propositi curas et operas circa nos et nostra negotia laudabilioris continuationis officio prosequi non cessetis .
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
10
438 EPISTOLA X. Cives Leodienses conqueruntur de quibusdam clericis. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. X.)
ARGUMENTUM.--Cives Leodienses conturbati ob privilegium clero civitatis antiquitus concessum, et a Rudolpho renovatum ac declaratum, quod nuper publicatum ab eodem fuerat: eo siquidem civitatis et provinciae totius leges ab ejusdem Rudolphi praedecessoribus conditae subvertebantur; ad eum confugiunt queribundi circumventionis obtentu, ut quoniam conditor legis ipse est ejusdem interpres et castigator, paci publicae civitatis et provinciae consulat, privilegium illud abrogando.
Serenissimo domino suo cives Leodienses, etc. Quia Dei, a quo omnis potestas egreditur, ordinatione summa reipublicae potentia vestrae dignoscitur clementiae attributa, ut per vestrae magnitudinis vigorem conservetur justitia, et injuriae exstirpentur, fidelium debilitas relevetur, et fortium rebellio comprimatur, omnia justo legum libramine in Salvatoris servitio dirigendo, ad majestatis vestrae clementiam de penultimis Romani imperii finibus recurrentes, sub vestrae gratiae confidentia speciali celsitudini regiae duximus non absque dolore et perturbatione cordium intimandum, quod honorabiles viri clerus civitatis N., licet ipsum omni qua possumus veneratione colamus, civitatis tamen et totius patriae nostrae quietis et pacis impatiens, cum de illis nihil suspicaremur adversi, quoddam privilegium hactenus inauditum a vestra magnificentia sibi, ut asserunt, innovatum, confirmatum, seu etiam declaratum nuper apud nos fecit in multorum praesentia publicari. Quod perceptum et in publicationem deductum, quamvis tanquam improvisi tonitrui ictibus et fulminis terrore attonitam turbam turbaverit universam, ipsum tamen propter vestri venerationem felicis nominis audivimus reverenter, ipsiusque recepta copia, et deliberatione super hoc matura praehabita, quia per idem si dici debet privilegium, tota lex civitatis et nostrae patriae pene 439 penitus absorbentur, et decoloratur status nostrae patriae generalis ab antiquis temporibus a vestris divis praedecessoribus ordinatus, post diversa consilia habita cum sapientibus et colloquia in communi, nostra deliberatio tandem in hoc resedit, quod quia ejus est legem interpretari, vel emendare, cujus est condere, ad vestrae majestatis audientiam, quam in hac parte calliditate impetrantium credimus circumventam, sub certa forma duximus communiter et solemniter proclamandum. Sperantes, et in Altissimo confidentes, quod cum vobis patuerit inconvenientia et pericula ex tali privilegio proventura, vestra provida et benevola sapientia remediis fidelium subjectorum invigilans, a tantis nos turbationibus et totius patriae gravaminibus relevabit, et ad statum pacificum et antiquum, amputatis noxiis novitatibus, salubriter omnia reformabit.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
11
EPISTOLA XI. Rudolphus cives Maguntinos hortatur ad concordiam. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XI.)
ARGUMENTUM.--A legato Moguntinorum admonitus simultatum inter cives et ministeriales, qui rem armis decidere constituerant: simulque rogatus, ut regia objecta auctoritate imminenti conflagrationi occurrat, respondet prudentia et moderatione utendum, ut stricti enses ab aemulis deponantur. Eadem fini se deputasse G. comitem, ut consiliis cum eo communicatis incendium exstinguant.
Rudolphus, etc., civibus Maguntinis. Exortae discordiae odiosa turbatio, quae in finibus vestris seminaria suscipit simultatum, 440 per industrium virum N. regiae celsitudini nuper exposita, tanto duriori nos pungit compassionis aculeo, quanto graviora sentimus ex ea totius terrae discrimina suboriri, volentes ad exstinctionem ipsius incendii studia nostra libenter et liberaliter applicare. Sane visum est nobis expediens, et consulimus bona fide, quod tantae ruinae dispendia praecaventes, qui estis animalia oculata, in hujus casus articulo per modestiae semitam incedatis. Jusjurandum, quod cum ministerialibus inivistis, ea rectitudinis linea directuri, quod juramenti forma super communi pace praehabita, prorsus aliqua laesionis injuria non tangatur, sed ministeriales eosdem ad pacis et concordiae unionem ferventer inducere satagatis. Sic enim salvis vobis et domibus vestris, poterit ignis vicinus parietibus applicari. Quia domus in conflagrationis medio constituta, etsi non consumatur incendio, infirmatur tamen, exhaustis compaginum viribus ad ruinam. Rogamus igitur et attentius exhortamur, quatenus mox prosilientes in medias exterminii partes, tantae scissurae discrimina studeatis innatae prudentiae moderamine reparare. Et ecce infra triduum post recessum nuntii vestri de nostra praesentia, nobilem virum G. comitem propter hoc ad vestram praesentiam destinare proponimus ut ipsius cooperante consilio per vos stricti enses de altercantium manibus rapiantur.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
12
441 EPISTOLA XII. Rudolphus de eadem concordia clero Moguntino scribit. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XII.)
ARGUMENTUM.--Cleri Moguntini futura damna praevidentis precibus exoratus in eadem causa reponit, quod lubens efficacem navabit operam incendio illi praefocando, ut exitus brevi palam faciet.
Rudolphus, etc., decano et capitulo Maguntino. Tribulationum et calamitatum crudeles angustias, quibus bellicus impetus fines vestros invadere formidatur, tanto compassiviori nimirum commiseramur affectu, quanto ex his perniciosiora sentimus discrimina pullulare. Propter quod ferventibus vestris allectionibus excitati ad stabile bonum concordiae, et ad exstirpanda totaliter germina simultatum libenter intendimus, efficaces et sedulas interponere partes nostras, prout auctore Domino, operis evidentia vos docebit.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
13
EPISTOLA XIII Rudolphus providet cuidam domui regulari de ordine Poenitentium. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XIII.)
ARGUMENTUM.--Aegre ferens domum religiosam mulierum poenitentium in spiritualibus et temporalibus male admodum administrari, S. R. E. cardinalem enixe orat, ut provisores removeri obtineat a summo pontifice, eamque domum provinciali fratrum Minorum committi cum facultate ingrediendi claustrum pro Ecclesiae sacramentis administrandis.
Quia in civitate nostra N. quaedam est domus regularis de ordine Poenitentium, quae pati dicitur tam in spiritualium quam in temporalium provisione defectum, nos ipsi domui eo compatientes instantius, quo illius sexus infirmitas propior est ad casum, 442 paternitatem vestram affectione qua possumus amplissima deposcimus et hortamur, quatenus cum personae praefatae domus ex provisorum suorum, qui sibi nunc praesunt, incuria, gravia possent suae famae suaeque salutis incurrere nocumenta, apud dilectissimum patrem nostrum dominum summum pontificem cum effectu dignemini procurare, quod ipsa domus ex provisorum hujusmodi inutilium vinculis absoluta, de caetero provisioni provincialis fratrum Minorum, ut circa eamdem dexterae fiat Excelsi mutatio committatur. Ita quod ipsis personis in ordine pristino permanentibus Poenitentium, provincialis praedictus per se, vel fratres ordinis sui idoneos, visitationis, et correctionis officium in easdem valeat exercere, et liceat ipsis fratribus ad id provide deputandis ipsarum Poenitentium claustrum intrare ad ministrandum ecclesiastica sacramenta, cum fuerit opportunum.
[ibi]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
14
EPISTOLA XIV. Quidam ex curia Romana commendat quemdam Rudolpho imperatori . ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XIV.)
ARGUMENTUM.--Procurator regis Romanorum in urbe illi commendat N. optime de eo meritum in negotio coronationis, ut praemio atque honoribus ab eodem affectus exemplo aliis sit, quod cum alacritate animi sequantur.
Serenissimo, etc. Ad incrementum vestrae gloriae pertinere dignoscitur, si apud vestram celsitudinem benemeriti commendati 443 recipiant suae praemia probitatis, quo exemplo caeteri de bono in melius animentur. Unde quia vir discretus N. nobis in exaltationis vestrae negotio fideliter astitit, et commendabilem se ostendit, honorem vestrum pro suis viribus promovendo, eumdem vestrae excellentiae quamplurimum recommendo, vestrae magnificentiae pro eodem supplicans studiose, quatenus ipsum, cum ad vos venerit, de regia clementia benigne recipere, et in omnibus gratiose dignemini pertractare, tam debitae justitiae quam gratiae vestrae effectum eidem liberaliter impendentes, ut tam ipse quam reliqui exemplo simili provocati ad magnitudinis vestrae servitium studeant festinare.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
15
EPISTOLA XV. Episcopus quidam gravamina sui episcopatus Rudolpho exponit. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XV.)
ARGUMENTUM.--Episcopus multis a Rudolpho beneficiis affectus, adeoque maxime ei devinctus, aegre admodum ferens non posse eum prosequi ad solemnitatem coronationis, quod sua sedes alieno aere gravis ac finitimorum insidiis obnoxia erat, praeterea ipse privatis personae incommodis detinebatur; se excusat obsequio non defuturum post ejus reditum promittens.
Serenissimo domino N. episcopus salutem cum obedientia, omni reverentia et honore. De regalis abundantia largitatis confiteor me quam plures gratias et concessiones datas liberaliter recepisse, quae me adeo sui efficacia convicerunt, ut quanquam ex debito subjectionis de fidelitate majestati regiae astrictus tenear, in hoc tamen dilatata voluntas debitum superat, et ejusdem respectu debitum ipsum, licet in se grande sit, pene nullius est momenti. Propter quod me, et mea, ac quidquid sum excellentiae vestrae 444 totaliter offero; non desperans apud Deum reperire gratiam, apud quem largitionum atque gratiarum abyssus altissima sibi sedem aptissimam collocavit. Postulo igitur humiliter, ut patienter attendens regia serenitas quae hic styli officio designantur, ex his me excusatum habeat, mihi parcat et deferat, suam mihi nihilhominus gratiam conservando. Sane cum ad creditum mihi episcopatum de novo personaliter advenissem, in novo adventu novum debitorum ingressus labyrinthum, a furore creditorum adeo undequaque sum oppressus, importune lacessitus, ut vix sufficiant tempora consiliis, vix reditus suppetant, quibus fauces inhiantium compescere valeam, quibus possem clamores pestiferos reprimere creditorum. Hisque accedit infortuniis, quod nobiles circumvicini episcopatus mei violenter jura certatim occupant, jurisdictionem meam non solum impediunt, sed quantum in ipsis est, ipsam enervare funditus moliuntur. Qui mihi et Romano imperio quotidie multam possent generare molestiam, si non esset qui conatibus resisteret eorumdem. Quibus etiam cedit in mei adjutorium nocumenti, quod, etc. Propter quae et alia sic pecunia exhaustus sum, sic facultatibus denudatus, ut ad praesens reddar immobilis ad prosequenda promissa, caeteris insolubilibus alligatus, infirmitate corporis, quae mihi licet odiosa, indefessa tamen comes efficitur, his importunitatibus scrupulosis perturbationis et molestiae cumulum adjungente. Propter quae regia majestas in his mihi compatiens a via pro coronatione sua agenda, me misericorditer eximat, et meae discat impotentiae misereri. Quoniam in felici regressu, cum assumpta triumphali corona redierit, vos visitabo personaliter, et grati impensa servitii, praeteriti temporis profecto non omittam redimere tarditatem.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
16
445 EPISTOLA XVI. Commendat comitibus et baronibus, etc., noviter electum episcopum. ( An Dom. 1275, cod. Rud. XVI.)
ARGUMENTUM.--Siffridum Coloniensem archiepiscopum Lugduno a Gregorio X sibi remissum commendatumque, ut ad ecclesiam et dioecesim m maxime turbulentas id temporis, et in archiepiscopos suos injuriosas, non sine regia protectione transire permittat, comitibus caeterisque ita commendat, ut illum laedere perinde esse sciant, ac regiam majestatem offendere: obsequium fidelitatis tam sibi quam illi praestent, priscisque simultatibus in oblivionem amandatis tranquillam pacem deinceps colant.
Rudolphus, etc., universis comitibus, baronibus, etc. Infinitae misericordiae Deus tribulatam jam diutius civitatem et dioecesim H. compassionis et misericordiae contuens oculis, exclusis ac amotis bellorum ac aliarum adversitatum periculis, de pastore sciente, volente et valente memoratas civitatem et dioecesim depressas hactenus non absque culpis hominum, ut credimus, proinde relevare, et de honesto viro N. dignatus est misericorditer providere. Hic siquidem sanctissimo patri domino nostro notissimus, et quanto notior tanto inde gratior, multae commendationis ad nos beneficia reportavit. Porro nos praedicti sanctissimi patris nostri 446 instructi monitis et mandatis, memoratum N. et ipsius ecclesiam cum omnibus sibi commissis, tum suae probitatis merito, tum pro charissimi patris nostri gratiosissimo interventu, specialis gratiae et favoris affectu prosequi cupientes, omnes injurias, si quas ipsum ex nunc sustinere contingeret, nobis volentes ascribere, ac dignantes ipsas prosequi tanquam nostras, quapropter vobis mandamus sub obtentu gratiae nostrae firmiter et districte, quatenus eidem N. electo principi nostro charissimo, membro sacri Romani imperii, tanquam vestro episcopo, intendatis in omnibus fideliter et devote, sicque vestrae fidelitatis obsequium tam apud nostram majestatem quam apud ipsius paternam providentiam mereatur meritum reportare. Vosque cum ipso patre vestro in amoenitate pacis et tranquillitate mentis, nova succrescente gaudiorum materia abstersis lacrymis consistere valeatis.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
17
EPISTOLA XVII. Privilegium civitatis Hallensis. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XVII.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus Hallensem Sueviae civitatem ob constans sibi et imperio praestitum obsequium regia munificentia libertate donat, ita ut cives utriusque sexus causas suas persequi, aut in judicium vocari extra civitatem Hallensem non possint.
Ad hoc ad supremae dignitatis apicem a supremo et primo regnorum omnium conditore cognoscimus nos vocatos, 447 quod cum cunctis sub tutela nostri regiminis constitutis in jure, sive exhibitione juris faciles debemus existere, et in gratia liberales, illis ampliorem gratiam et majoris gratiae plenitudinem dignum ducimus impertiri, qui a nostris et imperii servitiis nullis adversitatum turbinibus avelluntur. Cum itaque dilecti filii N. civitatis Hallensis tam devota fidelitatis servitia nobis impenderunt et impendant, quod ipsorum preces apud nostram majestatem exauditionis gratiam et effectum ejus quem desiderant mereantur, nos ipsorum humilibus precibus inclinati, volumus, et pro speciali gratia hanc ipsis libertatem tradimus, traditam, et concessam auctoritatis regiae praesentis decreti munimine confirmamus, quod nemo civium civitatis Hallensis utriusque sexus extra civitatem Hallensem stare judicio compellatur, sive realis, sive personalis, seu alia contra ipsum quaecunque actio attemptetur. Imo si quis contra quemquam civium praedictorum quidquam habuerit actionis, illam coram judice civitatis ejusdem juris ordine prosequatur, etc. Nulli ergo, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
18
EPISTOLA XVIII. Rudolphus commendat Coloniensem electum pontifici Romano. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XVIII.)
ARGUMENTUM.--Siffridum canonice electum Coloniensem archiepiscopum multis effert laudibus apud pontificem Lugduni commorantem, oratque ut consecratum et sacro pallio de more ornatum ad suam sedem ingentibus obnoxiam calamitatibus quantocius mittat, nisi forte sublimiori loco exaltandum deliberaverit.
Inter caetera quorum nos pervigil cura sollicitat, quorum desiderabilis expeditio mentem nostram exagitat incessanter, illud revera tranquillo sanctae matris Ecclesiae statui, reformationi 448 divulsionis imperii, ac subsidio Terrae sanctae potissimum credimus expedire, quod ecclesiae regni Alemaniae destitutae pastoribus nova novorum sponsorum substitutione refloreant, et provisionis optatae solatio recreentur. Inter quas utique quanto praesignius cunctis veneranda Coloniensis ecclesia renitet, quanto etiam graviorum persecutionum procellis impetitur, et immaniorum perturbationum calamitatibus impulsatur, tanto celerioribus indiget vestrae paternae provisionis auxiliis sublevari. Et quia N. laudabili perhibente testimonio plurimorum, a juventutis suae primitiis semper fuit caterva virtutum stipatus, honestaeque conversationis et vitae praeconio insignis; pro eo beatitudini vestrae piissime supplicamus affectu quo possumus ampliori, quatenus cum ipsa ecclesia scienter expostulet suo salutari regimine dirigi, et amabili sua praesentia confoveri, eumdem electum ad ipsam ecclesiam gubernandam quantocius destinare dignemini ex innata paternae clementiae compassione celeriter expeditum, nisi forsitan ipsum sublimioris loci regimini, ad quod procul dubio reputatur idoneus, vestra pia circumspectio, suae multimodae probitatis obtentu decreverit deputandum. Speratur quippe certissime, quod per eum, velut per columnam immobilem fulcietur imperium, et in domo Domini idem electus nihilominus ut oliva fructifera germinabit.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
19
449 EPISTOLA XIX. Rudolphus commendat Philippo regi Francorum monasterium Aureae vallis Cisterciensis ordinis . ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XIX.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus a Cisterciensibus coenobii Aureae vallis dioecesis Trevirensis rogatus, ut quoniam in imperii ultimis finibus constituti graves patiebantur molestias ab iniquis hominibus, sub regis Franciae patronicio eos poneret, eidem regi petitiones monachorum exponit, eorumque votis plenissime obsecundat.
In regum thronis sublimibus, et quibuslibet aliarum tribunalibus potestatum, quae catholicae fidei fulgor illuminat, ubi praesertim locorum habilitate contigua vicinantur, ea praecipue debet votorum vigere conformitas, ea convalescere debet indissociabilitas animorum, ut alterutrius imminente dispendio, effectivo compassionis alternae solatio recreentur. Quod utique, quia vestrae serenitati libenter offerimus vobis, et vestris opportunitatibus profuturum, idipsum a vobis sub firmae spei fiducia non immerito vice reciproca praestolamur. Sane porrecta nobis religiosorum virorum N. et N. abbatis, et conventus Aureae vallis Cirsterciensis ordinis petitio continebat, ut cum ipsis a Romani imperii 450 corde valde sepositis, et in extremis finibus ejusdem imperii constitutis sub imperialis protectionis umbraculo respirare non liceat, malignorum in eos protervia saeviente, apud vos eisdem dignaremur assistere, quod eorum quieti et paci velletis intendere cum effectu . Quia igitur de regali vestra benignitate confidimus quod indito coelitus vestris praecordiis a clarorum vestrorum progenitorum propagatione sincerae devotionis ardore, super hoc pio negotio curas vestras et operas nostris desideriis applicetis; celsitudinem vestram attente duximus exorandam, quatenus divinae pietatis intuitu, ordinisque reverentia, et pro vestra salute, praedictis abbati et conventui, juxta continentiam privilegii quod ipsis concessisse dignoscimur, in omnibus possessionibus, hominibus et personis, juribus atque rebus quibuslibet universis, quocunque nomine censeantur, et ubicunque locorum in imperio consistant, nec non super omnibus libertatibus sibi per quoscunque concessis, contra quoscunque praedicti imperii, cujuscunque conditionis existant, qui adversus eosdem violenter aut injuriose proterviant vestrae gratiosae defensionis et opportunae protectionis auxilium, patrocinium, et levamen ex regia benignitate dignemini tam libenter quam liberaliter perpetuo impertiri. Hoc enim proculdubio vobis cedet ad meriti cumulum apud Deum, et apud homines ad magnifici nominis incrementum, si dictum monasterium et personas in jure suo manutenueritis, eorumdem injuriatores, 451 malefactores , violentos praedones, et oppressores ubique locorum in imperio, tanquam vestros subditos poena plectentes condigna.
[in] [affectu] [in] [eorumdem adjuratores, male fautores]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
20
EPISTOLA XX. Rudolphus revocat et irrita facit omnia contraria superiori epistolae privilegia concessa et concedenda. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XX)
ARGUMENTUM.--Cum subreptitia et obreptitia quaedam privilegia ostentarentur contraria praedictae subjectioni, Rudolphus tam prius concessa quam deinceps concedenda, quae cum eadem pugnent, irrita esse declarat nulliusque roboris.
Quia meminimus nos illustrem et magnificum principem dominum Philippum Francorum regem interpellasse per litteras speciales nostra regali auctoritate munitas, ut religiosis viris abbati et conventui monasterii Aureae vallis Cisterciensis ordinis contra quorumlibet invasorum proterviam congruum patrocinium et levamen exhibeat et impendat, nos ipsos abbatem et conventum magnopere cupientes ejusdem regis defensione perpetuo communiri, praesentibus duximus statuendum, quod quidquid per falsi suggestionem et veri suppressionem a nobis contra hanc nostram gratiam per quoscunque jam impetratum existit, vel impetrari contigerit in futurum, omnino careat robore firmitatis, nos enim illud in irritum revocamus, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
21
452 EPISTOLA XXI. Rudolphus ut concordia inter principem et cives fiat mittit legatum . ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXI.)
ARGUMENTUM.--Metuens Rudolphus ne discordia principis N. cum suis civibus graviora damna parturiat, ei legatum mittit pacis interpretem, cui tanquam sibi faciles aures accommodet: obsequium isto majus atque acceptius sibi ab eo praestari nullum posse significat, ut lenocinio verborum iras ejus frangat.
De tua quiete statuque pacifico crebra meditatione revera solliciti, tanto amplius circa stabile bonum concordiae inter te ac cives nostros in interioribus nostris praecordiis anxiamur assidue, quanto major promittitur ex ipsius votiva consolidatione securitas, quantoque gravioris jacturae discrimina ex discordiae praeparari dissidio praevidemus. Sane quia inter alia votis nostris accommoda salutarem concordiae unionem desiderabilius affectamus, ecce quod N. fervidum tui honoris proculdubio zelatorem ad tuam praesentiam propter hoc velut imaginarium nostrae praesentiae, fiducialissime destinamus, affectuosissime te rogantes, quatenus suis, quae tibi nomine nostro proponet, exhortationibus acquiescens pro nostra et imperii reverentia, imo etiam proprio tuae commoditatis instinctu ad pacem omnimodam tuum animum studeas efficaciter et finaliter inclinare vel applicare, sciturus certissime quod in nullo casu, in nullo prorsus eventu tam gratum, tam placidum nobis obsequium poteris exhibere. Idcirco verbis ejusdem super omnibus fidem plenissimam adhibere te petimus, sicut nostris.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
22
453 EPISTOLA XXII. Rudolphus commendat quemdam canonicum Leodiensi Ecclesiae , et ut ipsum quamprimum in curiam remittant. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXII.)
ARGUMENTUM.--Ecclesiam Leodiensem praeclara laude prosequitur, seque ad illam protegendam et honestandam paratum exhibet. Deinde A. suum aulicum in ejus canonicorum collegium cooptatum, quem mittit ad possessionem ineundam, ad se quantocius remitti orat, negotiis ecclesiae utilius adfuturum in regia curia quam in choro Leodiensi.
Insigne speculum regni Germaniae nobilis illa ecclesia, quae in oculis nostrae benevolae gratiae et benevolentiae gratiosae continue collocatur, sic animum nostrum suo praeclaro candore gratificat, sic splendoris sui lumine intima nostrae mentis illustrat, quod nimirum in suae suavitatis fragrantia, velut in agri pleni odore, cui Dominus benedixit, potissime delectamur. Idcirco non immerito promptum in nobis est, commoditatibus suis libenter intendere, ac honoribus ampliandis in omni promptitudine spiritus aspirare. Sane licet honestus vir A. qui, praeclaris suis exigentibus meritis, in conspectu regio valde gratiosus assurgit, de nostra licentia ad praesentiam vestram accedat, ad primae suae residentiae ministerium in ecclesia vestra, devotione qua convenit offerendum, quia tamen conditionis et status ejusdem ecclesiae circumstantiis provide trutinatis, et nobis utilius et ecclesiae vestrae longe consultius arbitramur, quod adhuc eidem ecclesiae vestrae in curia nostra deserviat quam in choro; prudentiam vestram rogamus affectu quo possumus ampliori, quatenus super eadem residentia pro nostra reverentia et utilitate propria, congrua ipsum gratia prosequentes, eumdem ad curiam nostram quantocius studeatis remittere, vestris et ecclesiae praenotatis servitiis, inibi fructuosius institurum, 454 scituri certissime, quod propter commodorum augmenta, quae vobis exinde provenient, nos in vestris agendis quibuslibet semper experiemini promptiores.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
23
EPISTOLA XXIII. Rudolphus confirmat episcopi Leodiensis sententiam de terminis duellorum praefigendis. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXIII.)
ARGUMENTUM.--Decretum Leodiensis episcopi de proroganda die ad singulare certamen praestituta, arbitrio principis imperii coram quo est confligendum, ratum habet in tota Leodiensi provincia, ac regia auctoritate mandat ab omnibus observari.
Rudolphus, etc., egregiis viris nobilibus, ministris, vasallis, et hominibus universis Leodiensi episcopatui subditis. Praesidentibus nobis nuper in civitate nostra N. pro tribunali solemniter die sabbati, etc., et procuratore venerabilis Leodiensis episcopi, principis nostri charissimi, inibi comparente, ad requisitionem et justitiam personae ejusdem, omnium circumstantium applaudente caterva et etiam approbante, sententialiter exstitit judicatum, quod quilibet princeps imperii jurisdictionem obtinens temporalem, cujuscunque conditionis existat, coram quo committi consueverunt certamina duellorum, si die praefixo, sive statuto pugilibus ad conflictum ex causis necessariis et honestis, duelli hujus pugnae non valeat personaliter interesse, opportuna et utili mutabilitate 455 consilii, sine ulla injuria partium, idem princeps alium tacite possit diem pro sua commoditate praefigere pugnaturis, ipsiusque duelli conflictum usque in tempus habilius prorogare. Hinc est quod nos auctoritate regia dictam sententiam, utpote rite latam, solemniter approbantes, universitati vestrae edicto districtius duximus injungendum, quatenus super hujusmodi prorogatione conflictuum duellorum, quam per venerabilem A. praenotatum episcopum hactenus fieri contigerit aut contingeret in posterum, ei pareatis humiliter et devotione qua convenit intendatis.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
24
EPISTOLA XXIV. Rudolphus iterum regi Francorum commendat monasterium Aureae vallis. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XXIV.)
ARGUMENTUM.--Coenobium Cisterciensium Aureae vallis Luxemburgensis Philippo III Francorum regi iterum commendat, juxta formam priorum litterarum: nondum enim patrocinium illorum suscepisse eum audierat.
Licet religiosi viri abbas, et conventus monasterii Aureae vallis sub imperatoriae potestatis umbraculo debeant respirare, quia tamen plerumque nobis in remoto agentibus, perversorum infesta tyrannide quatiuntur, quorum calumniosos insultus poteritis facile refrenare, serenitatem vestram attentius duximus deprecandam, quatenus juxta nostrarum patentium continentiam litterarum, quas regiae celsitudini alias super eorum tuitione direximus, 456 eis libenter et benigne dignemini vestrae protectionis vestrique praesidii beneficium et solatium impertiri, ut gratiam apud Deum et homines vobis exinde comparetis uberius, et nos in vestris agendis si se locus ingesserit experiamini merito promptiores.
[poterimus]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
25
EPISTOLA XXV. Rudolphus Hospitalarios domus Teutonicae in suam specialem protectionem accipit . ( An. Dom. 1285, cod. Rud. XXV.)
ARGUMENTUM.--Equites Hospitalarios, seu domum sanctae Mariae Theutonicorum a Rom. pontifice in spiritualibus, et in temporalibus ab imperatoribus excultam magnisque auctam incrementis, horum vestigiis insistens sub speciali protectione accipit, ejusque privilegia omnia, libertates atque immunitates confirmat, et renovat, diplomati suum sigillum apponens.
Multifariam variisque modis Christianus populus diversarum virtutum jubare radians, et praeclarus sacrum ac felix Romanum imperium cunctis mundi praeferri principatibus, et quibuslibet barbaricis praepollere nationibus fecit in praeterito, et disponente omnium Domino efficiet in futuro. Nempe publicae rei tuitio de stirpe gemina pullulans, vimque suam exinde muniens, coelibi videlicet militia et terrestri regnum Juda Leviticae tribui confoederat, et utroque gladio se juvante, sacerdotium imperium, et vicissim regalis auctoritas dignitatem sacerdotii solidat et confirmat, sicque alterutrum utriusque eminentia extollitur, et perversorum malitia extra mundi terminos profligatur. Ea propter non tantum in nostris armis, et armatis militibus, seu bellorum 457 ducibus, quam in religiosorum assidue Deo militantium devotis intercessionibus, ac aliis piis operibus nostrae spei anchora figitur, et coruscantis nostrae gloriae solium sublimius et solidius in speculam elevatur. Religiosam itaque vitam ducentibus serenitatem nostram convenit prospicere ipsorum commodis, et incommoda instantia propellere, futura pericula praecavere. Inter caeteros autem illi praecipue nostri gratiam beneficii et benevolentiam promerentur, quibus hospitalitatis piissimae et defensionis reipublicae, nec non alia pietatis opera suffragantur, qui, abjectis rebus suis, propriis voluntatibus abdicatis, spretoque suorum corporum cruciatu, ascendentes ex adverso, pro Romano imperio et pro domo Israel se murum non formidant exponere, et in proprio sanguine pro fide catholica et paternis legibus animarum suarum pallia rubricare. Veluti venerabiles ac in Christo charissimi magister et fratres Hospitales sanctae Mariae domus Teutonicae in Jerusalem, quorum sancta religio ab imperialibus beneficiis circa promerendam specialem gratiam, et impetratam multarum libertatum, ac privilegiorum indulgentiam, apostolicae sedis in spiritualibus sumpsit initium, ac imperialis aulae hortus floridus, imperatorum plantula et structura a nullo principum tantum, quantum ab imperatoribus in rebus temporalibus habuit incrementum, quippe 458 qui praeter Romanum regem, nullum alium habent advocatum, seu defensorem. Divinae itaque recordationis N. imperatoris, aliorum praedecessorum ejusdem vestigiis inhaerentes dictam domum tam in capite quam in membris, fratres et confratres ipsius domus, nec non subditos eorum negotia gerentes, cum omnibus bonis mobilibus et immobilibus, quae per universum Romanum imperium rationabiliter possident in praesenti, et justo titulo in posterum poterunt adipisci, seu sint civitates, etc., sub nostra speciali protectione suscipimus, et omnia privilegia, libertates, et immunitates, et scripta quaelibet, quae a dictis imperatoribus et regibus juste et rationabiliter sunt concessa et indulta, approbantes et confirmantes praesentibus innovamus, pendentis sigilli nostrae majestatis typario praesentem paginam roborantes.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
26
459 EPISTOLA XXVI. Rudolphus fratres Hospitalis sancti Joannis in Jerusalem recipit in tutelam et eorum privilegia confirmat. ( An. Dom. 1285, cod. Rud. XXVI.)
ARGUMENTUM.--Equites sancti Joannis Jerosolymitani pro Christianae religionis fideique catholicae defensione contra Saracenos intrepide dimicantes, exoratus sub speciali protectione suscipit una cum bonis eorum omnibus tam acquisitis quam deinceps acquirendis, confirmatque et instaurat privilegia, donationes, et jura omnia, quae a Friderico II et praedecessoribus obtinuerant.
Etsi de regalis procedat benevolentiae largitate, universos regularis observantiae professores sollicitae protectionis et gratiae patrocinio communire, honorabiles tamen fratres sacri ordinis hospitalis sancti Joannis in Jerusalem, qui, spreta saeculari militia, contra paganicae pestilentiae agmina producentes intrepide vexilla victoriae Christianae, suaeque signa militiae rubricante in sanguine gloriosi martyrii, strenue dimicando cum barbaris nationibus pretiosae morti se tradere non formidant, a regiae celsitudinis brachio tanto debent attentius confoveri in omnibus, tantoque sublimius honorari, quanto ferventius pro defensione catholicae fidei dignoscuntur in castris Dominicis militare. Noverit, etc. Quia igitur praelibatum ordinem fratrum Hospitalis sancti Joannis Jerosolymitani, cujus utique sanctitatis odor ut odor agri pleni, cui Dominus benedixit, suavitatis oblectamento praecordialiter nos refecit, praerogativa favoris amplectimur singularis, et quia ordo dignoscitur titulis ab antiquo florere conspicuis, ac honorum et libertatum eximiis dotibus insigniri, nos intimo desiderio cupientes, quod sui famosi nominis nequeat obnubilari serenitas, nec status sui prosperitas laceretur in aliquo, vel dispendiose tangatur, devotis N. supplicationibus 460 inclinati, praedicti ordinis fratres et omnes possessiones eorum et bona quae in praesentia nunc rationabiliter possident, aut in posterum justitia mediante poterunt adipisci, sub nostra speciali protectione ad imitationem divorum imperatorum praedecessorum nostrorum, et regum Romanorum praedicta privilegia, prout superius sunt notata, et universos et singulos suos articulos, omnes insuper donationes, indulgentias, gratias, libertates, et jura praefati ordinis fratribus a praeclarae memoriae Friderico ultimo Romanorum imperatore praedecessore nostro ante latam in eum depositionis sententiam, et a suis antecessoribus imperatoribus, et regibus Romanorum rite ac provide tradita et concessa, ac si praedicta omnia de verbo ad verbum praesentibus inseri contigisset, expresse de benignitate regia liberaliter innovantes, et auctoritate regalis culminis, et praesentis scripti patrocinio confirmantes. Nulli ergo, etc.
[universas] [professiones] [praesenti] [ingeri]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
27
461 EPISTOLA XXVII. Patriarcha Jerosolymitanus Rudolphum hortatur ad passagium, expositis periculis Terrae sanctae. ( An. Dom. 1285, cod. Rud. XXVII.)
ARGUMENTUM.--Patriarcha Jerosolymitanus, et officiales Terrae sanctae praepropero indigentes auxilio adversus sultanum Babyloniae cum immenso exercitu usque ad ejus provinciae fines pervadentem, terrore omnia implentem, machinasque innumeras pro expugnatione urbium parantem, ad Rudolphi potentiam supplices se vertunt, pericula imminentia exponunt, ac futuri discriminis metu auxilia petunt opportuna ante generale passagium.
Excellentissimo, etc. Frater Thomas etc., cum devota Terrae sanctae recommendatione se ipsos, et salutem in eo qui pro salute humani generis dignatus est Jerosolymis misericorditer crucifigi. Quanto divina potentia sublimavit vestram gloriosius majestatem, quantoque donis gratiarum uberius vos inter alios orbis terrae principes regis aeterni Filii omnipotentia edotavit, tanto in his, quae tangunt crucifixi negotium, recurritur fiduciosius ad vestrae serenitatis confugium, tantoque promptius opportuna subsidia vestri culminis, pro conservandis hujus modicae Christianitatis reliquiis imploratur. Et quoniam, prout omnium tenet firmiter indubitata credulitas, de dirigendo negotio terrae hujus feliciter cogitatis, et anhelatis propterea de statu ejus frequentius informari, praesentia quaedam tantum, et breviter, quae terrae hujus indigenas continua quadam fluctuatione concutiunt, praeteritis retentis silentio, ne forte narrationis prolixitas regium offendat auditum, magnificentiae vestrae praesenti chirographo nuntiamus. Noverit 462 igitur regia celsitudo, quod hostis Aegyptius cum ingenti exercitu suo exiit novissime de Babyloniae finibus, et usque ad loca vicina nobis progrediens, ac sua solita calliditate nunc versus Armeniam, nunc versus Tripolim, sed et nunc circa Tyrum, et Acon, et alia nostrorum loca discurrens, graves nobis et toti provinciae machinatur insidias, et virium suarum experientiam celerem nobis pro paucitate nostrorum timentibus merito, comminatur apparatus necessarios ad expugnationem urbium, et alia quae sui exercitus infinitati conveniunt, studiosius praeparando. Sed quid futura dies parturiat, in quos arcum suae pravitatis intendat, quisve futurus sit rerum praemissarum exitus ignorantes, sub irruentium periculorum angustiis anxiamur, et quasi sub gladio positi hostili , furoris impetum timore continuo formidamus. In dexterae tamen potentis vestrae auxilio respirantes, pro qua totus populus cismarinus continuas fundit orationes ad Dominum, praeeminentiam vestram unanimiter exoramus, quatenus de magnificentia regia terrae praedictae calcatae Christi pedibus et suo sanctissimo sanguine rubricatae negotium assumentes, dignemini pro ejus custodia interim, donec per generale passagium eruatur de faucibus hostis Christi, de competenti et opportuno sibi tot fluctuanti periculis subsidio providere. Vivat et valeat vestra majestas regia per tempora longiora, cui nos et terrae praedictae negotium devotissime commendamus.
[sedet] [soli]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
28
463 EPISTOLA XXVIII. Rudolphus scribit Tridentino episcopo de amicabili compositione cum comite Tyrolensi facienda. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XXVIII.)
ARGUMENTUM.--Cum Rudolphus componendam recepisset controversiam inter Tridentinum episcopum et Meinhardum Tirolis et Goritiae comitem super quibusdam castris et reditibus, Laudumque emisisset, cui episcopus non steterat gravatum se dictitans, atque interim obsequio uterque defuerat, cum maxime necessarium erat, nunc tandem illam omnino compositurus incommoda Ecclesiae suae illi exaggerat, occasionemque valde utilem proponit, se ab aequo et recto non discessurum spondens.
Rudolphus, etc., venerabili Tridentino episcopo, etc. Si attentis nostris laboribus, quos ad tuas et viri spectabilis Tyrolensis comitis quaestiones gessimus, amicabiliter concordandas fructus gratior respondisset, et si uterque vestrum serenius aspexisset, quod non nostris profectibus, sed vestris utilitatibus in eisdem tractatibus vacabamus, Romanum imperium hoc suae necessitatis tempore nec vestris obsequiis caruisset, nec sincera nostra intentio, quae vestris utilitatibus serviebat, sinistrae vocis interpretes passa esset. Et quamvis mentis nostrae judicium discussionibus sedulis examinatum nil aliud nobis dicat, quam quod in omni parte, quantum per nos fieri potuit, cavimus et prospeximus juri tuo, tu tamen, ut dicitur, te a nobis gravatum conquereris, causaris offensum, innocentiae nostrae non deferens, qui te aliquoties loco 464 nostri defensionis nostrae clypeum posuisti. Sane si te rei experientia et eventus difficiles docuerunt, quod ad tuum commodum et profectum nostra consilia te trahebant, adhuc nostro consilio acquiesce, et sustine cum profectu, ut ecclesia tua gravibus sauciata periculis, nobis intervenientibus restauretur, si tamen tui arbitrii liberam potestatem voluntatibus alienis minime subjecisti. Adest quidem per Dei gratiam plena possibilitas et voluntas, ut utrique vestrum discordandi materiam amputemus, dummodo vobis placeat pari proposito acquiescere illi quam semper sequi proponimus veritati, nec ex eo segnius vestrae quieti et commodo intendemus quod ad aliqualem injuriam nostram vestra contentio replicata resedit.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
29
EPISTOLA XXIX Rudolphus scribit reginae Franciae de homagio renovando. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. XXIX.)
ARGUMENTUM.--Cum Berengarius comes provinciae decessisset absque prole mascula, nec licuisset interregni tempore comitatus provinciae et Forkalquerii fiduciario jure a rege Romanorum obtinere, tanquam juris imperii, Margaritha Berengarii filia natu maxima per suum oratorem Rudolpho homagium praestiterat, se ejusdem oratori illud renovaturam pollicita, quem Rudolphus mittit cum plenipotentia homagium pactasque alias conditiones exigendi regio nomine.
Rudolphus, etc. Illustri reginae Franciae, etc. Licet industrio viro N. quem pridem ad nostram praesentiam pro recipiendis vestro, et procuratorio nomine tunc vacantibus nobis, et Romano 465 imperio comitatibus N. et N. principatibus cum solemnitate qua decuit destinatis, principatus eosdem nomine vestro duxerimus concedendos, recepto ab ipso eodem nomine vestro homagii et fidelitatis debitae juramento. Quia tamen concessionem et receptionem principatuum eorumdem pactiones hujusmodi praevenerunt, quod idem fidelitatis et homagii juramentum, quamprimum super hoc nostro nomine vos requiri contingeret, nuntio nostro solemni teneremini personaliter innovare. Ecce quod honorabilem N. ad celsitudinis vestrae praesentiam destinamus in fidei debito, quod nobis et imperio vos astringit, vos praesentium serie requirentes, quatenus ei vice nostra nostroque nomine debitum nobis super praemissis fidelitatis et homagii juramentum solemniter innovetis. Conditiones alias etiam dicto N. tunc temporis interjectas 466 nobis et eidem imperio Romano similiter in persona praedicti N. liberaliter adimplendum juxta quod idem praepositus eas duxerit exigendas. Nos enim in ipsum super praemissis omnibus, et spectantibus ad praemissa transfundimus plenitudinem potestatis, ratum habere per omnia pollicentes et gratum quidquid per saepe dictum praepositum in praemissis universis, et singulis fuerit ordinatum, seu etiam procuratum, ac si personae nostrae propriae id contingeret exhiberi.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
30
EPISTOLA XXX Rudolphus scribit ad archiepiscopum, ut juste judicet. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXX) .
ARGUMENTUM.--Archiepiscopum N. cui tanquam sublimi imperii principi una cum caeteris privilegiis jus vitae et necis in toto ejus principatu confirmaverat, admonet ut supremi aeterni regis exemplo sine ulla personarum acceptione judicet, pro certo habens regalem potentiam atque auctoritatem, si opus fuerit, justis ejus sententiis non defuturam.
Rudolphus, etc. N. archiepiscopo, etc. Ex concessione tuorum regalium, quibus te nostra serenitas jamdudum apud N. locum investivit, plenam et liberam potestatem in tuis districtibus et territoriis judicandi, more majorum nostrorum principum in causis civilibus et criminalibus accepisti. Cum enim te esse ex sublimibus principibus Romani imperii cognoscamus, dubitari a nemine volumus quin merum imperium tuo principatui sit annexum, 467 per quod habes jus advertendi in facinorosos homines et gladii potestatem, per alium tamen, prout ordini et honori tuo congruit, exercendam. Caeterum cum juxta legitimas sanctiones delictum omnem emunitatem auferat et privilegium omne tollat, volumus et mandamus, quatenus omni privilegio, nobilitate, seu dignitate cessantibus justo etenim judicio judices, et judicari facias pro qualitate criminum criminosos tam in facultatibus quam personis . Tu igitur formam boni praesidis induens, ad cujus sollicitudinem maxime pertinet, ut provincia sibi commissa malis hominibus expurgetur, ad judicandum sine delectu et differentia personarum viriliter accingaris, aeterni regis intuens imperium, qui praecepit dicens: Ita judicabitis magnum et parvum, nec dubites quin propter tuas justas sententias quas protuleris exsequendas regalem potentiam, si opus fuerit, adducamus. Illud enim nostro proposito et Romanis legibus est adversum, ut pro cujuslibet criminosi crimine puniendo, regalis auctoritas specialiter requiratur, cum juxta statuta divorum principum Romanorum non crimina, sed vindictae criminum sint regiis auribus inferendae.
[puniendo]
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
31
EPISTOLA XXXI. Rudolphus cuidam concedit montes quosdam excolendos. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXI.)
ARGUMENTUM.--Alberto Lincke et sociis montes argenti fodinam habentes excolendos concedit cum onere solvendi aerario regio consueta jura.
Successu temporis ab humana recedit memoria quod non firmat auctoritas, et testimonia non roborant litterarum. Id attendens 468 nostra serenitas, ea quae de quibusdam argenti fodinis facienda decrevimus, praesentibus litteris dignum duximus annotanda. Noverint igitur tam praesentium aetatum homines quam successio futurorum, quod nos Alberto dicto Lincke et suis sociis montes, etc., concessimus excolendos, et eorum usibus servituros. Ita quod de iisdem montibus jura, quae et ab aliis similium montium cultoribus, nobis exsolvantur, etc. In cujus, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
32
EPISTOLA XXXII. Rudolphus episcopo cuidam quemdam abbatem commendat. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. XXXII.)
ARGUMENTUM.--Vacante abbatia, cujus abbas erat princeps imperii, duobusque ad illam assequendam nitentibus, quae res mortui principis desiderium et ecclesiae illius discrimen Rudolpho suggerebat, idem rex Romanorum episcopo Constantiensi etiam atque etiam commendat illum qui in ecclesiae possessione erat, tanquam virum providum et probum atque ecclesiae eidem solatio futurum.
Ut mea vos sicut et nos argutae mentis oculata fide possetis agnoscere, quot et quantis aerumnarum pressuris sacrum Romanum concutitur imperium, concussis columnis quibus idem imperium vires recipere debuit subsistendi; hae pressurae in abbatia N. duabus personis in contrarium laborantibus pro eadem, in tantum se sensibus ingerunt singulorum, quod non solum nos defectum 469 tanti principis sustinemus, verum etiam ipsa ecclesia, si veloci subventione careat, recuperandae salutis spe sit perpetuo caritura. Id ex compassione loquimur, et extrema veritatis conscientia dicimus, quod N. in possessione ipsius ecclesiae nunc existens, ipsi praeesse et prodesse scit et potest, ac per ipsius sollicitudinem memorata ecclesia ad statum felicitatis pristinae pervenire. Vos itaque, pater reverende, amicorum sincerissime, inspecta causa justitiae supradicti N. ipsum nostri causa, quantum cum Deo et honestate poteritis, promovere precum nostrarum intuitu studeatis, sic quod praedicta ecclesia tam provido, tamque probo, sicut ipsum esse credimus, et ex certis signis cognoscimus, pastore gaudeat, et abjectis moeroribus, taudem consolationis beneficia per eumdem et nos recipere mereatur.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
33
EPISTOLA XXXIII. Rudolphus cuidam compatitur, et eumdem consolatur. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XXXIII.)
ARGUMENTUM.--Principem, aut comitem in angustiis positum ab aemulis imperii excusat, quod sibi auxilium ferre non possit exercitum comparanti, eumque solatur spe levamenti possibilis.
Exposuit nobis honorabilis vir N. dilectus notus noster fervidus tui zelator honoris, pressuras immensas et varias persecutionum angustias, quibus utique his diebus tempestuosi temporis procellosus te turbo turbavit. Super quibus internae revera compassionis 470 incommoda non sentire nequivimus, utpote pacem tuam, et tranquillitatem votivis affectibus exspectantes. Ex his igitur quadam verisimili conjectura perpendimus, quod non potes, ut cupis, hac vice te nostris habilitare servitiis et necessitatibus commodare. Sciat itaque tua sinceritas pro constanti, quod tuo disponimus aspirare levamini et inquietudini tuae, prout poterimus, bono modo deferre.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
34
EPISTOLA XXXIV. Rudolphus concedit cuidam principi facultatem cudendi monetam. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXIV.)
ARGUMENTUM.--Diploma de facta potestate episcopo N. imperii principi cudendi monetam; quo eam admitti per totum imperium praecipitur, dummodo legalis fuerit.
Etsi ad omnes Romani imperii fideles munificentiae nostrae dexteram debeamus extendere debitricem, principes tamen veluti bases egregias, quibus imperii celsitudo potenter innititur, speciali praerogativa nos decet attollere, et condignis beneficentiae nostrae favoribus ampliare. Ea propter nosse volumus universos tam posteros quam praesentes, quod nos accepta et placida gratae devotionis obsequia, quae per N. nobis impensa sunt hactenus et adhuc impendi poterunt, nobis et sacro imperio gratiora, benignius intuentes, et propter hoc magnopere cupientes, ut ipse ac episcopatus ipsius votivis congaudeant commodis, et augmentis continuis prosperentur, quod idem N. in civitate N. monetam legalis numismatis cudi libere faciat, sibi ex liberalitate regia liberaliter et libenter annuimus, et praesentium sicut duximus concedendum, universis et singulis sub districtu Romani imperii constitutis, dantes hoc edicto regali districtius in mandatis, ut ipsam monetam, quatenus legalis exstiterit, omni contradictione postposita, reverenter admittere non omittant.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
35
471 EPISTOLA XXXV. Rudolphus mandat ut moneta cujus cudendae facultatem cuidam nobili concesserat, sine impedimento aliquo recipiatur. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXV.)
ARGUMENTUM.--Cuidam nobili facultatem facit cudendi monetam, quam admitti jubet, dummodo sit legalis, in omnibus civitatibus et locis ejusdem in jurisdictione existentibus.
Augustae magnificentiae potentatus augendi honoris imperii sitibundus illorum augmentis et commodis se libenter habilitat et inclinat, qui generositate spectabiles erga sacrum imperium fidei rutilant lumine clarioris. Sane cum nobilis N. suis praeclaris obtinuerit meritis apud regiam majestatem, quod sibi perpetuo cudere liceat infra terrae suae districtum monetam legalis numismatis de licentia nostra et regalis plenitudine potestatis, universitati vestrae auctoritate regali districte committimus et mandamus, quatenus ipsam monetam legali impressione formatam, quam cudi fecerit idem nobilis, ut superius est expressum, in locis vestris et civitatibus reverenter admittere studeatis, alterna commercia permittentes, et ea quovis impedimento cessante liberius exerceri.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
36
472 EPISTOLA XXXVI. Rudolphus confirmat cujusdam monasterii privilegium. ( An. Dom. 1281, cod. Rud. XXXVI.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus concedit monasterio Zweytalensi liberam deductionem duorum talentorum salis per Danubium: quod privilegium jampridem concessum eidem fuerat a Friderico Austriae duce.
Imperialis thronus extollitur et Augustalis honoris titulus decoratur, cum ad loca religiosa consideratio benigna porrigitur, et eorum status et commoditas liberali munificentia promoventur. Ea propter notum fieri volumus fidelibus nostris tam modernis quam posteris universis, quod nobis Viennae praesentibus, promovente Domino feliciter nostri culminis incrementum, et ducatibus Austriae et Styriae dominio nostro prospera sorte subactis, abbas 473 et conventus N. privilegium ab A. dicto monasterio clementer indultum nostrae celsitudini praesentarunt, suppliciter postulantes, ut ipsum privilegium de verbo ad verbum transcriptum innovare, et quae continentur in eo confirmare de nostra gratia dignaremur. Cujus tenor, etc. Nos igitur, qui ad ampliandum ecclesiarum statum et locorum religiosorum commoditates augendas pio favore tenemur intendere, privilegium ipsum de verbo ad verbum praesenti privilegio inseri jussimus, singula quae in eo continentur de imperiali gratia confirmantes, statuimus et in periali sancimus edicto, ut nulla persona alta vel humilis, ecclesiastico vel saecularis, praedictos abbatem et conventum monasterii nominati super praemissis contra praesentis privilegii nostri tenorem ausu temerario molestare praesumat, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
37
EPISTOLA XXXVII. Rudolphus infamem restituit in pristinum gradum. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXVII.)
ARGUMENTUM.--Cuidam ob grave delictum proscriptionis sententia damnato non modo flagitii poenam remittit, sed ipsum flagitium delet. Quare illum omni ab infamiae nota liberum esse decernit restituitque in integrum, ac si nulli unquam crimini fuisset obnoxius.
Nobile opus sedentis in solio, clementia suadente, prosequimur. Si per lubrica culpae deliramenta cadentibus, ad sublevandi 474 remedia cito se nostra manus habilitat, et indulgemus obnoxiis veniam post reatum, ut dum primi parentis in posteros derivata discrimina in naturalem transgressionis normam fluxisse cognoscimus, reparationis gratiosae suffragia libenter supplicibus largiamur. Ea propter nosse volumus universos, quod cum N. fuisset ob noxae cujusdam infamiam proscriptionis sententia, dictante justitia, condemnatus, nos ex innatae nobis humanitatis praerogativa pensantes, quod si culpa non esset, locum venia non haberet, et cupientes misericordiae condimento justitiae temperare rigorem, praesertim cum post injuriam fuerit satisfactum, praedictum N. de regalis mansuetudinis beneficio plene ac integre restituimus pristino ordini suo, mandantes tenore praesentium universis, ut sicut prius ad omnes actus civiles et publicos admittatur.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
38
475 EPISTOLA XXXVIII. Rudolphus mortuo procuratore alium substituit in Romana curia. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXVIII.)
ARGUMENTUM.--Deplorat mortem magistri Pauli de Interamna oratoris, seu procuratoris sui apud sanctam sedem, atque officiosissimis verbis cardinalem amicum, illi substitutum maturo consilio, demeretur, eique sua negotia promovenda committit.
Propinatum nobis nuper ex lugubri obitu piae record. N. dirae nimis amaritudinis calicem lacrymosis singultibus haurientes, dum consideramus in intimis, nos ex amissione ipsius irrecuperabile damnum passos, ad unicum recurrimus sedula meditatione consilium, quod ex quo manus Altissimi tam gravi punctura nos pupugit, et tam vigili promotore privavit, in vos fiducialiter omnium agendorum nostrorum congeriem congeramus, utpote qui et nostis et vultis necessitatibus amicorum sincere consulere, ac remediabiliter subvenire. In vobis igitur anchoram spei nostrae post Deum praecipue collocantes, paternitati vestrae piissimae supplicamus, quatenus nostris promovendis et expediendis negotiis, salutaribus velitis adesse consiliis et auxiliis opportunis.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
39
476 EPISTOLA XXXIX. Rudolpho scribit Cypri rex, ut sibi de suis successibus scribat. ( An. Dom. 1275 cod. Rud. XXXIX.)
ARGUMENTUM.--Rex Cypri magnopere optans Rudolphi felicitatem nosse, solatio futuram infelici statui Terrae sanctae, sibi ab eodem nuntiari cupit, quomodo procedat negotium subsidii pro Terra sancta. Seque, dum scribit, esse sospitem nuntians, idem de eo audire desiderat. Innovationes aliquot factas in Syria, pariterque alia nonnulla arcana a legato, quem mittit, auditurum dicit.
Excellentissimo, etc. Cypri rex, etc. Quoniam continuis desideriis affectamus audire votivos successus magnifici status vestri, cujus prosperitas ad magnam indubitanter consolationem cederet lacrymabilium eventuum Terrae sanctae, imperialem excellentiam vestram, affectu quo possumus, imploramus, quatenus prosperos rerum quae circa nos aguntur eventus, quos indesinentibus optamus proficere incrementis, nobis saepius per dominabiles vestras litteras significare velitis, vestra beneplacita et mandata fiducialiter injungentes. Scientes quod in confectione praesentium plena vigebamus per Dei gratiam cordis sospitate, hoc idem affectuose de vestra magnificentia desiderantes audire, et affectuosius, si possibile foret, cordialibus oculis intueri. Statum vero Terrae sanctae praefatae, et ea quae nunc sunt innovata, per N. majestatis vestrae imperialis magnificentia scire et intelligere poterit, et quaedam quae sibi injunximus proponenda.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
40
477 EPISTOLA XL. Rudolpho patriarcha Jerosolymitanus pro subsidio Terrae sanctae. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XL.)
ARGUMENTUM.--Patriarcha Jerosolymitanus et officia Terrae sanctae iterum auxilia petunt a Rudolpho, quem utpote Syriae rerum non inscium impensius rogant, ut necessitatis atque egestatis nobilium et plebis misereatur. Tyranni Babylonici immanitatem in Christianos Armeniae enarrant, in Antiochena regione castra metatum pavorem late effundere aiunt, ita ut, infirmioribus locis relictis, ad munitiora omnes confugiant, quae pro viribus ad furorem hostium repellendum aptabantur. Se non posse nisi lacrymis alienas angustias sublevare; multa munitionum genera sibi deesse ad resistendum hosti validissimo, perituros nisi opportuna veniant auxilia. Legatum mittunt, equitem diutissime versatum in Syria, eumque Rudolpho etiam atque etiam commendant.
Excellentissimo et potentissimo principi, etc. Frater Thomas humilis peregrinus in Jerusalem Ballianus, comestabulus regni Jerosolvmitarum. et vicarius regnorum Jerusalem et Cypri, etc. cum Terrae sanctae supplici recommendatione se ipsos. Magnitudinem regiam latere non credimus, quantis oporteat cismarinae Christianitatis residuum cautelis adversus hostiles insidias munitionibus 478 contra inenarrabilem tyranni potentiam remediis atque praesidiis contra draconis virus, quo regio tota confunditur, praemuniri. Latere etiam vos non credimus quanta et patriarcha Jerosolymitanus humilis et religiosae domus, et caeteri tam nobiles quam plebeii, cujus conditionis et gradus propter praeterita guerrarum discrimina, malitiam temporum, locorum excidia, et casus varios populorum paupertatis mole premuntur, quantisque afficiuntur miseriis et egestatis extremae articulo, nulla eis data requie, nulloque illis in tantorum periculorum constitutis discrimine suffragante subsidio conteruntur. Latere postremo vos non cupimus, in quantam hostis Aegyptius ex insufficientia virium nostrae partis est elatus superbiam, quam immaniter idem manibus madescens, et gladio in sanguine Christi fidelium, miserabiliter regni Armeniae per dierum viginti spatium, circa stragem viventium, incendia villarum et urbium, et finalem depopulationem omnium, quae potuit impetuose attingere, debacchatur; ibidem immisericorditer rabiem ab olim concepti furoris explevit, et regno dissipato hujus et totaliter desolato, in regionem Antiochenam pervenit, ibique, 479 ut fertur, cum toto potenti suo exercitu immoratur, sed omnino ignoratur ab omnibus quo ejus efferatur intentio, vel in quod ejus effrena voluntas inebriata triumphis praeteritis et spoliis fidelium humefacta frequentius impellatur. Ex his igitur et aliis infinitis periculis et timoribus per diversas litteras, et speciales nuntios intimatis fideliter tanto regi, quibus usque ad cordium viscera et fundamenta concutimur, loca nostra, quae sui situ et bellatorum auxilio furori hostis resistere posse confidimus, muniuntur, juxta munientium facultates, et ab expugnabilibus eorum incolae non absque gravibus detrimentis rerum et corporum angustiis, cum filiis, rebus, et familiaribus suis ad loca tutiora confugiunt, laribus propriis derelictis. Caeterum cum illorum miseriis et aerumnis, a quibus et super quibus diversimode, et frequenter, importune ac importune requirimur, necessariis nequimus subvenire remediis, doloris acerbitate confodimur, et in defectum virium, compassionis vel affectuum exsolvimus et lacrymas charitatis. Novit equidem excellentia vestra vires habitatorum Syriae, ac statum flebilem provinciae cismarinae, novit insuper Aegyptiorum potentiam, novit praeterea extremas patriarchae Jerosolymitani praedicti, ac religiosorum omnium paupertates, novit ad haec quantis munitionibus murorum, machinarum, garridarum, galearum, ac bellicorum instrumentorum copia sanctae Terrae nostrae muniendae indigeant, novit finaliter nos carere sufficientia defensorum, et ex nobis vel aliunde potentium pro stipendiis non habere, unde et nobis et locis debilibus possimus de munitionibus praedictis defensorum opportunitate, ac competenti subsidio providere. Provideat ergo quaesumus tanti 480 regis clementia circa exposita filiorum pericula, succurrat dextera vestrae potentiae festino remedio nobis lupi rapacis insidiis circumceptis, palpet beata manus regia plagas nostras et vulnera, unguenta salutifera illis misericordiae, priusquam illorum sanies medullis inhaereat, infundendo. Dominum Eliam de Insat militem latorem praesentium et in terra diutius conversatum magnitudini vestrae propensius commendamus. Vivat et valeat majestas regia per tempora longiora, cui nos et Terram sanctam devotissime commendamus.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
41
EPISTOLA XLI. Rudolphus recipit in tutelam pupillum quinquennem. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XLI.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus pupillum, qui annum aetatis quintum nondum exegit, regia sub protectione accipit; ejusque bona omnia tam mobilia quam immobilia se regio patrocinio tuenda suscepisse hoc diplomate per totum imperium denuntiat .
Ad hoc nostris humeris regiae dignitatis est impositus principatus, armique nostri sacrae delibutionis oleo sunt peruncti, ut manu fortitudinis, brachioque extento simus omnium sub Romano imperio degentium defensores. Sed etsi teneamur ad hoc omnibus 481 ex cura suscepti regiminis obligati, illos tamen praecipue volumus, et debemus protegere, quos divinum oraculum nostrae protectioni commisit specialius, cum praecepto clamans: Pupillo et orphano tu eris adjutor. Sane dilectus noster N. paterno solatio destitutus non tantum propter pupillarem statum, verum etiam propter infantiae teneritatem, cum nondum sit quinquennis, se ipsum non potest defendere vel juvare. Ea propter eumdem nostram recipimus in tutelam, omnia bona sua mobilia et immobilia sub nostri muniminis, praesidii, et protectionis clypeo asserentes. Quapropter omnibus Romani imperii fidelibus praecipimus nostrae gratiae sub obtentu, ne quis dictum infantem, seu bona sua audeat invadere, seu aliqualiter perturbare. Si quis autem hoc praesumpserit, sciat se taliter puniendum, quod ipsius poena erit caeteris in terrorem.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
42
482 EPISTOLA XLII. Rudolphus expostulat cum quodam. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XLII.)
ARGUMENTUM.--Rudolphus acceptis litteris N. rebellis perfidiae culpam ab se amoventis inani obtentu suspicionis et convicia in eum inferentis, rescribit se alias gravioribus injuriis ab eodem affectum ista cum patientia tolerare: at quoniam legatione nihil profecit, alio modo cum illo agendum deliberasse.
Si vestra littera de pectoris integri puteo processisset, super odibili negotio perfidiae, manus non arguisset innocuas, nec necasset pungitivae suspicionis aculeo cor fidele. Sed quia frequenter fit, quod tamen in vobis locum habere non arbitror, ut quod quis se sentit, de alio suspicetur, contra tam hostilis injectionis insultus patientiae scuto me protego, temperantiae armatura praecinctus ac munitus. Revera non credebam, haec pati de aemulo, nec convicia tam enormia praestolabar ab hoste, praesertim cum multo graviores injurias, si recolitis, ante haec tempora tolerarim a vobis. Ut autem irreprehensibilis innocentiae meae in publicum prodeat integritas, per N. vobis credidi satisfactum. Quod utique cum effectu careat optato, vobis aliter fieri demandavi.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
43
483 EPISTOLA XLIII. Rudolphus scribit contra indebite exigentes telonium. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XLIII.)
ARGUMENTUM.--Telonearios ac tributorum exactores ab advenis telonium indebite exigentes, illosque inique angariantes, desistere jubet ab illicitis, ne pax ubique stabilita turbetur.
Exsurgit adversum vos terra clamoribus, et ad aures regiae celsitudinis pauperum gemitus introivit, et ex eo quod generalis pacis observationi rebellionis calcaneo renitentes pro vestrae libitu voluntatis a transeuntibus praesumitis extorquere telonium, et indebitis non cessatis eos angariis onerare. Quocirca prudentiam vestram affectuose requirimus et hortamur, regia vobis nihilominus auctoritate mandantes, quatenus manus illicito cohibeatis ab opere, et ad licita reflectatis. Alioquin scire vos volumus pro constanti, quod ad hujusmodi pacis pulchritudinem, ut pristino decore refloreat, omnes vires, curas et animos acuemus.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
44
484 EPISTOLA XLIV. Rudolphus commendat quemdam pro beneficio quodam ecclesiastico. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XLIV.)
ARGUMENTUM.--Ob praebendam N. notario suo, imo sibi promissam ultro, gratias agit episcopo forsan Leodiensi; remque sibi gratissimam factum iri profitetur, qua collator sibi et ecclesiae suae regium patrocinium demereatur, si spontanea promissa fecerit. Annuitque, ut praebendam assecutus, aut residendo in ecclesia, eidem laudabiliter serviat, aut jussu collatoris in regia curia permanendo illius et ecclesiae negotia procuret.
In tuae devotionis exhibitione gratuita plurimum delectati, pro eo quod nos et Romanum imperium purae fidei stabilitate reveritus, provido viro N. dilecto notario nostro, imo potius nobis in ecclesia tua provisionis suae tam laudabiliter spem dedisti, tanto fecundius tibi ad grates assurgimus, quanto per amplius et perfectius te in nostri cultura dominii per hoc excitari perpendimus, quantoque votivius ad ipsius profectum, in cujus utique fructuosis obsequiis nobis bene complacuit, anhelamus. Et certe sic gratum, sic placidum per promotionem ipsius serenitati nostrae servitium exhibebis, quod tibi et eidem ecclesiae tuae in cunctis opportunitatibus incessanter adesse concepimus, et favorabilibus desideriis aspirare. Ut igitur quae circa promissa tua laudabilis praeconcepit intentio, animo studii promptioris adimpleas et habiliori benevolentia prosequaris, sinceritati tuae libenter annuimus, quod cum dictus N. praebendam divina favente clementia fuerit assecutus, in ecclesiae praenotatae plantario, velut fructifera plantula residentiae fructum faciat exoptatum, nisi fortassis quoque contingat eumdem pro tuis et ecclesiae tuae negotiis procurandis in nostra curia te jubente utilius occupari.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
45
485 EPISTOLA XLV. Rudolphus scribit de rebellione cujusdam. ( An. Dom. 776, cod. Rud. XLV.)
ARGUMENTUM.--Meinhardo, ut videtur, comiti Tyrolensi scribit super veteri discordia, quae illi cum episcopo Tridentino intercedebat, cui amice componendae se ait deputasse pacis interpretem; at postmodum mutasse consilium, ubi accepit discordiam invalescere. Eumdem orat ut statum quaestionis, et consilium suum pandat, ut opportunum remedium valeat afferri.
In discessu N. a nostra praesentia inter te ac ipsum taliter ordinasse credidimus, quod vix poterat unquam in cor nostrum ascendere, quod rebellionis contra te calcaneum esset aliqualiter erecturus. Sed ex quo, sicut vehementius admirantes, imo stupentes audivimus, in contrarium res est versa, super exorta turbationis inopinatae discordia non potuimus non turbari, concipientes in animo N. propter hoc ad partes illas in continenti dirigere, qui scissurae dispendio reparato, in amicabili foedere te ac ipsum N. indissociabiliter colligaret. Verum quidam rumor infestus auribus nostris insonuit, per quem dicti N. fuit emissio retardata. Quocirca exhibitorem praesentium tibi remittimus, postulantes affectu quo possumus ampliori, quatenus statum et conditiones negotii statim nobis annunties, et consilium tuum pandas, qualiter suscitati rancoris ineptiam valeamus opportuno remedio penitus consopire .
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
46
486 EPISTOLA XLVI. Rudolphus commendat quemdam litteratum. ( An. Dom. 1283, cod. Rud. XLVI.)
ARGUMENTUM.--Aulicum suum litteris moribusque praestantem honorare pro meritis cupiens, ideoque de promotione ejus ad episcopalem sedem sollicitus; quia plurimis negotiis impeditus, per se non potest, in suae sollicitudinis partem vocat N. remque ei committit integram.
Regalis munificentiae consueta benignitas merita personarum sic provida dispensatione discernit, ut eos, qui litterarum scientia, morum et conversationis splendidiori nitore refulgent, favoris gratia efferat amplioris, et uberioribus studeat beneficiis honorare. Sane licet vir providus et honestus N. in domo regia amabiliter ambulans cum consensu, circa nos et nostros suae diffuso thesauro peritiae, tam eximie exercuerit, et adhuc indesinenter exerceat opera probitatis, quod ipsum teneamur beneficentia gratiae specialis attollere, et honoribus congruis exaltare; quia tamen influentium agendorum, quae latera nostra plerumque circumsilit, frequens et negotiosa congeries de promotione sua nos cogitare non patitur, 487 juxta desideria mentis nostrae, dum temporis ad hoc se habilitat aptitudo, nos de prudentia tua fiduciam obtinentes, quod per te redimi valeat negligentiae jam commissae defectus, discretioni tuae committimus, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Rudolfus I
47
EPISTOLA XLVII. Rudolphus capitula quaedam contra haereses edita a Friderico imperatore approbat . ( Ann. Dom. 1280, cod. Rud. XLVII.)
ARGUMENTUM.--Regia auctoritate confirmat constitutionem adversus haereses a Friderico II editam die coronationis suae, hortante et approbante Honorio III summo pontifice; et ad ejus observantiam se, omnesque in Romano imperio constitutos obligat.
Rudolphus Dei gratia Romanorum rex semper Augustus. Universis Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis salutem cum notitia subscriptorum. Quoniam pestilentes haereticae calliditatis 488 argutias Deo abominabiles et hominibus odiosas, quae sua contagione commaculant oves gregis Dominici, tanquam amaritudinis felle bajulas detestandas indesinenter prosequimur, et propter hoc ad exstirpationem earum omnimodam libet extendere crediti nobis divinitus gladii potestatem, quaedam capitula constitutionum per dominum Fridericum quondam Romanorum imperatorem, praedecessorem nostrum contra haereticos editarum, quae integra, non cancellata, non abolita, nec in aliqua sui parte vitiata, sigillo suo vidimus consignata, praesentibus duximus annotanda, statuentes ea ab omnibus, qui Christiana professione censentur, fideliter observari. Est autem constitutionum hujusmodi tenor talis: Incipiunt, etc.. Nos itaque, qui pro tuitione fidei catholicae 489 principaliter, teste Altissimo, regiae dignitatis honorem et onus assumpsimus, praemissa universa et singula in eradicationem hujusmodi sectae nefariae, et corroborationem fidei Christianae pie ac provide instituta solemniter approbamus, et ad observantias eorumdem nos testificatione praesentium obligamus, volentes pariter et mandantes haec eadem ab omnibus, ad quos Romanae ditionis imperium se extendit, firmiter et inviolabiliter observari. In quorum testimonium, etc.
http://viaf.org/viaf/2559628
[]
Gilbertus Foliot
1
EPISTOLA I. AD B. CERNELEIENSEM ABBATEM.
Charissimo fratri suo B. Cerneleiensi Dei gratia abbati, frater G. Glocestriae dictus abbas, consolationis et consilii spiritu semper refoveri.
Fortunam vestram plangitis, et deploratis incommoda, quae et ipsi pari moestitia plangeremus, nisi bonis omnia cooperari in bonum ipso Domini Spiritu doceremur. Sed quia certum nobis est, quoniam his qui ex proposito vocantur ad vitam, ideo in omnibus quae de manu Domini accipimus, gaudemus et gratias agimus, attendentes in his quae prospera sunt bonitatem, in adversis disciplinam, in utrisque scientiam, quoniam flagellat Dominus omnem filium quem recipit , et bonus pater si non virga visitat iniquitates in ira, tamen misericordias non continebit. Unde si inter incudem et malleum gemuistis hactenus, gemitus iste vobis erit pro cantu, cum tanquam vos mundum in omnem voluntatem opificis summi formatum auro purior quod per ignem probatur, post crebras Domini concussiones enitescetis, et fortitudinis et constantiae, et laboris, et tolerantiae praemia ab ipso cui obedistis reportabitis. Quia vero conversa est haereditas vestra ad alienos, et mentiti sunt vobis filii alieni inveterati dierum malorum, claudicantes semper a semitis bonis, abeuntes retro post Satanam, eligentes magis in nobis Christum persequi quam sequi per vos, utile non arbitror ulterius solo sterili mandare semina, porcis spargere margaritas , fetorem sentire de proximo proditorum. Exiens itaque de Aegypto, in proximo futuro concilio absolutionem a domino papa postulabitis et, dante Domino, impetrabitis, incontaminata vita, fama in omnibus permanente illaesa, spiritu a Domino serviendum promptissimo, qui eduxit quasi lumen justitiam vestram, et judicium vestrum deducet tanquam meridiem, cui notas fecisti vias vestras, et sperastis in eo et ipse faciet . Ipse, dante Domino, adero, et coadjutor existam. Unum tamen obsecro, ut nec corde, nec corpore discedatis a nobis, sed sit nobis una bonorum communio, charitas una, individua vitae societas, ut ubi vitae bonae tirocinia transegistis, perfectionis ornamenta reponatis, et jam pene omnem expertus fortunam mundum et quae sua sunt contemnatis, et ipsum de sublimi jam ipso altior irrideatis. Valete. De itinere certior, vere tamen iturus, vobis certiora mandabo.
(Hebr. XII) (Matth. VII) (Psal. XXXVI)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
2
EPISTOLA II. AD . . . . . . . .
Poteram me cohibere silentio, si non animum moeror impulisset, at instantis pondus injuriae me in lamenta ire compellit. Pridie ex quo recessisti a nobis auditis pejora percepimus. Referebat frater Herefordia reversus, charum illum nostrum quem digne virum nominem Herefordiensis Ecclesiae decanum lacessitum injuriis piis bonorum civium, persecutum lacrymis urbem exisse. Angariatus in se, dispendia rerum tulit e facili. Leviter enim in scelus est protracta impietas. Confractae sunt domus, apothecae diruptae, sublata vasa, distractae pecuniae, supellex undique dissipata. Sed quid ista? Nunquid ita ardens illa habendi sitis exstincta est? Non hanc hujus naturam passionis agnovimus. Verum cupiditas plus novit accendi remedio. Itur in ulteriores injurias, transitur in villas, devenitur in horrea, excutiuntur annonae, deportantur stramenta, aporiatur ecclesia, muniuntur castella. Proh quanta malignatus est inimicus in sancto ! Prorumpat Ecclesiae fletus, erumpat ejulatio, threni deducantur in medium, cithara ejus convertatur in luctum, et organum in vocem flentium. Sarae dominatur Agar ; quae libera erat facta est ancilla, et filia principis facta est sub tributo. Datur ei pro crispanti crine calvitium, in cilicium stola gloriae ejus, et pectoralis fascia commutatur. In sanctuarium Chaldaeus ascendit, licenter operatus est malum, gloria Domini deputatur in nihilum. Stant lacrymae in maxillis filiorum; quis absterget eas? Desolata est facies filiarum Sion; quis easdem consolabitur? Sic ascendente superbia, quis jam erit miseriae , quae injuriarum futura satietas? Quis obstabit sceleri? quo praesidente compescetur iniquitas? Nempe capitis interest corpori providere. Ad ipsum spectat partis cujusque molestia. Hoc in alto situm est ne fallatur intuitu, sed infima quaeque visu liberiore collustret. Forma rotundior, eminens statio, sensus impressi, dignitatis ecclesiasticae ministerium; certa quaedam ratione depingunt. Te, Pater, ista respiciunt, te lenimen sibi lamenta deposcunt. Si tenes baculum quo sustentes, non cessit virga qua corrigas. Juxta prophetam, gladius exacutus est, ut splendeat limatus est . Stet in manu percutientis et vindicantis opprobria agminum Dei Israelis. Audisti atheum improperantem Domino, et manus tuas ad praelium et digitos ad bellum non aptasti? Nunquid citra necessitatem strenuus ad belli discrimen inanesces? Absit hoc a tua gloria, ne tale sortiatur laus tua dispendium, consensum cum possis et debeas non ulcisci. Et quidem debes; quia pastor es. Potes; quia gladium portas. Portas quidem gladium, et omnis armatura fortium ipsa te munit. Si quaeris expendium, succinctus lumbos in area Domini perstitisti; si loricam desideras, justitiam induisti ut gigas; si galeam, spem communem praestolaris; si gladium, sermo Dei vivus et efficax , et ipse de ore tuo devorabit carnes; si clypeum, impugnantibus te fides orthodoxa furabitur; si calceamenta, Patrum redundamus exemplis. Procedat miles in castra, praelia Domini bellaturus, procedat, et agat cum fiducia. Poterit hostis in lapide de torrente et vertigine fundae prosterni. Sed rerum sorte dispendia pertimescis, ne multiplicatis incommodis coacervet hostis injurias. Pius timor, sed magna constantia; nam si pro justitia pauca amiseris, sacrificium est quod fecisti. Si cuncta raptor abstulerit, holocaustum est quod libasti. Denique nulla cadit aestimatio in virtutem: haec tanto pretiosior est, quanto tibi rerum temporalium damno majore constiterit. Thesaurus absconditus et margarita coelestis bono negotiatori jure cesserunt, quia venditis omnibus illam sibi comparavit. Tibi quoque virtus adjudicabitur, si tibi magno constiterit. Virtus granum sinapis est; quo magis atteritur, eo fortius inardescit . Haec pulvis pigmentarius est, quo magis pilo tunditur, eo efficacior ad salutem. Si prophetam advertimus, sub umbra quercus, populi et terebinthi non bene thymiama accenditur. Umbra terebinthi est, totum quo in infimis delectamur. Sub palpebra diluculi, illucescente sole, cum magna dies aspiraverit, inclinabitur haec umbra quia vanitas est. Beatus homo, cui fit ipsa vanitas virtutis occasio. Ideo justus ut palma florebit , quia stringitur ejus appetitus ad infima, scilicet in superna dilatatur. Ideo justus Domini ut lampas accenditur, quia renuens consolari in infimis aperit os suum et desursum attrahens spiritum totus in superna illucescit. Age ergo, pastor insignis, excutienti tibi pallium, projice et tunicam. Si tibi vepres tollimus, tu gregem pasces in liliis; ubi etiam virtuti, quam secuta est, totus applaudet.
(Psal. LXXIII) (Gen. XVI) (Ezech. XXI) (Hebr. IV) (Marc. IV) (Psal. XCXI)
[finis]
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
3
EPISTOLA III. AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM, A. S. LEGATUM.
Patri suo et domino H. Wintoniensi Dei gratia episcopo et sanctae sedis apostolicae legato, frater G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, totius obedientiae et charitatis obsequium.
Quoniam discretioni vestrae, in Christo amabilis Pater, sollicitudo Ecclesiarum Dei laudabili circumspectione commissa est, ideo super his, quae inter dominum Herefordiensem et dominum Milonem, ejusdem civitatis comitem acta sunt, quaedam, quae ad nos spectant, vestrae diligentiae designamus. Dissensionis itaque inter eos, multis emergentibus causis, res eo tandem producta est ut dominus Herefordiensis comiti ipsi suisque, toti etiam civitati Herefordiensi divina interdixerit sacramenta. Unde comes, non minus pietate quam necessitate compulsus, tam nobis quam multis aliis astantibus, sese ipsi praesentavit ecclesiae, primum data in manu canonicorum sponsione, postmodum textu super altare posito, se die assignata in praesentia episcopi et ecclesiae ipsius adfuturum, et quidquid ecclesiastica jurisdictione decretum foret, impleturum sub Ecclesiae testimonio repromisit. Statuto die utroque praesente, res in medium deducta est, et aliquorum petitione domini etiam episcopi assensu in diem alterum est dilata: sic tamen ut, si rem item differri imperialium officiorum necessitas ulla compelleret, id ante contestatae actionis diem denuntiaretur alterutri. Praepediente necessitate, quaesivit comes inducias actioni: verum id dominus episcopus non ex condicto actum esse reputans, severitati nihil detrahens, sententiam promulgavit: cumque litteris, ab auctoritate vestra susceptis, dominum Wigorniensem in ecclesias Glocestriae eamdem ferre sententiam instanti submonitione compelleret, comes, tum per directos litterarum suarum apices, tum per honestas et idoneas personas, sese plenariae satisfactioni offerens, secundum placitum domini Wigorniensis locum sibi et tempus exsequendae et implendae justitiae postulavit addici. Et ne tergiversationis aut duplicitatis cujuspiam haberetur suspectus, dominum abbatem Teochesberiae, priorem etiam Lantoniensem et me ejusdem permissionis implendae fidejussores allegavit. Verum tam ejus humilitate, quam nostra omnium fidejussione, parvi habita, nihilominus sententia in nos data est. Unde cum apud nos vivis interdicantur monasteria, mortuis sepultura, divina quoque intermittantur officia, multipliciter ligamur in poena, qui non tenemur in culpa. Vestrae igitur erit diligentiae rem, si nimis aggravata est, ex animi modestia temperare, cum juxta papam Stephanum pulsationem hujusmodi ultra provinciae terminos nequaquam progredi, sed intra provinciam audiri et a comprovincialibus terminari oporteat, nisi forte, quod hic minime actum est, ad sedem apostolicam fuerit appellatum. Vestram etiam nequit latere prudentiam tunc multum fore detrahendum severitati; cum subversiones ecclesiarum et strages imminent populorum; sicut eidem vehementer est incumbendum, cum sic correcti simplices fiunt meliores, non cum exasperati mali redduntur nequiores. Valeat et in perpetuum illibata conservetur vestra sublimitas.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
4
EPISTOLA IV. AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo domino SIMONI Wigorniensi Dei gratia episcopo, frater GILBERTUS ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, cum pietate fructus operari justitiae.
Compellit me charitas et debita vobis suadet obedientia, ut quod ad honorem vestrum conservandum vel aliquatenus ampliandum spectare cognovero, hoc vobis, cum opportunum fuerit, et praesens suggeram et absens scripto commoneam. Instant prope tempora periculosa et dies mali supervenerunt nobis , in quibus manu inimici hominis superseminata zizania messem bonam pene suffocare praevalent aut comprimere . Nec tamen gentilitas est in qua sumus, sed omni gentilitate pejor inhumana crudelitas, cui totum quod libet licet, totum viluit quod honestum est, nil amplectens desiderio quod Christianae simplicitati et sacris legibus obviare non constet. Nempe, ut audita taceamus, vidimus anteacta hebdomada ecclesiam sanctae Dei genitricis apud Slohtres mirabili modo diruptam, tectum ejus manu sacrilega convulsum, in parietibus ejus nunquam aedificata propugnacula immissos satellites impietatis deservire promptissimos. Vidimus, inquam, et doluimus, locum sanctuarii sine honore, ecclesiam Dei turpiter contaminatam et ausu temerario in domicilium Satanae commutatam. Hujus etiam occasione malitiae quidam illos expugnare adorsi sunt. Istis itaque in ecclesiam istam lapides, tela, faces jacientibus, aliis resistentibus, non sine sanguinis effusione et multa hominum laesione biduum ibi miserabile confectum est. Scimus adhuc lupos intra parietes ejusdem ecclesiae in ipso ovili Domini latitantes, et in gregem Domini simplicem et innocuum laniantes, aliter fugari non posse, quam si bonus pastor adveniens eos sonitu buccinae et latratu canum terreat, dissipet et disperdat. Hortor itaque paternitatem vestram consulendo vobis charitate qua debeo, ut cum honestioribus et eruditioribus clericis vestris locum flagitii festinanter adeatis, et commissam vobis Ecclesiam primo purgari, deinde redintegrari faciatis. Vel si monitionem vestram manus sacrilega minus auderet, actores et adjutores sceleris scientibus et videntibus ipsis gladio Domini feriatis, ut dum in futuro concilio hujuscemodi tractabuntur excessus, honor sit vobis coram simul discumbentibus opposuisse vos murum pro domo Israel, et illatas sibi contumelias repulisse viriliter aut vindicasse. Vale.
(II Tim. III) (Matth. XIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
5
EPISTOLA V. AD COELESTINUM PAPAM.
Patri suo et domino, summo Dei gratia pontifici COELESTINO, frater G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, totum quod obedientiae et obsequii valet humilis et prompta devotio.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis , qui quod Ecclesiae repromisit, incessanter operari non desinit; ipse ad stabiliendam fidem et confirmandam spem, promisit se usque ad consummationem saeculi Ecclesiae non deesse, et juxta verbum suum nobiscum manens in saecula , sanctus in opere et promisso verax indubitata fide agnoscitur. Nuper animos omnium nostrum nubilosa caligo confuderat et ad decessum domini et Patris nostri honorandae memoriae Innocentii fugerat dilectus a nobis super montes Bethel et ad supernorum colles aromatum aliquandiu declinaverat. Sed dum vos in ipso apostolatus culmine ejusdem loco suscipimus, ipsam in vobis dilecti praesentiam reamplectimur et cum omni gratiarum actione et tota animorum alacritate veneramur. Obscuratum nobis fuerat aurum et immutatus color optimus ; sed ecce magis rutilat festivus ornatus Ecclesiae, totum nobis convertens in gaudium et laetitiam et solemnitatem praeclaram. Noctem mundo fecerat sol, aversus in tenebras; sed, reassumpta claritate, totum quod tenebrarum erat, radio gratissimae lucis illuminat. Haerebant lacrymae in maxillis nostris, et intra praecordia dolor aestuabat inclusus, dum in ipso rerum culmine ad tantum casum dissensionis schisma pio timebamus pavore contingere. Sed subitum infortunium subita etiam fortuna secuta est, et sicut unus Deus, una fides, unum baptisma , sic unus pastor in terris totam moderatur Ecclesiam, qui cunctas charitate compaginans, omnes Ecclesiae partes una facit pietate gaudere. Vestrae igitur curae et prudentiae nos et nostra committimus, et quantum pia praesumit devotio pro domino et amico nostro Nigello Eliensi episcopo serenitati vestrae supplicamus, ut ea qua filios amplecti charitate non desistitis ipsum suscipiatis et necessitatibus ejus pie subveniendo caeteros filios vestros arctiori vobis charitatis vinculo astringatis. In aeternum conservetur incolumis vestra sublimitas, in Christo dilecte Pater.
(Psal. CXLIV) (Matth. XXVIII) (Thren. IV) (Ephes. IV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
6
EPISTOLA VI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino THEOBALDO Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, totum quod pacis, quod gratiae, quod salutis.
Gratias ago benevolentiae vestrae, in Christo dilecte Pater, quae me dignata est et filium nominare et amicum reputare; et ut fierem suscepti comes itineris, mihi voluit etiam in expensis providere. Gratulor equidem, si venit tempus et a Domino opportunitas data est, qua possit Ecclesia vestra de manu suffocantis eripi et quocunque modo, quocunque labore in libertatem dignitatis antiquae restitui. Novit inspector cordium Deus quam promptus forem huic exsequendo negotio, nisi Ecclesiae cui alligatus sum, timerem undique emergenti periculo: sed noverit sanctitas vestra equidem usque ad diem hanc non irruit vehementius tempestas in nos. Hodie contra comitem Herefordiae, cujus sitis in omne quod habemus excanduit, causam multo sudore distringimus: et ipsum, quem si absentes essemus, nostrae sperabamus Ecclesiae protectorem, praesentes experimur infestissimum hostem. Episcopalia jam contra ipsum arma acuimus, et contra ipsum et omnes suos velut in procinctu astamus; aliorum infestantium nos non est numerus, contra quos hi ferrum tenentes, hinc lapidem, pugnamus et vix proficimus. Habebit itaque excusatum hac vice me filium vestrum paterna benignitas, quem vobis ad praesens necessitas subtrahit, non voluntas. Erunt omni die lacrymae meae in maxillis meis, donec reditum vestrum et successum audiam et redeunti Patri laetus occurram. Interim oratione prosequar Dominum meum, cui si absens ero corpore, in omni negotio praesens spiritu et affectu mentis astabo. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
7
EPISTOLA VII. AD EUMDEM.
Patri suo et domino THEOBALDO Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. ecclesiae beati Petri Glocestriae dictus abbas, pie complendo senarium, Sabbata Sabbatorum feliciter adipisci.
Habui, dilecte Pater, a vestra sublimitate commonitorium, ut ante diem Natalem Domini me vestro praesentarem conspectui, paratus suscepto a vobis itineri et labori. Et eo quidem erga vos animo sum, ea charitate devinctus, ut propter vos leve reputem totum quod minari potest, difficultas itineris, aut vexatio corporis, vel urgens auctoritas obviae potestatis. Sed sunt praeter haec instantia mea quotidiana innumera, quae me vinculis non solum ligatum tenent, sed etiam velut immobilem reddunt, quibus explicandis cum nullo modo sufficiam, arduum mihi est, ut ad praesens majora attentare praesumam. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
8
EPISTOLA VIII. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino U. Landaviensi Dei gratia episcopo, frater G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, apto rationis moderamine sibi credita dispensare.
Dilectioni vestrae rogatus litteras mitto, quas misisse debueram non rogatus. Nequit vestram latere prudentiam, quin pax domus Dei sit ordinata imperandi obediendique concordia cohabitantium. Et quin eadem recte administretur, cum majorum pio prudentique consilio filiorum paret humilis et prompta devotio. Quod si praelatorum justis imperiis subditorum obedire contemnit audacia, non est dubium quin in praelatorum omnium redundet injuriam, quod in unius contemptum fuerit ignominiose convulsum. Vestram ideo rogamus benevolentiam, consulendo etiam charitate qua debemus, ut erranti ovi pastoris exhibeatis officium, et fratrem illum inordinate ambulantem, qui ecclesiam de Stringnen contra abbatis sui et totius Ecclesiae suae voluntatem occupare praesumpsit, ad pacem et obedientiam revocetis, et ne totus intereat, ipsum tanquam ovem de ore leonis ereptam pastorali humero ad caulas gregis reportetis. Periculosum namque est aliquem Ecclesiae communicare beneficiis, nedum sacramentis, qui adversus eos, quibus obedire oportet, contumax invenitur aut rebellat. Monita salutis mansuetae sustinebit humilitas, vel si pertinax exstiterit, virgam vigilanter adhibeat charitas, ut et inobedientia compescatur et zelo vestro, qualiter rebellionem remunerari oporteat. omnibus intimetur. Valete.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
9
EPISTOLA IX. AD ROBERTUM HEREFORDIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino R. Herefordiensi Dei gratia episcopo, frater G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, sagenam missam in mare plenam bonis piscibus ad littus usque pertrahere.
Experta mihi toties tua, dilecte Pater, munificentia me et hoc ipso gratiae sibi reddit debitorem, quod nuper directis xeniis me pascere simul dignata est, et docere. Perfectum munus aestimo, quod corpori in refectionem est et animae nihilominus in saginam. Infelices epulae, ubi totum corpus absumitur, et spiritus in nullo reficitur. Verum me longe aliter epulari, tui ratio muneris introspecta persuadet. Misisti mihi pisces, sed duos, majorem unum, minorem alterum, ejusdem generis utrumque bonum. Quae omnia interiorem hominem meum tot replent ferculis, quod erudiunt documentis. Nam primo omnium, quia pisces misisti, mihi piscatorem illum magnum ad memoriam revocasti. Illum, inquam, piscatorem, quem Dominus vocatum de navi, non solum homines piscari voluit, sed ob promptam fidei confessionem, apostolico etiam culmini praerogavit. Suggeris animae meae suis indesinenter praesentare conspectibus, eo quod me diu jactatum fluctibus hamo suae piscationis extraxerit, et in magna monachorum urbe suorum collegio deputaverit. Quod tamen non ita dixerim, ac si de conversione vel conversatione jam mihi securus sim, cum ignoret homo, amore sit dignus an odio , et unicuique omnia in posterum reserventur. Non enim in sancto loco fuisse, sed magis in sanctitate perstitisse, laudabile est. Frustra enim currimus, si non comprehendimus. Et bene inchoata principia, consummatio sola remunerat. Unde et filii Israel, post exitum de Aegypto et maris transitum, quia corde non steterunt, tentati sunt et perierunt . Quem res ista non moveat? Ad nos respicit haec parabola: Aegypto enim exire est, a caecitatis et ignorantiae tenebris in lucem fidei pervenire. Maris transitus est, virtute baptismatis a vetustate peccati in novitatem gratiae respirare. In deserto perire est, post acceptam notitiam veritatis et gratiae, peccatorum servituti succumbere, et in his vitam finire. Non enim qui egreditur, delicias statim accipit repromissas. Nam Jordanis ille famosissimus, virga Domini percussus, in se divisus est et quae a sinistris erant aquae, impetu suo in mare prolatae sunt, quae vero a dextris, in unum collectae, sese sursum extulerunt . Virga Domini est totum quo percutimur. Quidam enim corpore, alii spiritu fatigantur, sed filiis dexterae omnia cooperantur in bonum. Qui sive adversa de manu Domini suscipiant, seu prospera, a gratiarum actione non recedunt, sed sursum levantes cor, in coelum principale mentis extollunt. Qui vero a sinistris sunt, hi ad tempus credunt, sed tempore tentationis recedunt. Qui vero virgae levem non ferentes ictum, cito perlabuntur et effluunt, admistique salsugini vertigine miserabili demerguntur et pereunt. Unde mihi de corporali sanctorum collegio gloriari non permittitur, nisi studia sanctorum charitas in me sollicita consideret et imitetur. Istud mihi pio suggeris ipse consilio, dum pisces mihi dirigis extractos de profundo, sed mortuos, docens prudentissime, ut caveam ne de profundo saeculi extractus, opus mortis incurram. Nam longe aliter suae piscationis opus noster piscator exercet. In peccato mortuos, piscari novit ad vitam. Unde qui extractus moritur, intra sagenae ipsius ambitum non tenetur. Quod vero duos misisti, magnum unum, parvum alterum, sua mihi significatione jucundum est, et ipsa mittentis intentione jucundius. Principis apostolorum labores mihi mysticos repraesentas. Ipsum bis piscationi dedisse operam, evangelica lectione cognoscimus. In prima, ob multitudinem copiosam rete scissum est ; in secunda plenum magnis piscibus ad littus usque pertractum . Prima piscatio omnium vocatio est; secunda est electorum invita introductio. Unde primo recte rete rumpitur, quia a gratia in qua vocati sunt, plurimi elabuntur, et culpis exigentibus in aeternum reprobantur. Secundo rete non rumpitur, quia Dominus electos suos ad vitam omnes pertrahet, et non est qui aliquem de manu ejus eripiat . Efficaci me admonitione instruis et informas, ne velut rupta sagena piscis elapsus vage peream, sed magnis illis piscibus centum et quinquaginta tribus vitae qualitate conformis, ad electorum formam, vitam moresque componam. Quod si tui sensus arcanum altius intelligerem, fortasse conjicerem dono piscium, mihi pisces evangelicos ad mentem reduci, torporemque meum ad lectionis studium arctius amplectendum occasione hac a tua prudentia non mediocriter instigari. Illi namque panes, unde populi saturantur et implentur cophini, legis libri quinque sunt, et duo pisces prophetiae et psalmi . Nam vita degunt, dum profundum pisces inhabitant. Quod si extrahuntur ad lucem, morientes exstinguuntur a lumine. Sic ante Salvatoris adventum tenebrosa in nubibus aeris, obscura erat doctrina in prophetis. In profundo hoc, suo modo prophetia vivebat, dum quod venturum erat praeloquendo promittebat. Sed, promissione completa, et orbem Christo irradiante plenius, prophetia in lucem extracta, et quodammodo extracta est, in promissorum completa veritas amplius promissione non egeat. Unde Dominus, lex et prophetae usque Joannem . Sic mihi nectis involucra, et me undequaque spiritualiter exerceri desideras, dum hinc obscuritate prophetica ad lectionem me protrahis, illinc ipsa psalmorum suavitate tanquam alterius piscis oblectamento, ad orationem me laudemque compellis. Jam restat quod intelligam cur pisces quos misisti generis ejusdem esse decrevisti. Unitatem mihi pacemque commendas. Binarius enim in bono est, sed ipse in malo reperitur. Binarii bonum est dilectio Dei et proximi, bonum ipsius est quod ad praedicandum discipuli missi sunt bini et bini . Nam charitas ad minus inter duos est, habet idem sua infortunia. Immunda enim animalia in arcam missa sunt bina et bina . Nam quia primus defluit ab unitate binarius, totum quo pax scinditur aut dissipatur concordia, merito illi assignatur. Unde persuades mihi illum sequi, qui in sancto est, qui inhabitare facit unius moris in domo, ne distrahar iracundia, vel inflammer odio, sed pace ad omnes et charitate servata, varietates et schismata studeam declinare, et unius generis pisces, fratres videlicet unius observantiae charitatis et fidei in domo Domini congregare. Sub eodem intellectu Moysi a Domino dictum est: Altare mihi facies de lapidibus non sectis, quos ferrum non tetigit . Lapides secti sunt, qui licet politi scientia, a fratrum tamen societate dividuntur schismate vel discordia. Ex quibus altare Domino non construitur, quia de vita eorum gratum Domino nil offertur. Ex lapidibus vero non sectis altare Domino construitur, quia ex his qui per fidem in unitate solidantur, Christi corpus adimpletur. Quod vero utrumque bonum dixerim, tale est. Pisces mundi sunt, qui squamas habent et pennulas. Squamae sibi conjunctae sunt, corpus undique contegentes. Unde et virtutes significant, quae omnes sibi in radice charitatis conjunctae, interiorem hominem polymita quadam et talari veste tegunt, muniunt et exornant. Pennulae contemplationis alta significant. His enim pisces de profundo elevantur, et super aquas quosdam quasi saltus faciunt, licet item naturali pondere ad easdem relabantur. Quid his pennulis nisi conatus animae designatur, quibus quandoque in summum illud bonum et invisibile lumen erigitur, et de interna illa dulcedine aliquid gustare nititur, licet ipsa corporali sarcina, cui alligata est, retardetur? Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Haec mihi de tui ratione muneris ad tempus occurrunt, quae cum optato conspectu perfruemur et alloquio, plenius ipse edocebis, de caetero, si placet advertas. Mandasti mihi per tui muneris latorem nuntium, ne torquerer invidia, ne tabescendo deficerem, ne de concessa tibi felicitate et copia talium et tantorum piscium, arida mea siccitas augeretur. Verbo mones ne invideam, sed facto ad invidiam trahis. Quid mirum si marcescer invidia, cui vicini diutius extensa late potentia stagni jacentis opusculum interdicit? Invidiam jubes tollere, faciendi stagni concessa licentia, hanc ipse poteris exstirpare. Experimentum erit amici non modicum, sed diu torqueri non permiseris, cujus opem morbi a te dependere cognoscis. Valete.
(Eccli. IX) (Joan. VI) (Psal. CXIII) (Luc. V) (Joan. XXI) (Psal. XLIX) (Matth. XIV) (Luc. XVI) (Marc. VI) (Gen. VI) (Exod. XX) (Sap. IX)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
10
EPISTOLA X. AD R. PRIOREM ET FRATRES MALVERNIAE.
Domino R. priori et fratribus, qui cum eo sunt Malverniae, G. ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, amantium se non penitus oblivisci.
Confisus de benevolentia, non quam merneram, sed quam sperabam de vobis, quemdam propinquum et familiarem nostrum direxi ad vos, preces cum humilitate porrigens, ut quod in ecclesia de Estlethe habebatis, ei de vobis habendum benevola charitate concederetis, facta tamen super sacramenta fidelitate non fraudandi vos ab eo commodo non quod modo habebatis, sed quod de Ecclesia ipsa in tempore tranquillae pacis habueratis. Vos tamen rem altius inspicientes, et beneficium, quod diu inter manum dantis haesit, ingratum esse non curantes amicum, qui etsi magna rogaret, ex merito charitatis audiri debuerat, imo dico non audistis, sed dilato consilio, quos ad vos miseram, ad nos vacuos remisistis. Aegre fero non quod imperfectum est quod rogabam, sed quod de amicis minus solito sperare compellor. Rogabam equidem cum fiducia quod amantium me petitioni non negarem. Rogabam unde certe rogari debueram. Rogabam ne commodum Ecclesiae vestrae eo populo displiceret si per nos illud in parte aliqua ministrari contingeret. Et quia magna repulsa est, cum negatur amico quod modicum est, rem vobis ante oculos pono, ut ex ipsa judicetis quantum est quod rogaverim, et quam modicum quod negastis. Cum vero de Ecclesia illa partem, quae nos contingit, ad plenum persolvero, ministro altaris ministerii sui mercedem adimplevero, episcopali auctoritati de his quae sunt penes illam respondero, emolumentum, quod his omnibus superesse contigit, vix tanti est ut de hoc amicus ab amantibus se repulsam pati debuerit. Unde si consilium vestrum mutari placeret in melius, haberetis me de re modica gratiae magnae debitorem, et clerico, illi, cui rem hactenus concessistis, vel ad votum satisfacerem, vel adversus eum vos in omni audientia ad plenum excusabiles redderem. Rogo mihi per praesentium latorem litteras vestrae voluntatis indices remittatis. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
11
EPISTOLA XI. AD LUCIUM PAPAM.
Patri suo et domino, summo Dei gratia pontifici LUCIO, frater G. Beati Petri Glocestriae dictus abbas, pacis et salutis incrementa.
Quantis miseriarum sit concussa turbinibus Salesberiensis Ecclesia, serenitatem vestram, dilecte Pater, aestimo non latere. Cujus sollicitudinis interest Ecclesiarum omnium non solum detrimentis compati, sed etiam commodis providere. Haec, jamdiu proprio viduata rectore, dum fluctuaret in incertum, tum perversorum hominum incursione, tum suorum circa Patris electionem non unanimi voluntate, ad desolationem ultimam pervenisset, si non ei Dominus dignum sibi famulum electum, ut speramus, antistitem vitae commendabilis et gratiae, Jocelinum condignum sanctitatis vestrae filium, in Patrem pastoremque praerogasset. Hunc, quantum humillimi non dicam filii sed servi praesumit devotio, sublimitati vestrae commendari praeoptamus, quem dignum commendatione cognovimus, utpote qui ante vocationem suam studiis honestatis incessanter incubuit, et jam, sibi non sumens honorem, sed vocatus, ut speramus a Domino, episcopalem cathedram merito vitae laudabilis honorare non desistit. Hic irruentes in ecclesiam suam impetus viriliter sustinet aut repellit, et in quibus sibi forte non sufficit, a benevolentia vestra manum sibi auxilii consiliique porrigi humilitas nostra praesumendo desiderat et exposcit. Ejus igitur canonicum magistrum R. de Meisi, virum vita moribusque commendabilem sanctitati vestrae commendamus. Et quoniam ipsum adversus dominum Azonem Salesberiensem decanum praesens negotium suscepisse cognovimus, beatitudini vestrae de hoc ipso supplicamus, ut eumdem in causa justitiae et veritatis sustentetis et Salesberiensis Ecclesiae honori et utilitati paterna gratia provideatis. Valeat sublimitas vestra, in Christo dilecte Pater!
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
12
EPISTOLA XII. AD HAMONEM BORDESLEIAE.
Raro suo dilectori HAMONI Bordesleiae abbas.
Memor tuae dilectionis et benignae petitionis, qua me aliquid scribere vel dictare postulasti, tandem pareo, et si quid datur otii, libenter idipsum studio tuae benignitatis impendo. Nam, cum tibi auditum fuerit me pro creditae mihi dispensationis officio verbum exhortationis aliquoties habuisse cum fratribus, coepisti et ipse praesens exhortari, ut si quid mihi Dominus de Spiritu suo in Scripturis revelasset munificentiae, non ingratus stylo illud exciperem, et quod gratis acceperam, aliquorum aedificationi profuturum gratus ipse publicarem. Affirmas enim multiformem gratiam simplicis verbi Dei, non uno tantum modo piis mentibus intimandam, sed variis tractandam esse doctrinae schematibus. Verum, sicut ipsos corporum sensus, per quod ad intelligentiam nobis via est, diversos inter se variosque natura constituit, sic verbum Dei variis tractandum esse doctrinae schematibus, et nunc annuntiatione, nunc Scripturae subministratione, ad pia corda trajiciendum, donec formetur Christus in nobis et simus omnes docibiles Dei . Adnectis insuper eorum, quae in ecclesia velut declamationis modo pronuntiantur, velut cum sonitu deperire memoriam, nisi Scripturae velut quodam retinaculo teneantur, et sicut interventione visus redintegrantur memoriae legentium animis ingerantur. Quantum replicas illud Sapientis eloquium: « Aurum melius dispersum rutilat quam signatum; » nihil a vilibus gemmae differunt nisi publicentur. Sententia quoque distributa suscipit incrementum, et avarum dedignata possessorem, nisi publicetur, elabitur. Postremo, ne quid habeat excusatio diverticulum, desidiam nostram vehementer illa Domini voce perterrens: Serve nequam , quare non posuisti pecuniam meam ad mensam, multa quidem sic colligis ut torporem excutias, repellas ignaviam, et me, vix ausum hactenus prodire in publicum, de latibulo silentii in lucem eloquentiae trahas. Imperiosa me charitate perurges. Unquam me in vos vis, ut non sit quod respondeam, nisi me vel non posse quod exigis, vel amico nolle praestare quod possim. Horum quodcunque dixerim, eo animo es, ut aut doli me arguas, aut injuriae. Utrumque vereor, et dum aurea me charitatis compede vinctum tenes, facio quod captis hodie mos est, dum de pretio requiruntur et timent, totum spondent quod exactor vult. Sic ego, ne charitatis damna sustineam, ne minus in Christo diligar, negare tibi nil audeo. Verum ea quae tutis tantum auribus hucusque commiseram, jam nunc examini tuo oculisque introspicienda committo. Scio quanta amplecteris gratia quidquid est illud quod offero, et quod duo minuta, quae amicus dat, magni faciet apud te quia non ex abundanti sed ex modico dat.
(Joan. VI) (Matth. XVIII)
[lapidibus]
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
13
EPISTOLA XIII. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino JOCELINO Dei gratia episcopo, G. suus ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas die quotidie prosperari in gratiam.
Rogati saepius ut super negotio fratrum Cerneliae vestrae sublimitati scriberemus, id hucusque distulimus, attendentes non eatenus processisse negotium, ut super hoc nobis scribere duceremus opportunum. Nam qui eidem incubabat Ecclesiae, multa licet accusatione pulsatus, tamen quadam exspectatione aliquatenus haerebat, et pastoralem quam susceperat curam nondum ea qua oportebat solemnitate refutabat. Sed jam nunc, ut audivimus, ipsius celebrastis exsequias, et securi ad radicem arboris infructuosae jam posita, eamdem, quae inutiliter stabat, laudabili, ut fama est, severitate succidistis. Unde quia fructuosum jam arborum locum praeparastis, rogamus, rogamus, inquam, et optamus, ut quod nobis digne reputatur ad justitiam, laudabili consummatione perducatur ad gloriam. Fratres quidem Cerneliae, venientes ad nos, secum etiam sub ecclesiae suae sigillo litteras afferentes, communi, ut aiunt omnium fratrum electione, unum e fratribus nostris sibi in Patrem pastoremque dari petierunt et dimitti. Et ipsum quidem, quem eligunt honore dignum speramus et gratia, utpote virum cui et ad doctrinam scientia et ad honestatem mores exuberant, regendis animabus rebusque tuendis idoneum. Quem nisi laudabilem crederemus, vobis utique commendare nollemus. Sed de re ista nihil nisi ex vestrae voluntatis arbitrio statuentes, rogamus, si placet, vestrum nobis aperiri consilium, si petitioni huic vos praebere velitis assensum. Jussioni vestrae voluntas nostra deserviet. Quod si honorificentiam Ecclesiae nostrae hac ipsa electione quodammodo praelibatam vestra stabiliret auctoritas, nos in immensum gratiae debitorem, et ad vestrae deserviendum voluntati per omnia promptiores haberetis. Vobis spiritum optamus adesse consilii, qui vos dirigat, opusque vestrum placita sibi moderatione disponat. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
14
EPISTOLA XIV. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino J. Salesberiensi Dei gratia episcopo, G. suus ecclesiae Beati Petri Glocestriae dictus abbas, cum gaudio et exsultatione fructus reportare justitiae.
Communi, dilecte Pater, lamentatione in aures sanctitatis vestrae nostra deploramus incommoda, deprecantes humiliter ut malefactores nostros vestra vel revocet admonitio vel coerceat disciplina. Joannes de Merleberga et Walterius de Pincheum nos humiles amicos vestros infestare non desinunt, et solatia peregrinationis nostrae violenta manu diripere, et in pravitatis usus expendere non erubescunt. Patienter pondus diei et aestus hucusque portavimus , sperantes tandem malignorum hominum rabiem vel posse expleri vel eosdem ad legitimos tramites salubri cujuscunque persuasione converti. Sed quia juxta Sapientiam: Quem Deus despexerit, homo corrigere non potest , rogamus ea qua de vobis bene speramus fiducia, ut quos revocare admonitio sancta non valet, de manu vestra virga pastoralis humiliet. Noverit praeterea sanctitas vestra praedictos illos duos, in nummis et nummorum pretiis, nobis plusquam ducentas marcas abstulisse, et possessiones nostras quae circa eos sunt, pene ad nihilum redigisse. Optamus itaque nos illius roborari spiritu, qui dixit: Confidite, ego vici mundum , qui inimicos suos omnes ponet scabellum pedum suorum , per quem in interitu malignorum ridebimus et subsannabimus , cum iis quod merentur acciderit. Illius gladium non frustra portatis, sed, ut allophylos non solum cum seme Gad in stiva aratri, sed etiam cum Aoth in ore gladii feriatis . Non hebetetur in manu vestra gladius ejus qui, juxta prophetam, exacutus est, ut splendeat limatus est . Vobis undique virtutis occurrit occasio. Refrigescit charitas, refrigescent scandala. Ad vos tanquam ultores scelerum undique clamat Ecclesia. Exseratur itaque, rogamus, sermo Dei ille vivus et efficax, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum , ut in convivio illo magno gloria sit vobis, coram simul discumbentibus, opposuisse vos murum pro domo Israel et ejus injurias vel repulisse viriliter aut vindicasse. Valete.
(Matth. XX) (Eccli. VII) (Joan. XVI) (Psal. CIX) (Prov. I) (Judic. III) (Ezech. XXI) (Hebr. IV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
15
EPISTOLA XV. AD B. CERNELIAE ABBATEM.
Dilecto fratri suo filioque charissimo B. Cerneliae Dei gratia abbati, frater G. Glocestriae dictus abbas, « viriliter agere et confortari in Domino . »
Viri boni est non extolli prosperis nec incommodis frangi. Hoc quidem ipse nosti: hanc ipse tibi formam induisti. Unde ergo ne propter alicujus minas, vel propter instantem et urgentem inopiam cito terrearis, aut de tuo sensu movearis. Si procella aliqua adversus te surrexerit, flante sancto Spiritu, cito statuetur in auram et silebunt fluctus ejus . Si premit inopia, in timore pio semper obedies Domino et ipse non derelinquet sperantes in se . Memento quam simpliciter ambulaveris; memento quod non cupiditati sed soli obedientiae et veritati tua vela commiseris. Habe coram oculis quod cui militas obedientiam prae omni acceptat holocausto. Ambula simpliciter et ibis confidenter. Clamabimus omnes ad Dominum, et ipse aperiet manum suam et implebit vos benedictione . Non invenis in domo tua vel intus consilium vel extra possessionem. Domus tua penes te est; in ipsa habes unctionem Spiritus quae docebit te de omnibus . Habes et filium charissimum Jocelinum, quem, quia timet Dominum, sano credimus abundare consilio. Dominum Hugonem direximus ad te, qui tibi diligenter obediet et devoto famulatu assistet. Si quem vel quos de nostris plus volueris, his ipsis equis quos placuerit de tuis, sive juvenes sive senes, mittes ad nos et de nostris impetrabis quos voles. Negotia tua nostra reputabimus. Adversa sustinere potes, sed solus habere non potes. Unum sumus et semper unus in Domino , et serviemus ei humero uno. Caetera si desunt solatia, unum tamen deesse non potest. Domus tua quocunque labore vel consilio proficere de die in diem potest, sed in deterius ire non potest. Malum tanquam in summo est, quo procedat non invenit, bonum tuum quotidianos poterit habere provectus, benedictio tua si differtur, non aufertur. Nosti quod abbatem episcopi non facit benedictio, sed fratrum communis electio. Sarcinam hanc in humeros beati principis apostolorum Petri imponemus, facies nostra confundi non poterit. Minister apostolorum et nuntius ipse direxit te. Nuntiabimus illi quod audimus de te, de quo per omnia speramus obtinere, ne plantationem primam quam in hoc regno plantavi, dextera ejus cujuscunque labore vel industria in ignominiam sui patiatur evellere. Vale, et divitiae si affluant, noli cor apponere . Si paupertas exusserit, obedi et patientiam habe. Nosti illud Sapientis: « Suas habet paupertas sancta divitias. » Honesta etiam res laeta est paupertas, et eadem non est paupertas, si est laeta.
(I Cor. XVI) (Psal. CVI) (Psal. XVI) (Psal. CXLIV) (Joan. XIV) (Galat. III) (Psal. LXI)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
16
EPISTOLA XVI. AD J. APOSTOLICAE SEDIS LEGATUM.
Patri suo et domino J. sanctae sedis apostolicae Dei gratia legato, frater G. Glocestriae dictus abbas, debitam Patri charitatem et obedientiam.
Instanti, Pater, necessitate, compellimur ut de quod multum confidimus, vestrae nobis munificentiae auxilium requiramus. Causa inter dominum Landaviensem episcopum et fratrem nostrum J. priorem ecclesiae Sancti Michaelis, in ipsa Landaviensi dioecesi constitutae, nuper exorta est, de corpore cujusdam dominae M. scilicet de Londoniis, quae in novissimis agens, viro suo parentibusque simul astantibus, sacerdote etiam, cujus erat parochiana, idipsum volente et requirente, sese in manu praedicti prioris loco nostro humandam extrema voluntate concessit. Tempore enim praedecessoris istius, domini scilicet Urbani episcopi, in ipsa ecclesiae nostrae dedicatione pater istius et mater, haec etiam ipsa et eorum tota progenies se eidem loco nostro nullo reclamante in ipsa episcopi praesentia concesserunt. Suscepta et non multo post defuncta et in ecclesiam nostram imo et suam allata est. Inde in nos plus justo domini Landaviensis irae succensuit, et de ecclesia nostra corpus efferri et in suam etiam a nostris deferri praecepit. Jussioni huic prior apostolicam obtendit auctoritatem, quae ecclesiis nostris fratrum suorum et sororum humanda corpora signata privilegii ratione concedit. Unde, quasi profanum aliquid prior ipse nominasset, statim a communione suspensus est, et ecclesiae nostrae interdictae. In quo prior se gravari sentiens, ad Adae diem in tua misericordia ad vestram appellavit audientiam. Sub hoc vestrae supplicamus benevolentiae, ut ecclesiis nostris divina concedatis officia, quia praefixa die vestrae, vita comite assistemus praesentiae, sententiae, quam decernet vestra jurisdictio, promptis animis parituri. Valeat dominus meus dilectissimus.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
17
EPISTOLA XVII. AD EUGENIUM PAPAM.
Patri suo et domino, summo Dei gratia pontifici E. frater G. Glocestriae dictus abbas, obedientiam et debitam Patri charitatem.
Id modicum, dilecte Pater, quod sumus amicorum nostrorum charitati negare non possumus, et communis pietas exigit, ut alter alterius onera portantes operam vobis vicariam consilii similiter et auxilii impendamus. Unde licet apud majestatem vestram nulla nos merita commendent, nec penes vos gratiam nobis ullam servitia vel impensa locaverint, ex charitate tamen audemus, ut qui nec pro nobis digni audiri simus, ad paternam misericordiam pro alio interpellaturi pie praesumendo irrumpamus. Clericus vero dilecti filii vestri domini Cantuariensis archiepiscopi magistri R. de Ponte episcopi vestrum adit urgente necessitate praesidium, ut ad tuenda ea quae canonice possidet a vestra imploret serenitate patrocinium. Rogamus itaque ad genua sanctitatis vestrae corde prostrati, ut de fonte justitiae procedat et pietas, et eum, quem apud apostolicam majestatem commendari dignum credimus, tam vita quam scientia, suscipiatis in gratiam et in justis postulationibus suis clementer exauditum remittatis. Sublimitatem vestram diu sibi suisque incolumen conservet excelsa Majestas.
(Galat. VI)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
18
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
Patri suo et domino summo pontifici E. frater G. Glocestriae dictus abbas, aeternae vitae gloriam feliciter adipisci.
Necessitati, dilecte Pater in Domino, reluctari non possumus, quin charitati, quae nobis de fraternis cordibus potenter imperat, obediamus: haec est quae nos magis delitescere cupientes, producit in medium, ut ad audientiam vestram cui ad praesens assistere non valemus, veritatis verba mittamus. Hinc est quod viro illustri et honesto Scripturarum etiam tam divinarum quam saecularium apprime erudito magistro, scilicet Godefrido, negare nequivimus quin sublimitati vestrae, quae de ejus negotio vidimus et audivimus, testaremur. Willelmo itaque Cumin multis exigentibus causis vinculis anathematis irretito, cum jam plus anno integro sub eodem vinculo perstitisset, cumque eum omni ecclesiastico beneficio generalis concilii jurisdictio spoliasset, dominus Wigorniensis consilio religiosorum virorum praedictum Godefridum archidiaconatu suo investivit, Ecclesiaeque suae archidiaconum religiosa devotione constituit. Scimus eum in eodem officio religiose perstitisse, et quae ad curam ejus spectabant prudenter et discrete ministrasse. Scimus etiam episcopum eidem Ecclesiae, si vobis placet, necessarium et in eo non solum istud, imo et multo amplius salvum esse beneficium. Decernat in hoc consideratio vestra ut semper habeat incrementum gloria vestra concipiantque bonam spem, qui recurrunt ad vos, obtinendi consilium pariter et auxilium in his unde recurrunt ad vos. In longitudinem dierum vos protegat omnipotens Dominus, in Christo Pater.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
19
EPISTOLA XIX. AD JOANNEM PRIOREM S. MICHAELIS.
G. Dei gratia abbas Glocestriae dilecto filio suo JOANNI priori Sancti Michaelis, salutem.
Litteras vobis directas domino Landaviensi deferetis. Si vos audierit, gratias illi , si vero perstiterit in proposito apostolica ipsi auctoritate resistetis. Apostolicum enim privilegium habemus prae manibus ut liberos quosque, qui se locis nostris sepulturae dederunt, libere suscipiamus. Quod si super hoc perstiterit et vos in interdicto tenuerit, audientiam domini legati adhibitis testibus appellabitis et ei hujus actionis diem Adae in tua misericordia nominabitis. Valete.
[dabis]
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
20
EPISTOLA XX. AD B. CERNELIAE ABBATEM.
Dilecto fratri suo filioque charissimo B. Cerneleiae Dei gratia abbati, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem mentisque constantiam.
Singulis quae nobis litterarum inscriptione mandastis respondere ad tempus omittimus, quia negotii nostri finem qualem disposuerit Dominus cito nobis imminere cognoscimus. De ipso tamen largitore bonorum Domino meliora semper exspectamus, ut qui bona contulit nobis dona multiplicet et gratiam in qua praevenit nos subsequenti etiam cumulare non desinat. Ipse vae nostrum, si quid in praesenti est convertit in gaudium, et si liventi oculo in aliquo perstrinxit nos, exitum laetitia consummabit. De caetero noveritis me vita comite et sospitate haec proxima Dominica venturum Wintoniam ad dominum legatum. Quo vobis mandamus mandandoque pariter injungimus, ut nobis occurrere nulla omnino occasione praetermittas. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
21
EPISTOLA XXI. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino Landaviensi Dei gratia episcopo frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem et debitam reverentiam.
Curae et labori vestro quem, ut res vestrae apud vos crescerent, impendistis, gratias agimus. Nos hoc ipso vobis obnoxios gratiaeque debitores exhibemus. Injuriam vobis nullam vel a nobis vel a nostris fratribus inferri nec volumus nec probamus. Corpus quod repetitis apostolicam minuendo auctoritatem de ecclesia, in quam allatum est, sibique extrema voluntate concessum expelli jubere non praesumimus. Unde rogamus dari nobis, si placet, hanc veniam, simulque solitae munificentiae dono superimpendi gratiam ut nobis mortuorum cadavera quae nobis ex ratione competunt, non negetis et a nobis nostrisque omnibus honorem quem possumus obsequiumque debiti famulatus obtineatis. Valete.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
22
EPISTOLA XXII. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino, Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo et totius Angliae primati THEOBALDO frater G. Glocestriae dictus abbas, humilem ex charitate non ficta obedientiam.
Rogamus benevolentiam vestram, in Christo dilecte Pater, ut excusationem, quam ad praesens necessitate praetendimus, ipsi suscipiatis, et de mandato vestro si quid minus agimus, paterna hoc nobis charitate remittatis. Absit enim ut quid audeam in praesentia vestra confingere, qui summum mihi solamen aestimem una vobiscum dies hujus incolatus individua vitae conjunctione transigere. Sed his qui circa nos sunt, satis superque notum est, quomodo nuper irruerint Wallenses in nos, et quod trans Sabrinam fluvium potissimum habebamus, totum fere usque in ipsas Walliae profunditates abegerunt. Unde necesse est mihi hac ipsa Dominica, qua Londoniae convenietis, colloquio regum Wallensium interesse in Glamorgan, vel plusquam trecentarum marcarum damnum irrecuperatorie sustinere. Quia ergo in tota terra cordis vestri ad plenum dominatur charitas, dabitis filio exoranti hanc veniam, ut paterna licentia ad praesens urgenti et instanti plurimum Ecclesiae nostrae necessitati deserviam. Valeat dominus et Pater meus dilectissimus.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
23
EPISTOLA XXIII. AD EUMDEM.
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, et totius Angliae primati T. frater G. Glocestriae dictus abbas, obedientiam humilem et de toto corde dilectionem.
Ad agendum quod imperastis, quamplures amici nostri jam semel et iterum tertioque convenimus, ut causam domini abbatis Radingensis et fratrum ejus adversum dominum Rodericum caeterosque beati Dionysii monachos plenius audiendo decerneremus. Causa itaque deducta in medium ad hunc finem usque perducta est. Conquerebantur Radingenses ecclesiam suam de Stantona parochia de Camora quae terra quaedam est beati Dionysii injuste spoliatam fuisse. Asserebant vero praedictam ecclesiam de Stantona in terra illa de Mora parochialia jura tam in spiritualibus quam in temporalibus continue et quiete triginta et eo amplius annis habuisse. Hujus rei testes producebant in medium quamplures monachos, sacerdotes et clericos multos, honestos etiam laicos non paucos probationi praedictae possessionis, si iis adjudicaretur paratissimos. Postulabant itaque Radingenses probationem suam suscipi seque in possessionem induci. Sed dominus Rodericus et qui cum eo stabant e contrario perorabant. Aiebant vero super hac re Radingensium nec debere probationem suscipi nec ipsos oportere possessione praedicta aliquatenus investiri. Hanc parochiam in integrum de jure beati Dionysii esse dicebant, et ad ecclesiam suam de Teintona non nova quadam usurpatione, sed antiqua et longi temporis proscriptione pertinere. Constanter asserebant ecclesiam suam de Teintona a prima fundatione sua plusquam sexaginta annis praedictam possessionem continue et quiete possedisse, se etiam adhuc in ipsa actionis die eadem possessione investitos in ipsa tanquam sua consistere. Assertionis etiam suae testes producebant dominum abbatem de Egvesham et conventus ejus partem non modicam, aliosque sacerdotes clericos et quamplures laicos probationi promptissimos. Quoniam igitur in causis hujusmodi melior est affirmantis et possidentis quam solummodo repetentis conditio, probationem possessionis suae postulabat dominus Rodericus suscipi seque deinceps inconcussum si justum foret dimitti. Cum itaque de singulis cum domino Herefordiensi, decano Londoniensi, archidiacono Oxoniae, caeterisque aliis viris qui convenerant decerneremus, nulla data sententia, prior Radingensis se ab archidiacono Oxoniensi et abbate de Egvesham, nescimus in quo gravari conquerens, audientiam domini papae appellans injunctae nobis finem imposuit sollicitudini. Unde, ne vestram quae penes nos acta sunt possint latere prudentiam, vobis ista transcripsimus, quem munitum per omnia et esse semper incolumen praeoptamus. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
24
EPISTOLA XXIV. AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino S. Wigorniensi Dei gratia episcopo frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem.
Vobis saepe scribere et benevolentiam vestram frequenter interpellare negotia nos multiplicata compellunt. Unde vero inquietationibus nostri speramus et exspectamus solatia, ibi saepe plangimus et nostra manifestamus incommoda. Quidam ministrorum vestrorum, sicut a multis audivimus in commisso sibi officio ministrans pessime, Algodus decanus clericos nostros odiose persequi et affligere ex credita sibi dispensatione non desistit. Qui quanto celebriores et sacratiores cernit imminere festivitates quasi nocendi nactus opportunitatem ecclesias nostras interdicit et clericos nostros in suis ordinibus ministrare defendit. Unde vestram rogamus pia semper praesumptione dulcedinem ut clericum nostrum B. de Colna in ordine suo diebus istis ministrare concedatis et statuto sibi die, si vos ad hoc vacare non poteritis, totum quod in illum ille e contrario dictus Algodus jaculari poterit coram archidiacono vestro terminari jubeatis. Nos vero illius suspectum habemus judicium cujus manifestum scimus odium, et si vestrae placeret discretioni clericos nostros talem judicare oporteret, quem vitae commendaret honestas: qui ex arce prudentiae judicaret incestuosos, non ex stratu mollitiae Domini sacerdotes offenderet. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
25
EPISTOLA XXV. AD EUGENIUM PAPAM.
Patri suo et domino summo Dei gratia pontifici E. frater G. Glocestriae dictus abbas, unam quam petunt a Domino feliciter obtinere.
Quod missis litteris majestatem vestram, dilecte Pater, interpellare praesumimus: hinc persuadet charitas, hinc humilitas expavescit. Plus tamen eligimus apud Patrem de pietate corripi, quam apud dominos et fratres nostros dilectissimos de spreta charitate damnari. Ideo sublimitati vestrae preces humiles supplicantis affectu porrigimus, ut venientem ad vos dominum Lincolniensem episcopum qua decet bonitatem vestram gratia suscipiatis et in suis eum postulationibus justis audiatis. Cui vero et ad doctrinam scientia et ad honestatem mores exuberant, dignum est apud Patrem totum quod gratiae, quod pietatis est, experiri. Optamus ut erga eum vox illa Domini convalescat: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras , ut qui currit post gratiam, comprehendat gratiam, et qui festinat ad Patrem, Patrem se gaudeat invenisse. Accendentur virtutes amore quamplurimi, cum honestatem condigne munerari viderint apud vos, et virtuti suam nec minui nec deesse mercedem. Conservet vos in longa tempora, qui non dormit, custos Israel .
(Joan. 6) (Psal. CXX)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
26
EPISTOLA XXVI. [AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.]
Patri suo et domino S. Wigorniensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, obedientiam debitam et quam potest charitatem.
Directis litteris preces vestrae sublimitati porreximus, ut causam, quae in Wimundum clericum nostrum intendebatur, usque ad reditum nostrum ex sola gratia differretis. Hoc tamen altiori providentia aliter actum est, et est ei purgatio objecti criminis per manum septimam adjudicata. Unde vestram ex amore praesumendo rogamus benevolentiam, ut sententiam hanc ea qua potestis misericordia temperetis, et qua debeatis ratione levigetis. Scitis vero in causis etiam saecularibus quantum caveri soleat, ne qui judex est, sese accusatorem exhibeat, nisi forte, cessante accusatore, ad hoc ipsum publica alicujus infamatio compellat. Quod si judici quandoque contigerit, in hoc ipso non jam accusator, sed famae publicae prolocutor existit, nec judicis sibi tollit officium, persequenti famae vocis impendendo suffragium. Sed in causa hac aliter res est. Scimus vero quid vicini clament, quid ore multorum populus attestetur. Femina vero illa, de qua Wimundus arguitur, non ipso cogente vel suadente, sed fratre ipsius Eilwino presbytero perurgente, in obsidem pro marito suo concessa atque directa est. Cumque illo mitteretur, opem illi debitam Wimundus non subtraxit, sed, prout suppetebat facultas, benigne contulit. Post etiam fratrem suum maritum scilicet ejusdem usque ad inimicitias persecutus est, ut ejusdem redemptioni effectivae operam daret. Quid ergo si mulier illa morte praeventa est? Nunquid luet qui non meruit? Sed quis unquam periit innocens? Vel Ecclesiae judicio recti quando deleti sunt? Si clericus Beati Petri praedictae mulieri, cum in obsidem mitteretur, sua dando subvenit, si maritum ejus de ipsa redimenda commonuit, si eidem fratri ejus Eilwino suggessit, quid aliud judicabitur, nisi quod animam suam magna ex parte liberavit. Vestram itaque supplicando rogamus beatitudinem, ut in praesenti negotio oculi vestri videant aequitatem et eum qui a nemine accusatur, quem infamia nulla persequitur, qua soliti estis gratia suscipiatis, et vestrae fulgore praesentiae exhilaratum remittatis.
(Psal. XVI)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
27
EPISTOLA XXVII. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, pie complendo senarium Sabbata Sabbatorum feliciter adipisci.
Gratiarum, dilecte Pater, de toto corde non sufficimus actioni, quod vestra nobis munificentia sinum jampridem benevolae charitatis aperuit et ut ipso rerum argumento cognoscimus, suorum etiam numero plenius assignavit. Et quidem sic est, non quia meruimus nos, sed quoniam sic complacuit vobis, ut eo ipso quo in amicitiarum gratiam admisistis in meritum nos ampliori quodam jure semper possideatis in integrum. Habetis vero multiplicis gratiae debitorem quem collata nobis beneficia satis obligant, et penes vos nulla merita commendant. Sed, quia praeteritorum exhibitio certa nobis est et futurorum exspectatio, audemus plurimum et pia semper charitate praesumimus, ut sublimitati vestrae etiam pro cognato nostro et amico charissimo R. de Beaumis preces ex affectu porrigamus, quatenus eum in ecclesiae ipsius beneficia admittatis quam sibi Cicestrensis plena donatione concessit, et ab auctoritate vestra donationis astipulatione confirmari precibus etiam porrectis exposcit. Et quidem illum R. vestra nobis plurimum commendaret oratio, si non eumdem in publicas jamdiu gratulationes susceptum fama omnibus ostendisset, utpote virum, cui et ad doctrinam scientia et ad honestatem mores exuberant, virum Deo dignum occupari servitio, simul et beneficiis ampliari, ut unius elegantia operis et nobis gratiam virtuti etiam vestrae gloriam impendatis.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
28
EPISTOLA XXVIII. AD EUMDEM.
Patri suo et domino T. Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo et totius Angliae primati, frater G. Glocestriae dictus abbas, in regione luminis optato ad votum perfrui desiderio.
Placuit sublimitati vestrae, dilecte Pater in Domino, dominum et Patrem nostrum dominum Wigorniensem responsurum quibusdam, quae sibi objecta sunt, ad audientiam vestram evocare. Nec minus illi complacet jussioni et voluntati vestrae devote in omnibus obedire. Unde in omni timore Domini et cordis humilitate venit ad judicem, spe tamen bona et tota charitatis plenitudine festinat ad Patrem. Nec est quod in judicio Patris formidet filius, cum intus apud Patrem sit, qui pro ipso pulsat et exorat affectus. Ne tamen in causae praesentis inspectione vester caligetur oculus, quod nobis inde notum est discretioni vestrae notificamus. De statu Wigorniensis Ecclesiae vos hoc ipsi decrevistis, ut ob redintegrandam tam episcopi quam Ecclesiae suae dignitatem prior ipse qui fuerat ad tempus restitueretur et infra praescriptum diem substituto altero Ecclesiae ipsius necessitudini consuleretur. Cumque a vobis ad Ecclesiam suam dominus episcopus, vestrae pariturus voluntati remearet, quidam e fratribus Ecclesiae suae vestrae dispensationis ignari, restitutionem prioris sui moleste plusquam oportuit sustinentes, res ipsius ecclesiae statim, ut fama est, distrahere coeperunt et male, ut clamat populus, impletis marsupiis abscesserunt. Quod quale sit, satis ipsis indicabitis. Res vero ecclesiae sibi commissas infami venditione distrahere malum fuit; a facie Patris in nullo persequentis, sed consilium a vobis utile reportantis, fugam repentinam arripere multo pejus. Quod vero a vobis decretum fuerat, nec una dignari auditione multo pessimum. Quod vero captos se conqueruntur et dum ad vos pro Ecclesiae suae utilitate festinarent, male in itinere detentos, omnes fere testantur apud nos dominum episcopum hoc et cum fieret ignorasse et factum etiam cum rescivit paterna charitate pertractasse. Credendum etiam plus aestimo episcopo uni et veritati quam iratae monachorum turbae et contumaci. Qui, etsi eosdem ab inordinato revocasset vel detinuisset itinere, in hoc culpa vel nulla vel permodica exstitisset. De hoc tamen evocatos audiatis. De caetero scimus dominum episcopum priorem suum a prioratu amovisse, sed ob tumultuantium fratrum inquietudinem nondum quemquam substituisse. Quod ideo divinitus actum aestimo, ut vos supremam operi bono manum imponatis, et filiae vestrae idoneum providendo pastorem ad voluntatem vestram et ejus utilitatem consulatis. Vestris monitis Wigorniensis acquiescet Ecclesia quibus dominum episcopum juxta placitum vestrum pariturum non ambigimus. Conservet incolumitatem vestram in longa tempora, qui non dormitat, custos Israel
(Psal. CXX.)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
29
EPISTOLA XXIX. AD OSBERNUM.
Frater G. Glocestriae dictus abbas, dilecto filio suo Osberno, « non trepidare ubi non est timor . »
Moneo te, fili charissime, aedificare et plantare, et terram tuam eo vomere quo tu scis exercere et diligenter excolere. Satis hactenus spinas et tribulos germinavit , sed, sicut bene coepisti, si labori bono et exercitio instanter incubueris, scio, scio quod fructu bono non fraudabit te Dominus. Volo vero vasa omnia domus tuae salva et munda custodias, et ipsam domum tuam qua poteris supellectile munda et honesta munias et exornes. Laudo etiam te seras portarum tuarum confortare, domum tuam vallo bono et muro inexpugnabili circumdare, ne scilicet gens illa quae, sicut tu dicis, hirsuta fronte et torvis oculis respicit, irrumpat in eam et omnes labores tuos et sudores impetu uno diripiat. Nolo vasa transmigrationis sint apud te, nec quod in aliquo praetendas transmigrationis habitum, sed stabilitatis in terra vestra quam dedit vobis Dominus Deus et mansionis diuturnae propositum. Dices vero amicis nostris Wallensibus vos de hoc quod audierunt nihil penitus illis inconsultis acturos. Videmus vero gentem vestram timorem Domini et reverentiam sanctuarii parvipendere, et illos audimus Deum et loca sancta et personas consecratas Domino diligenter honorare. Propter haec omnia durum est nobis illis qui fere non curant vos magis inseri et ab his qui vos venerantur avelli. Vale et noveris nos malle stationarium vel progressionarium te esse quam retrogradum.
(Psal. LII) (Gen. III)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
30
EPISTOLA XXX. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et Domino J. Salesberiensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, apto rationis moderamine sibi credita dispensare.
Sciat vestra sanctitas, in Christo dilecte Pater, nos fratri nostro Bernardo persuadere non posse ut sub aliqua cujuscunque pecuniae reddendae conditione benedictionem suam vel a vobis vel aliunde suscipiat. Hoc vero, licet malum fortasse non sit, menti tamen simplici scrupulum generat, ut aliquid a puritate minus suus sibi habere videatur introitus. Unde vestrae supplicamus benevolentiae ut animi vestri severitatem paulisper deflectatis ad nos, et his pecuniae repetendae conditionibus omissis, paululum post datam simpliciter benedictionem quidquid exigendum judicabitis exigatis. Ego vero erga sanctitatem vestram me vinculo fidejussoris ad plenum obligo, quod post ipsam benedictionem quidquid de his omnibus sibi adjudicabit Ecclesia, obediens et humilis et devotus implebit. Si post istam benedictionem ejus voluntas distulerit, nil restat aliud nisi ut in commissa sibi domo voluntatem domini papae sedulus praestolator exspectet. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
31
EPISTOLA XXXI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino T. Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, totum quod potest humilis et prompta devotio.
Humilitatem charitas non repellit. Unde, quia Willelmum Cumin humiliatum vidimus, audere coepimus ut apud sublimitatem vestram pro illo interpellemus. Quod si ab unitate recessit Ecclesiae, ipso qui tentat instigante, ad eamdem jam redit, ipso qui vivificat Spiritu sancto revocante. Unde ad thronum misericordiae vestrae pia tamen praesumptione pulsamus, ut si eum testimonio magnarum et religiosarum personarum de ea in qua impegerat culpa satis fecisse cognoscitis, a communione suspensum teneri non permittatis. Dominus vero Wigorniensis nisi per vos in communionem non recipit quem auctoritate vestra a communione privavit. Rogamus itaque vestri animi moderationem ut quem de Ur Chaldaeorum ad Jerusalem suspirasse gaudetis , intrare volenti portas ejus obserari non sinatis, ne cui etiam calceamenta stolam pariter et annulum indulsit pietas coelestis, ipsum nudatum turpiter ad siliquas remittatis.
(Gen. XV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
32
EPISTOLA XXXII. AD R. PRIOREM ET FRATRES CERNELIAE.
Dilectis in Christo fratribus, R. priori caeterisque Cerneliae, frater G. Glocestriae dictus abbas, militando prudenter assequi gratiae donativum.
Movet nos aliquandiu erga vos et jamdiu erga domum vestram, a vobis habita et exhibita charitas, ut quod nondum praesentia corporali potuimus, missis saltem litteris vos ultra visitare non differamus. Gratias igitur vestrae per omnia referentes sanctitati nos vobis in omnia gratia spirituali profitemur obnoxios, qui et de vobis jamdiu bene sperare coepistis, et quod in donis summum est et praecipuum nos profectus vestri et incrementi spiritualis in Domino participes esse voluistis. Nam quanta charitatis plenitudine benevolentiam vestram superextendatis in nos, hinc datur intelligi, quod cum toto orbe terrarum Ecclesia Dei clara meritorum laude titulisque gloriosis longe lateque resplendeat, vestrae tamen complacuit sollicitudini ut Ecclesiae vestrae nos arctiori quodam dilectionis vinculo jungeretis, et de ipsa vobis patrem pastoremque elegeretis. Quod quidem non ita scribimus, tanquam de infula vel cathedra loci vestri, vel in nobis vel in nostris gloriantes, sed gratam per omnia habentes unitatem spiritus quae inter nos mediante quodam vinculo charitatis et pacis firmo et indissolubili constituitur. Nam cum de imminenti vobis negotio recurreretis ad nos, equidem vobis charitate non ficta subvenimus, et de corpore nostro vobis non tanquam saucium aliquid vel putridum membrum abjiciendo projecimus, sed corporis nostri partem sane meliorem et commodiorem licet in dispendium nostri, plena tamen vobis pietate concessimus. Nam, si quod sanctum est, quod honestum, quod doctrinae sanae, quod bonae famae, quanto speramus amore concupistis, habetis procul dubio, habetis in Patris adoptione unde et Domino gratiarum referatis actiones, et nobis sitis in immensum gratiae debitores; habetis nempe virum, cui ad doctrinam scientia et ad honestatem mores exuberant; habetis in cujus vita et moribus vobis plene virtus illucescet; habetis cui humiliter obediendo quod arripuistis iter virtutum virtutis assequendo praemium gloriose consummabitur. Sed sunt in vobis fortassis aliqui quos in appetitum sui nondum plene virtus allexit, imo sunt ut tristis audio, qui virtutis opus quanto laboriosius est, tanto odiosius aspernantur. Sunt etiam qui ab eo quem in Patrem elegimus et assumpsistis impudenter aversi, jam retrorsum abierunt, nec jam vocem ejus audientes, sed alienum nescio quem sequentes, non solum ipsi non obediunt, sed et ipsum nefariis, ut fama est, ausibus eradicare et explantare moliuntur. Nunquid sic nostra debuit remunerari benignitas? Nunquid hoc nostra meruit prompta vobis deservire voluntas? Audite, charissimi, et quod ex charitate loquimur, aure charitatis advertite. Timeo, timeo ne forte vos urgeat veniens ex alto sententia. Scitis vero quod juxta merita subditorum disponitur, et vita rectorum et sicut cum sancto sanctus est Dominus, ita etiam cum perversis merito perversus invenitur . Bonis equidem pie disponit et qui suspirant ad vitam, his Patrem praestatur et pastorem quo ducantur et pertrahantur ad vitam. Pharaoni jamdudum Israelitae servierant, et civitates illi de latere et luto construxerant: sed ex quo coepit iis servitus Aegyptiaca displicere, clamaverunt ad Dominum et iter trium dierum, Moyse ducente, profecti sunt . Volentibus ad vitam ingredi merito praeesse conceditur, propter quem pateat ingressus ad vitam. Secure pronuntio, si filiis Israel Pharaonis adhuc placuissent opera, nec clamassent ad Dominum, nec adhuc salvatorem habuissent. Justitiae regula est, ut qui justus est, justificetur adhuc; et qui in sordibus est sordescat adhuc . Sic qui caeci sunt ut a caeco ducantur expostulant, sententia coeli est, ut pariter in foveam cadant . Nec quidem hoc dicimus de majori et meliori parte vestri diffidentes, sed mirantes equidem et indignantes quod illos qui vos conturbant inter vos dominari et principari permittitis. Audio illum non dico carnalem sed carnem Adelardum demigrasse Cantuariam, Romam inde forsitan profecturus. Sed quid si Romam venerit? Sentiet axis onus, et ad tantum pondus curia forsitan inclinabitur. Vetus ista querela est, et inter carnem et spiritum ab ipsis Ecclesiae cunabulis vehementer agitata. Jamdiu est, quod caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem . Nos vero ambulabimus adversus carnem et carnis opera recidemus. Audiat, advertat carnis opera et faciem suam dominus Adelardus intelligat. Nam opera carnis haec sunt, fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria et quae hujusmodi sunt . Qui sectatur hujusmodi nulla sibi erit cum vestro commilitone communio. Nec tamen haec dicimus tanquam fratrem vestrum persequentes in aliquo vel demum talia suspicantes; persequimur vitia, non personas. Aspera dicimus, optantes ipsi meliora. Vano seducitur fortassis intuitu. Romam aestimat velut arundinem omni posse spiritu agitari. Romae scimus veritatem obscurari posse, nunquam tamen, si fuerit agnita, reprobari. Thronus ille justitia est, equitatem sedes illa judicat. Nec causa ista est quae in lucem venire erubescat. Nihil in aure diximus quod super tecta praedicari nolimus. In innocentia ingressi sumus, et sperantes in Domino non infirmabimur . Rogamus itaque, dilectissimi, ut unanimitati studeatis et paci, et Patrem vestrum per omnia, sicut decet filios honorantes, illi quam oportet reverentiam et nobis quam sperabamus charitatem, non tantum labiis sed corde potius exhibeatis: habetis unum, quem si corde suscipitis et honoratis, in uno illo nos omnes integre possidebitis. Quod si faciem ab illo avertetis, quo spiritus impetu ducimini, nulli dubium relinquetis. Filio nostro fratrique charissimo nequaquam deesse poterimus, sed vestros cum illo incursus toto adnisu sustinere tentabimus. Adversa nempe sustinere poterit, sed solus habere non poterit. Sed avertat hoc Dominus ut societatis vestrae jucunda principia exitus habeant tam amarissimos, et ipse qui est initium et finis, principia vestra jucundo fine concludat. Et si vestra nos dignos amicitia creditis, nos quoque amicos vestros et per omnia benevolos aestimate.
(Psal. XVII) (Exod. VIII) (Apoc. XXII) (Matth. XV) (Galat. V) (ibid.) (Psal. XXV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
33
EPISTOLA XXXIII. AD ROBERTUM SANCTAE SED. APOSTOL. CANCELLARIUM.
Magistro suo charissimo dominoque meritis honorando, ROBERTO sanctae sedis apostolicae cancellario, frater G. Glocestriae dictus abbas, reverentiam debitam et de corde toto dilectionem.
Exsultavit cor meum in Domino, dilecte Pater in Domino, et spirituali sum jucunditate perfusus, quia de coelo respexit Dominus, et vestrae memor humilitatis gratiam donavit pro gratia, et a vobis digne servatam hactenus honestatem morum et elegantiam condigna munificentiae suae gloria muneravit. Invitatus ad nuptias locum elegeratis obtinere novissimum, sed in vobis bene patri complacuit ut evangelicum illico tandem ipse personaret: Amice, ascende superius , gloriamque vobis pariter et honorem prae discumbentibus aliis exhiberet. Mirabar equidem et rem tacitus attendebam, cui Dominus nova sua pariter et vetera reservasset, quia congesta totius honestatis insignia sic in unum cumulasset. Et licet innumeris vitae vestrae decor et doctrinae suavitas illuceret, et in sui imitationem mirabiles multorum appetitus accenderet, majus tamen aliquid animo somniabam lucemque tantam, etsi non sub modio reconditam , ab eminentiore tamen quodam loco fulgoris sui beneficia praestituram Ecclesiae spe quadam certa concipiebam. Teneo quod volebam; video quod sperabam, ut jam magna praedicem opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus . De quo magna operare potui, magna videre jam merui, et quem dilexisse justitiam et odio habuisse iniquitatem non dubito in consilio justorum et congregatione sanctorum a beato summoque pontifice totius aequitatis jura dictare totus applaudo. Hinc est quod gratiarum non sufficimus actioni, quod Patrem nostrum Cant. exhilarastis, quod Ecclesiam ejus in dignitatem pristinam reformastis, ut quae mutila facie incedebat, hinc archiepiscopatus gloria, illinc soliti primatus honore jam plena luce refulget. Et divinitus actum est ut de fonte justitiae ipsa vestra promotione procederet et pietas in nos. Rogamus benevolam et benignam nobis semper gratiam vestram, et pro Domini Jesu reverentia suppliciter exoramus ut nostro Arnaldo manum misericordiae porrigatis et vestrae fretum pietatis auxilio laetum ad propria remittatis. Scitis quam indecens sit et importunum clericum bonum in publicas jamdiu gratulationes susceptum, jam nunc emendicatis elaborare suffragiis, et diebus vitae suae novissimis insolita praeter morem inedia praegravari. Confido de Domino meo magistroque charissimo ut cordis sui locum misericordiae semper aperiat, et tam huic quam caeteris Salesberiensis Ecclesiae clericis, jam instante necessitate et vehementer urgente tempestate, subveniat. Conservet omnipotens Dominus magistrum et dominum meum in tempora longa Ecclesiae suae profuturum.
(Luc. XIV) (Luc. XI) (Psal. CX) (Psal. XLIV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
34
EPISTOLA XXXIV. AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino S. Wigorniensi Dei gratia episcopo, frater G. d. ab., bella Domini cum fiducia praeliari.
Quod palam est et multorum divulgatum notitiae testibus aut argumentis evincere citra necessitatem est. Unde, si promptum serviendi vobis habuimus animum, argumentis non approbo de quo nullum aut fere nullum dubitare non dubito. Equidem si vobis in magnis servire nequivimus, sedulam tamen dedimus operam, ut in minimis saltem in subsidiari vobiscum actione staremus. Ideo nostra, si placet, merebatur humilitas et in vos hucusque continuata charitas, ut vices nostras quas adversus H. et R. de Calderi sublimitati vestrae commiseramus, prudentia vestra aliquanto fuisset diligentius exsecuta. Scitis vero et multorum constat testimonio dominum archiepiscopum vobis palam prohibuisse ne quis illorum absolveretur, nisi vobis ecclesiastica satisfactio exhiberetur. At illos ad satisfaciendum nobis nullo adhuc commonitorio induxistis, nihilominus tamen absolvistis. Palam est et luce clarius quid consequatur expositis. Dicam, salva pace vestra et gratia, dicam quod hoc ipso nec domino archiepiscopo obedientiam, nec nobis quam sperabamus amicitiam, nec ordini vestro vel officio honorem exhibuistis aut reverentiam. Equidem molles istae et remissae facilesque nimis misericordiae auctoritatem vestram in opprobrium et commissam vobis justitiam deducunt in nihilum. Anno quidem spectavimus integro ut in episcoporum conventu malefactores nostros anathematis vinculo teneremus. Sed quam facile labor noster evanuit! Inflavit buccas dominus H. et sonuere tubae. Ad unum Spiritus inflati sonum, quid dicam? Expavit episcopus, proh pudor, ad ejus minas expavescere, cujus dedignandus erat et gladius! Jam toties laesi ad quem de justitia nobis exhibenda curremus? Nunquid nobis facile est circumire provincias, dominum archiepiscopum sollicitare, convocare concilium et a multis expetere quod unius item possit gratia vano quodam favore remittere? Equidem post susceptum onus hoc in quo laboro sustinens nil mihi molestius accidit, nil amarius. Pudet vero me similiter et poenitet, quod cucurri in incertum; pugnavi, sed quasi aerem verberans , et post damna similiter et labores insultant mihi inimici mei et jam prorsus effrenati tutam nacti peccandi licentiam ad injurias item faciendas imperiosa voce nos provocant. Haec itaque vestrae duximus communicanda notitiae, ut qualitercunque res hactenus acta sit, vestro, si fieri potest, reformetis consilio ut et vobis honor augeatur et causae vestrae si non ad plenum in aliquo saltem provideatur.
(I Cor. IX)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
35
EPISTOLA XXXV. AD G. PRIOREM ET CONVENTUM HEREFORDIENSEM.
Frater G., dilectis suis dilectoribus GUAR. priori et fratribus qui cum eo sunt Herefordiae, bonum bene consummare principium.
Libentius vos ipse visitassem quam ad vos litteras nuntiosve dirigerem; sed quia impediunt negotia multiplicata quod vellem, litteras interim nostras vice colloquii habeatis, ut pensetis ex his quid de nostra erga vos charitate aestimare debeatis. Non est credendum omni spiritui; quidam vero spiritus ex Deo non sunt . Unde si charitatis nostrae sinceritatem impius homo superseminans zizaniis offuscare conatur, discretio nobis spirituum necessaria est, ut non circumferamur omni vento doctrinae vel facile acquiescamus errori ; sed probantes semper potiora solidemus in Christo charitatem, in quem anchora nostrae spei projecta est. Frustra namque credimus et speramus nisi invicem diligamus. Attendamus illud Apostoli: Charitas nunquam excidit ; verbum breve, sed fecunda sententia. Hic plane conjungitur nos aut in Christo non dilexisse, aut leviter a charitate non excidisse. Non vero in Christo diligit qui facile promovetur ad odium.
(I Joan. IV) (Ephes. IV) (I Cor. XIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
36
EPISTOLA XXXVI. AD EUGENIUM III PAPAM.
Patri suo et domino Dei gratia pontifici EUGENIO, frater G. Glocestriae dictus abbas, in decore virtutum delicias regibus ministrare.
Cum in singulorum commoda vestrae se, dilecte Pater, diligentia charitatis exerceat, fortasse minus in sui admiratione suspenditur et quae ad innumeros beneficiorum immensitate diffunditur intra proprii judicii terminos arcta humilitatis regula cohibetur. Quanto tamen gratiarum imbre mentem vestram divinitatis unda perfuderit, hinc datur intelligi quod in vehemens sui desiderium non paucos de ultimis terrae finibus virtutis vestrae fragrantia sanctique nominis suave redolens opinio jam pertraxit. Scimus vero multos multa animi alacritate festinare ad vos, ut jam dicant singuli, clament universi: Trahe nos post te, curremus in odore unguentorum tuorum . Inter dominum A . . . . . Lincolniensem episcopum tanta decet a majestate vestra veneratione suscipi, quanta scimus eum ad vos charitate perduci; perhibent vero ejus vitae testimonium bonum familiares ejus viri probatae religionis et gratiae, qui cum eo quo familiarius conversantur, tanto magis de ejusdem honestate gloriantur in Domino. Scimus quoque Dominum flagello tribulationis ipsum jamdiu aliquatenus attigisse, ut si quid in eo fuit scoriae, jam ad purum excoctum sit, et si quid in excessu mediocri vaga regni Angliae aliquandiu permisit licentia, jam penes eum evacuatum est, et perfecte probatur. Hoc quod verum credimus, praecipuo veritatis amico denuntiamus, ut non pigeat vos filium vestrum in gratia suscipere, cui dignum est honorem et gratiam exhibere. Valeat sublimitas vestra, in Christo dilecte Pater.
(Cant. I)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
37
EPISTOLA XXXVII. AD J. LEGATUM.
Patri suo et domino J. sanctae sedis apostolicae Dei gratia legato, frater G., salutem et de toto corde dilectionem.
Litteras dignationis vestrae, dilecte Pater, domino Salesberiensi direximus, ut quem statuistis abbatem Cerneliae, loco eidem episcopali confirmaret benedictione. Quod ipse quo animo vel qua industria nescimus hucusque differens, in ipsum, sicut a multis audivimus post discessum vestrum vexationes et argumenta multiplicat. Quod utinam absit a vestra gloria ne tale sortiatur laus vestra dispendium, ut plantatio vestra sic evellatur et vestrarum opus manuum in ignominiam vestri deleatur! Quapropter honori vestro supplicamus et gloriae, ut directis jussionis vestrae litteris dominum Salesberiensem commoneatis, ut ultra illum quem ei statuetis diem benedictionem ejus non differat; et quod si verae religionis amator est, animo grato, voluntate promptissima jam fecisse debuerat vestra saltem auctoritate jam secundo commonitus ulterius explere non differat. Rogamus ut in opere vestro non confundatur facies vestra, sed incrementum semper habeat gloria vestra, ut sciant omnes quod manus tua haec et tu, Domine, fecisti eam . Valeat dominus meus et Pater dilectissimus. Sicut praecepistis, jam venissem ad vos, nisi de die in nos iteratae calumniae me non impeditum solummodo, sed et compeditum gravissime detinuissent.
(Psal. CVIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
38
EPISTOLA XXXVIII. AD THEOBALDUM CANTUAR. ARCHIEP.
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo et totius Angliae primati, T. frater G. Glocestriae dictus abbas, salutis gaudium et obedientiae famulatum.
Adhuc etiam, domine, incubus ille Cerneliae, quod sui juris non est, audacter occupat, et qui inde expulsus est, ad aliena limina pro defectu justitiae mendicat. Dominus vero Salesberiensis expulsi abbatis inopiae extremae ipsius Ecclesiae desolationi fortasse compatitur, sed nec abbati inopi, nec Ecclesiae jam ruenti aliqua ejus miseratione subvenitur. Mandati vestri litteras devote suscipit, vestro tamen obedire mandato alta nescio qua consideratione omittit. Justitiam itaque, quam alias non invenimus, a vestra jam paternitate requirimus, ut Scotum illum inobedientem vobis manifeste contumacem et improbum, si placet excommunicetis et Ecclesiam ipsam quam diu incubuerit interdicatis. Quod si deinceps comiti Glocestriae de ejiciendo excommunicato vestro praeceperitis, scimus quod nobis obedire non differet, verum domino Salesberiensi obedientiae formam sine mora obediendo praescribet. Vale.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
39
EPISTOLA XXXIX AD EUMDEM.
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo et totius Angliae primati, T. frater G. Glocestriae dictus abbas, salutis et gaudii plenitudinem.
Quia fortis est ut mors dilectio , sicut uni praejudicare non possumus, sic alteri reluctari non valemus. Hinc est, dilecte domine, quod id quod vultis me quoque velle necesse est. Sed quia redeuntes a vobis qui mihi sic alii vero sic loquuntur, precor ut mihi litteras vestrae voluntatis indices per hunc fratrem nostrum mittatis, et quod de me vestro sederit arbitrio ea, qua praeestis et potestis potestate injungatis. Eo vero erga vos animo sum, ea vobis charitate devinctus ut in quo sanctitati vestrae me obedire et placere cognovero, totum leve reputem quod mihi minari potest vel difficultas itineris vel urgens auctoritas obviae potestatis. De caetero frater B. abbas Cerneliae ad sedem apostolicam appellavit. Cum ergo sua omnia in protectione domini papae esse oporteat, a suis tamen persecutoribus non minus nunc quam ante diripiuntur. Unde rogat per me et de hoc precor vestra sit exorata paternitas, ut Ecclesiam suam in protectione domini papae et vestra suscipiatis et ipsam domino A. archidiacono custodiendam committatis, ut et huic ad dominum papam adeundum scilicet quod res habet necessaria conferat, et si quem in loco ipso domino servire cognoverit, ipsi cura diligenti provideat. Itineris nostri diem, si placet, notificetis, quem si usque ad festum sancti Michaelis differri placeret, eos qui nobiscum ituri sunt, fortasse magis paratos haberetis. Valete.
(Cant. VIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
40
EPISTOLA XL. AD ROBERTUM LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
Venerabili domino fratrique charissimo ROBERTO Dei gratia Lincolniensi episcopo, G. Herefordiae minister, gaudia pacis et salutis.
Pro anima mihi res est, et sunt oculi mei ad vos ut impleatis in necessitate hac desiderium meum. Regis ira adversus abbatem Glocestriae et Ecclesiam malevolorum consilio vehementer incanduit; et nisi voluntati ejus abbas ipse infra breve spatium obtemperaverit, terras ipsius Ecclesiae omnes, quae in sua potestate sunt, rex sibi sumere et Ecclesiae ipsi alienare comminatur. Unde quanta de vobis speramus confidentia, preces benevolentiae vestrae porrigimus, ut opponatis vos murum pro domo Israel , et regis iram mitigando, abbatem et Ecclesiam ipsam reconciliare domino regi, et negotium istud juxta possibilitatem Ecclesiae terminare studeatis. In hoc positi estis a Domino, ut per vos bene provideat his qui infra sunt, et quod per se aut per Herefordiensem nequit, per Lincolniensem obtineat Glocestrensis. Ad plene explicandum affectum vestrum multa foret opus litterarum prolixitate. Sed stylum duo comprimunt, quia sapiens docetur paucis et amico suadetur e facili. Sit vobis a dextris Dominus ut in hoc et in omnibus gratiam vobis comparari studeatis. Miles militavit aliquandiu non Deo sed Satanae. Servivit vero excommunicatis vestris mense integro, postquam ipsos excommunicatos esse cognoverat. Nolentes itaque excommunicatum vestrum absolvere nisi per vos, rogamus ut quod in eum justitia dictaverit, misericorditer prece vestra temperetur.
(Ezech. XIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
41
EPISTOLA XLI. AD EUGENIUM PAPAM.
Patri suo et domino, summo Dei gratia pontifici EUGENIO, frater G. Glocestriae dictus abbas, obedientiam humilem, et debiti famulatus obsequium.
Cum suspiret, dilecte Pater, ad vos Ecclesiarum totius Angliae facies admodum desolata, una tamen est Malmesmeriensis Ecclesia, cui nisi cito subventum fuerit, nil jam sibi solatii superest, nisi quod est in adversis pessimum, felicem aliquandiu exstitisse. Nam, sicut ovicula lupi faucibus deprehensa, quo evadat non invenit, sic ipsa castelli quod in ejus fundo simul et atrio situm est, angustata moenibus, et habitatoribus afflicta, totum fere quod facultatis terrenae, perdidit, et quod religionis apud se fovebat et ordinis, evanuisse penitus ingemiscit. Vix est quod ejus calamitati jam possit adjici, cujus et locus in extremam desolationem datus est et filii in dispersionem. Ubi enim a sancti Patris Aldhelmi tempore laus Dei resonabat, illic hodie armata satellitum turba et in omnem, in quam conducitur impietatem, promptissima cohors militum debacchatur. Restat igitur dilecto fratri nostro et ejusdem Ecclesiae abbati domino Petro, vestri pietate consilii Ecclesiam suam et ab infestationibus jam dictis erui, aut ad ipsam penitus non reverti. Si juxta prophetae vocem, gladius Domini exacutus est, ut splendeat limatus est, stet, optamus, in manu percutientis et vindicantis opprobria agminum Dei Israel . Nil equidem misericordius vestra nobis posset charitas exhibere quam in partes nostras quempiam dirigere, qui ea quae Dei et vestra sunt, zelo sciret congruo pertractare. Conservet incolumitatem vestram in longa tempora, qui non dormitat, custos Israel , in Christo dilecte Pater.
(Ezech. XXI) (Psal. CXX)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
42
EPISTOLA XLII. AD JOANNEM DE CANT.
Sedulo majestatis apostolicae defensori, domino Joanni de Cant., frater G. Glocestriae dictus abbas, sales si placet suos intra fines modestiae modo laudabili cohibere.
Quod imitatus apostolum paternarum traditionum caeteris contribulibus tuis amplius et perfectius aemulator existis, laetus audio, zelusque tuus bonus ut incrementa semper excipiat, ampla charitate desidero. Verumtamen, si qua penes nos acta vel dicta sunt, quae ad dominum papam usquequaque pertineant, nolo te, frater, commoveri super hoc, nolo tui Sabbati pacem delicatam aliquatenus exinde perturbari. Ad dominum namque papam appellavimus, et ad ejus nomen tota nobis controversia conquievit. Nomen pacis in commune protulimus, et ad ejus flagrantiam nobis pacifica sunt universa. Ne tamen nomen gratiarum in nostrum tantum commodum, et in ipsius injuriam assumpsisse videamur, nuntii nostri jam in hoc ipso sunt, ut domino papae litteris nostris intimemus, quid a nobis actum sit, et ad ipsum quatenus appellatum. Appellationis itaque vinculum, quod ipsi innexuimus, non ipsi sicut aestimas praesumendo solvere, sed domino papae praesentare curavimus, ut de manu vestra suscipiat unde nos trahat si noluerit, vel si ejus sederit arbitrio nos remittat. Nobis ipsi etenim si jusserit assistere gloriosum, et si permiserit ab agendo quiescere, tutum erit. Non nobis itaque, non nobis, sed nomini suo dabit gloriam , et disperio suo quod volet, cui obediemus in omne quod volet. Cum ergo zelum plane tuum approbem, in hoc tamen discretissimo nostri saeculi viro minime conformaris, quod tibi rumor vagus auctoritas est, et certam reputas ex opinione sola scientiam. Si qua infirmamur in parte, te, charissime, infirma terrae nostrae exploraturum minime aestimabam. Sed ejus gladius fortasse hic est, qui non pacem mittere venit, sed gladium . De caetero, quod adnectis redundare in curiam, me magistro W. Senecam meum bis negasse, benigne consulo, ut in quibus audacter provocas, provideas et prudenter. Qua enim facie me bis negasse contendis, quod diutino labore conscriptum domino et amico poscenti ipse jamjam defero, vel transmitto? Vides ergo, Joannes, quos in vanum conatus dederis, amicum quam sine causa provocaveris, quem si foro loro injusto pertraxeris, quomodo non mihi in meis fatigationibus et expensis condemnaberis, qui innocuum ad damna requiris? Neve ergo liquasse culicem et camelum deglutisse videaris , meae, quaeso, si qua forte est, negligentiae paulisper oblitus, ad magna te convertas. Refrigescit enim charitas et abundant scandala, et late circa regionem Jordanis oriuntur germina, quae falce apostolica recidere judici proveniret ad gloriam, impetenti ad coronam. In his, quaeso, te exerceas; in his ingenium occupes tuum, et quibus exosa lux est, beneficia lucis impertire. In talibus enim tibi poterit gratia collocari, nec fortasse deerit, in cujus possis nomine baptizari. Ages ergo, ut is cui nec Jovis cerebrum, nec Maingenae petasum deesse cognoscimus. Nos domini papae voluntatem, donante Deo, audiemus in brevi, ipsoque vel jubente aderimus, vel remittente gratias exsolvemus. Optamus te valere tibi, et amicis, dum tibi bene est, vel saltem parcere.
(Psal. CXIII) ( sic ) (Matth. X) (Matth. XXIII)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
43
EPISTOLA XLIII. AD JOCELINUM SALESBERIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino, JOCELINO Salesberiensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, seipsum.
Hoc est, dilecte Pater, quod crebris litteris intendebam, ut de negotio quod inter nos est, mihi nec onus augeretur, nec vobis honor aut reverentia debita ulla ex parte minueretur. Sed quoniam quod verebar accidit, et appellationis jam intercurrit auctoritas, precor ut de his quae spectant ad vos negotium ipsum, si vobis placet, expediatis, et nos de remittenda appellatione apud dominum archiepiscopum, quod poterimus exsequamur. Requirit dominus Bernardus sibi cuncta restitui, quae post denuntiatum vobis iter suum ad dominum papam amisit. Postulat ecclesiam de Simun Desberga sibi reddi, et monachos illos per quos sibi haec est orta contentio, secundum mandatum domini archiepiscopi, ad claustra regularia transmitti, et in ecclesia Cern , consilio et auxilio vestro, religione monachis condigna, juxta mandatum domini papae reformari. Super his nobis velle vestrum rescribatis, et in his quae nobis benigne conceditis, nos humiles et obedientes et adjutores habebitis. Valeat sanctitas vestra. Litteras domini archiepiscopi, quae vobis ad praesens mittuntur, ante appellationem factam datas esse noveritis.
[eliae]
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
44
EPISTOLA XLIV. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo, et totius Angliae primati T., frater G. Glocestriae dictus abbas.
Sustinuimus, domine, pacem et non venit; quaesivimus bona, et ecce turbatio . Frater Joannes, Cerneliae monachus, mandati vestri litteras ad comitem Glocestriae deferebat, sicut ipsi nostis, non continentes nisi quod ad pacem et utilitatem ejusdem pertinebat Ecclesiae. Cum itaque Cern egressus, litteras ipsas deferens festinaret ad comitem, quidam filiorum Willelmi Scoti illius quondam abbatis Cern, cum quibusdam aliis paratis ipsi occurrens insidiis, dejectum equo gravissimis afflixit verberibus, ipsoque semivivo relicto, se ad speluncam latronum Cern receptavit. Nec quidem illis in partibus cuiquam dubitare permittitur, quin pater Scotus filio Scoto, hujus operis incitamentum, occasio et materies exstiterit. Uude et haec manifesta sunt, jamjam ad judicium praecedentia. Praeterea jamjam dictus Willelmus, vestro plane rebellis imperio ecclesiasticam per omnia respuens disciplinam, Cern monasterio adhuc incubat, et in ipso sibi totius plenitudinem potestatis usurpat. Cumque toto orbe Britannico lateque patentibus insulis occidentis, Ecclesia Dei vestro se parere glorietur imperio, una tantum est Cern ecclesia, quae, contra vos calcaneum levans praesumptive exclamat: Quae nobis pars cum David, vel quae haereditas in filio Jesse? Filii alieni hi sunt, inveterati pessime, semper claudicantes a semitis bonis . Hi filii Belial quem sibi volunt abbatem constituunt, constitutum, cum volunt, ejiciunt, ejectum revocant cum volunt, et obediunt tantum cui volunt. Cumque ut jumenta pessima in suo jamdiu stercore computruerint , nec solum incontinentiae, et omnis turpitudinis fetorem ex se diu et abundanter emiserint, non fuit justus qui respiceret, vel qui ipsos viae revocando eorumdem animas ad lucrum reportare intenderet. Virgam igitur in manu vestra prophetica, virgam scilicet vigilantem videamus, et locum illum spurcitiarum et criminum quem non incorrectum solum, sed et neglectum penitus obsolevisse cognovimus, ad honorem Dei et vestrum, ad decorem domus Dei et totius ordinis monastici reverentiam purgatum de Ur Chaldaeorum eripi , et in faciem condignam religioni restitui et reparari gaudeamus. Forma vero reparationis, si placet, haec est. Si in praedicti sceleris patratores et consocios sententiam condignam dederitis, et illam domino Salesberiensi denuntiaveritis, si comiti Glocestriae ex obedientia injunxeritis, ut praedictum Scotum amoveat, et si vobis placet, curae et custodiae nostrae committat, si Roberto de Arundel, et Rogero filio ejus, et Roberto de Nicole, sub anathemate praeceperitis, ne Scoti ipsius stultitiam amplius foveant, nec terras Cerneliae occupando, Bernardum vestrum impediant, si Willelmum filium comitis, de hoc ipso commonueritis, si benedictionem vestram scripto publico adjutoribus Bernardi abbatis concesseritis et malefactores ejus sententia maledicti terrueritis. Si zelum etiam domini Salesberiensis suscitaveritis, ut adversus hujuscemodi incandescat, et reprimendo contumaces, in domini Bernardi auxilio non tepescat. Unctio vero sancta edocet vos de omnibus.
(Jer. XIV) (III Reg. XII.) (Psal. XVII) (Joel. I) (Gen. XV)
[elia] [eliae] [eliam] [eliae] [eliae]
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
45
EPISTOLA XLV. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino UCTREDO Landaviensi Dei gratia episcopo, frater G. ecclesiae beati Petri Glocestriae dictus abbas, salutem et debitam Patri charitatem.
Rogamus benevolentiam vestram et expertam nobis toties animi vestri moderationem, ut causam hanc quam adversus fratres nostros de corpore sororis domini Mauricii, jam movistis, sic deducatis, ut nec charitatem minuatis in nos, nec privilegio domini papae contraire tentetis. Habetur enim privilegium, quod vobis opportuno etiam tempore praesentabimus, quo nobis apostolica concedit auctoritas, ut quorumcunque liberorum hominum corpora, qui extrema se voluntate locis nostris in sepulturam concesserunt, absque alicujus praejudicio apostolica auctoritate sepelienda suscipiamus. Rogamus itaque dilectionem vestram ne occasionem quaeratis adversus nos, quominus serviamus vobis, et ab ea quam hactenus erga vos habuimus charitate deferveamus. Parati enim sumus vobis omni loco et tempore tanquam domino deservire, dum vestrae tamen thronum justitiae apostolicae viderimus auctoritati obedire. Valete.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
46
EPISTOLA XLVI. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Patri suo et domino Cantuariensi Dei gratia archiepiscopo et totius Angliae primati T., frater G. Glocestriae dictus abbas, pie velle quae Dei sunt, et actu semper implere.
Sublimitati vestrae, domine, pro amicis supplicare compellimur, qui nec pro nobis audiri digni satis invenimur. Plus tamen eligimus apud Patrem de pietate corripi, quam apud fratres de spreta charitate damnari. Ad vestram vocatus audientiam dominus Landaviensis, multiplicibus se causis excusat, hinc difficultatem itineris, inde suspectas adversantium insidias, et prae caeteris, sui corporis infirma praetendens. Inde vero nuper redeuntes fratres nostri, de quorum fide et veritate non ambigimus, de ipsius infirmitate contestantur. De lecto itaque aegritudinis suae tum etiam per nos supplicando postulat, ut causae praesentis actio usque ad vestrum reditum differatur, sic tamen ut res ipsa quae in controversia est, a fratribus de Goldclive, interim inconcusse possideatur. Qua in re, si nec majestatem vestram minui, nec fratrum vestrorum justitiam impediri videritis, petitioni huic annuendo, nos sicut in caeteris omnibus, sic et in hoc ipso per omnia gratiae debitores efficeretis. Glorificetur in vobis Deus, vestrique corona meriti semper augeatur, in Domino Jesu Christo dilecte Pater.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
47
EPISTOLA XLVII. AD UCTREDUM LANDAVIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino venerabili Landaviensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem et dilectionem.
De vestra erga nos benignitate certo rerum argumento non dubium, si gratiam mentis non aequamus, tamen in quo possumus, vobis obsequi parati sumus. Litteras itaque domini archiepiscopi vobis mittimus, ut attendatis ex his quid vobis factu opus sit, et quod agendum videritis, prudenti cura adimpleatis. Oportet enim, sicut scripsistis, ut possessionem, de qua contenditis, monachis de Goldclive usque ad reditum domini archiepiscopi inconcusse dimittatis, eisque pacem interim de caetero observetis. Sicque faciendo, et judicem poteritis habere propitium, et cum ad causam accingi oportuerit, melius poterit reformari negotium. Valete.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
48
EPISTOLA XLVIII. AD PRIOREM ET FRATRES DE GOLDCLIVE.
Frater G. Glocestriae dictus abbas, dilectis in Christo fratribus domino priori de Goldclive, caeterisque fratribus, salutem et dilectionem.
Paci vestrae et quieti sollicite providens dominus archiepiscopus, vobis istud per me denuntiat, ut prosequendae causae, quam adversus dominum Landaviensem habetis, hac vice operam non detis. Placuit enim serenitati ejus, ut actio ipsa usque ad octavas Epiphaniae, vel ad reditum ejus deinceps differatur, sic tamen ut possessio quae in controversia est, a vobis interim inconcusse possideatur. Dominus enim Landaviensis, sicut scripto suo testatur, hoc idem annuit, et vobis interim pacem se per omnia servaturum , compromittit. Valete, et paternae circa vos gratias reddentes affectioni, ejus per omnia consiliis acquiescite.
(Isai. XXVI)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
49
EPISTOLA XLIX. AD SIMONEM WIGORNIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino S. Wigorniensi Dei gratia episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutem, et si quem potest, ex charitate famulatum.
Rogat nos Radulphus de Wirecestria, ut apud sublimitatem vestram pro ipso interveniamus. Sed in re ista petere nil audemus, nisi quod honori vestro et saluti ejus utile judicamus. Scimus enim « non dimitti peccatum, nisi restituatur ablatum. » Sed hoc in his verum est, quibus facultas suppetit, qua possint ablata restitui. Quae si forte defuere, licet quod ablatum est ex impossibilitate non redditur, tamen cordi contrito et humiliato venia non negatur . Unde poenitentem hunc si vestra adverterit discretio, debet quidem ad ipsum absolvendum prudens admitti dispensatio, ut quod minus est in ablati restitutione, abundet in severitate poenitentiae. Ideo quantum licet, vestrae supplicamus benevolentiae, ut memor illius calamum quassatum non conteras, et linum fumans non exstinguas , accepta securitate non redeundi ad vomitum, et injuncta simul poenitentia eum in spiritu lenitatis revocetis, et erroneam ovem, si fieri potest, ad caulas Domini pio humero reportetis . Valete.
(Psal. L) (Isai. XLII) (Luc. XV)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
50
EPISTOLA L. AD ROBERTUM HEREFORDIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino ROBERTO Herefordiensi gratia Dei episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, salutis gaudium, et obedientiae famulatum.
Instanti necessitate compellimur, ut de negotio quod vobis prae manibus est, a dominis et amicis nostris ad dominum papam subsidii litteras expetamus. Rogamus itaque benevolentiam vestram, ea qua de vobis charitate confidimus, ut nobis litteras vestras ad dominum papam concedatis, quibus fratri nostro Bernardo abbati Cerneleiae testimonium quale vel de ipso forsitan audistis, vel a religiosis fratribus audire potuistis, praebeatis. Quem enim tam doctrina, quam vita dignum commendatione cognovimus, ab amicis veritatis in ipsa sponsi praesentia commendari cum fiducia postulamus. Et quoniam ipsi adversus aliquot fratres Cernelienses causa est, rogamus ut et de electione ipsius, et expulsione, et de ipsa Cerneliensis ecclesiae dissolutione, quod in ore omnium est, et quod ipsi verum esse et causae nostrae prodesse cognoveritis, adjiciatis. A domino et amico magna exposcimus, cui in magnis etiam et arduis obedire et obsequi non recusamus. Vos Deo denique valere optamus, in Christo dilecte Pater.
http://viaf.org/viaf/79147743
[]
Gilbertus Foliot
51
EPISTOLA LI. AD JOCELINUM SARISBERIENSEM EPISCOPUM.
Patri suo et domino J. Saresberiensi episcopo, frater G. Glocestriae dictus abbas, miseris non plus irasci quam satis est.
Stilus humilis est, et submissa materia, exorare pro jam mortuo, ut, ipso agente satis, et Patre tandem miserante, quoquomodo revocetur ad vitam. Gladio spiritus, quod est verbum Dei , praecidisti Alardum jamdiu a vita, quod utinam non meruisset, aut si meruit, spiritum apud vos utinam condigne satisfaciens invenisset! Quod actum quia nondum est, pulsamus ad ostium non amici solum, sed et Patris et domini, si quomodo tandem aperiatur nobis, et audiatur clamor noster in intimis, ubi in cubili conscientiae bonae amicus idem et dominus cum pueris suis, qui sunt purificati jam animi, delectatur et opime requiescit. Speramus enim quod in necessitate recurrenti ad vos, nec pro pane lapidem, quod est repulsa durissima, nec pro pisce serpentem quae laboriosa est, et in dolo protractio, nec pro ovo scorpionis novissima porrigetis . Dignum est e manu pontificis alia longe donativa splendescere. Quorumdam gloria est, sed non apud Deum, miserorum plus laetari casu quam de reditu gloriari. Longe monet aliter, qui redeunti in amplexus occurrit. Rogamus itaque, dilectissime in Domino, ut injuriarum paulisper immemor ad se redeat ille vester in nullo unquam degener sanguis, et se tum demum victum aestimet, cum sibi jam supplicatur a victis. Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum et pulicem vivum . Si de libertate Ecclesiae quae sancta sunt in corde vestro disponitis, si fratres et coepiscopos nostros in ecclesiis de manu laicorum emendis, ut nec eis personas praesentare liceat, omnes anteire proponitis, totum hoc quidem laudabile est, ut religio semper collocetur in summo, sed, quaeso, non tam aspere requiri a minimis quod nondum attentatur in summis. Scitis equidem quam sit periculosa desperatio. Quid si immoderate persequentem Asahelem lancea Abner exceperit? Videte, ne de manu vestra sanguis utriusque requiratur . Consuetudinis, ususque longaevi non vilis est auctoritas, et ubi non peccatur in Deum, tolerabile est, ut radicibus suis antiquitas inconcussa permaneat. Si nobis indulgetis, quod omnes coepiscopos vestros suis omnibus indulgere notissimum est, quis unquam, obsecro, reprehendet? Scio apud quem mihi sermo est, apud Patrem et dominum, cui innata bonitas animi, totum quod laudabile est, persuadet. Alardum quacunque involvatis amaritudine, dum sibi tantum personam praesentare liceat, quae in ecclesia de Finchehamestude, vestris per omnia mandatis obediat et acquiescat. Valete.
(Ephes. VI) (Luc. XI) (I Reg. XXIV) (II Reg. II, 23.) (Ezech. III)
http://viaf.org/viaf/79147743
[]