author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Wibaldus Corbeiensis
178
EPISTOLA CLXXVIII. A. AD WIBALDUM ABBATEM. Gratias agit pro obtenta Thiebaldo praepositura Xantensi, petitque ipsius et imperatoris pro eo ad papam intercessionem adversus archiepiscopum Coloniensem. (Anno 1149.)
Dilectissimo domino suo WIBALDO A. suae sinceritatis devotus famulus se per omnia.
Gratias Deo et domino meo et vestrae excellentiae refert intimus et fidelis vester dominus Xantensis Thiebaldus, quem vestrae creavit industriae perspicax effectus, et ego pro modulo meo pro ipso pedibus vestris cum multimoda gratiarum actione provolvor. Dabitis autem post irrigationem et incrementum, ne plantatio vestra eradicetur, si non fuerit fomentis necessariis adjuta. Dominus enim Coloniensis Romam in proximo proficiscens cum fratre Bonnensis F. eum gravare intendit, et si ipse gratiae domini papae sua pecunia conciliari possit, quia alia ipsi desunt patrocinia a praepositura Xantensi dominum Thiebaldum amovere disponit, et dominum F. eadem investire. Exoratam itaque dilectionem vestram, quae nunquam nos destituit, esse volumus, quatenus a domino meo rege vestra et nostra obtineat petitio, ut denuo nequaquam ruiturus confirmetur. Et si archiepiscopus quod postulat consecutus fuerit, ipsius protectioni auctoritate domini papae commendetur, ita ut si alterius electio Ecclesiae eum vocaverit in praepositum, interventu domini mei a domino papa promotio talis ei non negetur. Has vero litteras, quia non est scriba doctior, ut vestra discretio dictare non dedignetur, humiliter deposco, et sigillum aureum per praesentium portitorem una cum litteris cum festinatione transmittatis. De caetero acephalas non audemus mittere, quod tamen non sine causa fecimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
179
EPISTOLA CLXXIX. THIEBALDI PRAEPOSITI XANTENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ejusdem argumenti. (Anno 1149.)
Dilecto domino suo WIBALDO venerabili Corbeiensis Ecclesiae abbati, THIEBALDUS Dei gratia id quod est, Xantensis Ecclesiae praepositus et archidiaconus, cum oratione et servitio praecordialem et intimam dilectionem.
Primo loco absque omni ambiguitate scire vos volumus, quod usquequaque servitio vestro amice et fideliter expositi sumus et indesinenter erimus. Quid enim pro nobis feceritis, quem affectum erga nos habueritis, certis experimentis persensimus. Unde et semper nos esse debitores vobis omnino recognoscemus. De caetero vos latere nolumus, quod dominus noster archiepiscopus Romam ire disponit, et eorum, qui cum ipso vadunt, aliqui, quaecunque poterunt, aemuli nostri erunt. Unde humiliter et diligentissime rogamus, ut regiam majestatem faciatis ita scribere pro nobis expedite. In hunc etiam tenoris finem si dominus papa, ex petitione domini nostri regis una in parte nos sublimavit, indulgeat etiam, si canonica electio et justa nos simul ad alia vocaverit. Valete.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
180
EPISTOLA CLXXX. P. ESCULANI EPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. Ut pro ipso apud imperatorem intercedere dignetur. (Anno 1149.)
WIBALDO religiosissimo ac sapientissimo Stabulensis monasterii abbati, P. Dei gratia ESCULANUS, licet indignus episcopus, participium in idipsum.
Dei sapientia, quae disponit omnia quando vult et quomodo vult, elegit te virum honestum, religiosum ac sapientem, ut sedeas cum principibus et solium gloriae teneas, per quem ipsi omnium causas aut judiciali calculo dirimant, aut amicabili convenientia terminent, tanti principis gratiam abundantius tibi erogans, ut contristatos ab eo laetifices, desperatos ad spem vitae quodam ingenio mirabili revoces. Te itaque, charissime domine, cui Deus hanc gratiam contulit, obnixe deprecor, quatenus amore Dei et servitii nostri apud regem et dominum meum pro me intercedere sinceritas vestra dignetur. Non enim compulsus, sed si audeo dicere, rogatus nono jam mense transacto ad eum veni, aestimans quod cognita tribulatione, quam pro ejus fidelitate ab Siculo patior, citius me absolvere debuisset.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
181
EPISTOLA CLXXXI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Scribit in gratiam Thiebaldi praepositi Xantensis et Ottonis clerici. (Anno 1149.)
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Gratum nobis valde est, et in secreto cordis nostri memori benevolentia collatum quod dilectum capellanum nostrum Thiebaldum pro nostrae dilectionis et intercessionis respectu in Xantensi praepositura provexistis, etc. Vide in Eugenio III papa ad an. 1153, inter epistolas variorum ad ipsum.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
182
EPISTOLA CLXXXII. WIBALDI ABBATIS AD SUOS SUCCESSORES. De quibusdam rebus in sua administratione gestis. (Anno 1149.)
WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, successoribus suis in perpetuum.
Sicut officii nostri est cum omni sollicitudine et timore Dei res nobis creditas ordinare ac dispensare, ita nihilominus ad eamdem curam pertinet, quaecunque a nobis tempore administrationis nostrae geruntur, ad posterorum memoriam, ne per oblivionem aut per ignorantiam error aliquis oboriatur, scripto transmittere. Quocirca omnium fidelium Christi et Ecclesiae nostrae prudentiae notum esse volumus, quod dilectus filius noster Henricus praepositus monasterii nostri in Groninga inter gravamina, quae sibi et Ecclesiae suae ex communi malitia mundi incumbunt, hoc nobis conquerendo suggessit, quod quidam ministerialis noster Hezo nomine partem agri, qui juxta fluvium Bodam situs est, et usque ad nostra tempora solebat esse compascuus absque ulla juris ratione occupavit, super qua re nos diligenter a sapientibus et senioribus nostris veritate requisita comperimus, quod idem ager ad praebendam fratrum et ditionem praepositi absque ullo dubietatis scrupulo pertineat. Similiter de Molendino, quod Wunnerus juxta villam Helmerikesdorp reaedificavit, quod etiam quidam Hoierus nomine sine ullo juris suffragio, veraci relatione didicimus. Nihilominus de una curte, quae fuit Henrici Rufi de Groninga indubitanter cognovimus. Quae omnia sicuti veraciter ad praebendam congregationis et ad manum praepositi pertinere intelleximus, sic per praesentem paginam eis immobiliter confirmamus, obtestantes nostros successores, ne aliquando sub nomine beneficii alicui laico vel concedant vel recognoscant. Data Corbeiae anno Domini 1149, indictione XIII, regnante domino nostro Conrado Romanorum rege II, anno IV ordinationis nostrae in Corbeiam.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
183
EPISTOLA CLXXXIII. EUGENII PAPAE III AD CONRADUM IMPERATOREM Ejus intuitu iterum confirmat electionem praepositi Xantensis, et depositionem archiepiscopi Coloniensis differt. (Anno 1149.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio CONRADO illustri Romanorum regi salutem et apostolicam benedictionem.
Quantum affectum erga personam tuam et regnum tibi a Deo commissum habeamus plurimis experimentis tuam clementiam credimus agnovisse. In quo inflexibiliter permanentes, petitiones excellentiae tuae, quantum cum Deo possumus, admittimus, etc. Vide in Eugenio III ad an. 1153
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
184
EPISTOLA CLXXXIV. WIBALDI ABBATIS AD PRAEPOSITUM COLONIENSEM. De victoria junioris regis in Guelfonem, de futuro apud Fuldam ad quod ipsum invitat colloquio, deque Romana legatione. (Anno 1150.)
Dilecto domino suo et amico A. venerabili sanctae Coloniensis Ecclesiae praeposito majori, regiae curiae cancellario, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua universa.
Acephalas litteras a vobis accipere consuevimus, quas qui scribunt, similes sunt illis, qui prandent illotis manibus. Semel correptus de caetero emendabitis. Ad penultimas vestras inter prima nostra vobis respondemus, quod quando convenerimus, plura dilectioni vestrae referre habebimus, quae ut litteris mandarentur, nec breve nec tutum fuit. Praeterea multa nobis deposita sunt, ex eo videlicet, quod Deo de coelis distillante misericordiam, Guelfo cum omnibus fere hominibus suis a juniore rege pugna superatus captus est. Et opinabile quidem est et veraci conjecturae satis consentaneum, quod si hoc bonum divina clementia non fuisset largita, magnos in regno motus fuisse futuros, quos nunc ex facili posse comprimi et suffocari confidimus, quae plenius a clerico vestro E. cognoscere poteritis. In quantum vero intelligere et dijudicare potest nostra capacitas, dominus noster rex omne studium et consilium suum convertit ad disponendas et regendas res publicas, nec modo tempus redimit, nec causas perfunctorio transitu eludit: inde est, quod ordinatis serio et rationabiliter rebus suis, quae ex quadam necessaria serie quodammodo concatenatae sunt, colloquium habere vult cum Saxonibus in Dominica qua cantatur Judica me, Deus, apud Fuldam, ubi vos interesse modis omnibus mandat et praecipit. Mittere enim Romam cum gravitate magna et regni et personae suae honestate intendit, in quibus rebus vestro plurimum consilio innititur, et nos tanquam captivatos usque ad adventum vestrum tenet. Defixum plane et ratum est apud ipsum, quod si sororem suam absque armis in Poloniam reducere potuerit, mox expeditionem Italicam magnifico apparatu ordinabit; super quo nos dubitare jam non audemus, et maxime cum ad consilium, quod captaverat hanc mirabilem et inopinatam opportunitatem propitia Divinitas ei adjecerit. Caetera, cum veneritis, Deo praestante, conferemus. Quae pueri didicimus, jam senes experimur. Coelum, non animam mutant, qui trans mare currunt. In aqua Jordanis peccata vestra abluere potuistis, sed mores vestros eluere non potuistis. Etenim non solum mores vestros, sed etiam morositatem inde retulistis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
185
EPISTOLA CLXXXV. H. EPISCOPI CONSTANTIENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Henricum consanguineum a Welfone detentum imperatoris auctoritate libertate donari procuret. (Anno 1150.)
WIBALDO Dei gratia venerabili Corbeiensi abbati, H. eadem gratia Constantiensis Ecclesiae humilis minister cum fideli obsequio, devotas orationes in Domino.
Pro eo quod domini regis curiae ad praesens, sicut decens est, interestis, non mediocriter gavisi sumus. Discretionem etenim vestram, licet in multis experti simus, ut videlicet in praesenti prosperitate sic vestro consilio dilectissimus dominus noster utatur, ut fidelibus regni nobisque prae caeteris quamplurimis honorem regni diligentibus gaudium augeatur, filiis autem perditis et perditionis terror incutiatur. De caetero fraternitatem vestram, de qua nimirum confidimus, humiliter exposcimus, ut dilectissimo domino nostro suggeratis, ut a domno Welfone suisque ministerialibus quemdam consanguineum meum, et ipsius domini regis fidelem, Henricum nomine, sine causa captivatum, primo, et sicut de ipso confidimus, requirat, et tam pro nobis quam pro Deo dimitti jubeat
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
186
EPISTOLA CLXXXVI. WIBALDI ABBATIS AD HERMANNUM EPISCOPUM CONSTANTIENSEM. Scribit suasisse ut, reportata victoria, imperator hostes urgere pergeret, sed contrariam praevaluisse sententiam. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Constantiensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui mandat salutes Jacob.
Pro moderatione, qua praedita est dulcis anima vestra, placuit benignitati vestrae gratulari regiae curiae, quod nostram ei nunc assidue exhibeamus praesentiam. Sed nos, venerande Pater, non scimus momenta rerum, nec publicis negotiis quidquam possumus emolumenti conferre, et ut nostra fert opinio, nos numero sumus et fruges consumere nati. Siquidem post insperatam et ab omni humano consilio et opere ferme alienam et de coelis traditam victoriam, voluimus, et quantum in re militari oportuit, suasimus, ut dominus noster rex, quem propitia divinitas miris et clementibus beneficiis conservat et provehit, non cessaret successus urgere suos, et hostes suos incomparabili damno affectos, metuque et angore animi perculsos invaderet, ac sese aliquando ad faciendum judicium et justitiam, ad subveniendum matri suae Ecclesiae, accepta tam mirabili opportunitate expediret. Contradicebat inveteratus ille Achitophel, qui vix ingentem dissimulare tristitiam poterat, et assumpta sanctionis amicitiae persona, de tempore et auris causabatur, et sanctissimi jejunii religionem praedicabat et astruebat, oportere hominem, quem justus Dominus qui justitias diligit, jam judicavit, legitimis judiciis et interpellationibus in jus vocari, pium esse et conveniens nullam captivis laesionem inferri, de quibus quidem nos officii nostri innocentiam attendentes nihil censueramus; sed ut Patri et episcopo confiteamur, in mente nostra erat ut non solum unus homo, sed etiam multi morerentur pro populo, et non tota gens periret. Popularis erat senis oratio, et ad hominum negligentiam, pigritiam ac desidiam accommoda. Nos tamen contra nitebamur et asserebamus fama constare bella, et res magnas celeritate adjuvari, dilationem semper nocuisse paratis, judiciorum quae tanto pondere opponerentur, vocem intra paucissimos pagos posse audiri, opus bellicum cum aliquo splendore gestum per majorem orbis partem diffundi. Inermem vicit oratio armati, cujus tamen arma effecerant, ne is, cui persuadebat, ad perfectum vicisset. Ita factum est ut nec bella geramus, nec judicia exerceamus, sed spe rerum inanium animos pascimus. De captivo vestro bene vobis ad integrum responsum est, nos instanter curabimus, ut verba effectus consequatur. Valete.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
187
EPISTOLA CLXXXVII. CONRADI IMPERATORIS AD E. IMPERATOREM CONSTANTINOPOLITANUM. Excusat se quod detentus infirmitate stare promissis nequiverit. (Anno 1150.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus, charissimo fratri et unico amico suo E. eadem gratia Graecorum imperatori Augusto, sublimi, PORPHIROGENITO, felici, fraternam dilectionem et omne bonum.
Quanta nos charitatis et devotionis instantia, quanto fidei et humilitatis studio in sacris sedibus gloriosi imperii tui susceperis, quanta humanitatis et liberalitatis gratia in lecto infirmitatis nostrae non solum per tuos et tua, sed etiam in propria persona et propriis manibus ministraveris, tunc videlicet, quando manus omnipotentis Dei nos non solum in detrimento amissi exercitus, verum etiam in verbere corporalis aegrotationis percusserat, nulla potest rerum oblivio ab animae nostrae tenaci memoria evellere. Pari quoque et simili recordationis constantia fixum animo tenemus, quae fuerit inter nos mutuae pactionis obligatio, quid tuae celsitudini spoponderimus, quid perficere promiserimus. Sed cum a sublimitatis tuae regno corporaliter discessissemus, in quo nos per fidem et benevolentiam habitare sentimus, imperium, quod nobis a superna majestate collatum est, invenimus in quibusdam partibus suis ex occasione longae absentiae nostrae turbatum: ad quos motus comprimendos, et pacem reformandam, dum tota cordis intentione accingimur, Pater ille misericors, quia flagellat omnem filium quem recipit, tendit manum in retribuendo, gravique tertiana febre maceratos nos prorsus imbecilles et fere inutiles per sex mensium spatium detinuit. Si itaque Deo impediente propositum nostrum ad tempus est retardatum, non tamen est omnino evacuatum, et promissionis nostrae effectus magis est dilatus quam frustratus. Ad excusandam itaque morae nostrae necessitatem, ad salutandam tuae sospitatis nobilitatem mittere curavimus cum litteris praesentibus nuntium celerem et expeditum, qui de nostra bona valetudine certum te et hilarem efficeret, et nos identidem de tua et filiae nostrae tuae conjugis charissimae imperiique consortis sospitate, et de rerum vestrarum prosperitate laetificaret. Caeterum post celebratam, Deo auctore, curiam, quam Kal. Maii cum principibus Saxoniae, Poloniae, Bohemiae, Leutitiae, in civitate Merseburg, habere decrevimus, nuntios nostros viros utique principales et egregios ad tuam praesentiam cum tuo prudenti et honesto legato, videlicet Michael Bardalia dirigemus, qui tuam magnificentiam de nostris sponsionibus ac promissionibus dubitare non sinent. Salutat vestram magnitudinem dilectus filius noster Henricus junior Romanorum rex, et charissimam filiam nostram suam utique materteram, cui quantam gloriam Deus in primis militiae conductus sui auspiciis contulerit, lator praesentium viva voce declarabit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
188
EPISTOLA CLXXXVIII. CONRADI IMPERATORIS AD IMPERATRICEM GRAECORUM. Excusat se quod febre correptus promissa imperatoris C. P. implere nequiverit, notam facit de Welfone victoriam, petitque neptem mariti ipsius filio suo Henrico uxorem. (Anno 1150.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus, praecordialiter dilectae filiae E. a Deo coronatae et exaltatae Graecorum imperatrici, paternam dilectionem, et certum ac fidele in omni opportunitate auxilium.
Prius quidem praeclaram indolem tuam tam ex vinculo cognationis, quam ex affectu adoptionis plurimum diligebamus, sed tua fides, tua pietas, tua devotio, tua liberalitas, quam nobis officiose exhibuisti, tunc scilicet, quando manus Domini et infirmitate corporali et rerum incommodis nos multum afflixerat et humiliaverat, tantum ardorem sanctae charitatis in nostra mente circa te auxerunt, ut eam nulla difficultas, nullum periculum, nulla rerum varietas possit exstinguere. Ita igitur in animum nostrum induximus, ita in corde nostro omni ambiguitate remota firmavimus, ut, etiamsi nulla foederis, nulla arctioris amicitiae religio inter nos et gloriosum et praedilectissimum fratrem nostrum tuum utique maritum magnificum et excelsum Graecorum imperatorem aliquando intercessisset, parati tamen et intenti essemus sua omnia tanquam nostra diligere, suis inimicis tanquam nostris resistere. Porro in conventione pacti, quae inter nos et ipsum omni cum benevolentia firmata est, conditio necessaria imposita fuit, quod scilicet ea, quae praenominata et praescripta fuerant, utique compleremus, nisi alter vel uterque nostrum morte seu gravi infirmitate vel amittendi imperii periculo id perficere prohiberetur, atque transacta illa et tam non negligenda necessitate ad absolvendi et implendi studium denuo accingeremur. Nunc ergo tibi tanquam charissimae filiae nostrae et imperii nostri cognatae causas familiariter et breviter aperimus, pro quibus in Longobardia, post exitum nostrum a vobis, manere et promissa implere nequivimus, pro quibus ad partes Alemanniae modis omnibus nos properare ordo quidam rerum et imperii nostri clamor ad nos usque perlatus non absque gravioris consilii ratione persuasit. Siquidem ut tua sapientia perfecte novit, dominus ille Welpho vir magnae nobilitatis et potentiae in nostro regno habetur, neque fide, qua eum in extrema necessitate adjuvimus, neque beneficiis quibus eum commode auximus, aliqua ratione commonitus, per Siciliae tyrannum a Jerosolymis reditum habuit, et accepta non parva ipsius infami pecunia, per sacramenta et obsides ei firmavit, quod nos et nostros et nostrum imperium perturbare et infestare modis omnibus laboraret. Quod postquam ad propria rediit, adjunctis sibi quibusdam perfidis non parvi apud nos momenti et nominis, instanter facere coepit, filios nostros, tuos utique nepotes amantissimos et bonae spei plenos invadendo, et in terra ipsorum, quae illis patrimonii jure competit, inimica quaedam castella aedificando. Hoc igitur tam atrocis rei nuntio accepto, cum fama, ut in talibus fieri solet, omnia in deterius multiplicaret, praevenire cuncta et comprimere maturavimus, atque ad partes Alemanniae subito et improviso adventu accessimus. Dum itaque in componendis et placandis omnibus diligentiam adhiberemus, tanta nos infirmitas corporalis in fine Augusti mensis invasit, ut usque ad Pascha Domini gravioribus negotiis vix utiles esse possemus. Intra quod temporis spatium cum essemus in civitate Spira ad justitias regni faciendas, et ad exercenda publica judicia, praenominatus Welpho cum dulcissimo nostro, tuo nepote bonae indolis jam adolescentulo, ad Romani imperii fastigium, Deo auctore, per nos et principes nostros coronato, prope castellum nostrum Flocperch acie conserta dimicavit, ubi nos divina protegente misericordia, suorum multis tam caede quam captione amissis, noctis beneficio adjutus vix evasit. Quo munere coelestis misericordiae accepto, dum contra communis hostis nostri Siculi videlicet tyranni temerariam insolentiam nos expedire et accingere studemus, nuntiatur nobis quod omnis populus Francorum cum ipso rege suo contra imperium praecellentissimi germani nostri, tui scilicet gloriosissimi sponsi conspiraret, et arma movere, auctore et incentore Siciliae tyranno, cum omni virtutis suae conatu disponeret. Quam rem non facile spernendam vel omittendam ratum duximus, sed finem rerum exspectare, et aut tumultum reprimere, aut nos et imperium nostrum pro fratre nostro et rebus ipsius opponere decrevimus. Excusatos nos sufficienter credimus, veritatis existente constantia, tam de incursatis regni nostri finibus, quam de invaletudine corporali, et plane de divino adjutorio confidimus, quod in brevi promissa nostra fideliter complebimus, non solum quia spopondimus, verum etiam quia nos de invasore imperii nostri vindicare summopere desideramus. Et ut praecelsus vir tuus majorem de nobis amicitiae certitudinem et adimplendi conventiones habeat, firmiorem inter nos affinitatem, sicuti cum praesentes essemus, inter nos tractatum et firmatum fuit, ad praesens fieri disponimus, ita videlicet ut gloriosus filius noster, qui imperii nostri successor et haeres est designatus et coronatus, neptem unam mariti tui sublimis Graecorum imperatoris uxorem praesenti tempore ducat, de duabus, scilicet alteram, quae electio in tui pectoris sapientia constabit, ut illa nobis transmittatur, quae moribus et forma noscetur a te, quae eas educasti, praecellere. Caetera vero quae ad eumdem contractum rite peragendum pertinere videntur, posuimus in ore comitis Alexandri de Gravina, qui utrique imperio perpetua fidelitate servire manifeste consuevit, et verbi hujus mediator et tractator ex praecepto utrorumque, cum apud vos essemus. Quem in rebus imperii vestri fideliter, ut semper solet laborantem a Venetia fecimus ad nos vocari, quatenus per ejus industriam secretum hoc, sicut in caeteris consuevimus, ad egregium valeat finem perduci. De cujus celeri reversione benignam intelligentiam tuam studiose admonemus, quia, cum sublimis nepos tuus jam adultus sit, oportet ut tam personae ipsius quam imperio nostro in contrahendo matrimonio sine mora provideamus. Scire possint inimici nostri, qui disseminando mendacia turbare nos et disjungere moliuntur, quod amicitiae nostrae nexus indissolubilis permaneat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
189
EPISTOLA CLXXXIX. HENRICI REGIS JUNIORIS AD EMMANUELEM IMPERATOREM C. P. Nuntiat ipsi quam de Welphone reportaverat victoriam. (Anno 1150.)
Inclyto, triumphatori, magnifico ac sublimi avunculo suo E. PORPHIROGENITO Graecorum imperatori, HENRICUS filius gloriosi ac serenissimi Conradi Romanorum imperatoris Augusti, et ipse Dei gratia Romanorum rex filialis dilectionis indissolubilem gratiam, et firmissimum perpetuae amicitiae vinculum.
Sicut propitia divinitas et paternae charitatis affectus me imperii et rerum Patris mei successorem fecit et haeredem, sic mea intelligentia justum arbitratur, ut amicos confoederatos Patris honorem et diligam, inimicos suos et suorum persequar et opprimam. Quocirca paternae dilectionis gratia vos et imperium vestrum particeps, vosque tanquam avunculum nostrum charissimum et Patrem piissimum integra et filiali dilectione amplectens, aequum esse arbitratus sum, vestrae celsitudini notificare quae circa nos, Dei praestante clementia, prospera geruntur. Siquidem octava die mensis Februarii superbus ille et perfidus Welpho tot beneficiorum Patris mei immemor, hostiliter invasit terram nostram, Patre meo in rebus publicis longe posito agente, me autem cum parte militiae in quodam castro nostro relicto. Castrum ad quod ille accessit Flocperch dictum est; nos autem eramus in alio castro Horbruc, distante ab illo per spatium restae et dimidiae. Accepto igitur tantae contumeliae nuntio, festinavi hostem persequi, et cum quinque magna milliaria post eum processissemus, praemissis equitibus expeditissimis, qui ejus tergo imminentes fugam ipsius retardarent, nos duabus consertis aciebus eum persequebamur. Cum itaque agminis extrema jam caederemus, faciem convertere coactus est, sed vero Deo de coelis pugnante pro nobis, tantam adepti fuimus victoriam, ut nisi per nocturnas tenebras delituissent, nullus omnino evadere potuisset. Capti sunt equites trecenti, et equorum numerus non parvus, extinctus est partim lanceis confossus, partim gladiis caesus. Pater meus generalem nunc expeditionem super eumdem Welphonem indixit, et eum penitus exterminare aggreditur, ut de caetero ad communem imperii vestri hostem persequendum et delendum liber existat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
190
EPISTOLA CXC. HENRICI JUNIORIS REGIS AD IMPERATRICEM. Nuntiat ei victoriam a se de Welphone reportatam. (Anno 1150.)
Charissimae matri ac materterae suae E. per divinam providentiam placidissimae Graecorum imperatrici, HENRICUS filius gloriosi ac serenissimi Conradi Romanorum imperatoris Augusti, et ipse Dei gratia Romanorum rex, filialis dilectionis indissolubilem gratiam.
Certum est, et nullus prudentium dubitavit quod illa, quae a natura ortum et processum habent, perenni fortitudine firmiora sint, quam ea quae humano comparata et connexa sunt artificio. Quia igitur secundum consanguinitatis et propinquitatis a matre mea carnali gradum naturaliter tenetis, nulla nos dissociare et alienare poterit necessitas, quin in perpetuum mansura charitate jungamur et benevolentia. Quocirca quia de meis provectibus vos plurimum exsultare et gloriari scio, aequum esse arbitratus sum vestrae celsitudini notificare, quae circa nos, Dei praestante clementia, prospera geruntur. Siquidem octava die mensis Februarii superbus ille et perfidus Welpho, tot beneficiorum Patris mei immemor, hostiliter invasit terram nostram, Patre meo in rebus publicis longe agente, me autem cum parte militiae in quodam castro nostro relicto. Castrum ad quod ille accessit Flocperch dictum est, nos autem eramus in alio castro Horburc, distante ab illo per spatium restae et dimidiae. Accepto igitur celeriter tantae contumeliae nuntio, festinavi hostem persequi, et cum quinque magna milliaria post eum processissemus, praemissis equitibus expeditissimis, qui tergo ejus imminentes, fugam ipsius retardarent, nos duabus consertis aciebus abeuntem persequebamur. Cum itaque agminis extrema jam caederemus, faciem convertere coactus est; sed vero, Deo de coelis pugnante, tantam adepti sumus victoriam, ut nisi per nocturnas tenebras delituissent, nullus omnino evadere potuisset. Capti sunt equites trecenti, et equorum non parvus numerus exstinctus est, partim lanceis confossus, partim gladiis caesus. Pater meus generalem nunc expeditionem indixit, et eum penitus exterminare aggreditur, ut de caetero ad communem imperii vestri hostem persequendum et delendum expeditus et liber existat. Sicut autem a provisione paterna meam indolem recedere non decet, ita meae intelligentiae pergratum est, quod totius consilii summa vestrae sublimi prudentiae collata est.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
191
EPISTOLA CXCI. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM PRAEPOSITUM MAJOREM COLONIENSIS ECCLESIAE. Ut Fuldam ad imperatoris curiam se conferat, non decere ut rex duas a papa praeposituras pro Thiebaldo postulet. (Anno 1150.)
Charissimo domino et amico suo ARNOLDO venerabili sanctae Coloniensis Ecclesiae majori praeposito, regiae curiae cancellario, frater WIBALDUS, id quod est in Ecclesia Catholica, seipsum et sua universa.
Dominus noster rex non dubitat, nec vos dubitare debetis, quin ad curiam quae Fuldis in Dominica, Judica me, Deus, futura est, veniatis, ne forte absentiae vestrae imputetur, quidquid per difficultatem vel per negligentiam in gerendis rebus publicis omittetur. De causa communis amici nostri Thiebaldi Xantensis praepositi, in qua et pro qua vos effectum habuisse, et quasi palmam obtinuisse, non mediocriter gaudemus, non minus operae dedimus, ut stabilis perseveret, quam si de nostra persona ageretur, quia enim personam vestram et honorem vestrum in veritate diligimus, omnia quae vobis cordi sunt, ad nos pertinere nequaquam dubitamus. Sed de capitulo litterarum vestrarum in quo scripsistis, quod si alterius Ecclesiae electio eumdem amicum nostrum vocaverit in praepositum, interventu domini nostri regis a domino papa promotio talis ei non negetur; non visum est nobis directam petitionem ex persona domini nostri regis scribere, pro eo quod principalem excellentiam non decet illa postulare, quae sibi jure negari valeant. Siquidem sancta mater nostra Romana Ecclesia super petram fundata leges a se conditas nequaquam destruit, nec repugnantia aliquo modo sancit, licet decreta sua pro temporum varietate, pro locorum opportunitate, pro rerum et personarum qualitate dispensare ac moderari, et quasi detrimentum pati consueverit. Non ergo mandabit neque confirmabit, ut in duabus dignitatibus una persona sublimetur, sed cum sine querela factum fuerit, hoc ex paterna discretione dissimulabit. Credere super hoc nobis potestis, non pro notitia canonum, sed pro sensu et efficacia experimentorum. Rhetoricati sumus in litteris domini nostri regis, quia negando affirmavimus et non rogando rogavimus, quas ideo vobis nondum consignatas trasmisimus, ut possitis, si placuerit, de artificio nostro quaedam immutare, addere vel minuere. Vivite et valete. Adducite ad curiam vobiscum modicum fratrem Erlebaldum.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
192
EPISTOLA CXCII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Scribit in gratiam canonicorum collegiatae S. Bartholomaei civitatis Leodiensis. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali papae, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia id quod est in Ecclesia catholica, devotionem filii et obedientiam servi.
Cum essemus in domo inclyti et victoriosissimi filii vestri Conradi Romanorum regis apud Nuremberch castrum ejus, petierunt a nostra parvitate canonici ecclesiae Sancti Bartholomaei, quae est in suburbio civitatis Leodiensis, ut sanctitati vestrae suggereremus causam quamdam Ecclesiae suae, quae nobis praesentibus in synodo Leodiensi de Ecclesia in Marcha et Ecclesia in Nameka acta est, et usque ad debitum finem judicata. Quae cum recenter tractata fuisset, misimus cam reverendo Patri nostro abbati Cluniacensi, ad quem eadem ratio spectare videbatur, eamque scriptam in schedulis nostris inventam vestrae discretioni nunc mittere transcriptam curavimus. In quibus discretionem vestram non ausu praesumptionis, sed spiritu devotionis submonere curavimus, ut animadvertat celsitudo vestra, quod in hac actione non sit judex ante litem contestatam recusatus, quod a sententia non sit appellatum, imo plus illis de Nameka quam praeposito Sancti Bartholomaei complacuerit, et utrum a sententia non ab exsecutione appellandum sit. Multa celsitudini vestrae et scriberemus et viva voce legatorum suggereremus, nisi quod quotidie exspectamus, ut legati majores filii vestri amantissimi nostri domini Romanorum regis invictissimi ad vestram praesentiam proficiscantur, ut tunc de omnibus, quae scitu digna erunt, vobis suggereremus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
193
EPISTOLA CXCIII. WIBALDI ABBATIS AD STEPHANUM PRIOREM S. JACOBI LEODIENSIS. Hortatur ad subeundum onus curae pastoralis, ad quod canonice electus fuerat, et quod prae humilitate recusabat. (Anno 1150.)
Frater WIBALDUS Dei gratia Stabulensis Ecclesiae servus, dilecto fratri et amico STEPHANO ecclesiae Sancti Jacobi Leodii priori electo, confortari in Domino.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Audivimus, frater, et laetati sumus quod fratres tui spirituali Patre orbati, te in regimen et pastorem animarum suarum concordi et unanimi voto pariter elegerunt. Sed tu sanctae humilitatis conscius, onus impositum ferre detrectas. Pia quidem et Christianae religionis plena intentio, quod elegisti abjectus esse in domo Dei tui magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Tibi quidem, frater, utile, sed propter alios non necessarium, et sicut aequitatis dictante justitia, ille repellendus qui desiderat, sic canonicae rationis via ille cogendus est, qui recusat. Age igitur, frater, divinae dispensationi gratias, quae et tibi humilitatis et temperantiae spiritum administravit, et te ad participium suae potestatis et nominis clementer vocavit. Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater Deus; abba, pater homo canonice et regulariter in praelationem monasterii electus. Sequere nunc, frater, ducem Regulam, juxta quam te victurum professus es, et licet de viribus tuis prae humilitate desperes, tamen de gratia Dei conscius, suscipias jubentis imperium, et humerum supponas ad ferendum. Domini sunt cardines terrae, hunc humiliat et hunc exaltat, ipse pauperem facit et ditat, et erigit de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Times saevitiam temporum, abhorres saevitiam tyrannorum, vereris duritiam subditorum, sed spera in Domino et fac bonum. Et utinam aperiat tibi Dominus spirituales oculos, ut videre possis quod multo plures sunt nobiscum quam cum illis, et recordare illius qui de Saulo fecit Paulum. Praebe igitur cor tuum sapientiae, et tene vocantem gratiam, precibusque nostris et admonitioni atque consilio efficaciter acquiescens, ale matrem tuam, quae te lactavit; genetricem rege, quae te educavit, servi fer curam. Petro dicit Christus: Amas me? pasce oves meas. Si amas, pasce; si non pascis, non amas. Nemo te seducat inanibus verbis, veritas non mentitur, probatio dilectionis exhibitio est operis. Nostram exiguam orationem, nostrum devotum auxilium, nostrum fidele servitium ad solatium vocantis te Ecclesiae sinceritati tuae et promittimus et offerimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
194
EPISTOLA CXCIV. WIBALDI ABBATIS AD THEOBALDUM PRAEPOSITUM XANTENSEM. Gaudet quod suus ipsi favor profecerit. (Anno 1150.)
Dilecto in Christo fratri et amico suo THEOBALDO, venerabili sanctae Coloniensis Ecclesiae archidiacono, Xantensi praeposito, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Si nostrae parvitatis studium, si diligentis operae nostrae effectus ad vestri honoris incrementum aliquid profecit, oppido gaudemus, quippe qui personam vestram et gloriam jam a longis retro temporibus vera charitate diligimus et a vobis invicem dilecti sumus. Sed hoc prudentiam vestram latere nequaquam volumus, quod soli amicitiae vestrae in hac causa non deservimus, sed illius potius favori hilariter adnisi fuimus, quem pro amicis provehendis fideliter laborantem frangi, superari aut vinci nolumus, ex cujus benevolentia nos habere recognoscimus, quod in curia imperatoris Romani illa interdum loquimur et scribimus, quae Ecclesiae catholicae serviant, quae imperialis celsitudo non abnuat, quae prosint probis et obsint improbis. Ille, ille, inquam, vester, qui in exhibitione operis vim probavit dilectionis, vestram promotionem plantavit, atque ut et alii et nos rigaremus, effecit, et benedictus per omnia Deus, qui incrementum dedit. Ipsi post divinam clementiam totum debetis quod estis vero et constanti amico, qui non consuevit suis amicis adulari, sed opitulari; non novit blandiri, sed largiri; nescit verborum delinimentis ornare, sed rerum efficacia honorare. Requirat Deus de manu vestra, et sint dies honoris vestri breves, si aliquando ab ipsius honore defeceritis, et eis, qui vos fraudare et tantae dignitatis exsortem esse voluerunt, contra eum aliquatenus adhaeseritis. Causam cur domino papae ex persona domini regis in hunc modum scribere voluerimus, ipsi cancellario, de quo loquimur, plenius innotescere curavimus. Ex abundanti credimus suggerendum esse nobilitati vestrae, ut labores Mannonis clerici vestri liberaliter attendatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
195
EPISTOLA CXCV. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Ut Arnoldum Coloniensem archiepiscopum benigne suscipiat, ac suae sedis restitutum remittat. (Anno 1150.)
Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Quam gratus sit sacrae menti vestrae honoris nostri status, ac nostrae personae sospitas, regnique nobis a superna majestate collati pax atque tranquillitas, vestrae magnitudinis affatus, quos post reditum nostrum a Hierosolymitana expeditione primos accepimus, evidenter patefecerunt, etc. Vide in Eugenio III ad an. 1153, inter epistolas variorum ad ipsum.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
196
EPISTOLA CXCVI. WIBALDI ABBATIS AD GUIDONEM CARDINALEM. Injunctam esse sibi a rege ad papam legationem. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino GUIDONI sanctae Romanae Ecclesiae cardinali diacono, apostolicae sedis cancellario, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum.
Implevissemus manum vestram schedula majore, quae de omni statu regni et de rebus quae ad vos pertinent, plenius contineret, nisi quod a domino rege nobis injunctum est, ut legationem ejus ad dominum papam cum aliis quibusdam perferamus. Praesentes itaque ista tutius et jucundius tractabimus ante focum, si frigus erit; si messis, in umbra. Sed, ne prorsus nunc sileamus, alteratum recepimus principem nostrum et severitate gravem et justitiae amatorem et in faciendo judicio impigrum. Lator praesentium non indignus est, quem pro nostra petitione honeste recipiatis et in suis propriis causis ac petitionibus benigne adjuvetis. Valete in Domino.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
197
EPISTOLA CXCVII. CONRADI IMPERATORIS AD QUINDELINBURGENSES MONIALES. Nullam sibi videri rationem ob quam a divinis cessent. (Anno 1150.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, venerabili Quindelinburgensis ecclesiae conventui, baronibus et ministris ejusdem ecclesiae, gratiam suam et omne bonum.
Quod divina in ecclesia vestra cessant et vos a sepultura Christianorum prohibemini, inconveniens nobis videtur, praesertim cum sub disciplinae regula ecclesiastice et canonice vivatis ac communi refectorio et dormitorio contentae sitis. Nolumus igitur ut poena injuste et irregulariter viventium deinceps affligamini. Unde mandamus, ut divina in ecclesia Quindelinburgensi cum omnibus, quae vobis debentur, canonice devote et solemniter celebrentur.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
198
EPISTOLA CXCVIII. JOANNIS ABBATIS FRITHESELLENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Scribit se ad regem iturum. (Anno 1150.)
Domino WIBALDO sanctae Corbeiensis ecclesiae venerabili abbati, frater JOANNES cum universo Frithesel coenobii collegio, si quid valet ex animo et corde devotius.
Sicut diutina absentia vestra tristitiam, sic in pace reditus vester omnibus nobis generavit laetitiam. Nunc vero ad regem me iturum vestra noverit excellentia, et si quod forte injungere mihi placuerit negotium, per aliquem fidelem vestrum directum ad me quantocius noverim nuntium. Sanctitatem vestram Deus omnipotens incolumem custodiat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
199
EPISTOLA CXCIX. WIBALDI ABBATIS AD JOANNEM FRITHESELENSEM. Eunti ad regem commendat res monasterii sui Corbeiensis, praecipue circa unionem Wisbickensis parthenonis. (Anno 1150.)
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo JOANNI et universo Frithesel ecclesiae conventui, exiguas orationes et devotum servitium.
Memor esse debet dilectio tua, qualiter nos multum renitentes et amarissime flentes ad suscipiendum regimen Corbeiensis ecclesiae instantissima persuasione compulisti, et post susceptionem antequam panem cum Corbeiensibus gustaremus, studiosissimo consilio nos induxisti, ut pro obtinendis ecclesiis de Kaminata et de Visbick et de Hilduardenhusen laborem et impensam assumeremus. Praesentasti etiam nobis tunc litteras amici nostri comitis Hermanni, qui, ut hoc ipsum faceremus, intente admonebat. Te igitur omnium consiliorum tam in curia domini regis, quam etiam domi principe et auctore, simulque adnitentibus cum maximo fervore Corbeiensibus, sententiae vestrae cessimus contra judicium animi nostri, quippe qui rem tam arduam tam difficilem tam praesumptuosam aggredi formidabamus, non ignari nec inexperti quanta impedimenta, quantae mutationes talibus rebus possent accidere. Et credimus quod zelum Dei habueris, et in hoc opere promovendo pronus ac vehemens fueris, non solum pro delenda enormitate mulierum quae ibi habitabant, sed etiam pro augmento Corbeiensis ecclesiae. Verum in quantas miserias, in quantas vexationes animi et corporis, in quanta rerum nostrarum detrimenta per hoc consilium inciderimus, non solum tua intelligentia, quae rebus propinqua est, sed etiam tota regni Teutonici universitas clamore super nos famosissimo cognovit. Et nunc quoniam ad curiam domini nostri regis transire, et nostra negotia agere intendis, fidei ac bonitati tuae intenta devotione committimus, ut sic agas, quemadmodum decet virum religiosum et honestum; quatenus nobis noxia cuncta, Deo praestante, submoveas et ad omnia profutura diligentiam adhibeas. Nos de gratia et misericordia domini regis absque ullo dubitationis scrupulo confidimus, et ab ipso in curia sua Frankenevort cum magno honore habiti et cum magna hilaritate dimissi fuimus, jussi venire ad curiam, quae futura est Aquisgrani in proxima Nativitate Domini, ut ibi de obtinenda ecclesia de Visbick mandatum ipsius accipiamus. Caeterum, charissime frater, nos laborem illum nequaquam assumere volumus, quia et thesauri ecclesiae nostrae exhausti sunt, et tam Mindensis episcopus quam omnes clerici nobis in hoc amarissime contradicunt. Hoc quoque benignitati tuae, sicut de te confidimus, intimatum atque injunctum esse volumus, ut rediens, Deo prosperante, ad nos nulli mortalium de causa nostra, nisi nobis, quidpiam patefacias. Quod propterea tuam prudentiam admonere putavimus, quod impudentissima illa de Giseka rumorem in populo sparsit, se id quod fecit auctoritate et jussu domini regis fecisse, quod nullus honestorum credere debet. Perduces vero tecum praesentium latorem, qui familiaribus nostris de curia scripta nostra perferat, et ad nos, quaecunque inveneris, fideliter referat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
200
EPISTOLA CC. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. De rebellione abbatissae Kaminatensis, adversus quam imperatoris protectionem implorat. (Anno 1150.)
Inclyto triumphatori a Deo coronato et exaltato, serenissimo domino suo CONRADO Romanorum imperatori Augusto, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.
Postquam a vestra celsitudine mandatum accepimus, quatenus ordinatis rebus nostris ita expediti et parati essemus, ut legationem vestram ad dominum papam ad urbem Romanam cum cancellario vestro in brevi tempore perferremus, versus Stabulensem ecclesiam, quae assiduis praedis et rapinis nimium ab improbis vexatur, properavimus, ut qualicunque pace composita, ad Corbeiensem ecclesiam securius transire possemus. In quo temporis intervallo, videlicet in vigilia Nativitatis sanctae Mariae, abbatissa illa de Giseka in Kaminatensem ecclesiam armata manu intravit, et ejectis inde violenter fratribus Corbeiensibus, quos ad serviendum Deo ex vestro mandato ibidem ordinaveramus, praepositum monasterii in flumen jactari praecepit, ac turrim ecclesiae impositis armatis ac victualibus incastellavit. Econtra Corbeienses tam liberi quam ministeriales, cum nostra praesentia carerent, neque nostro consilio uti possent, super eosdem malefactores irruerunt, et vim vi repellentes eos de ecclesia et loco cum ignominia expulerunt et quosdam captos secum adduxerunt. Quod cum adhuc in Stabulensi monasterio positi cognovissemus, plurimum ex animo doluimus, maxime cum praedicta femina et ejus fautores per totam terram praedicassent id quod factum erat vestra gestum fuisse voluntate, quod nos et omnes viri honesti nequaquam credere potuimus. Siquidem, clementissime Caesar, jussu vestro ac judicio principum vestrorum magnorum utique et multorum virorum per privelegii vestri donationem, per auctoritatis vestrae litteras Kaminatam per proprium legatum vestrum transmissas, Kaminatensem ecclesiam introivimus, et juxta praecepti vestri tenorem divinam ibi religionem a multis impediti reformare inchoavimus. Illa vero quae abbatissa dici nec potest nec debet, pro eo quod nec in sanctimonialem nec in abbatissam ab ullo episcopo velata vel consecrata fuit, et professionis suae habitum in nigrum et candidum mutat et abjicit, anno fere integro antequam praedictum locum intraremus, per legatum domini papae deposita, et ab advocato et ministerialibus Kaminatensibus de loco turpiter projecta, cum nollet obedire, fuit. Quapropter genibus vestrae majestatis animo advoluti, clementiam vestram humiliter imploramus, ut memores parvi obsequii nostri et non parvae fidei nostrae, quam vobis et regno vestro indefesso studio exhibuimus, nos ab his injuriis defensare ac protegere dignemini. Veniemus namque ad vos Aquisgrani in Nativitate Domini, et si quid omissum est a Corbeiensibus, totum in gratia vestra remanebit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
201
EPISTOLA CCI. WIBALDI ABBATIS AD H. REGIAE CURIAE NOTARIUM. Commendat ei apud imperatorem Corbeiensium causam de Kaminata et Visbick. (Anno 1150).
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo H. regiae curiae notario, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Eruditioni tuae aliquoties injunximus, ut litteras nostras domino nostro regi transmissas ad verbum exponeres, quod quidem hactenus fecimus ad voluptatem, sed nunc rogare cogimur per necessitatem. Etenim quantas contumelias et in persona nostra et in rebus sustineamus, litterae, quas domino regi scripsimus, tuae dilectioni patenter indicabunt. Sane hoc plurimum cor nostrum urit, et cogitationes nostras in dolorem accendit, quod ab aemulis nostris jactatur, mala, quae nobis acciderunt, nutu ac voluntate domini nostri regis evenisse, ac fideles nostri super hoc conjecturam sumunt, quod absente domino nostro rege, cum regnum claudicare quodammodo putabatur, nihil tale praesumptum fuit. Sed recordari decet experientiam tuam, et ad memoriam reducere domino nostro regi, qualiter ad primas litteras nostras, cum in eis ipsi revertenti devotio nostra occurreret, ac de impedimentis, quae nobis apud Kaminatam et Visbick acciderant, supplicem ei querelam obtulissemus, respondere dignatus sit, quae verba hujusmodi sunt: quae Corbeiensi Ecclesiae pro tua dilectione in abbatis videlicet Kaminata et Visbick contulimus, ad usus ejus Deo annuente conservabimus, certi quod Corbeienses pecuniam, quam juramenti assertione promiserunt, indubitanter nobis persolvant. In eisdem litteris nobis mandatum fuit, quatenus in Assumptione sanctae Mariae Frankenevort ad curiam veniremus, ubi tam de privatis quam de publicis regni negotiis regia celsitudo cum nostra parvitate familiari consilio convenire dignaretur. Intra quod temporis spatium curia celebrata est apud Wertzeborch, ubi principes Saxoniae domino nostro regi occurrerunt. Ad eam curiam venit quidam presbyter ab abbatissa de Giseka mercede pro dimidia marca conductus, cui nihil de Kaminatensi re pertinebat, qui adversum nos, ut modo primum audivimus, multas querelas deposuit. Qui cum litteras domini nostri regis, nescimus quo interventu acceperit, quarum continentiam necdum cognoscere potuimus, disseminavit per totam Saxoniam se hoc in litteris accepisse, ut quaecunque per nos apud Kaminatam gesta erant, cassari et immutari a domino rege deberent. Tu vero cum familiari sermone apud nos Frankenevort uteris, dixisti nobis, ut recepta pecunia, quam dederamus, praedicta loca libera relinqueremus, quod verbum etiam in Saxonia sonuit, et nos et nostros in gravem suspicionem adduxit. Et ex parte sonuit in auribus nostris, quibus auctoribus, quibus pignoribus pecunia congregari posse promittitur. Caeterum tuam diligentiam per divinum judicium obtestamur, ut quoniam apud dominum nostrum regem et auctoritate et consilio vales, saluti ejus omnibus modis provideas, ne per consilium alicujus laici, qui nec Deum timet, nec hominem reveretur, in detrimenta et destructionem ecclesiarum assensum praebeat. Multum equidem confidimus de veritate, judicio ac perseverantia ipsius; sed opprobria exprobrantium nobis cadunt super nos dicentium invicem. Vidi quid contigit bene merito familiari ac domestico et in secretis consiliis semper admisso. Caeterum ut finem dicendi faciamus, nos in curia laici alicujus patrocinium nunquam quaesivimus, sed per clericos nostra omnia disponere consuevimus. Et quoniam in Ecclesia et in regno fides tua et discretio apprime innotuit, diligentiae tuae attenta prece committimus, quatenus negotium nostrum ita, Domino favente et domini nostri regis clementia praestante, tuearis, ut nos non solum Corbeiam deserere, verum etiam totum regnum domini nostri regis exire ac relinquere compellamur. Super quo tam ex tuis quam ex litteris domini nostri regis per praesentes nuntios certificari desideramus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
202
EPISTOLA CCII. HENRICI REGIAE CURIAE NOTARII AD WIBALDUM ABBATEM. Responsio ad praecedentem. (Anno 1150).
Domino suo WIBALDO abbati Corbeiensi, HENRICUS suus.
Frater Joannes domino regi pericula, damna, incommoda vestra expresse detexit. Ego vero litteras vestras de verbo ad verbum ei exposui et ad commodum causae vestrae quaedam pro parvitate mea loqui praesumpsi. Intellexi vero et certus sum quod dominus rex de injuria vobis illata multum dolet, et ad commodum causae vestrae prosequendum nuntium cum litteris suis ad vos destinavit. Quod enim Corbeiensi Ecclesiae pro vestra dilectione contulit, ratum habet et omnimodis confirmare intendit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
203
EPISTOLA CCIII. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Dolet quod nullum ab eo responsum acceperit de negotio Kaminatensis ecclesiae. (Anno 1150).
Inclyto triumphatori a Deo coronato, serenissimo domino suo CONRADO, glorioso Romanorum imperatori Augusto, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui mandat salutes Jacob.
Juxta beneplaciti vestri mandatum exspectavimus nuntium vestrum et litteras vestras, quorum decurso tempore cum accepissemus neutrum, gravi moestitia et ingenti confusione animi affecti fuimus. Sed rediens ad nos a vestra curia frater Joannes, dolorem nostrum plurimum abstersit et animam nostram valde exhilaravit, ex eo videlicet quod vos de infirmitate vestra recte convaluisse nuntiavit. Verumtamen de negotio nostro nihil certum, nihil salutare renuntiavit. Et nunc graviter improperat nobis Corbeiensis Ecclesia, quod cum boni spe a mansuetudine vestra inducta nostram parvitatem ad regimen suum pro beneplacito vestro elegerit, non solum gratiam et misericordiam consecuta non sit, sed etiam laborem suum et thesauros suos damnose amiserit. Et quoniam intelleximus vos quindecim diebus ante Natale Domini velle apud Bavemberch cum principibus Saxoniae colloquium habere, incerti quid agere debeamus, ad vestram celsitudinem mittere curavimus, quatenus pro respectu divinae pietatis et pro augmento perpetuae nostrae servitutis, nos ab his malis, quibus premimur, expediatis. Nec enim minorem rationem cum Corbeiensibus de pecunia habere poteritis, priusquam nobis auxilii et protectionis dexteram porrexeritis, quam modo, cum omnia bona Kaminatensis ecclesiae tanquam domino vacua ab advocatis sunt invasa. Nostri desiderii esset, ut ad res, quas circa partes Saxoniae gerere disposuistis, nostrum laborem et expensas reservaretis; sed tamen quidquid vestrae majestati complacuerit, nostra parvitas etiam ultra facultatem suam adimplere studebit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
204
EPISTOLA CCIV. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM CURIAE REGIAE NOTARIUM. Commendat ei causas monasterii Corbeiensis. (Anno 1150).
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo H. regiae curiae notario, salutem et benedictionem.
Gratias referimus sollicitudini tuae, quod pro incremento honoris nostri, et pro augendis utilitatibus nostris exacta diligentia invigilas, cum tamen nos hoc tempore, facientibus peccatis nostris, parum emolumenti super his capiamus. Siquidem mira fit rerum conversio; nam illi, de quorum fide a multis dubitatum fuit, imo, ut verius dictum sit, quorum perfidia omnibus fere innotuit, honoribus ac divitiis sublimantur, nos vero, quorum fides etiam totius regni approbata est praeconio, jam quasi alieni facti sumus. Etenim, charissime frater, contra morem regni factum est, quod cum proxime et litteras et nuntium ad curiam transmisissemus, nulla responsa impetrare valuimus, quod illis praecipue solet accidere, de quorum jam poena, juxta legem Juliam de reis majestatis decernitur. Dicere possumus illud poeticum: Speravi melius, quia me meruisse putavi. Rogamus itaque experientiam tuam, ut commoda ad causam nostram responsa nobis nunc, tua efficiente industria, remittantur, et hoc summopere tua prudentia cavere debebit, ne de negotio nostro dominus noster rex cum aliquo principum Saxoniae communicet in eo colloquio, quod cum eis habiturus est apud Bavemberch; nam hi loco triumphi ducerent, quod nos in ea curia nunc adjuvent, in qua nos eorum causas saepe sustentavimus, quod ipsorum adjutorium non absque mercede vel praedii alicujus vel pecuniae conducere possemus. Imperat dominus noster rex, ut de pecunia solvenda ei Corbeienses nostri observent, cum nos ab ipso concessa non solum non accipiamus, sed etiam occupata perdamus. Quamobrem a tua discretione diligenter admonitus, ita nobis, obsecro, litteras nostris necessitatibus commodas ad ducem Saxoniae, ad episcopum Mindensem, ad comitem Hermannum transmittat, quarum tu nobis transcripta dirigere curabis, sciturus quod omnem laborem tuum circa nos et ecclesiam Corbeiensem utiliter, Deo propitiante, collocabis. Haec quoque per tuam suggestionem mitissimum augustum intelligere volumus, quod, nisi sua protectio Kaminatensem ecclesiam in manu nostra erexerit, nulla ibidem de caetero congregatio, nullus divinae religionis cultus instaurari poterit. Valete.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
205
EPISTOLA CCV. R. AD WIBALDUM ABBATEM. Petit ab eo aliquos libros, eique alios promittit. (Anno 1150.)
Domino suo venerabili Corbeiensi abbati, R., bene valere et felicem esse.
Quamvis Tullii libros habere desideres, scio tamen te Christianum esse, non Ciceronianum. Transis enim et in aliena castra non tanquam transfuga, sed tanquam explorator. Libros igitur qui apud nos sunt, Tullii De re agraria et Philippica et Epistolas ejus vobis transmisissemus; sed non est consuetudinis apud nos, ut sine bonis monimentis aliqui alicui concedantur. Mittite igitur nobis A. Gellium Noctium Atticarum, et Origenem super Cantica canticorum. Nostros autem, quos nunc adduximus de Francia, si qui vobis placent, vobis mittemus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
206
EPISTOLA CCVI. WIBALDI ABBATIS AD R. PRAEPOSITUM HILDENESHEIMENSEM. De suo in litteras humaniores studio. (Anno 1150.)
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo R. venerabili Hildenesheimensi praeposito, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Recte meministi, frater, quod quamvis libros Ciceronis habeamus, nos tamen Christianos esse recordemur, et, ut scripsisti, et tuus Seneca de se dicit, transimus interdum in aliena castra, non tanquam desertores et transfugae, sed sicut exploratores et spoliorum cupidi, si forte Madianitem rapere possimus, quam pilis erasis et unguibus defectis legitimo nobis valeamus copulare matrimonio. Et licet non in regione longinqua peregrinari, quin potius exsulare debeamus, optamus tamen potius pane vivo, qui de coelo descendit, saturari, quam ventrem nostrum implere de siliquis, quas porci manducant. Fercula Ciceronis nec inter praecipua, nec in prima mensa jam habemus, sed si quando meliori cibo satiatis aliquid libet, sic ea sumimus, sicut secundis mensis apponi solent bellaria. Est etiam nobis quaedam voluptas non esse otiosos. Nec vero, ut caetera omittamus, pati possumus, quod illud nobile ingenium, illa splendida inventa, illa tanta rerum et verborum ornamenta oblivione et negligentia depereant, sed ipsius opera universa, quantacunque inveniri potuerint, in unum volumen confici volumus, nihil habentes cum illis commune, qui quanto ditiores sunt, tanto magis egent, et omissis liberalibus studiis circa transitoria solliciti sunt, et congregant ut dispergant, et dispergunt ut congregent. Ludum pilae maxime imitantur, ubi ludentes et cum aviditate sumunt, et cum celeritate rejiciunt; ita neque in capiendo neque in remittendo modum habent. Quorum doctrinam, si nos diligis, licet ab improbis saecularibus laudetur, tanquam venenum et mortem animae devitabis. Misimus tibi pro monimentis librorum vestrorum Origenem in Cantica canticorum, et pro A. Gellio Noctium Atticarum, quem ad praesens habere nequaquam potuimus librum, quem Graece Stratagematon vocant, quod militare est.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
207
EPISTOLA CCVII. ANONYMI AD WIBALDUM ABBATEM. Gratitudinem testatur pro acceptis ab eo beneficiis, doletque quod eum aliqui a se avertere curent. (Anno 1150.)
Domino suo dilectissimo WIBALDO, ille suus, quidquid dici, credi et esse potest felicius.
Salutat vos ille servus vester ex intimo cordis affectu, quem egenum de pulvere erexistis, qui etiam saepius tempore necessitatis benevolentiam vestram expertus, non immemor beneficiorum vestrorum esse cupit nec ingratus. Sunt enim quasi stylo ferreo super latitudinem cordis ejus exarata, ne unquam aboleantur aliqua vetustate aut rerum varie succedentium vel temporum mutabilitate. Scit enim, quem fallere nemo potest, quantum vos habeam in visceribus Jesu Christi, quam unice diligam, quam unice cupiam cuncta quae ad honorem vestrum spectant, nec memoriam vestri de caetero obliterare poterit vel temporum prolixitas vel locorum longinquitas. Recolit, domine, mens mea; versatur crebro in antro cordis mei, quoniam filii Belial, filii iniquitatis, filii, quos detestatur anima, qui saepius inebriati sunt sanguine meo et satiati carnibus meis, nisi obstitissent, nisi a me infelice vos magis invidiose quam juste avertissent, longiorem in conspectu vestrae gratiae misericordiam invenissem. Sed haec omnia in manu Dei viventis commendo, qui reddet unicuique juxta adinventionem viarum suarum. Obsecro autem profuse ne graviter accipiatis quae dico, quoniam anima mea turbata est valde, sed pietas miserationis vestrae requiescere modo me fecit non modicum, unde vitulos labiorum meorum immolo Deo et immolare non cessabo pro prosperitate vestra, ut vivatis feliciter et valeatis, et cuncta quae intenditis, a Deo prospere dirigantur in manibus vestris.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
208
EPISTOLA CCVIII. WIBALDI ABBATIS AD ANSELMUM EPISCOPUM. De regis in se offensa. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino ANSELMO, pauperis civitatis episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua omnia.
Succenset nobis etiam nunc prudentia vestra, quod nullas vobis vel raras mittamus litteras, in quo vitio vos quoque laborare et dolemus et reprehendimus. Salutantes itaque dilectam nobis in Domino paternitatem vestram hoc absque dubio, quantum de futuris possumus, profitemur, quod in ea charitatis gratia, quam Deus inter nos jampridem glutinavit, permanere disponimus, nisi forte ad perfectum aliquid augmenti possit accrescere. Legimus litteras, quas pro excusatione vestra de offensa domini nostri regis nostro communi amico miseratis; sed, referente quodam, quem curiae secreta non prorsus latent, didicimus quiddam occultioris veneni de quorumdam detractione in causa fuisse. Nos nec diuturniorem nec majorem gratiam exspectamus. Vestra siquidem culpa, si tamen culpa est, nobis quoque vobiscum et quibusdam episcopis communis est, quam vobis per scriptum indicare tutum nequaquam judicavimus. Curia futura est Bavemberch, non tamen frequens, ad quam familiariter venire jussi sumus, cum tamen nos gravis necessitas ad eam traheret pro rebus videlicet Kaminatensis ecclesiae, pro quibus multum laborem sustinentes, parum adhuc patrocinii, unde speravimus, accepimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
209
EPISTOLA CCIX. R. PRAEPOSITI AD WIBALDUM ABBATEM. Rumorem spargi ipsum in proximo eligendum archiepiscopum Coloniensem. (Anno 1150.)
Domino suo WIBALDO laudabili per omnia abbati in Corbeia, R., humilis praepositus, obsequium cum orationibus.
Reversus de Colonia nuper nuntius meus, constantissime asseruit dominum archiepiscopum sine contradictione ab episcopali cura et dignitate cessaturum. Addit praeterea a familiaribus meis auditum et compertum vos successorem adnotari, quod vobis aperire dignum duxi. Quidquid itaque super hac re vestra elegerit discretio, mihi fidelissimo vestro relitterando insinuet, et mea devotio vestrae voluntati et beneplacito accuratissime satisfacere studebit. In hac enim Nativitatis Domini solemnitate illuc transire disposui, et si quid vel scriptis vel verbis simplicibus cuiquam fidelium vestrorum mandare cogitatis, devotissime exsequar. Valeat paternitas vestra in Domino.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
210
EPISTOLA CCX. WIBALDI ABBATIS AD R. PRAEPOSITUM. Respondet ad praecedentem. (Anno 1150.)
Reverendo fratri et amico suo R. venerabili praeposito, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Visis sinceritatis tuae litteris, plurimum gavisi sumus, eo quod provectus nostros tanta fidei constantia diligis, et nobis in re necdum existente tam benevolo animo gratularis. Sed obnixe tuam sinceritatem exoramus, ne illud agas, quod etiamsi vires nostrae ferre possent, intempestivum est agi, et cum prodesse possit nihil obsit plurimum: siquidem invidiae suspicionis, odii fomitem subministrare potest. Audieramus quidem dominum et patrem nostrum Coloniensem archiepiscopum a dominis et patribus nostris Coloniensis Ecclesiae prioribus diligenter commoneri, ut quoniam dignitatem Ecclesiae suae et ordinis sui officium negligere videretur, et jam tam animo quam corpore deficiens labenti Ecclesiae minus posset sufficere, saluti suae provideat, et quod urgente necessitate facturus creditur, sponte cedendo facere incipiat. Quod consilium tam ipse quam sui non facile recipere putantur. De illo autem rumore altero, qui nostram personam respicit, sicut nec concupivimus, nec speramus, atque immaturum omnino est, nec quidquam audivimus, nec fuisse motum arbitramur, tuae benevolentiae ac discretionis erit, ut sicut in omni sermone memoriam nostri jucunde et favorabiliter habere consuevisti, sic in isto caveas ea loqui, quae nostrae integritati et famae aliquomodo possint detrahere. Valete, et nos, ut facis, dilige.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
211
EPISTOLA CCXI. SENATUS POPULIQUE ROMANI AD CONRADUM IMPERATOREM. Hortantur imperatorem ut Romam veniat, se suaque omnia ei offerentes adversus papam et Siculum. (Anno 1150.)
Excellentissimo atque praeclaro Urbis et orbis totius domino CONRADO, Dei gratia Romanorum regi semper Augusto, senatus populusque Romanus, salutem et Romani imperii felicem et inclytam gubernationem.
Regali excellentiae per plurima jam scripta, nostra facta et negotia diligenter exposuimus, quomodo in vestra fidelitate permaneamus, ac pro vestra imperiali corona exaltanda et omnino augenda quotidie decertamus. Ad quae quia regalis industria, ut postulavimus, rescribere dignata non fuit; plane tanquam filii et fideles de domino et Patre satis miramur. Nos enim quidquid agimus pro vestra fidelitate et honore facimus. Et quidem regnum et imperium Romanum vestro a Domino regimini concessum exaltare atque amplificare cupientes, in eum statum, quo fuit tempore Constantini et Justiniani, qui totum orbem vigore senatus et populi Romani suis tenuerunt manibus, reducere, senatu pro his omnibus Dei gratia restituto, et eis, qui vestro imperio semper rebelles erant, quique tantum honorem Romano imperio subripuerant, magna ex parte conculcatis, quatenus ea, quae Caesari et imperatori pertinent, per omnia et in omnibus obtineatis, vehementer atque unanimiter satagimus atque studemus, et ob hujus rei affectum bonum principium ac fundamentum fecimus. Nam pacem et justitiam omnibus eam volentibus observamus, fortitudines, id est turres et domos potentum urbis, qui vestro imperio una cum Siculo et papa resistere parabant, cepimus, et quasdam in vestra fidelitate tenemus, et quasdam evertentes solo coaequavimus. Sed pro his omnibus, quae pro vestrae dilectionis fidelitate facimus, papa, Frajapanes, et filii Petri Leonis, homines et amici Siculi, excepto Jordano in vestra fidelitate vexillifero et adjutore, Tolomaeus quoque et alii plures undique nos impugnant, ne libere, ut decet, imperialem regio capiti valeamus imponere coronam. At nos, quoniam amanti nullus labor gravis est, licet inde plurima damna sustineamus, pro vestro amore et honore gratanter patimur. Scimus namque nos a vobis proinde praemium sicut a Patre accepturos, vosque in eos sicut et imperii hostes vindictam daturos. Cum tanta igitur nostra in vobis fidelitas sit, tantaque pro vobis sustineamus, precamur, ne spes ista nobis deficiat, neve regia dignitas nos vestros fideles et filios despiciat, neque si regalibus auribus aura sinistra de senatu et nobis flaverit, in eam intendat aut respiciat, quia qui de nobis vestrae altitudini mala suggerunt, de vestra et nostra, quod absit! dissensione laetari volunt, et utrosque, ut soliti sunt, callide opprimere moliuntur. Sed circa haec, ne fiant, regalis prudentia, ut decet, sollicita sit, et provida, reminiscaturque vestra solertia quae et quanta mala papalis curia et dicti quondam cives nostri imperatoribus, qui fuerunt ante vos, fecerunt, et nunc deteriora cum Siculo facere tentaverunt. Sed nos Christi gratia in vestra fidelitate viriliter eis resistimus ac plures ex illis sicut pessimos hostes imperii, ut sunt, pepulimus. Appropinquet itaque nobis regiae celsitudinis vigor, quoniam quidquid vultis in Urbe, obtinere poteritis, ac ut breviter ac succincte loquamur, potenter in Urbe, quae caput est mundi, ut optamus, habitare, toti Italiae ac regno Teutonico, omni clericorum remoto obstaculo, liberius et melius quam omnes fere antecessores vestri dominari valebitis. Sine mora ergo, precamur ut veniatis, et interim de statu vestro, quem semper desideramus salubrem et prosperum, et de his omnibus regalibus litteris aut nuntiis nos laetificare dignemini. Sumus enim per omnia vestrae voluntati obtemperare semper parati. Sciatis praeterea, quod pontem Milvium extra Urbem parum longe per tempora multa pro imperatorum contrario destructum, nos, ut exercitus vester per eum transire queat, et ne Petri Leonis per castellum Sancti Angeli vobis nocere possint, ut statuerant cum papa et Siculo, magno conamine restauramus, et in parvi temporis spatio muro fortissimo et silicibus, juvante Deo, complebitur. Concordiam autem inter Siculum et papam hujusmodi esse accepimus. Papa concessit Siculo virgam et annulum, dalmaticam, mitram atque sandalia, et ne ullum mittat in terram suam legatum, nisi quem Siculus petierit, et Siculus dedit multam pecuniam pro detrimento vestro et Romani imperii, quod Dei gratia vestrum existit. Haec omnia vestra animadvertat, optime rex, prudentia. Rex valeat, quidquid cupit, obtineat super hostes, Imperium teneat, Romae sedeat, regat orbem Princeps terrarum, ceu fecit Justinianus; Caesaris accipiat Caesar, quae sunt sua praesul, Ut Christus jussit, Petro solvente tributum. Nos de caetero legatos nostros precamur, ut benigne suscipiatis, et quod vobis dixerint, credatis, quia scribere nequivimus. Sunt enim nobiles viri Guido senator, Jacobus filius Sixti procuratoris et Nicolaus eorum socius.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
212
EPISTOLA CCXII. SIXTI, NICOLAI ET GUIDONIS CONSILIATORUM CURIAE ROMANAE AD CONRADUM IMPERATOREM. Ejusdem argumenti. (Anno 1150.)
Excellentissimo et magnifico domino Urbis et orbis CONRADO, Dei gratia Romanorum regi semper Augusto, SIXTUS, NICOLAUS et GUIDO consiliatores curiae, sacri senatus et communis salutis reipublicae procuratores, pro posse in omnibus fidelia servitia et Romani imperii restaurationem.
Ut jam per plures litteras regiae significatum est majestati, videntes imperium Romanum temeraria usurpatione clericorum a suo vigore plurimum decidisse, ex quo populus Romanus multum dedecoratus erat, ad orbem vestris pedibus subdendum Christi auxilio cum summo studio senatum relevavimus, qui pacem in Urbe conservans et justitiam faciens, bonos exaltando, malos autem delendo ad adipiscendam imperii coronam, omni clericorum obstaculo remoto, vestrae dignitati ad urbem venienti congrue viam praeparet. Quod jam tam senatus quam nos Christi gratia viriliter fecimus. Nam Censium Franjapanum et filios Petri Leonis, quos cum papa et Siculo pro vestri minoratione imperii conspirasse cognovimus, ex Urbe ejecimus et eorum plurima bona depopulavimus, ita quod vobis resistere nullo modo quibunt. Nil ergo aliud restat, si placet vobis, nisi ut celeriter appropinquetis, et populo vestro succurratis, quoniam quidquid desiderat Urbis cor imperiale, in ea procul dubio obtinere poterit. De caetero commendamus vobis hos nostros nuntios vestros fideles. Nam pro vestri amoris fidelitate illos ad vos misimus, litteris quoque vestris precamur ut nos laetificare et honorare dignemini.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
213
EPISTOLA CCXIII. CUJUSDAM SENATORIS AD CONRADUM IMPERATOREM Ejusdem argumenti. (Anno 1150.)
Illustrissimo atque magnifico orbis, terrarum domino CONRADO, Dei gratia Romanorum regi semper triumphatori Augusto, quo melior nullus, cui nullus in orbe secundus, quidam fidelis senatus servorum regis fidelissimus, quidquid tanto domino tantillus servus.
Certum ac firmum sit regiae majestati, me in senatu et quocunque potui ad vestri exaltationem imperii assiduam operam dedisse, et idcirco vobis, licet audacter, tamen confidenter scribo: Utile consilium, domine, ne despice servi. Si licet itaque servo domino suo consilium dare, regali prudentiae consulo ut sine mora Romam veniatis, et medium vos inter populum et papam ponentes, senatum et populum in vestra defensione suscipiatis, quoniam castellum Sancti Angeli cum Romanis poteritis capere, et ita facere, ut sine vestra jussione ac dispositione nunquam de caetero apostolicus in Urbe ordinetur. Sic enim fuit tempore beati Gregorii, qui sine assensu imperatoris Mauritii papa esse nequivit, et sic usque ad tempus Gregorii septimi perduravit. Propter id utile esse affirmo, ne per sacerdotes bella fiant aut homicidia in mundo. Nam non eis licet ferre gladium et calicem, sed praedicare, praedicationem vero bonis operibus confirmare, nequaquam bella et lites in mundo committere.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
214
EPISTOLA CCXIV. GUIDONIS CARDINALIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Conradum imperatorem avertat ne quid mali adversus Romanam Ecclesiam moliatur. (Anno 1150.)
Charissimo et speciali amico suo WIBALDO Corbeiensi abbati, GUIDO sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis et cancellarius, salutem et benedictionem.
Dubietatem, quae de statu tuo in nostro pectore versabatur, et nuntius tuus et transmissae nobis per eum litterae abstulerunt. Optamus enim in Domino, ut cuncta semper tibi salubria, cuncta sint prospera, et ut superna clementia te in actionibus tuis coelesti miserationis suae auxilio tueatur ad peragenda ea, pro quibus hac vice rogasti dominum papam circa te benevolum sentientes, secure operam dedimus, sicut ex ejus tibi litteris apparebit. Praeterea tibi tanquam cauto et prudenti viro et in dilectione probato eloquimur. Certum est quod post discessum domini Conradi Romanorum regis, nisi dominus papa specialius et districte prohibuisset, adversus filium ejus juniorem regem guerra mota fuisset, et non modica orta turbatio. Nunc autem sicut domino papae et nobis significatum est, et rumores etiam increverunt. Pater ipsius rex Conradus mala pro bonis, quod Deus avertat, reddere nititur, et cum Constantinopolitano imperatore sanctam Romanam Ecclesiam Catholicorum omnium matrem graviter, si potuerit, affligere et infestare disponit. Sicut ergo eadem mater nostra et nos ipsius alumni de tuo circa eam fideli obsequio et officiosa fidelitate confidimus, ita ex parte domini papae ac nostra dilectionem tuam monemus, monendo rogamus, et attentius exhortamur, ut modis omnibus quibus poteris tanquam verus Christi athleta et in apostolorum principis fide fundatus efficere studeas, ne adversus apostolicam Romanam Ecclesiam hujusmodi fluctus insurgant, vel si forte aliquorum pravitate insurgere coeperint, cum aliis Ecclesiae Dei fidelibus pro viribus et prudentia tibi a Deo collata compescas. Nec ista ideo scribimus, quod dominus papa vel nos de praefati regis constantia dubitare debeamus, sed quia nostri desiderii est, ut affectum, quem tempore colloquii, quod cum eo habuimus, erga sedem apostolicam verbis ostendit, ita etiam abundantius operis exhibitione demonstret.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
215
EPISTOLA CCXV. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Ratisbonensem episcopum Jerosolymam tendentem ipsi commendat. (Anno 1150.)
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem dilectionem et debitam in Christo reverentiam.
Fidelis noster vestrae sanctitatis filius Ratisbonensis episcopus, etc. Vide in Eugenio papa III post ipsius Regesta.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
216
EPISTOLA CCXVI. CONRADI AD EMMANUELEM IMPERATOREM CONSTANTINOPOLITANUM. Commendat ei episcopum Ratisbonensem Hierosolymam proficiscentem. (Anno 1150.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus, dilectissimo in Christo fratri suo EMMANUELI imperatori Graecorum praepotentissimo, indissolubilem fraternae dilectionis affectum.
Fidelis noster episcopus Ratisbonensis tuae nobilitati plurimum affinis, licet in rebus imperii nostri plurimum nobis opportunus esset et commodus; detineri tamen nequaquam potuit, quin ob fidei ardorem et exsolvendi voti desiderium sub signo Crucifixi Jerosolymam tenderet. Quem ad tuae celsitudinis praesentiam venientem pro nostrae dilectionis interventu solita pietate suscipies, et adjutum in his, quae sua necessitas poposcerit tam per manus tuae protectionem, quam per principum tuorum suffragia hilarem ad sui propositi effectum dimittes.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
217
EPISTOLA CCXVII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. De collapsa omnino in Morbacensi monasterio disciplina ope Eilulfi abbatis, cujus electionem confirmari petit, restauranda. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali pontifici, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilectionem filii et obedientiam servi.
Post obitum confratris nostri Bertholdi abbatis de Morbach fratres et familia ejusdem monasterii ex quadam parte convenerunt in personam cellerarii sui, eumque adduxerunt ad curiam gloriosi filii vestri nostri domini Conradi Romanorum regis, quam in proxima transacta nativitate apud Bavemberch recuperata jam sanitate celebravit. Pars vero tam de monachis quam de laicis eisdem electoribus se opposuit, dicentes non esse electionem, sed potius subreptionem, personam etiam esse minus idoneam ad tale onus sustinendum, et ad sanandas contritiones ejusdem monasterii. Intererat etiam eidem curiae venerabilis filius vester Orthlevus Basileensis episcopus, qui inter disceptationes litigantium requisitus a domino rege de statu praedicti monasterii, quod in parochia ejus situm est, respondit eosdem fratres multum inordinabiliter et contra propositum et honestatem monachorum vivere, pro eo quod nec professionem facere voluissent, et singulares domos et seorsum proprietates haberent, nec refectorium, nec dormitorium commune haberent. Asserebat etiam sub clerici sui et multorum tam abbatum quam monachorum religiosorum testimonio, quod praefatus abbas antequam vita decederet, sibi conquestus fuerat quod monachi sui inobedientes sibi et prorsus rebelles existerent neque disciplinam aut correctionem ullatenus recipere vellent. Hoc ipsum sub multorum audientia idem abbas domino nostro regi intimaverat. Nos quoque, charissime Pater, oculis nostris in eodem monasterio positi vidimus, quod proprias domos haberent et praebendas more saecularium clericorum capiebant. Tunc quoque in conspectu regni in tanta controversia positi, neque tonsuram neque habitum monachi exhibeant, sed semilaici quodammodo deridendos se ostendebant. Allegabant praeterea religiosi viri quod personam suis vitiis consentientem ex industria elegissent. Collectis itaque in unum harum objectionum summis adjudicatum est non potuisse non monachos abbatem eligere, eum praecipue, qui nunquam monachus exstitisset. Jussi sunt deinde tam monachi quam beneficiati et ministeriales Ecclesiae, ad curiam quae Spirae in Purificatione B. M. celebrata est, convenire, ubi post multam monachorum pertinaciam tandem pari voto et unanimi consensu expetierunt sibi dari in Patrem et pastorem animarum suarum virum nominatae religionis vestrae sanctitatis filium videlicet abbatem Erliacensem Eilulphum. Dominus vero noster rex communicato tam Basileensis episcopi quam aliorum religiosorum consilio, praedicto concessit Morbacense monasterium sub ea spe et sub tali mandato, ut praefatam Ecclesiam in divino cultu et monastica religione reformaret. Super quo pedibus vestrae celsitudinis humiliter advoluti devote clementiam vestram imploramus, ut quod tam bene et tam bonorum suffragio inchoatum est, ad honorem Dei, vos vestra benedictione et confirmatione perficiatis, neque pietatis aurem aliquibus pseudomonachis his tam recte gestis contradicere volentibus, inclinare dignemini.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
218
EPISTOLA CCXVIII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Imperatorem adversus eum nihil moliri et de victoria a juniore rege reportata in Guelfonem et Godebaldum. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali pontifici, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua universa.
Apostolus Joannes dicit: Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Nos illorum igitur imitantes diligentiam, qui pauca loqui et multa facere consueverunt, raro vestrae celsitudini studium ac devotionem nostram circa vos et sacrosanctam matrem nostram Romanam Ecclesiam praedicamus, cum tamen quotidiana et assidua instantia sedulum ad beati Petri et vestram fidelitatem servitium exhibere non cessemus, quod, praestante Domino, vestrae beatitudini per alias excellentes personas notum fore non dubitamus. Si quid vero de rebus quae ad vos pertinent apud inclytum filium vestrum dominum nostrum regem Romanorum finaliter esset deliberatum, nos absque morae prolixioris interpositione seu per personam nostram seu per scripta nostra vobis intimare diligenter curavissemus, quod etiam, cum factum fuerit, perficere maturabimus. Certa etiam sit vestra beatitudo quod, in quantum valet nostra mediocritas et in quantum divina clementia nobis apud serenissimum principem gratiae et facultatis indulsit, mentem ipsius, et verba et omne opus ad dilectionem et reverentiam vestrae personae et honorem sanctae matris suae Romanae Ecclesiae, cui a Deo defensor ordinatus existit, mansuefacere et inclinare non desistimus. Cum haec Spirae in curia domini regis scriberemus, repente nuntiatum est nobis quod Guelfo captus et Godeboldus et multi de militibus ejus in praelio cecidissent, dimicante contra eum inclyto filio vestro juniore rege domini nostri regis filio, per quod confidimus complanatas esse omnes difficultates quae videbantur obsistere ad introitum domini regis in Italiam.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
219
EPISTOLA CCXIX. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Mittit ad eum legatos, rogatque Eilulfum abbatem monasterii Morbacensis ab eo confirmari, et Ottonem clericum absolvi. (Anno 1150.)
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Postquam, Deo propitio nostram fragilitatem moderante, ab expeditione Jerosolymitana reversi fuimus, etc. Vide in Eugenio papa III, ad an. 1153, inter variorum epistolas ad ipsum.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
220
EPISTOLA CCXX. WIBALDI ABBATIS AD H. SOROREM SUAM. Gratulatur ei de sua in abbatissam Gerigesheimensis parthenonis electione. (Anno 1150.)
Frater WIBALDUS Dei gratia dictus abbas, dilectae sorori suae H. abbatissae de Gerigesheim, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Divinae bonitati immensas gratiarum actiones referimus quod te ad Ecclesiae suae regimen vocare dignatus est, et participium sui nominis, in quo clamamus: Abba, Pater, tibi conferre, ut lucerna sollicitudinis tuae, quae hactenus sub modio privatae vitae latebat, super candelabrum posita ad multorum salutem luceat. Hactenus eras nobis soror, deinceps eris nobis et soror et sponsa tanto familiarius, quanto per denominationem nostro oneri accessisti vicinius. Misimus tibi annulum subarrhationis, ut nullum praeter Christum amatorem admittas.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
221
EPISTOLA CCXXI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Petrum Capuanum archiepiscopum , cujus ope sanitatem recuperaverat, ei commendat. (Anno 1150.)
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem, et debitam in Domino reverentiam.
Deo propitio res nostras moderante, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
222
EPISTOLA CCXXII. EUGENII PAPAE III AD PRAELATOS POLONIAE. Arguit eos quod latam a G. nuntio interdicti sententiam non observent, atque ut resipiscant eamdem sententiam confirmat. (Anno 1150.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis per Poloniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod vos benedictionis alloquio salutamus, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
223
EPISTOLA CCXXIII. G. DIACONI CARDINALIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Cum multum in sua legatione pro duce Poloniae laboraverit, orat ut ipsi auxilium praestet. (Anno 1150.)
CONRADO Dei gratia glorioso Romanorum regi Augusto, G. sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis, devotum servitium suum et orationum perseverantiam.
Pro negotio nobilis et illustris viri ducis Poloniae et conjugis suae sororis vestrae, mandato Domini papae nos satis laborasse vobis non erat incognitum. Verum persistentibus in sua duritia adversariis, sicut a Domino papa nobis injunctum fuerat, et exhortationis vestrae nobis monita suggesserunt, justitiam de eis facere non dubitavimus. Quia ergo negotium illud jam ad vos quodammodo spectare videtur, majestatis vestrae celsitudinem attente rogamus, ut ita manum auxilii vestri eidem duci et brachium fortitudinis vestrae porrigere studeatis, ut vigorem ecclesiastici officii in hac parte viriliter sublevetis et de indulta pace duci et sorori vestrae laudem a Deo et hominibus consequi valeatis. Sententiam autem, quam contra adversarios ducis W. et sororis vestrae promulgavimus, dominus papa et Romana Ecclesia firmaverunt, et usquequo resipiscant et ad pacem convertantur, eam sententiam nequaquam relaxabunt.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
224
EPISTOLA CCXXIV. WIBALDI ABBATIS AD E. IMPERATOREM CONSTANTINOPOLITANUM. Optat ut Deus victorem eum reddat de tyranno Siciliae, et ut initum cum Conrado imperatore olim foedus renovet et firmet. (Anno 1150.)
Glorioso, sublimi ac praecelso victori, magnifico, ac praepotentissimo E. PORPHIROGENITO Graecorum imperatori excellentissimo, WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis et Stabulensis abbas, assiduas orationes et devotum servitium.
Quod ad gloriosam majestatem vestram, ad sanctum et terribile imperium vestrum scribere audeo ignotus vobis tam facie quam obsequio, persuasit mihi sacratissima fides vestra, charitas et benignitas, quam exhibuistis charissimo domino meo Conrado serenissimo Romanorum imperatori augusto in terra imperii vestri et magnae potestatis vestrae quando in tali temporis et rerum articulo erat, ubi solet verus amicus probari. Et quoniam in veritate intellexi quod ipse dominus meus vos et imperium vestrum diligit, et omnia quae vobiscum per pactum et conventiones firmavit, implere intendit, ego quoque pro mea parvitate vestram celsitudinem plurimum diligo et honoro, et ut de communi hoste imperii vestri illustrem victoriam et gravem vindictam sumatis, Deum humili ac devota prece deposco. Sane ille idem Siciliae tyrannus meipsum de monasterio Sancti Benedicti in monte Casino expulit et perimere voluit, cum fuissem ibi communi omnium voto et acclamatione ordinatus abbas, imo nolens tractus in tempore felicis memoriae Lotharii imperatoris, et gaudeo quod tales habeo adjutores, quin potius duces ac principes contra praedictum Dei inimicum. Siquidem malignus ille et alii quamplures homines contra magnificum et forte imperium vestrum multa mala moliuntur et quotidie machinantur; sed confido de omnipotentia Dei et de ipsius clementissima justitia, quod tantum ac tale imperium, in quo est divinae religionis cultus, in quo est ordo legum et juris civilis ratio, in quo est fortitudo et disciplina militaris, in quo est infinita divitiarum copia, nullatenus ab improbis et perversis et absque pietate divina hominibus subrui possit et superari. De amplificando vero et in melius firmando foedere inter sanctum imperium vestrum et praecelsam domini mei majestatem suadeo magnificentiae vestrae, ut voluntatem suam, quam vestrae sapientiae in praesenti manifestat, adimplere non differatis. Si dignatur vestra sublimitas meam parvitatem inter notos habere, et per gloriosos apices vestros salutare, de fideli fidelissimum me facietis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
225
EPISTOLA CCXXV. WIBALDI ABBATIS AD G. CARDINALEM. De foedere Conradi imperatoris cum imperatore Constantinopolitano adversus regem Siciliae, quod papam maxime tenebat anxium. (Anno 1150.)
Reverendo Patri suo et domino G. sanctae Romanae Ecclesiae diacono cardinali, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Si assiduitas familiaritatem, si familiaritas obsequium nobis apud vestram excellentiam dilectionis gratiam peperisset, auderemus celsitudini vestrae quaedam tutius scribere et a vobis fortasse quaedam reciperemus, quae non essent in hoc temporis statu inutilia, quam fiduciam apud beatae recordationis Guidonem cancellarium viginti annorum notitia et quotidie accrescens inter nos charitas effecit, ita ut ei loqui et scribere tute possemus, quidquid in buccam venisset. Sane cum idem vir beatus nobis proxime scripsit, familiariter parvitati nostrae intimare dignatus est, quod quidam rumor tam dominum papam quam curiam suam perturbasset, pro eo quod serenissimus dominus noster Conradus Romanorum rex foedus cum imperatore Graecorum firmasse dicebatur; ita ut sanctam Romanam Ecclesiam catholicorum omnium matrem graviter, si posset, affligere et perturbare disponeret. Injunxit etiam parvitati nostrae ex parte domini papae et sua, et attentius exhortatus est ut, modis omnibus quibus possemus, efficere studeremus, ne adversus apostolicam sedem hujusmodi fluctus insurgerent, vel si forte, aliquorum pravitate insurgere coepissent, cum aliis Ecclesiae Dei fidelibus pro viribus nostris compesceremus. Fecimus quod jussit, et homini non foedere contracto, sed et fastu et inobedientia Graecorum aliquantulum corrupto, longa cohabitatione et assidua collocutione humilitatis et obedientiae bonum instillavimus, et aliquorum verba familiaritatis ausu severius interdum repressimus. Porro in capite Quadragesimae dominus abbas Claraevallensis misit domino regi litteras per episcopum Frisingensem, in quibus collaudabat dominum illum Siciliae, eo quod in multis utilis et necessarius fuisset catholicae Ecclesiae, futurus utilior, si non prohiberetur virtute et potentia nostri principis, de quorum pace et concordia se libenter acturum promittebat, si sciret domino nostro non fore ingratum. Visus est hoc ipsum innuere dominus T. Sanctae Rufinae episcopus in litteris suis, quas post reditum suum a Jerosolyma, cum per Siciliam transitum habuisset, domino nostro scripsit. Ad cujus verbi assensum, nos animum nostrum et consilium domini nostri, quantum in nobis fuit, inclinare nequaquam voluimus, nisi prius quid super hoc in beneplacito domini papae esset, certius intelligeremus, nec tamen super haec ei scribere praesumpsimus, ne videremur altiora nobis petere, et in secreta ipsius temeraria importunitate irruere; sed quod si insipientes apud vos facti sumus, fides quam ad sanctam Romanam Ecclesiam habemus, et vestra humilis et affabilis benignitas nos coegerunt. Quod si studium nostrum taciturnitas vestra et propitia responsio adjuverint, erimus de caetero in hujusmodi officiis promptiores. Scripserunt senatores vestri ad dominum nostrum graves et duras adversus dominum papam epistolas, quae ad ipsum mense Januario allatae sunt, quarum exempla vobis attulissemus, si ad urbem, uti condictum fuerat, venissemus. Industriam vestram, de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus ut petitiones, quas ipsi domino papae scripsimus, ad effectum perducere curetis. Cum haec scripsimus eramus in Fuldensi monasterio, et a curia apud Wirceburg recesseramus, sic ordinatis rebus, ut magister Henricus regiae curiae notarius ad dominum papam in praesenti transire debeat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
226
EPISTOLA CCXXVI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Mittit ad eum oratorem magistrum Henricum curiae suae notarium. (Anno 1150.)
Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Ex quo nos propitia divinitas, etc. Vide in Eugenio III, post ipsius Regesta.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
227
EPISTOLA CCXXVII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Significat ei et petit ab eo confirmationem electionis Marcuardi abbatis Fuldensis. (Anno 1150.)
Reverendo in Christo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali pontifici, frater WIBALDUS Dei gratia et vestra id quod est in Ecclesia catholica, honorem ut patri, timorem ut domino.
Postquam gloriosus filius vester noster serenissimus dominus Romanorum rex a Jerosolymitana expeditione reversus fuit, dilectus frater noster H. Herfeldensis abbas ab administratione Fuldensis abbatiae, quam susceperat, cessit. Itaque dominus noster rex tum pro innumeris vexationibus, quibus Fuldensis Ecclesia tam intus quam foris quotidie fatigabatur, tum pro partium studiis, quae de facili componi non poterant, ordinare ipsum monasterium distulit, et sicut in recolligendis possessionibus, quae inordinate fuerant dispersae, potens et efficax esse poterat, sic in curandis animabus, quae Ecclesiarum pretiosissima est substantia, invigilare et attendere non poterat. Super qua re a nostra parvitate saepe commonitus et ab Ebracensi abbate et aliis religiosis viris, tandem suggestioni acquiescens, venit Fuldam III. Nonas Aprilis. Cui curiae interfuerunt venerabiles filii vestri, Bremensis archiepiscopus, Wirceburgensis et Halberstadiensis episcopi, et alii de laicorum ordine principes et nobiles multi, a quibus inter caetera regni negotia quaesivit, qualiter Fuldense monasterium sic Deo auctore ordinaret, quatenus ibidem, quae sunt Dei Deo, et quae Caesaris sunt Caesari redderentur. Dubitatum est diu, ut in talibus negotiis solet, maxime propter multas in brevi tempore abbatum mutationes et propter partium studia et dissensiones, quae in eodem monasterio adhuc fervere noscebantur. Suspensis ergo omnibus, dixit dominus rex quamdam sibi personam a viris religiosis esse ostensam boni testimonii et integrae famae, quae rem modicam religione possessionibus et aedificiis auxisset, de cujus pietate, fide et constantia nequaquam dubitarent, quin Fuldensi Ecclesiae et praeesse et prodesse possit: in cujus electione personae, si omnium vota concordarent, fore in brevi, ut cum suo clementiori et propensiori patrocinio Fuldensis Ecclesia pristinum suae dignitatis honorem reciperet. Placuit omnibus qui aderant tam pia regis devotio, tam religiosa sententia, et perlatum est ipsius ad electores a praenominatis episcopis et ab Ebracensi et Hatelesburnensi abbatibus, a nobis etiam et ab aliis principibus, quem sermonem tanquam divinitus missum pari consensu et unanimi voto omnes susceperunt, nomenque viri, qui tanto laudis et principis suffragio juvaretur, sibi exponi flagitabant. Ita celebri cunctorum conniventia elegerunt in abbatem et rectorem animarum suarum et dominum Fuldensis Ecclesiae dominum Marcwardum abbatem monasterii de Telekeinge, qui fuerat nutritus et educatus a puero in monasterio Sancti Michaelis in monte in civitate Bamberg, et sine querela conversatus. Praefato autem monasterio suo praefuerat annis octo, testimonium habens etiam ab his qui foris sunt, et provexerat tam in divinis quam in humanis rebus. Qui quoniam ab his, qui eum intime noverant, plurimum laudatur, et non solum absens sed etiam ignorans electus est, et valde invitus et plurimum renitens hoc onus subire compulsus est, adhortante satis domino nostro rege, et bona sibi promittente, et quodammodo cogente. Nostra quoque parvitas vestram celsitudinem intime rogare ausu sanctae charitatis praesumit, ut sanare dignemini contritos Fuldenses, et alligare contritiones eorum, et per vestrae benedictionis manum, quae sola potest medelam praestare languoribus, opus quod circa praedictam personam inchoatum est, confirmetis. Hoc quoque sublimitati vestrae indicare studuimus, quod ea die apud Fuldam eramus, quando omnes Fuldenses fratres regulariter et humiliter eidem electo suo subjectionem et obedientiam promiserunt. Salvum vos et incolumem ac regimen catholicae Ecclesiae Deus omnipotens custodiat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
228
EPISTOLA CCXXVIII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Injunctam sibi ad papam legationem explere prohibitus, aliquas ei mittit per subrogatum legatum petitiones pro Corbeiensi monasterio. (Anno 1150.)
Dilectissimo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali papae, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua universa.
Venimus ad curiam gloriosi filii vestri Conradi Romanorum regis in vigilia Nativitatis Domini, et permansimus in ea continue usque ad feriam quintam hebdomadae paschalis, sub ea exspectatione, ut nos et cancellarium suum ad vestrae sublimitatis praesentiam, sicut jamdudum condixerat et vestrae quoque magnitudini significaverat, transmitteret. In quo temporis spatio die et nocte id efficere studiose sategimus, ut animum ipsius ad dilectionem et reverentiam vestrae personae, ad defensionem sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae et omnium Ecclesiarum fortiter accenderemus. In quo studii exercitio non solum conscientiae nostrae testimonium habemus, sed et fidelium vestrorum et aliorum quorumdam, qui tempora libenter accusantes bonis solent detrahere et discordias seminare. Sed intervenientibus quibusdam magnis regni negotiis, neque persona nostra neque cancellario suo carere voluit, cum tamen nos ad monasterium nostrum usque ad futuram autumni temperiem redire aegre permiserit. Interim misit magistrum Henricum curiae suae notarium, virum sapientem et probum, et vobis omnino fidelissimum, quem ut honeste suscipiatis et efficaciter ac celeriter dimittatis, ex abundanti credimus esse, vestram super hoc prudentiam et benignitatem submonere. Venissemus ad vos desideranter non solum pro honore et utilitate Dei et imperii Romani, verum etiam ut faciem vestram, quam sicut vultum angeli intuemur, cernere mereremur, et humili sermone quaedam excellentiae vestrae suggereremus, quae scriptis committere non praesumimus, tum propter varios et incertos eventus rerum, tum ne in arduas et arcanas res et in secreti vestri profundum nos temere et importune ingerere aestimaremur. Petitiones nostrae quae in scriptis habentur, ut a clementia vestra humiliter exaudiantur, humiliter imploramus, quoniam nisi ad labores Corbeiensis Ecclesiae tolerandos benedictam manum auxilii vestri nostrae pusillanimitati porrexeritis, avolare nos oportet et requiescere a pusillanimitate spiritus et tempestate. Sanctitatem vestram ad regimen Ecclesiae catholicae in longa tempora Dei misericordia conservare dignetur. Wibaldus abbas Corbeiensis petit, ut dominus papa scribat H. Mindensi episcopo, quatenus sine mora Kaminatensem ecclesiam reconciliet, quam ideo pollutam esse judicavit, quod puer unus monachus, dum in resarciendo tecto ecclesiae architectis subministrat, de culmine in pavimentum ecclesiae collapsus est, et ita absque ulla sanguinis effusione exstinctus, quam per anni fere spatium reconciliare noluit. Et quod de parochianis suis Thiderico de Rekelinge ac Reinberto et Thiderico filiis ejus, qui praedia Kaminatensis ecclesiae invaserunt, justitiam faciat, ut si infra triginta dies post acceptas litteras possessiones non dimiserint, et ablata in integrum non restituerint, excommunicationi eos subjiciat. Item petit, ut domino A. Bremensi archiepiscopo scribatur, quatenus praedia Kaminatensis ecclesiae, quae in terra sua sunt, abbatem retinere adjuvet, et eas praecipue possessiones, quas Juditha abbatissa post depositionem suam alienavit, et invasores nisi infra triginta dies post acceptas litteras resipiscant, excommunicet. Item petit ut in eumdem modum scribatur H. Ferdensi episcopo. Item petit ut duci Saxoniae in eamdem sententiam scribatur. Item petit ut tam Coloniensi archiepiscopo, quam Coloniensi ecclesiae districte et dure scribatur, de Juditha abbatissa de Jesika, quae abbatia est in fundo et parochia Coloniensi, quae non solum clausa et correcta non est, sed etiam per totam terram cum suis corruptoribus volitat, et bona Kaminatensis ecclesiae, a qua per bonae memoriae Thomam cardinalem apostolicae sedis legatum deposita fuit, et sententia depositionis a domino papa in synodo Remensi confirmata, quae nisi deposita aut excommunicata fuerit, nullo modo cessatura est.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
229
EPISTOLA CCXXIX. H. MORAVIENSIUM AD WIBALDUM ABBATEM. Optatum ad papam iter ei deprecatur. (Anno 1150.)
WIBALDO serenissimo domino et Patri suo venerabili sanctae Corbeiensis ecclesiae abbati, H. Dei per patientiam Moraviensium id quod dicitur, servitutis cum devotione orationis mutuae participationem.
Vestrae litteras benignitatis veneratione debita suscepimus ex quibus desiderio quod desideravimus, vos videlicet, quia salvum esse percepimus, gratias divinae pietati exsolvimus, non enim vestram minus quam nostram sospitatem et prosperitatem desideramus, et ab eo, haec qui praestare potest precibus, licet indignis, augeri et conservari deposcimus. Quod autem facietenus vestra pietas videre nos tantum desiderat, grates quidem agimus, ipsam tamen proinde quod nos videre non valuit, minime dolere rogamus, cujus praesentiam nostri cordis a memoria nec locorum spatia nec tormenta infirmitatis continua amovere queunt. De caetero quoniam vestrae sublimitatis excellentia pro nobis usque adeo humiliari non dedignatur, quod nostrae verbula parvitatis domino nostro papae sese velle deferre promittat, ei humiliter inclinamus, et ut vestrum iter angelus Dei comitetur, votis omnibus optamus. Et quoniam impraesentiarum ad praedictum dominum nostrum, quod deferamus, nihil aliud habemus, nostras ei continuas mandari oratiunculas, infirmitatem quoque vestrae relatione gratiae insinuari rogamus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
230
EPISTOLA CCXXX. D. EPISCOPI PRAGENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ad papam profecturo mittit munus, oratque ut sui apud pontificem recordari velit. (Anno 1150.)
WIBALDO domino et Patri suo reverendissimo Corbeiensis et Stabulensis ecclesiae abbati, D. licet indignus Dei tamen gratia Pragensium episcopus, cum sinceritate servitii exiguas orationes.
Regalibus vos occupatum negotiis et regali assidentem lateri gratulamur. Hoc enim gratia vestra ex antiquo apud parvitatem nostram multis beneficiis obtinuit, ut profectui vestro congaudeamus. Verum tamen quod litteras vestras omni suavitate et mellita dulcedine plenas mittere dignatus estis, quantas impraesentiarum valemus gratiarum actiones sincerae paternitati vestrae referimus, et licet corpore disjunctos diversitas locorum separet, nunc tamen praesentia vestra spiritu nostro quotidie prae oculis habita per scripta vestra est renovata. De caetero quia tantam gratiam humilitati nostrae in oculis vestris Dominus contulit, ut in curia quoque Romana nostri memor esse velitis, et inde quidem vobis gratias agentes obnixe postulamus, quatenus immeritae personae nostrae memoriam quantulamcunque dignabimini apud dominum apostolicum facere non abnuatis. Praeterea quamdam parvulam charitatem sinceritati vestrae transmisimus, rogantes et in Domino obsecrantes ut benevole eam suscipiatis, et ex ea saltem equum servientis vobis ferrare non abnuatis. Honestam ac Deo devotam ac dilectam familiam vestram ex obsequio parvitatis nostrae, dominum quoque cancellarium amicum nostrum salutare dignemini. Orantem pro nobis sinceritatem vestram, nobis multum necessariam, in pace et pro speritate Dominus Deus sanam et incolumem conducat et reducat, et longaevo tempore custodiat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
231
EPISTOLA CCXXXI. EMELERI MONACHI AD WIBALDUM ABBATEM. Commendat ei A. praesentium litterarum portitorem. (Anno 1150.)
Domino vere sancto et omni veneratione digno W. Corbeiensi abbati, frater EMELERI ille humilis et qualecunque vas in domo magni Patrisfamilias cum fraternae dilectionis obsequio, quidquid potest nostrae mentis affectio.
Si vivis et vales ac . . . . excitant viscera . . . . . libenter volo et bene . . . . . sanctitatis tuae personam amare, virorum optime, quia parvitatem meam, sicut ab ore tuo accipere potui, etiam absentem et corporali adhuc facie incognitam propter quaedam quae tibi ab amatoribus mei de me bona dicebantur dilectione tua dignum judicasti, et praesentem postea familiariusque cognitam in omni loco ubi nos duo convenire potuimus, supra vires et merita mea honorasti. Unde desideratissimae fraternitati tuae de mea fidelitate indubitanter constare volo quod, ubicunque possum, et boni nominis tui famam augere, et causam tueri libenter faciam et feci, et quotidie facio, quoniam similia a te exspecto. Dominum A. praesentium portitorem litterarum, hominem satis afflictum et bonorum solatiis indigum, pietati vestrae attentius commendo, ut sicut misericorditer cum eo facere coepistis ita usque in finem juxta quod ejus se causa habet cum eo facere perseveretis. Omnis enim boni principii et recti operis finis expetendus est. De caetero sit vobiscum Dominus et vester Spiritus nobiscum imploro.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
232
EPISTOLA CCXXXII. H. HAMENBURGENSIS EPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. De abbate Resveldensi quem sui monachi expulerant. (Anno 1150.)
H. sanctae Hamenburgensis ecclesiae divina solum misericordia si quid est, dilecto ac venerabili fratri WIBALDO Corbeiensium reverendo abbati, firmam in Christo dilectionem cum salute.
Litteras fraternitatis vestrae ornatu verborum et sententiarum pondere plenas in proximo diligentius perscrutantes, accepimus innotuisse vobis abbatem de Resvelde a sibi subjectis, praeposito videlicet et caeteris loci illius fratribus sine ratione ac sine judicio loco et dignitate sua fuisse privatum et expulsum; unde provide quidem satis nobis suggessistis dignitate sua ac possessione eum reinvestiri debere. Sed legum capitula quae induxistis vera quidem sunt, sed non hac in re locum habentia. Etenim vestrae legationi intererat venerabilis Havelbergensis Ecclesiae episcopus Anselmus cum universo Ecclesiae nostrae conventu, intererat abbas Mindensis et Sancinensis cum aliis pluribus abbatibus, et praepositis in quorum praesentia apertissime comprobatum est, multorum attestatione religiosorum, dictum jam abbatem nullam expulsionis passum violentiam. Non igitur loco suo inducta est lex quae ait, expulsi aut exspoliati rebus suis advocari ad causam nec judicari possunt, quoniam non est privilegium quo exspoliari possint jam nudati, et caetera, quae altera tantum parte audita intendistis. Sed ars elocutionum rhetorica vitiosum in causis asserit exordium, quod pars vindicare sibi potest adversa, ut cum dicunt, me qui justam causam habeo juvetis, idem pars dicit adversa. Denique vestro interventu eorum deliberationi nos commisimus, qui a vobis et a dominis et fratribus nostris ad nos hac de causa missi fuerant, et sic petitioni vestrae et illorum satisfacientes, diem ei statuimus, quo in praesentia fratrum loci illius res ista vel justitiae rigore vel misericordiae tranquillitate, fine tandem pacis in Domino terminetur.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
233
EPISTOLA CCXXXIII. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. De H. duce Saxoniae, qui ad curiam non venerat, sed ducatum Bavariae invadere conatus fuerat. (Anno 1150.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO Corbeiensi abbati, gratiam suam et omne bonum.
Sanctitati tuae notum sit, quod nos ex consilio et petitione principum duci H. Saxoniae ad expostulandam beneficialem justitiam curiam Ulmae in octava Epiphaniae indiximus. Ipse vero ad eamdem curiam non solum venire neglexit, verum etiam armata manu ducatum Bavariae occupare conatus est. Nos itaque debitum regalis censurae magis quam ejus facta attendentes, aliam curiam ex judicio principum in festo Barnabae apostoli Ratisbonae ei praefiximus, querimoniae ipsius Deo auctore satisfacturi. Caetera nuntius.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
234
EPISTOLA CCXXXIV. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Orant ut J. monacho Corbeiensi praeteritas noxas indulgeat. (Anno 1151.)
Reverendo in Christo Patri suo et domino WIBALDO Stabulensis atque Corbeiensis ecclesiae venerabili abbati, frater Robertus Stabulensis ecclesiae decanus, et humilis ejusdem loci congregatio, filialem dilectionem et debitam subjectionem.
Cum de salutis vestrae valetudine incertos nos faciat nuntiorum vestrorum ad nos raritas, nihil est, charissime Pater, quod in nostris causis aut solatium aut jucunditatem nobis conferre valeat. Inde est quod aliquando nostri memores Deo pro nostris oppressionibus placationis hostiam et precum sacrificia, ibi semper vestri memoriam habeamus, ubi descendentes et angeli omnipotenti Deo Patri vota uniuscujusque repraesentant et munera. Per hoc enim et aspera plana fieri, et montes et colles credimus humiliari. Caeterum, Pater, de nostrarum rerum statu. Ecclesiae vestrae habitudine aliqua vobis scribere supersedemus, cum in proximo, id est circa Purificationem beatae Mariae et adventus domini regis Lotharingiae et vester ad nos reditus exspectetur. Interim autem benignitatis vestrae mansuetudini humiliter significamus, quod propter charitatis unitatem et gratiam, quam ad Corbeiensem habemus Ecclesiam, venientem ad nos fratrem vestrum J. Corbeiensis Ecclesiae filium debita compassione collegimus, et aliquanto tempore nobiscum detinuimus, cui etsi minus impenderimus, quam ejus poposcerit necessitas, tamen fraterne ipsi contulimus, quod pati potuit rerum nostrarum exiguitas. Et quoniam orationis voto completo, ad locum professionis suae, ad Ecclesiam quae eum nutrivit et aluit, redire disposuit, sanctitatis vestrae pietatem attente exoramus, quatenus petitionis nostrae interventu et omnium nostrum pro eo humili satisfactione, ita omnem praeteriti temporis noxam remittatis ut absque gravioris poenae sententia fratrum suorum collegio eum pie restituatis. Sufficit ei namque, Pater charissime, ad omnium excessum suorum veniam hiemis gravis asperitas, et viae longioris non parva difficultas. Quare iterum atque iterum supplicamus, ut ad misericordiam et requiem ei valeat nostrae petitionis intercessio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
235
EPISTOLA CCXXXV. ANSELMI EPISCOPI HAVELBERGENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Declarat se deinceps residere velle in Ecclesia sua cum fratribus suis, quos laudat. (Anno 1151.)
WIBALDO venerabili abbati, charissimo sibi, ANSELMUS pauper Christi, orationes quotidianas et obsequium quotidie paratum.
Charissime, scripsisti mihi familiariter et breviter, sed mihi multa de te et de me scire volenti pauca non sufficiunt. Utinam per triduum saltem simul sederemus et in medio nostrorum noster cancellarius sederet, ut mutua collocutione in omnium nostrum notitiam veniret, quod singuli intra se clausum tenerent! Ego quidem iterum jam in alveum cordis mei regressus sum, nec sponte mea de caetero adeo supereffluere disposui, ut ad instar torrentis lutum colligam quo involvar, et coenulentam turbationem, quam saepe passus, sum iterum patiar. Quid enim mihi inter molentes, licet alter interdum assumatur, ubi continuus et infinitus est circuitus? quid mihi in agro, ubi licet assumatur, tum vix unquam deest sol urens et aestus percutiens, seu alia quaevis tentationis intemperies. Quinimo in lectulo conquiescam, ubi licet alter interdum relinquatur, tamen alter nequaquam tot tentationibus expositus frequentius assumitur. In praesepio meo Havelberg pauper Christi cum fratribus meis pauperibus Christi maneo, ubi alii turrim fortitudinis aedificant a facie inimici, alii sunt in excubiis ad defendendum contra insultus paganorum, alii divinis obsequiis mancipati quotidie martyrium exspectant, alii animas suas Deo reddendas jejuniis et orationibus purificant, alii lectionibus vacantes et sanctis meditationibus insistentes, et sanctorum vitam et exempla imitantes seipsos exercitant, at omnes nudi ac pauperes nudum ac pauperem Christum quantum possumus, sequimur. Satis lusimus, de reliquo res seria agatur. Christus in praesepio, Christus in praetorio: aliter ibi, aliter ibi. Ibi, id est in praesepio jacenti, angeli laudantes concinuerunt; ibi, id est in praetorio ante principes stanti acclamaverunt Judaei: Crucifigatur, crucifigatur. O sigillum divinae Scripturae quis mihi aperiet? quis, inquam, nisi Agnus qui occisus est ab origine mundi? Crede mihi, frater charissime, melius et tutius est cum Christo jacere in praesepio et vagire miserias conditionis humanae, stella nova desuper lucescente, angelis gloriam concinentibus, regibus diversa munerum xenia offerentibus, quam stare in praetorio irridentibus militibus, flagellantibus, conspuentibus, alapis verborum caedentibus, coronam spineam, vere spineam, vere aridam, vere succo aeternae vitae carentem, vere spineam pungitivam, aculeos detractionis post laudes habentem plectentibus, sole contemplationis divinae obscurato, terra corporis tremiscente, petra fidei scissa, velo templi diviso. Crede mihi, frater charissime, tutius est in praesepio quam in praetorio. Ibi consolationes, hic terrores. Sufficit; dum enim scribo et longiorem epistolam facere volo, nuntius Maguntini archiepiscopi supervenit, et, datis litteris factaque verborum legatione, eadem hora discessum paravit, et hanc epistolam succidere me coegit, quia nuntium meum statim cum illo mittere me oportuit. Dominum meum ac tuum augustum humillimum, dum circa ipsum es, diligenter custodi, et quia Deus fidelem te et sapientem fecit, fac quod potes et scis, quantum tibi permittitur. Saluta cancellarium nostrum ex Anselmo tuo et suo.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
236
EPISTOLA CCXXXVI. R. MONACHI AD WIBALDUM ABBATEM. Reddit rationem de his quae egerit ad monasterii utilitatem, petitque ab eo praebendam pro consanguineo suo novenni. (Anno 1151.)
Domino et Patri Stabulensi venerabili abbati WIBALDO, frater R., cum orationum devotione obedientiae bonum.
Quoniam cognosco me servum vestrae sanctitatis, paternitatis filium, dilectionis amicum, memoriam, vestri facio assidue in orationibus meis, ut ver Deus omnium, Deus miserationum omnipotens regat semper et protegat, et gratiae suae rore irradiet, et quia probatio dilectionis exhibitio est operis, vobis in operibus vestris voluntate condelector et opere. Unde in vacuando coemeterio novo et aquae ductu restruendo operam do; capella Beati Nicolai, gradibus dormitorii superioribus, introitu necessariorum communium, muris pomerii novi non neglectis, mulieris quae in modico totum jactavit in gazophylacium formam sectans. Verumtamen lecythus olei et hydria farinae et charitatis et obedientiae non imminuitur. Nunc quia non in modico restruxistis muros Stabulenses, curandum summopere est, ut aedificentur muri Jerusalem. De statu vestri loci, propter prolixitatem, fratri vestro et nostro praesentium latori secundum opportunitatem temporis digna relatu vobis indicanda reliqui. Cujus studium in filio fratris sui collaudans, ut voluntatem ejus super hoc impleatis, oro, quia in hoc ordinat charitatem in eo, cujus ordinatione perseverat dies: et cum tempus est, operandum est bonum ad omnes, maxime ad domesticos, ut domestici fiant tam fidei quam ordinis et sortis Jesu Christi. Unde ego gratias multiplices agens, vobis pro innumeris beneficiis vestris, quoniam non unam benedictionem . . . . . . .. . . . . . . et propinquiori cognato meo novenni praebendam et locum apud nos concedatis. Nam etsi non possum, Dei erit retribuere, si ei via et janua fueritis veniendi ad hoc, ut passionibus Christi in monasterio sub habitu monachico per patientiam participet. Frater vester de causa hac fungetur pro me, vestrum est ut respiciatis sperantem in vobis, et manum clementiae porrigatis cum fiducia supplicanti. Valete.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
237
EPISTOLA CCXXXVII. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Orant ut, si fieri possit, ad eos redeat, ut apud regem promoveat querimoniam de Hengebach. (Anno 1151.)
Reverendo in Christo Patri suo et domino WIBALDO Stabulensi venerabili abbati, humilis sub eo eodem in loco grex Christo militans, debitae subjectionis et dilectionis reverentiam.
Licet Pater hoc tempore solito rarius vobis nostra scripserit universitas, tamen non ideo minori charitatis ardore circa vestri amorem accendimur, cum toties vos nobis esse praesentem aestimemus, quoties pietatis vestrae studia circa nos et locum nostrum consideramus. Inde est quod salutis vestrae prosperitatem semper optamus, optando desideramus, desiderando exoramus. Salutantes itaque paternitatem vestram, devotissime rogamus, ut si salva gratia domini nostri regis obtineri potest, ad nos redire non abnuatis, quia tam in interiorum cura et ordinatione, quam in exteriorum providentia Ecclesiae vestrae ac filiis vestris necessaria et utilis praesentia vestra esset. Interim autem supplicamus, ut querimoniam nostram quam domino regi pro illis de Hengebach transmisimus promovere dignemini; quia nisi districte super ea, quae jam secundo adversum vos et Ecclesiam nostram perpetraverunt, coerceantur, adhuc graviora committere non timebunt. Caeterum ne animum vestrum majoribus forsitan negotiis intentum schedula longior aut prolixior epistola oneraret, fratri vestro custodi scilicet ecclesiae, reliqua narranda commisimus, a quo de statu rerum nostrarum et tam de his quae intus sunt, quam de his quae foris aguntur, si opportunum fuerit, plenius audire poteritis. Paternitatem vestram ad honorem Ecclesiae suae omnipotens Deus incolumem custodiat. De Vilippes, si opportunitas acciderit, petimus, ut mentionem coram rege faciatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
238
EPISTOLA CCXXXVIII. STABULENSIUM MONACHORUM AD CONRADUM IMPERATOREM. Conqueruntur de Goswino de Hengebach et Everardo ejus fratre. (Anno 1151.)
Gloriosissimo atque invictissimo domino suo Romanorum imperatori Augusto CONRADO, humilis Stabulensis Ecclesiae congregatio, quidquid regiae majestati tantillus debet ac potest conventus.
Si excellentiae vestrae, serenissime domine, aliquomodo gratiarum actiones reddere nostra posset exiguitas, id tanto exsequi curaremus attentius, quanto in colligendo Patre nostro Ecclesiae vestrae, in qua positi sumus, misereri dignemini propensius. Inde est, quod continuis missarum celebrationibus ac vigiliis, assiduis precibus, et eleemosynis Deum pro statu regni vestri, pro utilitate vestra vestrorumque exoramus devotius postulantes, ut is, in cujus manu sunt omnium potestates et jura regnorum, eos qui in sua feritate confidunt, per vos potenter comprimat, quo liberius paci et utilitati Ecclesiarum Dei vestra clementia postmodum providere valeat. De caetero, mitissime domine, quoniam specialius quodammodo protegere eas Ecclesias vestra debet majestas, quae ab inclytis praedecessoribus vestris imperatoribus sive regibus honestiori cultu et ampliori magnificentia sublimatae existunt, speciali quadam confidentia ad vos accedere audemus, ubi clementiae vestrae genibus provoluti, humiliter conquerimur de Goswino de Hengebach et fratre ejus Everardo, qui contra omnem justitiam in die pacis, in festo scilicet apostolorum Simonis et Judae, sex carratas vini cum animalibus nobis violenter abstulerunt, et pauperes nostros, qui plaustra sequebantur, captos, gravissimis poenis afflixerunt: super quo cum vestram parati essemus expetere justitiam, tandem causa domini cancellarii, qui damno nostro pie condescendebat, homines nostros pene nudos, et aliquam partem accepti vini atque animalium nobis reddiderunt, promittentes se in brevi tempore coram domino cancellario omnia reddituros. Hac itaque sponsione accepta, hucusque frustratoria spe seducti exspectavimus, nunc demum post longam moram et graves expensas, certi quod nihil ab eis reciperemus, nisi ad hoc per efficacem nuntium vestra regia compellat auctoritas, quod ut facere respectu Dei dignemini suppliciter Ecclesiae vestrae deposcit universitas.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
239
EPISTOLA CCXXXIX. JOANNIS NOTARII AD R. PRINCIPEM ET COMITEM RIC. De foedere Guelphi cum rege Siculo. (Anno 1151.)
Charissimis dominis suis R. princ. et comiti RIC., JOANNES notarius eorum fidelissimus, salutem et servitutis obsequia.
Per omnia vobis fidelis existens, quae scio vobis notifico, et in quibus possum servitium reddo. Sciatis itaque Guelphum domini regis Conradi proditorem cum Siculo concordem esse, magnamque pecuniam ab eo accepisse et clam ductu Cencii Frajapani et Gataguefi Romam transiit, homines tamen sui cum quatuor Saracenis et totidem dextrariis Romae a senatoribus capti et dimissi fuere, qui litteras ex parte Siculi Friderico duci Suaviae, Henrico duci Saxoniae, Bertolfo filio ducis Conradi, Conrado duci de Cebering pro damno et guerra domini regis Conradi deferebant, quibus commonebantur et rogabantur a Siculo, ut quae illis Guelphus de suo proficuo diceret, facerent. Studeatis ergo filio regis et etiam domino regi Conrado et fidelibus suis ista notificare, ut sint inde muniti, et illi capiantur, si fieri potest. Caeterum sciatis quod Cencius Frajapane, quantum potest, vobis nocere studet, et papa ejus consilio, et hoc ita verum est, quod cardinales laudaverunt se coram C. Frajapane, et dixerunt se vos conclusisse, et Graecos Venetiae tanquam canes et mastinos, ita ut nihil possitis nocere Siculo ex hac parte. Ipse papa nuntios misit ad Siculum pro vestro damno, si cum eo poterit quod vult perficere, et treugas cum eo habet usque ad quadrennium adhuc. Propterea in eo non confidatis, nec de vestris vos aut Graeci ei tribuatis, quoniam totum illud amitteretis, et melius foret si sandalia pauperibus aut hominibus vestris dedissetis. Cum senatu igitur et populo Romano conveniatis, quoniam per illos, juvante Deo, vincere poteritis. Graeci autem large distribuant sua, quoniam, dicente Salomone: Pecuniae obediunt omnia. Et Siculus in avaritia Graecorum confidit, idcirco tempore opportuno sua disperdit; ita et ipsi faciant, si vincere volunt.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
240
EPISTOLA CCXL. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Monet nihil ipsi esse timendum, et colloquium apud Cranaha non esse praetermittendum, hostem denique esse persequendum. (Anno 1151.)
Inclyto triumphatori, et magnifico domino suo CONRADO, Dei gratia Romanorum imperatori augusto, frater WIBALDUS eadem gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.
Licet extra fines Saxonum longiuscule simus positi, et crebris eorum colloquiis interesse non possimus, tamen cum omni studio et instantia sollicite inquirimus, ne forte adversus vestram quietem aliquid quoquomodo agatur. De quibus omnibus, licet capellanus vester Herebertus, qui nuper totam terram peragravit et universa subtiliter perquisivit, vestram possit plenius informare prudentiam; tamen vestrae celsitudini breviter suggerimus, quod nihil omnino sentire potuimus, quod vestram debeat magnanimitatem commovere. Non deerunt tamen aliqui qui, sub specie firmioris fidei, sub colore propensioris charitatis, quaedam horribilia et grandia vestrae sapientiae proponant, ut hoc tanquam piae sollicitudinis et praemonitionis titulo emolumentum a vobis accipiant. Sed ingens illa prudentia, quae ab omnium bonorum largitore vobis abundantius collata est, omnia probabit et quod bonum est tenebit. Nulli vero assensum praebeat vestra majestas dehortanti, quod ad colloquium apud Cranaha non veniatis, quoniam principum vestrorum animi fatigarentur et quamdam argutae conjecturae materiam sumerent, quod eos suspectos haberetis, quos toties vocatos videre non velletis. Veniatis autem sicut dominum et imperatorem decet, maxime cum colloquium breve futurum sit, et si cujus fides claudicare videtur, ita instaurabitis, ut si vobiscum in veritate non operatur, tamen ab inimicis vestris ei postmodum non facile credatur. Nullius autem suggestio, nullius blanditiae, nullius etiam minae vestram fortitudinem a proposito evertant, quin illum hostiliter invadatis et sub pedibus vestris conculcetis, qui totum imperium vestrum replet mendaciis, et in hoc non sapienter gloriatur, quod contra vos aliud velle vel posse agere existimatur. Per fratrem Joannem diligenter et fortiter admonebitis comitem Herimannum, ut nobiscum efficacius agat, ne cogamur contra voluntatem nostram alia patrocinia quaerere.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
241
EPISTOLA CCXLI. WIBALDI ABBATIS AD H. ARCHIEPISCOPUM BREMENSEM. Gratias agit quod suum visitaverit monasterium, hortatur ut longiorem apud fratres suos moram faciat, atque armarii codices perlustret, et de futuro apud Mindam episcoporum colloquio. (Anno 1151.)
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Bremensis Ecclesiae venerabili archiepiscopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devota servitia.
Gratum nobis valde est et dulce quod monasterium nostrum intrare et fratres nostros visitare et consolari, nostrasque mansiones, quas pro hoc ipso chariores habemus, ingredi, ac nostrum studium laudare dignata est vestra sublimitas; sed hoc nobis gratissimum et omnino cordi est, quod ad easdem aedes venire, et longiorem inibi habitationem facere, atque armarii nostri non solum volumina, sed etiam schedulas evertere et perscrutari promisistis. Utinam vivamus, utinam videamus, utinam pace, quiete et otio frui valeamus, et in his studiis nos invicem exercere, exacuere et aut doceri vel docere possimus! quae vita tanto esset beatior, quanto esset ad videndum et promerendum propinquior, et ab hujus mundi coenulenta voragine remotior. Venite igitur et pascite animam vestram, honorate sacerdotium, instruite clerum, firmate ordinem, propagate sacramentum. Sed haec hactenus. De colloquio episcoporum, quod apud Mindam habere decreveratis, cui etiam nos propter privata negotia interesse vestra benignitate freti disposueramus, utrum futurum sit necne incerti sumus, pro eo quod dominum Patherburnensem et Monasteriensem non venturos illuc fore pro certo cognovimus. Causas equidem et intentionem conveniendi ex parte audivimus et plurimum in Christo laetamur quod ignis quem Jesus misit in terram, et voluit ut arderet in pectore vestro vehementer accensus est. Sed timemus et timendo dolemus, quod industriam vestram et animi fervorem praesentia tempora non ferant, pro eo quod Apostolus dicit: Omnes quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Quod si ignis, qui in corde vestro ardet, emicare coeperit, et splendorem ac scintillas emittere veremur, ne verius quam Elias dicere possitis: Relictus sum solus. Proinde per praesentem nuntium et per litteras vestras de omni voluntate nostra super hac re certificari desideramus. De abbate Herseveldensi, qui apud nos est, vestrum beneplacitum intelligere optamus, quia non habere et tenere, sed nec etiam diligere aliquem volumus, qui vos et vestra ullo incommodi genere perturbet. Monete amicum vestrum comitem H. diligenter et familiariter, ut ipse ad depellendas injurias nostras, sicut a domino rege in mandatis accepit, efficacius intendat, quoniam et captivi nostri adhuc in vinculis tenentur, et malefactores nostri in suo castro morantur.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
242
EPISTOLA CCXLII. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM EPISCOPUM MINDENSEM. Conqueritur de eo quod pacem oblatam et petitam accipere et dare noluerit. (Anno 1151.)
HENRICO Mindensi episcopo, WIBALDUS Corbeiensis abbas, spiritu scientiae et pietatis abundare.
Postquam a colloquio vestro ad monasterium nostrum regressi sumus, et tam fratribus nostris quam aliis fidelibus Corbeiensis Ecclesiae, quae apud Hamele gesta sunt, intimavimus, valde mirati sunt et doluerunt, quod Corbeiensis Ecclesia, quae vos aliquanto tempore et educavit et erudivit, in nostra persona tantum sit a vobis despecta et tam indiscrete tractata. Siquidem mandaveratis nobis primo per praepositum Ecclesiae nostrae, deinde secundo per Henricum sacerdotem, quod ad pacificum colloquium nos vocaretis, et causam nostram, quae inter vos et nos jam etiam anno ferre quarto non absque fatigatione magna tractatur, benigno fine terminaretis. Hoc ipsum cum ad vos venissemus in conspectu totius multitudinis, sicut dignitatem vestram decuit, confessus fuistis, sed finis ostendit, quod non ita in opere sicut in sermone exhibuistis. Nam cum tam veraciter quam humiliter innocentiam nostram probavissemus, et de offensa vestra sive jure sive injuria concitata esset, vobis satisfactionem praeberemus, non solum non recepistis, sed totum consilium et verbum vestrum in ore laicorum, cum de causa canonica ageretur, posuistis; eorum scilicet, qui personam nostram gravibus contumeliis affecerunt et bona Ecclesiae nostrae violenter et per sacrilegium diripuerunt; quorum vos communionem imo familiare contubernium et colloquium atque consilium, sicut ecclesiastica docet disciplina, non devitastis. Nos qui scripseramus vobis quod ad pacem veniremus, hoc habentes in corde quod habuimus in ore, pacem vobis obtulimus et opere et veritate; sed quia pax nostra non respondit vobis, poteramus jure nostro pro multis gravaminibus nostris appellasse, nihil verentes quod hoc nobis posset accidere, quod vestro abbati de insula in sua appellatione contigit. Solent enim laici vestri districtis gladiis de appellationibus, quae ad dominum papam fiunt, judicare, qui nunc in colloquio vestro duces verbi tui fuerunt, ut in nobis compleretur quod per Moysen dictum est: Et inimici nostri sunt judices. Illi ipsi vestri homines, vestri parochiani nobis ad vos pacifice tendentibus, et de vestro secreto conductu nobis firmiter promisso confidentibus, nocere tam in persona quam in rebus voluerunt. Propterea non est consilium Ecclesiae nostrae, ut ad consilium vestrum, sicut condictum fuerat, veniamus, praecipue ne excusationem apud dominum regem habeatis, quod pro causa nostra ad curiam ipsius, ad quam jam tertio ex coaequalium vestrorum judicio vocatus estis, venire supersedeatis. De injuriis vero et damnis quae nobis ex vestro mandato a vestris inferuntur, videat Deus et judicet, et nos qui hactenus tacuimus et patientes fuimus, tum pro persona reverentiae vestrae, tum pro honore Ecclesiae vestrae, quasi parturientes loquemur, et ea quae pertulimus, vidimus et audivimus in Ecclesia Romana annuntiare curabimus. Siquidem in verbo nostro nulla potuit inveniri tergiversatio, cum electorum judicum, a quibus appellare non licet, sententiam subire vellemus, domini videlicet et Patris nostri charissimi Patherburnensis episcopi, nec non reverendi Monasteriensis episcopi, atque dilectissimi nostri Osnabrugensis episcopi.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
243
EPISTOLA CCXLIII. WIBALDI ABBATIS AD H. ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. Folcuinum de Sualemberch de ipso et episcopo Patherburnensi conquerentem ac tandem obedientem orat ut absolvat. (Anno 1151.)
Reverendissimo in Christo Patri suo et domino II. venerabili sanctae Moguntinae Ecclesiae archiepiscopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Multiplices gratiarum actiones vestrae dignationi referimus, quod nos et liberaliter hospitio recipere, et per vestros humanissime honorare non abnuistis. Nos quoque pro facultate nostra nec immemores nec ingrati fuimus, sed cum omni studio ac diligentia ad completionem vestrae voluntatis et amicorum vestrorum provectum assureximus et institimus. Cujus laboris fructum vos in vestrorum emolumentis et promotione jam adeptum fuisse inter praecipua gratulamur. Excellentiae vestrae suggerimus, quod Folcuinus de Sualemberch, multas et amplas possessiones habet a Corbeiensi Ecclesia, et tam ipse quam Pater quondam suus Widekindus fideliter ac familiariter praedecessoribus nostris ac nobis, tum propter vicinitatem, tum propter industriam suam servire consueverunt. Veniens igitur ad nos idem Folcuinus post reditum nostrum a curia, gravem querelam non solum nobis, sed universis episcopis Saxoniae et aliis principibus deposuit de domino et Patre nostro venerabili B. Patherburnensi episcopo, quod cum dominus episcopus et pastor animae ipsius existat, eum de grege suo et ovili suo sequestraverit, et alieno judicio contra canones, contra leges, contra morem exposuit, cum se asserat natum et renatum, et synodaliter subjectum Patherburnensis Ecclesiae, et uxorem potius in sua jura per matrimonium transire, quam ipsum in feminae leges migrare debuisse, etsi conjux non esset, tamen ad forum rei potius quam ad petitoris agi oportuisse. Porro de vestra sublimitate multa conquestus est quod, cum in causa ipsius judex fueritis, multa et in multis gravamina sit perpessus, et dum se ad justitiam exsequendam paratus esset exhibere, ab armatis fuerit invasus, et tam vitae quam honoris sui periculum sustinuerit. Nos itaque, adhibito prudentium ac religiosorum virorum consilio, exasperati animi tumorem delinire et componere studuimus, ut Christianam humilitatem reciperet, et legibus divinis ac vestris et episcopi sui mandatis devotius obtemperaret. Quod usque adeo, Deo prosperante, promotum est, ut domino nostro Patherburnensi episcopo juxta consilium nostrum obedienter et humiliter de omni murmuratione et quadam quasi rebellione, quam adversus ipsum habuerat, satisfaceret, et ad promerendam absolutionem, atque ad recipiendam more Christiano legitimam uxorem festinaret. Proinde venerabilem nobis celsitudinem vestram attente rogando monemus, ut quia praedictus noster venerabilis Patherburnensis episcopus sanguini et carni suae non pepercit, et vobis tanquam Patri suo reverenter, ut justitia in suo ordine procederet, cessit, preces benigne admittatis, et praedictum Folcuinum clementer suscipiatis, et cum ad partes nostras appropinquare coeperitis, uxore ipsius vobiscum adducta, et sibi restituta, eum sanctae communioni paterne restituatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
244
EPISTOLA CCXLIV. HENRICI EPISCOPI MINDENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Purgat se ab objectis sibi supra a Wibaldo. (Anno 1151.)
HENRICUS Dei gratia Mindensis episcopus, WIBALDO Corbeiensi abbati, tam pietatis quam scientiae repleri spiritu.
Rescribimus fraternitati vestrae, urgente charitate, quae omnia suffert, non terrore minarum, quas austerius quam deceat intentatis. Confidimus enim in Ecclesia Romana vel in curia regis innocenti praejudicium non fieri, laedentem potius quam patientem sententia judiciaria multari. Nos a vobis laesi dicimur laesisse, cum Deus mihi testis sit, nunquam me, nunquam meorum aliquem mea voluntate seu consilio vel auxilio vobis nocuisse sed tantum de injuriis nobis illatis fraternam satisfactionem expetivisse. Corbeiensem Ecclesiam, quae me et educavit et erudivit, neque prorsus despexi, neque indiscrete tractavi, sed veneror et venerabor, injuriarum nostrarum solummodo satisfactionem, sicut expetivi, expeto. Quod vobis per praepositum Adalbertum, per sacerdotem Henricum in sermone mandavi, complessem et opere, si satisfactionem, quae nostris fidelibus imo et quibusdam vestris plenaria videretur, obtulissetis. Consilium nostrum et verbum de causa canonica non in ore laicorum posuimus, sed pacis componendae gratia clericorum ac laicorum fidelium, sicut et vos, usi sumus consilio. Violentis et sacrilegis res Ecclesiae diripientibus nec communicavi, nec communico, quos etiam, si manifestos cognovero, ut inimicos Dei devito. Filii pacis sumus, pacem vobis obtulimus ore, servavimus in corde, pacem quaesivimus, pacem quaerimus, nullo vos gravamine gravavimus: unde nec appellatione indiguistis, qua si indigeretis, non verentes appellare, poteratis tanto quidem armatorum cuneo stipatus, ut non facile cederetis etiam praepotenti. Verum nec armatura etiam pro defensione appellationis indiguistis, quia, licet vos hoc dicatis, non solent nostri districtis gladiis de appellationibus, quae ad dominum papam fiunt, judicare. Laici duces verbi nostri nec sunt, nec fuerunt, nec inimici vestri judices exstiterunt, praesertim cum ibi nullum fuerit exhibitum judicium, sed tantum de pace componenda consilium habitum. Nostri homines, nostri parochiani vobis ad nos tendentibus, si personae vestrae, si rebus vestris nocere voluerint, testor Deum, quia penitus ignoravi. Conductum nostrum sicut poposcitis transmisi, et quia terminari ea die causa non potuit, omnibus ad sua remeare volentibus, quos tardior hora protraxerat, praefixa die secundum beneplacitum utriusque partis, qua item ad pacem componendam conveniremus, cum conducto nostro in pace vos dimisi. Injurias et damna nec voluimus nec mandavimus vobis inferri, videat Deus et judicet. Patientiam vestram, quam praetendistis, omnino non experti sumus, sed injurias imo veteribus novas addidistis, quas quilibet in textu scripti vestri poterit legere et audire. Pro eo quod quasi parturientem loqui vos minamini, parcat vobis Deus, et obstruat os loquentium iniqua. Certe noveritis nullius majestatis audientiam, nullius dignitatis praesentiam me reformidare, quia testis est mihi me simpliciter ambulare.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
245
EPISTOLA CCXLV. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Responsio ad praecedentem. (Anno 1151.)
Domino H. venerabili Mindensi episcopo, WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, magni consilii angelum.
Ex litterarum vestrarum tenore cognovimus, quod offensa sit vestra sublimitas ex litteris nostris, quas proxime ad vos direxeramus, quae duriores et asperiores vestrae intelligentiae visae sunt, quam mediocritatem nostram scribere convenisset, et vestram celsitudinem accipere decuisset. Quod eruditio vestra sciat eo consilio factum esse, ut quoniam humiliter et pacifice multoties vobis super eodem negotio scripseramus, et nec sermonem pacificum, nec pacis effectum receperamus, certa tandem esset vestra prudentia, quod judicem nos adire necessitas cogeret extrema. Absit enim a nostrae humilitatis proposito ut pontificalem excellentiam maxime in persona monasticae religionis quoquam temerario vel contumaci eloquio impetere praesumamus. Verum quoniam eaedem litterae vestrae nihil certi, nihil finitivi super causa nostra continebant; nos quoque sicut nihil determinati, ita nihil novi vestrae magnitudini potuimus rescribere, cum vobis et Ecclesiae vestrae viva voce tam per nos quam per honestos et magnos et plurimos intercessores frequenter et instanter obtulissemus, quidquid ad satisfactionem persuadere humilitas, quidquid ad correctionem poterat dictare justitia. De quibus omnibus, si aliquod capitulum eligere et nobis significare vobis complacuisset, sicut in offerendo fuimus devoti, ita in exhibendo essemus parati. Et hoc eruditio vestra indubitanter potuit advertere, quod in verbo et promisso nostro nullatenus erat tergiversatio, cum electorum judicium, a quibus appellare non licet, sententiam subire vellemus, domini videlicet et Patris nostri Patherburnensis episcopi, nec non reverendi Monasteriensis episcopi, atque dilectissimi nobis Osnabrugensis episcopi. Diem vero colloquii, quae interposita erat, nullatenus observare possumus; quia, cum absque misericordia a vobis recesserimus, de causa nostra apud quasdam magnas personas agere tempore indicti colloquii disposuimus, quod ideo a nostris mediatoribus scienter ordinatum est, non ut observaremus, sed ne a vobis indecenter et tanquam hostiliter recederemus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
246
EPISTOLA CCXLVI. HENRICI EPISCOPI MINDENSIS AD BERNARDUM EPISCOPUM PATHERBURNENSEM. De causa quae ipsum inter et abbatem Corbeiensem vertebatur. (Anno 1151.)
Venerabili domino sanctae Patherburnensis Ecclesiae episcopo BERNARDO, HENRICUS per misericordiam Dei id quod est in Ecclesia Mindensi, fidelis obsequii devotionem et orationes in Christo assiduas.
Non potest civitas abscondi supra montem posita, sic et virtus et benignitas, fideique vestrae constantia circa nos habita, cum de causa domini abbatis Corbeiensis et nostra tractaretur, non fuit abscondita et obumbrata, ideoque sublimitati vestrae debitas et condignas gratiarum actiones referimus, et obsequii nostri devotionem ad honorem vestrum propensius impendere parati sumus. A principio hujus discordiae vestrum secuti sumus consilium, et cum praefinitum tempus et a vobis constitutae advenirent induciae, consilium vestrum nobis erat recipiendum et tenendum, et nihil aliud in corde et opere de praefato negotio machinati sumus, nisi quod honesto fine et laudabili conclusione omnis controversia per consilii vestri dispositionem deberet terminari. Dum vero meorum fidelium consilio ad ea quae erant pacis et charitatis me praepararem, dominus abbas Corbeiensis vester amicus duris scriptis et aspera invectione nos est aggressus, per quod dignitas et reverentia vestri nominis, si nobiscum sentitis, nihilominus est laesa et sauciata, quia infra datum et a vobis constitutum terminum nulla molestia, nulla minarum asperitate nos debuit conturbasse. Super his igitur, sicut ipsi scitis, honorem vestrum providete, et ea quae nobis fuerint saluberrima, et ad honorem magis spectantia, sicut de charitate vestra confidimus, per praesentem nuntium et per vestra scripta consulite.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
247
EPISTOLA CCXLVII. BERNARDI EPISCOPI PATHERBURNENSIS AD HENRICUM MINDENSEM. Declarat se paratum esse tractatum pacis ipsum inter et abbatem Corbeiensem resumere. (Anno 1151.)
Venerabili domino HENRICO sanctae Mindensis Ecclesiae episcopo, B. Patherburnensis Ecclesiae id quod est, fraterni obsequii et orationis suae fidelem exhibitionem.
Quia quae pacis sunt sectari jubemur, et pacificis aeterna beatitudo promittitur: idcirco pacis et bonae compositionis studio ad sopiendum discordiae malum, quod inter vos et abbatem Corbeiensem revera amicum nostrum est natum, et cum accessu temporum est augmentatum, cum fratribus nostris laborem nostrum impendimus. Cui licet speratus effectus minime accesserit, tamen quia hunc vestra nobis recognoscit dignatio, valde gaudemus, et ad ipsum, si expedierit, resumendum efficimur promptiores. Consilium autem sanius eo, quod Hamele vobis intimavimus, fratribus nostris Hildeneshemensibus praepositis in eo ipso nobis assentientibus, nunc invenire nequimus, in quo omnium nostrum honori sufficienter provisum esse existimavimus. Vestrae igitur discretionis sagacitati deliberandum relinquimus, vobisque familiaribus scriptis insinuandum, si vel tunc propositam vel aliam competentem reconciliationis viam sustinere dignemini. Quod si a vobis sine ambiguitate cognoverimus, ne videlicet labor noster fiat irritus, si iterato eum assumpserimus, ut dominus abbas ad locum, ad quem tutus ei sit accessus, vobis occurrat, et ut dissensio praesens honestum finem accipiat, quantum poterimus fideliter laborare non cessabimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
248
EPISTOLA CCXLVIII. WIBALDI ABBATIS AD SUOS STABULENSES. Paternum eis demonstrat affectum, seseque excusat quod ad eos citius non sit reversus. (Anno 1151.)
Frater WIBALDUS Dei gratia Stabulensis Ecclesiae servus, ROBERTO venerabili decano et caeteris dilectis filiis Stabulensis Ecclesiae, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Meminit dilectio vestra, quanta vigilantia, quanta dilectione in sublevandis et promovendis rebus dilectae matris nostrae Stabulensis Ecclesiae semper intenti fuerimus; quod etiam deinceps non segniori instantia, in quantum Deus laboribus nostris adesse dignabitur, faciemus. Nam quod ad sublevandas necessitates vestras, mox, ut a servitio domini regis et curia expediti fuimus, transire ad vos distulimus, impedierunt, nos multiplices curae et gravissimi labores, quos in Corbeiensi Ecclesia suscepimus, ad quam vestro consilio et vestra licentia secundum divinam ordinationem pervenimus, in qua etiam a primo ingressu nostro in laboribus hominum fuimus, et cum hominibus flagellati sumus. Labores quos in eadem Ecclesia graviores sustinemus, sunt de Ecclesia Kaminatensi, de quibus ex parte fraternitas vestra audivit, in quos ex communi fratrum et fidelium Ecclesiae sententia in innocentia nostra ingressi sumus, sed duras tribulationes pro eodem capitulo sustinuimus, dum ad perficienda quae inchoavimus, et ad retinenda eadem bona Ecclesiae devote ac fideliter assistimus, nec ab ea hoc tempore salvo honore nostro aliquatenus recedere possumus, nisi eam in maximis perturbationibus deserere velimus, quod nec vestram fraternitatem velle credimus, nec nostrae honestati congruum scimus. Proinde nobis dilectissimam fraternitatem vestram rogamus, ut moram nostram et absentiam aequanimiter, quemadmodum saepius consuevistis, ut dilecti filii sufferatis, et defectus nostros in ea charitate, qua nos diligitis, patienter toleretis, et maxime his diebus festis, in quibus major concursus populi et major frequentia apud vos esse solet, ne alicui paupertas vestra appareat, diligentius caveatis. Caeterum praepositum vestrum et cellerarium et ante exitum nostrum a vobis viva voce et postmodum per litteras nostras studiose commonuimus, quatenus cum omni diligentia curarent, ne aliquam negligentiam in praebenda vestra patiamini, quam commonitionem nostram si bene servaverunt, non parvam gratiam sibi apud nos collocaverunt; si autem neglexerunt, non modicum nostram benevolentiam offenderunt. Mandavimus praeterea decano, ut si illi neglexerint, ipse tamen non negligat, ac de communi consilio sive de rebus Ecclesiae sive undecunque possit, si ita necesse fuerit, usque ad reditum nostrum defectus vestros suppleat. Ante omnia autem unanimitatem vestram intime monendo rogamus, ut benevolentia illa, qua nos saepe portastis, etiam nunc defectus vestros et moram nostram ferre curetis; quatenus in adventu nostro ad subveniendum necessitati vestrae tanto promptiores et alacriores nos inveniatis, quanto benigniores interim nobis in patientia vestra exhibueritis. Obsecramus etiam universitatem vestram, ut omnipotentis misericordiam super nos et vestram atque Corbeiensem Ecclesiam attentius invocare studeatis, ut ille Pater pius, qui visitat in virga iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra, misericordiam tamen suam a nobis et ab Ecclesiis suis non dispergat.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
249
EPISTOLA CCXLIX. CONRADI IMPERATORIS AD HENRICUM SAXONIAE DUCEM. Ut Corbeienses monachos Kaminatensi Ecclesia gaudere faciat. (Anno 1151.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, H. duci Saxoniae, gratiam suam et omne bonum.
Recordatur nobilitas tua, quod saepe post reditum nostrum de Jerosolymatana expeditione diligentiam tuam monendo rogaremus, quatenus Corbeiensem Ecclesiam et fidelem nostrum ejusdem Ecclesiae abbatem in defensandis et conservandis bonis Kaminatensis Ecclesiae adjuvares. Volumus etiam industriam tuam meminisse, quoniam advocatiam Kaminatensem, quam nobis habueras, ex vestra petitione de manu Corbeiensis abbatis recepisti, unde ad protegenda eadem loca plus ei debitor esse coepisti. Eapropter nobilitatem tuam iterum attente monendo rogamus, ut Thiedericum de Rekelinge et filios ipsius de injuria et contumelia, quam praefato abbati in eisdem bonis irrogant, coerceas, et fratres monachos, quos illi jam secundo ejecerunt, clementer in eodem monasterio recolligas, ac Deo ibidem servire facias. Hoc quoque tuae prudentiae notum sit, quod domina illa de Jesika, quae bona Kaminatensis Ecclesiae dissipavit, et adhuc dissipare non cessat, ex nostra permissione nequaquam intravit: imo satis miramur tuam et aliorum principum prudentiam, cur talem feminam bona quae ad servitium Dei Ecclesiae collata sunt, cum vanis hominibus deperdere et disperdere permittitis. Contra cujus perversitatem et invasionem, qua Ecclesiam invasit, si homines abbatis aliquid egerint, nihil contra jus fecisse videntur, quia, quod nulla lege prohibetur, vim vi repulerunt, ideoque judicamus potius vindictam redundare in malefactores, quam in vindicatores. Omnimodis ergo diligentiam tuam rogamus, ut praefato abbati in conservandis ejusdem bonis strenue assistatis, hoc profecto sciturus, quod si benignus ei pro nostra petitione fueris, nos benignos in tui et amicorum tuorum causis et petitionibus experieris.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
250
EPISTOLA CCL. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Corbeiae remaneat usque ad festum S. Jacobi. (Anno 1151.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO abbati Corbeiensi, gratiam suam et omne bonum.
Quoniam tuae discretionis consilium in quibusdam negotiis nostris tractandis necessarium habemus, rogamus te, ut circa Corbeiam usque ad festum S. Jacobi permaneas, et legatum tuum idus Julii Rothenburg ad praesentiam nostram dirigas, per quem voluntatis et propositi nostri certitudinem tuae dilectioni demandabimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
251
EPISTOLA CCLI. EUGENII PAPAE III AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Godeboldum canonicum Mindensem excommunicet, nisi ablatam Everardo Ecclesiam de Homeringen restituat. (Anno 1151.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WIBALDO Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Lator praesentium, Everardus, jam quinquies ad nostram accessit praesentiam, etc. Vide in Eugenio III papa, ad ann. 1153.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
252
EPISTOLA CCLII. WIBALDI ABBATIS AD GODEBALDUM CANONICUM MINDENSEM. Ut ablatam Everardo ecclesiam de Hemeringen, ei restituat, alioquin excommunicatum a solo papa absolvendum denuntiat. (Anno 1151.)
WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, GODEBALDO Mindensi canonico, magni consilii angelum.
Reverendus Pater et dominus noster papa Eugenius, parvitati nostrae per scripta sua injunxit, ut te commoneamus, quatenus ecclesiam beati Petri de Hemeringen, et alia per te vel submissas personas latori praesentium Everhardo ablata infra viginti dies post acceptam admonitionem nostram cum integritate restituas, et eum de caetero in pace possidere permittas. Quod si facere contempseris, ex tunc te excommunicatum publice denuntiamus, nec a vinculo excommunicationis posse absolvi, donec pro tanta rebellione venias ad domini papae praesentiam responsurus. Eam commonitionem, sicut jussi sumus, tibi per praesentiam facimus, et insuper exemplum litterarum domini papae, quas pro hac causa nobis scripsit, tibi considerandum transmisimus: hortante in Domino fraternitatem tuam ut, famae et quieti tuae providens, et praedicto Everhardo satisfacere et reconciliari non negligas. Arripe occasionem, et fac de necessitate virtutem. Sciat dilectio tua, quod nos ista non quaesivimus, sed non obedire nequaquam possumus: et sicut tibi, ita et nobis durum est contra stimulum calcitrare.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
253
EPISTOLA CCLIII. EUGENII PAPAE III AD WIBALDUM ABBATEM. Laudat ejus in Romanam Ecclesiam zelum, atque in ejus gratiam scribit Mindensi episcopo et Bremensi archiepiscopo. (Anno 1151.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WIBALDO Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras dilectionis tuae, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
254
EPISTOLA CCLIV. EUGENII PAPAE III AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Kaminatensem Ecclesiam propter inopinatum casum et mortem cujusdam monachi reconciliatione non indigere, et ut ablata eidem ecclesiae restitui faciat. (Anno 1151.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, H. venerabili fratri Mindensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad aures nostras, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
255
EPISTOLA CCLV. EUGENII PAPAE III AD H. BREMENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendat ei Wibaldum abbatem, et ut ablata Kaminatensis Ecclesiae praedia restitui faciat. (Anno 1151.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, H. venerabili fratri Bremensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Episcopalis officii est, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
256
EPISTOLA CCLVI. CONRADI IMPERATORIS WIBALDO ABBATI. Ut ad Romanam legationem se disponat. (Anno 1151.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO Corbeiensi abbati, gratiam suam et omne bonum.
Postquam a nobis recessisti, fideles nostri de curia Romana saepius nos tum per scripta, tum per privata colloquia sua commonuerunt, ut nuntios nostros ad dominum papam et in urbem pro regni negotiis ordinandis, dirigamus. Dominus quoque papa in litteris suis, quas novissime ad nos transmisit, asserit se nuntios principales, quemadmodum jam altera vice in litteris nostris promisimus, exspectare, qui inter nos et ipsum de provectibus Ecclesiae et regni promovendis efficaci consilio proficiant. Quoniam vero virtus tua in negotiis Ecclesiae et regni exercita enituit, et de tuo circa nos charitatis affectu certi sumus, regni utilitas poscit, et nostra voluntas ordinavit, ut nostrae dilectionis obtentu, una cum cancellario nostro legationis hujus laborem assumas. Rogamus igitur obnixe, ut in Nativitate beatae Mariae ita praeparatus Nuremberch venias, ut in legatione illa peragenda procedas. De injuria vero de Mindense episcopo et Thederico tibi illata, quid fecerimus, Heribertus capellanus noster plenius tibi referet.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
257
EPISTOLA CCLVII. EUGENII PAPAE III AD CONRADUM IMPERATOREM. Gratam habet ejus legationem, in qua res Ecclesiae et regni firmentur. Morbacensis monasterii negotium commisisse se episcopo Lausanensi, et de Ottone qui clerici nasum amputaverat. (Anno 1151.)
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio CONRADO, illustri et glorioso Romanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod per sublimes legatos, etc. Vide in Eugenio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
258
EPISTOLA CCLVIII. H. NOTARII AD WIBALDUM ABBATEM. Cur brevius ei scribere soleat (Anno 1151.)
Domino suo WIBALDO Corbeiensi abbati, H. regiae curiae notarius, servitium servi.
Arguit me prudentia vestra quod breviter vobis scribere consueverimus. Unde paternitas vestra non miretur, sive enim praesenti sive absenti vobis loqui coepero, impeditioris et tardioris linguae, et pene mutus efficior. Quem enim indeficiens eloquentiae vestrae torrens non deterreat? est et alia causa, quae succincte me vobis loqui compellit: multa quidem intelligo, sed quia ad utrumlibet scilicet ad esse vel non esse se habent, et de nullo certum vos reddere possum, superficie verborum serenitatem animi vestri pulsare reformido. In gratia, quam super fratre meo mihi promisistis, confisus, eumdem ad respectum gratiae et dominationis vestrae transmitto. Theodericus de Riclinge, in praesentia domini regis de injuria, quam vobis intulit, graviter pulsatus, et a rege multum increpatus promisit, ut pro respectu gratiae vestrae recuperandae de caetero vobis servire velit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
259
EPISTOLA CCLIX. G. CARDINALIS AD WIBALDUM ABBATEM. Laudat ejus in Romanam Ecclesiam zelum, etc. (Anno 1151.)
G. Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis, dilecto ac venerabili fratri WIBALDO Stabulensi abbati, salutem et dilectionem.
Comparata nobis vestrae dilectionis in brevi collocutione notitia, et probitatis et industriae vestrae multis argumentis nobis probata experientia, ita animum nostrum vestrae fraternitati reddidit affabilem et benignum, ut sim ego unus, quo cum omnia ut vobiscum tutissime loqui possitis, vel si quid est, quod constitutae inter nos amicitiae vel brevitate temporis, vel non adhibita hucusque verborum sponsione, videatur deesse, id sine dubio suppleri credatis fervore dilectionis et indissolubili vinculo charitatis. Affectuosam vero sollicitudinem, quam erga matrem vestram sanctam Romanam Ecclesiam usque modo vos habuisse et assidue habere litterarum vestrarum series nobis manifeste declarat, debito benignitatis favore laudamus, et filialem devotionem vestram solito pietatis officio matri vestrae sanctae Romanae Ecclesiae subsidiaria ferre obsequia vera in Domino charitate rogamus. Illud vero quod a domino Conrado serenissimo rege per quasdam religiosas personas praequisitum fuisse significastis, sciatis de domini papae voluntate vel conscientia nullatenus processisse, praesertim cum sciamus hominem illum, de quo mentionem fecistis, nihil honorificentiae regii culminis exhibiturum nisi adventum regium in Tuscia vel in Romania jam certo certius persentiret, nec Romanae Ecclesiae expediret, ut ea exclusa tales personae super tanto negotio convenirent. Sed si ad partes Italiae, regium culmen divina providentia traxerit, tunc sancta Romana Ecclesia commode et honeste se interponere poterit, et domino nostro regi Conrado preces et quasi violentiam inferendo, illum vero minis et terroribus conveniendo, quidquid pium, quidquid sanctum, quidquid regiae magnificentiae dignissimum fuerit, sine ulla dubitatione poterit terminari.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
260
EPISTOLA CCLX. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Excusat se a suscipienda propriis sumptibus legatione Romana. (Anno 1151.)
Inclyto triumphatori domino suo CONRADO, Dei gratia glorioso Romanorum imperatori augusto, frater WIBALDUS eadem gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.
Venit ad nos Corbeiam capellanus vester Heripertus cum vestrae dignationis litteris, quae hoc continebant, quatenus in Nativitate sanctae Mariae Nuremberch, ad vestrae celsitudinis praesentiam veniremus ita expediti et parati, ut cum cancellario vestro legationem vestram ad dominum papam et ad urbem perferremus. Et licet nos multas injurias et gravia damna non solum toto praeterito anno, sed etiam ad praesens in contumeliam regni et nostram sustineremus, tamen jussionibus vestris tam ex debito, quam ex devotione obtemperare studuimus, et in vigilia beati Laurentii de Corbeiensi monasterio egressi, magnis itineribus versus Ecclesiam Stabulensem tetendimus, quae multis rapinis, incendiis et aliis vexationibus conquassata, et attrita erat propter dissensionem quae fuit inter Leodiensem episcopum et advocatum ecclesiae nostrae et comitem de Monte Acuto. Venientes itaque Coloniam ad venerabilem cancellarium vestrum, multa familiariter ac diligenter contulimus de opportunitate itineris nostri, de utilitate legationis nostrae, et non videbatur nobis pro parvitate ingenii nostri, quod juxta qualitatem hujus temporis et rerum vestrarum statu hoc tempore hanc legationem fieri oporteret, maxime cum incertum sit, quidnam rerum comes Alexander de Gravina ab imperatore Graecorum referat. In ea igitur seria collatione, cum quid melius inter omnia esset, eligere tentaremus, audivimus a vestro cancellario, quod vestrae voluntatis esset, ut nostris propriis sumptibus in hoc itinere serviremus. Verum, clementissime imperator, bene novit vestra serenissima majestas, quod a principio imperii vestri publicis laboribus vestris nunquam defuimus, sed tam in persona quam in substantia vobiscum semper et pro vobis, absque vobis frequenter non sine gravi impensa militavimus, quod etiam nunc facere desideraremus, si tenuitas rerum nostrarum ullo modo pateretur. Sed cum in partibus Saxoniae per totum fere annum grandes expensas propter nostrorum dissensionem et rapinas Thiderici de Rikelinga fecerimus, nullo modo juxta nominis vestri excellentiam et legationis hujus pondus officium hoc arripere potuimus. Non itaque indignetur bonitas vestra humilibus famulis vestris semper et ubique ad servitium vestrum paratis, si hoc modo non implemus, quod implere nequaquam sufficimus, sed cum vel solus cancellarius vel cum eo Constantiensis vel Lausannensis vel Basiliensis hac legatione possint apte fungi, nos bona venia quiescere et suscepta damna resarcire permittatis. Nam apud Corbeiam de verbo sumptuum itineris a nobismetipsis in hac legatione exhibendorum nec per litteras vestras, nec per nuntium aliquid intelleximus. De Mindensi episcopo suppliciter exoramus, ut ei vestram gratiam conferatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
261
EPISTOLA CCLXI. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM PRAEPOSITUM COLONIENSEM. Exponit quantas jam expensas pro imperatore et ejus imperio fecerit. (Anno 1151.)
Charissimo domino et amico suo A. venerabili sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili praeposito, regiae curiae cancellario, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua universa.
Sicut apud vestram celsitudinem ex parte deploravimus, satis dolendo miramur, utrum ex animo serenissimi augusti sit, an eorum qui principem consilii locum apud ipsum tenent, suggestione fiat, quod divitiae nostrae tantae et tam amplae sibi videantur. Primo enim post reditum suum misit nobis Rogerium de Ariana, ut ei vestes et arma pro suae dilectionis reverentia praeberemus. Quod nos studiose facientes, non minorem quam viginti marcarum impensam fecimus. Deinde vocati venimus ad curiam Frankenevort nostra et vestra expensa non pauca. Postmodum jussi venimus. Bavemberch in comitatu magno, et fuimus in curia decem fere septimanis, et licet a clementissimo principe liberaliter et honestissime detenti fuerimus, tamen nobis credite, quod in toto illo tempore, quo a Corbeia abfuimus, quadraginta marcas argenti de nostro expendimus. Sed dicitur, quod trecentas marcas, quas ei debebamus, nobis remiserit. At secundum conventiones et pacta nostra nec ei illas trecentas debuimus, et plusquam ducentas persolvimus, ea necessitate, quod debitam et promissam justitiam, sicut in conditionibus nostris fuit, ab ipso non accepimus. Praeterea, charissime mi amice, non est nobis incognitum, quod alii fratres et coabbates nostri in regno serviant, et non solum nobis pares, sed etiam superiores sunt, qui portavimus pondus diei et aestus, quorum animam saepe pertransivit gladius. Sed missa isthaec faciamus: non esset honestum domino nostro et ipsius imperio et nostrae parvitati, ut in tanta legatione exiliter appareremus. Sed quia timemus ne in hoc mandato a nobis non impleto aliqua indignationis occasio quaeratur, malumus in asino utcunque transire, quam in hujus mandati cessatione tantum tempus in devotissimis obsequiis expensum amittere. Et felices labores nostri, qui de impossibili offensam merentur, cum Ecclesia nostra ex eis grande non susceperit emolumentum.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
262
EPISTOLA CCLXII. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. Legationem ad papam per alium quam per ipsum et suum cancellarium obiri non posse. (Anno 1151.)
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO abbati Corbeiensi gratiam suam et omne bonum.
Negotia quae nobis cum domino papa conveniunt, per alias personas, nisi per tuam et cancellarii nostri discretionem, tractari non possunt. Praeterea in processu legationis hinc ex parte fratris nostri imperatoris Constantinopolitani, inde etiam ex parte ROGERII negotia se offerunt, in quibus tractandis aliquas personas praeter vos admittere nec volumus nec possumus. Multas injurias et gravia damna, quae non solum toto anno praeterito, sed etiam ad praesens in contumeliam regni et nostram sustines capellano tuo H. referente ad plenum intelleximus, et tempore opportuno in his complanandis pro debito nostro tibi assistemus. Rogamus igitur et certi esse volumus quod laborem legationis nostrae ad dominum papam cum cancellario assumas, et in festo Sancti Michaelis Ratisbonae cum ipso praesentiam nostram adeas. Expensas itineris, quas per te habere non potes, positis vadimoniis tuis accredas, quas nos, Deo annuente, quamprimum accepta opportunitate redimere parati sumus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
263
EPISTOLA CCLXIII. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM COLONIENSEM PRAEPOSITUM. Scribit necessario subeundam esse legationem Romanam, et ut diem, qua ipsum convenire queat, indicet. (Anno 1151.)
Charissimo domino et amico suo A. sanctae Coloniensis Ecclesiae majori praeposito, regiae curiae cancellario, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, se et sua universa.
Tenorem litterarum domini nostri regis tam ex nostro nuntio quam ex capellano ejusdem domini nostri, sicut accepimus, plane intellexistis. Porro nos licet in hac re et in Saxonica terra maximis et gravissimis curis coarctemur, licet fratres nostros in defectibus pene intolerabilibus relinquamus, tamen ne imputetur nobis quod honor et dignitas et provectus Romani imperii per nos impediatur aut retardetur, parati sumus voluntati domini nostri satisfacere, etsi non secundum regiae dignitatis excellentiam, tamen pro possibilitatis nostrae prompta et abundanti benevolentia. Tutius enim hoc tempore et salubrius esse nobis judicamus, utilitatem fratrum nostrorum postponere, et Ecclesias nostras in periculoso discrimine relinquere, quam non obediendo domino charissimo, iram, quam non meruimus, incurramus, et tot devota servitia, quae saepe et pene assidue in regalibus aulis exhibuimus, tam repente amittamus. Ibimus, itaque, ibimus, non sicut decet regiam majestatem, sed sicut de domo nostra quodammodo expulsi et exsules, parvis sumptibus et paucis contenti comitibus. Significare itaque dignetur nobis vestra benignitas diem qua ad vos veniamus ita parati, ut ad curiam nobis condictam vobiscum transeamus. Volumus enim in hoc itinere, et in hac legatione sicut et semper devoti vobis in omnibus existere. Per praesentem itaque nuntium scriptis vestris super hoc nos certificare curetis. Credimus autem, cum dominus noster tam instanter et attente nos mittere decreverit, quod aliqua magna et regno utilia ex nostra legatione provenire debeant.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
264
EPISTOLA CCLXIV. CANCELLARII AD WIBALDUM ABBATEM. Excusat se iterum a suscipienda legatione Romana. (Anno. 1151.)
Cancellarius domino abbati.
Voluntatem quidem domini mei tam ex nuntiis quam ex litteris ejus audivi, sed impossibilitatem meam ego solus cognovi. Ne igitur longam in scribendo moram faciam, et per singula, quae mihi impedimento sunt, vagari incipiam, breviter finem rei vestrae dilectioni aperio. Si vobiscum Romam hoc tempore iturus essem, oporteret me omnibus quae possideo renuntiare, et tunc solum et nudum proficisci. Nulla enim dies est qua a fratribus et claustro abesse possim vel audeam, cum nec curtes eorum, vel villici annonam vel servitia aliqua eis persolvant; verum de quaestu meo vivunt. Vinum, sicut ipsi scitis, in tota terra defecit, ipsi autem plagam et manum Dei non attendentes a me illud requirunt, commonitum itaque vos et exoratum esse volo, quatenus apud Dominum meum, cujus mandato nunquam non obtemperavi me fideliter excusatum habeatis, quia vos legationi huic solus sufficitis, nec ego vobiscum aliud agerem, nisi sicut nuntius apparerem, nihil agens, nihil in praesentia vestra loquens, et si loquerer imperitiam meam ostendendo, quasi sorex indicio meo perirem. Si vero quindecim dies post festum beatum Remigii me exspectare velletis, et ego me interim expedire et praeparare valerem, dominum meum vobiscum adirem, et quidquid facturus essem, salva ejus gratia fieret. Valete.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
265
EPISTOLA CCLXV. WIBALDI ABBATIS AD A. CANCELLARIUM. Hortatur ut superatis difficultatibus suscipiant legationem Romanam. (Anno 1151.)
Charissimo domino et amico suo A. venerabili cancellario, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est, seipsum et sua omnia.
Verba quae scripsistis nobis de difficultate egressionis vestrae et praeparationis ad iter Romanum, nostra procul dubio sunt, et quae conditio nobis sit in ecclesiis nostris, aut quae possibilitas hoc tempore relinquendi fratres nostros, vos in vestris fratribus consideratis, cum videamus jam prae oculis imminentem fratribus nostris, non dicam caritatem annonae, sed duram inopiam maximae sterilitatis. Licet igitur impium nobis esse videatur relinquere fratres nostros sub periculo famis et inopiae, ex altera tamen parte durum nobis esse videmus iram principis incurrere, et una vice mandatum ejus praetereundo omne servitium, quo ei et regno unquam servivimus, subito perdere; angustiae quidem sunt undique, sed melius nobis est hoc tempore, ut res nostras sub discrimine relinquamus, quam offensam domini nostri regis, non satisfaciendo voluntati ejus, incurramus, et gratiam ipsius, pro qua jam per multos annos laboravimus, pro aliqua negligentia modo perdamus, et res imperio vel imperantis honori opportunas atque sanctae Ecclesiae proficuas, aliquatenus retardemus. Quod vero scripsistis nobis, quod nos soli ad hanc legationem sufficeremus, et vos loco comitis in eadem legatione constitutum reputastis, non ita erit, sed vos in hac legatione major et dignior estis, quia vel Coloniensis vel Moguntinus, quia claves regni vos habetis et summam consilii in regno vos regere debetis, unde etiam nos comites et fideles famulos in obsequio vestro habebitis. Quia igitur jussio regis urget, et si male possumus, tamen ibimus, ut voluntati ejus satisfaciamus, et personam nostram ad voluntatem illius laboribus et periculis exponimus. Quoniam vero pueros nostros, quos in hoc itinere habebimus, adhuc de Saxonia vocabimus, rogamus, ut diem certum designetis, quo ad vos usque Rintorp veniamus ita parati et expediti, ut una vobiscum ad dominum regem progrediamur. Quam videlicet diem designandam neminem nisi vestram schedulam scire volumus. Nam de quindecim diebus post festum Remigii, quibus nos exspectare rogatis, gratum habemus, quibus ad voluntatem vestram etiamsi paulo plus exspectaveritis, nos libenter exspectabimus, ita tamen ut hoc caveatis, ne tempus eundi usque in asperam hiemem protrahamus. Caeterum nunc vestrae operae incumbit, ut quemadmodum per nuntium nostrum nos jam fecimus, ita et vos per nuntium vestrum tam nos quam vos, quod praefixa die ad curiam non veniamus, apud dominum nostrum regem diligenter excusare curetis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
266
EPISTOLA CCLXVI. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. De amborum reconciliatione mutua. (Anno 1151.)
Reverendo in Christo Patri et domino H. sanctae Mindensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, exiguas orationes et devotum servitium.
Venientes ad nos dilecti filii vestri venerabiles fratres nostri, D. Warnerus majoris ecclesiae vestrae praepositus, et magister Conradus nuntiaverunt nobis a paternitate vestra verbum bonum, verbum consolationis, quod videlicet ira vestra adversum nos versa esset in misericordiam, et procellam maximae commotionis Dominus, qui mari imperat et ventis, statuisset in auram. Laetati sumus itaque in his quae dicta sunt nobis, quippe qui a longis retro temporibus desiderio desideravimus probari posse vestrae sublimitati nostram innocentiam, nostramque circa vos et circa sanctam Mindensem Ecclesiam devotionem et reverentiam. Siquidem praenominatus praepositus vester Warnerus firmavit nobis coram fratribus nostris et consacerdotibus a vestra persona et Ecclesiae vestrae conserta manu sua in manum nostram, certitudinem et fidem in animam vestram et suam, quod fratres nostros, qui Kaminatae modo sunt, vel postmodum futuri sunt, sicut subditos vestros et filios spirituales diligeretis, nec nobis aut ipsis, quod absque vestra permissione introierint, de caetero imputaretis, sed eos et bona Kaminatensis Ecclesiae, quae in vestro episcopatu posita sunt, debita et canonica justitia fovere et protegere ac manutenere velletis. De injuria vero et offensione, qua vos et Ecclesiam Mindensem laesisse insimulati sumus, querelam de caetero non faceretis, sed reconciliationem nostram in consilio dominorum nostrorum episcoporum videlicet Patherburnensis, Monasteriensis et Osnabrugensis poneretis. Et si unus quidem ex eis vel certe duo adesse non potuerint, totum verbum nostrum in voluntate et ordinatione domini nostri Patherburnensis episcopi dimitteretis. Nos quoque de caetero paternitati vestrae et Ecclesiae Mindensi devote servire parati erimus, et officiositate nostra omnem commotionem, quam adversum nos habuisse dicebamini, per misericordiam Dei delinire studebimus, ut ubi abundavit discordia, superabundet charitas et gratia. Nam quia jam domini nostri regis offensam vos incurrisse propter nos doletis, omnem indignationem ejus, quam propterea habet adversum vos, ad purum vobis mitigare et serenare diligenter laborabimus, et omnes causas vestras non inferiori studio quam nostras provehere et ad effectum perducere, si non dedignamini nobis eas insinuare, deinceps studebimus. Denique, si nuntium vestrum et litteras excusatorias ad dominum nostrum regem in Nativitate beatae Mariae ad curiam Nuremberg, ad quam vocaverat vos, transmiseritis, hoc apud eum elaborabimus quod clementer vobis rescribet, et iram simul et indignationem, quam pro nobis adversum vos habuit, tam per litteras suas quam per nuntium vestrum vobis benigne remittet. Quia etiam in legatione domini regis ad dominum papam impraesentiarum transibimus, hoc quoque vestrae excellentiae firmamus, quod contra honorem vestrum et Ecclesiae vestrae nihil cum domino papa tractabimus; sed si dominus papa scripserit vobis pro querela nostra, talia ad vos scribi faciemus, quae cogent vos facere justitiam de invasoribus rerum nostrarum, et tamen quietem vestram et pacem Mindensis Ecclesiae non perturbabunt. Hoc quoque in hac compositione comprehensum fuit, ut si Deus infra spatium hujus morae nos de hoc saeculo vocaverit, Corbeiensis Ecclesia et successor noster, quem Deus in eadem post nos ordinaverit, in eadem pace et concordia, quae praescripta est, vobiscum et cum sancta Mindensi Ecclesia fide inviolata consistat. Eadem quae praepositus Warnerus Corbeiae nobis coram fratribus nostris data fide in manum nostram spopondit et firmavit, magister Conradus apud Patherburnam domino episcopo Bernardo, coram Ecclesia sua data fide in manum ejus pro vobis in animam suam firmavit, et uterque eorum per osculum pacis suae, quod nobis dederunt, praepositus quidem Wernerus Corbeiae, magister vero Conradus apud Patherburnam, reconciliationem vestram et amicitiam nobis reddentes confirmaverunt
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
267
EPISTOLA CCLXVII. CONRADI IMPERATORIS AD HENRICUM EPISCOPUM MINDENSEM. Gratum habet quod in pace cum abbate Corbeiensi redierit, eique remittit omnem quam incurrerat offensam. (Anno 1151.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, H. venerabili Mindensi episcopo, gratiam suam et omne bonum.
Gratias mansuetudini nostrae egit fidelis noster Corbeiensis abbas tam per litteras, quam per nuntios suos, quod ob nostrae dilectionis et mandati reverentiam omnem commotionem, quam adversus eum et Ecclesiam ejus habueras remisisti, et monachos ipsius, quos in Kaminatensi Ecclesia ordinaverat, in gratiam et pacem tanquam pius Pater et bonus pastor recepisti, et de caetero te illos velle fovere et canonica justitia defensare firmiter promisisti. Quod licet morosius et serius effeceris, quam tuae industriae injunctum fuerit, tamen pergratum habemus, et experientiae tuae summopere injungimus ut eumdem abbatem honores et diligas, et in omni opportunitate sua tam de Kaminatensi Ecclesia, quam de aliis rebus consilium ei et opem feras, et praecipue contra Thidericum de Rikelinga, qui, postposito Dei timore et nostra ac regni reverentia, praedictum abbatem et Ecclesiam suam perturbat et infestare praesumit. Ob hoc siquidem omnem indignationem et offensam nostram, quam juste merueras tibi clementer remittimus, atque a vocationibus et judiciis in te super hoc promulgatis absolvimus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
268
EPISTOLA CCLXVIII. HENRICI MINDENSIS EPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. Excusat Godeboldi innocentiam, quam Everardus presbyter de Hemerim impetebat. (Anno 1151.)
Domino sanctae Corbeiensis Ecclesiae reverendo abbati WIBALDO, HENRICUS per misericordiam Dei Mindensis Ecclesiae episcopus, assiduas in Christo orationes et fidelis obsequii devotionem.
Magistri Godeboldi dilecti fratris nostri vitae innocentiam, et totius habitus sui rectitudinem vestrae discretionis auribus ex veritatis experimento testificari possumus, et de importuna querimonia, quam adversus eum Everardus presbyter de Hemerin injuste suscepit, multo libentius et plenius vobiscum viva voce quam per scripta tractatum haberemus, si locus et tempus mutuis verbis accommodatum fuisset. Quoties enim praedictus Everardus presbyter a domino papa litteras nobis apportavit, nos parati fuimus ei justitiam facere, et magister Godeboldus coram nobis et tota Mindensi Ecclesia suam expurgationem canonice obtulit, quod nec per se vel submissas personas illius bona unquam diripuisset, et hoc ex nostro testimonio certum habeatis, quod eamdem expurgationem coram domino papa jamdudum obtulisset, si continuae infirmitatis imbecillitas non obstitisset. Nuper vero auditis litteris domini papae, quas idem Everardus attulit, et vestrae serenitatis commonitione superaddita, ut pax et finis laboris ad praenominatas perveniret personas, presbytero Everardo tria taliter pro amore et quiete fratris nostri Godeboldi persolvere voluimus, et de aliis personis, a quibus conqueritur sua bona distracta ecclesiasticam nos facturos justitiam promisimus, ex quibus nullam partem pro consilio nostro contingere voluit, sed repetita querimonia sedis apostolicae justitiam se expetiturum affirmavit. Sed quia pacis estis amator, et super fraterna infirmitate misericors, vestrae prudentiae supplicando committimus, ut totius controversiae turbinem per vos et nostra parvitate mediante terminare studeatis, ut videlicet dictum Everardum verbis vestris districte commonitum ad nos redire jubeatis, ut deposito labore praefatae conventionis fructum recipiat, et de caetero, si vir bonus fuerit, in pace sua possideat. Quod si fieri non potest, in hoc Mindensis Ecclesia vestrae charitatis sentiat affectum, ut apud dominum papam nostrum dilectum filium magistrum Godeboldum excusare satagatis, et de saepius repetitis querimoniis sui adversarii ei pacem componere studeatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
269
EPISTOLA CCLXIX. H. DUCIS BAVARIAE ET SAXONIAE AD WIBALDUM ABBATEM. Corbeiensis Ecclesiae bona sub sua suscipit tuitione. (Anno 1151.)
WIBALDO venerabili Corbeiensis Ecclesiae abbati, H. Dei gratia dux Bavariae et Saxoniae, fidele servitium.
Juxta petitionem vestram bona Ecclesiae vestrae sub tuitionis meae munimen recipio, et tam in his quam in caeteris quae ad honorem vel utilitatis vestrae profectum respiciunt, promptum me et fidelem exhibeo. Unde ego de vestra vicissim benevolentia securus confido, quod memoria mei in benedictione sit apud vos tam coram domino papa quam coram rege.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
270
EPISTOLA CCLXX. WIBALDI ABBATIS AD PRIOREM ET FRATRES HASTERIENSES. Ut contenti antiqua consuetudine loci ad concordiam redeant cum fratribus suis Walciodorensibus. (Anno 1151.)
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, I. venerabili Hasteriensis Ecclesiae priori, et caeteris in eodem loco Deo et paci militantibus, benedictionem et vitam usque in saeculum.
Non est opus eruditioni vestrae replicare quanto charitatis affectu Ecclesiam et vos dilexerimus: opera enim nostra testimonium hactenus nostrae erga vos dilectionis ferre potuerunt. Audivimus vero, quod nequaquam de vestra fraternitate audire potuimus, quod videlicet terminos, quos posuerunt vobis patres vestri transgredi attentantes, matrem vestram Walciodorensem Ecclesiam et dominum abbatem T, qui per eam vestro etiam loco regulariter praeest, contra ejusdem Ecclesiae privilegia et vestrae religionis propositum novis et superfluis motibus fatigare incipiatis. Siquidem hoc certissime constat, quod Ecclesia Walciodorensis ab initio fundationis suae Ecclesia Hasteriensi et villa et omnibus appendiciis ejus per privilegia imperatorum et regum et praecipue decreto Benedicti papae septimi aucta est, et inibi ordo monasticus ab abbate Walciodorense constitutus; vestram vero Ecclesiam eidem Ecclesiae subditam, et ejusdem loci abbate contentam esse debere, nullus est qui ambigat. Nos igitur qui de numero filiorum Walciodorensis Ecclesiae sumus, vestros quoque fratres nos esse cognoscentes, hoc universitati vestrae consilium mittimus ut, quantocius potestis, ad pacem et concordiam cum abbate vestro et fratribus redire festinetis, contenti consuetudine et rebus vobis a patribus vestris constitutis; neque enim meliores estis quam patres vestri. Si autem primo discretionis nostrae consilium et litteras accepissetis, nequaquam, ut credimus, tantum processisset causa vestra, neque odor bonae opinionis vestrae versus fuisset in fetorem. Quod si consiliis nostris acquiescentes ad pacis et concordiae unitatem tetenderitis, nostram arctius benevolentiam consequemini, et bonorum filiorum et fratrum locum et nomen apud nos obtinebitis. Sin autem in vestra permanentes pertinacia nostris monitis salubribus non obaudieritis, extunc ad audientiam domini papae vos appellamus, et diem vobis in Circumcisione Domini praefigimus ita paratis, ut de quibus vos interpellavimus, nobis respondeatis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
271
EPISTOLA CCLXXI. WIBALDI ABBATIS AD STEPHANUM EPISCOPUM METENSEM. Ut privilegia Walciodorensis monasterii tueri et Hasteriensium audaciam compescere dignetur. (Anno 1151.)
Reverendo Patri suo et domino STEPHANO sanctae Metensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Novit, reverende Pater, vestra prudentia quod ab initio dilectionis vestrae, quam nobis familiariter offerre dignatus estis, sincerae charitatis affectu vos et vestra omnia dileximus, et ubicunque locorum fuimus, honori personae et Ecclesiae vestrae pro modulo nostro astitimus. Eadem confidentia paternitatem vestram precari audemus, et exoratam esse deposcimus, quatenus Ecclesiam Walciodorensem, quae nobis naufragium mundi hujus fugientibus habitum monachicum induit, in sua justitia et honore, juxta quod in privilegiis imperatorum et regum videre poteritis, esse et permanere jubeatis. Neque enim sanctitatis vestrae aures pseudomonachis Hasteriensibus accommodare oportet, qui otio vacantes fabulis student, vana et superflua meditantur, et pacem Ecclesiae conturbant. Siquidem Ecclesia Walciodorensis ab initio fundationis suae Ecclesia Hasteriensi et villa et omnibus appendiciis ejus per privilegia regum et imperatorum, et praecipue decreto Benedicti papae septimi aucta est, et inibi ordo monasticus ab abbate Walciodorense institutus. Quod cum ita sit, et in memoria apud plerosque habeatur, quod defuncti etiam fratres de Hasteria in coemeterio Walciodorense antiquitus sepeliebantur, rogamus sanctitatem vestram ut temeritatem insanientium monachorum Hasteriensium auctoritatis vestrae virga compescatis, et, ut ad pacem et concordiam fratrum suorum redeant, compellatis, aut si contemnunt, tanquam rebelles et apostolicis decretis inobedientes de monasterio ejici faciatis. Responsum vestrum tempestive humiliter et obnixe flagitando exspectamus. Nam in proximo pro legatione domini nostri regis et regni Romam proficisci intendimus, ubi etiam Walciodorensis abbatis causam promovere omnimodis satagemus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
272
EPISTOLA CCLXXII. STEPHANI EPISCOPI METENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Hasterienses monachos ad obediendum Walciodorensi Ecclesiae compellat. (Anno 1151.)
STEPHANUS Dei gratia, licet indignus, Metensis episcopus, WIBALDO venerabili Stabulensi abbati, salutem et dilectionem.
Quod de dilectione ac familiaritate mea vos confidere dicitis, sciatis pro certo, quod inde plurimum confidere potestis. De monachis vero Hasteriensibus quod scripsistis mihi, quia quasi quadam taurinae cervicis feritate Ecclesiae Walciodorensi subesse reluctantur, sagacitati vestrae committo, quatenus in eodem tenore et modo, quo eos antiquitus fuisse didicistis et scitis, etiam nunc praecepto et voluntate mea manere compellatis. Si enim in pace corporis capitis illius volunt manere, quod Christus est, oportet eos, sicut membra corporis capiti, ita propriae ac matri suae Walciodorensi Ecclesiae, si ita est, ut asseritis, humiliter subjacere. Sciatis enim pro certo, quod ea quae auctoritate pontificum, liberalitate principum, caeterorumque assensu catholicorum fidelium bene ac legitime antiquitus instituta sunt, nolo quasi quadam levitate meo tempore permutare.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
273
EPISTOLA CCLXXIII. WIBALDI ABBATIS AD THEODORICUM ABBATEM WALCIODORENSEM. Promittit ei suam protectionem, mandatque ut Hasteriensium scrutetur intentionem, et mittat sibi regum et paparum privilegia. (Anno 1151.)
Reverendo Patri suo T. Walciodorensi abbati, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica.
Dominus in lege praecipit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram. Cujus praecepti nos quoque memores, si quid emolumenti personae ac Ecclesiae vestrae, nostrae utique matri, nostro studio ac labore provenit, omnimodis gaudemus, et ut amplius et honoris incremento et utilitatis augmento multiplicetur pro facultate nobis a Deo concessa fideliter laborabimus. Verum quia in processu legationis nostrae jam sumus, mandamus ut perscrutata diligenter Hasteriensium intentione, sive dissensionis, quod absit! sive reconciliationis, quod Deus concedat, usque Lucae evangelistae de omnibus certi per vos efficiamur. Exemplaria etiam privilegiorum tam imperatorum quam pontificum Romanorum optime correpta nobis mittatis, ut si necesse fuerit, ad urbem ea portantes, per veritatis, quae Christus est, liberationem, et ipsorum attestationem, justitiam et honorem Ecclesiae vestrae manuteneamus.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
274
EPISTOLA CCLXXIV. STEPHANI EPISCOPI METENSIS AD THEODERICUM ABBATEM WALCIODORENSEM. Accusatum de dilapidatione citat ad synodum Metensem. (Anno 1151.)
STEPHANUS Dei gratia Metensis episcopus, T. Hasteriensi abbati, salutem et dilectionem.
Hasteriensis coenobii quidam fratrum se nobis praesentaverunt, et quod eorum Ecclesia multis modis per vos minoratur, et bona ipsius per negligentiam vestram contra licitum distrahuntur, multum conquesti sunt. Quoniam igitur illius Ecclesiae providentia ad nostrum spectat honorem, et illius defensio nobis specialius incumbit, vobis praecipiendo mandamus, quatenus in proxima Metensi synodo, quae sequenti septimana post missam omnium sanctorum celebratur, vos cum ipsis monachis ante praesentiam nostram, omni remota occasione veniatis, quatenus audita utriusque partis calumnia et defensione, utrinque servata aequitate inter vos nostra judicet discretio. Praecipimus insuper quod inter eundum et redeundum monachis conquerentibus necessaria stipendia ministrare non recuset vestra provisio.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
275
EPISTOLA CCLXXV. WIBALDI ABBATIS AD STEPHANUM METENSEM EPISCOPUM. De rebellione monachorum Hasteriensium et de contentis in praecedenti epistola conqueritur. (Anno 1151.)
Reverendo Patri suo et domino STEPHANO sanctae Metensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS.
Recordatur discretio vestra quod ante paucos dies sinceritati vestrae scripsimus, pro negotio dilecti Patris nostri T. Walciodorensis abbatis, videlicet de rebellatione monachorum Hasteriensium, qui ordinis monastici et disciplinae regularis immemores, non solum inobedientes, sed etiam aperte rebelles eidem abbati suo exstiterunt, donec clamor contumaciae ad aures domini Leodiensis episcopi perlatus est, et judicio tam archidiaconorum quam abbatum ac totius cleri ab officiis divinis suspensi sunt, quousque a pertinacia sua resipiscerent, et tum ipsi episcopo, tum abbati suo, quem contempserant, condigne et regulariter satisfacerent. Siquidem in Hasteriensi monasterio erant duo circumcelliones Jul. videlicet et M. quos vagantes et peregrinos et egentes pane abbas pro summa misericordia susceperat, in tempore hospitalitatis ipsorum probaturus, si conversatione digni existerent, quos speciali fraternitatis vinculo fratrum collegio deberet aggregare. Verum ipsi non solum enormiter vivebant, sed etiam inter monachos Walciodorenses et Hasterienses atque ipsum abbatem scandala et discordias accurato studio serebant; ita ut projecto interdum sacro et regulari habitu, armis accincti, possessiones Walciodorenses invaderent, et terminos ipsorum absque ulla juris assertione convellerent, quod cum abbas corrigere diu dissimulasset, et orientia mala falce justitiae resecare distulisset, tandem nostro et coabbatum suorum consilio admonitus, capitulum intravit Hasteriensium, et fretus auctoritate sacrosanctae Regulae beati Patris nostri Benedicti dixit honeste advenis et hospitibus litium seminatoribus ut recederent. Quod illis facere detrectantibus, et convitia in abbatem impudenter jacientibus, praecepit aliis ne eos in consortio suo retinerent, et quandiu duo illi inter monasterii aedes habitarent, ab officiis divinis omnes prorsus abstinerent. Caeterum ipsi conversi sunt in arcum pravum, et in utroque obedire contempserunt, tam illos, qui jussi fuerant egredi, detinendo, quam illis praesentibus et cum illis divina officia temere exercendo. Quae, ut supra diximus, violenta non sine divini nominis contemptu praesumptio ad Leodiensem Ecclesiam perlata est, et canonico judicio debita animadversione est punita. Hanc causam cum excellentiae vestrae per litteras et nuntium insinuavissemus, et supptices preces pro statu matris nostrae Walciodorensis Ecclesiae vestrae magnitudini effudissemus, placuit celsitudini vestrae nostrae parvitati rescribere ut monachos Hasterienses voluntate ac vice vestra compelleremus, debitam reverentiam Walciodorensi coenobio et abbati suo exhibere. Caeterum nos, qui parati et accincti sumus in legatione domini nostri regis proficisci, tam molestis negotiis implicari nequaquam potuimus. Sed iidem Hasterienses ad vos profecti, litteras ad abbatem suum retulerunt vestro nomine titulatas, et sigillo vestro signatas, quas ab eruditione vestra conscriptas et datas credere nequaquam potuimus, propter multarum rerum a ratione et auctoritate et usu dissonantiam. Nam paginae ipsius limen contra auctoritatem et usum positum est, cum illae litterae abbati Hasteriensi dirigantur, quod vocabulum nec auctoritas roborat, nec usus confirmat. Siquidem Walciodorense coenobium a principio fundationis suae ab annis videlicet CLXXXI nomen et potestatem abbatiae obtinuit, sic instituente loci ejusdem constructore nobilissimo comite E. et sanctissimo Metensis Ecclesiae episcopo Deoderico, sic etiam confirmante et per privilegii paginam asserente, imperatore Ottone hujus nominis primo, qui decreverunt Walciodorum esse abbatiam, et tradiderunt ibidem in augmentum praestationis Deo serventium Hasteriam cum omnibus appendiciis suis, quam venerabilis Albero Metensis episcopus praedecessor utique praedicti Deoderici ex proprio haereditatis jure Ecclesiae Metensi et sancto Stephano protomartyri tradiderat, quod privilegia regum et imperatorum, nec non Romanorum pontificum Walciodorensi coenobio collata, et liber vitae sancti D. plenius loquuntur. Hoc etiam usus usque ad nos absque ullius interruptionis impedimento servavit, nec inventus est qui Hasteriensem nominaret abbatem, cum Hasteria cella sit, et praepositura Walciodorensis Ecclesiae. Ratio etiam non admittit, ut tot vocabulis praelatio nostra tituletur, quot villas sub nobis esse contigerit. Incongruum enim esset, si quis vos non a civitate et sede vestra Metensem episcopum, sed potius a monasterio aliquo seu oppido aut vico vos Gorziensem episcopum aut Vicensem appellaret. Hoc etiam nec canones recipiunt, nec leges admittunt, ut rebus suis spoliatus ad judicium vocetur, quoniam non est privilegium, quo possit spoliari jam nudatus. Quod propterea dicimus, quia idem abbas in proxima synodo vestra ad praesentiam vestram jussus est venire Hasteriensibus monachis de controversia jam sopita iterum responsurus. Praeterea cum hoc eodem anno tam abbatem quam monachos pro monachorum delatione in jus vocaveritis, et omnem controversiam hinc et inde diligenter cognoveritis, et tam judicio quam consilio Ecclesiae vestrae abbatem a monachorum accusatione praesertim falsa absolveritis, non est credibile, quod contra juris canonici rationem litem decisam refricari velitis. Et saeculi leges dicunt, rebus jam judicatis standum esse. Et quoniam apostolicae dignitatis culmen tam ordine quam professione tenetis, non estis juxta Apostolum levitate usus, ut sit apud vos est et non, ut videlicet causam bene a vobis cognitam et praejudicatam nobisque ad terminandum commissam, rursus ante tribunal vestrum in judicium revocetis. Nam quod saepedicti monachi conqueruntur, quod bona Hasteriensis Ecclesiae per abbatis negligentiam contra licitum distrahuntur, ut apud propitium judicem loquamur, vera fere dixerunt, cum de thesauris ejusdem Ecclesiae, tum in eundo ad vos, tum in revertendo ad dominum Leodiensem, calicem sex marcarum et crucem argenteam, ignorante abbate, expendisse asserantur, et multa praeterea, quibus per inquietudinem suam et superflua litigia Ecclesiam minoraverunt, nequaquam adhuc cessaturi, nisi animositas eorum fortiori disciplinae jugo reprimatur. Quamobrem sanctitatis vestrae genibus advoluti, obnixe precamur, ut misereamini jam deficientis inter has contentiones abbatis, parcite seni, parcite inopi, qui inter tyrannidem advocatorum et rerum omnium egestatem laborem vix tolerare sufficiet. Misimus ad vestram discretionem nostrum tam sanguine quam obedientia et charitate germanum, quem tanquam nos ipsos in omnibus et honorabitis et exaudietis.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
276
EPISTOLA CCLXXVI. PRAECEPTUM CONRADI II IMPERATORIS PRO MONASTERIO WALCIODORENSI. Interventu Wibaldi abbatis, confirmat privilegia Walciodorensis monasterii. (Anno 1151.)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. CONRADUS, divina favente clementia, Romanorum rex secundus, ad implendam munificentiam pertinet bene de rep. merentibus praemia rependere, et caeteris ad famulatum imperii surgentibus eos in exemplum aut bonae spei signum collocare.
Quocirca noverit fidelium nostrorum tam futurae quam praesentis aetatis industria, quod interventu dilecti ac fidelis nostri Wibaldi abbatis, qui nunc, Deo auctore, Stabulensi et Corbeiensi monasterio praeest, privilegia Walciodorensis monasterii in quo praedictus abbas sacrum religionis habitum suscepit, et juxta regulam beati Benedicti et sanctorum Patrum instituta professionem fecit, recitari et exponi jussimus, in quibus scriptum continebatur, quod vir quondam illustris Elbertus comes in proprio haereditatis suae fundo monasterium secundum regulam et ordinem monachorum in pago Lumensi construxit, et de suo jure ac proprietate in jus et dominationem regiam cessit et transegit. Quod monasterium cum omnibus appendiciis imperator Otto primus, cui a praefato comite suo utique consanguineo donatum fuerat, contulit Metensi Ecclesiae per manum Deoderici venerabilis Metensis episcopi, hac scilicet interposita rationis observantia, ut idem pontifex quemdam locum Hasteria nomine olim a sanctissimo praedecessore suo Adelberone antistite ex proprio haereditatis jure sancto protomartyri Stephano in Metensi Ecclesia delegatum, supradicto coenobio gratia solaminis copularet; et quoniam proxima vicinitate junguntur, et sub unius ditione ordinationeque abbatis eadem praefata loca, Walciodorum videlicet atque Hasteria indissolubili vinculo necterentur. Quae constitutio tam a divae recordationis praenominato Augusto per venerandae sanctionis paginam roborata, quam apostolicis decretis per sanctissimum Benedictum papam confirmata, usque ad nostra tempora immobilis permansit et inconvulsa, licet alterius loci monachis, id est Hasteriensibus studium semper fuerit praerogativae Walciodorensis coenobii obsistere, et abbatum suorum ordinationibus temeraria praesumptione resistere. Quae insolescentia usque adeo stultis conatibus excrescere ausa est, ut sese a counexione et subjectione Walciodorensis coenobii et venerabilis Teoderici ejusdem loci abbatis abrumpere conati sunt, donec judicio curiae nostrae legibus et ratione subnixo compressi suut, et ad unitatem et obedientiam revocati. Auctoritate igitur in perpetuum valitura decernimus, ut Hasteriensis locus Walciodorensi monasterio contraditus et connexus eidem semper coenobio subdatur, sicut cella vel praepositura vel quocunque nomine dicatur aliquod inferius suo superiori debet adjacere. Et decedente eo, qui nunc ibi, Deo praestante, regulariter praeest Teoderico abbate, suisque successoribus in perpetuum regulariter ordinandis, Hasterienses monachi conveniant Walciodorum tam ad exsequias defuncti abbatis devote peragendas, quam ad electionem futuri pastoris disciplinate et concorditer celebrandam, hoc videlicet discretionis tenore, ut primus assensus, prima vox, prima denominatio penes Walciodorensium constet arbitrium, et de ipsorum coetu persona, si fuerit idonea inventa, absque contradictione Hasteriensium eligatur. Quod si ibi forte reperiri non potuerit, atque in Hasteriensi Ecclesia persona conveniens inventa fuerit, de ipsis potius quam de alio monasterio praelatus assumatur. Et ut haec constitutio rata et immobilis per cuncta successura tempora permaneat, praesens praeceptum conscribi mandavimus, nostraeque signo imaginis impresso testes qui actioni et judicio interfuerunt, subternominari jussimus. Arnoldus Coloniensis Ecclesiae electus nostrae curiae cancellarius, Heinricus Leodiensis episcopus, Otto frater noster Frisingensis episcopus, Warnerus Monasteriensis episcopus, Philippus Osenbrugensis episcopus, Albertus Misinensis episcopus, Herinannus Trajectensis electus, Wibaldus Stabulensis et Corbeiensis abbas, Lambertus Werdenensis abbas, Adolfus comes de Montibus, Heinricus comes de Gelra, God. et Hermannus fratres de Kuic, Marquardus de Gruenbach, Albertus de Gruendinga. Signum domini Conradi secundi Romanorum regis invictissimi. Actum in palatio Noviomagi, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo primo, indictione XIII, XVI Kalendas Junii, regnante domino Conrado Romanorum rege secundo, anno regni sui XIV in Christo feliciter. Amen. Ego Arnoldus cancellarius vice Henrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]
Wibaldus Corbeiensis
277
EPISTOLA CCLXXVII. CONRADI IMPERATORIS AD H. LEODIENSEM EPISCOPUM. Promittit vindictam de Ecclesiae Leodiensis hostibus, mandatque ut et ipse a molestanda Ecclesia Stabulensi abstineat. (Anno 1151.)
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, H. venerabili Leodiensi episcopo, gratiam suam et omne bonum.
Pervenit ad nos clamor Stabulensis Ecclesiae dolentis et conquerentis quod Ecclesia tua impie a quibusdam tyrannis, et persona tua novis et inauditis modis ab his, qui fidelitatem tibi juraverant, vexetur. Confidimus autem de protectione divina, quod nos sanos et incolumes et inimicorum nostrorum victores esse facit, quod consilio et judicio principum hanc contumeliam digna animadversione in brevi tempore vindicabimus. Praeterea suggestum nobis est, quod propter odium Henrici de Rupe, qui est advocatus Stabulensis Ecclesiae, tam tu quam tui incendia et rapinas in bonis ejusdem Ecclesiae facere disposueris, cum eadem bona in tantum sint ab advocati servitio libera, ut nullam in eis portionem vel de justis pensionibus, vel de legum compositionibus accipiat. Et quoniam eamdem Ecclesiam laedere non solum contra regiam majestatem est, sed etiam contra tui ordinis sanctitatem, et contra omnem tam divini quam humani juris aequitatem, mandamus solertiae tuae et sub obtentu gratiae nostrae praecipimus, ut te et tuos a laesione et gravamine praedictae Ecclesiae contineas, sciturus, quod si aliter praesumptum fuerit, justa indignationis nostrae ultione non carebit.
http://viaf.org/viaf/213109960
[]