author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Gilbertus Foliot
| 401 |
EPISTOLA CCCCI. THEODWINI AD EUMDEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, THEODWINUS cardinalis.
|
Licet de verbo pacis vestrae, quod audivimus, plurimum dubitaverimus, attendentes eorum malitiam, qui regi assistunt, et lingua loqui et circumvenire rectos corde consueverunt, confidimus tamen in Domino, quod infatuato eorum iniquo consilio et denudata ipsorum malitia, pacis abundantiam nostra exspectatio, quae patienter hactenus exspectavit, sperato citius, favente Domino, obtinebit. Ea vero, pro quibus ad curiam misistis, ut effectui mandarentur pro voto efficaciter laboravimus, et ecce per Dei gratiam propriis oculis cernere, quod referimus, jam valetis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 402 |
EPISTOLA CCCCII.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, THEODWINUS cardinalis titulo Sancti Vitalis.
|
Cognito et pro vero habito, quod ejus praeeunte gratia, qui superis reconciliavit mortales, inter vos et dominum regem Angliae pax sit plenarie reformata, indicibili gaudio et laetitia exsultavimus, ex intimis visceribus illi gratias referentes, qui fecit vobiscum misericordiam et dedit etiam cum exsultatione proventum, eidem pariter preces continuas offerentes, ut qui reformare dignatus est, illibatam conservet et augeat, sicut expedit, in aeternum. Et licet magis videatur idoneum et conveniens a vobis nos doceri, et admoneri debere, de sincera tamen dilectione praesumentes aliorum arma induimur, et paternitati vestrae, aliqua suadere tentamus. Rogamus igitur et affectuose suggerimus, quatenus misericordiam, non judicium in eos qui peccaverunt in vobis, exerceatis; non ultionem, sed veniae fontem reis et persecutoribus aperiatis, quatenus verbo et opere imitatorem Christi, vos in conspectu hominum ostendentes, quae docetis, facere, prout expedit, vestra sanctitas agnoscatur, et non immerito ab omnibus commendetur. Ex hoc enim et adversarii vestri in suis cordibus confundentur, et amici plurimum vultu et animo gloriabuntur. Nos enim in his et aliis successibus vestris charitati vestrae modis omnibus congaudentes, tam ut praeteritae petitiones vestrae mandarentur effectui, quam etiam ut munus nostrae dilectionis liberalitas vestra susciperet, gratanter effecimus, et per harum latorem viridis coloris examictum, quem inter alios ipse elegit, vobis mittimus, reliquos pannos sericos. Et quaecunque apud nos sunt vestrae prudentiae exponentes, parati semper pro vobis efficere quae vestrae sint fraternitati accepta.
|
( Vide et epistolas duas ad Albertum et Theodwinum
directas. )
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 403 |
EPISTOLA CCCCIII. WILLELMI PAPIENSIS AD ALEXANDRUM.
|
Domino papae WILLELMUS Papiensis.
|
Expedit, beatissime Pater, etc. Vide inter epist. diversor. ad Alexandrum III.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 404 |
EPISTOLA CCCCIV. EJUSDEM ET OTTONIS AD EUMDEM
|
Beatissimo Patri ac domino, Dei gratia summo pontifici, WILLELMUS et OTTO, eadem gratia cardinales, salutem et subjectionis obsequia, tam devota, quam debita.
|
Venientes ad terram illustrissimi regis Anglorum, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 405 |
EPISTOLA CCCCV. EJUSDEM WILLELMI AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
Illum circa personam vestram sinceri amoris fervorem concepimus, ut omnia negotia vestra tanquam propria suscipere incommutabiliter proposuerimus et fovere atque ad vestrum honorem diligentiori studio omnimodis promovere, malentes in propriis quam in vestris pigri vel negligentes aliquatenus inveniri. Inde est quod excellentiae vestrae litteras laeta plurimum manu recepimus, et ea quae continebant sollicitius considerantes efficacem studuimus adhibere curam, ut vota vestra congruum sortirentur effectum. De caetero autem paternitatem vestram amicali exoramus consideratione, quatenus de nobis omnem confidentiam obtinentes, diligentiae nostrae quaecunque discretioni vestrae complacuerint securissime imponatis, quoniam in his quae honori et profectibus vestris cognoverimus consonare, diligentissime curabimus semper intendere et cooperari.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 406 |
EPISTOLA CCCCVI. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo WILLELMUS Papiensis.
|
Licet temporum qualitate variata, ne Romana Ecclesia schismate laborans graviora detrimenta incurreret, in varia erga vos juxta quorumdam opinionem videamur declinasse proposita, novit tamen, qui inspector est cordium, dilectionem vestri nostro in pectore continuo resedisse. Sicut autem vigilantiae vestrae saepe nos recolimus intimasse, suspicionem domini regis Angliae, quatenus licuit, vitare curavimus, ut procedente tempore inter vos et ipsum amica interventione efficacius mediare possemus, et tanti principis devotionem sedi apostolicae conservare. Nunc autem ad quaestiones, quae inter vos et ipsum vertuntur, sicut Ecclesiae Dei magis expedire viderimus, terminandas in terram suam una cum venerabili fratre nostro Ottone cardinale diacono destinati, vigilantiam vestram exhortamur et suademus attentius, quatenus his, quae amplioris dissidii causas generare solent, quantum in vobis est, evitatis, ad ea, quae concordiae cooperari valeant, studiosius curetis intendere. Nos enim et paci, et profectibus vestris, quatenus gratia divina indulserit, remota personarum acceptione, studebimus cooperari, nihil studii relicturi, sicut auctore Domino rerum argumenta monstrabunt, quod ad honorem Dei et Ecclesiae suae valeamus impendere.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 407 |
EPISTOLA CCCCVII. EJUSDEM ET OTTONIS AD EUMDEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo WILLELMUS et OTTO cardinales.
|
Nuntium vestrum recepimus benigne, et litteras inspeximus sollicite. Nuntio itaque et litteris fidem adhibentes, et transcripta litterarum domini papae diligenter considerantes, quantum in deliberatione consilii nostri invenire potuimus, non videntur ista modo posse utiliter attentari, cum exinde correctionis vel emendationis spes minime videatur posse haberi. Bona enim et res clericorum fratrum vestrorum, qui vobiscum sunt, sicut et vos, ut credimus, bene novistis, mandato regio detinentur: cujus animus, et cor, et voluntas, ita a vobis et ab ipsis aversa sunt, ut nec a quolibet verbum reconciliationis valeat sustinere. Et ideo, sicut per nuntios nostros vobis nuper significavimus, opportunum videtur ad praesens ista differre, donec vel viam pacis quolibet modo Deus ipse aperiat, vel ampliori deliberatione, si inveniri non poterit, quid vel qualiter in praedicto negotio statuendum sit, dominus papa praecipiat. Quantum enim nobis videtur, brevi sarculo et modica fossione magnam possemus scissuram et profundam praeparare foveam, a quo saltem usque ad conscientiam domini papae tutius est abstinere.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 408 |
EPISTOLA CCCCVIII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Venerabili et dilectissimo fratri THOMAE, Cantuariensi archiepiscopo cardinales, salutem.
|
Innotuit regi quid super concordia, quid etiam super causa, si contra vos agere vellet, respondistis, et cum prius satis, sicut aiebat, ex praecedentibus actibus vestris, et supra quam satis fuisset commotus, ampliori et vehementiori fuit nunc indignatione commotus, vestri cordis altitudinem et domini papae injuriam erga ipsum indubitanter accusans. Episcopi vero et abbates regni Anglorum audientes, quia vos nihil cum eis agere, neque nostro judicio vos supponere velletis, in nostra praesentia litteras domini papae, quibus vobis mandasse se dicit, ne vos regnum Anglorum interdicto supponatis, nobis coram perlegerunt. Requisierunt etiam a nobis, si ab utroque nostrum, vel altero accepta legatione in Anglia possent a vestris gravaminibus defendi. Cum autem respondissemus, nos de negotiis regni Anglorum nullatenus habere potestatem, ibidem incontinenti, tam pro se ipsis, quam pro toto regno ad dominum papam appellaverunt, in protectione domini papae, et nostra seipsos, et regnum ponentes, diem quoque ad festum Sancti Martini constituentes. Unde mandamus dilectioni vestrae, et ex parte domini papae et nostra praecipimus, quatenus deferentes appellationi praedictae, inhibitionem etiam, quam dominus papa se vobis fecisse testatur, attendentes nullum interdictum, nullam excommunicationem in regno Anglorum intendatis, quousque apostolica praesentia adeatur, et quid domino papae et Romanae Ecclesiae super his placeat, agnoscatur. Ipsi quoque episcopi et abbates nuntios proprios ad vos transmittunt, qui appellationem in nostra praesentia factam, et diem vobis denuntient.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 409 |
EPISTOLA CCCCIX. EJUSDEM AD GILBERTUM LONDONIENSEM.
|
Domino Londoniensi WILLELMUS Papiensis cardinalis.
|
Illius siquidem dilectionis intuitus, quam olim inter nos grata societas amicali relatione contraxit, ad omnia quae honori vestro consonant, diligenti studio prosequenda, nostram jugiter intentionem animat et inducit, nec nostrum, auspice Deo, poterit in hac parte mutari propositum, quin semper eam curam vestris impendamus negotiis, quam in propriis adhiberi vellemus, et fere circa nos etiam desides mallemus inveniri. Hujus igitur amoris consideratione permoti, eos quos vobis fideles cognoscimus ac devotos, discretioni vestrae, cum expedit, commendare tenemur, ne forte qui fideliter operantur, propter silentium aut ignorantium a suo defraudentur servitio. Novimus igitur quod egregius vir, et quem multiplex litteratura magnificat, magister D., occasione vestri venit ad curiam, et in vestris adeo constanter et provide studuit perorare negotiis, et pro vobis eatenus militare, quod si patris sui res ageretur in medio, nequaquam posset exstitisse fidelior. Quia vero in conspectu summi pontificis et totius Ecclesiae Romanae, et praecipue coram nobis jam dicti magistri scientia pariter et honestas, necnon et eruditio comprobata abundanter complacuit et gratiam meruit obtinere, nos qui arctius fraternitatem vestram amplectimur, epistolari mediante commercio suadere vobis audemus atque consulere, quatenus saepedictum D. sic curetis, sicut tam prudentem virum decet honestius venerari, et ad ejus promotionem et commoda ita semper intendere, ut ipse vobis fiat ex devoto devotior, et nos vestram merito commendare debeamus industriam, cum tam utilem personam elegerit, quae in multis poterit necessitatibus suffragari. Si autem, sicut frequenti casu contingit, alicujus in eum attentaverit aemulatio novercari, et immunem dente livido lacerare, nullam fidem adhibeat vestra sagacitas, quoniam ipsum vobis fidelissimum esse comperimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 410 |
EPISTOLA CCCCX. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
WILLELMUS Papiensis cardinalis GILBERTO Londoniensi episcopo.
|
Amicitiae ratio, qua vobis astringimur et illustrissimo regi Angliae, serviendi diligendique propositum nullatenus immutandum plurimum persuadet, ut his quae honori suo ac vestro consona videantur, facilem praebeamus assensum. Inde est quod ea, quae nobis per litteras intimastis, quatenus facultas indulsit, diligenti sollicitudine studuimus promovere. Sicut enim ex quo domini regis notitiam fuimus assecuti, vigili opera elaboravimus efficere, ut eum Ecclesia Romana materno sinu specialiter amplecteretur et extolleret, ita ex quo perturbationes emerserunt, cum omni sedulitate curavimus suadere, ut tolerantia praejudicium severitati faceret et regiae dignitatis inspectio, servitiaque innumera ampliorem sibi locum, quam imminuta devotio et reverentia postmodum forte subtracta apud apostolicam mansuetudinem vindicarent. Nihil itaque, labore nostro vigilique cura interveniente, adhuc est ultionis seu severitatis adhibitum nihilque de caetero proventurum, quod absit! nos auctore Domino speramus effecturos, donec per misericordiam Dei aperiatur plenae pacis via, et pristinus amor inter Ecclesiam et ipsum penitus reformetur. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 411 |
EPISTOLA CCCCXI. EJUSDEM ET OTTONIS AD NORWICENSEM ET CICESTRENSEM EPISCOPOS.
|
WILLELMUS et OTTO, Dei gratia cardinales et apost. sed. legati, vener et dilectis fratribus Norwicensi et Cicestrensi episcopis.
|
Discretioni vestrae praesenti significatione mandamus, quatenus personas illas, quae a Cantuariensi archiepiscopo excommunicationis vinculis dictae sunt innodatae, in manu vestra promissione recepta quod nostro debeant stare mandato, postquam istas videritis litteras, absolvatis, et sic praestita securitate, singulis injungatis quod vobis moderatum videbitur. Hoc autem occasione proposita prosequi studeat et adimplere quicunque vestrum apices istos primus receperit; et ex quo vestrum receperint mandatum, significetis eos juramento praestito absolutos.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 412 |
EPISTOLA CCCCXII. T. CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI AD GILBERTUM LONDONIENSEM.
|
T. Dei gratia Cantuariensis Ecclesiae minister humilis, venerabili fratri GILBERTO quondam Dei gratia Herefordiensi, nunc vero eadem gratia Londoniensi episcopo, salutem.
|
Noli graviter ferre, dilecte in Domino frater, quod tibi majus onus imposuimus, quod te ad majoris Ecclesiae curam vocavimus, confidentes id divina miseratione salubriter fuisse provisum. Hoc mores tui, hoc nota religio, hoc sapientia data desuper, hoc opus bonum, quod in Herefordiensi Ecclesia operatus es promeruerunt, ut dicatur tibi: Amice, ascende superius: super pauca fuisti fidelis, merito supra multa constitueris . Non homini rudi et inexperto navigationis sicut ex humilitate scribis, navim Petri commisimus, verum illi qui jamdiu exercitatus in flumine, amodo debet eamdem in alto gubernare. Lucerna accensa, quae quasi sub modio abscondebatur, jam super candelabrum posita est, ut longe lateque luceat in domo Domini. Cantuariensi Ecclesiae, quae in regno Anglorum est sicut caput in corpore, Londoniensis familiarius adhaeret prae caeteris, ad quam te Deo auctore transtulimus, ut e vicino matris tuae Cantuariensis Ecclesiae, cui debes omne quod potes, nobiscum possis onera sustinere. Praeterea cum dominus papa tibi specialiter curam animae domini nostri regis commiserit, ubi te sedere magis decet quam in regia urbe, quo crebrius propter negotia publica veniens, frequenter tuis instruatur colloquiis et consiliis solidetur? Venire ergo ne formides, quo virtus tua te vocat, quo dominus praecipit, de ope nostra et auxilio, quanta debetur amico et coadjutori, consolationem percepturus. Credimus siquidem hanc esse mutationem dexterae Excelsi, eamque a divinae dispositionis fonte emanare, non modo ut Ecclesia Cantuariensis in negotiis suis fortius tanto nitatur auxilio, verum etiam ut imperfectum nostrum, quod in multis videmus, tua beatitudine suppleatur. Utinam, si fieri posset, priori die Dominico Londoniam venisses, ut tuum adventum digno susciperemus honore, ubi tunc praesentes aderamus. Nunc autem quoniam negotia nostra illinc nos avulsere, archidiacono nostro vices nostras commisimus, adjuncto etiam illi domino Roffensi, si praesens adesse poterit. Valeat in Christo fraternitas tua, dilectissime frater.
|
(Matth., XXV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 413 |
EPISTOLA CCCCXIII. THEOBALDI, ut videtur, AD. . . . . .
|
Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem ecclesiae suae de Lisleshula a vobis male tractatum esse, petens causam, quae inter vos et jam dictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis acquiescere, non patietur, quod jam dictae ecclesiae aliquid amodo habeatis. Nos autem jam dicto abbati persuasimus ut appellationi omni renuntiet, si ei vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factae et faciendae. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem praefigimus Dominicam, qua cantabitur: Misericordia Domini: tunc, auctore Domino, quod in abbatem statuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis autem merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, religionis cultus in Ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessarius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die, conditione praescripta, adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut alios deludimus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 414 |
EPISTOLA CCCCXIV. EJUSDEM AD HENRICUM REGEM.
|
T. Cantuariensis regi Anglorum.
|
Etsi propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiae suae, de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. Verumtamen omni infirmitate gravior est animae nostrae procella discordiae, quae Domino permittente scidit Ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Haec est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus dolor, amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare oporteat, quid timere. Inde est quod serenitati vestrae affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestrae prosperae fuerint, speramus in Domino, quia nos Ecclesia Domini, quae apud nos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit, et Domino auctore nunquam schismaticis adhaerebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandrum, ab Octaviano recessit. Quod autem ad humanum spectat examen, meliori, saniori parti videtur adhaesisse, cum omnibus constet quod persona Alexandri honestior est, prudentior, litteratior, eloquentior: causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior, justior praedicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus adfuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur: sed absit ut in tanto periculo Ecclesiae pro amore et honore hominis faciatis nisi quod crederetis Domino placiturum, nec decet majestatem vestram, si placet, ut in tota Ecclesia regni vestri superponatis hominem, qui sine electione, ut publice dicitur, sine gratia Domini, per favorem unius imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere Ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere, praevalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu praevaluisse, crebra recolimus lectione quos Gallicana recepit et fovit Ecclesia, et infelicem exitum eorum quos tentationis impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, Paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi similiter in diebus Patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus declinet assensum, quae justitiae veritati innititur, Christo propitio triumphabit, et, si vobis placet, in tanto periculo totius Ecclesiae Domini, utendum est vobis consilio regni vestri, nihilque in praejudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 415 |
EPISTOLA CCCCXV. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Salutem ab eo qui dat salutem regibus.
|
Qua devotione vobis servierim, verbis enarrare superfluum duco, cum mihi multorum temporum manifesta opera attestentur et fidei meae testis in coelo sit, et conscientiae conscius in excelso. Attrita est caro mea, et tam aetate quam laboribus perfatigati sunt artus, et aegritudo gravis et diuturna dierum meorum finem in brevi adesse denuntiat. Desideratam diu faciem vestram videre sperabam, antequam moriar, et eos quos meae custodiae in regno vestro commendaverat Deus, ipso inspectore et teste vobis praesentialiter decreveram commendare. Sed, quia ad ejus examen citius vocor, ante cujus tribunal in brevi stabimus omnes, serenitatem vestram, regios corde provolutus ad pedes, litteris coram Deo judice omnium praesentibus alloquor, attentius supplicans, ut fidelem vestrum, cujus in vos nunquam devotio tepuit, agentem in extremis dignemini exaudire. Exaudite, quaeso, ut vos in extremis vestris exaudiat Deus. Exaudite me pro domo Domini et pro parvulis ejus, quos humano destitutos solatio derelinquo, ut domum vestram tueatur Altissimus, et parvulos vestros et filios vestros in aevum consoletur. Transmitto vobis et semini vestro benedictionem a Domino Jesu Christo; et vos, si placet, destitutis meis majestatis vestrae solatium mittite. Commendo vobis sanctam Cantuariensem Ecclesiam, de cujus manu per ministerium meum regni gubernaculum accepistis; ut eam, si placet, ab incursu pravorum tueamini; et mihi qui eam, licet indignus, disponente Domino, hactenus ut potui et scivi, rexi, talem studeatis subrogare pastorem qui tanta sede non videatur indignus, cui religio placeat et qui virtutum meritis placere credatur Altissimo. Fidelis vester sum. Vobis consilium debeo, et ecce coram Deo et omnibus sanctis ejus consilium do. Non quaeratis in hac re quae vestra sunt, sed quae Dei. Quia ego pro eo spondeo vobis quod si causam ejus fideliter procuraveritis, et ipse vestram utilissime promovebit. Post multas vexationes, auctore Deo, in Ecclesia Cantuariensi reformavimus pacem: religionis promovimus cultum; idoneos ex conscientia nostra custodes praefecimus ordini: ne quis eorum cujusquam temeritate mutetur, antequam archiepiscopus subrogetur, prohibeat dignatio vestra eosque cohibeat, qui scissuras et nova molimina molientur, quoniam et nos hoc sub anathemate inhibuimus et eos excommunicavimus, qui dispositionem ordinis, quam fecimus, praesument immutare. Praeterea, alumnos nostros clericos et laicos, quos nostri et saepe vestri obsequii ministros habuimus, vestrae committimus protectioni, rogantes ut quae iis contulimus, misericorditer conservetis nec eos patiamini alicujus opportunitate vexari. Audiat adhuc Dominus meus clementissimus verbum unum et egredientem animam meam laetificet. Residuum bonorum nostrorum mobilium et quae usque ad exitum pro incerto vitae et diuturnitate aegritudinis in usus domesticos visa fuerant conservanda, sicut Deus inspiravit, post exitum meum praecepi pauperibus erogari; illos, qui fraudem committent, aut qui quominus pro salute mea et vestra et liberorum vestrorum erogentur, impedient, anathemate jam promulgato, condemnans. Ratam habete, si placet, dispositionem meam, et eam transmissis ad officiales vestros patentibus litteris confirmate. Neque enim quidquam auri superest aut argenti, sed victualium tantum, et quae magno damno poterunt esse amissa pauperibus, et vobis nullo erunt emolumento. Valeat in aeternum serenitas vestra.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 416 |
EPISTOLA CCCCXVI. EJUSDEM AD . . . . .
|
Gravati sumus plus quam tibi et aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti. Flagellum aeternum declinare castigatione praesenti: neque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur praesenti corporis poena. Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et laeto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis, tuo utamur consilio. Interim domui nostrae, animae nostrae disponemus, pro consilio religiosorum, amodo praestante Domino, efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quae nostris temporibus per nos ortae sunt in archiepiscopatu, emendemus ante exitum nostrum. Unde cum in extremis agere videremur, Domino vovimus inter caetera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater noster archidiaconus ecclesiis imposuit, destrueremus, ab ea relaxantes, liberantes ecclesias: sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et, ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum inposterum valeat infirmari, hoc ipsum scripto nostro confirmavimus. Tu quoque, si praesens nostras vidisses angustias, gratum haberes quidquid fieri videres pro nostra salute, nostram malles animam liberari, quam de peccatis, damnatione nostra, pecuniam, divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad praesens in vexatione hujus auxilii audire non possumus, sine laesione voti, salutis nostrae periculo. Sed, si Deus nobis vitam dederit, sanitatem quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, gratias ages Domino, quod a mala consuetudine suam temporibus vestris liberaverit Ecclesiam. Rogamus itaque, quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 417 |
EPISTOLA CCCCXVII. EJUSDEM AD . . . . .
|
Causam, quae inter dilectos filios nostros canonicos Meritonenses et monachos de Messa vertebatur super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis quae sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papae decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem praefati loci, ad damna sibi resarcienda. Quarum summam cum illi ad octoginta marcas, servata veritate, adhibita moderatione extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad XL marcarum reduximus quantitatem. Vestrae itaque fraternitati mandamus, domini papae auctoritate praecipimus, ut praefatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, pecuniam praefatam, omni occasione postposita restituere compellatis, ne in exsecutione mandati apostolici negligentiae vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachis non debet suffragari, quod praescriptum fundum advocato illius, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, cum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, pecuniam infra instantem festivitatem Omnium Sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacunque occasione se opposuerit, eum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 418 |
EPISTOLA CCCCXVIII. EJUSDEM, ut videtur, AD . . . . .
|
Nos super re non ambigua consuluistis, et quam praesertim a sapientibus expediri potius oportuerat, quam differri. Siquidem rerum turpium nulla deliberatio est, turpitudinis dilata repulsa quamdam consensus inhonesti praetendit imaginem. Quid autem turpius est quam, totius divinae legis auctoritate contempta, in Sancta sanctorum impudenter irruere, et impellente avaritia, contra jus et fas, jus haereditarium in rebus ecclesiasticis, imo in ipso altari vindicare. Quis, nisi profanus, patienter audiat, nedum petat, quod tam manifeste sacri canoni exhibent, quod utriusque Testamenti tam expresse condemnat auctoritas? Revolvite canones, quoniam in hac parte latissime patent, plane videbitis petentium talia improbatam esse petitionem, et eorum qui tales audiunt, durissime plectendum esse assensum. Non relictus nobis dissimulandi locus, quia in concilio Lateranensi, cui nos et vos, frater episcope, interfuimus, domino Innocentio praesidente audivimus, vota talia promulgato canone condemnari. Sed forte regia vos urget auctoritas, recte quidem nisi sciretis Dominum homini praeferendum, nisi religio principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta jam fuissetis experti. Summa ergo consilii nostri haec est, ut legi Domini et sacris canonibus juxta professionem vestram obtemperetis: quoties vos tales angustiae presserint, incidere in manus hominum quam Domini viventis, tutius judicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus hujusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 419 |
EPISTOLA CCCCXIX. THEOBALDI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI TESTAMENTUM.
|
Supremis deficientium voluntatibus suum accommodant jura favorem, et ipse velut inhumanus provocat iram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est et quae Domino auctore nunquam mutabitur, ut residuum bonorum nostrorum mobilium, quae propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exitum vitae duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, sicut dedimus in mandatis venerabili fratri nostro Waltero Roffensi episcopo, fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro R Lexoviensi, et Joanni de Saresberia quos eleemosynae nostrae dispensandae praefecimus: et omnibus ministris et fidelibus nostris per fidem quam nobis debent, injunximus, ut istis obtemperent, et eis omnia nostra exponant, amicos cleri omnes suppliciter exoramus, ut pro misericordia Domini omnipotentis, eis auxilium et consilium praebeant. Omnes autem qui in praefatis pauperum rebus committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus, ipsique officiales regis, si se dispositioni perturbandae immiscuerint, se fidelium communione noverint esse privatos, tanquam sacrilegi, excommunicati, ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. Omnibus autem dispositionis nostrae adjutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, ipsos beneficiorum Cantuariensis Ecclesiae participes constituimus, eisque de injuncta sibi poenitentia quadraginta dierum indulgentiam facimus. Praeterea ex parte omnipotentis Domini sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res, quae propriis monachorum Cantuariensis Ecclesiae usibus dicatae sunt, temerariam manum praetendat extendere, sed habeant omnes res suas in ea integritate, libertate, qua easdem ipsis domini papae et nostro privilegio fecimus confirmari. Ad haec sub eodem anathemate, terrarum, quae ad archiepiscopum pertinent, omnem alienationem fieri prohibemus, et excidia, et damna nemorum, donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius Ecclesiae exigit usus, vel dominus rex proprio ore praeceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibus et injustis vexationibus opprimi: eis omnes libertates et consuetudines justas, quas habuerunt tempore Willelmi, bonae memoriae decessoris nostri, praecipimus observari.
|
[adulfo]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 420 |
EPISTOLA CCCCXX. PRIORIS ET CONVENTUS CANTUAR. AD ALEX. PAPAM.
|
Domino papae, prior Cantuariensis et conventus.
|
Eos vobis securius commendamus, etc. Vide inter epistolas variorum ad Alexandrum III papam.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 421 |
EPISTOLA CCCCXXI. ODONIS PRIORIS ET CONV. CANT. AD ALEX. PAPAM.
|
Domino papae ODO prior et conventus Cant.
|
Calamitates quas Ecclesia nostra pleno decennio jam sustinuit, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 422 |
EPISTOLA CCCCXXII. EJUSDEM, ut videtur, AD RICARDUM PICTAVIENSEM ARCHIDIACONUM.
|
Venerabili domino et amico suo RICARDO, Pictaviensi archidiacono, frater ODO, aeternam in Christo salutem.
|
Licet abjectio paupertatis meae tanti viri familiaritate judicari possit indigna, prudens tamen excellentia tua spirituales divitias temporalibus anteponens, quam humiliter mihi in familiaritate per charitatem et orationum gratiam conjungi postulare dignata sit, credo quod nondum oblivioni tradiderit. Unde, quoniam juxta dignationem voluntatis tuae, per charitatis tibi vinculum teneor, et me tibi in his quae Dei sunt, obnoxium esse confiteor, non modicam tibi scribendi habere fiduciam debeo. Nec si, pro avertendo ecclesiae meae periculo, tibi per litteras supplico, nimis praesumptuosum existimo. Videns igitur in appellatione episcoporum, cui per justitias regis consentire compellimur, aeternum Ecclesiae nostrae imminere periculum, et sempiternum opprobrium, in magno pro hoc cum universo conventu nostro moerore constitutus, ad pedes pietatis tuae me corpore et mente prosterno. Et illud tibi evangelicum cum clamore valido et lacrymis offero: Domine, si quid potes, adjuva nos . Utinam hoc quod ibi responsum est, et tu mihi respondeas: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti . Huic responso statim subinfero: Credo, Domine . Nec illud adjicio: Adjuva incredulitatem meam . Perfecte etenim credo, et certissime scio, quia si volueris, ab imminenti periculo cum omni facilitate liberare nos poteris. Videtur enim mihi, rem diligenter consideranti, quod sententia ista ex ore domini regis minime processit, quae nos adversus archiepiscopum nostrum, contra aequum et bonum, appellationem facere compellit. Si enim ore ipsius dictata fuisset, hoc nimirum ordine procederet, ut primum episcopi omnes, deinde abbates omnes, postea priores, quicunque alicujus auctoritatis sunt, omnes archidiaconi quoque et decani omnes ad hoc faciendum vocarentur, quorum interest jura ecclesiastica defendere, et pro eis appellationes facere. Ad postremum vero, si necesse esset, monachi claustrales, praesertim hi qui abbate et priore carent, ad appellationis supplementum humiliter rogarentur, non violenter compellerentur: maxime cum ad eos hujusmodi negotia minime pertinere noscantur. Nunc vero, transitis abbatibus multis, prioribus etiam tam monachorum quam canonicorum, magnae auctoritatis viris praeteritis universis, archidiaconis quoque et decanis cum suis synodis et capitulis plerisque dimissis, quid est quod monachi simpliciter claustrales, abbate et priore carentes, ad hanc quietis nostrae perturbationem specialiter prae caeteris evocamur, et ad rem nobis tam illicitam, tam periculosam, et in omnibus post futuris saeculis cum maximo nobis opprobio semper objiciendam, tam violenter compellimur? Quid dico, violenter? Imo cum tanto et cum tam inevitabili periculo hoc facere compellimur, ut si periculum, quod ab ira regia nobis imminet, si ei inobedientes fuerimus, per consensum appellationis declinare tentemus, majus hinc periculum statim incurramus, quod imminet nobis a Deo in damnationem, a domino papa et ab archiepiscopo praesertim in excommunicationem, vel certe in ordinis nostri destructionem, ab omnibus archiepiscopis futuris in aeternam odii et depressionis occasionem, ab universo mundo, ubicunque hoc auditum fuerit, in sempiterni opprobrii confusionem. O angustia! o violentia undique periculosa! Absit hoc, absit a domini nostri regis pietate atque prudentia, ut tam periculose contra nos dictaverit, qui nos ab omni humano solatio destitutos in sua cura suscepit. Qui nobis loco archiepiscopi et loco prioris se futurum fideliter proposuit. Et hactenus misericorditer fuit. Quem solum post Deum et sanctos ejus in terra patronum habemus, et a quo solo solatium, consilium et auxilium speramus. Certus sum quod sententia ista a domino nostro rege contra nos filios suos, sibi semper et ubique fidelissimos, minime processit, sed justitias ejus excommunicatorum calliditas circumvenit, ut nos, qui in capite regni sumus, secum appellationem facere cogant, per quam et causam archiepiscopi maxime deprimendam, et suam e contrario plurimum roborandam fore existimant. Sed utrum ex appellatione nostra aliquis profectus illis subvenire possit, ambiguum est. Nobis autem tam a Deo quam ab hominibus inde maximum imminere periculum, certissimum est. Sed neque apud dominum nostrum regem tutum nobis esse potest, ut vel absque speciali ejus mandato, vel proprii oris imperio hoc faciamus, praesertim cum in ipsius consilio ex toto positi simus. Scio neque ipsum neque suos in aliquo vel modicum dubitare de nobis, quo necesse sit hujusmodi rem periculosam a nobis exigere. Sciat enim dilectio tua, sciat tecum sociorum tuorum, id est justitiarum regis prudentia, sciat vobiscum universa terra, quod dominum nostrum regem prae omnibus hominibus, qui sunt in terra, in veritate diligimus, et honorem ipsius in omnibus, et per omnia pro modulo nostro servamus, et servare volumus. Hujus veritatis testes sunt orationes nostrae, quas Deo pro salute ipsius et haeredum ejus, et pro incolumitate totius regni ejus, specialius quam pro ullo hominum, die ac nocte affectuosa charitate offerimus. Quod ut quiete, sicut hactenus fecimus, semper facere possimus, si vere et Ecclesiae nostrae et regis amicus es, imo vero, quia es, nos ad imminens evadendum periculum, in quantum potes, providere, et socios tuos, regis justitias et amicos ad similiter providendum omnibus modis allicere debes. Ut igitur Christum, cui in Ecclesia ipsius devote servimus, in maxima necessitate tua non aversum a te, sicut in visione vidisti, sed ad te conversum, sicut iterum vidisti, tibique propitium invenias, et ut beatum Dunstanum omnesque sanctos, quorum reliquiae in nostra continentur ecclesia, non contra te coram Deo accusatores, sed pro te apud Deum semper intercessores efficias, ecce ego, o domine venerabilis et amice charissime, in persona totius conventus ad pedes pietatis tuae supplex et humilis jaceo, gemitibus et lacrymis insitam tibi bonitatem postulans, ut nobis, de tuo consilio et auxilio plurimum confidentibus, in hac periculosa necessitate subvenias, et ita nos ab hac angustia secundum datam tibi a Deo potestatem atque sapientiam absolute liberes, ut nec domini regis indignationem, appellationem subterfugientes, incurramus, nec appellationem facientes universo mundo sempiternum opprobrium efficiamur. Credo in Christo, et de tua bonitate confido, quod in hac necessitate nostra illud proverbium in te verum experiemur: « In necessitate probatur amicus. » Puta ipsum Christum pro hac necessitate ecclesiae suae tibi supplicare, et omnes sanctos, quorum in ea reliquiae continentur, tuum pro loco sepulturae suae patrocinium postulare. Vale, domine mi et amice charissime, pro certo sciens quod si nos ab imminenti periculo liberaveris, totam ecclesiam nostram in perpetua charitatis servitute tibi semper obnoxiam habebis. Adjuvet Dominus Jesus Christus in liberatione Ecclesiae suae. Amen.
|
(Marc. IX) (ibid) (ibid) (ibid)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 423 |
EPISTOLA CCCCXXIII. WILLELMI PRIORIS ET CONVENTUS ECCL. CHRISTI CANTUAR. AD UNIV. CHRISTI FIDELES.
|
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis W. prior humilisque conventus Ecclesiae Christi Cantuariae, aeternam in Dominum salutem.
|
Decens credendum est et honestum quod auribus denuntientur singulorum, quae ad gloriosi martyris Thomae devotionem cedunt et honorem, et quae fidelium respiciunt salutem animarum. Ea propter universis ac singulis innotescat dominum papam Honorium ob reverentiam jam dicti martyris, accessuris intra quintum decimum diem ad solemnitatem translationis ejusdem remissiones indulsisse et confirmasse sub hac forma: Honorius papa, etc., dulcissimis filiis priori et conventui Ecclesiae Christi Cantuariensis, salutem, etc. .
|
(Vide epistolam Honorii
ante in loco suo insertam)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 424 |
EPISTOLA CCCCXXIV. ROGERI EBORAC. ARCHIEP. AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Si mihi praesto esset facundia, etc. Vide inter epistolas variorum ad Alexandrum III papam, post ipsius Regesta.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 425 |
EPISTOLA CCCCXXV. EJUSDEM AD HUGONEM DUNELMENSEM EPISCOPUM ET ALIOS.
|
ROGERIUS, Dei gratia Eboracensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri HUGONI Dei gratia Dunelmensi episcopo, et dilectis filiis R. decano et WILLELMO Cantuariensi et universo capitulo Eboracensi omnibusque canonicis Sanctae Mariae de Sudewelle, Sanctique Wilfridi de Ripun, Sanctique Joannis de Beverleia abbatibus, prioribus, clero et universo populo per Eboracensem provinciam constituto, salutem et gratiam.
|
Non ignorat dilectio vestra, quanta pro dignitate Ecclesiae nostrae hac tempestate sustinuerim, in qua tantum invidiae mandari adversum me licuit, ut vix aliquis locus veritati relinqueretur. Familiare est omnibus iniquis, quoties nancisci possunt occasionem, maledictis eos quibus invident inurere et venenatis verborum jaculis figere innocentes. Fecerunt hoc qui jampridem sederunt mihi in insidiis. Et quidem primo paraverunt laqueum suspensionis, quo dominus papa plus eorum falsas suggestiones quam juris ordinem secutus me innodavit. Deinde, ne quoquomodo solvi posset, iniquitatem iniquitati addentes, hinc maximorum virorum libellos arte multiplici, sicut jam pluribus retro annis instructi fuerant, conquirebant, inde peregrinorum et qui me nunquam viderant multitudinem subornabant, ut ea quae non noverant mentientes, apud summum pontificem et curiam Romanam, quocunque modo famam onerarent. Absens eram, et qui ex parte mea in curia pauci tantae multitudini vix resistere poterant, tam exquisitis pressi mendaciis, maxime cum quidam solo habitu religiosi videntes illos prosperari in iniquitatibus suis cum illis currebant, et neglecto Dei timore ad eversionem dignitatis Ecclesiae nostrae una cum meretricibus suis quas secum duxerant, ne quis sexus persecutioni meae deesset, multa dixerunt. Hi omnes in unum convenientes, proposuerunt in cordibus suis gigantes imitari, parietem ex maximis quasi quibusdam lapidibus et multis mendaciis fictis ad tempus suspiriis et gemitibus, non solum domos, sed et plateas replentes diurno et nocturno ululatu, eumdemque ipsum parietem tanquam quodam indissolubili bitumine, vim naturae facientes, simulatis lacrymis linierunt, sperantes hoc modo coelum se claudere posse, et veritatem perpetuo carceri deputare. Quid plura? Idem Pharao illorum ille spiritualis, cujus ipsi membra sunt, in tali equitatu incedere videbatur cum corona, et ego misere cophini servituti deputatus, respiciebam ad auxilium hominum et non erat. Cuti enim meae consumptis carnibus os meum adhaeserat. Levavi ergo ad coelum oculos et in angustia spiritus mei ad Dominum clamavi, et intercedentibus meritis et orationibus vestris, exaudivit me pro sua reverentia. Qui malleo bonitatis suae innatae praedicto pariete confracto et in nihilum redacto, fugientibus Babyloniis, quae clausa tenebatur veritatem eduxit, et squalore carcerali deterso, liberam in publicum exire praecepit. Quae simul ac suae reddita est libertati, ad me velociter evolavit, et in praesentia dominorum Rotrodi Rothomagensis et eorum quos episcopus Ambianensis vice sua delegaverat, quibus negotium meum a domino papa commissum erat, necnon et episcopi Ebroicensis multorumque religiosorum tam abbatum quam priorum a dextris mihi luce liquidior astat. Cujus faciem gravem et fulgentem praedicti archiepiscopus et viri religiosi a domino Ambianensi destinati intuentes, gavisi sunt gaudio magno valde et nullam moram sustinentes, juxta formam quam iis dominus papa praescripserat, incontinenti me a suspensione qua tenebar absolverunt, universis qui aderant benedicentibus Dominum, qui superbos humiliat, qui sapientes in astutia sua comprehendit, qui de misericordia sua praesumentes liberat et vinctos educit in fortitudine. Ipsi gloria et nunc et per immortalia saecula saeculorum. Amen. Veniam autem ad vos, Domino volente, in proximo, ut gaudium meum in vobis impleatur. Quos ego ultra quam dici possit videre desidero. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti super vos descendat pro nobis orantes. Facta sunt haec secunda feria post Dominicam, qua cantatur: Gaudete; die festo Sanctae Luciae apud Albemarliam.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 426 |
EPISTOLA CCCCXXVI. ARCHIEPISCOPI REMENSIS AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae Remensis archiepiscopus.
|
Venerabilis frater et amicus noster, etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 427 |
EPISTOLA CCCCXXVII. CANONICORUM REMENSIUM AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae canonici Remenses.
|
Invalescunt, Pater, scandala temporibus nostris, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 428 |
EPISTOLA CCCCXXVIII. ROTRODI ROTHOMAGENSIS AD ALEX. PAPAM.
|
Evocati a domino nostro rege cum venissemus ad curiam, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 429 |
EPISTOLA CCCCXXIX. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, ROTRODUS Rothomagensis archiepiscopus, obedientiam et reverentiae plenitudinem.
|
Perseverans in corde nostro desiderium videndi optatam serenitatis vestrae praesentiam, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 430 |
EPISTOLA CCCCXXX. EJUSDEM AD HENRICUM PISANUM CARDINALEM.
|
ROTRODUS Rothomagensis archiepiscopus, HENRICO presbytero cardinali.
|
Pro domino rege Anglorum omnem exhibemus securitatem, quod imperatori nec per se, nec per nuntios juramentum praestitit, aut promissionem quod schismatico adhaerere velit, Ecclesiam relicturus: imo certi sumus quod in illis qualibuscunque de matrimonio pactionibus, licet Teutonici super hoc laborarent per triduum, nihil unquam concedere voluit, nisi praeeunte in omnibus fidelitate domini papae, et Ecclesiae, et regis Franciae. Ipsi vero litteris vestris mandavimus domina imperatrix et nos, ut ab hac nota quam citius se excuset. Nos quidem cum Rothomagi essemus et illic essent nuntii imperatoris, de illis audivimus, sed eos non vidimus. Domina imperatrix, cum eam videre summopere requirerent, respondit quod propter episcopos non auderet. Nec eam viderunt. De ea nulla apud vos habeatur dubitatio, quod aliquo modo vacillaverit. Imo fortitudine accincta de hujusmodi verbis satis admiratur. Nuntium, quem ad nos direxistis, ad eam direximus: ipse vobis referet quae audivit. Postquam autem nuntii domini regis ab imperatore reversi fuerint, omnem rerum veritatem sollicite inquisitam vobis significare non differemus. Ex verborum tenore perpendere potestis dictorum falsitatem, quia quinquaginta episcopos, quos exhiberet, rex non habet. Nos vero detrimentum Ecclesiae nec sustinere, quantum in nobis est, possemus, nec videre. Super his domino papae, quod vobis videbitur, significabitis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 431 |
EPISTOLA CCCCXXXI. EJUSDEM AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, ROTRODUS Rothomagensis archiepiscopus.
|
Cum in mente haberemus devote pro parte vestra laborare, accessit desiderio nostro mandatum, et exhortatio domini papae, qui dominae nostrae imperatrici et nobis mandavit, ut ad pacificandum vos domino regi operam diligentem adhiberemus. Unde ipsa et nos, prout melius novimus et potuimus, scripsimus ei, praedicando, consulendo, admonendo ex parte domini papae et nostra. Ipse autem litteris, quibus rescripsit asserens vos non expulisse, nec exire coegisse, de vobis conquestus est hoc modo: Liquido cognoscitur quod mique contra me et regnum meum egerit; quam pomposus, quam rebellis et seditiosus adversum me semper exstiterit; et quam nequissime nomen meum et bonam opinionem infamare, et dignitates regni mei, in quantum potuit, diminuere attentaverit. Videte si super his idoneam excusationem habetis, et recogitate in qua humilitate et dilectione ei praesentare possitis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 432 |
EPISTOLA CCCCXXXII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, Rothomagensis archiepiscopus.
|
Scimus prudentiae vestrae notum esse quod melior est obedientia quam victimae, et quod idololatriae scelus est nolle acquiescere, ei praesertim cui debetur omnis obedientia in Ecclesia praesenti. Et qui cogendi habet potestatem dominus papa, nobis et venerabili fratri nostro Nivernensi episcopo certam praescripsit formam, juxta quam absolveremus venerabilem fratrem nostrum Londoniensem episcopum. Et mandato additum est quod si uterque nostrum adesse non posset, alter nihilominus ab eo requisitus eum absolveret. Nos itaque requisiti, ab eo die Paschae, juxta formam mandati eum absolvimus, auctoritate domini papae vobis injungentes, quatenus hoc ita penes vos secretum observetur, sicut ex rescripto litterarum domini papae, quod vobis mittimus, discretioni vestrae manifestius apparebit. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 433 |
EPISTOLA CCCCXXXIII. EJUSDEM AD CLERUM ET POPULUM ANGLIAE.
|
ROTRODUS, Rothomagensis Dei gratia archiepiscopus, dilectis sibi in Domino universis per Angliam constitutis episcopis, abbatibus et clericis caeterisque Christi fidelibus, salutem, gratiam et benedictionem.
|
Si, ut monet Apostolus, legem charitatis admittimus, alterius invicem et congratulari commodis et compati debemus adversis. Unde, sicut venerabili fratri nostro Gilberto Londoniensi episcopo ob sententiam a domino Cantuariensi in eum quocunque modo latam intime condoluimus; sic ad indultam sibi nunc a domino papa benignitatem et gratiam tota cordium alacritate congaudemus. Noverit enim fraternitas vestra nos a summo pontifice id in mandatis accepisse, ut eum a jam dicta sententia apostolica auctoritate absolveremus, sic quidem ut ob eamdem sententiam nullam penitus infamiae notam sustineat nec honoris, dignitatis aut ordinis detrimentum ullum omnino incurrat. Quod, ut nobis injunctum est, habentes mandato operis effectu complere curavimus: et jam dictum fratrem nostrum a lata in eum sententia, summi pontificis auctoritate a nobis solemniter absolutum, dilectae nobis in Domino universitati vestrae praesentium testificatione commendamus. Valere vos optamus in Domino, charissimi.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 434 |
EPISTOLA CCCCXXXIV. EJUSDEM AD CLERUM ET POPULUM LONDONIENSEM.
|
ROTRODUS, Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, dilectis in Christo fratribus, clero et populo Londoniensis episcopatus, salutem, gratiam et benedictionem.
|
Universitati vestrae notum facimus quod venerabilem fratrem nostrum Gilbertum, episcopum vestrum, a sententia quam in eum protulerat excommunicationis Cantuariensis archiepiscopus, mandato domini papae absolvimus, de mandato ejus hoc habentes, ut pro eo quod excommunicatus fuerit, nec honoris nec officii detrimentum nec infamiae notam sustineat. Unde auctoritate domini papae vobis praecipimus quatenus ei, tanquam a domino papa absoluto, communicare non dubitetis, solitam et debitam obedientiam et reverentiam ei exhibentes. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 435 |
EPISTOLA CCCCXXXV. EJUSDEM AD HENRICUM REGEM.
|
Reverendo domino suo H. ill. Anglorum regi, ROTRODUS Rothomagensis archiepiscopus.
|
Formam verborum quam reliquistis nobis, a legatis nequivimus impetrare propter determinationes quae tam a vobis quam ab ipsis hinc inde multiplices et ambiguae ponebantur. Eos autem abrupte, et sine spe pacis recedere, nec honori vestro nec utilitati congruere videbatur. Cum igitur inter nos plurima tractarentur, verbum incidit, in quo dignitati vestrae et honori vestro non derogatur in aliquo, nec Cantuariensi aliqua in futurum litigii materia comparatur. Est autem verbum hujusmodi, ut concedatis pro amore Dei et domini papae archiepiscopum redire in Angliam, et archiepiscopatum suum ita integre habere faciatis, sicut habuit antequam exiret, et illis qui cum eo vel propter eum egressi sunt, similiter sua. Placuit autem nobis brevitas et simplicitas hujus verbi, quia nullis artibus aut suspicionibus videbatur involutum. Unde vobis consulimus et laudamus, ut vestrum ad hoc accommodare non dubitetis assensum.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 436 |
EPISTOLA CCCCXXXVI. ECCLESIAE ANGLICANAE AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
Venerabili Patri et domino THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suffraganei ejusdem Ecclesiae episcopi, et personae per eorumdem dioeceses locis variis constitutae, debitam subjectionem et obedientiam.
|
Quae vestro, Pater, in longinqua discessu, inopinata rei ipsius novitate turbata sunt, vestra sperabamus humilitate et prudentia in pacis pristinae serenitatem, cooperante Dei gratia, revocari. Erat quidem nobis solatio, quod post discessum vestrum ad omnes illico fama divulgante pervenit, vos solum et in transmarinis agentem nil altum sapere, vos in dominum nostrum regem aut regnum ejus nulla machinatione insurgere, sed sponte susceptum paupertatis onus cum modestia sustinere, lectioni et orationi insistere, praeteritorumque jacturam temporum jejuniis, vigiliis, lacrymisque redimere, et spitualibus occupatum studiis ad perfectionis apicem beatis virtutum incrementis ascendere. Ad pacis bona reformanda vos studiis hujusmodi gaudebamus insistere, ex quibus spes erat vos in cor domini nostri regis hanc posse gratiam desuper evocare, ut vobis iram regia pietate remitteret, et illatas in discessu et ex discessu vestro injurias ad cor de caetero non revocaret. Erat amicis vestris et benevolis ad ipsum aliquis, dum haec de vobis audirentur, accessus, et ob conciliandam vobis gratiam supplicantes benigne quandoque sustinuit. Jam vero quorumdam relatione didicimus, quod ad memoriam anxie revocamus, vos scilicet in eum comminatorium emisisse, quo salutationem omittitis, quo non ad obtentum gratiae consilium precesve porrigitis, quo non amicum quid sentitis aut scribitis, sed intentatis minis interdictum aut praecisionis elogium in eum jam dicendum fore multa severitate proponitis. Quod si quam dure dictum est, tam fuerit severe completum, quae turbata sunt non jam speramus ad pacem redigi, sed in perenne quoddam odium et inexorabile pertimescimus inflammari. Rerum vero finem prudentia sancta considerat, dans operam sollicite ut quod prudenter inchoat bono quoque fine concludat. Advertat itaque, si placet, discretio vestra quo tendat, an conatibus hujusmodi queat finem obtinere quem optat. Nos quidem, his ausis, a spe magna cecidimus, et qui pacis obtinendae spem quandoque concepimus, ab ipsis jam spei liminibus gravi quadam desperatione repellimur. Et dum velut extracto gladio pugna conseritur, pro vobis supplicandi locus utique non invenitur. Unde Patri scribimus ex charitate consilium, ne labores laboribus, injurias superaddat injuriis, sed omissis minis patientiae et humilitati inserviat, causam suam divinae clementiae Dominique sui gratiae misericordi committat, et sic agendo carbones ignis in multorum capita coacervet et congerat. Accenderetur hoc modo charitas, et quod minae non poterant, inspirante Domino, bonorumque suadente consilio, sola fortasse pietas obtineret. Bonum erat de paupertate voluntaria gloriose laudare, quam de beneficii ingratitudine ab omnibus in commune notari. Insedit alte cunctorum mentibus, quam benignus vobis dominus noster rex exstiterit, in quam vos gloriam ab exsili provexerit, et in familiarem gratiam tam lata vos mente susceperit, ut dominationis suae loca, quae a boreali Oceano ad Pyrenaeum usque porrecta sunt, adeo potestati vestrae cuncta subjecerit, ut in his solum hos beatos reputaret opinio, qui in vestris poterant oculis complacere. Et ne vestram gloriam mobilitas posset mundana concutere, vos in his quae Dei sunt voluit immobiliter radicare. Et dissuadente matre sua, regno reclamante, Ecclesia Dei, quoad licuit suspirante et ingemiscente, vos in eam, qua praeestis, dignitatem modis omnibus studuit sublimare, sperans se de caetero regnare feliciter, et ope vestra et consilio summa securitate gaudere. Si ergo securim accipit, unde securitatem sperabat, quae de vobis erit in cunctorum ore narratio? Quae retributionis hactenus inauditae rememoratio? Parcatis, ergo, si placet, famae vestrae, parcatis et gloriae, et humilitate dominum, filiumque vestrum charitate vincere studeatis. Ad quod si nostra vos monita movere nequeunt, debet saltem summi pontificis sanctaeque Ecclesiae Romanae dilectio et fidelitas inclinare. Vobis enim suaderi debet e facili, ne quid attentare velitis quod laboranti jamdiu matri vestrae labores augeat, quove multorum inobedientiam deploranti in eorum, qui obediunt, amissione dolor accrescat. Quid enim si vestra, quod absit! exacerbatione et opera dominus noster rex, quem largiente Domino populi sequuntur et regna, a domino papa recesserit, ipsumque sibi fortassis adversum vos solatia denegantem sequi de caetero declinaverit: ipsum namque in hoc quae supplicationes, quae dona, quot quantave promissa sollicitant? In petra tamen firmus huc usque perstitit, et totum quod mundus offerre potest, victor alta mente calcavit. Unum nobis timori est, ne quem oblatae divitiae, et totum quod in hominum gloria pretiosum est, flectere nequiverunt, animi sui valeat indignatio sola subvertere. Quod si per vos acciderit, in threnos totus ire poteritis, et lacrymarum fontem oculis vestris de caetero negare nulla quidem ratione poteritis. Revocetis itaque, si placet sublimitati vestrae, consilium, domino quidem papae, sanctaeque Romanae Ecclesiae, vobisque, si placet advertere, modis omnibus, si processerit, obfuturum. Sed qui penes vos alta sapiunt, vos hac forte via progredi non permittunt. Hortantur experiri quis sitis in dominum nostrum regem, et omnia quae sua sunt, potestatem exercere qua praeestis. Quae nimirum potestas peccanti timenda est, satisfacere nolenti formidanda. Dominum vero regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper Domino paratum satisfacere confidenter dicimus et praedicamus. Rex a Domino constitutus paci providet per omnia subditorum. Et ut hanc conservet ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult ac exigit exhiberi. In quo, si inter ipsum et vos aliqua est oborta contentio, a summo super hoc pontifice paterna gratia per venerabiles fratres nostros Londoniensem et Herefordensem episcopos conventus et commonitus, non in coelum os suum posuit, sed de omnibus in quibus vel Ecclesia, vel ecclesiastica quaecunque persona se gravatam ostenderit, se non alienum quaerere, sed Ecclesiae regni sui pariturum judicio, humiliter et mansuete respondit. Quod quidem et factis implere paratus est. Et dulce reputat obsequium, cum monetur ut corrigat, si quid offendat in Deum. Nec solum satisfacere, sed etiam, si jus exigat, in hoc satis dare paratus est. Igitur satis dare et satisfacere volentem, Ecclesiaeque se judicio in his quae sunt Ecclesiae, nec in modico subtrahentem, colla Christi jugo subdentem, quo jure, qua lege, quove canone aut interdicto gravabitis, aut securi, quod absit! evangelica praecidetis? Non impetu quidem ferri, sed judicio prudenter regi laudabile est. Unde nostrum omnium una est in commune petitio, nec consilio praecipiti mactare pergatis et perdere, sed commissis vobis ovibus, ut vitam, ut pacem, ut securitatem habeant, paterna studeatis gratia providere. Movet quidem omnes nos, quod in fratrem nostrum dominum Saresberiensem episcopum, et decanum ejusdem, praepostere, ut quidam existimant, nuper actum audivimus: in quos suspensionis aut damnationis poenam ante motam de culpa controversiam, calorem, ut videtur, iracundiae, plus quam justitiae secutus tramitem, intorsistis. Ordo judiciorum novus hic est, hucusque legibus et canonibus, ut sperabamus, incognitus: damnare primum, et de culpa postremo cognoscere. Quem ne in dominum nostrum regem et regnum ejus, ne in nos et commissas nobis Ecclesias et parochias, in domini papae damnum sanctaeque Romanae Ecclesiae dedecus et detrimentum, nostraeque confusionis augmentum non modicum, exercere tentetis et extendere, remedium vobis appellationis opponimus. Et qui contra metum gravaminum in facie Ecclesiae viva jamdudum voce ad dominum papam appellavimus, iterato jam nunc ad ipsum scripto etiam appellamus, et appellationi terminum diem Ascensionis Dominicae designamus, quanta quidem possumus devotione supplicantes ut inito salubriori consilio vestris ac nostris laboribus, expensisque parcatis, causamque vestram in hoc, ut remedium habere queat, ponere studeatis. Valere vos optamus in Domino, Pater.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 437 |
EPISTOLA CCCCXXXVII. EORUMDEM AD ALEXANDRUM III.
|
Patri suo et domino, summo pontifici ALEXANDRO, provinciae Cantuariensis episcopi, et personae per eorumdem dioeceses locis pluribus constitutae, domino patrique debitum charitatis et obedientiae famulatum.
|
Vestram, Pater, meminisse credimus excellentiam, etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 438 |
EPISTOLA CCCCXXXVIII. EORUMDEM AD EUMDEM.
|
Patri suo et domino, summo pontifici ALEXANDRO, Anglicana Ecclesia devotum et debitum charitatis et obedientiae famulatum.
|
Sublimitati vestrae, Pater reverende, venerande, gratias affectuose referimus, etc. Vide inter epistolas diversorum ad Alexandrum III papam, post ipsius Regesta.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 439 |
EPISTOLA CCCCXXXIX. CLERI NORMANNIAE AD EUMDEM.
|
Domino papae ALEXANDRO, episcopi et clerus Normanniae salutem et obedientiam.
|
Nuntios et litteras vestras dominus noster rex, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 440 |
EPISTOLA CCCCXL. CLERICORUM QUORUMDAM AD REGEM HENRICUM.
|
Charissimo domino suo HENRICO illustri Anglorum regi, duci Normanniae et Aquitaniae, et comiti Andegavensi R . . . . . , abbas Wallatiae, REGINALDUS Saresberiensis archidiaconus, R. . . . . . . Lexoviensis archidiaconus, RICARDUS BARRE, et magister HENRICUS salutem, et fidele in omnibus et ubique obsequium.
|
Noverit majestas vestra, quod cum Ricardus Barre nos praecessisset, et cum multo periculo et gravamine nos ad curiam domini papae praevenisset, nos quatuor, cum duobus episcopis et decano Ebroicensi, et magistro Henrico, cum multa difficultate venimus usque Senas. Ibi diebus aliquot detenti fuimus. Comes enim Macharius sic ex omni parte vias obsidebat, quod nulli patebat egressus. Cum vero nos quatuor cum episcopis, qui plurimum exire desiderabant, non potuissemus, in maxima animi angustia positi ex communi consilio media nocte occulte et fraudulenter exivimus, et sic per abrupta montium, et per loca fere invia, sub magno timore et periculo tandem venimus Tusculanum. Ibi Ricardum Barre, de vestro honore, sicut decebat, sollicitum et ad vestram utilitatem prudenter et instanter laborantem invenimus, multum tamen contristatum et confusum, quia nec dominus papa eum receperat, nec alii benignos et humanos se illi exhibuerant. Nos autem venientes dominus papa nec videre, nec ad osculum, nec ad pedem voluit admittere. Vix enim plerique cardinalium dignati sunt nos recipere vel in verbo. Diu ergo in amaritudine spirituum nostrorum auxie conturbati, his qui vos fidelius diligebant, omnimode supplicavimus, ut eorum interventu dominus papa nobis quocunque modo audientiam indulgeret. Ad eorum instantiam recepti sunt dominus abbas de Wallatiae et R . . . . . . archidiaconus Lexoviensis, qui minus habebantur suspecti. Ipsi autem cum nomen vestrum tanquam devotissimi filii Romanae Ecclesiae in salutatione ex vestra parte proponerent, acclamavit tota curia: Sustinete, sustinete, tanquam domino papae abominabile esset audire nomen vestrum. Sic a curia venientes sero redierunt ad dominum papam, ei de nostro communi consilio exponentes quod nobis fuerat a vestra majestate injunctum, referentes etiam seriatim singula beneficia, quae contuleratis Cantuariensi, et singulos excessus, et inopportunitates quas contra vestram commiserat dignitatem, totumque hoc primo secreto, postea, coram domino papa et omnibus cardinalibus, contendentibus etiam contra eos Alexandro Wallensi et Gunterio Flandrensi, clericis Cantuariensis. Instante vero quinta feria ante Pascha, in qua de consuetudine Romanae Ecclesiae solet dominus papa publice absolvere vel publice excommunicare, cum certi essemus quod de vestro et regni vestri gravamine tanquam ad hoc proni diutissime tractassent, consuluimus eos, quos majestati vestrae fideliores cognovimus, scilicet dominum Portuensem, dominum Hyacinthum, dominum Papiensem, dominum Tusculanum, dominum Petrum de Mirso, dominus Joannes Neapolitanus aberat, cum omni studio et instantia exorantes, ut nobis animum domini papae, et quod circa vos statuere proponeret, aperirent. Ipsis vero nihil nisi sinistrum et vestrae celsitudini ignominiosum reportantibus, ex singultuosa eorum et fratris Franci fidelis vestri relatione praesensimus, quod ea die immutabiliter disposuerat dominus papa in vos nominatim, et in totam terram vestram cismarinam et transmarinam de communi fratrum consilio interdicti ferre sententiam, et eam, quae in ipsos lata fuerat, confirmare. Positi ergo in arctissimo, omni studio attentavimus per cardinales, et per illos de sociis nostris, qui ad illum habebant accessum, et per familiares suos, ut cessaret ab hoc proposito, vel saltem differret usque ad adventum episcoporum vestrorum. Quod cum nullo modo fieri posset, nos, sicut decet et sicut debitores vobis sumus, personae vestrae dedecus, et totius terrae vestrae gravamen sustinere non valentes, nec debentes, tandem convocatis sociis nostris coram quibusdam cardinalibus viam invenimus saluti vestrae et honori bonam et securam, et universae terrae vestrae utilem, et episcopis necessariam, pro qua a vobis et a terra vestra et ab episcopis vestris dedecus et periculum quod imminebat, avertimus, et nos ipsos pro hac liberatione toti periculo exposuimus, credentes et certam spem habentes quod totum negotium procederet secundum quod credimus vos velle et secundum quod credimus vos velle debere. Timore namque perterriti iisdem cardinalibus intercedentibus, significavimus domino papae, nos accepisse in mandatis a vobis, quod juraremus in praesentia ejus, quod vos stabitis mandato suo, et hoc jurabitis in propria persona. Eadem ergo die Jovis fere circa horam nonam, vocati sunt nuntii, tam vestri quam episcoporum, et in generali consistorio juravimus, abbas scilicet de Wallatia et Saresberiensis ex Lexoviensis archidiaconi, et magister Henricus, et Ricardus Barre, quod vos stabitis mandato papae, et ad praeceptum ejus hoc jurabitis. Nuntii vero archiepiscopi Eboracensis, Londoniensis et Saresberiensis episcoporum juraverunt similiter, quod domini sui stabunt praecepto ejus, et hoc jurabunt. Ipsa die tamen generaliter excommunicavit interfectores Cantuariensis, et omnes qui consilium, vel auxilium vel assensum praebuerunt, et omnes qui in terram suam eos scienter receperint aut foverint. Dominus Wigornensis, et dominus Ebroicensis episcopi, et Robertus de Novo Burgo, Ebroicensis et magister Henricus in proximo venturi erant: et eos quidem dimisimus ultra modum anxios et turbatos, quia pro explendo negotio vestro pro velle suo venire non poterant. Fuitque de consilio eorum et nostro, quod nos quocunque modo praecederemus eos, ut dedecus et malum, quod parabant nobis adversarii nostri impedire possemus. Certi enim eramus quod vestrum gravamen in curia praeparabatur et timuimus illius diei consuetudinem. De nuntiis quos ad dominum imperatorem misistis, nihil postea audivimus. De vestro, quod mihi per Reginaldum misistis secreto, coram Wilelmo filio Hamonis et postmodum abbate de Wallace spem bonam concepimus quod fiet. Valeat et diu vigeat sublimitas vestra. Confortamini in Domino, et exsultet cor vestrum, quoniam praesens nubilum ad gloriam vestram sequetur serenum. Die Sabbati ante Ramos palmarum ad curiam venimus, et lator praesentium die Paschae recessit a nobis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 441 |
EPISTOLA CCCCXLI. ECCLESIAE ANGLICANAE AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
Ecclesia Anglicana Cantuariensi archiepiscopo, salutem et debitam charitatem.
|
Vestram scimus non latere prudentiam, nos anno jam praeterito ad dominum papam appellasse, et directis ad vos litteris idipsum vobis significasse. Appellationis hujus causas, si dissimulare non vultis, scitis esse justissimas. Nullum enim excommunicari justum est juri se offerentem, se et causam suam divinis per omnia legibus submittentem. Vos tamen in dominum nostrum regem, a summo pontifice causae suae judices petentem pariter et exspectantem, excommunicationis ferre sententiam et in regnum ejus interdicti poenam statuere severitate, si placet attendere, non recte quidem moderata proposuistis. Quo nimirum modo si processisset negotium, domino nostro papae sanctaeque Romanae Ecclesiae magnum ex hoc non ambigimus jamjam provenisse dispendium. Unde ne facto vestro vestem Christi scindi, inconsutilem ejus tunicam male dissui taciturnitate nostra et indiscreta quadam conniventia sineremus, ad dominum papam appellavimus, et debitam sibi fidelitatem, ad ipsum appellando, conservavimus. Appellationis hujus dilata siquidem prosecutio non fuisset, nisi pietatis in nos oculos apostolica clementia reduxisset. Qui nobis et vobis affectu paterno compatiens laboribus nostris et expensis, ut scribens ipse testatur, misericorditer parcens, viros sapientes et honestos, peritos juris et aequitate probatissimos de latere suo transmisit ad nos ut causam hanc plene cognoscerent et ipsam suscepta potestatis plenitudine terminando, finem laboribus jamdiu protractis imponerent. Litteras in hoc domini papae suscepimus, quibus nobis apostolica auctoritate injungitur ut ipsis assistere appellationis nostrae causas apud eos exponere, eorum parere sententiae et reverentiam judiciariae potestati debitam in omnibus exhibere non omittamus. Ipsis itaque nostram una cum domino nostro rege praesentiam exhibere curavimus, optantes pariter et expetentes omnia quae inter dominum nostrum regem vertuntur et vos, simul et ea quae nos contingunt sub sole fieri, et juxta apostolici formam mandati diffinitiva eorum sententia terminari. Constat itaque non subterfugisse judicium quos ad judicium subeundum suis se constat judicibus obtulisse. Data vero opera procurasse, ne qui ob pacem venerant, pacis fungerentur officio, quid est aliud nisi turbationem Ecclesiae protelasse et ejus Spiritui qui ait: Habete sal in vobis et pacem habete inter vos , animositate forte nimia restitisse? Ad judices ex mandato properavimus et ecce qui nos audiant non habemus. Unde ne apprehendant nos mala, appellationis remedio hactenus evitata, ne potestatem quam in aedificationem Ecclesiae et non destructionem suscepisse debueratis, minus canonice exerceatis in nos, vestram attendentes prudentiam statuta Patrum non observare, si quid habetis in subditos defensionis eis locum et tempus non concedere, suspendere statim nec citare, reputare notoria quae nec nota sunt nec subnixa veritate, mandatis vestris in discrimen eorum quibus scribitis sarcinas graves imponere, contra suspectas nobis sententias vestras, adversus mandata vestra omnia domino nostro regi et regno ejus, nobis etiam et commissis nobis ecclesiis et parochiis gravamen aliquod importantia, ad eum cujus declinari nequit examen, dominum scilicet papam appellamus et appellationi terminum diem obitus beati Martini constituimus.
|
(Marc.
IX)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 442 |
EPISTOLA CCCCXLII. WALTERI ALBANENSIS EPISCOPI AD GILBERTUM.
|
WALTERUS Dei gratia Albanensis episcopus, et domini papae vicarius, venerabili et in Christo fratri G. eadem gratia Londoniensi episcopo, et dilectis in domino filiis, capitulo Hundredi de Rocheforde, salutem et omnium plenitudinem gaudiorum.
|
Veniens ad apostolicae sedis clementiam Petrus subdiaconus lator praesentium, coram domino papa et nobis humili et lacrymabili confessione narravit se, instigante humani generis inimico, quemdam subdiaconum interfecisse. Unde nos de mandato summi pontificis eum vinculo excommunicationis a quo tenebatur absolvimus, talem sibi poenitentiam injungentes, ut usque ad quindecim annos quartam feriam in cibo quadragesimali, sextam in pane et aqua jejunet, secundam vero feriam si voluerit legendo psalterium vel pascendo pauperem redimat, quadragesimam ante nativitatem Domini sicut majorem observet, praeter orationes, eleemosynas et alia pietatis opera, quibus sollicite invigilet. Et, quia non judicat Deus bis in idipsum, licet idem Petrus perpetrato crimine non in subdiaconatu, sed in acolythatu, deinceps Deo et Ecclesiae servire valeat: tamen ex dispensatione et benignitate sacrosanctae Romanae sedis, concessit ei dominus noster ecclesiasticum beneficium integrum retinere, discretioni vestrae mandans quatenus ipsum absolutum in pace manere et beneficium ecclesiasticum, quod hactenus habuit, libere et quiete possidere permittatis, nec eum super hoc ulla ratione de caetero vexetis.
|
[dilecto]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 443 |
EPISTOLA CCCCXLIII. WILLELMI ALTISSIODORENSIS EPISCOPI AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
ALEXANDRO papae, WILLELMUS Altissiodorensis episcopus.
|
Si unum patitur membrum, etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 444 |
EPISTOLA CCCCXLIV BANGORENSIS ARCHID. AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
Quanta mentis exsultatione, quanta animi jucunditate nostra privetur Ecclesia, tam pii Patris orbata praesentia, nec stylo notare nec verbis exprimere valemus; sic quippe cuncta in vobis relaxabat misericordia, quod nihil inultum omitteret justitia, et licet omnes de vestro damnum patiantur exsilio, nos tamen majori super omnes affligimur incommodo: praesentes quippe nos pio mentis affectu venerabamini et inimicorum insidias in absentes illatas frustrabamini. Deus autem pro his vos abunde remuneret, cum nostrae imbecillitati digna retribuendi sit ablata facultas. Quod nisi locorum distantia nos a jucunditate vestrae praesentiae sejungeret, nostri erga vos animi affectum clarius sentiretis, tum nostri copiam vobis exhibendo, tum nostram vobis, ut Domino, substantiam offerendo. De hoc autem, quod nobis indignis ecclesiarum regimen dignati estis remittere, Deum super hoc trahimus in testimonium nos omnem, quam potuimus, adhibuisse diligentiam, et vestris in omnibus obediisse praeceptis; quod et de caetero faciemus et quod vestrae de Ecclesia regenda sollicitudini visum fuerit, nobis litteris vestris remandate.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 445 |
EPISTOLA CCCCXLV. BITURICENSIS ARCHIDIACONI AD EUMDEM.
|
Dilectissimo Patri et spirituali domino T., Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, V. . . suus Bituricensis archidiaconus, quidquid est et quidquid potest.
|
Litteras sublimitatis vestrae suscepi, continentes vos admirari quoniam de adventu cardinalium nihil per me vobis innotuit. Qui nisi ita subitus esset, quod praescire non potuerim, quam libentius et jucundius vobis significarem, novit ille qui corda scrutatur et renes. Ego autem, ut amicum decet, pro vobis sollicitus, quamvis alio itinere praepeditus fuissem, apud castrum Radulphi obviam eis occurri, diligenti ab eis perquirens studio, tum seorsim, tum communiter, quam pro vobis aut contra vos potestatem in mandatis accepissent. Denique, sicut unius relatu conjeci, et ex litteris legationis utriusque oculata fide percepi, nihil prorsus contra vos, sed potius pro vobis eis permissum est. Praeterea inde tamen occasione accepta coepi suggerere eis, ut omnimodis praecaverint ne in dominum regem Francorum, aut in regnum ejus, vel etiam in vobis aliquid molirentur, reducendo eis ad memoriam quam aegre dominus rex tulerit absolutionem illius Joannis de Oxeneford. Cui misso a rege Anglorum cum Reginaldo archidiacono, in introitu ipsius curiae cum forte obviarem; ipsi, inquam, praetendenti osculum prius denegavi, quaerendo in publico an excommunicatus esset. Sed quid mirum, si erubuerit versus in cachinnum? Tandem ab ipsis legatis, dum recederent accepi, quod etiam si contra vos, quod absit, potestatem accepissent, promptum animum, in quantum fas esset, et devotam stare pro vobis gererent voluntatem. De caetero quod vobis placuerit, per praesentium latorem resignate mihi, in omnibus et per omnia parato obedire.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 446 |
EPISTOLA CCCCXLVI. WILLELMI CARNOTENSIS ELECTI AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae Carnotensis electus.
|
Ecclesiae Romanae filius, etc. Vide in Alexandro III.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 447 |
EPISTOLA CCCCXLVII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, WILLELMUS Carnotensis electus.
|
Vigor sensuum membris omnibus manat a capite, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 448 |
EPISTOLA CCCCXLVIII. AEGIDII EBROICENSIS AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, AEGIDIUS Ebroicensis episcopus.
|
Circa meae vocationis initia, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 449 |
EPISTOLA CCCCXLIX. ROBERTI [OXONIENSIS ARCHID.] POSTEA HEREFORDIENSIS EPISCOPI.
|
R. archidiaconus Oxenefordiensis, postea episcopus Herefordiensis GILBERTO, Londoniensi episcopo.
|
Non potest mihi tranquillus esse animi status, cum vestrae tranquillitatis perturbationem jugi meditatione reminiscor. Verumtamen non modicum in hoc consolationis accipio, quod animo meo studiose perscrutanti non occurrit praecedentis in vobis culpae meritum quod praesentis causam tribulationis induxerit. Quod si ita est, tanto amplius debet in vobis clarescere fortitudinis virtus, quanto abundantius innocentiae testimonium reddit vobis justissimus arbiter bene sibi conscius animus. Quapropter, si per tribulationem hujus saeculi is qui foris est homo vester corrumpitur, is qui intus est renovari debet de die in diem, sicut olim in prosperis ad temperantiam, ita nunc in adversis ad patientiae probationem. Scriptum est enim: Tribulatio patientiam operatur; patientia probationem, probatio vero spem . In hoc ergo multa mihi spes est, quod innocentiae simul et humilis patientiae vestrae meritis ad gloriam et honorem vestri liberabit vos Deus de manibus persequentium vos, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Unde votis indesinentibus omnipotentem Deum implorare satago, quatenus consuetae discretionis vestrae oculum nullatenus aliqua subrepentis indignationis macula involvat, ne, quod absit, offensam quam nondum in puritate conscientiae habuistis, ex novo contumaciae crimine contrahatis. Bonum est humiliari, ut gloriosius exaltemur. Bona est humilitas, quae superni judicis favorem invitat et consilia dissipat superborum. Humiliatus in carcere est in compedibus Joseph, et postmodum nihilominus eloquio Domini inflammante super omnem terram Aegypti est constitutus et a venditoribus sanguinis sui praepositus fratribus adoratur. Humiliatus est David ad propheticam objurgationem, et postmodum Deo placens ad prophetalis spiritus gratiam est reparatus. Humiliata est et Maria ad coelestis annuntiationis oraculum et ad conceptionem Altissimi, Spiritus sancti virtute, meruit obumbrari. Humiliavit etiam semetipsum Christus; propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Si ergo ab aliquo facta est nobis datae in vos sententiae denuntiatio, circumspecta deliberatione utendum est, ne vel eam contumeliose observetis, vel, quod fortassis videri potest, superbe et periculose contemnatis. Non haec dico quod aliquo praesumptionis typo putaverim a mea parvitate vestram posse instrui prudentiam in cunctis canonum distinctionibus circa hos articulos sufficienter edoctam. Sed qualem circa honorem vestrum affectionem habeam subticere non possum: hoc certe pro meo parvitatis modulo suggerens, ut morbo adhuc recenti festina remedia procuretis, ne forte inveteratus difficiliori cura opus habeat. Timendum enim est ne majoris auctoritatis robore quod factum est fulciatur. Quanquam et hoc timere certe impietate plenum sit, ne dicam sacrilegum. Quis enim putare audeat adeo eversum esse ecclesiasticae petrae fundamentum ut apostolica auctoritate non solum apostolicorum canonum regula confringatur, verum etiam ordo ille evangelicus ipsius Dominici oris constitutione consecratus, humanae praesumptionis immutatione, ut ita dicam, profanetur, ipso Domino dicente: Non est servus major domino suo, nec apostolus major eo qui misit illum . Unde mihi nulla ratione persuaderi potest, apostolica auctoritate quamlibet modicum Christi corporis membrum, nedum episcopum orthodoxum non commonitum, non regulariter citatum, inauditum, indefensum, et in nullo contumacem, aut notorii criminis reprehensioni obnoxium ab ipsius Christi corpore abscidi licere. Omnipotens Deus corroboret spiritu sapientiae suae cor vestrum, actus quoque vestros muniat spiritu consilii et fortitudinis, ut praesentium tentationum impulsibus tam prudenter quam fortiter resistere valeatis. Ego certe quantulacunque portio creationis vestrae non tantum sumptus meos, sed etiam meipsum, si jusseritis, impendere pro honore vestro paratus ero. Bene valeat in Christo dominus meus.
|
(Rom. V) (Jacob. IV) (Joan. XIII)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 450 |
EPISTOLA CCCCL. HENRICI DECANI ET CAPITULI S. PAULI LONDON. AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Postquam dominus noster archiepiscopus Cantuariensis occasionem sibi reperit de terra nostra exeundi, etc. Vide inter variorum ad Alexandrum III epistolas, post ipsius Regesta.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 451 |
EPISTOLA CCCCLI. STEPHANI MELDENSIS AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
ALEXANDRO papae STEPHANUS Meldensis episcopus.
|
Licet non sit discipulus super magistrum, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 452 |
EPISTOLA CCCCLII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, STEPHANUS Meldensis episcopus.
|
Crebrescunt, Pater, scandala temporibus nostris, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 453 |
EPISTOLA CCCCLIII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Domino papae, episcopus Meldensis.
|
Licet praesentis negotii magnitudo, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 454 |
EPISTOLA CCCCLIV. MILONIS MORINORUM EPISCOPI AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Sanctissimo domino et Patri charissimo, ALEXANDRO Dei gratia summo pontifici, MILO Morinorum episcopus, salutem et devotam in omnibus obedientiam.
|
Impudentiae mater ambitio, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 455 |
EPISTOLA CCCCLV. BERNARDI NIVERNENSIS EPISCOPI AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae, BERNARDUS Nivernensis episcopus.
|
Post nuntiorum vestrorum a domino rege discessum, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 456 |
EPISTOLA CCCCLVI. WILLELMI NORWICENSIS AD THOMAM CANTUAR.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, WILLELMUS Norwicensis episcopus.
|
Secundum formam mandati vestrae sanctitatis clericos de terra comitis Hugonis, qui post interdictum domini papae in terra ipsius divina celebrare praesumpserunt, accepto ab iis sacramento quod vestro mandato stabunt, absolvimus, interdicentes iis ne divina celebrarent. De quorum numero latores praesentium, Gilbertus et Baldwinus presbyteri sunt, quos ad pedes vestrae sanctitatis suspensos cum litterarum nostrarum testimonio dirigimus, quia ipsi miserabiliter ad nos accedentes id a nobis impetraverunt, sperantes misericordiam vestram praevenire potius quam exspectare judicium. Semper valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 457 |
EPISTOLA CCCCLVII. BALDWINI NOVIOMENSIS AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae BALDWINUS Noviomensis episcopus.
|
Ferreum pectus est aut lapideum, etc. Vide in Alexandro, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 458 |
EPISTOLA CCCCLVIII. EJUSDEM ET MAURICII PARIS. AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, BERNARDUS Noviomensis et MAURICIUS Parisiensis episcopi.
|
Nos sanctitati vestrae pro Ecclesia Anglicana et venerabili viro Cantuariensi archiepiscopo preces saepius porrexisse meminimus, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 459 |
EPISTOLA CCCCLIX. PETRI PAPIENSIS AD THOMAM CANTUAR.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, PETRUS Papiensis episcopus, salutem et omne bonum.
|
Loquitur Sapiens ita dicens: Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua . Quam vera sit ista sententia, benignitatis vestrae dignatio experiri me fecit. Benedictione etenim et salutatione, quam de terra longinqua in signum eximiae dilectionis misistis ad me, revera non modice refrigeravistis animam meam sitientem ad vos ex illa die, qua nosse et videre vos, et recipi merui inter vestrae familiaritatis arcanum. Igitur tantae dignationi humilitas nostra, etsi quas debet, certe quas valet, gratias reddit. Oro etiam ut ille vobis gratiam retribuat pro me, pro cujus amore, licet indignum, tanto me affectu et amatis et honoratis. De caetero, reverende Pater, filiali praesumptione obsecro vos ut patrem, moneo ut amicum, ne deficiatis in tribulationibus, quae invenerunt vos nimis, maxime cum ista sit via, qua itur ad Deum. Cum enim, juxta Apostolum, diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum, per prospera et adversa in hoc mundiali stadio per patientiam Christi miles, tanquam aurum in fornace, probatur. Denique, sicut electis tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, quae nec confunditur nec confundit, cum a charitate fulciatur; sic e contrario reprobis tribulatio impatientiam, impatientia pusillanimitatem, pusillanimitas tristitiam parit, et illa interimit, cum per eam animus in desperationem absorbeatur. Igitur viriliter agite, confortetur cor vestrum, nec ullius vos, quod absit! suasio, quasi cedere debeatis, educat, quin potius agite quod agitis, et tenete quod tenetis, ut a summo pastore de commisso grege mercedem plenam recipiatis. Hoc tam fideliter, quam amicabiliter consulo vobis. Hoc utinam persuadere possim et mihi. Hoc salubre nobis, hoc imitabile nobis commissis, ut bene agendo et sustinendo quod voluerit, et quandiu voluerit Deus, et ejus inhaerendo vestigiis honorificemus ministerium nostrum. Quod autem parvitatis nostrae precibus vos attentius commendatis, merita quidem propria metiendo, confundor, sed devotionem vestram suspiciendo amplector. Quidquid igitur amoris et obsequii pro vobis efficere possum apud Deum et homines, vestrum esse sciatis cunctis diebus. Atque utinam se offerat locus et tempus, quo palam liceat experiri quam pure diligam vos, non tam verbo et lingua, quam opere et veritate. Valete.
|
(Prov.
XXV)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 460 |
EPISTOLA CCCCLX. MAURICII PARISIENSIS AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Sanctissimo Patri et domino ALEXANDRO, Dei gratia summo pontifici et universali papae, MAURICIUS, eadem gratia Parisiensis Ecclesiae humilis minister, obedientiae, servitutis et devotionis plenitudinem.
|
Noverit celsitudo vestra, serenissime Pater, quod nuper prope Parisios de pace inter regem Angliae et dominum Cantuariensem reformanda tractatum est etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 461 |
EPISTOLA CCCCLXI. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae, MAURICIUS Parisiensis episcopus.
|
Parit et alit culpas licentia delinquendi, et in augmenta facinorum prosilitur, dum secura impunitate peccatur. Latuit aliquandiu Londoniensis ille episcopus, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 462 |
EPISTOLA CCCCLXII. JOANNIS PICTAVIENSIS AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
Reverendissimo domino et patri, beatissimo THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus JOANNES, eadem gratia Pictaviensis Ecclesiae humilis sacerdos, salutem et sanctae perseverantiae virtutem.
|
Vix mihi, domine, vel unum diem in itineris procinctum indulsi post litterarum vestrarum susceptionem, imo et omnis mihi etiam unius horae morula odiosa erat post illarum perlectionem litterarum, quae nihil continebant nisi solam obtestationem, ut tam necessario negotio, absque cujus impetratione non erit, sicut proponitis, absque scrupulo conscientia vestra, meum praestarem obsequium. Fateor, domine, excussisse mihi lacrymas litterulas illas quarum tam sedula, et sub tali imprecatione obsecratio nescio quam circa fidem amici dubitationem importare videbatur. Malo tamen, ut salva pace domini mei loquar, vos juxta nominis nostri proprietatem parum credulum, quam me minus devotum inveniri. Et, quamvis, sicut praecepistis, in hujus itineris arreptione Pictaviensium meorum contempserim loquacitatem, volui tamen, salva gerendi negotii fide, ipsorum declinare nugacitatem. Inde fuit quod palam proposui me episcopo Ebroicensi, Ricardo de Humet constabulario, Willelmo filio Hamonis, caeterisque regis officialibus Turonis occursurum, qui eisdem diebus ibi convenire debebant, ut super pace comitum Arvernensium tractarent. Consilii siquidem illorum fidem explorare necesse habebam propter novorum mandatorum inauditam duritiam, quae mihi luscus noster, cujus et mentis oculum penitus excaecavit Deus, et cum illo Simon de Turnebu conestabularius Toarcensis, ex parte regis apportaverant. Illi enim, paucis diebus post natalem Apostolorum, Pictavium venerant, et solum me in partem traxerant, tanquam secreta habentes ad me mandata; adhibito tamen secum Henrico Panetario, quasi legationis sibi injunctae fideliter peractae, si necesse foret, teste futuro. Cumque plurimum insisterent, ut vel unum mecum adhibere possem, sive abbatem, quia plerosque ibi mecum habebam, sive quamcunque Ecclesiae meae personam, sive saltem canonicum, id mihi concessum non est, eo quod mandata ad me tantum, non etiam ad illos perferenda accepissent. Inhibuerunt itaque mihi sub districta interminatione, ne aliquid ad regis dignitatem pertinens mihi usurparem. Cui mandato cum me libenter pariturum respondissem, ad specialia tandem descenderunt, prohibentes ne ad querelas viduarum, vel orphanorum, vel clericorum, aliquem parochianorum meorum in causam trahere praesumerem super quacunque possessione immobili, donec ministeriales regis, vel dominorum, ad quorum feudum res controversiae pertineret, in facienda justitia eis defecissent. Deinde, ne super accusatione fenoris quemquam audirem. Praeterea, ne in aliquem baronem, ipsis inconsultis, imo donec ipsi illum mihi, in quibus deberent, ad justitiam offerrent, anathematis sententiam promulgarem. Haec enim fere erant, in quibus contra regiam agere dicebar dignitatem. Et praecipue clericos circa, quorum patrimonia ad ipsos quocunque titulo devoluta a sordidorum et personalium munerum praestatione irreverenter defendere dicebar. Poena quoque his omnibus subjecta est, si haec de caetero mihi usurparem. Quamvis enim circa personam meam, ut aiebant, duriora illis injuncta fuissent, mihi tamen etiam cum periculo suo parcentes, indictam sibi ad alios poenam extenderent, ita scilicet ut si quis ad citationem meam veniret, praedictis privilegiatis personis responsurus, omnia illius bona confiscarentur, ipso, eo quod coram nobis respondisset, publico carceri deputando. In accusatione vero feneratorum eidem quoque poenae subjicerentur, tam accusator qui nos adiisset, quam accusatus qui coram nobis respondisset. Quod si vel in istos, eo quod coram nobis respondere nollent, vel in alios quoslibet a rege possidentes principaliter, ipsis inconsultis, excommunicationis sententiam dictarem, scirent exinde excommunicati illi regi non displiciturum, si vel in personam meam manum extenderent, vel in bona mea grassarentur, vel in personas vel in bona clericorum meorum, qui sententias ex mandato meo promulgarent, aut promulgatas observarent. Ad haec ego illis et reverenter et humiliter respondi, oportere me omnia haec, licet solus audissem, ad Ecclesiae meae referre conscientiam, cujus erant libertates illae, quibus hactenus usus eram, et nunc uti prohibebar. Quibus omnibus si ipsis inconsultis renuntiassem, nihil actum esset, nisi quod in capitis mei periculum redundare posset. Verum, cum communicato cum ecclesia nostra verbo me nihilominus in libertatis nostrae prosecutione perseveraturum cognovissent, primo coram plerisque baronibus Pictaviensium, deinde coram nostris civibus sua publice promulgaverunt edicta. Hinc mihi, sicut supradixi, Turonis proficiscendi, et caeterorum ministerialium regis consilium explorandi occasionem accepi. Adjeci etiam, quod si forte apud eos certi mihi consilii certa forma non appareret, illud Senonis secretario domini papae explorare non esset utile. Sub hujus consultationis obtentu cum Turonis pervenissem inveni supra nominatos regis officiales, jam firmato consilio quod in Arverniam proficiscerentur, ipso die ad castrum, quod Luchiae nominatur, profectos esse. Quos ego continuato diplomate usque ad idem castrum prosecutus, ibidem Willelmum filium Hamonis et Hugonem de Cleers reperi. Caeteri jam ab ante auroram ad castrum Radulphi iter arripuerant. Apud quos cum nihil consilii fere, quod ad negotium Ecclesiae meae attinebat, invenissem, gaudio tamen gavisus sum, quod opportunitatem accepi conveniendi ipsum Hugonem de Cleers super litteris, quas ei mittebatis. Cumque praesensissem, quod G. clericus ejus ibidem praesens non esset, adjeci me in mandatis accepisse a vobis, quod ego, si ille abesset, et in litteris legendis, et in eisdem, postquam lectae essent, communicandis, et etiam in rescribendo vobis, si quid rescribere vellet, absentis locum supplerem. Et, quoniam spatium illi ad ea, quae rescribere volebat, non suppetebat, impetravit a me, ut litteras, quas G. suo mittebatis, ipse in manu sua fideliter reciperet, et illas, quas ipsi praelegeram, sub fidei suae pollicitatione donec ad eas rescripsisset conservaret, nullius oculo nisi saepedicti G. illas inspecturo. Et is quantum mihi videtur, compatitur injuriis quae Ecclesiae Dei irrogantur, et si non usquequaque forsitan contemplatione divina, respectu tamen, ut existimo, affectionis domini sui, cui, quantum animadvertere possum, timet, ne forte in his, quae agit, a Deo, quem offendere videtur, percutiatur. Ego vero dominum Ebroicensem, et illos qui cum eo praeibant, litteris tantum prosecutus, in coepto itinere institi, et ab eodem castro, id est a Luchiis, praesentium latorem ad vos remisi. Praemisi autem cursorem, per quem abbatem Pontiniacensem, ut mihi in curia occurrat, invito, qui Claraevallensi, et de Fossanova, ordinis sui abbatibus, in negotio vestro nobiscum cooperetur, si illos forte in curia invenerimus. Quibus, prout Deus permiserit, expletis, nuntium ad vos dirigere curabimus, per quem omnia ad vos vel ad nos pertinentia, quae cognitione vestra digna existimabimus, vobis significare studebimus. De caetero, paternitati vestrae supplico pro clerico vestro, amico meo, Turstano de Burins, ut gratia vestra ad me vel semel videndum venire permittat, quem, si obsequio vestro necessarius est, vobis continuo remittemus. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 463 |
EPISTOLA CCCCLXIII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Reverendissimo domino ac Patri sanctissimo THOMAE, Dei gratia Cantuariensis archiepiscopo, suus JOANNES, Pictaviensis Ecclesiae humilis sacerdos, salutem et spiritum fortitudinis.
|
Praevenisset tarditatem meam in litterarum vestrarum benedictione diligentia, nisi praesentium latorem diuturna, sicut nobis proponebat, detinuisset infirmitas. Hujus itaque aegritudinis beneficio, debeo, quod meum apud vos excusare possum silentium: imo quod mea manifeste non est deprehensa negligentia. Verum, ut verius dicam, et salva majestatis vestrae reverentia licentius atque liberius loquar, neuter nostrum recte excusabilis apparet, dum nescio quae non timenda timemus, et negligentiam nostram cautelae nomine velamus, tanquam exeuntibus a vobis ad nos tendantur insidiae, vel contra. Non recipit hujusmodi excusationes amicitiae illius necessitudo, qua nos usque in hunc diem absque intermissione devinxit mutuae charitatis affectio, a primis ineuntis adolescentiae annis usque ad omnium sortis nostrae vel conditionis invidiam. Nunc vero aut locorum distantia, aut dignitatum inaequalitas affectionis pristinae titulum aliquatenus obscurasse videbitur, si intercurrentium cursorum parcamus laboribus; si non alterius alteri plenissime innotescat sollicitudo, in tantum ut omnem detraxisse videamur localis separationis injuriam. Sileat igitur, obsecro, serenissime domine, de caetero hujusmodi excusationis praetextus, et quod vocibus negatum est, chartulis concedamus. Quod verbis non possumus, litteris exprimamus. Illarum inventoribus non existamus ingrati, quorum merito aliquid detraxisse videbitur, quisquis ex minus, evidenti necessitate illorum uti cessaverit beneficio. Nec praetermittendum, quod de deprehensionis injuria nullus per Dei gratiam internuntiorum nostrorum adhuc conqueri potest. Esto tamen, et, quod absit! deprehensum aliquem interim ponamus, quis recte indignari poterit si illas, quae Ecclesiae Dei et nobis fiunt, ad alterutrum deploramus injurias? Quis vapulantes et injusta passos fiere prohibebit? Nunquid in maxillas nostras lacrymae nostrae impune descendent? Denique etiam nobis omnino cessantibus, et nec voce nec scripto aliquid interloquentibus imponitur, quod et nos vestro, et vos nostro omnia consilio peragatis. Quod ita verum est, si idem spiritus consilii utrique inspirat, ut impressiones quas peccatis nostris exigentibus, nobis et Ecclesiae Dei inferri videmus, aequanimiter non sustineamus. Si enim Dei ministri sumus, haec utique communi, id est divino pertractamus consilio, qui demolientes vineam Domini Sabaoth siccis oculis non videmus, qui ruinam domus Israel saltem lacrymantes prosequimur. Licet enim nos non illa, qua certe deberemus, perseverantia opposuerimus, licet nondum usque ad sanguinem restiterimus, licet multa pro temporis incommoditate, et matris nostrae sanctae Romanae Ecclesiae scissura dissimulaverimus, nemo tamen per gratiam Dei dicere poterit, quod eorum adhuc comminationibus cesserimus, aut impietatis consiliis consenserimus, quin accepta temporis opportunitate, quae secus acta sunt, et evacuari possint, ad eadem evacuanda libere nos interponere valeamus. Deo enim incessanter gratias refero, quod, sicut ex aliorum fida relatione et nunc ex testimonii vestri fide certissime teneo, detestabiles illas profanasque consuetudines, quae diebus nostris sub innovationis obtentu promulgatae sunt, non absolute, sicut earum innovator gloriatur, observandas promisistis, neque, ut caeteri, scripti vestri munimento roborastis. Verum de legatione Angliae concedenda non est quod vereri quidquam debeatis, si verbis apostolicis fides aliqua haberi potest. Gravi enim redimit poenitentia illam qualem qualem, quam Eboracensi fecerat, concessionem. Nec moleste ferat dominus meus quod a domini papae et curiae frequentiori visitatione abstineo. De industria etenim declino, quoad possim, Pictaviensium nostrorum detractiones, qui quoties illuc accedebam, regi scribere non cessabant, quod in ipsius suggillationem, et institutionum suarum laesionem pleraque in curia machinabar. Consultius itaque credidi personis discretis et religiosis tam vestra quam mea negotia credere, et earum in parte ista opera uti. Quod et nunc paucis diebus ante litterarum vestrarum receptionem feceram, sub eo videlicet tempore, quo paganum cognatum meum ad vos misi. Nactus enim opportunitatem viri venerabilis, et sanctitatis incomparabilis, domini abbatis Pontiniacensis, qui forte cum amore nostri, tum gratia visitationis abbatiarum, quas in nostro episcopatu habet, in partes nostras descenderat, ipsius industria pleraque, tam ad vos, quam ad me pertinentia, ad dominum papam securius perferenda commisi; specialiter autem super verbo legationis, et Sancti Augustini. Qualiter enim litterae legationis sub indignatione conviciis permista domino papae restitutae fuissent, et quomodo ad instantiam quorumdam cardinalium quasi ad placandam regis indignationem districtiores vobis litterae pro benedicendo abbate Sancti Augustini directae sint, per communem amicum nostrum dominum Henricum Pisanum mihi plenius innotuerat. Quamvis autem praefatus abbas et discretionis suae, et religionis intuitu, nec non et obsequii, in quo illis frequens deservit, in curia plurimum possit, si tamen praeceperitis, et expedire magis vobis videatur, nec tibi detrahentium linguas, nec ejus, apud quem detrahitur, molestias vereor, nec sic aut laborem corporis declinare, aut sumptibus parcere quaero, quin ad mandati vestri imperium in persona propria ad illos ascendam, nihil difficile ad laborem existimans, in quo matris meae sanctae Cantuariensis Ecclesiae utilitatibus deservire possim. Nec est, ut mihi videtur, quod de urgenti domini papae mandato circa benedicendum Sancti Augustini abbatem supra modum conqueri debeatis; maxime cum adjectum sit, sicut accepi, quod si illi ulterius benedicere cessaveritis, ipse ei ad se venienti benedicturus sit. Aut igitur vobis ad prosecutionem juris vestri patebit exeundi libertas, aut si tam manifeste negata fuerit, quidquid sub tam manifesta impressione fiet, tempore accepto pro infecto haberi poterit. Commoneo autem sanctitatem vestram, ut cum supradicto abbate Pontiniacensi vel in persona vestra, si sub praetextu causae vestrae in partes Galliarum veneritis, vel certe per litteras vestras, si exeundi facultatem non acceperitis, ulteriorem ineatis familiaritatem: quamvis tam ego, quam communis amicus noster, abbas videlicet de Stella Isaac, ut continuam vestri habeat sanctissimus ille conventus Pontiniacensis in orationibus suis memoriam, recte procuravimus. Invenietis quoque et eamdem domum utilitatibus vestris etiam temporalibus deservire paratam, si necesse fuerit. Industria enim et sanctitate supradicti abbatis sui omnibus Cisterciensis ordinis abbatiis plus potest. Et hic mihi, ut tutis auribus loquar, exsilii sedem elegi, cum tortoris nostri molestias ulterius sustinere non potero. Quod vero scribitis, ut negotia vestra nemini credam, nisi soli summo pontifici, et Pisano nostro, adjecisse, nisi fallor, debueratis etiam cardinalem Sancti Laurentii magistrum Albertum, quem profectibus vestris deservire existimo, non tam personae vestrae, quam negotii intuitu, quia vos non vestram, sed Ecclesiae causam suscepisse et protestatur et agnoscit. Ego tamen interim, nisi novo a vobis suscepto mandato, fines mihi praescriptos non transgrediar. Scripsissem vobis de Octaviani decessu miserabili, et Guidonis Cremensis substitutione exsecrabili, nisi quia nostros, qui in curia morantur, haec omnia plenius scire scio, per quos vobis fidelius innotescere debent. Et hujusmodi nova nonnisi ab ipsis, et per ipsos ad nos usque derivantur. Familiaris autem status meus, quem Dei gratia vobis describi jubetis, post discessum pagani nostri, per quem vobis viva voce omnia intimari praecepi, in nullo innovatus est, quia Luscus noster, qui licet in plenitudine potestatis, non tamen in plenitudine luminis ad nos reversus est, nondum sua promulgavit edicta. Exercitum solummodo Aquitaniarum submonuit, ut regi Francorum, si in Arverniam, ut destinabat, proficisci perseveraverit, in manu valida occurrant. Missi tamen sunt ad regem quaerendae pacis procuratores, sicut nosse vos credo, dominus Ebroicensis, et Ricardus de Humez. Nondum vero ad nos pervenerat, quid perfecerint. Caetera, cum nobis innotuerint, et fidelem invenerimus nuntium, vobis significare non differemus. Obsecro autem, ut per puerum illum, quem saepe dictus paganus meus ad me in brevi mittere debet, omnia, quae cognitu mihi necessaria duxeritis, rescribere non differatis. Bene valeat dominus meus. Praesentium latorem una tantum nocte mecum retinui, ut adventus sui moram celeritate reditus sui purgare possit, quem tamen, sicut asserit, infirmitas excusat: et ne aliud vobis suggerere posset, in festo Sancti Albani animae discessit. Vereor, domine, ne charta haec plus vobis in legendo, quam mihi in scribendo taedii importet. Veniam tamen meretur, qui prolixitate sua omnes retroacti temporis negligentias redimere debet. Cui tamen sub hac clausula finem impono, ut cum tempus acceperitis, devotissimi vestri, communis amici nostri, magistri Joannis Saresberiensis memineritis, saepius ad animum revocando, quod relegationis poenam primus ob hoc sustineat, quod necessitatibus ecclesiae vestrae, et vestris utiliter ac fideliter deservire credebatur. Iterum et semper valete, memor nostri in orationibus vestris.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 464 |
EPISTOLA CCCCLXIV. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Venerabili domino et Patri sanctissimo THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus et suorum suus salutem et spiritum consolationis.
|
Excitatus praecurrentis famae celebritate, et nominis vestri praeconio, antequam nuntium vestrum viderem, ad curiam festinavi: sed, priusquam vel ipse illuc pervenissem, jam omnibus omnia innotuerant, et plena erat omnis terra gloria Domini, et magnificabat omnis auditor, quod inventus est qui coram principibus terrae loqueretur prudentiam. Quamvis igitur patriarchatus vestri sedes amplissima suae dignitatis nobilitate praefulgeat, vestro tamen per gratiam Dei merito plurimum illi honoris accessit, ut quod loci illius antistitibus familiare videbatur, nunc per vos in ea perpetuatum esse credatur. Et nunc quidem tanto gloriosius, quanto saeculi illius principes modestius incedebant, et iidem decessores vestri principibus suis minus putarentur obnoxii: praesertim cum et mater nostra sacrosancta Romana Ecclesia nullam eo tempore integritatis suae pateretur divisionem. Qui ergo vobis dedit incipiendi audaciam, dabit et in perseverando constantiam. Dabit et in boni operis perseverantia proventum: aut illum utique, quem desideramus, aut certe fructuosiorem. Nam quod ad humanum auxilium attinet, nihil est quod de curia in aliquo, quod regem offendere debeat, exspectetis. Cum enim tam nos, quam nuntius a latere vestro transmissus circa porrectas a nobis petitiones per multos dies laboraverimus, vix in una obtinuimus. Et illa quidem tam trepide consummatur, ut nihil scripturae committatur, sed tantum vivae vocis responsali credatur. Asseverabat tamen adhuc dominus Henricus Pisanus se ad extorquendam domini Londoniensis professionem laboraturum. Timeo ne incassum; quoniam omnia, quae pro ea obtinenda mihi proponi posse videbantur, allegaveram. Primum, quod eum translatio ab omni obligatione liberasse videbatur. Neque enim in hujus. Ecclesiae episcopum recipi posset, nisi alterius Ecclesiae episcopus esse desineret. Quod si episcopus esse desiit, desiit et Ecclesiae Cantuariensi obligatus esse. Ad haec, quid si in aliam transisset provinciam, nunquid non suo profiteretur metropolitano? Ubi manifestum est, quod illum translatio a prius facta professione liberat. Causam quoque non tacebamus, quare etiam Romanae Ecclesiae expedire posset, ut fieret, eo quod in nuper celebrato conventu sic se habuisset, tanquam sibi liber esse videretur. Consuetudinem quoque vulgarem praetendebamus: quod si quis novum feudum ab eodem domino recipiat, hominium quasi ex nova causa iterato facere compellitur. Ad quae omnia hoc mihi responsum est, quod professio semel facta sic obligat personam, ut nulla status sui mutatione liberari possit, donec in alterius transeat jurisdictionem: nec eam aliqua ratione a vobis peti posse, nisi forte de consuetudine Ecclesiae vestrae esset, quod solius archiepiscopi personae, qui illum consecrasset, professio facta esset, et non ipsi atque successoribus suis canonice substituendis. Quod si ita esset, tunc quidem illam a vobis jure exigi posse, non utique suae, sed vestrae ratione personae. De caetero, quod ad benedictionem abbatis Sancti Augustini pertinet, frustra aliquid solatii exspectatis. Quod igitur agitis, dilectissime Pater et domine, solius Dei, et illius, cui Deo auctore praesidetis, Ecclesiae libertatum conservandarum intuitu faciatis, et ab eo solo laboris hujus et consolationem et retributionem exspectetis. Ego, sicut a multis mihi proponitur, non modo similem, sed duriorem calculum exspecto. Utinam exsilii vestri particeps futurus aut praevius. Nec utique nobis inglorium erit, ut qui pro vanitatibus et saeculi delectationibus, multis saepe mundi prosperis abusi sumus, nunc, si necesse fuerit, pro retributione coelesti adversa simul sustinere non formidemus. Laborat tamen Pisanus noster, ut mihi in loco tutiori prospiciatur. Et id ipsum se vobis per abbatem de Eleemosyna intimasse asseverat. Ego Pontiniacum proficiscor, ut illius religionis devotioni tam vestram quam nostram commendem intentionem. Nam ibi divinum implorandum est auxilium, ubi humanum deesse videtur. Orationibus Clarevallensium per ipsum papam vos commendari fecimus. Bene valeat dominus meus.
|
[JOANNES Pictaviensis episcopus]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 465 |
EPISTOLA CCCCLXV. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, JOANNES Pictaviensis episcopus, salutem et in adversis patientiam.
|
Paternitatis vestrae litteras, quas novissime nobis attulit frater Simon, devote suscipientes multum consolationis ex ipsis percepimus. Quas etiam quasi quoddam remedium eorum, quae contra votum nostrum nobis praenuntiata erant, habuimus. Congruo quoque loco litteras vestras consolatorias; Cenomanni scilicet, praesente domino illius sedis, recepimus. Qui et ille vir Catholicus, sanctae Ecclesiae tribulationi compatiens, ex eisdem litteris animum, ex sinistris praenuntiatis non modice affictum, consolatus est. Spem etenim nobis inde concipere licet, quod si vera sunt, quae nunc proponuntur, imperator ille, pluribus occupatus, tyrannidi suae in Ecclesiam exercendae minus vacare poterit. Est autem super quo miramur, litteris vestris non fuisse expressum, quid actum sit in colloquio, quod dominus rex Francorum Altisiodori habuit in Octavis apostolorum. Consultum vero nobis videtur, quod beneficia, quae idem rex Francorum et comes Henricus vobis obtulisse dicuntur, reciperetis, quibus patientius exsilium vestrum, donec dominus ad propria vobis reditum pararit, supportare possitis. Dominus etiam rex praedictus secretius et securius consilia sua discretioni vestrae concrederet, si quo beneficio vos sibi obligatiorem et obnoxiorem speraret. Sed et multo sollicitior fieret, ut vobis, vacante aliquo episcopatu vel archiepiscopatu, in redituum perceptione provideret, si quid de dominio suo in usus vestros contulisset, ut sic propria sua ad se redirent. Necesse quidem habetis, secundum quod praesens temporis status nobis dat conjicere, fortunae vestrae, quibuscunque modis poteritis, consulere, ut inimicis vestris ad suam confusionem videamini ad quantamcunque hujus exsilii patientiam esse paratus. Unde, ut saepius discretionem vestram diligenter commonuimus, adhuc etiam persuadere intendimus, ut his, quibus carere poteritis, vos exoneretis, ad temporis malitiam respicientes, quae vobis ad propria facilem vel citum reditum minime repromittit. Scire autem vestra debet prudentia, quod nemo est qui vobis ad ignominiam reputet, si praesenti statui vos conformantes, sed et domui religiosae, quae vos exhibet, condescendentes, moderato et necessario tam equitaturarum, quam personarum numero contenti esse velitis. Nosse autem vos volumus, quoniam a regina nec auxilium nec consilium sperare potestis, maxime cum totum consilium suum in Radulphum de Faia, qui vos non minus solito persequitur, contulerit. Singulisque diebus multae succrescunt praesumptiones, quibus fidem fieri posse videtur, quod infamia, cujus alias meminimus, veritati accedat. De caetero, de rumoribus, quos ab Anglia referent ad reginam a rege commeantes, qui partem suam magnificare videntur, vobis communicare possumus hos: scilicet quod dominus rex jam secundo cum Wallensibus congressus, sed, ut gloriantur, eos aggressus, illos confudit, et innumeram de eisdem multitudinem interfecit. Regem vero aiunt de suis paucos amisisse. Litterarum vero, quas rex matri suae destinavit, transcriptum vobis mittimus. Scriptum quoque, quod magister Hugo, clericus Ricardi de Ivelcestre, vobis direxit, per manum latoris praesentium recipietis. Quid vero in colloquio de Salesberi actum sit, nos nescimus, praeterquam quod dominus rex episcopos, quos illuc vocaverat, emunxit, et eos statim dimisit, eorumque familias secum retinuit. Si qua alia vestrae cognitioni expedire cognoverimus, vobis manifestare curabimus. Vos quoque nobis vicem rependere dignemini. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 466 |
EPISTOLA CCCCLXVI. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Domino et Patri reverendo THOMAE, Dei gratia venerabili Cantuariensi archiepiscopo, suus J. eadem gratia Pictaviensis Ecclesiae humilis sacerdos salutem, et juges in Domino successus.
|
Ipso die Purificationis Beatae Mariae, quo litteras vestras recepi, locutus fui cum Joanne Cumin, et Radulpho de Tamewurde, qui praecedente die Turonum ingressi sunt, a curia domini papae in continenti revertentes. A quibus cum multa, tam super statu quam super agendis suis explorare in voto haberem, in paucis per eos certiorari potui, tanquam a me omnia occultando, domino suo se crederent obsequium praestare. Verumtamen ab eis vel pauca, vel invitis extorsi, nonnulla a decano Beati Mauricii, in cujus hospitio recepti erant, accepi. Aliqua etiam per clericum quemdam Santonensem, qui in comitatu eorum aliquandiu venerat, addidici. Retulit siquidem mihi idem clericus, quod dominus Papiensis multiplicibus et instantissimis precibus regis Angliae sollicitatus, et a domini papae simili sollicitudine et instantia impetratus, procul dubio legatus venit in omnem terram praedicti regis. Et creditur, quod cum omni plenitudine potestatis veniat, ut cognoscat, judicet, plantet et evellat: maxime ut inter regem sive alios, et vos super universis querelis vestris potenter decernat, et irrefragabiliter pronuntiet, remoto omnis appellationis obstaculo. Ita quod non multum vobis prodesse possit decretum repetendae restitutionis vestrae, praesertim ut tanto tempore habeatis possessionem, quanto passus estis ejectionem ante principalis causae constitutionem. Omni enim exceptioni, omni decreto, ut dicitur, praejudicium afferret, praefati legati plena potestas. Sed et huic adjunctus esse narratur dominus Otto, diaconus cardinalis de carcere Tulliano. Et utinam! Stellae namque unius malitiam, si non exstinguat, temperat tamen et attenuat sibi adjuncta magis propitia stella, et benevola. Hi siquidem duo urbe egressi sunt in Kalendis Januarii, ad partes nostras properantes. Illud autem verbum, quod mihi significastis, clericum quemdam vestrum a curia redeuntem vobis attulisse, non facile mihi persuaderi potest, quod sub tali conditione absolutus sit Joannes de Oxeneford, nec quod consuetudines illas domino papae abjuraverit, sive de mandato regis, sive alio modo. Hoc autem dicitur, quod persona ipsius Joannis erepta est a potestate vestra, quantum ad excommunicationis innodationem. Namque, sicut referunt isti, qui nunc redierunt, Joannes Cumin, et Radulphus de Tamwurde, Joannes de Oxeneford plus gratiae et favoris in oculis domini papae promeruit ex hoc, quod suggessit ei, pacem inter regem et vos posse reformari, si esset, qui de ea fideliter tractaret: promisitque se ad hoc omnimodam operam daturum. Unde praedicti Joannes et Radulphus illum Joannem de Oxeneford regis proditorem vocant, et praedicant; qui, quod rex habet pro impossibili, se facturum pollicitus est, ut in propriis negotiis melius procederet. In hunc modum ipsi Joanni de Oxeneford in operibus suis omnibus detrahunt isti duo Joannes et Radulphus. Dicunt quoque, sicut a decano Beati Mauritii, qui fideliter ab eis haec omnia exploravit, accepi, quod omnes litteras, quas domino papae contra regem direxistis vel alii pro vobis, et petitiones vestras omnes regi apportant. Inter quas multum mirantur se invenisse litteras domini Bituricensis, de quo rex nihil tale suspicabatur. Sed et quorumdam episcoporum litteras de terra regis, imo etiam quorumdam de domo regis, contra ipsum pro vobis scribentium, dicunt se habere. Verum qui essent, vel episcopi, vel illi de domo regis, noluerunt aliqua ratione revelare, nisi ipsi regi. Jactitabat autem Joannes Cumin se domino papae improperasse, quod ei litteras contra regem misissetis. Et ne hoc posset inficiari, principium litterarum dixit tale esse: « Satis superque, domine reverende, sustinui. » Sequens ipsarum continentia erat, quod vos in personam regis sententiam ferretis. Litteras vero istas dixit se Viterbis acquisisse, ubi quidam nuntius vester eas deferens dicitur fuisse deprehensus. At verisimilius est, quod eas in cancellaria habuit. Ab ipsis Joanne et Radulpho didici, quod alii excommunicati vestri missi sunt ad absolvendum quibusdam in partibus vestris, sed qui illi essent, per illos scire non potui. Creditur autem quod Joannes de Oxeneford in Angliam profectus sit, ut testes et accusatores contra vos cum consilio eorum, qui sanguinem vestrum sitiunt, praeparet, et instruat, et adducat. Quorum machinationibus duris et diris, dum tempus habetis, consulo, quocunque modo potestis, occurratis. Magna enim et multa in vos parati sunt tentare: innocentiam vestram super criminibus gravibus accusare. Verum ille nullam consolationem recepit, nec aliquam fiduciam de promissionibus regis concipit. Medicis autem quaerentibus ab eo aegritudinis ejus causam et occasionem, respondet quod, si qua medicina rancorem et indignationem animi tollere potest, tunc ipse, et non aliter, curari poterit. Ad haec isti, qui modo a curia redierunt, multum vobis minantur, eo quod in litteris vestris, quas domino papae direxistis, et quas modo regi reportant, regem malitiosum tyrannum nominastis, et saepius malitiam ejus repetistis. Bene valete, et spiritus consilii vobiscum sit, et in quantum famam ejus conservaverim, magister scholaris noster vobis scribit.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 467 |
EPISTOLA CCCCLXVII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Reverendissimo Patri ac domino THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus JOANNES, eadem gratia Pictaviensis Ecclesiae humilis sacerdos, salutem et consilii spiritum.
|
Supra vires meas esse fateor, serenissime Pater et domine, in re tam ardua consilium dare. Quia tamen novi quod ex affectione potius ad nostrae parvitatis consultationem omnia contulistis, quam quod nos in re tam incerta certam praesumamus praescribere formam, dicam quod sentio. In primis, in his quae dominus papa vobis consulendo scribit, suam potius quam vestram causam agit. Licet enim sua omnium nostrum causa sit, illud tamen prima facie tractat, ut, quocunque libertatum Ecclesiae vestrae pro quibus exsulatis dispendio, in sua interim quasi fidelitate et vel simulata obedientia regem retineat. Quanquam mihi certus esse videar, quod et illi et toti quae ad ipsum respicit Ecclesiae, plurimum expedisset, ut ab initio post commonitiones canonicas secundum justitiae tramites adversus regem constituisset. Verum ut, omissis his quae nec domino papae nec dominis nostris cardinalibus aliqua ratione persuaderi potuerunt, illa tractemus quae possumus, quantum ad securitatem eundi, morandi, et, si necesse fuerit, revertendi, sufficere debere credimus, si tres illae personae, quarum in litteris vestris meministis, vos in fidem suam receperint. Quibus tamen et fratres Templi, si fieri potest, adjici desiderarem, de quorum consilio nunc plurimum rex pendere dicitur, tanquam nescio quid secretum cum iis tractans, cum tamen ipsum omnia in dolo et dicere et facere arbitrer, sicut in negotio vestro quod per eosdem fratres tractabatur, ipsum ambulasse vobis in aliis litteris significavimus. Si mihi nuntii nostri vera nobis reportaverint, clerici domini Rothomagensis Dan scilicet et frater ejus magister T. non illam quam desiderabant reditus vestri securitatem adhuc sub reditu nostrorum receperant, imo praedictus D quia fortius ad securitatis firmitatem instabat, molesta a rege verba recepit. Verum, si vos imperatrix et dominus Rothomagensis ad suum invitaverint colloquium, confidenter accedetis, sed, quantum mihi videtur, non dico paucis, sed paucissimis comitatus, ut faciem exsulantis ipsa quoque paucitate exprimatis. Magis enim omnes ad compassionem movebit paucitas illa, quam si centum post vos de coexsulibus vestris traheretis. Quis enim sine multo cordis dolore videre poterit illum quondam regis cancellarium, et nunc in tantae dignitatis fastigio constitutum, qui tanto in utroque statu fastu incedebat, tot stipatus ordinibus, pro Ecclesiae suae libertate ad extremam deductum paupertatem, ut vix aut duos aut tres religiosos post se trahat? Praeterea Ecclesiae obiter constitutae, vos in eundo et redeundo exhibere sine onere poterunt, ad quas non solum declinandorum sumptuum, sed magis orationum gratia divertetis. Circa haec plurima allegare possem, nisi quia ad caetera festino. Quantum perpendere possum, hi qui de pace vestra tractant hoc solum prima fronte loquuntur, quatenus cum securitate et pace ad Ecclesiam vestram redire possitis. De modo et forma reditus vestri nemo agit. Ubinam, quaeso, et quando haec discutientur? An postquam in Angliam redieritis? Ubi scilicet nec imperatrix nec comes Flandriae praesentes esse poterunt, solus forsitan Rothomagensis ad id prosequendum veniet. Nostis quomodo ibi omnes ea tantum loquuntur, quae regi placitura existiment. Certe vereor ne sub quocunque justitiae praetextu, denuo vos exsulare oporteret, et fierent novissima pejora prioribus, omnibus contra vos tum in curia domini papae, tum in praesentia regis Francorum, et verbo et scripto attestantibus. Nemo igitur hoc vobis persuadeat, ne forte nisi sub certa et penitus elimata forma redire tentetis, nisi omnia ad vos pertinentia in regis arbitrium conferre velitis, quod vobis persuadere non audeam. Quod si ista ante reditum vestrum procurari debent, cujus diligentia atque discursu animi vestri in unum poterunt consensum trahi, dum ipse in Anglia aget et vos in Burgundia exsulabitis? anni unius revolutio huic discursui non sufficeret. Non video quomodo ista recte discutiantur, nisi illum necessitas aliqua in partes cismarinas traxerit, aut vos ad angustius mare versus Flandriam scilicet descenderitis. Verum ut ad ipsam tandem pacis formam veniamus, sive per vos ipsos, sive per interpositas personas tractetur; ex his quae nobis proposuistis capitulis, nec omnia nec nulla nobis objicienda videntur. In primis de feodo W. de Ros interim silendum esse arbitror, non quod in judicio possessorio facile obtinere non possetis, ubi ex aequo contenderetis, verum in petitorio timendum vobis esset, et dolo petere videtur, qui id petit quod statim restituturus est. Plane spoliatio sine judicio facta restitutionem vobis pollicetur. Auctor vero donationis, aut ut verius dicam venditionis, causam proprietatis non recte tuebitur. Verbum quoque ad terras H. de Essexia pertinet, sub dissimulatione tantisper praetermittatur: quanquam manifestius ibi injurietur rex adversus vos. Sed injuria haec magis ad regalia vestra respicit, quam ad ecclesiasticae libertatis diminutionem, pro cujus nunc exsulatis defensione. Illud vero nulla ratione dissimulare poteritis, quin statim ab initio repetatis quae vobis ablata sunt, et multo fortius quae personis maxime ecclesiasticis vobiscum exsulantibus, tam cismarinis quam transmarinis violenter sunt adempta, quarum innocentia omnibus nota est et causam vestram non parum justificavit. In hoc capitulo nihil indulgendum puto etiam temporis malitiae. In hanc rationem cadit et pecunia illa quam post egressum vestrum a fidejussoribus vestris extorsit. Inter quos dominum Salesberiensem in tantum praegravasse dicitur, ut nec uno bove hodie dominium Ecclesiae Saresberiensis extollatur. Hujus capituli in litteris vestris non meministis. Illud quoque omittendum non est, quin Ecclesiam Cantuariensem in eo statu libertatum suarum permansuram concedatur, in quo vos eam suscepistis, quamvis clausula haec speciem honestatis in facie hominum magis praeferat, quam aliquid utilitatis vobis conferat et sub obtentu justitiae litigii semper causam non praecidat, sed inducat. In summa dicam quod sentio. Si haec et alia quae discussionis necessitatem exigere videntur inter vos tractari coeperint, intelligere non possum, quomodo tanta animorum et causarum diversitas, imo certe adversitas in unum trahatur consensum. Una mihi via pacis et compendiosissima et tam vobis quam regi honestissima videretur, ut certarum et paucarum staretis arbitrio personarum; quarum illae quae ex parte vestra essent de regno vel potestate ipsius non essent. Alioquin nisi in digito Dei non possum harum tot et tam multiplicium exitum metiri difficultatum. Sub hujus autem pacis praetextu, possetis statim cum honestate reverti, et arbitrorum sententiam in ecclesia vestra exspectare. Hujus vero ingressus vestri multas mihi videre videor utilitates etiamsi res optatum non sortiretur effectum. Inter caetera quidem quod coexsules vestros, quos semel introduxissetis, iterum expellere confunderetur, licet vos justa qualibet causa excluderet. Ut enim asserunt qui de ejus conscientia hoc dicere videntur: de illorum magis quam de vestra eliminatione confunditur. Vos enim tanquam sponte, ut asserit, existis; illi nolentes inviti et absque causae cognitione expulsi sunt Praeterea quia forsitan illi jam vexatio intellectum dedit: gratiam vobis in oculis ejus ingressus iste pacificus, quique illi inhonestus non esset, pararet et pareret. Dicitur enim saepius conqueri, quod omni certo firmoque consilio destitutus sit, quodque super his, quae in Wallia ei acciderunt, supra modum confusus, jam de substitutione filii sui cogitet. Circa hunc articulum cum modo Turon. venirem, Hugo mihi de Sancta Maura pleraque secretius dixit; quae praesentium latori auribus tantum vestris instillanda commisi, sicut et pleraque alia; tum quia non per omnia verbis illis fidem habeo: tum quia scripti prolixitas et negotiorum multiplicitas nos omnia scribere prohibebant: et utinam hujusmodi nuntios ad nos mittatis! quia et absque suspicione vobis loqui possunt et de illorum fide dubitare non est necesse. Bene valete! Si ad colloquium in Normanniam transieritis, magistrum Joannem Saresberiensem, si fieri potest, vobiscum ducatis: tum quia homo bonae fidei est, et alti consilii, tum quia apud religiosos et viros bonos magni nominis est: tum quia et imperatrix et dominus Rothomagensis bene illi cupiunt et de illo bene sentiunt. Iterum et semper valete! Coexsules vestros nomine nostro salutate; memor nostri in orationibus vestris.
|
[iel] [aniel]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 468 |
EPISTOLA CCCCLXVIII. EJUSDEM AD GILBERTUM LONDONIENSEM.
|
Venerabili domino et amico G. Dei gratia Londoniensi episcopo, J. eadem gratia Pictaviensis Ecclesiae humilis sacerdos, salutem et patriae coelestis jucunditatem.
|
In ulteriorem vestrae sinceritatis gratiam me fuisse admissum, et gaudeo plurimum, et grates vobis habeo. Id profecto ipse rerum effectus praesentem docuit, et absentem dubitare non permittit. Quantus enim honor a vobis mihi sit habitus, dum adhuc essem in solo natali constitutus, nec alios latet, nec ego possum esse immemor. Postquam vero dispositione divina civitatis ignotae sum factus incola, lator quoque praesentium nepos noster vestrae dilectionis certissima coepit argumenta. Pro quo vobis oblatae petitiones tam facili benignitate sunt exceptae, ut in parte nulla fiunt illi repulsa damno, vel mihi verecundiae. Igitur, ut vota nostra vestris cumulentur beneficiis petimus, quatenus data opportunitate, non solum per oblationem precum obtineat ut paginae divinae lectioni det operam, verum ut hoc fiat, paternam audire mereatur admonitionem, et sicut ipsum ad hoc specialiter deputo, ut vestris vigilanter obsequiis inhaereat, totaque insudet devotione, pro modulo suo vices nostras acturus, ita in laboris et fidei devotae praemium, charitatis nobis exhibitae sentiat et laetetur se esse participem. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 469 |
EPISTOLA CCCCLXIX. RICARDI PICTAVIENSIS ARCHIDIACONI.
|
Pictaviensis archidiaconi.
|
Qui fuerint primi nuntii regis, et qui secundi, et quid tam hi, quam illi postulaverint, et quomodo a curia recesserint, sub ea qua potero brevitate perstringam. Primi missi sunt Joannes Cumin, et magister David ad petendum absolutionem et relaxationem episcoporum. Sed Joannes Cumin prius venit ad curiam, et fere quindecim diebus in ea, antequam David veniret, et post multam instantiam suam prius facta promissione quingentarum marcarum auditus est, astantibus cum eo et plurimum allegantibus ad excusationem episcoporum clericis Eboracensis archiepiscopi, et nuntio Dunelmensis. Et credo quod reportassent absolutionem nisi supervenisset rumor de morte archiepiscopi, qui omnia denigravit. Ita enim perturbatus est dominus papa, quod nec etiam sui fere per octo dies cum eo potuerunt habere colloquium. Et generaliter interdictum est, ne Anglici ad eum haberent accessum. Et suspensa sunt omnia eorum negotia. Secundi nuntii fuerunt episcopi Wigornensis et Ebroicensis, et abbas de Wallace, et archidiaconi Saresberiensis, et Lexoviensis, et dominus Robertus de Novo Burgo, et Ricardus Barre, et magister Henricus Pinchun et quidam Templarius, missi ad excusandum regem, quod nec ejus mandato, nec voluntate interfectus esset Cantuariensis. Hoc autem non est negatum, quin ipse dedisset causam mortis suae, et quin aliquid dixisset, unde interfectores illi occasionem interficiendi sumpserunt. Sed nec isti secundi nuntii simul ad curiam venerunt, et a domino papa non sunt admissi, nec in conspectu ejus apparere potuerunt. Deinde ad preces quorumdam cardinalium recepti sunt abbas et Lexoviensis archidiaconus. Appropinquante die Jovis, proxima ante Pascha generaliter dicebatur in curia, quod dominus papa illa die daturus erat sententiam excommunicationis in regem et regnum. Unde nuntii timore perterriti quibusdam cardinalibus intercedentibus significaverunt domino papae se accepisse in mandatis a domino rege, quod jurarent in praesentia ejus, quod rex stabit mandato suo, et hoc jurabit in propria persona sua. Eadem die Jovis fere circa horam nonam vocati sunt tam nuntii regis, quam nuntii episcoporum, et in generali consistorio juraverunt nuntii regis, scilicet abbas de Walace, et duo archidiaconi praedicti, et Henricus, et Ricardus Barre, quod rex stabit judicio domini papae, et ad praeceptum ejus hoc jurabit. Nuntii vero Eboracensis archiepiscopi, et Londoniensis et Saresberiensis episcoporum juraverunt similiter quod domini sui stabunt praecepto ejus, et hoc jurabunt. Eadem tamen die excommunicavit generaliter interfectores Cantuariensis et omnes qui consilium, vel auxilium, vel assensum praebuerunt, et omnes qui eos in terra sua receperint aut foverint. Post Pascha venerunt Wigorniensis et Ebroicensis episcopi, et Robertus de Novo Burgo, et utrum illud juramentum ab eis exactum sit, nescio: sed scio quod non juraverunt. Et cum stetissent in curia per quindecim dies, et eo amplius, vocati sunt ad audiendum responsum suum. Nam illi cum aliis concordabant, tam in excusatione regis, quam in accusatione, secundum quod dictum est. Et cum crederetur dextrum calculum reportaturos, confirmavit dominus papa sententiam interdicti, quam dominus Senonensis dederat in terram regis cismarinam, et sententiam excommunicationis et suspensionis, quae data erat in episcopos Angliae. Praecepit etiam quod rex temperaret ab ingressu ecclesiae, et subjunxit, quod ipse mittet legatos suos ad regem, ut videant et cognoscant ejus humilitatem. Deinde post multam nuntiorum instantiam, et interventu quorumdam cardinalium, et magnae pecuniae etiam, sic dicitur, hoc impetratum est, quod dominus papa scribit Bituricensi archiepiscopo, quod si infra mensem post adventum nuntiorum in Normanniam non audierit legatos transalpinasse, quod tunc absolvat Londoniensem et Saresberiensem ab excommunicatione, praestito prius juramento, quod stabunt mandato domini papae, tam illis quam aliis in suspensione manentibus. Sic recesserunt nuntii domini regis a curia, nec aliud reportant. Quando autem venturi sint, vel qui, nondum credimus cardinalibus innotuisse. Sed nunc non oportet vos timere interdictum in Anglia, sicut credo, si rex legatis parere voluerit. Et dominus papa scribit ei, et invitat eum ad humilitatem. Sed vix fuit impetratum, ut ei scriberet.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 470 |
EPISTOLA CCCCLXX. JOCELINI SARESBERIENSIS AD THOMAM CANTUAR.
|
THOMAE, Cantuariensi archiepiscopo, JOCELINUS, Saresberiensis episcopus.
|
Veniens ad nos monachus quidam ex parte vestra, ut asserebat, sua nobis relatione indicavit, quod vestra sublimitas nos gravissime arguebat de Joanne de Oxeneford, clerico et fideli domini nostri regis, in decanatum Saresberiensem admisso, quem quidem communi voto et unanimi assensu capituli nostri canonice electum suscepimus, et secundum Deum et juxta consuetudinem Ecclesiae confirmavimus, attendentes ex hoc ipso majorem inchoatae dilectionis firmitatem inter dominum papam et dominum nostrum regem proventuram; vestrae nihilominus commoditati prospicientes, ut exinde ad gratiam domini nostri regis promerendam facilior sanctitati vestrae pateret accessus; non minus quidem de vestra, quam de Ecclesiae Saresberiensis pace reformanda, et libertate conservanda diligentes et solliciti. Quia vero praefatus monachus inauditam suspensionis sententiam, tam ab omni sacerdotali, quam episcopali officio in nos proposuit, ne tanto gravamine innocentes opprimeremur, absentes, non citati, indefensi, non confessi, neque convicti, ad sedem appellavimus apostolicam. Et, sicut tunc verbo, ita et nunc scripto in vestra praesentia appellamus, tam personas quam totam Ecclesiam nostram protectioni beati Petri et domini papae submittentes. Noverit sanctitas vestra non modica nos admiratione moveri, caeterosque hujus rei auditores, tam subito motu, tam severo judicio, non dico praecipiti voluntate, patrem in filium irruisse innocentem, immeritum, non contumacem, non tertio, non secundo, sed nec semel citatum, ut praedictum est, absentem, indefensum, non confessum, non convictum condemnasse, ut vestram prudentiam praeteriisse videatur illud Gregorii: « Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur pastor, sicque ipsa ligandi atque solvendi potestate se privat, qui hanc pro sua voluntate, non pro subditorum moribus exercet, qui erga quemlibet proximum odio vel gratia movetur. » Considerandum erat, quod subjectos magno moderamine pastores solvere debeant vel ligare. Dignum erat memoria illud Augustini: « Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas eum in terra, sed ut juste alliges, vide. Nam injusta vincula dirumpunt justitiam. Scitis quia qui dicit justum injustum, aut qui injustum, justum, abominabilis uterque est. » Avertat Dominus a Patre meo et domino, ne quid sibi de Pharisaeorum assumat supercilio, ut vel damnet innocentem, vel solvere noxium arbitretur. Legit sanctitas vestra de leprosis praeceptum esse, ut se ostendant sacerdotibus: et, si lepram habuerint, tunc a sacerdote mundi fiant. Prius habenda erat notitia delictorum, audienda varietas peccatorum, exinde ligandum aut solvendum. Nemo enim, ut ait Gregorius, praepropere vel praepostere, scilicet non commonitus neque convictus, est judicandus, dicente Sixto papa: Incerta nemo unquam pontificum judicare praesumat, et quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifeste convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Denique, Pater venerande, ne factam appellationem prosequi compellamur, qua possumus et debemus humilitate sanctitati vestrae devotius supplicamus, ut nostri gratia, paterna moti miseratione, sententiae rigorem in nos, et in Joannem decanum Saresberiensem, et ecclesiam nostram factae misericorditer relaxetis: et quae in nobis corrigenda videritis pro loco et tempore, juxta statuta Patrum et formam canonum, cum debita veneratione corrigatis. Inter haec, venerande Pater, unum est, quo admodum movemur, nec vos minus tangere debet: quod a vobis, tantae auctoritatis viro, tantae maturitatis persona, tanto patre ac pastore, tantae facilitatis processerit verbum, ut dominum et papam nostrum, sive alium nobis praelatum abjuraremus vel abnegaremus. Absit ut nos adeo derelinquat Dominus et confundat! Deum testamur et veritatem, quae Deus est, quia nec ex ore nostro processit hoc verbum, nec ex corde propositum, nec quidquam a nobis actum est, vel etiam exactum, quod adversus Ecclesiam Dei fuerit, vel quod dominum papam vel praelatos nostros in aliquo debuerit offendere. Unde testes invocamus Cicestrensem, et Exoniensem, et Lincolniensem episcopos, qui in omnibus, quae diximus et fecimus, interfuerunt, ubi Dei gratia remissa est nobis et ecclesiae nostrae regis indignatio. Valeat et vigeat chara nobis vestra paternitas!
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 471 |
EPISTOLA CCCCLXXI. EJUSDEM AD GILBERTUM.
|
Venerabili domino Patrique charissimo G. Londoniensi Dei gratia episcopo, JOCELINUS, Saresberiensis Ecclesiae humilis minister, salutem et modicum munus, se ipsum.
|
Exsultat pater evangelicus cui restitutus est filius in longinqua profectus. Exsultavimus Dei gratia et nos reverso filio evangelico qui perierat et inventus est. Occurrimus ei in tympano et choro usque ad ostia. Occidimus ei vitulum saginatum, et altilia praeparavimus, quibus utinam et vestra reficerentur jejunia. Prospera nobis nuntiant Dei gratia nuntii nostri ad dominum nostrum regem properantes, quorum in reditu vel mandato, et nostra pendet exspectatio, et domini nostri regis responsio, quid nos agere disposuerit. Proinde Cenomannis eligimus moram facere, donec nos mandatum regium alias trahat, quod forte Andegavis erit, cum civitas illa a via qua reversurus est dominus rex non longe distet. Si vero descenderemus Argentonium, et longior forsan nobis via restaret, et pincerna pro vino meracissimo, quo abundamus, turbatioris subere cervisiam, generosis invisam, etiam parcius propinaret. Hoc etiam est domini Cicestrensis consilium, qui minus consiliosum ducit certum pro incerto domicilium mutare, et Baccho Libero, ancillam festucae filiam maritare. Valeat charissima nobis vestra dilectio.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 472 |
EPISTOLA CCCCLXXII. CAPITULI SARESB. AD THOMAM CANTUAR.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, capitulum Saresberiense.
|
Ad nos usque pervenit discretionem vestram in episcopum nostrum gravaminis non modici dedisse sententiam, et graviorem in decanum nostrum vos daturos proposuisse. Quoniam ergo praelatorum nostrorum gravamen nostrum reputamus, statim hoc audito ad sedem Romanam appellavimus, et in vestra praesentia appellamus, protectioni beati Petri et domini papae nos et ecclesiam nostram submittentes. Valeat et vigeat paternitas vestra.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 473 |
EPISTOLA CCCCLXXIII. MATTHAEI TRECENSIS AD ALEX. PAPAM.
|
ALEXANDRO papae MATTHAEUS Trecensis episcopus.
|
Apud dominum meum fiducialius ago, etc. Vide inter variorum ad Alexandrum III epistolas, post ipsius Regesta.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 474 |
EPISTOLA CCCCLXXIV. ROGERII WIGORNIENSIS AD CAPITULUM CANTUARIENSE.
|
HENRICUS Wigornensis episcopus capitulo Cantuariensi.
|
Acta nostrorum paucis dilectioni vestrae perstringo. Siquidem nostrates metu interdicti in partibus nostris divulgati, deliberatione habita, et episcopis nostris accitis, concione contracta sciscitati sunt a singulis, utrum personas suas et ecclesias sibi commissas sub illa vellent appellatione includi, quae dudum ab episcopis nostris in initio Quadragesimae, scilicet ad terminum Purificationis, facta fuit: quam et communi consilio proposuerant in octava Pentecostes innovare. Requisitus ergo Dunelmensis episcopus, sicut sedebat primus, respondit quod illi appellationi non interfuerat, neque mandatum commonitorium inde aliquod in scriptis vel sine scriptis audierat, deliberaturum se cum metropolitano suo super hoc, et quidquid liceret, salvo ordine Dei et suo, se consulte facturum. Meruit autem tali delusione favorem audientium, et dilationem. Post haec Exoniensis requisitus, quid inde censeret, respondit eo inconsulto coepiscopos suos facile ad illam appellationem convolasse, non posse pariter et illa appellatione inniti, et excommunicatorum consortium declinare, periculum autem imminere, si summi pontificis sententia interdictum illud corroboret, cui discrimini nulla se vellet ratione committere. Si tamen Ecclesiae Dei consulerent expedire, et prosecutionem ei regius favor indulgeret, ut mox regno posset excedere, de novo appellaret a gravamine, non illato, sed formidato, licet impetrari posset adversus omnem appellationem speciale subsidium: quod si ei innotesceret, et pastoris sui sententia illum percelleret, obedienter illam susciperet. Hoc dicto Londoniensis religionem ejus ridiculam fecit, et Exoniensis deinceps extra synagogam fuit. Accitus est dominus Wintoniensis per responsales suos, ut apud Northamtonam super illa quaestione coepiscopis suis proposita responderet. Rescripsit itaque dominus Wintoniensis sic: Lex divina praescribit, quod appellatus ad majorem judicem, ad inferiorem appellare non potest. Quilibet autem qui appellat, appellationi prosequendae sese ex necessitate astringit. Inde est, quod quia morbo senioque fatigatus a Domino appellor, saeculari et forensi appellationi faciendae idoneus non existo. Unde dilectionem vestram exoratam esse volo, quatenus me in illas appellationis angustias parcatis intrudere, ubi maledictionis jaculum debeam formidare. Hanc vero responsionis formam, licet auditores suspicionis arguerint, maluit dominus Wintoniensis offensas hominum mereri, quam offendere legem Dei. Quod et palam fecit, quando denuntiationem excommunicationis sibi insinuatae publicavit, et exinde consortium excommunicatorum attentius evitavit. Suggeritur autem nobis quod Reginaldus archidiaconus Wiltesire patri suo reconciliationem impetraverit, et quod dominus papa sententiae latae prorsus ignarus exstiterit. Unde et fingitur quod Londoniensi et Saresberiensi causae cujusdam cognitionem cum apostolica benedictione deleget, estque data rescripti post diem latae sententiae. Super hoc vero cavillantur malitiosi, quod excommunicatos illos dominus papa reputet absolutos. Super his omnibus, quae dilectioni vestrae scribere studui, cum in scholis vestris, causidicorum more, themata inde elicueritis, et juxta oratoriam vel legitimam institutionem Quintilianum vel Papinianum fueritis in argumentis et allegationibus imitati, merita causarum, ex incude et malleis vestris exsilientium, nobis tanquam desideratum antidotum renuntiate, recepturi postmodum gratiora, et quae vestram plurimum debeant spem alere, et fiduciam erigere, ut ex illis vobis fides fiat, quia vicistis mundum.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 475 |
EPISTOLA CCCCLXXV. HENRICI WINT. AD PRIOREM ET CONV. S. MARIAE WIGORNIENSIS.
|
HENRICUS, Dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolicae sedis legatus, priori et conventui Sanctae Mariae Wigorniensis Ecclesiae, salutem.
|
Miramur multum quod denarium sancti Petri de ecclesia et parochia ecclesiae vestrae nondum reddidistis, cum ab omnibus episcopis secundum condictum iis terminum jam eum receperimus. Unde mandamus vobis et apostolica auctoritate praecipimus, ut, visis litteris istis, infra quindecim dies eumdem beati Petri denarium Wintoniam mittatis, aut ne exinde in ecclesia vel parochia vestra divinum fiat officium, interdicimus, excepto viatico et baptisterio. Episcopo enim vestro et archiepiscopo absentibus, non habemus nisi vos quibus de hac re scribere debeamus. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 476 |
EPISTOLA CCCCLXXVI. FRATRUM CARTHUSIANORUM AD HENRICUM REGEM.
|
Excellentissimo et in Christi visceribus amplectendo regi Anglorum strenuissimo, fratres Carthusiae, utinam pauperes spiritu, sic in praesenti saeculo regnare, ut in futuro valeat coronari!
|
Cum sanctus Job sederet quasi rex circumstante exercitu, erat tamen moerentium consolator. Rex regum et Dominus dominantium aperuit manum suam, et habenas regni vestri multipliciter dilatavit. Oportet ergo ut semper ante oculos vestros habeatis illam terribilem sacrosanctae Scripturae comminationem, qua dicitur: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatus . Et illud Psalmistae: Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae . Divulgatum est ab Oriente usque in Occidentem, quod Ecclesias regni vestri intolerabiliter affligitis, et exigitis ab eis inaudita quaedam et inconsueta, quae si quaesierint, quaerere tamen non debuissent antiqui reges. Potest autem fieri, ut in tempore vestro, quoniam multam contulit vobis Deus sapientiam, tanta afflictio utcunque tolerari possit, sed forsitan post decessum vestrum tales regnaturi sunt, qui devorabunt Ecclesiam toto ore, et indurati cum Pharaone dicent: Nescio Dominum, et Israel non dimittam . Parcite, quaesumus, parcite dignitati vestrae, parcite nobilitati, parcite generi, parcite et famoso nomini vestro; et qui plenus ac potentissimus estis, formam compressionis futuris non dimittatis. Moerorem et aerumnam sanctae Ecclesiae, quae fere ubique conculcatur, clementi oculo respicite, et regia consolatione eam fovere, ac tueri indesinenter et infatigabiliter studete.
|
(Sap. VI) (Psal. LXXV) (Exod. V)
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 477 |
EPISTOLA CCCCLXXVII. A. CERTESIENSIS AD ALEX. PAPAM.
|
Venerando et charissimo Patri suo et domino ALEXANDRO Dei gratia summo pontifici et universali papae, frater A. indignus Certesiensis minister, sincerae dilectionis reverentiam ac debitam cum omnibus fidelibus obedientiam.
|
Vestrae majestati, charissime Pater et domine, etc. Vide in Alexandro III, an. 1159-81.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 478 |
EPISTOLA CCCCLXXVIII. H. CLUNIACENSIS ABBATIS AD GILBERTUM.
|
Venerabili domino et Patri, domino G. Dei gratia Londoniensi episcopo, frater humilis Cluniacensis abbas, salutem in Domino et quidquid potest obsequii et amoris.
|
Vidimus litteras vestras plenas dulcedinis et amoris, quae humilitatem nostram tantis praeconiis efferunt, ut ad tantam lucem laudis infirmi nostri cordis oculi potius hebetentur et delitescant, quam tantum jubar acie pati irreverberata sufficiant. Nihil enim tale in nobis nostra conscientia recognoscit. Sed fortasse altiori consilio ideo facere voluistis, ut nos immerito commendando, stimulum pudoris suggeratis nobis, et audiendo quales esse debemus, nitamur coram Deo apparere quod dicimur. In his omnibus innotescit nobis erga nos animi vestri sinceritas, quia profecto nisi plurimum diligeretis nos, non possetis tam sincerus et tam verax, licet indigne de nobis talia profiteri. Quod superest, licet in magnum honoris apicem divina vos dignatio evocaverit, nihilominus tamen unum de specialibus Cluniacensis Ecclesiae filiis vos esse praesumimus. Unde, quia nullo pacto vos erubescere credimus ad nomen matris quae vos in Domino per Evangelium genuit, rogamus ut tam apud dominum regem Anglorum quam apud alios primores regni pro ejus negotiis sollicitus intendatis. Venerabilis frater noster dominus Arn, lator praesentium, vir utique quantum credimus religiosus et strenuus, caetera quae dicenda supersunt venerationi vestrae plenius intimabit. Ipsum apud vos sollicitius esse volumus commendatum. Compatimini matri vestrae et erga ipsam pietatis viscera non claudatis, quae multis ex causis a longo tempore tantis incommodis detrita est, ut vix jam valeat respirare. De fratre Roberto Broi fecimus quod rogastis.
|
[oldus]
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||
Gilbertus Foliot
| 479 |
EPISTOLA CCCCLXXIX. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Venerabili et charissimo fratri suo, magistro G. Dei gratia Londoniensi episcopo, excelso in verbo gloriae, frater H. humilis Cluniacensis abbas, salutem et sincerum amorem.
|
Cum religio, sapientia et eloquentia, qua persona vestra ornata est, Ecclesiae Dei honor sit, illi tamen specialis est gloria, quae in Christo vos genuit, et uberibus suis lactavit. Felix, inquam, Cluniacensis Ecclesia, quae meruit talem habere filium, qui esset flos doctorum, religionis speculum, et praesentis saeculi decus. In quo natura, gratia Dei praeveniente et subsequente, omnia laudanda sic perfecit, ut vix aliqua reprehendenda reliquerit. De quo dubium est utrum malit virtutibus ornari quam emundari vitiis. In quo scientia multarum artium vitiorum fuit interitus, non cumulus. Qui mundanum philosophum, vero Christo philosopho sic mutavit, ut istius veritatem retineret, illius astutiam non abjiceret. Qui magistrum scholarum sic dimisit, ut discipulatum idiotarum Christi devotus addisceret. Quem non necessitas, sed sola charitas traxit ad Christum; non miseria, sed solius perfectionis intentio alienavit a mundo. Cui multiplex scientia humilitatem accumulavit, humilitas constantiam adjecit. Qui tantum honesta diligere, otiosa odire, turpia timere, ut in voluntate habuerit, ostendit. Cui fuit injuria pro honestate, injuriis non affici, labor in requie esse pro justitia, requies in labore vivere pro veritate. Qui factus monachus, de clerico praeter ordinem nil sibi retinuit; abbas constitutus, opera monachi non deseruit; elevatus in magnum pontificem, idem qui antea permansit. Quot gradus accesserunt, tot virtutes successerunt. Per multiplicem curam impositam, virtutes sibi auxit, non minuit. Monachum reservavit in opere, in sollicitudine nil perdidit de abbate, in observantia mandatorum Dei episcopum honoravit et extulit. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Novit haec Gallicana Ecclesia tota, et fere Latina, et laudant Cluniacensem Ecclesiam in hujusmodi filio. Scit hoc Cluniacensis et propter hoc, plurimum in Domino exsultat. Audistis, charissime, quod in partem Octaviani declinaveramus, et conturbata sunt viscera vestra. Sed non turbetur cor vestrum, quoniam nunquam ei adhaesimus. Nec ad preces, nec ad promissa terrores et blandimenta imperatoris, vel ad modicum acquievimus. Concilio ejus quod celebravit Papiae, nec propter amorem imperialem interesse voluimus. In confinio regni et imperii sumus, Alemannia, Hungaria, Rossia, Lotharingia, Burgundia, trans Ararim provincia, Italia ex maxima parte, Lugdunensis provincia, cum imperatore obediunt domino O. Minatur imperator, se nobis ablaturum omnia quae habemus in imperio ejus, nisi consentiamus ei. Comes Matiscon' , qui juravit in verba imperatoris, et in cujus sumus potestate, extentum tenet gladium suum super cervices nostras. Lugdunensis cum suffraganeis suis suum parat jaculari anathema in caput nostrum. Domini cardinales qui sunt in regno maledictionem suam, non benedictionem, nobis promittunt. Reges Franciae et Angliae minantur se exterminaturos omnia nostra in regnis eorum posita, nisi domino papae A. obediamus. Ex duabus integralibus partibus constat corpus Cluniacensis Ecclesiae. Altera est in imperio, altera in regnis. Quamlibet amittamus, vae nobis, angustiae nobis undique quemadmodum et Susannae. Credimus divino miraculo liberari, quemadmodum et ipsa. Omnipotens dextera non est impotens ad salvandum nos. Si decrevit liberare nos, continuo salvabimur. Adhuc in medio sumus, et regia via incedere deliberavimus. Vos igitur, qui pater noster estis per aetatem, frater per amorem, filius per gratiam, ne obliviscamini nostri, qui in omni charitate vobis conjuncti sumus. Ne obliviscamini matris vestrae, quae, etsi jam in Christo vos parturivit, adhuc tamen in visceribus suis portat, vobis congaudens, vobis condolens, vestra omnia prospera et adversa sua reputans. Alia quaedam dicenda, quae epistola non loquitur, praesentium lator noster et vester monachus, vice nostra vobis loquetur pro ipso et pro Ecclesia de Lentona, cujus, ut audivimus, specialis estis defensor et adjutor in causis, dilectionem vestram affectuose rogamus, quatenus in ejus dilectionem et protectionem, sicut coepistis, dignanter invigiletis causa Dei et Ecclesiae Cluniacensis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 480 |
EPISTOLA CCCCLXXX. PHILIPPI ABB. DE ELEEMOSYNA AD THOMAM CANTUAR.
|
Reverendo in Christo Patri et domino THOMAE, Dei gratia venerabili Cantuariensium archiepiscopo, frater PHILIPPUS de Eleemosyna et fr. L. de Curia Dei, salutem et sincerae dilectionis affectum.
|
A nostris utilitatibus non recedit, quod utiliter accrescit usibus amicorum. Hoc enim habet amicitia proprium, ut sit ei suavis et jucunda possessio quidquid a suis professoribus possidetur. In sinum gratiae vestrae dilatato corde et affectu prompto magistrum Girardum benignius collegistis: vicissitudinem quam potuit retulit, amicus fidelis inventus est, factus est strenuus propugnator justitiae vestrae, allegator insignis, assertor providus causae vestrae, et operum vestrorum praeconator eximius; nec sibi pepercit nec suis ut vobis proficeret, et totum se sic vestris impendit usibus et gratiam rependit pro gratia, ut nihil sibi laetum proponeret nisi quod honori vestro militaret et nomini. Si a fructu magno circa vos fidelem ejus operam torrens iniquitatis absorbuit, non est minori dignus amplexu si quod voluit implere non valuit; quia, quantum potuit, utilis esse non destitit. Nunc igitur, si in conspectu principis illius magnorum suffragantibus meritis pacem potuit invenire, esse non debet a cordis vestri conspectibus alienum; sed, ut credimus, in mente vestra debet florere cum gratia, si apud eum gratiam receperit, cum quo familiarius et fidelius honoris et pacis vestrae possit inire commercium. Qui enim amicus est, omni tempore diligit, et amicitia certa nulla vi, nulla necessitate excluditur. Rogamus ergo dilectam nobis in Christo charitatem vestram et benevola persuasione consulimus, ut fideli vestro nullius conditionis apponatur dura necessitas; quia, sicut ait Ovidius: Lenis alit flammam, grandior aura necat, et aeterna sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, suaviter disponit omnia et cum magna reverentia disponit nos. Bene valeat semper in Domino vestra sinceritas.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 481 |
EPISTOLA CCCCLXXXI. HENRICI II REGIS ANGLIAE AD EPISCOPOS ANGLIAE.
|
Has litteras misit HENRICUS rex Angliae singulis episcopis Angliae.
|
Nosti quam male Thomas Cantuariensis archiepiscopus operatus est adversum me et regnum meum, et quam male recesserit: et ideo tibi mando, quod clerici sui, qui circa ipsum fuerunt post fugam suam, et alii clerici, qui detraxerunt honori meo et honori regni, non percipiant aliquid de reditibus illis, quos habuerunt in episcopatu tuo, nisi per me, nec habeant aliquod auxilium vel consilium a te. Teste Ricardo de Luci, apud Merleberg.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 482 |
EPISTOLA CCCCLXXXII. EJUSDEM AD VICECOMITES.
|
Has litteras misit HENRICUS rex Angliae singulis vicecomitibus Angliae, in principio persecutionis sancti Thomae.
|
Praecipio tibi quod, si aliquis clericus vel laicus in bailia tua Romanam curiam appellaverit, eum capias, et firmiter custodias, donec voluntatem meam percipias; et omnes reditus et possessiones clericorum archiepiscopi saisias in manum meam, sicut Randulphus de Broc, et alii ministri mei tibi dixerint: et omnium clericorum, qui cum archiepiscopo sunt, patres et matres, fratres et sorores, nepotes et neptes ponas per salvos plegios, et catalla eorum, donec voluntatem meam inde percipias, et hoc breve tecum afferas, cum submonitus fueris.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 483 |
EPISTOLA CCCCLXXXIII. EJUSDEM AD REGINALDUM COLONIENSEM.
|
HENRICUS rex Angliae REGINALDO schismatico Coloniensi.
|
Diu desideravi justam habere occasionem recedendi a papa Alexandro, et a perfidis cardinalibus ejus, qui proditorem meum Thomam, quondam Cantuariensem archiepiscopum, contra me manutenere praesumunt. Unde cum consilio omnium baronum meorum, et cum consensu cleri, magnos viros de regno meo, scilicet Eboracensem, Londoniensem, archidiaconum Pictaviensem, Joannem de Oxeneford, Ricardum de Luci, Romam missurus sum, qui publice et manifeste ex parte mea, et totius regni mei, et omnium aliarum terrarum, quas habeo, proponent et denuntiabunt papae Alexandro et cardinalibus ejus, ne ulterius proditorem meum manuteneant, sed ita liberent me ab eo, ut alium cum consilio cleri in Ecclesia Cantuariensi possim instituere. Denuntiabunt etiam, quod quidquid Thomas fecit, in irritum revocent. Hoc etiam postulabunt, quod coram eis papa jurari faciat publice, quod ipse et successores sui et mihi et omnibus successoribus meis regias consuetudines Henrici, avi mei, inconcussas et inviolatas, quantum ad se, conservabunt in perpetuum. Quod si forte alicui petitionum mearum contradicere voluerint, neque ego, neque barones mei, neque clerus meus aliquam eis alterius servabimus obedientiam, imo manifeste eum et omnes suos impugnabimus. Et quicunque in terra mea inventus fuerit, qui ei post adhaerere voluerit, ex pelletur. Eapropter rogamus vos, sicut charissimum amicum, quatenus fratrem Ernoldum, vel fratrem Radulphum, hospitalarium, omni occasione remota, cito ad me mittatis, qui ex parte imperatoris et vestra praedictis nuntiis meis ducatum praebeat, eundo et redeundo per terram imperatoris. Visis litteris istis consuluit Coloniensis imperatorem, quid regi Angliae sit respondendum. Rescripsit imperator voluntati regis Angliae esse annuendum. Quia quanto solemnius ista fient, si consenserit papa Alexander, tanto major ejus erit confusio. Et forte in occulto per alium templarium, vel hospitalarium, vel aliquem alium, a quo caveri non possit, rex Angliae pro pecunia sua idem obtineret. Missus itaque est frater Radulfus hospitalarius ad regem Angliae qui nuntiis, quos rex ad curiam mittere disponit, ducatum praebuit per terram imperatoris.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 484 |
EPISTOLA CCCCLXXXIV. EJUSDEM AD QUEMDAM CARDINALEM.
|
Rex Angliae cuidam cardinali, vel coetui cardinalium.
|
Super his, quae dominus papa vobis significavit, scilicet quod ab amore et devotione Romanae Ecclesiae mentem et animum averteramus, in primis respondemus, quod prudentia vestra plenissime cognovit, quam sincero affectu Ecclesiam Romanam, et personam domini papae semper dilexerimus, et quanta pro eo fecerimus, et sustinuerimus. Siquidem, ut caetera silentio praetereamus, cum de ipsius susceptione controversia haberetur, ipsum non tracti recepimus, sed ad eum recipiendum alios, licet invitos, traximus et compulimus. Nec nos animum nostrum a dilectionis elongavimus plenitudine, sed ipse, qui, ut vobis liquet, a retroactis temporibus nobis praeter modum molestus exstitit, sicut operum in quamplurimis declaravit exsecutio, et nunc maxime verbo et opere, scripto etiam nostram, quod summopere principum laedit animos, non desistit infamare personam, cum scripto suo et verbo nos Ecclesiae persecutorem nominet, et gravatorem appellet. Attendat autem dominus papa, quam paterne erga nos egerit, qui nobis significavit, quod summa principum debet esse cautela et sollicitudo, famam suam conservare illaesam, nec paternum circa nos gerere videtur affectum, qui famae nostrae adeo opere et sermone derogat. Universitati utique vestrae constare volumus, quod quidquid honoris, celsitudinis et potestatis habemus, regnum etiam, et caetera, quae nostro commissa regimini, singula a Domino et Creatore nostro nobis collata scimus et profitemur, et ipsi soli non quantas debemus, quoniam ad id non sufficimus, sed quas possumus, gratiarum referimus actiones. Et utinam dominus papa pro nobis Dominum deprecetur, ut Domino et Creatori nostro debitam exhibere possimus et sciamus devotionem et reverentiam, et ut ipsi servire, et ipsum diligere, in tertia saltem quam debemus portione, valeamus! Sane licet, quantum ex debito tenemur, ipsum diligere et venerari non possimus, affectum tamen et devotionem habemus ipsi in singulis deservire, in omnibus obsequi, in universis obedire. In integritate autem gratiae, et dilectionis domini papae libenter perseverare volumus, et affectamus, si nobis et regno nostro eumdem honorem, et honoris et dignitatis conservationem observaverit, quam sancti et honesti Romani pontifices viris nobilibus et potentibus praedecessoribus nostris exhibuerunt. Verumtamen appellationes, quas proponit nos prohibuisse, et ne quis de regno nostro curiam Romanam visitaret, nos asserit inhibuisse, vestram nolumus latere prudentiam, quod nec appellationes nec visitationes aliquatenus impedivimus, quin eo modo, ea ratione, eo ordine fiant, quo temporibus praedecessorum nostrorum, virorum illustrium, juxta regni nostri consuetudines et dignitates solebant fieri; et sicut antiquiores et prudentiores regni nostri, tam cleri quam laici, recolunt et retractant. Quod vero confoederationis factae cum excommunicatis nos arguit, in hoc non aestimamus nos Deum offendisse, nec obviasse rationi, quia, sicut ex ore domini papae accepimus, ipsum dominum Fredericum Romanorum imperatorem nunquam pro excommunicato habuit, nec postea ipsum excommunicatum fuisse alicujus relatione cognovimus. Verum, etsi filiam nostram filio imperatoris in matrimonio concesserimus, nec in minimo nos deliquisse credimus, sed id nobis licitum esse non dubitamus, quoniam, ut a simili sumamus exempla, idem excellentissimo et potentissimo regi Henrico avo nostro licuisse recolimus, qui filiam suam Henrico bonae memoriae Romano imperatori matrimonio copulavit. Nos etiam a praedecessoribus nostris sumpta ratione, communicato consilio prudentum et discretorum virorum regni nostri, matrimonium inter filium imperatoris et filiam nostram contrahi concessimus. Praeterea, quod nobis scripsit, ut Cantuariensem archiepiscopum, quem a regno nostro nos asserit expulisse, in statum, a quo recessit, revocemus, et ad sedem suam reducamus, evidentissime novimus universitati vestrae liquido constare, quod ipsum nunquam expulimus, nec a regno nostro exire coegimus. Sed ipse, suae magis levitatis et pravitatis impulsu, quam aliqua ratione ad hoc ipsum inducente, fugam arripuit, intentione et proposito adversum nos malignandi, et nobis et famae nostrae, quod nequaquam, ut omnibus liquet, promerueramus, maligne derogandi. Si autem idem archiepiscopus, sicut ex propria voluntate aufugit, eodem modo voluntarie reverti voluerit, et nobis fecerit, quod domino et principi facere debuit, nos eidem juxta clericorum et laicorum consilium, tam regni nostri quam transmarinorum, quod debebimus exsequemur. Verum ipsum per nos revocandum non censemus, quem a regno nostro exire non coegimus. Itaque, si vobis constiterit nos in aliquo deliquisse, et excessisse, consilio cleri et baronum nostrorum juxta consuetudines, et dignitates, et celsitudines regni nostri, quidquid debuerimus, animo libenti faciemus. Si vero aliquis jura, et consuetudines, et dignitates regni nostri impedire attentaverit, seu diminuere, ipsum publicum hostem, et manifestum nominis nostri, et honoris, et regni aestimabimus inimicum, et nos vita comite dignitatum et consuetudinum regni nostri diminutionem nullatenus sustinebimus, quas illustres viri praedecessores nostri habuerunt, et tenuerunt temporibus sanctorum Romanorum pontificum. De caetero, quod mandavit per vos nobis insinuandum, ne scilicet ecclesias, vel personas ecclesiasticas regni et terrae nostrae gravaremus, vel gravari permitteremus, Deus nobis testis est, et mera conscientia, quod id usque in hodiernum diem nec a nobis actum est, nec permissum.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 485 |
EPISTOLA CCCCLXXXV. EJUSDEM AD ABBATEM CISTERCIENSEM.
|
HENRICUS rex Angliae abbati Cisterciensi.
|
Quando dominus Willelmus Papiensis et vos nostram apud Rothomagum adiistis praesentiam, conquesti sumus vobis quod quidam monachi ordinis vestri, quos in terra nostra praeter voluntatem et assensum omnium fere baronum et hominum nostrorum cum omni honore et reverentia manu tenueramus hactenus, et promoveramus, quaedam verba et mandata adversariorum nostrorum amaritudinis plena nobis deferebant, et quaedam discordiae seminaria, et irae, et odii incentiva, quae a nullo probo viro aliquo modo essent proferenda. Promisit itaque nobis dilectio vestra quod illud corrigeretis, et monachos vestros a talium mandatorum delatione coerceretis. Post promissionem vero illam abbas vester de Criscampo scriptum quoddam Thomae, qui fuit cancellarius noster, ex parte ejusdem nobis attulit, et ore suo legit, in quo nos arguebat et de fidei laesione, et de schismate nos videbatur accusare, et alia continebat scripti illius series indignationis et superbiae verba, quae nostro derogabant honori et personae. Inde est, quod vobis mandando attentius rogamus, quatenus injuriam nostram digna emendatione ita corrigere non omittatis, et honorem nostrum, et etiam ordinis vestri conservetis. Noveritis autem quod, si excessus monachorum vestrorum non correxeritis, ulterius sustinere non poterimus, quin injuriarum nostrarum quaeramus remedium, teste Jocelino de Baille apud Canon.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 486 |
EPISTOLA CCCCLXXXVI. EJUSDEM AD WILLELMUM SENONENSEM.
|
HENRICUS rex Angliae WILLELMO Senonensi episcopo.
|
Quos ad me misistis ordinis Cisterciensis viros religiosos et venerabiles, sicut decuit, honorifice suscepi, attente audivi, diligenter inspexi. Verbum autem, quod ex parte vestra mihi intimaverunt, benigne secundum quod vos accepisse ex domini papae mandato mihi significaverunt, ut mecum de pace reformanda inter me et archiepiscopum Cantuariensem loqueremini, admisi. Placet itaque mihi, quatenus super hoc mecum loquamini. Vobis enim ex magna parte innotuit causa, quae inter nos vertitur, sicut praesens audistis, ubi in praesentia domini regis Franciae inter nos inde sermo haberetur. Ipse causam praestitit discordiae, ab ipso concordiae debet causa procedere: ipse vulnus impressit, ipse sanare studeat. Per ipsum morbus invaluit, in ipso est ut sanitate reddita morbus evacuetur. Ego neque causam mali neque exsecutionem excitavi vel implevi. In quo itaque loco utrique nostrum, donec convenire possimus, significetis. Confido autem de fidelitatis vestrae integritate et constantia, quod causae hujus veritati favorem inclinabitis. Ideoque affectuosius accipio, ut vestra discretio diligentius meam circa hoc voluntatem et aequitatem attendat. Praeterea ad vos dirigo meam conquestionem super hoc, quod dominus meus rex Franciae nuper aequum excedens, mihi in meis fecit injuriam. Vestra namque mediatione, et comitis Theobaldi fratris vestri, posthabito meorum consilio, super hoc quod praedecessores mei nunquam fecerunt, pro bono pacis me totum nuper exposui voluntati domini regis Franciae vestro acquiescens consilio. Vos autem non credo latere, quomodo mihi nuper injuriatus est. Vobis autem conqueror, ut quod in praejudicium pacis inter nos statutae praesumpsit, transgressio vobis displiceat, et eum ad satisfactionem justam deducere satagatis, quo auctore ipsa facta est.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 487 |
EPISTOLA CCCCLXXXVII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
HENRICUS rex Angliae WILLELMO Senonensi archiepiscopo.
|
Venientes ad me nuntii domini papae pro negotio, quod inter me et archiepiscopum Cantuariensem vertitur, licet aspera et omni honori meo portarent contraria, pro domini papae reverentia, et sanctae Romanae Ecclesiae debita devotione, honorifice suscepi, et qua decuit benignitate audivi, mandatum domini papae modeste admodum admittens, quod ipsi deferebant, licet me in meis gravatum sentirem, quos ipsi excommunicatos habebant, extraordinarie praecipitata in illos sententia, magis ex impetu animi et motu mentis, quam ex rationis librata aequitate vel deliberationis consilio. Cum autem super hoc diutius sermo duceretur, petii ut absolverentur, quos ipsi sic ligatos habebant. Ipsi vero se illos absoluturos promittebant, si illis securitas juratoria praestaretur ab eisdem, quod absoluti ipsorum parerent arbitrio. Hinc autem motus vehementius, juravi quod nullatenus sacramentum inde praestarent, sed, si vellent, a laicis fidei interpositione, a clericis in verbo veritatis promissione eis securitatem fieri facerem, ut mererentur absolvi. Ipsi autem esse hoc extraneum a consuetudine asserentes, et a sibi injuncto tenore alienum affirmantes dixerunt, quod ad hoc vestrum habere vellent consilium, qui et archiepiscopus et apostolicae sedis legatus estis, ut, si hoc ex vestro haberent consilio, pro excusatione eis sufficeret, si aliquando transgressionis propter hoc arguerentur. Mittunt itaque ad vos, et ego mitto et precor, quod honori meo et commodo consulentes, ad hoc consilium vestrum applicetis. Confido autem constanter de vobis, quem pro summo amico amplector cum abundantissima devotione, quod in hoc et aliis negotiis meis et gratiam uberem, et diligentiam vigilantem, et firmissimam fidelitatem exhibebitis. Desiderio meo plurimum successisse reputarem, si vobiscum loqui possem, sed aliorum negotiorum instantia hoc ad praesens fieri prohibet. Peto itaque quatenus aliquem de vestris ad me mittatis, per quem plenius vestra mihi voluntas innotescat, et mea vobis pariter notificetur.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 488 |
EPISTOLA CCCCLXXXVIII. HENRICI REGIS EPIST. AD ALEXANDRUM PAPAM.
|
Venerabili Patri summoque pontifici ALEXANDRO, HENRICUS rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegaviae, salutem et debitam venerationem.
|
Si devotionis meae, Pater, erga sanctitatem vestram experimentum quaeritis, etc. Vide inter variorum ad Alexandrum III epistolas, post ipsius Regesta.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 489 |
EPISTOLA CCCCLXXXIX. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
Domino papae dominus rex.
|
Novit Ecclesia Romana ex longo temporis tractu, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 490 |
EPISTOLA CCCCXC. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae HENRICUS rex Angliae.
|
Episcopos nuntios nostros ad pedes paternitatis vestrae direximus, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 491 |
EPISTOLA CCCCXCI. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
ALEXANDRO papae HENRICUS rex Angliae, omnino subjectionis debitae obsequium.
|
Vestrae satis innotescit serenitati, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 492 |
EPISTOLA CCCCXCII. EJUSDEM AD GILBERTUM.
|
H. Dei gratia rex Angliae, Patri suo charissimo G. Londoniensi episcopo, salutem et dilectionem.
|
Quoniam personam meam vestri gratia speciali sincerae dilectionis affectu vos semper dilexisse expertus sum, de statu mei et incolumitate vos velle certificari, et de successibus meis gratulari indubitanter scio. Unde mitto ad vos charissimum et familiarem meum episcopum Bathoniensem, per quem vobis secreta mea secure significo, et insuper voluntatem meam et quae mihi Deo cooperante acciderunt beneficia postquam ab Anglia recessi. Vos itaque fidem adhibeatis his quae ipse vobis dixerit ex parte mea, et ipsum episcopum dilectissimum et familiarem meum, qui in negotiis meis expediendis pronus et devotus semper assistit, charum habeatis et diligatis, et honorem exhibeatis. Vestrae etiam paternitatis sollicitudinem de qua non minimum confido, attentius et devote expostulo, quatenus negotiis meis summam operam et diligentiam adhibeatis, et paci et defensioni regni mei pro facultate vestra providere studeatis. Teste H. Baiocensi episcopo, apud Chivill' .
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 493 |
EPISTOLA CCCCXCIII. EJUSDEM AD EUMDEM.
|
HENRICUS rex Angliae GILBERTO Londoniensi episcopo.
|
Audivi gravamen, quod ille Thomas proditor et adversarius meus intulit in te, et in alias personas regni mei, quod non minus aegre fero de persona tua quam si in meam propriam personam virus suum evomuisset. Et ideo pro certo scias, quod ego omnem operam dabo, per dominum papam, et per regem Francorum, et per omnes amicos meos, quod de caetero non nobis nec regno nostro nocere poterit. Unde volo et consulo, quod tu interim nullo modo in animo tuo turberis, sed tibi viriliter provideas, utrum magis tibi et mihi expediat, quod ad me in Normanniam venias, vel quod in Anglia remaneas. Hoc enim totum tuae committo dispositioni, pro certo sciturus, quod si ad me veneris, et Romam adire volueris, omnia necessaria ad viam de meo tibi honorabiliter et sufficienter inveniam. Teste G . . . clerico apud S. Macharium in Guasconia.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 494 |
EPISTOLA CCCCXCIV. EJUSDEM AD ABBATES CISTERCIENSES.
|
HENRICUS rex Angliae et dux Norm. et Aquit. et com. Andeg., viris ven. abbati Cisterciensi et omnibus abbatibus Cisterciensis ordinis, qui ad capitulum Cisterciensem conveniunt, salutem et sincerae dilectionis affectum.
|
De vestra sinceritate et religione plenius confidens, et constantius praesumens, universitati vestrae devote supplico, humiliter petens, quatenus mei et haeredum meorum memoriam habeatis, nec non et fidelium meorum, quatenus precibus vestris propensius mihi inclinetur divina clementia, nobisque miserationem ejus propitiam facere studeatis, ut cum pace solida et continua nos dirigat, et regnum meum et alias terras mihi subditas conservet. Praeterea vobis innotescere volo, quod nuntios domini papae, viros venerabiles, Gratianum domini papae notarium, et magistrum Vivianum S. Romanae Ecclesiae advocatum, quos pro negotio archiepiscopi Cantuariensis ad me transmisit, honorifice suscipere, petitionem ejus per eosdem mihi porrectam devote, sicut decuit, audire curavi. Eidem autem petitioni, adhibito consilio archiepiscoporum, episcoporum et abbatum plurium, benigne et sufficienter respondere cum praedictorum nuntiorum consensu studui, sicut vos subscripta docebunt, ut domino papae omnimodam videar in hoc negotio exhibuisse reverentiam, licet semper juri stare, et quod inter nos jus statueret, subire petiissem a primordiis hujus causae: et saepius postulassem, ut a latere domini papae transmitterentur, qui de ista causa plenius cognoscentes illam aequitatis fine concluderent. Archiepiscopus Cantuariensis, sicut ad remotiores finium nostrorum partes fama discurrere divulgatum est, sine mea licentia et conscientia exivit ab Anglia, et post exitum ejus me apud religiosos viros crudelitatis notabilem haberi voluit, in me vota principum et clericorum provocans, et odium gentium exterarum. Pro petitione tamen, et reverentia, et amore domini papae, licet mihi gravissimum esset, et voluntati meae admodum repugnans, et mihi molestissimum videretur, concedo quod ipse redeat in Angliam, et habeat archiepiscopatum suum cum ea integritate, cum qua illum habuit, quando illum dimisit: et sui similiter sua habeant. Et ipse et sui pacem habeant ad honorem Dei et mei, salvis dignitatibus regni mei. Quod autem brevius vobis de praesenti negotio, quam solemniter, quibus praesentibus actum sit, ex litteris datur intelligi, vobis diligentius et plenius intimabunt venerabiles fratres vestri qui aderant: frater Gaufredus de Altisiodoro, abbas de Mortuomari, abbas de Bellet, abbas de Rievalle, quibus, ut decet, fidem habebitis. Universitati autem vestrae dissuasum esse desidero, ne de caetero tam facilem adhibeatis credulitatem, si quis in perniciem me de vobis sinistra praedicare et persuadere voluerit. Praeterea dilectioni vestrae grates uberes exsolvo, quod ad petitionem meam fratrem Gaufredum mihi misistis. Et nunc iterum diligenter peto, quatenus eumdem quam citius mihi remittatis. Necessariam enim mihi ejus intelligo discretionem et prudentiam, ut mihi praesens adsit, et aliquandiu propinqua mihi ejus sit conversatio. Teste G. archidiacono apud Rurum.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 495 |
EPISTOLA CCCCXCV. EJUSDEM AD ROTRODUM ROTHOMAGENSEM.
|
Rex Angliae ROTRODO Rothomagensi archiepiscopo.
|
De vestro, aliorumque fidelium baronum meorum consilio, pacis reformandae inter me et archiepiscopum Cantuariensem, susceptam formam domino papae, nuntiis et litteris meis insinuavi. Ipse, sicut per suas mihi litteras significavit, eam cum tenore, quo a vestro prodiit consilio, eique ex parte vestra fuerat significata, suscepit cum gratiarum actione plurima, mandans, monens, supplicans et suadens attentius ut illam exsequar mediatione vestra et Nivernensis episcopi. Illam itaque vobis mediantibus plene et libenter complebo, nullatenus declinaturus formam vestro consilio propositam, teste Ricardo de Luci, apud Westmonasterium.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 496 |
EPISTOLA CCCCXCVI. EJUSDEM DE PACE REDDITA CANTUARIENSI.
|
Pro amore Dei et domini papae, pro salute nostra et haeredum meorum, remitto Cantuariensi archiepiscopo et suis qui cum eo et pro eo exsulant, iram meam et offensam, et eidem remitto omnes querelas praecedentes si quas habebam adversus eum, et concedo ei et suis veram pacem et firmam securitatem de me et meis, et reddo ei Ecclesiam Cantuariensem, in ea plenitudine in qua eam habuit, cum factus est archiepiscopus, et omnes possessiones, quas habuit et tenuit Ecclesia et ipse, ad tenendum et habendum ita libere et honorifice, sicut melius et honorificentius eas habuerunt et tenuerunt ipse et sui, et omnes ecclesias et praebendas ad archiepiscopatum pertinentes, quae coeperunt vacare, postquam ipse Cantuariensis exivit de terra, ut faciat de iis sicut de suis, prout ei placuerit, reddo ei similiter, salvo honore regni mei.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | ||||
Gilbertus Foliot
| 497 |
EPISTOLA CCCCXCVII. EJUSDEM AD FILIUM SUUM.
|
HENRICUS rex Angliae regi filio suo salutem.
|
Sciatis quod Thomas Cantuariensis archiepiscopus pacem mecum fecit ad voluntatem meam. Et ideo praecipio quod ipse et omnes sui pacem habeant; et faciatis habere ipsi archiepiscopo, et omnibus suis, qui pro eo exierunt ab Anglia, res suas bene et in pace, et honorifice sicut habuerunt tribus mensibus antequam ipse archiepiscopus exiret ab Anglia, et faciatis venire coram vobis de melioribus et antiquioribus militibus de honore de Saltwude, et eorum sacramento faciatis recognosci quid ibi habentur de feudo archiepiscopatus Cantuariensis, et quod recognitum fuerit de feudo ejus esse, ipsi archiepiscopo habere faciatis. Teste Rotrodo archiepiscopo Rothomagensi, apud Chinum.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 498 |
EPISTOLA CCCCXCVIII. EJUSDEM AD THOMAM CANTUARIENSEM.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo HENRICUS rex Angliae.
|
Sciatis quod obviam vobis Rothomagum venire non potui ad terminum, quem praelocuti fuimus inter nos, quia significatum mihi fuit ab amicis meis Franciae, regem Francorum praeparare se ad eundum in Alverniam super homines meos et ad male faciendum ipsis et terrae meae. Ipsi autem homines Alverniae idem mihi significaverunt, rogantes ut eis succurrerem. Quapropter ad terminum quem statuimus inter nos ad vos Rothomagum venire non potui. Sed mitto vobis Joannem decanum Saresberiensem, familiarem clericum meum, vobiscum in Angliam iturum, per quem significo Henrico regi Anglorum filio meo, ut bene, et in pace, et honorifice habeatis omnes res vestras: qui etiam emendari faciat, si quid minus actum est, quam oportuerit, de his quae ad vos spectant. Et quoniam mihi et filio meo plura referuntur de mora vestra quam facitis, quae forsitan vera non sunt, vobis, ut credo, expediret, ne ire in Angliam diutius differretis. Teste rege ipso apud Lokchas.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 499 |
EPISTOLA CCCCXCIX. MATILDIS IMPERATRICIS AD THOMAM CANT.
|
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo MATILDIS imperatrix.
|
Mandavit mihi dominus papa, et in remissionem peccatorum meorum injunxit, quatenus de pace et concordia inter filium meum regem et vos reformanda intromitterem, et vos ipsum eidem reconciliari satagerem. Inde etiam, sicut scitis, me requisistis. Unde majore affectione tam pro honore Dei, quam pro honore sanctae Ecclesiae rem istam incipere, et tractare curavi. Sed multum grave videtur regi, et baronibus suis, atque consilio, sicut vos dilexit, et honoravit, atque dominum totius regni sui, et omnium terrarum suarum constituit, et in majorem tandem honorem, quem habebat in tota terra sua, vos sublimavit, ut de caetero vobis securius debeat credere, praecipue cum asserant quod totum suum regnum, quantum potuistis, adversus eum turbastis, nec remansit in vobis, quin ad eum exhaeredandum pro viribus intenderitis. Eapropter mitto vobis fidelem et familiarem nostrum Laurentium archidiaconum, ut per eum sciam voluntatem vestram super his omnibus, et cujusmodi animum vos habetis erga filium meum, et qualiter vos continere volueritis, si contigerit, quod petitionem meam, et precem de vobis ad plenum exaudire voluerit. Unum quoque vobis veraciter dico, quia nisi per humilitatem magnam, et moderationem evidentissimam, gratiam regis recuperare non poteritis. Verumtatem quid super hoc facere volueritis, nuntio proprio, et litteris vestris mihi significate.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] | |||
Gilbertus Foliot
| 500 |
EPISTOLA D. OWENI WALLENSIS AD THOMAM CANTUAR.
|
Religiosissimo Dei gratia sanctae Cantuariensis Ecclesiae archiepiscopo THOMAE suo Patri spirituali O. Walliarum rex suus spiritualis in Domino filius, debitam ac voluntariam in Christo obedientiam.
|
Vestrae, Pater mi venerande, discretionis auribus insonuit, quanta sui juris detrimenta post mortem episcopi nostri Mauritii nostra passa fuerit Ecclesia. Unde et magno timore perculsi trepidamus, ne, quia nobis incumbit necessitas curam et sollicitudinem hujus Ecclesiae gerendi, Deus nostrae negligentiae ista imputet. Nostis quoque, quantum nos immeritos oderit rex Angliae, ita ut nostro honori et in ecclesiasticis et saecularibus negotiis pro posse deroget, in quo vestri exsilii damnosam sentimus absentiam. Sed, quoniam in tali statu non estis, quo super hac re nostrae indigentiae consulere valeatis, vestram deprecamur obnixe clementiam, quatenus cum sic amodo esse nequeamus, nostrum alibi episcopum ordinandi licentiam tribuatis, tali tamen interveniente conditione, quod sanctae Cantuariensi Ecclesiae et vobis exhibeat obedientiam, ac si vestrae manus impositione consecratus fuisset. Et bene nostrae petitioni debetis satisfacere, quia non jus aliquod nos cogit vobis subjici, sed voluntas, quae semper durabit immobilis, nisi in vobis remanserit, quo minus perseveret. Quod si nos de obedientia, si hoc contigerit, suspectos habueritis, securitatem faciemus quam velitis. Et sicut archidiaconus noster David vestra in omnibus praecepta sequitur, sic et nos omnes faciemus. At unum tamen sciatis, quod amplius sic esse non valemus. Voluntatem itaque vestram super his mihi litteris vestris renuntietis.
|
http://viaf.org/viaf/79147743
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.