author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Symmachus papa
4
EPISTOLA IV (OLIM XII). AD AVITUM EPISCOPUM VIENNENSEM. Cur inauditam causam judicare noluerit: quodque leges sint aliquando solvendae.
Dilectissimo fratri Avito Symmachus.
Non debuit caritatem tuam offendere quod ad fratrem et coepiscopum nostrum Aeonium nuper rescripsimus. Non enim juri tuo, dilectissime frater, praejudicatum fuit, cum nos, inaudita parte et absque competenti instructione non posse judicare respondimus. Unde fraternitati tuae salvum est allegare, quod putaverit allegandum et proponere quod viderit proponendum. Nam licet confusionem provinciae a praedecessore nostro sanctae memoriae Anastasio episcopo praeter Ecclesiae consuetudinem et antiqua praedecessorum nostrorum statuta factam esse dixerimus et non esse tolerandam; attamen si ea quae fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum, quia quod fit praeter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus laedit. Nam quamvis a patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sint custodienda, nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur, quod et ipsa lex cavisset si praevidisset. Et saepe crudele esset insistere legi cum observantia ejus esse praejudiciabilis Ecclesiae videtur; quoniam leges ea intentione latae sunt, ut proficiant, non ut noceant. Quamobrem pergat dilectio tua, rationes quae praedecessorem nostrum ad tractandam praedictam confusionem impulerunt ad nos dirigere, ut et sciamus quid fuerit statuendum, et in Domino laetemur beatae memoriae Anastasium nihil fecisse retractandum. Deus te incolumem servet, frater dilectissime. Data III idus Octobres, Avieno et Pompeio consulibus .
(Anno Christi 501)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
5
EPISTOLA V (OLIM IV). AD MAXIMINUM PATAVINUM. Qua ejus virtutes describuntur.
Dilectissimo atque carissimo fratri Maximino Patavinae Ecclesiae episcopo, Symmachus episcopus in Domino salutem.
Prodit religiosae votum conscientiae, mens laudibus devota pontificum: assertio ingenii est, Deo obsequentibus mancipare quod loquimur, in quorum praeconiis forte angustus sermo vulget imperitiam, manifestat tamen, si abstineatur, infantiam. Quis mendicam narrationem aestimet, quam vota locupletant? Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum. Qui vice Dei judicat, non desiderat picta alloquia , sed quae infucatus commendat nitor ingenii: quia in his etiam sine amore blanditur eloquentia, in illis splendorem suum veritas nuda commendat. Sine phaleris est omne quod dictat affectio: ad unguem fabricantur illa, quae volumus non tam speciem recti habere quam similitudinem. At te, venerabilis mihi antistes maxime, sermo est, cui cum meritorum testimonio virtus coepit a vocabulo, in quo actus eloquitur qui nomen appellat. Provida parentum diligentia tuorum prius te eligi voluit, quam probari. Te olim saecularibus inhaerentem titulis, castrensis sudor excoluit, et ad Ecclesiae gubernacula pars adversa solidavit, sicut Dominus loquitur in Evangelio: Qui in minimo fidelis, et in magno fidelis est . Te sacrum judex et consilii comitem meruit, et laboris. Bene, venerandis initiandus altaribus, et in laica conversatione quod sacrum esset, elegisti. Tu pudicitiae in illa aetate custos inventus es, in qua et lex obsequitur desideriis. Satis enim est, pueritiae ambitum, quam licentia fulcit, horreri . Christus milites suos, quos in personam ducis attollat inter acies quaerit hostiles. Adscitus Ecclesiae, pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit advena benignitas, quae naturae innixa radicibus, de cano flore germen ostendit. Temporalo enim est omne quod fingitur: perpetuum quod cum aetate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse, sed praemii. Alii vulgari gratia lenocinante commendantur : tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. Manet te singularis sapientia, quae licet generaliter optanda est, tamen existit in magistro necessaria. Frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet aestimare pondus officii. Vilissimis comparandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est honore praestantior. Dedit tibi apicem res judicii, non favoris. Dignus pontifice amor est, quem censura conciliat. Devenustat institutoris genium , qui per solam gratiam vult placere. Tu his eruditus et formatus coeli beneficiis, plus agendo populum institues quam docendo. Illa monita discipulorum conscientiam erudiunt, quae probantur exemplo. Sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quasi testem metuunt, qui peccare disponunt. Nascentibus culpis metus et reverentia tua negat effectum . Qui inter exordia occurrit vitiis, et occasionem lapsuum adimit, et concupiscentiae purgat auctorem. Haec beatitudini tuae quasi strictim pro linguae meae commendatione dedicavi: si precibus tuis vitae successus arriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo; ut quae universis nota sunt, mansuris in posterum litteris, quatenus gaudeat aetas secutura, serventur.
(al., colloquia) (al., eligere) (Luc. XVI) (al., horrere) (al., Alius vulgi ora g. l. commendat) (al., ingenium) (al., affectum)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
6
EPISTOLA VI (OLIM V). AD CAESARIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Caesarii consultationibus respondet. I. II. III. IV. V. VI.
IV. Ut raptores viduarum, vel virginum, ab Ecclesiae I. Ut res Ecclesiae non alienentur. II. Ut nullus honorem praemiis accipiat. III. Ut laici per gradus ad sacerdotium provehantur. communione pellantur. V. Ut viduae vel virgines continentiam professae non nubant. VI. Ut nullus per ambitum ad episcopatum accedat.
Dilectissimo fratri Caesario Symmachus. Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae gratanter annuere de singulis quae ab apostolica sede concedi supplicas , quod a Patrum cautela et provisione non discrepat. Et quamvis ecclesiasticae regulae pene omnia comprehendant, tamen superfluum esse non credimus, denuo quae sunt saepius interdicta repetere. Possessiones igitur, quas unusquisque Ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis atque contractibus , vel sub quocunque argumento non patimur: nisi forsitan aut clericis honorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis necessitas largiri suaserit: sic tamen ut haec ipsa non perpetuo, sed temporaliter donec vixerint perfruantur. Illud magnopere commonentes, ut hi qui non Dei gratia, sed promissione rerum ecclesiasticarum praemiis ad sacerdotium conantur accedere, desideriorum talium priventur effectu. Qui aut ab hujusmodi se intentione cohibeant, aut vindictis canonum sciant se sine dubitatione subdendos. De laicis personis decernimus, ne facile ad sacerdotium permittantur accedere, quibus et tempora, et gradus constituti sunt, per quos ad hanc dignitatem debeant adspirare: quia quicunque sine instituto promovetur, non facile caret offensa, et sine experimento non potest quis electionis obtinere sententiam. Raptores igitur viduarum vel virginum, pro immanitate tanti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo, qui Deo sacratas virgines, vel volentes, vel invitas, matrimonio suo sociare tentaverint: quos pro tam nefandi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus. Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae in religioso proposito diuturna observatione permanserunt. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit. Nullus itaque per ambitum ad episcopatus honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat quod religiosis et Deo servientibus inurat opprobrium? Si quis episcopatum desiderat, data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat: nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere, adhibito cujuslibet generis timore, compellat, vel praemiis aliquibus hortetur. Decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Hortamur itaque ut pro catholicae religionis intuitu, et Ecclesiarum pace, haec universi fideli ac devota mente custodiant: quia non est dubium praevaricatores interdictorum talium juxta venerandos canones propriae communionis subire jacturam. Haec tamen ad omnium episcoporum volumus perferri notitiam. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII idus Novembris, Probo viro clarissimo consule .
(al. postulas) (al., nunc) (al., distractionibus) (al., promissa) (al., reprimantur) (al., Qui autem se a. h. in. non cohibent, vindictis, etc.) (al., inducat) (Anno Chr. 502)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
7
EPISTOLA VII (OLIM VIII). AD ORIENTALES, ETC.
Quod fieri plane cupimus, si quae scribimus, impleantur. Nullus stupeat servatum hactenus nos nunc solvisse silentium, cum prudentissimi Salomonis ista vox personet: Tempus loquendi, et tempus tacendi . Quia taciturnitatem praesens tempus expugnat: nam inter caetera quae accidunt, silere, nec fidei stimulis excitari, magni constat esse fastidii. Quippe ubi religionis reverentia et summa concutitur, aptum juxta divinam Scripturam dicere, eos qui sunt mites, debere esse pugnaces. Siquidem et spiritualis quaedam Deo accepta congressio inde et laudabiliter universa tolerat, ne quisquam a divina caritate separetur, et vos quidem docere quod doceatis, grave onus pudoris, sed necessarium et utile tales admonere: nec enim congruum illis religiosae afferre dogmata disciplinae, a quibus institutionis ipsius exspectatur plena perfectio.
Sed breviter clara perstringemus. Cui incognitum, Constantinopolitana Ecclesia qua Nestorii contagione laboravit? Nestorii, inquam, qui quasi putre corporis membrum a societate catholicae communionis excisus est. Ubi terrarum non praedicatur congregatio Chalcedonensis sancti concilii, quae Eutychetem et Dioscorum, duo nomina famosa et magnae perfidiae, unius sententiae integritate damnavit, iniquitatis complices uno spiritu divinis dogmatibus adversa sectantes? Quis Petrum et Timotheum praefatorum vernulas ignoravit, propugnatores intentionis addictae, auctores ac magistros suos saevo errore vincentes? Illum Timotheum loquimur patricidam, qui sanctae recordationis Proterio superstite, non solum ecclesiam non religiosis auctoribus occupavit, verum etiam effusionem pii sanguinis ad crimen pervasionis adjecit. Ipsius nempe damnationem universalis est Ecclesiae vox locuta, dum cum nomine quoque Christiani honoris exueret. Ejus Petrum sequacem notum fecerunt orthodoxorum plurimae passiones, in quibus ille virtutem animi sui exsultavit ostendere. Novit hunc Ephesus cum tota societate Dioscori, ubi cum praedicto auctore peccati finem sancti Flaviani operatus innotuit. Tacenda sunt Antiochiae mala, ubi per alterius Petri nefanda ludibria reverendum sacerdotii nomen irrisum est. Quis Apamiae et Tyri gemitus, tragicis criminibus comparandos, vel si solis vacet, digna possit lamentatione deflere? Quid Acacium? qui quasi boni sui fascino gravatus, quae Basilisco imperante praemiserat, novo exemplo pene deprehensus est adversus seipsum dicens sententiam, illos mutata voluntate defendens, quos prius gloriosum putavit addicere , et laborans sociare fidelibus quos dudum haereticos manifestae praevaricationis ostenderat: propter quod maxime fugiendus, et designato superius damnatorum agmini coaequandus, illa propter quae fidelis probatus est dissolvens, permixtus his per quos laesio Ecclesiae generalis evenit. Adversus hos si Patrum dogmata ratio suadet esse servanda, cogitate, si possunt ea majori transgressione calcari, quam nunc per eos qui in partibus vestris Eutychetis dogmata rediviva resuscitant. Si vero tanquam infirme constituta sententia, sine piaculo negliguntur, citra ullum robur credulitatis nostrae summa subsistit, semper succedentibus novis, vetera constituta solventibus. Quando enim paternarum regularum despiciuntur inventa, nec eorum quae bene instituta sunt firmitas vindicatur, hujusmodi impietates necesse est fidei supervenire. Nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur, et instituta Patrum reverenda calcantur. Et quis non vitae mortem justa electione praeponat? Ubi catholicae fidei adoranda reverentia? Ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? Ubi doctorum veterum fidelis auctoritas? Ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nudari, ne de spe aeternae haereditatis excideret, quasvis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni judicaretur indigna? Nam nulla majora documenta sunt fidei, quam ubi temporis ratio suadet vitam subdere passioni: et ideo qui pro ea periculum persecutionis subire meruerit, dignum se coelestis ostendit esse militiae. Christus nos pio sanguinis pretio comparavit gratiae libertate concessa, nihil invenientibus humanis operibus, quod dignum tanta mercede tribuerent. Atque ideo ubi religionis injuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum. Unusquisque ergo exsilia et peregrinationes tanquam domum patriamque respiciat; ne desideriis retentus humanis, Christi societate privetur. Ecce tempus quo repetit fides milites suos, et inclamat ad defensionem sui fervorem gratiae consecutos. Fidem ipsam dicere judicemus. Ecce tempus optabile, ecce fructuum congregatio desiderata fidelium, parvis passionibus munera magna compenset. Pluribus caritatem vestram pro dispensatione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus est vocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et Patrum docemur exemplis, qui per damna humanarum rerum, coelestium nobis ostenderunt argumenta virtutum? Ergo pronuntiemus intrepidi claras Ecclesiae cum magna fiducia disciplinas. Longe sit a nobis prophetae sermo dicentis: Et sacerdotes vera celaverunt . Quem enim latet, discipulorum scientiam a doctoribus exigendam? et quod non pronuntiatum laedit sequaces, hoc constat periculosum esse tacentibus. Necesse est enim apud eos laborare veritatem, apud quos non manifestatum latet sub veritatis colore mendacium, magnum robur ad impugnantium fidem, quandiu adversus eos prolatae sententiae non viriliter asseruntur. Sed de vobis dicere opto meliora: ut ea quae per improbos confusa sunt, per vos correctionis remedium consequantur. Non est tam durum decipi quemquam, quam deceptum in errore persistere. Malum hoc et malis omnibus gravius, cum a corpore suo membra dissentiunt. Nam etsi non sigillatim occupet omnia lineamenta debilitas, necesse est tamen juxta apostolicam vocem, totum corpus ex parte praegravari. Unde addictorum fugienda communio, juxta beatum Apostolum: Pronuntiationem fidei nullus erubescat: virtus est enim omni credenti . Declinemus sacrilegum Eutychetis errorem cum Manichaea malitia congruentem; communionem quoque eorum qui sunt a talibus educati, pari intentione vitemus, qui nunc quasi morbum et contagium Ecclesiis partium vestrarum tentant irrepere. Nemo se separet cum praedictis, et ferre tempestatem dissimulet, donec portum verae fidei ab eorum communione separatus introeat. Quae quidem amans moneo, non odio persequens accuso. Nam qui culpanda vituperat, nec utilia subministrat, exprobrantis habet potius studium, quam amantis affectum: et qui cohortatur ad profutura, vehementius boni propositi designat imaginem, ut ferventius utilia expetantur, invitans. Propter quod, fratres, illius bonae Ecclesiae desiderantes unitatem, et beatum decorem sanctae concordiae praesumentes, dicamus cum sancto David: Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum : et ut de vobis apostolus Paulus dixerit: Vos autem omnes fratres in Christo uno estis . Donec enim unitas non redeat, nullus ambigat tandem nihilominus esse ventura, quae in Constantinopolitana nuper Ecclesia contigerunt; de quibus mihi pariter ingemiscere necesse est et tacere. Nam qui apostolicae sedis admonitionem negligendam esse crediderunt, merito inciderunt in ea quae evenire solent solatio destitutis. Si quis ergo salutem propriam cogitans servare cupit apostolica judicia, cum a praefatorum se labe sejunxerit, nostrae communionis se noverit sine dubitatione participem. Quia si ab eorum, quos apostolica sedes damnavit, non se societate removerit, sciat nullo colore, nullo figmento, nullaque calliditate ecclesiasticae se custodiae posse subrepere: quia sicut illos, qui se a suprascriptorum, hoc est Eutychetis, Dioscori, Timothei, Petri et Acacii venenis dissociant, libenter amplectimur; ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subrepere possint, semper invigilat. Et alia manu: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data octavo idus Octobris post consulatum Felicis viri clarissimi.
(Eccles. III) (Luc. XXII) (al., abjicere) (al., recidiva) (quis hoc fidelium patienter accipiat?) (al., augmenta) (Thren. II) (Rom. I) (Psal. CXXXII) (I Cor. XI) (al., eadem) (Anno Chr. 512)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
8
EPISTOLA VIII (OLIM IX). AD EPISCOPOS GALLIAE. Confirmat divisionem provinciae inter Viennensem et Arelatensem Ecclesias a Leone papa constitutam.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Gallias consistentibus, Symmachus.
Sedis apostolicae instituta praedicanda sollicitant, ut de concordia universalis Ecclesiae, quae toto orbe diffusa est, pervigili cura tractemus: quae tunc praecipue efficacius adolescit, si ea quae a Patribus statuta sunt, aetas subsequens reverenter observet. Caesarius siquidem frater et coepiscopus noster, metropolitanae Arelate civitatis sacerdos, ecclesiae beati apostoli Petri liminibus praesentatus, ea quae pridem de privilegiis Ecclesiarum constituta sunt, nostris postulavit innovari sermonibus. Cuncta igitur inter Ecclesias Arelatensem et Viennensem a decessore nostro beatae recordationis Leone papa quae super hac parte ordinata sunt, Ecclesiae Romanae fidelis declarat instructio. Atque ideo ne ea quae semper veritatis est aemula, sibi aliquid vindicare queat oblivio, et prioris decreti vigor temporis diuturnitate vergat in senium, necessarium duximus olim promulgata in lucem reddere nostris affatibus. Idcirco quemadmodum decessor noster Leo papa dudum cognitis allegationibus partium definivit, parochiarum numerum, vel quantitatem Arelatensi et Viennensi sacerdotibus deputandam, et nos praecipimus nullius usurpatione transcendi; sed ut ante praediximus, juxta indulgentiam supradicti pontificis, Valentiam, Tarantasiam, Genevam, atque Gratianopolim oppida Viennensis antistes juri suo vindicet; nec quidquam amplius ab his quae semel ab apostolica sibi sede concessa sunt, aestimet praesumendum. Alias vero parochias vel dioeceses cunctas privilegio et honore suo Arelatensis episcopatus sub temporum continuatione defendat. Nec enim observatio et vetustatis reverentia custoditur, si amplius de humilitate gloria sacerdotalis attollitur. Proinde, fratres carissimi, singuli honoris sui distributione contenti, nec per saecularia patrocinia, nec per cujuslibet excusationis obtentum, illicita praesumptione terminos concessae potestatis excedant. Studere siquidem unusquisque debet devotionis officium magis gratia quam de ambitione, ne et Domini nostri offensam et humanam in se lacessat invidiam. Tacere nos ista commissae dispensationis jura minime patiuntur: ut et de his qui ecclesiasticis regulis obsecundant perseverantibus in concordia sedis apostolicae gratulemur, et illi qui catholicis disciplinis obtemperare destiterint, ab Ecclesiae gratia et caritate se alienos ostendant. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data idibus Novembris, Probo viro clarissimo consule .
(Anno Chr. 502)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
9
EPISTOLA IX (OLIM X), AD CAESARIUM ARELATENSEM. Respondet praecedenti.
Dilectissimo fratri Caesario Symmachus.
Qui veneranda Patrum statuta custodit, amicum se absolutae religionis ostendit; et qui providet ut locum excessibus non relinquat, demonstrat se de bono gratiae cogitare. Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur; et quod vetustas praestitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare praesumptio. Sic tamen, ut caeterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent: quia nec potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quae Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea quae, tam in Galliae quam in Hispaniae provinciis, de causa religionis emerserint, solertia tuae fraternitatis invigilet: et si ratio poposcerit praesentiam sacerdotum, servata consuetudine, unusquisque tuae dilectionis admonitus auctoritate conveniat: et si Dei adjutorio controversia incidens amputari potuerit, ipsius hoc meritis applicemus: alioquin existentis negotii qualitas ad sedem apostolicam te referente perveniat, ut cunctis ordine suo peractis, unde inimicus bonitatis sibi blandiatur, locum invenire non possit. Igitur, quemadmodum supra diximus, per singulas ecclesias beneficia quae sunt diu custodita serventur. Et si tam Ecclesiae Aquensis antistes, vel alius quilibet, metropolitano pontifici juxta canonum definitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit subdendum se, quod non optamus, ecclesiasticae disciplinae. Et in hac parte magnopere te volumus esse sollicitum, ut si quis de Gallicana vel Hispania regionibus, ecclesiastici ordinis atque officii, ad nos venire compulsus fuerit, cum fraternitatis tuae notitia iter peregrinationis arripiat; ut nec honor ejus per ignorantiam aliquam contumeliam patiatur, et ambiguitate depulsa a nobis animo securo in communionis gratiam possit admitti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III idus Junias, Flavio senatore viro clarissimo consule .
(Anno Chr. 514)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
10
EPISTOLA X (OLIM VI). APOLOGETICA ADVERSUS ANASTASII IMPERATORIS LIBELLUM FAMOSUM, QUOD PONTIFICEM OB LATAM IN SE EXCOMMUNICATIONIS SENTENTIAM PROSCINDEBAT.
Ad Augustae majestatis Gratiani imperatoris epistolam octo libris beatus respondit Ambrosius, quia pro fide catholica et illum non piguit prolixius praedicare, et hic non fast divit gratanter accipere. Haec dixerim, ut si modum libelli promendo collegerim, non existimer quae non oportuit locutus. Si mihi, imperator, apud exteros reges, eosque totius divinitatis ignaros, pro fide catholica dicendum foret, quidquid ejus veritati rationique congrueret, etiam praetenta morte perorarem. Vae mihi erit si non evangelizavero , meliusque est jacturam vitae praesentis incidere, quam sempiterna damnatione puniri. Verum tu si Romanus imperator es, etiam gentium barbararum legationes debes clementer admittere. Si Christianus princeps es, qualiscunque praesulis apostolici debes vocem patienter audire. Contumelias tuas, imperator, quas sub divino judicio ipse perpendis, utrumne in me religiosa mente profuderis, fateor vel mei causa, vel tui dissimulare me non posse. Mei causa, promissionem Domini recolendo, dicentis: Cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, propter justitiam gaudete . Tui autem, quia nollem sic meam gloriam provenire, ut te possit non mediocriter onerare. Et ego quidem dominicis et apostolicis eruditionibus institutus, benedictionem studeo tuis, imperator, referre maledictis, contumeliis honorificentiam reddere, et odiis redhibere caritatem. Sed vide, quaeso, ne ab eo qui ait: Mihi vindictam, et ego retribuam ; quantum a me remittitur, tantum a te cumulatius exigatur. Quid enim Christus dicat de his qui vel nimirum in eum credentem scandalizaverint, Evangelium referat, non mea voce promatur. Sed fortasse dicis, imperator, potius te esse minimum, qui credas in Christo, et de te hoc rectius accipi, et me esse scandalizantem tuam fidem. Christus itaque Deus veraciter totus, et totus homo est sic conceptus, sic conversatus in saeculo, sic passus, sic apud inferos, sic resuscitatus, sic cum discipulis apparens, sic elevatus in coelum, sic exinde dictus est esse venturus, sic hodieque in coeli regione persistit, dicente Apostolo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter , et certe de eo dicit, quod nunc est ipse. Ergo ille est minimus, qui sic credidit in Christum. Sed hujusmodi in Christum credit qui in integrum. Christum credit, non in semi-Christum, et ideo non Christum, quia Christus non nisi integer. Integer autem non nisi hujusmodi. De tali ergo in se credente dicit: ipse etenim minimus ejus, et parvus est: pro quo scandalizato quid promiserit, ipsius, ut dictum est, melius verbis ostenditur. Fortasse dicas, imperator: Sed ego quoque talem Christum credo, et ideo inter ejus minimos jure connumeror. Hoc gravius, si et talem credis, et talem non credentibus communione misceris. Non solum, inquit Apostolus, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus . An communicare non est consentire cum talibus? Proinde aut dece alios non esse, aut longe gravius, ut dictum est, contra notam sibi erit tendere veritatem. Contumelias igitur, imperator, quas in meam proferendam putas esse personam, utinam quam mihi gloriosae sunt, ita te gravare non possent! Domino meo dictum est a quibusdam: Daemonium habes, vorator ; De fornicatione natus : et putas quia ego debeam mihi dolere? Quam talia proferenti cautum est, et divinis legibus et humanis? In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum . Quid cum et humano et cum humano te examinante judicio falsa fuerint approbata? Quid facies, imperator, in divino judicio? An quia imperator es nullum Dei putas esse judicium? Taceo quod imperatorem accusatorem esse non conveniat. Postremo iisdem divinis humanisque legibus nemo possit esse accusator et judex. Nunquidnam sub alieno judicio dicturus es causam? vel accusator astabis? Dicis esse me Manichaeum. Nunquid ego Eutychianus sum, vel Eutychianos defendo: quorum furor maxime Manichaeorum suffragatur errori. Roma mihi testis est, et scrinia testimonium perhibent, utrum a fide catholica, quam in sede beati apostoli Petri veniens ex paganitate suscepi, aliqua ex parte deviaverim. Procedat aliquis, et qualibet ratione convincat: alioqui convicia sunt ista, non criminum probamenta. Nescio utrum quibus objicitur falsum, an falsis objectoribus inimica dicentibus me non ordine consecratum. Inter imbres lapidum totus evasi: judicavit Deus. An quia imperator es, divinum putas contemnendum esse judicium? Sed fortasse dices, etiam indignantem Deum noxia quaeque plerumque permittere. Scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos . Ostende ergo quid existimes arguendum, ut iratum maxime Deum, quae non convenerant, permisisse demonstres. An quia Eutychianis nullatenus acquiesco? Me quidem ista non sauciant, sed te palam aperteque demonstrant meum cogitasse honorem repellere, quem interventu suo beatus Petrus imposuit. An quia imperator es, contra Petri niteris potestatem? Et qui Petrum Alexandrinum recipis, beatum Petrum apostolum in suo qualicunque vicario calcare contendis? An bene factus essem, si Eutychianis faverem? si Acacii nomini communicarem? Latere non potest cur ista praetendas. Conferamus autem honorem imperatoris cum honore pontificis: inter quos tantum distat, quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu imperator a pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, poenitentiam rogas. Postremo tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe aequalis honor est. Nec te putes mundi pompa praecellere: Quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus . Itaque videris quid te deceat. Tamen cum in accusationem proruperis, tam in divinis legibus quam humanis pari mecum sorte consistis; in qua cariturus honore summo si fuero, quia id mavis, te accusante convictus, amissurus pari ratione, si non conviceris dignitatem. Sit istud in mundo judicium, spectante Deo et angelis ejus, spectaculum omni saeculo simus, quo aut sacerdos bonae vitae, aut imperator religiosae modestiae consequatur exemplum. Quia his praecipue duobus officiis regitur humanum genus, ut non debeat aliquid eorum existere, quo valeat offendi divinitas, maxime cum uterque honor videatur esse perpetuus, atque ita humano generi ex alterutro consulatur.
Precor, imperator, pace tua dixerim, memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate: quia etiamsi haec sub humano praevenere judicio, sub divino necesse est ut discutiantur examine. Fortassis dicturus es, scriptum esse: Omni potestati nos subditos esse debere . Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Caeterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Caeterum si tu Deo non deferas, non potes ejus uti privilegio, cujus jura contemnis. Dicis quod mecum conspirante senatu excommunicaverim te. Ista quidem ego, sed rationabiliter factum a decessoribus meis, sine dubio subsequor. Dicis quod male te Romanus tractet senatus. Si nos te male tractamus, suadentes ut discedas ab haereticis, tu nos bene tractas, quos vis sociare praecipitanter haereticis? Quid ad me, inquies, quod egit Acacius? Recede ergo, et nihil ad te. Nam si non recedis ab eo, pertinet et ad te. Relinquamus uterque mortuum. Et nos hoc petimus, ut nihil ad te pertineat quod egit Acacius. Tu nos facis objicere tibi, qui vis ad te pertinere quod egit Acacius. Nos vitamus quod egit Acacius; vita et tu: et ad utrosque non pertinet quod egit Acacius, ut possis sine iis quae egit Acacius cum ea quae ad nos pertinet causa conjungi, ut possis sine Acacio nostrae communioni sociari. Nos non te excommunicavimus, imperator, sed Acacium: tu recede ab Acacio, et ab illius excommunicatione recedis. Tu te noli miscere excommunicationi ejus, et non es excommunicatus a nobis. Si te misces, non a nobis, sed a teipso excommunicatus es. Ita fit ut in utroque, sive discedas, non sis excommunicatus a nobis, sive non discedas, non sis excommunicatus a nobis. Catholici principes quidem semper apostolicos praesules institutos suis litteris praevenerunt, et illam confessionem fidemque praecipuam, tanquam boni filii, quaesierunt debitae pietatis affectu, cui noscis ipsius Domini Salvatoris ore curam totius Ecclesiae delegatam. Quod quia per occasiones fortasse publicas tua creditur praeteriisse tranquillitas, ne magis honorem meum quam sollicitudinem dominici gregis appetere judicaret, appellare non distiti meis te sponte colloquiis. Vulgatum fuisse designas, quod tua serenitas directa militari manu compelleret eos qui se a contagione perfidorum multis temporibus abstinere delegerint, vi et armis in praevaricatae communionis consortia detestanda. Ubi te, rerum humanarum princeps, qualiscunque sedis apostolicae vicarius contestari mea voce non desino, ut te memineris hominem quantalibet sis mundi potestate subnixus, circumspiciasque cunctos, qui ab initio dogmatis Christiani catholicam fidem diverso proposito persequi vel affligere sunt conati, quemadmodum ipsi, qui intulerint ista praevalendo, defecerint, et orthodoxa veritas hoc praevaluerit magis, quo putaretur oppressa: quae sicut sub insectatoribus suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Miror si non humanus sensus intendit, praecipue qui se Christiano vult vocabulo nuncupari, inter illos sine dubio deputandum, qui rectam confessionem communionemque Christianam variis superstitionibus impugnare sunt nisi, dum hanc et ipsi quocunque modo percellere moliuntur. Quid interest enim, utrum paganus, an, quod est deterius, sub nomine Christiano veram sinceramque traditionem apostolicae regulae conetur infringere, atque in hanc prorumpere caecitatem, ut cum in illis regionibus, cunctae prorsus haereseos opiniones suas habeant publice licentiam profitendi, sola catholicae communionis libertas putetur ab iis qui se religiosos existimant subruenda? Quae si putatur error cum caeteris, quibus illic facultas est agere, sinatur erroribus. Sin integritas aestimatur, sequenda potius fuerat quam violenta persecutione vastanda. Nec eam probantur insequi potuisse, nisi prava sectantes. At ne ipsi convincerentur errare, repellere cogitarunt, quo nutabantur errantes, malentes non assectari quod justum est, sed potius submovere quo docerentur injusti. Sic recessit ab humanis mentibus Deus, ut obstinate contra jus voluntatem non aspiciant, et in isto saeculo divinum non deesse posse judicium, et post hujus vitae cursum illi sit tremendo non defuturus examini, sub quo perniciosarum studia modis omnibus actionum discussa patefiant, et patefacta puniantur, nisi qui haec omnino non credunt, quive illa se perpetrasse impune confidunt. Nos autem humani generis conscientiam contestari, qua possumus voce, nullatenus cessamus omnipotentem Deum suis minime defuturum, et quantacunque sit humana praesumptio, quantacunque potentia, sub divino nutu hujus atrocitatis censuram sine dubitatione vindicandam. Nam talem ausum neque hic confidimus evasurum, et in illo magno Dei judicio recepturum, quod iis temeritatibus divina retributione debetur. Haec nos nequaquam tacuisse sufficiat, ut cum superna fuerit ultio subsecuta, et vera nos protulisse consideratio humana cognoscat, et poenam non inaniter pronuntiasse venturam, et praeposuisse praemonitionis formam, qua hujusmodi praecipitiis de caetero temperetur. Certe si hujusmodi propterea relinquendos proprio definitis arbitrio, quia nec a Christianis vexari deceat Christum quocunque titulo confitentes, nec viventes in jure Romano lacerari conveniat a Romanis; consequenter ostenditur, Romanos homines, et qualiscunque Christianae professionis impetere, nec Christianum dici posse modis omnibus, nec Romanum. Proinde aut repellendi fuerant, aut nullus penitus impetendus, et quod in uno genere judicas amovendum, in omnibus repelle, si praevales. Si omnia sunt sinenda, nullus penitus excludendus. Alioqui dum parcendo cunctis erroribus sis amicus, non nisi solum tibi probatur displicuisse quod verum est. Omnes catholici principes, sive cum imperiis gubernacula susceperunt, sive cum apostolicae sedi novos agnoverunt praesules institutos, ad eam sua protinus scripta miserunt, ut se docerent ejus esse consortes. Itaque qui hoc non fecerunt, ab eadem seipsos profitentur alienos, quod chartis quoque tuis apud te etiam possumus astruere, nisi te aemulum, et reum, et inimicum vitaremus, et judicem. Non mirum si catholicos persequuntur Manichaeorum patroni, cum falsitas non possit non persequi veritatem. Non mirum si in orthodoxos saeviant, quibus potest cum cunctis haeresibus convenire, et universis erroribus amici non possint nisi solis esse non errantibus inimici. Si error est, convincendus est: verum si error non est, tibi verum deesse cognosce, qui persequeris quo profiteris errare . Sed pravitatis complex non potest nisi eum persequi, qui est pravitatis inimicus.
(I Cor. IX) (Matth. V) (Rom. XII) ( forte minimum) (Coloss. II) (Rom. I) (Joan. VIII) (Matth. XI) (Matth. XVIII) (Matth. VII) (II Cor. II) (Rom. XIII) (vastitatis insectatione, cujus placuit contritionis illatae) (quod non licet) (al. quo convinceris errore)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
11
EPISTOLA XI (OLIM VII). SYMMACHI PAPAE VEL SALTEM IPSIUS NOMINE AB ENNODIO DIACONO SCRIPTA AD EPISCOPOS CONFESSORES ( in Sardiniam et alias insulas deportatos ).
Dilectissimis fratribus episcopis Afris Symmachus.
Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula quae Christianis indixit, credentium animos subegisset, et per diversa Domini grege disperso, non superesset vel inter paucos, a quibus possit fide perseverante calcari. Regnat adhuc ille in numero vestro, qui sibi non tam in multitudine quam in devotione complacuit. Scriptum est enim datam Satanae potestatem ut servos Christi cribraret: ut quod de tritico inveniri posset, horreis jungeretur: quod de paleis, ad ignium alimenta transiret. Ad vos specialiter dictum est: Nolite timere, pusillus grex: complacuit Patri vestro dare vobis regnum . Venit inter vos gladius perfidorum, qui marcida Ecclesiae membra resecaret, et ad coelestem gloriam sana perduceret. Quos habeat Christus milites, certamen ostendit: qui triumphum mereatur, per bella cognoscitur. Nolite metuere, quod pontificalis a vobis apicis infulas abstulerunt. Vobiscum est sacerdos ille vel hostia, qui non tam honoribus consuevit gaudere quam mentibus. Majora sunt confessionis praemia, quam nominatae munera dignitatis: ad illa plerumque etiam minoris meriti personas favor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. Ipse enim in vobis et pugnavit et vicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. Prolixis non est opus ad fervorem in vobis coelestem animare colloquiis. Habet incrementa sua divinae virtutis incendium. Non est opus eos in tropaeo jam positos attolli laudibus qui sine monitore vicerunt: gravant conscientiam Christiani quidquid afferunt blandimenta praeconii. Res quidem virtutis est quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. Quod tamen, directis ad filium nostrum N. Ennodium diaconum litteris, sperastis, beatorum Nazarii et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. Accipite veneranda patrocinia invictorum militum, quia et jam vestram piam fidem in praeliis imperator agnovit. Feliciter confessionis munera consummare dabit Deus, cum ipsi placuerit reducere Ecclesiis quietem; et ut moerorem, quem induxit adversitas, pacis dulcedine consoletur.
(Luc. XXII) (Luc. XII) (al., consummate. Dabit) (al., indixit)
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Symmachus papa
12
EPISTOLA XII (OLIM XI) AD THEODORUM LAUREACENSEM CUI PALLII CONCEDIT USUM.
Symmachus sanctae apostolicae sedis gratia Dei episcopus reverendissimo et sanctissimo fratri Theodoro Laureacensis Ecclesiae archiepiscopo.
Diebus vitae tuae pallii usum, quem ad sacerdotalis officii decorem et ad ostendendam unanimitatem, quam cum beato Petro apostolo universus grex dominicarum ovium quae et commissae sunt habere dubium non est, ab apostolica sede sicut decuit, poposcisti, quod ut pote ab eisdem apostolis fundatae Ecclesiae majorum more libenter indulsimus ad ostendendum te magistrum et archiepiscopum, tuamque sanctam Laureacensem Ecclesiam provinciae Pannoniorum sedem fore metropolitanam. Idcirco pallio, quod ex apostolica caritate tibi destinamus, quo uti debeas secundum morem Ecclesiae tuae solerter admonemus pariterque volumus, ut intelligas, quia ipse vestitus, quo ad missarum solemnia ornaris, signum praetendit crucis, per quod scito te cum fratribus debere compati ac mundialibus illecebris in affectu crucifigi. Unde cum te foris hujusmodi insignio indueris, intus in animo considera quod hoc sit magis oneris quam honoris, atque cor tuum Deo tegente ab appetitu istius saeculi sic tempera, ut et commissam exsequi gubernationem studeas, et adeptae dignitati, cujus sublimaris officio, et probitate morum et vivacitate sollicitudinis ac custodia integerrimae fidei congruas, quatenus tu ipse a remuneratore omnium bonorum Deo, et benedictionis gratiam vitamque aeternam consequi merearis. Amen.
http://viaf.org/viaf/67261845
[]
Ferrandus diaconus
1
EPISTOLA PRIMA. Ferrandus diaconus Fulgentio proponit duas quaestiones, de salute Aethiopis catechumeni, baptizati cum jam vi morbi esset mentis impos, ac non percepta eucharistia mortui. 1.
Domino beatissimo et cum omni veneratione suscipiendo patri Fulgentio episcopo, Ferrandus diaconus in Domino salutem.
Qui terrenis indigent facultatibus, nec diuturni operis continuato labore, vel honestae artis industria, etc.-- Reliqua videsis inter Opera Fulgentii tom. LXV, col. 378.
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
2
EPISTOLA II. Ferrandus Fulgentio, quaestiones quinque proponens. 1.
Domino beatissimo et cum omni veneratione inspiciendo sancto patri Fulgentio episcopo, Ferrandus diaconus iu Domino salutem.
Saepe multa volui affectu interrogare discendi: sed absentem magistrum frequentibus epistolis compellare, portitorum raritas ex itineris longinquitate prohibuit, etc.-- Reliqua videsis inter Opera Fulgentii, tom. LXV, col. 392.
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
3
EPISTOLA III. AD ANATOLIUM DIACONUM URBIS ROMAE. De duabus in Christo naturis: et quod unus in Trinitate, natus passusque dici possit. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18.
Post epistolam beati papae Leonis, et salubria Chalcedonensis decreta concilii, sancte frater Anatoli, non indiget Eutychetis olim damnata perfidia pleniore disputatione convinci. Sepultus ergo jaceat in cineribus suis nefandae haereseos profanus inventor. Semel illum fulmine anathematis judicantium sacerdotum percussit auctoritas: quid opus est iterum cadaver exanime gladio veritatis infici? Doctrinam simul carentem lumine rationis perpetui silentii carcer abscondat. Interdum pessima dogmata, dum quasi expugnanda proferuntur, veneno pestifero simplicium corda perturbant. Satius est ista nescire, fidemque catholicam supplosis profanis novitatibus inviolabilem custodire: manentibus in pristina firmitate quae sunt etiam synodalibus roborata definitionibus. Aut si magis necessarium putas haereticorum mendacia semper refelli, linguam meam jussionis tuae clavibus aperi: festinabo, quantum gratia posse donaverit, obedire suaviter imperanti. Praebe dexteram boni favoris, et orationis scuto nudum protegens pectus, in campum liberi certaminis mecum, si ita placet, egredere: contra acies impias, eorum qui male occisi conantur haereditatem vindicare damnosam, sine labore pugnabitur. Nec arma sunt eis nova, nec castra. Muros apostolicae praedicationis illis volunt adhuc spiculis debellare, quae signifer haereticorum jactavit inaniter, praeda factus volatilibus coeli. Duo autem, quantum legimus, erroris sui tela portabat Eutyches, unde exeuntem de dominico latere tanquam perfidus miles vulnerare cupiebat Ecclesiam. Negans enim Mariam semper virginem sancti Spiritus operante virtute, nascituro ex humanis visceribus unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, consubstantialem Filium matri fateri nolebat; et propter hoc saucians catholicae unitatis integritatem, retorti mucronis impetu noxio, Verbi incarnati duas substantias credere dubitans, unam penitus abscindebat. Sed ille qui per arma justitiae dextra et sinistra pugnat in suis, unam quidem sententiam lethaliter nocituram continuo viribus evacuatam sic debilitavit, ut vix aliquem modo reperire possis, qui negare audeat Domino Jesu Christo materni corporis veritatem. Plurimos vero personae unius singularitas ab opinione duarum substantiarum terret incautos. Utrisque tamen nos propositionibus, ne contempsisse vestrum videamur imperium, respondemus; et sequentes regulam Patrum, tibi quoque notissima loquemur intrepidi.
Bene enim peritiam tuam nosse confido, quoniam si, secundum quod haereticus sapuit, imo potius desipuit, caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne Virginis pronuntiatur extranea, sine causa Filius Dei, etiam filius hominis factus asseritur. Quomodo enim naturaliter filius est hominis, qui originem non habet ex homine? Nullam vero originem habet ex homine, si conceptus in utero virginali carnem non traxit ex carne? Constat eum sine semine patris materna viscera fecundasse; sed qualis erit Mariae fecunditas, si non sit ex illa quae per eam nascitur caro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, Joannes dicit evangelista . Quaeris unde factum est caro? Beatus Paulus inquisitioni tuae respondeat: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere . Filium ergo suum misit Deus, id est, Verbum suum carnem fecit Deus; sed unde? Ex muliere. Si igitur ex muliere Verbum caro factum est, caro Verbi indubitanter sumpta est de muliere. Mulier hic semper Virgo Maria, sexus nomine mulier nuncupatur, quae propterea salvo pudore concepit et peperit Deum, quia de ea veritatem carnis Deus homo factus accepit. Alioquin si fabricavit sibi Creator creandus novi generis carnem, vel ex nihilo, vel unde voluit, apparere subito debuit oculis mortalium, quam decem mensibus tolerare parvi ventris hospitium, cujus magnitudini non sufficit coelum. Quid necessarium fuerat ut Joseph, sponsus fidelis, videns conjugem castissimam, prius quam convenirent, effici genitricem, suspicaretur adulterium, quia nesciebat adhuc coeleste mysterium? Fieret unigenitus Deus homo sicut sine homine patre, ita sine matre, si nihil ei accipiendum fuit ex matre. Veniret ad filios hominum nullius hominis filius, si nihil habiturus esset commune cum filiis hominum. Repugnat nimis ista sententia, veritatis pudor opprimit considerantem diutius. Virgo filium generat mirantibus omnibus, et sterilia remansisse putantur viscera generantis, quia nihil ex se profundunt in membra nascentis? Terra herbas generat insensibiles, nullusque eis negat terrenae substantiae qualitatem: Maria Filium Dei concipit, Filium Dei parit, et in eo non agnoscit suae substantiae proprietatem? Tolerabilius profecto peccare judicabitur, quod Dominum Jesum Christum nihil accepisse suspicans de Maria, tacet etiam natum; nativitati enim magnam facit injuriam, quisquis aliquam facit inter substantiam gignentis et geniti differentiam; redarguente hanc pessimam blasphemiam Doctore gentium, ubi verae fidei titulo clariore principia Epistolae decoranda cognoscens, hoc sermone coepit aedificare Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri . Dicat nunc haereticus quomodo Filius Dei factus est ex semine David secundum carnem. Joseph certe nihil sominavit in Maria, cui dicitur ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi. Quare Christus ex semine David iterum dicitur? quare ille natus inter homines sine humano semine, factus dicitur ex semine David? Non leviter, neque perfunctorie praedicationis hujus oportet considerare virtutem. Memor quippe Apostolus doctrinae suae similiter alio quoque loco Timotheum charissimum discipulum monet: Memor esto, inquiens, Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum . Quis proinde inseruit nativitati ejus semen David in substantia humanitatis? Ubi potuit fieri de semine David? Si sine homine natus est patre, qua ratione ergo fieret ex semine David, nisi carnem suscepisset ex matre quae pertinebat ad semen David? De semine enim David Maria, et de carne Mariae Christus; quamvis sine semine maritali, tamen cum proprietate naturae. Propter hoc Psalmista cantat prophetico spiritu: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum , quia in manifesta carnis a se acceptae substantia, Maria genuit Dominum suum. Nam si aliunde caro Christi nasceretur, terra, id est Maria, nullatenus daret fructum suum, sed alienum; nec iterum sanctus Apostolus semen Abrahae Christum esse significaret, ita loquens: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: et seminibus, quasi in multis; sed, tanquam in uno: et semini tuo, quod est Christus . Quid apertius? Quid evidentius? Nonne sic et semen Abrahae Christus, quomodo ex semine David propter Mariam, per Mariam, de Maria? Tollat impius disputator Christo materiam carnis, quam Maria ministravit, et doceat quomodo est semen Abrahae Christus, aut quomodo factus est ex semine David. Nunquid superfluo sacramento vernaculum proprium fidelis Abraham constringere videbatur, quando plenus fide, praescius etiam futurorum: Mitte, aiebat, manum tuam sub femur meum, et jura per Deum coeli . Diceret utique: Tange pectus meum cogitationibus sanctis splendidum; tange manus innocentiae dote locupletes; tange caput nullius obnoxium criminis. Cur honestiora membra praetermittuntur, et sub solo femore juraturus ponere compellitur manum? Magnum aliquid in hoc femore latebat: caro quippe Christi ibi latebat, quae fuerat ex ejus propagine nascitura. Propterea tacto femere terribilis profertur juratio per Deum coeli: quia Deus coeli erat ita secundum carnem nasciturus, sicut nasci solent quos generatio nomine femoris significata conformes utique his de quibus formantur assignat. Caro itaque Christi de matre sumpta est, ideo amplius vera est; sed plane sancta est, quia divinitatis adunatione mundata est. In carne Christi natura est nostrae carnis, sed non reperitur culpa naturae. Sic caro Christi carni Mariae et similis est, et dissimilis: similis, quia inde traxit originem; dissimilis, quia non inde contraxit vitiatae originis contagionem: similis, quoniam, licet voluntarias, tamen veras sensit infirmitates; dissimilis, quoniam nullas penitus neque per voluntatem, neque per ignorantiam commisit iniquitates: similis, quia passibilis et mortalis; dissimilis, quia incoinquinabilis, et vivificatrix etiam mortuorum: similis genere, dissimilis merito: similis specie, dissimilis virtute: similis, quia similitudo est carnis peccati, dicente Apostolo: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati . Ecce quantum caro Christi docetur a Maria causam novae existentiae naturaliter assecuta secundum solemnitatem partus humani, sequestrata necessitate concubitus maritalis, ut non sit quidem caro peccati, quia caro est Dei; sit tamen similitudo carnis peccati, quia veraciter nata est de carne mortali: merito etiam mortalis, quia materiam traxit de carne mortali. In carne enim non habentis omnino peccatum, per quam januam voluntaria mors introiret, nisi de carne ejus nasceretur cui potuit inesse peccatum et per peccatum mors? Plenius hoc lucidis sermonibus explicemus. Caro Christi non erat in iniquitatibus concepta: propter quid ergo conditionem mortis videtur experta? Manifeste scimus, non necessitate, sed voluntate pro nobis mortuum fuisse Filium Dei. Sanctus tamen testis est Apostolus veritati, veraciter dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors . In ista carne Christi peccatum non intravit. Unde mors, quamvis voluntaria subintroivit, nisi quia eum sine peccato nasci divina fecit potentia, sine peccato autem mori divina fecit misericordia? Verumtamen per hoc quod in illo fuit materna substantia, nullo melius documento probabitur Christus habuisse carnem de matre mortali, nisi per supplicium mortis. Gratia illi, qui carnis humanae suscipiendo naturam sine culpa, non tamen sine poena culpam removit: poenam finivit, et naturam sanavit, ut quia nobiscum est ei natura communis. Oportebat namque eum, sicut sacerdotem, quod pro nobis offerret, a nobis accipere; si autem non accepit ex Maria carnis materiam, non accepit a nobis quod posset offerre pro nobis; et quomodo fungi potuit sempiterni munere sacerdotis? Sacerdoti nostro nos oportuit immolandam Deo victimam dare; Filius autem Dei Patris unigenitus, in carne mortali sacerdos noster effectus, non aurum, non argentum, non hircorum sanguinem, sed corpus obtulit proprium. Victima ergo nostra, corpus est ejus; et si corpus ejus accepit, a nobis itaque corpus accepit; et hoc tunc accepit, quando eum sancta Maria concepit. Consubstantialis proinde matri credendus est, sicut consubstantialis est Patri. Consubstantialis etiam matri etiam nobis diabolum vicit: ideo de captivitatis profundo totum genus hominum misericors elevavit. Victus est Adam, blanditiis muliebribus de ligno vetito edere persuasus; vicit Christus, furore Judaico et clamoribus in patibulo ligni suspensus. Quid prodest Adam Christi victoria, si non est ejus in Christo substantia? et quomodo id fieri potuit, nisi eum sic genuisset Virgo Maria, ut praeberet ei sine iniquitate materiam carnis, in qua nasci temporaliter posset et pati? Sic omnino, sic sentiendum fides admonet vera, Christum corpus habuisse verum, non aereum, non phantasticum, non aliunde formatum, sed carneum; de carne Virginis sumptum, licet non carnaliter seminatum, rationalis animae inspiratione vivificatum; tale quale nos habemus, absque peccato; tale in quo diabolus falleretur, ut putans escam, deglutiret hamum. Diabolus enim nisi videret in Christo Salvatore verum corpus et matri consubstantiale, nec tentare auderet, nec occidere. Praeterea in quo nihil suum videbat, ipso Domino discipulis suis narrante: Ecce veniet princeps mundi hujus, et in me inveniet nihil , utique peccati: nam plena in illo fuit natura matris, id est nostra; quam velut sibi aliquid deberet, antiquus ille peccati fenerator invasit, crucifixit, occidit; et per indebitam exactionem, quidquid ei debebatur amisit: juste victus et juste punitus; quia ea caro vicit in Christo, quae victa fuerat in Adam. Haec namque fuit justitia Dei, ut per illam carnem mortis auctor vinceretur in Christo, quam vicerat in Adam, et illa caro sine peccato moreretur, ut deleretur omne peccatum, quae fuerat mortua per peccatum: mirabiliter operante gratia Salvatoris, ut mors poenae peccati medicina fieret postea peccatorum. Peccavit Adam, et mortuus est, omnesque posteros suos aeternae mortis compedibus alligavit; mortuus est Christus, et quia non peccaverat, omnes peccatores a mortis dominio liberavit. Si ergo alia esset natura carnis, in qua non peccaverat Christus, et mortuus est, non per justitiam, sed per potentiam diabolus vinceretur. Oportebat autem per justitiam vinci. Justitia vero ipsa fuit, ut in ea carne veniret Redemptor, quam fecerat supplicio obnoxiam remanere tentator. Ideo Deus homo fieri voluit, ut facile homo posset reconciliari Deo per hominem Deum. Inter Deum quippe justum et hominem peccatorem magna separatio contigerat; nec Deus homini proximus erat in substantia, nec justo peccator coaptabatur in gratia. Deus ergo se humilians factus est homo justus, et homini peccatori reconciliatus est Deus. Factus est Deus quod non erat, homo; et factus est homo similiter quod non erat, justus. Si autem justus Deus ita forte fieret homo justus, ut non ejus esset substantiae cujus fuerat homo peccator, nec haberet aliquid proprium de substantia peccatoris, in aeternum remaneret homo peccator. Nunc vero per similitudinem substantiae effecti participes gratiae, justificati sumus in illo unigenito Deo qui pro nobis fieri voluit homo similis nobis. Unde etiam sanctissimus Paulus incarnationis mysterium tractans, ita de Christo loquitur ad Hebraeos: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi . Quis capituli hujus explicare dignis sermonibus valeat intellectum? Debuit inquit, per omnia fratribus similari. O stultae haeresis imperite defensor! quomodo poterit Christus fratribus similari per omnia, si dissimilis fuerat in substantia? Quomodo similis omnino erit in substantia, nisi carnem suscipiendo de Maria? Desinat cor profanum talia meditari. Qui negat Christum veri Dei Filium verum veritatem carnis de vera matre mirabiliter assumpsisse, totum vult mediatoris evacuare negotium. Mediator quippe non est nisi duorum, quos a se invicem separatos tunc ipse medius existendo rite ac firmiter copulat, si utrisque sit similis per substantiam, quos sibi facit appropinquare per gratiam. Christus autem Dei et hominum mediator existens, sicut Vas electionis insinuat: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus ; si non sic est homo de homine, quomodo Deus de Deo? si non sic est consubstantialis homini matri, quomodo consubstantialis est Deo Patri? Si substantia ejus divina cum Deo communis est, substantia vero humana non putatur cum hominibus esse communis, incassum mediatoris vel personam portat, vel officium gerit. Verumtamen quia sic est mediator ut verus sit mediator et Patri et matri, et Deo et hominibus consubstantialis est; ac per hoc non unius, sed duarum plane substantiarum, quia nunquam mediator unius potest esse substantiae. Vide, frater sanctissime, quam latenter alterius quaestionis limen intravimus, ipsa veritate januas reserante. Dum volumus enim per officium mediatoris reperire, vel potius probare substantiae humanae proprietatem, similitudinem, veritatem, ne Virginis matris amputaremus fecunditatem, duarum substantiarum manifesta distinctio nominato et considerato mediatore resplenduit. Quia utique mediator et unus est, si personam consideres cui nomen mediatoris accessit, et inter duas res dissimilis substantiae mediator existens, non nisi per duas substantias officium potest mediatoris implere. Cujus enim persona una fuerit et natura, nullatenus potest inter duas substantias mediator esse vel dici, quia apud illam substantiam cui minime coaptatur una natura ejus, caret prorsus officio mediatoris; et tunc est verus mediator, quando ut duarum dissimilium substantiarum copulet divisionem, substantialem gerit cum utrisque communionem; per ipsam communionem removens divisionem, ut sint utraque unum, per illum mediatorem convenientia in unum, cum quo fuerunt, antequam convenirent, unum. Consideremus hoc plenius in nostro mediatore, Domino scilicet Christo; cujus quidem veraciter una persona , verumtamen non est una natura, quamvis unius mediatoris. Quia haec una natura aut cum Deo illa erit utique communis, aut cum hominibus. Absolute namque, quantumlibet reclamet haereticus, una natura non potest Deo hominibusque esse communis, quia Deus creator, nos creaturae sumus; Deus aeternus, nos temporales; Deus incomprehensibilis, nos comprehensibiles; Deus sine loco, nos in loco; Deus infinitus et immensus, nos circumscripti et determinati. Rursus ergo fiducialiter dico: natura Christi si una est, aut cum Deo Patre illi, aut cum hominibus potest esse communis; Deo et hominibus nunquam potest esse communis. Est autem Christus unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt homousion, secundum Nicaeni concilii absolutam professionem. Una ergo natura Christi Jesu, cum Patre est illi communis. Et in qua ratione fieri potest ut noster sit mediator, nisi habeat unde et cum Patre sit unum, et nobiscum sit unum? Quod apertissime in Evangelio jam proximus passioni demonstrat, orans Patrem talibus verbis: Ut sint unum, sicut et nos unum. Ego in eis, et tu in me . Dic mihi, qui unam praedicas essentiam Christi, quomodo est ipse in nobis, et quomodo est in illo Pater? Quia una est substantia Patris et Filii. Ideo etiam ipse in nobis est, quia particeps fieri voluit nostrae substantiae. Non est ergo jam una substantia, sed duae: una in qua est cum Patre unum, altera in qua est nobiscum unum; una per quam est in illo Pater, altera per quam est ipse in nobis vere; verus mediator, habens unde sit proximus Deo, unde proximus nobis; ut faciat etiam nos proximos Deo, per se utique qui fieri voluit proximus nobis. Sed si forte tu, quem consideratio mediatoris ad praedicationem duarum substantiarum compellit invitum, volens vim veritatis eludere, non omnino unius mediatoris duas essentias negas, sed ex his duabus unam fieri potuisse confirmas, require diligentius, si Verbum et caro una coepit esse natura, utrum possit caro et Deus Pater unius essentiae praedicari. Consequenter enim quia Verbum Patris est Filius, et indubitanter una est substantia Patris et Filii; sicut Deus Pater cum Verbo suo unius est substantiae, sic cum carne Verbi sui unius invenietur esse substantiae, si caro et Verbum fieri potuit una substantia. Superadjicietur huic opinioni etiam talis absurditas, ut quia omnis caro humana ejusdem est substantiae, caro autem Christi humana erat, quae unius substantiae secundum vos coepit esse cum Verbo, et per Verbum etiam cum Patre; caro quoque nostra et divinitas Patris, unius dicatur esse naturae: quod nullus omnino Christianus vel audire, vel tenui saltem cogitatione debet recipere suspicandum. Quisquis proinde unam Christi asserit esse substantiam, cogitet aliud quod facile cuivis potest apparere, nisi oculos cordis ejus fumus contentionis obscuret, per hanc unius in Christo substantiae praedicationem Patrem quoque natum de Maria virgine, crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum videri. Nam si non est alia natura, quam de carne Virginis matris ut nasci temporaliter posset, accepit unigenitus Deus, sed susceptae carnis et suscipientis divinitatis una facta est quomodocunque natura; haec una natura aut non erit etiam Patris, et quomodo praedicabitur homousion Patri, quod Graeci dicunt, unius substantiae vel essentiae? aut si erit et Patris, et in ipsa natus, crucifixus est Filius, videant quomodo Pater aut innascibilis, aut impassibilis praedicetur. Imo non solum Pater, sed Spiritus quoque sanctus sociabitur passionibus Filii; ac si omnis dispensatio dominicae incarnationis ad totam Trinitatem pertinere putabitur, et non solius Filii Dei mater beata Maria, sed totius Trinitatis erit mater. Planum facere hoc apostolicis nitamur exemplis. Beatus Apostolus ita loquitur: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati . Quomodo simul vetus homo noster solo Christo in ligno pendente, nisi quia secundum eam substantiam pependit in ligno, quam sumpsit ex nobis? Item alio loco memoratus apostolus dicit: Et simul conresuscitavit, et sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu . Respondeatur quomodo simul conresuscitati, aut simul consedimus in coelestibus, nisi per illius substantiae communionem quam sumpsit ex nobis? Si ergo in unitatem divinae substantiae suae naturam Filius Dei suscepit, ut divinitatis et carnis una posset esse natura, quod adunatum est divinitati ejus omni Trinitati adunatum est: maxime quia inseparabilia sunt opera Trinitatis, quia una est substantia vel essentia Trinitatis. Trinitas est autem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; in personis tres, in substantia vel essentia unum. In qua essentia vel substantia si natus aut passus est Filius, simul Pater, et Spiritus sanctus et natus et passus est. Sed si Filius tantum passus est, sicut fidei catholicae docuit antiqua traditio, in alia natura passus est. Et quae est alia, nisi humana? Si ergo alia est humana, alia divina natura, non est una in Christo ex duabus facta natura. Solent Ariani nobis objicere talem propositionem. Passa est, inquiunt, divinitas Filii, aut non est passa. Si respondeamus: Non est passa, dicunt: Ergo purus homo crucifixus est. Si respondeamus, quod respondere debemus: Passa est, sed secundum carnem, ipsa tamen in hoc quod est impassibilis permanens, respondent: Ergo aut passa est divinitas Patris, si passa est divinitas Filii; aut non est una divinitas Patris et Filii. Proponentibus hoc Arianis ita convenit lingua catholica respondere: Pater et Filius substantia unum sunt, non personis: una est natura Patris et Filii; sed alia est persona Patris, alia Filii. Filius vero suscipiens carnem, id est, hominis plenam perfectamque naturam, sic eam suscipere dignatus est, ut una persona fieret carnis et Verbi, non tamen una natura. Deus homo factus naturam sibi adunavit humanam, sed in unitatem personae quam non habet cum Patre communem, non in unitatem substantiae quam habet cum Patre communem. Ideo non Trinitas, sed tantummodo Filius et natus et passus est. Alia est natura, secundum quam passus est Filius: sed quia unam esse fecit personam suae divinitatis et carnis, propter unitatem personae divinitas Filii dicitur passa quidquid protulit caro. Persona autem Filii non est ea quae est Patris, quia alia est Patris: ideo tantummodo Filius passus est. Isti autem qui, sicut unam personam Domini Jesu Christi, sic unam volunt praedicare naturam, quid respondebunt Arianis? Argumenta eis sine dubio cuncta deficient; et aut Arianis consentient, ne unam Patris et Filii divinitatem praedicent; aut Patripassianis sociabuntur, errore sacrilego miserabiliter obligandi. Revertatur ad sensum piissimum furor haereticus; et qui ex naturis duabus in Domino Jesu Christo unam factam fatetur, dicat mihi quae harum periit, ut una fieret ex duabus. Divina perire non potuit, humana non debuit. Aut si nullius audet asserere perditionem, dicat utrum sit altera in alteram commutata: et si alteram in alteram potuisse commutari suspicabitur, dicat rursus utrum divinitas in carnem, an in divinitatem caro conversa sit. Si enim divinitas ad inferiorem carnis redacta est qualitatem, deteriorata cognoscitur; et jam sibi potius creator bonus miseriam procuravit, quam nobis misericordiam praestitit. Si vero permanens inviolata divinitas absorbuit substantiam carnis, ut hoc esse inciperet caro quod Verbum, quis tolerabiliter audiat creaturam prius cuncta accidentia recipientem pervenisse ad genus et potentiam creatoris, ut esset subito sine qualitate, sine quantitate, sinc tempore, sine loco, sine situ, sine passionibus, sine habitu, perdita conditione facturae, solo faciendi vigore subnixa? Timeo ne amplificatio creaturae creatoris sit potius imminutio, tanquam Deus indiguerit additamento carnis augeri; quia et multo facilius mutari potuisse illa natura dicetur, in quam potuit altera commutari. Nimis absurdam sententiam silentio mancipemus; et si nullam de duabus his naturis in alteram potuisse transferri liquido claret, respondeat utrum forte permixtio naturarum duarum, nullius earum proprietate servata, novam naturam novi generis fecerit. Et si hanc unius mediatoris unam naturam praedicare voluerit, non interim requiro quali nomine naturali duntaxat censeat vocitandam; ut quomodo ex naturis duabus, anima et carne, facta est una natura, cui nomen est homo; ex duobus similiter animalibus unum nascitur animal, et dicitur mulus; ex duabus quoque substantiis ignis et ligni fit una res, et vocatur carbo; neque anima sola, aut corpus, homo; neque equus solus, aut asinus, mulus; neque ignis solus, aut lignum, carbo potest naturali nomine vocari; sic ostendere valeat ex duabus naturis, divinitate scilicet et humanitate, si una facta est natura, quid vocari naturaliter debeat. Christus quippe nomen est officii; Emmanuel nomen est utrasque substantias quas adunatas contestatur insinuans: naturae autem nomen istius substantiae quae una fieri potuisse dicitur ex duabus, neque legi, neque per linguam cujuslibet disputatoris audivi. Nomen hoc, sicut dixi, vehementer inquiro. Sed potius hoc propono, hoc cogitandum praedicatori unius in Christo substantiae, licet nolit, oppono: Si una est Christi natura composita ex duabus, non talis Patris natura, non est talis Spiritus sancti. Quomodo ergo erit Filius homousion Patri vel Spiritui sancto? Una Patris Spiritusque sancti natura simplex est, caret compositione; Christi autem, quae facta firmatur ex duabus una natura, composita est, caret simplicitate. Quid ergo dicemus? Urget nos licet invitos violentia veritatis, aut unam Christi naturam non praedicare; aut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, id est sanctae Trinitatis unam substantiam vel essentiam negare. Sed si unam substantiam vel essentiam Trinitatis negemus, Arianorum dogmati videmur praebere consensum. Ne ergo videamur similes Arianis, unam Christi quamvis ex duabus naturam non praedicemus, sed unum Christum potius ex duabus et in duabus naturis confitendum; nec Arianorum polluamur veneno, nec superflua delirantis Eutychetis inebriemur disputatione. Deus unigenitus, Dei Filius verus et proprius unus fuit, quando In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Unus atque idem est, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Propterea priusquam Virgo Maria conciperet, Deus Trinitas creavit nos; et posteaquam sancto Spiritu fecundante peperit Emmanuel, id est, nobiscum Deum, Deus Trinitas redemit nos: ante dispensationem carnis Deus noster Trinitas; post negotium crucis, et post spolia infernorum, Deus noster Trinitas. Quare hoc? quia sicut unus fuit, est, et erit Pater, qui de Virgine non est natus; sicut unus fuit, est, et erit Spiritus sanctus, qui similiter de Virgine non est natus; ita unus est etiam Filius, qui de Virgine natus est. Assumptio illi fuit alterius ad unam personam. Crevit ergo per nativitatem carnis in Christo numerus substantiarum, singularitas vero personae perseveravit. Idcirco quamvis alia sit natura divinitatis, alia humanitatis, non fit Trinitas illa quaternitas; quia personarum est Trinitas, quae in Christo una permansit. Unus est proinde Christus, et semper unus, propter unius personae singularitatem, quae in eo nec dividi, nec subdividi, nec duplicari potest, quamvis ex duabus et in duabus credatur esse naturis. Libere igitur absque ulla formidine confiteamur unius Christi naturas duas, divinam scilicet et humanam, Verbum et carnem, manifestis distinctionibus apparentes: et quid secundum earum proprietatem rite possit intelligi, per omnia divina volumina simpliciter audientes, nullatenus dubitemus, quaedam verba divinitati, quaedam vero humanitati ejus sine separatione prorsus aptari. Si quis enim me interrogat: Ego et Pater unum sumus , utrum vox ista secundum divinitatem prolata sit, an secundum humanitatem; fiducialiter respondeo: Secundum divinitatem, non secundum humanitatem. Et si quis iterum requirat: Pater major me est , utrum vox ista secundum divinitatem prolata sit, an secundum humanitatem; fiducialiter respondeo: Secundum humanitatem, non secundum divinitatem: neque tamen propter hoc aliqua earum vox Christi non erit; utraque enim vox ad unum pertinet Christum, cujus est divinitas et humanitas: separatio hic nulla introducta est, quia unam vocem secundum unam substantiam posse intelligi diximus, secundum alteram vero negavimus. Cuilibet enim naturae vox conveniat, ideo sine separatione non convenit alteri, quia illius personae est, cujus est utraque natura. Necessitatem nemo nobis ingerat, unam praedicare naturam. Duos filios ignorat fides catholica, quaternitatis assertores omnino detestatur; et idcirco nunc, quantum arbitror, quibusdam rectae fidei custodientibus regulam, placuit unum de Trinitate passum fateri. Nihil quippe aliud sententia haec insinuare cognoscitur, nisi ipsum esse passum in carne, qui de Patre Deo natus est, id est, Christum, ne putetur homo purus tolerasse passionis injurias. Hoc ergo dicit, qui unum de Trinitate passum dicit. Non est quarta persona qui passus est, sed ad numerum pertinet Trinitatis. Manens enim Dei Filius impassibilis secundum divinitatem, per susceptionem naturae passibilis passioni subjacuit. Et quamvis alia sit in illo natura per quam semper impassibilis perseverat, alia per quam dicitur temporaliter passus, ipse tamen impassibilis passus est: non alius est impassibilis, et alius passus est. Iste autem impassibilis, ipse est Dei Filius, Deus unigenitus, ante saecula ex Deo Patre naturaliter natus; et de matre, postquam venit plenitudo temporum, misericorditer, quia voluit, genitus: sine quo Trinitas nunquam fuit; quoniam, sicut jam superius enarravimus. Trinitas est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: et sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum subtraxeris, Trinitas esse non potest; nec Pater, nec Filius secundum divinitatem, nec Spiritus sanctus creaturis connumerantur; nec Pater, nec Filius secundum divinitatem, nec Spiritus sanctus de mundo hoc, aut de creaturis esse perhibentur; sed sola invicem Trinitas connumeratur, et unusquisque eorum dum de Trinitate esse dicitur, a creaturis caeteris sequestratur. Omnis enim res aut Deus est, aut creatura. Si Deus est, creatura non est; si creatura est, Deus non est. Deus autem Trinitas est unius substantiae vel essentiae; creatura per multimoda diversarum substantiarum distribuitur genera. Qui ergo Deus est, et proprie, id est, veraciter Deus est, aut Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus est. Et quia neque Pater solus, neque solus Filius, neque solus Spiritus sanctus Trinitas est, sed simul Pater, Filius et Spiritus sanctus et Pater unus est de Trinitate, et Filius unus est de Trinitate, et Spiritus sanctus unus est de Trinitate. Quid ergo dicit, quicunque dicit: Unus de Trinitate Filius, nisi: Noli eum quaerere inter creaturas? Filius ergo secundum divinitatem, quia non est creatura, sed creator, unus est de Trinitate; et quia ipse secundum humanitatem dignatus est pati, propter hoc unus de Trinitate dicitur passus. Tale est itaque, quantum conjicio, imo potius quantum credo: Unus est de Trinitate passus, quale est dicere: Deus est passus. Sicut autem quisquis Deum praedicat passum, non substantiam divinitatis facit passibilem, sed divinitatis impassibilis et humanitatis quae subjacuit passioni, unam monstrat esse personam, sic unum de Trinitate passum praedicans, unitatem personae commendat in utrisque naturis: excludens Nestorianae haereseos nefariam perfidamque doctrinam duos filios inducentis. Neget igitur unum de Trinitate passum, qui negare vult Deum passum. Quomodo autem Deus passus sit bene omnes fideles intelligunt, secundum carnem scilicet, secundum quam potuit Deus. Alioquin suscipiendae carnis nulla remaneret causa probabilis, si potuisset per se ipsam passioni subjacere divinitas. Ita nota sunt haec pene omnibus Christianis, ut quandocunque praedicari audiunt Deum passum, non intelligant nisi Filium Dei, nec opinentur aliter passum, nisi quomodo pati et debuit et potuit Deus, secundum substantiam carnis quam suscepit ex matre. Sic ergo quoties unus de Trinitate dicitur passus, nemo saltem interrogare compellitur: Qui unus? utrum Pater? an Filius? an Spiritus sanctus? Sed mox dixeris passum, continuo intelligunt Filium, quem solum sciunt contestantibus Evangeliis passum, vigilante in eis etiam ad hoc scientia rectae praedicationis: ut quamvis asserens unum de Trinitate passum, non adjiciam, secundum carnem; ipsi tamen recte dictum, quasi hoc adjecerim sentiant, si tamen procul expellatur contentionis affectus, universa quae audit magis solitus impugnare quam credere. Nihil plane diutius cogitans reperire valui, unde possit haec sententia Eutychianis favorem praebere. Primum quippe mendacium delirantis Eutychetis hoc fuit: unigenitum Deum, quando fieri homo dignatus est, non sibi assumpsisse carnem de utero virginali; secundum vero: non esse nunc in Christo substantias duas, divinitatis et humanitatis, sed ex duabus his unam factam esse substantiam. Retractemus igitur diligenter utrasque sententias, et si vel uni earum coaptari potest ista sententia quae unum de Trinitate passum fatetur, sollicitius inquiramus. Quid, rogo, proficit ad negandum Filio Dei materni corporis veritatem, quando unus de Trinitate passus asseritur? Nonne, si unus de Trinitate est, vere Filius Dei est? et si passus est, vere habet materni corporis veritatem? Alioquin tolle corpus ex matre sumptum, et quomodo pati potuit pura divinitas? Perpende qualis est caro Mariae, sine dubio passibilis et mortalis: ut ergo esset caro Verbi passibilis et mortalis, ex illa carne habet originem quae fuit passibilis et mortalis. In prole igitur cognosce similitudinem generis per testimonium passionis; et expugnari magis Eutychianos quam foveri, quando unus de Trinitate passus asseritur, velis nolis adverte. Sine dubio enim sub his verbis etiam praedicator unius in Christo substantiae confutatur. Ut sit enim Christus unus de Trinitate, ad divinitatem pertinet; ut credatur passus, ad humanitatem. Non esset qui passus est, unus de Trinitate, nisi unam haberet cum Patre et Spiritu sancto divinitatem. Non esset passus qui unus est de Trinitate, nisi consubstantialem matri haberet humanitatem. Sileat ergo unius naturae in Christo praedicator. Duas enim naturas commemorat, qui unum de Trinitate passum fatetur. Suspiciones suas inaniter rodit, quisquis bene dicta dum male conatur intelligere, calumniari, potius, quam doceri studet. Unum de Trinitate passum Nestorianis non immerito displicet. Introducere enim quartam personam volunt, cui accidisse aestimant passiones. Eutychianis autem unum de Trinitate passum non recte placet, si tamen placet. Ipsi enim duas Christi permanere naturas, evidenter negare contendunt, quibus per hoc capitulum manifeste contradicitur: insinuata una substantia per hoc quod unus de Trinitate; insinuata quoque alia per hoc quod passus infertur. Passio enim commemorata testimonium est naturae passibilis: natura passibilis intellecta, maxime in illo qui unus de Trinitate, duarum substantiarum clarissimam reddit distinctionem. Sed forsitan aut nimium suspiciosus, aut omnino tardus auditor aperta locutione desiderat instrui: videlicet ut quoties confiteri delectamur aut Deum passum, aut unum de Trinitate passum, quia et Pater Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul tota Trinitas Deus; et Pater unus de Trinitate, et Spiritus sanctus unus de Trinitate. Sed dicentes Deum passum, continuo inferamus, secundum carnem, ne aut tota Trinitas passionem suscepisse, aut ipse Filius in substantia divinitatis quae est illi cum Patre communis, passus putetur. Et in hac quidem parte mos gerendus est talibus; et si sic audire desiderant, sic etiam nos loqui convenit: Unus de Trinitate, id est Filius, una persona de tribus personis, passus est secundum carnem, quam suscepit ex nobis, ut dignaretur passionem tolerare pro nobis. Addamus verba manifesta ne occasionem demus interpretationi malitiosae, putemurque aliud credere quam sentimus. Admonendus tamen videtur cui prolata simpliciter suspicionem commovent verba, non toties aut divinitatem Christi, aut humanitatem negari, quoties non simul sono vocis enuntiantur: Unus est, ait Apostolus, Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia . Ecce Dominum Christum dixit, hominem tacuit, nec tamen ideo negasse putandus est. Rursus in alio loco ad Timotheum scribens: Unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus . Ecce, hominem dixit, Deum tacuit; non tamen ideo negavit ; et sic in unam personam duas naturas singulariter et mirabiliter adunavit Deus homo misericorditer factus, ut Christum Jesum sive Deum dicas, hominem quoque simul intelligas; sive hominem confitearis, Deum quoque simul intelligas. Humana est in illo divinitas, et divina est humanitas. Propterea ille magis cujusdam separationis aut divisionis seminat suspicionem, qui duas naturas aliter non intelligit, nisi ambas audierit nominari. Ecce audivimus in Evangelio vocem Christi dicentis: Pater major me est ; quod secundum humanam videtur dixisse naturam: nunquid ideo putabimus eum non habere in se divinitatem, secundum quam dixit in alio loco: Ego et Pater unum sumus ? Nonne quando dixit: Pater major me est, tacuit, Ego et Pater unum sumus? et quando dixit: Ego et Pater unum sumus, tacuit, Pater major me est? Nihil tamen horum negavit. Dicamus ergo ei, si videtur, dicenti, Pater major me est; adde, Domine, Ego et Pater unum sumus; ne Ariani non arbitrentur aequalem. Multa occurrunt similia pio studio requirentibus. Ecce iterum dicit ipse Salvator; Ego ex ore Altissimi prodivi , quod secundum divinitatem locutus est. Dicamus ei, adde, Domine: Ex utero virginali, quod pertinet ad humanitatem; ne putent Manichaei vel Eutychiani, quia non es natus ex carne. Liceat nobis inter scientes quomodo credamus simpliciter loqui. In nomine Domini Jesu apostoli baptizabant: nunquid quia Patrem et Spiritum sanctum tacebant, ideo negabant? aut ideo baptismus ille non dabatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quia in nomine Domini Jesu baptizasse apostoli perhibentur? Nonne propter unius substantiae communionem, et propter unum nomen individuae Trinitatis etiam solo Domino Jesu nominato, Pater quoque et Spiritus sanctus in virtute illius nominis quod unum est ex tribus, nominati esse cognoscuntur? Ita etiam si solum divinitatem Christi nominem, jam simul humanitatem nominavi, quam sibi adunavit ex Virgine; et si solam humanitatem nominem, simul divinitatem nominavi, cui est adunata. Possunt hae duae substantiae in Christo sine invicem loquendo proferri, non possunt sine invicem credendo cognosci. Nam ecce apud Miletum majoribus natu Ecclesiae salubria monita beatus dum traderet Paulus: Attendite. inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit suo sanguine . Dic modo, gentium Doctor, et responde nobis aliquid, quod etiam nos multum suspiciosis oporteat respondere. Dixisti Deum Ecclesiam acquisisse sanguine suo; quare non addidisti Filium? quid si alius Patrem putet? quid si alius Spiritum sanctum? quia et Pater sine dubio Deus, et Spiritus sanctus Deus est. Aut si Deum simpliciter nominasti, vel quando eum dixisti acquisisse Ecclesiam sanguine suo, diceres quomodo habeat sanguinem Deus, et adderes, secundum carnem: ne quis putet quia etiam divinitas habere aut effundere sanguinem potest. Scio quid huic percontationi Vas electionis sine mora respondeat. Nosti, o fili, praedicationem meam; quare dubiam putasti sententiam meam? Jam ego dixi: Pater Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum , ut Filius tantum passus a gentibus crederetur. Jam ego dixi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis , ut in humana substantia mortuus rite crederetur: quem tamen ut Deum cognosceres, fiducialiter alibi locutus sum: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Cognosco, sancte Paule, doctrinam veritatis plenissimam, nec mihi sententia tua in libro Actuum apostolorum dubia unquam fuit. Intellexi Deum, qui sanguine suo acquisivit Ecclesiam suam , non esse nisi Christum Jesum Filium Dei, nec habuisse sanguinem, nisi secundum substantiam carnis. Sed propter istos ista dixi, qui nunc audientes unum de Trinitate passum, dicunt: Adde, secundum carnem; quasi aliter intelligi debeat, etiamsi ego non addam; vel addere multum necessarium sit, quod etiamsi non addatur, apparet. Libenter tamen exigi a me patior quod ultro reddere sum paratus. Incunctanter profert lingua quod retinet conscientia. Unus de Trinitate Filius Dei Christus Jesus, qui est una persona de tribus personis, passus est secundum carnem. Tu vero si jam credis non malitiose unum de Trinitate passum dici, dic similiter bono sensu sicut ego. Si autem dubitas adhuc, dic unam personam de tribus passam, id est, Filium Dei Dominum Jesum Christum secundum carnem: ne si unam personam de tribus passam profiteri nolueris, quartam confiteri inveniaris; et sine ulla ambiguitate Nestorii judiceris errore possessus. Omnis ergo catholicus aut unum de Trinitate passum simpliciter audiat, simpliciter dicat; aut loquens caute, non tamen infideliter, unam personam de tribus passam fateatur; nec ideo quempiam judicet haereticum, qui unum de Trinitate passum illo sensu dicit, quo etiam ipse unam personam de tribus passam veraciter dicit; simulque ambulare viam Domini properemus, pacem tenentes. Hoc est quippe unum de Trinitate, quod est, unam personam de tribus personis: quoniam si dicas, Una est persona Christi, nihil aliud dicis, quam, Unus est Christus. Et si dixeris, Unus est Pater aut Spiritus sanctus, nihil aliud dicis quam, Una est persona Patris aut Spiritus sancti. Potest quidem unus etiam substantiam significare, sed si addes substantiae proprium manifestumque vocabulum, sicut quando dicis, Trinitas unus, et continuo subinfers, Deus. Alioquin tolle nomen quod adjungis, ubi substantia significatur, et dic, si audes: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus sunt. Quis enim non continuo, Unus sunt, secundum personam dictum consequenter intelligat, et Sabellii redarguat vanitatem? Vides ergo quia proprie unus ad personam pertinet significandam, quamvis adjuncto sibi cujuslibet substantiae vocabulo possit etiam substantiam significare. Simpliciter ergo audiamus, unum de Trinitate passum, id est, unam personam ex tribus personis. Nec mihi quispiam velit opponere: Si dicimus unum de Trinitate, dicamus unum de humanitate, sicut dicimus Deum, et rursum dicimus hominem. Deum quippe cum dicimus, recte etiam hominem dicimus, quia et Deus et homo nomina substantiarum sunt. Unus autem, quia proprie personam significat; Unus et unus nequaquam cogitemus dicere, ne duas videamur asseverare personas. Ideo plane unum de Trinitate confitemur, et non unum de humanitate; quia Deus venit ad uterum Virginis, et adventu suo munus ei largiens fecunditatis sine sorde libidinis, humanam sibi naturam potenter atque ineffabiliter adunavit, tanto vinculo unitatis, ut persona Verbi fieret persona carnis, et deinceps una Verbi persona esset et carnis. Ideo dicere nullatenus possumus unum de Trinitate et unum de humanitate, vel unum Trinitatis et unum humanitatis, quia in Christo Jesu personam propriam separatim non habet humanitas, sed persona Verbi Dei a quo suscepta est, ipsa illi facta est propria. Distinguimus ergo naturas duas Christi in vocabulis, in officiis, non in personis. Ideo securus dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam . Ecce Christus crucifixus ipse est Dei virtus et Dei sapientia. Quare ergo non dicatur unus de Trinitate passus? An Christus Dei virtus et Dei sapientia non est unus de Trinitate? Sed hoc qui negat, aperte dicat etiam secundum divinitatem Filium non esse unum de Trinitate. Si autem secundum divinitatem Christus unus est de Trinitate, et secundum divinitatem virtus Dei est et sapientia; Christus autem crucifixus virtus Dei est et sapientia; recte utique dicitur, quia unus de Trinitate est passus. Nec movere quempiam debet, si vere hanc sententiam, sicut a quibusdam dicitur, Eutychetis protulit apocrisiarius in Chalcedonensi concilio. Saepe etiam per ignorantes loquitur veritas. Patres autem nostri in concilio positi, sensum loquentis, non verba considerantes, nec illum propter hanc sententiam pronuntiare catholicum, nec ipsam sententiam catholicis tunc inserere definitionibus voluerunt, ne viderentur intellectum loquentis approbasse, quam verba. Mirabiliter tamen Spiritus sanctus postea fideles admonuit, etiam per hanc sententiam revinci Eutychianistas, in qua duarum plena est praedicatio naturarum, ut nequaquam dicere: Si unus est Christus de Trinitate, et Trinitas unius est substantiae, Christus autem Deus et homo est; unius ergo substantiae. Christus quippe et unus est de Trinitate, et Deus et homo est, et non est unius substantiae; ne humanitas quoque, quam suscepit, consubstantialis sit Trinitati; quod sana doctrina condemnat. Recordor, aliquando triplicem me intellexisse causam, quae dubitare quosdam de hac sententia cogeret. Prima scilicet, ne, quadam separatione intercedente, alia esset Trinitas et alius qui unus esse de Trinitate dicitur, sicut alius est Pater, alius est Filius, quando de Patre Filius esse dicitur; et alia civitas, aliusque homo qui de civitate esse narratur. Sed et Pater quamvis habendo Filium Pater sit, ipso tamen Patris nomine non se esse Filium monstrat: et ideo dum de Patre esse Filius dicitur, alter esse Pater, alter esse Filius intimatur. Et civitas hominum est multitudo, non homo: et ideo dum de civitate quispiam dicitur, alter ipse esse, altera civitas invenitur. Trinitas autem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est; ideo securus dicis: Filius unus est de Trinitate; nec potest esse alius Filius, et alia Trinitas, quia sine Filio nulla est Trinitas. Secunda vero causa dubitationis videtur, nolentibus dicere, unum de Trinitate passum, ne divinitatis substantia fieri passibilis videatur. Sed hoc impossibile et auribus et mentibus catholicis ita semper apparet, ut suspicari hoc malitiae potius quam cautelae sit: maxime quoniam dum unus de Trinitate dicitur passus, et Trinitas personarum habet significationem, cuivis facile apparet propter unam personam Verbi impassibilis carnisque passibilis unum de Trinitate passum pronuntiari. Tertia vero dubitationis est causa, ne dicentibus: Unus de Trinitate passus, inquisitor acerrimus dicat: Quid unus? et respondentibus: Filius, iterum dicat: Ergo si unus est Filius de Trinitate, vel unus est Trinitatis, filiorum est Trinitas, aut Trinitatis est Filius. Respondentibus: Deus, dicat: Quomodo est quispiam unus Deus de Trinitate, cum non sit unus Deus, nisi Trinitas? Huic autem dubitationi facile occurritur, si quid sit Trinitas consideremus. Trinitas enim personarum est Trinitas. Quid ergo Trinitas, nisi tres personae? Quae sunt tres personae, nisi Pater, Filius et Spiritus sanctus? In hac ergo Trinitate, neque Patres invenis, neque Filios tres, neque Spiritus sanctos tres: et propterea securus dicis: Unum Filium de Trinitate, quia non est in Trinitate Filius nisi unus; cujus personam significantes dicimus unum de Trinitate passum, quia ipse tantum rite creditur passus, qui cum esset vere et proprie Deus, vere et proprie factus est homo, ut non immerito vere et proprie mater Dei beata Maria credatur. Ex Maria enim semper virgine nec divinitas nasci potuit sine humanitate, nec humanitas sine divinitate. Frustra expavescit quisquis aestimat consubstantialem divinitati matrem futuram, si veraciter et proprie Maria mater fuerit Dei; profecto enim quia veraciter et proprie generanti semper est consubstantialis ille qui nascitur, accepit ab ea Deus unde ei fieret consubstantialis, et sic ex ea nasci dignatus est. Ita igitur proprie, sicut veraciter, Maria divinitatem Filii genuit, sed incarnatam. Sine carne enim divinitatem sempiternam generare non posset homo mortalis. Quid autem, proprie genuit? Manifeste genuit, contestantibus signis et virtutibus Deum esse, qui ex homine nascitur. Quid est, proprie genuit? Ipsa ei materiam carnis secundum quam generatur, operante quidem Spiritu sancto, verumtamen ex suis visceribus tribuit, et ideo quem sic nasci oportuit, etiam proprie genuit: quia in humana eum natura genuit, quam nullo dubitante proprie genuit. Quisquis autem putat aut dicit ex una substantia generari nullatenus potuisse substantias duas, veraciter dicit, si separatim generatas audierit. Nunc vero in magno illo et mirabili sacramento, quod manifestatum est in carne, divina substantia secundum humanam substantiam proprie nata est; quia non separatim nata est, nec humanitatem proprie natam sibi divinitas adunavit: sed adunando eam sibi proprie nata est. Dicam adhuc planius pro captu infirmitatis meae, si removeat Deus veritatis tenebras falsitatis a luce hujus disputationis. Proprie est nata de Patre divinitas pura, proprie est nata de matre eadem incarnata divinitas. Et hoc distat inter unius Filii Dei duas generationes, quod in divina generatione nulla fuit humanitas: in humana generatione adunata fuit humanitati proprie nascenti divinitas. Si enim dixero, vel dicere voluero: Maria semper virgo proprie genuit humanitatem, non proprie genuit divinitatem, videbitur sub aliquo modo hominem purum genuisse, quem nullo modo ita genuit, quia Verbum carnem factum proprie genuit. Recte ergo, quantum arbitror, dicimus et confitemur: Maria veraciter est mater Dei Christi, ut non esset suspicio phantasiae. Recte etiam confitemur: Maria proprie mater est Dei Christi, ut nullatenus hominem purum, qui pro meritis operum bonorum postea proveheretur in Deum, vel superveniente in se Filio Dei, vocari aut effici inciperet Deus, sed Deum sine initio, ex certo initio hominem factum concepisse et genuisse credatur. Inveniri potest plane alius conveniens modus, quo sine scandalo haec sententia proferatur, si ita unusquisque dicat: Maria proprie mater Dei Christi, ut singulare hoc coelestis operationis beneficium non videatur commune cum caeteris. Ipse enim Salvator in Evangelio nuntiantibus sibi: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te: Quae est, inquit, mater mea, aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos, ait: Ecce mater mea et fratres mei. Et omnis qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, hic meus frater et soror, et mater est . Omnis ergo faciens voluntatem Patris ejus, mater est ejus. Sed Maria ideo proprie mater est, quia nascendo de ea secundum carnem factus est filius ejus. Multae mulieres Deum timentes parturiunt Deum Christum mente, non carne: sola autem Maria Deum Christum peperit etiam carne; et ideo sola proprie mater est Dei, quia nulla alia sic mater est Dei. Beatus Apostolus dum Romanis scriberet, ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum . Dicat ergo mihi aliquis, utrum proprius Filius Dei Patris, ipse est proprius filius Virginis matris, an forte non habuit Maria proprium filium, quem Deus habet proprium Filium? Sed et Maria habet proprium filium, quia genuit, non adoptavit: et illum habet proprium filium, quem habet Deus proprium Filium, quia duos filios nunquam fides catholica praedicat. Restat ergo ut si Deus Dei proprius Filius, ipse est etiam matris Virginis proprius filius, proprie eum genuerit. Alioquin si illa proprie non genuerit, nec ille proprius est filius. Proprius est autem filius; ergo illa proprie genuit: verumtamen secundum humanitatem, secundum quam potuit Deus nasci. Superest nunc, in conclusione hujus voluminis, eisdem duabus sententiis de quibus inter se disputantium fratrum prolixa fit altercatio, ne qua remanere vel suspiciosis videatur ambiguitas, dare quamdam fidei regulam, qua praecedente simplicitas loquentium manifestetur, et audientium removeatur scandalum. Dicturus ergo unum de Trinitate passum, prius asserat omnipotentis Dei unam substantiam, tres esse personas: ex quibus una persona, id est Filius, Deus permanens, homo factus, et natus et passus sit; neque Patre neque Spiritu sancto pariter incarnato, quamvis opus nostrae redemptionis tota fuerit Trinitas operata. Sic autem passum esse Filium fateatur, ut credens intelligat non potuisse eum pati in ipsa substantia, qua Deus, et cum Patre et cum Spiritu sancto unus Deus est, sed in illa quam sine Patre et Spiritu sancto suscepit ex matre. Sed ideo divinitatem Filii recte posse a fidelibus dici passam fuisse, quia ipsius est caro quae passa est, et ad ejus personam pertinet quam cum Patre et Spiritu sancto non creditur habere communem. Postquam vero et Deum Dei Filium passum, et non in divinitate ipsa passibilem factum, sed humanitate quae passibilis fuerat, intellexerit passum; confiteatur nihilominus ipsius unius Filii Dei Domini Jesu Christi duas esse naturas, vel substantias. Et cum plenius haec pro modulo ingenii vel eloquii sui inculcaverit, Chalcedonensis decreta concilii, et papae Leonis epistolam sequi se in omnibus profiteatur. Superadjiciens, per incarnationem Filii Dei non crevisse Trinitatem, nec quartam Trinitati accessisse personam; quia divinitatis et humanitatis in Christo singulariter permansit ipsa persona; quod Nestorius duos introducens filios negat, ut merito jam sectatoribus ejus fidelis catholici lingua respondens, ad removendam quaternitatem, dicat unum de Trinitate passum; quem tamen insinuet secundum divinitatem esse unum de Trinitate, secundum humanitatem vero passum. Dicturus ergo unum de Trinitate Christum, prius ista quae diximus dicat; maxime quando contradicentibus aut male suspicantibus loquitur; et alium non aedificat, qui eum malo sensu talia putat instruere. Nolo praedicatorem Verbi Dei, testimonio tantum conscientiae suae esse contentum: perducere conetur ad cor aliorum, quod recte ac fideliter sentiat; nec pigritia, nec superbia revocetur, tanquam inculcans rem dubiam, donec omni careat ambiguitate. Sit multiloquus, quantum necessitas coegerit, dum tamen obscura brevitate neminem scandalizet. Similiter dicturus beatam Mariam vere et proprie Deum genuisse, prius illa omnia confitens, divinitatem Filii Dei jam de Patre natam, nec nasci, nec proprie nasci asserat potuisse, nisi carnem nostri generis et animae rationalis substantiam, id est plenum hominem, suscepisset: neque initium divinitati per nativitatem temporalem datum fuisse, sed carni, cujus initium vel conceptio non fuit nisi susceptio divinitatis. Prius etiam confiteatur nec ea quae sunt divinitatis, posse ab humanitate, nec ea quae sunt humanitatis, posse a divinitate Christi separari; sed sive illud quod secundum divinitatem, sive illud quod secundum humanitatem dictum, gestum, toleratumve est, utrique substantiae ejus esse commune. Propter unam personam, quam praedicat rectae fidei praedicator; quamvis noverit, secundum humanitatem de visceribus matris proprie natam fuisse divinitatem, securus tamen dicit: Maria Deum proprie genuit; illum genuit, qui sic homo creditur, ut Deus non negetur. Ille autem qui has dubitat proferre sententias, si cuncta quae solent sub haeretico latere sensu manifestis absolutisque sermonibus audierit refutari, careat suspicionibus, omittat contentiones, et de caetero unum de Trinitate passum, vel Mariam proprie matrem Dei esse sic accipiens, quomodo dicitur a catholicis, etiamsi aliter hoc affirmare nitantur haeretici, doctoribus orthodoxis aures simplices praebeat.
(Cap. I, v. 14) (Gal. IV, 4) (Rom. I, 1-4) (II Tim. II, 8) (Psal. LXXXIV, 13) (Gal. III, 16) (Gen. XXIV, 2) (Rom. VIII, 3) (Rom. V, 1) (Joan. XIV, 30) (Hebr. II, 16, 17) (I Tim. II, 5) (quia non decet unius mediatoris duas esse personas) (quoniam Dei et hominum mediator est) (Joan. XVII, 22, 23) (quoniam et ipse cum Patre et Filio unius creditur esse substantiae vel essentiae) (Rom. VI, 6) (Ephes. II, 6) (Joan. I, 1-3) (Joan. X, 30) (Joan. XIV, 28) (quod a quibusdam jactitatur) (I Cor. VIII, 6) (I Tim. II, 5) (tanta quippe virtus est sacramenti ineffabilis) (Joan. XIV, 28) (Joan. X, 30) (Eccli. XXIV, 5) (Act. XX, 28) (Rom. VIII, 32) (Philip. II, 6, 8) (Rom. IX, 5) (Act. XX, 28) (I Cor. II, 23, 24) (quod saepe dicendum est) (Matth. XII, 47- 50) (Rom. VIII, 32) (quod saepe non piget inculcare)
[ An pertulit?]
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
4
EPISTOLA IV. AD EUGIPPIUM PRESBYTERUM. De essentia Trinitatis, et de duabus Christi naturis. 1. 2. 3. 4.
Domino beatissimo fratri Eugippio presbytero Ferrandus exiguus, in Domino salutem.
Charissime, considera quales habeat vires ab Ariano comite nuper proposita quaestio. Sed prius quibus inter se sententiis vel dogmatibus Ariani et catholici differant, deliberemus. Ariani volunt individuam Trinitatem praedicare, sicut Scripturae praedicant unum Deum. Catholici vero praecepta legis salubriter audientes: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est , ne videantur sub unius Dei religione fidem Trinitatis excludere, tres personas unius substantiae praedicantes, ipsam Trinitatem unum Deum simpliciter confitentur; et de omni sancta Trinitate sapienter dictum intelligunt: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est. Ariani, Patris et Filii et Spiritus sancti tres substantias praedicant, et ideo eorum potestatem dividunt, unitatem vitant, immensitatem minuunt, et per errores majori Patri minorem Filium subjiciunt; minorem autem Filio Spiritum sanctum dicunt. Catholici e contrario Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, ne tres Deos gentibus inducere videantur, unius esse honoris, gloriae, magnitudinis, aeternitatis, divinitatis, aequalitatis, essentiae confitentur; et nemini alterum praeponere cupientes, de Patre tamen Filium natum, de Patre et Filio Spiritum sanctum procedere sentiunt. Arianos si interrogare volueris unde sit Filius, timent dicere, de Patris essentia: ne gignentis et geniti probetur una divinitas, et confirmetur aequalitas. Timent rursus ex nihilo natum Filium profiteri, ne Creator accipiens originem similem creaturis, unigeniti privilegio spoliatus, perdat gloriam creatoris. Aliunde vero Filium natum, id est, ex aliqua subjacente materia, multo amplius timent astruere; ne videatur quaelibet res ante eum fuisse, per quem facta sunt omnia. Talibus erroribus respondent catholici: Credite quia natus est de Patris essentia: si negatis, dicite unde sit. Dicunt etiam minorem Filium, quia negant esse aequalem. Catholici vero dicunt eum secundum divinitatem aequalem, secundum humanitatem autem minorem. Aequalitas ejus secundum divinitatem non habet initium; verumtamen nec aequalitas competens divinitati, nec minoratio congrua carni habet finem. Sive ergo secundum carnem minor, secundum divinitatem dicatur aequalis, idem atque unus est Christus, vere Filius Dei, et vere filius hominis. Aequalis enim perseverans factus est minor: minor factus, permansit aequalis. Et ideo totus minor, totus aequalis: quia servatur in eo utraque natura, et quam habuit, et quam assumpsit ex matre. Alioqui si una in Christo et persona existeret et natura, non posset unus Christus uni Patri et minor et aequalis dici. Dicimus etiam de Christo quod vere unus est Christus. Sapientibus tamen mentibus, quoties audiunt, Unus est Christus, cogitare convenit quomodo sit unus; utrum unam habendo personam, an unam naturam. Si non potest dici unam habere naturam quem suscepisse alteram dicimus, potest tamen dici unam habere personam, quoniam persona illa semper manens naturae semper manentis ita mirabilem postea naturam sine persona voluntarie suscepit, ut humanam substantiam non habentem subsistentem manentemque personam, in unitatem suam suscipiens, ad se faceret pertinere; fieretque deinceps humanitas illa divina quae Dei coepisset, ex quo esse coepisset, habere personam: divinitas illa humana, quoniam sibi in unitatem personae veraciter humanam voluit adunare naturam. Dicimus ergo, Unus est Christus, unus est Deus, hominisque filius; id est, una est Christi Dei hominisque persona: non tamen dicimus unam esse Christi Dei hominisque naturam. Concordantes cum Apostolo volente probare unitatem personae: Nam in quo, inquit Corinthiis, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi . Nunquid non melius personas diceret, si vellet in Christo duas significare substantias? Evidentem similiter adhibens differentiam substantiarum dicit alio loco: Etsi crucifixus est, ex infirmitate crucifixus est, sed vivit ex virtute Dei . Nunquid non ipse crucifixus est qui vivit? et tamen qui ex infirmitate crucifixus est, ex virtute Dei vivit. Unde ad amorem commendationemque personae unius, sic unus Christus praedicatur, ut aliquando una ejus vel humana natura vel divina commemoretur, et utraque tamen intelligatur: quoniam inest unitas, ut qui unam nominet, ambas significet. Propter quod Apostolus solam humanitatem tangit, ad Timotheum dicens: Unus est Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus . De divinitate dicit ad Corinthios: Nam etsi sunt qui dicantur dii , nobis tamen unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia .--Desunt reliqua.
(Deut. VI, 4) (II Cor. II, 10) (II Cor. XIII, 4) (I Tim. II, 5) (siquidem sunt multi) (I Cor. VIII, 5)
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
5
EPISTOLA V. AD SEVERUM SCHOLASTICUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod Dominus noster Jesus Christus sit unus de sancta et individua Trinitate. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11.
Magnorum virorum mihi negotium conaris adjungere, propter eos qui Deum nostrum Jesum negant unum esse de sancta et individua Trinitate, quid sentiam delectatus audire. Sed hoc, fateor, ingenii mei pusillitas aut vix valet, aut assumere omnino non audet. Quis enim ego, aut qualis ego, cui liceat de dubiis rebus statutam proferre sententiam, novosque sermones in electionis auctoritate, utrum suscipi debeant, recentioribus definire temporibus? Utinam mihi fide simplici, quam catholica per universum mundum docet Ecclesia, sic donet Deus esse contentum, ut omni, si fieri potest, hujus vitae miserabilis tempore orationi et jejuniis vacans, plangam cum pusillis fratribus meis delicta multa et gravia, sive quae jam doleo commissa, sive quae adhuc cogor ex carnis fragilitate committere! Beatum me profecto tunc aestimabo, quando positus in silentio monasterii, illum versiculum psalmi per momenta cantavero: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea . Loquantur et praedicent quibus honor sacerdotii docendi auctoritatem tribuit; nos discere parati sumus; docere alios non praesumimus. Interroga igitur, vir prudentissime, si quid veritatis cupis audire, principaliter apostolicae sedis antistitem, cujus sana doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur munimine auctoritatis. Interroga plurimos per diversa terrarum loca pontifices, quibus scientia coelestium praeceptorum divinitus inspirata, famam grandem sui cum veneratione collegit. Istos sine dubio et ad disputandum idoneos, et ad suadendum frequenti exercitatione paratos, nec vituperaberis si consulas adhuc incertus; et laudaris si sequaris veraciter doctus. A me autem sic expete debitum charitatis, ne incurrere suadeas culpam temeritatis.
Sufficit mihi, propter beati Petri manifestam sententiam, quae fidelibus cunctis generaliter loquitur: Parati ad respondendum omni poscenti vos rationem de fide et spe quae in vobis est ; sciscitanti quomodo credamus, illico respondere: Credere nos in unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Patrem a nullo genitum, Filium de Patre unigenitum, Spiritum sanctum de Patre ingenito et Filio unigenito semper procedentem; ita ut hac beata Trinitate, quam unum diximus Deum, Pater non sit Filius aut Spiritus sanctus, Filius nunquam sit Pater aut Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater sit aliquando, nec Filius, sed Pater solius Filii Pater sit, ut Filius solius Patris Filius, Spiritus vero sanctus Patris et Filii communiter Spiritus. Simul autem hi tres naturaliter unus Deus, propter id, quod unus Deus, unam habentes substantiam; propter id, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres personas; propter id, quod unus Deus, simul omnia inseparabiliter operantes; propter id, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quaedam sibi propria vindicantes: sicut generare solius Patris, et nasci solius Filii, et procedere de ambobus, solius confitemur Spiritus sancti. Sicut Patrem solum locutum de nube: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ; Filium solum de Virgine natum, et a Joanne in Jordane flumine baptizatum; et Spiritum sanctum solum in columbae specie descendisse. Olim quippe illos veritas confutavit haereticos, qui sic unum Deum Trinitatem dicere voluerunt, ut quem Patrem fatebantur, ipsum sibi Filium, ipsum fingerent Spiritum sanctum: dum scilicet qui manens in coelestibus creaturae totius Pater fuit, protensus in Virginem, et nascendo inter homines Filius fieret; rursusque dispensationis humanae consummato mysterio, super apostolos in linguis igneis veniens, Spiritus sanctus vocaretur: hoc errore compulsi non Filium Dei Patris, sed Patrem credere crucifixum. Unde eos etiam Patripassianos appellari vetustas ostendit. Ita igitur propter unam substantiam Sabellius tres noluit fateri personas, sicut e contrario Arius propter tres personas, tres voluit praedicare substantias. Apostolica sane Ecclesia tres personas contra Sabellium numerans, unam vero substantiam vel essentiam contra Arium vindicans, ita dictum sibi meminit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est ; ut hic unus Deus non sit solitarius, sed Trinitas, Pater scilicet, Filius, et Spiritus sanctus. Qua confessione praelata, magnum pietatis et mirabile sacramentum , quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria, subsequenti veneratione pandentes, ita pro redemptione humani generis humanam naturam credimus suscepisse ut ille qui Trinitate perfecta Deus unigenitus permanebat ac permanet, ipse ex Maria fieret primogenitus in multis fratribus ; et hunc eumdem quem genuerat Deus Pater ante omnia tempora, ipsum generaret homo mater, postquam venit plenitudo temporum. Principaliter enim fides nostra Christum Dei Filium sic praedicat hominis filium, ut unum dicat Dei et hominis filium; nec alterum in divinitate Christum veneretur, alterum in humanitate, sed quem in divinitate, ipsum in humanitate. Propterea enim Deus factus est homo, quia non est alius Deus, alius homo; sed omnino qui Deus, ipse homo; et propter hoc, qui homo, ipse etiam Deus, Jesus Christus Dominus noster. Manens enim Deus Filius una in Trinitate persona, venit ad Virginem; nec sibi aliam de ea personam assumpsit, sed aliam sic unitatem personae suae suscepit, ut persona quae semper erat, naturam susciperet carnis, haberetque duas una Christi persona naturas. Nec ambigere oportet quomodo credatur humana natura, ex initio sui, Dei Verbi habuisse personam; scientes quia non hominem formatum, neque conceptum, neque vita sua quadam vel in matris utero vivere jam incipientem Deus assumpsit; sed omnino antequam aliquid Maria conciperet, ante omnem formati formandive hominis causam, Deus volens homo fieri, virginalis palatium ventris intra vit; et virtute divinitatis munus largiens fecunditatis, assumpsit ex ea quam habere voluit matrem, nostri generis veram carnem. Et ipsa assumptione conceptus et natus, non utique personam aliam suscepit, quia non hominem paratum invenit, sed naturam potius humanam, in qua ipse Deus homo nasceretur, accepit. Habuit igitur humana natura, ex quo est creata, personam; sed unam cum Deo, qui eam suscipiendo creatus est. Tu proinde quisquis huic fidei contradicis, ostende mihi in Christo sine divinitate aliquando humanitatem, et tunc fatebor quod habuerit propriam etiam sola humana natura personam. Quia vero divinitas quidem Verbi Dei sine humanitate fuit, humanitas vero sine divinitate nunquam fuit; ideo habuit divina natura personam, quam humanae naturae, quando eam suscepit, indulsit; ut et natura susceptrix, et natura suscepta, sine ulla confusione ineffabiliter adunata, unius crederetur esse personae; dum cujus est divinitas, ipsius est humanitas; et cujus est humanitas, ipsius divinitas: et licet alia sit divina natura, alia sit humana natura, non sit tamen alius Christus, cujus est divina natura, et alius Christus, cujus est humana natura; sed idem sit unus Christus, cujus est humana et divina natura. Neque enim sic in Christo, sicut in prophetis inhabitavit Dei Verbum, sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis . Hic est Dominus Jesus Christus. De nullo denique propheta, quamvis ex persona Dei multa saepius loquantur, Scriptura sancta narravit quod esset super omnia Deus. De Christo autem fiducialiter Apostolus clamat: Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Si quis enim negaverit Christum Dei hominisque filium unam habere personam, duos praedicat Christos; et si duplex adorandus vel colendus est Christus, non Trinitatem, sed quaternitatem adorat. Si quis iterum unam Christi dicit esse naturam, et quamvis eum ex duabus negare non audeat, in duabus tamen substantiis confiteri veretur aut dubitat, hic aut unius naturae abolitionem, aut utrarumque asseverat confusionem. Nisi enim de duabus unam simul abstulerit, aut utrasque confuderit, unam quomodo praedicet non habebit. Hos Scripturarum testimoniis, ut epistolae modus teneatur, breviter refutantes, verba Salvatoris nostri primitus consideremus, quibus fixam regulam divini baptismatis tradens, hoc apostolis suis dicens y: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Illos enim qui putant Christum unam non habere personam, interrogo: Nominato in baptismate Filio, si non est una Dei hominisque persona, quae persona nominatur? Si dixerint, Filii Dei, nec hunc esse confitentur filium hominis, quem Filium Dei; ergo omnis a regenerationis sacramento gratia mediatoris aufertur. Unus est enim, sicut dicit Apostolus, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus . Et si nominato in baptismate Filio, sola Filii Dei persona nominatur, et persona Filii Dei hominis non commemoratur, mediator non nominatur. Et quomodo sine mediatore Pater reconciliatur? aut si forte non reconciliatur, ut quid baptismus datur? Si autem reconciliatur, per mediatorem reconciliatur. Si per mediatorem reconciliatur, mediator iste non est tantum Deus, neque tantum homo, sed Deus homo; ut jungat hominem, habens in una eademque persona cum Deo divinitatem, cum hominibus humanitatem, et propter hoc mediator. Nam si alter fuerit Deus, alter homo; id est, aliam personam habuerit Deus Christus, aliam homo Christus; nec persona illa Christi quae habet cum Deo divinitatem, mediator noster est, quia non nobiscum habet humanitatem; nec persona filii hominis quae nobiscum habet humanitatem, mediator noster est, quia non habet cum Deo divinitatem. Proinde si cum baptizamur, illam tantummodo personam quae habet cum Deo divinitatem, nominamus, et quomodo sine mediatore reconciliamur? Restat ergo ut si nominato in baptismate Filio mediatorem nominare volumus, ipsum Filium non dividamus; sed hunc esse Deum, quem hominem confitentes, negatores unius personae veraciter confundamus. Alioquin quomodo verum erit, quia quicunque in Christo baptizamur, in morte ipsius baptizamur , si quando Filium in baptismate nominamus, non unam personam Dei hominisque, sed personam solam Filii Dei sine persona filii hominis nominamus; quando si vere fuissent duae personae, ad commemorandam mortem Christi in qua nos baptizari docet Apostolus, persona filii hominis commemorari debuerat? Secundum hominem enim mori potuit Christus. Sed si ille qui personam unam negare conatur in Christo, ne excludat incarnationis a baptismate sacramentum, nominato Filio personam filii hominis asseverat nominari; non ergo in unito Trinitatis nomine baptizamus. Neque enim Trinitas potest dici, ubi Deus Dei Filius non nominatur, si persona tantum filii hominis inculcatur. Ut ergo Trinitas tota in baptismate nominetur, et mediatoris gratia non sileatur, et mortis Christi commemoratio renovetur, unam Christus habere personam veraciter agnoscatur; ut nominato in baptismate Filio, haec una persona nominari intelligatur de qua dicit etiam Paulus vas electionis: Nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos, in persona Christi . Quae persona totum habens quod est Dei, totum habens quod est hominis, veraciter dicit quod Joannes evangelista commemorat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo . Quomodo enim nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, si non est una Christi persona, qui descendit et ascendit? Nonne si duas habere personas putetur, alia erit sine dubio persona susceptrix, alia persona suscepta? alia quae est de Deo Patre nata, alia quae est Dei Filio, quando incarnari voluit, adunata? Et si ita est, susceptrix persona descendit, ut ascenderet persona suscepta; et jam falsum erit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Descendit enim persona Filii Dei et ascendit persona hominis, ac sic non illa quae descendit ascendit. Hoc secundum pravitatem malae intelligentiae eorum qui duplicant Christum, disputandi necessitas compulit loqui. Caeterum ideo vere nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, quia una est ascendentis descendentisque persona, secundum naturam divinitatis inclinante miseratione descendens, secundum naturam humanitatis cum tropaeo immortalitatis ascendens. Huic enim rei testimonium dans gentium Doctor, aperte ponit: Qui descendit, ipse est et qui ascendit : ipse plane, non alius; et si non alius, una prorsus, eadem inseparabilisque persona, de qua recte dicitur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit ; et propter quam tardis mentibus inculcandam rectissime sequeretur, Filius hominis qui est in coelo. Hic enim quaero: si non est una Dei hominisque persona, quomodo dicit: Filius hominis qui est in coelo, quando adhuc necdum passus loquebatur in saeculo? Quomodo est, inquam, quomodo est in coelo filius hominis ante mortem crucis, ante gloriam resurrectionis, ante triumphum ascensionis, nisi quia adhaesit ad unitatem personae Filio Dei, qui nunquam recessit ex coelo; et ideo est filius hominis in coelo, quia ibi est semper Filius Dei, qui factus est filius hominis? Mirum quippe, mirum, nisi intelligatur, apparet. Dominus dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit; et quasi interrogaret aliquis: Quis est iste? confestim sine dubitatione respondit: Filius hominis qui est in coelo. O Domine Jesu, In prinpio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum; nonne antequam descenderes, et Verbum caro fieres et habitares in nobis, Deus tantum fuisti, Patri et Spiritui sancto consubstantialis, atque una in Trinitate persona? Quomodo ergo nunc ais: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit; et statim personam descendentis insinuans sequeris, Filius hominis qui est in coelo? Quomodo descendit filius hominis, antequam tu fieres filius hominis, nisi quoniam tu qui eras ab initio Filius Dei, tu Deus unigenitus, tu una in Trinitate persona, factus es filius hominis; et sic factus es filius hominis, ut non altera esset persona tua, altera filii hominis? Haec denique una commendatur, quando Pharisaei interrogantur a Christo: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est ? Et respondentibus, David, dicit Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? David enim vocat eum Dominum, et quomodo filius ejus est? Ubi Pharisaei quidem convicti sunt et humiliati; sed nos tamen, si pie quaeramus, admoniti. Quare enim filius David Dominus David, nisi quia Dominus David ipse factus est filius David? Nam profecto si non esset una Christi persona, non posset esse filius David, Dominus David. Sed ideo est filius David, Dominus David, quia personam quam habet Dominus David, ipsam habet filius David. Haec una persona, postulanti Philippo et dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem ? Cum enim Philippus non videret oculis carnalibus nisi hominem qui loquebatur, audivit sibi ore hominis dici: Qui me videt, videt et Patrem. Quare hoc, nisi quia ipse homo est Deus, quem qui videt, videt et Patrem? Alioquin si non esset una Dei hominisque persona, non diceret, Qui me videt; jam visus in carne, videri adhuc volens in divinitate, sed diceret potius, Qui videt Deum meum, videt personam Dei mei. Quid est autem dicere videnti se, Qui videt me, nisi dicere: Ego sum qui videor, ego qui non videor? Et qui me jam foris carnaliter videt, si videt intus spiritaliter, non alterum, sed me; hic profecto qui sic videt me, videt et Patrem. Et secutus statim: Ego in Patre, et Pater in me . Quando diceret caro mortalis, Ego in Patre, et Pater in me, nisi ipse propter unitatem personae esset Deus immortalis, qui crucifigendus fuerat homo mortalis? Audi eum adhuc unius esse veritatem personae modis pluribus allegantem. Cum interrogaret discipulos suos: Quem me, inquit, dicunt homines esse filium hominis ? Post opiniones multas et varias hominum quibus alii Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, alii unum ex prophetis opinabantur esse Christum Dei, Dominum prophetarum, distinguere se Dominus a famulis volens, unumque se Christum inculcare videntibus cupiens: Vos autem, ait, quem me esse dicitis ? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi . Hic si una persona Filii Dei et filii hominis non fuisset, quomodo beatus Petrus appellante se Christo filium hominis, velut contradiceret adderet: Tu es Christus Filius Dei vivi? Christus dicit: me filium hominis: Petrus dicit, Tu es Filius Dei vivi. Si non est una Christi persona, de alio Petrus interrogatur, alium confitetur. Interrogatur, Quem me esse dicunt homines filium hominis? et respondet: Tu es Christus Filius Dei vivi. Sed si beatus Petrus nunquam meruisset magistri sermone laudari, nisi ipsum confiteretur de quo interrogabatur, a quo ei diceret, Tu, a quo audierat, Me, Ipse est filius hominis, qui est Filius Dei vivi. De quo Paulus ad Hebraeos scribens, ut unius eum personae semper ostendat, ita ait: Jesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula . Ubi ipse quod semel posuit, etiam ter intelligi voluit, tanquam diceret: Jesus Christus ipse heri, ipse hodie, ipse et in saecula: heri, antequam acciperet carnem; hodie, quando, juxta vaticinium Jeremiae prophetae, Hic Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est . Sive modo, quando sedet ad dexteram Patris in saecula, sive quando judicare venturus est vivos et mortuos , semper ipse, nunquam alius. Carnem quippe suscipiendo, naturas adunavit, non personam duplicavit. Naturas plane adunavit, sine confusione permanentes, et in saecula permansuras. Sic enim adunavit, ut nec divinitas in humanitatem mutaretur, nec humanitas a divinitate absorberetur, sed utraque natura incolumis custodita suis officiis uteretur, suis operibus agnosceretur, suis nominibus vocaretur, verumtamen personis propriis non distingueretur. Non sic enim adunatae sunt duae substantiae, divina scilicet et humana, ut fieret una substantia; sed ut esset unius personae, atque ex eis unius semper existeret Christus. Absit enim ut dum unam cogit veritas praedicare personam, duas audeamus negare naturas. Si enim creator factus est creatura, si Verbum factum est caro, si Deus habitu inventus est ut homo; nec creator creari, nec Verbum caro fieri, nec Deus esse homo potuit sine alterius susceptione naturae. Et si altera est natura suscepta, duae sunt profecto naturae, non una. Sed si ex duabus facta esse asseritur una, quae facta sit debet primitus dici. Quamvis enim ex duabus substantiis una aliqua vix valeat fieri sine ambarum confusione aut unius abolitione, tamen quoties ex duobus fit aliquid unum, nova res fit; et si nova res fit, novum necessario naturae nomen existendo noviter sumit. Verbi gratia, alia est in nobis natura animae, alia corporis: illa spiritalis, ista terrena; illa invisibilis, ista visibilis. Et quia ex his duabus una est facta natura, novum naturae nomen indepta est, ut diceretur homo. Separatim enim dicitur anima, separatim corpus; nec anima potest nuncupari corpus, nec corpus potest nuncupari anima, simul autem corpus et anima recte nuncupatur homo. Nec natura animae est natura corporis, nec natura corporis est natura animae; simul autem constans ex natura corporis et animae, una est natura humana. Proinde si divina natura et humana natura confirmantur unam fecisse naturam, inveniatur etiam quam naturam, quae nec divina appelletur, nec humana; sed sicut nova, ita novo nomine nuncupata. Nullus plane tergiversator, et unius naturae contentiosus assertor, in hujus articulo propositionis, naturae quam ex duabus unam fingit, novum nomen apponat, et eam Christum dici respondeat; quia Christus nomen officii est, non naturae. Ab unctione enim Christus; unctio vero temporalis dispensationis indicium, non substantiae videtur esse vocabulum. Ille enim qui ex duabus factam credit unam , dicat quam unam. Ista enim una, nec divina dici poterit, nec humana, sed quocunque alio nomine: quod nomen si quis invenerit, naturae unius assertor tolerabiliter erit. Ego tamen valde metuo unius naturae professionem confidenter assumere, quoniam si una est natura Christi, aut tota erit aequalis Patri, aut tota Patre minor. Si tota aequalis, secundum quam dicit: Pater major me est ? si tota minor secundum quam dicit: Ego et Pater unum sumus ? Aut impassibilis, aut passibilis. Si impassibilis, secundum quam dicitur Christus passus, mortuus, crucifixus? si passibilis, aut Christus jam unam naturam non habebit cum Patre, ut segregetur a passionibus ejus Deus Pater; aut si haec una natura quam habet cum Patre communem, passibilis erit, Pater quoque passibilis erit, et jam non catholici Christiani, sed haeretici gloriabuntur Patripassiani. Addo adhuc: si una est natura Christi aut invisibilis asseritur, aut visibilis; si invisibilis, quam viderunt qui crucifixerunt? quam viderunt apostoli usque ad tactum? quam videndam promiserunt angeli, dicentes: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum ? Sed si visibilis, quid volebat dilectore suo in futuro manifestare, quando dicebat: Et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum , jam manifestatus secundum carnem? Aut cur ita clamat Evangelium: Nemo novit Filium, nisi Pater ? Sine dubio enim quod videmus novimus; et nemo potest dicere non subjacere notioni, quem subjacere confessus fuerit visioni. Movet adhuc, quoniam si una est natura Christi, aut ubique diffusa est, aut localis: si ubique diffusa, quare verba symboli sic recitamus: Tertia die a mortuis resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris? Qui respondebit mihi, si ubique diffusa est natura Christi, quomodo ascendit in coelos? si ubique diffusa est, quomodo specialiter de ea dicitur: Sedet ad dexteram Patris? Sed si localis est, certe sapientia Dei, quae est Christus , attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter . Et ubi est quod recedens a discipulis suis secundum praesentiam carnis, Ecce ego, ait, vobiscum sum usque ad consummationem saeculi ? Erubescamus ergo duas negare naturas, ut in uno Christo appareat quae natura sit aequalis Patri, quae minor Patre; quae passibilis, quae impassibilis; quae visibilis, quae invisibilis; quae ubique diffusa, quae localis; dum tamen unus sit Christus, et aequalis et minor, et impassibilis et passibilis, et invisibilis et visibilis, et ubique diffusus et localis: totus aequalis, non totum aequalis? totus minor, non totum minor; totus invisibilis, impassibilis, ubique diffusus, sed non totum. Hic vero si requiras, quid est totum Christus? respondeo: Verbum Dei, anima rationalis et caro. Sive enim Verbum dicas, totus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas animam rationalem et corpus. Sive animam rationalem dicas, totus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas Verbum et carnem. Sive carnem dicas, totus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas Verbum et animam rationalem. Totus ergo Christus ubique est secundum Verbum, sed non totum ubique est; quia non est ubique anima rationalis et caro, cum quibus est totum. Totus Christus apud inferos fuit secundum animam rationalem, sed non totum, quia caro ibi non fuit, cum qua est totum. Totus Christus in sepulcro fuit secundum carnem, sed non totum, quia anima rationalis ibi non fuit, cum qua est totum: Verbum tamen Dei et cum anima sua apud inferos, et cum carne sua in sepulcro fuit, quia naturaliter ubique diffusum, nec animae suae nec carni suae aliquando defuit. Sive igitur Verbum, sive anima rationalis, sive caro significetur, totus Christus significatur, sed non totum. Neque enim erit totum, nisi simul Verbum, anima rationalis et caro. Quare autem Verbum totus Christus, et anima rationalis totus Christus, et caro totus Christus, nisi quia una est Verbi, animae rationalis carnisque persona? Quare iterum Verbum sine anima rationali et carne non totum Christus; aut anima rationalis et caro sine Verbo non totum Christus, nisi quia alia est Verbi, alia rationalis animae carnisque natura? illa divina, ista humana? illa simplex, ista composita? cum tamen una ipsa Christi persona, quae duas, divinam et humanam, id est simplicem et compositam videtur adunare substantias, non sit composita, sed in singulis simplex, et in utrisque simplex; et ita simplex, sicut fuit antequam in sua unitate susciperet humanam naturam; ut haberet deinceps substantias duas, unam simplicem, aliam vero compositam. Sed quid jam pluribus immoramur? De incarnatione Christi haec est fides mea, per quam fateor, ex duabus et in duabus substantiis unam Christum habere personam. Nec movet quomodo potuerit habere duas una Christi persona naturas, cum videamus divinitatis unam substantiam tres habere personas. Si enim mihi dicat aliquis: In Christo ostende mihi secundum numerum naturarum, numerum personarum; respondebo intrepidus: Ostende mihi etiam tu in deitate secundum numerum personarum, numerum naturarum. Si enim non potest esse natura sine persona, nec persona potest esse sine natura. Sed si dicitur in Trinitate omnes tres personas unam habere naturam, quia illa una natura omnium trium est personarum: ita ego in Christo dicam utrasque naturas unam habere personam, quia illa significans existere cujusque, est quae alium distinguit ab alio. Unde rite personarum duarum in Christo videretur quispiam exsurgere praedicator, si Deus ille non fuisset homo, aut homo ille non fuisset Deus, alium ab alio sua distinguente persona: dum secundum superioris intellectum definitionis, proprietate incommunicabili sic unum Christum personam divinitatis significaret existere, ut eum ab alio qui in humanitate credendus fuerat, separaret. Verumtamen absit hoc a fidelibus mentibus, longe fiat a Christianis disputationibus. Proinde illi quos negare asserit Dominum nostrum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, si fatentur Dominum nostrum Jesum Christum Deum esse, Dei Filium, factum hominis filium; et ideo nominato Domino Jesu Christo non hominem purum, sed divinam simul et humanam substantiam nominari; si fatentur Deum Trinitatem, Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; et hunc Filium sine quo Trinitas nunquam fuit, et quo carnem suscipiente mansit Trinitas; sicut semper est Trinitas, ex initio incarnationis suae, ipsum esse intelligunt Dominum Jesum Christum: quid ad nos, quibuslibet verbis rectam praedicent fidem? Videndum potius reor et considerandum diligentius, cur Dominus Jesus Christus unus esse de sancta et individua Trinitate nimis caute a quibusdam negetur. Tribus enim modis, quantum mea fert opinio, sententiae hujus suspecta redditur propositio. Primus modus est, ne ideo Dominus Jesus Christus unus esse de sancta et individua Trinitate praedicari putetur, ut alius ipse, alia Trinitas de qua unus esse dicitur, inculcetur: velut cum de Patre esse Filium credimus, alius est procul dubio Filius, alius Pater de quo est Filius; aut quando, verbi gratia, de civitate illa, sive illa esse aliquem indicemus; in tantum alius est ipse, alia civitas; ut sine illo maneat civitas sicut fuit cum illo, quamvis ipse solus dici civitas nequeat. Hic vero sensus magis illis proficit, qui supponere volunt quartam Trinitati personam. Secundus modus est. Fortasse Dominus Jesus Christus, unus esse de sancta et individua Trinitate fraudulenter intimetur; propter hoc videlicet ut non ejus humanitas, quam suscipiendo in unitatem personae suae vocari coepit Dominus Jesus Christus, sed divinitas ejus propter quam asseritur unus esse de sancta et individua Trinitate, praedicetur esse passibilis, quoties Dominus Jesus passus pro salute hominum non tacetur. Hic vero sensus aut Arianos juvat ad deteriorandam Filii divinitatem, aut unius tantum in eo naturae interserit opinionem, dum duarum personarum timet incurrere suspicionem. Tertius adhuc modus est, ne firmantibus nobis Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, confestim a nobis quaeratur, Quid unus? Verbi enim gratia, si voluero dicere, Gabriel unus est ex angelis Dei, interrogatus, Quid unus? respondeo, Angelus, quia jam illos omnes angelos dixi. Aut si iterum similiter loquar, Ephesinam Ecclesiam unam esse de septem Ecclesiis ad quas Joannes scribit apostolus, interrogatus, Quid unam? mox respondeo, Ecclesiam, quia jam illas septem Ecclesias dixi. Pari ratione si homines tres accessisse aliquo, aut recessisse aliunde pronuntiem, cum dixero, Unus ex his venit ad me, interrogatus, Quid unus? mox respondeo, Homo, quoniam illos tres homines dixi. Cum vero dixerimus, Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, interrogati, Quid unus? non possumus dicere, unus Deus, quia Trinitas illa non est Deorum; nec permittit ratio ut dicamus: Dominus Jesus Christus unus Deus est de sancta et individua Trinitate; sed dicimus potius: Tota Trinitas unus Deus. Similiter interrogati, Quid unus? quando dicimus Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, non possumus respondere, Filius, quia Trinitas illa non est filiorum; unus enim in Trinitate est Filius. Et si dicitur ita dici: Dominus Jesus Christus, unus est de sancta et individua Trinitate, tanquam si dicatur, una persona, rectissime hoc dicitur; sed convenientibus modo, si hoc ita videtur, una persona quam unus dicitur, ne parum intelligentibus, aut male suspicantibus scandalum procuretur. Quibus ergo modis haec sententia ab aliquantis refellenda vel cavenda judicetur, simpliciter dixi: caeterum ego nec volentibus nec nolentibus dicere contradixi: quia nihil a me certum posse definiri, in hujus epistolae capite jam praedixi. Caeterum si certa ad nos mandavit opinio , miror quomodo hi qui Dominum nostrum Jesum Christum negant unum esse de sancta et individua Trinitate, confiteri eum dicantur unum esse ex sancta et individua Trinitate. Quid harum propositionum differentia moliatur, audire cuperem; si liceret, praesentes interrogarem: vellem dicere, si daretur sermonem sine studio contentionis inserere. Si enim dicendus est unus ex Trinitate Dominus Jesus Christus, propter unitatem personae utique dicendus est, ut ostendatur quia ille Deus unigenitus ipse factus est homo. Cur non ergo dicatur etiam, de Trinitate, ut ostendatur similiter pertinere ad essentiam Trinitatis, quia assumpta servili forma contumeliam pertulit mortis? Sed si eo sensu non dicitur unus esse de sancta et individua Trinitate, sed ex sancta Trinitate Dominus Jesus Christus, ut ostendatur nihil substantiae cum Trinitate habere commune: sicut ideo nos dicimus ex Deo, et non de Deo, quia alia est nostra, alia Dei substantia ; videt etiam prudentia vestra, purum ab his hominem praedicari Dominum Jesum Christum; et omnino hunc sensum, nisi forte melius aut aptius exponatur, periculosissimum judicari. Unde desistendum a contentionibus reor, exspectandum potius persuadens, patienterque hanc dubitationem ferendam, donec universalis Ecclesiae auctoritate vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur abjicienda. Neque enim fides vera, si de hac sententia taceatur, minus praedicabitur; aut nisi per hanc sententiam roboretur, minus firma existimabitur: cum, etiamsi ita esset, sequi nos apostolica verba plus deceret, ubi nobis dicitur: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus; et, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit . Ad hoc pervenimus, scire Dominum Jesum Christum ex duabus atque in duabus substantiis vel naturis, unam habere personam. Hoc teneamus, hoc sapiamus, hoc praedicemus; et si quaedam verba minus caute proferamus, aut plus forte solliciti taceamus, velut si quid aliter saperemus, hoc quoque Deus nobis revelabit.
(Psal. XXXVIII, 1) (I Petr. III, 15) (Matth. III, 17) (Deut. VI, 4) (I Tim. III, 16) (Rom. VIII, 29) (Joan. I, 14) (Rom. IX, 5) (Matth. XXVIII, 19) (I Tim. II, 5) (quod absit) (Rom. VI, 3) (II Cor. II, 10) (Joan. III, 13) (Ephes. IV, 10) (Joan. III, 13) (Matth. XXII, 42) (Psal. CIX, 1) (Joan. XIV, 8, 9) (Ibid., 10) (Matth. XVI, 13) (Ibid., 15) (Ibid., 16) (Hebr. XIII, 8) (Bar. III, 36, 38) (sicut omnis Ecclesia in symbolo confitetur) (saepe dico) (Joan. XVI, 28) (Joan. X, 30) (Act. I, 11) (Joan. XIV, 21) (Matth. XI, 27) (I Cor. I, 24) (Sap. VIII, 1) (Matth. XVIII, 1) (sicut diximus) (quod firmare ideo dubito, quia nihil exinde tuis litteris intimatum non inaniter cogito) (omne enim quod de aliquo fuerit, etiam ut ex eodem aliquo sit necesse est; non tamen omne quod ex aliquo erit, continuo etiam de eodem aliquo esse potest: sicut omnia ex Deo, non tamen de Deo; Filium vero unigenitum, et de Deo et ex Deo esse rectissime confitemur) (Philip. III, 16, 15)
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
6
EPISTOLA VI. AD PELAGIUM ET ANATOLIUM DIACONOS URBIS ROMAE. Pro epistola Ibae episcopi Edesseni, adeoque pro tribus capitulis concilii Chalcedonensis: adversus Acephalos. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10.
Dominis beatissimis et devotis obsequiis venerabiliter prosequendis, sanctis fratribus et condiaconis, Pelagio et Anatolio Ferrandus exiguus.
Valde maximas sum passus angustias, quando scripta vestra suscepimus, cujus perturbationis indicium longa taciturnitas fuit. Nam si considerare dignemini quam festinus esse soleam semper ad obediendum jussionibus vestris, non minori devotioni responsionis hujus deputabitis moras. Quare enim diu silerem, nisi trepidarem, non veritatem dicere de quaestione nuper exorta, silentibus sed adhuc Africanis Ecclesiis, ante tempus proferre sermonem? Simpliciter tamen, compellente jussione vestra, quod credimus loquimur, ut scire dignemini quia vobiscum corde, vobiscum fide, vobiscum secundum bonam spem, vobiscum in charitate non ficta. Quaecunque enim sapienter, breviter, veraciter intimatis, eadem credimus, eadem sentimus, eadem loquimur. Verbis apostolicis suadeam ministros sedis apostolicae gloriosos: State, et tenete traditiones quas didicistis . Non expedit antiquorum Patrum qui Chalcedonensi noscuntur interfuisse concilio vituperari deliberationem, retractari judicium, mutari sententiam: ne synodus venerabilis, apud omnes Ecclesias Orientis et Occidentis per annos tam plurimos sine aliqua dubitatione firmata, perdat subito reverentiam suam; nec possit in definitionibus fidei robur inflexibile custodire, si coeperit ex aliqua parte fragilis aut reprehensione digna convinci. Quidquid semel statuitur in concilio et congregatione sanctorum Patrum, perpetuam debet obtinere jugiter firmitatem. Qua enim fronte cantabimus: Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis ; si quoties libet, toties licet eorum decreta rescindere? Per illos sapientissimos judices Ecclesia catholica dixit quod catholica Ecclesia custodiret, vel potius quod usque nunc custodivit: cur hodiernis nunc iterum disputationibus minime tunc reprobatam reprobamus epistolam? Fons est signatus, catholica Ecclesia; Jacobus vero apostolus clamat: Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? Si dulcis aqua manavit ad proferendas fidei definitiones ex ore pristinorum sacerdotum, quomodo fieri potuit ut ex ore eorum, non aliorum, quasi ex eorum foramine manaret in negotio venerabilis Ibae episcopi, non dulcis aqua, sed amarior felle? Cum timore ac tremore dico, sed tamen dico: Si tunc in quolibet negotio propinavit fidelibus amarum gustum Chalcedonensis concilii laudabilis disputatio, demus manus haereticis, ut liceat eis salutaris antidoti potionem quasi mortiferam criminari, nobis praebentibus occasionem, « dum in verbis pugna est, dum de novitatibus quaestio est, dum de ambiguis occasio est, dum de auribus querela est, dum de studiis certamen est, dum de consensu difficultas est. » Quae verba, non mea, sed beati Hilarii, in secundo libro contineri quem ad Constantium imperatorem scribit, beatitudo vestra plenius novit. Perpendite ergo, fratres, inter quos scopulos fluctuet navis evangelicae praedicationis. Clamat Isaias: Vae his qui ponunt tenebras lucem ; et nos audemus asserere quia patres nostri tenebras lucem esse dixerunt, quando epistolam Nestorio faventem damnare noluerunt, imo etiam suscipere voluerunt? Ergone patribus nostris coaptabitur prophetica maledictio: Vae his qui ponunt tenebras lucem? Nonne ipsi fuerunt sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes, quorum fides imposuit silentium perfidis? quibus recte credentibus omnis credidit mundus? An dicitur: Bene crediderunt, sed Ibae venerabilis epistolam male susceperunt? in sua confessione veraces fuerunt, sed fallaci confessioni praebuerunt incautam consensionem? Quis ferat tortuosas inutilium quaestionum contentiones? Si pars aliqua displicet in concilio Chalcedonensi, cum periculo displicendi totum placet. Vas electionis sanctissimus Paulus manifeste profitetur: Modicum fermenti totam massam corrumpit . Si in illa massa sanctarum definitionum, vel exigui fermenti potest acida commixtio reperiri, tota massa judicabitur noxia; vel certe, ut magna extenuemus, inutilis ad efficiendum panem, qui confirmat cor hominis. Quid igitur profuit quia ibi Nestorius, ibi Eutyches anathematizantur? Ecce, damnatores Nestorii et Eutychetis recepisse culpantur epistolam, blasphemiis faventem Nestorii, vel ambiguis, vel manifestis. Quid utique? Si nescientes admiserunt, ignorantiae notam, quod absit, incurrisse videbuntur, ut eorum penitus evacuetur auctoritas, si vero scientes, aliud fortasse senserunt, aliud sunt interlocuti, fictionis crimine non carebunt; resistentes vero eorum dogmatibus, multo amplius insultando clamabunt: Ecce congregata apud Chalcedona synodus, sidera magnum pondus auctoritatis minime dubitatis, uno atque eodem tempore Nestorium damnavit, et Nestorii revocavit errorem, recipiens epistolam fidei catholicae omnino contrariam; sicut modo sentire coepistis, intelligentes, quamvis sero, quam toti illi episcopi noluerunt intelligere veritatem. Plangamus et oremus, ut cito talis error abolitus transeat, repudiatus evanescat, et perpetuo silentio sepeliatur. Totum concilium Chalcedonense, cum est totum concilium Chalcedonense, verum est: nulla pars illius habet ullam reprehensionem; quidquid ibi dictum, gestum, judicatum novimus atque firmatum, sancti Spiritus operata est ineffabilis et secreta potentia. Quare tot justorum memoriam repentinis contradictionibus infamamus, cum Salomon plenus Spiritu sancto manifeste pronuntiet: Memoria justi cum laudibus ? Quid si procedentes e tumulis suis, coram Deo cui vivunt, apud quem fideliter requiescunt, in novissima resurrectione dicant viri religiosi: Cur epistolam reprobastis, cujus catholicam esse dictionem sensimus, diximus, judicavimus, et judicium nostrum subscribendo firmavimus? An quia venerabilis Ibas, Alexandrinae Ecclesiae pontificem sanctum Cyrillum vituperavit? Sed idem sancto Cyrillo postea se communicasse significavit. Si merebatur pro beati Cyrilli vituperatione culpam, merebatur pro restaurata communione non minimam gratiam. Ut sancti Cyrilli capitula propter ambiguitatem et locutionis obscuritatem, cum Orientalibus episcopis parum intelligendo culparet, humanae fuit infirmitatis: ut dicta sua bene interpretanti facilius crederet ac libentissime consentiret, omnino sacerdotalis fuerat charitatis, sine ullo dispendio veritatis. Cur epistolam nos damnaremus, ubi tanquam praeterita, sunt utraque narrata per illius sancti Cyrilli fideles interpretationes? Ipse, ipse sanctus Cyrillus non venrabili Ibae, sed pluribus Orientalibus episcopis auferre scandalum malae intelligentiae properavit, bene interpretando capitula sua: et nos pro injuriis ejus, historiae modo quid contigerat exponentem reprobaremus epistolam? Si contraria verae fidei regulis in illa epistola venerabilis Ibas episcopus locutus fuisse firmatur, propter aliquanta vel ambigua, vel obscura quae faciunt hoc videri, nostra debet esse sententia melior, quia nos ex ore ejus qui dictavit epistolam sensum valuimus investigare verborum. Postremo quare putaremus epistolam favere Nestorio, cujus auctor, nobis praesentibus, jubentibus, audientibus, voce viva minime dubitavit anathematizare Nestorium, suscipiens tomum papae Leonis, et confessionem verae fidei nobiscum subscribendo confirmans? Haec audientes, quale responsum daturi sumus tot inclytis rectoribus et magistris Ecclesiarum? Praecipue cum rex justus sederit in throno? Caveamus, fratres, insidias diaboli. Si nefandus error Nestorii latere putatur in hac epistola venerabilis Ibae episcopi, quam Patres receperunt, neque magnis neque parvulis nocet: error quippe Nestorii publice damnatus est in Chalcedonensi concilio. Si vituperatio sanctissimae recordationis Cyrilli scandalum movet, ut abjiciatur epistola quam Patres receperunt, laudatus est ibi, multumque laudatus; quando ejus dictorum suorum interpretatio removisse firmatur sinistrae suspicionis offensionem, reconciliatis paci ejus Orientalibus episcopis: in qua pace omnes sibi communicantes pariter dormierunt, et hanc epistolam talia referentem ne leviter culpandam esse dixerunt. Merito tunc praesente Marciano imperatore religioso, sacerdotes omnes qui concilium pacis mentibus pacificis inchoatum definitionibus ecclesiasticae pacis convenientibus finierunt, in pace fraterna redierunt ad suarum plebium loca, sine odio, sine invidia, sine contentione, concordes, unanimes, commune testimonium perhibentes. Ibi fuit in legatis suis sedes apostolica, primatum tenens universalis Ecclesiae; ibi aliarum venerabilium sedium pontifices, astuti ut serpentes, simplices ut columbae; ibi ex minoribus civitatibus ingens turba pastorum, dominici gregis caulas pastorali sollicitudine gubernantium. Nemo ibi damnavit aliquem nolentibus caeteris, nemo absolvit nolentibus caeteris; omnes sibi consentientes, et Doctoris gentium verba libenter implentes, obedierunt dicenti sibi: Obsecro vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata . Ideo eorum judicium mansit, et in sua stabilitate permansit nullatenus immutandum, quia judicantium sacerdotum nec dignitas fuit inferior, nec numerus parvus, nec auctoritas minor, nec ignobilis electio, nec superflua praesumptio, nec insipiens deliberatio, nec vulgaris assensus, nec infructuosus labor, nec tranquillitati Ecclesiarum contrarius finis. Ad sedandas praeteritas contentiones venerunt, praesentes amputaverunt, etiam futuras mitigaverunt: addere quidpiam post eorum definitiones, mutare, minuere, nihil est aliud quam novas seminare discordias. Nemo culpare festinet bene deposita , nemo recta corrigere. Quid erit firmum, si quod statuit Chalcedonense concilium vocatur in dubium? Plura hinc possem querelis luctuosis sub quadam tragoedia flebiliter deplorare; sed sufficere mihi videtur quid Ecclesia Justinianae Carthaginis, per linguam gloriosi pontificis sui beatae memoriae Capreoli, clementissimo principi Theodosio scribentis, rationabiliter definivit, dicens: « Nihil in divinis humanisque actibus, nihil tam in sacris quam in publicis rebus obtinere ullam poterit firmitatem, si ea quae debito sententiae judicialis fine clauduntur, post annorum spatia et quaelibet volumina saeculorum, tanquam in emendatione Patrum velut instructor praesumat emendare posteritas. » Et in alia epistola ad Ephesinum concilium per Versulam directa diaconum: « Habet quidquid forte nuper exoritur, discussionis necessitatem, ut aut recipi probatum, aut damnatum possit excludi. Ea vero de quibus antea jam judicatum est si quis admiserit in retractationem vocari, videbitur de fide quam nunc usque tenuit ipse dubitare. » Ecce jam non statuta tantum synodalia, sed pene cunctorum firmata judicia, vocari rursus in examen nimis esse culpabile memorabilis doctor Carthaginiensis Ecclesiae profitetur; quomodo ergo nunc olim judicata judicabuntur? Si tunc aliquis accusator epistolae cujus catholica esse dictatio claruit ad majora judicia provocaret, appellationi forsitan secundum consuetudinem locus pateret; sed quo iret? aut ubi majores reperiret in Ecclesia judices? ante se habens in legatis suis apostolicam sedem, qua consentiente, quidquid illa definivit synodus, accepit robur invictum? Vox igitur adempta volentibus male assumpta defendere, quomodo iterum restituetur? quis erit post tantos ac tales pontifices negotii jam peracti novus et idoneus cognitor? ex quibus mundi partibus aut civitatibus meliores antiquis episcopis congregabuntur episcopi, quibus potestas detur sententias emendare majorum? vel qua spe confidenter assumant aliquid definire, videntes talium virorum judicia repente cassari? Quomodo successoribus nostris poterit placere quod agimus, si per nos docebuntur irritum facere quod praecessores suos gessisse cognoverint? Unde haec nova cautela? nunquid post papam Leonem, Anatolium, Maximum, Juvenalem, vel caeteros illius temporis sacerdotes, nullus fuit ex eorum successoribus qui legeret attentius, et intelligeret epistolam venerabilis Ibae episcopi male synodo insertam fuisse? Modo coepit haereticorum querela movere catholicos, ut cogitent hanc epistolam reprobare. Habeo dicere: si retractentur Chalcedonensis decreta concilii, de Nicaena synodo cogitemus, ne simile periculum patiatur. Universalia concilia, praecipue illa quibus Ecclesiae Romanae consensus accessit, secundae auctoritatis locum post canonicos libros tenent. Sicut legentibus Scripturam divinitus inspiratam non licet aliquid reprehendere, quamvis minime valeant altitudinem coelestis oraculi comprehendere, sed pius lector et quod non intelligit credit, ut quod credit mereatur intelligere; sic omnino nec aliter concilia quae vetustas firmavit et custodivit devota posteritas obedientiam de nobis exigunt, nullam relinquentes dubitandi necessitatem. Longe illa sunt de quibus Apostolus dicit: Omnia probate; quod bonum est tenete; ab omni specie mali abstinete vos . Quae autem finiuntur judicantibus episcopis sanctis, et ad beati memoriam perducta diligentius examinantur atque firmantur, sequenda sunt, amplectenda sunt: in retractatione sub qualibet pietatis occasione teneri non debent; praecipue apud posteros, jam secundum carnem mortuis qui judicium protulerunt, et ibi jam constitutis ubi, juxta Evangelium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio . Quid prodest cum dormientibus habere certamen, aut pro dormientibus Ecclesiam perturbare? Si quis adhuc in corpore mortis hujus accusatus et damnatus, antequam mereretur absolvi, de saeculo raptus est, absolvi non potest ulterius humano judicio. Si quis accusatus et absolutus in pace Ecclesiae transivit ad Dominum, condemnari non potest humano judicio. Si quis accusatus ante diem sacerdotalis examinis repentina vocatione praeventus est, intra sinum matris Ecclesiae constitutus, divino intelligendus est judicio reservatus: de hoc nullus homo potest manifestam proferre sententiam; cui si Deus indulgentiam dedit, nihil nocet nostra severitas; si supplicium praeparavit, nihil prodest nostra benignitas. Vetat nos Apostolus plus sapere quam oportet sapere ; quicunque ergo aliter sentit, et rectum putat esse quod sentit, sub hac devotione pietatis loquatur, scribat, disputet, in negotio praesertim religionis, ut neminem dictis suis obedire compellat invitum; nec unius hominis sententiam valere tantum credat, ut praejudicium generet aliter sentientibus. Potest unusquisque rectam praedicans fidem, quod sentit scribere, non tamen ad subscribendum quae ipse scripserat, alios provocare. Quantum laboraverunt in praedicatione verbi, post apostolos, sanctissimi illi praeclarique doctores, quibus per Spiritum sapientiae et scientiae concesserat Dominus docere catholicos, et haereticos expugnare? libros tamen suos a nemine subscriptos posteris reliquerunt. Consideremus quid beatus Apostolus moneat: Prophetae duo vel tres dicant, vel caeteri examinent . Nunquid dixit: Subscribant, aut subscribere compellantur? Diligentius examinari quae dicta sunt jubet, ne consensus facilis incurrat errorem: sit unicuique liberum, postquam legerit quod unus homo dictavit, non ita dicta ejus accipere quasi canonicas scripturas: sed cogitare quid eligat, quid respuat, quid sequatur statim, quid cum prudentioribus arbitretur fratribus conferendum; nulla fiat necessitas generare sibi praejudicium subscribendo, ne aliud postea sentiat, si aliud postea sentiendum revelata demonstraverit veritas: patienter autem ferat pius scriptor sollicitudinem piam requirentium veritatem, nec festinet auditorum tenere manum, sed per suavem sensum paratus meliora sentientibus consentire. Cujus humilitatis exemplum beatus pontifex Augustinus, in charitate Christi pene omnibus catholicae Ecclesiae doctoribus praebens: « Nec pigebit, inquit, me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, si erro, dicere. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum agnoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem ejus semper. Et hoc placitum, pium atque justum coram Domino Deo nostro. Cum omnibus interim qui ea quae scribo legunt, etc. . » Sola enim sunt, ut superius jam saepe diximus, in canonicis libris praecepta divina, et in generalibus synodis paterna decreta, non refutanda nec respuenda, sed custodienda et amplectenda; praecipiente sancta Scriptura: Audi, fili, legem patris tui, et ne spernas consilium matris tuae . Lex enim patris fulget, quantum mihi videtur, in canonicis libris; consilium matris in universalibus conciliis continetur; ubi propterea qui conveniunt tales sacerdotes statuta sua subscribunt, ut dubium non relinquatur a quibus est habita disputatio: caeterum praeter illos qui statuunt quae statuenda sunt, nullus cogit ultra subscribere; sufficere enim judicatur ad plenam confirmationem, si perducta in notitiam totius Ecclesiae nullum offendiculum moveant, vel scandalum fratribus, sed apostolicae fidei convenire firmentur, apostolicae sedis roborata consensu. Dignetur itaque beatitudo vestra tres istas regulas ordine et sermone quo potuimus intimatas diligenter attendere, et custodire. Ut concilii Chalcedonensis vel similium nulla retractatio placeat; sed quae semel statuta sunt, intemerata serventur. Ut pro mortuis fratribus nulla generentur inter vivos scandala. Ut nullus libro suo per subscriptiones plurimorum dare velit auctoritatem, quam solis canonicis libris Ecclesia catholica detulit. Illud quoque tranquillitati Ecclesiarum proficere poterit, si nullus velit praescribere quid sequatur Ecclesia, sed tenere quod Ecclesia docet; ipsa Domino per Moysen in cantico Deuteronomii dicente: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi omnia . Tunc quippe implebitur etiam Doctoris gentium suavis doctrina, Corinthios admonentis et dicentis: Cum conveneritis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant . Ecce, interrogatus, propter obedientiam silere non potui, respondens magistris discipulus, doctis indoctus, majoribus minor. Examinate, quaesumus, propter charitatem, si potuit haec parva responsio comprehendere veritatem; et, si quidem placuerit, discretio vestra perpendat utrum prodi debeat fratribus.
(II Thess. II, 14) (Ps. LXXVII, 3) (Jac. III, 11) (Isa. V, 20) (I Cor. V, 6) (Prov. X, 7) (I Cor. I, 10) (I Thess. V, 21, 22) (Joan. V, 22) (Rom. XII, 3) (I Cor. XIV, 29) (Aug. lib. I de Trinit. cap. 2, 3) (Prov. I, 8; VI, 20) (si nostra placet humilis persuasio) (Deut. XXXII, 7) (I Cor. XIV, 16)
[ An disposita]
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Ferrandus diaconus
7
EPISTOLA VII. AD REGINUM COMITEM PARAENETICUS. Qualis esse debeat dux religiosus in actibus militaribus, seu de septem regulis innocentiae. 1. 2. 3.
Socialis vitae laboribus exercendus, ignorantia pueritiae mox ut rationalis homo caruerit, aut Deo incipit, dux illustris Regine, aut saeculo militare. Propter hoc apostolus Paulus: Nemo, ait, militans Deo implicat se negotiis saecularibus ; ostendens esse milites Dei, sicut sunt etiam milites saeculi. Duplex ergo militia duo genera militum signat: alios militia corporalis laborare cum mundo, secundum voluntatem terreni regis astringit; alios militia spiritalis ad coelestia castra per gratuitam gratiam coelestis imperatoris adducit. Milites saeculi passionibus et desideriis variis tenentur obnoxii; milites Dei carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis. Illi dapibus nutriuntur; isti virtutibus. Illi rapere aliena conantur; isti etiam propria vel patienter perdere, vel misericorditer contendunt erogare. Illi propriis utilitatibus consulunt; isti communibus. Illi gerunt unde falsis laudibus extollantur; isti quaerunt unde sempiternis praemiis honorentur. Illis tribuit imaginem laetitiae vanitas; istis vera confert gaudia veritas. Illi perituram patriam, pariter perituri, salvare ac semper tenere festinant; isti nunquam perituram, ne in aeternum pereant, possidere desiderant. Illis vivere labor est, et mori supplicium; istis vivere Christus est, et mori lucrum. Illi praeliantur contra inimicos visibiles; isti contra invisibiles. Illos avaritia crudeles; istos misericordia facit benignos. Illos invidia contentiosos; istos mansuetudo pacificos. Illi per superbiam pro suis hominibus litigant; isti per humilitatem alter alterum existimant superiorem sibi. Per illos Babylonia regitur; per istos et in istis a Domino Jerusalem coelestis administratur. Et plerumque contingit ut corporibus adunati simul milites Dei et milites saeculi prosperitates et adversitates sentiant temporales. Sed milites saeculi prosperitas extollit, adversitas dejicit; milites autem Dei, sive in prosperitate, sive in adversitate immobiles perseverant; quia gloria eorum testimonium est conscientiae ipsorum; ubi requiescunt quando tribulationes patitur mundus; ubi non timent hostem continentiae perpeti, quando suppetit abundantia voluptatum, de radice temporalis felicitatis germinans spinas cupiditatis. Milites Dei libenter audiunt beatum Joannem commilitonibus propriis tuba fortiore clamantem: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum . Quibus audientibus atque obedientibus huic saluberrimae admonitioni, quoties occulta dispensatio piissimi Creatoris potestatem judicandi ac disponendi terrenam rempublicam tribuit, tunc ex parte militia saeculi non est gravioribus referta peccatis: tunc facile corripiuntur inquieti, consolantur pusillanimes, suscipiuntur infirmi; licentia scelerum demitur improbis, et bene agendi sortitur innocentia libertatem.
Rogemus ergo precibus assiduis eum qui disponit orbem terrae in aequitate, faciens universa secundum consilium voluntatis suae; quoniam de ipso Psalmista veraciter canit: Omnia quaecunque voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis ; ut videlicet milites suos sub habitu militiae saecularis latentes promovere dignetur ad maximas dignitates: regens eos intus, et regendi alios scientiam tribuens; sicut tibi quoque, dux illustris Regine, jam donasse cognoscitur. Et ideo laudabili sollicitudine venerabilis memoriae Fulgentium pontificem Ruspensis Ecclesiae interrogasti qualis tibi militaribus actibus occupato regula sit spiritalis propositi retinenda. Sapienter profecto responsum sapientiae a sapiente quaesieras, nec interroganti, nec interrogato sancta prudentia defuit. Et tu quod ille docens poterat, jam gerebas; et ille hoc docere poterat quod tu gerebas, ut mores tuos tu in sermonibus ejus agnosceres, et sermones suos ille ex tuis moribus approbaret. Modo autem quia semipleni libelli imperfecta dictatio, nihil huic tuae interrogationi cognoscitur respondisse , importabilem sarcinam super humeros debiles ponis, ut me jubeas tanti viri quasi haereditarium debitum solvere. Nunquid ego sic repletus sum sapientia sicut ille? Nunquid eadem mihi facultas eloquii? Nunquid similis data est auctoritas dignitatis? aut vel ipsa saltem conversationis innocentia talis est mihi, quem praeteritis ac praesentibus excessibus implicatum mentis pariter et corporis gravat infirmitas? Quid igitur faciam? Volo satisfacere desiderio tuo, nec valeo: maxime quando cogitans et retractans merita iniquitatum mearum, superbiae proximum judico ducere alios per justitiae semitas per quas ipse non ambulo. Vae mihi misero, donec misereatur Altissimus. Ecce ego militiae ecclesiasticae vinculis alligatus, curis saecularibus dissipor; et quomodo in saeculo militanti militiae spiritalis audeam legem ostendere? Plorandumne mihi est, an loquendum? Vita alterius erudienda videtur, an mea potius corrigenda? Virtus prima est, bene vivere; secunda est, recte docere: frustra autem recte docet, qui bene non vivit; ego ergo necdum bene vivens, quomodo recte doceam? Verumtamen quia non homo docet hominem, sed Deus doctor est omnium, nec humana mandata, sed divina quaeris audire, praeteriens qualis ego sum, cognosce qualis esse debeas; imo potius qualem te esse nobis congaudentibus gaudeas. 1º Gratiae Dei adjutorium tibi necessarium per actus singulos crede, dicens cum Apostolo: Gratia Dei sum id quod sum . 2º Vita tua speculum sit, ubi milites tui videant quid agere debeant. 3º Non praeesse appetas, sed prodesse. 4º Dilige rempublicam sicut te ipsum. 5º Humanis divina praepone. 6º Noli esse multum justus. 7º Memento te esse Christianum. Videtur enim mihi per has septem regulas in actibus militaribus posse homines esse spiritales et Deo placere; nullumque dispendium pati morum bonorum, sed proficere potius ad incrementa majora justitiae. Si vis ergo perfectus esse miles Dei inter milites saeculi, tene firmiter quod diximus breviter. Si enim gratiam confitearis, requiescet super te Spiritus timoris Domini. Si vita tua speculum sit, ubi milites videant quid agere debeant, requiescet super te Spiritus pietatis. Si non praeesse appetas, sed prodesse, requiescet super te Spiritus scientiae. Ille enim scit praeesse, qui vult prodesse. Si diligas rempublicam sicut te ipsum, requiescet super te Spiritus fortitudinis. Si humanis divina praeponas, requiescet super te Spiritus consilii. Si libenter audias: Noli esse multum justus, requiescet super te Spiritus intellectus. Si memineris te esse Christianum, requiescet super te Spiritus sapientiae; et per septiformis Spiritus abundantiam misericors Deus : In sex tribulationibus liberabit te; in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte, et in bello, de manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis, sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis . Necessarium plane est ut partitionis ordine custodito, singillatim de his septem generibus disputantem benevolus et intentus advertas; illud principaliter sciens, neminem sine gratia Dei recte intelligere, neminem juste vivere. Dominus enim dat intellectum, Dominus quem voluerit religiosum facit. Nihil boni ex nobis habemus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec momenti obumbratio .
(II Tim. II, 4) (quamvis mentibus separati) (I Joan. II, 15-17) (Ps. CXXXIV, 6) (principia enim gloriosi operis, primam quaestionem litterarum tuarum diutius ventilant: Utrum caro Christi corruptibilis an incorruptibilis fuerit; unde adhuc disputans doctor ille egregius, antequam fideliter ratione fidei reddita de actibus militaribus cum pietate tractandis inciperet loqui, transivit ad aeternae beatitudinis immortalia gaudia, Verbum Dei, quod in corde et ore semper habuit facie ad faciem contemplaturus) (I Cor. XV, 10) (sicut veracissime amici sui fidelissimo Job dixerunt) (Job. V, 19-24) (Jacobo apostolo contestante) (Jac. I, 17)
http://viaf.org/viaf/69286222
[]
Stephanus VIII
1
I. STEPHANI VIII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO TOLLENSI. (Anno 939.) Monasterium Tollense in dioecesi Placentina sub protectione sedis apostolicae recipitur, et soli abbati subjectum omnino declaratur. [Cocquelines, Bullar. pont. Rom. ampl. Collect. ]
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, ARIBERTO reverendo abbati Tollensis coenobii, quod beatus Tobias construxisse videtur in honorem Domini Salvatoris, et B. Petri apostolorum principis, quoad per te . . . . . tuisque in perpetuum successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis piorum Patrum exemplo doceamur, ut omnibus Ecclesiis per totum orbem terrarum diffusis, Christi amore, qui eas nostri officii subesse voluit ministerio, prodesse debeamus, tamen haec nos ad subveniendum cogit necessitas, quod quaedam nostra monasteria in honorem Domini Salvatoris, vel B. Petri apostoli consistentia, quorumdam negligentia principum in saecularium hominum dominium injuste olim delapsa sunt, et a quibusdam episcopis contra praecedentium nostrorum praesulum decreta, leges et jura, ipsorum omnimodo jure violata, quapropter, sicuti nobis expostulas, Ariberte venerabilis abba, per hoc apostolicae auctoritatis privilegium tam supra praefatum Tollense coenobium, quam omnes res ad ipsum undique pertinentes, ut justum est, omnium marchionum, comitum, seu saecularium hominum, episcoporumque potestate remota, sub tuo, dum advixeris, et postmodum successorum tuorum vel monachorum jure perenniter deinceps consistere decernimus, ut nihil omnino de his quae a nostris praedecessoribus, vel Italici regni regibus concessum est, ullo modo qualibet occasione, vel alicujus scriptionis titulo in rebus vel in ipsius loci libertate omnino imminuatur; interdicentes pro sanctae Romanae Ecclesiae auctoritate episcopis, scilicet Ticinensis, Placentinae, Parmensis, atque Regiensis Ecclesiarum, in quarum dioecesi monasterium vel res ipsae videntur consistere, aliisque omnibus tam vicinis quam procul constitutis, ut nullatenus aliquid, quasi proprio jure inde praesumat accipere, neque baptismales Ecclesias vel decimas earum, quas ante tenuistis, sibi vindicare. Ecclesiarum consecrationes, aut quidquid ad sacra ministeria pertinet, a quocunque episcopo, quem tu vel successores tui postulare volueritis . . . . . pro incolumitate nostra ac excellentissimi imperatoris et totius Ecclesiae, Dominum deprecari non cessetis. Si vero, quod non optamus, monachi in ipso monasterio constituti, tepidi in Dei amore, aut praevaricatores vestrae regulae conspicientur existere, a te tuisque successoribus instituimus corrigendos. Si autem tu tuique successores in alicujus malae opinionis piaculo deprehensi fueritis, apud sedem apostolicam, sub cujus ditione coenobium vestrum consistit, decernimus audiendos atque legaliter corrigendos. Quod si fortasse quisquam hoc nostrae auctoritatis praeceptum, legum, vel antiquorum nostrorum praesulum decreta minuere vel immutare praesumpserit, omnimodo frustretur; primum quidem sui ordinis gradu privetur, atque anathematis ultione multetur, partem cum Juda traditore in fine extremi examinis habeat, et per auctoritatem quam B. Petrus in coelo et in terra ligandi atque solvendi meruit, potestate sit et participatione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, et a nostro consortio, nisi resipuerit . . . . . quatenus et statuta haec perpetua possint definitione manere, et temeratores praesentis decreti de sua temeritate poenis multiplicibus subjacere. Scriptum per manus Petri archiscriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobris, indictione decima tertia.
http://viaf.org/viaf/37271935
[]
Stephanus VIII
2
II. STEPHANI VIII PRIVILEGIUM PRO PARTHENONE S. MARIAE BUXERIENSI. (Anno 941.) Monasterii Buxeriensis, a Gauslino, abbate Tullensi, conditi, privilegia et possessiones confirmat. [Apud D. Calmet, Histoire de Lorraine, Preuves col. 350.]
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimae filiae ROTHILDAE abbatissae ex monasterio sanctae Dei genitricis Mariae, quod est situm in episcopio Leuchorum, in monte qui est super villam quae dicitur Buxerias.
Quia omnipotens Deus peculiariter decrevit coadunare et adunare et ordinare Ecclesiam suam per gloriosissimos apostolorum principes Petrum et Paulum, oportet ut omnes posteri eorum quibus eadem sollicitudo imposita est, ubicunque opportunitas exigit, munimentum apostolicae auctoritatis impendamus, quod nos licet indigni tanto officio, tamen solliciti de omnium fidelium salute, pro viribus implere desideramus, quatenus cum ad rationem reddendam venerimus, judicem securi videamus. Cognoscentes igitur per venerabilem abbatem Archembaldum, cum quanto studio dulcissimus frater noster Gauzlinus Leuchorum episcopus, Ecclesiam suam in omni ordine religionis fundare et exaltare laborat, maternis visceribus gratulamur, et ut prospere proficiat, Domini clementiam exoramus. Unde sicut ipse postulavit, libentissime ex auctoritate sancti Petri apostoli et nostra decrevimus corroborandum quidquid ipse post se de suis monasteriis observandum censuit. Quapropter committimus tibi, filia Rothildis, tuisque successoribus, puellarum locum, quem ipse praefatus charissimus frater noster episcopus totum construxit, cum officinis congruentibus, in proclivio montis super villa quae dicitur Buxerias, dicatum in honore sanctae Dei genitricis Mariae, et eleemosynam omnium Christianorum, ad tuendum et regendum et gubernandum secundum regulam sancti Benedicti, et institutiones sanctorum Patrum, quatenus religiose conversando lucrum animarum Deo ibi acquiratis, et debitas horas die noctuque persolvatis. Ut autem hoc hilari mente perficiatis, concedimus vobis cum consensu omnium fidelium sanctae Romanae sedis, quidquid idem episcopus dedit, id est, ecclesiam S. Martini cum omni integritate, et quidquid in ipsa villa sanctus Stephanus habere noscitur. Ecclesiam quoque de Sasiriaco cum omnibus appenditiis, et alodium Hersendis. Concedimus quoque vobis ecclesiam quam Berhardus primicerius in Giruni villa in comitatu Bedensi super fluvium Mosam, praedicto contulit loco, et quidquid ad ea pertinet, et vineam quamdam quam idem dedit in monte Barrisno, in comitatu Tullensi; quidquid etiam ab ipso episcopo datum est in locis aliis, vel dandum est quolibet modo ab aliis eidem loco, absque ulla contradictione perenniter possideatis. Obsecramus denique gloriosam pietatem praedicti pontificis, ut quia nescit quod futurum est post eum, ne refrigeretur a miseratione illius loci. Contestamur etiam per ineffabilem charitatem omnes . . . . . . comites, abbates, et omnes patriae illius cives, tam praesentes quam futuros, ut eumdem locum pro Dei amore sustineant, et suis donationibus augeant et hanc nostram institutionem semper illibatam custodiant; cunctos vero de qualicunque ordine vel gradu, qualiscunque persona sit qui contra hoc apostolicae institutionis privilegium venire tentaverit, aut monasterium oppresserit per praesentiam suam, vel res earum laeserit, aut quiescere non permiserit, usque in diem judicii excommunicamus; et quicunque adjutores exstiterint, hos, quantum apostolica potestas indulserit, absolutos esse decernimus. Per singulos autem annos pontifici Leuchorum in missa Purificationis sanctae Mariae cereus duarum librarum persolvatur. Ut autem interim inviolabiliter custodiantur quae in hoc privilegio scripta sunt, sigillo nostro subterfirmare jussimus. Bene valete. Scriptum per manum Stephani scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Decembri, indictione quinta decima. Datum per manum Nicolai primicerii apostolicae sedis in nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Stephani summi pontificis, et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostolorum primi in mense Decembri, indictione quinta decima.
http://viaf.org/viaf/37271935
[]
Reimbaldus Leodiensis
1
I. Familiaris epistola Reimbaldi Leodiensis ad Wazelinum priorem Sancti Jacobi.--Petit ut suis opusculis extremam ille manum imponat, et quae corrigenda sunt corrigat.
REIMBALDUS, gratia Dei id quod est, WAZELINO priori, plurimam in Domino salutem.
Concedit Dominus in Evangelio fugiendum de civitate in civitatem, cum necesse sic fuerit. Incubuit necessitas, et relicta sede et ecclesia propria, ex praeceptione seu permissione hac Dominica, ad aliam confugi, non longe tamen a dioecesi nostra. Hic fere per octo menses latui, cum interim qui hospitio me receperat, abbas videlicet Richerius, religiosus et honestus admodum vir, aliquid forsan de me ultra me sentiens, pia satis importunitate suadebat, ut de vita canonica nonnulla colligerem, et aliquid exinde quanto recentius, tanto forsan utilius arbitratu meo cuderem. Obstinatius reluctari non potui. Sed quid hoc? Vicit me tandem hospitis mei et officium et studium. Praesumens itaque nequaquam fateor canonicis vivendi formam ac regulam quam ipse ignorabam contradidi. Sed quomodo dedit Dominus quae vitae morumque sit correctio, quaeve in ea ad perfectionem progressio; sicut ipsis, sic de caeteris omnibus sanctae quidem religionis professoribus in medio qualicunque hoc scripto exposui. Nunc igitur amice feceris, si antequam hoc prodeat, judiciaria quadam, ut aiunt, severitate tu recenseas. Prava corrigas, superflua deleas, quae desunt suppleas, tantaque id perficias diligentia, ut obloqui deinceps nemo hic valeat, nisi aut ex inscitia, aut ex malevolentia id contrahat; morborum istorum, aut tarda, aut nulla curatio est. Non est igitur cur magnopere pro hujusmodi laboraveris, dummodo competenti ac sufficienti opusculi hujus castigatione, tam mihi, quam pie rem assequi conantibus, officiose, ut spero, prospexeris. Vale.
(quod absit)
http://viaf.org/viaf/92446437
[]
Reimbaldus Leodiensis
2
II. Rescriptum Wazelini.
Domino et amico suo REIMBALDO praeposito Sancti Joannis, suus WAZELINUS, salutem et servitium bonae voluntatis.
Lecto et relecto vestro de canonica vita libro, animam vestram beatificavi, quae datum optimum et donum perfectum desursum a Patre luminum suscepit: hoc opus sanctum, dignum, benedictione plenum condidit. Vere enim, ut credo, thesaurum absconditum in agro invenistis, nec amicis hoc vobiscum quaerentibus abscondistis, ut quod vobis singulariter dedit gratia Dei, hoc commune fidelibus ipsius faciatis. Quod autem praecepistis, ut ipsum librum retractarem, emendarem, quod minus dictum erat supplerem, quod ex abundanti tollerem, fateor studiosius vos effecisse, et breviter et lucide sufficienter omnia dicta, omnia haec omnibus benevolis fore utilia. Vos igitur in aedificatione apostolico superposita fundamento, ubi alii aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificaverunt, hoc quoque pretiosum quadrastis margaritum, quod canonicae vitae quadripartito ordine aequaliter respondet, connectit lateribus suis. Benedictus Deus qui de lege sua vos docuit, et sermonem rectum dedit in os vestrum, quem de bono thesauro cordis vestri nova et vetera protulistis. Spero enim quoniam qui haec bono animo leget, ad aedificationem sui in vita canonica profectum inveniet. Vale.
http://viaf.org/viaf/92446437
[]
Reimbaldus Leodiensis
3
III. Item rescriptum Reimbaldi.
REIMBALDUS, gratia Dei id quod est, dilecto suo in Christo, et sui conventus ac ordinis egregio priori WAZELINO, salutem in Domino.
Studio ac diligentia qua potui, de vita canonica editum a nobis opusculum nuper, charissime, familiari quidem confidentia ad te, quasi ad cotem ac limam quamdam examinationis transmisi quod, velut omni parte beatum et exactum, ut aiunt, in eamdem mihi penitus formam remisisti; insuper tuo sic ornatum ac illustratum praeconio, ut nisi de simplicitate ac sinceritate tuae erga nos amicitiae compertum haberem, non sine fuco aliquo ac nebula id assentationis fieri credidissem. Nunc autem, ut par est, de amico ac necessario meo bene sperans, bene per omnia sentiens, verbis tibi, non meis, sed Sidonii Alvernorum episcopi, respondeo, quibus Namatio cuidam familiari suo scribens, sic de Flavio quodam dicebat Nicetio, cum quaedam ejus opuscula nimio ille, ut referebat, extulisset praeconio. Equidem dicebat: « In quantum fieri praeter jactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est; amore, si fallitur. » Hisdem verbis, charissime, nescio si eodem animo, scio tamen quia simplici ac pio hisdem pene verbis hic tibi respondeo: Equidem videlicet, in quantum fieri praeter jactantiam potest, gaudere me de praestantissima tua auctoritate, si certus es; amore, si falleris. Vale.
http://viaf.org/viaf/92446437
[]
Adamus Perseniae
1
EPISTOLA PRIMA. AD OSMUNDUM MONACHUM COENOBII MORTUIMARIS IN NORMANNIA. De institutione novitiorum.
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO Mortuimaris monacho, frater ADAM, talis qualis abbas Perseniae, bene vivere et valere in Domino.
Solerter prudentis animi consideratio pensat ut quod postulati animum possit offendere aut vires excedere requirere non praesumat. Taedii nimirum mater est importunitas; quae tanto onerosius petitioni suae insistere non desistit quanto omne quod affectat opportunius esse credit. Unde, obsecro, unde hoc tibi ut majorem quam sim me existimes, et ita tuo importunus factus es dilectori? Diligeris siquidem, sed non forte ea mensura qua existimas; quia, etsi fortassis dignus es diligi, non eam tamen amoris mensuram impendere possum homini quam nec ipsi valeo impendere Conditori. Diligo tamen utcunque quod esse diligendum hactenus possum cognoscere. Sed non semper effectus operis sufficienter affectum protestatur amoris. Ille facile quod petitur potest exsequi in quo respondet ex aequo affectus effectui: sed non eo usque mereor divinitus innovari ut hoc utrumque bonum penes me valeat inveniri. Dilectio est mihi modica, scientia tenuis, occupatio multiplex, dolor animi plurimus, labor mentis et corporis ultra vires. Quid igitur sollicitudini Marthae et otio Mariae? Aut quomodo in Lia, quae laboriosa est et lippis oculis, Rachelis elegantiam tu requiris? Tua te, fili, fallit opinio et nimis de me tua praesumit dilectio; nec interim tibi conferre poterit suppositio Liae quod optas de Rachelis obtutibus obtinere. Nondum recesserunt vetera de ore meo, nondum mihi abrasa est vetustas ab animo; et tu me compellis de novitate vitae philosophari, quomodo scilicet noviter conversi de saeculo in novum hominem valeant reformari. Revera necesse est ut convertentes de saeculo multa diligentia novae vitae splendoribus informentur, ut secundum sui nominis rationem deposito veteri homine, recte novitii nominentur. Sed quomodo a me posset hoc doceri, qui nunquam in ordine novitius fui, nec per experientiae magisterium hoc merui percipere vel aliis impendere documentum. Non nego certe me magistrum novitiorum aliquando exstitisse. Sed sufficienter non potui instituere novitios de regulis artis hujus, qui hoc usurpavi ministerium inexpertus. Verumtamen ad hoc opus sex necessaria esse puto, quibus habitis et observatis mutare potest Aethiops pellem suam et in beatam albescere novitatem. Primum, est fidei fervor; secundum, Dei timor; tertium, sapientiae amor; quartum, religiosa magistri conversatio; quintum, pia ejusdem circa novitium sollicitudo; sextum, amica et frequens de spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio. Fides expellit ignorantiam, et intelligentiam praestat. Unde Isaias: Nisi credideritis, non intelligetis . Qui enim non credit, divinae cognitionis lumen non percipit; ac per hoc illius timore vel amore non afficitur cujus intelligentiam non meretur. Divini timoris duplex est effectus; quia et terminat malitiam, et sapientiam inchoat. De primo effectu scriptum est: Timor Domini expellit peccatum . Et iterum: Timor Domini mala non operatur . De sancto timoris effectu Psalmista dicit: Sanctum et terribile nomen ejus. Initium sapientiae timor Domini . Recte ubi sapientia incipit, malitia facit finem, quia sapientia vincit malitiam. Quam felix est sapientiae initium, quod totius est negligentiae et insipientiae expulsivum! quia, sicut scriptum est: Qui timet Dominum, nihil negligit , ac per hoc malitiae non segniter se opponit. Amor sapientiae, qui tertio loco ponitur, dum his quae scienda vel facienda sunt ex affectu diligentiam impendit, alacriter justitiam consummat et perficit. Animi nimirum innocentiam, quam timor reparat, amor conservat: cui dum justitiam addit operum, etiam ad contemplationem provehit aeternorum. De caetero amator sapientiae hujus recte potest et debet appellari philosophus, quia, dum ei splendor illuminat veritatis, etiam oblectat amor virtutis. Quarto loco ponitur religiosa magistri conversatio, quae quasi in speculum est adhibenda novitio; quia, dum ei exemplum honestatis e vicino proponitur, ad imitationis studium efficacius provocatur. In monte quippe Moysi est exemplar ostensum cujus instar debuit componere tabernaculum, quia tam sublimis debet esse vita praesidentium ut ad exemplum ipsius formetur conversatio subditorum. Quinto ponitur loco pia magistri circa novitium sollicitudo, per quam probet et experiatur utrum ad opus Dei ad perferendum opprobrium, ad obedientiae bonum potens et voluntarius habeatur. Certe si ad illa tria ipsum magister paratum invenerit, si in opere Dei ipsum fervere cognoverit, si bono et laeto animo bonum obedientiae superioribus, coaequalibus, inferioribus exhibentem; si ad perferenda opprobria patientem, potest intelligere quod vere Deum quaerit, si tamen felici perseverantia felix initium claudere non omittit. Doceat eum magister ferventer insistere divino operi, ut sibi caveat ab illius sententia maledicti quam Spiritus sanctus omnibus imprecatur qui fraudulenter et desidiose Dei opera exsequuntur. Nonne est in Dei opere fraudulentus in quo a sono linguae dissonat animus, et cum videatur Deum labiis honorare, non veretur ab ipso otiosis aut voluptuosis seu etiam malitiosis cogitationibus elongare? De hujusmodi improbis laudatoribus conqueritur Spiritus sanctus per prophetam, sic dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Unde sine causa colunt me . Laudantis Deum labia debent esse cymbala bene sonantia. Sed cymbala non bene sonant quando cordis intentio et affectio labiis laudantibus non concordant. Laudator enim est desidiosus qui negligenter se agit in Dei laudibus. Nec mirum si adest illi torpor desidiae qui a corde mortuus Dei laudes solo prosequitur sono linguae. Qui sic se in Dei laudibus agit, promulgatum a Spiritu sancto maledictum incurrit. Unde et novitii sunt vehementius admonendi, ne qui ad percipiendum Dei benedictionem venerunt, recidant in hujus foveam maledicti. Debet etiam pia magistri sollicitudo instituere novitios de obedientiae bono, quod et majoribus tanquam Deo de jure regulae, et coaequalibus ex fraterna charitate, et inferioribus ex humilitatis virtute est exhibendum. Jam qui fratres diligit ex charitate, et seipsum abnegat ex humilitate, non multum curat se illatis opprobriis affici; quin potius crucifigens se Christo, gaudet se crucis ejus ignominiae sociari. Itaque in fervore divini operis ostendit se diligere Dei cultum; in exhibendo obedientiam, ostendit se diligere proximum; in patienti opprobriorum perpessione, ostendit se abnegasse seipsum. Sexto loco ponitur amica et frequens de spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio. Noviter conversi de saeculo, quantalibet devotione polleant, acediae tamen vitio saepe laborant, ac per hoc amica et frequens collocutio magistri fastidio, quod ex acedia nasci solet, debet opponi. Interdum de spiritualibus debet esse colloquium scilicet aut de mysteriis Scripturarum, aut de exemplis sanctorum, seu de coelestibus praemiis, quomodo acquiruntur operibus bonis, vel certe de tormentis gehennae, quae divinae justitiae nimis formidanda severitas his qui immunditiae et injustitiae deserviunt se minatur inferre. De his frequenter colloqui, ista jugiter meditari, multum movet animum et accendit, ut et vitiis et peccatis supersedeat, et virtutum operibus inhianter intendat. Nascitur etiam ex amica frequenti et honesta collocutione commendabilis quaedam familiaritas, per quam magister efficitur ad corripiendum audacior, correptus ad disciplinam patientior, uterque ad intelligentiam Scripturarum eruditior, novitius exercitatior in observantia regulari. Ex hoc jam magister secundum regulam debet ei, non inferre quidem, sed praedicare dura et aspera per quae itur ad Deum. Hoc ei praedicare non est aliud quam ex Scripturis aut ex propriis exemplis ostendere arctam et arduam esse viam quae ducit ad vitam, quam viam procul dubio non incedit qui intrare per angustam portam juxta praeceptum Domini non contendit. Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam . Et idem alibi: Ardua et arcta est via quae ducit ad vitam . Et David sanctus: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Quid, obsecro, durius esse potest in via Domini quam seipsum abnegare, crucem suam tollere, totam voluntatem suam voluntati subjicere alienae? Quid, inquam, asperius esse potest in via qua itur ad Deum quam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis affligere, quam sibi mundum et mundo seipsum crucifixum exhibere? quod sine dubio cuncti faciunt qui esse veraciter Christi volunt. Qui autem sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis . Igitur magister novitio dura et aspera per quae itur ad Deum praedicat, cum ei viam salutis arctam et arduam esse et exemplo operis et verbo praedicationis demonstrat. Haec siquidem salutis via tam arcta, tam ardua, Dominus Christus est: arcta, propter assumptae carnis humilitatem; ardua, propter peccati immunitatem. Peccatum quippe non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hanc viam penitus non incedit qui ad humilitatis ejus imitationem parvulus non exstiterit; nec poterit ad arduum vitae istius ascendere qui se peccatorum oneribus aut visibilium rerum amoribus voluerit sarcinare. Hinc est quod hominibus subsarcinatis hujuscemodi Babylonis oneribus inclamat per Prophetam Spiritus sanctus: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote quia misit Dominus Sanctum suum . Recte sanctus est et a Domino mirificatus, qui ab oneribus mundanae miseriae non comprimitur; ut dum ei nihil libet in vanis et transitoriis, cuncta mente transiliens accipiat spiritum libertatis. Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas; libertas, inquam, a peccato, a necessitate, a miseria. Spiritus iste a Deo emittitur, recreantur mores, terrae facies renovatur; et ut de novitiis tuis gaudere poteris, cum virtus ex alto participes eos faciet hujus mirabilis novitatis. Tunc recte novitii vocabuntur cum de novitate hac vestis eis nuptialis aptabitur; nec de caetero ejicientur de nuptiis Agni, cum ad honorem sponsi et sponsae veste fulgeant nuptiali. Vestis haec nuptialis internae splendor est et gloria novitatis. Conficitur autem vestis haec ex tribus, scilicet ex corporis castitate, ex cordis dilectione, ex elegantia disciplinae. In hac veste castitas est quasi pannus, qui conficitur ex lana, quae exprimit castitatem, eo quod corporis nesciat passionem. Dilectio pellibus comparatur, quae panno, ut vestis fiat calidior, assuuntur. Has pelles contulit nobis passibilitas et immortalitas Agni immaculati, qui pro dilectione, quam erga nos habuit, pellem pro pelle, et cuncta quae habere potuit pro anima sua dedit, id est pro Ecclesia sua liberanda, quam ut animam suam, imo plusquam animam suam dilexit. Limbus qui ad ornatum ponitur in veste, est splendor et elegantia disciplinae; quae, dum irreprehensibiliter observatur exterius, significari per hoc videtur et castimoniae et dilectionis affectus. Hanc sibi vestem sponsa aptaverat, cui in libro Sapientiae sic sponsus exclamat: O quam pulchra est casta generatio cum charitate! Nam sic in psalmo de disciplina se postulat edoceri, bonitati continentiae et charitatis eam desiderans adaugeri: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi . Et assecuta aliquando disciplinam quam petierat, Praeveni, inquit, in maturitate, et clamavi . Maturum quippe reddit hominem disciplina quae est membrorum omnium motus ordinatus et compositio decens in omni habitu et actione. Ut igitur breviter recapitulemus quae dicta sunt, necesse est ut novitius a fide incipiat, quae vere mentem a tenebris ignorantiae eruit et Christo incorporat. Incorporatus Christo, credulus efficitur et fidelis, credulus ad fiduciam promissorum, fidelis ad custodiam mandatorum. Timor et de praeteritis malis poenitentiam condignam indicit, et malis tentantibus cordis aditum interdicit. Amor sapientiae reparatam per officium timoris innocentiam diligentissime custodit, et ipsi innocentiae addere aequitatem officiosissimae liberalitatis studio non desistit. Religiosa magistri conversatio exemplo suae probitatis provocat novitium ad studium aemulandae virtutis. Pia ipsius circa discipulum sollicitudo diligenter quantum potest interioris et exterioris hominis statum considerat, ut secundum quod in eo viderit, applaudere vel condescendere illi sciat. Hinc enim scriptum est: Diligenter considera vultum pecoris tui . Amica et spiritualis collucutio consulte, ut dictum est, opponitur acediae morbo; quia, quanto amplius anima sanctis colloquiis assuescit, tanto eam vehementius ignita locutio liquefacit. Unde sponsa divinis eloquiis assueta sic ait: Anima mea liquefacta est, ut locutus est . In hoc certe senario tota pene consistit devotae mentis eruditio, ut in his sex quae nominata sunt probationis tempore se exerceat, et probatione completa, ad illa tria quae in forma professionis expressa sunt se restringat. Stabilitas enim et conversio morum et obedientia secundum regulam in votivae professionis formula solemniter promittuntur, et in his tribus ex saepedicto senario provenientibus quaedam perfectio continetur. Per lorum quippe promissae stabilitatis tanquam pia jumenta ad coeleste praesepium religamur. Per conversionem morum pietati angelicae simulamur. Per exhibitionem obedientiae ipsa angelica ministeria imitamur. Fides itaque et timor respiciunt ad firmandam stabilitatem. Virtutum dilectio et magistri imitatio ad morum conversionem. Intenta sollicitudo magistri et amica confabulatio spiritualis colloquii ad exhibendae obedientiae pertinent informationem. Dum enim per spirituale colloquium acediae torpor diffugit, mens ad fervorem obedientiae reviviscit. Caeterum quaestioni ultimae, quam tu ipse tibi proposuisti, satis sufficienter, ut arbitror, respondisti. Saepe enim a Deo et ab his, qui secundum Deum aliis praesident, dispensatorie agitur, ut coram pestilente mansueti patientia flagelletur. Nonnunquam cum id bono animo factum fuerit, duplex inde fructus provenit, quia et patienti de correptione augmentum meriti generatur, et ille tali sanatur exemplo, qui prius incorrigibilis videbatur. Sic Apostolus a Domino permittitur colaphizari, non ut modo in eo humilitatem colaphizatio hujusmodi custodiret, sed ut universa Christi Ecclesia ad conquirendam sibi humilitatem exemplo consimili flagella Dei aequanimiter toleraret. Sed et ipsum caput Ecclesiae Christus nonne in oculis solis flagella, opprobria, crucem, mortem, quae non meruerat, toleravit, et ita per exemplum suae passionis et pretium sui sanguinis a morte perpetua perditos revocavit? Attende etiam Job innocentis patientiam, quantis attritionibus, Deo dispensante, subjicitur, non ut modo justi patientia invincibilis valeat comprobari, sed ut infelix mundus justissimis ejus exemplis possit ad patientiam in suis adversitatibus informari. Caeterum si ad gloriam Dei quandoque flagella contingunt, sicut Dominus Christus in Evangelio caeco nato asserit contigisse, nonne innocens utiliter a Deo vel homine poenis afficitur, quando de luce ejus patientiae Dei gloria declaratur? Luceat, inquit Dominus, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est . Saepe ita fit ut doctor illum de cujus confidit patientia dispensatorie arguat durius in perversorum praesentia; quia, dum Deum in sanctis suis mirabilem per patientiam quam praeferunt, et innocentiam quam gerunt, mali homines intuentur, per pietatis teneritudinem in virum alterum a perversitate pristina transmutantur. Ecce, frater, ad instantiam tuam compulsus aliqua dixi, sed forte exspectationi tuae minime satisfeci. Non enim de tenui vena fluenta possunt effluere largiora. Verumtamen si, ut habet assertio tua, vere in Christo me diligis, intercede, obsecro, apud Deum pro iniquitatibus meis, et illis attentius me commenda quos secundum conscientiam tenet et afficit pietas Christiana. Saluta novitios tuos ex meo nomine, et eos mone ex parte mea sic sanctae intendere novitati ut corde et animo mundanae renuntient vetustati.
(Isa. VII) (Eccli. I) (Prov. VIII) (Psal. XI) (Eccle. VII) (Matth. XV) (Luc. XIII) (Matth. VII) (Psal. XVI) (Galat. V) (Psal. IV) (Sap. I.) (Psal. CXVIII) (ibid.) (Prov. XXVII) (Cant. V) (Matth. V)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
2
EPISTOLA II. AD EUMDEM. De septem feriis et septem liquefactionibus.
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO Mortuimaris monacho, frater ADAM, servus servorum Dei, qui ad Perseniam Christo serviunt, salutem et verae religionis perseverantiam.
Cum aliquid quod honestum sit ab amico petitur, et amicus est qui rogatur, non debet hujusmodi petitio repulsam pati, si tamen facultas non defuit adimplendi. De petitionis honestate et amica familiaritate confidens, cum multa instantia petis ut incitari ad virtutis studium litteris aliquibus merearis. Si bene affectus es et ad ea quae justa sunt voluntarius, perficientis studio amica commonitio non nocebit. Si forte ad ea quae recta sunt mens tibi est tardior quam deberet, nihilominus exhortatio forte morbo remedium adhibebit. Modis omnibus auditori verbum salutis est utile, praesertim cum et ille amat qui loquitur, et cui loquitur non ambigitur reamare. Et quae in amicorum colloquiis debet esse nisi de amore materies; de illo, inquam, amore quem nulla notat suspicio, si dilectio vel charitas nominetur? Nomen quippe amoris ad diversa commune est; sed ad ea sola quae veritatis vim habent et virtutis, vocabulum restringitur charitatis. Cum igitur Deus amor, sive charitas, sive dilectio proprie et specialiter nominetur, quae materies convenientior, quis sermo inter nos dulcior quam de amore hujusmodi haberetur? Sane cum timor Domini sit initium sapientiae, et amare Deum sit ipsum sapere, constat quod ab affectu divini timoris sumit initium sancti sapor amoris. Dum enim Dei timor a vitiis evacuat habitaculum mentis, exclusa amaritudine vitiorum restituit cordi sapientiae appetitum. Extunc incipit animus esurire et sitire justitiam; quam procul dubio tantopere nullatenus esuriret, nisi praegustatus jam sapor esuriem provocaret. Qui edunt me, ait Sapientia, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient . Quid est enim amor justitiae nisi quaedam delectatio sapientiae, cum nil sit aliud esse justum quam divinis esse conditum saporibus et odoribus delibutum? Annon sunt mores et opera justorum quaedam odoramenta virtutum, quae nimirum ex hoc contrahere cognoscuntur quod intimis sapientiae ferculis oblectantur? Sapientia siquidem a sapore nomen trahit, quod sapere faciat quae sunt sursum, quod morum sit delectabile condimentum. Quid igitur in vita felicius quam Deum timere et per sollicitum divini timoris officium amori divino mentis domicilium praeparare? Timoris certe sollicitudo omni custodia mentem servat, ut jucunda amoris festivitas solemnes ferias ibi agat. Feriata mente opus est ut vacare et videre possis quanta sit suavitas Dei, et quae sit pii amoris solemnitas experiri. Septem igitur sunt solemnes feriae, in quibus Deo vacatur, et in quibus anima, ut Deo liberius vacet, ab omni servili opere feriatur. Prima feria est spiritus timoris Domini; quae, dum peccatis et vitiis finem ponit, quasi servili operi spirituale otium anteponit. Timor quippe Dei nihil negligit; et dum lutum et lateres Pharaonis et Aegypti paleas exsecratur, jam ad feriandum et vacandum Domino praeparatur. Secunda feria est spiritus pietatis, in qua Deus tanto sincerius et affectuosius colitur quanto longius a mente excluditur laboriosae tumultuatio pravitatis. Pietas nimirum est Dei cultus et compassio proximi, in qua feria illa quies, illud silentium inchoatur quod per prophetam cultus justitiae appellatur. Nota quia in hoc silentio quod cultus justitiae dicitur, quod in coelo, hoc est in anima justi custoditur, cum dracone Michael praeliatur. Quanto enim cor quietius fuerit ab intentione servilis operis, tanto acrius infestat eum nequitia spiritalis. Unde merito quaeritur quomodo factum est silentium in coelo, cum praelium et tantum praelium exerceatur in illo. Factum est, inquit, praelium in coelo; Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone . Attende quia coelum est anima justi; in quo coelo silentium agitur cum anima quieta a mundi strepitu, et a peccati libera actu, tota in cultu et amore justitiae delectatur. Verumtamen propter istam quietem, in qua ad Dei se reparat similitudinem, non omittitur quin contra potestates aerias eam oporteat habere certamen. Michael quippe quis ut Deus interpretatur; quo nomine Dei similitudo, quam sola retinet justitia, designatur. Certe Paulus in hoc mentis silentio degebat, in his amoris feriis solemnizabat, cum de se suisque similibus sic dicebat: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitiae in coelestibus . Tertia feria est spiritus scientiae, quae videlicet piam mentem cognitione veritatis illuminat et ad doctrinam proximo impendendam informat. Ille enim debet bona foris dicere et docere qui illa intus meruit didicisse. Cui Deum scire datum est et seipsum, non debet in docendo negligere profectus proximorum. Qui scilicet spiritus scientiae non incongrue feria dicitur; quia, qui consecutus eam fuerit, ab universis erroribus et perversis dogmatibus feriatur. Nec intelligendum est hoc scientia illa quae secundum Apostolum inflat , quia haec semper ex consortio adjunctae sibi pietatis aedificat. Quarta feria est spiritus fortitudinis, in qua jam fortis ut mors dilectio esse incipit: quae cum in varias inciderit tentationes, etiam hoc omne existimare gaudium consuevit. Istam agebant feriam quibus apostolus Jacobus hoc dicebat: Omne gaudium existimate, fratres charissimi, cum in tentationes varias incideritis . Qui enim in spiritu fortitudinis agit, quidquid acciderit ei contrarium, aut non sentit, aut facillime indefessa virtute revincit. Quinta feria est spiritus consilii, cui parum est mandata Dei perficere, sed magna animi alacritate ad sectanda Dei consilia satagit aspirare. Postquam enim Dei mandata perfeceris, si juxta exhortationem Apostoli meliora charismata aemularis, sursum te extendis ad perficienda consilia quae sunt aemulatoribus perfectionis a Salvatore proposita. Unde illi qui a juventute sua asserebat se Dei mandata omnia custodisse dicit Dominus in Evangelio: Unum, inquit, tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me . Qui itaque in hac feria, hoc est in spiritu consilii, agit, nihil sine consilio facit, omni necesse habenti bonum consilium dare intendit; quippe qui et spiritum consilii in se habet, et quem magni consilii angelus Christus docet. Sexta feria est spiritus intelligentiae, in qua jam mens ex observantia praecedentium feriatur satis docta est in invisibilibus figere cogitatum. Defaecata quippe et purificata, ut dictum est, ex praecedentium feriarum observantiis, idonea est per meditationem coelestibus interesse substantiis, et amotis ab animo imaginibus rerum visibilium, inferre in invisibilibus essentiis intellectum. Intellectus enim est uniuscujusque rei invisibilis nuda et manifesta notitia. Septima feria, id est Sabbatum, est spiritus sapientiae, ubi jam anima splendoribus illustrata divinis, etiam degustare incipit interim quoddam condimentum saporis. Hic jam anima quae sursum sunt sapere, quae sursum sunt quaerere divinitus edocetur, dum quanta sit, quam mirifica sit interni suavitas saporis experitur. Nota quod feria illa, quae dicitur spiritus intellectus, tota est in splendore, ut qui ad eam pervenerit, nihil minus quam cherubim, id est plenitudo scientiae fiat. Illa vero feria, quae spiritus sapientiae nominatur, tota est in sapore, ut qui ad eam pervenire meruerit, nihil minus quam serapnim, id est ardens vel incendens existat. Quem enim divini amoris ardor incenderit, alios utique hoc ardore liquefactus incendit. Ad hunc pervenerat ardorem feriata illa anima quae dicebat: Anima mea liquefacta est, ut locutus est . Mens certe quam hujus amoris incendium liquefacit, incendit alios, dum quantum eos diligat ex suis liquefactionibus innotescit. Sunt autem plurimae liquefactiones animae coelesti desiderio ardentis et ad ardoris hujus desiderium alios incendentis. Primo resolvitur in lacrymas compunctionis, per officium et instantiam timoris initialis. Huic enim timori, cum sit initium sapientiae, mistus est amor justitiae. Secundo resolvitur anima in lacrymas devotionis, quae nasci solet ex recordatione beneficii spiritalis. Cum enim recordatur Dei beneficia, quae indigna accepit, movetur ad lacrymas, dum gratias agit. Tertio liquefacta resolvitur in lacrymas amoris, quae prodeunt de spe et ardenti desiderio videndi aliquando faciem Conditoris. Quarto liquefacta resolvitur in lacrymas pietatis, quas erga fraternam miseriam producit affectus compassionis. Quinta liquefactio est, cum ardenti charitate totam se expendit et erogat in piis activae vitae exercitiis. Sexta liquefactio est, cum anima tota liquescit et subtiliatur in delicias, supernae contemplationis. Unde de hujusmodi anima scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens? Septima liquefactio est, cum anima hujusmodi tota defluit et resolvitur in fragrantiam boni nominis et ad consolationem multorum spargit in aromaticam suavitatem odoriferae opinionis, ut de ipsa dici possit: Unguentum effusum nomen tuum . Unde et talis anima in Cantico canticorum appellatur virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii. Talis siquidem anima odoris sui fragrantia alios attrahit, et ad Dei dilectionem post se currere facit exsultantes et dicentes: Post te in odore unguentorum tuorum curremus . Hujusmodi liquefactiones sunt illae emissiones de quibus sponsa laudatur, cum ei voce sponsi in Cantico dicitur: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus . Verum ad bona ista, mi dilecte, nunquam perveniunt qui a timore Dei innocentiam non concipiunt. Certe nec illi possunt gaudere partu justitiae in quibus Dei timor non procreat conceptum innocentiae. Sed nec illos conceptu hujusmodi timor impugnat quos splendor rectae fidei non illustrat. Crede mihi, ut verba Dei cum affectu audias, audi ut timeas, time ut diligas, dilige ut mandata perficias. Nam ex perfectione mandatorum sequitur felix adeptio praemiorum. Deum igitur time, et mandata ejus observa. Hoc est omnis homo. Vale in Domino semper, et sic vive ut et conscientia tua tibi interius perhibeat testimonium, et exterius valeas esse fratribus in exemplum.
(Eccli. XXIV) (Isa. XXXII) (Apoc. XII) (Ephes. VI) (I Cor. VIII) (Jac. I) (Matth. XIX) (Cant. V) (Cant. VIII.) (Cant. I) (ibid.) (Cant. IV)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
3
EPISTOLA III. AD EUMDEM. Afflictum consolatur. Ut ad verum medicum Jesum Christum confugiat. Ipsi scribere supersedeat.
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO monacho Mortuimaris, frater ADAM, servus servorum Dei, qui apud Perseniam militant, salutem in Spiritu sancto.
Importunitas est taedii mater, ubi eam ardentior dilectionis sinceritas non excusat. Verum nihil est vera dilectione fidentius, nec aliquid opportunius esse existimat quam importune illi insistere de quo fidit. Haec fiducia dilectoribus Dei praestat orandi constantiam; nec ideo ab instantia orationis deficiunt, quia in eo quem amant confidere se cognoscunt. Tu videris erga me hanc habere amoris fiduciam. Et ideo de taedio notari te non metuis, quia tribuit tibi confidentiam internae conscientia charitatis. Sed quid est, obsecro, quod tantum de teipso mihi conquereris, et varias mentis tuae aegritudines mihi proponis quasi ad remedium et exponis? Aut quid potest habere commodi morbum suum ostendere eadem invalitudine laboranti? Annon quodam modo dolorem aegrotanti exaggerat qui de se illi planctus et lacrymas exhibet quem potius consolari debeat? Infirmitates tuas illi potius debueras revelare cui praestita est virtus sanitas animae, et cui cum sanitate animi data est etiam peritia medicandi. Non enim statim qui mentis sanitatem, id est virtutem obtinet, ideo medendi peritiam habet. Sed qui utrumque a Deo consequitur, feliciter male habentibus praesto est et medetur. Nam ridiculum est quemquam medicinalis artis exercere officium, et quibus curam impendit exhibere se languidum. Et vix efficaciam potest habere in exhibendis remediis, quem reddunt contemptibilem evidentis signa languoris. Cum igitur virtus sit animi sanitas, cujus aegritudo est vitium, aegritudini tuae remedium non exhibeo, qui in infirmitorio mundanae miseriae hoc morbo saucius usquequaque decumbo. Sic sic propter neglectam custodiam cordis abundat et superabundat vita vitiis, et ex languoribus abundantium vitiorum consensu adhibito viperea soboles nascitur peccatorum. Agit siquidem intestina vitiorum inhaesio ut pene continua sit in nobis peccati recordatio: quae tamen si delectationem secum non habuerit vel consensum, nihil per hoc agitur in Deum timentibus nisi bellum. De bello autem, si mens in constantiae virtute persistit, victoria provenit, et victoria ad coronam provehitur, quam nisi qui legitime certaverit non meretur. Satagit itaque animus virtutis ut quia contraire non potest motibus primis, saltem usque ad delectationis vel consensionis periculum non labatur, ne etiam e vicino quandoque ad perversitatem operis pertrahatur. Verum infelix animus meus et ex more primis motibus assidue quatitur, et ex cogitationibus ab eis orientibus periculose illicitur, et tantum ex morbo hujusmodi invalescunt delectatio et consensus, ut me saepissime ad consensionis illicitae trahant opus. O si, quemadmodum praecipit sapientia, cor omni custodia servaretur, nec animus ex peccati delectatione iniquitatem conciperet, nec ex concepto hujusmodi partus nequitiae proveniret! Certe si Dei timor sollicitas exerceret excubias, ad cordis aditum omni prorsus nequitiae negaret introitum, et, sicut ab ingressu animae per vigilantiam peccatum marceret, ita quod per negligentiam male intrare potuit, per poenitentiam ab interioribus propulsaret. Est enim Dei timor amator innocentiae, et nihilominus justitiae aemulator, assuetus damna innocentiae per justitiae rectitudinem restaurare. Dum enim anima, quae ad Creatoris injuriam innocentiam perdidit, per poenitentiam de seipsa justitiam Deo facit, nonne videtur tibi per poenitentiam reparare innocentiam, cui sane multo gratius erat illam non descendisse de Hierusalem in Jericho, non in latrones incidisse, quam vulneratae a latronibus salutis remedia procurasse? Beatus tamen est qui prius amissam innocentiam poenitendo resurgit ad justitiam. Sed felicior est qui sic divini timoris custodia communitur ut contra innocentiam quidquam agere dedignetur. Nihil igitur est divino timore beatius; cujus pondere dum animus figitur, non per varia vanis cogitationibus agitatur. Dum enim officii sui stimulo cor assidue tangit et pungit, aliud aliquid quam ipsam punctionem vel punctionis causam in memoriam venire vix sinit. Qui dum ad ostium cordis salubriter et feliciter sollicitus custos excubat, amori ad solemnizandum interius locum praestat. Timor siquidem sanctus facillime cogitationes otiosas a conspectibus cordis, dum Deo intendit, exsufflat, voluptuosas desiderio propositae honestatis persequitur, malitiosas oppositione simplicitatis et pietatis exturbat. Per piam igitur sancti timoris sollicitudinem compressis incursibus vitiorum, sedatis cogitationum tumultibus, sabbatizante jam conscientia, amor solemnizat interius, et tanto jucundiores ferias agit quanto mentem liberam ad coelestia affectanda cognoscit. Tu igitur, charissime, cum festivitas hujusmodi ex amoris infusi beneficio laetificaverit tibi mentem, habe me solemnitatis internae consortem; nec bonum collatum tibi facias singulare, sed amici adhuc exterius mendicantis in tuis deliciis recordare. Frange, inquam, panem tuum mendicanti et esurienti amico; quia in hoc te vere amicum probaveris, si amici esuriem refeceris pane tuo. Panis tuus Christus est, panis tuus charitas tua est, panis tuus oratio tua est, panis tuus est compunctio lacrymarum, quibus non modo tua sed etiam peccata diluis amicorum. His utique panibus se die ac nocte refici asserit Propheta sanctus: Fuerunt mihi, inquiens, lacrymae meae panes die ac nocte . Certe quanto his panibus avidius reficiebatur, tanto ad portanda aliorum onera fortior reddebatur. Coelestis siquidem panis refectio ita confirmat cor hominis ut et ipse in laboribus possit subsistere et se fortem comportandis oneribus fraternis velit et valeat exhibere. Certe qui panibus hujusmodi vescitur, tam fortis efficitur, tanto figitur pondere, ut non dico evertere, sed vix eum vanae cogitationes et inutiles valeant commovere. Dum enim vel ex Scripturarum vel ex lacrymarum panibus dulciter et avide reficitur animus in vinea Domini Sabaoth laborantis, non impellitur, non agitatur cogitationum flatibus variis, quia ipsae cogitationes, eo ipso quod vanae sunt, solidatam consueti cibi fortitudine mentem a suae stabilitatis rectitudine non inflectunt. Cum panibus hujusmodi saturatus fueris, saltem serva mihi aliquid de reliquiis, ut ex eis refectus possim et ipse in laboribus meis subsistere, quos supra modum et ultra vires noveris excrevisse. Caeterum de animae tuae aegritudinibus, de quibus mihi in litteris tuis conquereris, ad illius opem et curam festina confugere qui, juxta verbum suum, non sanis sed male habentibus venit remedium exhibere. Ipse enim dicitur Christus, qui et sauciati vulneribus salutiferam unctionem apponit. Ipse dicitur Jesus, qui unctos a se plenae saluti restituit. Medicinae ipsius efficaciae volo te commendatum esse; cui tu devote et humiliter supplica ut meae quoque invalitudini adsit ipsius gratiae efficax medicina. De caetero, fili, noli mihi molestus esse, nec a me aliquid amplius quaeras; quia, licet respondere petitionibus tuis deinceps non proponam, te tamen in veritate diligere, quandiu in veritate steteris, non desistam. Vale in Domino semper.
(Psal. XLI)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
4
EPISTOLA IV. AD EUMDEM. Arguit quod per interpositam personam responsum ab Adamo obtinere tentaverit.
Fratri OSMUNDO frater ADAM.
Astutus es, et callide agis, quid quod per te obtinere posse diffidis, per personam interpositam a me quaeris. Et revera talem personam interposuisti cui, quod per eam postulabas, hac vice negare non potui. Sed forte alias aliud facerem, si tantam ab ea pro te instantiam sustinerem. Nunc igitur habes epistolam quam quaesisti. Habes et cor meum in visceribus Jesu Christi. Et licet me gaudeam a necessitate scribendi quiescere, tamen nunquam in Spiritu sancto desinam te amare. Utinam humilitatis meae litterulas apud te reconditas detineres, nec tenuitatis meae inopiam caeterorum auribus intimares! Si enim per Scripturam prohiberis laudare hominem in vita sua, quomodo eniteris efferre laudibus meae rusticitatis opuscula, praesertim cum secreti amoris nostri secreta colloquia deberent saecularibus quibusque celari? Semper consuevit sancta dilectio collocutionibus secretis gaudere. Eo facilius haec flamma restinguitur cum ventis exposita inconsultius proponatur. Quod igitur tibi ex magno amore secretius dico vel scribo, vide ne per te fiat in propatulo. Quia, ut dixi, saepe flatibus ventosae laudis tepescit aut exstinguitur vis amoris. Vale in Domino semper.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
5
EPISTOLA V. AD EUMDEM. De amore Dei.
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO monacho Mortuimaris frater ADAM, humilis servus fratrum Perseniae, in Mortuomari mori vitiis et virtutibus vivere.
Utinam, fili mi, sit tibi mare mortuum quod fuit Israeli mare Rubrum, ut, dum tibi per illud liber transitus, duce gratia, datur, in eo cum suo Pharaone persequentes te Aegyptii submergantur! Gloriose enim sub manu Moysi triumphans de illis, per illud festinas ad solitudinem. Quippe qui didicisti experimento quod divino amori sit amicissima solitudo. Qui enim amori coelestium vacat, fugit turbam, strepitus vitat, et frequens Marthae ministerium Maria fastidit, ut audire et videre eo securius quo secretius Christum possit. Nihil certe tam facit ad amoris negotium quam solitarium esse, id est monachum. Nam religiosa et quieta monachi conversatio ipsa est quam sanctus amor desiderat solitudo. Nec tamen amoris hujus pietas in tantae solitudinis otio constituitur ut piae sollicitudinis timore privetur. Sed timorata et timida est semper amans anima, ne in amoris sui periculum sit a bono opere per negligentiam otiosa. Et talis quidem est amor divinus. Sed nihilominus pia plenus est sollicitudine amor fraternus; et qui sinceriter alterum diligit, a dilecto respectus sui oculum vix reflectit. Ecce, fili, dilectionis tuae suscepi litteras, et mihi lectae sunt, et ex earum lectione cognovi apertius quod revera amor nunquam est otiosus. Ubi enim infigit affectum, illuc dirigit oculum, nec insatiabili oculo patitur non videre quod affectu tenaci et avido delectat amare. Videtur hoc sapere poetae sententia, licet loquatur de dilectione contraria, in quodam versiculo ita inquiens: Res est solliciti plena timoris amor. Quemadmodum enim natura ignis non quiescit in sui nutrimentum sorbere materiam quae ei supposita fuerit, sic mens, nimirum amantis desiderio amoris ignita, totam rem quam diligit in sui attrahit gaudii incrementa, sollicite de illa cogitat, laetanter de illa loquitur, et ubicunque thesaurum reposuerit suae dilectionis, ibi nimirum et affectum et aspectum delectabiliter collocat suae mentis. Ubi enim amor, ibi oculus, et juxta evangelicam sententiam: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum . Habet quilibet in amore suo gaudium suum, et de re circa quam magis afficitur plenius gaudet et delectabilius meditatur. Et quid mirum, fili? Certe inter potentias animae nulla est amore liberior, nulla liberatior, nulla dulcior, nulla est aeque fortis. Cum materiam sibi accommodam flamma illa invenerit, ignescit vehementer, aestuat dulciter, ardet suaviter; et cum fortiter accensa fuerit, vix eam res aliqua intercidit. Verum tibi considerandum est quae igni tuo fomenta adhibeas. Non facillime potes decipi, dum fortiter amas quod amore tuo dignum esse minime certius comprobasti. Virtuti impendendus est amor. Sola animi virtus diligenda est in hominibus. Sed sola anima virtus, cum sit appetenda, specialiter et inhianter imitanda est; est etiam, in quocunque fuerit, singulariter diligenda. Haec idcirco dixerim amantissime, quia nimium cito caperis, et me videris diligere quasi de sanctitate mea conscius sis. Sed licet me quamvis indignum gaudeam diligi, nollem te tamen in amore cujuspiam fraudem pati. Dilige Deum fontem sapientiae, auctorem virtutis, datorem gratiae, promissorem gloriae, beatitudinis largitorem. Servire illi, regnare est; diligere, virtus; inhaerere, sanctitas; pervenire ad illum, salus; illum tenere, honor et gloria; cum illo esse, beatitudo et felicitas sempiterna. Caeterum, sicut asseris in litteris tuis quod nihil a me requiras, prohibitionem meam bene servare videris. Sed quid est, obsecro, mihi scribere, nisi alicujus responsi rescriptum requirere, ut, dum quasi compellor respondere litteris, indirecte litteras expetere videaris. Verumtamen propter hoc non irascar tibi, si volueris et potueris saepius rescribere mihi; quia revera ex frequentibus litteris est amoris quaedam probatio permanentis. Ego autem nihil aliud a te quaero nisi ut pro peccatis meis ad Deum tua perseveret oratio, et sic per ejus gratiam vivas ut dignus sis qui quod petis obtineas; quia nulla mihi de meis meritis est fiducia, nisi me oratio adjuvet et sublevat aliena. Vale in Domino semper.
(OVID., epist. I.) (Matth. VI)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
6
EPISTOLA VI. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM. Arguit ipsum quod suae dioecesis presbyteris tallias imposuerit
Patri in Christo charissimo O. Dei gratia Parisiensi episcopo, frater A., omnium monachorum minimus, salutem in spiritu scientiae et pietatis.
Quoties scribit amicus meus, amicitiae ratio et amoris pristini usus ad memoriam redit: non ita, fateor, venerabilis Pater, affectio mea te sibi sentit accommodum, sicut ante consuevit aliquoties experiri. Verum non hoc amici vitio, sed affectioni potius vitiosae ascripserim, licet occurrat mihi aliquid unde non immerito alterari dilectio videatur. Pro vario sane rerum statu amoris natura se variat, et erga causas dissimiles, dissimilesque materias solet dissimiliter aestuare. Cum igitur in uno eodemque homine amicum attendo et episcopum, et alterum familiari gaudeat diligentia, alterum vero pro dignitate sibi et exigat reverentiam, amor reverentiae nescius dominiique impatiens, tantae dissidentiae non consentit. Ubi nimirum in amoris negotio intervenit necessitas reverentiae, amor patitur de inaequalitate dispendium, seque suo jure charitas spoliari conqueritur, ubi exsulat a contubernio unitatis. Dum igitur honori impenditur debitum reverentiae, nescia necessitatis dilectio, dum egredi terminos vicariae connectionis compellitur, in affectu procul dubio minoratur. Ex hoc efficitur ad visitandum tardior, verecundior ad colloquium, ad salutandum timoratior, ad petendum timidior, tenacior ad praestandum. Cum ego itaque sim inter modicos minimus, tu magnus inter maximos, quae, obsecro, rerum tam dissidentium potest esse conventio, ut in rebus tam disparibus amica sibi paritate dilectio delectetur? Non haec idcirco, Pater venerande, dixerim, quod te desistam aliquando venerari et diligere, dummodo apud te conversari virtus et veritas non desistant. Illas enim diligere ad quamcunque se officinam contulerint, mei est omnino, Jesu opitulante, propositi; nec illi potero per affectum deesse, quem gratia voluerit tantis splendoribus illustrare. Et certe licet amor gratuitus omnem pene habeat necessitatem reverentiae suspectam, non potest amator virtutis ista affectuose non diligere etiam in episcopis, licet satagat castigare affectum, ne se per effectum prodat foris. Applausus quippe contemptibilium erga spectabiles facillime de conventu arguitur, unde consultius intra affectum puritas amoris se continet, quam se foris aliquibus indiciis manifestet. Ego proinde incola claustri dulcius et securius elegi frequentare Cisterciensis philosophiae tugurium, quam amicum sequi et per urbes invisere, quem me lugeo pene in episcopo perdidisse. Verumtamen damni hujus in hoc idoneam recompensationem recipio, si per venerationem tuam misericordia et veritas apud alios et maxime subditos faciunt quid faciendum tibi per sacerdotii ministerium injunxerunt. Statua salis es, pastui et profectui animalium communem te exhibe, ut qui de modio erectus es super candelabri eminentiam, universis ardeas in lucernam. Venit tempus ut, si quae est gloriae tuae magis splendor elucescat, dum de firmamento Ecclesiae ille Lucifer occidit, qui vitae suae radiis et doctrinae splendoribus tum toties hemisphaerium illustravit. Te arbitror intelligere, sapienti enim loquor, quia de piae memoriae cantore Parisiensi id dixerim, et utinam de tanti viri morte doleas, qui, secundum quorumdam opinionem, minime de ejus dolebas absentia, cui tamen rei fidem non potui adhibere! Omittenda sunt interim alia quae famae tuae imputat communis vulgi opinio duriori quidem invectione dignissima, si esset qui te vere diligeret, et vera esse illa inveniens, te vere accessibilem amicis correctionibus inveniret. Sed forte causaris me irreverentius loqui, nec omnino humilitatem id sapere, quod invehor in episcopum tam audacter. Sed hoc est revera quod dixeram, quia amor reverentiam nescit; imo, sicut sibi animus, sic secure loquitur cum amico. Oblitus sum, fateor, episcopalis reverentiae, de antiquo amore adhuc quid retinens, nec absens potero unquam parcere tibi: quantalibet debeatur reverentia dignitati, zelus vitiis, amor debetur virtutibus, et utinam aemulatio nostra in amico non inveniat, unde vulnus ferat vel inferat, sed quod potius ipsum laetificet, se delectet! Caeterum cum paternitatem tuam videre per memetipsum meruero, exprimam tibi viva voce quae nunc melius arbitratus sum reticere. Silentio tamen praetereundum non censeo, quod fere omnium opinione vulgatissimum, te videlicet dioecesis tuae talliasse presbyteros, quod non modo a perfectione, verum etiam a pietate et justitia videtur esse penitus alienum. In hoc, venerande Pater, grave fecisti scandalum te amantibus, et qui de lucerna super candelabrum posita flammam potius exspectabant quam fumum, te mirantur et dolent in hac parte potius fumare quam flammare. Fumus quippe oculis molestus esse solet et naribus, et qui de te exempla lucis videre, et olfactum bonae spei concipere se sperabant, in utroque de contrariis molestiam patiuntur. O quid vera dilectione fidelius? quid sincerius charitate quae firma est? quae dum ex modico fermenti totam massam corrumpi non dubitat, aliquo malo quod evitari valeat cauteriari conscientiam non permittit. Utinam malum istud nec tu in consuetudinem ducas, nec exemplo tuo miser mundus ad consecutiam trahatur, quin potius remediis manifestae poenitentiae non esse faciendum dedoceas, quod exemplo tui operis minus esse culpabile docuisti! Tantus quippe episcopus, tantum desideratus ab omnibus, tantis sanctorum omnium votis a Domino expetitus, tantis fidelium lacrymis ad proferenda germina perfectionis irrigatus, non debet habere in conscientia, multominus agere debet in evidentia, unde sua laedatur opinio, unde tam devota omnium exspectatio defraudetur. Quod si, ut dicitur ab aliquibus, te multis debitis obligatum necessitas aliquid agere compulit, ubi tamen tyrannica non intervenit extorsio aut potestativa exactio, sed humilis ac supplex necessitatis insinuatio, aliquid benigne rogaverit, certe non hoc tam talliationem dixerim quam collectam. Licet enim et hoc perfectionem non redoleat, satius tamen fuit hoc semel in vita agere, quam praepediente incertae mortis articulo, multa debita impersoluta dimittere in grave debitoris periculum et damnum irreparabile creditoris. Saepissime enim, imo fere semper istud solet evenire episcopis, illis obeuntibus, sic a potestate terrena bona eorum diripi, ut quod debuerint vel ordinaverint non patiatur exsolvi. In meliorem partem charitas interpretari solet ambigna, quam conscientiam habueris in facto tu videris, ne forte, quod absit! idolorum avaritia, de Christianorum episcopo cultorem fecerit idolorum. Verumtamen etsi te non reprehendat cor tuum, species tamen mala facta est universis in scandalum, dum et malis insultandi praestatur occasio, et boni se dolent in te perdere quod sperabant. De caetero, Pater, aliqua in corde habeo, quae longum et forte indignum erat scribere, quae cum nuntius noster vel nuntii vivae vocis ministerio venerationi tuae expresserint, si exauditione digna judicaveris, humiliter et obnixe postulo adimplere.
(servitus)
[consecutione]
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
7
EPISTOLA VII. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM, Tota est de amore et humilitate. Sub finem gratias agit de charitate duabus mulieribus impensa tempore famis.
ODONI venerabili episcopo Parisiensi, quem in Spiritu sancto diligit, frater ADAM peccator, salutem.
In mentem mihi saepius venit, ut tibi, amantissime, scribam aliquid, unde et quem affectum habeam erga te, tibi aliquatenus innotescat, et tuae erga me dilectionis affectio incalescat. Utinam sermo meus apud te olei vicem exhibeat, quod dum in amoris tui flammam mittitur, ex hoc flamma eadem nutriri valeat et augeri! nutriri dico et augeri erga me, qui etsi non sum dignus quem diligas, quaecunque tamen digna sunt non ambigo te amare. Verum alio bono non indiget animae meae mendacitas , nec aliud de negotiis amicitiae emolumentum desiderat, quam ut amare et amari feliciter mereatur. Hoc mihi totum est ad amicos negotium. Haec mihi in scribendo sola materies, nec aliud possum meis litteris laudare vel diligere, quam quod ita sufficit tenaciter nos unire. O felix unio, a cujus compage sanctus amor praecidit et separat quidquid se a mundana non dividit vanitate! O felix amor qui, sicut trahit de animi virtute originem, sic non habet aliunde quam de veritatis operibus incentivum! felix, inquam, amor, cui est inimica spes saeculi, cui est tota ambitio in desideriis aeternorum: amor nimirum sanctus quanto est corruptionis impatiens, tanto ei suspectum est quidquid noverit subditum vanitati. Denique sicut non deest ei aemulatio aemulorum vehemens, sic non deest ei appetendorum cognitio, ne fallatur. Itaque de splendore veritatis instruitur, ne eum multiplex vanitas tenebrosae varietatis obscuret. Satagente autem virtute, ad desiderium incorruptionis accenditur et extenditur, ne eum concupiscentia carnis emolliat et enervet. O si processibus ejus perseverantia non defuerit, quid in perfectione sanctus amor praemii obtinebit? Quid illi gloriae erit, cum in pleno splendore veritas infulgebit? Quid illi suavitatis et dulcedinis erit, cum perseverantis virtutis desiderio ad pleni amoris meridiem effervebit? O beata exspectatio! o votis omnibus remuneratio appetenda! o felix anima quae, cum hanc margaritam invenerit, pro comparatione ipsius quidquid est aliud distrahere non cunctatur! Corporis itaque et animae incunctanter est distrahenda possessio, ut thesaurum in agro absconditum valeas felicius quaerere, effodere fortius, certius invenire, retinere firmius, jucundius possidere. Abjicienda sunt onera saeculi, honores computandi in nihilum, nequitia omnis repellenda ab animo, ut possit aliquatenus sancti amoris primitias praegustare. Sicut enim puris mentibus dignanter influit, sic et liberas invenire desiderat, quas non exturbet aut occupet terrenae strepitus actionis. Ubi enim Spiritui sancto solemne Sabbatum agitur, feriata mente opus est, quae aliquatenus servilis operis deformitate non obnubilet spiritualium laetitiam feriarum. In timoris feria de initio sapientiae amor sumit exordium, peccatorum tumultibus finem ponens. In feria pietatis id agitur, ut cultui divino intendatur sinceriter et oppressorum miseriis compassione sollicita succurratur. In feria quae spiritus scientiae nuncupatur, animus ad interiora se retrahens, suae pensat subtiliter rationis judicium, ne ipsius caligante vel frigescente igniculo, in his quae agenda sunt obscuretur. In feria spiritus fortitudinis providetur, ut, cum tempus tentationis advenerit, necessariis munita praesidiis viriliter anima reluctetur. In spiritu consilii felix feria celebratur, dum animus ad omne quod intendit, nihil de se fidens, Spiritus sancti consilium quaerit, seque aliis in eodem Spiritu consiliarium per omnia fidelem impendit. In feria spiritus intelligentiae tantae puritatis festivitas agitur, ut non modo terrenae affectiones animum onerent, sed etiam corporum imaginationes non subeant, ut tanto clarius coelestia contemplentur, quanto felicius quae terrena sunt interim in memoria habentur. Quid de illa extrema et suprema feria dixerim, quae spiritus sapientiae appellatur? Non mihi datum est experiri quam magna est multitudo dulcedinis hujus Sabbati; quippe qui necdum praecedentes ferias merui celebrare, sed necdum in spiritu timoris Domini servituti criminum et vitiorum tumultibus valefeci, quo pacto de caeteris feriis sapientiae, aut de ipso sapientiae Sabbato audeam commentari? Ex hac ipsa praesumptione facile est intelligere, me necdum intelligentiae vel sapientiae spiritum percepisse, qui de rebus tam abditis inexpertus ausus sum disputare. Confido tamen quia apud dilectoris animum amor excusabit excessum. Id nimirum habet sanctus amor officii, ut sicut delictum in dilecto nullatenus dissimulat, ita et confitenti dare veniam benigna facilitate non negat. Revera si inesset mihi timoris Domini spiritus, timuissem aut videri magniloquum, et me potius sub modio humilitatis absconderem, quam in magnis et mirabilibus super me ambularem. Humilitati sanctae omnis fere est odiosa praesumptio, et quantumlibet in sublimi excreverit, nihil sibi tutius esse reputat quam latere prudenter; coelo inhiat, dum se juxta sui nominis rationem ab humo non dividit, et quo se in sui aestimatione inclinat inferius, eo coelestium acclinis est altitudo. Nescio quo pacto etiam inclinare coelos potens est spontanea humilitatis dejectio, et mira facilitate coelestem exaltationem adipiscitur, dum humi laeta residens, et de humo nihil appetens, de solo conscientiae testimonio gloriatur. Non sic illa, non sic natione coelestis superbia, quae dum juxta sui rationem nominis super se ire, et seipsam supergredi nititur, suo ipso pondere praecipitata inferius confractione insanabili dequassatur. Humilitati proinde omnis altitudo suspecta est, quam esse amicam superbiae non ignorat. Quidquid caro gloriam reputat, odit et exsecratur humilitas, licet in sua simplicitate ita se contineat, ut de re nulla velit vel audeat judicare. Amans quippe silentium, secreti appetens, ita suae mediocritatis se coarctat limitibus, ut nihil aliud appetat, quam se scire. Scire alia esse credit superfluum, sciri ab aliis existimat veritatem. Tam superfluitatis expers est, quam jactantiae, in altero temperantia utens, in altero justitiae desiderio inardescens. Magnam hic advertere potes humilitatis prudentiam, quae municipium mentis his communit obstaculis, ad omne certamen inexpugnabilis ei est fortitudo. O felix, o vere necessaria virtus humilitas, quae, dum nihil aliud quam se scire appetit, se minime ab ejus scientia sapientiae coelestis thesaurus abscondit! Ignem quippe secreti amoris sub consideratione propriae vilitatis, quasi sub quodam cinere humilis animus contegit, unde se devoti cordis officina ad illustrationem et fervorem accendit. O quam libenter humilis Christus ad diversorium tale se colligit, ubi amoris ignem ejus semper paratum adventui humilitatis sollicitudo custodit! Ut enim dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet ; et anima illa idonea est illum recipere, quem non oportet ignem aut oleum mendicare. De intus et de coelo haec veniunt, et qui ignem semel accensum in se voluerit perdurare, omnes sollicite obtineat aditus, per quos ventosae vanitatis levitas ad exstinctionem ignis valeat insufflare. Verum etsi ignis qui vehementer efferbuerit vento flante non exstinguitur, sed accenditur magis, adeo tamen est formidolosa humilitas, ut nunquam de humili conscientiae diversorio progredi tutum putet. Ibi stellam maris Mariam libere cogitat, ibi feliciter assistit partui Virginis, ibi beatae illi infantiae delectabiliter adjocatur, ibi se totum Verbi coaptat cunabulis, morum innocentia felici colludit infantiae, et in cordis jubilo pueri vagitibus combalbutit. Pretiosissimis habet pro sericis illis adornari panniculis, quibus obvolvitur Verbum infans. Deinceps ad divinum illud pectoris sacrosancti sacrarium tota aviditate se convehit, et quantum vacat, plena de coelo ubera sugit. Talibus interim nutrimentis tenera deliciatur infantia, ut, cum in virum perfectum provectiori aetate profecerit, portare et peragere possit negotium crucis. Gratia sane hoc opus, quos virtutis provectio exercitatos pro consuetudine sensus habens de sapientiae studiis imbarbavit. Mecum optime agit, si inter collactaneos suos me Jesus meus connumeret, si suscepto interdum ad matris ubera suae delinitionis sorbitiunculas partiatur. Ad hoc quippe Patris Verbum vitae panis comminui voluit in lacte carnis, ut qui in forma Dei cibus erat solidus angelorum, per abbreviationem carnis exinaniret se in sorbitiunculam parvulorum. Obsecro te, charissime, cum tibi convivium escae fortioris sapuerit, cum te grandium cibus oblectaverit, in deliciis tuis ne sis meae immemor parvitatis. Si ad celebrandum sapientiae Sabbatum, interdum Spiritu sancto te promovente, perveneris, vel id saltem mihi impetra, ut de diversorio non ejiciar Verbi infantis. Hic interim tota philosophiae meae est ratio, alibi quam hic non possem esse suavius, hinc tota pendet exspectatio spei meae. Parvulus sum, cui lacteo cibo opus est, non solido, quanquam in incrementa mea transire non dubitem, quidquid amicorum meorum beata esuries de cibo devorat fortiori. Caeterum, amantissime, videbo faciem tuam, cum vacuum fuerit, quoniam nondum vacat. Anni praesentis sterilitas, et totius mundi communis interitus me domi retinent, et quasi cuidam funeri assistere me compellunt. Egrediar tamen, Deo volente, aliquando de sepulcro hujusmodi, et in amicorum visitationibus et colloquiis suscitabor. Tu eos interim meo salutabis ex nomine, quos me charitate non ficta diligere comperisti. Pro duabus illis pauperculis mulieribus, Deum, ut credo, timentibus liberalitati tuae grates refero, quibus apud Balneolum hoc famis tempore misericorditer ex parte maxima providisti. Ne trahat ab illis, obsecro, pietas manum, a quibus nondum famis necessitas se retraxit. Vale.
(Psal. XCVI)
[mendicitas?]
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
8
EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM CARTHUSIENSEM MONACHUM, ET PRIOREM DE PORTIS. De meditanda Christi infantia et passione.
Fratri et amico sibi in Christi amore verissimo STEPHANO, monacho Carthusiensi, et priori de Portis, abbates de Caroliloco, et de Sarnaio, et novissimus omnium de Persenia, in Spiritu sancto amare feliciter et fideliter reamari.
Ex litteris tuis, amantissime, sumpta est tibi rescribendi occasio, in quibus postulas ut per unum ex nobis tibi uni trinae nostrae dilectionis unio se tibi uniens, de unico illo bono, aliquid consolationis rescribat. Et id quidem ex animo facimus, annuentes petitioni, et congratulantes affectui, nisi quod parcius laudare debueras, quos interius non vidisti. O quam tutum non est eorum insistere laudibus, quos adhuc conscientia peccati cauteriat, ne sic laudatum, quod facile evenit, tentet elatio, sicut notare consuevit adulatio laudatorem! Verum apud impuras mentes hoc agitur, quas non elimat sancti amoris sinceritas, quemadmodum tua elimari et liquefieri in nos felici experientia comprobamus. Igitur quia nos tres artificio sancti Spiritus in funiculum casti amoris triplicem intorsisti, quo se tua innodaret affectio sicut in se, cum triplex sit, facile non poterit rumpi, sic a te, cum tenax sit, difficillime poterit denodari. Spiritus sancti artificiosa dignatio funiculum istum intexuit, qui tanto est in se ex glutino individuae charitatis tenacior, quanto ejus constructio suavior est colligatis. Quam felicius est his astringi nodis, his vinciri nexibus, his a theatrali mundi petulantia vinculis retineri, quam saecularibus implicari negotiis, quam vitiorum arctari perplexitatibus, quam carnis illecebris retineri! O sancti amoris jugum, quam dulciter capis, quam gloriose illaqueas, quam suaviter premis, quam delectabiliter praemiis honoras, quam feliciter uris, quam fortiter stringis, quam erudis sapienter! O felix amor, ex quo eruditur strenuitas morum, affectuum puritas, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, claritas operum, virtutum fecunditas, meritorum dignitas, sublimitas praemiorum! o felix amor, cui est in mundi contemptum ambitio, in vitia zelus, in peccata odium, in carnem pugna, in prosperis moderatio, in adversis patientia, concupiscentia in promissis aeternis! Hic amor nos unit, hic nostrae unioni te copulat, et qui unius moris in domo Dei nos efficit, ad unum vineae unius denarium de sanctae unanimitatis perseverantia per Dei gratiam aliquando promovebit. Verum interim nutriendus est amor, pascendus est alimentis sapientiae, matris gratiae blandimentis dulcioribus confovendus. Parvuli sumus, lacteis opus habemus sorbitiunculis; sed quae nostrae Virginis . . . insumatur. Ideo ad partum hujus consulte refugimus, de diversorio parientis eligentes non regredi, ut ad sacrosanctum pectoris virginalis sacrarium plena ubera ebibamus. Mater nostra est, et mater dulcissima; abesse a tanta dulcedine teneritudo lactentium non valeret. Alibi interim non possemus esse tutius, nutriri dulcius, confoveri suavius, custodiri firmius, instrui melius, sanctius renovari. Quam jucundum est Verbi infantis se coaptare cunabulis, praesepi assistere, locum non habere alibi quam in diversorio, ubi puerperae non est locus! Non erat, inquit, ei locus in diversorio ; ideo eum in praesepio reclinavit. Non contingat nobis a diversorio illo divertere, ab illo averti praesepio, ubi in hordeum animalium frumentum versum est angelorum. Ex quo enim granum frumenti coelestis in terra cecidit, quasi in se hordei saporem et spem piis jumentis exhibuit, dum et Deitatis suae medullam tunicavit folliculo mortalis corporis, et se necessitatum mearum exasperavit aristis. Sed et nunc figuris quasi quibusdam pallearum folliculis medulla involvitur veritatis. O cum ad statum venerit homo mortalis angelicum, nulla tunc cibo ejus asperitas inerit, quem nuda Veritas ex adipe frumenti plenissime satiabit. Sed quid nos perfrui et fragiles de jumentorum oneribus, aut angelorum honoribus dicimus, qui prae teneritudine infantiae nostrae maternis adhuc delinitionibus indigemus? Satis est nobis, si materno incumbere pectori, si permittatur inter ubera commorari. Inde fluenta gratiae, inde nutrimenta humilium, inde fluentis fluminis impetus civitatem Dei laetificans, inde lac et mel summae suavitatis erumpunt, inde in virum perfectum noster adolevit parvulus, qui se in puerum de magnitudine coelesti abbrevians, nos sibi in collactaneos adoptavit. Putasne amantissimus puer collactaneis suis invidet viscera matris, aut matris ubera, qui ideo ipsam elegit in matrem, ut esset etiam ipsa humilibus in nutricem? Cum igitur asperitate hordei vesci non soleat teneritudo infantium, et minus sit ad esum frumenti idonea; interim nutriantur uberibus, et moltiori matris gremio foveantur; discant se Verbi coaptare cunabulis, piae simplicitati colludere, balbutientis commutire vagitibus, adjocari infantulo corridenti. Tota haec est philosophia simplicium, dum interim defuerit aetas virtutis provectior, quae solito cibo uti idonea, perferendae sit accommoda passioni. Si hujuscemodi ludis Odonem tuum adhibere volueris, non solum non abnuimus, sed etiam cum laetitia suscipimus huic innocentiae colludentem. Est enim ipse amator simplicium, et nostri dilector verissimus, licet tu in amorem ipsius privilegium merueris obtinere. Assume tecum hominem, et intra Verbi diversorium, ipsum nobiscum constitue, ut de nostrae Virginis partu pari laetitia jucundentur. Si pastores advenerint inter signa deferentes angelica sine nobis, de tantae rei mysterio non mirentur; si stella magos adduxerit, advenientium participentur laetitiae, et illis mystica deferentibus, nos quae illis signata sunt offeramus. Nec dubium apud te aurum abundare quod offeras, qui prae auro Hierusalem sterquilinium Babyloniae contempsisti. Providendum est tibi ut de auri tui copia tui suppleas cantoris inopiam, qui adhuc specietenus huic mundo deserviens videtur et ipse ex animo lutum saeculi calcare. Felicius erit desiderium cordis habitu praetendere corporis, et Dominicae stigmata passionis praeferre in facie actionis. Verum multa est illi in auro tuo fiducia, nec potest nobis laetitiam suae bonae voluntatis abscondere, quod te quasi thesaurum in agro abscondito meruerit invenire. Ubi enim coelestis sapientiae splendor rutilat, ubi ignitae charitatis fervor, vel fulgor efferbuit, aurea sunt ibi saecula, ibi abundat quo regii pueri dignitas honoretur. O si incensum divinae orationis Verbi offeramus incunabulis, et ita divinum illud thurificemus altare, ut totum puerperae Virginis diversorium bono impleamus odore! Ibi certe dignum est non solum flamma fervoris devotae orationis incendere thura, sed et igne amoris virtutum concremare aromata, ut testimonio aromatizantis conscientiae non desit suaveolentia bonae famae. Felix qui aurum et thus puero nostro obtulit, felix qui sacrificio tali myrrham adjungit! Vides quia puer noster interim myrrham non offert, sed suscipit, et nos qui ei collactanei sumus, quomodo passionum amaritudines offeremus? Offeremus tamen, cum eo nos usque gratia ejus provexerit, ut dura pati et aspera aetas virtutis robustior possit. Interim passionis asperitas, amaritudo myrrhae tenerae aetati non congruit, nisi quod myrrha arcere vermes a conditis corporibus consuevit. Ergo in fide passionis et mortificatione carnis myrrham magis suscipimus, quam offerimus, qui etsi ad fortia mittere manum non possumus, nos tamen utcunque intra Christi diversorium a vitiorum vermibus, a peccati putredine custodimus. Jucundum est nobis philosophari de talibus, et merito in his solemnizat festivitas cordium, ex quibus habet solemnis laetitia incentivum. Merito trinae unioni nostrae tuum compaginasti binarium, dum cantorem tuum, qui noster est tecum afferens augmentasti multipliciter festum nostrum. Dum enim tribus duos in charitatis compagine conjunxisti, quasi quinque virgines inter non fatuas effecisti. Quinque, ait, ex eis erant fatuae, et quinque prudentes . O si a quinario nostro illa excludatur fatuitas, quae a sponsi nuptiis illas quinque fatuas dicitur exclusisse! Fatuum prorsus est de titulo se virginitatis extollere, et in virtute animi rem nominis non habere. O si quinque prudentes fuerimus, et quinquepartitam sensuum continentiam incorrupta fidelitate servemus! Incorrupta fides, immotumque continendi propositum faciunt mente virginem, facit autem amor justitiae sapientem. O prudens virginitas! o prudentia virginalis, quae, dum studio charitatis suae actitat, recte virgo, id est fide mentis integra perseverat! Felix cui datum est hujus gloriae virginitatis jungere lilium corporis virginalis! Vernat intus, vernat et foris virgo carne et spiritu, praeferens rosam amoris, carne lilium castitatis. Prudens virginitas unctioni est amica, oleo non caret laetitiae, sine lampade et oleo non procedit, et lampadem quidem habet de perspicuitate puritatis vitream, de paupertate voluntaria strictam, deorsum et clausam, de concupiscentia aeternorum latam, superius et apertam. Sed unde habebit oleum, nisi se contineat intra puerperae nostrae diversorium, nisi se colligat ad Virginis partum. Ipsa quippe est oliva fructifera; oliva, inquam, speciosa in campis, ut gratia ejus et misericordia omnibus sit communis. In campis posita florem campi protulit, ex cujus amoenitate pulcherrima campestria sibi humanae turpitudinis nuditas procuravit. Campestria sunt perizomata velamenta turpitudinis, quae dum flore isto sibi consumit, quicunque per fidem et amorem virginei partus criminum verecunda deponunt. Cavendum est nobis, ne simus expertes olei, ne de fatuis virginibus reputemur. Habemus puerperam nostram quasi olivam fructiferam: quae, cum sit mater misericordiae, oleum lampadibus nostris infundit, et cum sit regina justitiae, ignem dilectionis accendit. Acceptis jam et accensis lampadibus, ad nuptiale Simeonis gaudium occurramus. Honestas certe sanctae conversationis gerit in nobis vicem lampadis, cum sit paupertate stricta et castitate clausa inferius, perspicua puritate interius, charitate superius dilatata, coelestium contemplatione aperta. Acceptis itaque, ut dictum est, lampadibus nostris, accepto oleo de visceribus matris Virginis, mutuato luminis radio a stella maris, in laetitia cordis jungamus nos laetitiae Simeonis. Nunquid sine nobis parvulus noster in templo praesentabitur, aut sine nobis Simeon de nostra consolatione laetabitur. Non expedit nobis parvulum illic abeuntem deserere, vel Simeonis illuc praeconia non audire. Totum quippe quod agitur in nostrae festivitatis laetitiam dedicatur. Sed nunquid qui puero nostro aurum, thus et myrrham cum magis obtulimus, pro eodem retrahendo columbam, et turturem offeremus? Non deerunt etiam nobis hic columbina simplicitas, et de incolatus prolongatione castitas, quibus si paritas geminae charitatis infuerit, Jesum sibi nostra devotio retinebit. Ubique pueri puerum sequuntur, si eum in munditia corporis et cordis innocentia commutamus. Ipso proficiente aetate et sapientia apud Deum et homines, nos quoque incrementa sumamus de consimilibus alimentis. Semel ei adhaesimus, collactaneos suos in omni tribulatione non deseret, et inter tentationum molestias confortabit. Quos fecit in se crescere, non sinet in se deficere, sed perficere, et occurrere in virum perfectum solita largitate praestabit, si in his quae in illo vidimus, aut de illo audivimus facta per ipsum et audita ab illo sedula intentione vixerimus, quantum putas in fide ejus et dilectione crescemus? Sic opus est certe ad crucem properantibus, quia nisi solidiori cibo et largiori usi fuerint, timendum est ne passionis pondus sustinere non possint. Hic jam intueri libet juvenem nostrum summam patientiam in patibulo praeferentem, quem vidimus puerum in praesepio summam innocentiam demonstrantem. Quam dignum esset, ut quos habere voluit collactaneos in infantia, commilitones haberet in poena? Qui ergo astitimus vagienti in cunis, cur non patienti assistamus in clavis? Cur non ruimus in oscula et amplexus pendentis, cum nos ad hoc brachiis invitet extensis? Propter nimiam charitatem, qua nos immeritos diligit, ad clavorum confixionem manus et pedes extendit. Caput spinis coronandum sine contradictione exhibuit, quod vix tremebundus Baptista tangere ausus fuit. A sputis et colaphis beatam illam faciem non avertit, in qua insatiabiliter sublimitas angelicae puritatis intendit: insatiabiliter dico, quia, etsi dum Jesu visioni plene reficitur, nullum tamen ex satietate fastidium generatur. Est eis in plena satietate plenum desiderium, et in plenitudine desiderii omnium satietas est bonorum. Libentius forte audires nos loquentes de talibus, sed in magnis et mirabilibus super nos ambulare timemus. Revertamur potius ad id quod pro tempore congruit; nobis redeamus ad consolationem victimae salutaris. Considera quia os Verbi incarnati innoxium, ex quo sapientiae coelestis flumina profluunt, in sua siti fellis potatur amaritudine et aceti. Miro modo Rex justitiae totum se exponit injuriae et nocentis lancea militis latus transfigitur innocentis. Non attendis in virgineo Agni corpore aperiri quinque virginibus fontes quinque. Quam feliciter quinque sumus, si, ut supra dictum est, prudentes virgines non fatuae existamus! Habent enim prudentes virgines duos fontes in Agno pedibus, in quibus ex spe misericordiae cordium diluantur affectus. Habent et duos in confixione duarum manuum, ex quibus largiter et magnifice profluunt munera gratiarum. Fons quintus ex Agni latere profluit, qui de profundiori abysso ex parte cordis oriens, profusionis gratiae fluvium mittit. Inde nimirum effluit et supereffluit, ubi omnes sapientiae et scientiae thesauros in se absconditos Christi plenitudo custodit. Hujus fluminis impetus totam Dei civitatem laetificat, totam terram ad germinandum inebriat, nec esse potest in ea aliquid boni germinis, nisi de irrigante irriguo hujus fontis. Utinam, frater charissime, unio nostra intendat haec studiose mirari, meditari assidue, pie venerari, ardenter diligere, contemplari subtiliter, fideliter exoptare! Si in cellis cordium nostrum huic philosophiae perseveranter institerimus, si huic uni bono individua mentium unione adhaeserimus, vere erimus monachi, nostrae unionis quinarium unientes uni sanctae et individuae Trinitati. Ipsa enim beata Trinitas et trina Unitas est unica sanctorum exspectatio, et laborum sanctorum felix remuneratio in cujus desiderio nos faciat unanimiter vivere, qui nos fecit per amoris compaginem unum esse. Verum quia peccatores et miseri sumus, et procellis expositi magni maris, ad maris stellam leva oculos cordis, ut quae nobis Solem justitiae protulit, injustitiae nostrae quaerere veniam nunquam desit, amicos nostros, quos in Spiritu sancto diligimus, orationibus tuis et tuorum commendamus attentius, non solum eos quos meruisti cognoscere, sed quos te constat in nostris cognitionibus possidere. Habeat hic epistola finem, sed finem non habeat amor, et probet effectus operis quam intentus sit affectus amoris. Amen, amen.
(Luc. II) (Matth. XXV)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
9
EPISTOLA IX. AD COMITISSAM PERTICENSEM. Praeclaram ei vitae formam praescribit.
Dilectae suae in Christo illustri comitissae Perticensi, frater A. peccator, salutem in Spiritu sancto.
Deposcit a me tuae devotionis instantia, ut te aliquibus litteris de animi virtute commoneam, et incitem ad desiderium aeternorum. Felix plane et laudanda petitio, et utinam esset apud me unde felicem sortiretur effectum! Verum magna est animae illius temeritas, cui non se unctio Spiritus sancti infuderit, nec habere potest aliunde unde sibi vel alibi profectus materiam subministret. Ad Spiritum proinde sanctum corde convertamur et animo, et tu audiendo illi inhaereas, et ego de illo hauriam, quo tu salubriter docearis. O quam illi opus est munda mente et humili, qui se in Spiritus sancti dedicat officinam! Officiosa nimirum humilitas, dum omnem fastum elongat superbiae, et e diverso fit initium sapientiae timor Domini; sollicite providet prudens humilitas, ut illi incommodo hoc remedium opponatur. Dum itaque motibus elati timoris opponit se timor humilis, animam non patitur sordescere peccatis. Caeterum qui sine timore est, non justificabitur; quia, dum negligitur aditus cordis, a penetralibus animae superbia non arcetur. Virtus humilitatis et per timoris spiritum exstinguit superbiam cordis, et nihilominus carnis terit superbiam sanctae remedio parcitatis. Amica sane est Spiritui sancto humilitas et mundum semper ei praeparat habitaculum, cui displicere non ambigit cor immundum. Super quem, ait Dominus, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? Ubi certe humilitas, ibi quies, ibi timor, reverentia mandatorum. Humilitas te tibi homo ostendit quid sis, quid fueris, quid postmodum sis futurus. Paulo ante nihil eras; incipiens esse vile semen eras, nunc vivis vile vas stercorum, paulo post vermium esca eris. Quid superbis, terra et cinis? Quid conditionis propriae oblivisceris? Quid non te citius morituram esse recordaris? Quid intendis mundo qui labitur, qui in percussionis suae fragoribus ruinam sui amatoribus minitatur? Fallax plane est gratia et vana est pulchritudo, quae non modo non faciunt longum gaudium, sed evanescunt citius in lamentationis aeternae tormentum. Non sunt amanda quae transeunt, non sunt amplectenda quae fugiunt. Illis potius insistendum quae feliciter permanent in aeternum. Obstruenda est via vitiis, peccatis praefigendus est terminus; ad lucem respirandum est gratiae, ut nobis infulgeat dies gloriae et honoris. Fugitivi mundi abjicienda est vanitas, mortificanda est voluptas lubrici corporis, resecandum est omne superfluum, ut sancta frugalitas in Dei filiam te adoptet. Sobrius est spiritus vitae, intem perantiae nihil. Non divertit ad animum, a quo frugalitatem viderit exsulare. Non interest ludis aleae, non ei est cordi schaccorum otiosa sedulitas, ipsius puritati non congruit scurrilitas histrionum. Non affectat divina puritas longos vestium tractus, ad nihilum aliud necessarios, quam ad concitandos pulveres, et ad gressus festinantium retardandos. O superflua vanitas! o inutilis ostentatio non sufficere pretioso cultui adornare sterquilinium corporis, nisi etiam longiori tractu concitati pulveres attrahantur! Ad injuriam oculorum et narium hoc perfecit cordium effeminatio, quia et oculos claudere et nares obstruere, et avertere faciem solemus, ab hujusmodi pulveribus tali artificio concitatis. O infelix et prioribus incognita prorsus adinventio, quae iter impedit et visum offendit! Iter, inquam, impedit, quia superfluae vanitatis ostentatio a veritate sectanda cor avertit; visum confundit, quia, dum per intuitum effecminatae consuetudinis tentatio spectantibus ingerit se, ab intuenda coelesti pulchritudine oculos rationis abducit. O consuetudo immisericors, ut unde debuit contegi nuditas pauperum, contegas et contrahas pulveres platearum. Non erubescunt feminae nostri temporis probrosae assimilari vulpeculae, ut sicut bestiolae illae pollent longioribus caudis, sic istae gloriantur in longis tractatibus fluxae vestis. O quam saepe, quod pejus est, de praedis pauperum, de spoliationibus viduarum, de exactionibus pupillorum vestes hujusmodi conquiruntur! Hinc habentur mutatoria in perticis, hinc sumuntur impensae in sumptuosis beneficiis, hinc saginantur ventres in conviviis accuratis, et ab illis habet nobilitas saeculi cibos lautiores, et quaeque pretiosa, qui pene assidue vivunt in paupertate suprema. Utinam tu, filia, ista saepe recogites, nec juxta exigentiam alti sanguinis tam affectes huic saeculo conformari, quam placere illi studeas, qui altissimi Patris Filius voluit humiliter humanari! Pensa quid illi debeas, qui et te de nihilo fecit, et sua signavit imagine, similitudine insignivit, visitavit incarnatione et conversatione docuit, redemit passione, glorificavit resurrectione, sublimavit ascensione, Spiritus sancti gratia confortavit? Totam te illi debes qui se totum tibi contulit, licet te carnali marito placere oporteat; ille nihilominus jus suum in te repetere non desistit. Certe licet animam et corpus creaverit, licet utrumque juris ipsius sit, jus tamen tui corporis interim pro lege conjugii viro cedit; sed animam sibi vindicans, in jus alterius transire non sinit. Carnalis maritus sponsus est carnis tuae, Deus tuus sponsus est animae: neutrum tamen eorum nulla commovet zelotypia, dum ubique permaneas fidelis et casta. Coelesti sponso debes animae pudicitiam, sicut carnalium carnem exhibere pudicam. Ille pudicitiam animae tuae dotavit splendoribus angelorum, quam dotem in fidei mysterio et spei certitudine suscepisti. O si dotem hanc diligas, si sponsum hunc quasi parum tibi dederit non asperneris! Nobilibus es orta natalibus, et secundum carnem regio procreata et sanguine vel semine; sed incomparabiliter es ex dote ista nobilior, qua te sponsus ille nobilis investivit. Intende illi, illum dilige, ad illum suspira, quia ipse dulcor unicus, pulchritudo summa, gaudium singulare, ne propter alium jus suum illi negaveris, et cum iste carnalis vitae afficitur, tu in illo coelesti affici spiritualiter delecteris. Justus quippe est, imo ipsa justitia, conjugii legem ipse instituit, et dum reddis unicuique quod suum est, tu quoque expers coelestis justitiae non existis. Sic igitur in carne tua jus suum exhibeas viro, ut Deum non spolies jure suo, quia non cedet tibi in prosperum, si usurpative jus in alterius usum transferas alienum. Alligata es viro, teneris ex necessitate illi obsequi in quantum contra legem matrimonii nihil disponit. Ille enim est praeferendus in omnibus, qui et in carne mortali transitorium ordinavit conjugium, et immortali animae immortalem se dedit sponsum. Illam proinde tui partem secundum quam desponsata es Christo, pretioso cultu exorna virtutum, ut bonorum operum sobolem concipias de Spiritu sancto. Quidquid boni cogitas, quidquid boni loqueris, quidquid boni operis agis, totum de Spiritu sancto concipis, nec aliunde potest concupiscentia animae fecundari, quam de conceptione gratiae Spiritus sancti. Summa itaque vigilantia opus est, ut omni custodia serves cor tuum, si tamen dedicasti illud in Spiritus sancti habitaculum. Quod si non feceris, quid agis? Qualis vel quomodo sustines diem mortis cominus venientis? Veniet, veniet, et cito veniet certissimae mortis incertissima hora, et felix tu si, cum venerit, invenerit te paratam. Sit igitur tibi humilis animus, castum corpus, torus immaculatus, habitus moderatus, victus sobrius, vultus verecundus, sermo pudicus, munifica manus, quae pro facultate indigentibus necessaria largiatur. Alioquin non poterit excusari conjugium, praesertim cum non de imperio, sed de indulgentia concedatur. Nota quia indulgentia dum meliora non eligit, remedium quidem habet, sed praemium non acquirit. Igitur conjugium quod de indulgentia concessum est, instituitur ad remedium, et ipsum inefficax, nisi trium bonorum observantia defendatur. Primum, est fides; secundum, spes prolis; tertium dicitur sacramentum. Fides est, cum sic se invicem servant, ut nec alterutrum a carnis debito fraudent, ne dum vivunt copulam alienam requirant. Spes prolis est, ut eo studio et intentione conveniant, ut de fidei sacramentis erudiant et Dei cognitione informent quod gignunt. Sacramentum est, cum duo in carne una viventes ita similitudinem Christi et Ecclesiae sua unanimitate exprimunt, ut nulla ratione tam individuae unionis divortium quaerant. Si tribus his bonis conjugium a culpa defendentibus, opera misericordiae et pietatis adjunxeris; si in ipso licito carnis opere modum mensuramque tenueris; si dies solemnes et jejuniorum ferias profectibus animae deputatis in hujus carnis usum non usurpaveris, nequaquam a salute longe eris. Ideo mater ejus dies illos instituit, ideoque tempora jejuniorum observantiis deputavit, ut quidquid in carnalium transactionibus culpae admittitur, confessione, oratione, eleemosynis, in his temporibus diluatur. His temporibus convenit animam vacare et videre quam suavis est Dominus, quae abunde experitur in aliis temporibus, quam foeda est caro, quam vilis est mundus. Ecce, amantissima mea, formulam hanc me tibi depingere coegisti, ad quam si viam tuam et vitam correxeris, et tibi gloriam, et mihi laetitiam adaugebis. Ille tibi vires tribuat, ille te, sponsumque tuum, sobolemque tuam, in omni pace et salute custodiat, qui se diligentium vota semper prospicit, et felici perseverantiae in praemium se exponit. Vale.
(Isa. LXVI.)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
10
EPISTOLA X. AD GUILLELMUM NOBILEM ADOLESCENTEM. Timorem Dei in primis et Mariae Virginis cultum ei commendat.
GUILLELMO suo bonae indolis adolescenti, frater A. peccator, vanam sublimitatem alti sanguinis nobiliori morum gratia et gloria transvolare.
Postulas, fili, et instanter petis tuis litteris meis aliquam tibi virtutum formulam excidi, cui tuae initia imprimas juventutis. O vere laudabilis, et digna omni exauditione petitio, quae signum futurae sit evidens probitatis! Utinam subesset mihi ratio, suppeteret ingenium, scientia infulgeret, afflueret eloquentia, quo te vere propheticis studiis informarem! Puerum sane insignem moribus, generis sublimitate conspicuum, non decet ignobili degenerare studio, nec inanis scientiae fallaciis dementari. Veritate opus est, non mendacio; certitudine, non fallacia; stabili inhaerendum est, non mobili; pleno incumbendum est, non vacuo; solido innitendum est, non inani. Qui aliter fecerit casurus est, et risum merito suo faciet spectatori. Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? cum neutrum, sive vanitas, sive mendacium sit mansurum. Utrumque malum, utrumque vanum, nec aliqua ratione vestra dilectione est dignum; quod utrumque est damnabile et damnosum. Est solida veritas, et vera soliditas, quae diligatur securius, quaeratur justius, utilius teneatur. Ipsa est animi virtus, Verbi videlicet incarnati dilectio, quem nosse vivere, cui servire regnare est, et diligere sola salus. Ipsa est philosophia humilium, simplicium sapientia, laetitia proficientium, pervenientium plenitudo. Disce, fili, huic philosophiae intendere, et tuis honorare principiis, ut et tu ipsius initium consequaris. Hujus initium sapientiae timor est, qui dum ad liberalium artium scientiam parvulos nutrit et erudit, vitiis quibuslibet ferulam suae correctionis opponit. Sub timoris magisterio tenera parvulorum initia convenit erudiri, ut ad disciplinas, quas diximus liberales, possint liberius postmodum promoveri. Timor amico verbere castigat animum, ne aut de generis, aut scientiae nobilitate superbiat, ne de corporis incolumitate lasciviat, ne de successibus, aut lasciviis insolescat. Bonus magister timor est ubique, animum continua lectione sollicitat, ne interruptis seriis, ad otia vanitatis divertat. Denique de parcimonia in conviviis legit, in cubilibus de pudicitia, de frugalitate in colloquiis, in actionibus de justitia, in moribus de innocentia, in obsequiis de modestia, de disciplina in cunctis. Fili, si hujus magistri ferulae adolescentiae tuae manum non subduxeris, faciet te Dei docibilem, ac per hoc mortalis sapientiae non ignarum. Dei quippe agnitio immortalis est sapientia, et si dilectio cognitioni adfuerit, bonum te facient et beatum: bonum primo, beatum postea; quia ad beatitudinem gradus est bonitas, sicut fructum in naturalibus flos praecedit. Ubi se bonus in florem non fuderit, inanis est fructuum exspectatio, nec illi beatitudo speranda est, cui bonitas non infloret. O si juventus tua floris hujus amoenitate vernaverit, vernantique pulchritudini etiam odoris suavitas societur! Huic certe flori non desinit decoris amoenitas, et odoris suavitas, quia gravitas disciplinae et opinio bonae famae inserviunt bonitati. Verum floris hujus genus multiplici diligentia colitur, et ad hujus philosophiae mysterium, septem quibusdam gradibus, quasi totidem disciplinis liberalibus pervehitur. Prima est artium istarum humilitas, per quam et homo ad sui cognitionem reducitur, et contemnenda saeculi vanitas edocetur. Secunda est pudicitia carnis, quae carnalibus adversatur illecebris, ut antidotum continentiae incentivis libidinum opponatur. Tertia est sobrietas, mater continentiae, vel pudicitiae quae dum recidit omne superfluum, insolescere non patitur corpus celeriter moriturum. Quarta est veritas quae, dum regulis justitiae linguam erudit, vanitatem et mendacium labiis interdicit. Quinta est benignitas quae, tam cauta circumspectione erga omnem hominem agit, ut nulli faciat quod juste pati ipsa non velit. Sexta est pietas, quae tam larga liberalitate fraternis se necessitatibus exponit, quanta sibi subveniri in sua necessitate requirit. Septima est charitas, quae, Deum tanto amore complectitur, ut mandatis ejus nullatenus reluctetur. Ex his septem disciplinis liberalibus provenit bonitas cui summe bonus beatitudinem pollicetur. Quae disciplinae merito liberales dicuntur, quia quos ad coelestem philosophiam instituunt expeditos et liberos et libertatis spiritu plenos reddunt. De timoris autem magisterio, de magistri hujus auditorio artes istae dicuntur, quia procul dubio, qui timoris renuit esse discipulus, nec bonus esse poterit, nec beatus. Scriptum quippe est: Qui sine timore est, non justificabitur . Cum igitur timor sit initium sapientiae, si sapere cupis, Deum time. De ipsius amore taceo; quia satis est tibi interim per timoris initium vitiis resistere lubricae juventutis, donec processu temporis ad virtutes proficias: quod ex studio fit amoris. Cum enim initium moribus sit animae, cui unitus est, sanitas, satis est interim morbi causas excidere, ut non fomenta vitiis ministrentur. Caeterum, fili, in fine epistolae unum tibi consulte suadeo, quod sicut est jucundum et facile, ita et honestum, et utile, et plenum gloriae et honoris. Mariam cole et dilige, illam venerare et lauda, illi mundis et medullatis studeto placere obsequiis, quam sic non dubites totius dulcoris et odoris praeferre plenitudinem praecellentem. Illam tibi in matrem suscipe, in nutricem dedica, elige in sponsam, in amicam constitue: quam cum charitatis tuae dono investieris, et amoris ejus suavissimi praedulcia oblectamenta persenseris, nullam prorsus aliam contingere patieris. O felicem violentiam qua regnum coelorum diripitur, quia revera maxima opus est violentia in carne fragili et corrupta perseverantis pudicitiae propositum custodire! Illis tamen est facile, quos illexit amor nostrae Virginis, quae cum sit ubique imperiosa et praepotens, est etiam ex miseratione gratuita, si illam amaveris, tuumque illi dedicaveris corpus, tibi etiam non deerit amor meus. Alioquin quomodo potero vel illum respicere, cui tantae suavitatis delicias videam non placere? Vale, vive et dilige quam diligere est, vivere et valere.
(Psal. IV) (Eccli. I)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
11
EPISTOLA XI. AD G. MONACHUM PONTINIACENSEM. Formam instituendorum novitiorum ei praescribit.
Fratri et amico in Christo charissimo G. monacho Pontiniacensi, frater A. peccator, salutem in Spiritu sancto.
Importuna nimis instantia me, charissime, compulisti, ut tibi de aedificatione animae aliquid scriberem, et maxime quod ad institutionem novitiorum pertineat et doctrinam. Rem certe postulasti difficilem, ut quo modo novitii instituantur edoceam, qui nec fui in mea conversione novitius, nec adhuc in mea hac conversione maneo innovatus. Cum enim aliquando canonicae sinceritatis albedine infelici commercio in monachum denigraverim, et nunc, Deo volente, de plena illa et peregrina nigredine ad candorem virginis liliosae reversus sim, licet me poenitentem misericors illa susceperit, non tamen in novitium me recepit. Et certe cum veteratae deformitatem nigredinis nondum a me praesumptae institutio novitatis obliteret, quo pacto philosophari me compellis de sanctae splendoribus novitatis? Novitius enim, si rem sui nominis tenet, eo a veteris hominis deformitate exuitur, quo in novi hominis pulchritudinem per correctioris vitae studium reformatur. Ego, ego nondum exutus a veteri necessario tibi excidere formam novi. Verumtamen ex debito sponsionis meae teneor dicere aliquid, quia instantia tua promittere me coegit. Igitur quia novitii a novitate transsumuntur, quae sit ipsa novitas, quae vetustas illi contraria inquiratur. Et quia non prius quod spirituale est, sed quod animale, de veteri homine prius videndum est. Quatuor sunt in quibus haec vetustas potissimum consideratur, scilicet amor mundi, cura superflua proprii corporis, usus peccandi, defensio peccati. Amor mundi triplici animum vetustate corrumpit: accendit enim eum ex desiderio dignitatis, inflat eum appetitu vanae laudis, onerat et aggravat divitiis quaestuosis. Haec omnia, aut de cordis superbia veniunt, aut eidem superbiae fomenta suggerunt et supponunt. Illum vero animalis corruptionis dispendio necesse est antiquari et senescere, et ita propinquare ad interitum, quem constat veneno superbiae esse infectum. Antiquus enim serpens, dum initium omnis peccati superbiam humanae naturae in suis adhuc vitiis venenatissime instillavit, dum suae veternosae antiquitati illam obnoxiam fecit, indulta beatae novitatis gloria spoliavit. Quem igitur per superbiam terrenae dignitatis inflat ambitus et extollit, ventosae laudis anhelatio exsufflat et subruit, avaritia ex quaestu divitiarum in pulverem spargit et perimit; hic talis ex multo vitiorum senio veterascit. Et hoc quidem solet amor saeculi in suis sectatoribus operari. Cum enim mundus in maligno positus sit, et nequissimum sit ipsum quaerere, cum vanitas sit et umbra volatilis, et insanum sit post ipsum currere, non sanae mentis est, sed desipientis hunc amare. Nam quid est amor mundi, nisi quaedam phrenesis animi quae, dum nescit quae sursum sunt quaerere vel sapere, sed quae sunt super terram, quasi a sensu bonae valetudinis mentem efficit alienam? Qui itaque novitiari desiderat, a vanissimae vetustatis ejus insania cor avertat; alioquin non poterit novis sapientiae interesse studiis, nisi prius, amota insani amoris amentia, factus fuerit compos mentis. Verum tunc primo ad mentem redire incipit, cum jam stabili proposito de saeculo deserendo disponit, satagens ut extra limen propriae domus mundi eum non comitetur affectus; sed in ipso limine quo de propriis rebus coepit egredi, ibi incipiat mundo mori. Non, inquam, debet eum mundi amor prosequi ad portam monasterii, quia ibi secundum facit gradum, ubi etiam relicturus est corpus suum. Hinc est quod Deus ad Abraham sic locutus est, dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi . Terram quippe bonam et optimam, terram lacte et melle manantem non videre, multo minus intrare idoneus, nisi prius a terra spinas et tribulos germinante, et a cognitionis carnalis affectu robur mentis effeminante exisset. Hinc est quod animae quam instruit Spiritus sanctus per Psalmistam, sic dicit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam . Audi, ut credas, quia fides est ex auditu; vide, ut diligas, quia multum proficit dilectio ex affectu; inclina aurem tuam, ut obedias et jussa peragas, quia dilectio comprobatur ex actu. In quo autem obedies, obliviscere populum tuum, et domum patris tui; alioquin non concupiscet rex decorem tuum. Non, inquam, erit in te decor, qui sit in concupiscentia regis, nisi de terra tua et de cognatione tua exiveris, nisi domum patris tui et populum tuum oblita fueris, nisi per oblivionem vitiis carnis et concupiscentiis moriaris. Hinc est quod per seipsum Dominus in Evangelio sic ait: Qui non reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut agros, propter nomen meum, non est me dignus . Et certe si propter Deum relinquenda sunt licita et necessaria, quanto magis pro eo illicita et superflua devitanda? Sed quia fugitivum mundi perduximus ad portas monasterii, ut secundum innovationis suae faciat gradum, qui in exitu de Aegypto fecerat primum, nos quoque currentis orationis hic gradum figimus, ut recepto paululum spiritu, hic secundum hunc gradum et ejus considerationem fortius ascendamus. Forsitan, charissime, dum haec legis, irasceris; et qui tibi petieras destinari utilia, forsitan irrides minus necessaria scriptitantem. Sane cum excusationem nolueris, sed nec dilationem recipere, factus sum insipiens, tu me coegisti. Verumtamen quod semel coepi, non desinam prosequi; et si petitioni tuae non sufficiam, meae tamen utcunque satisfaciam sponsioni. Tibi enim, non juxta velle tuum, sed juxta posse meum, spopondi me, si recolis, pariturum. Igitur qui, convertendi studio, primum innovationis suae gradum fecit in contemptu mundi, secundum facturus est in ingressu monasterii, in postponenda scilicet cura propriae carnis, quae tamen, juxta Apostolum, in necessariis non negatur. Carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis . Naturae consulendum est, non culpae; necessitati prospiciendum est, non indulgendum voluptati: Voluptas enim habet poenam, et necessitas parit coronam. Et item illud de Regula : Mors secus introitum delectationis posita est. Cum igitur ad portam monasterii veneris, et ibi vestem animae carnem exueris, et quam de mundo tuleras, ipsi adhuc reclamanti mundo remittis. Tuleras quippe vestem hanc de anathemate, de corruptione illam susceperas, enutrieras eam cum vitiis et concupiscentiis, et ideo extra sanctuarium debes dimittere quidquid in ea mundi impuritas potest reclamare. Naturam condidit Deus, auctor culpae non exstitit; nec nos debemus odisse aut persequi quod suo non remittitur Creatori. Natura fovenda est, et auctoris sui mancipanda negotiis; curruptionem tamen et vitia, quae a Deo non veniunt, persequamur. Nemo, ait Apostolus, carnem suam odio habuit; sed diligit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam . Verumtamen in tantum carnem deseris, in quantum affectibus suis emoreris, in quantum vitiis suis et concupiscentiis suis valefacis. Intra Spiritus sancti auditorium, nihil prorsus carnis est inferendum; sed solum sine carne introeat spiritus, ubi solis est spiritualibus intendendum. Non debent sane caro et sanguis spiritualibus interesse negotiis, nec ea quae ad regnum Dei et justitiam ejus pertinent participari digna sunt quae regnum Dei minime possidebunt. Caro, ait Apostolus, et sanguis regnum Dei non possidebunt . Hoc est ergo carnem foras relinquere, nihil ei praeter necessaria quaerere, et sola illa judicare necessaria, quae secundum discretionem Patrum potest ordinis forma pati, et locus tribuere quem petisti. Ne remanseris infra, nihil ultra quaesieris, sed regia via incede per medium, quia et superspatiosum est ultra limites Patrum progredi, et vitiosum est infra eorum terminos remorari. Si mediator vis amicitias jungere, si digne vis ministerio mediatricis assistere, vide ne discedas a medio, vide ne quid nimis, ne quid facias sine modo. In oculis hominum piis conformare moribus conviventium, sed intus scientia coram Deo, si potes, alios transgredere diligendo, hoc solum est in quo moderator saeculorum nostra delectatur immoderantia, cum nostri amoris in ipsum affectio sine modo intenditur et mensura. Ipse auctor omnium omnia condidit, et quod creaturis contulisse cognoscitur, hoc requirit. Habe pondus, serva numerum, mensuram tene, nec dividi poteris ab auctore. Falsitas non habet pondus; unde fertur et evolat in interitum. Pondus nescit levitas, cor non sinit esse stabile neque firmum. Numerum non servat singularitas, cum sit numerus collectio unitatum. Ubi regnat diversitas, non est collectio, sed divisio unionum. Modum ignorat superfluitas, et nihil ab ea admittitur mensuratum. Falsitatem devitet sancta novitas, ne quid in ea sanctitatis specie simulatorie pallietur. Singularitatem suspectam habeat, ne divisa ab aliis, non cum aliis numeretur. Intemperantiae superfluitatem effugiat, ne moderatori per immoderantiam reluctetur. Subsistat in pondere gravitatis ad disciplinam, in pondere veritatis ad justitiam, in pondere stabilitatis ad perseverantiam, ne a proposito suo decidat, ne a loco quem elegit abscedat. Beatus plane quem ponderis gravitas reddit stabilem, ratio numeri socialem, moderatio mensurae frugalem. Stabilem in fide, socialem in charitate, frugalem in conversatione. Quid hic jam carnis remansit, quominus spiritus Spiritui sancto intendere totus possit? Hinc jam ad lectionem tanti magistri, in secretarium animi de variis animae officiis. Officia diversa conveniunt, et pro deliciis affluentis et influentis sapientiae de corporalibus cogitare contemnunt. Nam etsi intra monasterium de institutione obedientiae corporales abundant observantiae, nihilominus est eorum translatio spiritualis, quatenus agentis intentio sit coelestis. Sicut enim coelestia terrena intentione transacta plerumque agentibus carnalia fiunt, sic et carnalia spirituali intentione transacta his efficiuntur spiritualia qui haec agunt. De caetero sibi caveant qui spirituales esse contendunt, ne se eis Satanas in angelum lucis transfiguret, ne de praetextu salutis negotium perditionis obumbret. Provideant, inquam, sibi, ne sicut in tempore vetustatis suae habuerunt usum peccandi, ita in tempore novitatis circumspecto careant timore peccati, quia contra peccandi usum solliciti habeant timoris remedium opportunum. Ut enim consuetudo peccandi de insolenti securitate nascitur, ita et assueto timore repellitur; quia, sicut est securitas initium malitiae et progressus, ita timor Domini est initium sapientiae et provectus. Hic jam, quia loqui de tertio convertentium gradu aggredimur, opportunum est, ut recepto paululum spiritu, ad exsecutionem sequentium reparemur. Quantumlibet, dilectissime, ab hoc opere meae parvitatis dissentias, quod forte dixerim alia et aliter quam sperabas, tamen sicut spero, nunquam sic avertes oculum, quin ex integro legas totum. Obsecro autem te, cum legeris, ne me nimis festinus damnaveris; sed prius omnia prospice diligenter, et tunc de his quae reprehensibilia sunt, opportunius judicabis. Certe cum amicus sis, amici turpitudinem non nudabis, sed satages quomodo apud te sit occultum quod pro vitio suo fore videris occultandum. Ego autem ne reprehensionis formidine videar ab incoeptis desistere, nihilominus prosequar quod incoepi. Cui coelitus datum est pro amore paupertatis, mundi amorem contemnere, et continentiae laborem carnis voluptati praeponere, satagere debet omnimodis ut usum peccandi eliminet timor Dei. Sed, dicet aliquis, quomodo potest habere peccandi consuetudinem, qui jam mundum reliquit et carnem? Sed certe qui per mundi contemptum et carnis despectum carnales illecebras devitavit, huic contra spiritales nequitias certamen juge remansit. Quid, si forte retinuerit in affectu, quod effectu relinquit et actu? O quanti hodie sub religionis habitu vivunt, qui, etsi specietenus mundo vel carni non serviunt, in corde tamen reversi sunt in Aegyptum, et interna cogitatione relapsi sunt in peccatum! Speciem quidem sanctitatis actu et habitu praeferunt, sanctitatis voto et professione addicti sunt; sed nomen habentes quod vivant, intus mortui sunt; quia, cum foris pauperes et continentes appareant, mente tamen ad gloriam transitoriae laudis, vel ad gradum cujuslibet dignitatis aspirant. Cum enim per illa duo praenominata superius, scilicet mundi contemptum, et carnis despectum, spiritus immundus ab homine exierit, cum per loca arida et inaquosa, scilicet corda sanctorum spiritualia, requiem sibi non invenit, ad prioris domus habitaculum semper redire intendit, et dicit: Revertar ad domum meam unde exivi . Cum itaque viderit domum illam mundatam quidem a pristinis sordibus, ornatam religiosis traditionibus, vacantem vero a spiritualibus desideriis, et cogitationibus otiosis intentam, tunc ad illam cumulatior redit, et deinceps sibi cautius hanc defendit. Assumit enim, ut testatur Dominus, septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi. Tunc fiunt novissima hominis illius pejora prioribus: quia, qui ante religionis habitum et votum apparebat quod erat manifeste malus, deinceps intendit quod esse non satagit, videlicet dici sanctus. O quam infelici commercio qui mundum cum immundo ejus principe a Spiritu sancto expulerat, spiritumque suum Spiritus sancti magisterio votiva necessitate subdiderat, iterum expellit, et effugat a se Spiritus sancti gratiam, et spiritum suum immundo remancipat possessori! Ex hoc hypocrita persequitur et effugat Spiritum sanctum, sicut et Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum. Plane Spiritus sanctus non effugeret, nisi persequeretur eum aliquis et fugaret. Persequitur autem ipsum et effugat, qui eum pietatis gratia intentione pravae voluntatis abnegat, speciem tamen virtutis ad deceptionem et elusionem gratiae usurpative retentat. Duplici quidem injuria Spiritum veritatis fictus prosequitur, quod et ipsum a se violenter extrudat, et violentius speciem ejus ad usus contrarios raptor crudelis usurpat. O detestabile malum! o pene inexpiabile facinus sub praetextu mansuetudinis exacerbare summae mansuetudinem bonitatis? o summa infelicitas, sub novi hominis formam totum conformare se veteri, et sub novitii appellatione et habitu vitiosae vetustatis retinere senium in affectu! O si post abrenuntiationem mundi, si post abjectionem corporis, negata fuisset janua cordis, vigilantiae commissa timoris, non intrasset ad cor spiritus fictionis! Solertissimus est enim janitor iste, et amori tam subservit humiliter, et fideliter ministrat, ut nihil omnino quo amoris festivitas perturbetur, admittat. Nunc autem quia et male ostium viatori patuit, immundus spiritus, assumptis secum septem aliis spiritibus nequioribus se, ad suam domum recurrit, ut per septenarium comitantium vitium intelligas in mensura; quia enim septem diebus universa temporalitas agitur, per septenarium universitas designatur. Moneantur ergo novitii ut in tertio gradu se credant timori, quia frustra facti sunt continentes, si aliquatenus sine timoris custodia dimiserunt cordis fores. Beatus plane homo qui semper est pavidus; sicut enim timor Domini malum non operatur, ita qui fuerit expers timoris, esse poterit expers et salutis. Qui sine timore est, non justificabitur; non poterit sapere, quandiu sine initio fuerit sapientiae. Timor enim est initium sapientiae, nec aliquid insipidum intus intrare patitur, ubi amor in splendoribus sapientiae jucundatur. Splendores sapientiae sunt virtutes animae, per quas in secretario pii cordis festa continuantur amoris. O felix novitas! o nova festivitas, quae non in coeno saeculi, sed in coelo puri animi celebratur! Ad festa hujusmodi invitantur novitii, qui tanto festivius celebrantur interius, quanto vigilantius servat cordis aditum timor sanctus. O quam strenue se habent animi de tanto janitore securi! nec melius omni custodia cor nostrum servare, quam si hunc janitorem habuerimus circumspectum. De caetero humilitas comes timoris individua tanto securius, quanto secretius cordis disponit officia; et quidquid in luce sapientiae ordinatum viderit, ad amoris arbitrium ordinat et componit. Humilitas sane nunquam sine contubernio discretionis progreditur; sed tanto se cautius ubique et in omnibus agit, quanto ex timoris familiaritate et consortio semper formidolosa, semper sibi suspecta existit. Humilitas mirum in modum quanto minus se reputat, tanto abundantia gratiarum exuberat; quia nimirum fons sapientiae, qui de medio paradisi voluptatis egreditur, in illam tanquam in locum humiliorem de supernis influere laetatur. Hinc jam grata et gratiosa humilitas singulis quibusque virtutibus suas in mente mansiones constituit, officia singulorum disponit, et nihil tam in corporeis sensibus quam in affectibus animae geritur, quod non humilitatis timoratae magisterio gubernetur. Denique intentioni rectitudinem et simplicitatem assignat, rationabilitati deputat sapientiam, et ut praecipuam ibi discretio teneat mansionem, ad irascibilitatem se colligit aemulatio, et zelus Dei secundum scientiam est exercendus. Concupiscibilitatem partitur charitas, geminoque in Deum et proximum hanc inflammat affectu. Intellectum irradiat veritas, quae, dum splendore suo errores quosque depulerit, ad gratiam quoque contemplationis perducit. Apud affectionis puritatem hospitatur misericordiae pietas, et inde sine acceptione personarum miseriis necesse habentium se exponit. In voluntatis palatio justitia sibi tribunal constituit, et inde moribus et operibus, sensibus et affectibus aequitatis edicta imperiosa severitate proponit. Pax viro in conscientiae testimonio sibi quietis cubiculum ponit, cui tanto suavius osculum justitia porrigit, quanto omne peccati cauterium a veritatis proposito tollit. Justitia, inquit, et pax osculatae sunt . Tunc nimirum pacem justitia osculatur cum satagente justitia, sic voluntas ad unguem tota corrigitur, ut de nullo ipsius cauterio conscientia mordeatur. Sed et pax ipsa osculatur justitiam, cum pacis aeternae susceptio laboriosam justitiae remunerat actionem. Ecce quae et quanta eis inveniunt, qui novis conversionis suae gaudiis timorem deesse non sinunt. Revera ibi locus peccandi consuetudini non habetur, ubi, juxta Psalmistam, Domino in timore servitur . Caeterum illi frequenter desipiunt, qui initium sapientiae Dei timorem negligunt, nec tam saepius in peccata corruunt, sed etiam, quod gravius est, peccata defendunt. Sicut enim ille qui justitiam innovat, semper se in principio sermonis accusat, sic e contrario, qui justus non esse, sed videri appetit, accusatus ab alio se defendit. Quanto nimirum subtilius laboriosa arte simulationis se fictus palliat, tanto gravius palliationis suae denudatio hunc molestat. Difficile enim qui fictus est, sic in sua praevalet simulatione celari, quin valeat signis aliquibus deprehendi. Sed jam quia de quarto convertentium gradu loqui incipere volumus, hic ea de tertio finiamus. Cum ab initio hujus opusculi me prius de vetustate dicturum postea de novitate promiserim: nunc autem cum de utroque nimis et permiste locutus sim, jure lectionis non mereor gratiam, quod meam nescierim aut neglexerim persequi sponsionem. Siquidem actum est. Sed tu, frater charissime, non acquiesceres, nisi meam prodere me insipientiam coegisses. Tibi ergo, tibi imputandum, quidquid in his litteratis invenies minus rectum. Ego vero qui prodere insipientiam meam coepi, de quarto quod promissum gradu perloqui non desistam. Quam sit noxium, quam sit vetustati obnoxium peccata defendere, ex hoc satis intelligitur, quod inter omnia salutis remedia nihil confessione salubrius praedicatur. Et quid est confessio nisi proprii reatus accusatio, cum humiliter et aperte et integre et fideliter peccata sua illi confitens dicit qui super eum super hac re potestatem accepit: Teneor siquidem illi peccata mea per confessionem detegere, cui animae meae claves a Domino sunt commissae. Divinae institutio humilitatis remedium exhibuit, diabolicae defensionis elatio excusationis latibulum adinvenit. Eadem quippe malignitate, qua vult et facit virtutis aemulus peccata fieri, eadem vult malignitate celari. O si primus parens humani generis excusationem non quaesisset in peccatis! Certe si suam culpam humiliter excusasset , non tam crudelem mortis sententiam excepisset. Nunc autem delinquere et delitescere voluit, qui cor suum in verba malitiae declinavit. Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi . Quid miser agis? Quid culpam tuam in auctorem refundis? Num propterea ille peccavit, quia sociam mulierem tibi concessit? Tibi magis imputa, tu magis accusa, cum in tua esset potestate positum scire et posse vitare peccatum. Igitur, sicut in remediis aliquid humili confessione salubrius non habet, sic inter crimina peccati defensione nullum nocentius invenitur. Qui peccata defendit, et veritatem abnegat, et persecutor est pietatis. Qui confitetur et accusat, meretur justitiam, et amicus efficitur veritatis. Et hoc quidem agit timor humilis per hoc justificari impetrans a peccatis. Totum et juge est timoris officium, virtutibus dare operam, nominis confessioni insistere peccatorum. Mirabiliter confertur industria timoris sanctae negotio innovationis, dum et cordis aditum foris a criminibus quibusque defendit, et incidentes intus pulveres lavacro confessionis abstergere satagit. Quae sunt crimina non opus est tibi ostendere, quibus mundum aspicis plenum esse. Quid? incidentes pulveres dixerim forte, praesertim cum prae sui subtilitate nonnisi forte, purgatioribus oculis videantur. Quid autem sunt incidentes pulveres nisi cogitatus innumerabiles orationis tempore animae oculis involantes? Nonne quasi quosdam infestissimos pulveres pariunt mille occursus phantasmatum, quibus orantes vel meditantes importunissime molestantur, cum praesentissimae majestati divinae assistimus, et alia pro aliis aut cogitamus, aut dicimus, quae nec nostri propositi sunt, nec loco, nec tempori congruunt? Quid aliud quam quosdam pulveres agitamus, quibus nobis serenum veri luminis occultamus? Certe etsi pulveres isti oculos non eruunt nobis, confundunt tamen aciem, et ab intuitu verae lucis avertunt tempore orationis secundum praesentiam corporis coram Deo assistere in choro cum aliis esse, et quasi aut negligendo aut contemnendo praesentiam Dei per mundi spatia aut carnis vitia animaliter evagari. Spiritus sane sanctus aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Qui sine intellectu sunt, plane sunt irrationabiles, ac per hoc sunt etiam bestiales. Si itaque opus tuum sine intellectu fuerit, hoc est irrationabile, nonne erit obsequium bestiale? Sed si bestia tetigerit montem, lapidabitur , quia qui bestiali mente, hoc est sine intellectu, divinis inservit officiis, magis ex duritia cordis lapidei cruciatur quam oblectet eum divinae praesentiae bonitas tam suavis. Jugiter igitur et assidue de his est facienda confessio quae abundantissime semper invenit circa penetralia cordis, quod debeat accusare et plangere in facie sacerdotis. In planctum animae veniat quod de praeteritis malis nondum digne poeniteat, quod malis instantibus provide nimis restat, quod accipiendis Dei beneficiis se indignum exhibeat, quod tot et tam saepe acceptis ingrata existat. Non negligat plangere et exprimere motus et resolutiones immundae carnis contra munditiam et gratiam honestatis. Sensus accusare non negligat corporales ad gravitatis et disciplinae discidium, pro suis diversitatibus, evagantes. Delicta quis intelligit? Quis intellectum ad liquidum comprehendit? Quoties accommodamus aures animi suggestionibus inimici! Quoties affectu recurrimus ad oblectamenta mundi! Quoties efficimur transgressores voti! Quoties negligimus praecepta Dei! Quoties in divinis officiis somnolenti sumus aut tepidi! Quoties ad obedientiam segnes et tardi! Quoties negligimus curam proximi! Quoties ei facimus quod nollemus ab ipso pati! Quoties ab ipso exigimus districte, quae ei, si exigeret, minime faceremus! Saepe adversitate dejicimur, prosperitate extollimur. Saepe de bonis quod per gratiam Dei aut habemus aut agimus, non Dei sed nostram gloriam quaerimus. Saepe dissimulamus quod multum volumus; saepe simulamus nos aliud esse quam simus. Saepe de malis in nobis agnitis minus quam oporteret confundimur, saepe in maledicta aliorum indiscreta aemulatione invehimur. Saepe contra Dei justa judicia murmuramus. Saepe cum fratres nostros aedificare debemus, his potius corruptionis exempla monstramus. Haec quidem omnia omnibus meis similibus satis communia sunt, praeter spiritualia quae singulis pro casuum varietate contingunt. Qui ita sub religionis habitu haec in se sentiunt et consentiunt, expertes procul dubio sanctae novitatis existunt. Qui vero sentiunt et dissentiunt, et ex ipso sensu dolent et plangunt, jugiter confitendo accusant, et quantum praevalent corrigunt, sicut propter hoc nomen novitii et virtutem non perdunt, sic festivae novitatis gaudio non carebunt. Perseverantiae studeant, desiderio puritatis insistant, et ut facilius suum obtineant desiderium, timor cordis non deserat ostium, quod ubi talis permanserit ostiarius, pereundi non poterit esse metus. Timor est humilitatis nutritius, confessionis seminarium, custos innocentiae, patientiae fundamentum. Timor est aemulatio disciplinae, castimoniae paranymphus, virga justitiae, misericordiae consiliarius, initium sapientiae, amoris praeambulus, cubicularius conscientiae, vitae decus. O felicem animum, cui vitiorum vias timor obstruit, ut in his splendoribus sapientiae devotione libera solemnizet! Hic de contemptu mundi beata paupertas exoriens sitit adhuc ambitione novitia vitae divitias melioris. Hic virtus continentiae de interdicta carnis superfluitate exhilarans exutum sua vetustate spiritum novis gaudiis vitae sociat spiritalis. Hic timor Dei consuetudinem peccandi exterminans non patitur inquietari a vitiis internae solemnia novitatis. Hic confessio humilis de industria et operatione timoris cordis interiora circuiens, singula de peccato caute arguit et accusat, ne de securitate solemnitas insolescat, et miro modo quae facta sunt conferens, faciendis proponit ante oculos exemplar Dominicae passionis. Dumque Jesum Christum et hunc crucifixum cordi reducit ad memoriam, in aestimatione tantae rei suam non reputat actionem. Et revera quae potest in nobis aestimatio esse virtutis, dum consideratur patientia misericordissimi Redemptoris? Non exhorruit sputis et colaphis illam faciem gloriosam exponere in quam angeli concupiscunt. Non veritus est dorsum flagellis, caput spinis, membra clavis configenda supponere vel subjicere, quae nihil penitus meruerunt. Meruerunt dico de poena. Nam dum haec tolerant sine culpa, nos a debito poenae et culpae per indebitam gratiam absolverunt. Nos igitur adhaerentes illi, imitemur illum, et quae illi de voluntate nostra pro nostra necessitate promisimus, ad nostram gloriam, per ejus gratiam pro nostrae facultatis modulo persolvamus. Si durum visum fuerit itineris arrepti propositum, ad nostrae Virginis confugiamus auxilium, quia cui se misericordissima illa auxiliatricem praebuerit, in omni tribulatione nostra et angustia fortis erit. Candorem liliosae ejus innocentiae trahamus in nos per munditiam conscientiae, nec desit nobis cum pudicitia carnis instantia fecundi operis, quo ornetur fecunditas virginalis. Ad nostrae siquidem Virginis partum totum debemus habere respectum; et si veri esse novitii, et si vere innovari volumus, novi partus gratiae novis et plenis desideriis intendamus. Si enim per ipsam justificationis gratiam possumus obtinere, sic ipsa duce ad gloriam poterimus pervenire, ipso praestante qui ex ipsa natus est Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
(Gen. XII) (Psal. XLIV) (Matth. XIX) (Rom. XIII) (cap. 7) (Ephes. V) (I Cor. XV) (Luc. XI) (Psal. LXXXIV) (Psal. II) (Gen. III) (Exod. XIV)
[ f. conversatione] [ f. accusasset]
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
12
EPISTOLA XII. AD MARGARITAM VIRGINEM. Ejus precibus se commendat
MARGARITAE virgini, frater A. peccator, de immarcessibili castitatis lilio sponso virginum complacere.
Quoniam Christum diligere tenemur, tantum ipsius templa venerari et honorare debemus. Habitaculum quippe ipsius est sincera castitas, illa maxime quam Christi vera charitas consecravit. In hortis plane et liliis vernare flos campi et lilium convallium Christus Dominus invenitur. O si lilio rosa non defuerit, ut castitatis candor charitatis colore roseo suffundatur! Quam pulchrae sunt genae, quibus ad plenum decorem amor honestatis se sociat, charitas castitati! Speciosum forma prae filiis hominum speciei hujus alligat elegantia, quia vultus pulchritudinem morum simplicitas commendabat. Morum simplicitas, puritas affectionum, operationum justitia, observantiae disciplinae laudabiles dignam faciunt animam osculis et amplexibus Conditoris. O contractum venerabilem! O nuptias honorabiles, a quibus omnis excluditur foeditas, in quibus nulla corruptio locum habet! O felicem sobolem, quae de tali contractu processerit, quae sicut de Spiritu sancto concipitur, ita etiam sanctae matris Ecclesiae uberibus enutritur! Ubera ista de coelo plena sunt, lac spiritalis doctrinae distillantia, quo sensuum simplicitas et innocentia ad virile robur morum, divini amoris et perfectionis intelligentiae provehuntur. Arbitror quod per Dei gratiam in hanc aetatem perveneris, quae non jam sicut collactaneo Christo Christi colludas cunabulis; sed Christo crucifigi idonea cibum possis mandare duriorem. Tu enim propter verba labiorum ejus custodire vias duras et cupis et praevales ad Crucifixi exemplum circa crucis titulos gloriari. Verum in lecto tali sponso tuo copulari non horrueris, ad thalami gaudium quandoque pervenies, qui crucis expers est penitus et doloris et laboris. Obsecro te, dilectissima, ut cum in Jesu tuo bene tibi fuerit, pro meis apud eum excessibus depreceris. Cum solito profusius tibi splendor ille festinus arriserit, dilectorem tuum dilecto tuo commenda attentius, ut quem mente adoro et diligo, te satagente et orante, tecum valeam obtinere. Amen. Vale.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
13
EPISTOLA XIII. AD GUILLELMUM HELIENSEM EPISCOPUM. Dehortatur eum tacite a regis servitio.
GUILLELMO Heliensi episcopo dominique regis Anglorum cancellario, frater A., salutem in spiritu veritatis.
Quod sublimitati vestrae tam frequentibus litteris vel nuntiis importuni sumus, partim facit familiaritas vestra, qua immeriti fruimur, partim necessitas nostra, qua gravamur. Verumtamen neutra res apud liberales animos moleste accipitur, quia et familiaritati ne in contemptum veniat, providet congratulantis amicitiae veritas, et necessitati misericordiae compassio non negatur. Ex utroque igitur sumens audaciam, non vereor oculis vestris litteras etiam solito prolixiores ingerere, licet illos sibi detineat tam varia, tam multiplex rerum occupatio, quae etiam sibi deesse animum non patitur nec ad horam. In tanta igitur tamque communi ruina rerum labentium animum habere perdidisse est, quia ubi per omnia discrimen virtutum imminet, vix poterit virtus ulla subsistere, quam solum diligimus in amicis; ubi nimirum illa perierit, amicos habere desinimus, et quae conservata poterat de amico generare laetitiam, amissa tristitiam ingerit et dolorem. Felix amor! cui sola virtus in causa est; et laudabilis est amicitia, quae sicut aliunde quam de virtute animi non habet summarium; sic nec aliunde sibi flagitat incentivum. In illa et ad illam venerationis vestrae personam diligimus; et utinam mundanae vanitatis diluvium, cujus tam periculosae innatatis gurgitibus, hoc nobis bonum non invideat in amico. Amicum sane vos dixerim, quandiu nobis animi virtus infuerit, ut vel ipsam adhuc habitam intentione servetis sollicita, vel elapsam quanto citius maturetis ad integrum reparare. Quam difficile est incedentem per lubricum non titubare saepius, aut prolabi! Quam difficile est eum qui in obscuris graditur, non saepius pedibus suis offendere, corruere gravius, duriusque elidi! Praeter morem est per crepidinem montis gradu fluctuare pendulo, et vento perflante et inflante, fortius de sublimibus ad infima non extrudi. Facile istis illa eveniunt quos amor virtutis non solidat, nec illustrat cognitio veritatis. Ubi haec duo defuerint, res est in periculo, nec aliud est vita talium, quam abyssus: abyssus, inquam, terra est, cujus facies tenebris tota obvolvitur, ubi minime virtutis studio veritatis cognitio suffragatur. Quam felix anima, quae thesauros hujusmodi habere non negligit, quam rerum talium sursum trahit ambitio, nec inferiorum et vitiorum foeditatibus patitur implicari! Ejus quippe dignitatis est animus, ut sit ei proprium sublimiora appetere, si tamen suo judicio non fallatur. Ad hoc veritatis splendor est utilis, qui cum de rationis aere totius nebulas erroris abduxerit, etiam in fulgentem sibi sine fraude penset et aestimet veritatem. Nulla deinceps ratione splendor ille tam feliciter infulgens animo seipsum aestimanti viluerit; sed agitur in eo quasi post matutinum meridies, cum de splendoris aspectu et usu in amoris desiderium inardescit. Ex hoc amor virtutis splendori veritatis adjungitur, et exsultat in mente dies una quae nota est Domino, dies laetitiae, dies festivus. Haec est dies quam fecit Dominus, dies exsultationis, dies festus et dies laetitiae, cujus non merentur felices experiri radios tenebrarum filii infelices. Tenebrarum filios dicimus, qui de subterraneo miserae carnis non exeunt, qui in carceribus corporum tenebrosis deservientes operibus, nunquam alibi quam in sepulcris concupiscentiae commorantur. O misera servitus, et omni fonte lacrymarum plangenda subjectio, esse sub sensibus putare delicias, processum et impunitatem malitiae credere gloriam, licentiam criminum, virtutum praeponere libertati! Quam longe sunt ista a filiis lucis, a coeli civibus, a contemptoribus saeculi, a justitiae dilectoribus, a sectatoribus Crucifixi! In Aegypto sane Israelitici non permanent, nec luti et lateris peccata affectant servilia, multo minus apud Aegyptios apostatare aemulantur. Non deterret eos maris Rubri transitus, nec solitudinis inexperta asperitas, quominus ad promissae delicias suavitatis aspirent. Quid de Moyse duce Israelis dixerimus, qui non modo Pharaonis abominatur obsequia, verum etiam populum officiosa persuasione sollicitat ad fluentem lacte et melle manantem patriam anhelare? Non decet ducem populi, Ecclesiae praesidem terreni regis inservire satellitio; potius est opus ejus de Aegypto progredi, et ingredi viam quam repatrians Israel imitetur. Crucis Christi bajulum tanquam ductorem itineris convenit in capite processionis procedere, et ad perferendas pro salutis adoptione cruces quaslibet exemplis praeeuntibus animare sequaces. O infelicia tempora nostra! O dolendos hominum mores! O plangendos illos, maxime quos habere debuimus defensores! Ductores populi terrae promissionis obliti sunt, et voluptuosae servitutis illecti dulcedine, se et suos Pharaonis dominio pene inevasibiliter subdiderunt. Utinam aliquando haec vobis Aegypti servitus prae desiderio verae libertatis displiceat, et quod vobis collata scientia vos nescire non patitur, forti animo diligatis. Forti quippe animo, et masculinae virtutis substantia in Aegypto non vivere feminam, ubi a Pharaone decretum est Hebraeorum masculos jugulari. Felicius est in virtutibus vivere quam effeminari in vitiorum mollitiem, cum falsae dulcedinis metuenda extremitas in aeternae amaritudinis absynthium commutetur. Hoc optime novit vestra discretio, et si mundus vobis imperans vos de rebus hujusmodi philosophari permitteret, et pleniorem scientiam et efficaciorem facundiam haberetis, faceretis et vos aliquando quod faciendum esse cognoscitis, et quod in his qui faciunt approbare videmini et laudare. Si laudabiles sunt apud vos quos vitae venerabilis forma reddit laudabiles, dignum laude est ut eis quos laudabiles creditis, vos vitae laudabilis consortio copuletis. Si morituri regis curia curis plena vos impedit, vestri potius curam cogitate officii, in quo vobis tanto opere dum creditis curae vestrae ovibus est curandum. Caeterum, Pater, sicut vere optamus vobis quae bona sunt, ita sumus pro vobis orantes assidue. Utinam orationibus nostris nihil obviet, quo sui efficacia vacuentur! Latorem praesentium quem ad praeceptum vestrum consensimus transfretare in Angliam, liberalitati vestrae commendamus attentius, ut de ipso sollicitudo vestra provideat, ne in dispendium gloriae vestrae, et in nostrae filialis amicitiae laesionem, tanti itineris labor, praesertim cum dispositione vestra arreptus sit, sine fructu remaneat exspectato. Vale.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
14
EPISTOLA XIV. AD AMICUM. Excusat se quod ejus petitioni non possit facere satis.
Patri et amico charissimo in Christo, frater A. humilis ejus filius, a desideriis carnis Christi carcere coerceri.
Totum, Pater, humilitati vestrae debeo: et utinam tanta esset voluntas obsequii, quanta mihi est voluntas obsequendi! Nunc autem impossibilitas quae voluntati meae facit verecundiam, facit etiam amicum in sua pati petitione repulsam. Inconsueta nimirum praesentis temporis sterilitas, et parvulos meos ablactare me compulit, et ad aliarum domorum ubera transmittere novissime magno dolore cordis mei coegit. Unde interim, absente conventu, neminem licet recipere, praesertim cum sine fratrum nostrorum consilio minime tale quid aliquando promittamus vel praesumamus. Facile recipiet excusationem discretio, et inter veros amicos defectum quem facit impossibilitas, vera dilectio non causatur. Caeterum de sanctitatis vestrae statu, nos inquirere amor filialis sollicitat: et utinam quae circa vos aguntur possem saepius agnovisse! felicem plane nos dixerim, cui Christi solitudo tam dulcis est, ut quidquid in Aegypto est sapidum, nobis faciat fastidire. Beatus plane cui oblectatio saeculi venit in taedium, qui lutum Pharaonis contempsit et lateres, et prae auro Jerusalem sterquilinium Babyloniae conculcavit. Quam felix est ejus exspectatio, qui ad studium virtutum se transtulit, cui solus est in desiderio Christus, cujus anima splendor beatae immortalitatis illuxit! Non diffido de vobis quin vel tenax Christi amor retineat, et quantaslibet labentium ruinas cognoveritis, vos stabile mentis propositum in amore permanentium solidabit. Arcta quidem est via virtutis et ardua, sed contemptoribus saeculi levigat eam suavis unctio quae de Spiritus sancti dulcedine cordis influit mansuetis. Facite me, obsecro, experientiae illius vestrae participem, qui, etsi petitioni vestrae effectum prae difficultate non tribuo, amare tamen vinctum Christi sinceriter non desistam. Vale.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
15
EPISTOLA XV. AD NICOLAUM. Hortatur ut Christo mente semper adhaereat, ejusque praesertim infantiam contempletur.
Nicolao suo, frater A. peccator, in Spiritu sancto amare fideliter et amari feliciter.
Instantiae tuae me debitorem constitui, cum petitioni tuae me satisfacturum promisi. Verum, etsi petitioni tuae aliquatenus satisfecerim, devotioni tamen non arbitror satisfactum: avida quippe est sanctae devotionis esuries, et dum fame sitique laborat, justitiae minime de inopia sufficiens, percipiet alimentum. Erit tibi proinde respectus in Jesum, ex quo tibi plene satietas emanabit. Est quippe dives in omnes qui invocant illum, et qui unus cum illo efficitur spiritus, non deficiet omni bono. Est nimirum fons bonitatis misericordiae pelagus, ex quo profluunt et affluunt charismatum dona, flumina gratiarum. Inde piis cordibus influit magna multitudo dilectionis, quam abscondit timentibus se ipse qui solus timendus est et amandus. Timor ipsius initium sapientiae est; et amor, cum perfectus fuerit, sapientiae plenitudo. Felix anima quam timor initiat ad sapientiam, amor in sapientia perficit et ad splendorem provehit sempiternum. Primus timor dum declinat a malo insipientem tenebris se opponit. In ipso sane tanquam in veri luminis aurora finem sortitur nox criminum, et accipit initium lux salutis. In illo sapientiae matutino nocti malitiae praescribitur terminus, et sapientia etiam de suis initiis vincit malitiam et expellit. O sapientiae diem! O splendorem gratiae, quae ignorantiae vel malitiae tenebras suo eliminat matutino! O lumen amabile et admirabile puris interim hauriendum oculis, donec pleni amoris lumen elucescat et incalescat! Certe cum venerit amor, cum meridies efferbuerit, cum aquiloni discessum imperaverit, auster nihil deinceps obscurum aut frigidum in nostrae rationis aere remanebit. Nihil enim de spiritu intelligentiae, quem per initium sapientiae matutinus splendor infundit, meridianus amoris fervor imminuet: quin potius quanto ardentius diligetur illa invisibilis pulchritudo, tanto se conspectiorem purgatio mentibus exhibebit. Sic jam celebrabitur secretae illius contemplationis solemne sabbatum, ad quod perducit et dirigit praecedentium observantia feriarum. Prima siquidem feria est spiritus timoris Domini, qui mentem, resolutis vitiorum tenebris, quadam novae lucis jucunditate perfundit. Secunda feria est spiritus pietatis, qui piae fidei fundamentum collocat et componit, et ad divini cultus amorem mentem emollit. Tertia feria est spiritus scientiae, quae, dum fluxos motus fluctivagosque discursus lubricae sensualitatis sub judicio rationis coarctat, recteque intentionis firmitatem ab his lubricis motibus alienam separatamque demonstrat, quasi aquas inferiores in unum locum congregat, et aridam rectae intentionis apparere facit, quam pro suae gravitatis pondere, aut prae spiritualium graminum fecunditate terram vocat. De hac arida David loquitur, dicens: Anima nostra sicut terra sine aqua tibi . Quarta feria spiritus fortitudinis est, qui dum nos contra rebelles motus, et adversantes incursus zelo discretionis accendit, et ad exsecutionem bonorum operum fortes et longanimes reddit, firmamentum fidei nostrae quasi quibusdam sideribus exornat et pingit. Fides enim sine operibus mortua est ; sicut et firmamentum, nisi haberet et luminaria, esset obscurum. Quinta feria est spiritus consilii, qui, dum astuta hostis maligni consilia menti denudat et retegit, quasi quasdam bestias et reptilia super faciem terrenitatis nostrae repentia ad cautelae nostrae circumspectionem ostendit. In hac etiam feria, id est spiritus consilii, degimus quando de his in quibus a Deo nobis consultum est, nostris proximis consulimus. Sexta feria est spiritus intelligentiae, qui dum nostrae regionis aciem invisibilium cognitione certam et nobilem reddit, quasi tunc primum et plene formatum hominem in paradisum voluptatis inducit. Septima hujus feria, id est Sabbatum, spiritus requietionis, spiritus sapientiae est, per quem mens tanto coelestium non modo splendore cognitionis, sed sapore dilectionis afficitur, ut quidquid coeleste non sit, et in taedium et amaritudine convertatur. Tunc animae ista experienti erit ex sententia animi illud propheticum dicere: Secretum meum mihi, secretum meum mihi . Tunc sponsa nihil aliud quaerens, nec inferius resilire appetens exclamat laetabunda et laudans dicit: Dilectus meus mihi, et ego illi . Quid putas tunc gaudii erit animae, cum de medio filiorum, in quibus pascitur Agnus ille, auribus ejus insonuerit cantilena omni suavitate jucundior, omni jucunditate dulcior: Jam hiems abiit, imber transiit et recessit, flores apparuerunt, florentes vineae odorem dederunt? Et revera jam non erit in mente hiems malitiae, qui temperantiam vernantis amoris exasperet. Non in carne erit locus miseriae, quam imber lacrymarum ex vi doloris inundans deploret. Nil aderit, aut inerit, quominus sit, aut plena in mente illuminata de amore Conditoris claritas, aut in carne glorificata de corruptione voluptas. Tunc veraciter cor et caro exsultabunt in Deum vivum, et novitate mirifica immarcessibiliter reflorentes, illud Davidicum decantabunt: Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala . Bonum quidem esset nos hic esse, verum praecedentes ferias, quas prius nominavimus, agere antea nos oportet, quam mereamur quid sit vel potius quid sapiatis hoc Sabbatum experiri. His ergo omissis quae supra nos sunt, ad quae non experiendo transvolavimus, ad timoris feriam, cujus interdum observantia pravitati nostrae magis congruit, redeamus. In hac timoris Domini feria, tanquam in initio sapientiae, tanquam in aurora diei gratiae, tanquam in ingressu lucis aeternae, oportet satagere parvulos, ut prima coelestis prophetiae discere studeant elementa. Verbi proinde infantis magisterio subdenda est nostra infantia, si forte Deus ex ore infantium et lactentium dignetur perficere laudem suam. Unctio quippe ipsius magistra est, quae docet hominem scientiam, parvulosque docet de omnibus, et sic convalescere facit in viros. Unde et aderit unctio, cujus disciplinae magisterio se subjiciunt humiles, Spiritus sancti disciplinae . . . qui fictum effugit, et a cogitationibus se elongat: quibus ipsa unctio non tribuit intellectum. Sane timor, eo quod mentem humiliat, illuminat, eoque humilibus dat gratiam Deus et intellectum dat parvulis unctione magistra: timor autem ea ratione humiliat, quo aut compungendo ut stimulus, aut conterendo ut malleus timorem animi detumescere facit. Detumescit autem animi timor, cum vanus et ventosus mundi amor intra cordis vesicam male collectus ejicitur, et vice ejus locum occupat amor voluntariae paupertatis. De caetero timorata humilitas affectum componit, affatum corrigit, maturat gestum, actum castigat. Denique ab affectu longe facit elationem, ab affatu jactantiam, gestui arrogantiam, actui ostentationem subducit. Dehinc illustrata hac luce clarius deprehendit cavendum esse diabolum, quod hostis salutis sit; contemnendum mundum, quod vanitas sit; despiciendum corpus, quod corruptio sit; deplorandum spiritum, quod peccato consenserit; soli Deo serviendum esse, cui servire regnare est, quem cognoscere veritas, diligere virtus, apprehendere est summum bonum. Hujus prophetiae prima, ut dictum est, elementa circa Verbi cunabula discere convenit parvulos, qui Verbi abbreviati, id est incarnati, mysterio innocentis animi simplicitate congruunt infantiae, coelestis vagitibus pie se humilitatis studio coaptantes. Transeamus igitur usque Bethlehem, et a saeculi actibus divertentes, subire nullatenus humile Christi diversorium dedignemur. Ibi puer natus est nobis, ibi filius datus est nobis, cujus exinanitio nostra fuit repletio, cujus est abbreviatio eruditio parvulorum. O felix tugurium! O regum palatiis diversorium praeferendum! quod coelestis magisterii auditorium factum est, ubi Verbum parvulos tanto intelligibilius de praesepio erudit, quanto eis per silentium suae infantiae nova mirae humilitatis decreta proponit. Unde, fili, si vere prophetare appetis, a Christi diversorio ne discedas. Ibi Verbum infans vagit quidem in cunis, sed prae Tullii facundia, imo prae eloquiis angelorum ille vagitus est eloquens: linguas infantium fecit disertas. Ibi angelorum satietas modico lacte alitur, sed cujus alimento humilium nutrita simplicitas in adultam provehatur aetatem, ibi inaccessibilis splendor obvolutus est vilibus pannis; sed quibus sordes criminis detergantur. In praesepi illo angelorum frumentum in hordeum vertitur, sed cujus pabulo jumenta in comportandis oneribus roborentur. Et certe Christi diversorium, claustrum dico intra monasterium, monasterium dixerim ad quod divertens a malo; ut bonum facias, divertisti. Praesepium intra diversorium, claustrum dico intra monasterium, cui te professionis vinculo, et loco disciplinae, tanquam mansuetum animal obligasti. Quid autem hordeum dixerim in praesepio, nisi ordinem qui tenetur in claustro, vel intellectum sacri eloquii, qui difficulter elicitur de litterae integumento, vel certe sacrosanctum Christi corpus, quod de altari sumitur in sacramento. Aristae quippe et paleae hordei, asperitates et difficultates quas tolerari oportet inter observantias ordinis instituti, designant nihilominus figuras et integumenta sacri eloquii, signant et sacramentales illas species sub quibus vera sumitur Caro Christi. Quid, inquam, sunt illae species, color et sapor, forma et pondus, quibus tantum mysterium obumbratur, nisi panni illi quibus Verbum infans in angustia praesepis obvolvitur? Horum fide et dilectione, frequentatione et imitatione, quasi quodam lacte tenera simplicitatis nutritur infantia, quousque adulta in dies alimenta possit capere fortiora. Cibus sane fortior est inimicos diligere, sui contemptu gaudere, usque ad crucis ignominiam Christum sequi, cum illo cruci affigi, poenam sine culpa patienter amplecti, prae desiderio et contemplatione quaecunque terrena sunt oblivisci. Cibus iste grandium est, et eorum qui pro consuetudine, juxta Apostolum, exercitatos habent sensus. Utinam tu sis unus ex eis, qui cibo uti tam solido habearis! Mecum optime agitur, si infans praesepis incola, amator diversorii, teneritudini meae de suis sorbitiunculis aliquid largiatur. Utinam detur mihi assistere Genitricis ejus uberibus, parvuli interesse vagitibus, et ex his discere quod tutum sit sapere, et retinere jucundum. De caetero, frater charissime, quia epistola modum excessit, ego hic finem loquendi faciam, non amandi. Obsecro te ut orationi insistas et operi. Adolescentiae tuae tempora veritati subjiciens et virtuti, venerabilem Patrem tuum salutabis ex nomine meo, sed et priorem quoque et cellerarium, quos sinceriter diligo, ex me fideliter salutabis omnes, cum opportune occurrerint, quos mihi charitatis glutino noveris adhaesisse, si schedulam istam penes te retinere volueris omnino, transcribe epistolam, et fratri Evrardo de Sarnaio, ipsius nomine in salutatione posito, ex parte mea transmittes, eadem quippe promissione petitioni ejus teneor, qua instantiae tuae fueram obligatus. Quod si, ut fieri solet, minus sederint animo tuo quae scripta sunt, hanc ipsam schedulam, prius nominato ejus, ut dictum est, nomine posito, cum opportunum fuerit, ex parte mea dirigere non moreris. Explicit.
(Psal. CXLII) (Jac. II) (Isa. XXIV) (Cant. XX) (Cant. XX.) (Psal. LXXXIX)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
16
EPISTOLA XVI. AD ABBATEM DE TURPINIACO. Agit praesertim de amore, de pietate erga Dei Genitricem et in ejus Filium.
Patri et amico in Christo charissimo venerabili abbati de Turpiniaco, frater A. peccator, salutem in Spiritu sancto.
Sanctus amor, qui nos mutuo mentium nexu devinxit arctius, non differt ulterius reddere quod promittere non neglexit. Bene recolis, amantissime, nec excidisse tibi existimo, quid tibi fuerit, te instante, promissum. Tua certe dilectio, quae tantopere gavisa est de promissione, suspendi exspectationis suae gaudium non passa est vel oblivisci. Sed quid a me exspectas ut gaudeas, nisi amari fideliter, et id experiri fideliter ? Erit quidem modus sane experientiae tenor dulcioris epistolae, si tamen dulci prodierit de affectu. Affectus meidulcedinem meis experire in litteris, quanquam de affectu et testimonio operum affectus soleat certius aestimari, verum in affectu vis amoris intenditur, nec alium amoris mei tu quaeris affectum, quam si in te totus transeam per affectum. Casti nimirum amoris sanctitatis ad interiora cordis se colligit, dum suspectum habet omne quod foris est, nihil securius esse existimat, quam, teste conscientia, se celari. O felix amor! cui est inimica spes saeculi, qui decurrentis mundi curis non curans, non sumit de carnis voluptate fomentum. Incentivum habet aliunde de coelestium adeptione sollicitus, de terrenorum contemptu non negligens, ad omne quod non decet impatiens et de acceptis beneficiis non ingratus. Amor igitur sanctus habet in animi virtute seminarium, cui fundamentum et tenor est in incorruptae desiderio veritatis. Tota mihi tecum est de amore materies, sed de illo, cui virtus in causa est, in studio veritas, puritas in desiderio, in opere pietas, in vivendi forma institutio disciplinae. Nihil est amore dulcius, et cum ipse sui ipsius sit pretium, est etiam ipse pretium sibi. Contrariis certe rebus nomen amoris commune est, sed ex his quae dicta sunt, suspicio tollitur universa. Quod si proprium velimus ei assignare vocabulum, dilectio in Scripturis, sive charitas appellatur; hoc interest quod nomen amoris naturalem magis sonat potentiam, efficientia vero gratiae exprimitur nomine charitatis. Inter potentias animae nulla est quae amore sit dignior, dulcior nulla, nulla est aeque fortis. Indignum plane ut quod nostri est melius, ad rei vilioris desiderium se inclinet, aut seipso gaudeat amor, aut si ipse sibi non sufficit felicius quaerat gaudium in supernis; in supernis est gaudium quod de summi boni cultu et amore suscipitur, cum pietate et studio colitur singulari. Hoc bonum quod solum et summum est, sicut solo amore quaeritur, amore solo apprehenditur, sicut apprehensum solo amore tenetur. Amor quaerit, amor invenit, amor tenet et retinet, nec dimittit: Tenui, inquit, eum, nec dimittam . Amor quippe pie quaerit, feliciter invenit, beate perfruitur et impletur. Non quaerit sine lumine, sine suavitate non invenit, sine satietate non fruitur, nec finitur. Hoc bonum quod summum creditur, sicut nihil habet ultra se, sic infra quod sufficiat nihil habet. Summum quippe bonum Deus Trinitas est, ideo summum quia a se existens, per se sufficiens, plena potentia ingens , plenam sapientiam habens, plena bonitate indeficiens. Invictae est potentiae, quae existentiam contulit universis. Indeceptae est sapientiae, quae dedit ordinem formamque creatis; incorruptae bonitatis est, quae utilitatis mensuram pro suae voluntatis arbitrio singulis partita est creaturis. Hujus boni cognitio te bonum facit, felicem delectatio, sive dilectio, cujus perseverantia faciet de fruitione beatum. Verum ad splendorem tantae gratiae, ad gloriae tantae delicias, gradibus quibusdam animus proficiens evolat in sublime: Et primus quidem gradus est ab omnibus prorsus illicitis abstinere; secundus est, si ita contemnas illicita, ut nec veniant in affectum; tertius est quaeque etiam licita, quantum necessitas patitur, fastidire; quartus est jugis et fervens observantia mandatorum; quintus est diligens et assidua animi circumspectio ad custodiam puritatis; sextus est virtutum ambitio, profectusque esuriens spiritalis; septimus est inter ipsas virtutes aemulari charismata meliora; octavus est in acceptis charismatibus humilis et devota gratiarum actio et vox laudis; nonus est, si, prae summi boni desiderio, nihil de visibilibus transeat in affectum; decimus est castigare memoriam, et corporeas imaginationes abigere. Ne desideratae Rachelis dulcedinem Balae importunitas mentiatur; solet enim saepius contemplanti accidere, ut cum Rachelis pulchritudinem, id est, contemplationis puritatem desideret; Bala ancilla Rachelis, id est corporalis imaginatio, Jacob desideriis se ingerat importune. De caetero ultimo loco Jacob Rachelem complectitur, Estherque conjungitur speciosae prae amore deficiens Assuerus. Animus nimirum, ascensis his gradibus, dum ad defaecatae puritatis consummationem, quantum pura mortalitas pati potest, pervenerit, experientia suavitatis mirificae liquefit; liquefactus clamat, et dicit: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi . Memoriam abundantiae suavitatis expertus eructat et laudat, miratur et clamat, dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Obsecro, charissime, si, te promovente Spiritu sancto, ad id loci quandoque perveneris, amici tui memoriam in tantis deliciis non postponas: memento, inquam, mei, cum bene tibi fuerit, et licet introducere nuptiali veste carentem non audeas, ne confundaris, amicum quaerere vel indulgentiam delictorum. Ego enim infelicissimus hominum, qui cum temere audeam de talibus commentari, nec primum adhuc gradum mereor attigisse; totus quippe in illicitis diversor, qui cum illicita tam saepe commiserim, merui etiam licita mihi non licere. Quomodo audeo in coelum os ponere, et de summi boni disputare natura vel gloria, cum malorum meorum me opprimens cumulus, me pene reddat bonitatis expertem? Quid ad miserum de rebus beatis agere? Quid ad vitiosum disserere de virtutibus? Quid ad corruentem deorsum pertinet quae sursum sunt demonstrare? Heu! miser et moriens, pauper et ignobilis, jacens in sterquilinio criminum qua fronte proloquitur et perorat? Novo praesumendi genere de studiis philosophiae philosophatur insipiens, et inexpertus non confunditur quod non didicit edocere. Factus sum quidem insipiens, sed amor tuus me compulit, et mea sponsio cui tenebar: si excessi, da veniam, quia in mirabilibus et in magnis super se meae parvitatis tenuitas ambulavit. Amodo utendum est mihi voce mediocri, et de his potius quae ad curam vulnerum pertinent, sermo fiat. Igitur cum infirmis oculis splendor coelestium sit difficilis, ad columnam nubis et caliginis lippientes oculos reflectamus. Columna sane nubis et caliginis est firma sublimitas nostrae Virginis, ex qua quidem sibi caliginem claritas deitatis obduxit. Dum enim Verbi omnipotentis splendor per conceptum Virginis obvolvitur nube carnis, quid aliud fuit in illa carne peccati similitudo nisi in nube caligo? Nubes, inquit, et caligo in circuitu ejus ; quia Verbi splendor et purissimae carnis nube obvolutus est, et in eadem carne est infirmitate circumdatus. Sed in columnam quam praemisimus intendamus. Attendamus quam firma, quam fortis, quam recta, quam levis, quam porrecta est, quam sublimis, quam firma est cui coelum et terra innititur; quam recta quae peccati maculam nescit; quam levis est quae nullam duplicitatis fugam admittit; quam erecta est quae meritorum altitudine omnem creaturam transcendit; quam sublimis est quam Altissimi Filius dignissimam sibi matrem ab aeterno praevidit; quam felix est quae Dei est et mater et sponsa, porta coeli, amoenitas paradisi, angelorum domina, regina mundi, sanctorum laetitia, advocata credentium, fortitudo pugnantium, errantium revocatio, poenitentium medicina. O certa salus! o compendium vitae! o spes veniae unica! o suavitas singularis! Merito tu es domina. Penes te bonorum omnium est reposita plenitudo. Reconditi sunt apud te thesauri veritatis indeficientes et gratiae, pacis et misericordiae, salutis et sapientiae, gloriae et honoris. Tu mihi es in fluctuatione anchora, in naufragio portus, in tribulatione subsidium, in dolore consolatio. Tu es in oppressione subventio, in opportunitate auxilium, in prosperitate moderantia, in exspectatione laetitia, in labore recreatio. Quidquid de laudibus tuis garrire possum, tua est laude minus, omni laude dignissima. Si linguis hominum et angelorum eloquar; cum me totum effudero, parum erit. Ad illam potius tui laudem me transfero, quae in amoris carmine sic cantatur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? His verbis breviter et subtiliter, veraciter et sublimiter, laus exprimitur suae gloriae quadriformis. Cum enim nasceris, quasi rutilans aurora consurgis, ortus nimirum tuus vicem aurorae tenuit, in quo dies gratiae coepit; nox vero infidelitatis et ignorantiae finem fecit. Cum Solem justitiae concipis, more lunae etiam fulgentis solis beneficio illustraris. Luna enim a sole lumen mutuat, quia ei natura spissioris corporis negat, unde quidquid habet pulchritudinis, habet ex beneficio mutuati splendoris. Cum Solem justitiae paris, soli congrua similitudine compararis, Sicut enim dum prolato radio non corrumpitur aut minuitur solis corpus, sic te parientem non violat prolatio sacri partus. Et quid, o electa ut sol, quid est partus tuus, nisi solis cujusdam splendor aeternus? Splendor hic ubique lucens etiam in tenebris, etsi tenebrae eum comprehendere non merentur. Denique splendor hic illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sed homines dilexere magis tenebras quam lucem. Tibi autem, mater misericordiae, competit electio solis, quae splendoris aeterni radios exhibes universis. Caeterum cum de saeculo nequam assumpta es ad coelestia, facta es omni nequitiae spiritali terribilis quasi castrorum acies ordinata. Fuisti itaque aurora consurgens in ortu, lunae pulchritudinem plane habuisti dum gratia plena facta es. Tu Verbi incarnati conceptrix soli merito comparata es manens illibata in partu, terribilis ut castrorum acies ordinata in transitu, quo coelis laetantibus, angelis obsequentibus, sanctis exsultantibus, vexillis virtutum coruscantibus, terribilis daemonibus apparuisti. Igitur, charissime, tota est nobis fiducia in partu nostrae Virginis, et licet indignus existam, ejus laudibus insistere non desistam. Si indiges misericordia, apud viscera Virginis copiosior invenitur; si veritatis cultor es, age gratias Virgini, quia virgineae carnis Veritas de terra orta est, quam tu colis, si pacis sectator es: nihilominus age gratias, quia ex ea tibi nascitur pax quae exsuperat omnem sensum; si es exsecutor justitiae, vide ne ingratus sis Virgini, quam ipsius utero mediante justitia de coelo prospexit; si fides tua aliquo partis contrariae pulsu quatitur, respice Virginem, et quod erat titubans, stabile solide stabilitur; si concupiscentia carnis te delectat, respice Virginem et periculum castitatis aufertur: si mentem pulset elatio, in Virginem verte intuitum, et de merito humilitatis virgineae tumor animi detumescit; si iracundiae accensus es facibus, oculos leva ad Virginem, et de ejus tranquillitate mitesces: si de via vitae te ignorantia aut error abduxerit, ad stellam maris Mariam respice, et in luce ejus ad veritatis semitam reduceris; si vitium avaritiae idololatriam imperaverit, recole munificentiam Virginis, et cum paupertatis amore tibi veniet pietas largitatis. Ad omne periculum pietas Virginis subvenit, et potens est subvenire. Age gratias ejus partui, de cujus plenitudine charismatum universitas emanavit. Nobis peperit virgo, noster est partus, nobis natus est puer, et filius datus est nobis. Quam jucundum est et innocens colludere parvulo, coaptari cunabulis, vagitibus commutire! O quam felix infantia, quae tali combalbutit infantulo, et ejus panniculis se involvit. Pannis quidem, quibus Verbum infans involvitur, sordes criminum deterguntur, vagitibus parvuli ploratus compensantur aeterni, quos irrisores innocentiae merebantur. Fascia qua stringitur in cunabulis, sanctae est religionis districtio, cujus institutione religamur in claustris. Fenum in quo jacuit, quod subtus se habuit, indicat carnem quae spiritui subjicitur. Quid Deus quia repositus est in praesepio, nisi quia animarum positus est cibus in altari? Praesepium quippe illud altare exprimit, quia in sacro-sancto Christi corpore animalia pia pascit. Haec sunt quibus erga nos Dei amor ostenditur. Haec sunt quibus amor noster accenditur et nutritur. Horum consideratio timorem incutit, ad pietatem movet, erudit ad scientiam, ad fortitudinem roborat, acuit ad consilium, illustrat ad intellectum, inflammat ad sapientiam, praeparat ad coronam. Ideo nimirum Verbum omnipotens se abbreviavit in parvulum, ut infantibus infans congrueret, et se humilis humilibus coaptaret. Tota interim sit nostra philosophia de Verbi incarnati infantia, et quae ex ea metuntur aliquatenus erga nos amorem Dei studeamus pro viribus et fideliter remetiri. Eamdem dicere mensuram non audeo, quia sicut bonitatis ejus et sapientiae non est numerus, sic amor ejus immensus est aeternus. Se ex toto amat, qui totus essentialiter est amor, cui non est aliud amare quam esse. Quam differenter amant, amor et amans, affectus et afficiens, qui amor est et qui particeps est amoris! Tota se deitas effudit in hominem, totam se anima exhibuit ad obedientiam, totum se deposuit corpus ad mortem, mortem autem crucis, sic toto se nos amavit Omnipotens, et parum est si totum quod sumus, si totum nostrum modicum impendamus; nos pro illo mori volumus, et ipse maluit mori quam nostro deesset amori. Sed praematurum est jam de morte parvuli agere, cujus paulo ante adjocabamus cunabulis, felici ejus infantiae colludentes. Obsecro te adhuc revertamus ad cunas, adhuc infantizemus, cum parvulo, nostrae nutrimentum infantiae de ejus sorbitiunculis insumentes. Adjungamus nos sugenti ubera, si forte de praedulcissimo illo lacte nobis aliquid instilletur, mihi de collactaneis suis cum pectus matris non innudet, dat eis locum ut et ipsi inter ubera commorentur. Ubera illa de coelo plena sunt et indeficienti suavitate reficiunt, nec lactentium multitudine vacuantur, sed nec mater illa se misericors negare solet lactentibus, licet totam illi unico se conservet. O ubertas indeficiens! O magna multitudo dulcedinis, quam de viscerosae Virginis uberibus sugit esuries parvulorum! Si vis, bonum est nos hic esse, bonum est nos hic immorari diutius, nusquam alibi melius interim possumus quam hic esse. Mira hic novitas solis nota parvulis, ut angelorum nutrix Sapientia lacte Virginis indigeat enutriri. Quid mirum si nostrae paupertatis infantia edulium lactis hujus desideret, cum illo lacte se refici Dei Virtus et Sapientia glorietur? Isto quidem lacte matris esuries nostra pascitur, si ex pueri vagientis lacrymulis flammae inferi restinguuntur. In magnis proinde cordium agentes solemniis, auscultemus ipsos pastores quid referant nobis de splendoribus Orientis. Orienti nostro nec pastorum testimonia nec desunt praeconia angelorum: Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis . Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea . Quid enim sanctius? Quid sentiri suavius? Quid salubrius credi potest? Quid audiri utilius? Quid cogitari sublimius? quid verius praedicari? Et bene quidem in tanta cordis solemnitate jucundas agimus ferias: sed tamen diei instans austeritas est horrori; nec immerito splendorem tantae sublimimatis obnubilat quod incontaminatae carnis teneritudinem circumcisionis duritia martyrizet. Quis sine compassione vel audiat carnem teneram incidi durius, quae cum culpam omnino nescierit, finem criminibus dare venit? Jure in legem invehimur, quae suis putat egere remediis Agnum innocentiae singularis. Dura nimis circumcisio, quae littera celebrabatur in spiritu, quae carnem incidit, non vitium. Ad illam potius quae cordis est transeamus. Sine tamen obsecro, sine puerum circumcidi, sine legislatorem legi dispensatoriae subjici, et quod dedit ipse suscipiat, et ibi lex unde coeperat finiatur. Lex Christi amoris est veritas, quae omne vitium circumcidit. Lex est amor, qui ligat et obligat, et cum excidat omne quod malum est, vix unquam excidere ipse potest. Charitas quippe unquam excidit, hic amor nos unit, hic amor solemnizat in cordibus quae Christi cunabula non dimittunt. Hic amor in Magis visitat puerum triumque munerum mysteriis veneratur. Ecce interim festivitas nostra resplenduit, et mundi oriente splendidior ad verum orientem nos fidei stella perduxit: non bene dixi perduxit, nisi forte aliquid abduxerit nos ab illo. Penes illum immorari est melius, nusquam salus est alibi, nusquam securitas sine illo, semper teneamus quod nostrum est, nostra protendatur solemnitas usque ad gaudium Simeonis. Sine nobis sua eum mater non offerat in templo. Inveniat solemnis ejus praesentatio nos praesentes. Utinam casti amoris puritas unum par turturum in illa oblatione nos faciat! Utinam quasi duos pullos columbarum nos sanctae exhibeat simplicitas charitatis! His enim virtutibus, his avibus figuratis nostrum nobis poterimus redimere Redemptorem. Nondum sane ad mortem est haec ipsius oblatio, necdum congruit passio tempori vel aetati; castitatis amore, simplicitatis desiderio. Si neutri defuerit geminae charitatis binarius, Jesum nobis possumus retinere. Nutriatur in nobis Jesus, proficiat apud nos aetate et sapientia, ut opportuno in tempore suae sit idoneus passioni. Interim parvulus est, non cogitat de passione, potius apud eum de uberibus est agendum. Quod si Herodis gladios devitans aufugerit, Aegyptus eum non suscipiat sine nobis. Beatius est cum illo fovere latebram, quam in oculis hominum praesumendo de viribus grandia devitare. Quod si ipse voluerit, aut mater ejus consuluerit, nos remanere ad gladios, pium est pro innocentia trucidari. Cum de Aegypto redierit, cum eo habitemus in Nazareth, ut vernantis vitae floribus valeamus suaviter redolere. Nazareth quippe flos dicitur, et eum convenit florere virtutibus, qui Filio Virginis solet familiare contubernium exhibere. Quod si duodennis jam factus, inconsultis parentibus, in Jerusalem remanere voluerit, felices nos si esse voluerit consocios facti hujus. O felix triduum! O totius festum laetitiae! toto illo triduo vacare, illi intendere, verbis gratiae refici, quae de ejus ore procedunt: alibi eum quaeri non convenit, in his quae Patris sui sunt semper vult esse, nec nos ab eo utinam dividamur! Si ad fluenta Jordanis accesserit, Joannis intingendus baptismate, oportet nos fontem illuc prosequi, qui in tot et tantis ab ipso ablui indigemus. Abluti ab ipso, in ipso proficiemus multipliciter, ut apertione coelorum paternae vocis testimonio descensus sancti Spiritus in columba, ipsius Joannis praeconio ipsum perfectius agnitum plus amemus. Huc usque Jesum prosecuti fuimus, quomodo deinceps, aut in desertum a spiritu ductum, aut tentatum a diabolo deseremus? alioquin qua fronte audebimus nuptiis interesse, aut insipidam aquam in vina transire pro deliciis probabimus, aut quomodo poterimus communicare gaudiis, si nolumus communicare pressuris? Vos inquit Dominus, estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum . Quam felix est voluntaria tentationum perpessio, cui regni coelestis dispositio praeparatur! Caeterum ad fidei robur, ad augmentum spei, ad incentivum amoris, qui de infantis innocentia convaluimus, necesse est jam in virum perfectum de virtute juvenis aliquid dicere. Jam puer excrevit in juvenem, dicentem mira, mirabilia facientem. Jam curat paralyticos, leprosos mundat, caecos illuminat; surdis auditum, claudis gressum, mutis officium linguae reformat; suscitat mortuos, siccis pedibus mare calcat, daemonem fugat, ventis et pelago imperat, omnem infirmitatem solo imperio curat, peccatores ex misericordia suscipit; mentium cogitationes intelligit, de quinque panibus quinque millia hominum reficit, superbiam Pharisaeorum et Scribarum scientiam ad omne verbum mira responsione confundit. His omnibus mirabilius est, quod omnimodam satagit patientiam ad omnem exhibere injuriam; et cum in summa innocentia sit, ei summa potentia nihilominus servat obedientiam summam: et in his omnibus noster est, et quos procul dubio ad ubera matris collactaneos habere voluit, a suae obedientiae fructibus non excludit. Obsecro te, cum pavere et taedere, et moestus esse, instante morte, coeperit, manibusque tundi nocentium innocens ipse voluerit, ne relicto eo fugerimus; sed venditum, traditum, tractum ad contumelias corde conjunctissimo comitemur. Etenim sua redemptione nos redimit, sua traditione custodit, sua nuditate nos operit; et quia indebite caedi et conspui et deludi non respuit, debitam nobis ignominiam sempiternam excludit; quia facies ejus velatur et caeditur, quia genu flexo irrisorie salutatur, quia spinea ei corona plectitur, aeternum a nobis opprobrium amputatur; quia sua crux ei ad bajulandum imponitur, quia extra civitatem ejicitur, quia toto corpore in ligno crucis extenditur, quia totum corpus lancea clavisque configitur, aeternae per hoc maledictionis sententia revocatur. Jam attende de corpore Agni quinque pernecessarios fontes perduci. Habemus geminos in totidem pedibus, totidem in geminis manibus; et dum apertione lateris profluit quintus, veni, dulcissime, hauriamus aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Sed forte dicis: De vulneribus Domini mei video sanguinem manare et aquam. Ad quod ego: De latere Christi creduntur fluxisse sanguis et aqua. Quanquam Christi sanguis, qui sui pretio sanat, redimit et coronat, in eo aqua est, quod lavat, reficit et refrigerat. Lavat a peccato, reficit spe, refrigerat ab aestu carnalis concupiscentiae. Verum aquae de Salvatoris fontibus hauriuntur, cum fluenta gratiae fidei labiis de Christi vulneribus extrahuntur. Itaque vulnera pedum fontes sunt, sed fontes olei, vulnera manuum fontes balsami, vulnus lateris fons est vini. Quomodo, inquis, cum de locis hujusmodi non videatur fluere nisi sanguis? Audi quomodo. Oleum sanat, balsamum flagrat, vinum inebriat. Oleum est misericordia, quam ad pedes Jesu reus accipit, cum humiliter veniam petit. Ecce vides oleum manare de pedibus. Balsamum, eo quod de fontibus manuum profluit, profuit. Est pretiosa virtutum opinio, quam justus de Christi munificentia sumit. Reo satis est si veniam consequatur; justo non sufficit, nisi virtutum gloriam mereatur. Illam praestat misericordia humiliter pedibus provoluto, hanc largitur magnificentia ad manuum munificentiam animi virtute erecto. Caeterum de cella vinaria confossi lateris exuberat vinum mirificae vel vivificae charitatis. Et certe si Christus est vitis vera, si caro est vitis uva, quomodo vinum non erit sanguis qui de carne decurrit? aut quomodo sponsa Ecclesia in suis nuptiis sponso complaceret, si hoc ab ipso vinum in sacrosanctis mysteriis non haberet? hoc est vinum quod laetificat cor hominis, dum sanguis Christi in anima generat sobrietatem amoris. Sed ecce quid, dilectissime, facimus? Cur non fuimus ad amplexum pendentis, cum nos ad hoc ipse brachiis invitet extensis? Cur non ad deosculandum accedimus, qui placidissimam illam faciem nobis exponi et coaptari videmus? Cur non jugiter ubera vulnerum sugimus, pedum maxime ad quos prostrati jacemus? Ecce consolator noster ad Patrem rediit, et tanquam verus obediens, capite inclinato, licentiam redeundi accipit: quasi enim licentiam redeundi accipit, dum, inclinato capite, spiritum tradit. Recedit pastor bonus, magister sapiens, suavis Dominus, amicus dulcis, pater pius; et nos orphani, quid agemus? Vides quia abcessum ejus a corpore corporea natura non patitur; sed tota vertitur in lamentum? Sol obscuratus est, quia occasui veri luminis morem exhibuit lamentantis, quia terraemotus agitur, quia petrae scinduntur, quia templi velum disrumpitur, quando coelorum de morte actoris impatientia demonstratur. Heu! quam inconsolabilis esset nostra desolatio, nisi de resurrectionis instantia fideremus! Cito resurget a mortuis. Bonum sepulcrum non oportet deserere, sed cum beatis mulieribus emamus aromata, ut corpus mortui perungamus. Utinam revertens ab inferis, nos Jesus aromatizantes inveniat, ut corpus ejus, id est, membra Ecclesiae, maxime electos et pauperes pietatis et misericordiae aromatibus condiamus! O si quando ille se dilectrici Magdalenae suae redivivus amor reddiderit, nos illius laetitiae participes fieri non refutet! O felices nos, si cordibus nostris ille splendor resurrectionis infulgeat; si, fermento malitiae et nequitiae expurgato, sinceritatis azyma carnem Christi pia aviditate voremus! Cavendum est tamen ne huic nostro convivio lactuca desit agrestis, quia illi laetitiae . . . minime, aut amaritudo mortis, aut metus peccati sollicitat. Est de periculo insolentiae formidandum. Si igitur in hac nostra festivitate exsultaverimus cum tremore, et si de fermento superbiae moribus nostris miscuerit, etiam post peractam ascensionis laetitiam, adventum quoque Sancti Spiritus dabitur experiri. Ecce Spiritus sanctus amor est, et dignum est, amantissime, ut ibi oratio mea desinat unde coepit. Ab amore quidem coepi, ex amore magno scribere volui, et dixi quod potui de amore; dulcis est amoris materies, dulcis et praedulcis affectio, et cujus est tam dulce officium, praemium quoque dulce erit; nec aliud sanctus amor exspectat in praemio, nec ad aliam aspirat gloriam, quam ut valeat sui plenitudinem promereri. Implebitur autem, quando fons amoris Jesus de paradiso voluptatis prorupit, ut in suis aromatibus quoddam gloriae diluvium operetur. Amemus illum, et in illo nos amemus invicem, quia nihil est in vita felicius, quam amare fideliter et amari. Huic amori nullatenus amor mundi nos subtrahat, quia non est amor, sed amicitia amor mundi. Amor mundi sensum turbat aut praeripit, suavitatem cordis evacuat, et dum sapientiae Christi renititur, nihil agit aliud quam insanit. Caput nostrum, Christus est. Cujus capitis sensus est amor coelestium, et aliena velle vel agere, est amentiae, non amoris. Desinam te igitur in amore coelestium, nec alibi melius te possum dimittere, licet hoc amore non desinam te amare. Amabo, inquam, quantum amor mundi me patitur, quia, fateor illud, saepedictae amicitiae non sum expers. Infelix ego saeculi curis sub praetextu religionis inhaereo, et qui mundi contemptum juraveram, relabor saepius in Aegyptum, corpore manens in Ecclesia, mente mundana circumeo; et cum debeo, quia video, cogitare de coelestibus, in ambitum temporalium totus feror. Subveni, quaeso, amico; subveni, et cum tuae orationis instantia fac jungi suffragia filiorum. Ea est veri amoris probatio, si pro eis quos in Christo diligimus, nostras Christo animas offeramus. Verum ibi specialius habeto mei, et fac haberi memoriam, ubi Agnus sine macula immolatur, quia omni est acceptius holocausto. Caeterum venerabilem priorem meo saluta nomine, quem et mei dilectio tetigit, et Christi charitas vulneravit. Saluta fratrem tuum mihi dilectissimum, tibi autem fide et dilectione germanior quam carne. Saluta monachum illum, cujus nomen mihi excidit, non excidit autem, volente Domino, mihi anima, quam in sinu meo visus est posuisse. Saluta juvenem illum qui in tantum sugit mel de petra, quantum est Christus, ut a petra traheret nomen, et animi firmitatem. Saluta illum in quo est gratia, qui gratiae Dei et nominis appellatione, et animi devotione consentit. Saluta G. portarium, qui stans in portis justitiae, mihi aliquid de coelestibus reportabit. Saluta fratrem hospitalem, qui non solum terrenis devote ministrat hospitibus, sed et Christo hospitium in se fecit. Saluta totum sanctae universitatis collegium, quia sibi sancta charitate me colligans, etiam in mea viscera se collegit. Super omnia et ante omnia, saluta mihi animam illam quam nosti mihi conjunctissimo corde unitam et agnitam, agnominatam quidem de nomine Agni, et ignitam ardoribus Spiritus sancti. Ad illam totum me deferes, totum me ingeres, illi et licet me in sancto amore possideat totum, per recentem tamen memoriam innovabis affectum. De perfecto amore Dei et contemptu mundi commone eam, de fugiendis hominum laudibus, de vitanda familiaritate saecularium, ut tacito convinctiori corde sponso inhaereat, quanto nil sibi de ipso mundus usurpat. Stet et instet apud Deum pro excessibus meis, quia totum me coepit in Domino ejus amabilitas charitatis. Salutet et ipsa ex nomine meo omnes animas illas quas nosse poterit nos amare, qui bonorum omnium indigemus amore. Non poterit autem de me illa dulcissima anima fructuosius commoveri, quam si haec ei permittatis epistola ostendatur. Valeat et duret, et perficiatur in Domino sanctitas ejus, et vos omnes in Domino valeatis.
(Cent. III) (Psal. CXVIII) (Psal. XXX.) (Psal. XCVI) (Cant. VI.) (Psal. XCII) (Psal. CXVIII) (Luc. XXII)
[ f. feliciter] [vigens?]
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
17
EPISTOLA XVII. AD B. CANONICUM TURONENSEM. Exponit quomodo Maria Dominum magnificaverit.
Domino et amico suo magistro B. canonico Turonensi, frater ADAM peccator, charitatem de corde puro.
Dilectionis vestrae parabam quidem parere imperio, sed dum me penitus imparem imperatis experior, hoc onus pene rejicio quod suscepi: non enim respondet ingenii tenuitas sublimitati materiae, quam injungitis, nec conscientia culpae cauterio vulnerata, de magnificis magnificae matris Dei laudibus loqui secure praesumit. Animum quippe meum terrenae intentionis pondere vergentem in infima terret majestativa quaedam magnificentia, quam licet lippientibus oculis, tamen utcunque in excellentissima Dei matre considero, quae jam ab angelo salutata, jam de Spiritu sancto impraegnata, jam in montana virtutum quarumlibet elevata, Joannis nondum nati motibus honorata, propheticis Elisabeth vocibus commendata, prae nimia cordis exsultatione clamat, et dicit: Magnificat anima mea Dominum . Unum vehementer timeo, ne omni laude dignissima Dei mater diminutione suae laudis reputet quidquid incircumcisis labiis garrire potero, praesertim cum non sit speciosa laus in ore peccatoris. Verum quia sponsioni meae teneor, et vestrae charitatis innitor suffragiis, ad cellam aromatum, ad apothecam sapientiae, ad matrem misericordiae Mariam me confero, ut cujus magnificat anima Dominum, magnificari, hoc est laudari non refugiat per os meum. Magnificat, inquit Maria, anima mea Dominum; attende primitus ubi magnificat Dominum. Certe in montanis, in civitate Juda, in domo Zachariae. In montanis magnificatur Dominus, qui in campestribus blasphematur; in campestribus orant qui, secundum prophetam, blasphemaverunt sanctum Israel, et abalienati sunt retrorsum . In campestribus, inquam, maledictionis et confusionis Adam et Eva, qui, perdita carnis integritate, abalienati a veritatis altitudine, fecerunt sibi campestria; quippe qui veritatis montana perdiderant et virtutis. De valle itaque mundanae vanitatis, de profunditate humanae corruptionis, de campestribus communis iniquitatis, exsurgens Maria, abiit in montana cum festinatione. Montana sunt perfectionis fastigia; fastigia ipsa sunt veritas illuminatissimae mentis, virginitas integerrimae carnis, virtus Altissimi obumbrans ad gravidationem montis. Haec sunt montana, in quae Maria conscendit; hic et domus Zachariae, hic civitas Juda. Civitas est hominum collectio numerosa sub una lege viventium. Populum hunc faciant rationabiles Mariae cogitationes, sanctae virtutes, ordinatissimae actiones, quas in confessione laudis divinae lex ordinat charitatis: Juda quippe confessio dicitur; Zacharias, memor Domini; domus Zachariae est pectus virgineum mandatorum Dei memoriae retentivum. In his montanis posita Dei mater, dum audit Elisabeth prophetantem quid futura sit, dum commemorat quid de Domino, angelo nuntiante, audierit, dum conscientiae puritatem attendit, dum carnem suam ab omni extraneam corruptione perpendit, dum se totam in sublime agi divinitus conspicit, jam saeculo altior, jam omnem creaturam merito jure, praerogativa singularis gratiae, immensitate laetitiae transcendens, canticum novum cantat Domino, dicens: Magnificat anima mea Dominum. Magnificat anima Mariae Dominum, quae et ipsa magnificatur a Domino; nisi enim prius magnificaretur a Domino, non poterat magnificare Dominum anima Mariae, magnificat ergo eum a quo magnificatur, magnificat non solum laude oris, non solum sanitate corporis, sed singularitate amoris. Multi magnificant lingua, sed blasphemant factis, et persequuntur superbia cordis; de quibus scriptum est: Confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant . Isti non magnificant, sed quantum in eis est nomen Domini minorificant. Hi sunt quibus apostolus: Blasphematur per vos, inquit, nomen bonum inter gentes . At in Maria magnificat lingua, magnificat vita; magnificat anima mea Dominum lingua, magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur divinis laudibus eloquendo, vita eamdem gloriam operibus promerendo, anima singulariter diligendo, contemplationis volatibus attingendo, mente et ventre incomprehensibilem magnificentiam comprehendendo. Magnificat, inquit, anima mea Dominum. Quomodo magnificas? Nunquid majorem facis eum cujus magnitudinis non est finis? Magnus Dominus, ait Psalmista, et laudabilis nimis . Magnus est et tam magnus, ut magnitudo ejus nec comparationem habeat nec quantitatem; quomodo ergo magnificat eum quem necdum de minimo facis magnum, nec de magno majorem? sed magnificas quia laudas, magnificas quia inter mundi tenebras sole lucidior, luna pulchrior, rosa fragrantior, nive candidior, divinae cognitionis splendorem dilatat. Magnificas ergo non magnitudini primae augmentum conferendo, sed lumen verae Deitatis incognitum mundanis tenebris inferendo; Dominus quippe, quem magnificas, sicut ignorat defectum, cum sit aeternus; sic profectum non recipit, cum sit perfectus. Aeternus est, quia nec initium habet nec finem. Perfectus est, cui nihil deest ad plenitudinem. Hunc tamen tu magnificas, dum in tantum te meritis excedentibus elevas, ut gratiae recipias plenitudinem, ut merearis sancti Spiritus superunctionem, ut mater Dei effecta, virgo perseverans, intacta, pereunti saeculo parias Salvatorem. Sed et hoc quando Dominus tecum, qui sua dona fecit merita tua: unde et tanto plus magnificare diceris, quanto amplius in Christo ab ipso magnificaris. Quid ergo est quia magnificat anima tua Dominum, nisi quia ipsa magnificaris per ipsum, ut et plenitudinem gratiae magnifice consequaris, et ad magnificentiam gloriae singularis gloriosis et superexaltatis virtutibus extendaris? extendaris, dico, quia Spiritus sancti rore tota complueris, tota coelesti unctione perfunderis, ut in modum pellis unctae anima tua tantum extendatur per amoris desiderium, ut ad ipsum perveniat Dei Verbum. Tu enim es fiscella Moysi, tu vas Verbi, tu cellarium novi musti, quo credentium debrietas debriatur. Tu Mater Dei, meta peccati, qua et de profundo emergitur vitiorum, et pertingitur ad delicias angelorum. Quam magnificata sunt opera tua, domina nostra, sed per illum quem magnificat anima tua! Hic plane deficit parvitas mea dum loqui nitimur de magnificentia tua. Dum enim tu in montana magnificentiae virtutum conscendis, ut ibi magnificet anima tua Dominum, ego infelix in profunda miseriae et vitiorum praecipitor, nec tenet anima mea misera in mundanis concupiscentiis modum. At tu, mater misericordiae, quia sum sicut lapis in acervo Mercurii, et quasi plumbum in aquis vehementibus, et ponderosus sum, quia me movere non possum: trahe me post te, ut currere post te valeam in odore unguentorum tuorum, in tuarum exemplis respirare virtutum, pennis orationum juvari ut, te suffragante, prius discat anima mea Deum timendo a malo recedere, et postea tecum amando et justitiam operando magnificare Dominum, cui est honor et gloria, imperium et potestas in omnia saecula saeculorum. Amen.
(Luc. I) (Isai. I) (Tit. I) (Jac., II) (Psal. XCV)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
18
EPISTOLA XVIII. AD FRATRES SUOS. Commendat eis humilitatem et mansuetudinem, hortaturque ad portandum Domini jugum.
Fratribus et amicis in Christo dilectissimis, quos et Christi amor fecit unanimes, et Dei gratia nominis unius consortes, frater ADAM peccator, in re sui nominis permanere.
Alterius vestrum devota me compellit instantia vos aliquibus de virtute animi commonere, et certe cum utrumque vestrum sinceritate diligam, et nos in multa sinceritate diligatis alterutrum, ego autem refundi in me plenius vestrae bonum sinceritatis experiar; quid aliud vobis loqui potero, quam quod amorem sapiat et virtutem? Verum de puteo aquarum viventium mihi hauriendum est quidquid per me sitis vestra sibi meruit propinari. Puteus aquarum viventium Christus est. Abyssus inaccessibilis luminis, inattingibilis gratiae plenitudo. Altus est puteus, nec humilitas mea in hoc in quo hauriat habet, nisi vicem funis oratio jugis exhibeat et pro hydria sit desiderium me immergens. O felicem illum qui hinc extrahere potuit fluenta sapientiae salutaris! Arida est anima quam putei hujus fluenta non irrigant. Non virtutum est idonea ubertati. Fons iste convallibus influit et emissiones sui mellifluas consuevit humilibus elargiri. Experitur animus humilis quantae sit suavitatis infusio, quanta ubertate corda tali rore respersa pinguescant. Quam familiaris est Sapientiae coelesti humilitas, quam ferax virtutum, quam locuples meritis, quam capax est coelestium secretorum! Tota quippe acclinis est actio, tota aviditate aquis incumbit viventibus, nec aliquo pacto respicere patitur quidquid sibi vitae desiderium non accendit. Viventes sane aquae putei sunt, dona multiformis gratiae Christi, aquae sunt quia lavant, quia refrigerant, quia refocillant; viventes sunt, quia negotium mortis exterminant; in puteo sunt, quia secretum divinae elationis et causas tam secretae ordinationis omnibus non revelant. Hae quippe absconditae a sapientibus et prudentibus, et parvulis revelantur, solis nimirum humilibus eorum cognitio vera datur et perceptio, quam praesumens de se superbia non meretur. Felix itaque est humilitas, quae in his aquis meretur habere lavacrum, ne quid in ea contaminationis appareat vel remaneat. Meretur refocillationem ut in omni certamine fortis existat. Nec enim verus humilis sine certaminibus tentationum esse potuit: praesertim cum superbia semper contrariae sibi humilitatis et si non speciem tamen gloriam aemuletur. Nil quidem humilitate gloriosius, cujus gloriae sublimitatem licet superbia usurpative appetat, humilitatis tamen speciem, quia abjectior est, vix usurpat. Usurpat tamen aliquando, cum sine illa vane gloriari non praevalet, a quo astutius humilitatis praetextu se palliat secretius, ad cujus expletionem elationis prorumpat intentio. Discite filii esse humiles, et ab illo discite, qui hujus magister est efficax disciplinae Christus, siquidem disciplinae hujus magister est, quam non modo verbo et lingua praedocuit, sed opere et veritate tenenda esse monstravit. Tollite, ait magister bonus, tollite jugum meum super vos, quia mitis sum et humilis corde , etc. Quatuor tibi, homo, discenda esse proposuit, si bene intelligis, et retines quae mandavit. Proposuit tibi quid discere, a quo discere, quomodo discere debeas, et quo fructu. Discere debes esse mitis et humilis corde, et ab illo discere qui est mitis et humilis corde; discendi modus est tollere jugum ejus super te, discendi fructus est animae tuae requiem invenire; et invenietis, inquit, requiem animabus vestris . Ars igitur quam discere debet Christianus et Christi discipulus, imo quae facit Christi discipulum mitis humilitas sive mansuetudo humilis appellatur. Peritia hujus artis non in multitudine verborum, non in sermonis elegantia, non in quaestionum perplexitatibus, non in conflictibus disputationum, sed in morum experientia et in purioris conscientiae testimonio retinetur. Mansuetudo enim tranquillat mores, animumque componit, neminem laedit, neminem concutit, nemini patitur calumniam irrogare, contemptum saeculi delicias reputat, terrenae strepitum fastidiens actionis, peccatorum occasionem praestruit, intercludens aditus vitiorum, corporalium sensuum januas sollicitudini disciplinae committens, intus agit Sabbatum innocentiae in pacis aeternae feriis solemnizans. Mansuetudo quippe dum suspectum habet omne quod foris est, ad sui largitoris manum consueto more se colligit desursum, ut de intus inde reficiatur exspectans. Mansuetudo quae manus suetudo dicitur, quia sic ad Christi manum facta est, ut ad aliud quam ad ejus gratiam non aspiret. Humilitas vero comes individua mansuetudinis, et ipsa piae tranquillitatis ejus ferias aemulatur. Hinc est quod inter injuriarum molestias quas plerumque pati necesse est, satagit non irasci. Parum dixi, satagit non irasci; quin potius in tribulationibus vera humilitas gloriatur. Humilitas Pauli libenter in infirmitatibus gloriatur, nec reputat gloriam, nisi quod redoleat Christi crucem. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi . Sicut mansuetudo applaudit innocentiae, sic patientiae fidit humilitas, per quam omne gaudium existimat cum in tentationes varias contigerit incidisse. Igitur et ipsa humilitas pressa pondere sui nominis, humi laeta residet: cui omnis fere suspecta est altitudo: humi siquidem residere non confunditur, non erubescit terram se fateri et cinerem, ut cum elegerit abjectiorem locum, ad digniorem quandoque cum gloria provehatur. Scriptum est enim: Qui se humiliat exaltabitur . Humi residens scandalorum spinas, tentationum tribulos non veretur: quae ad ipsam compungendam de humo saepius proferuntur; adhaerens quippe terrae, teritur et conteritur, et contritionis utilitas conculcatam laetificat, ut in vocem exsultationis erumpat, et dicat: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies . O me miserum! o me infelicem! hujus artis expertem, hujus felicis prophetiae ignarum faciunt me cordis impuritas et iniquitas actionum, adhuc perfecte cum illis me habere sentio, quibus inclamat Dei Spiritus terribiliter in Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Plumbei cordis gravitas, et multivolae vanitatis dilectio falsae jucunditatis apud me mendacio delectantur. Specie tenus veritati deservio, sed timeo ne revera virtutem non habeam pietatis. Orate instantius, vigilate instantius et sollicitius, ne nostra charitas suae existimationis damnum sentiat in amico. Sed jam ad magistrum a quo discendum est, sicut lingua, ita et animo revertamur. Iste magister est Dei ipsa Sapientia omnium artifex, quae essentiam dedit universis et formam. Ipse est Verbum omnipotens, qui docet hominem scientiam. Ipse est Patris unigenitus, primogenitus nostrae Virginis, qui sacrificio praefert misericordiam: est enim plenus gratiae et veritatis, a quo omne animal accipit benedictionem, sicut scriptum est: Et imples omne animal benedictione . De magistro hoc considerandum est, unde venerit, quid passus sit, quo abierit, quid promiserit, quid minatus sit. Ex corde Patris venit, sicut Pater ipse loquitur, dicens: Eructavit cor meum verbum bonum . In cor Virginis venit, sicut eidem Virgini dicitur: Dominus tecum . Cor suum nobis aperuit, cum semetipsum exinanivit, ut nos humilitatis doceret exemplum. Cor nostrum sibi quaesivit, cum se amatorem et habitatorem cordium esse ostendit, dicens: Deliciae meae sunt, esse cum filiis hominum . Constat igitur quod qui ex corde nascitur, in corde matris Virginis conversatur, ex corde loquitur, se mansionem cordium diligere protestatur, sicut nonnisi mundo corde videtur, ita nonnisi mundo corde sentitur. Si igitur viri cordati estis, si habitatorem cordium Jesum intra vos sentire diligitis, necesse est ut omni custodia corda vestra servetis, sicut scriptum est: Omni custodia serva cor tuum . Hanc custodiam cordis habuerat, et in cor suum cordium dilectorem attraxerat qui dicebat: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum . Ecce unde venit, unde processit vita cordium, magister cordatus, scilicet a corde. Ejicienda est proinde de corde nostro omnis impuritas, ut sentiri possit dulcor, unicum gaudium singulare. Concupiscentiam carnis eliminet veritas castitatis; concupiscentiam oculorum longe faciant disciplinae gravitas et internae desiderium puritatis. Elidant superbiam vitae, paupertatis amorem, contemptus honoris. Ideo Verbum per carnem venit, ideo hunc veniendi modum elegit, ut in carne quam accepit intra Virginem, dediscat caro vitae carnalis amorem, nec debuit Verbi divinitas se sine carne offerre carnalibus, nec melius potuit in hominibus amor rerum carnalium emori, quam si eos de coelestibus instrueret Verbi praesentia incarnati. Jam quid de tanti negotii doctrina dicemus? Doctrinam ipsius commendant indubitata veritas, et coelestis altitudo Sapientiae. Vitam, cui doctrina testimonium perhibet, praedicant consummatae justitiae opera, et summa viscera misericordiae. Honorant passionis obedientiam summae innocentiae puritas et humilitas patientiae singularis. De caetero illuc rediit unde venit, naturam vestram mortis triumphatione, in qua paulo minus ab angelis minorari voluit, ultra omnes angelorum altitudines in consessu paternae dexterae sublimavit. Ecce ibi sumus, ibi vivimus, ibi regnamus. Regnamus plane ubi substantiam nostram regnare gaudemus. Minime illinc abesse possumus, ubi jam potiorem nostri partem capit hominis. O felices nos, hujus capitis membra sumus, si huic capiti unitate fidei et amoris compagine cohaeremus! In hoc jam promissionis arrham accepimus, quia ipsum dixisse in Evangelio minime dubitamus: Volo, Pater, ut ubi sum ego, illic sit et minister meus . Cum promisisset se suis gratiam daturum et gloriam, et interim gratiam tribuat confidite, et gratia bene utentibus gloriam parat. Tamen nec in tempore gratiae sancti sine gloria vivunt, sed de testimonio conscientiae cum Paulo gloriantur, et dicunt: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae . Verum, ne quis de promissione gloriae nimis confidat, aut de gratiae successibus insolescat, memor semper divinae comminationis existat. Vae, ait, his qui perdiderunt subsistentiam . Et in Evangelio: Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram. Vae qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis . Igitur a virtute deficientibus et de praesentis vitae solatiis confidentibus, fletum oculorum et stridorem dentium comminatur, qui mites et humiles interim de testimonio conscientiae, et pro modo de perfruitione gloriae consolatur. Haec sunt, filii, quae discenda et scienda sunt de magistro, a quo discendum est quidquid utiliter est sciendum; verum ab ipso minime discit, qui discendi modum tenere contemnit. Discendi modum magister ipse describit, dicens: Tollite jugum meum super vos : jugum enim ejus tollere super se, est discendi modum tenere. Et quid jugum ejus, nisi amor ejus? Jugum, inquam, ejus est amor permanens, fidelis, et sanctus, et suavis, rectus et dulcis. Jugum, inquit, meum suave est, et onus meum leve . O amoris jugum, quam delectabiliter oneras! quam dulciter capis! quam suaviter ligas! quam leniter premis! Hic amor, hoc jugum idcirco jugum dicitur, quia, Verbi et animae suave conjugium jungens, nullo divortio patitur separari. Non sentis animam tuam novitate fidei adolescentulam, confessione lotam, innocentia candidam, casti timoris pudore verecundam, humilitate maturam, custodia disciplinae compositam, patientia roseam, charitate jucundam, pietate amabilem, amictu justitiae decoratam, Verbo Dei quodam contractu fidei desponsatam? O cum ad id loci pervenerit anima, cum in cellam hanc vinariam introducta fuerit, quid non deinceps poterit de sponso cognoscere, aut in quo dilectae suae se poterit ille celare? Hic jam requiem sibi anima felix invenit, et jam disciplinae suae percipit fructus, cum jam discendi remanet labor nullus. Hic locus speciosus ad videndum, spatiosus ad manendum, et ad pausandum quietus, cum usque pervenerit anima, et hanc sibi requiem beatam invenerit, tunc laetabunda et laudans clamabit: Haec requies mea in saeculum saeculi , etc. Tunc innixa super dilectum suum, totaque illi adhaerens, sicut non poterit aliud quam illum diligere, sic nec poterit, nec oportebit aliunde gaudere. Tunc speciosa et suavis et tota deliciis affluens, suave illud epithalamium jucunditate mirifica decantabit: Dilectus meus mihi, et ego illi . Ipse illi plena laetitia, ipse integra gloria illi erit, cum ad quietis hujus felicitatem perveneritis, sive interim, sive raptim, et transeuntes per desiderium, sive felicius per mentis excessum, sive beatius per vitae terminum, rogate, quaeso, me gloriae vestrae fieri participem, quem hic habetis in amore consortem. Estote interim de animi virtute servanda solliciti, quia per virtutis indeficiens exercitium, ad praemium pervenitur aeternum. Nunc igitur quia vester sum, quidquid boni est in vobis reputans meum, nunc de me in Christo estote solliciti, qui in ipso esse non possum immemor vestri. Valete.
(Matth. XI) (ibid.) (Galat. VI) (Matth. XXIII) (Psal. L) (Psal. IV) (Psal. CXLIV) (Psal. XXXIV) (Luc. I) (Prov. VIII) (Prov. IV) (Psal. LXXII) (Joan. XII) (II Cor. I) (Eccli. II) (Luc. VI) (Matth. XI) (ibid.) (Psal. CXXXI) (Cant. I)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
19
EPISTOLA XIX. AD QUEMDAM AMICUM. Hortatur ad mundi contemptum.
Rogasti me saepius, frater charissime, ut tibi scriberem aliquid unde tibi et fidei fervor accresceret, et morum aedificatio proveniret. Placuit mihi petentis devotio; et quia me annuendo debitorem constitui, aliquando teneor solvere quod promisi. Erit igitur mihi materies animi virtus, quam haud parum promovet mundi contemptus. Certe quantum appetitur animi virtus, tantum devitandus est amor mundi; amor quippe mundi inimicum Deo constituit; econtrario virtus desiderium parit aeternorum. Nisi aeterna fuerint in desiderio, nullatenus ex corde quaeruntur. In desiderio autem esse non possunt, nisi virtus ad videndum illuminet, et ad diligendum inflammet. Neutrius istorum, scilicet luminis et amoris, capax est animus, quem mundanae cupiditatis terrenitas inquinat et obscurat: ista nimirum terrenitas et lutosam in se habet foetulentiam, cujus contactus mentem commaculat; et obtusam grossitudinem, cujus objectus lucem supernae majestatis et claritatis ne possit penetrare retardat. Abjicienda est igitur terrena cupiditas de appetitu animi, ut exaltatus animus de terra, coeli vicem exhibeat coelorum habitatori. Certe cum omnium sit Conditor Deus, cum coeli et terrae sit Dominus, nonnisi in coelis habitationem habere dicitur: cum procul dubio coelorum nomine corda coelestia designantur. Corda coelestia sunt, quorum est in coelis conversatio, quorum ornatus et caelatura est ex virtutum sideribus, qui tantum se a terrenis faecibus mente separant, quantum coeli a terra locorum positione, et rerum ordine distant. O appetenda sublimitas! o splendor virtutum mirabilis, ubi locum non habet amor labentium, sed feliciter animus figitur in mansuris, dum respuitur vanitas; dum iniquitas devitatur, dum spiritui corpus subjicitur, dum pro sola vitae fragilis necessitate, usus temporalium quaeritur! Sic amor mundi ad cor accessum non invenit, dum veritatis amor et virtutis studium in corde sobrio famem generant aeternorum. O felix esuries, omni refectione jucundior, quam in fine satiat infinitae beatitudinis plenitudo! Ad hanc plenitudinem hominem condidit amor omnipotens; sed dum noluit intelligere ut bene ageret, devenit ad inopiam miserrimae paupertatis. Factus est itaque miser homo, de pleno vacuus, de locuplete indigens, de stabili profugus, exsul de cive, de glorioso ignobilis, de honorabili ignominiosus; quippe qui de similitudine Creatoris, et de paritate angelicae dignitatis, infelici commercio comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. O utinam, homo, solum tibi accessisset humana mortalitas, ut perdita benignissimi Conditoris similitudine insensato pecudi compareris, et non majori infelicitate pene in omnibus pecude inferior habearis! Cum enim sis carne corruptior, vita peccati turpior, insitae rationis abusione insipientior, corporis quoque sensibus invalidior, obligatione mortis aeternae infelicior, dum in his omnibus tibi jumentum praecellit, unde in te captivata natura superbit? praecellis tamen pecudibus insitae rationis beneficio, secundum quam tibi impressa est nobilissima Conditoris imago. Ratione uti, ut convenit, est impressam servare imaginem; illum cujus imago diligere, est ejus retinere similitudinem. O quantae est felicitatis et gloriae creaturam suo similem fieri Creatori! Hanc vobis praestat gloriam amoris sinceritas, quo, dum Deo conformes efficimur, exsecramur omnibus modis maculas peccatorum. Amor nimirum sanctus eo est corruptionis impatiens, quo semper animum ad desiderium incorruptionis accendit.
Haec extentio desiderii rugam duplicitatis in corde non patitur, pariterque tumorem elationis elongat. Amoris hujus benignitas livorem fugat invidiae, et opponit irae motibus dulcedinem lenitatis. Amoris alacritas anxietatem excludit tristitiae, et contra rapacitatem avaritiae exhibet antidotum largitatis. Tam sobrius est sanctus amor, ut quia suspectam semper habet carnis mollitiem, gulae et ventri velit parcimoniam principari. Tantum ei placet honestatis propositum, et tanta est ei in servanda honestate circumspectio, ut non modo foeditatem abominetur luxuriae, sed nec etiam respicere valeat quidquid potest esse tantae turpitudinis incentivum; suspecta enim habet verba et nutus petulantiae, loca et opportunitates subterfugit, et quaslibet satagit occasiones praescindere, ex quibus splendor honestatis conscientiae vel infamiae discrimen incurrat; oportet enim sanctos habere testimonium ab his qui foris sunt, et providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Caeterum tibi virtus est in desiderio, sed adhuc coram hominibus de specie virtutis confunditur. Non arbitror eum virtutem habere ad meritum, de cujus ostensione displicere formidat oculis pessimorum. Sunt plerique quos delectat virtus, sed videri erubescunt, quia esse appetunt, aut faciunt, aut facere se fingunt plerumque in contrarium, pluris habentes morem saecularibus gerere quam ad interni sui pectoris arbitrium, juxta conscientiae testimonium, se habere. Crudelis est sane qui famam negligit, et cui crudelitas propriam vulnerat famam, non est misericordia quae conscientiam facit sanam. In omnibus, fili charissime, erit tibi respectus in Jesum, quem nosse est vivere; diligere, salus, sequi, gloria, consequi summum bonum. Quod si non sufficit ipsum attendere Verbum in sinu Patris, ubi est solidus cibus gaudium; vel mecum attende ipsum in partu Virginis breviatum, in lacte virgineae carnis comminutum, ut sorbiciunculas habeat infantia parvulorum. Verbum quippe omnipotens, sicut sua potestate nos condidit; sic sua miseratione nos refecit; et quemadmodum innocentia suae humiliationis nos erudit, ita innocentiae passione redemit. Facti ergo ab ipso, refecti per ipsum, convivamus ipsi, conversemur in ipso, quia ipsum sentire et sapere exhilarat conscientiam; ipsum laudare et honorare commendat famam, ipso frui et perfrui praestat gloriam sempiternam. Amen.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
20
EPISTOLA XX. AD A. DE VITREIO. Piis eum informat sermonibus
Domino et amico suo magistro A. de VITREIO, frater ADAM dictus abbas Perseniae, sapere quae sursum sunt, non quae super terram.
Ut quae devotio tua, frater amantissime, petiit, et quae imperitiae meae promisit praecipitatio, tandem impleat sacrae studium charitatis, arguis me mendacii, quod minime promissa solverim. Est reprehendenda oblivio quae promissum fidei suo fraudat effectu. Nunc igitur si apud te est locus poenitentiae, negligentiae meae dabis veniam, quia fateri sine tormento confusionis non audeo me tibi aliquando fuisse mentitum. Devote itaque petis et instanter pulsas ad ostium, ut tibi scribatur aliquid unde normam in te excipias, quasi aut doctus aut potens sim magistris correctioris vitae tradere instituta. Non sermo mihi tam potens, non vita tam venerabilis, non tam conspicui mores, ut esse valeam aut debeam sapientibus in exemplum. Verum totius directionis linea, ad quam morum inaequalitas et animi tortitudo deprehenditur, Christus est, cujus subesse magisterio summa sapientia est, cujus ferulae subducere manum virtus est approbata. Ipse est enim innocentiae pelagus, fons misericordiae, patientiae magisterium, fluvius sapientiae, gloriae splendor, Verbum omnipotens, quod quamlibet super terram intra Virginem, super crucem breviatum sit, omnis sapientiae et scientiae thesauros in se absconditos retinet et custodit. Hoc Verbum omnipotens cordi nostro inscribitur, non pergamenum conscientiae illud retinet, quam suis ducta lineis innocentiae puritas non componit. O felix! o super aurum et topazion appetenda inscriptio, ubi coelestis sapientiae Verbum lineis animae superscribitur, quas facit et exarat innocentiae rectitudo, aequitatis propositum, intentionis simplicitas, mansuetudo infantiae spiritualis! Ad infantiam istam se Verbum istud inclinat et aperit, et quemlibet sui brevitate, hoc est istud inclinat et aperit, hoc est sui exinanitione, obscurum sit. Lucidius tamen de eo ratiocinatur humilitas, et dum sapientibus et prudentibus splendor ejus absconditur, familiarius revelatur innocentia parvulorum. Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem qui ante saecula a Patre genitus et modo a matre genitus, qui modo infantes genitos rationabiles sine dolo lac facit suae incarnationis concupiscere, quo enutriti valeant unum Verbum ad plenum formare, alioquin quomodo ex ore infantium laus perfecta fieret, nisi ad plenum Verbum formaret illud infantia, in quo meritorum fundatur perfectio, ex quo plenitudo gratiae et veritatis emanat? Denique quod infantes, id est non loquentes, Verbum istud factet et enutriat ostendit, juxta prophetam, medium illud silentium, cujus tempore sermo omnipotens a regalibus sedibus veniens , dum se hujus mundi sapientia obscurum exhibet, sui intellectum uberius parvulis administrat. Certe quemadmodum Verbum istud nonnisi ex ore infantium sonat, nonnisi ad silentes accurrit, sic ipsius Verbi glotta, hoc est Spiritus sanctus, nonnisi in aquis Siloe quae fluunt cum silentio Verbi sacramentum exponit. Aquae Siloe quae fluunt cum silentio populus Sion, populus sanctorum est, in quorum feriis cultus justitiae silentium custoditur. Aquae Siloe quae fluunt cum silentio flumina gratiarum sunt, coelestes doctrinae de fructu sapientiae, de vitae refrigerio prodeuntes. Super quem, ait Verbum vitae, requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? Denique Spiritus sanctus non incongrue Verbi glotta, id est lingua dicitur, unde et in igneis linguis super apostolos veniens, eis de Verbi sacramento exposuit quidquid ad doctrinae plenitudinem necessarium fuit. Quidquid enim obscuritatis sui abbreviatione Verbum incarnatum contraxerat, totum elucidavit magistra unctio Spiritus sancti, dum et tantae exinanitionis causas edocuit, et ad explicandum magisterium ineffabile linguas infantium erudivit. Unde et ipsum Verbum pro similitudine carnis peccati obscurum, pro brevitate corporis a suae majestatis immensitate contractum, de suo expositore loquens ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis . Si vis igitur intelligere Dei Verbum, si desideras ejus glottam legere et intelligere, Spiritum sanctum, humilitate opus est et quiete cum obedientia mandatorum. In omnibus requiem quaerit spiritus sapientiae, et humilitate quietem comparat, et quietem conscientiae mandatorum exsecutione defendit. Qui enim tremit verba Dei, ipsa timorate exsequitur. Porro in tali exsecutione tremor exsultationi miscetur: Unde David: Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore . Caeterum pius obedientiae labor perseveranti non completur instantia, nisi interim status rectitudinem mutabilium amor vanus et lubricus inquietet. Quieta denique opus est mente, ubi lucem sapientiae timor officiosus accendit. Non enim facile lucerna in vento accenditur, nec meretur tam aeris turbati commotio lumen serenitatis amictum. Necessaria est ergo humilitas quae ventosam excludat superbiam, et cordis aerem sereniori puritate tranquillet. Idonea est haec tranquillitas jubar divinae illustrationis suscipere, nec sedem illam refugit spiritus veritatis, cui verax humilitas requiem procuravit. Non hic radices mittit pullulans in omne malum cupiditas, non hic tumultuatur ambitio, non hic inimica pacis contentio locum habet, non hic superbiae trabes cordis obscurat oculum, non virtutis palliatione se latebrosa celat simulatio, non hic mollities cordis effeminati jactitat impudentiam, non superba divitiarum jactantia per extensa in perticis mutatoria gloriatur, non hic irritamentis gulae ventris procreatur ingluvies, nec ipsa ciborum intemperantia libidinis rabies excitatur. Sicut vitiis ita et divitiis abrenuntiat Verbi discipulus, cultor virtutis et paupertatis amator, non foedatur vitiis, non jocis dissolvitur, non marcet otiis, non in carnis desideriis aestuat, non deliciis affluit, non incumbit muneribus, non praedis inhiat, non praediis dilatandis insistit, considerans nimirum quam arcta et ardua est via quae ad vitam graditur, et angusta porta qua ingreditur. Prompto animo tribulationes amplectitur et angustias, totus cruci inhaerens non sine damno reputat quidquid ei crucis imaginem non repraesentat. Totus denique est in disciplina discipulus Verbi, ut ex ubere disciplinae humilietur ad timorem, ad scientiam erudiatur, et ad patientiam exerceatur, ad gloriam elimetur. Cum enim illud divinum recolit: Ego quos amo castigo, et arguo , eo se praesumit Dei filium, quo se sentit verberibus coelestis disciplinae subjectum. Non enim deest disciplina Verbi magisterio, nec disciplina est expers verberis cum trahat nomen a verbere Verbum Patris, quia et virga suae potestatis verberat aerias potestates, et per virgam de radice Jesse, ex qua cor paratum est, nostros correxit errores. Verbum enim incarnatum dum in carne sua verbera sustinuit, quae nobis debebantur, dum flagellis dorsum exposuit, suos imitatores ad disciplinae sufferentiam informavit. Disciplina quippe pacis nostrae est super eum, et livore ejus sanati sumus. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, quia, si supra dorsum ejus dorsum innocentiae fabricaverunt peccatores, debent corpus noxium corruptum vitiis flagellis subducere poenitentes. Inspiciamus, si placet, quot disciplinas innocentiae Verbum in passione susceperit, quarum procul dubio fidelis Verbi discipulus est imitator et praedicator existit. Septem sunt, ut considero, quarum primam sustinuit in flagellis, secundam in sputis, tertiam in colaphis, quartam in spinis, quintam in clavis, sextam in esca fellis, septimam in lanceatione lateris. In his septem disciplinis vere liberalibus tota patientiae Christianae prophetia consistit. Ecce proposui tibi speculum in quo te intuearis saepius, verius agnoscas, plenius accipias donum et gratiae formam et virtutis. Tuum scire, tuum sapere, totum in Jesu sit, ultra quem nil est appetendum, citra quem non animo consistendum. In ipso nimirum relucet paternae gloriae splendor, in ipso redundat Spiritus sancti unctio suavis: unde Christi nomine quo signatur, suos participes potens est insignire. Est enim Christus unctio infirmorum, aegrotantium salus, condimentum vitae, conscientiae illustratio, unctio misericordiae, pinguis suavitas bonitatis. Ipse est in peregrinatione viaticum, in certamine virtus, in triumpho victoria, in corona praemium, in repatriatione gloriae plenitudo. O super omnia et prae omnibus suavis repatriatio, in qua terminus miseriae ponitur, aspirat dies nescius noctis, risus laetificat qui non vertitur in dolorem! O jucunda temperies, in qua gloriae redivivum mortalitatis hiemem fugat, lacrymarum imbribus finem ponit, et aeternae renovationis immutatione coelis reflorentibus suavis illa in cymbalis bene sonantibus resonat cantilena: Hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt, etc. . Tunc intra abyssum luminis discipuli veritatis et aeternam de mortis evasione securitatem, et plenam de Dei visione laetitiam obtinebunt. Bonum est nos hic esse, nil amplius discere, non amplius quaerere aut volumus aut debemus. Ego quidem dabo finem sermoni, tu insiste orationi, et operi ut tecum obtinere valeam quod audisti. Amen, amen.
(Sap. XVIII) (Isa. LXVI.) (Joan. XVI) (Psal. II) (Apoc. III) (Cant. II)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
21
EPISTOLA XXI. AD AMICUM. Excusat se quominus adversus Judaeos scribat.
Dilecto suo, ADAM Perseniae dictus abbas, instanter et importune.
Petisti, frater charissime, ut tibi scribam aliquid quo et credentium fides firmari, et infidelium maxime Judaeorum possit pertinacia confutari. Verum cum multa sint penes me, quae huic petitioni tuae effectum invideant, tria sunt quae meis potissime in hac ratione conatibus obviare videntur. In primis videre mihi videor, quia pugnam istam contentioso magis animo, quam studio veritatis affectes; secundum, quia quemadmodum contentiosis veritas non elucet, ita nec nos ad contentionem quemquam armare verbis aliquibus decet: sicut enim contentiosi esse nolumus, sic nec contentiosos diligimus; multominus ad contentionem debemus inducere, aut operam impendere contendenti. Ut enim ait Paulus ad Timotheum: Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati . Tertium est quia, si id etiam pietatis studio quaereres, labor est prorsus inutilis de fide cum Judaeis contendere: quos Dei judicio internae constat caecitatis tenebras incurrisse. Incrassatum est quippe cor populi hujus, et, donec plenitudo gentium introeat, sicut in nocte, ita et in meridie palpabit, carnalis Israel sua infidelitate caecatus. Obduruit namque in silicem, licet carnalis sit, imo corde obcaluit in duritiam adamantis: unde per prophetam dicitur: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino . Sicut enim lapis adamas nulla pene scissione dissolvitur, sic Judaicae infidelitatis duritia nulla ratione vel auctoritate mollitur. Non est igitur impar caecitas cum illis habere de veritate conflictum, ubi conflictus nullum praevalet obtinere fructum. Sunt tamen plerique, qui non tam rerum examini, quam verborum certamini dantes operam, magis gloriantur de plausibus hominum vanis, quam de vivente judicio veritatis. Damnanda prorsus insania veritatis negotio in vitium vanitatis abuti. Vae illis qui veritatem de injustia detinent, qui ponunt lucem tenebras, qui de justitia inaniter disputant, qui vanitatis inania de soliditate fulciunt veritatis. Inimica plane veritati est vanitas, nec de jure potest confutanda vanitas inimicos revincere veritatis. Non decet igitur ut qui vanitati dat operam, incorruptae veritatis negotia pertractet. Veritas quippe est incorruptio et totius aequitatis splendor et linea, in quam omnis enormitas et tortitudo offendit. Absit ergo ne incorrupta veritas ad sui defensionem corruptoribus egeat! Magis in ipsos vanitatis invehitur sectatores. Veritas certe simplicitati amica est, et de humilitatis innocentia gloriatur. Non quaerit quae sua sunt, non affectat quae vana sunt, nec in mundi amatoribus locum habet. Coelestis nimirum sapientiae splendor est veritas, quam non assequuntur nisi pauperes spiritu. Quid igitur tibi et illi? Tu pelago vanitatis transmersus es, et submersus in diluvio aquarum multarum! et tu audes de veritatis splendoribus somniare? Nonnisi in populo honorificato haec sapientia radicavit. Longe est ista a curis curiae, ubi magis incuria pene incurabilis dominatur. Sub dominatione ista perit fides, et justitia exsulat, et veritatis illustratio cessit tenebris vitiorum, regimen istud sua Christum cruce spoliat, ut jam non re, sed solo nomine cruci militet Christianus. Cum his potius de fide disserendum est, qui Dei Filium habentes ostentui, Judaeorum facti participes, Christum iterum crucifigunt. His oppone te ipsum, si te fidei confitearis amicum, quia si fidei amicus es, qui pro ea decertare velis et valeas, procul dubio a te exsulat saeculi amor, qui Dei constituit te inimicum. Scriptum quippe est, quia qui voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur . O infelices animos qui coelestibus amicitiis amorem praeferunt terrenorum. Coeli et terrae Dominus universis praeferendus est, non modo verbo et lingua, sed opere et veritate diligendus. O animos a vera nobilitate degeneres, quae dum divinae similitudinis nihil commune cum terrenis faecibus habet, nec carnalis amoris amentiam comitatur! Cor nimirum sursum elevans, sidereis splendoribus inserit, nec divinae imaginis pulchritudinem intus patitur, deformitate foedari. Non hic avaritiae idololatria, non superbiae tumor, non libidinis foeda rabies, non malitiae horrenda caecitas ibi locum obtinent; tibi ex proposito divinae similitudinis dignitas conservatur. Honor iste non pascitur jocis, non otio solvitur, non induitur mollibus, non se cibis ingurgitat, non plausus hominum quaerit, non spectaculis delectatur, non hic schaccorum otiosa subtilitas mansueti cordis felix otium inquietat, non hic infelicis aleae ludus male redimit tempora, quae toties cum fastidio defluuntur, quoties sine sceleribus transiguntur. O curas hominum! O quantum est in rebus inane! O utinam sola esset in curis hominum vanitas, et non iniquitas se sociam faceret individuam vanitati! Imo certe iniquitatis mater vanitas, partuque vipereo iniquitatem vanitas parit. Genimina viperarum sunt haec, sed ab his liber est animus, qui ad usus debitos sola utitur ratione. Debitus enim rationis usus, quantum ad intelligentiam coelestium perficit, tantum a curis mortalium mens elongatur. In ratione quippe positus est divinae status imaginis, et similitudinis honor: unde jumentum sapit non hominem quoquam divertere extra lineas rationis. Per lineas enim rationis ducta et directa operatio, aut fidem ne moriatur custodit, aut jam mortuam ad vitam reducit: Fides enim sine operibus, mortua est . Unde non ibi dicenda ratio, ubi minime recta intentio reperitur; quia si de beneficio rationis fuerit intentio recta, rationabilia erunt opera procul dubio, quae, sicut dictum est, aut fidem mortuam poterunt suscitare, aut ne mori valeat providere. Moderamen igitur rationis affectibus nostris per Dei gratiam ordinem tribuit, sit virtutum materies, morum aequitas, disciplina operum, totius seminarium honestatis affectus enim animi circa rationem dispositi, virtutum effectus et nomina sortiuntur. Caeterum irrationabilis est vita, ubi ratio non erudit intentionem, ut recta sit; nec voluntatem afficit, ut sit pia; de eadem enim luce, incorporeae scilicet rationis, intentio illustratur ad rectitudinem, et exhilaratur ad pietatem voluntas. Verum haec in fidelium cordibus fiunt. Nam hujus gratiae penitus est expers infidelis: Sine fide enim impossibile est placere Deo . Et Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est . Sed nunquid fidelem dixerim, in quo fides est mortua, et qui fidei operibus contradicit? An non contradicit operibus, qui verbo confitetur se nosse Deum, factis autem negat? Non videtur fidem sapere, cujus animus incompositus, vultus turbidus, sermo insulsus, actus inhonestus, impudicus oculus, tactus illecebrosus, avidus vitii appetitus. In fide non regnat cupiditas, non tumultuatur ambitio, non elatio tumet, non ira fremit, non sordet luxuria, non ventris ingluvies porcum sapit. Qui talis est, fidelis non est, nec eum convenit fidei negotia pertractare. Quod si tua tibi conscientia perhibet testimonium, te hujusmodi subjectum pestibus, consulo tibi cum illis familiarem habere conflictum. Liberatus ab his, jungaris fidelium numero, potens etiam alios ad fidei regulam revocare. Melius pugnat pro fide operis unctio, quam sermo. Efficacius est exemplum boni operis ad persuadendum de fide, quam si pro fide in multiloquio disceptetur. Felix tamen doctrina oris, cum scientiae praeloquitur operatio! Felix in quo fides attestatur utrumque! Satage igitur honeste vivere, ut tua tibi fides ad justitiam reputetur. Tu enim te totum testimonio fidei debes, fidei quippe minister et Evangelii praeco factus es de jure et officio sacerdotis. Vide ne desit officio animi virtus, ne ad fidei defensionem vel praeconium minime idoneus habearis. Tunc enim fides est, quae te faciat virtutis participem, si fidem, et operis veritas, et decus castimoniae comitetur. Angelicae incorruptionis aemulare gloriam, quibus participatione nominis, officii sublimitas te conjunxit; scriptum quippe est in Malachia: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, quia angelus Domini exercituum est . Custodi igitur a maliloquio labia tua, quibus concessum est de officio totius gratiae et efficaciae verba loqui. Non hoc certe concessum est angelis, nec hujus gloriae officium angelica natura meretur sacrosancta tractare mysteria, terribilia sacramenta conficere, non est spirituum, sed hominum, quos tanti gradus sublimare gloriae vocatio divina dignatur. Sacerdotibus quidem cooperantur angeli, nec omnino possunt deesse mysterio, ubi Rex angelorum inter manus hominis incomprehensibilia operatur. Quantum ergo putas sacrilegium os vanitati polluere et mendacio quod semel incorruptae consecratum est veritati? quo pacto de eodem fonte dulces et amarae aquae possunt effluere, eademque labia veritatis deformari eloquio falsitatis? diffusa est gratia in labiis tuis, totiesque erit lac et mel sub lingua tua, quoties illa ad mysteriorum efficaciam pronuntias verba. Mel, inquam, et lac sub lingua tua, quoties ad prolationem tuam sub visibilibus speciebus Deum hominem constituunt verba illa. Verba nosti Tremenda est sacrosancta eorum prolatio, et vis incomprehensibilis mysterii efficax, quae sacerdotum ministerio sunt concessa divinitus. Quo igitur pacto erit sub labiis tuis labor et dolor et venenum aspidum, cum tanta tamen possit in labiis tuis verborum vis? A multiloquio igitur et vaniloquio, a stultiloquio et turpiloquio, et falsiloquio et maliloquio, debes os tuum compescere, quia coelestibus consecratum mysteriis constat esse. O quam puro corde, quam mundis manibus, quam simplicibus oculis, illa actio exsequenda est, in qua agitur de Virginis partu, de Agni passione, de redemptione hominum, de criminum indulgentia, de virtutum plenitudine, de laetitia angelorum! Quis tibi es et qualis, ubi inter manus tuas Virgo de Spiritu sancto concipit, cum te proferente verba mysterii illibata, visibilis oblationis substantia in divinae carnis substantiam transit? Quo pacto ad vanitatis superflua, ad materiam petulantiae, ad fomenta libidinum, illos oculos ex proposito vertis, quibus et virginei partus munditiam et Dominicae passionis innocentiam in tuis fieri manibus intueris? Qua fronte audes tuis digitis inhonesta tangere, quibus tractas honestatis auctorem, amatorem innocentiae, gratiae largitorem? Manus tuae sanguine plenae sunt, et ad candidissimam sindonem Dominicae carnis eas mittere non formidas? Vide, fili, ne si te rapacitas avaritiae forte lupum fecerit, Agnus fugiat potius quam exspectet: et revera lupi praesentiam agni teneritudo non sustinet: sicut nec milvii ingluviem gallinae pullus; sic nec accipitris rapacitatem columba. Et quidem non ex metu Agni haec fuga agitur, nec in veritate suae carnis praesentiam etiam pessimis denegat, sed eos fugit quando ad perniciem et ad judicium se sumi a talibus sinit. Magis ex praesentia lupi Agnus occiditur, cum indigne accipiens, vel inhoneste conficiens, reus Dominici corporis et sanguinis invenitur. Quomodo ergo, qui talis est, Judaeorum infidelitatem redarguit, et de reatu Dominicae mortis convincit, qui sacramenta indigne accipiens, ejusdem se culpa reatus involvit? Et illi quidem, si cognovissent, nunquam gloriae Dominum crucifixissent. Tu cognoscis et occidis, quoties reus corporis et sanguinis ejus indigne accipiendo efficeris. Longe exsecrabilius est viventem et regnantem in saecula iterum male vivendo crucifigere, quam cum in mortalem adhuc et humanum subjectum indigentiis Judaeus nesciens voluit desaevire. Deterior fidei hostis est falsus Christianus, sciens et persequens, quam Judaeus persequens et ignorans; sed intra fidei sinum nullus malo atrocior sacerdote, qui non mala ignorantia, sed avaritia Christum persequitur, cui tanto debuerat familiarius obsequi, cohaerere firmius, ministrare fidelius, quanto se dignantius et mirabilius credit illi. Verum , sacerdotes nostri temporis ita se vitiis armaverunt in Christum, in ipsum potius quam pro illo conjurasse videantur. Arma ferunt in ipsum, qui pro ipso pugnare debuerant; et virginem ejus, hoc est Ecclesiam, sicut ait Propheta, constuprantes, usque ad verticem corruperunt. Denique vita eorum facta est omnibus exemplar malitiae, sentina criminum, spectaculum ignominiae, ambitionis materies, et totius aversionis forma deformis: quorum est inexplebilis et inexplicabilis avaritia, libido insatiabilis, ambitio infinita. Simonem nimirum et Giezi imitantes, domum Dei in templum idoli infelici commercio mutaverunt. Avaritia enim, ut ait Apostolus, est idolorum servitus , cujus quaestum pietatem putantes, nullum admittere sacrilegium reverentur. Plus enim curant nummos quam animas, plus muros quam mutos, plus canes quam pauperes; plus denique carnis suae quos de fornicatione suscipiunt, quam matris Ecclesiae filios, quibus praeesse et prodesse tenentur. O infelices istos, qui de suo volentes honorari ministerio, ipsum omnimodis ministerium inhonorant! Jam enim vituperatur eorum ministerium, dum per illud, non Christo, sed sibi ministrant, satagentes ex fructu officii suae satisfacere voluptati. Se crucis Christi servos fatentur, dummodo ex illa emolumentum carnale suscipiant; sed beatam sequi crucis ignominiam erubescunt. Sic cruci serviunt, ut non crucem sentiant, cum potius sub obtentu crucis, de crucis beneficio carnis luxuriam et mollia voluptatum consectantur. O saeculis omnibus detestanda abusio! ideo colere crucem, ut habeas unde vaces illecebris, unde sumas velamen malitiae libertatem. In cruce Christi et crucis obsequio summa et sola libertas est; sed quibus cordi unctio est, et veritas in affectu. Caeterum amatores saeculi, contemptores coelestium, plerumque dum exsequuntur omne quod pium est, de crucis titulo se tuentur; caeci enim sacerdotis officium, nisi cruci militat: tu tamen videris utrum verum redoleas sacerdotem. Bonus sacerdos est in quo commendat dignitatem ordinis ordinatae studium actionis. Bonus sacerdos est qui non modo Patri immolat Filium, sed semper satagit immolare seipsum, alioquin quomodo comedit, vel immolat agnum, qui nec Aegyptum deserit, nec renes accingit? Hebraeis tantum et egredientibus de Aegypto licet agnum immolare paschalem. Non est Aegypti sacrificium istud, quin potius agnum vel ovem edere dedignantur. Aegyptius est saecularis, quem delectant peccatorum tenebrae, cui placet Pharaonis damnatio, cui cordi est in luto et latere occupatio. Aegyptus tenebrae sonat, Pharao dissipatio, lutum et voluptatum mollities, quam in lateris duritiam consuetudo convertit. Non ista agentibus agnum immolare praecipitur, sed Israelitae ad solitudinem festinanti; renes accingit continentia, de tenebris educunt veritas et sinceritas, generatque poenitentiae amaritudinem lactuca agrestis. Vide igitur, tu qui Agnum immolas, utrum exeas de Aegypto. Quod si revera egrederis, immola reverenter. Non debet deesse immolatis renibus castitatis cinctorium, nec manibus fidei baculus, nec pedibus exemplorum calceamenta sanctorum. Pedes affectus sunt, manus opera, quorum utraque munienda sunt, affectus exemplis de imitatione sanctorum, opera fide ad eruditionem malorum multorum. Si haec tibi defuerint, et tamen ab Agni immolatione non temperas, non es Israëlita, sed Aegyptius; non es fidelis, sed apostata; non es sacerdos, sed sacrilegus; non es defensor fidei, sed offensor. Caeterum, quid tibi dicam de blasphemiis, quae de tuis toties sonare labiis audiuntur? Quia enim tu jurationem putas, et ex populari temeritate vertisti in consuetudinem, nos blasphemiam esse docemus et dicimus, et credimus. Certe cum verba sacerdotis, aut vera sint, aut sacrilega, toties nomen Dei sui in vanum assumere, non est jurare, sed blasphemare. Quid illud est quod sacrilego ore, corde tam impuro, tam incircumcisis labiis, etiam inter actus diabolicos beata Jesu membra in jurandi, imo in blasphemandi consuetudinem adducuntur! Non est hoc humanum, sed prorsus diabolicum, perditae mentis homines, sub obtentu juramenti impiis garrire vocibus quod totis tremebundum cordibus, totis visceribus est amandum. Non audet, nec potest ipse diabolus in Christi majestatem delinquere, nec tantum excedere potuit in Christum Judaïca quidem ignorantia, quantummodo in ipsum infelicissimi Christiani delinquunt. Si nosset diabolus, si nosset Judaeus, Domino gloriae pepercissent. Christianus credit, et despicit, agnoscit et abjicit, adorat et blasphemat, orat et impugnat. Age igitur pro fide tua, pro officio tuo, ut omittens interim disputare cum Judaeis superflue, quia nec ad te pertinet, deteriores illis fidei tuae domesticos verbo et vita instruas Christianos.
(II Tim. II) (Jer. XVII) (Jac. IV) (PERS. Sat. I.) (Jac. II) (Hebr. II) (Rom. XIV) (Malach. II) (quod sine gemitu dicendum non est) (Jer. II.) (Col. III)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
22
EPISTOLA XXII. AD AGNETEM VIRGINEM. Litteris mandat quae in conventu virginum palam disputaverat. (Ex ms. B. Mariae de Misericordia Dei et Clarevallensi.)
AGNETI virgini Christi, frater ADAM dictus abbas Perseniae, inter virgines prudentes deputari.
Tanti mihi est, filia, in amore Christi amor tuus, ut sicut non possum negare quod postulas, ita nullatenus volui petita differre. Adeo praeceps est amor sanctus in omne quod virtutis est, ut, dum semper spiritualium suspirat ad incrementa profectuum, indesinenter aliquid sibi providet incentivum. Verum mirum in modum amori sancto sic proficere, languere est, et quo amplius in desiderium virtutis extenditur ardor cordis, eo magis mens a se deficiens proficit in Deum ex desiderio liquefacta amoris. Utinam languidulam te amor iste reddiderit, et ad ignitum eloquium sponsi tui liquefacta sit anima tua, ut possis ex sententia animi dicere illud amantis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est . Tu igitur ex verbis meis accendi desiderans, petisti instantius, ut quae aliquando in conventu virginum, te praesente, ad ipsarum aedificationem disputaveram, traditum litteris recollectum breviter tibi transmittere non negarem. Verum cum tenor sermonis illius, aut ex toto, aut ex parte maxima elapsus sit, cum eadem mihi sit materies et causa eadem, te orante, aderit idem spiritus qui de eodem capitulo, et si forte non eadem, dabit tamen non diversa sentire. Capitulum est ut recolis: Domine, bonum est nos hic esse . Quis hoc dicit? amicus sponsi et sponsae custos Petrus, eo in Christo solidus, quo Christum specialius amans totus erat amoris flamma ignitus. Et revera quid melius, quam amatorem amoris in amore incorruptionis persistere; et non solum fidei oculo incommutabilem pulchritudinem intueri, sed etiam certissimae spei brachiis amplexus stringere, purissimae affectionis tenera miscere oscula, confabulationibus sinceri cordis sponsum vel interpellare praesentem, vel invitare absentem? Sponsus quippe virginum fons amoris est, dulcedinis pelagus, abyssus gloriae, unica amantium consolatio: qui cum fideli sponsae semper sit majestate praesentissimus, dilectione proximus, quamdam tamen ejus absentiam indicat crucians et liquefaciens animam inexstinguibilis desiderii effectus; mens puri amoris desiderio liquefacta dum tota suspenditur, ad plenariae gaudium consolationis, molestissime tolerat dispendia dilationis. Dum defectibus tamen suis reputat, quia non apprehendit quod amat, eo subtilius in amoris desiderium proficit, quo ex defectu suo se humilians ex consideratione propriae infirmitatis sui sublimitatem attendit amoris. Ex hoc Verbi sponsa talibus constricta articulis, mandat dilecto per nuntium quod amore langueat, quod absentis anxietur desiderio, quod amabile vulnus charitatis sustinere non praevalet, nisi se speciosus forma prae filiis hominum Sponsus per praesentiam manifestet. Inde jam sequens Agnum quocunque ierit, pascens cum eo, et cubans in meridie, non jam ei tanquam absenti nuntios dirigit; sed oculo ad oculum videns, et facie ad faciem colloquens, exclamat et dicit: Domine, bonum est nos hic esse. Ac si dicat: Jam non amore langueo de absentia tui; jam non me cruciat vis dilati desiderii, sed in tui praesentia, tota per amorem convalui, quia habere tui praesentiam, non languere, sed sanari est. Felices tamen, et multum felices sunt, qui ex tali languore deficiunt, quia nulla est animae medicina, quae languoris hujus desideriis non fuerit liquefacta. O quam salubris est languor iste, quam satians et reficiens Sponsi desiderium, quam longe est a salute, quae hac vulnerata non fuerit charitate! Sed hoc melius experitur sponsa, quam servus. Illa quippe quo tenerius diligitur, eo securius atque secretius de familiari contubernio gloriatur. Sponsa nimirum in cubiculi secreta admittitur, et inter arcana tori maritalis solemnia sponso munda et ineffabili commistione unitur. Ex hoc jam de Spiritu sancto concipiens, vernat et virginat virtutum sobolem, bonorum operum procreat filios, id habens remedio in languore amoris, ut his fulciri floribus quaerat, et stipari talibus delectetur malis. Verum id languor agit amoris, ut per spiritum et desiderium sanitatis quam affert et offert Dei praesentia, sint et flores immarcescibiles et imputribilia poma. Flores enim in horto Sponsi sunt virtutes in desiderio animae, quos facit immarcescibiles, et charitas quae nunquam excidit, et desiderata aeternitas quae finem nescit. Caeterum mala, et per corticis colorem, et granorum multitudinem significant et multiplices carnis passiones in sanctis, et multiplicitatem bonorum operum in unione et ardore charitatis. Haec sponsa in se melius experitur et sentit, quippe quae, ut dictum est, intus admittitur, et eo ad divini consilii secretum purior pervenit, quo nudior ab integumentis carnalibus et corporis imaginibus incorruptae veritatis thalamum conjunctius subit. O quam ineffabilis est hujus copulae spiritalis oblectatio! ubi dum de medio tollitur quidquid carnis est, eo ad omne gaudium dilectum suum anima constrictius apprehendit, quo se nuditati innocentiae ejus incorruptae veritatis nuditas non abscondit. Sed si forte boni hujus interdum absentia sponsam languere fecerit, dum continue nabere desiderat quod semper habere non sufficit, dum differtur inconsolabiliter quod immobiliter appetit, tunc interim fulciri floribus quaerit, quia aut de intellectibus Scripturarum, aut de exemplis sanctorum, aut de innocentia actuum spiritualium, aut certe de profectibus aliorum se pro tempore consolatur et pascit: Fulcite me, inquiens, floribus, stipate me malis, quia amore langueo , tanquam dicat: Quoniam de dilecti absentia crucior, quia interim amabili ejus praesentia frui non mereor, forte si fuero fulcita floribus, si fuerit lectulus noster floridus, per florum redolentiam mihi restituetur dilectus. Et haec quidem sponsa. Quid autem servus? vix in vestibulo stare permittitur, admittitur nunquam, ejicitur saepius, crebrius vapulat, quippe quem timor foris portandis hominibus deputat, et propriae conscientiae reatus flagellat. Ejice, ait Scriptura, ancillam et filium ejus ; ideo servum, quia ancillae filium; ideo ejectum, quia servum, quia servus non manet in domo in aeternum. Ego, ego ille infelix sum, a quo tu non ancilla, sed Domini mei sponsa, et ideo domina mea de amore Sponsi requiris, quem si tamen divini contractus jura non violas, per te melius sentis, apprehendis tenerius, oblectabilius experiris. Quo ergo pacto, tam leviter de cubiculo Sponsi egrederis, et de interioribus tuis foris servum Sponsi tui consulis, praesertim cum nesciat servus quid faciat dominus ejus? Intus, intus, bone JESU, quaereris melius, inveniris citius, teneris strictius, dulcius oscularis. Cum te osculato Agnes Agni sponsa, quia diffusa est gratia in labiis tuis, jubilare poterit, et epithalamium illud sacrae virginis Agnetis psallere: Mel et lac ex ejus ore suscepi , et: Sanguis ejus ornavit genas meas.--Revertere ergo, revertere, Sulamitis, revertere, revertere, ut intueamur te . Discurre per hortum conclusum, et scito in cubilibus et in hortis aromatum tuum deliciari dilectum. Quam speciosa facta es et suavis in deliciis tuis, si foedera coelestis matrimonii illibata custodis! si candorem suum immarcescibiliter retinet odor lilii virginalis, si candori intermista virgineo genas animae tuae rosa purpurat castitatis! Talem pulchritudinem in genis animae quaerit, qui scrutatur renes et corda. Quaerit ut tota pulchra sit amica ejus, quia ipse est speciosus forma, non solum prae filiis hominum, sed etiam prae vultibus angelorum. Quam elegans est facies sponsae! quam et candor virginalis innocentiae lacteam reddit, et verecundiae tenerioris rubor suffundit; alioquin imitatur pallorem candor, qui nullo rubore suffunditur, nec lilium castimoniae habet gratiam, quod non facibus amoris ignitur. Talis est dilectus tuus, candidus et rubicundus, quem et munditia virginei partus profert in lilium convallium, et roseus cruor ex inaestimabili charitate effusus in martyrum tinxit purpureum ornamentum. Cum igitur haec animadvertis et diligis, et introducta interius experiris, sive te languidam reddat, sive inebriet et absorbeat vis amoris, puto, exclamas et dicis: Domine, bonum est nos hic esse. Introducta quippe in cellam vinariam, ad Sponsi transfigurationem videndam proveheris, dum illic proficisceris proficis, sed dum proficis nescis. Quare hoc? Quia advertere profectus suos, et virtutes metiri, eo proximum est ruinae, quo superbiae est vicinum. Superbia enim, ut ait quidam sanctus, natione coelestis est, et de puritate virtutum impura elatio saepius exordium sumit. Utile est igitur in magnis et mirabilibus quasi nescire seipsum, ut quo amplius animum amoris pietas sursum elevat, eo amplius ex eodem amore ab omni tumore deficiens, ad humilitatis infima liquefiat. Hinc est quod Petrus cum in transfiguratione mira videret, mira cum dispensatione in tanta elevatus altitudine, quid loqueretur nesciret. Quid est igitur ex magnitudine amoris liquefactio cordis, nisi humilitas quae salubriter hominem a se deficere docet, cum eum charitas, aut ad profectum virtutum promovet, aut in perfectionis fastigio sublimem tenet. Liquefactionem vero humilitatis ad ignem sancti amoris devotionis lacrymae testantur foris. De caetero etiam in carne munda fit hortus irriguus, ubi tanto immarcescibilius vernat amoenitas virginitatis, quanto opportunius eum rigat intima aspersio divini roris. O virtutem humilitatis necessariam, quae, dum medium tenet hoc modo, moderatur singula; ut et candorem virgineum castiget verecundia, ne deformiter palleat; et charitati sollicite providet, ne de securitate oblita reverentiam per superbiam insolescat! His floribus ornandus est conscientiae lectulus, his floribus fulciendus est animus qui paratus est in montem ascendere ubi transfiguratur dilectus. Transfigurari enim necesse est ipsam animam, et peregrinam terrenae cupiditatis deponere formam, ut idonea sit transfigurantis sponsi secretam cernere claritatem. Hinc est quod Christus ascendens in montem ubi transfigurari debuit, tres tantum discipulos, Petrum scilicet, Jacobum et Joannem secum assumpsit. In Petro nota firmitatem perfecti amoris, plus enim caeteris Petrus amavit, et a firma petra ob fidei non fictae constantiam nomen traxit. Jacobus, qui interpretatur luctator sive supplantator, humilitatem significat, quae et vitia supplantat per innocentiam, et contra adversa luctatur per patientiam. Per Joannem exprimitur carnis integritas, quae hoc meretur privilegium, ut ad incorruptae veritatis provehatur secretum. Si flores istos de horto voluptatis decerpsisti, miris odoribus Sponsi gratiam oblectasti, revocasti absentem, praesentem fortiter tenuisti, et dixisti: Tenui eum, nec dimittam , et illud: Dilectus meus mihi, et ego illi . Ex hoc in illum transfigurata et configurata similitudini ejus cavere debes omnimodis, ut vultus tui amplius non sint in diversa mutati. Unitatis enim et indemnitatis amator est sponsus tuus, qui semper unus et idem permanens eo suspectam habet omnem varietatem, quia omnis pene varietas amica est mutabilitati, mutabilitas vanitati, vanitas falsitati, quam detestatur veritas Sponsi tui. Ex hoc eris videre idonea, quomodo resplendeat facies ejus sicut sol, intueri vestimenta ejus sicut nix, et a nube lucida obumbrari. De caetero si non ignoras te, sicut Petrus qui nesciebat quid diceret, scis et habes unde facias tria tabernacula: Sponso tuo unum, Moysi unum et Eliae unum. Quid enim est Sponsus tuus nisi amor aeternus? Hic pascat et cubet, et tabernaculum habeat in meridie, hoc est in fervore tuae charitatis. Moyses lator et zelator divinae legis significat scientiam vel zelum disciplinae regularis, cui tabernaculum est in fiscella scirpea, hoc est in tractabili et sine nodo iniquitatis conscientia humilis cordis. Per Eliam, qui et carne integer fuisse creditur, et ab Helios, hoc est a sole secundum aliquos nomen trahit, significatur veritas, vel evidentia operum lucis, quae quasi tabernaculum habent in candelabro excellentiae virginitatis. Splendoris intuitus in facie Sponsi est praemium et remuneratio charitatis interim de dilati desiderii suspensione languentis. Splendor et claritas niveae vestis est humilitatis gloria interim vilitate et extremitate gaudens. Obumbratio lucidae nubis est et hic protectio, et postmodum omnimoda liberatio virginitatis. Intra nubem istam receptae non nubent, neque nubentur. Tunc innixa super dilectum, sequetur Agnes Agnum quocunque ierit, et per itinera aeternitatis ejus deducta, de aeternitate amoris, secura dicet: Domine, bonum est nos hic esse. Cum illuc perveneris, et bene tibi fuerit, vide ne sis immemor meae infelicitatis, cum teneriori amplexu Sponsum strinxeris, suscipe apud eum causam servi, ut de vestibulo timoris in thalamum introducatur amoris. Ne invideas servo posse adoptari saltem in filium cum tibi sufficiat sponsae privilegium, ad laudem et gloriam Sponsi Ecclesiae, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
(Cant. V) (Matth. XVII) (Cant. II) (Genes. XXI) (Cant. IV) (Cant. VI) (Cant. III) (Cant. I)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
23
EPISTOLA XXIII. AD N. AMICUM SUUM. Agit de odio vitiorum, virtutis amore, et vanitatis contemptu.
Dilecto suo N., frater ADAM qualiscunque Perseniae abbas, verae philosophiae studiis insigniri.
De odio vitiorum, de virtutis amore, de mundanae vanitatis contemptu charitas imperat miscere colloquium cum amico. Amicum te, fili charissime, dixerim, non quia a te amari merear, sed quia in illum charitatis sinum te colligo, cujus latitudo neminem praetermittit. Charitatis nimirum amplitudinem mundi non superat latitudo. A sinu charitatis etiam inimicos diligere amicorum collectio non excludit. Nihil igitur charitate felicius, cui tamen est in vitia odium, in homines amor, in angelos transitus, desiderium in aeternis. Haec dissidentia unit, disjuncta compaginat, perversa corrigit, diligit bona, et optima quaeque custodit. Haec mihi te vinxit in spiritu, licet parum facie cognitum, divisum locis, conversatione alterum, professione diversum. Tu enim vivis in saeculo, in saeculo militas, ego saeculi rebus valefaciens, in tabernaculo claustri Christo proposui militare. De scientia animi loquor; nam te puto saeculum diligere, quem saecularibus video implicari negotiis, et ea quae mundi sunt studiosius actitare; ubi quippe est thesaurus hominis, ibi est et cor ejus. Quid igitur mirum, si laberis, qui labentibus inhaerens, ex desiderio eo impetu deorsum traheris, quo vana species rerum suos praecipitat amatores? Amare certe quae mundi sunt, est contempsisse coelestia, est inimicum fieri aeternorum. Ab internis exsulat bonis requisitor praesentium, nec dignus est amore opificis, qui ipsum opificem operi suo praeferre non novit: praeferre dico, non tantum rationis judicio, sed electione amoris. Amor iste beatum facit animum, cum illud amat quo spoliari non possit invitus; cum enim nil sit humana voluntate liberius, id solum non potest admittere, quandiu habere voluerit quo beata efficitur illo fruens. Appetendum est igitur, et quaerendum bonum illud, quo dum semel investita mens fuerit, non potest amittere, nisi volens. Quod si boni hujus investituram mens beata perseveranter tenuerit, etiam carnis suae cum fuerit devicta corruptio, et sopita omnis repugnantia in aeternam conferet transitum libertatem. O felicem transitum, unde nec libeat, nec liceat resilire! O bona aeternitatis possessio, quae nonnisi tribulationis transitoriae pretio comparatur! O felicis philosophiae insigne studium, ubi corpus omne mens inhians, in superna fastidit, et de servitute carnis quam conterit, veram carni et animae comparat libertatem! Quid enim carne moritura servilius? et tamen ordine praepostero liberioris naturae nobilem spiritum de communi obsequio cogimus famulari. Interim quippe in saeculi filiis rationis humanae captivatur nobilitas, ut mirum in modum obsequium irrationabile ratio carni deferat, et in obsequiis carnis suum astuta sit ministerium usurpare. Prudentiores quippe sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua, quia nimirum prudentior est ad malum ratio in secularibus sensualitati contra rationem supposita, quam sit ad bonum in spiritualibus viris, in quibus est carni suae jure praelata. Quid igitur ratione abuteris, et Creatoris imaginem, quae sola est ratio, irrationabili amore carnalium oblitteras et abradis? Similis certe similem quaerit, et vix in aliquo rerum genere haec regula fallitur, cum ad suum participium et ad suam similitudinem singula convertantur. Quo igitur pacto solus Creator in homine suam perdidit similitudinem, quam tam sibi dissimilem deformitas injustitiae reddit? Injustitiam sane dixerim eum, qui ad aeterna creatus est, ex desiderio remorari in temporalibus, cor in labentibus figere, et non potius reputare molestiam quod a vero lumine per interpositam carnis molestiam sicut per parietem retardatur. Quod si objectam parietis molestiam reputas, non densare lutum sed diruere, non augere sed minuere consilii erat. Certe amator aeternorum molestum carnis parietem, et si diruere non potest, fulcire refugit. Non ei honores accumulat, non quaerit reditus, non cibus ingurgitat, sed quod de necessitate exigitur, satagit temperantius indulgere. Quam longe est hoc philosophandi genus a dilectoribus saeculi, quorum deus venter est, qui quaestum existimant pietatem, qui damnum reputant non peccare. Hi sunt quibus virtus oneri, honori est vitium, qui paupertatem Jesu et crucis ignominiam abhorrentes, appetunt florere in saeculo, de ministerio sanctitatis. Utinam, fili charissime, ab his longe fieri velles, et tenere sanctorum itinera, quae a cruce non dubitas inchoare! In cathedra enim crucis philosophiae nostrae nos magister instituit, cujus qui noluerit sequi magisterium, omnimodis non poterit obtinere promissum. Ad hanc philosophiam te invitat anima mea, amor meus. Lege ergo, et perlege, et relege saepius hanc amoris epistolam, in qua etsi verba non sapiunt rhetorem, faucibus tamen cordis tui sincerae dilectionis repraesentent saporem. Vale, charissime, et si totum quod legis non peragis, volo te tamen correctius vivere quam vixisti. Vale.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
24
EPISTOLA XXIV. AD MAGISTRUM PHIDEBALON. Contra judices et jurisperitos saeculi.
Dilecto suo in Christo magistro PHIDEBALON, frater ADAM pauperum Perseniae servitor indignus, immaculatam legem Domini opere et veritate Justiniani legibus anteferre.
Licet bonam voluntatem tuam erga nos, fili charissime, palam sit ex litteris tuis agnoscere, evidentius tamen et efficacius de testimonio operis comprobatur integritas voluntatis. Familiaritatis certe meae seminarium, cujus per affectum, Deo monumentum praestante, copiosa seges exuberat, non a me fateor sumpsit initium; sed a te potius, qui gratuito tuae liberalitatis praeventu, te mihi prius incognito, et postmodum saepius semper in merito ad obsequii diligentiam alacriter obtulisti. Beneficia nimirum, quae accipientium merita praevolant, gratiora non immerito displicato merito judicantur: et certe quae de gratuito affectu prodeunt, fecundiori effectu dignum est compensari. Beneficia sane illa intelligo, quibus te mihi promptum et alacrem exhibuisti in salutationibus, affabilem in colloquiis, in negotiis familiarem, in dandis consiliis officiosum, devotum in exhibitione reverentiae, humanum in obsequiis, si quando in hospitio tuo sim receptus. Haec omnia sicut ex abundantia cordis emanasse non ambigo, sic non debeo per vitium ingratitudinis annullare. Ex his sollicitudini tuae datur patenter intelligi, me non posse non amare, quia meus es, et utinam te nulla mihi ratione praeripiant aut locorum distantia, aut diversitas studiorum? Difficile enim fieri solet, ut diu integer inter eos nexus amoris permaneat, quos disjungit institutio, intentio dividit, locus separat, disparat actio, propositum dissimile variat, studii dissidentia cohaerere non sinit. Tu siquidem pro amicitia saeculi inimicitias coelestes non metiris, tenens lutum, coeno inhians, incumbens carnalibus, mobilibus et transitoriis immota mente stabilique desiderio cohaesisti. Aliud mihi plane propositum intentioque longe dissimilis, qui, aspirante Deo, visibilia cuncta fastidiens, de felici et sola exspectatione gaudeo futurorum. Ibi verae scientiae infulget claritas, quam nulla dubietatis aut ignorantiae caligo confundit. Ibi plenae dulcedo sapientiae, quam nulla falsitas aut amaritudo desipere facit. Ibi jucunda sempiterni veris temperies exhaustam plenitudinem laetitiae securioris infundit. Ad hoc ducit, hoc tribuit divinae legis peritia, quae convertit animas, non subvertit. Juris hujus scientiam colonia Cisterciensis me docuit, ubi doctor et dator justitiae Christus de coelestis juris peritia suos instituit sectatores. Verum tu quia de terra es, aliter sapis, hujusque magnam sapientiam adhuc tibi non sapere mundanae sapientiae requisitio protestatur. Sed forte jactantiam reputas, et praesumptionis meae arguis, quia me praeter morem laudare videar, et te non verear increpare. Charitas, fateor, sic loqui imperat; et si vis veniam impetrare quam postulas, dabis et ipse veniam sic loquenti. Verus siquidem amor tam assentationis expers quam formidinis, sicut palpare non novit, sic nec parcere; sed tanto vehementius quanto confidentius invehitur in amicum. Igitur quisquis sis, quomodocunque te habeas, ego te pro parte mea non cessabo diligere, pro posse meo id satagens, ut sit amoris mei Christus in causa. O si tu in flammam meam oleum mitteres, et de tuis profectibus meae dilectionis augmenta penderent! o si virtuti animi dares operam, et mundanae vanitati valefaciens, postponeres contemnenda! o si tibi esset ratio, quae fidei radiis illustrata, omne quod facit injuriam juri, per judicii rectitudinem reprobaret, quia distortum est istud, et a regula juris et aequi resiliens homines hominum fieri judices, et pene universos videri contra justitiam conspirasse! Auctorem suum judicem saeculorum suo jure spoliant, et ausu temerario cujus judicium non possunt effugere, nituntur justitiam exturbare. Inde est quod corpus immunditiae, mentem superbiae jurisdictioni subjiciunt, et sub vitiorum tyrannide serviunt miserabiles, qui sub rege virtutum poterant regnare felices. Vides jam quia exsulat castitas, humilitas peregre abiit, recessit justitia, abfugit fides, refriguit charitas; et, iniquitatis ubique superabundante diluvio, intra domesticos coeli parietes veritas se recepit. Plangenda namque tempora nostra, delendique sunt generationis hujus homines, cui, cum fere omnes peritiam juris, vel quaerant, vel habeant, juris tamen observantiam parvipendunt. Judex saeculorum ubique injuriam patitur, nec de jurisperitis invenies aliquem, qui se in coelesti jam exhibeat advocatum. Omnes si dederint, etiam in injustis causis multos advocatos inveniunt: solus Christus, licet sit dator omnium, cum sit causa ejus justissima, habere aliquem non meretur. Ubique sponsa ejus opprimitur, blasphematur ipse ab omnibus, pauperes, orphani, viduae, praeda divitum facti sunt, nec illis, aut juris nostri peritia, aut legum subvenit disciplina, de inflante scientia soli inservitur quaestui, solumque ventosa loquacitas requirit commodum pecuniae vel honoris. Videmus ad jurisperitos dignitates et bona transire Ecclesiae, et mirum in modum, cum eos sequi Crucifixum pudeat, usurpare Crucifixi patrimonium non verentur. Exsecranda prorsus abusio, ut quanto in jure peritiores exstiterint, tanto inveniantur ad juris injuriam promptiores. Verborum cavillationibus potentes sunt, et docti ad subversionem judicii, aut impium justificare pro muneribus, aut de injustitia convincere innocentem. Utinam tu, charissime, ob juris observantiam, quaeras juris scientiam, ut cum de ademptione juris juste vixeris, in coelestis juris regulas offendere confundaris. Hoc erit oleum fluminis mei, ingerere de correctioris vitae profectibus, amori meo facere gaudium, qui propositum habeo de sola animarum salute laetari. Utinam tibi de appetenda animi virtute sit studium, quod facile contemptum mundi parere consuevit! Virtus quippe sic instituit sui possessoris animum, ut honores onera reputet, indignetur dignitatibus, mediocritatem suadeat, quae sanctae cognata est paupertatis. Circa hoc maxime viget virtutis moderatio, ut carnem compellat renuntiare voluptatibus, spirituique humiliter ancillari. Utinam status meus, pauperumque qui mecum militant studiis versetur vitalibus, ut et tu gaudeas, cum audieris, qui hujus rei notitiam inquirebas. Collaetamur quotidie, fili, fatigati pressuris ingentibus, et, sicut habet se mundana varietas, multo discrimini subjacemus. Transfretare quidem cupimus, sed in incertitudinis hujus pelago quotidiana tempestas exoritur, et nisi misericors Jesus manum piae ereptionis extenderit, vix ad portum poterimus enatare. Ecce ista est scientia permaxima; jamque dixi superius visibilia ista nobis esse contemptui, quia sunt periculo et labori. Confidimus tamen, quia qui dedit, etiam proposito militiae perseverantiam non negabit. Orationum nostrarum petisti suffragia, sed et rescriptum nostrum devote et humiliter postulasti: petitio tua in utroque effectum obtinuit, nisi quod litterae meae forsitan ad te gratiam non habebunt. Prolixus enim et durus sum quod utrumque lectorem solet offendere, nisi me apud amicum zelus charitatis excuset. Vale.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
25
EPISTOLA XXV. AD SANCTI MARTINI CULTORES. Probat sanctum Martinum apostolis similem congrue dici.
Omnibus B. Martini memoriam pie venerantibus, ADAM inter veneratores ejus exiguus, Patris ejusdem vestigiis inhaerere.
Plerosque scandalizari audio, quia Martinum nostrum parem apostolis cantet et glorietur Ecclesia, quae Martini laus fere ubique terrarum in ore resonat, maxime in illis locis, ubi celebrius et devotius ejus sanctitas honoratur: unde propositi mei est Martini confutare aemulos, obtrectatores persequi, ab eo utique implorans auxilii gratiam, a quo ille accipere meruit ut par esset et diceretur apostolis. Spiritualis quippe gratiae virum donatum gloria apostolis parificare potuit, et procul dubio parem fecit qui solus existens incomparabilis sine comparatione summus est, cujus pax exuberat omnem sensum. Caeterum ea quae infra eum sunt quantumlibet ea naturae suae dignitas vel bonitas Creatoris extulerit, non refugiunt paritatis consortium, et quia instituit Conditoris auctoritas, non invidet communio charitatis. Quid igitur ut Martinus par apostolis esset fieri potuit? An non potuit? Si non potuit, et limitibus quibusdam coangustatur Dei omnipotentia. Ubi est quod in Scripturis Deus omnipotens appellatur? An fortasse omnipotens Deus est, sed gratiae privilegium quo donavit apostolos, perfectis eorum sequacibus non voluit elargiri? Si autem, quia verum est, potuit facere omnipotens, ut qui perfectionem evangelicam bene vivendo tenuerant, aequalitatem gloriae quoque sortirentur, quid impedit Martinum ne gradus apostolici sublimitate donetur? An quia ad promerendam gratiae sufficientiam non accepit? An accepit quidem, sed apostolorum invidia, quod nefas est dicere, ei gloriae consortium denegavit? Quis vel hoc cogitare audeat? Et dicit fortasse aliquis, ideo Martinum non esse parem apostolis in gloria, quod eis fuerit inferior sanctitate. Unde hoc probas, quicunque hoc dicis? An inde sumis argumentum, quia apostoli prius electi, quod a Domino praesente per carnem vocati, quia apostoli antonomasia ab eo sunt appellati? Si hac de causa Martinus est eis inferior, quia nil horum habuit; ergo inferior et Paulus, quia et posterius ad fidem venit, et Dominum in carne mortali non vidit, nec ab eo apostolici nominis impositione honorari meruit sicut alii, de quibus scriptum est, quia eos apostolos nominavit . Quod si ideo apostolos praeferas, quia Dominum, antequam pateretur in carne, praesentem, et post resurrectionem sibi apparentem et colloquentem videre meruerunt, quod et multis aliis datum est, quia, teste apostolo Paulo, visus est plusquam quingentis fratribus; similiter certe et hoc Martinus assecutus est, quia nulli alii concessum legitur ut nondum renatus videre Christum Dominum mereretur. O gloriosam cathecumeni nostri chlamydem, qua se tegi Christus non inglorium reputat , sed longe renati fides gloriosior, qui Christo nil quod peteret denegavit! Nam si quis contendat de miraculis, praeferrique apostolos velit in virtutibus, totus exclamat orbis Martino testimonium praebens, plura eum, imo in eo Christum signa fecisse, quam de aliquo unquam aliqua scriptura authentica protestetur. Denique si quis objiciat, quia in umbra Petri ponebantur infirmi, et sanabantur; et nos de stramine in quo jacebat Martinus legimus frequenter factas fuisse virtutes. Plus est sane vile stramen, absente Martino, operari virtutem, quam umbram Petri, quia sine Petri praesentia non potuit fieri praestare remedium infirmanti. Verum sine Christo, nec potuit Petrus praesens, nec Martinus absens virtutis aliquid fecit. Mira quidem haec sunt, et digna omni admiratione miracula, vel umbram Petri sub ejus praesentia, vel in absentia Martini paleas in quibus jacuerat Martinus operari mirabilia; sed longe mirabiliora, et in solo Martino eminentia reperimus. Contigit nonnunquam ut, eo festinante ad visitandum infirmum aliquem, priusquam medietatem confecisset itineris, advenientis virtutem sensisse aegrotum, venienti obviam processisse incolumem. Satis esset languenti, ad recuperandam salutem, non solum pervenisse, sed velut iter inchoandi, veniendi inchoasse Martinum. Hoc de Evantio avunculo suo Severus Sulpitius protestatur. In apostolis fortasse aliquis praerogativam martyrii anteponit? Martinus autem per effusionem sanguinis martyr non fuit, nisi quod tota vita ejus martyrium fuit. Apostolos certe, et voluntas et temporis necessitas fecit martyres, sed quid proprie hujus gloriae Martinus perdere debuit, cui etsi temporis necessitas non obtulit gladium persecutoris, a corde tamen ejus voluntas non defuit passionis. Non caret gloria martyrii, quem constat desiderio martyrem extitisse: alioquin Joanni apostolo, quia vitam supplicium non extorsit, martyrii negatur gloria, cum tamen testatur Veritas quod sit suum calicem bibiturus. Hunc procul dubio calicem Martinus passionis bibit, qui per innumeras incredibilis abstinentiae cruces seipsum voluntarie macerans, in cinere et cilicio testis Jesu invictissimus spiritum exhalavit. Si ergo Martinus, quantum in ipso erat, martyr fuit apud eum qui de voluntatibus judicat, non habebit facti pondus sanctissimae efficacia voluntatis, praesertim cum omne hominis meritum in bona voluntate consistat? Non enim opera hominis merita ejus sunt, sed signa meritorum; quanquam et si perfectionem colligamus ex operibus, nemo Martino praefertur. Si forte ideo quis inferiorem judicet apostolis Martinum, quia illi fuerunt principes populorum, doctores orbis, fundamenta Ecclesiae et fundatores, primi eruditores fidelium, tanquam qui in schola Christi teneant magistralis cathedrae dignitatem: unde nec ratio patitur magistris aequari discipulos, maxime cum magister et omnium Dominus dicat: Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum . Quid igitur? Quia summi Magistri prohibet auctoritas magistro discipulum praeferri ideo posse, negat posse aequari. Attende quod sequitur: Sufficit discipulo ut sit, inquit, sicut magister ejus . Ecce discipulis magistri aequalitas non negatur, si tamen perfectionem magistri per imitationis studium discipulus aemuletur. Cum ergo perfectus discipulorum apostolorum discipulus Martinus, et gradu sacerdos apostolicus, et apostolicis actibus insignitus, et in operatione signorum pene fuerit plusquam apostolus; quid impedit ut paritatem gloriae non obtineat, quem per omnia vitae similitudo commendat? Quid ergo? Dum ista de Martino asserimus, sublimitati apostolicae derogamus? Absit! Apostolos magis pro nostra facultate extollimus, dum ad eorum imitationem, Martini perfectionem fieri non negamus. Verumtamen etsi non sit eis dispar gloria, quia non eis fuit dispar in vita, tamen secundum aliquid apostolica sublimitas antecellit: praecedit sicut causa effectum, sicut materia materiatum, et sicut principium est prius eis quae ex eo inchoant esse suum. Unde quoniam apostolica doctrina causa, et materies, et principium est fidei disciplinae et religionis in patribus, ut hoc debet et potest praeferri omnibus, non tamen ideo, vel meritis, vel gloria praeeminet universis. Quo enim pacto apostolis pares non sunt, qui similem apostolis vitam ducunt, paria miracula faciunt, pariter judicabunt, pariter regnabunt, pariter unum denarium propter unum unius vineae laborem habebunt? Hoc solum interest, quod in erogatione denarii, non est apud Patremfamilias personarum acceptio; sed fiunt novissimi primi, et primi novissimi; nec est inter accipientes invidia, nec jactantia meritorum. Quomodo ergo Martinum esse apostolis parem invides, cum tanta sit dispensatoris veritas, tanta accipientium charitas, ut qui fuit in labore novissimus, inveniatur in acceptione denarii primus? Erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi. An oculus tuus nequam est , quia bonus est dispensator praemii, quia tale est remuneratoris beneplacitum, ut cum omnes ejusdem acceptione parificentur denarii, primo tamen remunerentur novissimi, quam primi. Quae potest inter eos esse disparitas, quibus par idemque denarius erogatur? Certe quamvis sit inter electos dispar claritas, quia stella a stella differt in claritate; est tamen in dispari claritate par gaudium, cum sit Deus omnia in omnibus. Quod si omnium electorum, quantumlibet meritis differant, ea est paritas, ut unum idemque sit omnibus in consummatione charitatis, in visione Conditoris, in aeternitate immortalitatis gaudium, quid putas gloriae prae caeteris Martinus obtinuit, quem apostolorum vestigiis inhaerentem perfectio apostolica, virtutum praerogativa, signorum potentia, prae caeteris illustravit? Quod si ea quae prosecutus sum assertioni morum non sufficiunt, jam deinde proponatur aliquid ex quo manifestum sit perfectioni apostolicae non imparem esse Martinum. Certe Spiritus sanctus apostolis et apostolorum imitatoribus datus est; sed eo modo quo super apostolos venit, nunquam vel raro in aliquem sanctorum descendit. At qui super apostolos visibiliter in igne apparuit: se quoque visibili specie et potentia in globo igneo super Martini caput, dum sacramenta offerret, ostendit: qui, etsi variis loqui linguis quia necesse non erat, Martino non contulit; ita tamen singularis flamma divini amoris ignivit eum, ut et vivens in corpore, per cordis charitatem totus igneus esset; et postquam migravit a corpore, aliquoties totus igneus visibiliter appareret. Hinc est quod Trojano Sactonensi episcopo in igne ostensus est, et ad exsequias Pelagiae matris Aredii abbatis globus igneus totam illustrans ecclesiam de coelo venit, clamantibus energumenis, ad defunctae exsequias pervenisse Martinum. Non dissimiliter Gregorio Turonensi ejus reliquias in Novam basilicam inferenti apparuit. Brachio etiam vir quidam oratorium ingrediens, globum igneum per ecclesiae superiora discurrere saepius videre consuevit. Non est igitur haereticum confiteri virum apostolicum per omnia ad apostolicae paritatis consortium sublimari. Qui ergo ex ignorantia Martini meritis detrahit, intueatur, legat et discat Dominum non solum de apostolis, sed etiam apostolorum imitatoribus dixisse: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus . Quid est ubi ego sum, nisi qualis ego sum? ac si dicat: Volo ut ad similitudinem gloriae, quam ego habeo per naturam, perveniant ministri mei per gratiam. Inde scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est . Quid igitur an soli apostoli ministri Christi sunt? An non Christi minister et Martinus, et ipse inter perfectos perfectissimus? Si ergo ministri Christi Christo in gloria similes sunt, et per hoc pares sunt, quo pacto inter ministros Christi paritas esse non potest? Quod si aliquis ex invidia Martini titulos derogat, corrigatur; alioquin potens est Deus Martini, in Martino mirabilia faciens, ulcisci sanctum suum, et temerariae assertioni finem imponere, praesertim cum sit tibi melior pia dubitatio de occultis, quam litigiosa contentio de incertis. Venerare itaque de caetero Martinum, qui ei hactenus, aut ignorando, aut invidendo detraxeras: et ne diffitearis apostolis parem, quem etiam Christo esse non dubitas in gloria similem, si tamen verum tibi dixisse videtur, qui ait: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Hic interventu Martini opus est, ut qui Christo similis, ac per hoc non dispar esse apostolis, apostolice vivendo, Christum imitando, Christo donante, promeruit, nobis adhuc in dissimilitudinis regione viventibus impetret veniam, reducat ad gratiam, praesentet ad gloriam, quam cum Christo habet, a Christo qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(Luc. VI) (Luc. VI) (ibid.) (Matth. XIX) (Joan. XII) (I Joan. III) (Ibid.)
[ Edit. gloriam reputat] [umbram] [ Edit. propter hoc] [ Edit. aequalitatem]
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
26
EPISTOLA XXVI. AD R. ABBATEM DE VERNUSIA. Informat eum de poenitentia seu de confessione.
Domino et amico suo venerabili R. abbati de Vernusia, frater ADAM omnium monachorum minimus, eis in Vernusia vernare floribus quos non vitiorum flamma defloret.
Rogasti me saepius, amantissime, ut de poenitentia tibi aliquid scriberem, quod me fateor facturum promisi. Verum dum vires pensarem, dum metirer ingenium, poenitere me coepit obligationis meae et suscepti oneris, quod portare non possem. Eligebam magis siquidem in defectu meo verecundiam pati, quam sub imposita sarcina periclitans temerarie incurrere praesumptionis discrimen. Ecce tu proposito meo impune obvias, quieti reniteris, mensuram cogis excedere: dumque rerum natura non habet, de vena tenui speras affluentiam fluentorum, et res quidem quam postulas utilis est valde et necessaria, major quam meis conatibus conveniat, exiguitati autem meae nimis difficilis et ardua supra modum; verumtamen, orante Christoque largiente auxilium, aggrediar loqui quod nescio, docere incipiam quod non didici, confidens quod vires quas imperitia denegat, et obediendi humilitas, et tua charitas et larga Dei benignitas ministrabunt. Universitatis Conditor sicut unus est omnium Dominus, sic unam fieri voluit omnium servitutem. Hebetato itaque ex lippitudine peccati humanae rationis oculo, cum jam non sufficeret creatura visibilis, et per substantiam carnis fieri voluit ut patriam spirituum jungeret corporum patriae. Ut utramque in unam rempublicam ordinaret, qui hujus reipublicae gubernator existens et dominus, sic superna contemperavit infimis, ut superioris patriae divitias terrenis communes faceret, et patriae inferioris inopiam de superioris abundantia relevaret. Majestas igitur imperatoria de coelestis aulae sublimibus, ad suae domus inferiora descendens, locum videlicet humanae habitationis pro tribunali carnis assumptae residens, tria proponit et proponi facit edicta. Primum edictum est sapientia; secundum est poenitentia, tertium est gloria. Primum proposuit hominem assumendo; secundum inter homines praedicando, tertium homines justificando. Edictum sapientiae sonuit de nube carnis, edictum poenitentiae de visceribus intonuit pietatis, edictum gloriae promulgat amplitudo divinae charitatis. Egrediamur jam in plateas Scripturarum, si forte audiamus ibi proponentes haec edicta praecones. Edictum sapientiae proponitur, cum Christus Dei virtus et Dei sapientia Mariae per angelum nuntiatur. Edictum poenitentiae promulgatur, dum veritas mendacis mundi malitiam arguens, humanum genus ad poenitentiam exhortatur. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum . Jam per sapientiam illustratis, jam per poenitentiam emendatis, edictum gloriae multifariae inculcatur, cum miraculorum operatione, corporis resurrectione, gloriosa ascensione Dei gloria manifestissime declaratur. Primo venire sapientiam oportuit, quae et mundi sapientiam fatuam faceret, et humanae menti suas tenebras indicaret. Hanc itaque ex vestigio sequitur prima. Dum enim sapientiae inflantis typus expellitur, mensque ad lucem divinae sapientiae seipsam conspicit, jam nimirum in turpitudinis suae usu confunditur, quae se ante male metiens pulchram sibi se mentiebatur. Ex hoc jam sibi displicet quae male sibi placet primitus, et cogitat eradere turpitudinem, quae nobiles illuminati cordis oculos offendit; hoc displicere est poenitere, poenitere corrigi, corrigi est justificari, justificari est ad gloriam reparari. Sapientia itaque homini suum languorem demonstrat, demonstratum poenitentia curat, sanatum et salvatum gloria in salute conservat. Lux sapientiae cor illustrans est Christi imitatio, dum in Christi imitatione tanquam in speculo vitae nostrae vulnus conspicimus, quid in nobis reprehensibile, quid correctione dignum sit invenimus. Nunc igitur quia primum regis nostri edictum audivimus, ad tonantem in Christo Dei sapientiam fide cucurrimus, quantisque subjaceat malis vita nostra, ipso nos docente, didicimus. Quid restat, nisi ut curari valeat languor noster, poenitentiae remedium assumamus? Unde quia naufragium passis loquimur, quid sit, ubi sit, qualiter inveniri possit portus poenitentiae, quantum Deus donaverit disputemus? Poenitentia cognoscentis seipsum dolor est animi, qui cum emendationis proposito plangit, et persequitur quidquid in se Deo noverit displicere. Dolere nimirum non potest, nisi is prius ex vera sui cognitione sibi ipsi viluerit? Vilescere non potest, nisi noverit se; se nosse non potest, nisi ad lucem venerit; ad lucem non veniet, nisi Dei sapientiam, hoc est Christum vitae humanae speculum et fide et imitatione secutus fuerit; sed nec sequi potest, nisi liberum arbitrium praevenerit gratia Redemptoris. Respectus itaque gratiae generat in corde humilitatem, humilitas dolorem. Humilitas quippe est virtus, qua homo verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, cui contrarium operatur superbia, per quam homo supra se elatus, dum propriam excellentiam inordinate diligit, majorem se quam sit mentitur. Dolor itaque cordis quo poenitet hominem quod peccaverit, punit in homine quidquid a veritatis linea distortum reperit, et ferens in manu sua radium illustrantem, de respectu gratiae miserentis accensum, per omnes angulos cordis, sedulus malitiae persecutor discurrit, nec solum portat secum radium cognitionis, sed et stimulum compunctionis, et malleum contritionis. Dolor nimirum poenitentiae circa animae vulnera morem medici gerens, primo cor pungit, secundo conterit, tertio ungit. In pungendo acuitur, in conterendo malleo ferit, in ungendo emplastrum apponit. Primo ergo compunctionem, secundo contritionem, tertio devotionem operatur. Videamus quibus jam stimulis cordis punctio sive compunctio fiat. Poenitentia certe triplici aculeo cor pungit, ut non simpliciter pungi, sed compungi, hoc est ex omni parte pungi dicatur. Primus est pudor oriens ex considerata turpitudine operis; secundus anxietas quam parit offensa multiplex Creatoris; tertius formido poenae infernalis. Confunditur ergo, quia turpiter egit; anxie dolet, quia benignitatem Dei male vivendo exacerbavit; et quia malorum ultor est Deus, vehementer expavescit. Putasne, elicietur sanguis, nisi tot stimuli cordi altius infigantur? Sanguinem puncti cordis intellige lacrymas apparentes in oculis. Pennatae sunt lacrymae istae, nil in se habentes carnalis ponderis miro divinae sapientiae artificio statim de corde ascendunt ad oculos, et de oculis volant ad coelum. Vis videre quod volant ad coelum? Regem saeculorum attende, quid dicat: Gaudium est, ait, angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente . Quam impetuosa est aqua de abysso cordis erumpens! uno eodemque momento animam lavat, oculos rigat, coelos pulsat, laetificat angelos, spoliat inferos; quia, sicut per compunctionis lacrymas flamma divini amoris accenditur, sic flammae inferi exstinguuntur. Hujus itaque fluminis impetus laetificat civitatem Dei, dum beati cives supernae Jerusalem poenitentium lacrymis delectantur. Adeo, inquam, impetuosus est torrens compunctionis, ut Deum commoveat, animae sordes amoveat, et linguam moveat ad cordis accusationem, ad peccati exprobrationem, ad oris confessionem in facie sacerdotis. Certe lacrymae istae amarae sunt et dulces, et per hoc efficaces: amarae sunt, in quantum eas extorquet vehementis doloris violentia; dulces sunt, in quantum ex eis speratur indulgentia. Sic sic necesse est ut antidoto amaritudinis sanetur venenum ex parte delectationis. Vidisti quid sit actus compunctionis, vide et malleum contritionis; utrumque timor est, sed ex diverso respectu. Timor initialis acus est, sed malleus est timor perfectus. Acus initialis timoris pungendo, cor ad sanitatem aperit, et saniem insani tumoris emittit; malleus autem contritionis, dum cor penitus mundo mortuum reddit cum proposito non peccandi, etiam amorem mundi in corde occidit. Initialis itaque timor in corde generat odium mali, et ex parte amorem boni. Perfectus timor facit ex integro contemnere mundum, et toto desiderio sequi Christum. Quatuor sunt in quibus perfectus amor consistit, scilicet odium peccati, contemptus mundi, contemptus sui, amor solius Dei. Initiali timori sufficit odisse peccatum, diligere bonum; contemnere autem mundum, abnegare seipsum, nonnisi cordis est, cujus omnis grossitudo malleo perfecti timoris est attrita, ut dicere veraciter possit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Et iterum: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies ; quia conteritur, comminuitur, et redigitur in pulverem. Tunc cor in pulverem malleo contritionis redigitur, quando prorsus deposito tumore, homo se vere lutum existimat et fatetur. Pulvis est, sed quem non projicit ventus a facie terrae. Pulvis est, in quem spuit Jesus, et saliva sapientiae salutaris humectat. Pulvis iste de coelo pluvia devotionis infunditur, ne vento diabolici turbinis aliquatenus agitetur. Devotionis enim lacrymae de coelo sunt, quia non ex puteo extrahuntur tumoris, sed ex nube descendunt amoris. Puteus est timoris compunctio, nubes amoris est devotio. Ideo nubes est devotio, quia pluit, et umbram facit; pluit irriguum superius; umbram ne urat aestus facit. Irriguum superius est in lacrymis, quas scindit devota mens ex magnitudine amoris. Aestus est concupiscentia carnis. Igitur postquam mens fuerit initialis timoris acu perforata, et postmodum perfecti timoris malleo comminuta; tertio irrigui superioris imbribus irrigata, jam super se venientem bibens imbrem, generat herbam opportunam. Quid est hoc? statim veritas de terra cordis ideo fructuosi, quia devotionis imbre compluti exoritur. Ecce de bona terra fructus optimus. Fructus hic veritatis, est verax confessio criminis, confessio est voluntaria et verax accusatio animi et peccatorum ordinata manifestatio in facie sacerdotis; voluntaria, non tormentis extorta; ordinata, ut fiat cui debet, et de quibus debet. Illi tantum confiteri debes, qui in rebus hujusmodi super te acceperit potestatem, vel cui ipse permiserit. Tua enim confiteri debes, non aliena peccata, et ea simplicitate qua te fecisse commemoras, nil ex falsa humilitate adjiciens, nil ex fallaci justitia, vel ex inordinato pudore subtrahens. Timorate, non irreverenter; humiliter, non superbe; simpliciter, non jactanter; modeste, non procaciter; privatim, non publice; sacerdoti tuo tantum, non cuilibet; coram Deo, non coram hominibus est confessio facienda. Quocirca de quibusdam scriptum est: Quia peccatum suum sicut Sodomae praedicaverunt, non absconderunt . Notandum tria genera esse confitentium. Confitentur quidam non habentes propositum desistendi a peccatis; confitentur quidem alii propositum emendationis habentes, sed cum tempus tentationis advenerit minime persistentes; confitentur tertii, qui se quidem a peccatis continere proponunt, et per auxilium gratiae propositum ad finem perducunt. Eorum qui sine proposito emendationis sunt, alii propriam iniquitatem in tantum diligunt, ut nolint a peccato desistere, etiamsi possint; alii quidem vellent iniquitatem deserere; sed consuetudine peccati, quasi inviti retinentur in peccati oblectatione. Illi miseri, isti miserabiles; illi mortui Lazari et sepulti morte et sepultura signati, isti viventes sepulti sunt, qui, etsi quia inviti portant lapidem malae consuetudinis, sub lapide tamen vivunt per desiderium liberationis. Illi difficillime liberantur, pro eo quod exasperant in sepulcris. Exasperare in sepulcris, est teneri in profundo mortalis peccati, et tamen contemnere suscitari. Illi facilius et frequentius revocantur, quos etsi vinciens catena consuetae voluptatis fortiter ad interitum trahit, et fragilitas naturae proclivior, quia ad malum, ad mortem compellit, frequenter tamen ad cor redeunt. Saepe post tergum respiciunt, si forte respectum gratiae ejus qui educit vinctos in fortitudine sua, aliquatenus mereantur. Unde et in ipsis flagitiis positi, multa bona plerumque faciunt, operibus misericordiae insistunt, esurientes pascunt, nudos vestiunt, hospites colligunt, indigentibus officia humanitatis impendunt: a Deo, tam precibus, quam operibus implorantes, ut peccata sua quae nimis diligunt, quibus carnali voluptate contra conscientiam suam adhaeserunt, pro quibus ad mortem se pertrahiscunt, quae per se nullatenus deserere possunt, divina tandem inspiratione dexterae Excelsi mutatione per veram poenitentiam conversi relinquunt. Dicendum est istis, quia regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud ; et quia in revincenda consuetudine prava summa violentia opus est. Qui enim male blandientibus illecebris vim inferre, Deo auxiliante, noluerint, poterunt quandoque per Dei gratiam ad poenitentiae remedium de profundo iniquitatis emergere, et redire in gratiam Patris misericordiarum, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Alioquin si, quod absit! eos computrescentes in stercoribus suis hora mortis invenerit, eis utique et pro eis dolendum est; quoniam hinc male exeuntes, mala invenient, et quos diutius ad poenitentiam Dei pietas exspectavit, non conversos durius severitas divina condemnabit. Non confidant omnino in bonis operibus quae viventes inter etiam sua ipsa flagitia faciunt; quia, etsi nullum bonum irremuneratum, tamen non omne bonum meritum est ad salutem. Unde bonorum quae fecerunt, aut in vita sua a Deo receperunt temporalem retributionem, aut si post mortem reservata sunt, non erunt quidem remunerabilia ad salutem, sed ad aeternae poenae aliquantulam mitigationem. Vae illis qui in vita sua de bono opere quod fecerunt, receperunt mercedem suam! Receperunt autem multi, aut in salute corporis, aut in dono sapientiae litteralis, aut in divitiis, aut in quibuslibet aliis successibus terrenae et transitoriae felicitatis: quae etsi temporalia sint, et bonis malisque communia, tamen ab aeterno et justo Deo miseris mortalibus conceduntur. Diximus aliqua de his quorum voluntas in tantum captiva est, ut malae quidem consuetudinis patiantur tyrannidem; suam tamen rogant mutari in melius voluntatem, id est quodam modo volentes, dum et vellent nolle quae carnaliter volunt, et tamen carnali voluntati vim inferre non volunt. Sed quid dicendum est de illis qui, etsi malam voluntatem omnino se gerere norunt, velle tamen corrigere nolunt? qui in tantum proprias tenebras diligunt, ut non solum non velint corrigi, sed nec velint habere voluntatem hoc volendi. Talis voluntas diabolica est; diabolus enim non solum non habet voluntatem bonam, sed nec vellet habere. Verumtamen cum hoc in diabolo corrigi non possit, corrigi potest homo, quandiu vivit. Mutet voluntatem, et inveniet gratiam; imo ipsam voluntatem per gratiam immutari oportet. Verum cum sine gratia boni esse non possumus, non est tamen culpandus Deus, si gratiam noluerit elargiri. Si mali sumus, culpandi sumus; si boni, laudandi minime, quia a nobis non sumus quod boni sumus. Laudandus est Deus de bono nostro, non culpandus de malo; nos econtra de malo culpandi, sed de bono minime laudandi, quia a nobis malum quod sumus, a Deo autem quidquid boni in nobis, vel habere possumus vel habemus. Jam ad illud confitentium genus, qui cum emendationis proposito ad judicium sacerdotis accedunt, sed in eodem proposito non persistunt, animum revocemus. Laudandi sunt isti, quia bene incipiunt, quia contra diabolum arma assumunt, qui vitiis suis certamen indicunt, quia cum diabolo conflictum inveniunt, quia Jesum peregrinum prius et hospitem intra se per poenitentiam colligunt, quia se coelesti medicinae sanandos offerunt, sed vehementer arguendi sunt, quia tam cito a pugna desistunt, arma rejiciunt. Jesum quem susceperant a se tam irreverenter expellunt, sanata per poenitentiam vulnera cuspide iniquitatis redivivae confodiunt, valentes utique dicere cum Propheta: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae . Igitur nil profuerunt eis lamenta praecedentia, ubi replicantur peccata. Recurrant ad fontem misericordiae, innovent lamenta poenitentiae, tanto amarius ingemiscentes, quanto Dei gratiam superbius irritasse noscuntur. De caetero, omnem locum suspectum habeant, eventuum occasiones, temporum opportunitates formident, nulli aetati se credant, omni studio consortia devitent, aspectus, colloquia personarum quas peccati sui complices habere consueverunt; in cibis et potibus teneant modum, magis insistentes operibus charitatis quam amplificationibus terrenae facultatis. Hoc modo poterunt sanari vulnera eorum, quae sunt eis tanto periculosius inflicta, quanto delectationis toxicatae cuspide saepius ad irritationem medici innovata Veniendum est ad eos quorum est compunctio efficax, confessio verax, propositum perseverans. Ex occasione istorum, de confessione plenius agendum. Sacerdos vicem Christi tenens, cum viderit saucium secus viam, non pertransire miserum immisericorditer debet; sed Samaritani, hoc est Jesus, gestu, voce, officio, affectu, debet praetendere, et ostendere viscera misericordiae, se coaptare vivum semivivo, oleumque vulneribus instillare; et cum utrumque sit necessarium, oleo primitus demulcenda sunt vulnera, ut cum se, ob levitatem olei experti tractabilem vulneratus exhibuerit, postmodum infundi securius vini austeritas possit. Debet itaque sacerdos, id est custos animarum existens, poenitentem benigne suscipere, diligenter de modo confessionis instruere, spe veniae confovere. Ecce oleum, per cujus levitatem peccator attrahitur, ne vel timore pavefactus refugiat, vel pudore confusus confiteri quae fecerat erubescat. Instruendum est diligenter quid sit, quantum valeat, quo ordine facienda sit confessio, siquidem debet esse in corde gemitus, in ore singultus, in oculis fletus. Debet esse in contritione cordis malorum omnium recordatio, in labiis accusatio, in proposito emendationis satisfactio. Debet vere poenitens humiliter et veraciter confiteri Christi vicario, hoc est sacerdoti, quod fecerit, modum quo fecerit, quoties fecerit, ubi et quando fecerit. Si de luxuria agitur, in quem sexum deliquerit, cujus professionis, aut ordinis, aut legis fuerit, per, aut cum qua deliquerit. Haec omnia a discretis in vera confessione consideranda sunt; et cum multa sint peccandi genera, exprimendum est peccati genus, et utrum sit ex ignorantia, aut ex infirmitate, aut industria perpetratum. De modo peccandi dicendum est, quia etiam in naturali luxuria, qua solummodo inter conjuges licita est, modus exsecrabilis esse potest. Notandum est hic quia luxuria alia non naturalis, et per haec omnino non licita, alia naturalis et illicita, alia naturalis et licita. Turpe quidem est loqui de talibus, sed turpius est talia operari. Si non facerent homines quae turpia essent, et omnino reprehensibilia, nec nos reprehendere, nec de turpibus turpia loqui oporteret. Nunc autem turpissima opera hominum incorrepta relinquere, turpe quidem est, quia Deo odibile est, et quia gratum est Deo, ideo pulchrum humani operis turpitudinem reprehensionibus quibus possumus emendare. Luxuria itaque non naturalis, et ideo illicita in pari sexu, vel in sexu dispari, etiam inter conjuges membris non ad hoc concessis abuti: naturalis et illicita in scortationibus; naturalis et licita in conjugibus, si tamen consuetum modum teneant, si in hoc ipso modum custodiunt, si loco et tempore mutuae infirmitatis debitum solvant. Non enim quia aliquo modo licet, statim omnimodo, omni loco, omni tempore licet. Observandus est locus, ne sacratus sit; tempus quoque gravidi ventris, tempus separationis praescriptum, tempora quoque quibus est divinis observantiis insistendum; quae omnia si inter conjugatos neglecta, valde reprehensibilia sunt, et offendunt Deum. Quid putas offensae erit, si exerceantur in abominabili luxuria scortatorum? pro modo itaque, loco et tempore de facto judicandum est. Cumque rebus semper illicitis haec etiam ad augmentum iniquitatis adjuncta fuerint, debet in auctores spiritualis judicis pia severitas acrius commoveri. Verumtamen in omnibus judiciis anteponenda est misericordia, et qui propriae iniquitatis est conscius, in sua debet pensare, et metiri infirmitatem alterius, ne, dum manu minus discretae severitatis de fragili vase rubigo abraditur, vas fragile penitus conteratur. Sic oleo vinum, sic vino oleum vicissim, et temperate miscendum est, ut nec sola olei levitas per mollitiem remissionis timorem evacuet, nec vini austeritas per exacerbationem terroris nimiam veniae lenitatem elonget. Numerus quoque inquirendus est, tantoque puniri debet districtius malum, quanto fuerit saepius repetitum. Jam in sexu haec est habenda discretio. Inquiratur utrum clericus aut laicus fuerit; si laicus, utrum liber ab uxore necne; nam si personae a lege tori liberae sint, restat ut peccatum sit simplex fornicatio, inter consanguineos et affines incestus. Raptus vero est quando vim inferunt castitatis praedones, plusquam adulterium inter religionis cujuslibet professores. Si de clerico agitur, inquirendum est cujus ordinis, utrum diaconus vel sacerdos; tanto enim quis magis, vel minus deliquit, quanto eum sacri ministerii dignitas magis vel minus sanctitati addicit. Inquiratur itidem de muliere utrum conjugata fuerit an non, utrum virgo vel vidua, utrum votum continentiae fecerit, utrum habitum religionis habuerit, utrum denique pretii cupiditate, an solius voluptatis amore consenserit ad peccatum. Haec omnia inquirere ad discretionem pertinet sacerdotis. Confiteri humiliter, distinguere subtiliter, emendare salubriter, ad contritionem pertinet confitentis. Non enim sufficit innotescere medico, ubi doleas, aut quomodo langueas, nisi morbi causam et languoris efficaciam manifestes. Jam expositis vulneribus, sapienti incumbit medico, ut oleum infundat et vinum, circumliget medicamentum, imponat in jumentum, ducat in stabulum. Oleum est misericordia Dei, quae dolorem poenitentiae per spem veniae lenit. Vinum est austeritas divinae justitiae, quae peccata nullatenus inulta dimittit. Oleum infundimus, cum Deum tantae misericordiae dicimus, ut ex justitia ejus commissa mala puniri oporteat. In hoc est oleum quod vere poenitens aeternaliter non damnatur; in hoc vinum intellige, quod necesse est ut perpetrata iniquitas, aut hic temporaliter, aut post mortem graviter puniatur. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Melius est enim ut mala tua, dum vivis, tu ipse punias, quam ea post mortem divinae ultioni reserves. Si tu punire volueris, ipse ex misericordia parcet: non enim judicabit bis in idipsum. Si malis tuis parcere vis, ipse ex justitia districtius puniet, quia malorum non est amator Deus, sed ultor. Post infusionem olei et vini, vulnera alligantur: tunc medicamenta circumligantur, cum propositum vitae melioris assumitur. Jumentum in quod levatur, est adjutorium gratiae, quo per profectuum varios gradus defenditur. Stabulum in quo ponitur, est propriae humilitatis utilis recordatio, quae praeteritae felicitatis immemorem animum esse non patitur. De caetero sacerdoti ministerii sui clavibus utendum, ut ei quem videt educi divinitus de lacu faecis, festinet aperire thesauros salutis. Claves istae duae sunt, scilicet judicandi scientia, et potestas ligandi et solvendi. Hae sunt claves regni coelorum, quae collatae sunt Petro, et cuilibet sacerdoti. Debet itaque judex spiritualis diligenter audire, et examinare prudenter, subtiliter agere, ut, quantum possibile est, cognoscat animum et propositum confitentis. Interpres nimirum contritionis est gemitus, dimissi et afflicti vultus verecundia, testificatio promissionis spontaneae, humilis ad omnem satisfactionem subjectio, certa sunt indicia vere poenitentis. Cum igitur sit in corde ad Deum contritio, foris appareant signa contritionis ad hominem. Contritio vero omnino esse sine charitate non valet. Jam manifestum est hujus per gratiam suscitatum esse interius peccatorem, consecutum veniam, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Denique scriptum est quia quacunque hora ingemuerit peccator, de peccato salvus erit. Perpendens haec judicis scientia, suspendat judicium; interim timeat inferre sententiam, ubi tantam mirari potest Dei misericordiam, quia non est arctandum satisfactionis injunctae vinculum, quantam misericorditer absolvit divinae bonitas pletatis. In multis enim de Dei misericordia praesumendum est, praesertim cum quis toto corde converti cognoscitur ad eum qui justificat impium. Ubi quippe Spiritus Domini, ibi libertas, ubi libertas, nulla necessitas: unde Veritas in Evangelio: Si Filius, ait, vos liberaverit, vere liberi eritis . Quid igitur in hujusmodi poenitentibus non habent sacerdotes potestatem ligandi et solvendi? Tu dicis quia ligandi non sunt per satisfactionis impositae necessitatem, quos Deus et a vinculo peccati absolvit, et debito poenae aeternae per veram cordis contritionem; sed iterum quid sacerdotis auctoritas solvit, si, ut asseris, contriti vere cordis charitas quaelibet iniquitatis vincula rupit? Si ergo sacerdos nil ibi ligat, aut solvit, ubi sunt claves quas accepit? Videtur etiam oris confessio superflue fieri, si ante confessionem constat per solam cordis contritionem peccata dimitti. Quod autem dimittantur in compunctione, testatur Psalmista dicens: Dixi: Confitebor adversum me injustitias meas Domino, etc. Non ait, confessionem feci; sed de facienda confessione in corde contrito deliberavi, et tu misericors, remisisti impietatem peccati mei, et illud quod supra posuimus: Quacunque hora ingemuerit peccator de peccato suo, salvus erit . Frustra ergo sacerdos quaeritur, frustra peccator confitetur, frustra Christi sacerdotibus ligandi et solvendi potestas datur. Sed ecce, si sola cordis contritio peccata diluere creditur, cur confessio oris, tam corpore, quam corde facienda jubetur? Interim enim oris confessio poenitentibus dicitur esse necessaria, ut qui tempus habens confiteri, neglexerit, indulgentiam peccatorum consequi omnino non possit. Ecce quomodo, non una, sed multiplex, solvat nodos ejus qui omnium habet scientiam. Dicendum est itaque quod contritio cordis peccata diluit, et tamen oris confessio facienda sit. Si quaeras quare facienda sit confessio, cum sufficiens sit peccata delere contritio, respondeo tibi, quia praeceptum est ut fiat. Si praeceptum est, obedire teneris; si teneris, et non obedias cum possis, contemnis; si contemnis, superbus es; si superbus es, tibi resistit Deus, quia alta a longe cognocens, non nisi humilia respicit. Quod si etiam praecepti causam requiras, humilitati tuae satis esse debuerat Dei cognoscere voluntatem, non inquirere rationem. Ideo ergo praecepit, quia sic voluit; ideo voluit, quia sic nobis expedire cognovit: unde nec similiter praecepit, sed etiam in praecepto isto remedium spirituale nostrae saluti constituit. Quare hoc voluerit Deus, ut in hoc praecepto salutis nostrae summam poneret, sicut est non credere perniciosum, ita inquirere praesumptuosum. Voluit quippe Deus, ut quod per se agit, in corde infundendo gratiam compunctionis, manifestum fiat vices suas agentibus in Ecclesia per confessionem oris. Quare hoc? Ut videlicet mysteriorum coelestium dispensatores, rectores animarum, sacerdotes quos noverint solutos interius per gratiam Dei, solvant et ipsi per potestatem ministerii; quos autem solvant, solutos sciant; pro solutis habeant, solutos pronuntient. Solvant denique a metu poenae, quos absolvit charitas a vinculo culpae. Hoc est enim sacerdotem solutos ostendere, quos per se dignatio divinae pietatis absolvit. Denique Dominus per se Lazarum ad vitam reducit, per se de sepulcro suscitatum educit; sed apostolis resuscitati et educti solutionem indicit, dicens: Solvite eum, et sinite abire . Prodierat quippe vivificatus, sed tamen ligatus institis. Tres sunt institae quibus ligantur mortui, etiam postquam fuerint a Deo invisibiliter suscitati, infamia scilicet, quam peccando publice crudeliter neglexerunt; horror gehennae, quam dum se meruisse non ambigunt, relaxatam sibi per contritionem ex nimio pavore diffidunt; sacramentorum participatio, qua se indignos injustitiam operando fecerunt. Prima instita solvitur, dum testimonio sacerdotis ejus medicatur conversio, qui infamis antea in populis habebatur; secunda solvitur, dum, sacerdote docente, quanta sit verae contritionis efficacia, promissae spei sola solvitur solatio, amaritudo in spirituale gaudium commutatur; tertia solvitur, dum sacerdos vere contritum, vere emendatum ad sacramenta accedere fiducialiter exhortatur. Ligat quoque, dum doctrina religionis diligenter informat, ne ulterius dissolutus per vana desideria effluat. Hoc modo solvit et ligat judex ecclesiasticus poenitentes. Eos autem confitentes, qui pluribus quidem criminibus involuti, minus compuncti inveniuntur, fortius ligare, fortius condignae satisfactionis vinculis arctare debet, ut quod minus efficit dolor cordis, saltem suppleat labor carnis. Potest quidem dolor contriti cordis sufficere ad omnem emendationem, etiam sine labore corporis, sed nunquam potest sufficere labor poenitentiae exterioris, si omnino defuerit dolor cordis. Cum autem poenitentia sacramentum sit; sacramentum vero sit invisibilis gratiae visibilis forma; hic vere poenitentiam agere dicitur, qui et rem sacramenti habet interius in compunctione cordis, et sacramenti speciem visibilem foris repraesentat in labore satisfactionis. De satisfactione vero dicendum est quod, secundum modos peccatorum et diversitates peccantium, mensura satisfactionis imponenda est: quod discretioni relinquitur sacerdotum, in cujus rei discretione etiam ligandi et solvendi habent potestatem, dum poenitentes et satisfactione debita ligant, et iterum solventes de poenitentia aliquid misericorditer relaxant. Sunt et alii ligandi et solvendi modi, de quibus nil ad praesens pertinet, ut cum anathematis vinculo stringitur, et iterum ab eodem vinculo per sacerdotalem indulgentiam liberatur. Sed de his hactenus. Caeterum de poenitentia multa dicenda erant, quae nos, aut causa brevitatis omittimus, aut fortasse ideo quia ad prosequendum singula ingenii sufficientiam non habeamus. Hoc tamen nosse velim eos, qui poenitentem suscipiunt pluribus irretitum criminibus, non posse poenitere de uno, dum perdurat in aliis, quia Deus illius satisfactionem non approbat, qui unum dimittens, in aliis perseverat. Ut igitur digne Deo satisfaciat, confiteatur de singulis, et dimittat. Militibus etiam illis constitutis officiis, quae sine peccato agi non possunt, et ex quorum occasione multa flagitia perpetrata sunt, dicendum est quod dignos poenitentiae fructus facere non possunt, nisi peccati differentes officia, mutent vitam. Peccata semel exposita humili confessione, et congrua satisfactione juxta judicium sacerdotis multata, non sunt ulterius in confessione repetenda, nisi causa humilitatis voluerint qui confitentur. Solent tamen abrenuntiantes saeculo habitumque religionis assumentes in ingressu monasterii, omnem vitam suam spirituali patri per ordinem humiliter explicare. Poenitentibus in extremis non est injungenda satisfactio, sed innotescenda. Incendiarii et homicidae dioecesani episcopi sunt judicio reservandi. Sunt et alia multa, et forte necessaria, quae salubriter scribi de poenitentia possent; sed haec interim tibi, Pater venerande, sufficiant, usquequo uberioris fontis tibi venas aperiat, qui emittit fontes in convallibus, qui sitientes justitiam potat aqua sapientiae salutaris. Suscipe itaque munusculum, et contra magniloquos rusticanum excusa sermonem, sciens profecto quod non multum curavi de nitore verborum, aut de subtilitate sententiarum, dummodo aliquatenus viderer implesse promissum.
(Matth. III) (Luc. XV) (Philipp. I) (Psal. L) (Isai. III) (Matth. XI) (Psal. XXXVII) (Joan. VIII) (Psal. XXXI.) (Ezech. XXXIII) (Joan. XI)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
27
EPISTOLA XXVII. AD COMITISSAM CARNOTENSEM. Ad rerum mundanarum contemptum, et Dei amorem eam accendit.
Nobili comitissae Carnotensi, dilectissimae suae in Christo, frater ADAM pauperum Perseniae servitor indignus, salutem in Domino.
Postquam, charissima, discessi a te, corpore quidem, qui non discedere corde potui, recordatus sum saepius tuae liberalis benevolentiae, quae, parum licet cognitum, cum tanto tamen gaudio me suscepit. Tenaciter inhaesit animo illa tuae devotionis alacritas, quae pia quadam violentia tecum remorari etiam per biduum me coegit. Veniunt in mentem dulcia verba amicitiae novellae, colloquia quibus conferebamus pariter, de peceati odio, de contemptu mundi, de virtutum studiis, de sermonibus Scripturarum, de sanctorum exemplis, de coelestis vitae gaudiis appetendis. Haec sunt quae per totum fere biduum illud contulimus, et ex his de te spem incoepi habere et concipere; quod utinam mea desideria non fraudentur. Hac igitur aemulatione succensus, decrevi dilectioni tuae scribere aliquid, quo te ad appetitum illius rei admoneam, quae sola quod salus sit operatur. Est certe in Jesu sola salus et summa, quam facile obtinet verus vanitatis humanae contemptus. Fallax quippe gratia, et vana est saeculi pulchritudo, umbra est levis et fugax, nocturnoque somnio similis figura vanitatis transitoriae, quae sola potest illudere dormienti: verum vigilans animus hujusmodi phantasias non patitur; quippe quem instituit ratio, fides illuminat, sollicitat timor, movet charitas, spes extendit, gloriae coelestis pulsat ambitio, pia pauperum compassio crucifigit. Sic dirigitur mentis aspectus in Jesum, et intenta in verum lumen intelligentiae acies, dum a se excutit somnum fallaciae, insaniae non admittit. Somnus sane, et somnia vanitates, et insaniae falsae penes te abundant copiosius, scilicet luxus opum, pretiosarum vestium pompa, fastus honoris, superfluitas vestium et sumptuum, ciborum accurata exquisitio. Tantarum devoratio deliciarum, tanta epulorum frequentia, alti sanguinis tanta nobilitas, tanta obsequentium multiplicitas, tanta rerum prosperitas, tantis morum rerumque dispendiis conquisita laudis humanae vanissima vanitas, quae omnia semper fere voluptuosae carnis illecebris famulantur. Nolo, obsecro, irasci vera dicenti amico, quia, etsi veritas odium parit, non id tamen agit inter eos qui sanctae charitatis vinculis astringuntur. In odium vitiorum sanctus amor semper ignescit, et loquitur, et in illos invehitur magis, quos magis diligere comprobatur. Amicorum parcere vitiis adulatio est, non dilectio; nec tam amicitiam quam inimicitiam sapit, non redarguere quos amamus. Felicem plane te dixerim, amabilisque Jesus desideratissima visione dignissimam; si pro amore illius ab oculis cordis pulveres supranominatos abegeris, ut videas clarius, quam charius valeas adamare; pulcher est enim et desiderabilis aspectu: speciosus forma prae filiis hominum; qui cum sit « Splendor gloriae, et omnis pecie elegantior , » nihil minus habet in plenitudine bonitatis quam in perfectione splendoris, tam bonus quam pulcher, tam speciosus quam pretiosus, tam patiens quam sapiens, tam humilis quam sublimis. In ipsum respice, in ipsum intende, ad ipsum extendere, tende ad ipsum, et quidquid ad ipsum non pertinet, corde et animo deserere ne cuncteris. Amoto luxu, resecatis superfluis, parcimoniae metas ingredere, sobriumque immerge spiritum divinae torrentibus veritatis. Verum hanc ebrietatem non hauriunt, nisi quos sanctae mediocritatis amor insobriat, nec Mediatoris meretur gloriam, cui mediocritatis moderantia non medetur. Medicinalis parcimoniae studio et elapsae vitae damnum restituitur, et quod de vita remanet ne pereat providetur. Mediocritas autem non recedit a medio, etiam modum non deserit, dumque Moderatori saeculorum inhiat, Mediatorique Dei et hominum Christo inhaeret, omne quod ultra citraque superfluit exsecratur. Non hic longi vestium tractus matronarum pedes impediunt, nec pulveris concitati turbinibus offendunt intuitus oculorum. Ubi, inquam, regnat mediocritas, non de pupillorum praediis augentur praedia, nec partitae onerantur mutatoriis, quibus corpora vasa stercorum adornentur. Non patitur mediocritas ut de exactionibus viduarum equorum stramenta imphaleret ambitiosior apparatus: non patitur de spoliis pauperum ingurgitari ventris ingluviem, nec gulae irritamenta ex cibo conquirere lautiori. Non, inquam, patitur sancta mediocritas illa dari histrionibus, unde pasci, aut tegi debuit indigentia miserorum. Certe si purpurato diviti placuisset mediocritas, nec ad januam ejus Lazarum cruciasset esuries, nec ipsum divitem cruciatus inferi suscepisset. Epulabatur quotidie splendide, induebatur purpura et bysso: et quamvis Scriptura sacra haec eum de rapina vel usura fecisse non dixerit, incurrisse tamen eum aeternae periculum damnationis ostendit. Nota quod Scripturae veritas divitem illum de nullo prorsus crimine arguit, nisi quia in deliciis agens, misericordiam pauperi non impendit. Quid, si in deliciis ageret, easdemque delicias illicite conquisisset? Certe in deliciis vivere, grande peccatum Apostolus reputat, ubi de institutione viduarum ad Timotheum, sic ait: Vidua quae in deliciis vivit, vivens mortua est . Non erat mirum haec dicere, si de acquisitis illicite deliciis viduam causaretur. Non erat mirum haec dicere, si vivens in deliciis vidua, nil pauperibus largiretur. Nunc autem simpliciter dixit, quod vivens in deliciis, mortua sit, licet eam, aut rapinae in subditos, aut tenacitatis in pauperes non causetur. Suspectas proinde debes habere delicias, illudque solerter attendere, unde scilicet veniant, aut quo vadant. Veniunt plerumque certe de injustis subditorum exactionibus, de gravaminibus pauperum, de pupillorum lacrymis, de spoliationibus viduarum; et unde laetantur qui diripiunt, inde lugent inconsolabiliter qui amittunt. Illud autem satis evidens est, quo vadunt quae sic direpta sunt, quia nulla ex eis utilitas alia quaeritur, nisi quia summa diligentia ex eis carnis cito moriturae sterquilinium inquinatur. Toto igitur studio circa cultum et curam animae vigilandum est, cui auctor vitae et immortalitatem in conditione contulit, et imaginem suam gratuita bonitate impressit, et gloriae coelestis indeficientes delicias ex nimia dilectione promisit. Caeterum ne de forma vivendi alia esset dubitatio, per seipsum venit, per seipsum vitae praecepta contradicit, in seipso conversandi exempla praebuit; et quod impossibilitati nostrae erat difficile, facto facile fecit suae actionis exemplo. Debemus itaque suscipere et implere praecepta, mirari et imitari exempla, diligere et desiderare promissa. Praecepta omne quod vanum est omni animae interdicunt. Exempla crucis gloriam praedicant et proponunt; promissa, ne in crucifixione deficias, de beatae spei consolatione sustollunt. Spes autem tota et consolatio nobis est in partu nostrae Virginis, in flore fragrantiae singularis. O sempiterni veris fructiferum florem, omni gratia pretiosum, omni plenum gloria, omni elegantia speciosum! Quam inaestimabilis illi est in odore suavitas! quam incomparabilis amoenitas in decore! quam magna in sapore dulcedinis multitudo! Utinam, anima mea, odor iste sit tibi semper in naribus! utinam sapor hic a cordis faucibus non recedat! Per te inaestimabili certe tantae suavitatis fragrantia quidquid saeculum redolet fetidum reputatur. Prae hujus saporis dulcedine judicatur amarissimum quidquid carni dulcescere consuevit. Quam oblectat tam mirificae amoenitatis jucunditas, non potest vel saltem respicere vanitatem. O virgam de radice Jesse! O Virginem omni laude dignissimam, quae dum, absque sui defloratione, hunc florem protulit angelorum, corda et hominum suavitate mirifica satiavit! Haec nobis est inter saeculi fluctus, inter maris procellosi naufragia, praesidium singulare. Ipsa est naufragis portus, desolatis solatium, moestis consolatio, reparatio perditis, languentibus medicina. Virga est, qua magistra unctio utitur veritatis, sectatoribus correctionis tribuens disciplinam, sanctus nimirum Spiritus officinam disciplinae plenissime habitans, et eam flexibilem per misericordiam et per rectitudinem justitiae fecit porrectam Est enim haec virga flexibilis, porrecta, gracilis, recta, levis, fructifera, fertilis, odorifera et suavis: flexibilis per misericordiam, porrecta per excellentiam, gracilis per humilitatem, recta per aequitatem, levis per peccati immunitatem, fructifera per fecunditatem, fertilis per virtutum plenitudinem, odorifera per opinionem, suavis per amorem. In istam respice, amplectere istam, istam lauda et dilige, quia cui Maria advocata esse voluerit, contra omnes inimicitias praevalebit. Lauda Virginem voce, et vide ne voci vita aliquatenus obloquatur. Cum sit tota laudabilis, nil in te cesset a laudibus, quia nil esse arbitror laudabilius, quam se laudibus ejus totam impendere, quae Conditoris honor et gloria, laus est et laetitia angelorum. Sed jam in Mariae laudibus finem suum sortiatur epistola: quam forsitan tibi facit sui ipsius prolixitas onerosam. Si quid in ea durum vel difficile intellectui tuo occurrerit, habes penes te G. venerabilem capellanum, qui tibi possit et sciat singulas difficultates explanare. Laico sermone tibi scripsisse debueram, nisi quia te comperi Latini sermonis aliquantulam intelligentiam percepisse. Utinam te illam ex nomine meo salutare non pigeat, quam ad consilii nostri mysterium tertiam, me tamen prius commonente te, vocasti! Tam tenaciter illa pro sui devotione et honestate meis inhaesit visceribus, ut suavem ejus memoriam nulla mihi oblivio valeat invidere, cum eam ex parte mea salutaveris, id etiam ipsam ex nomine meo commoneas, ut tam integra dilectione Sponso virginum Christo inhaereat, ne virginitatis ipsius lilium, quo adhuc vernare creditur, aliqua sacculi marcessere corruptione patiatur. Vale.
(Psal. XLIV) (I Tim. V)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
28
EPISTOLA XXVIII. AD AGNETEM VIRGINEM. De pia utriusque animorum unione.
AGNETI virgini, quam tota animi dilectione complectitur frater ADAM peccator, salutem in Agno sponso virginum.
Indubitata fide teneo, quod Spiritus sanctus in te suam constituerit mansionem. Ipsius operante gratia, spreta concupiscentiae carnalis turpitudine, angelorum pulchritudinem adamasti. Propterea et ipse totus tibi inhaereo, quia penes te desiderii mei thesauros teneas, amorem scilicet et desiderium Creatoris. O felix amor, quo vera vanis, certa dubiis, utilia noxiis, honesta lubricis, aeterna transitoriis praeferuntur! O delectabile desiderium, quo ille solus quaeritur, cujus inquisitio delectabiliter cruciat, cujus inventio est laetitiae plenitudo! Cum sui copiam tibi praebuerit, nunquid te mei patietur esse immemorem, qui nec ad horam charitatis tuae me patitur oblivisci? O quantum me laetificat tui amoris sinceritatis recordatio, quanquam pie me sollicitat tui profectus desiderium, et diu jam exspectata consolatio de aspectu. Plurimum certe sanctae dilectioni confert mutua confabulatio se pie amantium, et mirum in modum etiam de aspectu corporeo spiritualis ignescit affectus. Quanta putas jucunditas est illum videre qui solus est salus et summa suavitas, si tam salutiferum est et suave tantae suavitatis habitacula intueri? Videbo te cum vacuum fuerit, etiam oculis carnis; nam te videre animo semper vacat. Cum magna sit nobis in equitaturis penuria, et palefridum te audiente nobis regina promiserit, ne te pigeat accedere ad ipsam, et ut suis promissionibus fidem faciat commonere. Diu enim est quod invisere sanctum istum conventum desidero, et si haberem quo competenter tibi evehi possem, desiderii mei consummatio non tardaret. Vale.
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
29
EPISTOLA XXIX. AD J. BELISMENSEM ARCHIDIACONUM. De silentio.
Dilecto suo in Christo J. Belismensi archidiacono, frater ADAM peccator, salutem.
Injungit mihi aliquid, frater charissime, tuae petitionis instantia, quod fateor formidolosus aggredior; quippe cui nec subest animi virtus ad experientiam, nec scientia sufficiens intelligentiam administrat. Et certe cui ista duo defuerint, non potest laudabili pollere facundia, praesertim cum non sit in mente unde linguae tinguatur calamus, nec mores sapiant quod sermonibus explicetur: melius mihi suaderes silentium quam de censura et utilitate silentii scriptum a me aliquod postulares. Rei nimirum rationem quam postulas non inveniunt, nisi amatores silentii, quietis sectatores, quibus datum est cultum justitiae silentium aemulari. Verumtamen, licet gratiam istam non meruerim, merebitur fortassis tuae devotio, etiam in sterili fructum quem desideras invenire. Aderit itaque disputanti de silentio amica silentii Trinitas, quae et ex ore infantium et lactentium suas laudes perficere consuevit. Quicunque sub discipuli forma Verbi incarnati frequentat auditorium, eo debet diligere et servare silentium, quo in magistrum sibi eligit Dei Verbum. Magister enim humilium Christus, non modo ea ratione Verbum Patris dicitur, quod sit voluntas ejus omnipotens, sed ideo etiam dicitur Verbum, quod semper requirat auditum. Qui audit, auscultat; qui auscultat, silet; qui silet et audit, alieni audientiam praestat. Semper igitur Pater exigit a creatura rationali silentium, cui semper loquitur tale Verbum. Nam Verbi hujus ineffabilis generatio sola est creaturae rationalis eruditio, cui sola spiritalis infantia eo exhibet reverentiam debitae audientiae, quo feriatam custodit innocentiam in silentio et quiete. Semper loquitur nobis Pater, dum semper Verbum ineffabile generat, et ad aeternum ejus eloquium continuum debet creatura silentium. Verbum autem omnipotens cognoscitur, nec intelligere, nec diligere, qui ab eo non metuit cordis auditum avertere; unde scriptum est: Vir linguosus non dirigetur in terra ; in terra quippe non dirigitur qui, divini rationem eloquii percipere, aut intelligere non meretur. Id autem non meretur vir linguosus, qui dum in lingua et lingua loquitur minima, quid Verbi Spiritus in linguis igneis deferat experitur. Vides quantum tota Trinitas approbet silentii disciplinam. Pater silentium diligit, quia, dum de substantia sua coaeternum sibi Verbum ineffabiliter generat et proponit, procul dubio ad hujus arcani intelligentiam intentam cordis aurem requirit; unde in Psalmo loquitur: Eructavit cor meum verbum bonum Verbum quoque ipsum non immerito sibi fieri silentium exigit, quia, dum thesauros sapientiae et scientiae omnes in se custodit, ad illos quasi nostris auribus inculcandos, quasi quamdam linguam nobis non ignotam nostram humanitatem suscepit; unde Moyses: Prope est Verbum in ore tuo et in corde . Et evangelista Joannes: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Spiritus etiam Verbi summam sibi obedientiam fieri voluit, dum Verbum abbreviatum, et ideo magis obscurum, quasi per quasdam glossas exponens, se in linguis igneis revelavit; nam glossae linguae interpretantur. Spiritus enim sanctus de obscuritate Verbi abbreviati, id est usque ad servi formam exinaniti, quasi quamdam expositionem fecit, dum tanti mysterii causas ipsius Verbi discipulorum tam evidenti dispersione linguarum impressit. De isto sui glossatore et expositore Spiritu sancto sic Verbum Patris loquitur: Ille me, inquit, clarificabit, quia de meo accipiet . Et iterum: Cum veniet Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, ille testimonium perhibebit de me . Quod autem silentium diligat Spiritus sanctus testatur Dominus per prophetam: Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Ubi nimirum humilitas et quies, ibi motio spiritalis silentii, pax et tranquillitas solemnizant, amicum est paci, amicum tranquillitati silentium, non potest agi sabbatum cordis, ubi labor labiorum silentii retundit disciplinam. Hinc est quod Spiritus sanctus septiformis dicitur, quia in septem feriis ad vacandum Verbi auditorio componit et ordinat sabbatum cordis: unde illae feriae septem dona Spiritus sancti sunt, quae enumerat Isaias, quae quasi septem silentia sunt, dum universitatem vitiorum ab animo silere et cessare compellunt: nam et septenarius pro universitate ponitur, et silere cessare dicitur. Quasi igitur septem silentia sunt, quae universis vitiis silentium sua auctoritate imponunt. Silentia sunt, quae, dum peccatorum reatus et vitiorum tumultus sopiunt, ad deligenda et diligenda Verbi incarnati mysteria aures cordis idoneas reddunt. Unde ex his omnibus silentiis Sermo omnipotens sibi interim medium eligit, quia ad illum a regalibus sedibus familiarius venit, qui in Spiritu fortitudinis quidquid est puritati contrarium superat et prosternit. Dum medium, inquit, silentium tenerent omnia, Sermo omnipotens a regalibus sedibus venit ; quia nimirum illum regali sede dignum mediator judicat, qui in medio constitutus, fortiter peccatis repugnat. Nonnisi in Spiritu fortitudinis imponitur silentium vitiis, nec id alibi quam in medio agri, quia virtus medium vitiorum utrumque redactum a sapientibus appellatur. Virtute siquidem animi opus est, ut vim inferas regno coelorum, ut violenta illud aviditate diripias, ut ab auditione mala avertens aures, soli illas accommodet auditorio Verbi et obedientiae mandatorum. Silentium istud est medium, quo omnipotens Sermo ad medium mediator deducitur, et parvulum in medio discipulorum se statuens, se parvulis imitandum quasi modo genitis infantibus exhibeat in magistrum. Infantes ergo hujusmodi non fantes, id est silentes sunt, qui videlicet salutare Dei cum silentio praestolantur. Bonum est, ait propheta, praestolari salutare Dei cum silentio . Salutare Dei mysterium est et gratia Verbi incarnati: cui audiendi aurem non accommodant, cui audientiam minime praestant, qui linguam maris Aegyptii non desiccant, id est qui loquacitatis superfluae fluxum non cohibent, et linguam a multiloquio non castigant: Qui dimittit aquam, ut dicit Scriptura, caput est jurgiorum . Dimittere aquas, est linguam maris Aegyptii non tenere, id est linguae fluxum amaricantis minime cohibere. Quid est tam tumidum et tam instabile quam mare? Quid tam amarum quam jurgium? Et quid mare Aegyptium, nisi cor amaricans et tenebrosum? Aegyptus enim tenebrae interpretantur. Aquas, inquam, maris Aegyptii dimittit, qui per linguae ministerium et oris meatus cordis amaritudinem et tumidam vanitatem effundit. Nonne videtur tibi jurgium esse contra Verbi incarnati mysterium, contra regulae praeceptum, contra conscientiae testimonium, loquendi excedere terminos, et silentii frangere vota? Certe Verbum Dei omni homini quamdam silentii legem indixit, cum de omni verbo otioso rationem in die judicii reddendam comminatus est et praedixit. Silentium enim est, non omnino non loqui, sed ponere custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae habere in labiis: id est, quomodo et quando oporteat, ubi et quantum debeas, quid et unde conveniat eloquaris. Est enim tempus tacendi et tempus loquendi. Sit itaque vox Domini super aquas, ut aquae Siloe fiant et fluant cum silentio, ut verbis tuis Verbum Deus praesideat, et linguae praecipitis volubilitas lege silentii refrenetur. Fides, ratio et auctoritas multum coelestis philosophiae professoribus commendant silentii disciplinam: primo quia, Sapientia Dei attingens a fine usque ad finem fortiter, omnia suaviter silenterque disponit. Secundo, quia eadem Sapientia sibi Verbi nomen assumit; unde: In principio erat Verbum, etc. . Tertio, quia idem Verbum infans, id est silens in carne nostra apparuit; unde: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Quarto, quia susceptioni infantiae nostrae medii silentii tempus elegit. Quinto, quia cum in eo essent thesauri sapientiae et scientiae absconditi, per aetatem carnis jam duodennis, jam in synagoga docuit, sed ab hominibus legis doctrinam humiliter audivit. Sexto, quia in passione sua, quasi agnus coram se tondente obmutuit. Septimo, quia vox ejusdem Verbi, scilicet Joannes Baptista, silentium legi et prophetis imposuit: Lex enim et prophetae usque ad Joannem . Octavo, quia Spiritus Verbi in igneis linguis adveniens, Verbi discipulos silentes et orantes, et corda audientium sonitu repentino commovit. Nono, quia ipsius Verbi sponsa, id est Ecclesia, eo silentium aeternae quietis non deserit, et eo affectuosius aurem tribuit, quo sibi dici divinitus audit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam . Audi, ut credas, quia fides ex auditu; vide, ut diligas, quia amor proficit et perficitur de aspectu; et inclina aurem tuam, ut obedias ex humilitatis affectu, et obedientiae perseveres in actu. Audi famam sponsi tui, quoniam nomen ejus est oleum effusum; vide speciem dilecti, quia speciosus est forma prae filiis hominum; et inclina aurem tuam, ad exsecutionem mandatorum, et imitationem exemplorum. Audi prius, et vide posterius; quia fides ducit ad intelligentiam, et per fidem ad speciem pervenitur. Sic sponsam Verbi non loqui et garrire, sed audire et videre convenit, quia videre non poterit, nisi prius audierit: unde silentium deserit, et Verbi gratiam perdit, et nominis dignitatem. Ecclesia convocatio sive convocata dicitur: non enim venisset, nisi convocata fuisset; non se vocari audisset, nisi voci Verbi in silentio audientiam praestitisset. In tantum verbi vocatio vult in discipulis suis perlentium, ut, cum discipulos ad praedicationem mittit, neminem per viam salutare permittat: Neminem per viam salutaveritis . Certe dum Dei populo lex divina proponitur, in ipsis suis initiis de facienda Deo audientia, et de tenendo silentio Israel commonetur: Audi, inquit, Israel, et tace, Deus tuus, Deus unus est . Proinde Verbi discipulus, aut se false profitetur Verbi discipulum, aut veraciter tenet et diligit sacramentum. Quid hic dicturi sunt quidam, tam monastici, quam canonici ordinis professores, qui cum linguam et labia Dei Verbo dedicaverint, et se silentii disciplinae ex vocis obligatione subdiderint, nihilominus assidue per multiloquium diffluunt, et laborant omnimodis ne teneant quod voverunt? Non est in ore eorum veritas, quia cor eorum vanum est. Nec potest munda veritas sedere in labiis quae loquuntur ex abundantia vanitatis. Ut enim ait Dominus Christus, Verbum omnipotens: Ex abundantia cordis os loquitur . Quid dicam de his qui venenum aspidum habentes, sub labiis saepe imprudenter turpia proferunt, detractionibus venenatis inserviunt, mentiri, perjurare, contendere, perverse interpretari quidquid boni viderint in aliis nullatenus erubescunt? Sepulcrum sane est guttur eorum, et de sepulcro gutturis tot quasi mortuos efferunt, quot mortis exempla in aliorum perniciem proponunt, perversa loquendo, et eadem actitando. Haec tibi, frater, interim de silentii utilitate sufficiant: quae et si devotioni tuae non satisfaciunt, mensuram tamen meae parvitatis excedunt. Jam superest ut aemulemur silentium, et teneamus ipsi quod commendavimus, non silentes ab ejus laudibus ad quem auditus noster debet esse suspensus, sermo omnipotens Jesus Christus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
(Psal. CXXXIX) (Psal. XLIV) (Deut. XXX) (Joan. I) (Joan. XVI) (Joan XV) (Isa. LXVI.) (Sap. XVIII) (Thren. III) (Prov. XVII) (Joan. I) (Joan. I) (Luc. XVI) (Psal. XLIV) (Luc. X) (Deut. IV) (Luc. VI)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Adamus Perseniae
30
EPISTOLA XXX. AD BLANCAM COMITISSAM CAMPANIAE. Sermones suos quos petierat ei mittit, declaratque quatuor esse necessaria ad gratiam promerendam.
Dilectae et praedilectae, semperque in Christo diligendae B. illustri comitissae Campaniae, frater A. servus servorum Dei, qui apud Perseniam Christo serviunt, salutem, et ad ea quae Dei sunt devotam semper gerere voluntatem.
Instanter, filia, tuae dilectionis devotio postulavit, quatenus sermunculos meos tibi transcriptos dirigerem, et hoc quippe ex multo desiderio deposcere videbaris. Digna plane et laudanda petitio, si quae Latine dicta sunt per te posses intelligere, aut si eo modo dicta essent, quo ex eis tibi posset aedificationis beneficium provenire. Ad hoc enim, ut arbitror, sermones ipsos expostulas, ut ex eorum lectione aedificata, proficias, dummodo tibi interdum forte vacanti ab aliquo exponantur. Scito, filia, quod sententia cujuslibet dicti, si de lingua in linguam translata fuerit, vix in peregrino idiomate, sua ei sapiditas vel compositio remanebit. Liquor enim cum de vase transfunditur, aut in colore, aut in sapore, et odore aliquatenus alteratur. Verum quibuscunque modis possem, tuae ex animo aedificationi intenderem, et utinam tu catholicis exhortationibus et his quae dicta sunt, tam studiose intenderes, ut coram Deo et hominibus gratiam invenires. Sane ad id gratiae obtinendum quatuor esse necessaria liquet, quibus habendis cito cordis ambitu te insistere oporteret. Primum est fidei non dubiae rectitudo: quae cum te orthodoxam reddiderit, ad cognoscendos et devitandos errores et figmenta quaelibet vera te scientia illustrabit. Rectitudo fidei est, cum et Deus creditur quod verax sit, et mente creditur quod summum bonum sit, quod est illi uniri, quod est vere Christi membrum effici, vere in Dei filium adoptari. Soli qui in Deum credunt, spiritum adoptionis recipiunt, ac per hoc, dum Christo incorporantur, adoptionis non immerito filii appellantur. Omnis, inquit Apostolus, qui credit in illum, non confundetur . Et procul dubio in illum credere est se a confusionis operibus penitus extraneis exhibere. Si tenueris hanc rectitudinem fidei, reputaberis inter filios Dei, ac per hoc haeres Dei et cohaeres Christi efficieris, et nullatenus in aeternum, sicut ab ipso dictum est: Morieris. Qui credit, inquit, in me, non morietur in aeternum . Filiorum quippe Dei transitus ex hac vita non vere est mors, sed magis natalis dicitur, quia in transitu suo a mortalibus exuti corporibus, ad verae vitae refrigerium renascuntur. Secundum, est innocentia morum, quae dum ministratio fidei per confessionem et poenitentiam reparatur, tutissime deinceps divini timoris custodiae delegatur. Felix plane sollicitudo timoris, quae, dum fidei obedire solerter satagit, et punire quod amissum est per poenitentiam non omittit, et ad reparationem intendit innocentiae, dum omni vigilantia . . . eorum custodit. Igitur de fide timor nascitur; quia, nisi crediderit, quid timeret? De timore poenitentia nascitur; quia, nisi timor poenae mentem afficeret, quis se de suis excessibus emendaret? Horrendum quippe est incidere in manus Dei viventis : quem horrorem dum menti assidue fidelis timor inculcat et incutit, eligit se potius de suis reatibus poenitendo corrigere, quam ipsos reatus puniendos Dei viventis manibus reservare. Sic dum poenitentia agitur, dum per timoris officium mens puncta et compuncta, quod male absorbuerat confitetur; dum tegitur noxa, restituitur innocentia, et sic boni efficiuntur mores, dum exclusis quibuslibet noxiis, incipiunt esse innocentes. Vides, filia, quia de fide qua in Deum creditur, iniquitas ab animo omnis excluditur, bellum vitiis desideriisque pravis indicitur, quae, etsi sentiuntur in nobis invitis, nihilominus obsistendum est eis, ne saltem valeant dominari. Non regnet, ut ait Apostolus, peccatum in nostro mortali corpore . Peccatum quidem inesse non prohibuit, sed ne regnum, vel dominationem habeat in nobis indixit. Si itaque inesse in nobis vitia et desideria nihilominus sentimus, sed non consentimus, nihil ex his in Christo Jesu damnationis habemus. Quandiu enim sentimus et consensum negamus, tandiu de illis cum Dei adjutorio triumphamus: consentire enim est succumbere et amittere innocentiam, quam tandiu per Dei gratiam custodimus, quandiu, negato eis consensu, eorum certamina toleramus. De innocentia morum sequitur justitia operum, quam necessariam esse ad operandam Dei gratiam loco tertio collocamus; quatuor enim supra esse diximus, quibus necessario Dei gratia acquiritur et servatur. Duo postrema operum justitia, et perseverantia virtutum: justitia est non modo metu gehennae de se Deo pro illatis sibi injuriis justitiam exhibere, sed etiam est virtus ipsius justitiae omnibus quae praecipit Deus, fideliter et filialiter obedire. Ad hanc justitiam pertinet operum afferre fructum, aliud trigesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum, secundum quod in bonam terram ceciderit semen sanctum. An non semen sanctum est fides, qua in Deum creditur? An non innocentia morum bona terra est, quae sancti timoris officio diligenter extollitur. Inde provenit ille triplex fructus, tricesimus scilicet qui intelligitur in fidelitate castimoniae conjugalis, et sexagesimus, qui fructus est continentiae vidualis; et centesimus, quem profert excellentia virginalis. Tricesimus et sexagesimus fructus a te exigitur; quia et fidelis in conjugio exstitisti, et nunc ad libertatem vidualis continentiae pervenisti. Ex centesimo fructu quem facit virginitas, nihil interim tibi dico, qui tamen ante vinculum conjugii te tantae rei ferventissimum habuisse desiderium non ignoro: ille qui de voluntatibus judicat, propositum illum tibi faciat fructuosissimum; licet ab ipso nolens deducta sis compulsa consiliis amicorum. Age ergo, recompensanda recupera, in exsecutione fructus tricesimi et sexagesimi, qui interim minus de centesimo peregisti. Insiste operibus justitiae, sive de te, Deo exhibente, justitiam poenitendo, sive mandatis et justificationibus ejus adimplendis filialiter intendendo. Nota quod hujus justitiae quadriforme est exercitium: primum, est in inspectione sacrae lectionis; secundum, est in studio sacrae meditationis; tertium, est in instantia devotae orationis; quartum, est in religiosa sollicitudine activae conversationis. Sacra lectio tanquam speculum intendit quid tibi sit faciendum; in studio meditationis quaeris et invenis quem in faciendo teneas modum. Instantia orationis impetrat coelitus faciendi adjutorium. Activa conversatio de Dei confidens adjutorio aggreditur opus bonum. Quatuor ista traducta ferunt in usum et consuetudinem, purificatum perducunt animum ad coelestium contemplationem. Sed heu! quid tibi et coelestium contemplationi, quam per occasionem terreni et transitorii principatus totum pene mundanae vanitatis demersit pelagus? Hinc damnabilis in vidua curiositas vestium, sumptuum superfluitas, numerositas ferculorum, collectarum multiplicitas, pompa equitantium, pauperum spoliatio, multifaria declinatio obsequentium, cupiditatis intuitu impunita perfidia Judaeorum, scelerata licentia feneratorum, assidua tumultuatio in judiciis litigantium, quae omnia quantumlibet sint contraria divinae justitiae et saluti animae, si in hoc statu posita, a te amovere curaveris, derisiones et opprobria hominum patieris. Quid est igitur infelicius, quam ibi contra conscientiam remorari ubi necesse est periclitari, et scienter tenere transitoria, quae et quotidie fugiunt, et fugiendo in animo amorem aeternitatis aut minuunt, aut exstinguunt. Cogita igitur, charissima mea, cogita saepius de justitia operum et de perseverantia virtutum, quia ille solus ad portum salutis applicat, qui in justitia operum et virtutum patientia perseverat. Sic enim bona terra fructum affert in patientia cum innocentia morum semen fidei suscipit et bonos fructus opera justitiae facit, et eosdem fructus ad retributionis aeternae coronam perseverantia per patientiam promovet et perducit. Caeterum, amantissima, meos in hoc libro transmitto tibi sermones, qualescunque sint, quos tantopere postulasti, ut si eis usa fueris, et aliquam tibi conferant meliorationem, et per occasionem ipsorum tuum in memoriam habeas dilectorem. Vale
(Rom. X) (Joan. XI) (Hebr. X) (Rom. VI)
http://viaf.org/viaf/63737864
[]
Nicetius Trevirensis
1
EPISTOLA PRIMA. AD CHLODOSVINDAM REGINAM LONGOBARDORUM. I. II. III. IV. IV.
Dominae clementissimae in Christo filiae Chlodosvindae reginae Nicetius peccator.
Cum legatos vestros per Francorum reges, germanos tuos, ire conspicimus, de prosperitate vestra solliciti sumus. Sed illa inde audimus, quod quam semper sonare etiam et sonare confitemur, quam magna, quam alta, quam laudabilis, quam utilis, quam humana vel munifica; quomodo de pauperibus sollicita, quomodo de regione astuta, quomodo in cuncto populo pia conversatione splendida. Ille hoc concedat qui tibi spiritum sapientiae et intellectus jam dedit. Gaudemus ex hoc: gaudere nos Christus faciat de Alboino rege quem habes, et de felicitate sua triumphare. Stupentes sumus, cum gentes illum tremunt, cum reges venerationem impendunt, cum potestates sine cessatione laudant, cum etiam ipse imperator suis ipsum praeponit, quod animae remedium non festinus requirit. Scriptum legimus: Quaerite primum regnum Dei, et omnia apponentur . Qui sic, quemadmodum ille, fulget fama, miror quod de regno Dei et animae suae salute nihil investigare studet; sed illos recipit, illis acquiescit, qui potius animam in gehennam perdunt, quam ad viam salutis adducant. Duos Deos esse praedicant, alium in deitate Patrem, alterum in deitate, sed pro creatura, Filium; cum Scriptura dicat: Ego sum salvator, et non est alius praeter me . Te domina Chlodosvinda, per tremendum Dei judicium conjuro, ut hanc epistolam et bene legas, et bene illi et frequenter exponere studeas, et ut ipsum interroges: Quis est Salvator? Patrem dicunt esse Salvatorem, an Filium? Quomodo duos esse, cum unus est, et alius non est, denuntiant? Si dicent Filium, ergo Pater Salvator non est; et si dixerint Patrem, ergo Filius Salvator non est: quia salvare qui Salvator non est nullum potest. Si dixerint: Duo sunt Salvatores, istud scriptum nusquam invenient, nisi, Ego et Pater unum sumus ; hoc est, Pater in Filio et cum Filio, et Filius in Patre et cum Patre. Deus prae magnitudine videri ab oculo humano non potest, qui tantum grandis, tantum fulgens, tantum etiam igneus est. Legimus: In circuitu coeli et terrae tabernaculum ejus ; quod etiam prae ista magnitudine et splendore ab homine videri non potest. Expressit de se, quem semper habuit apud se; qui latibulum sibi de carne fecit; et ideo Scriptura dicit: Posuit tenebras latibulum suum . Ideoque in Evangelio ait Verbum Dei, quod Joannes dicit, quia In principio erat , Verbum caro factum est ; et quod de Maria erat, sic illud ad se junxit, ut esset unum. Et per Scripturam dicit: Ex Sion species decoris ejus : hoc est, homo in Deo transibit. In Evangeliis ipse dixit: Ego ex Patre exivi, et veni in hunc mundum . In quadragesimo septimo psalmo dixit: Distribuite gradus ejus . Ejus dixit, non eorum: quoniam unus esse, sed nec solus, apertissime scitur: Ut enarretis in progenie altera: nam in die resurrectionis nec enarrare, nec apparere poterit, qui Trinitatem in unitate non crediderit. Et pro eo omnis militia angelorum per singulos dies clamat: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth . Non tres Sancti, sed ter Sanctum dixit Dominum Deum sabaoth. Sanctus Pater, Sanctus Filius, Sanctus Spiritus. Unus Sanctus, sicut unus Dominus. Unde et Joannes evangelista dixit: Ipse est qui est, et qui erat, et qui venturus est Salvator . Si per nomina ivero, gradus esse videntur. Cum Patrem audis, nomine major esse videtur; et ideo dixit: Pater major me est ; sed nomine tantum. In deitate autem, evidentissime per Christum et per apostolos ejus unus esse agnoscitur. Quia ipse cum a discipulo interrogaretur: Domine, ostende nobis Patrem; et ille: Me vides, et de Patre interrogas ? Vides, quia in Trinitate invocatur, et in una deitate esse invenitur. Cum Patrem audis, sine Filio esse non credas: cum audis Filium, cum Patre esse non dubites: nec dubites tres in personis; nam unus in deitate esse agnoscitur. Et ideo ad discipulos suos dixit: Ite, baptizate in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . In nomine dixit, non in nominibus; quia unam deitatem dixit, non tres. Spiritus autem sanctus separari non potest; quia unde esse scitur gratia Dei, inde donum esse cognoscitur. Ab ipso spirant bona omnia, sicut Apostolus dixit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia . Sed solus Altissimus in omni terra Salvator. Jesu Nave ipsum conspexit, et ideo dixit: Noster es, an adversariorum ? Ille autem respondens ait: Ego sum qui sum, et alius praeter me non est . Abraham, qui dicitur amicus Dei , et probatur, tres vidit, et unum credidit . Cum tres adorat, Trinitatem, sicut dixi, commemorat: cum unum in domum intrare deprecatur, unam potestatem esse denuntiat. Nam Moysi quotiens atque quotiens dixit, Ego sum qui sum, et alius praeter me non est? Quid nos ire per singula necesse est? Ad duodecim discipulos quos habuit, veniamus; quia ipsi Gothi hodie ipsis venerationem impendunt, et reliquias eorum furtim tollunt: sed nihil ibi habent, quia fidem eorum annulare praesumunt. Quid est quod in basilicis eorum corpora ipsorum hodie venerantur, non ingrediuntur? Quid est quod nihil ibidem praesumere audent, nisi furtive, ut canes a foris animas decipiunt? Cum illos suos fideles rex Alboinus sibi demittat, et ad domini Petri, et Pauli, Joannis vel reliquorum sanctorum limina perducat, ut ibidem missas facere, si audent, deliberent; sed non audent, quia domini Petri discipuli non apparent, et contrarii Christi esse probantur: quin quod per crucem ipse redemit, destruere infelices inveniuntur. Qua causa venena eorum talis rex et talis aetas percipit? Hic si jubet ad dominum Martinum per festivitatem suam quam undecima die facit November, ipsos mittat; et ibi, si audent, aliquid praesumant, ubi caecos hodie illuminari conspicimus, ubi surdos auditum et mutos sanitatem recipere. Nam quid dicam de leprosis aut de aliis quamplurimis, qui quantacunque debilitate percussi sunt, ibidem per singulos annos alii et alii sanantur? Fortasse dicunt, confingunt vel caecos, qui caeci a nativitate esse videntur. Quid dicam, cum inde illuminatos conspicimus et ad propria, Deo miserante, reverti videmus? Nam quid dicam adhuc de domino Germano, Hilario, vel Lupo episcopis: ubi tanta mirabilia hodie apparent, quantum nec dicere verbis valeo: ubi tribulantes, id est, daemonia habentes, in aera suspensi torquentur, et dominos quos dixi, esse confitentur? Nunquid in ecclesiis eorum sic faciunt? Non faciunt, quia Deum et dominos sanctos ibi habitare non sentiunt. Daemon daemonem non exorcizat. Nam ubi sancti habitant, daemon vagari non dimittitur: ideo fit, ut locus ubi Deus est, ostendatur. Quid de domino Remigio et domino Medardo episcopis, quos tu, credo, vidisti? Non possumus tanta exponere, quanta mirabilia per illos Deum videmus facere. Audisti ab avia tua bonae memoriae Rodhilde, qualiter in Franciam venerit, quomodo dominum Chlodoveum ad legem catholicam adduxerit; et cum esset homo astutissimus, noluit acquiescere antequam vera agnosceret. Cum ista quae supra dixi, probata cognovit, humilis ad domini Martini limina cecidit, et baptizari se sine mora permisit. Qui baptizatus quanta in haereticos Alaricum vel Gundobaldum reges fecerit, audisti; qualia bona ipse vel filii ejus in saeculo possederunt, non ignoratis. Talis ornatus, talis vir, qualis Alboinus rex esse dicitur, talis fama, quem mundus sic praeponit, quare non convertitur, aut quare tardus ad requirendam viam salutis apparet? Deus bone, qui es sanctorum gloria et omnium salus, tu te in illum mitte. Et tu domina Chlodosvinda, cum verbum facis, solatium tribue, ut omnes de tali stella, de tali gemma sic gaudeamus, qualiter Deo placere possimus. Saluto tantum, quantum valeo: deprecor ut otiosa non sis: incessanter clama, incessanter canta. Audisti dictum: Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. . Nam scias, prima salus, prima remissio est, qui converti fecerit peccatorem ab errore suo. Vigila, vigila, quia Deum propitium habes. Rogo ut sic agas, ut et gentem Longobardorum fortem super inimicos facias, et nos de salute tua vel viri tui gaudere concedas
(Matth. VI, 33) (Isa. XLV, 14) (Joan. X, 30) (Psal. XVII, 12) (Ibid.) (Joan. I, 1) (Ibid., 14) (Psal. XLIX, 2) (I Joan. XVI, 28) (Psal. XLVII, 14) (Isa. VI, 3) (Apoc. I, 8) (Joan. XIV, 28) (Joan. XIV, 8, 9) (Matth. XXVIII, 19) (Rom. IX, 36) (Psal. LXXXII, 19) (Jos. V, 13) (Exod. III, 14) (II Paral. XX, 7; Isa. XLI, 8; Jac. II, 23) (Gen. XVIII, 2, 3) (I Cor. VII, 14)
http://viaf.org/viaf/18028323
[]
Nicetius Trevirensis
2
EPISTOLA II. AD JUSTINIANUM IMPERATOREM I. II. III.
In haeresim lapsum revocat ab errore.
Domino semper suo Justiniano imperatori, Nicetius cum suis humilis, sed misericordia Domini episcopus. In novissimis temporibus jam, ut sermo evangelicus praedixit, prospicimus; et cum tempus nostrum semper sit paratum, tamen finem, ut Scriptura denuntiavit, venire sentimus. Sed beatus ille homo quem, cum venerit Christus, invenerit ipsum vigilantem. Sol convertitur in tenebras ab oriente, id est ab alto, hoc est a vita sancta. In integro mundo splendebas ut sol; et cum omnes inde gratia Domini rectores Ecclesiae cuncti consilii ipsius gauderemus, divulgante fama ex lapsu vestro quem nunquam pervenire debuimus, contristati et humiliati usque in terra sumus. Dulcis noster Justiniane, quis te sic decepit? quis, ut talia prosequereris, suasit? quis, ut Christum purum hominem fatereris, docuit? quis, ut in Judae consortium te transcriberes, circumvenit? quis, ut illum qui dixit: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum , per circumcisionem, per baptismum, per passionem, ut cresceret, te docuit? quis, ut qui cor miserum non habebas ante, repente oppressit? quis, ut patres quos venerari debuisti, ad caedes, ad diversas cruces mitteres, provocavit? quis, ut illa propter quae Christus crucifixus est, et apostoli omnes pertulerunt, destrueres, provocavit? quis, ut quod jam semel, bis et tertio ab omnibus rectoribus Ecclesiae condemnatum fuerat, vel adorares, commonuit? Nestorii et Eutychis, ut diximus, jam anathematizata quotiens atque quotiens secta, ut te de ipsa interimeres, quis imperavit? Ille, ille qui Adam ut contingeret arborem vitae suasit, qui studio suo mortem adinvenit, circumvenit; qui Judam cum Christum purum hominem fecit et pro homine tradidit, in ignem quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus, misit. Dulcis et dulcis noster Justiniane, rememorare quae promisisti cum baptizatus es, quid per singula te credere dixisti. Unum Filium manentem in duabus substantiis, cum Patre et Spiritu sancto, non duos Christos testatus es. Cum excessisti, quid fecisti? quid tibi praeparasti? Discute, et bene te prospice, et vide si non in loco perditionis te obligasti. Adhuc si vis, vivis: si vis, revertendo. Convertimini, inquit, ad me, et convertar ad vos . Patres a quibus benedictionem exspectare debuisti, in exsilium transmisisti. Tum cum in ultima senectute tua componere et conjungere te ad Redemptorem tuum debuisti, ipse te, non alter, sed tu et te et tuos decepisti. Cum Lactantius, ut dicit, presbyter loca sancta per Gallias propter Domini misericordiam visitaret, ante nos apparuit; quae legis, deprecavimus, et per Jesum Christum Redemptorem nostrum conjuravimus. Ergo litteris praesentibus Deum nostrum conjuravimus, insuper contestamur, ut et tu revertaris, et quantos perire suasisti in horrenda persecutione, revertere provoces. Quod si non feceris, sit judex ille inter nos et te; sed quanto citius, cui tu honores tulisti, et purum hominem fecisti? Cum legisti, Ego et Pater unum sumus : sed talis Pater qualis et Filius, quia ita Pater ut Filius; quoniam verum est, quomodo ad circumcisionem veniendo, ad baptismum, ad martyrium, meliorare probatur, qui et creator omnium esse convincitur? Festina, festina, sed protinus. Nam si te sic ultimus dies invenerit, qualis nunc hodie appares, descendens ad inferiora terrae, et ad partes vulpium eris. Laetetur sancta Ecclesia de regressu tuo, quia vehementer luget de excessu tuo. Gaudere nos in ultimo saeculo facias, quos lugere post laetitiam tuam de perditione tua fecisti. Ne dicas vel in corde tuo, Feci, feci, Vici, vici. Victus es et vinctus; sed inde unde filius diaboli et inimicus justitiae. Nam notum tibi sit, quod tota Italia, integra Africa, Hispania, vel Gallia cuncta, nomen tuum, cum de perditione tua plorant, anathematizant. Et si non quae docuisti destruxeris, et publica voce clamaveris: Erravi, erravi; anathema Nestorius, anathema Eutyches; cum ipsis te ad supplicia sempiterna tradidisti. Salutamus plurimum, conjurantes per Patrem et Filium et Spiritum sanctum; per illum qui in uno trinus apparet, et in tribus unus agnoscitur, ut te de horrenda secta et abominabili persecutione semoveas, et illos qui te suadente in ipsam crediderunt, ad meliorem viam venire studeas.
(Joan. XVI, 28) (Zach. I, 3) (Joan. X, 30)
http://viaf.org/viaf/18028323
[]
Hincmarus Rhemensis
1
EPISTOLA PRIMA. EPISCOPORUM DIOECESEON RHEMENSIS ATQUE ROTHOMAGENSIS AD LUDOVICUM GERMANIAE REGEM. (Ex Actis prov. eccl. Rhem. tom. I, pag. 247.)
Domno LUDOVICO, regi glorioso, episcopi Rhemorum dioeceseos atque Rothomagensis, qui adesse potuimus
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
1
I. Excusant cur ad conventum Rhemensem venire non potuerunt.
Litteras dominationis vestrae quique nostrum habuimus, quibus jussistis ut vobis VII Kalendas Decembris Rhemis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum caeteris fidelibus vestris de restauratione sanctae Ecclesiae, et de statu ac salute populi Christiani, tractaretis. Sed nos ad placitum illud occurrere non potuimus, et propter incommoditatem et brevitatem temporis, et propter inconvenientiam loci; et, quod est lugubrius, propter confusionem tumultus exorti. Sed et divinis legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denuntiastis, cautum esse dignoscitur, quia sicut nec archiepiscopi sine coepiscopi, ita nec coepiscopi sine archiepiscoporum consensu vel jussu, nisi quae ad proprias pertinent parochias, debent praesumere, et in tam angusto tempore archiepiscoporum litteras non valuimus de conventu habere. Quapropter noverit vestra sublimitas quia mandatum vestrum nostra non contempsit humilitas; sed, sicut longe est ante nos dictum, qui jubet impossibile, facit se contemptibilem.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
2
II. Queruntur quod eorum monitis et consiliis hactenus non paruerit.
Sed et tractatum de restauratione sanctae Ecclesiae, et statu ac salute populi christiani, quod nunc vos vobiscum habere velle dicitis, justius et rationabilius illud haberi potuisset, si nostris, quin potius divinis consiliis et observationibus atque obtestationibus superno respectu obtemperare voluissetis; quia non nostra scripsimus, mandavimus, diximus, sed quae, dictante charitate, quae Deus est, in litteris sacris invenimus, et quae naturae insita recognoscimus. Caeterum quae contra illa quae scripsimus, mandavimus, diximus, acta sunt vel aguntur, naturalis legis morbus et vitium etiam a minus sapientibus esse dignoscitur. Qua de re prudens quisque resipiscat, et sapiat quam granditer Deus offenditur quando in sic grandibus et apertis non ignoranter peccatur. Unde scriptum est: Descendant in infernum viventes . Id est, labantur in peccatum scientes. Quae divina permissione merito mundi patientis, propter communia peccata nostra, pastorum scilicet et gregum, propter delicta regis et regni, eveniunt sicut scriptum est: Immissiones per angelos malos, viam fecit Dominus semitae irae suae . Tamen, sicut Veritas protestatur, non erit sine ultione vindictae nec ipsi virga furoris Domini. Sic legimus, sic audivimus, sic vidimus, et pro certo sic cito videbimus: quoniam licet peccatores simus, sed poenitentes, et in divina clementia fortiter confidentes, ministerium sacrum operante Spiritu sancto suscepimus, sine quo sacra non ministramus, et nobis dictum a Veritate veraciter scimus: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis .
(Psal. LIV) (Psal. LXXVII) (Matth. X)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
3
III. Quod saepius illum ad ineundam cum fratre concordiam hortati sunt.
Et licet dominatio vestra melius noverit de quibus scriptis, mandatis et dictis dicamus, tamen non ab re est si etiam et nos illa ad memoriam vestram reducamus. Primo quidem per Hildegarium, venerabilem episcopum, scriptis et dictis; secundo per Aeneam, honorabilem episcopum, litteris et verbis; item per Aeneam verbis, deinde per Hincmarum Rhemensem et Wenilonem Rothomagensem episcopos; iterum per eosdem, cum aliis quos ipsi vocastis, ea quae saluti fuerunt congrua sufficienter audistis, quando sicut et ante petivimus, ut frater vester et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum praesentiam in rationes loco et tempore congruo venissemus, et quae male gesta forent, vestro consilio et auxilio cum Dei adjutorio fuerint emendata. Pro quibus omnibus dictis non obaudientibus valde timemus quod dicitur: Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt , et reliqua quae Dominus comminatur. Et si illa non sunt exaudita, putari potest et nec ista, quae vos dicitis apud nos velle quaerere et audire, exaudientur. Videturque quibusdam, ut sicut Dominus, quando quaesivit ficus in ficulnea cui maledixit, cum non esset, teste Evangelio, tempus ficorum, aliud voluerit significare; ita et in hoc citato et incongruo conventu, remota dominationis vestrae sinceritate, de qua nihil contra puritatem volumus autumare, alia quaedam possint intelligi. Et quia beatus Petrus omnem monet episcopum ut paratus sit ad satisfactionem omni poscenti se rationem, quae nunc videmus, pro tempore damus fideliter dominationi vestrae consilia.
(Joan. XV)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
4
IV. Ut consideret cur in fratris regnum venerit, et utrum talia sustinere velit, qualia fecit.
Primo quidem in ipsa radice cordis adventum vestrum in hoc regnum inspicite, et coram oculis Domini, cui secundum Psalmistam, cogitatio hominis confitetur, statera aequitatis ponderate; et quidquid hortatores et consiliarii ac laudatores vestri vobis dicant, ad cor redite; et quidquid ad accusationem et commendationem adventus vestri invenire et dicere potueritis, vestram conscientiam interrogate; et si talia sustinere vultis qualia facitis, judicate. Et illam horam quam certi estis quia nullo modo poteritis effugere, quando anima vestra de corpore exiet, ante mentis oculos ponite, quando totum mundum et omnem potestatem, et omnes divitias, et ipsum corpus derelinquet, et sine adjutorio uxoris ac filiorum, et sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda et desolata exibit, et quidquid cogitavit et ordinare disposuit, infectum dimittet, sicut dicit Scriptura: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum ; et videbit omnia peccata sua et sentiet, videns diabolos se constringentes et coarctantes, et quidquid contra charitatem et fidem debitam cogitavit, parabolavit, et fecit in isto saeculo, et per dignos poenitentiae fructus non emendavit, ante oculos semper habebit, et effugere volet, et non valebit. Nam certum est quia ad omnes homines, quando egrediuntur de corpore, veniunt diaboli, et ad justos et ad peccatores: sed et ad ipsum Christum venit, in quo suum nihil invenit, sicut scriptum est: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam .
Et crede nobis veraciter, rex utinam semper bone et christiane, nec longe est, sed satis et plusquam speretur, prope tibi est illa hora. Propterea non te seducant ista quae vides. In tempore quippe patris vestri vidimus per aliquos incepta et facta quae in tempore isto, per istos qui ista conficiunt, videmus fieri, et per alios videbuntur compleri. Et quando tibi adveniet hora exitus tui, sicut rident nunc, quando per te obtinent quae volunt, in hora voluntatis suae; sic ridebunt et in hora exitus tui, et quaerent quomodo per alium teneant quae per te obtinuerunt. Quod et fieri potest ut quidam etiam quaerant in tempore tuo. Sed et illi, nisi dignam poenitentiam egerint, miserabiliter ad illam horam venient exitus sui, sicut venerunt et illi qui defecerunt a patre tuo cum fratre tuo. Nam ut illi ordinantes seditiones in paternam reverentiam, sic et isti vos excitantes in fraternam dilectionem, nomen pacis et statum Ecclesiae, et salutem ac unitatem populi obtendere studuerunt; et latebat sub melle venenum. Et completum est in illis, complenturque in istis Psalmistae dictum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum ; et reliqua quae sequuntur. Et receperunt illi in saeculo isto quae nota sunt, et receperunt in saeculo altero quae in judicio plenius cognoscentur. Quorum isti intuentes exitum, timere debuerant actionem: et facient, si illos respexerit Dominus qui respicit humiles et custodit parvulos. Et sic pestilente flagellato, ut scriptum est, sapientior erit parvulus; et sapient, quia non repellet Dominus plebem suam, nec obliviscetur in finem: Quoniam Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam , dicit Dominus. Alioqui sicut tunc dixit illis, ita ex nunc dicit Dominus istis: Tacui, nunquid semper tacebo? quam si parturiens clamabo . Nondum venit hora mea, sed nunc est hora vestra, et potestas tenebrarum. Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te. Roga tibi, quaesumus, in tali loco ubi bene possis intendere homiliam sancti Gregorii legere in lectione Evangelii: Videns Jesus civitatem, flevit super illam. Precamur vos, Domine, ut et diem ante mentis oculos habeatis, quando cum omnibus hominibus anima vestra proprium corpus recipiet, et venietis ante faciem aeterni judicis in conspectu omnium angelorum et hominum: in qua die, sicut dicit sanctus Paulus, judicabit Dominus unumquemque, non per alienum testimonium, sed occulta uniuscujusque per cogitationes accusantes, aut etiam defendentes, quando recipiet unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et non despicientur tunc nostra verba quae scripsimus, ab eis qui nunc illa contemnunt; quando sine dubio replicata erunt in testimonium in ipso tremendo judicio, et nullus illorum te tunc adjuvabit, qui nec seipsum adjuvare sufficiet, quando ibunt qui talia agunt qualia audimus et sentimus atque dolemus, si in talibus perseveraverint, in ignem aeternum, et justi, qui injusta patiuntur, in vitam aeternam.
(Psal. CXLV) (Joan. XIV) (Psal. XXVII) (Psal. XI) (Isa. XLII)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
5
V. De eis quae crudeliter et impie, qua transibat, fiebant, ut ea prohibeat et compescat.
Quia tanta et talia crudelia et abominanda fieri, per parochias quas pertransitis, audivimus, et quaedam sentimus, quaedam sentire timemus, et illis qui senserunt et sentiunt condolemus, quae calamitatem et miseriam quam a paganis patimur, superant, quoniam a christianis in christianos, a parentibus in parentes, a rege christiano in regem christianum, a fratre in fratrem, contra omnes leges divinas et humanas aguntur: contra quos clamat Ecclesia a paganis afflicta: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt : Et nos omnes cunctique patientes, Sustinuimus pacem, et non venit; quaesivimus bona, et ecce turbatio ; propterea talia prohibete, compescite et sedate; quoniam palatium vestrum debet esse sacrum, et non sacrilegum. Palatium enim regis dicitur propter rationabiles homines inhabitantes, et non propter parietes insensibiles, sive macerias. Et rex a regendo dicitur, ut se sub Deo et bonos cum Deo puritate cordis, veritate oris, firmitate stabilitatis regat, et pravos a pravitate corrigat et in rectitudinem dirigat. Et si quae male facta sunt emendare venistis, pejora quam viderimus a christianis in christianos fieri, ingerere non debetis. Et si pacem facere advenistis, pacem pacifice ab auctore pacis obtinere debetis. Et si discordiam effugare et charitatem redintegrare venistis, illam quam Christus per Paulum docuit, monstrare debetis. Ait enim: Charitas non est ambitiosa, non agit perperam, non quaerit quae sua sunt; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati ; quae est de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta; quae operatur per dilectionem, et non per potestatem, vel indebitam cupiditatem: sine qua charitate, sicut scriptum est, etiamsi qui tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil illi prodest. Quam omnibus Dominus in signum dedit, ut sciant si quisque est christianus, aut si intrabit in regnum Dei, an non, dicens: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Nam qui in primordio fidei discipuli appellabantur, nunc christiani dicuntur. Et ipsa est vestis nuptialis, quam qui non habuerit, de nuptiis coelestis convivii in futuro judicio ejicietur in tenebras exteriores, et in ignem aeternum, ubi erit fletus et stridor dentium.
(Psal. LXVIII) (Jer. XIV) (I Cor. XIII) (Joan. X.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
6
VI. Ut contra paganos potius arma convertat; et illos qui ab illis fugiunt, vexari a suis non sinat.
Ipsa charitas vos contra paganos accendat; ut qui tunc moti non sunt ad pietatem ut nobiscum irent contra eos, qui de isto regno amplos habebant et habent honores , vel nunc quacunque intentione a dominatu illorum per vestram ordinationem sancta liberetur Ecclesia, et regnum, quod contra eos redimitur, a tributo indebito eripiatur. Sed et qui fugiunt a facie paganorum, cum in illas partes venerint in quibus digitis, refugium tranquillum inveniant, et non talem depraedationem ut nec incolae vivere nec fugientibus solatium possint praebere. Quia nunc peccatis nostris exigentibus completur quod olim dictum est per prophetam: Qui fugerit a facie leonis, irruet in ursum; et cum intraverit domum, et innisus fuerit super parietem, mordebit eum coluber. Et cum effugerint arma ferrea, irruent in arcum aereum In omni enim parte miseri, proh dolor! afflictionem inveniunt.
(quod si facerent, et zelo recto accensi unanimiter vellent, expelli aut disperdi pagani, adjuvante Domino, poterant) (Amos V.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
7
VII. Ut privilegia et immunitates ecclesiarum conservet, rectoresque illarum non inquietet, nec possessiones diripi permittat.
Et si Ecclesiam Dei, sicut nobis scripsistis, quaeritis restaurare, debita episcopis et sibi commissis ecclesiis privilegia intemerata, sicut divinitus constituta sunt, custodite. Praecepta et immunitates et honorem earum, sicut avus et pater vester conservaverunt, conservare curate. Et quae frater vester dominus noster, qui et paterna donatione, et vobiscum, cum vestris vestrorumque fidelium mutuis firmitatibus, regni partem accepit, pro cultu et honore ecclesiarum egit, similiter conservate; et rectores ac pastores ecclesiarum ut patres et Christi vicarios colite, sicut sancta Scriptura praecipit, dicens: Sacerdotes Dei sanctifica, et magnatis humilia caput tuum . Eorumque spiritualia consilia obaudite, iterum dicente Scriptura: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et dicent tibi ; Et item: Interroga sacerdotes meos legem meam ; Et Dominus per Malachiam prophetam: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est . Eosque tempore incongruo et inopportuno nolite inquietare; sed liceat eis ministerium sacrum, ad quod ordinati sunt, in populi salutem peragere: sibique domestica cura subjectos nolite concutere, et non sinatis dehonestare, sive opprimere. Ut presbyteris honor congruus et jura debita, quae canones et capitula avi et patris vestri statuerunt, conserventur, satagite. Ut episcopi quietam libertatem suas parochias circumeundi, et praedicandi ac confirmandi, atque corrigendi habeant, ordinate. Ut missus reipublicae, id est minister comitis, cum ipsis, si jusserint, eat, qui liberos homines incestuosos, si per admonitionem presbyterorum venire ad episcopum noluerint, eos ad episcopi placitum venire faciat, commendate. Ut si episcopus pro quacunque necessitate ecclesiastica ad vos direxerit, ad quem suus missus veniat, per quem quae rationabiliter petierit, obtinent, in palatio vestro, sicut comes palatii est in causis reipublicae, ministerio congruum constitutum habete. Ut temporibus a sacris regulis constitutis comprovinciales synodos cum episcopis, et speciales cum presbyteris, habere quiete possint, annuite. Res et facultates ecclesiasticas, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, stipendia ancillarum et servorum Dei, depraedari et ab ecclesiis discindi nolite sustinere; sed fortiter, ut rex christianus et Ecclesiae alumnus, resistite atque defendite. De quibus consecratis Deo rebus quod habent liberi homines ecclesiis servientes per dispositionem rectorum ipsarum ecclesiarum, ideo constituerunt apostolorum successores hoc ordinari, ut quia creverunt fidelium vota, et increverunt fidelium mala, augeretur per dispensationem ecclesiasticam regni militia ad resistendam malorum nequitiam, quatenus ipsae ecclesiae defensionem haberent et pacem, et christianitas obtineret tranquillitatem. Quapropter sicut et illae res ac facultates de quibus vivunt clerici, ita et illae sub consecratione immunitatis sunt, de quibus debent militare vassalli; et pari tuitione a regia potestate in ecclesiarum usibus debent muniri. Quia vero Carolus princeps, Pippini regis pater, qui primus inter omnes Francorum reges ac princeps, res ecclesiarum ab eis separavit atque divisit, pro hoc solo maxime est aeternaliter perditus. Nam sanctus Eucherius Aurelianensium episcopus, qui in monasterio sancti Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est saeculum raptus, et inter caetera quae, Domino sibi ostendente, conspexit, vidit illum in inferno inferiori torqueri. Cui interroganti, ab angelo ejus ductore responsum est, quia sanctorum judicatione, qui in futuro judicio cum Domino judicabunt, quorumque res abstulit et divisit, ante illud judicium anima et corpore sempiternis poenis est deputatus, et recipit simul cum suis peccatis poenas propter peccata omnium qui res suas et facultates in honore et amore Domini ad sanctorum loca, in luminaribus divini cultus et alimoniis servorum Christi ac pauperum, pro animarum suarum redemptione tradiderunt. Qui in se reversus sanctum Bonifacium et Fulradum, abbatem monasterii sancti Dionysii, et summum capellanum regis Pippini ad se vocavit, eisque talia dicens in signum dedit ut ad sepulcrum illius irent, et si corpus ejus ibidem non reperissent, ea quae dicebat, vera esse concrederent. Ipsi autem pergentes ad praedictum monasterium, ubi corpus ipsius Caroli humatum fuerat, sepulcrumque illius aperientes, visus est subito exisse draco, et totum illud sepulcrum interius inventum est denigratum, ac si fuisset exustum. Nos autem illos vidimus qui usque ad nostram aetatem duraverunt, qui huic rei interfuerunt, et nobis viva voce veraciter sunt testati quae audierunt atque viderunt. Quod cognoscens filius ejus Pippinus synodum apud Liptinas congregari fecit, cui praefuit cum sancto Bonifacio legatus apostolicae sedis Georgius nomine; nam et synodum ipsam habemus, et quantumcunque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit. Et quoniam omnes res ecclesiis a quibus ablatae erant, restituere, propter concertationem quam cum Waifario Aquitanorum principe habebat, non praevaluit, precarias fieri ab episcopis exinde petiit, et nonas ac decimas ad restaurationes tectorum, et de unaquaque casata duodecim denarios ad ecclesiam unde res erant beneficiatae, sicut in libro capitulorum regum habetur, dari constituit, usque dum ipsae res ad Ecclesiam revenirent. Unde et domnus Carolus imperator, adhuc in regio nomine constitutus, edictum fecit ut neque ipse, nec filii ejus neque successores, hujusmodi rem agere attentarent: quod manu propria firmavit, cujus plenitudinem habemus, et de quo capitulum excerptum in libro Capitulorum ejus, quicunque librum illum habet, et legere voluerit, invenire valebit. Hanc etiam relationem et in scripturis habemus, et quidam nostrum etiam viva voce domnum Ludovicum imperatorem patrem vestrum referre audivimus. Sed et sacri canones Spiritu sancto dictati, eos qui facultates ecclesiasticas diripiunt, et res ecclesiasticas indebite sibi usurpant, Judae traditori Christi similes computant. Et sancti qui cum Deo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, divino judicio tanquam necatores pauperum ab Ecclesiae liminibus et a coelesti regno secludunt. De quibus sacrilegis in prophetia psalmi praedictum est: Qui dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et sicut ignis qui comburit sylvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia
(Eccli. VII) (Deut. XXXI) (Agg. II) (Malach. II) (Psal. LXXXII.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
8
VIII. Ut monasteria laicis a Carolo concessa religiosis personis restituat.
Monasteria etiam religiosa atque praecipua canonicorum et monachorum atque sanctimonialium habitacula, quae ab antiquo tempore parentes vestri sub religioso habitu constituerunt, et in eis rectores et rectrices fecerunt, et quando parentes vestri primatum regni tenuerunt, et etiam quando sanctus Remigius Francos ad fidem, cooperante Domino, convertit, et cum rege ipsorum baptizavit, et frater vester dominus noster partim juventute, partim fragilitate, partim aliorum callida suggestione, etiam et minarum necessitate, quia dicebant petitores, nisi eis illa loca sacra donaret, ab eo deficerent, et ipse aliquando per vos, sicut nunc patet, aliquando per fratrem vestrum regnum destitutus ab eis perderet, talibus, sicut scitis, personis commisit, debito privilegio restituite. Nam idem frater vester et divina inspiratione, et sacerdotali redargutione, et etiam ab apostolica sede commonitus, ex aliqua parte quae perpere egit, correxerat: quae autem adhuc incorrecta erant, quomodo emendare posset, saepe gemebundus quaerebat. Absit autem ut vos, qui pro restauratione sanctae Ecclesiae huc venistis, aut illa quae ipse emendavit deterioretis, et sicut ille offendit, et vos offendatis, aut quae ipse necdum emendare potuit, inemendata sinatis: qui saepe, sicut et nos testes sumus, fratres vestros de talibus, monuistis, et in omni annuntiatione quam communiter faciebatis, promptissime inde disputabatis; sicut et secus Teudonis villam, in loco qui Judicium dicitur, capitula quae habemus cum vestris fratribus acceptastis, et in chirographo apud Marsnam manu propria confirmastis. Contra quod si forte aliquis egit, non propterea vos immunes eritis, si illud quod, teste Domino, pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis. Neminem quippe adjuvat quod aliena mala reprehendit, nisi et ipse illa caveat: quod demonstrat Paulus, dicens: Putas, o homo, quod tu evades judicium Dei, qui eadem agis quae judicas?
(Rom. II.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
9
IX. Ut rectores monasteriorum sollicite provideant, ut servi et ancillae Dei secundum ordinem vivant.
Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe praecipite ut secundum ordinem et habitum ac sexum, quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et solerter praevideant ut secundum debitum ordinem servi vel ancillae Domini vivant, et necessaria stipendia in victu et vestitu, et caeteris quibusque habeant, et domos ac servitores, prout competit, sicut religiosi et habitus et conversationis rectores, eis provideant, susceptionem etiam hospitum et pauperum nullomodo negligant. Quin et inconvenientes personae, et res tales quae religioni non congruunt, in monasteria non introducantur, non dicimus: quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde sumere debere non ignoramus.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
10
X. Ut hospitalia peregrinorum ad hoc ad quod deputata sunt, episcoporum concilio a rectoribus suis administrentur.
Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Scottorum, et quae tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc ad quod deputata sunt teneantur, et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete. Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, praecipite ut sicut canonica docet auctoritas, et capitula avi et patris vestri praecipiunt, episcopis propriis sint subjecti, et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio; quoniam episcopi paternam sollicitudinem eis, secundum ministerium illorum, studebunt impendere. Et quia saepe unicuique in omni ordine competentem legem et justitiam, una cum fratribus vestris, frequenti annuntiatione perdonastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminae, atque peregrini et pauperes, in quibus specialiter Christus suscipitur, perdonationem vestram sibi sentiant semper adesse.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
11
XI. Quod regem ita vitam instituere conveniat, ut omnibus sit exemplo.
Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quaerere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est: Medice, cura temetipsum ; et munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere. Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis juste valeat reprehendere. Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire, et sicut lucerna super candelabrum in domo posita, bonitatis exempla monstrare; quia omnium oculi in vos debent intendere: quos si malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant aedificari, sub tantis sine dubio in futuro saeculo poenis vos necesse est torqueri. Propterea oportet ut qui rex estis, et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis a quo videlicet, Rege regum et Domino dominorum, nomen regis et domini mutuatis. Et sicut ille disponit orbem terrae in aequitate, et ad hoc, sicut in libro Sapientiae dicitur, constituit hominem ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo. Quia qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, qui dicit: Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est . Et si dixeritis quomodo possum esse perfectus, cum alia scriptura dicat: Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir, non cadit a perfectione qui non peccat malitiae cupiditate: Septies enim cadit justus et resurgit: impii autem corruunt in malum . Et: Justus, cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam . Qualitercunque vero quis peccet, cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi praevalet melius indicare quam conscientia sua, quae non potest latere oculos inspectoris sui. Propterea ita oportet vos vivere, judicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia saepe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, saepe etiam illa quae vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia judicabit. Si autem, ut dicimus, adjuvante Domino, vivere, judicare et agere praevalebitis; si vos non stimulaverit amor privatus; si vos non inflammaverit cupiditas gloriae, divitiarum, possessionum, et potentatus; si non plus credideritis alienae linguae, quam propriae conscientiae; si vos non roserit tinea adulationis; si non vos usserit livor alienae felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animae et amor carnis; si credideritis regem Christum non pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus qui mortui eramus; et vos plus studeatis aliis vivere in salutis suae utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluntatibus; si scieritis vos esse morituros, et vos credideritis de factis propriis rationem Domino reddituros; et quae digne receperitis, sine fine vel immutatione aliqua habituros.
(Luc. IV) (Matth. V) (Prov. XVI) (Psal. XXXVI)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
12
XII. Quomodo domesticos regere, quid Deo, quid subditis reddere, et quales palatii ac reipublicae ministros constituere debeat.
Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant qualiter se atque domum, cum tanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam juste, quam pie nutrire, disponere debeant, et gubernare: quia sicut quidam sapiens dixit, secundum mores domini erit familia custodita. Et ideo domus regis schola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scholastici, id est disciplinati et bene correcti sunt, sicut alii; sed potius ipsa schola, quae interpretatur disciplina, id est correctio, dicitur, quae alios habitu, incessu, verbo, et actu, atque totius vanitatis continentia corrigat. Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtutum innixi fortiter fueritis, et vos cadetis, et qui in vobis pendent, labentur. Quapropter, sicut Dominus sub potestate constitutos ex tentatorum occasione docuit reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; ita et vos qui sub Deo estis et super homines estis, reddite quae sunt Dei Deo; et sicut Caesar aequus, quae subditorum sunt, subditis reddite. Reddite Deo puram et immaculatam fidem et sincerissimum cultum in sacerdotibus, in ecclesiarum privilegiis, in sacris locis, in ecclesiasticis et religiosis viris ac feminis, in defensione Ecclesiae et christianitatis, in aequitate et justitia populi christiani, in sublevatione et tranquillitate et consolatione omnium indigentium, sicut praemisimus. Reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione, in justis et assiduis eleemosynis. Offerte illi devotionem vestram in sacris oblationibus et lacrymis secundum magnitudinem ac multitudinem quotidianorum peccatorum profusis. Reddite subditis judicium cum misericordia, justitiam cum aequitate. Studete exaltare humiles et Deum timentes, et debellare atque humiliare superbos. Studete a bonis plus diligi, quam timeri. Curate ut mali, si non propter Deum, vel propter timorem vestrum malum agere metuant. Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena, obsequium indebitum valeat, quam veritas, aequitas et sinceritas, scientes scriptum: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit . Unde consequenter intelligi debet, et non aliud. Munus enim est a lingua, favor; munus a manu, donatio; munus ab obsequio indebita subjectio. Constituite ministros palatii qui Deum cognoscant, ament, et metuant, qui maximam curam gerant quatenus quicunque necestuosi palatium adierint, et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes, gaudendo vos videre accurrant, non, qualiter dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiant. Constituite comites et ministros reipublicae qui non diligant munera, qui odiant avaritiam, qui detestentur superbiam, qui non opprimant neque dehonestent pagenses, qui messes et vineas et prata ac sylvas eorum nequaquam devastent; qui eorum pecora vel friskingas, vel quaecunque illorum sunt, non praedentur, neque diripiant, et per violentiam ac mala ingenia quae illorum sunt nullo modo auferant, qui episcoporum suorum consilio quae Dei sunt, et Christianitati conveniunt, faciant; qui placita non pro acquisitione lucri teneant, sed ut casae Dei, et viduae, ac pupilli, et populus justitiam habeant, et plus litigantes ad concordiam, salva justitia, revocare studeant, quam committere ut ipsi inde aliquod lucrum possint habere: quos si pacificare non potuerint, tunc sicut rectum est, justum judicium decerni cum magna sollicitudine faciant, scientes scriptum esse: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, id est, facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo . Id est, ut quod illi placet, tibi placeat et facias; quod illi displicet, tibi displiceat et non facias. Quod si per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres; sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini Dei tui dirige. Et sicut scriptum est: Quia sunt viae quae videntur hominibus bonae, et ducunt ad interitum , fac sicut Scriptura tibi praecipit, quicunque es homo. Interroga de via bona, et ambula per eam , quia sicut dicitur in Evangelio: Ampla via est quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam: arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam . Propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper . Et: Deduc me in semitam mandatorum tuorum, et viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei . Quia sicut Jeremias propheta dicit: Non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos ; sed a Domino dirigentur gressus viri, et viam ejus volet . Ipsi comites similiter quantum potuerint, similes sibi timentes Deum, et justitiam diligentes per se ministros constituant, qui sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate et justitia certent.
(Isa. XXXIII) (Mich. VI) (Prov. XVI) (Jer. VI) (Matth. VII) (Psal. CXVIII) (ibid.) (Jer. X) (Psal. XXXVI)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
13
XIII. Ut eos qui propter has seditiones excommunicati sunt, ad Ecclesiae pacem revocare studeat.
Homines etiam et potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis jugum et justitiam aequitatis refugerunt, et talia ac tanta fecerunt pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicationem meruerunt, ad leges et justitiae tramitem revocate; et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, jubete vel cogite; et ut Ecclesiae, in quam peccaverunt, aut cum debita necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, suadete, atque regia potestate praecipite. Et si forte vos, vel quicunque alii de eorum societatis et conjunctionis communicatione infecti et condemnati sunt, poenitentiam quiscunque se recognoscendo faciat; quia, teste sacra auctoritate, non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis. Sicut orans Deum sanctus propheta David demonstrat, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo
(Psal. XVIII.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
14
XIV. Judices villarum regiarum qualiter constituendi sint.
Judices denique villarum regiarum constituite qui non sint cupidi, qui non diligant avaritiam, et usuras nec ipsi faciant, nec pecunias regias vel suas ad usuras donent, neque a suis subditis usuras fieri sinant: quae omnia vos super omnes ministros vestros odire debetis et fugere. Et servos regios judices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant; neque per angarias in tempore incongruo illos affligant; neque per dolos, aut per mala ingenia, sive inconvenientes precationes, colonos condemnent: quia si per tales vel alias hujusmodi factiones pondus argenti vel auri habueritis in arca, majus et gravius pondus erit peccati quod habebitis in conscientia vestra et anima. Aedificent villas vestras moderatis castitiis, ut et honestas necessaria sit, et familia non gravetur. Laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita sollicitudine, salvent et dispensent laborata cum fideli discretione, faciant nutrimenta congrua et necessaria; custodiant silvas, unde habeant pastiones; defendant et excolant prata, unde habeant pabula; quatenus non sit vobis necesse per quascunque occasiones quorumcunque hortatibus circuire loca episcoporum, abbatum, abbatissarum vel comitum, et majores quam ratio postulat paratas exquirere, et pauperes ecclesiasticos et fidelium vestrorum mansuarios in carricaturis et paraveredis contra debitum exigendis, gravare, et peccatum de facultatibus indebite consumptis in animam vestram congerere. Neque a comitibus vel fidelibus plus studeatis quam lex et consuetudo fuit tempore patris vestri, de hoc quod de francis accipiunt, exquirere. Quin potius habeatis unde sufficienter et honeste cum domestica corte vestra possitis vivere, et legationes palatium vestrum adeuntes recipere, et, sicut scriptum est, unde possitis de justis laboribus necessitatem patientibus tribuere: quia rex et largus debet esse, et non quod largiatur de injustitia vel iniquitate debet conquirere. Judices vero villarum colonos distringant ut non ecclesiasticos homines vel francos pauperiores, aut alienos servos, propter privilegium regium opprimant, aut silvas vel quaecunque aliorum sunt in sua vicinitate devastent. Quia rex justus, qui justitiam debet diligere, ministros et colonos impios et iniquos non debet habere; sed omnibus in se et in suis debet imitationem debitam demonstrare: quia si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum; et si ipse Deum timuerit, omnes mali timebunt illum. Et rex atque sui ministri per amorem Dei bonum faciant, et omnes bona facere doceant, et per timorem Dei mala fugiant, et omnes in illis mala fugere discant. Missos etiam tales per regnum constituite, qui sciant qualiter comites et caeteri ministri reipublicae justitiam et judicium populo faciant, qui sicut comitibus praeponuntur, ita scientia, justitia ac veritate eis praeemineant.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
15
XV. Ut synodus episcoporum regni exspectetur, in qua quid facto ipsis opus sit deliberent. Quanta reverentia regibus debeatur, et quod episcopi ad sacramenta adigendi non sint.
Haec, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctae Ecclesiae, et statu ac salute populi christiani, tractare velletis, dominationi vestrae scripto respondere curavimus: quia et pro inclementia aeris, et pro inconvenientia temporis, et propter imminentem diem Domini nostri Natalis, venire ad praesentiam vestram nequivimus. Operamini vos interim ista quae cum fidelibus vestris sine nostra corporali praesentia operari valetis. Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum infestatione, et pro exorti tumultus ac depraedationum atque rapinarum miserrima nimis confusione, nobis licuerit cum dominis et confratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum, favente Domino, celebrare, quae his sunt residua, cum eis sicut cum magistris et patribus tractare, et vestrae dominationi debitum consilium dare studebimus. Et si Deus soliditatem et salutem Ecclesiae atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quae cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus. Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecte bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile quod impossibile solent homines judicare. Si enim sapientia vestra dignum judicat loqui et tractare cum vicino rege ejusque fidelibus, secedente de ista parte regni domino nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oportet exspectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius Cisalpinae ecclesiae. Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius dominum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione, quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare. Legite libros Regum, et invenietis quanta reverentia reprobatum et abjectum a Domino Saul ducere dignum duxit sanctus Samuel, cujus locum in Ecclesia nos licet indigni tenemus. Et attendite quam magni pendit sanctus David, in loco illius electus, et unctus a Domino, mittere manum in Christum Domini; cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat; et illum rejectum, et se electum a Domino cognoscebat; et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adjutorium et devotam servitutem ei impenderat. Et neque bello auferre, neque ingenii dolo, illi regnum subripere attentavit. Et cum multos ad hoc suasores et auxiliatores habuisset, nulli autem ut hoc moliretur accommodavit, quamvis multas persecutiones et morti proximas ab eo saepissime sustinuerit. Insuper et bene scitis quid de illo jusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia acquirenda se manum misisse in Christum, id est unctum Domini, nuntiavit: nam si est aliquis qui haec ignoret, nos ei dicimus quia gladio eum interficere jussit. Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, Dominum Christorum Christum contemnit, et in anima procul dubio spiritalis gladii animadversione perit. Haec dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid, excepta debita fide et beneficentia, nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus. Talem nempe vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni augmentum cum animae vestrae detrimento velitis habere, neque nos cum tali dedecore ad adjutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus; quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem, nos, ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere. Ecclesiae siquidem nobis a Deo commissae non talia sunt beneficia, et hujusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere: quoniam omnia quae Ecclesiae sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui Ecclesiae aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam Scripturam facere noscitur. Et nos episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines ut sicut homines saeculares in vassallitico debeamus nos cuilibet commendare, sed ad defensionem et ad adjutorium gubernationis in ecclesiastico regimine nos, ecclesiasque nostras committere, aut jurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Manus enim chrismate sancto peruncta, quae de pane et vino aqua misto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abominabile est, quidquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus saeculare tangat ullo modo sacramentum. Et lingua episcopi, quae facta est per Dei gratiam clavis coeli, nefarium est ut sicut saecularis quilibet super sacra juret in nomine Domini et sanctorum invocatione; nisi forte, quod absit, contra eum scandalum acciderit Ecclesiae suae; et inde sic temperanter agat, sicut, Domino docente, constituerunt rectores Ecclesiae synodali concilio. Et si aliquando sacramenta ab episcopis exacta aut facta fuerunt, contra Deum et ecclesiasticas regulas, quae Spiritu sancto dictatae et Christi sunt sanguine confirmatae, irrita sanctae Scripturae paginis declarantur; et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris poenitentiae indigent. Propterea exspectate, domine, patienter sicut princeps christianus Ecclesiae filius, et honorate sanctae Ecclesiae rectores; ut vos honoret qui nobis dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit . Et: Honorantes me honorabo, et hi qui temnunt me, erunt ignobiles . Et: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei . Et in psalmo: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari ; quoniam: Qui malignantur, id est maligna agunt, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram , hoc est regnum Dei. Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus; et sicut Domini justis dispositionibus viderimus convenire, sine dubio faciemus. Et non est rationabilis causa quae contra hoc quod petimus vos debeat stimulare: quia non sumus hujusmodi homines ut cum cognoverimus voluntatem Domini, velimus aut debeamus quomodo resultare, vel rixas et dissensiones seu seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus commovere, conserere, vel tenere, quos Dominus pacis praedicatores et sectatores voluit ordinare, et peccata nostra atque nobis commissorum, et etiam totius populi, constituit plangere et curare, et bellum cum vitiis, et pacem cum fratribus jussit habere. Nos equidem pacem et quietem, non rixas et bella, optamus et quaerimus: Quia sicut dicit Apostolus: Non sunt nobis carnalia arma, sed spiritalia, et potentia , quibus sumus calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, induti lorica justitiae et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus sancti: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et non militamus terreno regi, sed coelesti, pro salute et nostra et terreni regis, et totius populi nobis commissi: quorum officium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse. Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos qui dixerint, si forte vobis dixerint: non tibi sit curae, rex, quae tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac quod tibi dicimus, quoniam cum nostris, et non cum istorum parentibus, tenuerunt parentes tui regnum. Nos autem obsecramus dominationem vestram, attendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias egistis, et in illum creditis, et per illum regnare vultis, Per quem, sicut scriptum est, reges regnant , et cujus est regnum, imo orbis terrae et plenitudo ejus, quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in coelum ascendens suum regnum, id est suam Ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit, et non elegit ad hoc divites et nobiles; sed pauperes et piscatores, et sicut scriptum est: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia . Et fieri potest ut tales vobis ista dicant cum quorum parentibus diabolus, qui secundum Scripturam: Est rex super omnes filios superbiae , regnum Christi, quod est Ecclesia, conturbaverit, et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat, et secum in saecula retinebit. Pro certo autem sciatis quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus, Rex regum, regnum suum, id est Ecclesiam, conquisivit, ampliavit, et rexit, et per nos et nobiscum, utinam non ad judicium nostrum dicamus! eamdem Ecclesiam, id est regnum suum, quotidie acquirit, auget, atque gubernat idem Dominus Jesus Christus, sicut dictum est a Domino Ecclesiae per prophetam: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; id est pro apostolis, creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant. Cum qua Ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane, et domine, sicut litteris vestris jussistis, jejuniis et orationibus, ac litaniis, Dominum summum gubernatorem in navi sanctae Ecclesiae fluctuante in hoc mare, id est saeculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare, et pro vobis deprecari studebimus: ut quantocius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est, tentationibus diabolicis et inquietudinibus saecularium hominum, ut redeat quantulacunque tranquillitas, gratia et misericordia ejusdem Domini nostri Jesu Christi, cui est et sit potestas et honor, et gloria et imperium, in saecula saeculorum. Amen.
(Luc. X) (I Reg. II) (Zach. II) (Psal. CIV) (Psal. XXXVI) (II Cor. X) (Prov. VIII) (I Cor. I) (si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint) (Job. XLI) (Ps. XLIV)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
2
EPISTOLA II. AD NICOLAUM PAPAM. De vacatione sedis Cameracensis, et de Balduini et Judith conjunctione: deque Rothadi depositione, ac haeresi Gothescalci. (Ex Sirmondo.,
Domino unice singulariterque suspiciendo Patrum Patri, et summa veneratione honorando, reverentissimo papae NICOLAO, HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
In epistola vestrae sanctitatis, per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro praejudicio Cameracensis Ecclesiae directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturum, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret. Unde ne ut negligens a vestro apostolatu succensear, indico auctoritati vestrae, post directas Lothario et episcopis regni ejus, atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupat, ita ut antequam ipsas mitteretis epistolas, hactenus praejudicium permanere: meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui, saepe et eo usque commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de praefata Ecclesia nisi ut egerat disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet. Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestrae direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciae nostrae legerem, et Judith paternis ac maternis obtutibus praesentandam susciperemus, si tamen intelligeremus, quod confestim praefatus excellentissimus rex noster, quae de illa vobis scriptis et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestrae auctoritatis epistolam ut oportuit reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro praefata Judith apud patrem et matrem illius quantum potuimus, ut mandastis communiter intervenimus et paternis ac maternis obtutibus eam praesentare studuimus. Post quae voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiae quam laeserant satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt jura legum mundialium exsequi procurarent. Sed quoniam litteras vestras, quae inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufficere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi nisi alio se modo submitterent non debuerunt: ex altera epistola vestrae sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum poenitendi haberet quod contra leges divinas admiserat. Sic et Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit; quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti poenitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat efficaciter impetravit. Ad cujus instar apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est perdonari petistis: ut quod in regem coeli et terrae, et in leges coelestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. Econtra carnales, et etiam quidam eorum qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione ut eis visum fuerat se protegentes, sed sicut se habet veritas salute nudantes, ab istius novissimae vestrae epistolae verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligeretur dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster filius vester Carolus faceret: quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quae mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium, ut quia non saecularis, sed ecclesiastica pietas de hoc mihi negotio imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti Apostolatus vestri et sedis apostolicae hoc egissent, et vestrae mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado actum fuerat , antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus, vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis, obtineret. Praesertim cum in hac epistola vestrae auctoritatis legatur, quod si aliter egissemus quam in ea scriptum est, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quo contra mihi dicenti hoc in epistola vestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne Ecclesiae satisfaceret, responderunt, cur aliter vellem vestram epistolam intelligere, quam vobis placuit eam componere, cum de in praeterito mihi transmissis ejus sensum possem manifeste cognoscere. Quapropter memor praeteritarum epistolarum mihi et episcopis regni filii vestri domni Caroli a vobis missarum, attendens etiam quae in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas vestra mandaverat inter metum praeteritarum et spem posterioris epistolae mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando vitavi, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo dissimulavi: exspectans ut in causae hujus quae instat dispositione vestra, ex Rothado discere valeam qualiter de reliquo in hujusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus, sed tamen quod valuimus nostram praesentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Judith jura legum saecularium quae elegerunt exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex filius vester huic desponsationi et conjunctioni interesse non voluit: sed missis publicae rei ministris, sicut vobis promisit, secundum leges saeculi eos uxoria conjunctione adinvicem copulari permisit, et honores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit. Denique ad epistolam vestrae auctoritatis, ad quam me misistis, obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Caroli regis gloriosi pro Rothadi causa per Odonem episcopum transmissam, sicut litteris exiguitati meae directis sanctitas vestra praecepit, conveni, et simul cum eisdem venerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam synodus solveretur, vestram jussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora vestrae praeceptionis implendae, aut de superventione paganorum, aut de alia qualibet causa interveniret, adimplere curavi, sicut et legati domni regis ac nostri et litterae pleniter vestrae notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interveniente, quam vobis ipsi legati referent, statim ut praecepimus datis litteris, et designatis nostris vicariis, ad vestram praesentiam cum eodem Rothado ire non potuerunt, et ob id diutius quam voluerimus immorati fuerunt: interea Luido legatus domni nostri regis a vestra rediens sanctitate pridie Kalend. Decembris vestras apostolicas litteras domno nostro regi filio vestro in civitate Antisiodoro detulit; et quia filius ejus atque aequivocus Carolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad ejus praesentiam quorumdam suggestione aliquantulum venire distulerat, patrem legatis suis petiit, ut meam parvitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius vestigia deducendo transmitteret: quatenus nostro interventu patrem placabiliorem invenire valeret, exiguitatem humilitatis meae domnus rex illuc in suum venire servitium jusserat. Quo mox ut veni, mihi litteras vestras legendas donavit. In quibus licet pro sua dignatione sublimitas vestra humilitatem meam sine ulla meriti praerogativa benigne tractaverit, et a mea insipientia scripta, sapientia vestra, supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque inducto cauterio, laudare dignata fuerit: tamen in eis videor mihi videre vobis multiloquium meum increscere. Unde dignetur sanctitas vestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audacter non dubitavit dicere , cum se inde apud eum voluit excusabilem reddere, inter alia scribens: « Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium. » Qua de re, sanctissime domine et Pater reverentissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, si adhuc quiddam de Rothadi causa vobis jam sufficienter notissima quasi repetens scribo. Cum quo, quia vobis placet cui cuncta bona placent, mittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rhotado, atque a vicinis nostris, qui causam pleniter ac veraciter aut nesciunt aut scire non volunt, accusati. Quod non in contemptum sedis apostolicae, appellantem Rothadum secundum Sardicenses canones sedem apostolicam, sed eum qui ad electorum judicium de certis capitulis provocavit, juxta Carthaginenses et Africanos canones, ac decreta beati Gregorii, regulariter judicavimus vestrae summae auctoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et jurgia tam superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Nicaeni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta, in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de majoribus causis a provinciali episcopo ad electorum judicium non fuerit provocatum, et in aliqua causa idem episcopus fuerit judicatus, id est a gradu suo in comprovinciali synodo dejectus, et putat se bonam causam habere, et appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri: si justum putaverit ut renovetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post judicium episcopale, eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo ad Anastasium, quod et Nicaenum concilium innuit, et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante judicium est sententia praestolanda. Is enim est qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophylacio quod respicit viam meridianam et excubat in custodiis templi . Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, servimus, et controversias carnalium in synodis provincialibus laborantes dirimimus, et de majoribus ac majorum causis ad examen summae sedis pontificis post judicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate sub nobis commilitones habemus, et dicimus huic vade et vadit, et alio veni et venit: quoniam ut Leo dicit : « Et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad unam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferre debet aliquem sibi esse praelatum: sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. » Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere, cum etiam sancti angeli in coelo legantur suis potioribus obedire. Et ideo ad hoc pervenit ut dejici promeruerit, quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curavi. Multoties etiam et per litteras metropolitanas, et ex apostolicae sedis auctoritate, minas ei inculcare curavi, et ex lectione catholicorum quam graviter offendebat ei ostendere studui; ad quae respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, nisi ei meos libellos tota die ostendere. Unde a multis et frequentissime redargutus fui, cur incorrigibilem et ministerio sacro inutilem tandiu scienter contra Dei voluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego vero, quamvis saepissime et regem, et coepiscopos ac vicinos suos, et etiam me multo saepius, quasi ex studio ad iracundiam provocare satageret, licet non posset, sciens periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et praecipitem iram, praecipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere saevitiam, dissimilitudines morum, contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum non sine timore de periculo animarum sibi commissarum portavi, et cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum concilium, ut vel eos audiret, deduxi: quorum non audire consilium, sed adversum me postulare judicium maluit. Ad cujus petitionem ut ei satisfacerem, ut vel sic erubesceret, et a coepta se stultitia revocaret, judicio me devinxi, velut jam vestrae sanctitati plenius aliis litteris intimavi, et replicare me pro vestrae auctoritatis satisfactione cogit necessitas, ut cognoscatis quoniam nihil in eum egi animo inimico, sed zelo divino, quantum in conscientia mea perspicere valeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni ejus, et quamplurimis tam ecclesiasticis quam saecularibus viris, haec sunt nota quae dico Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam valde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent, et omnes nos illi sicut patri de nostris impendiis serviremus: quatenus qui in deliciis vitam semper perduxerat, non frangeretur. Tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiae cui praefuerat esse non decertaret. Quod primum quidem acquievit. Sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Lotharii, zelo amaro contra nos ducti, quia illorum consiliis de Waldrada non acquievimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludovici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Rothadus in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem Rothado, ut non se a seditione movenda concrederet, et ipsi apud vos obtinerent ut restitueretur. Nunc autem, sicut jussistis, ad vestram praesentiam et dispositionem illum perduci apud domnum nostrum regem filium vestrum obtinuimus, credentes quia quod Domino inde placabilius erit, cordi vestro inspirare dignabitur. De quo quia benignissima dignatio vestra mihi servo per Luidonem dignata est scribere, ut juncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum ibi descriptum, vestra apostolica censura fretus, studerem illum pristino reintegrare decenter officio: sciat reverentissima et amantissime colenda dulcissima vestra paternitas, hoc me agere nequivisse, pro his quae continentur in subditis. Videlicet quia cum litteris ad vestram auctoritatem deferendis idem Rothadus jam commissus erat eis, qui ad vestram praesentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium convocare: quoniam, ut supra scripsi, a dioecesi nostra longius eram remotus, in filii vestri regis nostri servitio: et quoniam sine illorum judicio, qui in ejus depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non valebat: et episcopi aliarum provinciarum per meam convocationem in multis occupati congregari non poterant. Sed et coepiscopi Rhemorum provinciae ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis vestrae audivimus, causa resistendi Normannis ad suas sedes festinare maturaverunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii vestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis vestrae commendationem de Rothado relegi, responderunt non se scire talem vitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent; praesertim cum is, qui antea aliquam reverentiam de dejectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis, et regiae dignitati, et metropolitano privilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum benevolentium scandalum, desaevire et negligentius atque perniciosius vivere voluntatibus suis serviens cum libertate deberet. De eo autem quod benignitas animi vestri pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens: « Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in judicio quo judicatus est perseverare deliget. Quod si fecerit, apud regem Carolum, dilectissimum videlicet filium vestrum, agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari ac honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu: » sciat dignatio vestra, non illum esse hujusmodi temperantiae. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit revocari. Quae etiam ego famulus vestrae dominationis meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio vestro domno meo rege glorioso, in hac causa providi, vestrae sapientissimae auctoritati scribere dignum duxi. Id est, quia licet fretus vestrae auctoritatis litteris, per Luidonem meae exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola, quam filio vestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad vestram deducendum praesentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opportunum tempus episcopos regionum nostrarum convocandi adveniret: quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur antequam episcopis vestrae auctoritatis epistola legeretur, poterat fieri, ut qui me divina clementia et sua benignitate et amoris devotione colunt, et aliquid aestimant esse cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facerem vestram commendationem, qui intra constitutos a vobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obediendum vestram accelerari fecerim quantum potui jussionem. Et si quando in unum convenirent, episcopos, qui sciunt et me una cum eis scire norunt Rothadi negligentiam et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de ejus restitutione alloquerer, omnes me insufflarent, et amentem penitus judicarent. Si etiam Rothado, ut se concrederet, quod non suae salutis intuitu faceret, beneficia nos impetraturos promitteremus, quoniam pene omnes in istis provinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones, et decreta beati Gregorii, electorum se commisit judicio, et amplius quam quingenti interfuerunt diversi ordinis viri, videntes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus et delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Judaeo, cui illas dederat, resumptas, et facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiae redditas, et vascula argentea, quae non pauci ponderis a longo tempore in Ecclesia pependerunt. Sed et alia, quae sui decessores ac praedecessores, caeterique fideles pro remedio animae suae eidem Ecclesiae obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine oeconomi ac presbyterorum et diaconorum suae Ecclesiae consensu pro libitu suo donata. Cum etiam beatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat, quaecunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiae in qua exstitit ordinatus. Unde constat quia nec ipse sine oeconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare. Sed et omnes urbis incolae ac populi, qui cum rege et episcopis ad synodum convenerunt, et ut revera ad spectaculum currentes, eum viderunt usque ad ostium synodi venientem, et mae ut maniaticum redeuntem: quique sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreverunt judicia, judicatus lacrymantibus rege et episcopis durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones, de vestrae auctoritatis justitia et aequitatis libramine dubitare, et ideo ut se concrederet locarium ei promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent. Cum etiam si fieri posset, quod ab illa prima et sancta sede ac summo apostolatu vestro fiendum non creditur, ut talis a vobis cognitus restitutus in ordine nominetur, nulla nobis de caetero conscientia de sibi a vobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant quam negligens et contemptor sacrorum canonum, et quandiu quamque patienter atque benigne fuerit toleratus, et a quam invitis, quia se corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas intelleximus, fuerit judicatus, nullam habere possemus verecundiam de restitutione illius, si foret facta a vestri summi pontificatus pietate, quia omnes senes cum junioribus scimus nostras Ecclesias subditas esse Romanae Ecclesiae, et nos episcopos in primatu beati Petri subjectos esse Romano pontifici, et ob id salva fide, quae in Ecclesia semper viguit, et, Domino cooperante, florebit, nobis est vestrae apostolicae auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Jesus erat subditus parentibus suis , nobisque item scriptum est: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis ; et: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam ; et: Et si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei . Propterea locutus cum fidelissimo filio vestro, domno meo rege glorioso, illi replicavi, quod saepe inculcavi, quodque libentissime accepit et adimplere cupit, quia sicut Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, et ipsius est regnum et cui voluerit dabit illud, ita ipse supra fundamentum apostolicae petrae suam fundavit Ecclesiam, quam et ante passionem et post resurrectionem suam, speciali cura et singulari privilegio beato Petro, et in illo suis commisit vicariis. Cujus sedem suaeque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit: Qui accipit si quem misero, me accipit ; et ab ipso honorabitur dicente: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles . Idcirco quia multi sciunt qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam vestra auctoritas illum cum nostris vicariis ad suum praecepit destinari judicium, dignum et justum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam venire mandaverit, si infirmitas vel gravior quaecunque necessitas vel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, eum non detinuerit, ad illum venire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem praesentiae suae indicat exhibendum. Et quicunque viderit vel audierit, quod rex et episcopi apostolicae sedis summum pontificem prompte obaudiunt, et honorant, et promptius et humilius eis subjecti sui obedient. Nam, ut beatus Gregorius dicit, sicut languente capite subjecta membra in cassum vigent: ita gloria et honore coronato, id est honorificato ac decorato capite, subjecta membra ejus honore ac decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad vestram pergeret praesentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et vobis mentiri nolunt, et allegationibus tot vicariorum eorumdem episcoporum, fuerit illum bonam causam nequaquam habere ostensum. Quamobrem sibi ipsi, et non vobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigavit. Unde illum vestra discretissima pietas, quae compassionem proximo, et rectitudinem dictare vitiis novit, suis apostolicis litteris sufficienter praemonuit: quique inter alias secordias tantae duritiae esse dignoscitur, ut cum multoties sine ullo respectu timoris vel amoris divini, et absque ulla humana verecundia, per tot annos et in tantis causis, toties sacris canonibus, et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et suae metropolis privilegio, ac synodalibus judiciis resultaverit, et per tantos annos tantisperque toleratus a sua stultitia se revocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus in hoc adduci potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et secundum ea suae metropolis privilegio de caetero se obediturum subscriberet, quoniam sine horum observatione nemo nostrum potest esse episcopus, et sic pace fraterna in omnibus potiretur. Postea autem sua sponte in libello suae professionis, per quem ad electorum judicium provocavit, haec se observasse impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, et sic ad judicium provocavit, quae se servaturum ne judicaretur subscribere detrectavit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne vinceretur: sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam vinceretur, et quando illuc veniret, his per vestram jussionem, cum a vobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet: non intelligens, imo intelligere non valens vestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti: Quid me jubes, Domine, facere? non omnia quae agenda illi erant exposuit, sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit . Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse denuntiavit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit . Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari praecepit. Unde facta quaestio e contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidelibus, cur ad gentes intraverit, isdem apostolorum princeps summorum gratia donorum repletus, et innumerabilium miraculorum potestate suffultus, querelae non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate praefato Cornelio se adorare volenti dixit: Vide ne feceris: nam et ego ipse homo sum sicut et tu . Si enim in querela fidelium, ut Gregorius dicit, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae humiliter rationem reddidit, et etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti . Cujus humilem auctoritatem, et mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedicationem dicentis: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis , secutus beatus Gelasius in decretis suis ad omnes episcopos de institutis Ecclesiasticis dicit : « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio, devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel Pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere: satisque conveniens sit, ut corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » De Barnaba quoque et Saulo dicente veraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed juxta fidem sacrae historiae, ministrantibus Domino prophetis et doctoribus, qui erant Antiochiae, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos . Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt vocati apostoli, et in sequenti anno, id est quarto decimo post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo inter gentes, tamen juxta condictum Jacobi, Cephae et Joannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis vobis et meo spiritu, tradidi hujusmodi in interitum carnis Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini . Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanae: et Paulus cognito ejus opere, sua auctoritate cum illis, et comperta ejus poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis: Cui, inquiens, aliquid donastis, et ego, nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi . Hinc beatus Gregorius : « A bono, inquit, vestro non dissentio, meum sit quod ipsi fecistis. Cui velut si dicere praesumamus, quare ita caute discipulis te copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente discipulorum confirmas? ut non circumveniamur, inquit, a Satana . Non enim ignoramus cogitationes ejus, id est ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem vertat. Et Innocentius: Haec ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. » Et Leo ex Apostolo : « Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius ; et: Unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem . Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus et si ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus. Haec autem servata altiori intelligentia circa supradictos sunt acta, et a praedictis docta, ut cognoscatur, qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus providere, et ordo a Deo dispositus ab omnibus et in omnibus valeat conservari. Unde summus Ecclesiae pastor docet: Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus , qui servis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum propriam virtutem. Sicut et de Spiritu sancto scriptum est, qui dona dividit singulis prout vult. Et hinc juxta Sardicense concilium , summus primae et sanctae sedis Romanae Pontifex, pro examinis renovatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione dejecti provincialis episcopi, non statim singularitate privilegii et auctoritatis suae restituit: sed remittens eum ad provinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua juxta Carthaginenses canones, et jura legis Romanae, causa potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile testes producere, veritas inveniri, aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes ejus auctoritatem praesentes cum episcopis judicent, et diligenter causam inquisitam diffiniant, aut dignatur credere episcopos sufficere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius si, quae causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortae, congregatis secundum synodum Nicaenam ejusdem provinciae episcopis jurgium praecipit terminari. Et Bonifacius de Maximo scribit , ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio, et quidquid de illo duxerint provinciae episcopi decernendum, cum ad eum relatum foret, sua firmaretur auctoritate: quatenus, ut idem ad Hilarium scribit , metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicaeno concilio, ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. Unde bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones. Et haec dico, non, quod absit, praejudicans summae sedis apostolicae, et sancti apostolatus vestri in aliquo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum est, obedire paratus: sed quia summum auctoritati vestrae obsequium praestare me puto, cum ea quae sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiae vestri magisterii pando, et Rothadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vestra auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in depositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni regis Caroli, quoniam quidquid de illo praefato filio vestro praeceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui: ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicae decretorum, ac suae metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de caetero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel subscriptione suae correctionis et obedientiae, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa praetereamus, quae ob sacerdotii verecundiam et opprobrium saecularium, sequentes Africanum concilium, nec ad notionem in synodum deduci permisimus, parvi pensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis auctoritati vestrae sub fidei stipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicae sedis decreta, Coelestino dicente : « Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Me vestrae pietati placuerit illum restituere, ut primae sedis et matris ac magistrae omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri, regulare judicium ferre convenit, aequo animo feram. Credo tamen diligentissimam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam subjectorum erga praelatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quae hinc in nostris regionibus poterunt, ut quibusdam videtur, noxias vires accipere: praesertim cum sapientissimae auctoritati vestrae constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo, qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi restitutionis vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter judicantium, ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, et Bonifacius, verum et Leo in decretis, et Gregorius evidentius in epistolis suis demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicae sedis, quae in suis eidem praesedit vicariis, decreta sequentes: videlicet ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati, unde nobis et conscientia perhibet testimonium, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum judicio, per quos, Spiritu sancto inspirante, promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem secordiam et irrevocabilem pertinaciam, regularia in eum judicia exsecuti sumus, quae ab eo suspendere diutius non praesumpsimus. Vestra etiam sapiens et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata praecedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur . Quae sicut beatus exponit Ambrosius , ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda praecedant, et mala facta minima misericorditer dimittenda demonstrent, an male facta amplius pensando praecedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro, non solum utilitatem, verum et noxietatem in Rothado cum factis suis pensavimus, et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus. Et cum haec ita se habeant, absque dubitatione confido, quia illud, quod in praefato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpellatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam praeteriret: Sane, inquit , si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestrae summae auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere sustinebo, et contra vestram restitutionem regularem, si forte in eo agenda visa fuerit , non recalcitrabo: ducens pro magno, si a diutinis et multis molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam tandem aliquando valeam respirare, et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, verum et multo magis etiam a saecularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocantibus illa, quae mihi vestrae auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis vestrae in aliquo moveam, quod summopere cavere desidero. Si qui in provincia nostra, quorum querela illo restituto ad vos valeat pervenire, de majoribus causis de caetero quaedam commisserint, sicut de quibusdam rebus frequentius quam in istis retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos commonere studebo, et si corrigere se voluerint congaudebo, sin autem, ad vestrum eos judicium provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sapientia quid inde melius viderit decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sicque, ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque insoliditate obstrictus, de omnibus, antequam insolentium querela ad vos perveniat, ad apostolicam sedem referre non valeo, infirmitate gravatus, et gratias Deo termino jam vicinus, potero praecavere ne a quocunque sanctitatis vestrae animus erga me moveatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet noverim secundum Apostoli Evangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera ejus , testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die qua judicabit occulta hominum: et ut Leo dicit: Si quid per servitutem nostram, videlicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum, et quod secus fuerit, ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, providere studebo, ne a communione sedis apostolicae, quod absit, quolibet modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito venire potest, inveniat. Erit enim, quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego gravis peccator, gravi carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, providentissimo Domino providente, et tempus et persona in Rhemorum Ecclesia, quando et in qua ab apostolica auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conservatum habebitur: quae nunquam excepto Romano pontifice primatem habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice Rigoberto violentia tyranni Milonis, tempore Caroli principis pastore vacans, Bonifacio apostolicae sedis legato aliquandiu, sicut et Ecclesia Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Rhemensem scilicet et Treverensem Ecclesiam , haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestrae epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolicorum virorum litteris legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus, frequenter accepi. Quod si sanctitati vestrae placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem laudet dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus intelligit, quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicae sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius praeceptio, etiam sine ulla admirationis adjectione cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi: quibus si de reliquo verba iniquorum praevaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de provincialibus synodis, in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem vestra humilitati meae scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi, intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter, sicut vestrae discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur, ita nihilhominus providendum est, ut metropolitani a subditis suis episcopis non irregulariter contemnantur. Deinde quod perfectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noscitur appellasse, et ne videamini Ecclesiae vestrae privilegiorum detrimenta diebus vestris aequanimiter tolerare, et hoc nihilominus a nobis et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo, servandum esse volui et volo, et, favente Domino, in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanae sedis Rhemorum, cui me divina dignatio servire disposuit, in summo privilegio sanctae sedis Romanae manere, et privilegium esse sedis Romanae, si sua auctoritate privilegium sibi subjectae sedis fecerit vigere, et studuerit confirmare. De eo vero quod tertio loco ad medium devocastis, scribere aliud nihil praesumpsi, nisi quia causa Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica vestra benignitas indignitati meae scribere est dignata, ut haec vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem: quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate, immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat, in deductione Rothadi sicuti praecepistis ad vestram praesentiam, ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido, quia non aliud nisi ut supra monstravi, quod regulae sacrae praecipiunt, et mihi petendum, et vobis concedendum est. Postulo videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur: et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur. Quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, nec quibus in istis regionibus, longius ab apostolica sede remotis, censurae ecclesiasticae moderatio est commissa, hinc, quod absit, conspiciant, unde aut negligentia, aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres transgrediendi materiem se sumere posse dicant, quos, sicut intelleximus, nos hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est quid Deus velit: quoniam injusta esse non poterunt divina judicia, quae a soliditate confessionis apostolicae petrae, adversus quam inferi portae, id est suggestiones vel operationes pravae, non praevalebunt, dictante justitia proferentur. Epistolam, quam mihi auctoritas vestra cum obtestatione praecepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius vester, mox ut ad eum venit, per abbatem suum Rothado direxit. Rodulfus quoque ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, tertio Idus nunc elapsi mensis Decembris a Ludovico Germaniae rege revertens, cum valde vesperi a corte regis nostri ad mansiones nostras super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniae festinarem, misit ad me hominem suum nomine Rodulfum, mandans quia praefatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestrae sanctitatis, manui et fidei suae commisit, quatenus ita praesentiam domni nostri regis Caroli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod fraudatus sit res et thesaurum Ecclesiae, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit ut ego illum inde apud domnum nostrum regem adjuvarem, ut quoniam praedictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adjuvare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc nec postea vidi, nec quo abscesserit cum episcopis audivi. Quae idcirco sanctitati vestrae scribere studui, ut si aliquis malivolorum nostrorum more suo vobis quiddam sinistri ex hoc, suggerere voluerit, quid inde verum sit cognoscatis, et erga me vestrum animum non moveatis. Rationem denique, quam reddidi coram electis judicibus, de quibus per libellum provocationis ad electorum judicium fueram a Rothado impetitus, ipsi venerabiles episcopi vestrae auctoritati transmittunt. De gestis vero a Rothado post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quae per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Rhemorum provinciae per communes legatos nostros vestrae sanctitati quae sciunt intimare curarunt. Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quae jam superius partim praenotata non curavimus hic iteranda. Denique praefato Ebone defuncto, Ecclesia sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit etiam de his episcopis qui in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt, ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego, ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraternae, maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematus, sed sua conscientia stimulante primum a seipso et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi, dicente beato Coelestino papa, quia nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, qui membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestrae, quas Engeluvinus diaconus nobis attulit, invenimus ut Teotgaudum et Guntharium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium, ut praemisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem juxta praecedentem consuetudinem episcopale praesumit ministerium, quod Ebonem fecisse non dubium est, rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris dypticis in Ecclesia nostra nominare permittam, an ne de caetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam: quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate decernentibus vobis demonstrem. Caeterum Luido mihi dixit quod cum eo rationem de damnatione et reclusione Gothescalci habuissetis. Unde quoniam per alios jam audieram ad sanctitatem vestram verba venisse, misi auctoritati vestrae quaedam ex verbis et catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat, quoniam nec eos, ut ipsi manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat, me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me ante praemonitum per quemdam laicum hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de eo sanctitati vestrae suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiae Rhemorum monasterio in Suessonica parochia, quod Orbacus dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quaedam sibi elegit capitula, ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et deceptorum sensus pervertere, et magistri nomen usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota prurientes auribus magistros sibi coacervare decertant, quaerere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitae religiosae et doctrina praeesse. Quique a Rhemorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Moguntina civitate habitae synodo et Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniae episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Rhemorum, cui jam auctore Domino praeeram, est remissus. Postea autem a Belgicae, Rhemorum ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus haereticus, quia resipisci a sua pravitate non voluit, ne aliis noceret qui sibi prodesse nolebat, judicio praefatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia, quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere, et novitates amans timebatur a nobis ne disceret prava sentire, qui noluit discere recta docere, neve idem Gothescalcus, cum aliis communem vitam ducens, errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiae mancipatus est, docente Apostolo: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens subversum esse hujusmodi et proprio judicio condemnatum . Qui ut Leo papa de Eutyche dicit, cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique, si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum, quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi, eum in catholicae Ecclesiae communionem recipere, sicut ei jubeo quae sunt corpori necessaria ministrare. Si autem vestra catholica sapientia vult scire quae contra catholicam fidem ex veteri haeresi Praedestinatiana, quae primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis est exorta, et tempore Caelestini papae, ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi est revicta, dicere videatur, de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinavit ad mortem aeternam. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quaecunque voluit fecit; et si vult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est. Est autem omnipotens qui fecit quodcunque voluit, dicente Scriptura: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis ; et item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuae voluntati: si decreveris salvare nos, continuo liberabimur . Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo, dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos negantes . Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis . At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum a praesentibus, natos et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita . Et item alibi idem Gothescalcus scribit: « Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini nostri Filii sui fusus est sanguis, Amen. » Et item loquens ad Deum: « Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae. » Quod Praedestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius ita perniciosius dicit, Deitatem sanctae Trinitatis trinam esse. Sunt et alia quae ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quae nobis sanae fidei adversari videntur. Quae dum per alium quam per vilitatem personae meae auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quae inde timenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas: quia et si eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris . Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara haereticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Caroli pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adjuvante Domino, portare valebo. Quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiae, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum praeceptum Domini diligantur, exercebunt benevolentiam. Praefatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certae personae commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, vestris jussionibus nullomodo resultabo. Tantum ut auctoritatem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea praesumptione parvipendere videat. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia: sed doleo a qua revocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam, et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua praevalet memoriter decantare. Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos, atque zelum. Dei sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat: et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quae forte non dixerunt, ut ipse verax, et illi qui ei contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam docentes.
(non enim sine dignis poenitentiae fructibus absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) (quod tamen ad me non pervenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido detulit) (haec enim in Antisiodoro post adventum Luidonis ventilabantur) (lib. XV de Trinit, in fine) (Ezech. XL, 45) (epist. 82, ad Anastasium) (sicut eos intelleximus, judicavimus, et postea ut ipsi praecipiunt canones per coepiscopum nostrum qui eidem judicio interfuit, prius judicium nostrum de eo referre, et nunc illud ipsum cum nostris litteris atque vicariis, sicut jussistis, ad apostolicam sedem, quae paternos canones servandos confirmat, et confirmatos ac observandos sua observatione demonstrat, dirigere procuravimus,) (Luc. II, 51) (Heb. XII, 17) (Philip. II, 3) (I Cor. XI, 16) (Matth. X, 40) (I Reg. II, 30) (excaecavit enim eum malitia sua) (Act. IX, 6) (Act. X, 5) (ibid., V, 26) (Act. XI, 12) (I Petr. V, 3) (epist. 6 ad universos episcopos) (Act. XIII, 2) (I Cor. V, 4) (I Cor. II, 10) (Moral. lib. XXXIII, cap. 8) (ibid. V, 11) (Leo, epist. 88, ad Anastasium) (I Cor. X, 24) (Rom. XV, 2) (I Petr. IV, 11) (can. 7) (epist. 1, ad Victricium) (epist. 2, ad episcopos Galliae) (epist. 3) (epist. 2, episcopis per Apul. et Calab.) (I Tim. V, 24) (in Apolog. David, c. 6) (concil. African., can. 89) (in qua vestra disponet auctoritas, qualiter isdem victor, ut solet, et voti compos quae sunt episcopi de reliquo faciat) (Rom. II, 6) (has enim duas tantum provincias Belgica regio habet) (Matth. VIII, 8) (Tit. III, 10) (Psal. CXXXIV, 6) (Esther XIII, 9) (II Petr. II, 1) (Ephes. IV, 30) (Joan. VI, 52) (Psal. XXXII, 7)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
3
EPISTOLA III. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. De Vulfado et collegis, quorum judicium Nicolaus papa jusserat in hac synodo renovari. (Apud Sirmond.)
HINCMARUS, Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
Si vobis visum fuerit per quoscunque ad rei notitiam, secundum seriem litterarum domni apostolici, canonice per ordinem cuncta quae in suprascriptis fratribus gesta sunt, examinare et subtiliter investigare, ut quod justum et pium sensum fuerit de causa eorum sine contradictione, sicut idem domnus apostolicus et fraternitati vestrae et humilitati meae scripsit, possitis perficere, devote ac libenter accipiam. Et si hanc quae sequitur brevem responsionem, quantum ex me est, ad apostolica scripta videritis vobis sufficere, non ingratum forte habebitur, quod ad rem pertinentia succinctissime refero. Videlicet quia Rhemensis Ecclesiae filii de collegio Vulfadi, ab Ebone post depositionem suam ordinati, non meo judicio, nec ab episcopis solummodo Rhemorum provinciae, primum suspensi et postea dejecti, ut meo vel communi cum eis tantum placito, juxta Nicaenos et Antiochenos canones , humaniorem aut alteram suscipere sententiam valeant; sed prius suspensi, et processu temporis a synodo episcoporum quinque provinciarum, ad quam provocaverant, secundum decreta Innocentii ad Rufum et Eusebium, inspectis quae scripsit ad Martianum, et juxta Zosimi successoris Innocentii decreta ad Patroclum Arelatensem episcopum et ad Massiliensem Ecclesiam , sed et alias plures Ecclesias, de his quos Proculus vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem sui, per professionis atque subscriptionis suae libellum sacerdotio submotus ordinavit, juxtaque sacros canones, et Leonis ac caeterorum Romanae sedis pontificum decreta, quae hic ponere praetermisi, et studio brevitatis, et ut vobis notissima, sunt judicati, et ab ecclesiasticis ordinibus dejecti, praejudicante Leone papa, atque dicente : « Omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » In qua, ut regulae sacrae dicunt, perfecta et canonica episcoporum quinque provinciarum synodo, quoniam Ecclesiae mihi commissae filii finitimos episcopos pro causa sua interpellarunt, et hujusmodi Africae provinciae canones vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire: ego Vulfadum et collegas ejus non judicavi, neque ab ordinibus ecclesiasticis populi vel dejeci, nec etiam cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa etiam episcopalia gesta, eorum inconvulsis subscriptionibus subnixa a quibus fuere patrata, praesentialiter monstrant. Unde, jubentibus eisdem episcopis, tantum bajulus fui, causam videlicet Ecclesiae mihi commissae ab illis diffinitam ad sedem apostolicam deferendi. Quae domni apostolici Benedicti privilegio sub anathematis interpositione, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur, sunt confirmata; et demum domni Nicolai papae confirmatione, sicut sanctae recordationis Benedictus pontifex illam confirmavit, salvo Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio, sub terribili anathemate, ut quaecunque persona, magna vel parva, temerario ausu contra hoc suum apostolicum decretum agere praesumpserit, anathematis vinculo sit innodatus, sunt roborata: velut hic potestis retexere, et sigilla eorum salva, ac incorruptas scripturas atque subscriptiones valetis inspicere. Et quia sedes apostolica, ut in decretis suorum pontificum legimus, in hoc prorsus sua sibi magnopere jura conservat, et aliena custodit, imo sua propria facit, ut omnis quaestio ad eam relata judicio et suae confirmationis decisione finem accipiat, omnem ex hac causa suspicionem querulitatis hae duorum praeclarissimorum luminarium confirmationes atque subscriptiones a nostris regionibus et mentibus abstulerunt. Nunc vero, quia isdem domnus et pater noster Nicolaus papa suis epistolis ex hoc negotio a vobis sanxit refricari judicium, monente Apostolo: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis , quod privilegio apostolicae sedis de ipsis fratribus decernit vel decreverit, ut competit meae subditioni, obedio et obediam, sicut hactenus conservavi ea quae domni Benedicti et sua fuerunt auctoritate firmata. Et item dicente Apostolo: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata , sicut servavi usque in praesens quae praedecessores quorumdam vestrorum cum quibusdam ex vobis regulariter ex iisdem fratribus diffinierunt: ita et quae de ipsis canonice juxta tenorem epistolarum domni apostolici diffinieritis, priscis, ut dicit Gelasius , pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae sedis, regularibus vestris diffinitionibus, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, consentiam. Qui istorum fratrum, de quibus agitur, vel quorumcunque aliorum felicitati non invideo, nec quamcunque malitiam eos nocere festino: quorum salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et de quorum dejectione dolui satis ac doleo, quia nemo majus dispendium de illorum dejectione habet quam ego. Quos, sicut mihi domnus apostolicus dignatus est scribere, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciae restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Ad quod me, juxta ejus verba discretissima, quia eos non dejeci, flecti munda conscientia non permisit. Et hoc meo ausu facere vereor, quoniam a vobis, aut a decessoribus vestris, quinque videlicet provinciarum episcopis, quorum meo consensu expetierunt judicium secundum sacros canones electorum ex consensu partium diffinitione fuere dejecti. Et idcirco aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare praesumpsi: quia, sicut scitis, regulae sacrae usque ad similem excusationis vindictam decernunt, ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur: sed aut eorumdem, aut majoris concilii episcoporum discussiones ac judicia praestolentur. Et quia Leo dicit ut in his quae vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum, et domnus ac Pater noster Nicolaus papa vobis ut mihi videtur scripsit, quoniam quae statuta sunt de praefatis viris, violanda non ducat, nisi forsan sacris legibus inveniantur adversa, simplici ac sincera cordis intentione ex regulis sacris perspicue tarditati sensus mei monstrari exspecto, utrum quae diffinierunt fratres et coepiscopi nostri, sicut hactenus observata sunt, de caetero ut regulis concordantia debeant observari, an illorum diffinitio ut inventa legibus sacris adversa debeat refutari. Sed et mihi ostendi exspecto apertius, quam in suis sacris litteris intelligere valeam, si domni Benedicti, ac ejusdem domni Nicolai, super eamdem diffinitionem sub anathemate confirmationis privilegia, nisi forte illa ipse sua singulari auctoritate dissolvenda et immutanda viderit, quorum summam firmitatemque nobis omnibus scripsit in apostolicae sedis reservatam arbitrio potestatis, nos sine regularum et sedis apostolicae praejudicio, sineque nostro communi periculo, dissolvere et immutare possimus, Coelestino dicente : Quae a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Sed et a nobis non est parvipendenda granditer Leonis papae ad Leonem Augustum de se scripta sententia , Si quae, inquit, destruxi haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae Martiani, sed etiam ego mea confessione firmavi. De quibus ultionum conditionibus quid a sancto Spiritu per concilia provinciae Africae, quidve Dei sapientia, qua, ut scriptum est, conditores legum justa decernunt, legibus sit decretum, melius ipsi scitis. Quod si etiam hoc de se intelligens, et his legum conditionibus subdi tantus papa et primae sedis pontifex praecavendo refugit, qualiter eisdem ultionum conditionibus subdi praecavendo timere nos debeamus subjecti, patenter ostendit. Sed et de contempto anathemate necessitate rite prolato, quod in praefatis privilegiis continetur, quid sanctus Gregorius ad Theoctistam patriciam dicat , sapientiam vestram a Deo doctam non latet. Et Symmachus dicit ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint; quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Et Gelasius : « Patres, inquit, nostri catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare; nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt. Sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. » Haec itaque de litteris divinitus inspiratis accepta, vel pro rei notitia manifestata, non ad resultandum, quod absit, in aliquo domni papae decretis apostolicis, vel ad resistendum vestris regularibus diffinitionibus profero; sed ut quomodo his quae in dejectione illorum diffinita sunt hactenus obedivi, sic in eorum restitutione, cujus estis a domno apostolico arbitri constituti, si a vobis fienda canonice inventa et patrata fuerit, quantum ex me est, praefatis regulis sacris, et episcopalibus atque apostolicae sedis exinde confirmationibus, periculose non obviem, et a praeceptionibus, quae in apostolicis epistolis continentur, a quibus Domino annuente vel transverso, ut dicitur, ungue scienter et per contumaciam non exorbitabo, in nullo per ignorantiam deviem, et qualiter absque discrimine sequi debeam regularem vestram, quorum ex delegatione sedis apostolicae interest, diffinitionem, per ipsarum regularum tramitem liquido cognoscere valeam. Ad hoc enim vel maxime ad synodum venit episcopus, ut aut discat, aut doceat, aut corrigatur, aut corrigat. Et Coelestino dicente , ut nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare, necesse est ut ea hinc decernatis, ne aut in quaestionem reveniant, aut occasio exinde alicujus praesumptionis exsurgat, aut illa dissolvere temporibus nostris vel successorum nostrorum oporteat. Quanta, inquit Symmachus , vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt eisdem transeuntibus dissolvantur? quia, ut idem dicit, non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam.
(Nicaen. can. 5, Antioch. c. 4) (Innocent., ep. 21 et 22; Zozimus, ep. 6, 11 et 12) (epist. 1, ad episcopos Campaniae) (conc. Afr., can. 92) (Heb. XIII, 17) (I Cor. I, 11) (Decr. cap. 2) (epist. 95 ad Rusticum Narbon.) (epist. 3) (epist. 84) (quanto magis deliberatione?) (lib. IX, epist. 79) (epist. 1 ad Aeonium) (epist. 11 ad Germanos) (Decret. 20, episcopis per Apuliam, etc.) (epist. 1, ad Aeonium)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
4
EPISTOLA IV. AD EAMDEM SYNODUM SUESSIONENSEM, De Ebone Rhemensi, quod ab episcopatu jure dejectus, nec legitime postea restitutus, clericos ordinare non potuerit, et quod hi quos ordinarat, in synodo Meldensi suspensi, in Suessionensi gradu spoliati sint. (Apud Sirmond.) CAP. I. CAP. II. CAP. III. CAP. IV. CAP. V. CAP. VI.
HINCMARUS Rhemorum episcopus sanctae synodo domni papae Nicolai auctoritate convocatae.
De Ebone, unde quidam loquuntur, qui causam ejus nesciunt, vel scire aut audire non volunt, cum quocunque per contentionem nullam conferam quaestionem, quia nec domnus apostolicus mihi agendum hoc scripsit, nec cum eodem Ebone in vita sua exstiti altercator, nec post mortem ejus illius sum derogator, nec ejus sedis invasor exstiti, quam ab eo secundum regulas sacerdotio defuncto quartus, post eos qui eam tenuerunt, canonice in ea electus et ordinatus regendam suscepi. Ratione autem dictante, quam omni poscenti negare non debeo, veritatem proferre licite valeo. Idem namque a se, juxta sacras regulas et traditionem ecclesiasticam, ac decreta sedis Romanae pontificum, Zosimi, Joannis atque Gregorii, sicut ab eis constitutum multoties legitur, per professionis suae libellum, ea moderatione, quam Leo magnus papa decrevit ad universos episcopos per Samnium, Picenum et Tusciam , dictatum et propria manu subscriptum, in synodo se deposuit, et episcopali ministerio spoliavit, atque secundum suam professionem et subscriptionem a quadraginta tribus episcopis judicium depositionis suscepit: sicut ille ipse libellus, quem synodo porrexit, et notitia synodalis, quae habemus, evidenter ostendunt. Ut enim dicit Gelasius, ideo vocatur ad judicium certa quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut ut convincatur objectis. Sed hunc et actio pene omni mundo nota convicit, et ipse propria se voce et subscripta professione damnavit. Postea vero sine ulla regulari restitutione idem ministerium episcopale, quo se privaverat, contra sacros canones usurpavit. Et demum sub papa Sergio Romam veniens, ab eo, ut damnatus in laica tantum communione maneret, districta sententia, sicut et gesta ipsius papae demonstrant, condemnatus fuit. Qui cum metropolis Rhemorum, in qua fuerat ordinatus, per decennium post depositionem ejus pastore vacaret, sed et usque ad terminum vitae suae, cum fere decem et septem annis post damnationem suam vixerit, eamdem sedem, qua regulariter se privavit, canonice non repetiit, nec obtinuit, neque ullum canonicae suae restitutionis documentum synodo cuilibet, vel principibus terrae, ac populis, qui eum damnatum fuisse noverant, secundum regulas sacras ostendit. Et si quis vult dicere eum fuisse regulariter, consensu episcoporum, vel sedis apostolicae restitutum, sicut sanctus Gelasius in decretali sua epistola de Acacio dicit , quem sui complices ac fautores restitutum fuisse fingebant, doceat a quibus et ubi ille consensus restitutionis sit gestus, si secundum Ecclesiae regulas celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad primam sedem, cujus intererat, de sententia qua tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum, si eadem quae ligavit absolvit. Si haec ita gesta non sunt, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nulla saeculari potestate potuit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi. Nec quisquam ei post depositionem quasi restituto communicare debuerat, in ea duntaxat causa, unde a seipso et ab episcoporum concilio, insuper et ab apostolica sede excommunicatus exstiterat, sine restitutionis suae canonicis litteris, ab eis a quibus fuerat restitutus secundum morem confectis, sicut sacri canones et decreta Felicis papae demonstrant . Quapropter, ut Leo ad Theodorum scribit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Unde taliter visum est de illo tenendum, sicut Gelasius de Acacio dicit , Talis est, inquiens, dictus, qualis ligatus est, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie, qualis est et dictus, non talis esse jam non potest. Nunquam igitur, talis permanendo solvendus est. Et constat quia comedens fructus viae suae, suisque consiliis saturatus, docente Innocentio, qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere invenire non possum, dimisit reliquias suas parvulis suis. Sed et de eo omnem quaestionem, secundum leges ecclesiasticas et mundanas, quas probat Ecclesia, qui damnatus fuit anno Incarnationis Dominicae 835, indictione XIII, sub die Kalendarum IV Nonas Martii, jam tricennale et amplius eo tempus excludit. Sed dicitur usque ad vitae suae terminum episcopale ministerium in omnibus ecclesiasticis muniis peregisse. Quae praesumptio a sanum sapientibus non sumitur in exemplum: quia et in veteri et in novo sacerdotio vetus hoc artificium est diaboli, et quia plures hoc praesumpserunt, sicut Bonosus, contra cujus morbum Innocentius, et Proculus, adversus quem laboravit non modice Zosimus, et Acacius, quem dejecit Felix, et sequens sacros canones, ac decreta praedecessorum suorum, cum praesumptione et usurpatione sua peremit et exstinxit Gelasius. Et plures alii fuerunt, qui in hanc praesumptionis sententiam transierunt, et transeuntibus consenserunt, de quibus in nostro saeculo quosdam audivimus, quosdam etiam qui hoc egerunt vidimus. Sed, monente Scriptura, non debemus turbam sequi ad male agendum, et ut Innocentius loquens de Bonoso dicit , « Quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Et de incongruo sacris Scripturis ac sanctorum decretis multorum consensu, item in decretis apostolicae sedis legitur, quia etsi omnes sacerdotes, et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato, Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit; et sacrum dicit Nicaenum concilium , quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nam si hoc impune fuerit licitum, ut hi auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi, vel eosdem ordines tribuendi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas ordines sacros acceperint, aut quibus regulariter ministerium sacrorum ordinum fuerit interdictum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit vel confundetur, quam penitus destruetur. Quia denique in Moguntina provincia ministravit, contra omnem auctoritatem esse cognoscitur. Nam Antiocheni canones de vacante episcopo et vacante Ecclesia regulam praefixerunt ; sed et de illo qui manus impositionem episcopatus accipit et ministrare detrectat, necnon et de illo qui ordinatus nullo suo vitio ad parochiam, in qua ordinatus fuerat, non accedit. De quibus regulis nulla Eboni convenit. Et canones Sardicenses de vim injuste patientibus, et pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis expulsis, vel pericula evadere quaerentibus, quid teneri debeat manifeste demonstrant. Sed nec ista regula Ebonem absolvit; cum et sacerdotes, et omnis pene mundus, et ipsa etiam sedes apostolica ejus falsis criminibus appetitum, et quadam traditione pro honoribus cum juramento exinde acceptis venditum, et ab imperio, atque ab ipso Ecclesiae aditu, pium Augustum Ludovicum satagente ipso abjectum gravissime ingemuerit, et innoxium a criminibus inventum, et justissime restitutum, totus in orbe terrarum mundus gaudio exsultaverit, et Ebonem dejiciendum, qui irreverentius manum in christum Domini miserat, ut reum majestatis, una cum ipso clamaverit. Sed neque necessitate cogente, propria amissa provincia, secundum Chalcedonenses canones , civitate in qua ordinatus fuerat captivata, pulsus ab hostibus exstitit, ut alibi incardinari valeret, sicut in decretis beati Gregorii, et aliorum sedis Romanae pontificum invenimus; nec injuste et contra regulas sacras dejectus, et regulariter sedi suae secundum Sardicenses canones jussu sedis apostolicae refricato judicio restitutus, ullo documento canonico invenitur. Quapropter ab ipsa, ubi immorabatur, parochia contra concilium Africanum appetitus, ut ibi decretum est, potestate judiciaria per rectorem provinciae protinus excludi, et neque ab Ecclesiis quibus praefuit, neque a quolibet homine defensari debuerat. Constat ergo juste dejectum ea quae sua non fuerant praesumpsisse: cujus non necesse est nos merita actusque discutere, cum habeat conscientiae et operis sui testem quem habet et judicem. Nam, ut Leo dicit , quae patefacta sunt quaerere, et quae perfecta sunt retractare, et quae sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? De mea etiam ordinatione, cui forte si aliqui occulte, quod aperte non audio, derogant, in nullam altercationem contra quemcunque intrabo, quia, sicut dicit Apostolus, in mortuis testamentum est confirmatum . Nam cum Rhemensem Ecclesiam Folco fere per novem annos sine ulla regulari Ebonis reclamatione tenuisset, et post eum Noto pene per annum et dimidium eamdem sedem similiter sine ulla Ebonis repetitione tenuisset, sub Sergio papa in synodo plurimorum archiepiscoporum et episcoporum apud Bellovacum dioeceseos Rhemorum habita, a clero et plebe ipsius metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciae petitus, et ab archiepiscopo tunc meo, et proprio episcopo, necnon et a coepiscopis ipsius provinciae, secundum Laodicense concilium , cum consensu abbatis mei et fratrum monasterii in quo degebam, episcopis Rhemensis provinciae, et clero ac plebi ipsius metropolis per canonicas litteras traditus, et cum decreto canonico, praesentia vel consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, et a metropolitano meo, qui me illis tradiderat, sum in eadem Ecclesia, omnibus acclamantibus, absque ullius contradictione vel repetitione, canonice et secundum decreta sedis Romanae pontificum ordinatus: ipsaque ordinatio mea non solum Rhemorum provinciae episcoporum, ordinatorum videlicet meorum, secundum Africanum concilium subscriptionibus est roborata, verum et omnium pene Galliarum; atque Neustriae, necnon et Aquitaniae episcoporum manibus subscripta epistola ad praefatum Sergium papam unanimiter dirigenda; sed et edicto domni regis Caroli manu propria confirmato, et sigillo ipsius corroborato, est comprobata. Quae omnia Sergio, antequam mittere ad illium concurrerem, in brevi defuncto, Leoni papae sunt missa. Indeque a domno imperatore Lothario, suam epistolam eidem Leoni papae dirigente, in qua scripsit quantum pro restitutione Ebonis apud Sergium papam sategerit, et nihil obtinere potuerit, favoribus prosecuta, et ab eodem Leone papa et usu pallii et privilegio sedis apostolicae, ac pluribus apostolicis suis epistolis, ut videlicet in loco pastoris sacerdotio defuncti, est multoties approbata. Quamque ordinationem meam, sanctae memoriae gratia et nomine Benedictus, sed et domnus ac Pater noster papa Nicolaus, suis privilegiis eam corroborarunt. Quae in episcopali concilio, et ante ordinationem electio, et postea ordinatio canonice patrata fuisse, non contra cujuscunque quaestionem, sed adversus susurrantium atque occulte mussitantium derogationes, ut omnis iniquitas oppilaret os suum, ex sacris regulis est demonstrata. Sed et illud in causa est, cur inde in nullam altercationem contra quemcumque modo intrare non deliberem, quoniam domnus papa suis apostolicis litteris mihi non scripsit, ut cuicumque inde per quaestionem debeam reddere rationem. Quod non de diffidentia dico, quasi documentorum probamentis ad ista deficiam, in quo jure si quis audet, audeo et ego; sed et Leonis ad Leonem Augustum verba pro modulo meo sequens, dicentis , quia de rebus et apud Nicaeam, et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. Cum tantus ac tantae sedis papa se ad haec dixerit non audere, ego tantillus homuncio super ea quae tot conciliorum et tantorum pontificum sedis apostolicae de ordinatione mea, qualiscunque plebis Dei famuli, sicut certissima monimenta declarant, approbavit et fixit auctoritas, tanquam de re dubia vel infirma, nullum audeo inire certamen. De his autem fratribus nostris, de quibus nuper nobis communiter domnus apostolicus scripsit, si vobis ad apostolica scripta non sufficit brevis a me data responsio, ecce habetis gesta episcopalia, et privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, quae vobis demonstrant qua ratione et quo ordine, quave auctoritate, et a quibus, et ubi, et quando patrata sint quae in eos acta fuerunt. Quibus omnibus perscrutatis, secundum domni et Patris nostri apostolici papae discretissimum ac regulare mandatum, quod justum et pium inveneritis, secundum canones sacros decernite, et absque ulla, quantum ex me est, contradictione perficite: quia sicut in praecedenti schedula vobis scripsi, nec illius apostolicis praeceptis, nec vestris regularibus definitionibus contradicam. Caeterum si vestrae beneplacitae voluntati necessarium visum fuerit, non ad ullam contentionem, nec adversum alicujus quaestionem, sed ob pleniorem rei notitiam, ut de Ebonis adhuc latius regulari depositione, et nulla canonica restitutione, sed et de mea qualiter celebrata sit ordinatione, vel qua ratione fratres et coepiscopi nostri in synodo Meldensi filios Rhemensis Ecclesiae, de quibus agitur, suspenderunt, vel unde accepit Suessonica synodus non debere in gradibus ecclesiasticis eos manere, rationem et ordinem, atque auctoritatem, quae ibi ostensa, et a sollicitudine exiguitatis meae suscepta sunt, ne offendam reticens dicendam in tempore veritatem, vestrae fraternitati pandere non negabo. Tantum ut non vos morosa, et forte vobis si nota est non necessaria ratio taedeat, et sic veritas a me possit ostendi, quatenus vestrae unanimitatis charitas erga me debeat conservari. Qui absque nostro detrimento non solum fratribus, sed et inimicis prodesse desidero, et apostolicis mandatis quacunque contumacia non resulto, nec fraternis vestris monitis et regularibus diffinitionibus intentionem vel manus obvias tendere paro, ea tamen conditione, quod et vos velle et studere cognosco, ut regularum status et sedis apostolicae privilegium maneat, et commune periculum nostrum vitari praevaleat. Post hanc schedulam, synodo ostensa sunt gesta episcopalia Suessonicae synodi per manus Hincmari Laudunensis episcopi, et gesta synodi Bituricensis provinciae per manus Raginelmi Tornacensis episcopi, et privilegium domni Benedicti per manus Erchanravi Catalaunensis episcopi, et privilegium domni Nicolai per manus Hodonis Belvacensis episcopi. Et post haec omnia, data est quae sequitur schedula, qualiter priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolicae sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem domni papae in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus, qui in Ebonis depositione fuerunt, episcopis, excepto solo Rothado; sed et eis qui illi excommunicato dicebantur communicasse, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita dicamus, innumeris ordinatis. Tantum ut de caetero scandala, quae hinc valent emergi, domni apostolici auctoritate et providentia devitentur.
(ep. 86) (in tomo de anath. vinculo ) (Felix, in synodo Rom., epist. 59) ( de tomo Anathem. ) (decret. 56) (can. 9) (can. 16, 17, 18) (can. 21) (can. 20) (can. 3) (epist. 84 ad Leonem Augustum) (Heb. IX, 17) (can. 12) (epist. 84)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
5
EPISTOLA V. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS, Quod absque necessitate mutari non debeant quae semel in conciliis statuta vel judicata sunt. (Apud Sirmond.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
Legimus, scribente beato Innocentio , quod de quibusdam observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Et sanctus Leo dicit , quia sicut quaedam sunt quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum, oporteat temperari. Velut et de quodam indulgentiae jure dicit, in quo, inquiens, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Et facundissimus Gelasius : Priscis, inquit, pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri. Hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis praedicandus est Christianis: ubi nemo sibimet aliquid jam aestimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nil deperit, et convenienter retinendo quod coelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitae jam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum: dummodo illa nullatenus dissimulata subripiant, quorum quodlibet si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Et si illa nonnunquam sinenda sunt, quae si caeterorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possint. Et Africanum concilium, de virginum velatione retractans , ita manere constitutionem prioris concilii, ubi nulla perurget necessitas, decrevit, ut non obsit posteriori concilio certis pro causis ea quae constituta fuerant immutanti, nec posterius concilium priori obviet , ubi nulla illud perurget necessitas immutare. Sed et de Donatistis decrevit, ut consentientibus fratribus et coepiscopis, maxime autem apostolica sede, a quibus inde fuerat diffinitum, quatenus secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multorum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omnimodo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis quibus degunt visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est. Unde manentibus statutis, absque regularum et apostolicae sedis praejudicio, et judicantium ullo discrimine, quos non solum auctoritas Carthaginensis concilii ab omni naevo defendit, si eorum fuerit soluta sententia, qui convinci non possunt vel inimico animo judicasse, aut aliqua cupiditate aut gratia depravati; verum et idem concilium, sed et Antiochenum, atque decreta sedis Romanae pontificum, Innocentii, Zosimi atque Leonis, eos commendant, per quae sua confirmavere judicia, quae fratres et coepiscopi nostri in Suessonica synodo Rhemensis Ecclesiae filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, censura ecclesiasticae severitatis judicaverunt, ubi eos non judicavi, nec cum judicibus eorum subscripsi: manente etiam, ut oportet et necesse est, auctoritate privilegiorum domni Benedicti, et domni ac Patris nostri Nicolai papae; si illi placet cui cuncta bona placent, ut decessoris sui Benedicti et sua privilegii a se confirmati sententia de his fratribus propter misericordiam per indulgentiam immutetur, ubi exinde scriptum habetur, salvo Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio: et aliter decretum confirmetur, nobisque tenendum mandetur, juxta moderationem Innocentii, qui observationem priorem duriorem, posteriorem autem interveniente misericordia inclinatiorem dicit ; et vestra fraternitas, qui eosdem fratres judicastis, vel quorum decessores illos judicaverunt, unanimi benignitate, justitia, pietate condita consenserit senserit atque decreverit, sicut sacra et mystica Nicaena synodus de Novatianis , et per indulgentiam, in epistola ad universos episcopos per Aegyptum, Libyam et Pentapolim constitutos, de Meletio damnato clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, et ab eo post damnationem illius ordinatis, quos Meletianos appellat, decrevit. Nam idem Meletius, ut in veraci et recipienda historia legimus, unius civitatis Aegyptiorum episcopus, sub Petro Alexandrinae civitatis archiepiscopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, depositus est, et propter alias multas causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. Ergo damnatus habuit multos sequaces, et haeresiarches factus est eorum qui hactenus ab eo in Aegypto Meletiani vocantur, nullam justitiae satisfactionem habens cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem injustitiam se passum, et obloquebatur sibi derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione percepta martyrii palma defunctus est; iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum, et rursus in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter haec igitur supervenit quaestio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. De quo Meletio et ejus complicibus praefata sacra synodus in praescripta epistola, pacis redintegrandae et unitatis gratia, haec decrevit ad locum, Placuit, inquiens , Meletium quidem clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab eo sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum, ut in his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum praeferre, aut omnino aliquid agere praeter voluntatem Ecclesiae catholicae praesulis Alexandri. Gratia namque Dei, et orationibus vestris, in nullo schismate repertos, sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni, et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solummodo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriae civitatis episcopo. Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus: in persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitates ejus ac petulantiae voluntatem, ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini, qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Et Anastasius junior papa, ad Anastasium imperatorem scribens de ordinatis a damnato Acacio , recipiendos in suis ordinibus dicit. Quanquam eadem epistola sacris canonibus et decretis Innocentii, Zosimi, et Leonis, atque Gelasii, a quibusdam non convenire dicatur; quia ut ambigua sententia in eadem epistola idem Anastasius scribit, et baptizavit catholice, non canonice: nec secundum sacras regulas, neque secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacerdotes vel levitas damnatus ordinavit Acacius, quia possunt etiam interdum laici catholici baptizati, ut dicit Gelasius, catholice, baptizare, et etiam criminosi adhuc sedentes super cathedram, sicut Scribae et Pharisaei, et sicut Judas, pro ministerii dignitate inter apostolos sibi commissa, et nondum judicio aperto amissa, pro suo officio quae in eodem ministerio operanda sunt operari. Sunt et alia, quae hic poni poterant, nisi obviari eis ab aliis constitutis sanctorumque decretis manifeste cognosceretur; quoniam, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia , aliter de hujusmodi decreta fuisse inveniuntur. Et idcirco ista posuisse sufficiat, quae indulgentiae potius misericordiam sequi, quam censuram justitiae intentare videntur. His ergo ita se habentibus, quantum ex me est, sedis apostolicae benignitati, et vestrae fraternitatis bene placitae consensioni, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, in fratrum istorum regulari statu non obvio. Quorum, sicut in praecedenti schedula vobis porrecta praemisi, salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et de quorum dejectione dolui satis et doleo, quia nemo majus dispendium habet de illorum dejectione quam ego. Et haec quidem scripsi pro mediocritate ingenioli mei, devotionem mentis meae circa fratres ostendens, priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae sedis, et non praejudicans vestrae vel cujuscunque rationabiliori, seu plus tenendae, ac majoris auctoritatis sententiae, quam si mihi ostensa fuerit paratus sum sine contradictione aliqua sequi. Illa tamen modis omnibus in istorum statu, si tamen a vobis unanimiter inde consensum, et a domno papa fuerit confirmatum, conditione servata, quam et apostolica sedes pro ecclesiastico vigore ab omnibus petimus faciat conservari, et a vestra fraternitate necesse est provideri, ne hac, quod absit, occasione auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas acceperint, vel quibus regulariter ministerium fuerit interdictum. Quoniam si hoc impune fuerit licitum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit, quantum penitus confundetur. Sunt cum istis et alia, de quibus provide domni apostolici summa auctoritas, et sub ejus magisterio hinc vestra solers considerabit sagacitas, quae in alio diplomate mea vobis ostendet humilitas, ne sub hujus rei occasione in Ecclesia possint emergi. Vestra autem prudentia et haec clarius, et alia, quae sensus mei paucitas non potest attingere, contemplabitur, et domni apostolici supereminens sapientia multo sollicitius et videbit quae providenda sunt, et praesentibus medelam et futuris imponet custodiam.
(epist. 2, ad Exuperium) (epist. 95, ad Rusticum) (epist. 6) (can. 93) (can. 35) (epist. 2, ad Exuperium) (can. 8) (epistola conc. Nicoeni ad Aegyptios) (epistola unica) (Dan. XII, 4)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
6
EPISTOLA VI. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. De Vulfado, quod Lingonensem Ecclesiam pastore viduatam usurpare praesumpserit, ac per satisfactionis libellum nunquam se ulterius ad graduum ecclesiasticorum administrationem aspiraturum professus sit. (Apud eumdem.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
Quod invitus dico, et supprimere in totum non audeo, ne forte mihi ab his qui hoc sciunt imputetur quod calliditate aliqua occultaverim veritatem, et si haec causa, juxta veterum constitutionem judicio synodali decreta, sine diffinitione synodalis sententiae modo quolibet fuerit refragata, dilecto fratri nostro Vulfado ad noxam cujuscunque redivivo furore valeat deputari. Isdem namque dilectus frater noster, post omnia quae de sua et collegarum suorum adjudicatione a synodo episcoporum quinque provinciarum diffinita, et a sedis apostolicae auctoritate sub anathematis interpositione sunt confirmata, sine audientia et consilio episcopalis concilii sacerdotum qui eum judicaverunt, sineque auctoritate Romani pontificis qui ipsa judicia confirmavit, inconsulta etiam Rhemensi Ecclesia, extra provinciam ejus, in qua baptizatus, et in clericum tonsus, atque per plures annos in Ecclesia publice sacras Scripturas legit, ubi sicut Africanum decrevit concilium cap. 58 postquam semel legit, ab alia Ecclesia inconsulte recipi non debuerat, sicut idem concilium cap. 21 manifeste demonstrat, Lingonensem Ecclesiam pastore viduatam, ut ibi ordinaretur episcopus, sub nomine vocati episcopi usurpare praesumpsit, ejusque facultates, quae secundum Chalcedonense concilium penes oeconomum futuro debuerant reservari episcopo, suis suorumque usibus arrogavit; decernente ipso concilio ut eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere: et Antiocheno concilio, de damnatis aliquid praesumentibus de ministerio, ut nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis habere. Et ab hac praesumptione synodali auctoritate, cujus habemus constitutionem, revocatus, jubente Domino, si peccaverit frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi, per satisfactionis libellum propria manu firmatum recipere communionem, qua regulariter secundum Nicaenos et Chalcedonenses canones ac decreta Gelasii fuerat privatus, promeruit, sicut idem ipse libellus, qui prae manibus habetur ostendit. In quo sub jurejurando per sanctam Trinitatem unius deitatis professus est se nunquam et nusquam ad sibi interdictam praesumptionem, et ad graduum ecclesiasticorum administrationem ulterius aspiraturum, neque aliam hujusmodi temeritatem, qua pax Ecclesiae valeat perturbari, et quies sacerdotalis possit inquietari, scienter vel libenter ulterius moliturum. Quem libellum coram episcopis Pardulo Laudunensi, Guntberto Ebroicensi, Aenea Parisii, coramque rege et quamplurimis aliis, nobis judicibus suis a synodo constitutis porrexit; decernente beato Gregorio, ut revertentes a schismate jurejurando profiteantur et subscribant, se nunquam ad schisma quo redierant reversuros. Et secundum traditionem Leonis papae scribentis ad Januarium episcopum : « Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, prius errorem suum damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla aspirandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. » Et ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum de erroneo ab ecclesiastica disciplina : Si, inquit, fideliter aut utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantulacunque miseratio, quia Dominus noster verus et bonus Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas salvare non perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Et item ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum de Attico presbytero scripsit , ut remota omni dubitatione Chalcedonensis synodi diffinitionem de fide, quam et apostolicae sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum, adjecta subscriptione manus propriae, quae in Ecclesia populo praesente recitetur. Quibus constat eos qui ab ecclesiastica traditione deviant per contemptum, taliter recipi debere: quoniam, ut Hilarus dicit , non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. De quibus, si a sua professione vel subscriptione exorbitaverint, Carthaginense dicit concilium , Si quis, inquiens, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Et sanctus Gregorius ad Maximum episcopum Salonitanum de Andrea diacono dicit , quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit. Sed quia contempta fuerat indebita praesumptione, non solum diffinitio synodalis episcoporum, sed et apostolicae sedis domni Benedicti papae auctoritas, opportunitate inventa, per venerabilem fratrem et coepiscopum nostrum Hodonem exemplar privilegii domni Benedicti sub fidei astipulatione dirigens domni Nicolai papae auctoritati, ab eo quod suus decessor firmaverat corroborari poposci: non ad injuriam, quod absit, sedis apostolicae, quasi ejus adhuc in ambiguum sententia duceretur, et ob id non sufficerent quae ab ea semel domni Benedicti papae auctoritate, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur, et aspirantes indebite anhelitus compressi funditus perpetuo maneant, fuerant confirmata: sed quoniam incauta praesumptio ut constitutio geminaretur exegit, quatenus si obstinatio permanere deligeret, se post tot prohibitiones diffinita impune non posse tentare cognosceret. Haec non per malitiam dicta, sed ne ut putarentur per vafritiem tacita, ad vestram notitiam necessarium duxi perducere, qui canonice cuncta per ordinem, quae in praefato fratre nostro Vulfado et collegis ejus gesta sunt, secundum praeceptionem domni nostri papae, examinare et subtilius investigare, et si quid justum piumque sensum fuerit, de illorum reformatione debetis perficere, ne quid forte praetermissum videatur, quod vobis scire, et unde a vobis conveniat diffiniri.
(can. 25) (can. 12) (epist. 3) (epist. 12) (epist. 82) (epist. 2) (concilium Carth. II, can. 13) (epist. 125, lib. VII)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
7
EPISTOLA VII. AD NICOLAUM PAPAM, Per Egilonem missa cum actis synodi Suessionensis anno 866. (Apud eumdem.)
Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Decimo quinto Kalend. Septembris, indictionis XIV, secundum vestram apostolicam jussionem, ad Suessorum civitatem, cum fratribus ac coepiscopis Rhemorum provinciae, archiepiscopis et episcopis illuc ex mandato vestro convenientibus occurrere festinavi, quo etiam dilectum fratrem nostrum Vulfadum venire commonui. Eos etiam fratres nostros de ipsius collegio, qui sub nostra cura degunt, mecum adduxi. Quos sicut mihi scribere dignati estis, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciae restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Sed quoniam synodi episcoporum quinque provinciarum, quorum meo consensu expetierunt judicium, diffinitione fuere dejecti: et sicut melius sapientia vestra novit, sacri canones usque ad similem excommunicationis vindictam decernunt, ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur, sed aut eorumdem aut majoris concilii episcoporum diffinitiones ac judicia praestolentur, aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare praesumpsi quos meo arbitrio ab officio non suspendi, et in praefata synodo episcoporum quinque provinciarum, non tantum non judicavi vel dejeci, verum nec cum judicibus eorum subscripsi, quia mihi commissae Ecclesiae filii finitimos episcopos juxta canones Sardicenses pro causa sua interpellarunt, et Africae provinciae canones hujusmodi vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire. Unde humiliter obsecro, ne pro inobedientia mihi reputetis, quoniam eos non statim restitui, qui ad synodum, sicut praecepistis, hoc solo meo ausu agere veritus, obedienter occurri, et his quae fratres et coepiscopi nostri, vestrae sanctissimae paternitatis devotissimi filii, vestra fulti auctoritate, de illorum restitutione decreverunt, secundum quod mystica Nicaena synodus, scribens ad dioecesim Ecclesiae Alexandrinae, de ordinatis a Meletio damnato episcopo elementi consilio statuit, videlicet ut mystica ordinatione firmati haberent honorem et ministerium, et proveheretur quilibet eorum in honorem episcopi in Ecclesia defuncti, si visus foret dignus, et eum populus elegisset, cum consensu Alexandrini episcopi, sub cujus cura dioecesis illa degebat, condecernente quodammodo similia Africano concilio de Donatistis, quae non vobis ut incognita ingeruntur, sed ut notissima inculcantur, sacrorum canonum et sedis apostolicae manentibus constitutis paratissime annuere, et sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, obtemperare curavi: reservato per omnia sententiae ac juris privilegio ejusdem apostolicae sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatae vestrae discretionis, atque auctoritatis. Et quia Synodo, per hunc venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum, qui adesse potuimus, cum ipso voce loquentem, quoniam si eis manum porrigitis, vobiscum pariter porrigemus, Vulfado et ejus collegis pro disceptatione diversa judicantium, in eadem synodo omnibus consonanter idipsum sentientibus, sedem apostolicam non fuit necessarium appellare. Idcirco hujusmodi legatum, qui meam vobis repraesentans personam, cujuscunque diversa sentientis allegationibus, quae modo nullae sunt, responderet, et vestram exinde diffinitionem referret, omisi dirigere, quia quae verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro scire et posse obedire et conservare curabo, sicut hactenus ea, quae inde fuerant statuta et confirmata, servavi. Nec causa inobedientiae missum meae subditionis cum hoc venerando archiepiscopo dimisi transmittere: sed quia sic intellexi in litteris vestrae auctoritatis contineri, tunc solum, ut verbis earum utar, si disceptantibus, vel fortassis alia atque alia decernentibus nobis, praefati dejecti sedem appellaverint apostolicam, et ejus speciali se judicio damnari vel absolvi petierint, si ego, vel si Vulfadus, aut socii ejus, ad vos venire per nos non possemus, vicarios nostros ad hoc negotium ventilandum et finiendum, mox post consummatum concilium XV Kalend. Septembris praesentis XIV indictionis auctoritate vestra collectum, nostras praesentaturos vobis personas, nullam penitus excusationem praetendentes, utrique ad sedem beati Petri mitteremus. Unde supplico, ut merear scripto hinc vestram diffinitionem recipere, quam paratus sum, ut oportet, obnixius observare. Gestorum autem seriem de omnibus quae in concilio relata, examinata, atque reperta sunt, quae sicut veneranda decreta statuunt, discretioni vestrae dirigi praecepistis, ut quae salubria videbuntur corroborentur: si forte aliqua supersunt epistolae synodali, quae debeant explanari, hic venerandus ac religiosus sanctitatis vestrae devotissimus filius, et unanimis frater ac consacerdos noster Egilo archiepiscopus, plena fidelique relatione apostolicae auctoritati vestrae poterit patefacere, et sicut ea visu et auditu comperit ac episcopaliter contulit intimare. Sed et de praefatis fratribus nostris, Rhemorum Ecclesiae filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado apud nos non sunt amplius quam novem, de quibus sanctissima vestra paternitas mihi scripsit, ut cum dejectionis suae causam venire ad examen optaverint, nullum ex his quilibet indignationem meam sustineat, nullum ad coepta peragenda per suggestionem meam patiatur incommodum, qualiter me antea et postea erga eos egisse in synodo fratres et coepiscopi nostri una cum eo repererint, sufficienter dignationi vestrae praevalet enarrare. Quorum salubrem ac singularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et quorum dejectioni condolui, et statui eorum congaudeo. De Tetberga etiam regina, unde sublimitati vestrae ab humilitate mea mandari rogastis, quia Lotharium vel ipsam Tetbergam, postquam Arsenius venerandus episcopus et sanctae Ecclesiae Romanae apocrisiarius, ab Attiniaco palatio domni Caroli regis gloriosi perrexit, non vidi, certae salubritatis rationem vobis mandare non valeo. Et alia manu. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad doctrinam et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domine sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino. Data Kalendis Septemb., indict. XIV.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
8
EPISTOLA VIII. AD EGILONEM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. Romam euntem instruit de iis quae in synodo gesta sunt in causa Vulfadi, et quemadmodum in Urbe gerere se debeat. (Apud eumdem.)
HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reverentissimo EGILONI archiepiscopo, et charissimo ac unanimi atque fidissimo mihi, plurimam in Salvatore salutem.
Quanta fiducia vestra utar dilectione ex vestra mente pensare potestis. Non enim aliter in mente mea vos teneo, quam me alterum exceptis peccatis meis. Quapropter sicut in vobis et de vobis confido, et sicut vobis et pro vobis in omnibus esse cupio, ita erga me in omnibus sitis. Caeterum exemplar epistolae domni apostolici ad domnum Carolum, quod non mandastis, sed et exemplar epistolae mihi directae, sicut mihi mandastis, dilectioni vestrae transmitto. Exemplar autem epistolae, quae uniformiter per archiepiscopos istius regni directa est, vos habetis, sine qua ire non debetis. Mitto etiam vobis capitula in quibus summa continetur de omnibus epistolis, quas pro ista causa nobis omnibus domnus apostolicus misit. Et necesse vobis erit ut ipsa capitula bene cognita habeatis, et memoria teneatis quae sparsim in ipsis epistolis continentur, ut si illi quos scitis more suo sua dicta involvere voluerint, habeatis veritatem quam illis respondere possitis. De scriptis denique quae porrexi in synodo, de quibus mandastis ut discernerem si vobis ad portandum necessaria forent, non mihi visum est vos ullam habere necessitatem: sed videtur mihi, quia si ostensa fuerint apostolico aut Romanis, ut aliquam dubitationem possint afferre domno apostolico, quasi contentiones inter nos fuerint in restitutione Vulfadi, et una cum vestro missatico suspecta synodi et mea epistola fiat, inde aliquod impedimentum et dilatio ad ea quae senior noster cito obtinere vult de ipso Vulfado. Et puto non displicebit quibusdam, si aliqua occasio interciderit, unde ad illos sit ei necesse recurrere, et sicut mihi jam mandatum est, increscit apostolico et Romanis tanta legere. In scripto quippe quod primum dedi, nihil aliud habetur nisi quia ego non suspendi eosdem fratres ab officio, neque judicavi, neque a gradibus ecclesiasticis eos dejeci, neque cum judicibus eorum subscripsi, sed synodus episcoporum quinque provinciarum, et quod vos regulariter inde inveniretis, ego sine cunctatione sequerer secundum tenorem epistolarum domini apostolici: unde et synodus et ego rationem reddimus in epistolis nostris domno apostolico, quare eos ego non restitui. Alterum autem scriptum ideo dedi, quia sicut scitis non putabat me Vulfadus ad illum condescendere velle; et licet non in mea praesentia, tamen audiebam per alios illum dicere interdum, Ebonem non fuisse regulariter depositum, interdum autem regulariter restitutum. Et ideo demonstravi eumdem Ebonem regulariter depositum, et non regulariter restitutum: qui damnatus anno Incarnationis Dominicae 835, IV Nonas Martias, et per decem et septem annos postea in carne vivens, suam sedem regulariter in synodo non repetiit, neque obtinuit, nec etiam suam canonicam restitutionem, aut a sede apostolica, aut a synodo regulariter factam, secundum canones et decreta sedis Romanae ulli synodo in vita sua ostendit, et omnem quaestionem de illo secundum leges ecclesiasticas et humanas jam tricennale et eo amplius tempus excludit. Quoniam ut Leo ad Theodorum scribit , quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. De cujus depositione admodum plura habeo quam in synodo modo ostenderim, sicut et in ipso scripto in synodo est relectum, ubi me canonice electum et canonice ordinatum monstravi. In quibus sicut scitis et rex et omnes concordaverunt, scientes me non in duritia velle contra Vulfadum persistere, qui interdum etiam dicebat quod meus non esset clericus, angustians sicut scitis ut qualicunque modo gradus posset habere. Quae etiam scripta vobis non ad ostendendum sed ad habendum mitterem, si notarius noster infirmus illa transcribere concurrisset. Postea autem ostensa est synodus, cui ego non subscripsi; in qua ab ipsis, qui Ebonis damnationi interfuerunt, et verbis et scriptis atque auctoritatibus, coram rege comprobatum fuit, qualiter Ebo a se, juxta decreta Zosimi, Leonis, Joannis et Gregorii, per libellum professionis manu sua subscriptum, et a quadraginta tribus episcopis, secundum suam professionem et subscriptionem, regulariter depositus fuit, et regulariter restitutus non fuit: et ob id, secundum decreta Innocentii, qui scribens ad Martianum Naxitanum episcopum , jussit eos recipi in suis ordinibus quos Bonosus ante damnationem suam ordinavit. Postea scribens ad Rufum et Eusebium ac caeteros Macedoniae episcopos , eos quos post damnationem suam idem Bonosus ordinavit, nequaquam recipi in ordinibus ecclesiasticis permisit, Et secundum decreta Zosimi ad Aurelium et ad universos episcopos per Africam et caeteras provincias constitutos , et ad Massiliensem Ecclesiam, et ad Patroclum Arelatensem episcopum, de his quos post damnationem suam Proculus ordinavit, qui se libello professionis suae subscripto in synodo deposuit; et secundum decreta Leonis et sacrorum canonum, qui excommunicato communicarunt in dejectione permanere isti fratres judicati fuerunt. Ostensa est etiam synodus episcoporum provinciae Bituricensis, cui praesedit Rodulfus, manibus eorum subscripta; in qua ab ipsis qui interfuerunt, et ab Aiulfo qui unus fuit de judicibus Ebonis audierunt, comprobatum fuit eumdem Ebonem regulariter fuisse depositum. Deinde ostensa sunt privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, qui suis subscriptionibus et Ebonis depositionem et istorum dejectionem confirmaverunt. Quae si omnia vobis longum fuerit enarrare, breviter poteritis dicere, quae bene firma tenere debetis, quia scitis quales sunt quidam; et peto ut non displiceat vobis quod talia vobis mando firma tenere debere, quasi me putem vobis sapientiorem, quia ex charitate hoc dico, et talia mihi a vobis mandari vellem, si tale missaticum haberem sicut vos habetis. Verba autem quae vos firma habere debetis, et etiam vestri, si aliquis inde fuerit tentatus, ista sunt: Quia secundum tenorem epistolarum domni apostolici, sicut in eis scriptum habetur, cuncta per ordinem quae in istis fratribus gesta sunt canonice examinantes, invenistis Ebonem juste et regulariter depositum et non regulariter restitutum, et istos fratres non a me, sed a synodo episcoporum quinque provinciarum judicatos secundum sacros canones, et decreta Innocentii, Zosimi, et Leonis, sicut in synodali epistola continetur. Et quia in domni apostolici epistolis continetur ut quae statuta sunt non ducat dissolvenda, nisi sacris legibus inveniantur adversa; et in eisdem epistolis intelligens synodus ipsius benignitatem erga hos fratres, inventa est ista auctoritas Nicaeni concilii de ordinatis a Meletio quondam damnato episcopo, quam episcopi in synodali epistola illi unanimiter mandant, ut priscis, sicut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolicae sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem ipsius in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus qui in Ebonis depositione fuerunt episcopis, excepto solo Rothado. Verum et illi episcopi, qui eidem Eboni post depositionem suam dicebantur communicasse, jam ad divinum judicium migraverunt, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita dicamus, innumeris ordinatis, a nullo istorum fratrum restitutio contradicitur. Tamen si vos non gravaret, multum vellem, ut omnem plenitudinem suprascriptam de Ebonis depositione, et de istorum adjudicatione domno apostolico referretis: quod sapientiae vestrae committo arbitrio, cui melius credo, quam si ipsa scripta transmitterem. Est etiam, quoniam si aliqua scripta per vos mitterem, et vos illa portassetis, nisi tantum epistolam synodalem, et meam epistolam concordantem eidem epistolae, scitis quales sumus: posset fieri ut aliquorum mentes inde contra nos scandalum sumerent; quod et modo in synodo quantum potui devitavi, ubi sicut comprobatum est istos fratres non judicavi, nec eidem synodo subscripsi. Et erant auctoritates canonicae, et decretorum sedis Romanae pontificum, quibus ipsi episcopi hos fratres judicaverunt, et qui eidem synodo subscripserunt, me tacente necesse habebant hoc statuere quod judicaverunt et subscripserunt, aut contra professionem et subscriptionem suam euntes, secundum Carthaginense concilium se honore privarent; et privilegia sedis Apostolicae duorum pontificum qualia sunt, et quae confirmaverunt quod ipsi episcopi judicaverunt, ipsi vidistis et audistis. Tamen ne scandalum fieret, secutus exemplum Domini qui dixit ad Petrum: Nos censum non debemus, sed ne scandalizemus eos, videlicet qui censum exigebant, da staterem de ore piscis pro me et pro te , vitato scandalo et praejudicio sedis apostolicae, ut non nos, sed ipsius auctoritas si voluerit, solvat et immutet suam sententiam quam ligavit et confirmavit, servandam vidi unitatem spiritus in vinculo pacis, similiter et in hoc sicut et ibi, ut nullum ego scriptum mittam, nec vos aliud portetis, nisi quod cum rege et cum episcopis nobis convenit. Eamus simpliciter, quia sicut Scriptura dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter . Sed si locum videritis, domno apostolico aperire debetis, quoniam multi jam dicunt, si illa firma non fuerunt quae tunc inde confirmata sunt, nec ista quae modo fiunt firma erunt. Et nihil est jam firmum quod episcopi et apostolica sedes decernunt; neque de nostris judiciis, nec etiam de excommunicatione curant; nec presbyteri a nobis degradati pro nostro judicio suum ministerium dimittent, quia nihil est firmum quod agimus: sed sicut vult rex, et sicut nos aut odium movet, aut gratia, aut cupiditas, aut timiditas, ita et nostra et apostolicae sedis vadunt judicia. Et recordari debetis apostolico, qualiter de sua excommunicatione et propriae manus confirmatione fecit Guntharius. Qua de re providendum est in talibus, quia jam homines plus proclives et voluntarii sunt ad impune peccandum, quam ad regularem disciplinam suscipiendam et observandam. Et si domnus apostolicus a vobis quaesierit ipsas auctoritates, qualiter isti dejiciendi judicati fuerunt, potestis si vobis videtur illi respondere, quia unanimiter episcopi suum studium ad hoc converterunt, ut isti fratres restituerentur: unde illi miserunt auctoritatem quam invenerunt. Et quia non fuit eorum studium ut in dejectione permanerent, illas auctoritates sacrorum canonum, et decretorum Innocentii, Zozimi, Leonis, quae supra dictae sunt, et illi sunt cognitae, ei transmittere omiserunt. De quorum restitutione, si Vulfadus in causa non foret, satis Ecclesia indurare potuisset, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado non sunt amplius quam novem. Ego dico quod mihi videtur charitatis affectu; vestra autem prudentia, et ad haec et ad plura alia, Deo gratias satis sufficiet. Peto etiam ut ad hoc quod domnus apostolicus mihi scripsit de duritia Pharaonis, sicut in epistola mihi missa legitis, ei ex ordine condicatis quam benigne eosdem fratres et antea et postea tractavi, sicut coram ipsis in synodo comprobavi, ne talem me aestimet, sicut me aemuli mei illi depingunt. Et habete exemplaria de epistola synodali, et de mea epistola: ut si aliqui inde quiddam voluerint dicere, postquam illas apostolico dederitis, habeatis earum exemplaria, et habeatis eas bene cognitas. Similiter satagite, ut illas epistolas, quas domnus apostolicus de ista causa facere jubebit, legatis antequam huc mittantur, ne aliquem dolum in eis scriptores, sicut dicuntur facere, possint imponere. Et non obliviscamini ut faciatis certum apostolicum, quia illa epistola quarti Leonis papae de istorum fratrum reclamatione, quam memorat in suis epistolis, istis Cisalpinis regionibus non innotuit, nisi per suas nuper missas epistolas; et rogate aliquem de vestris memorosum hominem, qui vos saepe admoneat, quoniam occupati eritis, ut non obliviscamini impetrare gesta pontificum, ab initio gestorum Sergii papae, in quibus invenitur Ebo fuisse damnatus usque ad praesentem annum istius praesulatus, quia nos in istis regionibus satis hoc indigemus. Nam aliorum pontificum gesta, si vos non habetis, per me aut per Fulcricum habere poteritis. De omnibus istis quae dilectioni vestrae mando, qualiter vobis placeant, aut qualiter displiceant, quantum vobis placuerit et licuerit, et quae mitto qualiter ad vos salva pervenerint, per istum missum nostrum mihi litteris remandate. In conclusione autem vobis scribo, quod sanctus Petrus apostolus Apollinari dixit, quando eum Ravennam praedicare transmisit, Dominus meus Jesus Christus mittat angelum suum coram te, qui custodiat vias tuas ante te, et annuat quae postulaveris.
(epist. 59, sub medium) (epist. 28) (epist. 27) (epist. 6) (Matth. XVII, 26) (Prov. X, 9)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
9
EPISTOLA IX. AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM. De Gothescalco ejusque assertionibus, et de Prudentio episcopo, ut suggerat pontifici. (Apud eumdem.) 1.
Charissimo et fidissimo mihi plurimam in Christo salutem.
In aliis litteris ideo tanta vobis scripsi, ut haberetis rei ordinem et plenitudinem, ac veritatem de his quae fuerunt gesta in synodo, quia domnus apostolicus, sicut in vobis directa legetis epistola, cuncta quae ibi gesta fuerunt plena fidelique narratione ad se referri praecepit, et animus vester, ad iter subitaneum et difficile occupatus, intendere forte ad cuncta non potuit, licet inde in epistola synodi sufficienter sit positum, et etiam de aliis quae scribo, mihi verbis vobiscum conferre non licuit, quae peto, sed et ista quae sequuntur, ut in talium manus non veniant, unde scandalum possit oriri. Post illas autem scriptas litteras, nuntiatum est mihi, de cella nostra, quae vocatur Altumuillare, monachum nostrum nomine Guntbertum aufugisse cum libris, et vestimentis, et caballis, et aliis etiam quae furari potuit. Qui saepe pro suis negligentiis regulariter correptus fuit: et quia saepe Gothescalco furtim se conjunxerat, et litteras ei dederat, et ab eo acceperat, secundum regulam in gravioribus culpis missus fuit, et dicitur illius perversa doctrina depravatus. Et sicut mihi dictum est, quasi ipsius Gothescalci reclamationem vult perferre ad domnum apostolicum, videns qualiter illa adversum me, quae de istis partibus ad illum veniunt, suum cursum accipiunt. Et audiens, quod domnus apostolicus domno regi Carolo de me scripsit, quia semper me tegere non debet a talibus, nec valet: ut providerem ne pro eis tandem aliquando incurram quae non opto, et ipse frater et alii licenter quae volunt aut moliuntur, aut faciunt. Nam ego nescio in quibus domnus apostolicus tam saepe se texisse me dicat. Si enim de Rothado dicit, non singulariter mea auctoritas, sed episcoporum regni domni nostri Caroli, ad quos contra me provocavit, eum dejecit, sicut subscriptiones eorum demonstrant. Si de istis ordinatis dicit, sicut modo comprobatum vidistis et audistis, ego eos non judicavi, neque dejeci, neque cum judicibus eorum subscripsi. Si de Gothescalco dicit, de quo, sed et de praefatis ordinatis, ab Arsenio scripto interrogatus scriptis rationem reddidi, eumdem Gothescalcum a duabus synodis damnatum, jubentibus episcopis postquam judicatus fuit custodiendum accepi, ne alios sua perversa doctrina noceret qui sibi prodesse nolebat. De quo etiam litteris domno apostolico suggessi, qualis ejus sit doctrina, et utrum vellet ut ei licentiam ad eum eundi darem, an alteri eum per suam jussionem commendarem, ne sine auctoritate duarum synodorum diffinitionem dissolverem. Si illi placet per seipsum audire, mandet, et ego illum dimittam ut ad eum vadat: quia si rex illum non miserit, ego non habeo tantos custodes qui eum deducant. Si etiam illi placet ut alius eum recipiat, et suam doctrinam sive synodus, sive quilibet episcopus audiat, et si bona est sequatur, si prava est, ab eis qui eum audierint refellatur. Et illi quibus hoc commendaverit, facient de illo quod sacris regulis viderint convenire, sicut illi de eo fecerunt qui se sacras regulas intellexisse putarunt, nihil mea interest. Tamen si aliquis vos interrogaverit de sua doctrina, hanc esse illi respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant. Dicit enim deitatem sanctae Trinitatis trinam esse, sicut sunt tres sanctae Trinitatis personae. 2. Dicit ita geminam esse Dei praedestinationem, ut sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinaverit ad mortem aeternam. 3. Dicit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur: omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est, pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, cum qui emit eos Dominum negantes, Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur, quae in altera schedula vobis mitto, ut si fuerit vobis visum, domno apostolico eam monstretis a me vobis directam, non ad illi ex mea parte ostendendam, sed ad vobis habendam. Sunt et alia quae dicit, quae mihi videntur esse perniciosa et fidei catholicae contraria, quae si ad hoc venerit probabunt sapientes atque catholici. Mihi de tantis ac talibus taliter impetito sufficit sedere in angulo domatis, et non conserere contentionum manus cum muliere litigiosa in domo communi: et sufficit ut sit mihi anima mea pro spolio. Nam idem Gothescalcus, vel quia jam tempus est ut veniat quod Paulus praedixit apostolus de ultimis temporibus, vel invidia mei, quasi me tangat quod jussu episcoporum illum custodio, dicitur multos habere fautores, sicut habuit domnum Prudentium, sicut scripta ipsius testantur, quae a pluribus qui illa habent possunt proferri. Qui etiam, videlicet domnus Prudentius, in Annali gestorum nostrorum regum, quae composuit, ad confirmandum suam sententiam, gestis anni Dominicae Incarnationis 859 indidit dicens, Nicolaus pontifex Romanus de gratia Dei et libero arbitrio, de veritate geminae praedestinationis, et de sanguine Christi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter confirmat et catholice decernit. Quod per alium non audivimus, nec alibi legimus. Unde quoniam ipsa gesta, quibus naec conscripta sunt, jam in plurimorum manus devenerunt, necesse est ut taliter de hoc domno apostolico suggeratis, ne scandalum inde in Ecclesia veniat, quasi ipse quod absit talia sicut Gothescalcus sentiat. Et precor ut de mea parte nihil ei dicatur, quia commotum dicitur habere suum animum erga me, multis ad eum contra me scribentibus, et mihi derogantibus, ne scandalum in me inde retorqueat unde culpam non habeo. Ipsum autem Annale quod dico rex habet, et ipse est ille liber, quem coram vobis in Ecclesia, ubi vos nobis commendavit, coram vobis ab illo mihi praestitum ei reddidi. Plura denique vobis de ipso Gothescalco scribere poteram, quam perniciosus sit, et multo magis noxius erit multis, si ab ipsa custodia fuerit absolutus: quia pro certo talia dicit et talia facit, in quibus evidenter cognoscitur aut daemoniacus esse, aut maniaticus: et scitis quoniam mania esse non solet absque daemone. Et si aliquis vos interrogaverit de ipsius custodia, talem esse veraciter illi respondere potestis: Quidquid fratres in cibo et potu habent, hoc ei quotidie sine ulla negligentia ministratur; vestimenta illi ad sufficientiam offeruntur, si vult ille accipere: ligna ad focum faciendum illi sufficienter dantur. In mansione in qua degit caminatum habet, et necessarium. Lavacra illi non denegantur: sed postquam in eamdem mansionem intravit, non solum corpus lavare noluit, verum nec manus, nec faciem. Antea enim, sicut illi testantur inter quos conversatus erat, turpissimus et adhuc quantum potest in sua turpitudine manet. Et sciatis quia maxima nausea in ista Ecclesia commovebitur, si ad synodum venire jussus fuerit, aut de ipsa custodia absolutus exstiterit. Quae non pro me dico, quia nulla mihi inde est cura nisi pro aliis, sed vos probabitis me verum dicere. Tales enim surgent qui adhuc latent.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
10
EPISTOLA X. AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM. Gothescalci ejusdem doctrinae uberior expositio, quam praecedenti epistola promittebat. (Apud eumdem.) 1. 2. 3. 4. 5.
HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reverentissimo EGILONI archiepiscopo.
Si aliquis vos interrogaverit de Gothescalci doctrina, unde vobis jam quaedam scripsi, hanc esse interroganti respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant. 1. Dicit enim deitatem sanctae Trinitatis trinam esse, sicut sunt tres sanctae Trinitatis personae. 2. Dicit ita geminam esse Dei praedestinatione, ut sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinaverit ad mortem aeternam. 3. Dicit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur: omnes autem salvari, quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Omnia, inquit Scriptura, quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis , etc.; In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati . Ergo non vult omnes salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur, quia si vult quod non potest, omnipotens non est. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos Dominum negantes , Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque sanguinem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur. Ex quibus mortiferis capitulis quanta exitiosa prodeant, catholicus et litteratus quisque conspicere potest. Hinc enim adinventione diaboli dicentis ad Adam: Eritis sicut dii , pluralitas deorum inducitur, quoniam si trina est Deitas, tres dii erunt. Unitatem quippe in Trinitate, non eadem persona, sed eadem implet essentia, id est deitas, quae Trinitatis est unitas. Et in lege Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est . Et in Evangelio: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ; et cantantibus seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth . Et concinente David: Benedicat nos Deus Deus noster; benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae . Et confitente Paulo: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria . Cum esse Deus unus dicitur, et in nomine, non in nominibus, credens quique baptizari praecipitur, et a seraphim ter Sanctus cantatur, et unus Dominus Deus Sabaoth confitetur, et a David ter Deus nominatur, et metui per omnes fines terrae unus oratur, et a Paulo post Trinitatis confessionem unus Deus glorificatur, trium personarum sanctae Trinitatis una deitas, quae Trinitatis est unitas, demonstratur. Ac per hoc, quantum ex se est, ista perniciosissima haeresi, idololatriae videlicet matre, a mystica Nicaena synodo gladio verbi Dei perempta, et ab isto nuper resuscitata, fides in qua baptizati sumus, et qua corde creditur ad justitiam, et ore confitetur ad salutem evertitur. Liberi arbitrii opera, sive bona sive mala, nihil valere ad meritum, sed sive ad vitam sive ad mortem, cuncta Dei praedestinationem agere, ab ista prava doctrina enucleatur. A qua et reprobis tollitur meritum damnationis, et justis meritum aufertur salutis. Ac per hoc nec illi juste damnantur, qui justi esse non possunt: nec isti juste remunerantur, quia aliud quam justi esse non possunt. Nec injustis ergo quidquam acquirit meritum, nec in electis aliquid gratia operatur: sed in utraque parte et perditio et salus non est ex judicio propriae actionis, sed ex praejudicio Domini voluntatis, totumque Dei opificio reputabitur. Non enim potest dicere figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Non igitur aliquis libero arbitrio condemnabitur, nec quisquam pro gratia misericordias Domini in aeternum cantabit. Si enim, quod caecus iste in meridie palpans non videt, liberum non esset arbitrium, unde totus in massa perditionis Adam perditus, cum suis etiam additis juste judicaretur mundus? Et rursum, nisi Dei gratia esset, quomodo ex eadem massa perditionis electus, id est, gratia lectus salvaretur mundus? Misericordia, inquit psalmus, et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt . Misericordia quidem est, qua salvantur electi: veritas autem est, qua in massa perditionis deseruntur relicti. Justitia quidem est, quia non assumuntur reprobi: pax vero his est, qua de una eademque massa perditionis gratia fiunt probi. Unde Paulus dicit: Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna . Sed et male interpretando Scripturam: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis ; In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati , iniquus Deus, qui infert iram his qui contra praedestinationem et voluntatem ejus salvari non possunt, et his qui alieno, id est primi parentis peccato venditi sunt, et pro quibus non est data redemptio, ab illo asseveratur. Et vel non intelligens, vel scienter mendaciter interpretans ex Scripturis quod bene et vere dictum est, dum Deum infirmum dicere vitat, iniquum facit, dedignans, usus pessimo praeceptore seipso, ab alio discere qualiter debeat intelligere, quia sunt quaedam quae dicitur non posse omnipotens, docente Paulo, Deus fidelis permanet, seipsum negare non potest . Qui etiam mutari, mentiri, falli, peccare, miser fieri, vinci ac mori non potest. Quae et his similia si posset, vel si haec velle posset, omnipotens non esset. Unde nunc longum est scribere, et si hic nebulo in his sanum sensum haberet, in hac sententia non erraret, qui dum dedignatur fieri discipulus veritatis, si ei liceret, magister fieri vellet erroris. Necnon et loquente de seipso in magno Petro: Non tardat Dominus promissis suis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti ; et in divino Paulo: Omnes homines vult salvos fieri, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus ; et: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem ; et: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus ; et in propheta cum juramento propter incredulos: Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et in omni catholica Ecclesia, quae pro omnibus hominibus ex traditione apostolica illi supplicans, legem hinc credendi lege nobis statuit supplicandi, veritatem mendacem dogmatizat. Et cum Christus de diabolo dicat: Mendax est ab initio, et pater ejus , si idem Christus juxta istius doctrinam mendax est, suis ipsis verbis, quod nefas est dicere, similis ei, id est diabolo, mendax esse convincitur. Est autem Deus verax, et Gothescalcus mendax: quia unus idemque Sol justitiae Christus, ut repararet omnium vitam, recepit omnium causam, inde in omnes manante justitia, ubi est omnis humana suscepta natura, non culpa, qui omnibus ortus est, omnibus venit, et pro omnibus passus est, et omnes vult salvos fieri qui pro omnibus passus est; sed non ab omnibus videtur, et non omnes salvantur. Lux enim lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt: quod non pertinet ad culpam lucis, sed ad tenebrarum. Lux quippe venit in mundum dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae . Sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Et item comprehendentibus lucem tenebris, ipsa lux per Apostolum dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino . Quod autem quidam sequentes lucem salvantur, salvantis est donum; et quod quidam in tenebris remanentes pereunt, pereuntium est meritum. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est; ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est. Et redemptio humani generis omnibus proposita est, sed fidelibus dat salutem. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam; qui autem non credit, jam judicatus est . Quod et Dominus ostendit quando sacramenta passionis suae discipulis et apostolis suis tradidit dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur ; et: Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur . Utrumque enim in Evangelio invenitur. Inter quos, quibus haec tradidit, erat et Judas, reproborum tenens partem, sicut et caeteri discipuli electorum partem ferebant. Idem quippe non pro omnibus sed pro multis dixit, quia non omnes credituri erant. Effusio enim sanguinis Christi, justi pro injustis, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. Qui autem non credunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam sicut incarnatio, praedicatio, miracula, ita et mors Christi, salus et honor est credentibus, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali, veluti in Scripturis multoties et passim qui legunt inveniunt, et in natura creaturarum conspicitur, per quas invisibilia Dei cognosci a Paulo dicuntur . Unus namque ac idem sol lutum stringit, et ceram liquat, et conditor ac redemptor, atque salvator noster, non alia cogitatione justus adjuvat, atque alia injustos damnat: sed una eademque vi naturae singularis, sibi semper indissimilis, dissimilia disponit una praedestinatione sua, quae semper in bono est, et sic est gemina, sicut unus sanctus Spiritus et duo ejusdem data, una charitas et duo ipsius praecepta. Una Dei praedestinatio, aut ad donum pertinens gratiae, aut ad retributionem justitiae. Non ut Deus reprobos praedestinasse credatur, quod absit, ad poenam, sicut creditur electos praedestinasse ad gloriam, et eis gloriam praeparasse perennem; sed ejus praedestinatione, veluti ei canitur a propheta: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam , per misericordiam conferantur quae ad donum pertinent gratiae, et ad veritatem justi judicii referantur quae redduntur retributione justitiae. Bonus est enim et justus in omnibus Dominus, quoniam bonum est cum debitum redditur, et justum est, cum indebitum sine cujusquam fraude donatur, sicut scriptum est: Cui vult miseretur, et quem vult indurat . Miseretur nimirum Deus, gratis impartiendo misericordiam, et auferendo nequitiam: obdurat autem, non impartiendo malitiam, sed juste non impartiendo misericordiam; sicut dicitur obdurasse cor Pharaonis, id est per gratiam non emollisse, et tradidisse quosdam in reprobum sensum, id est, ex retributione justitiae per gratiam non liberasse a reprobo sensu. Et multa alia hoc genere locutionis dicta, in Scripturis inveniuntur. Et qui locutus est per prophetas, dicente Dei Spiritu per apostolos et evangelistas: Unus est Deus, una fides, unum est et baptisma ; in quo sanctificatio spiritus per aspersionem fit sanguinis Christi, quo redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis . Sanguis enim ejusdem Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato , qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas: quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt . Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis, quae tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur. Et hac fide vivit et proficit catholica Ecclesia, mundata lavacro aquae in verbo, quoniam non est unum, et salutare baptisma, quod in eadem catholica celebratur Ecclesia, vel aqua sine verbo, vel verbum sine aqua; sed cum accedit verbum ad elementum, efficitur sacramentum, spiritu qui in principio ferebatur super aquas sanctificatum, quod uno militum lancea aperiente latus Christi in cruce, continuo exivit de secreto divinae humanitatis et humanae divinitatis, scilicet sanguis et aqua, unde lavacro rigatur et populo Ecclesia credentium, quorum corda fide quae datur per spiritum purificantur, quique spe salvi fiunt, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis , in quo credentes signati sumus spiritu promissionis sanctae. Et item, eodem dicente Apostolo: In quo signati sumus in die redemptionis , id est in eodem sacramento baptismatis, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: Quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus ; et: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina, omnes enim unum estis in Christo Jesu . Quoniam quos aut sexus in corpore, aut aetas discernit in tempore, ab immaculato divini fontis utero omnes in unam parit gratia mater infantiam, et renatus ex aqua et Spiritu, non solum spiritalis, sed etiam invisibiliter fit spiritus, et per adoptionis gratiam Dei Filius, cum visibiliter videntibus appareat caro et hominis filius. Contra quae omnia, ipsius unius ejusdemque baptismatis veritas isto pestilentissimo dogmate evacuatur, quod nullam credentibus spem salutis relinquit, nec a quo credentes salutem sperare possimus, faciens Deum iniquum atque mendacem, et personarum acceptorem, dimittit. Quae, sed et aliae ipsius blasphemiae, Scripturarum auctoritate, et catholicorum traditione, qui in se loquente Domino, a cujus facie est sapientia et intellectus, et qui docet hominem scientiam, haec prava in directa et aspera in vias planas fecerunt, facile posse revinci cognoscitis. Non igitur est perfunctorie transeundum quod Coelestinus scripsit pro talibus atque de talibus . « Merito, inquiens, causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. » Alioquin, ut Leo dicit, inferiorum ordinum culpae ad nullos magis sunt referendae, quam ad desides negligentesque rectores, qui inultam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Multa vobis scribere poteram de his, sed et de aliis exitiosissimis dictis hujus procacissimi hominis, si licuisset, et antea hinc vobis scribere meditatus fuissem. Sed quia in articulo jam profectionis missi nostri, quem ad vos dirigebam, nuntiatum est mihi, habitu tantummodo monachum nostrum, ejusdem Gothescalci complicem, in partes Italiae quo pergitis, cum his quae furari de monasterio potuit aufugisse, necessarium duxi, accito notario, vel haec parva et tumultuario sermone quae mens ori suggessit emissa, vestrae sapientiae intimare; ut si forte isdem pestifer in illis partibus de zizania magistri sui aliqua seminaverit, et a quibusdam inde interrogati fueritis, habeatis quae illis de doctrina ejus certa respondere possitis, et ne pro multis detentus missus noster tam diu morari cogeretur, ut ei necesse foret vos longius sequi.
(Psal. CXXXIV, 6) (Esther XIII, 9) (II Petr. II, 1) (Gen. III, 5) (Deut. VI, 4) (Matth. XXVIII, 19) (Isa. VI, 3) (Psal. LXVI, 8) (Rom XI, 36) (Psal. LXXXIV, 11) (Rom. VI, 23) (Psal. CXXXIV, 6) (Esther XIII, 9) (II Tim. II, 13) (II Petr. III, 9) (I Tim, II, 4, et 6) (Hebr. II, 9) (II Cor. V, 14) (Joan. VIII, 44) (Joan. VIII, 12) (Ephes. V, 3) (Joan. III) (Luc. XXII, 19) (ibid.) (Rom. I, 20) (Psal. LXXXVIII, 15) (Rom. IX, 18) (Ephes. IV, 5) (I Petr. II) (I Joan. I, 7) (I Joan. V, 6) (Rom. V, 5) (Ephes. IV, 30) (Rom. VI, 3) (Gal. III, 27) (epist. 8, ad episcop. Galliae)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
11
EPISTOLA XI. AD NICOLAUM PAPAM. Respondet increpatoriis ejus litteris, purgans se de tumore ac dolo, et de objectis in causa Ebonis et Vulfadi, tum de Benedicti papae privilegio, et Actis synodi Suessionensis, deque immoderato usu pallii. (Apud eumdem.)
Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Decimo tertio Kalend. Junii praesentis XV indictionis, mandatus a domno nostro, devotissimo filio vestro, Carolo rege glorioso, obviam illi eunti ad colloquium fratris sui Ludovici regis gloriosi ad Metis civitatem, quo secum me duxit, ad palatium ejus quod Salmontiacus dicitur in Laudunensi parochia veniens, et secundum jussionem illius fratres nostros de Vulfadi collegio mecum ducens quo et fratres ac consacerdotes nostri, Rothadus Suessorum episcopus, et Hincmarus Laudunensis episcopus convenerunt, conveniente etiam praefato dilecto fratre nostro Vulfado, litteras sanctissimae paterninitatis et praecellentissimae auctoritatis vestrae coram eodem domno rege et praedictis fratribus nostris, ab Egilone venerabili archiepiscopo Sennensi accepi. In quibus, sed et in litteris generaliter ad episcopos qui in synodo vestra auctoritate congregata apud Suessiones fuerunt ibidem relectis, tantas et tales increpationes indignitati meae a dignitate vestra illatas inveni, sicut peccata mea merentur. Unde si praesens corpore vobis adessem, quod sanctus Spiritus per os beati Benedicti in Regula ab ipso dictata praecipit, sine cunctatione vel aliqua mora exsequi procurarem. « Si quis, inquit, frater pro quavis minima causa a quocunque priore suo corripitur, quolibet modo vel si leviter senserit animos prioris cujuscunque contra se iratos vel commotos quamvis modice, mox sine mora tandiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. » Quod quia corporaliter ante vestrae sanctitatis vestigia implere non valeo, mente et spiritu ubicunque sum cum debita mentis devotione adimpleo, suadente beato Gregorio, sanctitatis vestrae praedecessore, atque dicente in expositione evangelicae sententiae: Si offers munus tuum ad altare , ac reliqua. « Debemus, inquit, ad proximum quamvis longe positum longeque disjunctum mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare; et scilicet conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvet, quia munus pro culpa sumet. » Et quia tempus annuum, quod in litteris humilitati meae directis de causa fratris Vulfadi collegarumque ejus inveni, ex benignitatis vestrae commotione mihi concessum intellexi, diutius sustinere passus non fui, quin post reversionem de praefato itinere, nunc consequenter isto qui instat mense Julio praesentis XV indictionis, cum domno nostro rege in hoste ex omni regno suo collecta contra Brittones et Nortmannos illis conjunctos, sicut et caeteri confratres ac consacerdotes nostri, secundum nostrarum regionum gravem consuetudinem, cum suis vadunt, quam longe infirmitate attritus potero, cum hominibus commissae mihi Ecclesiae perrecturus, quantocius potui vestrae sublimitati satisfacturus, has humilitatis meae litteras ad vestrae sanctitatis vestigia, quoniam propter insidias principum mihi infestorum, quibus ad sua vota placere non audeo, aperte non valui, modo quo potui transmittere maturavi. Denique post praefatas vestrae auctoritatis epistolas, relectum est in supradicto loco decretum vestrae praeceptionis de restitutione praedictorum fratrum nostrorum, et quod decrevistis libenter amplexi sumus. Et quod praefatus venerandus archiepiscopus Egilo mihi ex vestro mandato inde injunxit, sine retractatione exsequi procuravi. Qua de re nil aliter, nisi veluti a vestra auctoritate est diffinitum, in postmodum repetere cupio, sicut in processu horum doloris mei apicum pro commotione erga me vestra explanans plenius inculcabo; in quibus, ut legitur, a doloroso dictum: Si locutus fuero non quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me . Scio enim quia nisi multam rubiginem in me conspiceret fictor meus, non toties me isto igne purgationis, ex apostolicae sedis auctoritate quorumdam factione adversus exiguitatem meam commota, tam duriter constaret, et utinam expurgaret. Sic enim bonae memoriae domnus Lotharius in initio ordinationis meae, apud Sergium, et postea apud successorem ipsius Leonem, pro contentione regni quam erga fratrem suum habebat domnum Carolum, cujus obsequiis fideliter adhaerebam, sategit. Unde postea, Deo inspirante, poenitentiam egit, et litteris ad sedem apostolicam missis quod excesserat corrigere studuit. Per quos etiam serenissima sanctitatis vestrae tranquillitas erga indignitatem meam toties et adeo sit commota, non debet a me conquiri, nec indebitis suspicionibus debeo agitari. Duo tamen sunt, quae tenere ne veraciter puto, et tertium quod in mente mea cognosco. Scilicet quia commotio animi vestri erga humilitatem meam, non ex vestris propriis motibus, sed alienis procedat suggestionibus. Et si vera essent quae vobis de me a quibusdam audio dicta, non solum merito erga me taliter moveremini, verum et incomparabiliter severius quam moveamini zelo rectitudinis accenderemini. Sed gratias illi, cujus gratia sum id quod sum, quia perhibente mihi testimonium conscientia mea, licet in aliis sim peccator, tamen in his de quibus me apud auctoritatem vestram audio denotari, non talis sum in oculis divinis, qualis depingor in auribus humanis. De tumore namque erga sedem apostolicam, omnium Ecclesiarum matrem atque magistram, jam apud sanctae recordationis Sergium atque Leonem fueram denotatus; sed debitis obsequiis, cooperante Domino, quocunque se locus mihi praebuit, monstravi quod fidelis et devotus, humilis quoque atque subjectus semper in omnibus et ubique erga sedem apostolicam et ejus rectores exstiterim; et modo cum tumore, quem quantum potui ab ineunte aetate vitavi, dolositate atque crudelitate, apud sanctam et prudentissimam simplicitatem vestram videor denotari. Qui postquam sensualiter percepi dictum a sancto Spiritu et imprecari a sancta Dei Ecclesia, de his qui in corde et corde loquuntur: Disperdat Dominus universa labia dolosa ; ac, muta fiant labia dolosa ; et ut virum sanguinum, ita nihilominus et dolosum abominari a Domino , dolositatem et crudelitatem quasi a facie colubri fugiens exsecrari curavi sciens beatos esse misericordes, et judicium illi futurum sine misericordia, qui non facit misericordiam. De quibus vitiis in istis partibus Ecclesia mihi commissa, sed nec vicinae Ecclesiae adversum me hactenus fuere conquestae, sed nec modo conqueruntur. Unde datur intelligi quoniam illi qui de me ista falso disseminant, si vel similitudines aliorum criminum in me percepissent , utique vobis non tacuissent. Sed benedictus Dominus, qui hactenus non dedit me in captionem dentibus eorum, qui saepe expugnaverunt me a juventute mea, et non potuerunt mihi, protegente Domino qui de multis tribulationibus eripuit me, in quem spero quia et adhuc eripiet. Haec, domine et Pater sanctissime, cum omni animi contritione, et qua possum humilitate deposco, ut pensantes quanto cordis moerore sint dicta, non aspernanter accipiatis, et non subdole auctoritati vestrae subjectionem meam scripsisse vobis a quoquam persuaderi sinatis. Nec ea quae modo dignationi vestrae scribere fisus de clementia vestrae benignitatis praesumo, ad hoc scripta intelligatis, quasi increpationibus vestris duriter susceptis, contumaci corde resistere, et quae scripsistis irreverenti fronte vel erecta cordis cervice dissolvere, aut vestris apostolicis jussionibus vel diffinitionibus resultare modo quolibet vel in modico velim, qui sicut domino famulus et patri filius, in omnibus satisfacere et parere apostolicae vestrae autoritati desidero. Caeterum de Ebone, de quo humilitati meae sanctitatis vestrae sublimitas scripsit, multa et in regum et in gestis episcoporum, qui jam nos ad Dominum praecesserunt, et adhuc nobiscum in suis monumentis atque subscriptionibus vivunt, habentur, quae apud nos et apud alios in nostris regionibus conservantur, multa etiam in scrinio sanctae et summae sedis Romanae haberi non dubito. Unde ne videar quasi mei causa mortuo derogare, et sepulti reprehensibilia gesta velle resuscitare, de actis quae apud nos exinde conservantur, cur et qualiter depositio ejus acciderit, rationabilius videtur a nobis sileri, quam pleniter et ex ordine dici. Sed et contra multiplicem sapientiam vestram, quae excedit nostrum sensum atque intelligentiam, et contra vestram summam auctoritatem, quae supereminet nostram subjectionem, de illius qualicunque depositione quamcunque contentionem, quod absit, conserere, vel quamcunque resultationem inire non volo, non praesumo, non debeo. Praesertim cum et ipse, et illi qui eum non clamantem vel resistentem, sed potius, quantum ab eis qui interfuerunt videri potuit, sponte conniventem, ante triginta et tres annos jam evolutos judicaverunt, illic procul dubio sint, ubi unusquisque sub tanto judice, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, non possunt perdere sui meriti qualitatem. Verumtamen ut pauca ex eorum gestis ob rei notitiam vobis suggerendam commemoremus, Hildemanno Ecclesiae Belgivacorum episcopo calumniis, quibus fuerat denotatus, regulari satisfactione exuto, Ebo, qui pridem cum aliis archiepiscopis et episcopis libellum, quem habemus, de restitutione imperatoris Ludovici manu sua cum additamento archiepiscopi edidit, in eadem synodo secundum traditionem apostolicae sedis, velut Zosimus de Proculo, Joannes de Contumelioso, Gregorius de Paulo decernentes ostendunt, et sicut Gregorius multoties de episcopo non valente pro infirmitate corporis ad ministerium episcopale assurgere, quod si voluerit hoc modo, videlicet dato libello, ab episcopatu se removere valeat scripsit, datis litteris in abdicationem sui sacerdotio se sponte amovit. Quem, ut Alexander papa in decretis suis ostendit, metus aut vis vel fraus, quae a nemine pertulit, innoxium vel excusabilem reddere nequiverunt; neque, ut Gregorius de Pompeio monstrat, violentia aut afflictio, quae a nullo sustinuit; nec etiam reclamatio ad apostolicam sedem, quam praesens in judicio non emisit, ei consulere debuerunt, qui nullo cogente, nec etiam postulante, sed propria sponte, conscius criminum, de quibus partim in synodo fuerat accusatus, partim autem, nisi locum peteret quaerendi consilium cum quibusdam episcopis, foret nihilominus accusandus, et de quibus se purgare non poterat, secundum eorumdem episcoporum consilium, sequentium Africanum concilium propter Ecclesiae opprobrium, et insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, libellum temperantia, quam beatus Leo ad universos episcopos per Campaniam et Samnium caeterasque provincias decrevit, manu sua subscriptum, propriaque confessione attestatum, synodo sine ulla resultatione porrexit. Et Africani canones testimonio episcopi, etiam de se mentientis, adeo credi debere dicant, ut episcopatum amittat, sicut et Dominus in Evangelio monstrat dicens: Ex ore tuo te judico ; et: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ; et David propheta mentiendi quod occiderit Saul: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te . Et sanctus Gregorius de Andrea: Quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit, quia si verum de se confessus fuit , tanquam criminosus suo testimonio a ministerio pontificali cessare, et juxta Leonis et Gregorii decreta, ad promerendam misericordiam Dei, privatam secessionem expetere debuit. Et si falsum de se protulit, tanquam falsus contra semetipsum testis abjiciendus fuit, prohibente Domino: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium . Quod si non licuit contra proximum, multo minus contra semetipsum. Et idcirco, ut judices sui dixerunt, juste et rationabiliter a pontificali ministerio alienum una cum ipso eum reddiderunt. De quibus, quantum rescire possumus, qui in nomine episcopi tunc fuerunt, in istis Cisalpinis regionibus nemo in corpore vivit, nisi solus Rothadus; licet adhuc plures supersint qui Ecclesiam et provinciam suam eum prius nullo impetente deseruisse contra regulas sacras noverunt, et post ejus depositionis ordinem cognoverunt. Et Apostolus testamentum dicit in mortuis confirmatum . Verum et de his qui me in illius loco ordi naverunt, non habentur superstites, nisi praefatus Rothadus et Erpoinus; quamvis in istis provinciis, Rhemorum scilicet, Trevirorum, Agrippinensium, Moguntinae, Lugdunensium, Arelatensium, Narbonensium, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Bituricensium, Burdegalensium, non facile plures inveniri possint episcopi, vel presbyteri, aut diacones, qui aut ab illis non sint ordinati, qui in Ebonis depositione fuerunt, et me quidam eorum et ab eis ordinati ordinaverunt, aut qui in ordinatione mea consentientes non subscripserunt, seu qui a me aut ab illis non sint ordinati; quos ego Dei gratia ordinavi. Qui post decennium quam idem Ebo, sicut Cisalpini episcopi dixerunt, depositus fuerat, et sine regulari repetitione vel reclamatione permanserat, atque post annum quam a Sergio papa sententiam notam susceperat, quam rectissime auctoritas vestra, ut videlicet divinae legis oraculum, in epistola synodali per Egilonem directa nobis exposuit, in synodo apud Belgivacum civitatem Rhemensis provinciae, a clero et plebe Rhemorum metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciae petitus et electus, et cum decreto canonico praesentia et unanimitatis consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, cunctis acclamantibus, nullo autem reclamante vel contradicente, regulariter in eadem Ecclesia sum ordinatus, sicut epistolae de ordinatione mea sanctae memoriae Leoni papae directae, et scripta ecclesiasticae traditionis, quae in Rhemensi Ecclesia conservantur, ostendunt. In quibus inter caetera secutos se fore dixerunt episcopi, ordinatores videlicet mei, auctoritatem Africani concilii, quod missis episcopis, Ecclesiae diutino tempore pro fuga Equitii destitutae jussit ordinari episcopum. Et Damasi papae decreta, ad Paulinum episcopum a congregata in urbe Roma synoda directa, de episcopis adhuc etiam in statu suo manentibus, et contra regulas transmigrantibus. « Eos, inquit, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos, quandiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino Ego autem decernentibus sacris canonibus Carthaginensis concilii, ut quicunque clerici vel diaconi, pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promovere, nec illic in gradu suo ministrent, unde recedere noluerunt. Quod et sanctus Gregorius in epistola ad Galliarum episcopos approbat dicens : « Sicut is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus. » Mentis et corporis ad obediendum episcopis et ordinatoribus meis colla supposui, quoniam aliter ductus devotione, sicut tunc mihi videre videbar, agere non praesumpsi. Qui in monasterio, ubi ab ipsis rudimentis infantiae sub canonico habitu educatus, indeque eductus, in palatio domni Ludovici imperatoris non modico tempore mansi. Conversis autem ad regularem vitam et habitum fratribus in monasterio sancti Dionysii, ubi nutritus fueram, in illud, saeculum fugiens, sine spe vel appetitu episcopatus aut alicujus praelationis, diutius degui, et exinde assumptus, familiaribus obsequiis praefati imperatoris, ac episcoporum conventibus, pro sola obedientia mihi injuncta inserviens, post aliquot annos monasterii quietem repetii. A quo, peccatis meis exigentibus, rupto anchorae fune, quo me in portu negligenter devinxeram, sub obtentu salutis plurimorum, persuasus hortamentis eorum quibus facilius quam mihi necesse foret credidi, ad tempestates maris magni et spatiosi periculosissime sum rejactatus. Emenso autem anno post ordinationem meam, Lotharius imperator, ut praedixi, causa fratris sui erga me commotus, epistolas a Sergio papa exegit, sicut postea mihi innotuit, pro refricando concilio de Ebonis depositione, quasi discordia esset in Rhemensi Ecclesia pro mea ordinatione, quod nullatenus constitit. Unde isdem domnus apostolicus litteras domno Carolo misit, praecipiens ut Guntboldum Rothomagensem archiepiscopum, cum caeteris episcopis regni sui quos praedictus Guntboldus ad hoc sibi eligeret, obviam missis ejus Treveris ad hanc causam discutiendum dirigeret, et me ad ipsam synodum venire faceret. Ipsi quoque Guntboldo inde litteras misit, ut cum post diem sanctae Resurrectionis missos suos idem domnus papa in servitium imperatoris mitteret, ad praedictum locum cum episcopis hanc causam diffiniturus adiret. Sed et mihi inde litteras misit, ut ad idem venirem concilium. Nos autem exspectavimus eosdem missos usque ad condictum terminum, et non venerunt. Quapropter auctoritate litterarum domni papae Sergii, annuente domno nostro rege Carolo, cum consensu archiepiscoporum et caeterorum episcoporum regni ipsius, Guntboldus synodum condixit, quo Ebonem litteris, quarum exemplar habemus, per Erpoinum provinciae Rhemensis episcopum directis, ex auctoritate praedicti papae convocavit, ut secundum ejus commendationem hanc causam regulariter diffiniret, et diffinitionem ipsius rei ad sedem apostolicam secundum sacras regulas referre curaret. Quo isdem Ebo sibi conscius venire non voluit, nec ut apud sedem apostolicam, a qua notam sententiam suscepit, absolveretur sategit, cum eundi illuc facultatem habuerit, quoniam diu in Italia immoratus, et proprietatem de facultatibus Rhemensis Ecclesiae comparatam possederit, et abbatiam sancti Columbani apud Lotharium obtinuerit, sed et in istis regionibus alteram abbatiam adeptus fuerit, quas et habuit usque dum legationem in Graeciam a Lothario susceptam exsequi detrectavit, et ob id honores quos a praefato imperatore acceperat perdidit, et per clementiam Ludovici regis Germaniae in provincia Moguntina conductum promeruit. Et nullum documentum canonicum de sua restitutione vel a sede apostolica absolutione, sicut praecipiunt regulae, in vita sua synodo ulli ostendit. Qui sine documenti testimonio, vel litteris de sua restitutione, ut Felix papa decrevit, ministrare vel recipi in ministerio sacro non debuit, a se et a plurimarum provinciarum metropolitanis cum suis coepiscopis in judicio praesens, et ad sedem apostolicam non reclamans, consonanter exclusus. Maxime quia per tot annos, etiam post acceptam sententiam a sede apostolica, innocentiam suam non asseruit, quam demonstrare non potuit; sed et quia ante regularem audientiam, vel ante prolatam et confirmatam atque ostensam a sede apostolica suam resitutionem, per edictum imperiale Lotharii imperatoris, quod habemus, ministerium episcopale praesumpsit, quod, ut Gelasius in epistolis suis de Acacii damnatione ostendit, manifestissime sacris est canonibus inimicum, qualia et quanta judicia incurrerit melius ipsi scitis. Nam et si, ut praediximus, exigente imperatore Lothario, a sede apostolica litterae missae fuerunt pro synodo ex hac causa congreganda, cum legatus ipsius sedis in has partes veniret, tamen sicut ad nullam synodum, sed nec ad eam quam Guntboldus auctoritate litterarum domni Sergii papae congregavit, isdem Ebo convenit: ita nec missus a sede apostolica pro synodo ex hoc congreganda in istas partes advenit, veluti et epistola ipsius imperatoris, necnon et episcoporum Belgicae, Galliae, Neustriae et Aquitaniae provinciarum epistola, cum litteris domni regis Caroli, sanctae memoriae Leoni papae directae, quas in scrinio Romano credimus servari, demonstrant. Sicque saepedictus Ebo, absque ulla repetitione vel reclamatione suae sedis apud quamcunque synodum, vel apud sedem apostolicam, a qua fuerat decretum ut nec communionem inter clericos susciperet, post datas litteras papae Sergii pro synodo ex hac causa congreganda, cum missos suos in istas partes dirigeret, et post synodum auctoritate litterarum ipsius congregatam, quo vocatus, ut praediximus, non convenit, usque ad obitum suum permansit. Videlicet, sicut superius memoratae litterae auctoritatis vestrae demonstrant, talis a sede apostolica et papa Sergio habitus, qualis ab aliis non ignorabatur haberi, id est, ut codex episcopalis ostendit, pro criminibus suis honore privatus, et ab Ecclesia pulsus, et ideo, ante synodalis examinis discussionem, ad quam Dei judicio non pervenit, secundum sacros Nicaenos canones non receptus. Quod ergo, ut Leo scribit, manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit; sicut sanctus Gelasius de Acacio dicit, qui a sede apostolica damnatus et non restitutus, licet Anastasius papa, sicut in libro episcopali legimus, eum recipere voluerit, vitam finivit. Talis est, inquiens, dictus qualis signatus est nunquam esse solvendus, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est et dictus, non talis esse jam non potest: nunquam igitur talis permanendo solvendus est. De dilecto autem fratre nostro Vulfado et ejus collegis, de quibus mihi summa dignitatis vestrae auctoritas quae sibi placuit scripsit, nihil aliud sanctitati vestrae scribere praesumpsi, nisi quod increpationes vestras non negligenter sed diligenter suscipio, et praeceptiones obedienter obaudio; et quia illis sufficere debet praestabilis auctoritatis vestrae benignitas, et mihi abundanter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meae suscipientes, credere dignati fueritis me vobis simpliciter scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum praeceptionem, qui mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita praeceperunt, eatenus ignoranti, quod Ebo post depositionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi. Et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant, per Pardulum tunc diaconum Ecclesiae Rhemensis qui interfuit synodo mandaverunt. Quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, post synodum apud Suessiones habitam, cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et cum aliis petitionibus meis, ad sedem apostolicam domno papae Leoni pro confirmandis eorum gestis ex eisdem fratribus ad synodum non coactis, quae non scripsi, nec eis subscripsi, sicut et in synodo vestra auctoritate collecta ostendi, me direxisse non denego. In quibus gestis veram praefatorum fratrum prosecutionem adversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu, secundum canones sicut eos intelleximus, judices postulavi; quorum sententiam sequendam vidi usquequo majoris auctoritatis aliter exinde diffinitionem acciperem. Recepta autem domni papae Leonis excusatoria epistola cur eadem gesta non confirmaverit, dicens inter caetera, « causas pro quibus hoc usque ad tempus suspendimus charitati vestrae dicemus. Prima igitur haec est, quia sicut ab episcopis praenominata synodus utiliter ventilata sive sopita est, ita per aliquos ex eis, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta vestrae synodi destinare debuistis; » nesciens quia nos metropolitani in istis regionibus non habemus potestatem ut sine consensu vel jussione regis aut nos ipsi ire aut coepiscopos nostros quoquam longius possimus dirigere. Subjunxit autem idem pontifex in suis apostolicis litteris dicens: « Alia autem juxta votum vestri desiderii id nos perficere minime permisit, eo quod legati sedis apostolicae praesentes ibidem non fuerunt, neque imperialis epistola nobis talis est praesentata, quae hoc quod expetendum misistis specialiter indicare potuisset. Quarta scilicet causa haec est, quia hi quos depositos charitas vestra auctoritate synodi fore affirmat, per proprias litteras sedem apostolicam appellati sunt, et volunt iterum nostra se Apostolica audiri praesentia, et tunc si culpabiles inventi fuerint, non se abnuunt canonicam subire censuram. » Et postquam has litteras domni papae Leonis accepi, sicut mihi innotuit, domnus Lotharius, petente quodam episcopo regni sui qui adhuc vivit, per Petrum Aretinum episcopum praefato domno papae mandavit ut gesta episcoporum de eisdem clericis non firmaret. Quae cum ad fratres et coepiscopos nostros retuli, rogantibus eis apud Lotharium imperatorem, epistolam exinde, ipso ex animo largiente, per missos meos obtinui, ubi inter caetera ita scriptum habetur: « Sed ad nostras petitiones exsequendas et obtinendas Petrum venerabilem et dilectissimum nobis Spoletinum episcopum viva voce nostra vice exsecutorem instruximus; et alium Petrum, venerabilem aeque et amantissimum episcopum Aretinum, litteris commonuimus, et alios fideles vestros atque nostros similiter inde monuimus, » et reliqua. Sicque cum ista epistola, et cum legatione imperatoris, per praefatum venerabilem episcopum missos meos cum litteris Romam direxi, quibus in via nuntius venit de obitu papae Leonis. Pervenientes autem Romam cum praefatis litteris, et intervenientibus praedictis episcopis, domnus nomine et gratia Benedictus mihi quod nostis privilegium inde direxit. Synodum autem pro saepe dictis clericis, aut a Petro Spoletino, aut ab alio aliquo in istis regionibus, nec fama nec veritate ex apostolica auctoritate congregatam, vel congregari jussam, sicut et per alios in istis partibus rescire potestis, unquam audivi. Nisi illam quae anno praeterito vestrae auctoritatis jussione exstitit congregata, in qua eorum restitutioni secundum traditionem majorum paratissime annui. Quam posteaquam litteras vestrae auctoritatis inde suscepi, salubrem ac regularem cupivi, et idcirco ab ipsis qui eos destituerunt, vel non a minori numero, una cum meo consensu eos restitui peroptavi. Et propterea inde usque ad synodum exspectavi, et plenius a sede apostolica vestra auctoritate firmandam cupivi, cujus arbitrio potestatis reservata erat summa ac firmitas privilegiorum apostolicae sedis, sicut et vestrae epistolae nobis directae continent, et in epistola synodali, cujus exemplar habemus, sanctae auctoritati vestrae directa communi consensu scripsimus. In qua nullam mentionem de quacunque Ebonis depositione habuimus. Sed et litteris meae exiguitatis simplici mente inserui inter caetera dicens: « Quia synodo per hunc venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum qui adesse potuimus, cum ipso voce loquentem. Quoniam si eis manus porrigitis, vobiscum pariter porrigemus; et item post aliquanta. Quae verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro scire et posse obedire et conservare curabo. » Quam epistolam idcirco ut veraciter vobis confitear sigillatam non misi, quia synodus epistolam a se directam non sigillavit, ducens incongruum, ut quoniam archiepiscopus de ipsa synodo, qui eidem vestris ad eam vocatus apostolicis litteris interfuit, ad vos mittebatur, quasi incredulo epistola sigillata committeretur, et quod synodus non egit ego agere, ne scandalum cuiquam generarem, non praesumpsi. Sanctitas igitur vestra, charitate quae omnia credit repleta, veraciter mihi credat, quia simpliciter et absque ullo dolo in restitutione praedictorum fratrum, postquam vestram dispositionem inde rescivi, ex benivola mente consensi, et simpliciter ac sine ullo dolo scripsi quae vestrae sanctitati transmisi. A quo consensu modo quolibet postea non diverti, nisi veluti in praefatis litteris vobis scripsi, dicens, reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatae vestrae discretionis atque auctoritatis. Nunc autem, suscepta diffinitione de illorum restitutione, quam vestra sicut decuit et ordo poposcit summa auctoritas praecessit, et subsequente synodali consensu vestrae perfectio firmationis corroboravit, nunquam vel nusquam exinde quamcunque querimoniam contra quemcunque molior vel dispono, intendo vel cupio habere, removere, excitare sive conserere. Nec meditatus sum, litteris pro hoc vestrae benignitatis acceptis, a consensu in synodo, contra ipsius diffinitionem et vestram confirmationem, aliquid removere ex tunc in postmodum usque in sempiternum. Quia enim nullo crimine proprio denotati, nescientes Ebonem damnatum, non importune ad ordinationem, sicut ipsi dicunt, et non est qui contradicat, se ingesserunt, sed electi et vocati obedierunt, sicut secundum excellentiam sapientiae vestrae domno regi Carolo scripsistis, si nollent obedire volenti eos ad majorem gradum provehere, omnes illi velut procaciter renitentes reprehenderentur, et tanquam contumaces circa sacros canones damnarentur, veluti in epistola episcopis, qui per gratiam Dei et decretum vestrum apud Suessionis urbem convenerunt, directa intimastis: qualiscunque fuerit vel quaecunque pertulerit Ebo, a se ordinatis, qui nihil praeter humilitatem et obedientiam exhibuerunt, nullum prorsus intulit offendiculum, quoniam et beatissimus Leo ad Mauros scribens, ita de quodam Maximo praecipit dicens : « Maximum quoque, licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquomodo adeptus est, non repellimus dignitate. » Et Anastasius ejusdem apostolicae sedis praesul, quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant, nec Ecclesiae sacramenta commaculent, ad Anastasium principem scribens , evidentissima ratione demonstrat. Cui sane pio sensui, sicut in eorum decretis cum additamento conditionum legimus, juxta quemdam modum non inconvenienter coaptari posse videtur quod beatus Augustinus scripsit, de cujus sensu ac verbis Anastasius papa in praefata epistola hinc quaedam assumpsit. « Si quem forte, inquit, coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo pacem catholicam custodiat, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita emigraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum catholicae congregationi etiam praesentia corporali redierit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus, quia praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat. » Exemplar denique privilegii sanctae memoriae Benedicti, sine ulla mutilatione vel adjectione seu immutatione, per venerabilem fratrem et coepiscopum nostrum Odonem sanctissimae paternitati vestrae transmisi. De quo et in epistola a me per illum vobis directa, inter alia si placet potestis relegere, ubi scriptum habetur: « Mitterem, inquam, ipsam authenticam privilegii chartam, quam beatae recordationis praecessor vester domnus Benedictus mihi sua auctoritate direxit; sed timui ne mihi inde aliquid sinistri in via contingeret, et solatio, quod inde adversus insurgentium impetus habeo, fierem destitutus. Vestra vero dignatio in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae ex more exemplar illius potest requirere, et utrum ita se habeat evidenter agnoscere. In quo si vestrae sanctitati placet, necesse est nobis ut quaedam superaddatis, quae hic frater ac filius noster, juxta quod necessitates nostras cognoscit, vestrae suggeret sanctitati. Quia sicut sanctus Augustinus dicit, necesse est ut ad nova morborum genera nova quaerantur medicamentorum experimenta. Sed et de synodo apud Suessionis habita, de qua, factione cujusdam clerici nostri, qui a nobis negligentiis suis territus aufugerat, quiddam ibi sub quadam dubitatione est positum, hic frater ac filius noster vobis rei veritatem potest narrare, qui eidem synodo interfuit, et adhuc in nomine abbatis subscripsit. » Haec sunt verba mea in epistola sanctae paternitati vestrae directa. Nam, si inde quod ibi est positum si ita est erasissem, superflue quod quiddam ibi sub quadam dubitatione esset positum scriberem. Et si aliquid ibi adderem, mutarem, vel demerem, ut in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae exemplar illius requireretis, et utrum ita se haberet agnosceretis, scribere non auderem. Caeterum si quocunque modo, quacunque occasione, a quocunque aliter ad vos delatum fuit, tamen ego per praefatum venerabilem coepiscopum nostrum, sicut se habet, exemplar ipsius privilegii vobis direxi. Quod si vobis non fuerit taedium reservato in Romano scrinio illud quod per eum misi conferre, verum invenietis. Sed et illum ipsum privilegii tomum, et non exemplar, synodo vestra auctoritate congregatae cum privilegio vestrae sanctitatis ostendi, et incorruptas scripturas atque sigilla monstravi, et ex integro, coram filio vestro domno rege Carolo, audientibus omnibus episcopis et qui synodo interfuerunt, relegi feci. Unde in epistola synodi vestrae auctoritati directa scriptum inter caetera habetur ad locum: « In suis ordinibus restituere maturaremus, quin praedictos fratres, nisi privilegiis sanctae Romanae sedis, per reverendum confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum nostrae unanimitati prolatis, quae de ipsis viris quaedam statuerunt, debita reverentia exhiberetur; quorum summa perfecta et integra firmitas, ut claret et justum est, in apostolicae sedis reservata est arbitrio potestatis. » Quod synodus vobis non scriberet, si integra privilegia eis non ostendissem. De eo quod benignissima et sanctissima paternitas vestra mihi est dignata scribere, ut non arbitrarer ad discrimen quodlibet quae mihi mandata sunt exaggerasse, cum meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula esse non nesciam, sed ne adeo in privilegiorum meorum defensionem vel elationem immoderatius erigar, ut apostolicae sedis jura quoquomodo temere tetigisse videar, veraciter fateor, hoc nunquam in cor meum ascendit, qui semper et apostolicae sedi, et ejus rectoribus, postquam me nosse potui, pro meo scire et posse fidelis et devotus, et humilis ac subjectus exstiti, sum, et, adjuvante Domino, permanebo. Privilegia autem sedis apostolicae non ideo petii ut mihi non sufficeret quod sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum cuique metropoli sedi concedunt, et nec alia, vel amplius quam Ecclesiae Rhemorum collatum est ex antiquo, mihi largiri specialiter petii, neque appeto. Sed quia non solum dioecesis, verum et parochia mea, inter duo regna sub duobus regibus habetur divisa, et res mihi commissae Ecclesiae sub multorum principum potestate conjacere videntur, de quibus aut parum aut nihil utilitatis Ecclesia nostra potest habere: quia veteres constitutiones jam quasi pro vili apud quosdam habentur, his novis decretis carnales et animales homines territi, quiddam reverentius contra Ecclesiam indignitati meae commissam agerent. De quibus privilegiis, quorum defensionem mihi non arrogo, sed nec de aliis quibuscunque est unde inflari valeam vel efferii, qui et si justus fuero, non levabo caput saturatus afflictione et miseria. Postremo de pallio, a mea praesumptione non certis temporibus et juxta morem aliis metropolitanis diffinitis uso, unde vestrae sanctitatis auribus intimatum esse indignitati meae scripsistis, auctoritati vestrae veraciter fateor, quod et in istis regionibus per alios si vobis placuerit rescire valebitis, quia nisi in die Natalis Dominici, et in die sanctae Resurrectionis ejus, vix in toto anno eodem pallio utor. Quoniam de illorum numero, peccatis meis exigentibus, factus, de quibus scriptum est: Impedimenta saeculi fecerunt eos miseros, raro in decretis festivitatibus, quo pallio uti metropolitanis conceditur, in sede mea, propter multas occupationes et necessitates Ecclesiae et regni, esse mihi permittitur; et nisi quando in eadem sede sum in decretis festivitatibus, non solum non toties sicut mihi concessum est, verum vix aut nunquam eodem pallio utor. Pro cujus usu apud sedem apostolicam nihil petii, nisi sicut decessores ac praedecessores mei eo uti et in episcopi ordinatione solebant. Non enim usum pallii esse meae dignitatis puto, sed genii sedis metropolis esse cognosco. Et cum multi sint sancti episcopi qui eodem pallio non utuntur, non nescio quia si sine virtutibus, quas exponente beato Gregorio pallium signat, pallio utor, et si excellentiorem caeteris Rhemorum provinciae sedibus metropolim sedem pallii usus demonstrat in oculis hominum, non tamen majorem me facit in oculis Domini. Et veraciter confiteor sanctae vestrae paternitati, quia si episcopus ordinatus non essem, non solum pallii usum non quaererem, quoniam scio, sine ordinatione episcopali, fide recta et operibus bonis per Dei gratiam vitam aeternam me potuisse acquirere. In isto saeculo cognoscens illud, sicut modo cognosco, episcopalem ordinem non subirem, si vitare valerem. Sed et nunc jam sufficit mihi anima mea pro spolio. Ego enim multis afflictus infirmitatibus, et aetate gravatus, ac injuriis fatigatus, jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Quapropter licet alius ab amicis meis Cisalpinis in partibus Romanis, ut a multis jactatur, confingar, ad aliud me oportet tendere, et de aliis cogitare quam alicui pompae ac ostentationi, minime autem in ecclesiastico ministerio applaudere, aut modo quolibet inservire. Haec autem, de quibus clarissimae sanctitati et famosissimae sapientiae vestrae scripsi, non ad ullam controversiam, vel contumacem resultationem, quod absit, protuli; sed animatus veridica sententia vestrae, imo divinae auctoritatis, quam mihi scribere dignati fuistis, dicentes quia veritas liberet, mendacium vero perdat, humiliter veritatis narrationem suggessi. Tandem meae servituti a vestra dignatione remandari deposco de fratribus nostris, Rhemensis Ecclesiae filiis, vestra auctoritate in suis ordinibus restitutis, quoniam venerandus archiepiscopus Egilo ex vestra auctoritate eis praecepit ut in suis gradibus ministrarent, et ad altiores ascendere non praesumerent, utrum debeam eos ad altiores gradus provehere, si confratres ac comministri nostri illos elegerint: quoniam eorum animos mea incuria laedere nolo, et ne contra vestram jussionem ac dispositionem agam modis omnibus devitare cupio, qui apostolicae sedis decretis in omnibus parere desidero. Deus omnipotens sinceritatem vestram, ad doctrinam et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domne sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino.
(Matth. V, 23) (Job XVI, 7) (Psal. XI, 4) (Psal. XXX, 19) (Psal. V, 7) (Eccli. XXI, 2) (quod non ad excusandum excusationes in peccatis fateor) (Luc. XIX, 22) (Matth. XII, 37) (II Reg. I, 16) (sicut in libello suae professionis quem habemus scriptum est, cujus exemplar cum exemplari notitiae synodalis sanctae memoriae Leoni papae directum est, in quo pro reatibus suis a pontificali ministerio alienum se reddidit, et alium in loco suo absque repetitione canonica consecrari decrevit) (Exod. XX, 16) (Hebr. VII, 9) (epist. 3) (lib. VII epist. 110, ind. 11) (epist. 91, sub finem) (epistola unica)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
12
EPISTOLA XII. AD NICOLAUM PAPAM. Ejusdem argumenti cum superiore, maximaque ex parte iisdem verbis contexta. (Apud eumdem.)
Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Litteras sanctissimae paternitatis et praecellentissimae auctoritatis vestrae, XIII Kalendas Junii, indictionis XV ab Egilone venerabili archiepiscopo Sennensi accepi, in quibus, sed et litteris generaliter ad episcopos, qui in synodo vestra auctoritate congregata apud Suessiones praeterito anno fuerunt, tantas et tales increpationes indignitati meae a dignitate vestra illatas inveni, sicut peccata mea merentur. Quibus ad omnia respondere et humilitati meae praesumptiosum, et sublimitati vestrae constat incongruum; praesertim cum post multa, pusillitatem meam refoventes, mihi scribere dignati fueritis dicentes: « Haec ne nos arbitreris ad discrimen quodlibet tuae sanctitatis vel dignitatis exaggerasse, cum meliora esse vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula non nescias. » Caeterum, quoniam propter multas et maximas ac pene continuas infestationes paganorum atque falsorum Christianorum, quas patimur, continue laborantibus antea episcopis regionum nostrarum, in unum convenire non licuit, ut nobis communiter vestrae sanctitatis epistola communiter missa relegeretur, et sicut jussistis, quaecunque super hac re de qua agitur scripta tam a vobis prius et nunc quam a nobis edita reperiuntur, et quid inde humilitas mea et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserimus vel retulerimus, in volumen unum ordine quo missa sunt redigerentur, et apostolicae sedi, ut competens est, eorum nobis exemplaribus reservatis, summo studio dirigerentur. Nunc in aliqua regni parte aliquantulum de paganorum infestatione respirantes, sed aliarum anxietatum gemitibus laborantes, et adhuc graviora quae imminent metuentes, et fratres ac coepiscopi nostri devotissimi filii vestri, quae jussistis, videlicet de Ebonis dejectione, et de ipsius restitutione, ac fratris Vulfadi et collegarum ejus promotione, et de praefati Ebonis iterata repulsione, atque ad aliam Ecclesiam migratione, sed et quae de ordinatione mea compererunt, exsequi studio fideli procurant: et humilis mea servitus, de his quae indignitati meae vestra scripsit dignatio, omni humilitate ac puritate conscripta, his quae auctoritati vestrae collectis dirigunt, subjungenda et suggerenda atque perferenda secundum vestram praeceptionem eis porrexi. De dilecto scilicet fratre nostro Vulfado et ejus collegis de quibus mihi summa dignitatis vestrae auctoritas quae sibi placuit scripsit, nihil aliud sanctitati vestrae scribere praesumo, nisi quod increpationes vestras non negligenter, sed diligenter suscipio, et praeceptiones obedienter obaudio. Et quia illis sufficere debet praestabilis auctoritatis vestrae benignitas et mihi abundanter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meae suscipientes credere dignati eritis, me vobis simpliciter ac veraciter inde scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum praeceptionem, qui in Ebonis dejectione fuerunt, et mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita praeceperunt, eatenus ignoranti quod Ebo post dejectionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi; et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio, ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant, per Pardulum, tunc diaconum Rhemensis Ecclesiae, qui interfuit synodo, mandaverunt. Ab ea autem synodo Pardulus mecum Rhemis reversus, eisdem fratribus, qui nobiscum erant et de quibus agebatur, hoc quod mihi praeceperunt episcopi retulit, et ut non in gradibus, quos ab Ebone post depositionem suam acceperant ministrarent, usque ad diligentiorem tractatum observarent praecepit. Frater quippe Vulfadus adhuc mecum non erat; sed post plures evolutos menses, si rite remetior, antequam fere anni spatium compleretur, de alia provincia ad me veniens, cum benignitate est et cum liberalitate susceptus, et honorabiliter habitus, usquequo domno nostro regi Carolo, ipso petente, illum commendavi. Defuncto autem Ebone anno Incarnationis Dominicae 851, Indictione XVI, XIII Kalend. Aprilis, quia praefati fratres nostri ab eo ordinati qui mecum erant, post annos circiter octo suae ab officio suspensionis, anno scilicet Incarnationis Dominicae 853 me petierunt, eisdem fratribus ad synodum ire permisi et his qui indiguerunt, subsidium necessarium, ut id ipsum concilium sine difficultate ire possent, ministrari praecepi. Ubi eos non judicavi, neque dejeci, nec etiam cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa episcopalia gesta, quae authentica cum subscriptionibus episcoporum qui eis subscripserunt, sine mea subscriptione, praeterito anno in synodo vestra auctoritate apud Suessiones habita ostendi, demonstrant. Et quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, praecipientibus eisdem episcopis, cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et cum aliis petitionibus meis ad sedem apostolicam domno papae Leoni pro confirmandis eorum gestis, quae non scripsi, me direxisse non denego. In quibus gestis veram praefatorum fratrum prosecutionem adversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu secundum canones, sicut eos inteleximus, judices postulavi, quorum sententiam sequendam vidi, usquequo majoris auctoritatis aliter exinde diffinitionem acciperem. Recepta autem domni papae Leonis excusatoria epistola, et caetera, ut supra, usque ad finem epistolae.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
13
EPISTOLA XIII. AD MONACHOS ALTOVILLARENSIS MONASTERII. Ut Gothescalco, si ante mortem resipuerit, spiritalem et corporalem humanitatem exhibeant. (Apud eumdem.)
Pro tempore, sicut mihi licuit, dixi vobis qua conditione, si se Gothescalcus, antequam anima illius egrediatur de corpore, recognoverit, et spiritalem et corporalem humanitatem illi exhibeatis. Sed ne quid vobis desit in ulla gratia, auctoritatem inde ecclesiasticam ex verbis orthodoxorum vobis transmitto. Ait enim de hujusmodi Leo , ut si fideliter et utiliter dolet, et quam recte mota sit erga eum episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quae ab eo male sunt sensa, vel viva voce vel signo competenti damnaverit, reconciliatio et communio illi non denegetur, sicut Coelestinus, et Leo, et sacri canones decreverunt. Et si in hac confessione ac communione obierit, sicut caeteris fratribus, ita et illi communem sepulturam, ac sepeliendi officium et orationem post obitum exhibete. Quia Dominus noster, verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Si autem in obstinatione sua usque ad mortem permanserit, tenendum nobis de illo est quod sanctus Leo de communione privatis et ita defunctis dicit : « Horum, inquiens, causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium non differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. » Et item : « Si, inquit, aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo, a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia pervenerit, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus corpore non poterit. Nec necesse est nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae justitiae reservavit. » Et sanctus Joannes apostolus dicit: Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut quis roget . « Peccatum, inquit Gregorius , est usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. » Peccatum quippe usque ad inferos dicitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ac poenitentiam non emendatur. Et talium memoriam, scilicet in peccato perseverantium usque ad mortem, minime licet inter sacra altaris mysteria celebrari, in quibus pro eis oratur, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, in Christo videlicet quiescentes. Dormiunt ergo, ut catholici doctores dicunt, in somno pacis, qui ab unitate et societate Christi Ecclesiae nec per haereses, nec per schismata, nec per mortalia crimina separati sunt. In quibus etsi aliquando fuerunt, tamen per poenitentiam sanati, et per orationem Ecclesiae, cui in Petro dictum est: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis , reconciliati et redemptionis mysterio sociati, utique in pace obierunt, miserante illo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae regnat nunc cum Christo in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur . Unde et alibi ait: Quoniam non posuit nos ad iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus . Quiescentes autem in Christo sunt, de quibus dicit Apostolus: Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi ; et de quibus item scriptum est: Beatus qui habuerit partem in resurrectione prima; non laedetur a morte secunda . Unde et Juda pontifex, sicut in libro Machabaeorum legimus , pro his qui cum pietate dormitionem acceperunt, misit Hierosolymis offerenda. Et si, ut praemisi, in obstinatione sua permanens mortuus fuerit, sicut ex auctoritate beati Gregorii et sacrorum canonum accepimus, cum psalmis et hymnis ad sepulturam deportari, vel in communi fratrum sepultura sepeliri non debet; privatae autem sepulturae humanitas, sicut vobis dixi, ei non est deneganda.
(epist. 12, ad Flavianum) (epist. 95, ad Rusticum) (epist. 59 ad Theodorum) (I Joan. V, 16) (Moral. XVI, cap. 28) (Matth. XVI, 19) (Rom. XIV, 9) (I Thess. V, 9) (I Thess. IV, 16) (Apoc. XX, 6) (II Machab. XII, 46)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
14
EPISTOLA XIV. AD ODONEM EPISCOPUM BELLOVACENSEM. De objectionibus Graecorum a Nicolao papa in Galliam missis, ut ad eas respondeatur. (Apud eumdem.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus, dilecto fratri et venerabili episcopo ODONI salutem.
Domnus apostolicus communiter nobis et aliis episcopis regni domni nostri Caroli epistolam misit, in qua continetur quod Graeci tam Ecclesiam Romanam specialiter quam omnem generaliter quae lingua Latina utitur, conantur reprehendere, quia jejunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus, cum ipsi hunc tantum ex Patre procedere fateantur. Dicunt praeterea nos abominari nuptias, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus; et insimulare tentant quod eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus, quod tamen chrisma nos ex aqua fluminis conficere fallaciter arbitrantur. Reprehendere nihilominus moliuntur eo quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu more suo non cessamus. Mentiuntur quoque nos, sicuti per alia ipsorum conscripta indicatur, agnum in Pascha more Judaeorum super altare pariter cum Dominico corpore benedicere et offerre. Quin et reprehendere satagunt quia penes nos clerici barbas radere suas non abnuunt; et quia diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur, cum ipsi etiam illum quem patriarcham suum nominant ex laico subito tonsuratum ac monachum factum saltu ad episcopatus apicem imperiali favore ac brachio provehere, ut ipsi putant, minime formidaverunt. Et adhuc, quod gravius est et insanius, a missis nostris contra omnem regulam, et praeter omnem consuetudinem, libellum fidei, si se ab illis recipi vellent, exigere moliebantur, in quo tam ista capitula, quam ea tenentes anathematizarent, necnon epistolas canonicas ab his ei quem suum oecumenicum patriarcham appellant dandas improbe requirebant. Et ipse invasor Constantinopolitanae Ecclesiae Photius in scriptis suis, se archiepiscopum atque universalem patriarcham appellat. Et imperatores Graecorum legatos apostolicae sedis cum epistolis veneratione qua debuerunt recipere noluerunt. Inde unusquisque vestrum qui metropolitani jura sortitus est, junctis sibi fratribus et coepiscopis suis qui sub se sunt, de his diligentem curam suscipiat, et quid invidis eorum detractionibus opponi necesse sit rimari studeat, et invenire summopere gestiat, atque inventum nobis ocius transmittere minime parvipendat, et praesulatui nostro scripta divinitus inspirata sapientia vestra reprehendendo et forti prorsus invectione feriendo tantam eorumdem imperatorum vesaniam mittat. Quae nos suscipientes, rursus ea cum aliis assuetionibus nostris ad ipsorum quoque dementiam confutandam mittere valeamus. Quapropter, frater charissime, secundum domni apostolici commendationem, de his per tramitem Scripturarum et traditionem majorum, quae illi convenienter rescribere possimus, quaerere et in unum colligere stude, ut cum simul adjuvante Domino venerimus, quae quisque nostrum invenit singillatim communi studio relegamus, et quae eidem domno papae a nobis inde scribenda sunt ordinemus. Data quarto Kalendas Januarii, indictione prima.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
15
EPISTOLA XV. AD CAROLUM REGEM. De Hincmaro Laudunensi. (Act. prov. eccl. Rhem.)
Domino CAROLO regi glorioso, HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Ecce, domine, sicut hic dilectus frater, venerabilis coepiscopus noster Odo, ac missi vestri verbis plenius possunt dicere, et exiguitas mea his litterulis dominationi vestrae dixit ratum significare, Hincmaro episcopo rebus et facultatibus ecclesiasticis quibus spoliatus fuerat, revestito, in provincia, et competenti loco, ab electis ex utriusque partis consensu judicibus secundum leges ecclesiasticas, sine potestatis vestrae aliquo detrimento, et cum honoris vestri augmento, dicente Dei spiritu per Psalmistam: Honor regis judicium diligit , quaestio contra eumdem Hincmarum commota, regulariter audita et ventilata est ac definita, quantum ad ministerium episcopale pertinuit, licet isdem episcopus ex integro non fuerit revestitus. Contumacium autem causa, alterum finem exspectat. Non igitur, quod in adolescentia vestra, quando animus hominis lubricus, et ad indebita usurpanda solet esse proclivus, Domino vos custodiente, non accidit, in perfecta aetate vobis subripi, minime autem persuaderi leges ecclesiasticas, vel in modico infringi, sive convelli a quocunque sustineatis. « Scientes debere magis religionibus, quam officiis, et labore corporis et sudore rempublicam contineri. » Et sicut saepe soletis recolere, beatum Gregorium Brunichildi reginae Francorum scripsisse: « Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est; » huic praemittens sententiae: « Confidimus, inquit, quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponet, quanto ipse de sua vos esse videt causa sollicitos. » Olim enim, sicut Honorius et Theodosius in lege data Ecclesiae scribunt, ut eorum utamur verbis: « Clericos indiscretim ad saeculares judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, quos abdicata tyranni praesumptione, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est, uti divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. » Quae lex postea a decessoribus et praedecessoribus vestris regibus, Ecclesiae et ministris suis conservata fuit; nisi forte aut per excessum principum, aut per negligentiam episcoporum ad tempus aliquomodo exstitit violata: quae aut correctione, aut innovata constitutione indigens per eos ad statum solidatum est reducta, vel in statu solido confirmata. Sicut in avi, et patris vestri capitulis in libro primo Capitulorum habetis quae in quaterniunculis vobis nuper apud Pistas oblatis et postea causa compendii, in rotula dominationi vestrae a me collecta, et vobis data sine difficultate potestis relegere. Potest enim fieri ut alicui principi ante vos, hinc subreptum ad modicum fuerit, et iterum aeterna lege correctum. Sicut Julianus, et postea imperator Mauricius decreverunt, ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, in monasterio recipi, et Christo eum militare non liceat. Quod religiosi imperatores, et sanctus Gregorius auctoritate apostolica et generali episcoporum consensu, ecclesiastico vigore, ac reipublicae christianae cohibente religione destruxerunt, velut in ejus epistolis ad ipsum Mauricium imperatorem, et ad plurimos archiepiscopos directis ostenditur. Quod et divae memoriae avo vestro Carolo subripuit, sicut majorum traditione, et verbis et scriptis didicimus. Et in libro primo Capitulorum cap. 112 demonstratur, de liberis hominibus ad servitium Dei sine sua licentia non convertendis. Quod Ecclesia et respublica non consensit, quodque postea correxit; sicut in eodem libro cap. 134 monstratur. De rebus nihilominus ecclesiasticis dividendis eidem avo vestro incongruentia quaedam subripuit, quae oris professione, et edicti subscriptione correxit, sicut in praefato primo libro Capitulorum, cap. 74 evidenter ostenditur. Unde praejudicium ad tempus extortum vel usurpatum, pro legis judicio nemo sanum sapiens tenuit, retinet, vel tenebit. Caeterum in secundo libro Capitulorum cap. 13 continetur, ut « Si talis causa in qualibet provincia, aut in aliquo comitatu orta fuerit, quae aut ad inhonorationem regni, aut ad commune damnum pertineat, quae etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia, Deo auxiliante, corrigere debemus. Quidquid hactenus in his quae ad pacem et justitiam totius populi pertinent, et ad honorem regni, ac communem utilitatem, aut a nobis, aut a vobis neglectum est, debemus, Deo auxiliante, certare qualiter abhinc nostro et vestro studio emendatum fiat. » In quarto etiam libro cap. 24 scriptum est: « Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, comes in cujus ministerio perpetratum est, et compositionem solvere, et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire voluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui compositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit ad praesentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exsilium mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inobediens esse ulterius non audeat, et majus damnum inde non accrescat. » Cur autem ista vobis bene scientibus scribo, quia vobis tacere non audeo, patenter ostendo. Jam plusquam quatuor annis ex quo Luido in parochia nostra invitus homicidium perpetravit, unde Lotharius nepos vester in regno suo, sine respectu alicujus personae, regium ministerium adimplevit. Nunc autem ad Pistas, et inde ad Basivum eumdem Luidonem ut cum hominibus dominationis vestrae pacificatus esse posset, sicut vobis et nepoti vestro convenisse audivi, ducere studui; et secundum commendationem vestram per legale judicium causa perrexit, usque ad id loci, ut ne faidam homines vestri jurarent. Vias inde ad vestram commendationem petierunt, cum judicatum fuerit, ut eisdem leudem rewadiaret et homines vestri faidam jurarent. Et si alia eidem Luidoni quaerere vellent, in mallo illius de quibuscunque vellent eum interpellarent et ipse justitiam redderet. Quod et ipse Luido humiliter obtulit. Postea autem qualiter inde actum fuerit, vos non latet; scio tamen quia sicut Capitula dicunt, inde actum non fuit. Nec tantum inde in palatio vestro fuit exsecutum, quantum capitulum jubet, ut quilibet comes in suo comitatu inde facere per auctoritatem debet. Unde vos inquietare tunc propter Aquitanorum praesentiam nolui. Nunc autem, quia ipsi vestri homines et proprietatem, et beneficium, in vestro regno, et in mea parochia habent; sed et Boso in nostra dioecesi beneficium vestrum habet, consideret inde sapientia vestra qualiter secundum ministerium vobis a Deo commissum, et secundum honorem vestrum inde fiat, ne haec causa diutius ex vestra parte, imperfecta remaneat et si majus damnum inde fuerit, periculum anima vestra, quod avertat Dominus, contrahat. Utrum autem vobis placeat, ut ipsi homines vestri cum misso vestro, in nostram parochiam, ubi proprietatem et beneficium habent et ipsa causa corrigi debet, veniant; aut nisi venerint, quod in regno vestro habent in bannum mittatur, aut aliter inde fiat, vestrae sapientiae intererit. Ego autem quoniam amplius hanc causam differre non audeo, si interim aliud quod rationi et auctoritati conveniat, a vobis aut ab illis inde non accepero, in die missa sancti Remigii, vita comite, Domino adjuvante, ubi locus sermonis mei inter sacra missarum solemnia venerit, ante corpus illius sacratissimum qui vere est episcopus, auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum, et ipsius Francorum apostoli, in quibus et nobis licet indignis, pro patribus natis filiis, Dominus dicit: Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata et in coelis , eos qui ad pacem redire nolunt, sicut canones sacri praecipiunt, et quolibet modo consentientes eis, ab omni societate totius Christianitatis excommunicare curabo, donec ad pacem quam Christus ostendit et docuit, redire, cum debita satisfactione procurent; eosque, sicut praecipiunt canones, regibus et episcopis et quibuscunque potuero, litteris excommunicatos esse denuntiabo, ut non communicantes excommunicatis, excommunicati et ipsi pariter habeantur. Non enim vobis vel nobis parvipendenda est sententia beati Gregorii, qua concordans Apostolo, praesertim de potestatem habentibus dicit: « Qui non corrigit resecanda, committit. » Audivi denique quosdam reprehendere nos episcopos et dicere, quod volumus tota die per Scripturas parabolare. Quod devotio religionis vestrae non sinat suis auribus susurrari. Apostolus namque plenus dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: scripta sunt autem propter nos . Et Dominus ad prophetam: Audiens nuntiabis eis ex me . Ex me, inquit, id est quae ego in Scripturis loquor, et non ex te, id est ex tuo animali et carnali sensu. Et sanctus Leo sacros canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos dicit. Et de legibus quibus Ecclesia moderatur et Christianitas regitur, Christi Domini sapientia dicit: Ego sapientia habito in consilio: per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt . Conditores quippe legum non nudo verbo, sed scripto leges condiderunt et condunt, et subscriptione confirmaverunt atque confirmant. Quas non illi reges custodiunt de quibus Deus, qui ut scriptum est: Facit hypocritam regnare propter peccata populi dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi . Sed illi reges eas condunt atque conservant, de quibus item Dominus, ut praemisimus, dicit: Per me reges regnant, quales, praemittens, Dominum timete, jubet honorificare apostolus, dicens: Regem honorificate et obedite regi quasi praecellenti : videlicet qui Regis regum obedit mandatis, et ejus custodit judicia. Alioquin ut sanctus Petrus dicit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus . Hinc enim ejus coapostolus dicit: Non est potestas nisi a Deo. Et: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit . Quia nihil fit in mundo, nisi quod aut Deus misericorditer facit, aut fieri juste permittit. Cum itaque reges ex illo regnant, misericordia illius est, ut salventur populi eis commissi: cum vero non ex illo, sed permittente justo ipsius judicio reges regnare videntur, vindicta est peccatoris populi et regnantis cumulus poenae. Sed fideles quique potestati aut a Deo collatae aut a Deo permissae non resistunt, cum juxta Petri vocem: Sub manu Dei humiliantur et de bonis principibus gratias referunt; et de his qui ad purgationem suam a Deo regnare permissi sunt, gementes exsultant; sicut scriptum est: Exsultaverunt filiae Judae in omnibus judiciis tuis, Domine . Sicque non resistunt ordinationi Dei, qui novit, non mala facere, sed ordinare. Resistunt autem iniquis iniquorum operibus et mandatis. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi , quia nesciunt culpas palpare, sed pungere, et tolerant patienter propter Dominum illata mala sibi a principibus malis. Quapropter, qui nobis derogant dicentes, quod volumus tota die loqui per Scripturam, si de omni verbo otioso reddent rationem in diem judicii , sicut Veritas non mentiente ore dicit, videant quid sustinebunt, de hoc criminoso detractionis, et contra nos murmurationis verbo. Non enim cum sancto Moyse illis dicimus: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos eni mquid sumus? Illisque cum Apostolo inculcamus: Neque murmuraveritis sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt . Quibus enim increscit legere, vel scribere quae scripta sunt, vel scribuntur, sciant, quia non de ignorantia judicabuntur; sed de contemptu quo nolunt scire, quo nolunt legere, vel audire condemnabuntur. De qualium choro Dominus dicit: Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo . Cum enim non dicit, non potuit intelligere, sed noluit intelligere, aperte reatum contemptus denuntiat, pro quolibet contemptor merito debitas poenas luet . . .
(Psal. XCVIII) (sicut Constantinus et Constans imperatores in edicto suae legis quo immunitatem Ecclesiae, ac suis ministris conferunt) (Joan. XX) (Rom. XV) (Jerem. III) (Prov. VIII) (Job XXXIV) (Ose. VIII) (I Petr. II) (Act V) (Rom. XIII) (I Petr. V) (Psal. XCVI) (Eccli. XII) (Matth. XII) (Exod. XVI.) (I Cor. X) (Psal. XXXV)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
16
EPISTOLA XVI. AD CLERICOS PALATII. Ut hominum suorum rapinas reprimant. (Apud Sirmond.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus fratribus nostris, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et caeteris clericis in palatio domno nostro regi et domnae reginae, ac illorum fidelibus ecclesiastico ministerio consulentibus.
Audio de hominibus vestris quia multa mala, rapinas scilicet et depraedationes, et fornicationes, et adulteria in parochia mea faciunt, et etiam de vobis audio quia illis rapinis consentitis, ut videlicet qui de illis vivitis, et vestros homines atque caballos exinde pascitis. Unde timendum est ne et de vobis dicat Dominus per prophetam: Et erit sicut populus, sic sacerdos . Sed mihi non est necesse multum laborare admonendo in vobis, qui et ministerio et doctrina tales estis, ut non solum vos abstinere a malo, sed etiam alios a malo divertere et bonum facere debere admonere sciatis et debeatis. Tamen pro ministerio imposito admoneo vos cum Paulo apostolo, et obtestor in Christo et per Christum, qui per Paulum locutus est, ut exhibeatis vos sicut Dei ministros, ne vituperetur ministerium nostrum . Et quia jejunia paschalia inchoastis, ante oculos habete quid in Pascha, id est in transitu suo ex hoc mundo ad Patrem, Dominus Jesus tradendo corpus et sanguinem suum discipulis suis de reprobo discipulo dixit: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa; vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur . Hoc pascha quotidie sacerdotes immolando, diaconi ministrando, subdiaconi obsequendo, et caeteri clerici Amen respondendo, celebratis pleno ore de rapina, pleno corde de iniquitate. An obliti estis quod scriptum est in Evangelio: Post buccellam introivit in Judam Satanas? id est in quem introierat prius ut Dominum traderet suadendo, tunc in eum introiit plenissime possidendo; sicut scriptum est: Intravit autem Satanas in Judam qui dicitur Scarioth ; et item: Jam enim miserat diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum ; ac deinde dictum est: Post buccellam introivit in eum Satanas. Quia cum intravit sanctus panis in plenum de iniquitate ventrem, intravit hostis antiquus, qui dicitur diabolus et Satanas, in crudelem et impiam mentem; et ad quem finem illa communicatio ei pervenit, quam ideo accepit, ut malam conscientiam mentiretur atque celaret, ipsi melius scitis. Et ille enim, sicut ipsi legitis in Scripturis, in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, qui illud inaestimabile Domini corpus violare praesumit. Et vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui, praecordiis rapina aut aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Vae, inquam, illi presbytero, vae illi diacono, vae illi subdiacono, vae illi clerico, vae illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus munera, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus, queri cogitur quod in coena discipulis de Juda dixit: Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa ; et vae illi de quo dicit Paulus apostolus, quod quasi speciali privilegio in coena Domini quando haec sunt tradita legimus: Quicunque manducat panem hunc aut calicem Domini bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus Domini . Sed sic ad mensam Domini accedat sine reverentia et timore de peccatis suis, sicut laetus accedit, quando socius suus illum plena mensa pascit de rapinis suis. Et quod idem dicit Apostolus: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt , id est moriuntur, multi, hoc monstratur in exemplo de infirmitatibus et mortibus corporalibus aliquorum, quod fit in anima in spiritalibus infirmitatibus atque mortibus omnium irreverendorum. Et qua fronte accedit sacerdos immolare, et diaconus ministrare, ad sanctum altarium, ut pro aliorum peccatis Dominum placatum faciant, qui non solum de praeteritis suis peccatis illi non satisfaciunt, sed insuper quotidianis ac recentibus illum ad iracundiam provocant? et cum quali fiducia aliquis homo talem intercessorem pro se ad Deum in altario ministrando transmittit, qui Deum quotidie non mediocriter offendit, quando si ad suum parem illum transmitteret qui ipsi intercessori iratus existeret, plus illum ad iracundiam quam ad placationem excitaret? Hoc enim Pascha, quod tunc Dominus in novo mysterio egit, quotidie celebratis, quotiescunque missam agitis, sicut ipse tunc omnibus episcopis et presbyteris et caeteris fidelibus celebrantibus atque astantibus ad hoc terribile sacramentum in apostolis suis dixit: Haec quotiescunque, inquit, feceritis, in meam memoriam facietis . Videte quales cum Domino ad Domini passionem celebrandam acceditis, qui de talibus miseriis coinquinati estis, si tamen, ita ut audivi, vestris hominibus consentitis. Unde nisi vos correxeritis, quicunque de mea dioecesi sunt, sine dubio usque ad synodum ab officio et communione privabo; et qui de mea dioecesi non sunt, de mea parochia et dioecesi eos excommunicabo, et ad suos episcopos, qui eos corrigant atque dijudicent, divina auctoritate redire mandabo. Quod ut necesse non sit fieri, fratres et filii, et vos ac vestros corrigite, et alios admonete, quia sicut majus peccatum vos peccantes habetis quam populus, sic majorem gloriam apud Deum habebitis, si vos ac vestros custodieritis, et alios admonueritis, scientes quia qui converti facit unum peccatorem ab errore viae suae, quid inde sequitur, quanto magis si vobis et vestris, de quibus rationem reddetis, ad salutem consulere studueritis? Domino etiam nostro regi et amabiliores et venerabiliores eritis, et securius vos ille Ecclesiis praeficere, quando locus evenerit, et nos vos audacius et amabilius, nutu Dei et ipsius domini nostri favore, ordinare valebimus.
(Isa. XXIV, 2) (II Cor. VI, 3 et 4) (Luc. XXII, 21) (Joan. XIII, 27.) (Luc. XXII, 3) (Joan. XIII, 2) (Luc. XXII, 21) (I Cor. XI, 29) (ibid., 30) (II Cor. XI, 25)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
17
EPISTOLA XVII. AD PRESBYTEROS DIOECESIS RHEMENSIS. Ut excommunicationem denuntient iis qui a depraedationibus admoniti non abstinuerint. (Apud eumdem.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus omnibus presbyteris in parochia nostra consistentibus.
Sicut vobis saepe dixi, sacerdotes medici sunt spiritales, et infirmi homines sunt peccatores. Et licet nos peccatores simus, tamen dignatione Dei officium sanandi peccatores suscepimus; sicut saepe medici corpore infirmi per magisterium medicinae infirmos solent sanare. Et quando usitata infirmitas venit in aliquo, usitatam faciunt medicinam; quando autem inusitata infirmitas nascitur infirmo, de medicinae experimento inusitatam medici faciunt medicinam. Propterea, fratres, unusquisque vestrum quotiescunque cantat missam, usque dum ista quam patimur miseria in parochia nostra cessaverit, quoniam tales homines sunt qui non propter salutem, sed propter consuetudinem, ad ecclesiam veniunt, et usque ad Evangelium, juxta quod ista praedicare debueratis, in missa stare solent et recedunt, statim post Apostolum, id est post Epistolam, hanc admonitionem nostram ab initio usque ad finem, cum verbis prophetae vel Apostoli legite, quia utinam non ad judicium nostrum dicamus, et nos Dei apostoli, id est Dei missi sumus. Ut quoniam ipse per corporalem praesentiam eis qui in parochia nostra tanta mala faciunt annuntiare non possum, verbum Dei per nos ad illos transmissum, quod alligari quacunque infirmitate non potest, illis eorum salutem annuntiet. Et orate pro illis et pro nobis omnibus, ut ipsi resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad Dei voluntatem, et Deus nobis patientiam sufferendi donet, et liberet nos a malis quae patimur propter peccata nostra, et det pacem in diebus nostris. Et admonitio nostra ad illos talis est. Precor vos omnes in amore Dei, legationem ejus portans, per Christum, qui pro vobis crucifixus est, et per Spiritum sanctum, per quem in baptismate sanctificati estis, tam qui de parochia mea estis quam et vos qui de aliis parochiis in parochiam istam venistis et venitis, ut abstineatis vos ab istis depraedationibus et fornicationibus, et aliis criminibus quae mergunt eos qui illa faciunt in infernum, et de illis quae in mea parochia facta habetis, confessionem puram et dignam poenitentiam faciatis. Quae mala vobis et omnibus Christianis Paulus apostolus enumerat dicens: Nolite errare, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt , si vel in uno de istis peccatis quicunque homines vitam istam finierint. Et iterum idem Paulus apostolus dicit: Si quis frater, id est si quis Christianus, nominatur, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut ebriosus, aut maledicus, aut rapax, cum tali homine nec cibum debet verus Christianus accipere . Et iterum dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte . Quoniam sicut demonstrat sanctus Joannes apostolus, qui alicui consentit talia mala facere, id est si in eum emendare potest, aut illi potest vetare ut non faciat, aut si talem non potest corrigere, et ab illius se potest communione separare, et non facit, communicat et particeps est operibus illius malignis . Et ideo, fratres et filii, videte quantae miseriae et de paganis et de aliis malis Christianis super nos veniunt, et quotidie qui ista mala faciunt, de isto saeculo ex majori parte ad tormenta, quae sine fine, pro malefactis quae in parvo tempore fecerunt mortui vadunt; et timentes Dei judicium, retrahite vos ab ista rapina et a caeteris malefactis. Maxime in isto tempore, quando alia peccata, quae per totum annum sicut fragiles homines committitis, poenitere et satisfacere Deo inde debetis, ut communionem corporis et sanguinis Domini in sanctissimo die redemptionis nostrae non ad judicium, sed ad salutem accipere possitis. Quia si quis de istis peccatis plenus ad illam sanctam communionem accesserit, sine dubio suam perditionem accipiet, sicut et Judas fecit, qui Dominum tradidit, et laqueo strangulatus quo se suspendit medius crepuit, et diffusis visceribus in infernum perrexit. Quoniam sicut ille Dominum Judaeis tradidit, ita iste corpus et sanguinem Christi accipiens peccatoribus suis membris in condemnationem tradit. Et de hoc quod ille passus est in anima simul et corpore, multos exspectat Dominus ad poenitentiam, ut non patiantur in corpore. Omnes autem male hanc communionem accipientes patiuntur in anima et peribunt in aeternum, nisi Dei gratia fuerint liberati per poenitentiam. De istis quae dico potest fieri ut diabolus humanae salutis inimicus immittat in corda vestra, cum auditis quod tale periculum sit hanc sanctam communionem accipere, si ab iniquitatibus vestris vos non vultis retrahere, et dicatis: Si tale periculum est nobis, sicut iste episcopus dicit, communicare, abstinebimus nos ab illa communione, quia non retrahimus nos a mala operatione. Unde iterum audite quibuscunque diabolus ista susurrat. Quoniam sicut Dominus dixit de baptismo quod nullus potest fieri salvus, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto , ita de hac sancta communione dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis . Et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit ; id est si quod promisit in baptismate, diabolo et ejus operibus abrenuntiando, et in Deum fide quae per dilectionem est credendo, quod est ut in fide et bonis operibus permaneat, et si post baptismum peccaverit, per confessionem et dignam poenitentiam illis qui in eum peccaverunt dimittendo, et bonis operibus insistendo, hoc quod male fecit emendet. Ita etiam de hac sancta communione dixit: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo ; et: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et ego resuscitabo eum in novissimo die . Propterea attendite, omnes Christiani, quia sine ista communione nec remissionem peccatorum potestis accipere, nec de inferno liberari, nec ad regnum Dei potestis pervenire. Et qui istam communionem cum odio et corde pleno de iniquitate, sicut dixi, et cum voluntate peccandi acceperint, judicium et condemnationem sibi accipient. Et ideo nullum consilium aliud restat ei quicunque vult salvus fieri, nisi ut ab iniquitatibus cesset, et inde poeniteat et offerat Deo confessionem de praeteritis peccatis et professionem, ut in reliquum cesset a peccatis, quantum ei Deus adjutorium dederit, et bonis insistat operibus, et confisus de misericordia Dei, mundo corpore et pura conscientia et contrito corde accipiat communionem corporis et sanguinis Domini. Et tunc non erit ei in condemnationem, sed in remissionem omnium peccatorum, et in fortitudinem, ut possit resistere diabolo, et ad regnum Dei pervenire. Quoniam sicut qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur, ita qui digne communicat de ista communione unus spiritus est cum Domino , et in quo Deus habitat et ipse in Deo, et in tali homine in quo Deus habitat, et qui in Deo habitat, non habebit peccatum et peccati auctor atque hortator diabolus, damnabiliter locum; et si ita perseveraverit, post mortem in refrigerio erit, et post resurrectionem in sanctorum angelorum consortio cum Christo sine fine regnabit. Et nolite sperare quia tantum ad terrorem vestrum, et non ex veritate hoc dicam. Testis est Deus quia sicut ex ore Dei per Scripturas accepi, ita et hic ad salutem et correctionem vestram scripsi. Et sciatis quia nisi vos correxeritis ut ista mala dimittatis, omnes qui in ista mea parochia ista mala facitis excommunicabo, et presbyteris mandabo ut nulli communionem scienter donent, qui ista mala post istam admonitionem relectam in mea parochia fecerit, neque illi qui facienti voluntarie communicavit, aut facienti mala consensit. Et omnibus ad communionem accedentibus presbyter quiscunque denuntiet, ut qui post istam admonitionem ab his malis non cessavit ad communionem non accedat, sciens qui condemnationem accipiet. Et ex verbo Dei mandabo, ut nullus presbyter in mea parochia de alia parochia veniens illis missam cantet qui se ab istis malis non correxerint, sicut in Christi amore vos deprecor. Et nemo despiciat dicens: Quid si iste episcopus talia commendaverit? Sciat pro certo quia qualiscunque ego sim, Deus verax et omnipotens est qui dixit nobis: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo . Et si aliquis dixerit: Ad illos dies in alteram ibo parochiam, sciat quiscunque ille non hominis sed Dei illusor et suus ipse deceptor, quia si in alteram parochiam communicare sic excommunicatus perrexerit, quoniam majus etiam judicium coram Deo sustinebit, quia putat se illum effugere posse qui ubique est, et cujus verbo, non mea potestate secundum hominem, sed secundum divinum ministerium, illum excommunicabo. Et non irascimini, dilecti fratres et filii, quia paterna dilectione vos moneo. Sed corrigite vos, attendentes comminationem Dei et ad me et ad vos factam. Ait enim Dominus unicuique qui officium sacerdotale suscepit: Si annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, et conversus fuerit ille iniquus ab impietate sua, ille vita vivet, et tu animam tuam liberasti. Et si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non fuerit conversus ille impius ab impietate sua, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram . Quapropter, fratres et filii, attendite, quia Deus omnipotens est qui ista dixit, et ipse nos fecit, et ipse nos redemit, et ante illius judicium omnes astabimus, et ibi judicati erimus nos sacerdotes, et principes ac seniores, qui vos admonere et castigare debemus, et pro nostris ac vestris peccatis; et vos etiam judicati eritis, non solum de peccatis quae fecistis, et non poenituistis, sed etiam de admonitionibus et castigationibus quas contempsistis. Deus omnipotens, qui per me ista loquitur in auribus vestris, per se haec loquatur in cordibus vestris.
(I Cor. VI, 9) (I Cor. V, 11) (Rom. I, 32) (II Joan. XI) (Joan. III, 5) (Joan. VI, 54) (Marc. XVI, 16) (Joan. VI, 57) (ibid., 52, 55) (I Cor. VI, 16) (Matth. XVIII, 18) (Ezech. III, 39)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
18
EPISTOLA XVIII. AD PRESBYTEROS RHEMENSIS PAROCHIAE. De baptismo. (Act. prov. eccl. Rhem.) II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX.
HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus dilectis fratribus hujus Rhemensis parochiae compresbyteris nostris
Cupiens vos in omni sensu et doctrina atque operis perfectione gratia Dei esse ditatos, pro imposito exiguitati meae ministerio singulis et in commune vobis quaedam de actione sacri baptismatis breviter ex plenitudinis latitudine sanctarum Scripturarum, et doctrina catholicorum patrum curavi excerpere et notitiae vestrae ingerere, ut secundum sacram Scripturam intelligatis in sancto ministerio cuncta quae agitis, et ut in aperto sermone non sit in vobis difficultas intelligendi, neque in prolixo taedium legendi et memoriae commendandi. Dominus Jesus Christus, creator et redemptor noster, dicit in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum ; unde discipulis suis mandavit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis . In istis paucissimis verbis totius sanctae praedicationis ordinem exposuit, bis docere dixit, et semel baptizare. Primo omnium fidem catholicam docere praecepit, et post fidem acceptam, in nomine sanctae Trinitatis baptizare jussit. Deinde fide imbutum et sacro baptismate ablutum evangelicis instruere praeceptis mandavit. Primo fides docenda est, et sic baptismi percipienda sunt sacramenta, deinde evangelica praecepta tradenda sunt. At si aliquid horum trium defuerit, salutem animae suae auditor habere non poterit. Hic namque ordo catechizandi, id est instruendi in adultae aetatis viris ubique firmiter retinendus est. Fragiliori vero aetati pia mater Ecclesia concessit, ut qui alieno in paternae praevaricationis ligatus est peccato, alterius in baptismi mysterio abrenuntiatione et fidei professione solutus sit. Et si hoc non esset, quanti perirent infantes, ex quorum numero coelestis quotidie aedificatur Jerusalem? Absque fide quippe baptisma non proficit, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo . Inter impossibile siquidem et difficile hoc interesse legimus. Difficile est quod licet vix, tamen fieri potest: impossibile vero, quod omnino ab humana fragilitate fieri non potest. Ideo ipse Dominus in Evangelio stupentibus apostolis, quis ex divitibus salvus fieri posset, respondit: Apud homines, hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt . Docendus est itaque homo rationalem habens intelligentiam, et multimoda praedicatione attrahendus, ut sacrae fidei veritatem agnoscat; et maxime Dei omnipotentis pro eo deprecanda est clementia: quia otiosa est lingua docentis, si gratia divina cor non imbuit auditoris, dicente ipsa Veritate: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus attraxerit eum ; et ut aequaliter sanctam Trinitatem salutem hominis operari intelligatis, dicit et ipse Dominus in Evangelio: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me ; item et de Spiritu sancto ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei . Quod enim visibiliter sacerdos per baptismum operatur in corpore per aquam, hoc Spiritus sanctus invisibiliter operatur in anima per fidem. Tria sunt in baptismatis sacramento visibilia, et tria invisibilia. Visibilia sunt, sacerdos, corpus et aqua; invisibilia vero, spiritus, et anima, et fides. Illa tria visibilia nihil proficiunt foris, si haec tria invisibilia non operantur. Sacerdos corpus aqua abluit, Spiritus sanctus animam fide justificat, et hoc est quod Apostolus ait: Cooperatores enim Dei sumus . Cooperatur homo sancto Spiritui in salute hominis; sed et ipse homo qui baptizandus est, cooperari ambobus debet in salute sua; id est Spiritui sancto et sacerdoti humiliter corpus praestare ad sacri mysterium lavacri, et animam voluntarie ad catholicae fidei susceptionem. Ut vim cognoscatis hujus sacratissimi juxta sanctorum Patrum intelligentiam et statuta ecclesiastica, vestrae charitati eadem sacramenta catholica interpretatione ostendam. Nam magna sanctitate et venerabili significatione quidquid in eis geritur statutum esse, neminem dubitare fas esse credimus. Primo, paganus catechumenus, id est instructus, fit accedens per ordinem traditum ad baptismum, id est sanctam tinctionem; et renuntiat maligno spiritui et omnibus damnosis ejus pompis. Accipit manus impositionem et crucem in fronte, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: et exsufflatur in facie, ut fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus. Exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, dans locum Deo Accipit catechumenus salem, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiae sale divino munere mundentur. Deinde vero symboli apostolici traditur ei fides, et oratio Dominica; ut vacua domus et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et praeparetur habitatio Deo. Quorum expositionem, id est symboli et orationis Dominicae, habetis in scrutinio quod fit in apertione aurium, sicut vobis credimus esse notum. Quod enim symbolum Graece dicitur, latine indicium, vel signum, sive collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas. Signum, quod eo bene retento et intellecto fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia in eo sancti apostoli omnem fidei integritatem contulerunt: quod autem omnes Apostoli pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt; et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem per totius orbis provincias normam futurae praedicationis in commune statuerunt; ne localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum praedicarent. Oratio autem Dominica, quam omnes Christiani sincero corde frequentare necessario debent, ideo sic appellatur, quia petentibus apostolis ut eis insinuaret qualiter orare deberent, Dominus noster Jesus Christus, sicut sacra Evangelia docent, hanc orationem illis composuit, et sic eos orare praecepit. Tunc fiunt scrutinia, id est explorationes, vel investigationes secundum morem vobis cognitum, ut exploretur saepius, quam firmiter post renuntiationem Satanae sacra verba datae fidei radicitus corde defixerint; et sicut vobis notum est per decretos dies in sancta Quadragesima fiunt septem scrutinia, secundum formam septiformis Spiritus. Deinde tangit consecrando sacerdos nares et aures de sputo, et dicit: Effeta quod est adaperire , et reliqua. Inter caetera quippe consecrationis exordia, de saliva oris sui sacerdos nares tangit, et aures consecrandi, et dicit: Effeta, quod est adaperire. Obsurduit enim homo ab audiendo vitae verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum timidus audivit; et surditatem quam primus homo peccando promeruit, omnis per traducem virilis seminis generatus ab illo contraxit. Per salivam quidem oris sacerdotis, gustus quo initiandus est supernae sapientiae designatur: quia ex capite in quo omnes sensus hominis sunt, saliva descendit: et Apostolus: Caput, inquit, Christi Deus , et divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum in una Dei Filii persona collyrium fecit, unde genus humanum, quod coecum a primis parentibus natum erat, illuminaret. Non ab re sputo aures tanguntur et nares: ut qui exspuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos caeci nati aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem his qui baptizandi sunt, tribuat; et recte loquendi, id est verae fidei confitendi facultatem praebeat; et nares, quibus bonum Christi odorem capiant, aperiat. Per tactum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectatur odorem, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco . Et ut meminerit se juxta exemplum beati Job, donec superest halitus in eo et spiritus Dei in naribus ejus, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro per tactum aurium, ut relicto auditu linguae nequam, audiat verba Christi, et faciat ea: similis vero prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram: qui incorporatus Ecclesiae, quae corpus est Christi, dicit cum Psalmista: Sacrificium et oblationem, veterum scilicet caeremoniarum, noluisti: aures autem perfecisti mihi, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion , et: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi . Legimus quoque in quibusdam regionibus esse consuetudinem, ut etiam labia consecrandi de saliva sacerdotis tangantur, auctoritate sacri Evangelii: quia postquam Dominus in aures surdi et muti misit digitos suos, sputo tetigit linguam illius, et subintulit: Effeta, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Et in quibusdam regionibus alii oleo sancto tangunt catechumenorum aures et nares: quia nemo potest per gratiam sancti Spiritus, quae oleo designatur, fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat praedicantem, dicente Apostolo: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi . Nares quoque simili tactu sanctificantur: ut hi qui ad baptismum veniunt admoneantur tanti mysterii sacramentum per gratiam sancti Spiritus usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire. Ut quandiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. Sed sicut nostrarum regionum consuetudo ab eis non est reprehendenda, ita nec a nobis illarum consuetudo, quia non abhorrere a fide videtur, penitus est abdicanda: cum in unius fidei soliditate in quibusdam rebus obesse non soleat diversa consuetudo. Sicut et sacramenta Veteris ac Novi Testamenti, licet pro temporum ratione discrepent, fides tamen una, eademque concordat: quia quam nos per apostolos factam, eamdem patres Testamenti Veteris dispensationem Christi per prophetas didicerant esse venturam. Posthaec vocato ex nomine consecrando, interrogat eum sacerdos, si abrenuntiet Satanae et omnibus operibus ejus, et reliqua. Post cujus responsionem ungit eum oleo exorcizato, in pectore et inter scapulas, dicens: « Et ego linio te oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam. » Pectus quippe perungitur oleo, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. Signatur et inter scapulas, ut undique muniatur. Item in pectoris et inter scapulas unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. Signatur etiam baptizandus pectore et inter scapulas de oleo sancto: ut illius olei sancti, videlicet Spiritus unctione liniatur, de qua Apostolus ait: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus ; ante et retro munitus contra omnia, prospera sive adversa, sit circumspectus. Abrenuntiat autem baptizandus diabolo, id est, resistit, sicut jubet Petrus apostolus, dicens: Resistite diabolo, et fugiet a vobis . Abrenuntiat quidem, id est, repudiat, spernit, rejicit, contradicit, abnegat, relinquit, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim illius verbi quod est nuntio, sensus in promptu sit, cum sine praepositione profertur: accepta praepositione interdum a sua significatione non longe recedit: ut est illud, nuntio et renuntio; interdum vero in alium sensum vertitur, et est illud: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus . Quam sententiam beatus Gregorius exponens in homilia Evangelii, renuntiare abnegare, intelligi debere, ostendit. Denique baptizandus post abrenuntiationem Satanae, interrogatur si abrenuntiet omnibus operibus ejus. Quae sunt autem opera Satanae, divinus apostolus Paulus, in quo loquitur Christus, demonstrat scribens ad Corinthios: Si quis frater est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere . Et item: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt . Et ad Galatas: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, incidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur : nisi per debitos poenitentiae fructus, antequam exeant de corpore, ea cooperiant, et devotis precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibusque et hostiae salutaris oblationibus, abluere illa curaverint. Abrenuntiat enim baptizandus omnibus diaboli pompis, id est spiritualibus vitiis, ut sunt ambitio, arrogantia, vana gloria, ostentatio et caetera hujusmodi, quae de superbiae fonte procedunt. Pompa quippe proprie dicitur publica ostentatio cum multa ambitione. Ambitio quippe phantasia dicitur Graece: quo nomine designatur multiplex apparatus et pompa regalis officii. Et hac conditione post abrenuntiationem, ut praemisimus, oleo sancto linitur. Et sic fonte verbis solemnibus consecrato, adstante baptizando juxta fontem, obsequente patrono interrogat eum sacerdos, si credit in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua secundum morem. Et respondente illo secundum ecclesiasticam consuetudinem; post supradictam trinam diaboli et pomparum, ac operum abrenuntiationem, postque trinam verae fidei confessionem, quia non potest quisque nisi trina abrenuntiatione et trina confessione purgari; trina mersione baptizatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: ut sicut interior homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem revocatur imaginem; et qui tertio gradu peccati, id est, cogitatione, locutione et operatione cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Et sicut interior homo in fide sanctae Trinitatis ad imaginem sui conditoris reformandus est, ita et exterior trina mersione abluendus est: ut quod invisibiliter Spiritus operatur in anima, hoc visibiliter sacerdos imitetur in aqua. Nam originale peccatum tribus modis actum est, delectatione, consensu et opere; ita et omne peccatum, aut cogitatione, aut locutione, aut operatione efficitur; ideo triplici generi peccatorum trina videtur ablutio convenire; vel propter originale peccatum, quod in infantibus valet ad perditionem, vel propter illa quae in provectioris aetatis hominibus, voluntate, verbo vel facto adduntur. Et quia secundum sanctam Scripturam unus Deus, una fides, unum baptisma, ter baptizandus mergitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitas unum appareat sacramentum; et non baptizetur in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus, juxta Apostolum. Igitur unus est Deus, una fides, unum baptisma: sed duae sunt pactiones quae in baptismate paciscuntur, quas patroni suis susceptis, cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, insinuare sollicite et inculcare debent. Quarum pactionum una est qua diabolo abrenuntiatur, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus: et altera qua quisque baptizatus professus fuit se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Quas necesse est inconvulsae mentis intentione servare fidelibus, et ut intemerate custodiri possint, illius semper adjutorium requirere, cujus gratia in baptismate sunt renati.
(Joan. III) (Matth. XXVIII) (Heb. II) (Matth. XIX) (Joan. VI) (Joan. XIV) (Joan. III) (I Cor. III) (Matth. VII) (I Cor. XI) (II Cor. II) (Psal. XXXIX) (Psal. LV) (Rom. X) (I Joan. II) (I Petr. V) (Luc. XIV) (I Cor. V) (I Cor. IV) (Galat. III)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
19
EPISTOLA XIX. AD LUDOVICUM III REGEM, BALBI FILIUM. Ut liberam episcopi electionem in Bellovacensi Ecclesia fieri permittat. (Apud Sirmond.) CAP. I. CAP. II. CAP. III. CAP. IV. CAP. V. CAP. VI. CAP. VII. CAP. VIII. CAP. IX.
Domino LUDOVICO regi glorioso HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
Episcopi qui apud martyrium sanctae Macrae in nomine Christi convenimus, non pro ulla indebita voluntate, sed pro sanctae Ecclesiae ac vestro et regni vobis commissi honore ac salvamento, sicut scripta demonstrant, quae vobis per consacerdotes nostros transmisimus, relecta praesumptione cleri et plebis Ecclesiae Belvacensis, qui personam regulis sacris incongruam, cum decreto singulorum manibus roborato, nobis praesentaverunt in synodo, veluti jam fuit actum, quando Fromoldum quemdam elegerunt, et rejecto illo propter insipientiam et improbitatem, Odo ex vicina parochia ibidem cum decreto canonico fuit electus, relectis coram omnibus qui adfuerunt sacris canonibus, secundum easdem sacras leges constituimus designatos ex nomine dilectos fratres et venerabiles coepiscopos nostros, per quos vestrae dominationi litteras direximus, in quibus inter caetera haec continentur: « Ut sicut sacrae leges et regulae praecipiunt, archiepiscopis et episcopis collimitanearum dioeceseon electionem concedere dignemini, ut undecunque, secundum formam regularem electionis, episcopi talem eligant, qui et sanctae Ecclesiae utilis, et regno proficuus, et vobis fidelis ac devotus cooperator existat: et consentientibus clero et plebe eum vobis adducant, ut secundum ministerium vestrum res et facultates Ecclesiae, quas ad defendendum et tuendum vobis Dominus commendavit, suae dispositioni committatis, et cum consensu ac litteris vestris eum ad metropolitanum episcopum ac coepiscopos ipsius dioeceseos, qui eum ordinare debent, transmittatis, et sic sine scandali macula ad sanctum sacerdotium provehatur. » Et reliqua quae inde ibi sequuntur. In quibus verbis nulla indebita cujuscunque voluntas, nihil contra Domini voluntatem, nihil contra vestrum honorem, nihil contra regni vobis commissi resonat salvamentum: sed ordinis plenitudo, qualiter electus vitae merito et sapientiae doctrina a metropolitano et provinciae coepiscopis debeat juxta Nicaenum sanctum et magnum concilium regulariter ordinari, ubi inter alia scriptum est ; « Illud, inquit, generaliter clarum est quod si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diffinivit episcopum esse non posse: firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. » Et de hac mystica Nicaena synodo sedes apostolica contestatur « Quia tanto divinitus privilegio est consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures episcopos, ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illius fuerit constitutione diversum. » Debetis igitur incunctanter advertere, sicut sanctus papa Leo ad Leonem Augustum scripsit , regiam potestatem vobis non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendatis, et veram pacem his quae sunt turbata restituatis. Quod et optare et quaerere atque servare debetis, sicut antecessores vestri imperatores et reges fecerunt. Et non debetis inflexibilem Dei voluntatem, qui si mutat sententiam, non mutat consilium, ad humanam et fragilem voluntatem vestram velle inflectere, quod fieri non potest, sed vestram voluntatem Dei voluntati subdere, sicut Christus nobis et omnibus Christianis, ex humanitate sua loquens, sequendum dedit exemplum, dicens: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris ; Et: Fiat non sicut ego volo, sed sicut tu vis, Pater . Si enim a divina voluntate humana voluntas vestra perseveranter, quod non permittat Dominus, discordaverit, respondenda sunt ministerio episcopali apostolorum verba: Obedire oportet Deo magis quam hominibus ; et: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui . Nam si quod a quibusdam dicitur, ut audivi, quando petitam apud vos electionem conceditis, illum debent episcopi et clerus ac plebs eligere, quem vos vultis, et quem jubetis , si ita est, ut dici a quibusdam audivi, ille malignus spiritus, qui per serpentem primos parentes nostros in paradiso decepit et inde illos ejecit, per tales adulatores in aures vestras haec sibilat; quia hoc in Scripturis tam Veteris quam Novi Testamenti non continetur, neque in catholicorum dictis, vel sacris canonibus, nec etiam in legibus a Christianis imperatoribus et regibus promulgatis hoc scriptum vel decretum invenitur, sed talia dicta infernus evomuit. Christus enim per Apostolum loquens, talem jubet eligere: Qui potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt revincere . Et si quis contra hoc loquitur, iniquitatem contra Dominum loquitur, et inter blasphemos a sancto Spiritu computatur. Sic enim atavus vester Carolus et abavus Ludovicus imperatores intellexerunt, et ideo in primo libro Capitulorum suorum promulgaverunt scribentes : « Sacrorum, inquiunt, canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico praebemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria dioecesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. » Notandum est sane quod dicitur: « Secundum statuta canonum eligantur, » ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. Et sacri canones dicunt : « Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. » Et item: « Ut episcopi judicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem: hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam rectae conversationis exemplo. » Attendendum est igitur qualiter hoc imperiale capitulum sacris regulis et antiquorum imperatorum legibus congruat, ostendens quoniam, sicut et leges et regulae dicunt, in electione episcopi assensio regis sit, non electio, in episcoporum vero exsecutione sit electio, sicut et ordinatio. Sunt qui dicunt, ut audivi, quia res ecclesiasticae episcopiorum in vestra sint potestate, ut cuicunque volueritis eas donetis. Quod si ita est, ille malignus spiritus, qui, ut superius praemissum est, primos parentes nostros perdidit, perditionem vestram in aures vestras susurrat. Sanctus namque Spiritus per eos qui cum Christo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant dixit, et usque ad nos scriptis pervenire fecit dicens: « Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino, offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum: si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. » Quod praefati gloriosi imperatores Carolus et Ludovicus in primo libro Capitulorum suorum ita inseruerunt dicentes : « Quia juxta sanctorum Patrum traditionem, novimus res Ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus Ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur. » Quod et vos servare oportet, si feliciter vultis regnare, qui minoris potestatis et aetatis atque sapientiae adhuc estis, quam et illi fuerunt, qui haec et servaverunt et servanda promulgaverunt. Recordamini, quaeso, professionis vestrae, quam in die consecrationis vestrae promisistis, sicut ab illis qui interfuerunt accepimus, quamque manu propria subscripsistis, et super altare coram episcopis omnibus qui adfuerunt Domino obtulistis: et diligenter relegi eam facite coram vobis et fidelibus vestris, quorum consilio et auxilio sanctam Ecclesiam et regnum vobis commissum gubernare debetis, et si aliquid per ignorantiam, vel aliorum suggestionem, ab ea exorbitastis, nolite negligere inde Domino satisfacere. Et quod in epistola mihi directa et in synodo relecta scripsistis, sicut vobis expedit attendite. Sic enim ibi est scriptum: « Jungamur simul, ut ego rex, et vos sacerdos Dei, ministerium condigne tam in divinis quam in humanis adimplere valeamus officiis. » Quatenus devotione et operatione ostendatis, quia Christus, a quo legitimus omnis episcopatus cepit exordium, et omnis principatus accepit provectum, auctor sit vestri regiminis, et protector fiat vestrae sublimitatis. Per quem vos obsecro episcopali ministerio, talia vestro tempore in sanctam Ecclesiam introducere non tentetis, qualia magni imperatores et antecessores vestri suis temporibus introducere non praesumpserunt. Et quoniam sine sancto Spiritu ministerium episcopale non agitur, non sit vobis leve in episcopis contristare Spiritum sanctum, cum Dominus terribiliter comminans dicat: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris . Et Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei . Et item idem Apostolus dicit: Per fidem habitare Christum in cordibus nostris , qui jam sedens ad dexteram Patris de coelo Saulo intonuit dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Demonstrans quoniam in membris suis Christus persequitur et scandalizatur, et in membris suis suscipitur, velut se dicturum electis in judicio pollicetur: Quandiu uni de minoribus meis fecistis, mihi fecistis . Et sanctus Spiritus in eis in quibus habitat contristatur, sicut ex Apostoli verbis supra ostendimus. Et quia jam tempus transiit, ultra quod sacri canones Spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati decernunt ut ordinationes episcoporum non differantur, sicut synodus apud martyrium sanctae Macrae secundum leges et regulas diffinivit, electionem episcoporum, qui designati ad hoc negotium exsequendum una cum consensu vestro fuerunt in synodo, sicut in epistola vobis directa ab eadem synodo scriptum habetur, dominatio vestra consentiat, et non differatis accelerare, ut vobis suggessimus, quatenus ipsa ecclesia diu contra sancti Spiritus promulgationem non vacet pastore, et vos, quod absit, non mediocre incurratis periculum. Quia enim sacri canones perfectum dicunt esse concilium, ubi cum suis suffraganeis interfuerit metropolitanus antistes, multo magis ratum teneri debet quod metropolitani cum episcopis diversarum provinciarum secundum sacras leges et regulas decreverunt. Sexcenti namque triginta et eo amplius episcopi, quorum nomina scripta sunt in coelo, quorumque nomina habemus scripta in libris nostris, in Chalcedona civitate apud Martyrium sanctae Euphemiae in Christi nomine congregati, constituerunt ut ultra tres menses ordinationes episcoporum non differantur, cum decreto judicio, ut qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et Dominus in Evangelio dicit: Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et: Si duo ex vobis de omni re consenserint super terram, fiet. Et: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis . Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis ubi tanti ex sanctis Patribus congregati haec irrefragabiliter decrevere servanda? De eo quod in litteris vestris, quas pridie Nonas transacti mensis Maii, deferente clerico nomine Teutberto relegi, voluntarie vos subjicere velle exiguitatis meae consiliis, et secundum quod hortatus fuero, agere et disponere in ecclesiasticis et saecularibus negotiis, et meae fiduciae vosmetipsos subjicere velle, et secundum datum a me consilium regni vestri jura componere: vestrae dominationi rescribo, ut Domini voluntatem vestrae voluntati praeponere in omnibus studeatis, cujus voluntatem per sanctas Scripturas, et per eos qui jam in coelo cum illo regnant, et in terris miraculis coruscant, et per sacras leges a Christianis imperatoribus et regibus promulgatas, sicut ipse dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt , potestis cognoscere: sed et per scripta a nobis ex synodo apud martyrium sanctae Macrae habita, et per consacerdotes nostros vobis directa, potestis agnoscere. Sed satis doleo, et multum timeo, quia, ut cum venia vestra dicam, quantum in hac causa de qua agitur paret, plus intenditis sequi propriam voluntatem quam divinam auctoritatem, et eorum qui se importune ingerunt cupiditatem quam sanctae Ecclesiae utilitatem; et eorum de quibus dicit Apostolus, quoniam nesciunt quae loquuntur, neque de quibus affirmant , adulationis favorem quam vestram ipsam salutem. Quod scripsistis, vota omnium qui commorantur in Belvacensi Ecclesia, in Odacrum concordare, non est mirum si stulti et improbi ac cupiditate caecati toties taliter agunt, non correcti de rejectione pravae suae electionis in Fromoldum, et reprobato Rodulfo, et a se electo Honorato sacro episcopali ordini adhuc fidei doctrina incongruo, perdiderunt electionem, sicut ostensum est illis in synodo, et per sacras regulas non ulterius illorum, sed episcoporum esse electionem, quam non praeire sed subsequi, et non se ab ea debere excidere, et nunc contra regulas et leges sine visitatore praesumpserunt electionem. Unde referendum est eidem plebi illud propheticum: Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescis erubescere, . Et Jacobus Apostolus tam tales clericos quam plebeios redarguit dicens: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? Adulteros enim recte nuncupat, quos derelicto amore sapientiae coelestis, quae dicit: Leges meas custodite , ad amplexum potius amicitiae mundialis esse deflexos increpat. Quapropter potius merentur excommunicatione corrigi, quam corrupti in voluntatibus suis audiri. Sed forte non est ita ut vobis est dictum. Dominationi autem vestrae ostendo quod scriptum est, Spiritu sancto dictante, in Decretis apostolicae sedis: Quod si et omnes sacerdotes, et mundus erroris assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationis damnationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. Quod scripsistis, ut sicut semper regibus praedecessoribus vestris in omni utilitate regni proficuus et devotus fui, ita vobis fidelis et devotus existam. Quod et hactenus observavi et observare cupio. Vos autem sanctae Ecclesiae, et ejus rectoribus, atque mihi servate quod illi conservaverunt; et pro devotionis fidelitate, quam vobis cum caeteris fidelibus vestris in electione vestra, non sine magno labore, ad provectionem regiminis, quo jam nomine, det Dominus etiam virtute potiti estis, nolite retribuere mihi mala pro bonis, suadentes, non tamen auxiliante Domino, persuadentes, ut in senecta mea declinem a sacris regulis, quod nec pro cupiditate, nec pro amore vel timore hactenus feci, ut a gradu episcopali, quo per triginta et sex annos gratia Dei usque modo functus fui, merito decidam. Non enim excidit mihi a mente sententia Salvatoris, qua dicitur: Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et animae suae detrimentum faciat? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et sacri canones Spiritu sancto decreti : « Si quis, inquiunt, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Et si vobis consensero, ut contra divinas et humanas leges, et contra vestram et meam, coram pluribus in synodo episcopis cohibentibus, professionem faciatis, me perdam, et vos non salvabo, dicente Apostolo: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte . Et sicut in ecclesiasticis et in mundanis legibus scriptum habetur: Prava facientes atque consentientes par judiciorum poena constringit: nec expers facinoris aestimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Quod scripsistis, ut per meam voluntatem et ministerium Belvacensis Ecclesiae episcopatum dilecto filio meo et fideli vestro Odacro tribuere valeatis, si vestrae dominationi de illo est cura, hoc nullatenus faciatis, ne forte si feceritis, et ipse episcopium illud, et pastore vacantem Ecclesiam, contra sacras Ecclesiae regulas invadere praesumpserit, sacris legibus et regulis exigentibus, quod non opto, contingat ut ulterius, nec in vita mea, nec post mortem corporis mei, in dioecesi Rhemensi in gradu ecclesiastico valeat ministrare. De eo quod scripsistis, quia si vestrae voluntati, ecclesiasticis videlicet regulis contrariae, obsecutus fuero, eos quos mihi chariores et familiariores cognoveritis, honorare in omnibus curabitis, tantummodo ut in hac petitione vestra vobis consentiam, non meis, sed sacrorum canonum verbis respondeo, quia secundum eosdem sacros canones, pro indigentibus, et mihi conjunctis, et pro aliis, sicut praecipiunt, ad salutis vestrae augmentum et potestatis honorem, regiam potestatem vestram petitionibus adire curabo, quandiu Dominus me in corpore morari praeceperit. Verum, sicut sanctus Innocentius papa dicit: Sollicitos vos pro salute libenter audio; contra caput autem non libenter admitto. Et sanctus Gregorius exponens sententiam Evangelii: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus , dicit: « Quoniam quisquis jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. » Unde in hoc episcopali ministerio carnalem propinquum, nec amicum videlicet animi familiarem, carnali affectu recognosco, sed sententiam Domini attendo, qui dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit, aliunde, hic fur est et latro . Et ideo neminem eligo, neminem recognosco, neminem recipio, nisi qui vita et moribus, et scientiae catholicae doctrina, per claves Ecclesiae ad hoc episcopale ministerium accedit, et sciat et faciat quod sacrum ministerium postulat. Et quoniam non est Deus personarum acceptor, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi , in hac causa nullius personam accipio, sicut sanctus propheta virum justum describens dicit: Qui excutit manus suas ab omni munere . Neque enim dixit tantum a munere, sed addidit ab omni, id est a munere manus, a munere linguae, a munere obsequii, sicut jam vobis scripsi, si mente voluissetis recondere. CAP. X. Vestram denique charam mihi dominationem solerter atque attente ante mentis oculos oportet habere, quod, sicut jam vobis scripsi, qui contra sacros canones ordinantur, et ordinatores et ordinati haeretici sunt, sicut sanctus Gregorius et caeteri catholici Ecclesiae sanctae doctores atque rectores multoties in libris suis ostendunt. Quam haeresim sanctus Petrus primum in Simonem Magum aeterno anathemate condemnavit . Sed et hujusmodi non ordinationis, sed exordinationis mediatores, praefatum magnum et sanctum Chalcedonense concilium , si clerici sunt, proprio gradu privari, si vero laici aut monachi fuerint, sine ulla exceptione aut respectu alicujus personae, anathematizari praecipit. Propterea hortor dominationem vestram ut a tali mediatione vel interventione vos caveatis. Ne vero pro alicujus temporali placiditate aeternum periculum incurratis, sed et dilectus filius meus, fidelis vester, pro quo satagitis, non obliviscatur quod jam in epistola vobis directa, capellanis vestris me inter alia scripsisse recordor, canonicam decretam sententiam, qua dicitur: Sicut is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Quae itaque praemissa sunt, non mea, neque a me excogitata sunt verba, sed a Christo, et per apostolos, ac ejus sanctos, Spiritu sancto prolata. Propterea illi qui audire ea non sufferunt, vel obaudire contemnunt, timeant Dominum dicentem, quae nuper quinto decimo die ante sanctum Pascha legi omnes in ecclesia audivimus: Qui est ex Deo verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis . Unde sanctus Gregorius : Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Et sanctus Paulus apostolus, per quem ipse locutus est Christus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem et redarguite . Et item idem Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur . Unde sacri canones excommunicatis communicantes excommunicatos esse decreverunt. Haec de coelo Christus, et sancti ejus apostoli, atque sancti ipsius cum eo jam in coelo regnantes intonant: et nos, licet peccatores, in terra episcopi, et Christi vicarii, atque apostolorum successores in terra, ejus virtute et ministerio divino prosequimur, imitari desiderantes quod de sancto viro cantamus, quia pro lege Dei sui certavit usque ad mortem: fundatus enim erat supra firmam petram. Petra, inquit Apostolus, erat Christus . Conveniant ergo in pace Christi, sicut statutum secundum sacros canones fuit, in synodo episcopi et clerus ac plebs Belvacensis Ecclesiae cum libero consensu vestro, sicut regium ministerium decet, et juxta legalem ac regularem formam electio exsequatur et ordinatio prosequatur
(can. 6) (Leo, ep. 56, ad Anatol.) (epist. 81) (Joan. V, 30, et VI, 38) (Matth. XXVI, 39) (Act. V, 29) (Act. IV, 19) (quae non est divinae legis electio, sed humanae potestatis extorsio) (Tit. I, 9) (cap. 84, de episcopis eligendis) (Coelestinus, Decret. 18) (quin clerici uniuscujusque Ecclesiae) (cap. 83) (Matth. XVIII, 6) (Ephes. IV, 30) (Ephes. III, 17) (Act. IX, 4.) (Matth. XXV, 40) (conc. Anth., can. 16) (can. 25) (Matth. XVIII, 18, 19, 20) (Prov. VIII, 15) (I Tim I, 7) (Jer. III, 3) (Jac. IV, 4.) (Levit. XVIII et XX) (Luc. IX, 15; Matth. XVI, 25.) (concil. Carth. II, can. 13) (Rom. I, 32) (hom. 37, in Evang.) (Luc. XIV, 26) (Joan. X, 1) (Act. X, 34) (Isa. XXXIII, 15) (Act. VIII) (can. 2) (Joan. VIII, 47) (hom. 18, in Evang.) (Ephes. V, 11) (II Thess. III, 14) (I Cor. X, 4)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
20
EPISTOLA XX. AD EUMDEM LUDOVICUM III REGEM. De Odacro invasore Ecclesiae Belvacensis. (Apud eumdem.) I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI.
Domino LUDOVICO regi glorioso HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
Ex litteris sigillo vestro subter signatis, quas mihi Warinus clericus Idibus praesentis Junii mensis ex vestra parte donavit, non statui ad singula vobis rescribere, quoniam de praecedentibus mandatis et litteris vestris jam sufficienter vobis rescripsi. Verumtamen quia et ex his a me vobis rescribi rogastis, quae ita inter se dissentiunt, ut a principiis media, et a mediis ultima dissonent, sicut de quodam monstro antiquus poeta dicit: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera, fatigatus missis et litteris vestris, pro Belvacensi Ecclesia rescribere vobis ad quaedam loca, Domino adjuvante, curabo, secundum proverbium, quod in antiquorum libris juvenis legeram: Bos lassus fortius figit pedem. De eo quod in prioribus mihi datis litteris ad locum scriptum habetur: « Petitionem filii dilecti justam nullo modo oportet respuere patrem, » hoc exiguitas mea, sed et Dominus approbat dicens discipulis suis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis . Nomen enim Domini Jesus, id est salvator interpretatur, et illa petitio justa est, quae ad veram salutem pertinet. Quam petitionem quoniam Dominus non respuit, nec quilibet Christianus debet respuere. Si autem contra veram salutem quilibet petierint, audient a Jacobo apostolo: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis . De eo quod ibidem subsequitur: « Nostrae petitioni ac voluntati clementer faveatis, et desiderium nostrum ad praesens adimpleatis, » rescribo ut velitis et desideretis quod Dominus vult, cui Psalmista dicit: Domine, ante te omne desiderium meum ; securus voluntati vestrae favebo, et quantum potero vestrum desiderium adimplere curabo. Vos autem attendite quod omni homini qui Domino placere vult, dicit Scriptura: Post concupiscentias tuas, scilicet improbabiles, non eas, et a tua voluntate, carnali videlicet, avertere ; et: Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit . De eo quod ibidem subsequitur ex Odacro, in praecedentibus litteris satis vobis respondi. De eo quod mox subsequitur, « Quia meus missus Altramnus monachus vobis retulit ex mea parte, nihil aliud me velle ex hoc agere, nisi illud quod vos et Hugo abbas et Theodoricus comes caeterique vestri fideles decernerent, » scio istud mandatum ex me non processisse, nec ipse frater mihi talia se dixisse professus est. Remitto autem illum ad vos, ut coram fidelibus vestris, aut profiteatur se ita dixisse, aut veraciter deneget talia vobis ex mea parte non ambasciasse. Unde puto ut sicut in nomine interprisum est, ita sit et in ambasciato. Nam iste frater noster a vobis ad me rediens ambasciavit mihi ex vestra parte, ut pedem meum basiaret et peteret ut ad opus Odacri honorarem vos de episcopio Belvacensis Ecclesiae. Cui respondi, quoniam sicut melius et honorabilius atque salubrius scivi, vos inde honorare curavi, hortans ut sicut professi estis in die consecrationis vestrae, in regimine regni more praedecessorum vestrorum honoretis Deum, consentiendo ei, conservando sanctae Ecclesiae ac ipsius rectoribus leges ejus qui dixit: Honorificantes me honorificabo , velut in litteris scriptum habetur quas per eum vobis direxi. Dixit etiam mihi quid de voluntate Hugonis abbatis ex hoc dixeritis, et quam moderate ad interrogationem exinde vestram Theodoricus Comes responderit. In eo quod in primordiis litterarum, quas post praemissas praedictus clericus mihi dedit, scriptum habetur: « Si vobis in ordinatione Odacri non consensero, pro certo scietis non me velle vestrum benigne tractare honorem, nec decus debitum et privilegia praedecessorum vestrorum vobis consentire velle, sed in omnibus vestrae reniti voluntati, » scriptor vester et sensu et litteratura mentitus est. De honore praedecessorum vestrorum imperatorum et regum, et qualiter privilegia sanctae Ecclesiae ac rectorum et ministrorum ipsius decreverunt et conservaverunt, in aliis litteris sufficienter vobis scribere studui: quae si vobis non profuerint, nec plura proderunt. De eo quod ibidem subsequitur, « Qualiter contra similem vestrum honorem vestrum evindicaretis pro viribus, quanto magis oportet eum contemnere, me videlicet, qui vestrae ditioni commissus vestrum abjicere satago ne pollens praevaleat honorem, » qui vobis hoc scribere mihi qualicunque ministro Christi persuasit, non bene Dominum, neque Scripturas ejus cognovit. Sicut enim jam vobis ex Scripturis divinitus inspiratis innotuit, duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem; et pontifices reges ordinare possunt, reges autem pontifices consecrare non possunt; et pontificibus dixit Deus: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, id est contemnit et despicit, me contemnit ; et: Qui contemnunt me, erunt ignobiles . Non ergo debueratis ita inverecunde qualicunque pontifici scribere, vestrae ditioni commissum, quia sicut dixit Dominus apostolis suis, quorum minimus sum merito, successor autem officio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos , ita et ego juxta modulum meum humili corde ac voce dicere possum: Non vos me elegistis in praelatione Ecclesiae, sed ego cum collegis meis et caeteris Dei ac progenitorum vestrorum fidelibus, vos elegi ad regimen regni, sub conditione debitas leges servandi. De eo quod ibidem subsequitur, « Ex hoc facto, id est quia Odacro Ecclesiam Belvacensem pastore vacantem commisistis , nihil amplius facietis praeter quod factum habetis, donec fratri vestro et consanguineis vestris regibus illud mandetis, et eorum jussionibus vel imperio ac vestro, omnes convocentur archiepiscopi et episcopi ex eorum regnis et vestro, et sic ex hoc auctoritativa diffiniatur ratio, vestri honoris dignitate plena, » vos videte ne pro hoc illicito facto canonicas sustineatis sententias, vel in hoc saeculo, vel in futuro. Nam nos ex hoc quod egimus non timemus coram archiepiscopis et episcopis reddere rationem, quia nos non habemus alias evangelicas vel apostolicas litteras, sed neque alios canones vel decreta sedis Romanae pontificum, nec etiam alias sacras leges, quibus una cum sanctis canonibus catholica moderatur Ecclesia, quam illi. Nam cum illis jam, et etiam in domini papae synodo, de sanctis Scripturis et sacris regulis ac legibus probabilem habuimus rationem. Quod mandastis, quia nihil aliud ex illo illicito facto facietis nisi quod factum habetis, si vos non facietis, faciet Dominus quando illi placuerit. Non vixit tot annos Ludovicus imperator quot pater suus Carolus; non vixit tot annos Carolus avus vester quot annos pater suus vixit; non vixit pater vester tot annos quot pater suus: et quando statis in illo statu ubi avus vester et pater vester steterunt apud Compendium, inclinate oculos ubi jacet pater vester, et si nescitis, interrogate ubi mortuus fuit et ubi jacet avus vester, et non exaltetur cor vestrum ante eum qui mortuus fuit pro vobis et pro nobis omnibus, et resurrexit a mortuis et jam non moritur: et certi estote quia moriemini nescitis qua die vel qua hora; et ideo necesse est et vobis et nobis omnibus secundum advocationem Domini paratos esse, quia nescimus qua hora veniet nobis finis: et ideo non exaltetur cor vestrum contra eum, in cujus manu vita diesque nostri consistunt. Vos cito deficietis, et sancta Ecclesia cum suis rectoribus sub Christo rectore secundum promissionem ejus permanebit sicut luna perfecta in aeternum . De eo quod ibidem subsequitur: « Insuper aliud exinde si necessitas fuerit quod rectum est faciemus, » ut intelligo, ad timorem mihi incutiendum, quatenus jussioni vestrae licet invitus obediam, scribere voluistis. Unde respondeo: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo . Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Et alia Scriptura dicit: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur ; et ipse Dominus ad praesidem ante quem stetit: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper ; et summus quondam archangelus nec unam oviculam Job servi Dei rapere potuit, nisi Domino permittente. Sed utinam aut per vos, aut per quemcunque sibi placuerit, educat me Dominus de isto carcere, videlicet infirmo et senili corpore, ad cum quem sua gratia largiente ex toto corde desidero videndum, non meis meritis, quae nulla nisi mala sunt, sed sua indebita misericordia et gratuita gratia. Sed et de eo quod dixistis, « Quia insuper et aliud si necesse fuerit quod rectum est facietis, » amplector quod promittitis, quod rectum est erga me facietis. Igitur rectum est, ut Scriptura ostendit, ut per quae quis peccat, per haec et torqueatur . Nam quia contra plurimorum voluntates, et minas, atque suggestiones, in electione vestra consensi, opto et gaudeo, ut si inde peccavi, Domino permittente, hic per vos et non in futuro per Dominum talionem recipiam, sicut legimus de sancto Paschasio, qui per ignorantiam errans in cujusdam electione consensit. Et quoniam tantopere satagitis de ordinatione Odacri, mandate mihi tempus constitutum, quando episcopi Rhemorum dioeceseos, sed et venerabiles episcopi ac dilecti fratres nostri, qui a synodo apud martyrium sanctae Macrae habita ad vos cum litteris directi fuerunt, valeant convenire ad eumdem locum, et faciam me, vita et possibilitate comite, illuc obviam eis portari, et veniat vester Odacrus cum electoribus suis sive palatinis, sive Ecclesiae Belvacensis, et si vobis placet, etiam illuc venite, aut missi vestri, et Domino dicente: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro ; et: Qui intrat per ostium in ovile ovium, huic ostiarius aperit . Ego, inquit, sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur . Et videte, aut per missos vestros audite, si vestro Odacro ostiarius aperiet ostium ovilis sui, et intret securus, ut audiant oves vocem ejus, et non sit mercenarius, sed pastor, et Ecclesia Belvacensis sub mercenario non gemat. Et notum sit nobis, sed et ipse Odacrus pro certo sciat, quia si ad nos non venerit, et in obstinatione suae praevaricationis manere delegerit, dicente Apostolo, Quia verbum Domini non est alligatum in sermone Domini, qui est vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipili , nos ad eum ibimus, ubicunque fuerit in Rhemensi provincia, et quod sacri canones de contemptore suo et Ecclesiae contra leges et regulas invasore judicant, in illum quod ad nos pertinet exsequi procurabimus, ut nunquam vel nusquam in Rhemensi provincia in ecclesiastico gradu ministret, et omnes de caetero in hoc illi comunicantes, secundum sacros canones Spiritu Domini conditos, et Christi sanguine confirmatos, excommunicati usque ad Ecclesiae satisfactionem erunt. Sed et qui contra auctoritatem ac rationem, contraque ipsam suam salutem, in hac causa vos stimulat, sicut dicit Apostolus, portabit judicium quicunque est ille . Paulus apostolus necessitate compulsus, scripsit Corinthiis: Factus sum insipiens, vos me coegistis ; et ex quanto dolore vobis compellentibus haec scripsi, ille videt cui gemitus meus non est absconditus. Et scitote certissime quia, Domino adjuvante, nec quibuscunque vel quorumcunque terroribus vel blanditiis, ex hac causa unde agitur, a sacris legibus et regulis deviabo.
(Joan. XVI, 23) (Jac. IV, 3) (Psal. XXXVII, 10) (Eccli. XVIII, 30) (Prov. XVI, 25) (I Reg. II, 30) (Luc. X, 16) (I Reg. II, 30) (Joan. XV, 16) (facientes contra regulas ecclesiasticas, contraque antiquorum et Christianorum regum leges, contraque praedecesserum ac progenitorum vestrorum promulgationes, sed et contra illorum consuetudinem) (Psal. LXXXVIII, 38) (Psal. CXVII, 6) (Psal. XXVI, 1.) (Prov. XVI, 33) (Joan. XIX, 11) (Sap. XI, 17) (Joan. X, 1) (ibid., 3) (ibid., 9) (II Tim. II, 9) (Hebr. IV, 12) (Gal. V, 10) (II Cor. XII, 11)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
21
EPISTOLA XXI CONCILII TUSIACENSIS AD RERUM ECCLESIASTICARUM PERVASORES ET AD PAUPERUM PRAEDATORES. Unde et quando ac qualiter acciderit ut res ecclesiasticae Domino sint consecratae, et quantum sit periculum pauperes depraedari. (Apud Labb., Conc. tom. VIII.)
Anno Incarnationis Dominicae 860, indictione IX, XI Kalendas Novembres, sancta synodus congregata in villa Tusiaco Tullensis paroeciae, episcoporum XIV provinciarum, Lugdunensium videlicet, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium, Vesontionum, Mogontinensium, Agrippinensium, Trevirorum, Rhemorum, Biturigensium, Burdigalensium, Narbonensium, omnibus Dei fidelibus et sanctae Ecclesiae filiis, ad quos haec divinae constitutionis notitia potuerit pervenire, pacem et salutem optat in Domino.
Deus omnipotens, summus et verus, unus ac solus, Pater scilicet, et Filius, qui est consubstantiale Verbum ejus, et utriusque Spiritus sanctus, utrique coaeternus ac coaequalis, Trinitas inconfusa atque inseparabilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, nec locorum vel finito vel infinito spatio continetur, nec temporum vel finito vel infinito volumine variatur; neque enim est in ejus substantia, qua Deus est, quod brevius sit in parte quam toto; qui sine initio est et permanet sine fine, incommutabili aeternitate vivens; creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia, visibilia siquidem et invisibilia condidit: formans materiem, quam nec alius, nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret; testante Scriptura: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul . Et: In principio fecit Deus coelum et terram ; et omnia opera sua bona valde, quae in coelo sunt et quae in terra. Duas quoque harum creaturarum suarum rationales creaturas, scilicet angelicam et humanam, imaginis et similitudinis suae dote ditatas, cum libero arbitrio condidit; ut sicut ipse non necessitate, sed natura est bonus et voluntarie, et ita ipsae rationales creaturae non constrictae necessitate, sed bonae essent, ut natura, ita et voluntarie. Quia si tales essent ut liberae voluntatis arbitrio malum vitare et bonum non possent agere, lapidibus et caeteris rebus insensibilibus atque irrationabilibus potius quam Deo similes essent, et merito illius retributione carerent, nec esset unde pro qualitate voluntatis et actionis remunerarentur a Deo. Qui ideo bonus est quia vult, non quia cogitur; quique bonum velle non ex accidenti, sed ut et bonus et omnipotens esset essentialiter habet. Cui, secundum quorumdam opinionem, sententiae non repugnat quod dicit Apostolus: Seipsum negare non potest . Porro nec peccare, nec mori potest. Et tamen non falso angelus et homo, qui potuere peccare, imaginis et similitudinis ejus dignitate donati leguntur. Quia aliud est similitudo et aliud signaculum similitudinis, et aliud imaginem esse et aliud ad imaginem factum esse. Solus quippe consubstantialis Filius essentialiter imago invisibilis et splendor et figura est substantiae Dei Patris. Sic ad Omnipotentis hoc vel magis omnipotentiam pertinet, quia aliud non potest quam bonum velle, et aliud quam bonus et omnipotens esse, et seipsum negare, peccare quoque, vel mori, mutari, falli, miser fieri, seu vinci non potest. Haec atque hujusmodi absit ut possit Omnipotens. Sed quia non vult, non potest, quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Ac per hoc non solum ostendit veritas Omnipotentem non esse quod ista non possit, sed etiam cogit veritas omnipotentem non esse qui haec possit. Volens enim est Deus quidquid est: aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est: est autem omnipotens, ergo quidquid vult potest: et ideo quod non vult esse non potest, qui propterea dicitur Omnipotens, quoniam quidquid vult potest. De quo et psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit . Nihil enim in coelo vel in terra fit, nisi quod ipse aut propitius facit, aut fieri juste permittit. Qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire. Sed justus Dominus justitiam diligens, et iniquitatem non volens, eis quos ad imaginem et similitudinem suam fecit, nec post primi hominis casum vult tollere violenter suae voluntatis arbitrium liberum; quibus reddere paratus est meritum, ut Scriptura demonstrat: Quis est, inquiens, homo qui vult vitam? Et ac si respondenti: Ego, Dominus dicit: Diverte a malo, et fac bonum. Et e regione volens salvari dicit: Voluntarie sacrificabo tibi . Et: Ex voluntate mea confitebor illi . De quo scriptum est: Quia non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia . Ut autem ambulantes ambulent et perseverent in innocentia, sanat et adjuvat eorum arbitrium gratia, attestante Apostolo: Gratia Dei in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum . Quibus et aliis Scripturae sententiis, quoniam post casum primi hominis inest homini ad bene volendum, et ad bonum incipiendum, et perficiendum atque in bono perseverandum, liberum arbitrium, gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum, gratia praeventum, adjutum et coronandum. A bono autem deficiens, et in malo proficiens homo, post casum primi hominis habet arbitrium liberum, scilicet justitiae liberum, peccati servum: quo qui se elongant a Deo volente congregare filios nolentis Jerusalem, peribunt. Unde quia gratia Dei est, salvatur mundus; et quia inest liberum arbitrium homini, judicabitur mundus. Ex his namque rationalibus creaturis, angelica videlicet et humana, angelos ad se cognoscendum atque perpetuo collaudandum in coelesti gloria collocavit. Unde pars quaedam angelorum ex superbia debriata per liberum arbitrium cecidit, qui appellantur diaboli; et tales suo vitio sunt effecti, ut jam non velint nec possint meriti esse boni. Sicut et illi qui per liberum arbitrium in voluntate Conditoris permanserunt, ipsius gratia et retributione justitiae acceperunt in munere quod Creator, cujus signaculum similitudinis sunt, habet essentia ut non velint nec valeant esse mali. Hominem vero opifex Deus corpore de limo terrae formavit, cui animam de incomprehensibili nobis suae virtutis opere, in moribus et aeternitate ad imaginem et similitudinem suam conditam, in qua, interiore videlicet homine, per fidem in nobis habitat, insufflavit. In quo etsi exterior homo noster corrumpitur, renovamur induentes novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Et factum eumdem primum hominem in animam viventem, ventem, id est factam animam rationalem, factam carnem vivificantem, atque in duabus et ex duabus, scilicet spiritus ac luti, substantiis in unitate personae subsistentem, in paradiso deliciarum, quem plantaverat ab initio, posuit, ut operaretur eum, vel in eo, sicut et quae ei praecepit, et custodiret ne illa admitteret quae et sicut illi prohibuit. Cui ex latere fabricavit mulierem, dum in somno corporis obdormivit, unde et dixit: Erunt duo, in carne una ; itaque jam non sunt duo, sed una caro, secundum praescientiam suam, qua novit omnia etiam antequam fiant, vero demonstrans indicio quoniam sine transfusione seminis viri ex femina ipse venturus esset in carnem, ad redimendum hominem, qui in carne condidit hominem. Et qui eum fabricavit ex pulvere, quo sine seminis transfusione hominem fecit ex homine, homines quoque fabricetur ex semine. Quique corporis morte in cruce pro omnibus mortis debitoribus, solus inter mortuos liber a mortis debito dormiens, praedestinatus Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis, et praedestinatorum omnium caput, ac lumen, atque exemplum factus ex muliere, legisque lator qui legi nihil deberet, factus sub obedientia legis, ut eos qui sub lege peccati et mortis futuri erant, redimeret, ut adoptionem filiorum, quam in Adam perdituri eramus, reciperemus: de his qui in eum credere voluerint, sive adventum ejus in carne praecesserint, sive etiam forent sicuti , aedificaturus erat Ecclesiam aperto lancea latere, de quo produxit aquam et sanguinem, quibus nunc lavacro rigatur et poculo, id est mundatur aqua baptismatis, et per fidem illi incorporatur potato sanguine redemptionis, justificata spiritu sanctificationis. Hoc sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia : quae eodem Spiritu sancto ab immaculato divini fontis utero suos regenerat natos, quo et de illibata virgine Christus est natus. Idem namque primus homo, quia et Eva ipsa est Adam, conditus ut dominaretur creaturae a Creatore factae, et disponeret orbem terrarum in justitia et aequitate, et in directione cordis judicium judicaret, si in accepta lege vitae et disciplinae libero arbitrio permansisset; videlicet si in Conditoris voluntate perseverasset ut non peccaret; nec ipse moreretur, nec mortales, neque mortis ac gehennae filios generaret. Sed merito hujus permansionis, et retributione justitiae, sicut et sancti angeli acceperunt, accepisset in munere, quod Creator, ad cujus imaginem et similitudinem conditus est, habet essentia, ut nec peccare vellet nec jam cadere posset. Ipsi autem diabolo invidenti quia illuc erat homo terrenus per debitam obedientiam ascensurus, unde ipse cecidit per superbiam angelicus spiritus, et mendacia suadenti plus credens, quam voluntati conditoris sui obediens, abusus arbitrio libero deseruit Deum, et desertus juste a Deo, peccavit ac cecidit; et per malum velle perdidit bonum posse, qui per posse bonum vincere potuit velle malum. Qua de re facta est massa perditionis totius humani generis. De qua si nullus ad salutem eriperetur, irreprehensibilis esset Dei justitia; quia vero multi salvantur, ineffabilis est Dei gratia, qui ab ipso mundi primordio, incipiens ab Abel justo, salutis humanae praecones mundo in sua infirmitate languenti, et in peccatorum suorum tenebris tabescenti, donec ipse lux mundi adveniret, per patriarchas et legis doctores, atque prophetas ac justos, verbis et prodigiis praedicans, consolando praemisit. Tandem ipse, qui semper unum et ubique est cum Patre et Spiritu sancto essentia majestatis, propter nos homines et propter nostram salutem, opere conceptus ejusdem Spiritus sancti, natus ex Maria virgine, id est ex virginea maternae carnis substantia, in duabus et ex duabus naturis atque substantiis, divinitatis scilicet et humanitatis, verus per omnia Deus, et verus homo anima rationali et humana carne in unitate personae subsistens, ad nos per praesentiam assumptae veniens carnis, factis et dictis ad aliud in se credentes saeculum invitavit, id est ad gloriam sempiternam, quam angeli sancti habent in coelo, et ad quam obtinendam conditus fuerat primus homo. Et quoniam ad illam pervenire non possumus, nisi sicut nos docuit de quo scriptum est: Quia sic oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam , dux et doctor hujus itineris, scilicet per labores ac dolores, quos in primo parente meruimus, promerentes regnum Dei, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis ; et in istius agonis scammate certantes, sine viatico non valemus subsistere. Primitiva Ecclesia, id est fideles in exordio nascentis Ecclesiae vendebant omnia quae possidebant, et deferebant possessionum suarum pretium ad pedes apostolorum, docentes non debere a rationali homine serviri, sed dominari divitiis, et uti eis in transitum, non eas amare pro aeterna perventione. De quo pretio dividebatur singulis, prout cuique opus erat. Cum autem gratia Dei coepit multiplicari credentium numerus, ad quorum sustentationem non sufficiebat pretii reditus, quoniam omnes ad hoc non dabant, neque valebant compelli, ut a conjugio et in totum a mundanis vacarent actibus, ne saeculum deperiret, donec omnes qui salvandi sunt, id est omnes praedestinati, veluti scriptum est, filii Dei, qui erant dispersi, id est in massae generaliter perditae ex debito relictione conspersi, et ex ea, antequam mundus fieret, praedestinatione Dei, cui nihil praeteritum transiit acciditque futurum, electi, scilicet gratia Dei, congregentur in unum, in plenitudinem videlicet coelestis ac sempiternae Ecclesiae, ad quam tanti ex hominibus salvatis et eidem sociandis sunt ascensuri unde diabolus cum suis sequacibus cecidit, quanti illic electi angeli remanserunt: ut unum ovile unius pastoris scilicet, et individuae Trinitatis perpetua visione et perfecta cognitione, quae est non solum hominum, sed et angelorum vita, sine fine gaudeat, societate gloriosa repletum: constituit idem Dominus et magister salutis per sanctos suos, in quibus et cum quibus loquebatur, et per quos suam gubernabat, et usque hodie meritis et precibus gubernat Ecclesiam, ut credentes non jam ex asse possessiones et praedia venundarent, sed de ipsis possessionibus Domino consecrarent. Unde qui quasi specialiter eidem dominorum Domino adhaerent, et ministri sermonis, et donorum aeternae salutis, atque mediatores inter Deum et homines ope fiunt assiduae intercessionis, vivant; et in omnibus necessariis, sine quibus humana fragilitas non potest subsistere, eis in eleemosynas eorum, qui easdem possessiones Domino consecrarunt, ministretur: ut dum Christi pauperes atque ministri Ecclesiae ex his in praesenti subsistunt saeculo, largitores possessionum de sua fideli eleemosyna, sicut et in baptismate, a malo funditus conversi, et cum fide recta perseverantes in bonis operibus, mundentur a peccato et efficiantur Christo, cui eas devoverant, consortes in coelo, sicut ipse dicit in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis ; et item: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi . Quapropter sicut illi qui seipsos ac divitias et possessiones suas Domino fideli mente consecraverunt, haeredes Dei et cohaeredes Christi per prophetas et apostolos, et ab ipso Domino appellantur et fiunt, ita et tales possessiones atque facultates, Domino in suis ecclesiis et in specialibus servorum ipsius usibus consecratae, propter fideles Christi, qui eis et exinde aluntur, Dei haereditas, cum orbis terrarum et plenitudo ejus ipsius sit, quasi specialiter appellantur. Sicut enim, quando omnis domus Israel Domini haereditas vocabatur, tribus tamen Levi, quasi decimatio adhuc etiam in lumbis Abrahae a Deo electa, cum decimis et primitiis, urbibus et suburbiis, villabus atque possessionibus et facultatibus cunctis, specialis Domini haereditas, pars, vel assumptio dicebatur: ita et isti, qui eleros, id est sors vel pars Domini appellantur, cum omnibus ecclesiis, id est divinis ovilibus ad se pertinentibus, specialis Christi haereditas dicitur et existit, cum omnes credentes ac credituri, tam ex circumcisione quam qui ex praeputio, Christi haereditas appellentur, dicente Propheta: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam ; et: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . De quibus quicunque indebite quodam abutitur, sine ulla dubitatione illa maledictione multatur, et ipsa tenetur obnoxius, quam et coelestis et omnis terrena continue Domino decantat Ecclesia: Qui dixerunt, inquiens, haereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, ut quaerant nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant, et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus in omni terra . Sanctus quoque Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea in sede Romana successor illius factus episcopus, cum totius mundi sacerdotibus judicavit: « Qui abstulerit, inquiens, aliquid patri vel matri, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater vero nostra Ecclesia, quae in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque ut homicida ante conspectum justi judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem operatur; qui autem res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit et ut sacrilegus judicandus est. » Item, sanctus Urbanus papa et martyr: « Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium et pretia peccatorum atque patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini . » Item, sanctus Lucius papa: « Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores, a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. A qua poena consensus liberi esse non possunt illi quorum ministerium est, et qui talia possunt prohibere, comprimere et emendare, et ea non student corrigere. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum subdiaconum: « Sacrilegium, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. » Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis dicit: « Fur sacrilegus loculorum sacrorum et Dominicorum est Judas; et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. » Et item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis, et Christi sanctione confirmatis, scriptum est : « Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperum aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat; si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, et quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur, donec audiat et reddat aliena. » Et item scriptum est : « Clerici etiam, vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas, retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. » Unde summopere caveant potentiores quique, unusquisque in ordine et dignitate sua, ne praesumant in damnationem suam res sibi ecclesiasticas, neque fatigent, vel affligant inconsuetis consuetudinibus Dei ecclesias, et loca sanctorum: scientes quia, ut praemisimus, res ecclesiasticae vota sunt fidelium, patrimonia pauperum, pretia peccatorum; et in tuitione atque defensione Christi consistunt, qui eas terrae principibus atque primoribus ad defendendum et conservandum, non ad affligendum vel usurpandum, sive prraesumendum, commisit. Nam, quaecunque praetendatur a quocunque utilitatis, sive necessitatis occasio, ille corda omnium conspicit, qui novit cogitationes hominum, et remunerat actiones et etiam cogitationes irremuneratas nullatenus derelinquet. Quocirca omnis qui vult salvus fieri, et ab aeterna morte liberari, et ad aeternam vitam pervenire, attentissima cordis aure exaudiat quid Spiritus sanctus per eos locutus est, quibus dixit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ; et: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ; et: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo ; et: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt ; et: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit . Dicunt enim illi qui in coelo et in terra miraculis coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt et cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent, quoniam apud Dominum est merces eorum: « Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit . » Anathema autem interpretatur in Romana lingua alienatio; quia omnis talia faciens, quandiu in illis peccatis manet, licet nos episcopi, qui in apostolis et cum apostolis, non nostro merito, sed gratia divina, ligandi et solvendi potestatem accepimus, interdum tardi, interdum divini sensus ignari, interdum quae committantur nescientes, aliquando etiam commissa, ut expedit, corrigere non valentes, quae statuta sunt exsequi dissimulemus vel etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia et fidelium societate excommunicantes non segregemus: jam tamen a sacris canonibus excommunicatus et praedamnatus est, donec peccatum illud deserat, et per satisfactionem ecclesiasticam et sacerdotalem reconciliationem Domini gratiam et fidelium societatem recipiat. Et quicunque in peccatis suis et talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem necessariam vitam istam finierit, communionem et societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus poterit; nec de inferni poenis et daemonum societate unquam liberari valebit. Sed sunt forte tales qui privilegia de locis et rebus Deo dicatis, sanctorum manibus confirmata, parvipendentes sibi, quia volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo, non teneri. De quibus sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit: « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere; ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt; et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. » Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt et contraria loquuntur. Rapinae quoque et depraedationes quae in istis regnis jam ex consuetudine sic ab omnibus pene tenentur, quasi peccata non sint, aut quasi levia peccata sint, sanctus Paulus apostolus, per quem locutus est Christus, et qui antequam mortis debitum solveret, ad tertium coelum et paradisum fuit raptus, ubi studuit secreta Domini verba, inter mortalia crimina ea posuit dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt ; et iterum dicit: Si quis fornicator est, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere ; id est cum tali non homine, sed cum tali diabolo, non licet Christi discipulo, id est Christiano homini, ante satisfactionem, id est correctionem atque emendationem, et dignam poenitentiam, cibum sumere. Sanctus quoque Joannes apostolus electus et dilectus Christi, qui in coena supra pectus ejus recubuit, talem hominem etiam salutare vetat: Nec ave ei, inquiens, dixeris, neque in domum eum receperis. Qui enim dicit ei, Ave, communicat operibus ejus malignis . Et item sanctus Paulus dicit unicuique Christiano: Nec communicaveris peccatis alienis . Et Dominus, quando venturus est judicare vivos et mortuos, et in adventum ejus omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem, se in judicio dicturum promittit in Evangelio his qui peccata sua eleemosynis redimere cum possent noluerunt: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . Unde cogitandum est raptoribus, quo ibunt illi qui aliena rapiunt, si in infernum ibunt qui eleemosynas non fecerunt. Et item Dominus per Isaiam prophetam dicit raptoribus: Rapina pauperis in domo vestra ; et: Lacrymae viduae ad maxillam descendunt; et exclamatio ejus super deducentem eas; a maxilla in coelum coram Deo ascendunt, et Dominus non delectabitur in illis , scilicet viduae lacrymis, qui pater orphanorum et defensor viduarum queritur contra judices dicens: Causa viduae non ingreditur ad eos . Quapropter sciant raptores, in cujus domo sive corporis, sive mansionis, rapina est pauperis, quia non habitat in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus. Et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem a peccato, sed plenius possidetur a diabolo: sicut Judas, quando in coenam Dominicam plenus rapina, et iniquitate, et avaritia atque cupiditate, communicare praesumpsit de manu Domini Salvatoris. Et forte tales erunt, cum haec audierint, qui dicant: Non communicabimus. Sed sciant, quia sicut Dominus dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum , ita dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis ; et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ; ita etiam dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo; et ego resuscitabo eum in novissimo die, et non morietur in aeternum . Propterea nullum aliud restat salutis refugium, nisi ut declinet quisquis vult salvus fieri ab istis malis et ab aliis mortalibus criminibus, et per poenitentiam reconcilietur Deo, et communicet vivificis mysteriis, ut vivere valeat in aeternum. Nihil enim prodest ulli homini si Christianus vocatur, si opera Christi, quae praecepit ipse Christus, non fecerit: imo etiam magis ad suum judicium Christianus vocatur, qui sub nomine Christi idola colit diaboli. Ipsa enim Veritas, quae Deus est, protestatur, quia qui servit mammonae diabolo servit, vel idola colit diaboli: qui servit luxuriae, voluntati carnis pro Deo servit; unde scriptum est: Gloria eorum in confusione est , id est in genitalibus membris, quae vulgo verecunda appellantur. Deum quippe Scriptura gloriam appellavit, quae dicit de Judaeis: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum . Sed et de eis qui gloriantur quando sua libidine castitatem expugnant, et aliorum toros maculant, haec quae supra idem dicit Apostolus: Gloria in pudendis eorum qui terrena sapiunt ; et alibi Scriptura: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis . Contra quod praecipit ut qui gloriatur, in Domino glorietur . Qui servit avaritiae, idola colit, sicut Paulus dicit: Et avaritiam quae est idolorum servitus . Qui servit gulae et ebrietati, ventrem pro Deo colit; unde item dicit: Quorum Deus venter est . Quae ita non utique ad dignitatem dominantium, sed ab infelicitate famulantium, sic appellat Apostolus. Qui fratrem, id est Christianum hominem, injuste per potentiam opprimit; aut pro acceptione munerum justitiam facit, diabolum imitatur, et justitiam vendit, quae Christus est, sicque similis Judae est. Qui veritatem pervertit pro invidia, aut veritatem reticet, aut dicit pro muneribus, diabolum imitatur, et Judae similis est. Et sic de caeteris vitiis intelligendum est. Et cui vitio quisque servit, illi diabolo subjectus est qui eidem vitio praepositus est, et cum eo sine fine torquebitur, nisi digne antea poenituerit. Et ne principes terrae, vel quilibet Christiani, dicant: Episcopis, presbyteris et monachis strictiora praecepta dedit Deus; nos qui homines laici et saeculares sumus, haec omnia attendere non valemus, audiant quid Dominus in Evangelio dicat: Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis . Et qui non est ex Deo, certum est quia ex diaboli parte est. Et quid lucrabitur, si etiam totum mundum habuerit, et animae suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Idcirco quicunque est homo, audiat dicentem sibi Dominum per prophetam: Indicabo tibi, homo quid sit bonum: Facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo . Haec, fratres et filii, in quocunque ordine et dignitate sit quisque Christianus, ad vos ex Domino mandata dirigimus, qui de omnibus hominibus dicit omni episcopo: Tu autem audiens nuntiabis eis ex me . Ex me, inquit, et non, Ex te. Propterea haec sicut Domini mandata suscipite: cujus potentiae non potestis, et cujus voluntati atque mandato non debetis resistere, si non vultis ut vestri proprii inimici saluti vestrae obsistere. Nos autem talia vobis tacere nec possumus nec audemus, quibus Dominus per prophetam dicit quod si non annuntiaverimus vobis, sanguinem vestrum de manu nostra requiret. Et ab illis Patribus et praedecessoribus nostris, quorum vices tenemus in terris, coram Domino degradamur in coelis, si non exsequimur quae illi statuerunt regulis divinitus inspiratis. Quapropter si vos ab his unde commonemini quantocius non correxeritis, sicut illi in coelo, et nos in terra, una cum apostolicae sedis praesule, et omni sacerdotum unanimitate, vos a Christi et fidelium ejus consortio segregabimus. Quod ne nos agere compellatis, vos pro Christo et vestra salute obnixius deprecamur. Vos autem si mandatis Dominicis obedire studueritis, et vestram salutem, praesentem scilicet et futuram agetis; et gloria atque corona nostra coram Deo eritis, qui de vobis reddemus illi in die judicii rationem, sicut et vos de vobis ipsis et de omnibus vobis commissis rationem estis sine dubio reddituri. Et ideo multo studio satagite ut in illa tremenda die ab iniquorum consortio segregati sitis; quod tunc erit si modo a diabolicis et malis operibus atque a perversis hominibus vos separaveritis: vindicantes contra diabolum, et vitia atque peccata, honorem vestrum, qui homines ad Dei imaginem facti estis. Ad hoc enim, sicut scriptum est, ut Deum timeat et mandata ejus custodiat factus est omnis homo, propter quem factus est Deus homo, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in saecula saeculorum.
(Eccli. XVIII) (Gen. I) (I Tim. II) (Psal. CXXXIV) (Psal. XXXIII.) (ibid.) (Psal. LIII) (Psal. XXVII) (Psal. LXXXIII) (I Cor. XV) (Gen. II) (nam per gratiam, inquit, Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV) (Ephes. V) (Luc. XXIV) (Rom. VIII) (Luc. XI) (Matth. XXV) (Psal. LXXVIII) (Psal. II) (Psal. LXXXII) (I Cor. V) (concil. Tolet. I, can. 11) (concil. Agath. can. 4) (Matth. XXVIII) (Matth. X) (Matth. XVIII) (Joan. XX) (Luc. X) (concil. Gangr., can. 7) (I Cor. VI) (I Cor. V) (II Joan. X) (I Tim. V) (Matth. XXV) (Isa. III) (Eccli. XXXV) (Isa. I) (Joan. III) (Joan. VI) (Marc. XVI) (Joan. VI) (sic enim daemon divitiarum praepositus appellatur) (Philip. III) (Psal. CV) (Philip. III) (Prov. II) (I Cor. I) (Coloss. III) (Philip. III) (Joan. VIII) (Mich. VI) (Ezech. XXXIII)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
22
EPISTOLA XXII. AD RODULFUM BITURICENSEM ET FROTARIUM BURDIGALENSEM, METROPOLITANOS AQUITANIAE. De nuptiis Stephani, et filiae Regimundi comitis.
HINCMARUS, nomine non merito, Rhemorum archiepiscopus, ac plebis Dei famulus, reverentissimo Bituricensium archiepiscopo et charissimo fratri RODULFO et FROTARIO fratri et honorabili Burdigalensium archiepiscopo, cum omnibus provinciarum vestrarum episcopis venerabilibus, plurimam optat in Salvatore salutem.
Nuper synodo episcoporum quatuordecim provinciarum, Lugdunensium videlicet, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium, Vesontionensium, Moguntinensium, Agrippinensium, Trevirorum, Rhemorum, Bituricensium, Burdigalensium, Narbonensium, apud Tusiacum villam Tullensis parochiae, anno Incarnationis Dominicae 860, indictione IX, mense Novembrio habita, delatae sunt litterae querelam Regimundi comitis adversus Stephanum depromentes, quia videlicet idem Regimundus filiam suam praefato Stephano legaliter ad conjugii copulam dederit: sed ipse non illa utatur ut conjuge, eo quod, ut fatetur, cum aliqua ejusdem puellae propinqua quondam carnali commercio se miscuerit: sed cum qua, vel quam proxima affinitate conjuncta, indicare non velit. Hic litterarum sensus, si rite remetior, quarum verba non teneo, constitit in synodo recitatus. Unde licet talis accusatio non mereretur synodaliter obtinere responsum, quia nemo quemquam per scripturam absens potest regulariter accusare: et si legaliter filiam suam alteri nuptum tradidit, eam a sua potestate dimisit; pro qua ex hoc negotio, quod forte utrum ita an non sit latere poterat, aut aliter quam sit dictum interpretari, illum cui eam tradidit canonice accusare non poterat. Qua de re accusationem sive interpellationem adversus maritum suum, si necessitas postulat, uxor debet conserere, consilium autem pater debet pro illa exinde quaerere, vel correctionem viri ejus, suadendo, vel suggerendo modis quibus potuerit, et ipse agere satis. Sed quoniam haec ratio per tres circiter annos a plurimis ventilatur, et ambo viri nobiles et illustres, et juxta saeculi dignitatem potentes, si inter se hinc diutius dissident, maximum scandalum in Ecclesia et detrimentum in regno ob hoc accidere poterit, et quia isdem Stephanus ibidem in domni regis erat obsequio, visum est synodo ut eum accerseret, et quid de his diceret per ipsum rescire curaret. Vocato autem ut haec relata fuere, post quaedam suae responsionis obloquia, petiit ut tantummodo cum episcopis sibi loqui liceret. Et recedentibus aliis, quae sibi visa fuerunt episcopis intimavit. Cum inter caetera dixerunt episcopi, quia de talibus, ex quibus Regimundi locutae sunt litterae, et quae per omnium pene ora in regnis plurimis ventilentur, ei non secretum dare consilium, neque privatum decernere possent judicium. Quapropter et ipse, quod hinc apud se erat, in omnium dixit velle venire notitiam, et necessarium obtinere consilium, et salubre sibi decerni judicium: velle tamen prius, ut synodus patienter ejus audiret sententiam, et tunc demum sibi donaret consilium, et promulgaret judicium. Et ut personam illius inducamus loquentem: Ut assolet, inquiens Stephanus, in fragili juventutis aetate cum quadam femina juvene mihi convenit. Sed et quando tempus mihi advenit, ut more praedecessorum meorum legitimum conjugium peterem, una cum consensu parentum et amicorum meorum, ipsius Regimundi ut nobilis viri, filiam meis natalibus competentem apud eum in conjugem legaliter petii, et obtentam legaliter desponsavi. In me autem reversus, et sciens quid fecerim, ad confessorem meum perrexi, et consilium ejus quaesivi: ut quoniam juvenis femina, cum qua carnali commercio mistus fueram, propinqua istius puellae exstitit, et audieram quod a quarto genu, et in reliquum pertinentes sibi copulari non valerent, utrum cum hac desponsata mihi puella sub poenitentia occulte manens, sine mea et ipsius aeterna damnatione, in connubio illam mihi potuissem conjungere. Qui ostendit mihi librum quem, ut spero, canones appellavit, et legit coram me, quoniam quandiu potest affinitatis propinquitas computari, mihi, nec cuiquam Christiano, cum cognata sua, vel quam cognatus habuit, vel cum duabus cognatis salubriter liceret conjungi; et quandiu in tali incestu maneremus, nec ego, nec illa, fructuosam poenitentiam agere possemus: neque talis incestus, nisi separatione nostra ab invicem sanari valeret. Interea accidit discordia inter domnum regem seniorem meum, et meam juventutem, intantum ut in illo regno solide non possem subsistere. Propterea ex utraque parte constrictus, nec frangere desponsalia potui, nec eamdem sponsam meam in conjugem ducere ausus fui: ne cum discordia senioris mei, etiam ipsius Regimundi, et nobilium parentum ejus, accumularetur discordia; et sic aut de regno funditus pelleret, aut si in regno manere vellem, occumberem. Et idcirco per duo placita subterfugi, ne sponsam meam in conjugem ducerem. Tandem autem necessitate compulsus, quia causa mihi de vita instabat, dotavi eam, et publicis nuptiis honoratam accepi. Sed ne illam, quae adhuc sana erat, mecum perderem, et mihi cumulatius perditionem acquirerem, intactam hactenus conservare disposui. Et quoniam ita se rationis veritas per omnia habeat, et non dolo, neque odio, sive despectu alicujus, aut amore feminae alterius, nisi sicut vobis modo Deo teste narravi, hoc egerim: qualicunque modo vobis placet, per meipsum, et per parentes atque amicos, seu fideles meos, hoc vobis verum esse sacramento, vel alio quolibet conveniente modo demonstrabo: et si vultis ac quaeritis, quantoscunque servos meos decernitis inde in judicium mitto, et quale consilium mihi inde secundum Deum ad meam salutem, et secundum saeculum ad competentem honorem, et ad pacificationem Regimundi, et ad salvamentum et honorem ipsius puellae dederitis, paratus sum in omnibus, quibus valuero, obedire. Auditum autem eum synodus jussit secedere, et dicentibus singulis, prout cuique visum fuit, decretum est, ut vos comprovinciales archiepiscopi, cum coepiscopis vestris, in regni illius convenienti loco, et tempore synodum condicatis, et placitum fiat, ubi princeps cum primoribus terrae intersit: ne, quod absit, ex utraque parte, cum parentum et amicorum auxilio, illustres isti viri convenientes, operante diabolo seditiosus valeat exoriri tumultus. Et hanc causam rex, cum viris nobilibus, inter viros nobiles pacificare procuret. Vos autem episcopali auctoritate, et canonica diffinitione eam dirimere, et ad debitum atque salubrem terminum studeatis perducere. Revocato autem Stephano, conditio ista illi proposita, et ab eo est gratissime accepta. Hujus autem rei modum, et ordinem diffinitionis, quoniam pusillitas intelligentiunculae meae, quid exinde sentiret, jussa synodo suggerere studuit, communi consensu sanctae unanimitati complacuit, ut ea litteris commendaret, et sapientiae vestrae, sicut tunc fuerunt in concilio acceptata, transmitteret. Et idcirco non quasi nescientibus haec quae sequuntur vobis necessaria, nec ut arrogans auctoritatem specialis scientiae, vel jactans diffinitionis audaciam, sed ut Ecclesiae ac vester omnium videlicet servorum domini servus, et plebis dominicae famulus, quanquam non ut debui, tamen ut potui, devotionis obedientia colligere, et collecta vobis transmittere procuravi. In quibus nihil de civili judicio, cujus cognitores non debemus esse episcopi, ponere, sed quae ecclesiasticae definitioni noscuntur competere, quantum occurrit memoriae, breviter studui adnotare. Ordinem judicii de nondum sponte confessis, vel aperte convictis, quoniam aliter nemo, ut Leo papa decernit, potest regulariter judicari, sanctus Gregorius in commonitorio ad Joannem defensorem demonstrat dicens: Primum ut judicium ordinabiliter fiat, quatenus sint alii accusatores, et alii testes: deinde ut causarum qualitas, si digna exsilio vel condemnatione sit, exploretur: et praesente eo qui accusatur, sub jurejurando contra eum testimonium proferatur, et scriptis actuum inseratur: et accusatus licentiam respondendi et defendendi se habeat. Sed et de personis accusantium et testificantium subtiliter est quaerendum, cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra accusatum inimicitias habeant: et utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testati sint: et ut scriptis judicata partibus praesentibus sententia recitetur, et sic omnia solemniter roborentur. De manifesta autem, et nota plurimis causa, vel quae ita confitetur, ut ista, si tamen ita et puella dixerit ut Stephanus profitetur, quia saepe inter masculos audimus et feminas, quia quod alter dicit, alter saepenumero denegat: non sunt quaerendi testes, ut sanctus Ambrosius in epistolam ad Corinthios dicit, de fornicatore exponens sententiam apostoli: Judicis, inquit, non est, sine accusatore damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit, cognito opere isto pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis, omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant. Publice enim novercam suam loco uxoris habebat; in qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Et paulo post: Absens facie, praesens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum qui hoc admisit. Quapropter necesse est ut Stephanus puellam adducat ad synodum, et pater ipsius puellae veniat, et interrogetur puella, si verum est quod Stephanus dicit, se illam hactenus servasse intactam. Et quoniam de altera femina audivimus, quia volens liberari a conjuge, persuasa super se aliqua quae non erant, ut fertur, jam dixerit: debita ei libertas tribuatur, et periculum indicetur, ne persuasa pro veritate mendacium fateatur. Et si dixerit ita ut Stephanus, tunc si necesse fuerit, credulitas rationi et auctoritati conveniens sacramento exinde suscipiatur, vel per convenientem personam satisfactio, si ita necessitas exigit, judicio expetatur, quia non pro dolo, neque pro alia qualibet causa, Stephanus se a carnali copula puellae hujus subtraxerit, nisi pro ea quam ipse synodo indicavit: videlicet quia cum puellae sibi desponsatae consanguinea, et carnis cognatione propinqua, carnaliter concubuerit. Hoc enim sanctus Leo papa, et beatus Gregorius in re dubia a presbytero, vel a quolibet tam viro quam femina, nobili vel ignobili, per sacramentum fieri manifeste decernunt, sicut qui legere voluerit invenire valebit; inter caetera dicente beato juniore Gregorio, in epistola per Denualdum presbyterum directa ad Bonifacium, Moguntinum episcopum: In causa, inquiens, in qua certi non fuerint testes, qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat accusatus de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, habeatque conscientiae suae testem, quem habebit et judicem. Quae sacramenti purgatio, et in ecclesiasticis, et in exteris legibus usitatissima, et de fidei veritate etiam a primis saeculis esse constat exorta. Judicium autem, nonnisi pro pacis charitatisque concordia, inter coaequales fieri solet; fit autem a subjectis ad satisfactionem majorum, quod in hac causa nisi ex placito fiat, non potest ex auctoritate requiri. Hinc autem cognita veritate, quoniam dictum est nobis, requiri a Stephano, ut feminam designet ex nomine, et certam propinquitatis affinitatem demonstret, pro cujus concubitu huic puellae se non valet salubriter carnali copula commiscere: quia contra rationem et auctoritatem ecclesiasticam, et Christianae devotionis morem, ab eo quaeritur, si forte ab eo quaeritur, quae ex hoc apostolica decrevit auctoritas, et catholica tenet Ecclesia, hic ponere dignum duximus: Leo universis episcopis per Campaniam, Samnium et Picenum, atque universas provincias salutem. Magna indignatione commoveor, et dolore multo contristor, quod quosdam ex vobis comperi, apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos. Et post aliquanta: De poenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libello scripta professio publicetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur: tamen, quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium peccator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam potuerunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia poenitentis. Et quoniam qualiter debeat iniri conjugium, et vetus et nova lex edocet, Domino per Moysen praecipiente, et Evangelio demonstrante: Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent , id est antequam nuptiali celebratione convenirent, sicut in nuptiis celebratis idem ostendit, quas sua praesentia sanctificare, et miraculo ibidem patrato illustrare dignatus est. Sed et sanctus Evaristus, quartus a beato Petro Romanae sedis episcopus, et sanctus Siricius, et beatus Leo, atque caeteri quique doctores ostendunt, quae omnia hic ponere propter pluralitatem et longitudinem devitamus. Tantum dicere necessarium duximus, et inter aequales legitima fiunt conjugia, cum a parentibus, quorum interest, petita, et legaliter desponsata, et dotata, et publicis nuptiis honorata femina conjugii copulae sociatur, et ex duobus unum corpus unaque caro efficitur, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una ; jam non duo, sed una sunt caro. Et: Quod Deus junxit, homo non separet . De qua conjunctione magnus Leo papa ad Narbonensem scribit episcopum: Non omnis, inquiens, mulier viro juncta uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales. Et paulo post: Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem, haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum; dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Et nos e regione hinc etiam ostendere possumus, quia non omnes nuptiae conjugalem copulam faciunt, quas non sequitur commistio sexuum: sicut nec semper illius est filius omnis et haeres, cujus esse noscitur haeres. Nec habent nuptiae in se Christi et Ecclesiae sacramentum, sicut beatus Augustinus dicit, si se nuptialiter non utuntur, id est, si eas non subsequitur commistio sexuum. Nec pertinere poterit illa mulier ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commistio sexuum: sicut dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Quod ita esse praefatus Leo demonstrat dicens: Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum. Et item idem: Igitur, inquiens, qui filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit: nisi forte illa mulier et ingenua facta, et legitime dotata, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt. Quibus sententiis evidenter ostendit, quia tunc est vera legitimi conjugii copula, quando inter ingenuos, et inter quales fit, et paterno arbitrio viro mulier juncta, legitime dotata, et publicis nuptiis honestata, sexuum commistione conjungitur. Et tunc habent nuptiae in se Christi et Ecclesiae sacramentum, et tunc pertinere noscitur mulier illa ad matrimonium, in qua et sexuum commistio, et nuptiale docetur fuisse mysterium. De quo mysterio Paulo apostolus ad Ephesios dicit: Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia . Hinc sanctus Ambrosius mysterii sacramentum grande in unitate viri ac feminae esse significat: nec hoc tantum prodit, sed aliam causam, quae non discordet a memorato mysterio, flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est Ecclesiae et Salvatoris, ut sicut relictis parentibus homo uxori suae adhaeret, ita et relicto omni errore Ecclesia adhaereat, et subjiciatur capiti suo quod est Christus. Quoniam una natura in viro et femina est: idcirco vir quasi seipsum et mulierem diligere commonetur. Naturali ratione mulier portio corporis viri est: ac per hoc vir in muliere seipsum diligit; quo modo si fornicetur in seipsum peccat, quia duo in carne una sunt. Non ergo personae substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat naturae; sed sunt in unitate naturae. Et sanctus Augustinus in libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cujus vinculum fides est, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam . Hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati, quandiu vivant, inseparabiliter conjuncti perseverent; nec liceat, excepta causa fornicationis, conjugem a conjuge dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et in Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur in civitate Domini nostri, in monte sancto ejus, hoc est in Ecclesia catholica. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit: Per se enim Veritas dicit: Quod Dominus junxit, homo non separet . Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem excepta causa fornicationis. Scimus enim quia scriptum est: Erunt duo in carne una . Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte manet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? quando certum est, quia omnipotens Dominus qui minora concessit, majora non prohibuit. Et post aliquanta: Si vero continentiam, quam vir appetit uxor non sequitur; aut quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet: quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier . Et in epistola ad Adrianum Panormitanum: Nam, inquit, excepta fornicationis causa, virum uxorem relinquere, divina lex nulla ratione concedit: quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. Et sanctus Augustinus in libro de Bono conjugii: Ad hoc enim nuptiae sunt, ut illa concupiscentia, redacta ad legitimum vinculum, non deformis et dissoluta fluitaret, habens de seipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem: de seipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Debent ergo sibi conjugati, non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodammodo servitutem: ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu, continere non possit. Ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed mulier: ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent; ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, tentante Satana, propter incontinentiam vel amborum, vel cujusquam eorum. Et item in eodem libro: Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere: et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subjecit: Filios procreare, matres familias esse , ad fidem castitatis illud pertinere: Uxor autem non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier , ad sacramenti sanctitatem; et illud: Uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari , et: Vir uxorem ne dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt, proles, fides, sacramentum. Et in libro de Nuptiis et de Concupiscentia: In nuptiis tamen bona nuptibilia diligantur, proles, fides, sacramentum: sed proles, non ut nascantur tantum, verum etiam ut renascantur. Nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem: quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc enim in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen, sed membrum Christiani conjugis adultero conjugi debet timere, non sibi, et a Christo sperare fides praemium quodlibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati et adulterati amittunt conjuges concorditer casteque custodiant. Solum est enim, quod etiam sterile conjugium tenet jura pietatis, jam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis: qui laudare vult nuptias. Et in Genesi ad litteram: Quod bonum habent nuptiae, et quod bonae sunt nuptiae, peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripertitum est, fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera, vel altero concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: in sacramento, ut conjugium non separetur, et dimissus, aut dimissa, nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas. Nunc cum his quae sancti doctores dicunt de nuptiis, conferamus Stephani nuptias, non habentes amorem prolis, sed necessitatem vitandi exsilii, sive mortis: non habentes servandae conjugalis castitatis fidem, sed incurrendi incestus mortiferi non parvipendendum timorem: non habentes incorporationis unitate Christi et Ecclesiae sacramentum, sed superducentes turpitudini velamentum: totumque quod in eis est actum, figmentum simulationis fuit, non veritas. Quae nuptiae, licet inter ingenuos et inter aequales, paterno arbitrio desponsationem atque dotationem praecedente, fuerunt celebratae, etiamsi jam sexuum commistio eas subsequeretur, legitimam conjugii copulam obtinere non possent, nec ratum conjugium stabilire valerent, quin potius irrita omnia fierent: quoniam non sine separatione, propter incestus crimen, quod habere non potest Christi et Ecclesiae sacramentum, vulnera quae concumbentes inflicta susciperent, medicamento poenitentiae in eis sanari non valerent, sicut subsequentes orthodoxorum et Ecclesiae magistrorum sententiae demonstrabunt. Quapropter tales non mysticae, neque legales in oculis Dei sunt nuptiae. Quia si per Stephani et puellae, non ante Deum legaliter ductae, sed magis abductae, coitum carnalis commistionis ex his duobus unum corpus efficeretur, non secundum nuptiale bonum, sed secundum incestale malum, propter incestum Stephani unum corpus efficerent, sicut scriptum est: Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur . Et sic puella ab incestu sana, per coitum juncta Stephano, incestuosi caro fieret: et Stephanus illi junctus, sicut antea fornicator, ita et post conjunctionem illius, quoniam cum propinqua ejus concubuit, quod nondum erat, incestuosus existeret. Et propterea saniore consilio, et puellae sanitati, quae necdum infirmata erat, intactam eam servans providit, et se, ne gravius offenderet, cautius secundum Deum juxta quod res conjacuit custodivit. Quia sicut sacri canones dicunt, tale connubium, vel potius adulterium, sine separatione sanari non poterat, si carnaliter miscerentur. Unde ibidem scriptum est : De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestuosos vero nullo conjugii nomine censemus deputandos, quos etiam designare funestum est. Et S. Gregorius in epistola ad Felicem Siciliensem episcopum, quem audierat perverse interpretari quod beatus Gregorius Augustino Anglorum episcopo consilium secundum indulgentiam de Paganis a quarto genu, et in reliquum, ne a fide refugerent, dederat, quodque ipsi venerando papae suggesserat, ad eumdem Felicem rescribens dicit: Progeniem, inquiens, suam unumquemque, de his qui fideliter edocti, et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad hujusmodi copulae non accedere societatem: nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet, vel licebit: quia incestuosus est talis coitus, et abominabilis Domino, et cunctis fidelibus: incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis patribus dudum legimus constitutum. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod homines incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sunt separandi, usquequo per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae Ecclesiae catholicae reconcilientur. Et in edicto canonico ante corpus beati Petri prolato: Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit. Et non dubium est huic anathematismo nuptias Stephani subjacere debuisse, si cum ista concumberet, qui se cum cognata ejus concubuisse fatetur. Et item in canonibus scriptum est : De his qui se incesti pollutione commaculant, placuit, ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum cathecumenorum in Ecclesia admittantur; cum quibus etiam, nec cibum sumere ullum Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. Et hinc plura ex canonibus potuissemus congerere, si incestu intercedente quod Stephanus devitavit, se et uxorem suam propter hoc necesse fuisset disjungere. Nunc autem, ne nuptiali simulationi superaddatur incestus, quoniam oportet eos, et coram divinis et coram humanis oculis legaliter ac rationabiliter disjungi, qui non legaliter in divina justitia visi fuere conjuncti; talia sanctorum Patrum donemus testimonia, quae ad agendam causam sint manifestissime pertinentia. Sanctus Ambrosius in Epistolam ad Corinthios dicit: Non est enim frater, aut soror, servituti subjectus in ejusmodi, hoc est, non debet reverentiam conjugii, ei qui horruit auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium quod sine Domini devotione est. Et sanctus Hieronymus in tertio libro commenti Epistolae Pauli ad Ephesios: Quomodo itaque Christo subjecta est Ecclesia, sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum, ut quomodo in Christo et in Ecclesia sancta conjunctio est, ita et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est; sic non omne matrimonium, quod non viro suo secundum Christi praecepta conjungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. De quibus ita sacri definiunt canones: Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. Et in synodo apud Liptinas habita, cui sub Carlomanno principe Georgius episcopus, et Joannes sacellarius, ac sanctus Bonifacius, ex praecepto Zachariae papae praesederunt, legitur, ut si vir mulieri desponsatae, dotatae, ac publicis nuptiis ductae secundum Apostolum debitum conjugale non potuerit reddere, et hoc aut amborum confessione, aut certa qualibet approbatione fuerit manifestum, ut separentur, et mulier, si se continere nequiverit, alteri viro legaliter nubat. Videlicet, quia secundum diffinitionem sancti Leonis papae, et traditionem doctorum superius demonstratam, dubium non est, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua conjunctione sexuum non docetur Christi et Ecclesiae sacramentum, hoc est nuptiale fuisse mysterium. Multo magis autem hujusmodi, de quo agitur, separato conjugio, aliam legaliter adire licebit copulam, cui concubitum non contraxit impotentia carnis, sed reverentia mentis. In copula vero conjugali. in qua desponsatione, dotatione et nuptiarum sacramento, corporis scilicet, unitate, Christi et Ecclesiae docetur fuisse mysterium, nisi morte corporis intercedente, conjugii non poterit solutio fieri, sicut evangelica et apostolica testatur auctoritas, et omnium catholicorum doctorum chorus. Et beatus Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis dicit: Quoniam si vel pro intolerabili ac diuturna infirmitate concubitum vir exercere, aut femina sustinere nequiverit, nec etiam pro sterilitate, seu religionis continentia, aut pro alia qualibet excepta fornicationis causa, vir et uxor, legaliter et carnali commistione conjuncti, separari non valebunt. Quapropter hanc legem a Domino audientes discipuli dixerunt: Si haec causa ita cum uxore habetur, non expedit nubere . Non tamen pro hoc Dominus suam mutavit sententiam. Unde et Leo ad Nicetam Aquileiensem episcopum scripsit, ut si per bellicam cladem, et gravissimos hostilitatis incursus, ita quaedam fuerint divisa conjugia, ut abductis in captivitatem viris, feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios, aut interemptos putaverint, aut nunquam a dominatione hostium crediderint liberandos, in aliorum conjugum amplexus solitudine cogente transierint, quia a Domino scriptum est: Jungitur mulier viro; et: Quod Deus junxit, homo non separet , si reversi, vel raptae reversae fuerint conjuges, legitima foedera nuptiarum redintegranda perdocuit. Nec tamen tanquam pervasorem quem quam judicari, qui personam ejus mariti vel uxoris, qui vel quae jam non aestimabatur, assumpsit; sed inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poposcit. Mulieres autem, vel viros, posteriorum virorum vel uxorum delectatione captos, et ad priorum conjugum amorem redire nolentes, communione privari decrevit. Et quia ecclesiasticae regulae de his etiam definitionis sententiam proferunt, qui sponsalitiorum fidem infringunt, videtur nobis, non secundum auctoritatem promendo, sed consilium, si forte vobis ita visum fuerit, dando, ut quia Stephanus, si sponsalitiorum fidem fregisset, secundum legem civilem multam eorumdem sponsalitiorum judicaretur componere: et ipsa puella, post desponsalitia dotem acceptam, quam de seipsa, si carnaliter jungeretur, mercari debuerat, ut eamdem dotem habere non debeat, non ipsa, sed Stephanus, ut videtur, commisit; habeat loco multae sponsalitiorum dotem a Stephano sibi datam, et cum eadem dote patri restituatur, et nubat parentum consilio cui vult, tantum in Domino, sitque pax inter parentes ejus et Stephanum. Et ne quis argute his quae posuimus volens resistere dicat: Si dos manebit, et desponsalitia, atque celebratae nuptiae non negantur, quomodo esse poterit, ut et Stephanus maritus, et illa uxor non maneant? aut quomodo ille alteri feminae, et illa alteri viro se sine adulterio conjungere poterunt? praesertim cum idem sanctus Augustinus in praefato libro de Bono conjugii dicat: Si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis: et si aliqua culpa quisquam ab officio suo removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente: sic et in istis desponsatione, dotatione, et nuptiis permanentibus, conjugale vinculum permanebit, et alteri nemo eorum, nisi cujuslibet ex eis morte intercedente, sine adulterio se poterit jungere. Audiat, si quis haec fuerit conatus opponere, quia de dotalitio puellae habendo, non nisi propter pacificationem parentum ejus et Stephani, loco multae fractorum sponsalitiorum diximus, quam multam si dissoluto dotalitio puellae parentes exigere maluerint, aut utraque indulgere, vel utraque reposcere, ipsi viderint, et legibus civilibus eorumdemque pacificationi exinde conveniat. Nos autem, quod ad nos pertinet, astute forte quaerenti respondemus, quoniam hanc comparationem de ordinandis positam beatus Augustinus, non de imaginaria viri et uxoris conjunctione, sed de incorporata per sexuum commistionem copulatione posuit, sicut in proxime praecedentibus infit: Sequentur, inquiens, agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt, nec ob aliud, nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus se ita habet, ut si quid in eis per carnis commistionem fiat, quod excedit generandi necessitatem, quamvis venialiter factum contaminatio sit. Et post paululum: Bonum igitur nuptiarum, per omnes gentes atque homines in causa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum conjux ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente, propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale, nisi conjugis morte. Et statim de ordinatione cleri ad plebem supposuit, sub quo sensu in libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Ita manet etiam inter viventes quiddam conjugale, quod nec separatione, nec cum altero copulatione possit auferri. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis; sicut apostatae anima, quae de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amisit, quod lavacro regenerationis acceperat. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Et in praecedentibus ipsius libri dicit de sacramento nuptiarum: Propterea, inquiens, sacramentum nuptiarum temporis nostri, sic ad unum virum et uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinare, nisi unius uxoris virum. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem non peccasti, et si nupserit virgo non peccat, et quod vult faciat, non peccat si nubat ; satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari, ita non absurde visum est, eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam amisisse sacram, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Et hinc dicat, si quis ad haec quae praediximus opponere attentaverit, et nunc Stephanus morte praeventus fuerit, et illa intacta, sicut hactenus manet, permanserit, et nubere non voluerit, quia catechumena vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari non poterit, utrum haec in sacram virginem ab episcopo consecrari valebit, qui non nisi virginem in virginitatis professione, vel in legitima conjugii copula, sacrare debet: sicut nec episcopus fieri, qui praeter virginem et unam duxit uxorem. Dicat etiam, si post mortem Stephani virgo permaneat, et se continere non potuerit, et nubere magis quam continere elegerit, utrum fratri ejusdem Stephani copulari valebit. Quibus cum contradicere non valebit, aut in quaestione sua deficiat, aut ei nostra solutio satisfaciat. Et haec in vita Stephani, de consecratione si delegerit, vel de maritatione si maluerit puella, fieri posse ratione et auctoritate monstrante cognoscat: sciatque ut traditione majorem docuimus propter talem desponsationem, dotationem, atque pro talibus nuptiis, sicut istae fuerunt, non esse conjugium, quibus defuit conjunctio sexuum, ac cum prolis spe fidei sacramentum: quae ut plurimum in omni salutari actione, tum etiam in hoc negotio, in quo per nuptiale mysterium vir et uxor una caro efficiuntur, sed in baptismate operosius operatur, quo per fidei sacramentum, non solum generaliter omnis Ecclesia corpus Christi, ut dicit Apostolus, et plenitudo fit ejus, verum sigillatim singulus quisque fidelis Christo incorporatus membrum ejus efficitur. Unde S. Beda in homilia Evangelii dicit: Nam videtur, inquiens, qui baptizatur in fontem descendere, videtur aquis intingui, videtur de aquis ascendere: sola autem fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Et in hac desponsatione, dotatione, atque in his nuptiis, totum simulatio fuit, non veritas. Propterea sicut sanctus Leo, de his qui formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute susceperunt, decernit ut episcopali confirmatione firmentur: ita haec non conjugii fides, sed copulationis imago, ecclesiastica functione solvatur, et in eo qui indiget ecclesiastica medicina sanetur. Caeterum si haec quae posuimus studiosis vel curiosis nequaquam sufficiunt, apponere adhuc etiam alia procurabimus. Ait enim beatus Augustinus in libro de Nuptiis et Concupiscentia: Relinquet homo, inquiens, patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una : quod magnum sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia . Quod est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis sacramentum. Quapropter legaliter et nuptialiter copulati excepta causa fornicationis, separari non possunt; et causa fornicationis separati, aut permanere innupti, aut mutuo debent reconciliari, sicut evangelica et apostolica docet auctoritas, et Africana synodus definivit: Placuit, inquiens, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur; sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Et quia uxor a marito, vel maritus ab uxore, nisi causa fornicationis, non valet neque debet discedere, ex hac evangelica et apostolica doctrina beatus Augustinus in libro primo de adulterinis Conjugiis ad Pollentium dicit: Quis est qui dicat, si discesserit mulier a viro non fornicante, ut innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Et item: Hanc solam causam fornicationis Dominus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore: deditque intelligi talem formam etiam a viro esse servandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, sed similiter et vir non habet potestatem coporis sui, sed mulier : et propterea, nisi ex communi consensu, non valent etiam propter continentiam separari; adeo ut si vir contra voluntatem mulieris conversus tondeatur, aut mulier sine voluntate viri conversa veletur, mulieri vir vel viro mulier, a sancto Gregorio in epistola ad Secundum Taurominitanum episcopum, et in epistola ad Adrianum Panormitanum, jubeatur restitui. Si autem ex communi consensu se mutare permiserint, et quilibet eorum se inde retraxerit, ad conversionem suum sequi parem praecipitur. Causa autem fornicationis vir aut mulier ab invicem discedentes, propter sacramentum nuptialis conjunctionis, aut innupti quousque alter eorum moriatur manebunt, aut sibi reconciliari studebunt. Reconciliatio autem, post poenitentiam et reconciliationem sacerdotalem ejus qui peccavit, fieri debet, ut prius restituatur Ecclesiae sacramento, et postea nuptiali mysterio. Et hinc sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis Conjugiis dicit: Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis, sed manet vinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis. Sicut enim in se manente sacramento regenerationis excommunicatus cujusquam criminis reus, nec illo sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Domino; ita si manente in se vinculo foederis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illa vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro: carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus; reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxorem ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animae; non tamen de ipsa morte loquebatur Apostolus, cum dicebat- Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat ; sed de illa sola qua de corpore exitur. Et item in eadem: Haec namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casta conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta: et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere, nec post poenitentiam, custodiat continentiam, etsi non voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Et hinc latius in praefatis libris doctor facundissimus disputat, sicut qui intelligenter legerit, nescire non poterit. Sed et in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit, quia lavacro regenerationis, et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundantur, atque sanantur, non solum peccata, quae omnia tunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrabuntur: non ut baptisma, quoties peccatur, toties repetatur, sed quia ipso, quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea, quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodest vel ante baptismum poenitentia, nisi baptismus sequeretur, vel postea, nisi praecederet? Et in epistola ad Bonifacium scribit: Non aliquid remanet in baptismo, quod non dimittatur, praeteritorum omnium peccatorum, si tamen ipse baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si foris datur, non foris cum illo remaneatur. Et quidquid ab eis, qui post acceptum baptismum hic vivunt, humana infirmitate contrahitur quarumcunque culparum, propter ipsum lavacrum dimittitur. Hinc liquido demonstratur, quia sicut ut semel acceptum baptismi sacramentum, quo quisque fidelis in unitate catholicae Ecclesiae Christo incorporatur, postea nulla interveniente causa amittitur: sic et vinculum conjugale, legaliter et nuptialiter celebratum, indissolubiliter manet connexum licet fornicationis causa vel quacunque de causa videatur separatum. Causa vero fornicationis separatum, si post poenitentiam fuerit reunitum, non tamen ideo erit reiteratum, quia permanet unum. Sed si in continentia poenitentiali, quod magis poenitentibus convenit, manere conjuges non valebunt, reconciliatione medicinali ex consensu mutuo, post ecclesiasticam reconciliationem, indulgentia computabitur esse sanatum: sicut nec baptismum, quoties peccatur, toties reiteratur, sed poenitentiae medicamento per reconciliationem ecclesiasticam, non iteratum creditur, sed divina gratia reparatur. Reparari autem de non amisso eo modo dicitur, sicut mens et corpus eucharistiae perceptione reparari, et satisfactione congrua renovari mentis nostrae spiritus legitur. Et sicut quae ante baptismum, vel post baptismum humana ignorantia vel infirmitate peccantur, baptismatis munere est ut dignis poenitentiae fructibus remittantur: ita nuptiarum bono defenditur, ne crimina habeantur, quae ab Apostolo secundum indulgentiam conceduntur: illa videlicet, quae concupiscentia impellente non nisi conjugibus conceduntur; tantum ut cum legaliter nuptis naturaliter concumbatur. Naturaliter autem dicimus, quia de Ona legitur , quod cum uxore naturaliter non concumbens interiit percussus a Domino. Unde beatus Augustinus in libro de bono conjugii, et de Nuptiis et Concupiscentia, et in aliis suis libris, sufficientissime disputat. Sed et ibidem inter alia dicit: Quod ergo praecipiunt apostoli conjugibus, hoc est nuptiarum; scilicet, uxori vir debitum reddat, et uxor viro, et filios procreare, matres familias esse. Quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit ad orandum, non cogunt nuptiae, sed ferunt. Et sicut opera bona ad salutem aeternam non prosunt sine baptismatis sacramento: et non est baptismum verum, quia non est secundum Scripturam unum, id est, in unitate catholicae fidei unicum, si catholice non fuerit celebratum: sic et legitimum et verum non potest esse conjugium, in quo docetur nuptiale non esse mysterium, vel quod non docetur nuptialiter copulatum. Unde et Dominus de nuptiis Joannem volentem nubere, ut tradunt historiae, non post celebratas nuptias, sed de nuptiis, et ante carnis copulationem, vocando retraxit, qui legem non solvere, sed adimplere venit. De cujus scilicet Joannis futura uxore, nisi eum Dominus, non solum ante carnis unionem, verum et ante nuptiarum percelebrationem, revocaret, sicut de beati Petri uxore, quae continentissime perseveravit, non legitur utrum in continentia manserit, an secundum legem veterem, ut semen in Israel relinqueret, alii forte nubere delegerit: in cujus arbitrio hoc non maneret, si post legales nuptias fuissent nuptialiter copulati; nec Joanni esset licitum, secundum Evangelii documentum, si desponsatam, dotatam, et publicis nuptiis honoratam duxisset, etiam ante unionem carnis relinquere, si non delegisset ex consensu in continentia permanere, sed aliam ducere. Sicut non licet Stephano istam, quam desponsavit, dotavit, et publicis nuptiis honoravit, licet ei non sit misius, relinquere, et aliam cum poenitentia, vel sine poenitentia ducere, nisi in istius concubitu incestale malum potuisset intervenire: sed aut ex consensu cum ipsa in continentia Stephanus permaneret, aut si se continere non posset, cum ea nuptialiter copulatus maneret. Si autem sine incestu, cum hoc debito ordine commisti forent, nisi ex mutuo consensu propter continentiam separari non possent, aut propter fornicationem separati, vel innuptii permanere, vel sibimet reconciliari deberent: et si cum incestu fuissent conjuncti, separatione eorum ac poenitentia adulterium secundum auctoritatem canonicam sanari deberet. Et haec sibimet ita concinere sacra demonstrat auctoritas, dicens de Maria et Joseph: Antequam, inquit, convenirent , id est, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent. Verbo enim conveniendi, non ipsum concubitum, sed nuptias, quae praecedere solent concumbendi tempus, insinuat, quando ea quae prius desponsata fuerat, esse conjux incepit. Et paulo post: Voluit occulte dimittere eam . Videns Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset justus, et juste omnia vellet agere, optimum duxit, ut neque hoc aliis proderet, neque eam ipse acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur ut erat. Sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent, qui eam virginem, et non potius autumarent esse meretricem, et quasi adultera lapidaretur a Judaeis. Unde et sacri canones in capitulo, in quo de parentibus, qui fidem sponsalitiorum frangunt, decernentes providentissime statuerunt adjungere . Si tamen, inquiunt, sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes: quia quod parentes fidei fractae debuissent judicium punitionis sustinere, ad eos jam qui meruerant pertinebit. Et ut ad superioris exempli ordinem redeamus, propterea consilium Joseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam celebrato nuptiarum conjugio conjugem acciperet, sed castus castam perpetuo custodiret, ut sequitur: Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam De cujus conjugii genere Siricius ad Himerium Tarraconensem episcopum scripsit, dicens : De conjugii violatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. Et in concilio Ancyrano : Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Quae supra taxato ordine non modo sponsae, verum etiam quasi conjuges factae, etiam violenter corruptae, ita sponsis reddendae sunt, sicut etiam separati, sive fornicationis causa, et absque mutuo consensu disjuncti conjuges rejungendi sunt: fornicationis autem causa separati, aut innupti manebunt, aut ex consensu sibimet mutuo reconciliabuntur. De nuptiatis autem, sed innuptis, id est de nuptiarum celebratione, in quibus arrhae sponsaliorum, et benedictio sacerdotalis, et dotationis confirmatio, et Christi atque Ecclesiae mysterium ad completionis perfectionem dirigitur, sed non carnis unione completur, sed consilium bonum, ut de Joseph diximus, consilio meliore mutatur, ut in continentia perpetuo maneatur, ibidem iterum scriptum est: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut ei praeceperat angelus Domini, et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam . Accepit autem ad nomen conjugis, ob causas necessarias quae tunc imminebant; et non cognoscebat eam ad opus conjugale, sed uterque in continentia permanebant. Quod et Paulus licenter fieri posse in Epistola prima ad Corinthios, et Augustinus in libro primo de Nuptiis et Concupiscentia demonstrat dicens: Quibus vero placuerit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluntariis corporum nexibus, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, et reliqua, quae latius ibidem prosequitur. Qua de re his edocti testimoniis sacrae auctoritatis, quicunque desponsatas, dotatas, publicis nuptiis honoratas uxores ingenuas, vel ob hoc factas ingenuas duxerint, aut in perpetua continentia maneant, aut nisi hoc crimen incestuale, vel aliud quodlibet prohibuerit, quod in se vel secum non recipit Christi et Ecclesiae sacramentum, nuptialiter nubant, si se ex consensu continere non poterunt, et non nisi fornicationis causa disjungantur: qui disjuncti, aut innupti permaneant, aut si continere non possunt, sibi post poenitentiam reconcilientur. Ubi autem, ut in Stephani nuptiis, periculum cum periculo vitandum emerserit, minus periculum ad majus devitandum periculum, ut sanctus Gregorius in libris docet moralium, eligatur: sed et ipsum quod eligitur periculum non negligatur, verum dignis poenitentiae fructibus, videlicet piis operibus, et profusis lacrymis, ne aeternaliter periculum maneat, sed salutari remedio temperetur, aut penitus evadatur, apud omnipotentis Domini misericordiam obtineri modis omnibus satagatur. Nos autem haec his idcirco interponere necessarium duximus, quia quosdam, etiam qui se doctores esse dicebant, audivimus pertinaci contentione intendere, quasi ex verbis beati Ambrosii, et sancti Augustini, quae parum diligenter intenderant, virum non fornicantem, et a fornicatore muliere discedentem, aliam illa vivente ducere posse, et quae causa fornicationis a viro recesserit, non posse reconciliari: illam autem quae non causa fornicationis, sed alia qualibet recesserit, aut reconciliari, aut innuptam debere remanere; non advertentes, quia sic adulterino sensu interpretabantur verba Apostoli, sicut et illi, contra quos olim beatus Augustinus istos libros descripserat, et Africana synodus, quae praemisimus, definivit, quando et Coelestianos evisceravit, et ipsas etiam Pelagianorum medullas excussit. Nec mirum: sic enim pravo erant infecti dogmate, sicut et moderni Praedestinatiani, qui veterum Praedestinatianorum haeresim, quasi de sancti Augustini verbis compilatam instaurare laborant. Quorum capita confregit, et verticem capillorum perambulantium in delictis suis conquassavit, atque contrivit beatus Coelestinus papa in epistola decretali ad Venerium, et caeteros Gallicanos episcopos: et isdem beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia, et de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae. Sed et sanctus Prosper, ex delegatione sedis apostolicae, in absolutionibus objectionum Gallorum, Vincentianorum, atque Massiliensium, in libris etiam de Vocatione gentium, catholico sensu, et perfecta evidentissimae rationis facundaque doctrina eorum argumenta dissolvit. Verba autem eorumdem auctorum, unde imperiti magistri talia insulsa captarunt, hic poneremus, si non pro solutione nodum componere vitaremus. Addendum etiam necessarium duximus, ut his sanctorum sententiis cognoscamus, nuptias, quas concubitus pro quibusdam causis non sequitur, solvi posse, et propter incontinentiam feminas ad alias convolare valere. Sed subtilis investigatio, et rationabilis discretio in his prius est adhibenda, utrum quasi naturalis in viris sit hujusmodi commistionis impossibilitas an hoc impedimentum operatione diaboli, sicut fieri assolet, illis accidit. Quod si per sortiarias , atque maleficas, occulto, sed nunquam vel nusquam injusto, Dominici judicio permittente, et diabolo operante, accidit, hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut corde contrito, et spiritu humiliato, Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lacrymis, ac largioribus eleemosynis, et orationibus, atque jejuniis, Domino satisfaciant, cujus judicio, pro suo merito, et ab illa benedictione privari inviti meruerunt, quam Dominus primis parentibus ante peccatum in paradiso donavit, qua etiam post peccatum genus humanum in totum privari non voluit: et per exorcismos, atque caetera medicinae ecclesiasticae munia, ministri Ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech ac domum ejus Abrahae orationibus sanavit, sanare procurent . Qui forte si sanari non poterunt, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierit, illis in carne viventibus, quibus junctae fuerint, prioribus quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. Incestuosas autem nuptias, propter incestus crimen, quod habere non potest, ut prius diximus, et iterum dicimus, Christi et Ecclesiae sacramentum, non debere manere, sed crimen separatione et poenitentia debere sanari noscamus. Stephani vero nuptias, de quibus agitur, ne incestus admittatur, debere dissolvi modis omnibus cognoscamus: et nuptias quae nuptiale habent mysterium, non quacunque alia, nisi sola fornicationis causa, posse dissolvi, docente Veritatis auctoritate teneamus. Quoniam etsi communi consensu continentiam voverint conjuges, tanto obnixius, quanto spiritalius in Domino juncti manebunt: quorum conjunctioni, ac indivisae separationi, nulla simulatio in oculis ejus intervenire valebit, qui cordium ac renum scrutator esse dignoscitur. Unde Stephanus pro fornicatione, de qua, nisi coactus necessitate eam publicaret, secreta confessione poenitentiam agere poterat, et quia sacro nuptiarum mysterio, licet necessitate compulsus, simulationis culpam superinduxit, sicut ille qui zizaniam tritico superseminare non metuit: et quoniam post tale connubium, antequam legaliter dissolveretur, quod quasi legaliter visum fuit initum, alios pravo exemplo destruens, concubina usus fuisse dicitur, juxta modum culpae, cum pietatis modestia, quia reverentiam Deo exhibuit, ne incestum fornicationi adjungeret, a proprio episcopo secundum ejus arbitrium, qui canones sic decernunt, poenitentiam regularem suscipiat, et cum dignis poenitentiae fructibus peragat, ut qui suo neglectu Ecclesiam, et multos Ecclesiae filios scandalizare praesumpsit, Ecclesiae et ejus rectoribus atque filiis satisfaciat, et post satisfactionem, si se continere non poterit, juxta sententiam magni Leonis papae ad Rusticum Narbonensem episcopum, et secundum decreta sancti Toletani concilii , copulam uxoris legitimae exspectat, ne iterum fornicationis crimen incurrat. In quo tamen, cum eodem Patre loquentes sanctissimo, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam agit, quam castitas perseverans, et mentis, et corporis. Cui ne laqueum injiciamus, remedii manum porrigimus, non imperium actionis imponimus. Quia etiam sanctus Siricius de benedictione sponsarum in decretis suis quaedam ponere studuit. De quibus, quod notum est, sacri canones decernunt, et nos exinde aliqua diximus, et plura alia diceremus si his nuptiis, de quibus loquimur benedictionem sacerdotalem datam fuisse ex more ecclesiastico audiremus. Sed quibus debita fides defuit, locum benedictio sacerdotalis non habuit: praesertim cum scriptum sit: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui; et si fuerit in ea filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, pax vestra ad vos revertetur . Et Petrus Domino et fidelibus dicit: Fide purificans corda eorum . Et item scriptum est: Omnia opera ejus ex fide, et iterum, Quod non est ex fide, peccatum est . Et ubi peccatum manet, ante congruam satisfactionem benedictio locum non habet. Nihil enim, ut beatus dicit Gregorius, prodest oratio, ubi iniqua est actio. Post haec omnia, si Regimundus filiam suam recipere non voluerit, aut illa in sua libertate manere decreverit, indicandum est eis, quoniam si ipsa stuprum quodcunque consenserit, ad illum, vel ad illam, non autem ad Stephanum, quod perpetratum fuerit pertinebit. Debetis etiam vos, sancti antistites, et Regimundo et Stephano, atque illorum parentibus et amicis, ex divino mandato suggerere, intimare, atque praecipere, ut pacem inter se, quam Dominus praecepit, et sine qua eum nisi ad judicium videre non poterunt, habeant; et terrae principes cum primoribus debent satagere, ne pro hac causa in Ecclesia, et in regno, scandala et seditiones fiant. Quod qui eorum obedire contempserit, juxta evangelicum praeceptum, sicut ethnicus et publicanus efficiatur: et secundum Apostolum, qui non obedit verbo notetur, ut nemo ei commisceatur; et qui hanc pacis doctrinam non receperit, nullus ei Ave dicat, ut non communicet peccatis ejus, et sicut canones decernunt, oblatio ejus nec in sacrario recipiatur. Et qui ad pacem redire noluerit, tandiu excommunicatus maneat, quandiu ad pacem redire contempserit, et ad charitatem, quae operit multitudinem peccatorum, quantocius redire festinet. Et item in canonibus scriptum est, ut de concilio bini vel terni judices ad quaeque diffinienda deligantur atque mittantur, quae ecclesiastico debent examinari ac diffiniri judicio, et alibi rationabilius atque convenientius quam in eodem concilio poterunt definiri; et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet donec obtemperet. Qua de re sancta synodus vos, qui primarum sedium regni Aquitanici estis, ad hanc causam diffiniendam, cum coepiscopis vestris, et principibus, ac terrae illius primoribus, eligere studuit quorum diffinitioni sine suo periculo et excommunicationis invectione, quisquis vobis obtemperare distulerit, evadere non valebit. Haec de evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, seu catholicorum doctrina et traditione, sicut synodus sancta jussit, pro mediocritate ingenioli mei colligere studui. De quibus, sicut audivi quoniam quidam faciunt, nemo contra me debet irasci: quia non meo sensu mea verba composui, neque quod meum non est mihi arrogare praesumpsi, neque statuendo vel imperando in hac causa, quod non est meum, quiddam scribere procuravi, nullius praejudicans sanae sententiae, nec dehonorans auctoritatem, aut ad obsequendi quemquam cogere volens necessitatem. Sed cum beato Leone scribente ad Rusticum Narbonensem episcopum, dilectissimam atque reverentissimam fraternitatem vestram commoneo, quia sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum.
(Matth. I) (Gen. II) (Matth. XIX) (Ephes. V) (Ephes. V) (Matth. XIX) (Gen. II) (I Cor. VI) (I Tim. V) (I Cor. VI) (I Cor. VII) (I Cor. VI) (concil. Epaon. can. 30) (conc. Ilerd. can. 4) (an. 743) (Matth. XIX) (ibid.) (I Cor. VII) (Gen. II) (Ephes. V) (I Cor. VII) (I Cor. VII) (Gen. XXXVIII) (Matth. I) (ibid.) (conc. Elib. c. 54) (Matth. I) (cap. 4) (can. 10) (Matth. I) (quia et sunt eunuchi, sicut scriptum est, qui de matris utero sic nati sunt,) (33. q. 1) (Gen. XX) (Decret. cap. 25, conc. Tolet. VL, can. 8) (Luc. X) (Act. XV) (Rom. XIV)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
23
EPISTOLA XXIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. De auctoritate Vitae S. Dionysii ab Anastasio translatae. (Apud Mabill., Analect. pag. 212.)
Domno glorioso CAROLO imperatori Augusto, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Lecta beati Dionysii Passione a Methodio Constantinopolim Roma directo Graece dictata, et ab Anastasio utriusque linguae perito et undecunque doctissimo, apostolicae sedis bibliothecario, Latine conscripta, sicut in praefatione sua narrat, recognovi his quae ibi scripta sunt ea quae in adolescentia legeram consonare, videlicet per quos et qualiter gesta martyrii beati Dionysii sociorumque ejus ad Romanorum notitiam indeque ad Graecorum pervenerint. Nam quando Deo disponente in Franconofurth palatio nati estis, Hucberto praecentori palatii episcopium Meldensis urbis commissum est, ubi propter Hilderici episcopi aetatis prolixitatem et diuturnam aegritudinem, quaedam ad scientiam et religionem pertinentia, necnon et aedificia et caetera quaeque necessaria neglecta invenit. Quapropter a familiari suo Bodone clerico domni et nutritoris mei Hilduini abbatis sacri palatii clericorum summi, quemdam clericum ipsius Bodonis propinquum, nomine Wandelmarum, qui cantilenam optime a Teugario magistro in sancti Dionysii monasterio didicit, ad erudiendos clericos suos obtinuit; cui abbatiolam sancti Sanctini in beneficium dedit. Idem autem Wandelmarus in loco sibi commisso quaterniunculos valde contritos, et quae in eis scripta fuerant pene deleta, de Vita et actibus beati Sanctini reperit, quos ob familiaritatis notitiam, et quia mesciolum putabat, ad exhaurienda ea quae in eisdem quaterniunculis contineri videbantur, et ad transcribendum aperte in nova pergamena mihi commisit. Quod et studiose peregi, et mihi emendata emendanti restitui. Sed quia diu est quod idem Wandelmarus etiam ante obitum Hucberti defunctus fuit, et sicut audivi, idem locus neglectus exstitit, ac demum in eadem urbe Nortmanni fuerant, et quaedam incendio concremaverant, quaedam vero praedantes diripuerant, nescio si ipsi quaterniunculi vel eorum exemplaria in eadem urbe valeant reperiri. Propterea eorum exemplarium quod mihi retinui, vestro devoto et bono studio offerendum putavi: ut si quae sunt illorum reliquiae, qui negabant Dominum et Patrem nostrum, patronum nostrum Dionysium esse Areopagiten, et a beato Paulo apostolo baptizatum, ac Atheniensium ordinatum episcopum, et in Gallias a sancto Clemente directum, ex his quae Graeca testificatio et Romanae sedis assertio et Gallicana intimat contestatio, ratum et in hac recognoscant, quod inde ante nos dictum est. Nam veritas saepius agitata magis splendescit in lucem.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
24
EPISTOLA XXIV. AD CONVENTUM EPISCOPORUM. Responsio ad interrogationem Guntharii archiepiscopi Coloniensis, de uxore Bosonis quae virum suum reliquerat. (Apud Sirmond., ex veteri codice Biblioth. Thuanae.)
HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sacro CONVENTUI.
Quidam beato Ambrosio quaedam proposuit, ad quorum solutionem in crastina illum ad ecclesiam invitavit, unde sermonem adoriens : « Ad solvendum, inquit, debitum creditori meo adveni. Sed et ego de mihi proposita heri quaestione, cujus solutionem nunc assero, tunc domno Gunthario pro tribus causis respondere non potui: videlicet, quia ad revertendum jam jamque commovebamur, et quoniam plures viri sapientes in conventu consistunt, quorum quidam certant proponere, quidam autem absolvere, interdum necessitate compulsus tanta velocitate cogor verba confundere potius quam proferre, antequam alius mihi sententiam ab ipsis labiis rapiat, ut nec bucca efferre sufficiat quod vel convulsa memoria subministrat. Sed et sicut scriptum est: Qui fortiter premit ubera, exprimit butyrum; et qui vehementer emulget, elicit sanguinem , timui ne si inconsulte ac praepropere responderem, in carnalem intellectum deciderem, quia occupatum ad alia cor meum me dereliquerat, et lumen intelligentiunculae serenum mihi vel mecum non erat. Quapropter distuli, donec si forte secundum prophetam mitteretur manus, quae me cibaret intellectus volumine: quae videlicet toties mittitur quoties quae ante nesciebamus divina nobis gratia revelantur. Qua de re propositionem domni Guntharii praeferamus, et solutionem ex largitione divinae gratiae pro captu nostrae intelligentiae referamus. « Si, inquit, femina Bosonis ad nos venerit, et publice confessa fuerit, dicens: Mea culpa, virum meum adulteravi: quapropter timore mortis perterrita ad vos confugi, qui Dei estis vicarius, ut me et Deo salvetis, et a morte corporali, quae mihi imminet ex parte mariti mei, me liberetis; utrum debeam illi publicam poenitentiam imponere, quam aut in parochia mea, in quam confugit, sejuncta a viro suo peragat, aut eam eidem viro suo sub tali conditione reddere debeam, ut nullo modo eam interficiat, sed post poenitentiam illam in conjugio habeat. Quam si interfecerit, sciat se ecclesiastica damnatione plectendum, quoniam nefas est quemquam in publica poenitentia positum a quocunque interfici. » Respondemus: Feminam illam in tua vel alterius cujusque parochia natam, baptizatam, nutritam, adultam, facultatum haereditate ditatam, Boso ex alia non modo parochia, verum ex alia provincia natus, et per omnia incrementa in perfectum virum perductus, sub alterius episcopi cura degens secundum legem divinam et humanam, apud eos quorum intererat obtinuit, desponsavit, dotavit, publicis nuptiis honoravit, et sibi in conjugii copula sociavit, et unum corpus unamque carnem secum effecit, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una; jam non sunt duo, sed una caro ; et: Quod Deus junxit, homo non separet ; nisi forte perpetuo, ex consensu, propter continentiam, unde tanto conjuncti sunt amplius quanto et spiritualius; aut ad tempus, ut vacent orationi, et revertantur iterum in idipsum, ne tententur a Satana propter incontinentiam ; aut causa fornicationis, qua separati, aut sic, id est innupti et separati maneant, aut mutuo reconcilientur. Quomodo poteris inferiorem partem corporis hominis illius qui sub alterius providentia degit, separare, et tenere sub poenitentia, quae nec orationi continenter sine consensu partis superioris vacare potest? Mulier enim non habet potestatem corporis sui, sed vir; et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier . Uxori vir debitum reddere debet, et uxor viro, ut non tententur a Satana propter incontinentiam. Quod qui eorum non fecerit, nisi ex consensu propter Deum dimiserit, parem suum, imo partem corporis sui moechari facit. Si tu huic feminae poenitentiam posueris, quae pars est corporis viri dioecesis alterius, sine consensu rectoris et viri, contra regulas ecclesiasticas facis, et, docente Leone papa, honoris communione privaris. Et item: Si huic feminae lege poenitentiae manum imponis, et illa membrum caput suum , in alteram provinciam secuta fuerit, sub providentia alterius praesulis quis curam de ejus accipiet poenitentia? Quis ut reconcilietur secundum canones, ad ejus attendet lacrymas et confessionem, quam non audivit? Quis ei manum ad reconciliationem imponet, sacris regulis decernentibus, ut nemo episcoporum sub manu positum alterius sacerdotis ad reconciliationem suscipiat, neque reconciliatum sine litteris vel consensu reconciliatoris recipiat? Et quomodo partem corporis, imo hominem alterius episcopi et parochiae judicabis, quin poenitentiali judicio condemnabis? cum scriptum sit, quod sanctus Gregorius hinc in suis decretis exposuit: « Si transieris per messem amici tui, fricans confricabis spicas manibus tuis, et manducabis, falcem autem non mittas , sive falce non metas, id est homines parochiae alterius verbo praedicationis et exemplo operis in corpus Christi, quae est Ecclesia, festina trajicere, falcem autem judicii non permitteris mittere, vel falce judicii metere, id est incidere sive abscidere. » Et quoniam, sicut ipse Boso dicit, eidem mulieri, quae caro sua est, nullum crimen impingit, sed non modicam negligentiam, quia ab ejus se subtraxit servitio, et quantum ex ipsa est, illum moechari fecit, contra auctoritatem atque justitiam eum dimittens, et in aliis regnis circiter per triennium immorans, contumax mandatis illis adeo exstitit, ut nec compellata per tanta temporum spatia ad eum redierit, pro domni apostolici est jussione illi paratus indulgere; restat ut rex, in cujus regno degit, secundum conscriptionem chirographi regum nostrorum, eam ad viri sui praesentiam adduci faciat, et tu episcopus, in cujus parochia immoratur, quia hoc non est regis, sicut sanctus Gregorius de his qui ad Ecclesiam confugiunt praecipit, si exposcit necessitas, securitatem de aequitate sibi servanda apud virum ejus expetas et obtineas, et post hoc missus reipublicae viro uxorem fuga lapsam restituat. Qui vir, si sacramentum fregerit, et apostolicis monitis inobediens exstiterit, episcopus ad cujus curam pertinet, canonicum judicium in illum proinde exerat. Si autem confessa, vel legaliter de adulterio convicta, incolumis evaserit, lege ecclesiastica poenitentiae illam isdem episcopus subigat, quia et mundanis legibus cautum atque usitatum esse dignoscitur, ut mala quae perpetrantur in illis locis emendentur, in quibus perpetrata fuisse legaliter comprobantur. Praeter haec nihil mihi videtur agendum, nisi aut domni apostolici monita exsequamur aut judicium incurramus. De sacramento autem, quoniam quasi ad pietatem confugit ecclesiasticam, quia tuum, id est episcopale poposcit auxilium, quod ex impunitate, in membrorum vel vitae, si ita qualitas facti exegerit, legali privatione requiris, super id quod sanctus decrevit Gregorius pro eis etiam qui ad sacraria sacra confugerint requirendum, videlicet de aequitate servanda, subtiliter debes perpendere, ne videaris vel dicaris non solum Ecclesiae, verum et totius mundi statum et ordinem atque vigorem velle confundere statum et ordinem atque vigorem velle confundere atque destruere, et apostolicae atque apostolicorum virorum doctrinae obsistere, qui non solum leges a Christianis regibus promulgatas observaverunt, et observantes tradiderunt, verum etiam promulgandas expetierunt, sicut in Carthaginensis atque Africani concilii caeterorumque conciliorum canonibus, et in decretis apostolicae sedis multoties reperitur. Unde et sanctus Gregorius commonitoria ad Joannem defensorem et ad alios etiam ex integro de legalibus edictis condiderat, et sanctus Gelasius ad imperatorem Anastasium scripsit : « Si enim, inquiens, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo, oro, te decet affectu eis et convenit obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis. » Et sanctus Leo ad Turibium Asturicensem episcopum scribens : « Merito, inquit, patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter egerunt ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur; quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam dissociari, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnunquam recurrunt remedium qui timent corporale judicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et exsecutionem legum tempestates interclusere bellorum, ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus, et rari coeperunt esse conventus, invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata, quibus debuit esse correcta. » Lege librum XVI legis Romanae, lege decreta Damasi, percurre Leonis epistolas et caeterorum pontificum de diversis conciliis ad imperatores transmissas; revolve Augustorum edicta de haereticis ad petitionem pontificum promulgata, scrutare Caesarum nostrorum capitula, et invenies quantum profuerit atque prosit legum severitas, non solum ecclesiasticae lenitati, verum totius Christianitatis optandae paci et colendae tranquillitati. Sapientia namque, videlicet Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt ; et Apostolus: Lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum . Unde Ambrosius: « Mandatum legem intelligi evangelicus sermo testatur. Ait enim: Si vis ad vitam venire, serva mandata . Et item Apostolus: Lex propter transgressiones posita est . Et: Lex non est posita justis, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur . « Et item: Nam qui principantur non sunt timori bonis operibus, sed malis . Unde Ambrosius: « Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur. Dei habentes imaginem, ut sub uno sint caeteri. » Et item Apostolus: Vis autem non timere potestatem? Bonum facito, et habetis laudem ex illa . Hinc idem doctor: « Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens invenitur. Dei enim minister est tibi in bono. Manifestum est ideo rectores datos ne malum fiat. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat: hoc est, ideo comminatur, ut, si fuerit contemptus, vindicet. Dei enim minister est, vindex in ira in eum qui male agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult, huic saeculo rectores ordinavit, terrore interposito hominibus, velut pedagogi sint, erudientes illos quid servent, ne in poenam incidant futuri judicii. Ideoque subditi estote, non solum propter iram, id est ultionem praesentem, sed etiam propter conscientiam. Recte dicit subjectos debere esse, non solum propter iram, id est ultionem praesentem, parit enim vindictam, sed propter futurum judicium, quia si hic evaserint, illic eos poena exspectat, ubi, accusante ipsa conscientia, punientur. » Et sanctus Cyprianus in nono abusionis gradu dicit: « Quia regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. » Et item ibi inter caetera: « Debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes non sinere vivere, filios suos non sinere impie agere. » Et beatus Joannes Chrysostomus in homilia decima sexta Matthaei evangelistae: « Auditis, inquit Dominus, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente . Non enim ut nobis vicissim effoderemus oculos sanxit hanc legem, sed ut metu quo ab alio istud timemus pati, ipsi quoque tale quidpiam caveremus admittere, ut et qui ipso voluntatis bono nollent a crudelitate desinere, saltem metu cogerentur oculis parcere proximorum: si vero illud crudele dicitur, et homicidam et adulterum coerceri crudele dicatur. Sed insipientium omnino ista verba sunt, et extremo furore dementium. Ego enim adeo metuo dicere haec esse crudelia, ut his contraria etiam iniqua perdoceam, quod certe communis quoque ratio deprehendit. Tu enim dicis quia oculum pro oculo jussit auferri, idcirco crudelis; ego autem refero, quia nisi praecepisset istud, tunc vere apud plurimos talis fuisset, qualem tu eum falso esse conquereris. Denique sermone fingamus omnem legem esse dissolutam, nec quemquam pro hujuscemodi factis formidare supplicium, sed cunctis prorsus malignis licere uti moribus suis, et adulteris, et homicidis, et furibus, et perjuris, et parricidis, nonne sub hac licentia omnia pariter una confusio iniquitatis involveret? Nonne mille sceleribus et caedibus urbes, fora, domus, maria, totusque omnino mundus fuisset impletus? Nam si legibus certe dominantibus, et vigente comminatione atque terrore, vix tamen voluntates cohibentur malignae, si etiam hoc praesidium defuisset, quanam posset malitia ratione fraenari? aut quae non in vitam hominum pestis irrueret? Nec tamen solum istud crudele est, permittere scilicet malis agere quae velint: sed aliud quoque isto certe nihil minus, id est laesum et immerito afflictum negligere atque despicere? Dic enim mihi, si quis feros homines ac semper malignos in unum colligens, gladiis armaret, totamque circumire civitatem juberet, atque obvios sibi quosque confodere, quid tandem hoc esset immanius? At si alius eos quidem, qui ab illo armati essent, ligaret, violenterque constringeret, eos vero qui interimendi erant ab iniquis illis manibus liberaret, quid e regione isto inveniretur humanius? Haec igitur etiam ad legum transfer exempla. Quae enim oculum pro oculo effodere praecepit, timorem quasi carnificum peccatoribus immittens, illius similis invenitur, qui illos quos dixi cohibuit armatos. Qui vero nullam omnino poenam decrevit nocenti, sed armasse tibi iniquitatem videtur, eumque imitatum fuisse qui sceleratos illos gladios instruxit, hincque totius civitatis immisit exitium, videsne quemadmodum non solum nullius crudelitatis, verum etiam maximae pietatis sunt illa praecepta? » Et in epistolis beati Gregorii idem competenti ultione plectendis maleficis et iniquis saepenumero qui legere voluerit, invenire valebit. Unde, frater charissime, collige, quia contra haec agere aut exigere, non solum est pietatis jura confundere, verum et sacerdotali innocentiae ac puritati detractionis molestias importare, et derogationis blasphemias irrogare. Dicent enim maliloqui: Paulus dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte , iste iniquos coerceri non sinit. Unde et Dominus per Psalmistam tali sicut iste est sacerdoti: Quare, inquit, tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, currebas cum fure, et cum adulteris portionem tuam ponebas . Non enim foveret malos si bonum diligeret: sed diligens Dominum, et odiens vitium, quod suum ageret, et quod a Deo per conditores legum justa decernentes decretum est non oppugnaret. Et iniquae mulieres ac perversi homines inquient: Faciamus quod volumus, et adeamus ecclesiam vel episcopum, et erimus impuniti. Hinc namque vituperabitur ministerium nostrum, et erimus contemptibiles, ut videlicet legalem justitiam injustis a Domino positam contemnentes, quia unaquaeque lex justa crimen non habet, ne sit injusta, et tamen criminosum punit, ut vere sit justa. Et e regione quidam jactabunt, Scriptura dicit: Ne sis multum justus. Beati quoque misericordes . Et: Judicium illi sine misericordia, qui non facit misericordiam ; et: Superexaltet judicium misericordia ; et Dominus adulterae: Nec ego te condemnabo: vade, et amplius noli peccare . Et tu sacerdos, cui misericordiam nisi misero debes impendere, et illi claudis non miserendo misericordiae viscera, qui in eum liber esca punitione? Quam utriusque partis derogationem erga sacris mysteriis servientes provide atque discrete cavens beatus Gregorius ad Leontium exconsulem scribit: « Debet, inquiens, gloria vestra meminisse quia nunquam meas epistolas pro commendatione alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram faciente justitia praestaretis, quia turpe est defendere quod prius non constiterit justum esse. Ego quidem homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono. » Et ad Romanum defensorem : « Patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus hi qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus: sed quantum decet Ecclesiam, admonendo et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis. » Sed et de his qui ad septa ecclesiae, et etiam ad ipsa sacraria confugerint sanctuarii, ad Joannem episcopum Caralitanae civitatis scribit: « Si, inquiens, de quibus est quaestio, ad ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramento ab his quorum interest, de servanda lege et justitia promittant, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. » Haec, domini et fratres, rogatus, vobis audientibus, a suprascripto venerabili consacerdote nostro, sapientiae vestrae deposui: quae si illi ad interrogationem suam non videntur sufficere, plura hinc poterit in sanctorum paginis legere, et a nostra mediocritate in solutionibus quaestionum, de quibus ab aliis interrogatus sum, vicesimae secundae, et vicesimae octavae latius invenire. Quoniam quidem supra chirographi regum nostrorum memoriam feci, quae de his ibidem constituta sunt hic subnectere procuravi : « Et quia per vagos et tyrannica consuetudine irreverentes homines pax et quies regni perturbari solet, volumus ut ad quemcunque nostrum talis venerit, ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere non possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur: et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur, vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat: interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum episcopus, ad cujus curam pertinebit, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat, sed a nobis, vel per ministros reipublicae constringatur, et ut simul cum diabolica praeda, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de quocunque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragere compellatur. »
( De Incarn. Domini ) (Prov. XXX) (Ezech. III) (Gen. II; Matth. XIX) (Matth. XIX) (I Cor. VII) (ibid.) (caput enim mulieris vir) (Deut. XXIII) (ita tamen ut non conculces simpliciorem fratrem tuum, ne incidas in ruinam et laqueum, vanam scilicet gloriam diaboli) (epist. 10, sub initium) (epist. 4, sub initium) (Prov. VIII) (Rom. VII, 12) (Matth. XIX) (Gal. III, 19) (I Tim. I, 9) (Rom. XIII, 3) (ibid.) (Matth. V) (Rom. I, 32) (Psal. XLIX, 16-18) (Eccli. VII; Matth. V) (Jac. II, 13) (ibid.) (Joan. VIII, 11) (lib. VII, epist. 24, indict. 2) (Capitul. Caroli Calvi, tit. 8, c. 4)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
25
EPISTOLA XXV. AD HILDEGARIUM EPISCOPUM MELDENSEM. De judicio aquae frigidae. (Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri ac venerabili episcopo HILDEGARIO salutem.
Dum confabularemur, et inter nos de quibusdam quaereremus, sermo habitus est de judicio aquae frigidae, de quo Rabanum venerabilem archiepiscopum Moguntinae civitatis quaedam scripsisse dixisti, ex cujus scriptis quid mihi videretur sciscitari curasti. Unde inter alia et me scripsisse ad interrogationem fratrum ac coepiscoporum nostrorum de regno quondam junioris Lotharii tibi respondi, quae ex scriptis nostris excipi et tibi transmitti magnopere postulasti. Et quia scriptum est: Omni petenti te da, et volenti mutuari a te ne avertaris , quae petisti de responsionibus exiguitatis nostrae ad interrogationes praedictorum fratrum nostrorum excerpta tuae dilectioni transmitto, quaeque utrum probabilia, aut per auctoritatem et rationem improbanda sint, catholici lectoris judicio derelinquo. Loquens Dominus de judicio quod in secundo adventu suo est futurum per ignem, commemoravit illud quod primum per aquam factum est: Sicut, inquiens, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filiis hominis . Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, similiter, inquit, sicut factum est in diebus Lot . Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat in arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. In ignita autem aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum in adventu Filii hominis, Petro attestante, qui, dicit: Quod coeli erant prius et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei verbo, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo, repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum ; aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, juxta praefatam beati Petri sententiam et ignis judicii perveniet. Sed quia scriptum est: Coelum et terra transibunt ; et iterum: Terra vero in aeternum stat , sciendum est quia coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi , et erunt, inquit, coelum novum et terra nova; quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovabuntur. Transient et permanebunt, quoniam ab ea specie quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servabuntur. Unde scriptum est: Mutabis ea, et mutabuntur . Quapropter fieri aquam ignitam, ad haec duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illaesi, et reprobi puniuntur addicti, Ecclesiae, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas, quae etiam inde sanxit ut aquae baptismatis halitu sacerdotali sanctus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas. Ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur, per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio, et finis esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Quia in eodem baptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrhato fonte miserat, et dulcoratus est , praedicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce, tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est, sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis, et aqua lavacri: ubi exsufflatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur, et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate naturae secernitur, quae ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto renata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, et ab omni figmento mendacii totiusque malitiae innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga et aquae in sanguinem versae, et iterum sanguis in aquas, et petra quae dedit aquam , et sub Eliseo sal vel lignum aquae immissum , indubitanti fide, quae est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. A qua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitae puniti. Et in libro Numeri aqua frigida, in quam Dominus imprecationes jussit elui, hausta a muliere adultera computrescendum femur ipsius legitur . Et Joannes Apostolus de olei ferventis dolio evasit illaesus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat quoniam venientem ad futurum judicium terribilem Judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida , ut tempestas examinet quos ignis exuret. Et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii vigilanter adjiciunt. Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti. Quia de igne Sodomitico Lot justus evasit inustus. Et futurus ignis, qui praeibit terribilem Judicem, sanctis erit innocuus, et scelestos aduret: ut olim Babylonica fornax, quae pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quidquam molestiae intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldaeis ministros regis qui eam succendebant . Sed in aquae frigidae judicio quibusdam non constare videtur quod innoxii submerguntur, et aquam culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint. Et Aegyptii insequentes Hebraeos per mare Rubrum, respiciente Domino in vigilia matutina per columnam ignis et nubis, submersi sint quasi plumbum in aquis vehementibus, et ne unus quidem superfuit ex eis . Et filii Israel super littus stantes viderunt Aegyptios mortuos. Et infideles ac peccatores terra sustinere non potuit, quando aperta est et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron . Et Petrum fide fidentem aquae instabilitas se calcantem sustinuit, in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavit ; et ipsius Epistolae sententiam de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici, dicunt quia non aliis, sed ipsis aquis haeretici et mali Christiani ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi quique ad coelestia regna sublevantur. Sed sciendum nobis est, ut beatus dicit Gregorius , « quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis: nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et cum Paulus apostolus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium , profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. » Sed haec ipsa Redemptoris nostri opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Et idcirco Dominus quaedam de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quaerere in his etiam quae per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum signis experimentum humanae postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctae Trinitatis, quae per incarnationem Jesu Christi aedificata, et omnes de quibus dixit Dominus: Finis venit universae carnis coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra , superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii, sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii ; et post paululum: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus ; et item: Et multiplicatae sunt aquae, et levaverunt arcam in sublime a terra ; et post pauca: Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca ; et item post pauca: Et clausi sunt fontes abussi, et cataractae coeli . Et nubes una, tenebrosa facta est Aegyptiis, et luminosa Hebraeis, ut iterum scriptum est: Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis priora dimittens, post tergum stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel. Et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent . Et una eademque virga extenta super aquas, quae erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, filios Israel transduxit, sicut scriptum est, per aquam nimiam , et involvit Aegyptios in mediis fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis, quos viderunt Israelitae mortuos super littus maris , quos respexerat Dominus in vigilia matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et expandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut luceret eis per noctem , videlicet Christum, qui est columna lucis, tenebras infidelitatis depellens, et lucem veritatis ac gratiae spiritalis affectibus humanis infundens, et per columnam nubis, qui est Spiritus sanctus. In quo baptismate typus baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur. Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini Dei sui, et descendit de coelo ignis ; invocavit et Eliseus nomen Domini, et de aqua ferrum securis levatum est ad manubrium ligneum et supernatavit aquis . Gravior enim est ferri species quam aquarum liquor. Advertimus igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his omnibus beati Ambrosii sufficiat explanatio, ut colligi possit assimilatio cur in frigidae aquae judicio unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in libro de Sacramentis sive mysteriis : « Verumtamen, ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma. De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Filius Dei, quia Pharisaei, qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt . Ergo baptismum consilium Dei est. » Et post paululum: « Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis . Impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat. Ideo fons quasi sepultura est. » Caeterum, ut dicit Apostolus, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus . Et sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, margaritum est sermo divinus quod ex omni parte forari potest; et qui ad instructionem fidelium Scripturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa exposuerit quam ea intellexerint per quos fuere prolata, non est fabricator mendacii, salvo majorum intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse suspicor. Sanctus Apostolus docet Rubrum mare, quod sub duce Moyse patres nostri transierunt, baptismum Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Aegyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peccati servitute et mortis dominatione, in libertatem gloriae filiorum Dei, et in regnum aeternae vitae, praefiguravit, sicut et petra per desertum consequens populum, qui nos in eremo istius saeculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte . « Quid est, inquit Joannes Chrysostomus , in morte ipsius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit: Complantati morti, sed similitudini mortis . Ipse namque carne et mortuus et sepultus, nos autem peccato in utroque. » Quibus dictis colligi posse videtur, ut consepultus Christo per baptismum in morte, et liberatus per idem baptismum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus. Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur , complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, velit nolit, quia saepe bona invitis praestantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati: aut innoxius Dei judicio demonstratus, inter peccati reos non tenetur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans, nihil in se mortuum retinet; quod, ut scriptum est, mortuos Aegyptios ejecit super littus . Ergo Aegyptius mortuus, id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quae Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malae conscientiae confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus similitudini mortis verissimae veritatis, liberatus ab eadem veritate. Colligatur autem fune qui examinandus in aquam dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur . Qui ob duas causas colligari videtur: scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro Domino vocante legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus . Et hoc examinandus judicio colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colligatus judicio examinatur. Et item in sacra historia legimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Eliseus pallium Eliae quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque, invocato Deo Eliae, divisit ac transiit . Recte enim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis exprimitur, quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius , in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus ; quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Eliae involuto aqua percutitur et dividitur, et per eam transitus praeparatur, quando tales, ut praemisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur et in aquam dimittuntur: et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et noxios esse demonstrat; et transitus praeparatur, cum aut quidam a reputatis criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur, a dimittentibus, secundum quemdam modum formae baptismatis, Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiae nostrae illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, quando aut ore patroni, qui alieno, id est originali peccato perditus, aliena fide salvatur: aut adultus peccata sive contracta, sive admissa confitetur, abrenuntians diabolo, et omnibus operibus ac pompis ejus, et ad interrogationem sacerdotis, ut in quo jam non est immunditia ejus per negationem abscondita, sed per confessionem publicata, illum recipiat aqua, et consepeliatur Christo, et demergantur peccata ejus, juxta Scripturam in profundum maris, ad instar Aegyptios in mare Rubrum, de fidei suae confessione respondet, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis dicit : « Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est consepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum et in crucem ejus? Dixisti: Credo, et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum? Dixisti: Credo, tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio. Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te . Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba dicentis: « Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui ante negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Christum amaret, tum ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te. Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur rivus judicii, quo princeps mundi, mendax, et pater ejus foras ejicitur, et baptismum consilium Dei est, consilium divini viri ad ignota investiganda invenerunt judicium aquae frigidae. In quo aquae frigidae judicio, ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem suo mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini majestatis intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae naturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam non recognocit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus, id est princeps hujus mundi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus, per peccatum reoccupatus, sicut scriptum est , quia cum exierit ab homine revertitur ad eum a bonis operibus vacantem, imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem non naturalem, sicut ex aqua et Spiritu renatus est, purgatum, non carnis depositione sordium, sed interrogatione et confessione conscientiae bonae in Deum, verum potius talem de quo in Levitico scriptum est sentit: Omnis, inquit, homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino . Non dicit: In quo fuit immunditia. Immunditia quippe ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem; et idcirco de stirpe sacerdotali: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium ; et in Apocalypsi: Fecisti nos regnum Deo et sacerdotes , ad ea quae consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis invocatione Dei sanctitatis immergi, ut innoxius pereat, sed pereundus monstrabitur. Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi . Ac si patenter dicat: Reputatum de crimine, atque negantem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio expurgate, ne in medio vestri manens anathema, dicatur vobis: Anathema in medio tui, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis . Et item dicit Apostolus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum . Unde Augustinus : « Nolite communicare, hoc est, nolite consentire. Et quia parum erat non consentire si sequeretur negligentia disciplinae, magis, inquit, et redarguite. Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas. » Igitur arguendus est peccator, et si negaverit et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et poeniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur et lavetur aqua salutari perfusa lacrymis, et dimergatur ut Aegyptii, et qui corrupti erant carnali corruptione coram Domino, sicut plumbum in aquis vehementibus, et secundum prophetam: Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris , quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem sicut ferrum Elisei premebatur aqua , usquedum ad confessionem divini nominis ad lignum rediit: ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium, quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, pridem quippe mortui negatione peccati. Legat devotus librum Dialogorum beati Gregorii , et inveniet sanctimoniales non correctas, et pro incorrectione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exisse, post reconciliationem autem, se in suis sepulcris continuisse, et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse, quia Benedicti gratiam non habebat, et vas vitreum signo crucis per Benedictum edito disruptum: et iterum vas vitreum in ingens praecipitium, saxorum molibus aspersum, ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum, et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse: ferrum autem de profundo laci, Elisei more, per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis continetur , sacer ignis absconsus, post multa annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium cum superfuso jure, cujus abundantia solet ignis exstingui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram consumptum est ; et in unius ejusdemque elementi mysterio et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto, in aqua sacri baptismatis. Haec diligens lector legat, et non mirabitur in judicio aquae frigidae innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi: sicut et in aqua calida coquuntur noxii, innoxii vero reservantur incocti. Quia et Christus, coelestis medicina Patris, verus humanae medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteri Ecclesia, quae vocatur usitatius Synagoga, de unius ejusdemque seditionis hominibus, quosdam terra absorptos operuit, quosdam vero super terram edax flamma consumpsit . Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphaea ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsius elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, cera liquatur. Haec dicta sint, quia elementum instabile in mergendo, pro fide credentium, quosdam recipit, quosdam autem non recipit: sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti. Nec praetereundum quia legimus in capitulis Augustorum fuisse vetitum frigidae aquae judicium: sed non in illis synodalibus, quae de certis accepimus synodis. Quod, ut quidam insulse dicunt, propterea fuerat vetitum, quoniam quasi rebaptizatur, qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis adnotat praeconia. Et sacri canones rebaptizationes omnibus ut vitandae sunt prohibent: nemo tamen est pene fidelium, qui se sine crucis signo, vel invocatione divini nominis aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo: Omnia agendum in nomine Domini ; et non se illo baptizari putat baptismate quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta divina, manna sunt, quod sicut scriptum est: Habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavi tatem , quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et haec pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem multorum est, et crux ejus, pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et praedicatio ipsius aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam; et baptismatis sacramentum, quod verbis solemnibus consecratur, ut catholici doctores produnt, infidelibus est ludificatio, fidelibus autem redemptio. Si autem extra Domini institutionem et apostolicam fit traditionem, lavacrum est corporalium sordium, non ablutio peccatorum. Veluti et sanctus Augustinus de consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi in libro contra Faustum dicit : « Panis et calix non qualibet sed certa consecratione mistus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis. Et ipsa sacramenta altaris devote ad se accedentibus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol qui ceram liquat, lutum stringit, sanis oculis lumen est, et lippientibus tenebrae; utque venenum mors est homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmiter et rite credentibus ostensio veritatis, haesitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur. Quoniam sicut Paulus dicit: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium , profecto liquet quia, exponente beato Gregorio , fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sic in hoc divino judicio his, de quibus antea dubitabamus, divina ostensione monstratis, quae corporalibus oculis videre non possumus, oculis fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus. Sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit, et aliud credidit: a mortali quippe homine Divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus . Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum quem videre non poterat exclamavit. Ita et veritatem rei de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre nequibamus, divinae ostensioni credentes, veritatem, quae Deus est, exclamando laudare debemus, cum impleri viderimus quod dicit Apostolus: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium . Venit quidem nunc Dominus ad illuminationem nostrarum tenebrarum, ut cognoscamus veritatem per manifestationem ipsius judicii, qui venturus est ad manifestanda consilia cordium in futuro judicio. Haec autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis praevaluerint, sive praevaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet hoc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apostolicae sedis non discrepet. Sed quae sentimus humiliter proferentes, parati sumus, si quis convenientius nobis ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere, et libentissime non modo consentire, quin etiam discere.
(Matth. V, 42) (Matth. XXIV, 37) (Luc. XVII, 28) (II Petr. III, 5) (Matth. XXIV, 35) (Eccle. I, 4) (I Cor. VII, 31) (Psal. CI, 27) (Exod. XV, 25) (Exod. VII, 20; XVII, 6) (IV Reg. I, 21) (Num. V, 27) (Psal. XLIX, 3) (Dan. III, 48, 50) (Exod. XIV, 24) (Num. XVI, 32) (Matth. XIV, 29) (I Petr. III, 20) (hom. 26 in Evang.) (Hebr. XI, 1) (Gen. VI, 13) (Gen. VII, 7) (ibid., 11) (ibid., 17) (ibid., 21, 23) (Gen. VIII, 2) (Exod. XIV, 19) (Sap. X, 18) (Exod. XIV, 28) (Psal. CIV, 39) (IV Reg. I, 10) (IV Reg. VI, 7) (lib. II, cap. 6) (Luc. VII, 3) (Gen. III, 19) (II Tim. III, 16) (I Cor. X) (Rom. VI, 3) (homil. 10 in Epist. ad Rom.) (Rom. VI, 5) (Ezech. XVIII, 4) (Exod. XIV, 31) (Prov. V, 22) (Joan. VI, 39) (IV Reg. II) (Mor. lib. XXXIII, c. 6) (Job XL, 18) (lib. II, c. 7) (Joan. XXI, 15) (Matth. XII, 45) (Levit. XXII, 3) (I Petr. II, 9) (Apoc. V, 10) (I Cor. V, 7) (Josue VII, 13) (Ephes. V, 11) (de verbis Domini serm. 18) (Mich. VII, 19) (IV Reg. VI, 7) (lib. II, cap. 23, 24, 3, 28, 7, 6) (II Mac. I, 20) (Jud. VI, 19) (Num. XVI, 30 et 35) (addit. IV, cap. 80) (I Cor. X, 31) (Sap. XVI, 2) (lib. XX, cap. 13) (Hebr. XI, 1) (hom. 26) (Joan. XX, 28) (I Cor. IV, 5)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
26
EPISTOLA XXVI. AD HILDEBOLDUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Illum, infirmitate detentum, juxta petitionem litterarum confessionis ejus, absentem reconciliando absolvit. (Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.)
HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, charissimo filio et venerabili fratri nostro HILDEBOLDO mentis et corporis salutem tribui a Deo deposco.
Quando confratres et coepiscopi nostri, Hodo et Rainelmus, Willebertus quoque, et Adalbernus atque Geroldus, et noviter ordinatus Hadebertus, mecum Rhemi fuerunt, humilis ac sincerae mentis tuae confessionem relegi, et pro tua animae et corporis salute per omnem nostram parochiam Domini misericordiam implorari poposci. Et quoniam fratrem nostrum Hodonem ad te iturum cognoveram, non putavi necesse fore ut tibi litteras mitterem, quia ipse et unanimitate nostra, et ministerio episcopali, ea quae agenda sunt erga infirmum fratrem per se agere poterat. Sed quoniam presbyterum tuum ad me mittens eumdem breviculum confessionis tuae mihi remisisti, petens ut absolutorias litteras tibi transmittam, quam devotionem tuam gratanter suscepi: scio enim quia non in me bona merita quae nulla sunt, sed virtutem ministerii immerito mihi commissi attendis. Et ideo per verba sancti Leonis exsecutionem ministerii indignitatis meae, et fidem tuam, ad pontificem confessionis nostrae Jesum mitto. Ait enim idem sanctus Leo, quia aliter in Ecclesia Dei, quae corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus non Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet sit in Patris dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis ; cujus misericordiae nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris salvus eris; et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris; et item: Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio ; et sanctus dicit Ambrosius: Beatus qui vel sub ictu mortis avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata , quia scriptum est: Desine a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi . Quicunque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora conversus, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi aversus ingenio. Quapropter sicut principali sententia constat, quia in multis offendimus omnes, unde ingemiscimus; ita principali sententia consolamur, quia si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, quin Jesus Christus, conditor et redemptor ac salvator noster, quem habemus advocatum justum apud Patrem, et est propitiatio pro peccatis nostris, et interpellat pro nobis, fideliter confitentibus nobis dimittit nobis peccata nostra, et emundat nos ab omni iniquitate. Quibus animati divinis sententiis, frater et consacerdos noster Hildebolde, confitenti tibi peccata tua, per ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem, quam Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis et apostolis suis, dicens: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis ; et per eosdem apostolos suos ipsorum successoribus, quorum vices licet indigni tenemus, etsi non merito, tamen nomine atque officii susceptione, eamdem potestatem donavit, et in se credenti fideliter dixit: Fiat tibi secundum fidem tuam , gratia et omnipotentia sua, virtute sancti Spiritus, qui est remissio omnium peccatorum, dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, conservet in omni bono, et perducat te ad vitam aeternam, et ad sanctorum sacerdotum consortium, Amen. Et quia, dulcissime frater, tali infirmitate, sicut ipse nosti, detentus corpore ad te ire non possum, spiritu et devotione ad te vado, et quod ipse corporaliter erga te gererem spiritu ago, et per comministros ac compresbyteros nostros in te agi corporaliter posco: mittens manu mea, secutus majorum exempla, in manu istius presbyteri oleum sanctificatum, ut etiam obsequio meo per ejus mentionem, Spiritus sancti gratia, qui est remissio omnium peccatorum, indulgentiam percipias omnium delictorum, et consortium sanctorum episcoporum. Velut ex superfluo denique, quoniam haec te egisse non dubito, bonam devotionem tuam commoneo, ut praeter istam generalem confessionem, quaeque ab ineunte aetate, usque ad hanc in qua nunc degis, te commisisse cognoscis, specialiter ac singillatim Deo et sacerdoti satage confiteri; et dum unumquodque erroris tui inquinamentum singillatim confiteris et defles, simul te de omnibus actorum lacrymis mundes. Unde dicitur per Prophetam: Divisiones aquarum deduxit oculos meus . Divisam quippe ex oculis aquam deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas confitendo exhibemus. Quae singillatim de singulis semel sacerdoti sufficit confessio facta, si post hanc confessionem, et per sacerdotale consilium emendationem, non fuerint iterata peccata. Quotidie tamen de singulis singillatim cum gemitu vel lacrymis in oratione Deo est facienda confessio, ut ita confitens Domino cum Psalmista dicere possit: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper . Si autem quiddam subreptum fuerit de his quae per dignos poenitentiae fructus deleta sunt, recurrendum est ad divinum per beatum Joannem consilium: Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac . Sed sciendum est quia tunc bona opera nos a culpis mundant et liberant, cum perpetrata mala plangimus et abdicamus. Nam qui semper peccare vult, et quasi semper bona agere, scire debet quia commista pravis actibus opera bona animam non redimunt, quam a vitiis non compescunt. Cor, inquit, contritum et humiliatum Deus non despicit . Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit: quisquis vero peccata sua jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed conterere cor recusat. Quotidiana autem leviaque peccata, secundum Jacobi Apostoli hortamentum, alterutrum coaequalibus quotidie confitenda sunt. Quae quotidiana eorum oratione cum quotidianis piis actibus credenda sunt mundari, si cum benignitate mentis in oratione Dominica veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Frater charissime, de quotidiana communione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi noli te securare ut quotidie te illa non munias: quatenus per hanc communionem sacramentorum ejus unum effectus cum eo, in quo princeps mundi veniens nihil suum invenit, et fidelis in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo , ab omni hoste munitus, securus ad conditoris et redemptoris ac salvatoris tui praesentiam venias.
(Rom. VIII, 34) (Psal. CXXIX, 7) (Psal. XXXI, 1) (Psal. XXXVI, 27) (Joan. XX, 22, 23) (Matth. VIII, 13; IX, 22) (Psal. CXVIII, 136) (Psal. L, 3) (Apoc. II, 5) (Psal. L, 19) (cap. V, 16) (Luc. XI, 4) (Joan. VI, 57)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
27
EPISTOLA XXVII. AD ADRIANUM PAPAM. Respondet ad ea quae pontifex de regno Lotharii et de Hincmari nepotis causa mandarat. (Apud eumdem, ex editione Parisiensi.)
Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri ADRIANO, primariae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Excellentiae vestrae auctoritas nuper XIV Kalend. Novembris, indict. IV, mihi per legatos suos multis et magnis increpationibus repletam, sicut sibi placuit, misit epistolam. De quibus, ut viri flagellis eruditi verbis utar, quantum ad humanum spectat judicium: Non viro qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in judicio possit audiri: nec est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus ; et: Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me . Propterea non ex aequo ad omnia, sed ad quaedam de his quae scripsistis, de quibus tacere non audeo, brevi et humili sermone mihi est respondendum. Quia scripsistis me reminisci debere, si unquam epistolis non rescriptum sit, et convenientibus responsis de negotiis de quibus agebatur apostolicae sedi remissum, sicut me pro vestro contemptu fecisse penitus constat, quando nuper per viros missos in Galliarum partes epistolas tam mihi quam aliis destinastis, et nullum inde responsum recepistis. Humiliter suggero, quia nunquam per contemptum a sedis apostolicae praeceptionibus deviavi, et in vestra epistola per commemoratos missos vestros, Paulum scilicet et Leonem venerabiles episcopos, pusillitati meae directa scripsistis quid inde agerem, sed non scripsistis ut inde vobis rescriberem. Verumtamen eisdem missis vestris verbis respondi, pro viribus me jussionem vestram exsecuturum. Egi autem exinde quantum valui, et quantum mihi agendum esse videre potui, et quod me agere non posse vidi, ad potestatis vestrae auctoritatem tractatione mea referre curavi, sicut et vobis innotescendum cujus rei exitum et effectus certitudinem scivi, quando praefatas increpatorias litteras mihi misistis, parabam scilicet, quomodo ipsa die, quando epistolas vestrae auctoritatis mihi Paulus et Leo venerabiles episcopi dederunt regi et episcopis, et regnorum primoribus, qui tam de regno quod antea domnus Carolus habuit, quam et de regno quod olim rex Lotharius habuit adfuerunt, relegi, et eis ut ita servarent denuntiare curavi. His autem quidem episcopis regni quod antea domnus Carolus habuit, detulerunt epistolam, ad eos generaliter directam transmisi. Indeque episcopis tam ex regno suo quondam Lotharii, qui in Attiniaco jussu ipsius domni Caroli regis convenerunt, eamdem epistolam relegi, et praefato domno regi Carolo, sed et episcopis regni ipsius, et episcopis regni dudum Lotharii, et episcopis regni Ludovici, sed et ipsi Ludovico regi Germaniae hanc schedulam quae subsequitur, post juramenta inter reges sine me facta, dedi. In qua sic auctoritatis vestrae praeceptionem indixi, ut periculis imminentibus commemoratis, quomodo eis obviare, et illa omnia penitus et insimul commovere non poteram, relatione ad auctoritatem vestram, et si non resistentibus, vel mihi consulerem. Ipsa autem schedula, et regibus, et episcopis, ac regnorum primoribus a me recitata et data, ita se habet: « Domnus apostolicus Adrianus, sicut multis est cognitum, et litteris suis, quas prae manibus habeo, exiguitati meae dignatus est intimare, regibus et praesulibus ac regnorum primoribus in his Galliarum partium regionibus, et inter caetera auctoritate ministerii sui mandavit, ut regnum quondam ac regis Lotharii, quod domno imperatori Ludovico spirituali filio ejus haereditario jure debetur, et quod ad eum post mortem ipsius Lotharii rediet, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. Quod si quis praesumpserit, non solum per suae auctoritatis ministerium infirmabitur, verum etiam vinclis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locabitur; et si quis nostrum de episcopis tam nefariae temeritatis auctorem vel tacendo fugerit, vel non resistendo consenserit, non jam pastoris, sed mercenarii nomine se noverit censendum, et quia jam non pertinebit ad eum de ovibus, non pertinebit consequenter de pastoralibus dignitatibus. Quae autem in epistolis ad episcopos et regnorum primores regni quondam Lotharii directis contineantur, melius ipsi scitis, qui eas legistis. Audivi etiam quod similes epistolae, sicut domno nostro Carolo, et episcopis ac primoribus regni ipsius directae sunt, domno nihilominus Ludovico regi glorioso, et episcopis ac regni ejus primoribus missae sunt, quod vos qui de regno ejus estis certius scitis. Mihi quoque exiguo Rhemorum episcopo auctoritate sua domnus apostolicus specialiter commendavit, ut vice sua tam reges, quam caeteros Dei ac mundi ministros admonendo, suadendo, ac prohibendo a cupiditatis vel avaritiae vitio, et ut aliena non suscipiant, atque regnum quondam Lotharii et homines in eo degentes non invadant, comprimant et compescant. Sed et per multos et a multis audio, divulgatum inter principes nostros, dominos scilicet ac reges gloriosos, mutuis sacramentis firmatum, ut inter eos qui se dicunt ipsius regni haeredes esse aequa divisio ipsius regni fiat: quae firmitas si facta non fuisset, ut multi affirmant, jam seditio inter populos illis subjectos exorta fuisset. Et si ipsa firmitas exsecuta non fuerit, praelia et seditiones, sicut jam fuerint post obitum domni Ludovici imperatoris, inter eos exsurgent, et maxima strages populi ac perditio animarum inde proveniet, quod postea emendari non poterit. Quapropter inter tanta et talia pericula, scilicet domni apostolici praeceptum negligere, et pactum juramentis in nomine Domini et sanctorum ejus inter reges nostros firmatum dissolvendum judicare, et seditiones populorum ac praelia parvipendere, et ut ecclesiarum rectores ac viri nobiles, de multis partibus a paganis impetiti, et sine rege ac principe, nisi quem ipsi post mortem Lotharii pro sua quisque convenientia elegerint, sicut fatentur, existentes, non debeant vel sicut habent necessitatem non habeant libertatem rectorem eligere, qui sanctam Ecclesiam, et eos atque Christianitatem in illo regno consistentem defendat et gubernet, dicere anxians sine generali unanimitate episcoporum regni domni Caroli, quibus domnus apostolicus de causa regni Lotharii suam misit epistolam, quam eis, sicut mihi est praeceptum, direxi, de his quae praemisi, quantum ex me est, nulli definitioni audeo consentire, reservato per omnia privilegio sententiae domni papae, cujus auctoritas, si aliquid de actis corrigendum fuerit, admonitione paterna corriget, et quae stabilienda sunt poterit roborare. » De hoc vero quod mihi scripsistis dicentes: « Quis melius te novit, quod filii quondam Ludovici imperatoris, in unum convenientes, regnum inter se diviserunt, jureque jurando sibi invicem promiserunt, ut nullus eorum regnum alterius fratris sibi usurparet, aut omnino pervaderet, et tunc Carolus rex, juramentis contemptis, illud regnum quod Lothario imperatore defuncto domino serenissimo imperatori filio ejus debetur invasit, et fidem debitam violavit? » Reverentiae vestrae debita humilitate respondebo, quoniam etsi ita esse ut scribitis scirem, cum ipse rex Carolus ita esse non confiteatur, nec vel legali vel regulari judicio inde convictus appareat, et multis attestantibus fateatur hanc regni partem sibi a patre Ludovico Augusto, consensu tam episcoporum quam caeterorum procerum totius imperii traditam, et a fratre Lothario sacramento publice confirmatam, sequendum tamen mihi arbitrarer quod praemisso judicio dicit Africanum concilium : « Ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non potest. » Unde sanctus Augustinus, qui eidem concilio interfuisse legitur, a sede apostolica, beato Coelestino docente, pro vita sua atque meritis ac magna scientia inter magistros optimus habitus, in libro de Poenitentia dicit : « Plerique boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliena peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt indicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret, ait: Scripsi vobis in Epistola, non commisceri fornicariis, et reliqua ; et aliquando post: Si quis frater nominetur aut fornicator, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumite. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his quae sunt inter vos judicatis? de his autem qui foris sunt Dominus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis . Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Et item: Si quis frater nominatur fornicator, aut raptor, et reliqua. Eam, inquit, nominationem intelligi Apostolus voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quemquam crimen nominatur. Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis. vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei, secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum, atque convictum. » Sunt enim leges, et canones, ac decreta sedis apostolicae ex eisdem canonibus promulgata, quae manifestant qualiter et a quibus, vel ubi quis debeat accusari vel judicari; de quibas sanctus Augustinus in libro de vera Religione dicit: « In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. » Et sanctus Gelasius in decretis suis ad Orientales episcopos: « Ideo, inquit, vocatur ad judicium certa quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut vincatur objectis. » Et iterum : « Nathan propheta palam publiceque in facie regis David et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commissum non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. » Et sanctus Bonifacius longe ante decrevit: « Et accusatus praesens, si confidit, ad objecta respondeat. » Non insurgendum ergo mihi est visum ad judicandum illum qui non confessus, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatus est atque convictus: nec utrumque fui ausus assumere, ut ejus ipse forem et accusator et judex. De eo quod sanctitas vestra exiguitati meae scripsit, quia silui, et contra tale facinus saltem leviter non insurrexi, non solum consors, sed etiam, quod est deterius, hujus tyrannidis auctor ipse videor, cum venia et pace vestrae sublimitatis dico, quia ille qui forte hac opinione, sed non cognitione, ad injuriam et increpationem meam vobis suggessit, scire debuerat vestrae auctoritatis gravitatem sufficienter recolere quod scriptum est: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam . Et ut beatus dicit Gregorius : « Cum omnia nuda et aperta sint oculis Domini, tamen mala Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam . Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? » Nam ut vestrae dignationi veraciter fatear, nec auctor, nec consors, nec consensor ullius tyrannidis unquam, vel usque ab ipsis cunabulis hactenus exstiti. Haec qui vobis talia nuntiavit, adjuvante Domino, de me probare non valebit. Et quia non silui, et in annuntiando vel exsequendo ea quae mihi a vestra auctoritate praecepta sunt, pro scire et posse meo, deses vel segnis non exstiti, sicut et ante scriptis ostendi, et coram missis vestris viva voce monstravi. De hoc quod dicitis, quia honore et dignitate caeteris Caroli regis regni episcopis sum sublimior, suggero quia scientia et meritis inferiorem, et non dignitate ac honore loci priorem caeteris metropolitanis me esse cognosco. Quia sicut Innocentius et Bonifacius, ac caeteri sacrae sedis Romanae pontifices in decretis suis ex sacris canonibus promulgatis dicunt, unaquaeque provincia suo metropolitano debet esse contenta. De hoc quod scripsistis, ut si ipse rex Carolus in obstinationis suae perfidia post meam conventionem persistere maluerit, quam juxta vestra monita resipiscere, ab illius me communione atque consortio sequestrem, et secundum apostolum: Ne ave ei dicam , si vestrae communionis volo esse particeps, praesentiam ejus modis omnibus devitem, cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et saecularis ordinis viri, qui diversis de regnis Rhemis civitatem plurimi convenerint, quos mandatum vestrum ibidem mihi delatum, quia non debuit, latere non potuit, exiguitati meae, qui quantum scivi et potui semper apostolicae sedis privilegium extuli, improperando dixerunt et dicunt: Nunquam hujusmodi praeceptionem ab illa sede ulli decessorum meorum missam fuisse, cum inter reges sacramentis etiam confedoeratos, sed inter patrem et filios, ac inter fratres praelia et seditiones eorum temporibus fuisse noscantur. Et aliis peccatis meis reputo, me hac intentionis vestrae comminatione singulariter ab auctoritate vestra impetitum, cum caeteros episcopos regni sui, confratres scilicet et consacerdotes meos, tantum monueritis, increpueritis, redargueritis et instruxeritis, non tamen sicut me illos de participatione communionis vestrae intentando comminari voluistis, nec etiam eos qui, ut quidam dicunt, regem nostrum in regnum quondam Lotharii pro sua necessitate invitaverunt, et honores ex eodem regno obtinuerunt, neque illos qui regibus et regnorum primoribus sicut ego vestram praeceptionem et de ipso regno interdictionem non intimaverunt, et ex adverso ascendentes non restiterunt ut ego, qui secundum quod potui jussionem vestram perficere procuravi, et nihil emolumenti, et quantum passus est pedis in rebus cum plures ex Ecclesia mihi commissa diuturnis temporibus abstractae in eodem regno habeantur, nec aliud quodcunque commodum, nisi impedimenta et dispendia sim adeptus. Sed et domno nostro regi Carolo ad exaggerationem dicitur a quibusdam, quod nec pro Lothario, sicut multorum certa notitia, et infantes inde geniti protestati sunt, publico adulterio denotato, et apud sedem apostolicam accusato, in cujus parte regni non solum pars dioecesis, verum et pars parochiae meae conjacuit, talem praeceptionem et comminationem ab antecessore vestro nullus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam ab haereticorum, vel schismaticorum, sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus, ac apostata Julianus, et Maximus tyrannus, praesentia et salutatione sive collocutione, sedis apostolicae pontifices, vel alii magnae auctoritatis atque sanctitatis episcopi, cum locus et ratio ac causa exigit, se subtraxisse leguntur. Et si, aliis episcopis regi nostro communicantibus, ego me ab illius communione vel praesentia subtraxero, dicunt secundum concilium Africanum , quandiu illi non communicavero, ut mihi ab illis non communicetur episcopis. Praesertim cum ipse rex se perjurum esse deneget, se invasorem alterius et non ad se pertinentis regni diffiteatur, se tyrannum non esse confirmet, se haereticum vel schismaticum, quibus apostolus nec ave a quoquam dici praecepit, non esse confiteatur: sed confessione rectae fidei, et amplexione ecclesiasticae pacis, se catholicum et in pace ecclesiastica manere et permanere velle demonstret: et secundum leges ac canones, praesens in judicio, aut ad objecta respondere, aut objectis convinci, se non refugere dicat. Et ut de regia persona, inquiunt, reticeamus, nec sicut quemlibet plebeium vel liberi capitis virum, in istis regionibus, secundum ecclesiasticas regulas et secundum leges publicas, illum accusatum vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum audivimus. Sed in libris illa satis notissima ad legendum oculis ingerunt, qualiter proavus suus Pipinus, a Stephano ipsius auxilium petente, et pro liberatione Romanae Ecclesiae in Galliam veniente, in regem sit unctus, cum adhuc degeret Romana Ecclesia sub nomine et non auxilio defensionis Graecorum imperatoris, et idem Pipinus non excommunicatione apostolica, sed virtute hostili, Haistulfum qualemcunque regem Christianum oppressit, et Italiam domuit, atque justitias sancti Petri obtinuit. Similiter et quae avus ejus Carolus temporibus Adriani et Desiderii regis Longobardorum egerit, et quomodo patriciatum Romanum suscepit, quomodo etiam temporibus Leonis papae nomen imperatoris adeptus fuit, et quae in Italia, et quanta erga Romanam Ecclesiam fecerit; et quomodo Stephanus in Belgicam veniens, et Rhemi patrem suum imperatorem coronans sacraverit; et quomodo Gregorius subreptus cum Lothario patre suo repugnante in Franciam venit, et pax postea in Francia ut antea non fuit, et ipse papa cum tali honore sicut decuerat et sui antecessores fecerunt, Romam non rediit. Et computant quanta iste ab episcopis et populo qui regem non habebant, et a paganis et seditiosis impetebantur, in regnum quod Lotharius habuit invitatus exordinata ordinaverit: et dicunt saecularem scripturam dicere, quia omne regnum saeculi hujus bellis quaeritur, victoriis propagatur, et non apostolici vel episcoporum excommunicationibus obtinetur, et Scripturam divinam proponunt dicere: Quia Domini est regnum, per quem reges regnant, et cui voluerit dat illud ; ministerio angelorum et hominum. Quibus cum verba beati Jacobi apostoli opponimus, dicentis: Unde bella et lites inter vos? Nonne hinc? id est ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Litigatis et belligeratis, et non habetis, propterea quod non postulatis . Et ideo, quia Domini est regnum, et per eum reges regnant, ab illo regnum postulare debetis, qui litigatis et belligeratis pro temporali gloria, cum, si Dominum pia intentione postularetis, ipse vobis necessaria ad usum temporalem et ad fruendum perpetuo superna bona tribueret. Et cum potestatem a Christo sancto Petro primo apostolorum, et in eo suis successoribus datam, sed et apostolis, et in eis episcopis, pontificium ligandi et solvendi collatum illis insinuare volumus, respondent: Et vos ergo solis orationibus vestris regnum contra Nortmannos et alios impetentes defendite, et nostram defensionem nolite quaerere; et si vultis ad defensionem habere nostrum auxilium, sicut volumus de vestris orationibus habere adjutorium, nolite quaerere nostrum dispendium, et petite domnum apostolicum, ut quia rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores ecclesiasticum ordinem quod suum est, et non rempublicam, quod regum est, disposuerunt, non praecipiat nobis habere regem, qui nos in sic longinquis partibus adjuvare non possit contra subitaneos et frequentes paganorum impetus, et nos Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum esse in sanctis libris audimus, ut pro libertate et haereditate nostra usque ad mortem certare debeamus. Et si aliquis episcopus aliquem Christianum contra legem excommunicat, sibi potestatem ligandi tollit, et nulli vitam aeternam potest tollere, si sua peccata illi eam non tollunt. Et non convenit uni episcopo dicere, ut Christianum, qui non est incorrigibilis, non propter propria crimina, sed pro terreno regno alicui tollendo, vel acquirendo nomine Christianitatis debeat privare, et eum cum diabolo collocare, quem Christus sua morte et suo sanguine de potestate diaboli venit redimere, et Christianos pro fratribus suis animas suas docuit ponere. Propterea si domnus apostolicus vult pacem quaerere, sic pacem quaerat ut rixam non moveat, quia non nos concredemus ut aliter ad regnum Dei pervenire non possimus, si illum quem ipse commendat terrenum regem non habuerimus. Et alia de juramentis, et perjuriis, et de tyrannide, de quibus scripsistis, sed et de firmitatibus quae inter reges nostros factae fuerunt, et de seditionibus quae pro illo regno exortae fuerunt, et ad internecionem multorum pervenirent, nisi ipsae firmitates exsecutae fuissent, nobis dicunt quae vestrae auctoritati mandare nobis non convenit. Quapropter, quomodo ipsius regis, in cujus regno parochia et provincia mea consistit, et eorum qui cum eo degunt, sine animae periculo, et mihi commissae Ecclesiae detrimento, consortium vel praesentiam valeam devitare non video, cum beatus Augustinus in praefato libro de Poenitentia dicat: Scripsi vobis, inquit Apostolus in Epistola, non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire . Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere, nec eos lucri possunt facere Christo, si eorum colloquium conviviumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores . Et paulo post: « Quibus satis ostendit, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione, et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando, quisquam ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis exempla proposita, vel in messe , ut paleae sufferantur usque ad ultimum ventilabrum, vel infra illa retia , ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, hoc est in fine saeculi, aequo animo tolerentur. » Et item idem ex sententia Pauli: « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas: hoc est non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis et approbationis adjungitur. Hoc ergo admonens nos Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum . Et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, magis autem, inquit, et redarguite . Videte quemadmodum utrumque complexus est. Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est, nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem, magis et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. » Hoc enim secundum praeceptionem vestram verbis et scriptis egi saepissime. Et in epistola concilii ad Donatistas , idem doctor solertissimus dicit: « Quisquis, inquit, in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata: quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit: Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit . Cum autem dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi: quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisquam consentiat, portat malus causam suam et personam suam, nec praejudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. » Et in primo libro de Baptismo dicit: « Spirituales sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foris, quia et cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimae charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: Aves autem non divisit. » Igitur qui me a solida unitatis catholicae et apostolicae Ecclesiae petra non divido, et sicut nostis scriptis, et etiam praesentibus vestris missis, adeo ex vestra jussione verbis restiti regi, ac regnorum primoribus, ut et coram eisdem missis comminaretur mihi, quoniam si in mea sententia permanerem, ad altare Ecclesiae meae cantare possem, de rebus vero et hominibus nullam potestatem haberem, a vestra communione non debeo separari aliorum factionibus quorum, quantum ex me est, non communico quaecunque sunt tenebrosis operibus. Qui, inquit Dominus, peccaverit mihi, delebo eum de libro meo ; et: Anima quae peccaverit, ipsa morietur . Sed et in peccantibus, ut bene nostis, et beatus dicit Gregorius, causae pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Quae potestas, ut Leo dicit, in alios apostolos, et ad omnes Ecclesiae principes commeavit: sed ideo singulariter Petro creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium: nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit, aut solverit. Qualiter etiam frater et sacerdos noster Odo, Belvacensis episcopus, mecum pro obtemperandis vestris jussionibus laboraverit, iidem legati vestri vobis innotescere possunt. Sed et aliae comminationes in nos sunt jaculatae, quas adhuc nolo proferre, quasque scio, si Dominus illis permiserit, ut jam in deliberatione, ita sine retractatione comminantes in opere monstrare curabunt. Et ut mihi experimento videtur, propter meam interdictionem, vel propter linguae humanae gladium, nisi alius eis obstiterit, rex vester vel regni ejus primores non dimittent, ut quod coeperint quantum poterunt non exsequantur. Et nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, praesentiam et communionem vel consortium valeam devitare, cum rex et cohabitantes mecum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam saepe conveniant, et ibi tandiu sicut regi complacet degant, et cum tanta multitudine, tam de regno quod antea habuit, quam et de regno quod Lotharius habuit, necnon de aliis regnis ad eum confluentibus, sicut missi vestri viderunt, et hoc quam saepe illi videtur, in civitate mea sustineo, qui ecclesiam et plebem mihi commissam deserere, et aliorsum ut mercenarius non valeo fugere, nec quo extra regnum ejus fugiam habeo: sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut praecipit et quandiu praecipit, illi et sibi obsequentibus servio, ut quiete, secundum quod instat tempus, cum mihi commissis degere possim. Dicit enim hanc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nullius interdictione dimittet. Quae omnia supra et infra dicta, sicut non ad accusandum, sic nec ad excusandum in advocatione praefati regis depromo: aetatem enim habet, ipse de se loquatur, neque ad resistendum vestrae auctoritati, neque ad contradicendum vestrae praeceptioni, sed consulendum qualiter nos episcopi, et ego praecipue, in quem tantam comminationem intentastis, erga regem nostrum gerere debeamus, cum beatus Augustinus Apostoli exponens sententiam dicat: « Apostolica, inquit, doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, et caetera, salvo Domini nostri cultu, constitutionis humanae principibus reddamus, quando et ipse Dominus, ut nobis hujus sacrae doctrinae praeberet exemplum, pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. Jubentur etiam servi Christiani et fideles boni dominis suis temporalibus aequanimiter fideliterque servire, quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos invenerint, aut cum quibus regnaturi sunt, si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus praefinitum, ab istius saeculi confusione, tanquam de captivitate Babyloniae, sicut Hierusalem liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione, si etiam terreni reges, desertis idolis pro quibus persequebantur Christianos, unum verum Deum et Christum Dominum cognoverint et colant, pro quibus Paulus apostolus jubet orare Ecclesiam, cum persequerentur Ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et castitate , sicut et ille populus in Babyloniam ductus per Jeremiam jubetur orare pro rege Babyloniae, et beatus Petrus dicit: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi, quasi praecellenti ; et item: Dominum timete, regem honorificate . Omni humanae creaturae, inquit doctor sagacissimus, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui vos divina dispositio subdi voluerit. » Hoc est enim quod ait propter Dominum, quia non est potestas, nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit . Et item sanctus Augustinus in sermone Evangelii Joannis : « Leguntur, inquit, leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter catholicae Ecclesiae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. Sed quid, inquiunt, nobis et imperatori? Sed jam dixi de jure humano agitur: et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit: Regem reveremini. Noli dicere: Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas, qui et ipsa humana jura renuntiasti, quibus possidentur possessiones. « Et si per jura regum possidebunt possessiones, non possunt ut regi de ecclesiasticis possessionibus obsequium non exhibeant, sicut antecessores mei suis antecessoribus exhibuerunt. Quapropter, domne pater reverentissime, consulite secundum privilegium sedis vestrae subjectioni nostrae, ne talia nobis cujuscunque suggestione mandetis, unde inter episcopalem auctoritatem et regalem potestatem, inter Ecclesiam et rempublicam tantum scandalum possit oriri, quod facile ac sine dispendio religionis, vel detrimento ecclesiasticarum rerum, unde servi et ancillae Dei debeant nutriri, et ecclesiastica negotia contineri, postea non possit sedari, quia sicut Abraham dixit ad Dominum: Absit hoc a te, Domine, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram . Et hanc meae subjectionis humillimam suggestionem ea benignitate suscipite, qua primus apostolorum non solum minoris sui apostoli redargutionem pro simulatione suscepit, verum et minorum suorum quaestionem, cur ad praeputiatos intraverit, satisfacere ac lenire curavit. Epistolam autem generaliter episcopis regni domni nostri Caroli a vobis directam quantocius potui metropolitanis regni sui direxi, ut et ipsi per suos coepiscopos illam transmittant, quatenus scientes praeceptionem vestram, quod jubeatis exsequi studeant. Vestra denique auctoritas misit mihi praeterito anno epistolam, per missum coepiscopi nostri Hincmari, praecipientem ut oris mei officio Nortmannum, qui res Ecclesiae Laudunensis invaserat, excommunicarem. Sed ipse Nortmannus, sicut manifestum est, multis in istis regionibus, in quibus leges et canones exortas causas agitari et definiri praecipiunt, res ipsius Ecclesiae non invasit, ex quibus quasdam idem Hincmarus episcopus domno regi Carolo, sine meo et coepiscoporum ac comministrorum suorum consensu concessit, ut eas Nortmanno beneficiaret, sicut plurimi sciunt, et in scriptis suis domno regi, et mihi directis fatetur. Quas siquidem res nuper domnus rex Ecclesiae Laudunensi restituit, quasdam etiam res praedictus episcopus filio Nortmanni sibi commendato in beneficium dedit, quas ab eo receptas tenet. Praeterea si vestrae complacet auctoritati, quando talia et hujusmodi ad vos veniunt, et inde praecipere postulamini, interponite si ita est ut vobis innotuit, quatenus sanius vestra jussio juste et rationabiliter ponderata valeat exsequi. Et metropolitanus qualiscunque, qui secundum sacros canones excommunicationes intentatas a provinciali episcopo, si inde ad me venerit proclamatio, debeo retractare, si vestro benigno sedet animo, in obsequium illius parochianum suum juberi non debeo excommunicare. Alteram siquidem mihi pro negotio ipsius Hincmari direxistis epistolam dicentes: « Miranda est plane vestra fraternitas, quare ministerio juris episcopalis in regionibus illis abutitur: et multorum charitas abundante nequitia refrigescere dicitur. Hincmarus namque nepos et aequivocus tuus venerabilis duntaxat episcopus, sicut audivimus, non minima in sua Ecclesia sustinet detrimenta, sed vobis, ut ita dixerim, tepescentibus, nullam consolationem potuit invenire. » Unde humiliter auctoritati vestrae rescribo quomodo, ut scriptum est, sicut audio judico, et vos sicut audistis scripsistis; sed qui vestrae sanctitati haec verbis vel litteris intimavit, mendacium vobis dixit. Plurimum enim pro eo et apud regem et apud alios laboravi, sed et a praecedentibus annis, sicut multis est notum, ab eo plurima suffero, et timeo ne in Scripturae sententias incidat quibus dicitur: Qui mentis est durae corruet: abominatio enim Domino est omnis arrogans ; et: Qui se exaltat, humiliabitur . Et sicut illa de quibus mihi pro eo scripsistis mendaciter dicta sunt, etiam aliquis vobis suggessit quod eum ire Romam prohibuerim, vel dissuaserim, mendacium vobis nihilominus dixit, sicut et plures in istis regionibus sciunt, et scriptis ad eum saepe directis possum ostendere. De eo quod pusillitati meae vestra rescripsit sublimitas, ut eumdem Hincmarum, et alios tres episcopos omnium episcoporum regni domni Caroli vicem ferentes ad synodum Romam mitterem, vestra sciat auctoritas, quia nec praedictum Hincmarum, nec etiam quemlibet episcoporum dioeceseos Rhemorum, minime autem aliarum provinciarum episcopos, nisi domnus rex illis praeceperit, Romam, vel in aliquam partem, mea commendatione mittendi habeo potestatem, nec ipse ego ultra fines sui regni absque illius scientia progredi valeo, sicut missis vestrae sanctitatis coram Odone venerabili episcopo, et Ansegiso religioso presbytero et abbate, quibus nostrae causae sunt cognitae, dixi. Epistolam quoque, sicut mihi scripsistis, domno nostro regi Carolo a vobis directam, et a me dandam pro Hincmaro, quae ut coram illo relegeretur, et quod in ea petebatis impleret me instare jussistis, frater Hincmarus mihi non dedit, nec etiam misit, sed sicut audivi, a Remigio et Harduiro archiepiscopis aliarum provinciarum eam regi dari obtinuit. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad honorem sanctae sedis, et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domino sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino.
(Job IX, 31, 32) (Job XVI, 7) (can. 100) (homil. 50, cap. 3) (I Cor. V, 9) (ibid., 11, 12, 13) (cap. 31) (II Reg. XII) (Job XXIX, 16) (Moral. XIX, cap. 14) (Gen. XVIII, 21) (Joan. I, 10) (can. 100) (Psal. XXI, 29; Prov. VIII, 15; Dan. IV, 29) (Jac. IV, 1, 2) (I Cor. V, 9) (Marc. II, 17) (Matth. III) (Luc. V) (Ephes. V, 11) (ibid.) (epist. 152 Augustini) (I Cor. XI, 29) (cap. 17) (Ezech. XIV, 9) (Ezech. XVIII, 20) (I Tim. II, 2) (I Petr. II, 13) (ibid., 17) (Rom. XIII, 1, 2) (serm. 6) (Gen. XVIII, 25) (Prov. XXVIII, 14; XVI, 5) (Matth. XXIII, 12)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
28
EPISTOLA XXVIII. AD ADRIANUM PAPAM. Caroli Calvi regis nomine.
(Vide inter epistolas Caroli Calvi, Patrologiae, tom. CXXIV, col. 881.)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
29
EPISTOLA XXIX. AD ADVENTIUM EPISCOPUM METENSEM. Quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque dioecesanus episcopus. (Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.)
HINCMARUS, Rhemorum episcopus, domno ADVENTIO glorioso pontifici salutem.
Sicut jussistis, mitto vobis consecrationem episcopi, et exemplar decreti, quod in ampla pergamena debet scribi, ut confirmationes cleri et legatorum singulorum monasteriorum, et primorum presbyterorum parochiae ac plebis, ibi valeant scribi: et si isdem electus in diaconii gradu adhuc est, canonico tempore debet presbyter ordinari. Sabbato autem praecedente Dominicam, quando electus est ordinandus, convenire debent episcopi dioeceseos ad principalem ecclesiam metropolis, et publice coram omnibus debet recitari decretum, et interrogare debent episcopi, si omnium vota, sicut ibi continetur, in eumdem electum concordent. Et post responsionem illorum, debent interrogare episcopi, si has virtutes, quae ibidem continentur, credunt vel sciunt esse in eodem electo. Et accepta inde responsione, debent interrogare episcopi, si aliquis ibi est, qui contra eumdem electum aliquid dicere, vel ordinationi episcopali contrarium illi velit objicere, ut exeat et dicat memor communionis suae. Quod si aliquis quiddam illi objecerit, habetis in canonibus quid inde sit faciendum. Sin autem omnes concordes fuerint in ejus electione, referendae sunt ab omnibus Deo laudes, et examinandus est idem electus ab episcopis, secundum capitulum Carthaginensis concilii, quo manifestatur qualis debeat ordinari episcopus. Si ita credat, et simplicibus verbis catholicam fidem profiteatur, sicut ibidem scriptum habetur, et tunc monendus est idem electus, ut ipsa nocte, secundum traditionem apostolicam, se studeat Domino commendare. Dominica autem die maturius episcopi dioeceseos et clerus ac plebs convenire debebunt ad locum, ubi secundum consuetudinem solet metropolitanus episcopus ordinari. Et praeparatis omnibus, et episcopis et ecclesiasticis ministris in vestibus sacris, et stantibus episcopis secus altare, idem electus indutus pontificalibus vestibus a primoribus clericis ejusdem metropolis de sacrario debet educi, et in ultimo loco post episcopos collocari. Is autem episcopus dioecesaneus, qui consecrationem fusurus est super eum, incoepto Introitu ad missam secundum morem procedat. Et finito Introitu dicatur Kyrie eleison, prosequente ab ipso episcopo Gloria in excelsis Deo. Et post Gloria in excelsis Deo, dicat hanc orationem, quae prima est in rotula consecrationis. Statim autem post completam ipsam orationem, antequam legatur Apostolus, commoneat clerum et plebem ut orent pro ordinando electo et pro ordinatoribus ejus, et accipiat electum manu sua dextera per manum illius, et incipiatur litania, et tam ipse cum electo, quam et caeteri qui adfuerint episcopi, incurventur ante altare, usque dum breviter pro tempore finiatur litania. Ut autem clerus incoeperit dicere Agnus Dei, erigant se episcopi, et qui fundet consecrationem accipiat quatuor Evangelia, et aperiat per medium, et incurvato ipso electo ante altare, mittat ipse Evangelia super collum et cervicem ejus, et teneant ipsa Evangelia super eum duo episcopi, unus ex una parte, alter ex altera, et tam consecrator quam omnes episcopi, teneant manus dextras suas super caput ordinandi, et dicat consecrator: Oremus. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et reliqua. Et oratione completa, et respondentibus omnibus, Amen, dicat consecrator: Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias agamus Domino Deo nostro. Et respondente choro ad singula, incipiat consecrationem cantando: Vere dignum et justum est, usque ad aeterne Deus; et tunc, sicut ipsa consecratio consequitur, et semper teneant manus dextras episcopi super caput ordinandi. Ut autem ventum fuerit ad loca in quibus sunt cruces signatae, accipiat consecrator vas chrismatis in sinistra manu, et cum dextro pollice, cantans quae ibidem continentur, per singula loca faciat crucem de chrismate in verticem consecrandi, et perfecta consecratione, et respondentibus omnibus Amen, tollantur ab episcopis Evangelia de collo ejus, et mittat annulum in dexterae manus digito qui praecedit minimum, dicens ad quid illi annulus datur. Signum est enim fidei, ut audientibus se ex divinis mysteriis signet quae et quibus signanda sunt, et aperiat quae et quibus aperienda sunt. Deinde donet illi baculum sancti regiminis, et det a se ordinato pacem, et sic per ordinem ordinatus osculetur episcopos et ponatur sella juxta eum qui illum ordinavit, et sedeat ibi metropolitanus episcopus: alioquin si non esset metropolitanus, in ordine consecrationis suae sedere deberet. Et tunc legatur Apostolus ex Epistola ad Timotheum, qualis debeat esse episcopus; et expleta missa, ordinatus metropolitanus episcopus ducatur, vel deportetur, ad cathedram principalis ecclesiae, cantantibus clericis ea quae ad hoc opus conveniunt. Illuc autem perveniens resideat in principali cathedra, et commendet ministris ecclesiasticis ut unusquisque in suo ordine ministret sibi atque sibi commissae Ecclesiae. Inde pergat in sacrarium, et incoepto Introitu ad missam secundum morem procidat, et salutato altari ascendat ad sedem suam, et stet ibi donec in suo loco incipiat Gloria in excelsis Deo de gradibus sedis, et post datam orationem resideat in sede sua, consedentibus secum episcopis et presbyteris. Et completa missa, habeat episcopus qui eum ordinavit litteras manibus suis subscriptas, quas sacri canones ordinato ab ordinatoribus suis jubent accipere, praeferentes diem et consulem: et antequam ordinatus ab altari discedat, mittant easdem litteras super altare, unde eas accipiant et donent illas a se ordinato, et sic perfectis omnibus benedicatur Dominus. Caeterum quando provincialis ordinatur episcopus, ipsae canonicae litterae a metropolitano et caeteris episcopis subscribendae sunt, quandiu legitur Apostolus et cantatur responsorium et alleluia, et statim post missam finitam dantur ab episcopis ante altare ordinato provinciali episcopo, et archiepiscopus et alii episcopi vadunt ad sua. Ipse autem ordinatus cantat missam ubi locus est opportunus. De his omnibus quae mihi mandastis, et de his etiam quae non mandastis, ut sit, veluti dicitur, quod supererogaveris, vobis rescripsi qualiter ordinationem agamus episcopi, et qualiter in me acta fuerunt. Decretum autem et consecrationem episcopalem, quae ibi memoratur, ego non habui, quae tamen vos habere posse cognosco.
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
30
EPISTOLA XXX. AD EPISCOPOS. De jure metropolitanorum, cum de Ansegisi primatu ageretur. (Apud eumdem, ex Mogunt. edit. Joan. Busaei.) I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI. XXII. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII. XXXIV. XXXV.
Domini et sanctissimi ac reverendissimi patris nostri apostolici papae Joannis decreta ex sacris canonibus promulgata, sicut et sancti decessores ac praedecessores sui ex eisdem sacris canonibus spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, promulgaverunt, quantum ex nobis est, non praejudicantes sententiis fratrum et coepiscoporum nostrorum, qui absentes sunt, ad quos haec sua scripta mittuntur, reverenter suscipimus, singulis metropolitanis suo jure servato, velut mystica Nicaena synodus irrefragabiliter servari decrevit, dicens : « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Firmitas autem eorum, quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. »
Quae sancti et magni concilii Nicaeni decreta beatus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum ita explanat, dicens : « Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena Ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum : « Convenit, inquit, nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt. » Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et sancta synodus episcoporum Africae provinciae scribens ad S. Coelestinum papam : « Decreta, inquit, Nicaena, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque providerunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciae gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus, et prudenter videatur, et constantissime teneatur, maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae, vel etiam universale provocare. » Et hinc sanctus Coelestinus, ad rei firmitatem commemorans decreta praefati Bonifacii, decrevit ut unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta, dicens : « Primum, ut juxta decreta canonum unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat. » Et item idem : « Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur? » Et sanctus Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum : « Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, sine primatibus nihil oportet inquiri. » Et quia sancta Romana Ecclesia, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum in beato Petro principe apostolorum est commissa, plures metropolitanos in speciali sua dioecesi habet, sicut sanctus Leo apud Anastasium Thessalonicensem episcopum monstrat , similiter et Alexandrina Ecclesia in sua dioecesi; sed et Antiochena sedes nonnullos metropolitanos in sua dioecesi habet, sicut sanctus Innocentius ad Alexandrum ejusdem sedis episcopum scribit , et in ecclesiasticis historiis ac synodalibus gestis invenimus, eisdem etiam metropolitanis, quos suis vicariis sancta Romana commisit Ecclesia, secundum Nicaenos sacros canones sua jura decrevit servari, veluti ad eumdem Anastasium idem beatus Leo scribens : « Igitur, inquit, secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant. » Attendendum est igitur si apostolica sedes metropolitanis suae specialis dioeceseos, sicut in epistolis beati Gregorii ex Regesto legimus, quos propter longinquitatem suas vices agentibus delegavit, sua jura secundum sacros Nicaenos canones servari praecepit, sicut et in epistola praefati Leonis ad praedictum Anastasium dicitur : « Si quid grave, inquiens, intolerandumque gessisset metropolitanus, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. » Illis metropolitanis , sua jura debent modis omnibus secundum eosdem sacros Nicaenos canones conservari: qui inviolabiliter decreverunt, ut sicut Alexandrinae Ecclesiae, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. De quibus sacris canonibus praefatus sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum ita passim dicit : « Post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita praeveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solum haeresim, et confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas, tanquam refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. » Consona his et in aliis decretis apostolicae sedes habentur: « Quod si et omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. » Et item S. Leo ad praefatum Anatolium : « Illa, inquit, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem, atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et paulo post: « Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla communicatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa: et manentibus terminis quos constituerunt Patres, nemo in jus tendat alienum, sed infra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit, in latitudine charitatis se exerceat. » Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua. Et item idem ad synodum Chalcedonensem scribens : « De custodiendis, inquit, sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis centum decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me, auxiliante Domino nostro, et catholicae fidei et paternarum traditionum esse custodem. » Et ad Martianum Augustum : « Privilegia Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum, quae in synodo Nicaena, ad totius Ecclesiae regimen spiritu Dei instruente sunt conditae, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universae domus Domini communis utilitas. » Et ad Pulcheriam Augustam : « Contra statuta paternorum canonum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur: ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quae si ut oportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullae de mensuris harum dissensiones, nullae de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina, sed ea quae jure charitatis rationabilis est et morum et officiorum servabitur unanimitas. Et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino: Quicunque voluerit inter vos major fieri, erit vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare . Et tamen haec illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. » Et ad Maximum Antiochenum episcopum : « Tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, tamen jura permanent sedium, quibus etsi possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. » Quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium Conciliorum ad examen Episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus apud Nicaeam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis nunquam poterit obtinere consensum. Et sanctus papa Hilarus ad Leontium, Veranum et Victorium episcopos, inter caetera ad locum : « Ita vestrae charitati cognitionem adnexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, » non in regionum latitudine, sed in acquisitione ponitur animarum. » Et item idem ad episcopos diversarum provinciarum : « Haec ad universam charitatem vestram et jam per fratrem et coepiscopum nostrum Antonium scripta direximus. Quibus admoniti communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam frater in alterius prorupturus injuriam transcendat terminos venerandis Patribus constitutos. » De quibus terminis Antiochenum concilium, in magna synodo Chalcedonensi collaudatum, capite decimo tertio dicit : « Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinatio accedat. Si vero nullo vocante inordinato more deproperet, super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis ordinationibus ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio. » Et consona huic dicit in capite vicesimo secundo cujus conclusio talis est: « Si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit. » Et hinc sanctus Gelasius in decretis ad omnes episcopos de Institutis ecclesiasticis : « Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus totius Ecclesiae posuit principatum. » Attendendae summopere sunt omnibus nostratibus inter caeteros praecipue horum duorum heroum sententiae, Leonis et Gelasii, ne praesumant discipuli quod licere sibi magistri non voluerunt, et si ad tanti tonitrui magnivocum sonitum tremunt cedri, quid faciendum sit tabulis. Ait enim Leo , « quod Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla cuiquam sit parte solubilis. » In qua sententia nulla persona excipitur, quacunque praedita potestate vel dignitate. Et Gelasius : « Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, satis indignum est quemquam hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. » Hinc sanctus Augustinus, tempore prior, loco posterior, ab omnibus sedis apostolicae pontificibus in suo tempore, ac post suum obitum, imo et a cuncta catholica Ecclesia inter magistros optimos receptissimus, in libro de Vera Religione dicit: « Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege, secundum quam judicat omnia, quoniam et illud verissime dictum est: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo judicat, quia super omnia est quando cum Deo est; cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate quod intelligit diligit. Ita etiam quantum potest, lex ipsa etiam fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest: sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. » Cujus sententiam et beatus Gelasius confirmat in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, dicens : « Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere quam primam, quae unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. » Et Symmachus papa ad Caesarium Arelatensem episcopum : « Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur, et quod vetustas praestitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare praesumptio: sic tamen, ut caeterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent, quia non potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quae Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea, quae tam in Gallia quam in Hispania provinciis de causa religionis emerserint, solertia tuae fraternitatis invigilet. » Et post aliquanta: « Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia, quae sunt diu custodita, serventur. » Et hinc sanctus Hormisda in epistola ad beatum Remigium Rhemorum episcopum scripsit, dicens: « Dilectissimo fratri Remigio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tuae laetificavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixia, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus electione indicii, quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicae sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritualis filii nostri Clodovei, quem nuper adminiculante superna gratia plurimis, et apostolorum temporibus aequiparandis, signorum miraculis praedicationem salutiferam comitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis, quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternae monita exhortationis ostendimus. His ea, quanta dignum est, reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universae poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quiquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostrae auctoritate fuerit confirmatum, totum, ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumen custodiat, frater charissime. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Virgilium Arelatensem episcopum : « Fraternitati tuae, inquit, vices nostras in Ecclesiis quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore committimus. Singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato, pallium quoque transmisimus. » Et in epistola ad Dominicum Carthaginensem archiepiscopum : De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impartior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et ad Natalem Salonitanum episcopum : « Quod, inquit, dicitis nostris temporibus debere servari, quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. » Haec ita, ut supra ostensum est, de antiquo jure singulis metropolitanis servando, et subsequentes sacram Nicaenam synodum conciliorum canones statuerunt. Silicet Antiocheni, dicentes : « Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere concurrant, et reliqua. » Et Constantinopolitam canones decreverunt , ut illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. Et universale Chalcedonense concilium dicit : « Regulas, inquiens, sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus. » Et item idem : « Decrevit itaque sancta synodus secundum Patrum canones bis in anno episcopos in id ipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quae fortassis emerserint. » Sic et Africae provinciae sancta concilia decreverunt, ut quae in Nicaeno concilio statuta sunt omni modo conserventur, et ut qui posterius ordinati sunt prioribus se non audeant anteferre. Unde inter caetera ad locum dicit Aurelius : « Non decuerat, inquiens, ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus. Sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster Valentinus, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audivit omnium fratrum praesentia prosecutionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii, quid ad haec respondent? Datianus episcopus dixit: Quae majorum decrevit sententia nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae nostra assensione plene apud omnes firma teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a Patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae. » Et item iidem sacri canones : « Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum conscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. Unde Pelagius, antecessor sancti Gregorii, ad Childebertum regem Francorum scribit de Sapaudo Arelatensi archiepiscopo , increpans eum, ut ipsius verbis utamur, quoniam ad petitionem episcopi ab eo ordinati in judicium, sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege et ratione conceditur, judicandum juberetis occurrere, ut ipso de conculcato loci sui praejudicio conquerente, illum qui usurpavit, necesse sit de illicita praesumptione culpari. » Et sanctus Gregorius vigilantissime servari decrevit ut posteriores se prioribus non praeferant, et ut nullus metropolitanus in alterius metropolitani provincia, inconsulto eo quiddam juris praesumat, scribens ad Augustinum Anglorum episcopum : In Galliarum, inquit, episcopis, nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. » Et post aliquanta: « Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera tua eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare . Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quae alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Quod vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. » Et quod de uno hoc primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Gallicanorum et Belgicorum atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, haec conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem S. Gregorius in alia epistola ad praefatum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus iidem sacri canones dicunt, ut quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator. Et qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est, provocent. Et episcopus, qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere. Et si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas debet judices dare, in cujus provincia est locus, de quo contenditur, et quaestio per episcopos judices jubetur finiri, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquerentes vicinos ex consensu delegerint. Ordo autem ac praerogativa prioratus non solum secundum sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum, inter episcopos est conservandus, verum et inter presbyteros, sicut sanctus Leo in decretali sua epistola ad Dorum Beneventanae civitatis episcopum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, inter caetera dicit ad locum : « Si ambientis intentio, aut imperita faventium studia, id quod nunquam habuit consuetudo, poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat exaltabitur, qui vero se exaltat, humiliabitur. Eumdemque dixisse: Quicunque vult inter vos major fieri, sit vester minister, et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus . Vos autem quaeritis de pusillo crescere et de honore majores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet praeponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit quod volebant, cui tam miserae voluntati te dignius fuerat obviare, quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primates suos quocunque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem, et quem ultimum sibi anteposuerant, caeteris praemineret. Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur. Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt, quem propria sententia sibimet praetulere, caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis . Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat, nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam. » Haec ita de jure singulis metropolitanis conservando, et ut posteriores se prioribus suis non praeferant, sed ordinem sibi a Deo traditum quique conservare procurent, a Nicaenis canonibus Spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, caeterisque sacris canonibus irrefragabiliter decretis, ac providentia et auctoritate pontificum apostolicae sedis ex eisdem canonibus promulgatis, ad eorum qui sciunt memoriam, vel nescientium forte notitiam commemorare debere putavimus, quoniam in Cisalpinis provinciis delegatio vicium apostolicae sedis, propter Simoniacam haeresim exstirpandam, et ad praesumptionem, quia laici potentes repente tonsurabantur, et ordinabantur episcopi, amputandam, sicut in apostolicae sedis pontificum, maxime autem in beati Gregorii epistolis legimus, fuit exorta, privilegiis singularum provinciarum metropolitanis inconcusse juxta sacras regulas conservatis. Quae temporibus Theodosii et Honorii imperatorum, pontificatu papae Zosimi, per septem provincias, scilicet Viennensem, Lugdunensem, Narbonensem primam et secundam, et Alpinam, et Novempopulanam, et secundam Aquitanicam emanavit, ut de his provinciis honorati vel possessores, judices et episcopi praefatarum provinciarum, ab Idibus Augusti quibuscunque mediis diebus in Idus Septembris, in urbe Arelatensi, quae et Constantina vocatur, ad concilium forense vel ecclesiasticum convenirent. Ita ut de Novempopulana et secunda Aquitanica, quae provinciae longius constitutae sunt, si eorum judices et metropolitanos occupatio certa retineret, legatos suos juxta consuetudinem mitterent, sicut in edicto praefatorum imperatorum, et in epistolis apostolicae sedis pontificum invenitur. Deinde hic primatus per praefatas provincias Viennensi civitati commissus est, indeque hanc sollicitudinem episcopus Arelatensis recepit. Demum in regno Clodovei, nuper cum integra gente ad fidem conversi per sanctam praedicationem beati Remigii, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, beatus Hormisda vices suas eidem sancto Remigio Rhemorum Durocortorum antiquae metropolis episcopo, quae praecedentibus temporibus habuit sub se duodecim civitates, videlicet Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Camaracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, id est, Ponticum, Bononiensium, et Laudunum Clavatum, in quo castro ex sua parochia idem sanctus Remigius Africanorum canonum et apostolica fultus auctoritate constituit episcopum, per Belgicas et quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant et incenderant universa praedantes, et quaecunque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi Ecclesiae in sibi antiquitus delegatis provinciis. Postea vero, tempore beati Gregorii Virgilius Arelatensis episcopus, petente Childeberto rege, in regno ipsius, sicut decessores illius in praefatis provinciis habuerant, hanc delegationem eodem beato Gregorio committente suscepit . Denique tempore Caroli principis, quando propter discordiam et contentionem de principatu inter eum et Raganfredum, et frequentia ac civilia imo plus quam civilia, quia intestina et parricidalia bella, in Germanicis et Belgicis ac Gallicanis provinciis omnis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laicis donata et rebus divisa fuerint, adeo ut Milo quidam tonsura clericus, moribus, habitu, et actu irreligiosus laicus, episcopia Rhemorum ac Trevirorum usurpans insimul, per multos annos pessumdederit: et multi jam, maxime in Orientalibus regionibus, idola adorarent, et sine baptismo manerent, Gregorius a primo secundus, sed et tertius Gregorius. Winfrid cognomento Bonifacium legatum apostolicae sedis ad reformandam Christianitatis religionem, primo presbyterum, postea vero episcopum ordinatum direxerunt. Cui per annos viginti quinque in eadem praedicatione sine cardinali sede laboranti, praefatorum successor Zacharias papa inter caetera in privilegio sibi directo scripsit atque firmavit ad locum ita dicens : « Ubi Deus praedicationem tuam auxit, obtinere voluisti, ut tibi episcopalem Ecclesiam, vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum nostrorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritate B. Petri apostoli sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris, Coloniam, Warmaciam, Spiratiam, et Trectis, et Germaniae gentes, quas tua fraternitas per suam praedicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis diffinitis, per hujus nostrae confirmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione haec conservari mandamus. » Sic enim et sacri Africae provinciae canones decreverunt, ut quos adminiculante divina gratia episcopus potuerit lucrari ad catholicam unitatem, ad ipsum pertineant. De primatu quoque in aliis provinciis item idem Zacharias papa ad eumdem Bonifacium scripsit hoc modo : « Et quia si deberes in Bajoariae provincia jus habere praedicationis sciscitasti, an non, quam a decessore nostro habuisti concessam, nos denique, auxiliante Deo, ea quae tibi largitus est decessor noster, non minuimus, sed augemus, et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per praedicationem tibi injunctam, quae repereris contra Christianam religionem, vel canonum instituta, spiritaliter stude ac ad normam rectitudinis reformare. » Sed et cum Ebbo quondam Rhemorum episcopus se in synodo quadraginta quatuor episcoporum scripto et propria subscriptione ac viva voce pro criminibus suis damnavit, et a sacerdotali ministerio alienum reddidit, quem postea Sergius papa, sicut etiam in gestis ejus legitur, condemnavit, defuncto domno Ludovico imperatore, contentione de regno inter filios ejus exorta, primum ad Lotharium, deinde ad Ludovicum damnatus idem Ebbo se contulit. Qui reges, quoniam per merita sanctorum, adminiculante Domino et domno nostro Carolo, violentia non valebant, per insidias, tam apud apostolicam sedem quam et apud quoscunque valebant episcopos, et quaquaversum poterant, Rhemorum episcopo laqueorum tendicula injicere quae praeparaverant, et res ipsius Rhemensis Ecclesiae, quae in diversis regnis sitae sunt, a pluribus usurpari coeperunt, gratia et nomine Benedictus papa, in privilegio Rhemorum episcopo, qui nunc eidem servit Ecclesiae, B. Petri et apostolicae ipsius sedis auctoritate, secundum sacros canones, et decreta decessorum ac praedecessorum suorum collato, ita dicit ad locum. Inter haec quidem et hoc sancimus, ne quilibet tuae dioeceseos regulis subjectus Ecclesiae, te contempto, impune audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum canonumque promulgationibus est constitutum, salvo in omnibus jure apostolicae nostrae sedis, ut ab ipso veluti Christo sacris est cautum canonibus: sed cuncti, sive in praelatione, sive in subditione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, obediant et studiosius, obtemperare procurent. In quo decreto et beati Innocentii scribentis ad Victricium Rothomagensem episcopum est secutus decretum, quo dicit : « Si quae, inquiens, causae vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis, judicium terminetur. Nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri summotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » De qua hic specialiter reverentia dicat, apostolicae sedi reservari debere, cui in omnibus rebus debet reverentia custodiri, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, et quos canones, tertio et quarto ac septimo demonstrat capitulo. De quibus et S. Gelasius in commonitorio dato Fausto contra Orientales episcopos dicit ita : « Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. » Et aliquanto superius: « Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, » et reliqua. Qui vero praefatam epistolam sancti Innocentii ad Victricium Rothomagensem archiepiscopum, ex sacris canonibus promulgatam, de qua praemissi decreti ejus sententiam hic posuimus, diligenter a principio sui usque ad finem relegerit, inveniet eadem de privilegiis singulorum metropolitanorum, scilicet primatuum provinciarum, quae et sanctus Bonifacius ad episcopos Gallicanos et ad Hilarium Narbonensem episcopum constituit, videlicet, ut nullus metropolitanus duas metropolitanas civitates, duasque provincias debeat habere subjectas, sed unaquaeque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, et de majoribus causis ad sedem apostolicam singuli metropolitani ex suis provinciis post episcopale judicium referant, ut quidquid singuli metropolitani cum suis suffraganeis duxerint decernendum, cum relatum ad sedem apostolicam fuerit, ejus, ut condecet et necesse est, auctoritate firmetur, aut emendetur. Sed et qui vigilanter eamdem epistolam recensuerit, reperiet beatum Innocentium decrevisse, ea quae in illa scripta sunt, et a cunctis provinciarum primatibus et ab omnibus episcopis debere servari. Et item in praefato beati Benedicti papae privilegio est decretum: « Et hoc promulgamus atque statuimus, ut te, qui primas ipsius provinciae esse dignosceris, nullius unquam infestatione contra canonica apostolicaque decreta, sive judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut facultate nudari, vel ante audientiam Romani pontificis, a quocunque damnari statuimus, omnem judicandi ordinem comprehendit, ut suis videlicet libere utens legaliter ac regulariter, si judicandus est, ad electorum judicum, vel ad ejus vicarii, cum fuerit specialiter ad hoc deputatus, judicium intra suae terminos provinciae provocetur pro certis existentibus causis, quibus majores natu legaliter ac regulariter apud canonicos judices accusari valent, dierum et dilationum, atque in discussione personarum accusantium et testificantium, utrum debeant vel non debeant ad accusationem vel testimonium admitti, canonica et legali forma servata, et sic demum legaliter vel regulariter convictus vel confessus apostolici papae judicio primas Rhemorum provinciae reservetur, sicut S. Leo ad Anastasium cui vices suas commisit de metropolitano scripsit episcopo : Sed etiam, si quid grave intolerandumque gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres. » Unde et in praefato privilegio sequitur: « Sed si compellatus appellare ad hanc sanctam sedem volueris apostolici papae judicio reservari, nostra, imo beati Petri apostoli, auctoritate praecipimus, nec alicui cujuscunque juri vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romanae pontificum. » Et in hac sententia canonici privilegii domni Benedicti attendat, si quis forte supra mensuram suam ire voluerit, et non de his quibus dicit Dominus: Ecce ego mitto vos , sed de his esse delegerit, de quibus Dominus dicit: Ipsi ibant, et ego non mittebam eos ; quia primas Rhemorum provinciae apostolici papae judicio reservari B. Petri apostoli auctoritate cum anathematis interdictione praecipitur, et nec alicui cujuscunque juri vel judicio submitti permittitur, excepta potestate sedis Romanae pontificum. Contra quae si aliquis nostratium praesumere non voluerit, sed obaudiens Apostolum dicentem: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam , charitose, sicut frater a fratre, quae pacis et dilectionis sunt expetierit, audiet cum Apostolo: Cum liber essem ex omnibus, duntaxat vobis, omnium vestrum me servum feci . Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum , salva memorata conditione privilegii gratia et nomine Benedicti. Si autem non desierit digitum extendere, et loqui quod non prodest, audiet cum Apostolo: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum ; et: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer ; ne illa, quae auctoritate canonica atque apostolica aedificata sunt in praefato privilegio, mea destruantur consensione, dicente magno papa Leone ad Leonem Augustum, cum peteretur annuere quae illi fas non erat consentire : « Si quae, inquit, destruxi, haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi, quia, ut idem alibi dicit, sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. » Sequitur in eodem privilegio. « Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia et dioecesi metropoli tuae tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiae tuae et tibi debitum quoquo modo per contemptum convellere, aut tibi vel Ecclesiae tuae quamcunque violentiam, contra eadem canonica constituta et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre praesumat, cum anathematis interpositione, nostra apostolica et beati Petri apostolorum principis auctoritate prohibemus. Optamus fraternitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere. » Quae constitutio quantum sacris canonibus Nicaenae, Antiochenae, Chalcedonensis, Sardicensis, et Africae provinciae synodis, sed et decretis apostolicae sedis pontificum ac sacris legibus consonet, nemo est qui dubitat, si sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum ac venerandas leges cognitas habet. Quia enim scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas ; et: Altiora te ne quaesieris ; et beatus scribit Hormisda: Elevatio semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est, satis superque suffecit, ac sufficit, semperque sufficiet praesignato Rhemorum Ecclesiae servienti, quae per sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum unicuique sunt metropolitano collata. Haec tantum propter vitandam prolixitatem, quia hinc sufficienter in canonibus sacris et in decretis praedecessorum suorum habetur, de privilegio domni Benedicti, quod in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae noscitur contineri, et in synodo apud Suessiones ostensum est, et si necesse fuerit, adhuc valet ostendi, duximus commemoranda: non ut domni et Patris nostri apostolici papae Joannis canonicis et apostolicis praeceptionibus, quod absit, resultemus, qui etiam ante et post privilegia haec collata, sedis apostolicae jussione, et domni tunc regis Caroli, nunc autem gratias Deo imperatoris Augusti, verum et invitatione confratrum ac coepiscoporum nostrorum, sequentes apostolicam regulam, quae dicit: Per charitatem servite invicem, subjecti invicem in timore Christi , per diversa loca diversasque provincias, ad synodos convenire studuimus, et prout dederit Dominus posse studebimus, ut praedictum est, et saepe dicendum est, quia non ab re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere, servato jure privilegii domni Benedicti, si nos fraterna charitas invitaverit, potiusque jussio apostolicae sedis, et praeceptio domni nostri Caroli imperatoris Augusti nos ad synodum, sicut praecipiunt regulae, vocare decreverit pro talibus, quae forte provinciali nequiverint examine diffiniri, maxime in causa fidei vel generalis religionis, sicut in apostolicae sedis pontificum, et in epistolis legimus Augustorum. Quoniam imperatorem auctoritate convocatas generales synodos, et in historiis ecclesiasticis et in epistolis apostolicae sedis pontificum reperimus. Et sanctus Gregorius reges Francorum synodos in Gallicis et Belgicis provinciis convocare saepe commonuit. Sed quoniam, ut Leo monuit , mens potentiae avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, et difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere: ne quis nostrum oblitus praeceptionis Apostoli, imo per Apostolum Domini, quid dicit: In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum , aut improbitate, aut assentatione contra praefata privilegia pertinaciter moliatur insurgere, et periculum intentatae damnationis possit incurrere, decernente Zosimo papa ad Aurelium, et universos episcopos per Africam constitutos, universosque episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari . « Cum adversus, inquit, statuta Patrum venitur, non tantum illorum providentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodammodo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria. » Et sanctus Hilarus papa, ut supra ostendimus, dicit : « Non minus in sanctarum traditionem delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Et sanctus papa Symmachus ad Caesarium Arelatensem episcopum dicit : « Cum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a sacerdotibus Domini semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? » Et sanctus Leo papa in decretis suis praefixit : « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Quia enim in Lege et in Evangelio duorum vel trium testium rata sententia comprobatur, quanto studio horum quatuor, de qualibus dicit Dominus: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re fiet, de praestitutis anteriorum privilegiis conservandis uniformis sententia debeat conservari, cordatus quisque attendat, et unde quisque nostratium pro fideli reverentia ac conservatione meritum sibi beatae remunerationis potest acquirere, ne praevaricando periculum incurrat, magnopere caveat. Tandem breviter commemorare censuimus, quia sancto et venerando viro Bonifacio in Frisia verbum Domini praedicante, anno Incarnationis Dominicae 754, martyrio coronato, et Simoniacae haeresis pravitate, et neophytorum praesumptione, ac caeteris quibusque pro temporum opportunitate et qualitate compositis, hactenus provinciae Cisalpinae, temporibus Pippini regis, et Caroli ac Ludovici imperatorum, sine hoc primicerio vel primate a sede apostolica delegato annos circiter viginti tres manserunt, et metropolitanis singulis suo jure servato, apostolicae sedis favore, et principum suorum dispositione, secundum sacros canones, et decreta ejusdem sanctae sedis pontificum, quaeque fuerunt agenda, venerabiles episcopi per auctoritatem canonum sacrorum, et decreta sedis Romanae pontificum peregerunt. Drogo interea Metensium episcopus, fastu regiae prosapiae subvectus, hanc praelationem in Cisalpinis regionibus, nacta quadam occasione, tempore Lotharii imperatoris apud Sergium papam obtinuit; sed quod affectu ambiit, effectu non habuit; et quod efficaciae usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non potuit, patientissime ut eum decuit toleravit, ne scandalum fratribus et consacerdotibus generans, schisma in sanctam Ecclesiam introduceret. Quem tantae generositatis ac dignitatis virum quisque nostrum imitari debuerat, ne indebite appeteret quod non habebat, qui sine contentione non exsequi pertulit quod adeptus fuerat. Cum legamus, quia pravorum praesumptio, non solum ex sua tortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur, dicente Scriptura: Probata autem virtus corripit insipientes . Quantumque fraternum scandalum, ut ex altitudinis nostrae rapina, si forte aliquis nostrum hoc morbo laborat, fratribus scandalum non generemus, vitare debeamus, Domini sententia demonstrat dicentis ad Petrum, ut vitando scandalum exigentibus censum pro eo et pro se daret, quem non debebant. Et quoniam anni triginta secundum leges publicas, ut notum est, et juxta constitutionem ecclesiasticam, ut demonstrat Gelasius papa, humanas adimunt quaestiones, et Justiniana lege, ac decreto beati Gregorii ex eadem lege promulgato, negotia inter venerabiles Ecclesias, ac monasteria, locaque religiosa anni quadraginta determinant, si superstitiosus appetitus excellentiae avidarum mentium nostrarum sufferre valeret, non sedem apostolicam, vel aures imperiales, sine ulla nova necessitate, pro hoc indebito supercilio inquietaret, cum quies episcoporum Cisalpinarum provinciarum, sine hujus inquietudinis scandalo atque dispendio, post tanta tempora manere valeret. Si enim quique nostrum regulam pastoralem beati Gregorii sequi per omnia ut debueramus maluissemus, metas nostrae mensurae nequaquam transcenderemus, et quod cujuscunque nostratium civitas unquam non meruit, appetere devitaremus. Timere quippe ac cavere debemus, quae passim beatus Gregorius in epistola ad Joannem Constantinopolitanum episcopum Roma scripsit, et unicuique nostrum altiora se quaerenti de coelo dicit : « Perpende, inquiens, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris: tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis, atque in tantum proficis in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo . Quid enim fratres tui, omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium? Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terra concutitur, orbis cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur, omnia enim quae praedicta sunt fiunt. Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum est praeparatus exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum praeberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum qui exaltat cor; hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbis, terra et cinis ? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur . Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Nunquidnam mente excidit, quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris ? Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem judicia superna vigilabunt. » His ita se habentibus, quia, ut sanctus Leo dicit , quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere, sicut saepe et etiam in universalibus synodis legimus accidisse, si quid in hoc humilitatis nostrae conventu, duorum vel trium favore, ac paucorum silentio, fastu imperialis potentiae, contra suprascripta sacrorum canonum et apostolicae sedis pontificum decreta ex eisdem sacris canonibus promulgata, contraque singulis metropolitanis antiqua privilegia, etiam et per sacras leges, quibus una cum venerandis canonibus sancta moderatur Ecclesia, conservanda, immaturo atque inconsiderato jussu est superinductum, sive sancitum, prohibente Domino, ut non plantetur nemus secus templum suum, id est ne obumbretur, et decoloretur typo terreni principatus sinceritas et fulgor humilitatis ecclesiasticae, juxta decreta mysticae Nicaenae synodi, quo dicitur: « Si duo aut tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum, spretisque, ut diximus, si duo vel tres propter assentationem forte non corde, sed verbo, vel silentio conspiraverunt, generalitas nostra Deo auctore non annuit, sed corde ac contradicente ore constantissime abnuit, et sententia plurimorum debitum robur atque vigorem obtinuit, obtinet, ac adjuvante Domino perpetim obtinebit. » Quia, ut memoratus sanctus Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scripsit : « Si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. » De eo autem quod quidam frater imperiali edicto velut dato sibi collatum fuisse visus est exsultasse, idem sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scripsit : « Alia, inquit, ratio est rerum saecularium, alia divinarum, nec praeter illam petram quam Dominus in fundamento posuit stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit. » Et ut Gelasius dicit, nunquam invenitur de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse, et non esse humanarum legum, de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus, obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare. Et in lege Valentiniani, Theodosii et Arcadii decretum est de episcopis: « Habent, inquiunt, illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus, quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi. » Quae non dicimus, quod absit, potestati ac per hoc Dei ordinationi resistentes, sed potius obsequentes, quia sicut Dominus praecepit reddi quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo , ita quae sunt imperatoris obsequia obedienter ipsius obsequiis exhibemus, et quae sacerdotii sunt ordini sacerdotali dependimus, sicut memoratus sanctus papa Gelasius ad Anastasium imperatorem discrevit atque decrevit : « Duo sunt, inquiens, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui cum parere debeant despiciunt. »
(can. 6) (epist. 20) (epist. 3) ( in fine synodi Africanae ) (ad episc. Galliae, c. 4) (Ad episc. Apuliae, c. 1) (epist. 92) (epist. 88) (epist. 20) (epist. 88) ( epist. eadem ante superiora) (qui et primates multoties in sacris canonibus appellantur, quique in loco defunctorum archiepiscoporum et metropolitanorum ab episcopis uniuscujusque provinciae sine interrogatione alterius primatis praevalent ordinari, et ex antiquae consuetudinis lege, a sede apostolica, cui sollicitudo et praelatio omnium Ecclesiarum in primatu est sancti Petri collata, pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare) (epist. 56) ( ibid., post superiora ) (epist. 65) (epist. 57) (epist. 58) (Matth. XX; Marc. X) (epist. 66) (epist. 4) (epist. 10) (conc. Antioch., can. 13) (epist. 6) (epist. 56, ad Anatolium) (epist. 6) (cap. 21) (epist. 2, sub initium) (epist. 11) (lib. IV, epist. 52) (lib. XI, epist. 39) (lib. eod., epist. 37) (can. 9) (can. 2) (can. 1) (can. 19) (cap. 53) (conc. Milevit. c. 14) (Pelag. I, epist. 11) (interrogatione 9) (Deut. XXIII, 25) (epist. 6) (Marc. X, 43) (Matth. VII, 2) (lib. IV, epist. 52) (epist. 14) (cap. 86) (epist. 8) (Innocent. I, epist. 1) (epist. 3) (epist. 88) (Matth. X) (Joan. XXIII) (Philip. II) (I Cor. IX) (II Cor. IV) (Rom. XIV, 4) (I Cor. IV, 3) (epist. 84) (Eccli. XVIII) (Eccli. III) (Gal. V) (epist. 56 ad Anatolium) (II Cor. VI) (epist. 6) (epist. 11) (epist. 1) (epist. 1) ( imo annos nonaginta ) (Sap. II) (lib. II, epist. 38) (Isa. XIII, 14) (Jac. IV, 6) (Eccli. X) (Luc. XIV, 11) (Matth. XI, 29) (Matth. XVIII, 6) (epist. 56) (epist. 66) (quod non illi, sed nobis de illo, sicut lectionis auditu comperimus, a sede apostolica est directum, quibus non est donatum) (epist. 54) (Matth. XXII) (epist. 10)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
31
EPISTOLA XXXI. AD QUEMDAM EPISCOPUM. De translationibus episcoporum, contra Actardum Namnetensem. (Apud eumdem, ex codice Virdunensi.) I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV.
Servus Christi et servorum ejus dilecto fratri et venerabili episcopo salutem.
De quibus apud exiguitatem meam prudentia tua perquirit, et mox ac festinato breviterque sibi quid inde sentiam obnixe responderi deposcit, obediens postulanti respondeo cui negare nihil habeo, quia nec debeo, dicente Scriptura: Qui abscondit frumenta maledicitur in populis, benedictio autem super caput vendentium ; id est, qui scientiae verbum abscondit, a Domino audiet: Serve male et piger, quare non dedisti pecuniam meam ad mensas, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura? Benedictio autem super caput vendentium, quoniam qui dat conservis in tempore tritici mensuram, a Domino audiet: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam . Et quidam catholicus doctor ait: Invidiae siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat hoc quod sentit. Igitur quae non suffers tibi per tempus plenius ac latius responderi, breviter ac capitulatim, ab exordio rei hujus incipiens, ad interrogata rescribo. Ad quid Dei Filius formam servi accepit Apostolus monstrat dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei . Ad quid apostoli ab eo sunt ordinati, ipse manifestat dicens: Ecce ego mitto vos. Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis . Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est . Horum in Ecclesia locum tenent episcopi, de quibus quasi ore ad os alloquens Ecclesiam per apostolos fundatam, Spiritu sancto afflatus Psalmista praecinuit dicens: Pro patribus nati sunt tibi filii ; qui ordinantur singuli, secundum apostolicam traditionem, per singulas civitates, et sicut ad Titum scribit Apostolus: Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per singulas civitates presbyteros , id est episcopos, sicut paulo post demonstrat: Oportet, inquit, episcopum sine crimine esse . Episcopus enim nomen est officii, sicut presbyter est nomen aetatis, non corporeae, sed sapientiae et vitae immaculatae. Sicut per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata . Hinc est ergo quod ad Moysem Dominus dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ; in quibus quid aliud quam senectus cordis requiratur, cum tales jubentur eligi qui senes sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia ut sanctus dicit Gregorius, senectus mentis, non corporis, eligenda monstratur. Hinc et Paulus ad Timotheum scribit: Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate . Hanc autem traditionem, singulos per singulas civitates ordinandos episcopos, auctoritas apostolica constituit, sicut sanctus Clemens, successor beati Petri apostoli, ex traditione ipsius promulgavit, veluti sanctus Anacletus ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea Romanae sedis episcopus, in epistola sua demonstrat, docente sancto Spiritu per Prophetam: Deus locutus est in sancto suo, laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar . Hinc sanctus Basilius: « Nunc, inquit, quod hanc praecipuam et veluti privatam quamdam haereditatem populi in divisionem vocabo, et communem cum caeteris omnibus faciam. Cum autem divisum fuerit testamentum in omnes, et cuncta ejus utilitas universis coeperit esse communis, Deo pro nobis omnibus melius aliquid providente, tunc etiam convallis tabernaculorum dimetietur, hoc est universus orbis terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporis dictus est hic, velut quadam sorte divisus atque dimensus per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incolatibus distinguetur. Tunc etiam ea quae divisa sunt in unitate fidei congregabit ille qui pacificat per sanguinem suum quae in terra sunt, sive quae in coelis, et qui medium parietem sepis solvens facit utraque unum. » Ordinantur autem singuli episcopi in civitatibus singulis, non pro temporalium honorum potestatibus, non pro villis et possessionibus, non pro facultatum copiis, quas tamen episcopi, suscepto ministerio, secundum regulas et leges sancto Spiritu promulgatas, conservare juste, ac rationabiliter ampliare et dispensare debent, ut re vera Deo dicata et consecrata sanctuaria, vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, sed pro lucrandis animabus et salvandis hominibus, sicut dicit Apostolus: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis . Et item idem: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat . « Ipse, inquit sanctus Gregorius , sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cognitionis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie, quo mundi destrui lucra debuerunt, cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat. » Et idem alibi de verbis Domini: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos . Pater, inquit, Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit: quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Ordinatis autem singulis episcopis in civitatibus singulis, non ad mundi gloriam, sed inter scandala persecutorum, non licet eis mutare civitates in quibus sunt regulariter ordinati, nec transferri de civitate ad civitatem pro terrena cupiditate vel gloriae ambitione, sicut sanctus Gregorius in homilia Ezechielis prophetae tractat dicens : « Thronus ejus, quin Dei, flamma ignis, rotae ejus ignis accensus . Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi Divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in praedicatione discurrunt, rotae ejus ignis ardens sunt, quia cum ex ejus desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. » Sicut B. Paulus gentium ordinatus apostolus, totum ut ita dicamus mundum Evangelio Christi replevit, et rota Christi non uni civitati tantum praesedit, sed et multis civitatibus per suam praesentiam evangelizavit, ut sacra narrat historia, et per suas Epistolas confirmavit. Hinc et sacri canones Africani concilii decreverunt ut non liceat fieri rebaptizationem, reordinationem, vel translationem episcoporum; et si quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus fuit ad aliam transierit civitatem, eamque invaserit, nisi ad propriam civitatem sponte vel commonitus redierit, liberum esse adversus eum rectorem adire provinciae, ut secundum statuta gloriosissimorum principum auctoritate judiciaria protinus excludatur. Sed et colligendum est quam grande scelus fit hujusmodi translatio, quae rebaptizationi et reordinationi comparando conjungitur. De rebaptizatione autem, quam grande sit piaculum, in sacris canonibus, et in pontificum Romanorum decretis, specialiter autem in epistola Felicis papae ad universos episcopos per diversas provincias constitutos, quisquis legere voluerit invenire valebit. De reordinatione vero S. Gregorius in epistola ad Joannem Ravennensem ita dicit : « Illud, inquiens, quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum: nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit enim a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non valet consecrari. » De lapsis autem, qui ad ordinem cleri per ignorantiam vel ordinantium dissimulationem veniunt, et de presbyteris sine examine provectis, sacrum Nicaenum concilium, et decreta Gelasii ex eodem promulgata concilio, quid agendum sit patenter ostendunt. Si autem causa certae necessitatis vel utilitatis exegerit ut quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus est ad aliam civitatem transferatur, synodali dispositione, vel apostolicae sedis consensione, apertissima ratione manifestum fieri debet, quia transfertur de civitate, in qua ordinatus fuit, ad aliam civitatem causa fidei, non temporalis commodi, pro animarum lucro, non pro rerum temporalium quaestu, non suo vitio, sed aliorum repudio, necessitate persecutionis, non ardore ambitionis vel praesumptione propriae voluntatis; neque, ut dicit Apostolus, quisquam sumat sibi honorem sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron . Sicut et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech . Aliud est enim mutare et aliud mutari, sicut aliud est ministrare et aliud ministrari. Unde et Dominus in Evangelio loquitur dicens: Non veni ministrari, sed ministrare . Non ergo, ut in decretis apostolicae sedis legimus, mutat sedem qui non mutat mentem, id est, qui non mutat qua suscipi episcopatus debet, intentionem, ut transeat de civitate ad civitatem per cupiditatem et ambitionem. Nam ut de multis exempli gratia quaedam devocemus in medium, beatus Petrus causa fidei, ordinato pro se episcopo in Antiochia, insequens magum Simonem, Romam venit, in qua per viginti et quinque annos apostolatum et episcopatum gessit. Augustinus, a beato Gregorio papa causa fidei ad Anglos rota Christi directus, postquam ad praedicationem ejus gens illa fidem recepit, ab Arelatensi episcopo, jussione beati Gregorii episcopus est ordinatus, deinde ab eodem beato Gregorio in civitate regia ejusdem gentis accepto pallio archiepiscopus est incardinatus. Sed postea sedem non mutavit sicut in epistola beati Gregorii qui legit invenire valebit. Et ut antiquiorum temporum exempla praetereamus, tempore Caroli principis, cum ordo ecclesiasticus et Christiana religio in istis Cisalpinis regionibus pene fuit abolita, Winfrit, cognomento Bonifacius a tertio papa Gregorio Romae fuit ordinatus episcopus, et pro animarum lucro in istas regiones directus. In quibus ejus praedicatione et sanctae conversationis exemplo cum ordo ecclesiasticus et religio coepit reparari, aliquandiu in civitate Agrippinensi Colonia sedit, et emergente necessitate atque utilitate ad Moguntinam civitatem translatus, ibi est archiepiscopus regulariter incardinatus, sed sedem postea non mutavit, sicut in epistolis apostolicae sedis pontificum studiosus lector cognoscere praevalet. De eo siquidem qui non suo vitio, sed alieno repudio, ad aliam in qua ordinatus non fuit civitatem transfertur, Antiocheni canones dicunt « Si quis episcopus ordinatus ad parochiam minime cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit. » Et hinc in Ancyrano concilio decretum est de his qui ad episcopatum provecti sunt, nec recepti : « Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commoverunt ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. » Dicit enim Antiochenum capitulum, quia regulae sacrae praecipiunt, ut nullis invitis detur episcopus, cleri et plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur, et ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit. » De eo qui necessitate persecutionis de civitate in qua ordinatus fuit transit ad civitatem, Sardicenses canones dicunt : « Ut si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benignitate humanitas ei est exhibenda. » Et hinc S. Gregorius ad universos episcopos per Illyricum : « Fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitas diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debetis consolandos convicturosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. » Et haec novissima verba epistolae hujus concordant praemisso concilii Sardicensis capitulo. Sed et persecutio pro qua episcopus de civitate ad civitatem transire possit vel debeat, attente consideranda est, quam canones Sardicenses demonstrant . « Si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens periculum innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, quia solent a catholicis haeretici vel schismatici seu criminosi persequi. » Et sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum ostendit : « Restat, inquiens, ut nos, quorum ministerium quantulaecunque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino: Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum . Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam . Quis autem credat ita fieri haec Dominum voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges quos suo sanguine comparavit? Nunquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit, qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas esse dicamus? Nunquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est per murum, et effugit manus ejus , deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum, est commune periculum, ii qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiantur apparent, illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere . Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiantur, ipsi non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur, quia fratres qui eis ad Christianam salutem indigebant, nolunt deserere, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. » Et post aliquanta: « Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem, et fugit quoniam non est ei cura de ovibus? » Et paulo post: « Fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae. » Sicut fugit S. Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator. Et aliquanto superius: « Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerit quibus necesse sit ministrare. » Et hinc S. Gregorius in libro Moralium : « Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum , rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus, atque mox subditur: Paulo autem volente intrare populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum . In quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus, quid est quod isdem praedicator egregius de semetipso fatetur dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus . Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute discamus, adversariorum pugnam, et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare. Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris aestimemus. Et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit. Ubi autem subjuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum vel cum morte non timuit. Sicut ipse cum Hierosolymam pergeret, cumque discipuli passionem illius per prophetiam praescitam prohiberent, sibimet ipsi attestatur dicens: Ego enim non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me . Quia praedicator egregius, despectis potestatibus saeculi, nullos minarum sonitus pertimescit. Videamus alium equum Dei, quomodo terram sorbeat, quomodo nullus eum turbae terror attingat. Scriptum est: Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystra, et Iconio, et Antiochia, confirmantes animos discipulorum . Perpendamus ergo quae hunc equum possent minae compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest. Velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest firmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! Ad agendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. » Sed et isdem beatus Gregorius in epistola ad Agnellum episcopum scribit : « Quia igitur ob cladem hostilitatis, nec in civitate, nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiae cardinalem constituimus sacerdotem. » Et in epistola ad Joannem episcopum : « Te Joannem ab hostibus captivatae Lisitanae civitatis episcopum in Squillitana Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quae pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare. Ita tamen, ut si civitatem illam hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, ad aliam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in qua a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere. » His auctoritatibus Actardus, Namnetensis episcopus, prius a Nominoio Brittonum duce de sua civitate expulsus, a domno rege Carolo, fugato eodem Brittonum duce, consilio episcoporum illum quem in sede Namnetensi isdem tyrannus fecerat exordinari, in monasterio sancti Martini jussit exsulare, et Actardum in sede sua restitui. Postea autem a Salomone tyranno eumdem Actardum a civitate sua expulsum, in vacante Morinensi ecclesia concilii consensu concessit aliquandiu immorari, donec petentibus clero ac plebe provinciae Turonensis, et conhibentibus episcopis, ad provinciam suam rediit, et a pontifice apostolicae sedis in vacante metropoli fuit incardinatus. Qui Actardus non debuerat sedem suam mutare, si valeret ibi consistere, vel si alius aliquis esset, qui simili vel forte majori utilitate regulariter in Turonensi ecclesia posset ordinari, dicente Coelestino : « Tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, poterit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem: in aliena stipendia minime alter obrepat, nec aliis debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. » Quod autem isdem Actardus apposuit, ut utrasque sedes Turonensem scilicet et Namnetensem simul teneret, contra Chalcedonense concilium egisse videtur, quo decretum est: « Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyriorum quae sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicent. Eos vero qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Quod autem quidam contra hoc capitulum hujus magnae et universalis synodi, quasi ex verbis beati Gregorii satagunt se munire, ut duas sedes simul tenere valeant, cum nulli Christiano sit licitum, vel duas uxores simul, vel uxorem et concubinam insimul habere, diligenter verba ejusdem beati Gregorii in epistola ad Bacandum episcopum curent discernere, qua dicit, non de longius civitatulis a se invicem disparatis, sed de collimitaneis, et de tam cleri quam plebis imminutione destitutis, et rebus ac facultatibus desolatis. « Et temporis necessitas nos, inquit , perurget, et imminutio personarum exigit ut destitutis ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianae ecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam praevidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi illius, quam tuae ecclesiae paupertati, reditus supradictae ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae ecclesiae jus potestatemque hac praecepti nostri auctoritate transmigrare. » In cujus verbis quisque debet attendere, quia dicit quod temporis necessitas perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis ecclesiis debeat succurrere, et necessarium ducit tam desolationi loci, quam paupertati ecclesiae consulere. Volunt etiam quidam, ex quorumdam novelli temporis adinventione, usurpare praesumptionem, quatenus liceat eis sedes suas mutare, non causa utilitatis, sed superducto quasi velamento necessitatis, revera quidem ambitione cupiditatis; in qua commemorantur quidam de civitatibus ad civitates, et etiam de minoribus ad potiores translati fuisse episcopi, antequam hinc certae diffinitiones sacrorum canonum fuere praefixae, quas transgredi perniciosum est. Manifestum, sicut sanctus Hilarus papa ad Leontium et ad caeteros episcopos scribit dicens : « Quia non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Et sanctus Coelestinus : « Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Et sanctus Leo : « Hoc admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » Et sanctus Gelasius : « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam, vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Et item idem: « Patres, inquit, nostri, catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt, sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper isdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. » Et Symmachus dicit : « Ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt faciat rata esse quae gesserit. » Et item idem : « Quanta vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? » Et item: « Non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam, et quod quasi ad astructionem, magis autem ad destructionem positum est in adinventione praemissa. » Unde sancti Patres Nicaeni capite secundo dicunt : « Quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus adversus ecclesiasticam facta sunt regulam; » et sanctus Leo papa capite quadragesimo quarto Decretalium suorum dicit, omittendum esse et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Quam alienum a ratione et auctoritate astructionis hujus perniciosae permissionis sit, qui eadem capitula legit patenter agnoscit, quia illius secundi capituli Nicaeni concilii processus, quod perpere actum eatenus fuerat, ne deinceps quisque praesumat, cum magna interminatione prohibuit, et capitulum quadragesimum tertium Leonis ab hac ratione penitus est alienum, sicut trigesimum octavum capitulum in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum, sed id ipsum capitulum evidenter ostendit. Sed et de his quae per necessitatem fiunt, potiusque usurpari videntur, sanctus Innocentius in decretis suis ad Rufum et Eusebium ac caeteros episcopos dicit : « Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non posse praesumere. » Et paulo post: « Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Videre igitur et mentis et corporis oculo qui haec adinvenerunt debuerant Pauli sententiam qua dicit: Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei . « Adulter, inquit beatus Gregorius , in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit, et perversus quique ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam procreationi operam impendit. » Sic et qui pro opibus et facultatum copiis ac rebus terrenis Ecclesiam suam mutat, adulter merito vocatur, et inter adulteros deputabitur. Nam civitatem, in qua Comes inhabitat, et clerici ac laici nobiles, sed et ignobiles atque rustici laboratores, et etiam Judaei ut fertur inhabitant, et in parochia sub nomine Christiano degunt, episcopum causa cupiditatis, aut ardore ambitionis deserere, et alteram sedem vacantem invadere, et cum illa in qua ordinatus fuit, et in qua sine periculo mortis degere valet, tenere, non solum turpe sed et periculosum atque perniciosum est, cum sacri canones etiam de vacante episcopo in Ecclesiam vacantem prosiliente decernant , « ut si quis episcopus vacans in ecclesiam vacantem prosiliat, sedemque pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, etsi cunctus populus quem diripuit eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » Sed et de eo qui irrationabiliter et irregulariter civitatem suam in qua ordinatus fuit deserit, et ad aliam transit, Sardicense concilium dicit : « Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret: unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. » In hoc capitulo major et minor civitas, non solum pensanda est nomine, sed et possessione, sicut et avaritia non solum pecuniae est ac possessionis, sed etiam altitudinis. In nomine Metropolitano avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur: in possessione, videlicet in rerum ac facultatum copiositate, est avaritia, quam Apostolus idolorum servitutem appellat. Et sanctus Leo papa hoc sequens capitulum decrevit , « ut si quis episcopus civitatis suae mediocritate despecta administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transierit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed et carebit et propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri. » Et item Sardicense concilium dicit : « Ut etiamsi talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse paucos praemio et mercede corrumpi, eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. » Quia vero duabus metropolitanis sedibus unus metropolitanus episcopus regulariter praesidere non poterit, sanctus Bonifacius papa auctoritate Nicaeni concilii manifestat scribens ad Hilarium, Narbonensem episcopum : « Nulli, inquiens, videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit ut eadem proprie verba ponamus; per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. » Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Cogunt, inquit Augustinus, multis invenire medicinas multorum experimenta morborum. Et quia, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia , pro temporum diversitate, et morborum varietate, atque hominum sanitate, quaedam conceduntur, sicut Noe et filiorum jus usibus alimenta nova permissione concessa, deinde, per Moysem populo Judaeorum prohibita, rursusque nobis sunt ita concessa, ut quae Judaeis fuerunt vetita in pecoribus, nobis prohibeantur in moribus, sicut Dominus in Evangelio dicit: Audistis quia dictum est antiquis: ego autem dico vobis . Quapropter quod licitum fuit, necessitate vel utilitate, de transmigrandis episcopis ab ecclesiis ad ecclesias ante sacrarum regularum praefixionem, postea intantum fuit, est, et erit illicitum contra easdem sacras regulas usurpare, ut sanctus Gregorius Nazianzenus, vir doctissimus, catholicissimus atque eloquentissimus, et vitae merito ac sapientiae doctrina venerandus, qui apud Graecos Theologus cognominatur, multorum decreto episcoporum, ut in historiis ecclesiasticis legimus: de parva civitate Nazianzo Constantinopolim causa fidei translatus, quam per annos duodecim insignissime gubernavit, et ab haeresi Ariana gloriosissime liberavit, et dogma Nicaeni concilii quasi jam mortuum in eadem regia civitate suis expositionibus resuscitavit, agnoscens episcopos murmurare eo quod esset et alia civitate contra canones translatus ad aliam, vitare imo auferre fraternum volens scandalum, ne schisma in Ecclesiam introducere videretur, monente Apostolo: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum , adveniente Constantinopolim Theodosio principe, pacifice impetrata licentia, habitare ulterius in eadem civitate declinavit, sequens Domini sententiam dicentis ad Petrum, ut qui censum non debebant, exigentibus censum darent, quatenus scandalum devitarent. Qui scandalizaverit, inquit Dominus, unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris . Per molam quippe asinariam, ut sanctus Gregorius in Pastorali regula exponit , « saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. » Et item : « Scire etenim praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt non soli moriuntur. » At si aliquis dixerit, non ego invado Ecclesiam ad quam multorum consensu episcoporum et plebis transmigro, penset sollicite, sicut et sanctus pensavit Nazianzenus Gregorius, quae, ut praemisimus, a sacris sunt praefixa canonibus, a quibus per contemptum deviare in schisma est ruere, sicut sanctus papa Hilarus patenter ostendit : « Non minus, inquiens, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Qua sententia beatus Hilarus papa haereticos et schismaticos pariter denotavit. Schismaticos quidem, in eo quod dixit, non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, et haereticos, in eo quod dixit, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. « Nam haeretici, ut S. Gregorius ex sententia apostoli Pauli qua dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest , demonstrat , prava de Deo sentiunt, schismatici recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus in sanctarum traditionum sanctione non tenent: illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua , atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit: qui vero de Deo recta sentiens, a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, sive errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus, Paulus dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem non habeam, nihil mihi prodest; ac si aperte diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. » Auro enim locus est in quo conflatur, id est unitas catholicae Ecclesiae, in qua baptismum, et opera bona, et etiam martyrium prodest, extra illam quippe, nec baptismus, nec opera bona, nec etiam martyrium proficit. Quia etiam cognati sunt haeretici et schismatici, et solemnibus orationibus sextae feriae ante Pascha monstratur. « Hinc ergo, ut sanctus Coelestinus scribit , legem credendi lex statuat supplicandi. » Sed et quam grave peccatum schisma sit, sanctus Augustinus in libro secundo de Baptismo demonstrat, dicens: « Afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus: imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus, tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu terrae sepultis auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis: quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? » Hinc et in decretis apostolicae sedis est scriptum: Sicut enim justos ad aeternam vitam Dominus praedixit ituros, sic impios aeterno damnandos interitu: ut sicut non potest finiri beatitudo justorum, sic nec impiorum tormenta finiantur. Haec haereticis schismaticisque sunt. Et quia quidquid nunc gerit Ecclesia, mystice typus est futurorum, si gustabunt de pane coelesti, id est de suavitate divina, gehennae participes, haereticis schimaticisque damnatio est corporis et sanguinis Christi communio. Quisquis ergo assentit schismatico, schismaticus esse negari non poterit. Quod etsi omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. « Et sicut non potest, ut Gelasius scribit , perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari: sic non potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso, cum dicat Apostolus non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus . Legibus enim publicis criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum poena constringit, nec expers facinoris aestimatur, qui, licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Hinc ergo audiamus quomodo et Dominus vocet eos, qui in ovile ovium contra sacros canones Spiritu Dei conditos insiliunt, id est regimen Ecclesiae rapiunt potius quam assequuntur, Qui non intrat, inquit, per ostium in ovile ovium, ascendit aliunde, hic fur est et latro . De qualibus idem per prophetam dicit: Ipsi regnaverunt et non ex me principes exstiterunt, et non cognovi . » « A se, inquit Gregorius , et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto perjudicium reprobationis ignorat. » Timenda est igitur eis qui talibus favent a beato Gelasio ad sensum praemissa sententia Pauli, qua dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte , quia, ut Leo dicit, in talium praelatione non est populis consulere, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Quod scripsisti, episcopum de quo agitur dicere ad excusandas excusationes in peccatis, quoniam sunt in civitate metropoli, in qua ordinatus fuerat, ministri ecclesiastici, qui indigentium necessitatibus possunt consulere, sed ipse non habet sufficientiam rerum ac facultatum, quibus in ea honorabiliter possit subsistere, unde se conatur excusare, inde magis videtur accusare, et cupiditatis atque cauterio ambitionis inurere, qui plus possessiones terrenas quam animarum lucra videtur acquirere. Debuerat enim in mente habere quod spiritus Paulo dixit, ut non exiret de civitate in qua ei multus populus erat, sed constanter praedicaret. Quid enim scit, utrum multi de paganis illis, qui in eadem civitate habitant, sint a Deo praedestinati ad vitam, qui per praedicationem ejus oris et operis converti poterant, et ubi Christiani sunt salvari valerent, si in ea maneret, etiamsi necessitas eum ibidem taliter manere cogeret, sicut Paulus se mansisse apud Corinthios dixit: Ego, inquiens, in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos . Legat igitur decimam quartam beati Gregorii homiliam ex lectione sancti Evangelii, Ego sum pastor bonus , et inveniet qualiter ac quantum ab auctoritate et suo ordine deviaverit. Sed et scandalum in Ecclesia misit, sicut et quidam episcopi, etiam a longe praecedentibus temporibus, scandalum pro sua quiete et voluptatibus in Ecclesiam intromiserunt, ordinantes chorepiscopos, et eis quae summis pontificibus conveniunt agere permittentes. Quos apostolica sedes saepius reprobavit, et apostolico mucrone recidit, sicut in decretalibus eorum qui voluerit recensere inveniet. Inter quos Damasus papa de talibus dicit episcopis : « Illi, inquiens, episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit liberius agant. » Et alia, quae in suis locis lector invenire valebit. Sed et sicut in epistola beatae memoriae Nicolai papae ad quosdam episcopos Belgicae provinciae directa continetur, Graeci contra eum fremuerunt, quia ipse, sicut et praedecessores sui, sacerdotes ab uxoribus abstinere praecepit, volentes per canones statuere ut liceat illis uxores habere. Nos autem moderni et Gallicani episcopi, novos canones facere conamur, ut liceat nobis quod gravius est quam carnali commercio, spiritali adulterio, aut duas uxores, id est duas sedes simul habere, aut uxorem simul et concubinam tenere, vel vivente licet infirma uxore, id est Ecclesia nostra persecutione qualibet rebus ac possessionibus imminuta, ad alterius copulam transmigrare. Cum sicut vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, quandiu uxor ejus licet infirma vivit, ita et episcopus non habet potestatem ecclesiam, videlicet plebem suam deserere, et alteram invadere vel usurpare, quandiu, sicut sanctus Augustinus dicit , in ea residui sunt conservi sui, quibus praebeat cibaria, quos aliter vivere non posse novit. Quod si fecerit, tanto majus committit adulterium, quanto spiritaliter adulterat, et plebem suam adulterare facit, si alteri eo vivente et in sacerdotii incolumitate manente se junxerit, quia mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, quandiu vir ejus vivit, et plebem quam invaserit secum adulterare facit, ut beatus Innocentius in decretis suis ostendit, loquens de repudio viri atque uxoris, quod merito intelligendum ac sequendum est de spiritali episcopi et Ecclesiae, in qua primum ordinatus fuit, conjunctione. « De his, inquit , requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui viro vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsi adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur: similiter et qui dimissam duxerit, moechatur , et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. At si uxor episcopi, ecclesia scilicet ac parochia ejus, fuerit qualibet oppressione persecutionis desolata, id est de solo elapsa, ut in ea non remaneant quibus necesse sit ministrare, licite valet episcopus ad vacantem aliam ecclesiam transmigrare, sicut supra verbis beatorum Augustini atque Gregorii est demonstratum. Et plebs episcopo suo viduata, id est vacans, carne vel regulariter defuncto sacerdotio episcopum viduatum, id est vacantem, regulariter potest suscipere, veluti Apostolus de muliere dicit: Mortuo, inquiens, viro, nubat cui vult, tantum in Domino . Sanctus quippe Leo, inter praecipuos sedis Romanae, ornatus praecipuus, de viro et muliere Apostoli sententiam exponens, quid per hanc conjunctionem intelligi voluerit patenter ostendit: Sacramentum hoc, inquiens, magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia . Utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodivit, et de latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. » Et idem alibi: Unde, inquit, cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, non ergo fornicetur quisquam, indebita voluntate abiens post uxorem legitimo et spiritali sibi sortitam conjugio, sed diligat et foveat eam, sicut Christus Ecclesiam: neque post pastorem suum, in fide et in bonis operibus manentem, quem ordinante Deo legitima sorte suscepit, Ecclesia abiens fornicetur, sed in ea vocatione qua vocati sunt maneant, veluti sacrae Scripturae et traditiones ecclesiasticae praefixerunt. Si enim, quia concedente Apostolo unius uxoris vir assumi in sacerdotium jubetur, ut uxorem quam ante sacerdotium habuit castis foveat et tueatur auxiliis, et non eam destitutam debet relinquere, multo minus sacerdos destitutam, aut pro superinducta, vel cum superinducta deserere vel negligere, minime autem cum alia una cum ipsa debet moechari ecclesia: et sicut non adulterare verbum Dei, ita nec adulterare debet Ecclesiam suam. Nisi enim viri et uxoris legalis conjunctio ad episcopi et ecclesiae sibi conjunctae mysterium pertineret, magnum Chalcedonense concilium defuncto suo episcopo viduatam ecclesiam non vocaret, cujus reditus penes oeconomum futuro reservari jubet episcopo, nec ab aliis quibusque, vel vivente vel defuncto cujuscunque civitatis episcopo usurpari, vel pessumdari: quod qui praesumpserint, verenda est illis sententia ejusdem sancti et universalis concilii, qua intentando decernit : « Eos, inquiens, qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus Synodi, quidquam ex his quae prohibita sunt perpetrare, decrevit sancta Synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Et de transgredientibus quae constituta sunt, item conjuncte dicit : « Si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. » Sic etiam de rerum ac facultatum praesumptoribus, et aliorum conciliorum canones, et apostolicae sedis pontifices multoties decreverunt, quae non parvipendent qui irrefragabili Domini sententiae credunt, dicentis in Petro, et apostolis omnibus, et in eis illorum successoribus: Quaecunque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis . Nam sicut Petrus respondit pro interrogatis a Christo apostolis omnibus, ita et Christus haec in Petro dixit apostolis, et successoribus eorum omnibus, quibus manet hoc privilegium, a quibus fertur ex apostolorum aequitate judicium, sicut sanctus Leo et Gregorius evidenter ostendunt. Unde sanctus Gregorius item dicit: « Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere: ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter implicantur, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. » Haec idcirco de rebus et facultatibus Ecclesiae viduatae sub oeconomo futuro reservandis Episcopo hic interposuimus, ut attendat de quo agitur episcopus, quia si nemini Christiano eas licet praesumere, multo minus item episcopus, sine sui status periculo ac animae detrimento, ecclesiae invasae res et facultates praevalet usurpare. Sicut enim comes civitatis homo saecularis, et alii etiam saeculares, et majoris et minoris potestatis, habent unde in sua metropoli possint consistere, et comministri ejus ecclesiastici valent ibidem vivere; sic et ipse, nisi eum cupiditas et ambitio unde ejiceret, ibidem vel de operibus manuum, vel de decimis fidelium ac collatione presbyterorum, et si aliter non posset, vel sub censu, sicut Hierosolymis patriarcha, et viri religiosi ac fideles in Corduba, et in aliis civitatibus per Hispaniam faciunt, ibi valeret manere, et conservis in tempore tritici mensuram donare, id est verbum praedicationis impertire, et ministeria quae non nisi ab episcopis ministris ecclesiasticis et plebibus possunt dependi, sicut sunt ordinationes ecclesiasticorum ministrorum, sicut est confectio sacri chrismatis, et consecratio olei exorcizati et ad infirmorum unctionem consecrati, sicut est confirmatio et consignatio baptizatorum, sicut est manus impositio et reconciliatio publice poenitentium, et velatio virginum, et alia quae per singula non necesse est computare: quae non nisi ab episcopis valent regulariter fieri, et in utrisque civitatibus, tanto spatio inter se distantibus, ab uno episcopo congruis temporibus non valent, imo nec debent, nec regulae permittunt exsequi. Quae etsi per tempora possunt in sua metropoli ab eo fieri, convincitur in ea posse immorari, et quae sibi a subditis competunt exsequi. Legat namque secundam epistolam Pauli apostoli ad Corinthios, cum quanta difficultate atque cum quanto labore praedicationis ministerium fuerit exsecutus, qui praeter labores quos sustinuit in carceribus, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, in flagellis, in lapidatione, in naufragiis, in itineribus saepe vexatus fuit, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia quotidiana, sollicitudo omnium Ecclessiarum , et manibus suis laboravit, quae necessaria sibi et suis fuerunt, ne quemlibet gravaret, et inveniet se a successione illius extorrem, cujus sequi detractat exemplum, et illorum constringi judicio, qui jam in coelis cum Deo regnant, et sancto Spiritu inspirati sacros canones per eumdem sanctum Spiritum protulerunt, quibus decernitur, ut hujusmodi nec in eo episcopos, ut supra scripsimus, habeatur, nec communionem laicam mereatur, sicut evidenter sanctus Leo apostolicae sedis pontifex in decretis suis iterato decernit : « Hoc, inquiens, admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venerit vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Cur enim non posset religiosus homo et episcopus ac continens, sine uxore et filiis, ita in civitate sua vivere, sicut saecularis homo comes, uxorem habens et liberos, etiam inter paganos vivit: praesertim cum alias possessiones et abbatias largitione domni regis habeat, unde sumptus habere valet, quibus ad Deo serviendum, et ministerium suum exsequendum in plebe sibi commissa sufficere posset? « Sed sunt, inquit Gregorius , nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. De quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit . Non pastor sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. » « Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus venit et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet: animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. » Unde quia sicut beatus dicit Gelasius : « Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, sequendum est episcopis ac principibus terrae consilium hortantis, imo praecipientis Apostoli: Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite . » Hinc sanctus Augustinus: « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias et si redarguas: hoc est non communicare, non consentire. » Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum; et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis autem, inquit, et redarguite. Quid est nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem magis et redarguite? reprehendite, corripite, coercete. Nam et sanctum Africanum concilium eos qui negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniri a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur, signanter cum diffinitione certissima praecipit, sicuti suo loco diligens lector inveniet. Et constat esse certissimum, quia iste civitatem suam, in qua remanent plures qui episcopali ministerio indigent, pro alia quietiore ac locupletiore mutaverit, et alterum loco suo ordinari permiserit, quia, ut supra ostendimus, duabus metropolitanis civitatibus praesidere non potest, non pro animarum lucro, sed pro temporali augmento cum spiritali suo detrimento hoc agat, quia, ut Leo dicit, non putabitur honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus. Fautores autem ac ordinatores hujusmodi sancti papae Simplicii percellit decretalis sententia qua dicit, Privilegium, inquiens, meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Haec quantum pro tempore et occupatione licuit, et Dominus ad mentem mihi venire concessit, de his quae interrogaveras, Frater charissime, tibi respondere curavi. Quae si cuiquam displicuerint, non contra me sed contra se irascatur, quia contra verba divina nisi in malum suum irasci non poterit. Dum ergo est in via, id est in hac vita, concordet cum adversario suo cito, ne forte tradat eum adversarius suus judici, et judex tradat eum ministro, et minister mittat illum in carcerem, Amen, non exiet inde donec reddet novissimum quadrantem. Notum est vel parva de scripturis scientibus, quia in hoc loco adversarius noster dicitur sermo Dei, quoniam jubet contraria operibus nostris malis quae agimus: Cui si non concordaverimus, justo Dei judicio per ministrum mittemur in carcerem, et non exiemus inde, donec reddamus novissimum quadrantem, id est, exsolvamus et minimum peccatum.
(Prov. XI, 26) (Luc. XIX, 23.) (Matth. XXV, 21) (Rom. V, 12) (Luc. X, 3; Matth. XXVIII, 19) (Matth. V, 16) (Psal. XLIV, 17) (Tit. I, 5) (ibid., 7) (Sap. IV, 8) (Num. XI, 16) (I Tim. IV, 12) (Psal. LIX, 8) (Hebr. V, 1) (I Tim. III, 1) (Reg. past. I, cap. 8) (Joan. XX, 21) (homil. 5) (Dan. VII, 9) (lib. II, ep. 33) (Heb. V, 4) (Psal. CIX, 4) (Matth. XX, 28) (can. 18) (can. 17) (can. 21) (lib. I, epist. 43) (Can. 21) (epist. 180) (Psal. XXX, 3) (Matth. X, 23) (II Cor. XI, 33) (I Joan. III, 16) (lib. XXXI, cap. 14) (Act. XIX, 28) (ibid., 30) (II Cor. XI, 33) (Act. XXI, 13) (Act. XIV, 17) (lib. XI, ind. 11, epist. 13) (lib. XI, ind. 10, epist. 25) (epist. 1, ad episcopos per Viennen., etc.) (can. X) (lib. I, epist. 8) (epist. 11) (epist. 11) (epist. 1) (epist. 6 ad universos episc.) (epist. 1, Aeonio) ( epist. eadem ) (can. 11) (epist. 27) (II Cor. II, 17) (Moral. XVI, cap. 25) (conc. Antioch. can. 14) (can. 1) (epist. 88 Anastasio Thessal.) (can. 11) (epist. 8) (Dan. 12, 4) (Matth. V, 21) (II Cor. VI, 4) (Matth. XVIII, 6) (part. I, cap. 2) (part. III, cap. 5) (epist. 11) (I Cor. XIII, 3) (Mor. XVIII, cap. 14) (Deut. VI, 5) (epist. 8 in fine) (cap. 6) (epist. 10, ad Anastasium) (Rom. I, 32) (Joan. X, 1) (Ose. VIII, 4) (Pastor. I, cap. 1) (Rom. I, 32) (I Cor. II, 3) (Joan. XI, 14) (epist. 5 ad episc. Numidiae) (epist. 180, Honorato) (epist. 11, ad Exuperium) (Matth. V, 21) (I Cor. VII, 39) (Ephes. V, 32) (can. 10) (can. 27) (Matth. XVI, 19) (II Cor. XI, 25, 26, 27, 28) (epist. 1, in fine) (hom. 14 in Ev.) (Joan. X, 12) (ibid., post aliqua.) (epist. 10, ad Anastasium) (Ephes. V, 11)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]
Hincmarus Rhemensis
32
EPISTOLA XXXII. AD JOANNEM PAPAM, Caroli II imperatoris nomine. De judiciis et appellationibus episcoporum et presbyterorum. (Apud eumdem, ex editione Moguntina Joan. Busaei.) I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI. XXII. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXIX.
Sanctissimo ac reverentissimo Patri JOANNI summo pontifici et universali papae, CAROLUS gratia Dei imperator Augustus ac spiritalis filius vester.
Antequam provinciae Transalpinae, propter seditiones et bella frequentia, progenitorum nostrorum temporibus, sacrarum legum ac regularum notitiam et observationem plene caperent, sicut postea per incrementa studio illorum ab hac sancta sede gratia Dei ceperunt, gloriosae memoriae avus noster Carolus imperator Augustus, diu per egregios ac praecipuae auctoritatis et sapientiae viros, de presbyteris ex criminibus diffamatis, qualiter judicari vel purgare se debeant perquisivit, et reperit, sicut in suae imperialis auctoritatis edictis, quae in alia schedula habemus scripta, posteris servanda reliquit, quaeque usque ad nostra tempora ex tunc in Transalpinis regionibus servata, et quando necessitas postulavit exsecuta fuerunt. In diebus autem domini et genitoris nostri piae memoriae Ludovici imperatoris, cum ipsa tepesci exsecutio aliquatenus coepit; apud papam Eugenium inde ab eo commonitio facta est. Qua de re synodum iisdem universalis papa convocans, inter alia generalia decreta promulgare curavit, quae Leo IV tempore fratris nostri Lotharii, et nepotis nostri Ludovici, observanda decrevit, sicut in gestis synodalibus, et in hujus sanctae Romanae Ecclesiae archivo haberi credimus, et ab hac sancta sede nostris decessoribus directa venerabili sanctione habemus. Cum autem non longe ante hos annos nepos noster Ludovicus Italiae imperator instinctu quorumdam contra nos se commovit, missae sunt nobis epistolae quasi ex apostolicae hujus sedis auctoritate ac nomine, quas tenoris inconvenientia hanc sanctam et discretissimam sedem non misisse ostendit. Et quoniam pravis saepius prava quam recta innotesci solent, nata hinc occasione, Transalpinarum regionum presbyteri, a suis episcopis de certis criminibus regulariter ab ordine sacerdotali dejecti, et poenitentiae subacti, sine licentia et conscientia primatum et episcoporum suorum, huc venire, et hinc epistolas, quae regulis non conveniunt, referre coeperunt. Quas non jussione apostolica, sed, ut assolet etiam in republica, propter multiplicia reclamatorum negotia, quorumcunque ministrorum quasi pia miseratione factas, et nos illius regionis putant episcopi. Quapropter quia, ut sanctus Augustinus dicit , cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum, intermissis propter prolixitatem sacrararum legum capitulis praedecessorum nostrorum imperatorum, quibus ecclesiasticae regulae consonant, necessarium duximus pandere sanctissimae vestrae paternitati, ac summae auctoritati, qualiter regulas de honore in suo statu episcoporum, et de appellatione, si necessitas et ratio in dejectione illorum poposcerit, sed et de appellatione presbyterorum intelligimus, et intelligi a rectoribus Transalpinarum Ecclesiarum didicimus: quatenus ab hujus sanctae sedis auctoritate nostra sana, ut credimus, intelligentia confirmetur, a qua fidei ac religionis sumpsit initium, et quotidie gratias Deo, sumit augmentum, et si quid male in agro Dominico pullulat, decreti vestri falce recidatur. Si etiam quorumcunque negligentia, vel praesumptione a praestitutis regulis est discessum, vestrae auctoritatis industria sit reformatum. Sicut Dei virtus Christus et Dei sapientia, ordinem ac dignitatem apostolorum et septuaginta discipulorum in carnis praesentia distinxit, ut lectio sancti Evangelii patenter ostendit: ita idem ipse, per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt, sacris legibus et canonibus, spiritu suo conditis, et totius mundi reverentia consecratis, ordinem et dignitatem episcoporum, qui locum in Ecclesia tenent apostolorum, et presbyterorum, qui subrogantur loco septuaginta discipulorum, et in administratione et in honore, sicut et in Veteri Testamento inter summos pontifices et inter minoris ordinis sacerdotes discrevit. Quapropter ab omnibus honorandi ac venerandi sunt pro patribus nati filii, id est pro apostolis ordinati episcopi, et ordinis dignitate, et illius honore, qui eis apostolis dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos ; et: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit ; et de eis: Ite, nuntiate fratribus meis . Et alia, quae de illorum veneranda honoratione sacrae Scripturae textus eloquitur. Qui forte si aliqui temporalibus rebus sunt pauperes, et forte merito divites, pro certo autem sunt ordine sacro sublimes, a nullo quolibet, sive ecclesiastica, sive saeculari potestate praedito, debent vilipendi, nec potentibus saeculi modo quocunque postponi, praecipiente omnibus apostolo Jacobo: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae , quia non qui ditiores ad saeculum, hi in divino examine sunt meliores. Nonne, inquit, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod promisit diligentibus se? et Paulus: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et reliqua. Et sanctus Gregorius in epistola ad Mauricium imperatorem : « Sacerdotibus, inquit, non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione, propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysem, de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos, id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes , scilicet sacerdotibus; et propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est . » Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos, ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur historia quia cum piae memoriae Constantino principi in scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quos acceperat incendit, dicens: « Vos dii estis, a vero Deo constituti: ite, et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non est ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapides colebant, et tamen eorum sacerdotibus maximum honorem tribuebant. Quid ergo mirum, si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praediximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt, qui diis ligneis et lapideis serviebant? » Et idem sanctissimus atque facundissimus et discretissimus, veraciterque in oculis Dei humillimus, in epistola ad Joannem episcopum Syracusanum, scribens de episcopo Constantinopolitano, inter alia dicit : « Quod sedi apostolicae dicat se velle subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. » Post Constantinum autem, quique Christiani imperatores, decessores ac praedecessores nostri, leges de episcoporum honore ac privilegio condiderunt. Proinde, Pater sanctissime, quia, ut sanctus Gelasius dicit , duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, ad quas appellari potest, et a quibus nemo permittitur appellare, sub oculis districti et aequissimi judicis Dei, qui sine personarum acceptione judicat, nostra ponderemus judicia: quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majore auctoritate curari, « sic tamen est, ut sanctus Leo dicit , adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio, et plus erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. » Episcopos sane in suo statu manentes debita veneratione colamus, et a nobis eis competenti honore impenso, caeteris exemplum reverentiae erga sacerdotalem ordinem praebeamus: quia si nos sacrum ordinem in personis eorum vilipendimus, qui velut in speculo, ad sumendum exemplum, in omnium, qui subjecti nobis sunt, oculis positi sumus, pro tantorum culpis a districto judice, summo videlicet pontifice et rege regum dijudicabimur, quot nostro facto delinquendi, quod absit, exempla praebuerimus. Sicut idem beatus Gregorius in Regula pastorali terribiliter intonat, dicens : « Scire etenim praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur, sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei sunt. Et contra, quot suo vel verbo, vel exemplo, vel quibus potestas est data correptionis correptione, quia saepe invitis bona praestantur, dicente summo patrefamilias ad servum, id est praelatorum chorum: Exi cito in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea , Domino lucrati fuerint, pro tantis gloriae coronam accipient, attestante Apostolo: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum . » Caeterum quia non est homo in terra qui faciat bonum et non peccet, et nec ipsi sine peccato fuerunt qui coelesti magisterio adhaerebant, dicente Joanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est ; et Jacobus apostolus dicit: In multis offendimus omnes ; et, ut Scriptura ostendit, in angelis reperta est nequitia ; si necessitas cum multa ponderatione atque examinatione coegerit episcopos ab episcopis judicari, vel presbyteros ab episcopis a gradu ecclesiastico dejici, sicut in honore atque administratione, sic et in dijudicatione atque appellatione, discretionem auctoritas sacra distinxit, decernens, ut si necessitas et pondus legalis ac regularis accusationis exigit, episcopum judicari debere a suis judicibus episcopis, a quibus regulariter una cum primate provinciae potuit secundum Nicaenos et Antiochenos canones et decreta sedis Romanae pontificum ordinari, congregatis una cum primate provinciae ipsius regionis episcopis secundum Sardicenses canones, atque a constituto, juxta Carthaginenses canones, duodecim episcoporum numero, si plures nequiverint congregari, canonice judicetur. « Et si isdem accusatus et judicatus episcopus, congregatis ejusdem regionis episcopis, de gradu suo dejectus apostolicam sedem appellaverit, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et ab eo se audiri voluerit post judicium, juxta Sardicenses canones , et decreta Innocentii ad Victricium, et Bonifacii ad Gallicanos episcopos, et Leonis ad Anastasium, scribendum est ab his qui causam examinarunt Romano pontifici. Et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit talem causam esse ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Et si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his dignetur episcopis, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam audiri iterum, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, et quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. Interim tamen alter episcopus in cathedra depositi episcopi post appellationem ejus non ordinetur, antequam causa ejus fuerit in judicio episcopi Romani determinata. » Quae constitutio appellationis ad apostolicam sedem non discordat a sacra et mystica Nicaena synodo, de qua magnus Leo papa ad Anatolium scripsit . « Illa, inquiens, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » De cujus privilegio et B. Ambrosius dicit ; « Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum, per signum suae passionis et nominis, Dominus Jesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » « Et mihi, inquit Hilarius , ille ipse numerus hic sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum, ab eo qui aeterni sacerdotii est forma benedicitur. » Et hinc item beatus Leo papa ad Anatolium ; « Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur. » Quod sanctum et mysticum concilium praecipit : « De his qui communione privantur, ut sive ex clero, sive ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur: requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter, omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones, et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Cujus sanctae synodi constitutionem Sardicenses canones non convellunt , qui cum pontificis Romani vicario vel arbitrio causam episcopi in provinciali synodo judicati, etiam episcoporum arbitrio vel judicio qui eum judicaverunt, cum episcopis qui in finitima et propinqua provincia sunt praecipiunt terminari, quatenus sive in manenda, sive in immutanda sententia, juxta Nicaenos canones commune sit placitum. De quibus sacris canonibus Nicaenis Africanum concilium ad sanctum Coelestinum papam scribens , « Prudentissime, inquit, justissimeque providerunt, quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciae gratiam Spiritus sancti defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur. » Beatus quoque Innocentius ad Victricium Rothomagensem episcopum duo capitula magni concilii Nicaeni: De his videlicet qui communione privantur ex clero; et aliud: Ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis; et capitulum Sardicensis concilii de episcoporum ad apostolicam sedem appellatione, uno capitulo sagaciter atque patenter explicat, dicens : « Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris gradus, quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis, judicium terminetur; nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » In eo enim quod dicit, ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis de exortis causis judicium terminetur, capitulum Nicaeni concilii de excommunicatis explanat: In eo quod ad alias quemcunque de ecclesiastico ordine prohibet convolare provincias, aliud capitulum Nicaeni concilii explicat, quod jubet, ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae: ut si majores causae, quarum una est de episcopi judicati appellatione, in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus, quin Sardicensis, statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Scilicet, ut aut juxta praemissum septimum Sardicensis concilii capitulum, appellantis episcopi causa in provincia, in qua fuit exorta, diffiniatur, aut judicium episcoporum provinciae, secundum decreta Bonifacii, apostolicae sedis auctoritate confirmetur, et sicut Leo scripsit, ejusdem sedis sententia roboretur. Quia vero sanctus Innocentius non Nicaenam, sed Sardicensem synodum de appellatione episcopi ad sedem apostolicam in auctoritatem traxit, qui utrasque synodos legit, aperte intelligit. Sacrae leges ac regulae, presbyteros et caeteros inferioris gradus clericos, non alibi quam apud suos episcopos praecipiunt accusari: a quibus, sicut Africae provinciae canones decernunt, eorum causa debet audiri, et sicut sanctus Gregorius constituit, cum presbyteris vel clericis suae parochiae judicari. Qui forte si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad quos eis sit provocandum, de appellatione presbyterorum ac diaconorum ad vicinos et finitimos episcopos, papa Zosimus in commonitorio per Faustinum episcopum et Philippum ac Asellum presbyteros directo Carthaginensi concilio, in concilio Sardicensi capitulo decimo septimo continetur hoc modo, Osius episcopus dixit : « Quod me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est, ne innocens damnetur, aut perdat communionem, et ideo habeat potestatem is qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur: quia non oportet negari ei audientiam roganti. Et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communioni societ. Hi vero, qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse fastum et superbiam, quia non decet ut episcopus injuriam vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo; quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. » Nec hoc capitulum Sardicensis concilii dissentire videtur a capitulo Nicaeni concilii, quo expressius et apertius, quam Sardicense concilium, decrevit de his qui communione privantur a proprio episcopo, sicut supra posuimus, et de privilegiis singulorum metropolitanorum dicens : « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim: ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. » Quod exponit Antiochena synodus dicens : « Per singulas regiones convenit episcopos nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrant. » Et Constantinopolitanum concilium dicens : » Ut illa quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. » Et hinc Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum : « Revolventes, inquit, auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliam aliquam provinciam, recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem : « Nulli, inquit, videtur incognita synodi Nicaenae constitutio, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum Spiritu sancto suggerente sibimet censuerunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et his consonanter Coelestinus : « Juxta decreta, inquit, canonum, unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat. » Et Leo ad Maximum episcopum : « Si quis, inquit, a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo aut certe ad synodum quae congregatur occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem diffinitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur. » Et loquens de conciliis capitulo vigesimo, dicit: « In ipsis conciliis adsint presbyteri, et diaconi, et omnes, qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa. » Et capitulo decimo sexto: « Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » Appellantes autem presbyteri, vel diaconi, a quibus et qualiter sint judicandi, sacri Carthaginenses canones capitulo vigesimo et capitulo vigesimo octavo evidenter ostendunt. Ubi autem inter accusatores et accusatos causa debeat agitari, Carthaginense concilium statuit, dicens : « Ut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde est ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere, ubi causa finiatur. » Et hinc leges dicunt: « Criminum discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri. » Et item: « Si quis adversarium, aut repetitione, aut criminis objectione pulsaverit, provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec aestimet adversarium suum alibi aut longius pertrahendum. » Illi vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare, scilicet ecclesiasticis ad finitimos episcopos, ut Sardicenses et Carthaginenses canones, ut praemisimus, decreverunt, vel ad provincialia concilia, sicut sacri Nicaeni et Antiocheni canones constituerunt, et sicut Africanum concilium in epistola ad Coelestinum papam ostendit : « Unicuique, inquiens, concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est, qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare, aut quomodo ipsum transmarinum judicium , ratum erit, ad quod testium necessariae personae, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis incurrentibus impedimentis, adduci non poterunt? » A judicibus autem, sive quos juxta Africanos canones primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegarint, causa finienda regulariter provocari non potest. Et sanctus Gregorius in epistola ad Gallicanos episcopos : « Nec hoc, inquit, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter praepositos et subjectos sint fomenta discordiae, in unum sacerdotes convenire necesse est, ut de incidentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futuram suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur: cujus vobis adesse praesentiam, si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum . Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres fuerint, quanto minus non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem, quia de adhibendo bis in anno concilio Patrum sit regulis statutum, non latet; sed ne forte aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque, etsi non amore justitiae, metu tamen examinis, abstinebitur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. » Haec itaque Transalpinis Ecclesiis, earumque rectoribus, a sede apostolica, de appellatione episcoporum ad hanc sedem apostolicam, et de presbyterorum ac diaconorum appellatione, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad comprovinciales synodos, et dijudicatione regulari eorum in iisdem synodis, ante longissimae aetatis annos usque ad nostra tempora servata, et a decessoribus ac praedecessoribus eorum secuta et exsecuta fuerunt. Quae si etiam illis servata, et ab eis secuta et exsecuta non fuerint, nihil prodest eos secundum sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum, pro accusatis presbyteris de manifestis criminibus comprovinciales episcoporum synodos frequentare, sed faciet licenter quisque presbyterorum quodlibet, unde si fuerit redargutus, veniat Romam. Et quia pro singulis presbyteris episcopi Transalpini regulariter judicatis missos dirigere, et actionum documenta scribere non valent, nec testium necessarias personas, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel pro multis aliis impedimentis, huc producere, fiducialiter poterit mentiens quique innocentiam suam asserere, cum non erit qui mendacia ejus possit refellere. Unde, sicut praemisimus, legum et canonum conditores, prudentissime justissimeque viderunt, quaecunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, et per expressa regularum judicia discretissime judicanda, et post judicium conservanda. Maxime de subintroductione contra regulas mulierum: pro qua ab episcopis Transalpinis presbyteri regulariter judicati ad hanc sanctam Romanam sedem insciis suis episcopis veniunt, et eis epistolas eorum refragantes judicia deferunt, eosque vel comministros illorum ad hanc sedem ad conquerendum contra eos venire praecipiunt, quod nullis antiquorum legibus vel patrum regulis decretum fuisse legimus. Quas epistolas sacris regulis obvias, ut in praefatione hujus opusculi commemoravimus, nec auctoritate apostolica fuisse missas, sed compilatas quorumcunque vafricia credimus. Non enim sibi ipsi sedes apostolica potest esse contraria vel diversa. De qua Gelasius papa dicit : « Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam, quae et unamquamque synodum, et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. » Et item : « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Potest enim fieri ut illi qui in vicinis parochiis sunt hujus sanctae Romanae Ecclesiae, quique juxta sacras regulas, ad manus impositionem, et ad synodos huc convenire solent, ipsi pro reclamatione contra presbyterorum suorum ad praefatam examinationem conveniant, sicut sacri canones ac leges praecipiunt, ut ad primatem uniuscujusque provinciae, qui negotia videntur habere concurrant, vel ad synodum, qui se laesos existimant, quo non sit difficile testes producere, invitentur. Transalpinis autem, et aliis, qui in similiter longinquis regionibus commorantur, apostolica sedes, et sacrorum canonum promulgatores, loquente in eis sancto Spiritu, quae sunt unicuique provinciae possibilia et auctoritati convenientia, atque paci Ecclesiae congruentia, tenenda et exsequenda discretissime praefixerunt. Legimus etiam, quamvis rarissime, praeceptum a sede apostolica, quosdam de longinquioribus parochiis specialis dioeceseos Romani pontificis, ad cujus sollicitudinem universalis Ecclesia pertinet, propter contumaces contentiones aliquos invitatos fuisse: sed de Transalpinis regionibus, quibus decreta privilegia servari debent, tale quid pro presbyterorum et diaconorum appellatione a sede apostolica praeceptum fuisse non legimus. De ecclesiasticis nihilominus privilegiis in epistolis beati Gregorii legimus ad Dominicum Carthaginensem episcopum : « Vestra fraternitas, inquit, hoc postposita dubitatione retineat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente Christi gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogabo; sed fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo eos in honorem subvehi, dummodo non sit, quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et alibi idem hinc dicit : « Quod vero dicitis, vestris temporibus debere servari quae a meis quoque decessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. » Tandem hinc, praeter antiquas regularum ac legum constitutiones, in promptu habemus synodalia capitula apostolicorum, Eugenii, anno imperii decimo tertio domni et genitoris nostri Ludovici, et anno decimo imperii Lotharii fratris nostri, mense Novembrio, atque Leonis IV, anno Lotharii tricesimo septimo, et Ludovici nepotis nostri anno quinto, mense Decembrio decreta, quibus praecipiunt, « ut si quispiam sacerdotum, id est, episcopus, presbyter, diaconus, vel etiam subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundamque et tertiam commonitionem inveniatur fabulari cum ea, vel aliquo modo conversari, canonice judicetur. » Quapropter unusquisque episcopus in tali re studiose ac diligenter curam habere debet, ne Ecclesia Christi a propriis possit sordidari ministris: quia cum propriam uxorem habere non permittitur, maxime ab omni femina sit abstinendus. Et item: « Sacerdos etenim, aut quivis alius in ordinem ecclesiasticum provectus, si in eo scelere inveniatur, quo abjiciendus existat, depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat, et ulterius non committat. » Sic et magnus Leo papa, longe ante hanc constitutionem, auctoritate sacrae Scripturae ad Hilarium Narbonensem decrevit , « ut presbyteri vel diaconi lapsi ad promerendam misericordiam Dei, privatam expetant secessionem, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » Cum haec ita se habeant, non est perfunctorie attendendum vestrae pontificali auctoritati, et nostrae imperiali potestati, quid praedecessores nostri de servandis sacris legibus et sanctis regulis decernentes constituerunt, ex quorum pluralitate, pauca numero, non pauca pondere hic censuimus ponere. De legibus namque Valentinianus, Theodosius et Arcadius decreverunt dicentes : « Perpensas serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones, nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. Interpretatio. Leges nescire nulli liceat, aut quae sunt statuta contemnere. » Et sanctus Coelestinus paria de sacris canonibus dicit : « Nulli, inquiens, sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Quia, ut Hilarius papa dicit , « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponatur animarum. » Et item, de legibus praefati Augusti : « Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam imponunt. Interpretatio. Omnes leges non ea quae anteriori tempore facta sunt damnant, sed in futurum observanda constituunt. Et hinc Symmachus papa : « Dum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, ea hisdem transeuntibus dissolvantur? » Haec igitur servemus nostris temporibus, tanto gratius, quanto et Ecclesiae et imperio erit capacius, et servando quae legaliter ac regulariter gesta sunt, rata esse faciamus quae legaliter ac regulariter gesserimus. Suggerendum etiam vestrae summae auctoritati necessarium credimus, ut de quorumdam episcoporum coercenda inconsideratione, alios decreto generali instruentes, cautos efficiatis: ut quorum debent esse matura et perpensa judicia, non sint praecipites in proferendis sententiis, nec facile ac indiscrete, neque aliter nisi juxta sanctarum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, et pro evidentibus culpis, quemcunque a communione corporis et sanguinis Domini Dei nostri Jesu Christi, in quibus post unicum baptismum praecipue humanae salutis reconciliatio et summa consistit, pro suis injuriis, vel animi sui motibus ac iracundia separent. Quoniam « ira sacerdotis, ut sanctus dicit Gregorius , nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate metuenda; nec debent temere indiscussa judicare, nec passim dicta sine probatione credere, sed auctoris nostri facta pensare, cui cum omnia nuda et aperta sint, mala tamen Sodomae noluit ante judicare, sicut sacra docet historia, quam probare, nos instruens ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare. » Sequantur autem in proferenda judiciali sententia sanctorum Romanae sedis pontificum documenta, Leonis, atque Gregorii: « Beatissimo Petro, inquit Leo , a Christo dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque fertur ex ipsius aequitate judicium. Nec nimia est, vel severitas, vel remissio, ubi nihil ligatum, nihil est solutum, nisi quod beatus Petrus, aut ligarit, aut solverit. » Hinc certa consideratione datur intelligi quia in judicando non est Petri privilegium, ubi non ex ipsius fertur aequitate judicium. Est igitur praejudicium, non judicium, quia non jure dictum, id est non justitiae lege prolatum. Et S. Gregorius : « Saepe agitur, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat, cum suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipse hac ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Judicare enim digne de subditis nequeunt, qui in subjectorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas, quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt . Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. » Qui beatissimus doctor Spiritu sancto repletus passim in dictis suis ostendit, quoniam episcopus, qui in ligando et solvendo interim arbitrium non sequitur judicis, ipse ligandi et solvendi potestate, quin et regno Dei se privat, si alligationis maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae depromit, Paulo attestante, qui dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt . Quia vero sacra Scriptura duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, et aliud quod damnat, aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae, sancti viri, eum in excommunicationis alligatione maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto lividae ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto alligandae excommunicationis ferire debeant, cognoscunt, et eo in alligationis ac excommunicationis maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Contra excommunicationis maledictum, livore vindictae depromptum, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere , quia neque maledici regnum Dei possidebunt . Nam si a quolibet non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria, maledictionis verbum jaculatur in proximum, apud districtum judicem, a quo de otioso verbo ratio in die judicii poscitur, damnabilis est ille sermo, qui malitia non caret, et poenalis est ille, qui ab utilitatis bonitate vacat, pensandum est magnopere quanta animadversione plectenda est ab episcopo, cujus sermo semper sale, id est sapientia, conditus esse praecipitur , jaculata in proximum injustae alligationis excommunicatio, quae potius vocanda est maledictio. Sequamur itaque Ecclesiae sanctae rectores, quorum dorsa mentium incudes sunt hominum peccatorum, dicente Psalmista: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores , in separatione a communione, et reconciliatione sacramentorum Christi, sacrum Nicaenum concilium, et Africae provinciae canones, Siricii quoque, et Innocentii, atque Leonis decreta, et epistolam ipsius Leonis ad Theodorum Forojuliensem episcopum . Sed et quem de ecclesiastico ordine, clarescentibus gravioribus culpis, gradu privaverint, communione corporis et sanguinis Christi, ut canones praefixerunt, non privent. Haec est enim, Scriptura dicente, directa via, ita ut recti ambulent in ea, et nec stulti errent per eam . De injuste siquidem excommunicantibus, vel excommunicatis, quid etiam lex Justiniana decernat, vestram sapientiam latere non potest.
(epist. 50, ad Bonifacium comitem) (Joan. XV, 15) (Luc. X, 16) (Matth. XXVIII, 10) (Jac. II, 1) (ibid., 5.) (I Cor. I, 28.) (lib. IV, epist. 31) (Exod. XXII, 8) (Malach. II, 7) (lib. VII, epist. 64, ind. 11) (epist. 10, ad Anastasium) (ep. 88, ad Anastasium) (part. I, cap. 5) (Luc. XIV, 23) (Jac. V, 20) (I Joan. I, 8) (Jac. III, 2) (Job IV, 18) (conc. Sard., can. 7) (epist. 56) (lib. I de Fide, c. 9) ( De synod., in fine) (epist. 56, post superiora) (can. V) (cap. 7) (cap. 105) (epist. 1 Innocent.) (cap. 17) (can. 6) (can. 9) (can. 1) (epist, 30) (epist. 111) (ep. 11, per Viennen. et Narbon.) (epist. 66: « Etsi, inquit, diversa nonnunquam sunt merita praesulum, jura tamen permanent sedium. » Et Antiochenum concilium, a magna synodo Chalcedonensi actione duodecima favorabiliter collaudatum, sequens decreta Nicaeni concilii (can. 6) (can. 30) (cap. 105) (quod tantumdem est, Transalpinum) (lib. XI, epist. 110) (Matth. XVIII) (epist. 11 ad Dardan.) (epist. 1) (lib. XI, epist. 39) (lib. XI, epist. 37) (metropolitani, vel alterius episcopi, aut ejus cui subjacere videtur) (epist. 95, ad Rusticum Narbon.) (l. II Cod. Theod., De Constitut. principum) (epist. 3) (epist. 11, ad Leontium) (l. III Cod. Th., eod.) (epist. 1, ad Aeonium) (hom. 17, in Evang.) (serm. 3, in Anniv. assumpt.) (hom. 26 in Ezech.) (Ezech. XIII) (I Cor. VI) (hom. XII, 14) (I Cor. VI, 10) (Colos. IV, 6) (Psal. CXXVIII, 3) (epist. 59) (Isa. XXXV, 8)
http://viaf.org/viaf/41865587
[]