author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Petrus Damianus
| 12 |
EPISTOLA XII. AD G. THESAURARIUM FAVENNATENSIS ECCLESIAE.
|
ARGUMENTUM.--D. Petrus Damianus in patriam a civibus et archiepiscopo vocatus, in qua tamen neque in honore habebatur, neque in animarum salute proficiebat, incertus quid ageret, hanc epistolam scribit ad thesaurarium Ravennatem, in qua illum consulit, quid sibi faciendum censeat: utrum in patria remanendum, an ad suum monasterium redeundum. Cupidus enim alienae salutis, non poterat aequo animo Ravennae esse, ubi suae praedicationi nullus locus pateret. Ex altera vero parte si suum monasterium repeteret, verebatur vir modestissimus, ne in tanta omnium in se observatione aliquid de sua humilitate periclitaretur. Videtur tamen in eam sententiam inclinare, ut animarum lucrum suo periculo praeponat. Omnia tamen illius, ad quem scribit, consilio integra servat.
|
Domno G. religioso presbytero, Araeque Seth, in cymiliarcho, PETRUS ultimus monachorum servus ferventissimae devotionis obsequium. Non ignoras, dilectissime, quia et olim a Gebehardo archiepiscopo, et nuper ab hoc novo, qui zelo divini Spiritus constitutus est, necnon et a plerisque Ravennae civibus saepe multumque rogatus, tandem consensi: et eremum deserens, spe lucrandi animas, urbem habitaturus adveni. Sed cum praedictum virum cernerem, non dicam ad quod missus, sed quod permissus fuerat, agere, populum quoque non in me charitatis zelum, non in se studium propriae salutis habere, poenituit, fateor, quia dum vanitatibus hominum credidi, a divinae voluntatis linea, licet sero, perspicue tamen me aberrasse cognovi: et dum congestorum aviditate piscium vivarium petii, raros saltem, quos per diffusa marium fluenta claudere consueveram, frustratus amisi. Interea tamen quodam fruebar consolationis auxilio, quia videlicet etsi in lucrandis animabus me exercere non poteram, molestissimum tamen pondus popularis reverentiae non ferebam. Utrumque nimirum in statera mentis meae aequa pene lance pendebat, et sterilitatis infortunium cum negatae venerationis lucro laetus recompensabam. Est enim revera popularis favor imperfectis non mediocriter noxius, quia vel in se delectatos 158 in vanae gloriae voraginem dejicit, vel etiam resistentes receptae mercedis terrore transfigit. Cujusdam occasione festivitatis nonnullis religiosis invitantibus viris, vehiculumque mittentibus, cum ad Urbinatem provinciam repedassem, tantus me inundantium fratrum, monachorum videlicet atque saecularium, fluctus absorbuit, quod nequaquam me ad tutissimi portus sinum retorquere vela permisit: et velut in ipso marmore per circuitum arenarum mihi ager opponitur, dum ne alio progrediar, importuna me tot fratrum charitas obtestatur. Sed, ut opinor, idcirco me omnipotens Deus illic permisit accedere, ubi non debueram permanere, quatenus dum praeruptos saxorum scopulos cernerem, rarioris segetis arvum non omnino despicabile, ac per hoc insulcabile deputarem. Et dum petrosus ager attenditur, in comparatione ejus trigesimi fructus terra, fecundissimus novalis Africae judicetur. Anxiabar denique prius ubi possem uberiores animarum fructus, acquirere, et zelo proximorum ductus, diversas Italiae regiones curioso mentis lumine perlustrabam: dumque revocare alios ambiebam ad rectitudinis statum, ipse paulo minus potui vagationis incurrere naevum. Nunc autem, ut ita dixerim, quasi saburra quaedam lembum mentis meae praeponderat, imo velut anchora affixa solo, triplici perseverantiae fune coarctat. Unus solummodo scrupulus mihi adhuc molestiam ingerit, qui me, charissime Pater, consilii tui manum flagitare compellit. Qui videlicet scrupulus si tuae responsionis indice a mentis meae pede succutitur, non ambigo per Dei misericordiam quin postmodum recto firmus itinere gradiatur. Respondeat ergo mihi prudentia tua, quid mihi utilius sit: utrum illic habitare, ubi et animarum fructus acquiritur, et devota mihi populi reverentia exhibetur: an illic potius, ubi sine fructu, pariter et honore consistam? Quorum mihi utrumlibet periculosum videtur: et dum alterum metuo, alterum quoque nihilominus e diversa fronte formido. Nam si infructuosus vixero, evangelicam mihi securim ad radicem arboris positam expavesco, de qua videlicet arbore Veritas terribiliter intonat, dicens: « Succide, » inquit, « illam; utquid etiam terram occupat ? » Si autem dum fructus acquiritur, mihi jam honor exhibetur, illam repulsionis sententiam vix effugio, qua dicitur: « Amen dico vobis, recepistis mercedem vestram . » Haec est igitur quaestio, quam a te solvi desidero: hoc solum est, propter quod tibi scribere cuncta superius comprehensa disposui. Sed quia, injuncto ecclesiastici prioratus officio, te occupatum novi, et rescribendi forsitan otium non facile poteris reperire, super hoc capitulo ego ipse interim scribo quod sentio: nimirum non ut magistrum discipulus doceam, sed utrum mei intellectus sententia tenenda sit, discam; prudentiae scilicet tuae optione servata, ut vel abnuendum proprio stylo coerceas, vel probandum gravissima tui judicii auctoritate constituas. Cuncta sane divinarum Scripturarum eloquia ad nil aliud, nisi ad animarum salutem crebris 159 sunt voluminibus exarata. Quidquid enim in his praecipitur, quidquid prohibetur, totum procul dubio ad provectum fit animarum, Paulo attestante, qui ait: « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus . » Si ergo propter Scripturae minas sic impensus honor aufugitur, ut animarum quoque utilitas negligatur; patet profecto, quia intentio, pro qua Scriptura servari debuit, non tenetur. Si enim ad hunc finem omnis sacra Scriptura refertur, ut per eam salus animae requiratur, dum fugientes honorem, animarum lucra postponimus, id potissimum, propter quod Scriptura facta est, non servamus. Et perverso modo, dum obtemperare sacris voluminibus nitimur, contra haec eadem sacra volumina decertamus. Qui enim dicit: « Ne recumbas in primo loco , » ipse praecipit, dicens: « Qui audit, dicat: Veni . » Et qui prohibet, ne vocemini magistri , ipse jubet discipulis: « Ite, docete omnes gentes . » Oportet ergo, ut dum animarum fructus exquiritur, non humana laus, non popularis favor, non aliqua honoris reverentia mentis intentione quaeratur. Quod si ultro oblatus honor nolentibus nobis ingeritur, necessarium est, ut in pavimento cordis sub districto disciplinae pede calcetur, et velut venenatus serpens in ipso suggestionis capite ictum sentiat; ne nos, quod absit, in extremo bonae operationis calcaneum mordere praesumat. Nec tamen ob id est animarum utilitas deserenda, sed ut revera strenui bellatores, dum nosmetipsos humilitatis clypeo ab injecto elationis telo protegimus, proximos nostros ad fortiter agendum sanctae exhortationis vocibus excitemus. Verumtamen si proximos prudentiae nostrae clypeus protegat, ne hostis post tergum latitans, occultum ex insidiis vulnus infligat. Sic contra nostrum dimicemus adversarium, ut commilitonibus etiam nostris provideamus auxilium. Sic circa commilitones fraterna charitas vigilet, ne proprium latus gladiis hostilibus nudet. Sic sic nimirum duplex nobis merces acquiritur, dum ex ipso charitatis officio, quod pie proximis nostris impendimus, bellicus labor oritur, quem repugnando vincamus. Sed ne argumentationi potius quam solidae veritati videamur insistere, hoc, quod proposuimus, per sacrae Scripturae non pigeat exempla monstrare. Joseph quippe vir sanctus, ut periculosam populi sublevaret esuriem, secundam post regem suscipere non abnegat dignitatem: et qui prius angusti carceris fuerat cultor, jam totius Aegypti factus est dominator. Unde et fratres ejus ad Jacob alacres dicunt: « Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in terra Aegypti . » Moyses, qui dudum cognati gregem in deserto humiliter pavit, ut melioris postmodum gregis dux fieret, totius Israelitici populi obsequium non refugit, qui nimirum ad tanti honoris culmen perductus est, ut omnis illa Hebraeorum multitudo ad jussionis ejus se verba suspenderet, ejusque legibus supplex obtemperaret . Uterque tamen quantae mansuetudinis in ipsa sublimitate perstiterit, indubitanter agnoscitur, et dum alter se agnoscendum peregrinis fratribus, cum latere potuisset, ultroneus 160 offerat; alter suam humilitatem, velut alienam, humiliter pandat: « Erat, inquit, Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra . » Josue quoque, qui Moysi minister exstiterat, eo moriente, suscipere regiminis officium non recusat . Qui nimirum si pro humilitate servanda principatus jura contemneret, numerosis regibus, quos peremit, perimendam populi multitudinem cunctorum reus exponeret: et dum sibi caveret jactantiae casum, fratrum negligeret vitae periculum. Quid dicam Samuel, qui quandiu non est ab ipso populo ex principatus arce dejectus, et excelsus videbatur in publico, et humilis erat in occulto. Qui videlicet suscepti regiminis locum adeo invitus deseruit, ut majoribus natu ex Israel sibi regem petentibus, de eo protinus Scriptura dicat: « Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent, Da nobis regem, ut judicet nos . » Quid referam Eliam? quid Elisaeum? qui ut proximis potuissent sua praedicatione proficere, nequaquam veriti sunt et multis coruscare miraculis, et ipsis regibus, omnique populo venerabiles apparere. Et, ut jam praetermissis tot Veteris Testamenti Patribus ad Evangelium transeam, nunquid praecursor Domini vitare penitus honoris reverentiam potuit, qui se Christum non esse turbis ipsum esse credentibus vix negando suasit ? Nunquid Petro popularis reverentiae favor defuit, qui tot languidos superfusa solummodo sui corporis umbra sanavit? Nunquid Paulo non est honor exhibitus, quandoquidem in Listris mox ut debilis pedibus, eo praecipiente, surrexit, protinus omnis turba in ejus laudem stupefacta clamavit: « Dii, inquiunt, similes facti hominibus descenderunt ad nos ; » unde sicut paulo post subditur: « Sacerdos Jovis qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas offerens cum populis, volebat sacrificare . » Sed quam inflexibilis ille in suae humilitatis arce perstiterit, manifestat ipse et Barnabas, cum, scissis prae tristitia tunicis, dicunt: « Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus similes vobis homines » An dilectus Domini Joannes evangelista penitus evadere honoris reverentiam potuit, qui universum populum virorum ac mulierum cum hymnis et laudibus occurrentem sibi, dum ab exsilio reverteretur, invenit? Cui etiam illud singulare Christi praeconium non praesumptionis vitio, sed nimio devotionis desiderio cantabatur: « Benedictus, aiunt, qui venit in nomine Domini . » An et Andreas apostolus populi obsequio caruisse credendus est, quem in cruce pendentem dum Achaici tumultuarentur eripere, ipsum quoque provinciae praesidem comminati sunt trucidare? Et ut ex ipso sanctorum omnium capite allegatio nostra firmius roboretur, Redemptorem nostrum Judaei regem voluerunt constituere, nisi ille montis aufugium petiisset . Si ergo mediator Dei et hominum ad exhibendum solius humilitatis exemplum sic hominum reverentiam voluisset abjicere, ut nec miraculorum virtutes ostenderet, neque praedicationis verba proferret, humano generi, in peccatis mortuo, quid, rogo, salutis, quid utilitatis 161 impenderet? Sed idcirco voluit reverendus et mirabilis apparere, ut mirantium ad se corda converteret, conversos autem per viam, qua gradiebatur, ad patriam revocaret. Cum ergo magnopere timemus hominum reverentiam, qua et nostra sese virtus exerceat, et exhibentium devotioni fructus accrescat. Quae videlicet si quando ante mentis nostrae januam vanae gloriae vento submurmurat, scutum protinus humilitatis opponitur: et quo violentior ictus impingitur, eo nobis locupletius, peracta victoria, praemium cumulatur. Porro autem nisi aliquo modo venerabilis auditoribus persona praedicantis appareat, non admissus praedicationis sermo apud eorum animum non laborat. Nam si loquentis persona despicitur, restat ut ipsa locutio apud audientes despicabilis judicetur. Neque enim laborare apud eos poterat Paulus, qui eum despiciebant, dicentes: « Epistolae, inquiunt, graves sunt, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis . » Apud eos autem multum profecerat, quibus gratias referendo dicebat: « Sicut angelum Dei excepistis me; testimonium enim vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi . » Nunquid Apostolus despectui volebat haberi, unde conqueritur? Nunquid sedulitatis obsequium devitabat, unde gratificatur? Sed utrumque non propter se. Non enim quaerebat quae sua erant, sed quae alterius. Idcirco nempe volebat a discipulis coli, ut attente etiam posset audiri: idcirco recusabat ab auditoribus despici, quia metuebat simul et sermonem contemni. Minc est enim, quod Thessalonicensibus ait: « Rogamus autem vos, fratres, cum noveritis eos, qui laborant in vos, et praesunt vobis in Domino, et commonent vos, ut abundantius habeatis illos in charitate propter opus illorum . » Hinc est, quod de Epaphrodito ad Philippenses dicit: « Excipite, inquit, illum cum omni gaudio in Domino; et ejusmodi cum honore habetote . » Si ergo Apostolus reverentiam fugiendam omnino decerneret, dum auditoribus praecipit, ut doctori suo honorem exhibeant, suadet profecto, ut eum de suis finibus honore prosequentes expellant. Sed hoc monere videtur praedicator egregius, ut discretus vir et honorem sibi delatum exterius pro fratrum utilitate suscipiat, et eumdem honorem intrinsecus pro sua humilitate contemnat, quatenus undique circumspectus sic illorum saluti provideat, ut ipse tamen elationis vitio non succumbat. Neque enim, ut nos valeamus ab hujusmodi vitio cautiores existere, idcirco debemus fratribus nostris praedicationis auxilium denegare, cum Moyses dicat: « Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facias, dele me de libro tuo quem scripsisti . » Qua ergo conscientia possumus privato amori fratrum lucra postponere, cum iste non dubitet pro salute proximorum de libro divinae memoriae funditus deperire? Dehinc etiam Paulus dicit: « Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae . » Cum igitur sancti viri, ut fratribus consulant, etiam animarum suarum periculum subire 162 non metuunt, quid aliud faciunt, quam exemplum sui capitis imitantur? Qui videlicet pro ovibus animam suam posuit: et, ut nos a morte redimeret, mortis perferre supplicia non expavit . Absit ergo, ut propter honorem qui nobis impenditur, debeamus fratribus nostris aedificationis verba subtrahere: sed propter eorum salutem, ipsum aequiescamus honorem aequanimiter tolerare. Haec autem, venerabilis Pater, dixerim, non ut pertinaciter proprii intellectus arbitrium sequar, aut haec affirmare praesumam; sed ut tu secundum ingenium tibi divinitus datum, vel si res aliter habet, insinues: vel quae dicta sunt, gravissima tui judicii auctoritate confirmes. Saluta, quaeso, ex mea parte charissimum mihi patrem et magistrum meum Mainfrenum presbyterum, et dilectissimum fratrem meum Gerardum de Blanca. Reddat illis omnipotens Deus omnia bona quae mihi fecerunt pro amore ejus.
|
(Luc. XIII) (Matth., VI) (Rom.
XV) (Luc. XIV) (Apoc. XXII) (Math. XXIII) (Matth. XXVIII) (Gen. XLV) (Exod. III et seqq.) (Num. XII) (Jos. I) (I Reg.
VIII) (Joan. I) (Act. V.) (Act. XIV) (Ibid.) (Ibid.) (Matth.
XXIII) (Joan. VI) (II Cor. X) (Gal. IV) (I
Thess. V) (Philip. II) (Exod. XXXII) (Rom.
IX) (Joan. X)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD CAPELLANOS GOTHIFREDI DUCIS.
|
ARGUMENTUM.--Defendit se a calumnia capellanorum Gothifredi ducis, qui illum avaritiae taxabant, eorumdem quoque duas pravissimas opiniones redarguit. Affirmabant enim clericos posse uxores ducere. Illos qui episcopatus, et sacerdotia mercarentur, dummodo impositionem manus gratis acciperent, Simoniacos non esse. Quam utramque haeresim esse, aperte ostendit.
|
Dilectis in Christo fratribus capellanis Gothifredi ducis, PETRUS peccator monachus salutem. Cum servandum aliquid quod cordi sit scribere soleo, multiplici diversorum codicum bibliotheca vallatus, majorum sententias recolo, atque, ubi necessarium est, ad eorum semper exempla recurro: nunc autem in praerupti montis atque nivalis cacumine constitutus, dum monasterialis aedificii fabricam construere gestio, non modo librorum paginis, quae procul absunt, insistere nequeo; sed et caementariorum ac latomorum perstrepentium clamore depressus, id ipsum pene, quod intra me est, ignorare compellor: unde vobis scribere timeo, ne dum styli rudis articulum inexpugnabilia, sicut talibus dignum est, non munierint testimonia Scripturarum, mox ut elato supercilio, et rugata fronte legeritis, tanquam deliras somniorum nugas, et anilis ineptiae naenias conspuatis. Verumtamen ego malo cum David salivis in barbam defluentibus apud Achi, regem Geth, furiosus dici , et cum Jesu, sicut Marcus asserit, apud Judaeos phreneticus appellari , quam imperitiae notam timens, in supernae majestatis examine de silentio condemnari, dicens cum Isaia: « Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum . » Porro 163 « quod stultum est Dei, sapientius est hominibus . » Et sicut idem dicit Apostolus: « Quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes . » Hoc etenim et Samson ille signavit, qui cum mandibula asini mille Philisthaeos mirabiliter interfecit . Samson enim, qui interpretatur sol eorum, Christus est, qui in mandibula asini, bruti videlicet et simplicis animalis, plurimos interemit: quando per ora piscatorum atque simplicium genus humanum a superbiae suae rigore contrivit, ut qui ad debellandas aereas venerat potestates, non cum oratoribus ac philosophis, sed cum mitibus triumpharet et imperitis. Tria plane dicitis, quibus salva charitate vestra necesse est responderi. Dogmatizatis enim sacri ministros altaris jure posse mulieribus permisceri: illud insuper additis, et quibusdam allegationibus affirmare tentatis, quia non ille Simoniacus esse dicendus est, qui sub praestatione pecuniae regimen Ecclesiae suscipit; sed ille duntaxat, qui ad impositionem manus, et consecrationem per commercium venalitatis irrepit. Postremo, quod minimum est, mihi notam cupiditatis inuritis, quod nimirum cur praesumatis, quia mihi pro minimo est, breviter referam: et sic reliquis duabus objectionibus, communibus videlicet Ecclesiae negotiis, proprio purgatus, occurram. « Mihi enim pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die . » Age igitur missarum mihi mysteria celebranti, uxores principum, ducis scilicet, et marchionis, Bizanteos obtulerunt. Quos utique monachus noster Paulus expletis mysteriis apud altare, nobiscum foras prodiens, dereliquit. Unus autem ex vestris, vobis tamen non modo rem ignorantibus, sed etiam absentibus, cleptica fraude subripuit, et vobis nihil omnino peccantibus, quia tamen vester erat socius, quodammodo naevum reatus induxit. Qui mox in crimine deprehensus, et minaci terrore Beatricis excellentissimae ducis, et animosae viraginis violenter oppressus, aurum fratri nostro latenter attulit: atque ut pro se supplicaretur, oravit. Quam sane summam mox, ut rescivimus, eidem clerico reddi praecepimus: atque ut de restituenda sibi dominae suae gratia non diffideret, exhortati sumus. Quam ille pecuniam dum vehementer insisteret, et nullis omnino precibus nobis ingerere potuisset, altero tandem die fratri nostro clam dedit, sicque se mordacis conscientiae pondere levigavit. Cur ergo avaritiae accusatis, quem pecuniae quaestum tantopere contempsisse cognoscitis? Cur adversum me linguas acuitis, et non repugnanti mordentis obloquii vulnus infligere festinatis? Nam et Salomon dicit: « Jaculum et gladius, et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum . » Et psalmista: « Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, lingua eorum machaera acuta . » Egone cupiditatis arguendus sum, qui recipere subrepta contempsi, crimen indulsi: ac pro malis bona restituens, herilem reo gratiam reformavi? Ego, inquam, avaritiae notandus sum, qui jacturam aequanimiter pertuli; an ille, 164 qui sacrum de sacro subripiens, sacerdotii, quo fungebatur, officium profanavit? Adversus quem videlicet, fratres, hoc ego sermone non invehor: sed vestra provocatus infamia, me tantum purificare compellor. Piscatorum sum plane discipulus, ideoque non mare Demosthenis, nec torrentem commoveo Ciceronis. Et quia delinquenti fratri compassionem debeo, ad referendam digni talionis injuriam non anhelo. Hoc tantum mihi dicere liceat, quia si a contubernalibus, et familiaritate conjunctis, sicut oratores ac rhetores perhibent, trahenda sunt argumenta, non merito nobis avaritiae crimen impingitur, quorum frater pecuniam quasi parvipendens atque despiciens, in Ecclesia dereliquit. Sed, si dicere liceat, vobis potius ascribendum est, quorum socius, quod alienum erat, callida machinatione subripuit. Jam vero quod impudenter asseritis, ministros altaris conjugio debere sociari, proprii sermonis adversum vos evaginare mucronem superfluum ducimus, dum armatos, contra vos totius Ecclesiae cuneos, et constipatam omnium sanctorum Patrum aciem vobis resistere videamus. Et ubi tanta se coelestium bellatorum nubes opponit, mirum est, si non tantae auctoritati quaelibet novae praesumptionis temeritas acquiescit. Sed quanquam corpus canonum desit ad praesens, quaedam tamen Patrum testimonia non gravemur apponere, quae vel ex repetita memoria, vel in quibusdam membranulis possumus invenire. Enimvero beatus Clemens haec in sua scribit epistola : « Ministri altaris presbyteri, sive diaconi, ad Dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem conjugem suam reliquerunt. Quod si post ordinationem ministro contigerit propriae nudare cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrarii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad Dominici corporis portionem accedat. Aquam sacerdotum porrigat manibus, ostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sane ad salutarem calicem non suggerat. » Et paulo post: « Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine majoris natu principis jussione: nec presbyter solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus, aut diaconus sub praetextu humilitatis et officii frequentet domicilia matronarum: aut forte per clericos, aut per domesticos matronae mandent secretum aliquid. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus arceatur Ecclesiae. » In Nicaeno etiam concilio dicitur: « Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. » Ex concilio quoque Carthaginensi : « Praeterea cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Item ex alio concilio apud Carthaginem Aurelius episcopus inter caetera dixit: « Placuit sacros antistites ac Dei sacerdotes, necnon et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, 165 quo possint simpliciter, quod a Deo postulant, impetrare; ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. » Ad haec Faustinus episcopus Ecclesiae Pontianae provinciae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae dixit: « Placet ut episcopus, presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. » Ab universis episcopis dictum est: « Placet ut in omnibus, et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari serviunt. » Ne vero de subdiaconis, quod abstinere conjugiis debeant, ulla possit remanere dubietas, idem Aurelius post multa subjungit: « Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, et presbyteri sed et episcopi secundum propria statuta, etiam ab uxoribus se abstineant, ut tanquam non habentes videantur esse; quod nisi fecerint, ab Ecclesiae removeantur officio. » Papa quoque Gregorius Petro subdiacono inter caetera scribit, dicens : « Ante triennium subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae Ecclesiae suis uxoribus nullatenus miscerentur. » Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari: atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi, ut a praesenti die omnibus episcopis dicatur, ut nullum facere subdiaconum praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit; quatenus et praeterita, quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eamdem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis conjugibus vixerant, laudandi, atque remunerandi sunt: et ut in bono suo permaneant, exhortandi. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus; quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit probata. Item et decretum Leonis papae : « Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur; ut et qui habent, sint tanquam non habentes; et qui non habent, permaneant singulares . » Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis a primo, vel secundo, tertiove servandum est: ne aut levitico, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisque idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria, necdum frenasse detegitur? Item papa Silvester : « Nulli autem subdiaconorum ad nuptias transire permittentes, praecipimus, ne aliqua hoc praevaricatione praesumpserit. » Quod si contemnenda tot apostolicorum virorum decreta duxeritis, ac per eorum ora tanquam totidem organa loquentis Spiritus sancti statuta spreveritis, quam de vobis beatus papa Damasus sententiam profert, dignum est audiatis: « Violatores, inquit, voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a sancto Spiritu, cujus instinctu ac dono ditati 166 sunt, damnantur; » quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum; quoniam, ut jam praelibatum est, contra eum agit, cujus jussu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Audiant ergo, qui nobis obsistunt, qui adversus nos super hac quaestione confligunt: quia dum nobis sunt adversarii, in Spiritum sanctum manifesta sunt rebellione blasphemi: et illum blasphemantes offendunt, cujus offensio non remittitur neque hic, neque in futuro. Sed jam plures sanctorum pontificum subnectere sanctiones omittimus, ne epistolaris compendii metam excedere judicemur. Parit enim prolixitas laciniosa fastidium. Et certe cui sanctorum testimonia non sufficient, undecunque congesta fuerint, nec pluribus acquiescet. Id praeterea quod objicitis, cautum esse canonibus, ut quicunque conjugati sacerdotis officium spreverint, debeant communione privari; ut pace vestra loquar, dum litterarum superficiem negligenter attenditis, sobrietatem ecclesiasticae intelligentiae non tenetis. Ille nimirum sacerdos conjugatus dicitur, non qui nunc habet uxorem, sed qui potius habuit ante perceptam sacerdotalis officii dignitatem. Quem profecto si spernimus, consequitur etiam, ut et beatum Paulum apostolum, quod dictu nefas est, contemnere debeamus. Nihilominus et illud de beati Epistola ad Corinthios velut egregium et insignem Goliath gladium versatis in manibus, eumque vibrantes Israeliticae plebis aciem ventilare tentatis: « Propter fornicationem, inquit, unusquisque suam uxorem habeat: uxori vir debitum reddat, et uxor viro . » In quo nimirum verbo, quod dicitur, « unusquisque, » cum laicis simul altaris ministros comprehensos esse conjicitis: et dum in apostolica sententia litterarum paleas quasi jumentorum dente corroditis, medullas spiritualis intelligentiae pietati humanae faucibus non gustatis: imo prorsus a granis quisquilias non secernitis, et discretionis regulam postponentes simul omnia permiscetis. Illis nempe dicebat Apostolus: « Unusquisque suam uxorem habeat, » quibus loquebatur; quia vero non sacerdotibus, vel praedicatoribus, sed populo potius in hac loqueretur epistola, in ipso ejusdem epistolae principio luce clarius manifestat: « Significatum est, inquit, mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Cloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? » Quibus utique verbis liquido claret, quia non sacerdotes, sed populum corripiebat Apostolus, qui sectas faciebat schismatum, dum diversorum se discipulos assererent esse doctorum. Cum ergo diceret, « unusquisque suam uxorem habeat, » ille quoque conjugium indulgebat, ad quos eloquium dirigebat. Huc 167 accedit, quia non semper unusquisque, vel omnis multitudinem universitatis amplectitur: sed plerumque intra mensuram certae quantitatis, prout ratio dictaverit, cohibetur. Sicut est illud quod Dominus ait: « Ego cum exaltatus fuero a terra, universa traham ad meipsum . » Non enim ad se Judam proditorem traxit, non sibi latronem impium sociavit; sed omnia, id est, omnes duntaxat electos ad proprii contubernii culmen evexit. Et Apostolus perhibet, quia Deus omnes vult salvos fieri , et neminem vult perire. Sed cum Propheta dicat: « Quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit ; » cur reprobos perire permittit? Scilicet cum et neminem perire velit, et omnia quaecunque vult, absque dubio possit. Unde cum dicitur, quod Deus omnes fieri salvos velit, necesse est, ut de solis intelligatur electis. Juxta quam regulam, et Apostolus cum dicit, « Unusquisque suam uxorem habeat, » non omnes amplectitur homines, sed illos tantum, quibus juxta legitimae sanctionis normam habere licet uxores. Alioquin quo pacto sibi matrimonii foedera copulabunt, qui cubilia paterna commaculant, qui germanas, ah scelus! uterinas incestant? Eant ergo jam monachi, dotales tabulas publice proferant, nuptias contrahant: et juxta sanctionis vestrae sententiam vagientes pueros teneris delinire complexibus nullatenus erubescant. Et re vera cum monachos ac levitas, vel in peccando, vel in poenitendo canonica frequenter aequet auctoritas, quo pacto potestis conjugales copulas inhibere monachis, quas utique diaconis indulgetis? Nam quomodo in sola mulierum permistione sunt dispares qui in caeteris excessibus reperiuntur aequales? Decernendum est ergo, ut aut monachi, quod dici sacrilegum est, nuptias ineant; aut diaconi se penitus ab hujus ignominiosae turpitudinis obscenitate compescant. Quod nihilominus et de subdiaconis sciendum est, sicut diversa sanctorum Patrum, ut superius ostensum est, decreta confirmant. Quos nimirum nonnulli Nathinaeorum tenere opinantur officium: quod non procedit. Nathinaei siquidem, sicut Hieronymus in Hebraicis quaestionibus asserit, interpretantur donati. Sunt enim Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sint tabernaculo Domini ab Josue. Inter hos igitur, et illos haec probatur esse distantia, quoniam illi tabernaculo, vel templo Domini famulabantur, ut servi; isti quarto funguntur altaris officio, diaconorum scilicet suppares, ac ministri: atque ideo, sicut cum sacerdotibus, ac Levitis sacris missarum praecipiuntur interesse mysteriis, sic eorum quoque participes esse necesse est, in custodienda perpetuae munditia castitatis. Postremo, quod dicitis, ad simoniacae haereseos nequaquam pertinere piaculum, si quispiam Ecclesiae regimen non sine venalitate suscipiat, si tantummodo manus impositionem gratis acquirat, quantum in Ecclesia scandalum generet, quantum certe ab ecclesiasticae disciplinae tramite procul aberret, quoniam omnibus est perspicuum, non indiget prolixitate verborum. Quisquis enim Ecclesiam pretio redimit, simul et consecrationem comparare convincitur, ad quam scilicet per acceptionem ejusdem 168 Ecclesiae promovetur. In Ecclesiae quippe commercio et consecrationem procul dubio comparat, sine qua videlicet eidem Ecclesiae praesidere se posse non sperat. E contra contenditis, quoniam investituram ille suscipit ecclesiasticae facultatis, non minus percipit gratiae spiritualis. Acquirit Ecclesiae praedium, non ecclesiastici charismatis sacramentum. Quisquis plane per salsuginem hujus tartareae sapientiae, imo venenatae versutiae Ecclesiam dividit, cum per venalitatem haereticus sit, per divisionem quoque schismatici crimen incurrit. Fuerunt sane nonnulli sincerae fidei, et catholicae confessionis ignari, qui sic inter humanam atque divinam divisere naturam, ut duas assererent in mediatore Dei et hominum constare personas. Ii vero, quibus datum est perspicaci mentis intuitu incarnati Verbi penetrare mysterium, veraciter astruxerunt in tam inseparabilem unionem utramque concurrisse naturam, ut ne in mortem quidem Christi divinitas a carne potuisset abjungi: alioquin non esset verus Deus, si vel in ipso mortis articulo desineret esse Deus. Hinc est quod ait B. Ambrosius: « Caro quidem Christi gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus non exivit de corpore. » Magnus etiam Leo papa non disparem hujus rei protulit in suo sermone sententiam: « Nisi Verbum, inquit, caro fieret, et tam solida existeret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus abjungeret, nunquam valeret ad aeternitatem redire mortalitas. » Idem quoque alibi: « Deitas, quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit. » Porro autem vos Christum non dividitis, sed Ecclesiam, quae corpus ejus est, dividere non timetis. Ait enim Apostolus: « Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia . » Enimvero milites veriti sunt Domini scindere tunicam; vos discerpere non formidatis Ecclesiam: qui nimirum non idcirco Ecclesiarum lucra conquiritis, ut ad consecrationis gratiam conscendatis: sed necessitate compulsi, ideo patimini consecrationem, ut ecclesiasticam vos non contingat amittere facultatem. Nec ad hoc anhelatis, ut efficiamini Ecclesiae sacerdotes: sed ad hoc tantum, ut velut haereditario quodam jure sitis sanctuarii possessores. Illos videlicet imitantes, qui juxta David vaticinantis oraculum, dixerunt: « Haereditate possideamus sanctuarium Dei . » De quibus in eodem psalmo Deo dicitur: « Quoniam cogitaverunt consensum in unum, adversum te testamentum disposuerunt . » Vos enim haec sententia percutit, qui consensum in unum cogitatis, dum in eo quod contra sacros canones dicitis, non dispari studio inter vos unanimiter concordatis: atque adversus Deum testamentum disponitis dum novam legem, atque contrariam Ecclesiasticae regulae promulgatis. Qui vero sint illi, qui haec contra Dominum faciant, propheta subsequenter enumerans, manifestat: « Tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur simul venit cum illis. Facti sunt in 169 susceptionem filiis Lot. Fac illis sicut Madian, et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Disperierunt in Endor , » et reliqua. Quorum scilicet nominum si interpretationes exponimus, vestris haec concordare moribus procul dubio reperimus. Idumaei namque dicuntur sanguinei, vel terreni. Quod vobis utique congruit, qui dum ista contenditis, carnem et sanguinem vos esse, et omnino terrenos apertissime demonstratis. Estis etiam Ismaelitae, id est, obedientes, non Deo, sed mundo; non divinae legi, sed carni. Moab vero dicitur ex patre, per quod, quoniam paternus incestus intelligitur, vestra quoque luxuria condemnatur. Agareni, id est, proselyti, vel advenae, quo designantur nomine, qui per exteriorem quidem societatem Christiano populo se concives simulant, sed legi Christi contrarii, alieno atque adventitio inter eos animo perseverant. Gebal dicitur vallis vana, per quod designantur ii qui simulate sunt mites, et fallaciter humiles. Ammon interpretatur populus turbidus, vel populus moeroris: quibus scilicet illi debent intelligi, qui dum nova doctrina populum scilicet turbant, Ecclesiae Dei moerorem atque tristitiam generant. Amalech dicitur populus lingens, per quos utique Christi designantur inimici, de quibus in psalmo dictum est: « Et inimici ejus terram lingent . » Alienigenae quamvis et ipso nomine Latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in Hebraeo dicuntur Philisthiim, quod interpretatur cadentes potatione. Per quos exprimuntur illi, quos luxuria carnis inebriat, et quasi prae nimia potatione cadentes, in ima praecipitat. Tyrus etiam, quae Hebraice sors dicitur, angustia sive tribulatio interpretatur: quo illi videntur perspicue designari, qui per impietatis opera perpetuae tribulationi vel angustiae probantur obnoxii. Madian interpretatur declinans judicium. Illi plane judicium declinant, qui dogmatizando perversa, divinae legis justitiam violant. Sisara dicitur exclusio gaudii; et quicunque se lasciviis et carnalibus lenociniis petulanter immergunt, gaudium a se supernae felicitatis excludunt. Jabin dicitur sapiens, quod per antiphrasim de illis intelligendum est, de quibus dicit Apostolus: « Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? » Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus saeculi? Oreb interpretatur siccitas; et qui aestu concupiscentiae carnalis exuritur, imbre sancti Spiritus madefieri non meretur. Zeb dicitur lupus; Zebee victima. Reprobi namque, qui sunt rapaces in saeculo, et lupi sunt, et ipsi sunt victima; quia dum infirmiores quosque devorare contendunt, et ipsi spiritualis lupi, hoc est, diaboli dentibus exponuntur. Sed ut hujusmodi nominum expositio ab hujus disputationis ordine non dissentiat, quasi lupi sunt silvae perversi doctores Ecclesiae. Qui nimirum et lupi sunt, simul et victimae: quia dum innocentes quosque velut oves cruentis pravae praedicationis dentibus mactant, ipsi quoque rapina facti, et in diaboli devorantis intestina trajecti, insatiabilem ejus ingluviem recreant. De quibus et per Psalmistam dicitur: « Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos . » Diabolus 170 enim mors dicitur; sicut in Apocalypsi scriptum est: « Quia erat equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors . » Cavendum ergo vobis, ne dum mortibus parvulorum vestram satiatis esuriem, et ipsi occulti raptoris efficiamini victimae, quos ille vorax et insatiabilis homicida in sua transferat alimenta. Salmana dicitur umbra commotionis; et carnalis quisquis dum umbraticam felicitatem sequitur, veritate contempta, per varias mundi concupiscentias commovetur. Cisson autem, in quo scilicet torrente omnes illi devicti sunt, duritia eorum interpretatur. In duritia quippe sua depereunt, qui prava docentes, veritati pertinaciter, et obstinate resistunt. Endor etiam, ubi perierunt, interpretatur fons generationis, sed utique carnalis, cui nimirum delectabiliter dediti, funesta meruerunt caede prosterni: non quaerentes illic germinare, ubi neque nubent, neque uxores ducent, nec incipient mori. Sed illic potius, ubi quidquid gignitur, in mortem necesse est resolvatur. Vos igitur in Endor intima divini gladii caede corruitis, qui sacri ministros altaris incesti conjugii consciscere copulas, et spurios gignere filios edocetis. Postremo qui sanctuarium Dei non spirituali moderamine, et provisione gerendum, sed velut haereditario jure possidendum asseritis, omnibus his interpretationibus nominum, quae succincte superius sunt exposita, perspicue subjacetis. Sed cum revincendis thematibus illis, quibus breviter celeriterque respondimus, adhuc argumenta perplurima suppetant; manum tamen jam a scribendi libertate compescimus, ut uberius dictandi vires, si tamen adhuc necesse fuerit, per respirantis spiritus otium reparemus. Parcite procacibus labiis, dilectissimi, et si quam asperioris in vos verbi salsuginem scaturire conspicitis, non me, sed vos potius redarguite, qui scribere compulistis.
|
(I Reg. XXI) (Marc. III) (Isa. VI) (I Cor. I) (Ibid.) (Judic. XV) (I Cor. IV) (Prov. XXV) (Psal. LVI) (epist. 2,
ad Jacobum fratrem Domini) (Can. apost. 25; conc. Carth. V, cap. 3) (Conc. Carthag. II, cap. 2) (GREG. Reg.; lib. VIII epist. 42, dist. 31, Ante) (epist. 82, cap. 4, ad Anastas. Thessal.) (I Cor. VII) (Syn. Rom. c. 8) (II Cor. VII) (I Cor. I.) (Joan. XII) (I Tim. II) (Psal. CXXXIV) (Col. I) (Psal. LXXXII) (Ibid.) (Psal. LXXXI) (Psal. LXXI) (I Cor. I.) (Psal.
XLVIII) (Apoc. VI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD RODULPHUM, VITALEM, ARIALDUM, ERLEMBALDUM, ALIOSQUE.
|
ARGUMENTUM.--Gratulatur primum de eorum, ad quos scribit, fide et fortitudine. Deinde de Mediolanensis Ecclesiae discordiis et scandalis conqueritur. Postremo constantiam in tuenda veritate, et coelestem felicitatem non modo precari, sed praedicere videtur. Nam pro Christi fide cum strenue plerique eorum pugnassent, martyrio coronati, aeterna Dei visione fruuntur.
|
Sanctis fratribus RODULPHO, VITALI, et ARIALDO, atque ERLEMBALDO, et caeteris pro castris Christi invicta fide certantibus, PETRUS peccator monachus salutem in Christo. Omnipotenti Deo gratias agimus, dilectissimi, quia vos fama discurrente, frequenter audimus in eo, quem de Spiritus sancti 171 gratia concepistis, pio fervore persistere, et adversus hostes ecclesiasticae disciplinae indeficientis animi viribus dimicare. Non enim cessat trapezita nequissimus officinam suae perversitatis intra Ecclesiae septa construere, non desinit tartareae monetae nummos malleis cudentibus fabricare. Nicolaitarum quoque haeresis quae nobis vobiscum simul collaborantibus videbatur evulsa, redivivis adhuc germinibus pullulat, et segetem Christi maturo jam decore flaventem zizaniorum feraliter emergentium adumbratione suffocat. Unde procidimus Domino querula lamentatione dicentes: « Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? » Adjicimus etiam: « Vis, imus, et colligimus ea? » sed consolatoria protinus nobis voce respondet: « Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum . » Nam cum omnia possit procul dubio Deus, posset utique ab agro Mediolanensis Ecclesiae omnium haereseon pestes procul abjicere, et illaesa vernantis fidei frumenta servare: sed vult fidelium suorum probare constantiam, quam violenter videlicet arma corripiant, quam robuste manus manibus conserant, quam denique infatigabili contra diabolum, ejusque satellites animositate confligant. Poterant enim et istorum magistrum, videlicet Simonem olim suis apostolis adversantem, ne in aera levaretur obsistere: sed ad hoc permisi, extolli, ut ad sui majorem gloriam, et illius ignominiam compelleret in ima demergi . Quamobrem, dilectissimi, dimicantes adversus geminam diabolicae legionis aciem, nolite cessare, nolite degeneri pusillanimitate deficere: sed tanquam vere filii Benjamin, qui dexterae filius dicitur, utraque manu solito fervore confligite, et bicipitis monstri caput divini verbi, gladiis obtruncate. Ecce, nimirum Jesus, ex cujus ore gladius ex utraque limatus, et acutus parte procedit: et obvia quaeque metens, cruentam hostium barbariem sternit . Quod si fortassis ex adverso multiplicata malignantium verba videntur ingruere, illud Elisei verbum fiducialiter inclamate: « Plures nobiscum sunt quam cum illis . » Quid plura dicam? Illud apostolicum insero: « Licet angelus de coelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavi, anathema sit . » Nam ecce, qui jam prius Nicolaitarum et Simoniacae haeresos laqueis tenebantur astricti, nunc ad perditionis suae cumulum etiam post violata jurisjurandi sunt sacramenta perjuri; ut in eis luce clarius impleatur quod in Apocalypsi per Joannem dicitur: « Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc . » In vobis autem e diverso, quod sequitur: « Qui justus est, justificetur adhuc, et qui sanctus est, sanctificetur adhuc . » Familiare scilicet et genuinum Mediolanensi fuit semper Ecclesiae, ut in ea diversi dogmatis homines et Auxentius, simul et Ambrosius non deessent: ille scilicet tanquam rabida canicula fidelibus oblatraret; iste Veteris et Novi Testamenti testimoniis eum cornuta quodammodo furca repelleret: ille viperini fellis propinaret errorem; iste superni fontis irriguam influeret 172 puritatem: ille sequaces suos virulento lacte nutritos, et per astutiam fraudis illectos in tartarum mergeret; iste per apostolicae doctrinae dulcedinem ad coelestis gloriae praemia sublevaret: ille sibi credentibus tenebras caecitatis induceret; iste sacerdotalibus obedientes imperiis, ad splendorem verae fidei et lumen aeternae gratiae revocaret. Quapropter libet in ejus praeconium quibus pro tempore valeo gaudere, laudibus exclamare: Deus omnipotens, dilectissimi, et per claves B. Petri apostoli vobis januam regni coelestis aperiat, et per orationem B. Ambrosii pontificis vestri clementer a vobis omnia tenebrosi spiritus inquinamenta detergat. Det vobis in ea, quam semel coepistis, inviolata veritate persistere: et in apostolicae fidei petra fundatos, cunctis pravorum dogmatum erroribus insuperabiliter resultare. Annuat vobis in hujus vitae transitu sic per omnia vivere, ut cum eo simul, qui auctor est vitae, in illa coelesti Jerusalem mereamini sine fine gaudere. Amen.
|
(Matth. XIII) ( In actis B. Petri ) (Judic. III) (IV Reg. VI) (Galat. I) (Apoc. XXII) (Ibid.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 15 |
EPISTOLA XV. AD EOSDEM.
|
ARGUMENTUM.--Eadem in hac epistola, quae in superiori brevius continentur.
|
Petrus Damiani, RODULPHO, VITALI, ARIALDO, ERLEMBALDO fratribus salutem. Gratias agimus Deo, quod constanti famae audimus vos constanter adversus hostes ecclesiasticae disciplinae certare. Nicolaitarum haeresis, quae vobis nobiscum laborantibus, videbatur evulsa, repullulat. Deus vult probare constantiam suorum. Ecce, qui prius Nicolaitarum et Simoniacae haereseos laqueis tenebantur, nunc ad perditionis suae cumulum sunt etiam violato sacramento perjuri. Quod tamen in Mediolanensi Ecclesia non est novum: quae semper diversi dogmatis homines habuit, initio ab Auxentio atque Ambrosio inchoato.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD LANDULPHUM CLERICUM MEDIOLANENSEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusculum 42.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 17 |
EPISTOLA XVII. AD S. PRESBYTERUM.
|
(Habetur tom. III, in opusculo 8.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 18 |
173 EPISTOLA XVIII. AD UBERTUM PRESBYTERUM.
|
ARGUMENTUM.--Ad quaestiones Uberti presbyteri de baptismate, et missae sacrificio hac epistola respondet.
|
Domno UBERTO religioso presbytero, PETRUS peccator monachus individuae glutinum charitatis in Domino. Questiunculas tuas, venerabilis frater, de spiritualis studii, quod in te nobiliter aestuat, non ambigo fervore procedere: quibus latore praesentium reditum festinante, necesse est me breviter respondere; praesertim cum earum solutio prolixo sermone non egeat, dum sic aperta sint omnia, ut in his omnino non haereat quisquis ecclesiastici ordinis regulam non ignorat. Nos enim novum morem Ecclesiae non inducimus: sed ea quae sunt a Patribus instituta servamus. Et quoniam ab apostolis fidem, ab apostolicis autem viris conversandi in Ecclesia percepimus ordinem, ita propemodum non mutamus disciplinae modum a majoribus traditum, sicut illibatum tenemus ipsum quoque fidei fundamentum. Unde ad Timotheum dicit Apostolus: « Ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis . » Non enim jam licet ultimis Ecclesiae membris, quod sibi potissimum videtur, eligere; sed necesse est antiquitus ordinata, maxime prout Romana tenet Ecclesia, conservare. Haeresis enim electio dicitur. Et illi merito notantur haeretici, qui praesumunt quod sibi melius videtur eligere: dedignantur autem in his, quae a sanctis sunt instituta doctoribus, permanere. Ego autem quia non modo veterum sanctorum, sed et praesentium me discipulum esse profiteor, et doctoris mihi cathedram non usurpo, non tibi novam super his, quae consulis, regulam condo, non legis jura promulgo: sed quod vel ipse in Romana Ecclesia ipsis apostolicae sedis aedituis me docentibus consuevi, vel in aliis Ecclesiis didici, ac saepius frequentavi, simpliciter innotesco. Sacrosancto itaque baptismatis lavacro ego juxta morem Romanae Ecclesiae solum chrisma semper immiscui, vinum vero permisceri, vel oleum nunquam vidi. Nam et illa Scriptura, quae in die coenae Domini legitur, quae etiam sic attitulatur: Sermo generalis de confectione chrismatis, hoc videtur 174 exprimere, ut nil praeter sanctum chrisma debeamus fonti baptismatis admiscere. Ait enim inter caetera: « Oleo vero sacri chrismatis conficitur aqua baptismatis, et efficitur fons gratiae coelestis. » Nam cum ille sermonis istius auctor de oleo sanctificato sufficienter superius eloquatur, quando vero ad baptisma descendit, tacito oleo, solo illud perhibet chrismate confici; patet procul dubio quia quod nominavit, id solum voluit permisceri. Nam si vinum, vel oleum fundendum esse decerneret, nominato chrismate, hoc etiam non taceret. De celebrandis vero missarum solemniis nos hanc consuetudinis regulam in disciplinatis Ecclesiis et didicimus, et tenemus, ut calicem differamus in missarum fine perfundere, si nosmetipsos eodem die sacrificium denuo speramus offerre: alioquin quandocunque sacras hostias immolamus, in fine calicem semper ex more perfundimus. Porro sive jejunamus, sive reficimur, hanc perfundendi regulam non mutamus. Quod autem perhibes, quosdam dicere quia postquam perfundit quispiam calicem, non est dicendus esse jejunus, et per has frivolas conantur ineptias quasi quaestionum movere litigium: hic illud tibi cavendum est, quod dicit Apostolus: « Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites: servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes . » Sufficiat itaque tibi succincte digestam audire, quam nunc tenet Ecclesia, consuetudinem, nec tibi reddi consequenter exigas rationem, quoniam negotium hoc pluribus indiget verbis, et facilius fit confabulatione communis eloquii, quam ut dictantis articulo possit expleri. Nec mireris, si cum tanta celeritate decursa scriptiuncula tibi ista non sufficit, vel etiam vitio rusticitatis ostendit. Interroga gerulum litterarum, quia cum pene mediante jam die nostri montis cacumen ascenderit, hanc chartulam ante occasum solis accepit. Adhuc tamen inquire de baptismo, si quid mihi fortassis excidit, quid in Romana teneatur Ecclesia. Divinam quaeso clementiam, venerabilis frater, ut tui pectoris sacrarium visitet, et radiis illud suae claritatis illustret: quatenus clavis ille David, qui librum signatum septem sigillis aperuit , tibi quoque, quae adhuc clauduntur, aperiat: et quae ligata sunt, potenter absolvat.
|
(I Tim. III) (II Tim. II) (Apoc. V)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 19 |
EPISTOLA XIX. AD CLERICOS ET CANONICOS.
|
(Habetur tom. III, estque opusculum 28.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 1 |
LIBER SEXTUS. AD ABBATES ET MONACHOS. 175-176 EPISTOLA PRIMA. AD MONACHOS SACRI MONASTERII S. BENEDICTI MONTIS CASINI.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 43.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 2 |
EPISTOLA II. AD UGONEM ABBATEM MONASTERII CLUNIACENSIS.
|
ARGUMENTUM.--Cluniacenses monachi maximis a S. doctore beneficiis affecti, cum pro eorum causa in sua senectute Alpes transcendere, et in Galliam ire non recusasset, eidem concesserant, ut in perpetuum ejus mortis dies in suo monasterio et fusis ad Deum precibus, et funebri solemnitate singulis annis celebraretur. Idipsum nunc Ugoni Cluniacensi abbati in memoriam revocat: et, ut in reliquis etiam coenobiis Cluniacensi subjectis idem fieri curet, deprecatur.
|
Domno U. venerandae sanctitatis abbati, PETRUS peccator monachus quidquid servus. Dum unum quid quaeritur, et aliud invenitur, nequaquam votum petentis impletur. Paulus nempe conqueritur: Quia dum auferri sibi Satanae angelum postulat, non sibi stimulus carnis, ut petebat, aufertur: sed quia gratia sibi divina sufficiat, admonetur . Moyses quoque petiit, ut ei faciem suam Dominus, qui secum loquebatur, ostenderet, et non obtinuit . Alibi vero, quia Dominus eum in gentem magnam faceret, si ipse vellet, audivit: « Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam . » Ad quod Moyses libera voce respondit: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti . » Hic itaque, quod Moyses nolebat, gratis illud divina liberalitas obtulit: illic, quod anxie flagitaverat, nulla ratione consensit. Salomon autem in petitione sua duntaxat utroque felicior exstitit, qui et cor docile, quod volebat, et gloriam atque divitias, quas non petierat, impetravit. Cui nimirum divina vox ait: « Ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens, et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit: sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam; ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus . » Cur autem ista praemiserim, paucis aperio. Non excidit sanctae prudentiae tuae, venerabilis Pater, quia cum jam me senectus incurva deprimeret, et effoeto viribus corpore nutabunda gradientis vestigia sub incertis gressibus vacillarent, ego ad tuae jussionis imperium animam meam, ut ita loquar, in manibus meis posui, aestivis adoperta nivibus Alpium praerupta conscendi, et pro utilitate venerabilis monasterii tui propinqua satis Oceano Galliarum intima penetravi. Pro cujus impensione laboris, hoc potissimum petii, quatenus incomparabilis ille tuus, sanctusque conventus tecum simul per litteralium astipulationum mihi rata promitteret, quod per omnes succedentium vicissitudines temporum anniversarium mei obitus rediviva semper memoria coleret, meque tremendo judici piis precum exsequiis commendaret. Cui tunc sponsioni et hoc additum est, ut unum sine intermissione pro me pauperem et alimentis simul et indumentis jugiter sustentaret. Hic mei laboris est fructus, haec merces operis, haec redhibitio talionis. Sed dum tot copiosis ac pretiosis muneribus liberalitas me vestra prosequitur, non sine causa timeo; ne dum 177 peracto labori, quasi praefixae terrenae mercedis quantitas redditur, salutare mihi orationis vestrae beneficium subtrahatur. Nam ubi diurno operi diarium redditur, nil restat quod spei operantis de caetero relinquatur; nisi forte cum Salomone me sors illa contingat, qua nimirum et id, quod optabat, obtinuit; et hoc insuper, quod non petebat, accepit . Verum ego contentus uno, nequaquam delector in altero: et dum sanctae orationis vestrae munus efflagito, totisque desideriis avidissime concupisco, quantumvis arduum, quantumlibet somptuosum terrenae facultatis commodum parvipendo. Quamvis enim charitas vestra tam plena sit atque perfecta, ut his, qui sibi familiares esse merentur, utrumque munus libens affluenter impertiat; mihi tamen tanti est unum, ut alterum non requiram. Sinistra quippe suspicio pavidae mentis arcana conturbat, ne dum terrena mihi facultas offertur, spirituale munus in aliquo minuatur. Nam in aestimationis meae lancibus gravius pensat sanctae orationis obolus, quam auri talentum, vel copiosa micantium multitudo gemmarum. Illud scilicet aurum quaero, illud mihi dari desiderabiliter concupisco, de quo scriptum est: « Quia seniores habebant phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum . » Hoc aurum cunctis, quae desiderari possunt, acquisitionibus praefero, hoc inhianter amplector, in hujus comparatione cuncta terreni quaestus commoda floccipendo. Unde sanctae charitatis tuae, venerabilis Pater, imploro clementiam, ut illud vestrae sponsionis indiculum, sicut in sancto Cluniacensi monasterio scriptum est, ita nihilominus, et in reliquis, quae disciplinae vestrae subjiciuntur imperio, conscribatur. Adhuc pietati tuae humiliter prodo, vestigia tua sancta fusis lacrymis provolutus amplector, ut quod mihi per seriem memorialis articuli dignatus est polliceri, jubeas etiam per reliqua monasteria, quae tuis sunt legibus subjecta, transcribi. Quod si petitionis hujus effectum rusticus sermo non impetrat, Spiritus sanctus qui tui pectoris sacrarium possidet, precibus te meis annuere clementer inspiret. Ut sicut ego pro vobis non dubitavi corpus meum crudelibus offerre periculis; ita per vos superna clementia dignetur animam meam ab infernalibus liberare tormentis, et per vestrae scriptionis articulum conscribi merear in sorte justorum.
|
(II Cor. XII) (Exod. XXXIII) (Exod. XXXII) (Ibid.) (III Reg. III;
Sap. VII; Matth. VI) (Sap. VII) (Apoc. III)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 3 |
EPISTOLA III. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM.
|
ARGUMENTUM.--Ugonem, ut facile conjici potest, abbatem Cluniacensem quanto amore prosequatur, ostendit, simulque eidem Damianum suum ex sorore nepotem, quem in Galliam ad liberales artes perdiscendas miserat, commendat; ut ejus in omnibus, tam quae ad corporis quam quae ad animi cultum pertinent, curam gerat.. . . . . Sanctitas intulit, quam prorsus obliterata, quam ex intimis, ut ita loquar, ceris 178 mei pectoris abolita: imo in quanta benedictione nomen tuum sit in ore meo, quantis etiam angelicus tuus ille conventus apud me praeconiis celebretur, testes sunt et qui mihi in Christi servitute cohabitant, et qui me pro ejus amore frequentant. Rogo praeterea sanctitatis vestrae clementiam super adolescentulo isto, uterinae videlicet meae sororis filio, ut illi magistrum, simul et victum paterna pietate provideat: et rudem, imperitumque suscipiens, ac velut Jacob baculo simpliciter innitentem , ad propria postmodum cum gemina trivii, vel quadrivii, uxore remittat. In hoc igitur puero imaginem meam respice, in hoc speciem mei vultus attende: et quidquid illi pietatis impensum fuerit, non sibi, sed mihi prorsus ascribe. O utinam mittere tibi possem, quae sanctis Cluniacensibus scripsi, vel alia multa, quae post Galliae reditum ex diversis thematibus exaravi! Omnipotens Deus te, venerabilis Pater, ad servorum suorum custodiam diutius servet incolumen, et angelicam vultus tui speciem me faciat videre praesentem.
|
(Gen. XXXII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 4 |
EPISTOLA IV. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM EJUSQUE MONASTERII MONACHOS.
|
ARGUMENTUM.--Doctor sanctissimus cum in Gallia sedis apostolicae legatus versaretur, multa in monasterium, et Cluniacenses monachos beneficia contulerat. Pro quibus, ut aliquam ei gratiam referrent, uno omnium consensu polliciti fuerant, sibi posterisque suis ejus obitus diem, precibus apud Deum fusis, solemnem fore. Hujus promissi nunc eos admonet: et, ut fidem praestare non negligant vehementer obtestatur. Haec epistola potissimum in commemorandis eorumdem monachorum laudibus, et loci illius sanctitate versatur.
|
Domno U. archangelo monachorum, sanctoque conventui, PETRUS peccator monachus quidquid servus. Postquam feram semel venator illaqueat, si nexum ejus pedibus injicit, jam sine perdendi formidine longius eam evagari sub quadam libertate permittit. Is etiam, qui aucupio delectatur, dum injecto funiculo pedibus tenet volucrem, securus avolandi datam simulat facultatem; et illa quidem fugam tentat, alarum librat ex more remigium: sed dum exsilire conatur, aucupe funiculum stringente retrahitur. Vos etiam me tuto ad propria remisistis, quem videlicet glutino vestrae charitatis astrictum insolubiliter retinetis. Nam recedere quidem corpore potui, sed mente de vestris manibus non exivi. Ita nempe mirandae conversationis vestrae me viscus obstrinxit, angelicae vitae coagulus agglutinavit, sincerae charitatis laqueus irretivit, ut facilius suimet oblivisci, quam a vestra memoria mens mea 179 possit avelli. Vidi siquidem paradisum quatuor Evangeliorum fluentis irriguum, imo totidem spiritualium rivis exuberare virtutum: vidi hortum deliciarum diversas rosarum ac liliorum gratias germinantem, et mellifluas aromatum ac pigmentorum fragrantias suaviter redolentem, ut de illo vere valeat Deus omnipotens dicere: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus . » Et quid aliud Cluniacense monasterium, nisi agrum Domini plenum dixerim, ubi velut acervus est coelestium segetum, chorus tot in charitate degentium monachorum? Ager ille quotidiano sanctae praedicationis ligone praescinditur, et in eo coelestis eloquii semina consperguntur. Illic spiritualium frugum proventus aggeritur, ut horreis postmodum coelestibus inferatur. Unde cum te, felix Cluniace, considero, hoc tibi nomen impositum non sine divini praesagii dispositione perpendo. Hoc quippe vocabulum ex clunibus et acu componitur, per quod videlicet arantium boum exercitium designatur. Bos enim in clunibus aculeo pungitur ut aratrum trahat, et arva proscindat. Illic enim humani cordis ager excolitur, unde seges illa colligitur, quae promptuarii coelestis aedibus insarcinatur. Illic aculeus ille bobus infligitur, de quo superbienti adhuc Saulo dictum est: « Durum est tibi contra stimulum calcitrare . » Ille siquidem tanquam superbus et ferox adhuc taurus aream Domini, quae est Ecclesia, superbiae cornibus ventilabat; sed jugo fidei divinitus subditur, ut aratrum in agro Domini trahere compellatur. Unde postmodum de evangelizantibus, tanquam de arantibus dicit: « Debet enim in spe, qui arat, arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi . » De hoc aratro Dominus: « Nemo, inquit, mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei . » Legis aratrum trahebat Israeliticus populus per desertum, cum hinc eum Pharao durissimae servitutis aculeo pungeret, illinc autem Moyses praeceptis coelestibus, quasi quibusdam funibus provocaret. Ille construendo luto atque lateribus urbes, eum quasi post terga caedebat: iste promittendo terram lactis ac mellis, praevius attrahebat: nos autem qui in agro Ecclesiae, quasi Dominici boves aramus, tunc in posterioribus aculeo pungimur, cum ultima postremi judicii discussione terremur. In posterioribus nos aculeus terroris exagitat, ut cervix nostra jugo divinae legis attrita , in laboribus non lassescat. Convenienter itaque Cluniacum agrum, dixerim, in quo videlicet Dominici boves infatigabiliter arant, dum eos divini terroris aculeus stimulat: et velut acu clunium pars postrema transpungitur, cum ultimi terrore judicii mens humana terretur. In posterioribus pungitur, ut in anteriora contendat, quia transacta cor nostrum vita terrificat, ut discussionem ultimi examinis pavescat. Hoc Paulus aculeo pungebatur! ut in anteriora contenderet cum dicebat: « Ego me non arbitror comprehendisse: unum autem, quae retro oblitus sequor ad bravium supernae vocationis: sequor, si comprehendam . » Datus enim illi fuerat stimulus carnis, ut non in labore succumberet, sed in agro Dominicae segetis indefessus araret. 180 Hic bos insignis atque mirabilis duo gerebat in capite cornua, quia duo ventilabat per praedicationis officium testamenta; qui cum ad Galatas diceret : Unum Abrahae filium ex ancilla natum, alterum ex nobili legitimi conjugii libertate progenitum, protinus addidit: « Haec » enim « sunt duo testamenta . » Hic etiam more bovis ligatus arabat, qui vincula sua saepe commemorat. Numquid enim tunc in vinculis non arabat, cum ad Philemonem catena constrictus aiebat: « Obsecro te pro filio meo, quem genui in vinculis, Onesimo . » Qui etiam tanquam bos egregius ad victimam ducebatur, cum dicebat: « Ego enim jam immolor, et tempus meae resolutionis instat . » Merito ergo venerabilis locus sortitus est vocabulum, ubi nunc et spiritualium boum trahitur aratrum, et coelestium segetum usque ad unum granum, quod est Christus Jesus, accuminatur acervus. Qui de semetipso dicit: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, nullum fructum affert . » Cluniacus praeterea spiritualis quidam campus est, ubi coelum et terra congreditur, ac velut arena certaminis, ubi spiritualis more palestrae caro fragilis adversus potestates aeras colluctatur. « Non est » enim « nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus . » Illic Josue non ille Benum, sed coelestis ductor exercitus, et qui spiritualium instructor est bellatorum, suos edocet milites, superbas quinque regum calcare cervices: super quos nimirum triumphalem noscuntur obtinere victoriam, qui totidem sensus corporum per districtae custodiae cohibent disciplinam. Illic moenia Jericho tubarum clangoribus corruunt, et habitores ejus Israelitarum gladiis perimuntur. Illic Josue terribiliter imprecatur: « Maledictus, inquit, vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Jericho. in primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus . » Ille scilicet Jericho in primogenito suo suscitator aedificat, qui mundum hunc apostolicae tubae clangore collapsum, principaliter amat. Ille vero portas ejus ponit in novissimo liberorum ejus, qui mundum despiciens, parvipendit, qui eum omnibus quae vere sunt amanda, postponit. Qui scilicet hoc saeculum ad usum habet, in amore non habet, et dum amorem coelestis regni tanquam primogenitum sibi nutrit haeredem, mundum despicit velut sordentem puerum in cunabulis vagientem. « Primum, » ait Dominus, « quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis . » Ut regnum Dei in corde nostro sit primogenitum, et mundus habeatur quadam extremitatis adjectione novissimus. Illic etiam Adonibezech manuum ac pedum summitate praeciditur; dum malignus inter sanctos viros spiritus, et incedendi, et operandi virtute privatur. Qui nimirum dum sua vulnera patitur, haec eadem sese aliis intulisse gloriatur: « Septuaginta, inquit, reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias; sicut feci, ita reddidit mihi Dominus . » Septuaginta scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium 181 nationes, quibus usque ad Salvatoris adventum antiquus hostis et recte gradiendi, et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique gemino vulneri medetur animarum medicus Paulus, cum dicit: « Remissas manus, et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ne claudicans quis erret, magis autem sanetur . » Adonibezech quippe Dominus fulminis, vel Dominus contentus vani interpretatur. Fulmen mox ut micare incipit, subito deficit. Per quod Judaicus potest intelligi populus, qui nimirum quodam quasi fulgore micant, cum dicerent: « Omnia quae praecepit nobis Dominus, et audiemus, et faciemus ; » sed mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis daemonibus inclinabant. Per id vero, quod dicitur contentus vani, gentilitas designatur, quae contenta visibilibus idolis, non curabant reverti ad misericordiam Creatoris: et dum veritatis ignorabant cultum, vanis insistebant caerimoniis idolorum. De quibus dicit Apostolus: « Quia Deum non glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis . » Horum igitur duorum populorum ex maxima parte dominatus est Adonibezech, id est, reprobus nequitiae spiritus; quia et iste quasi fulmen micare coepit, et desiit; et ille dum vanitate daemonum contentus exstitit, proprii Creatoris auxilium non quaesivit. Et, ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae, fortis Aoth infixa ventri sica perfoditur : illic clavo tabernaculi superbi Sisarae cerebrum perforatur ; illic in avaritiae signum, Achar filium Charmi lapides obruunt, omniumque vitiorum pestes, tanquam rebelles hostium acies, fortium Israelitarum gladios non evadunt ; illic verus David, velut in arcis Sion culmine constitutus bicipiti gladio, qui ex ejus ore procedit, undique sibi reluctantes adversarios jugulat, omnium sibi resistentium cervices obtruncat; in his galgalis, quae revelatio dicitur, a nobis Israelitis Aegypti opprobrium tollitur, dum per lapideos cultos secunda circumcisio celebratur, illic paschalis solemnitas colitur, et a velamine Moysi ab revelationis speculum, Jesu duce, transitur . Nostis praeterea, dilectissimi, pro tuenda salute vestra quantus me labor attriverit, quod in ultima senectute mea tot praerupta montium, tot inhorrescentium Alpium juga transcenderim; et, ut brevi cuncta complectar, ego mortis acredinem pertuli, ut vos suaviter viveretis, vitam meam in manibus meis posui, et vos per ejus, cui servitis auxilium, de persequentium manibus liberavi. Quamobrem omnes in capitulo residentes communi judicio statuistis, et schedulis inseri per rescriptionis articulum decrevistis: ut et vos, et posteri vestri semper in anniversario mei obitus insigne aliquid ageretis: quatenus et tubae omnes festivius clangerent, et fratres pro fratre solemnes orationum atque sacrificiorum exsequias celebrarent. Hoc astipulationis vestrae decretum, ne quandolibet intercipere possit oblivio, in vestri cordis margine reperitur insertum. Unde sanctae charitatis vestrae dulcedinem lacrymabiliter obsecro, meque vestris prono corde vestigiis prostratus advolvo; ut quod servo vestro 182 promisistis, mox ut vocationem meam pro certo noveritis, efficaciter impleatis: Dominus etiam meus, ac venerabilis Pater abbas vester Ugo, sicut mihi pollicitus est, hunc eumdem suae sponsionis indiculum vivo sermone per propria faciat monasteria praedicari, et in eorum codices stylo jubeat currente transcribi; ut veritatis omnino discipulus teneat fidem, nec stipulati foederis violet cautionem. Rogo per Jesum, qui sub Pontio Pilato testimonium reddit : per terribile judicium ejus, quo vivos ac mortuos judicabit; per angelos et archangelos, per Petrum et Paulum, et omnes apostolos ac martyres deprecor: per sanctae homousion Trinitatis nomen obtestor, ut et vos, et posteri vestri mei memoriam in vestris sanctis orationibus habeatis: et quod a vobis mihi per intentationem anathematis scriptum est, veraciter impleatis, quod, ut faciatis, hujus quidem vobis obtestationis adjurium pono: si vero non feceritis, cum per auctoritatem apostolicae sedis competenter id possem, tamen super angelicae militiae chorum tam terribilis sententiae jaculum non intento. Sit tantum, qui mihi in hac petitione mea favere contempserit: sit, inquam, reus mendacii, sit debitor violatae sponsionis in ultimo judicio veritatis. Titillat, ut addam, deleatur de libro: sed dum reverentiam vestram prae oculis habeo, proferre, quod mens suggerit, non praesumo. Quod si petitioni meae non denegatis effectum, et post obitum meum per anniversarium semper, sicut condictum est atque praescriptum, sanctae orationis vestrae mihi praebueritis auxilium, omnipotentis Dei custodia super hoc monasterium semper invigilet, quae et vos ab invisibilium hostium defendat insidiis, et bona vestra ab exterioribus tueatur adversis. Omnipotens Spiritus corda vestra possideat, et fervore continuo suae dilectionis ascendat: templum sibi nunc in vestris pectoribus construat, et postmodum vos supernae Jerusalem moenibus introducat. Amen.
|
(quia supremum sibi diem instare praesenserat) (Gen. XXIX) (Act. IX) (I Cor. IX) (Luc. IX) (Phil. III) (Galat. IV) (Phil. I) (Philem. I) (II
Tim. IV) (Joan. XII) (Ephes. VI) (Jos. VI) (Matth. VI) (Judic. I) (Hebr. XII) (Deut. V) (Rom. I) (Judic. III) (Judic. IV) (Jos. VII) (Exod. XXXIV) (I Tim. VI)
|
[astricta] [sum] [accumulatur] [revolutio]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 5 |
EPISTOLA V. AD MONACHOS MONASTERII CLUNIACENSIS.
|
ARGUMENTUM.--Cluniacenses monachos, quibus cum magna erat benevolentia conjunctus, propterea quod illos a sede apostolica in Galliam legatus a cupiditate cujusdam episcopi jurisdictionem in eos usurpare conantis, liberasset, sanctitatis, et pietatis nomine in hac epistola collaudat: ordinemque et disciplinam, quam in eorum monasterio servari praesens ipse aspexerat, in coelum effert, tanquam utilissimam, sanctorumque Patrum, et sacrae Scripturae praeceptis consentaneam. Ad extremum eosdem obsecrat, ut sui memores sint, et se precibus, ac si esset ex ipsorum numero, apud Deum adjuvare non cessent.
|
183 Vere sanctis, et angelica veneratione colendi Cluniacensis monasterii fratribus, PETRUS peccator monachus jugem in Domino servitutem. Nolo vos lateat, dilectissimi, quia revertentem a vobis, gravis me taedii moeror absorbuit: ac multa cogitationum caligo pusillanimitate dejectum cor impatiens tabefecit. Plane dum me recolerem velut puerum ovo seductum, et ita delenificis verbis tanquam blattinis, vel delicati hyacinthi mollibus institis obligatum, aliud denique sermone promissum, aliud omnino rebus exhibitum, fluctuabam animo, et aberrantes quilibet a veritatis linea tunc, fateor, plus solito displicebant. Nam, ut unum duntaxat adnotare sufficiat, quo caetera colligantur, promissum mihi est, quod in Kalendis Augusti forem regressus ad propria, sed profligato postmodum trimestri fere curriculo, et quanta potui celeritate cucurri, et tamen vix quinto ante Kalendas Novembris die, fontis Avellani, unde processeram cacumen ascendi. Unde noster animus dum per tot intumescentium vada torrentium, per tot nivalium Alpium scopulosa praeripia, per tot etiam, quod pejus erat, Cadaloici furoris conglobatas insidias, suspectus incederet, densam, ut ita loquar, intestini certaminis grandinem pertulit. Et quanquam in hoc rigidus semper et inflexibilis permaneret; et quod nimirum decreverat, malum pro malo non reddere; oblivionem tamen injuriae quantumlibet niteretur, non potuit funditus obtinere. At postquam ad cellulam perventum est, imo postquam in me, ipse qui fueram exclusus, intravi, mox aestuantis animi fervor exstinguitur; contentiosi litigii querela sopitur; tumor, clamor, et indignatio praesto deponitur, et omne, quod in meis visceribus amarum fuerat, divinitus obdulcatur. Nam velut ad tribunal judicis contentiosus litigator adductus, querelam inutilem non sum ausus exponere ante districtae cellulae majestatem. Et tanquam si languidus quilibet aromaticam ingrediens officinam; antequam antidoti medicamenta percipiat, deposita languoris aegritudine, convalescat; ita ego protinus, ut cellulae meae limen attigi, necdum librum quemlibet aperueram: et, o benefactum! tanquam virtute loci, sanum me atque incolumem, compositis animae meae vulneribus, reperi: sicque ad divinorum librorum, qui adhuc clausi tenebantur, aspectum, velut ante medicinae poculum, salutem hausi, spirantibus duntaxat odoribus fragrantium pigmentorum. Quapropter sancto rectori vestro, qui mihi tantae calamitatis pondus invexit, non modo vicem laesionis, sed eum quoque in jus veteris amicitiae pro vestra charitate reduco. Qui enim non absolute, sed sicut ipsi dimittimus, ita nobis a Deo dimitti peccata rogamus , dum nos cum relaxatione peccati, Dei quoque gratiam quaerimus; dignum est ut nos etiam inimicos nostros post offensionis veniam, in pristinae prorsus amicitiae plenitudinem referamus. Sicut enim oblivio mandatorum Dei procul dubio vitium est, sic illatae 184 calamitatis oblivio non parva virtus est. Praeterea illi, qui me pressura tanti laboris attrivit, etiam gratiae referendae sunt, quia illo disponente qui nostris bene utitur malis, per ejus offensam in sanctitatis vestrae me contigit devenire notitiam: et in hoc propensius gaudeo, quia meus labor otium vobis amoenae securitatis impertiit, mea vexatio laboriosae quieti vestrae dulces ferias procuravit. Hoc itaque modo me piis operibus vestris inseruit, quorum et si sancte vivendi vestigia non eripui, ut tamen vivere sancte possetis, auxilium tuli. Sic ille domus Achab dispensator Abdias, dum a gladiis Jezabel fugientes prophetas in specubus quinquagenos abscondit, ipse postmodum gloriosa vicissitudine prophetici spiritus gratiam meruit . Et nunc Ecclesiam spiritalis edulii dapibus reficit, qui tunc panem, et aquam esurientibus ministravit. Sic Eliseus dum magistro suo devotae sedulitatis exhiberet obsequium, duplicem consecutus est gratiam in virtute signorum . Sic Rahab, quoniam exploratores Israel a facie tyranni furentis occuluit, gladios Jerichontinae caedis evasit; et gentile prostibulum, in Israelitarum est translata consortium, dum eorum nuntiis vitalis aufugii praebuit argumentum . Ego etiam, ut spero, meritis me vestrae sanctitatis ingessi dum Maticensis Ecclesiae jugum, quod vobis imponi tentabatur, abegi; tuendumque me credo per vos a versutiis daemonum, qui vibratam in vos clavam Herculis rapui de manibus clericorum; et tanquam Jesbibenob in David insurgentem , perculi, ac ne lucerna Israel exstingueretur, occurri. Porro autem, dum tam districtum, tamque frequentem sanctae vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae studium, sed sancti Spiritus magisterium inesse perpendo. Nam tanta erat in servandi ordinis continua jugitate prolixitas; tanta praesertim in ecclesiasticis officiis protelabatur instantia, ut in ipso cancri, sive leonis aestu, cum longiores sunt dies, vix per totum diem unius saltem vacaret horae dimidium, quo fratribus in claustro licuisset miscere colloquium. Hoc autem tam continui laboris exercitium ad hoc est, ut reor, solerti satis ac provida magisterii arte provisum, ut levium atque infirmorum fratrum fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum occasionem tollat, quatenus etiam si velint, praeter cogitationem peccare vix possint. Fragilium igitur imbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui ordinis penso totum, non modo diurni, sed et nocturni temporis spatium profligatur. Nam et ipse omnipotens Deus hoc humanae salutis uti dignatus est argumento, cum populo per deserta gradienti tot mandata proposuit : operosum videlicet atque inexplicabile tabernaculum fabricari, diversa sibi sacrificia per tot caeremonias ac ritus offerri, ipsum castrorum ordinem sive residentium, sive commeantium tam artificiosa, quam mystica varietate distingui, quatenus dum sese in his jugiter exerceret, resolvi carnalis plebs ad idola colenda non posset. Sane dum populus ille non operibus textrinis insisteret, non contrariae arti operam daret, 185 non denique studium agriculturae dependeret, non ullis prospiciendae necessitatis laboribus insudaret, multiplicibus occupandus erat, Deo legem promulgante, mandatis, ut dum haec cum labore persolveret, nequaquam otio resolutus in sacrilegium declinaret. Nec mirum, idipsum etiam Pharao tentabat usurpare, cum diceret: « Vacatis otio, et idcirco dicitis, eamus, et sacrificemus Domino . » Nam, quod non indigebat terrenum quid agere, nisi indictae tantummodo legis praecepta servare, testatur Moyses, qui eum alloquitur, dicens: « Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu, et patres tui, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei ; » ubi et praesto subjungit: « Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus. En quadragesimus annus est, ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te; ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum . » In quibus verbis illud est solertius attendendum, quod ait: « Dedit tibi manna, ut ostenderet, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei. » Ubi luce clarius constat quia illud manna, quo illi carnaliter alebantur, hoc divini verbi significabat pabulum, quo nunc in anima recreamur. Et notandum quod de hoc manna in libro Exodi legitur: « Quod cum vidissent, inquit, filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? » quod significat, « quid est hoc? » Illi ergo manna, id est, « quid est hoc, » veraciter comedunt, qui dum legunt, vel audiunt, divini verbi mysterium solerter inquirunt. Qui nimirum intra litteralis paleae thecam, dulcem intelligentiae spiritalis ambiunt enucleare medullam. Hic certe, « quid est hoc, » veraciter vescitur, qui in assidua Scripturae sacrae solerter inquisitione versatur. Quasi enim quaestionem quamdam, et « quid est hoc » avido cordis ore comedimus, cum ad penetranda mysteria Scripturarum vigilanter insistimus, cum epulas coelestis eloquii subtiliter ruminamus. Et quam bene Israelitico illi populo monachica possessio congruit, quia unde illi tunc alebantur in deserto, modo nos epulamur in claustro? Quid enim desertum, nisi ab humana sonat habitatione discretum? Quid etiam claustrum, nisi ab omni negotii saecularis actione conclusum? Et sicut per deserta gradientibus lux ignea inter nocturnas tenebras infulgebat, sic etiam commorantes in spiritualibus claustris supernae lucis saepe radiis illustrantur, qui et carnalium passionum tenebras abigant, eosque contemplationis intimae nitore perfundant. Fugiendus est ergo mundus, qui tenebras parturit, petenda remotio, ubi tanquam in deserto verum lumen erumpit. Prorsus a nostra repellendus est amicitia, qui nimirum dum tenebrarum in quibus semper et, caligines inserit, consentientibus sibi atque obedientibus lumen exstinguit, imo debemus ei semper infoederabile bellum, qui suorum oculos obruit amicorum. Hinc est quod sacra Regum historia narrante didicimus, quia cum Naas Ammonites ascenderet ut Jabes Galaad cum suis 186 agminibus expugnaret, omnes viri Jabes ad Naas, una voce dixerunt: « Habeto non foederatos, et serviemus tibi. » Quibus ille respondit: « In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium universo Israeli. Dixeruntque ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israel, et si non fuerit, qui defendat nos, egrediemur ad te . » Audiens haec Saul, exercitus multitudinem congregavit, arma corripuit, et ex Ammonitis, gravi admodum caede percussis, cum gloria triumphavit. Quid itaque, per Naas Ammonitem, superbum videlicet regem, nisi vel mundum Creatori suo rebellem, vel diabolum ejus intelligimus principem? De quo nimirum dicitur, quia « Ipse est rex super omnes filios superbiae . » Et quia Naas, serpens interpretatur, recte per hunc venenosus ille, et lubricus anguis exprimitur. Quid vero per Jabes, quae civitas erat Israelitica, nisi anima innuitur Christiana ad videndum Deum per studium contemplationis intenta? Et quia Jabes interpretatur exsiccata, vel siccitas, congrue per Jabes illa intelligitur anima, quae supernae gratiae pinguedinem deserit, et in aestu concupiscentiae carnalis arescit: recedens quippe ab inhiando divini muneris rore fit sicca, quem antea dum perciperet, vigebat salubriter irrigata, Domino per Isaiam dicente: « Effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam . » Sed Naas cum Jabes foedus aliter dedignatur inire, nisi oculum dextrum paciscatur eruere: quia quisquis vel antiquo hosti in perversa suggestione substernitur, vel mundi hujus inquietis actionibus implicatur, dum se tanquam superbo regi turpiter foederat, necesse est ut dextrum oculum, hoc est, lumen contemplationis, amittat; et sic opprobrium in Israel ponitur: quia dum a contemplationis arce ad terrena, vel immunda quaelibet exsequenda devolvitur, consequens est, ut in Ecclesia probrosae derisionis obtrectationibus mordeatur. Petunt autem illi septem dies inducias, et quia Deus septimo die requievisse a conditis operibus legitur , quid per septenarium numerum, nisi requies designatur? Istum numerum Saul inobediens ignoravit, cum per eum se Samuel praestolandum esse praecepit: « Septem, inquit, diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias . » Sed quia spiritualem requiem vir reprobus sprevit, exagitandum eum spiritus malus arripuit. Per septenarium ergo dierum numerum ab iniquo rege Jabes civitas liberatur: quia quaelibet anima, quam suadente diabolo mundus ad se conatur attrahere, ac negotiorum saecularium tenebris excaecare, illaesum contemplationis oculum servat, si omnino resistens, in suae quietis proposito perseverat: eamque Redemptor noster de tentatione, quam patitur, eripit, cum eam in remotionis suae censura quiescere deprehendit. Unde illic scriptum est: « Cum venisset, inquit, dies cratinus, constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies . » Quid enim per Saul, qui Christus Domini dicebatur, nisi is, 187 qui verus rex est Israel, Dei hominumque mediator innuitur? Quid est, quod populum in tres constituit partes, nisi quia tres sunt principales animae virtutes, fides scilicet, spes et charitas? In trifariis itaque bellatorum partibus victoria, certaminis obtinetur, quia tribus his virtutibus, duce Christo, omnis diabolica tentatio vincitur. Porro nec ipse a mysterio vacat pugnatorum numerus, quem Scriptura pronuntiat. « Fuerunt, ait, filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Juda triginta millia . » Millenarius autem, atque denarius, quia perfecti sunt numeri, sanctorum perfectionem; trecenti vero vel triginta, qui a tribus oriuntur, divinam significant Trinitatem. Quid itaque per trecenta millia, vel triginta millia bellatorum, nisi sancti doctores intelliguntur Ecclesiae, qui et fide sunt orthodoxi, et religionis operibus consummati? Cum his ergo Saul hostiles regis Naas acies superat, quia cum doctoribus Ecclesiae suae Christus de veternosi serpentis versuta machinatione triumphat. Nam cum eorum praecepta, vel exempla subtiliter attenduntur, mox corda torpentia, quae jam noxius tepor invaserat, recalescunt: et ad obtruncandas impugnantium vitiorum acies velut elato mucrone spiritus inflammatur. Unde et ipsi bellatores Israel, et Juda nuntiis, qui ad se venerant, dicunt: « Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus cum incaluerit sol . » Nam cum mens per desidiam primitus tabefacta, et jam in se reversa ad Conditoris sui desiderium recalescit: cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae flamma sancti amoris accendit, tunc velut incalescente sole, victoria de hostibus sumitur, et obsessa civitas de superbi regis manibus liberatur. Hinc est quod de Abraham scriptum est: « Quia apparuit ei Dominus in convalle Mambre in ipso fervore diei . » Hinc est, quod de Loth: « Sol, inquit, ortus est super terram, et Loth ingressus est Segor . » Recte igitur sive mundi, sive principis ejus amicitias dedignamur, et cum eis simul societatis foedus habere contemnimus: ne dum tenebris jungimur, luce privemur. Et notandum, quod iniquus rex non duos inimicis eruere, sed unum duntaxat oculum flagitat, ut eos in Israel opprobrium ponat: quia saepe malignus hostis consentienti sibi cuilibet reprobo homini potiorem partem sanctitatis, ac lucidi operis adimit, minorem vero artificiosa quadam suae calliditatis industria derelinquit; ut in eo quod tollitur, sit occasio damnationis ut pereat: in eo vero, quod remanet, de spe fiduciae praesumatur: ut peccator ad poenitentiam non recurrat, sed ex ipsis sanctitatis amissae reliquiis, quibus tanquam baculo transgressor innititur, ab his, qui eum cecidisse noverunt, infamia laceretur; sicque pii operis detrimentum dignae sit irrisionis opprobrium. Huic etiam illud non dissimile est, quod David nuntiis contigit, cum eidem Naas mortuo, filius ejus ad obtinenda regni sceptra successit: « Faciam, inquit, misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam . » Misit ergo David consolans eum per servos super patris interitu, utque historiam 188 compendiosa relatione succingam, tulit Hanon servos David, rasitque mediam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quid enim per Hanon, nisi nequitiae spiritus? quid per barbam, quae virorum est propria, nisi sanctarum fortitudo virtutum? quid etiam per vestes, nisi sanctitatis intelligitur indumentum? Psalmista perhibente, qui ait; « Sacerdotes tui induantur justitiam . » Hanon ergo foedus amicitiae reposcentibus mediam barbae partem radit, quia hostis antiquus aliquando fortiter operantis robur imminuit; sed postquam barbam rasit, etiam vestimenta praescidit, quia mox ut malignus spiritus interiorem adimit fortitudinem, consequenter etiam exteriorem conspicuae conversationis exuit honestatem. Quid est enim vestes hominum ad nates usque praescindere, nisi eos a superducto velamento justitiae usque ad obscoeni et inverecundi operis turpitudinem denudare? Audiat hoc Audreas, qui nuper de contubernio vestrae sanctitatis egrediens, cum Ammonitarum rege foedus amicitiae contulit; et nunc per Romana moenia tanquam rasus barba, et detruncatus habitu, non sine David pudore discurrit. Audiant et ii, qui prodire fortassis adhuc in publicum concupiscunt, ne dum inania cernere liberis obtutibus inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis exstinguant. Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel , porros, cepas, et allia, quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos turbat, et ad lacrymas provocat: quia nimirum saecularis actio, dum multis pressurarum angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione vexatur, quibus gaudere promisit, saepe flere compellit. Plane si laboris delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad Moysen: « Vade, inquit, et dic eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata, caeremonias atque judicia . » Caeteris quippe in carnis suae tentorio delectabiliter quiescentibus servus Dei non residere jubetur, sed stare cum Domino, ut quo remotius a mundi laboribus cessat, eo vigilantius in divinis obsequiis ipse se sanctae quietis fervor exerceat. Sed jam ad me redeo, me vestigiis vestrae sanctitatis advolvo, ut sicut in os mihi unanimiter promisistis, in hiantem peccatorum voraginem merso sedulae orationis brachium porrigatis. Nam etsi vobis cohabitare non potui, habitationi tamen vestrae quietudinem procuravi. Berzellai sane Galaadites descendens de Rogelim, praebuit alimenta David, dum fugeret a facie Absalon . Quem cum, peracta victoria, rex invitaret ut ad quiescendum cum eo in Jerusalem ille transiret, acquiescere noluit, sed filium suum illi sua vice commisit: « Obsecro, inquit, ut revertatur servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulcrum patris mei, et matris meae. Est autem servus tuus Chanaan: ipse vadat tecum, Domine mi Rex, et fac ei quod tibi bonum videtur . » Ego etiam Berzellai non sum impar exemplo; in hostili vobis persecutione succurri, sed Deo largiente triumphum, ad propria repedavi, 189 hoc Cluniacensibus inquiens quod Colossensibus Paulus dicebat: « Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens, et videns ordinem vestrum . » Sicut ergo ille regi tradidit filium, ita et ego propriam animam vestris manibus trado, atque ut ad mensam vestrae orationis alatur, imploro. Enimvero cum bona pro malis jubeat lex divina restitui, quanto magis bona bonis praecepit redhiberi. Quid enim mirum, si hoc humana ratio ex indicta sibi lege persolvat, cum idipsum aliquando etiam bruta animalia nullis obnoxia legibus impleant? Nam sicut fraterna mihi constat relatione vulgatum, Veneti quidam institores marina discrimina remigii labore sulcabant: cumque applicuissent, formidolosum stupendumque conspiciunt non procul ab ipsa littoreae crepidinis arena portentum; leonem scilicet trabalis, ut videbatur, draconis spiris obeuntibus involutum. Cumque illinc draco captum ad speluncam suam violenter attraheret, hinc miserabilis leo, quibus valebat nisibus, reluctaret; tandem quo leo coepit desperata reluctatione deficere, tanto magis draco inextricabilibus eum nodis innectens animabatur victoriam obtinere. Sed Pandoces, qui repente huic spectaculo supervenerant, miserantes infelicem leonis vicem, audenter arma corripiunt, draconem perimunt, leonem de faucibus mortis ereptum abire permittunt. Sed leo, ut ita jam dicam nobilissimus bestiarum , gratus vitae suae auctoribus exstitit, et per aliquo; dies, quibus illic remorati sunt, unam illic quotidie pellem capti a se animalis advexit. Quid ergo mirum, si sancti homines, et divinis legibus eruditi, percepto charitatis officio grata vice respondeant; cum idipsum et brutum animal videatur implesse? Et hoc fortassis exemplum quadam vobis valeat ratione congruere. Vos enim leo non sine causa significat, qui sic dormitis a saeculo, ut pervigiles semper oculos habeatis in Deo, illud cum sponsa cantantes: « Ego dormio, et cor meum vigilat » Qui super aspidem et basiliscum ambulatis, et conculcatis leonem et draconem ; qui denique ut leo sine terrore confiditis, et occursum adversantis nequitiae non pavetis . Pellem autem Michol ad caput David posuit, per quam ille gladios Saul regis evasit ; pelliceis quoque tunicis primos parentes nostros Deus omnipotens induit , quibus utique mortales effectos, reatu transgressionis exigente signavit. Vos itaque draconeis per me nexibus expediti, pellem pro beneficio reddite, vitalemque mihi mortificationem vestris orationibus impetrate, ne mihi de caetero mundus advivat, sed si quid adhuc hujus mihi reliquum est, in acquirenda salutis aeternae lucra proficiat. Sed quanquam Apostolus dicat: « Quia absque ulla contradictione, qui minus est, a meliore benedicitur : » tamen quia charitate compellor, benedictionem prohibere non valeo. Omnipotens Deus a cunctis improbi Satanae vos infestationibus protegat, et omnia carnis ac spiritus a vobis inquinamenta detergat, Amen. Exstinguat in vobis aestuantium comites vitiorum, et florere vos faciat vernantium decore virtutum. Amen. Per intercessionem apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omnibus 190 vos peccatis absolvat, et electorum suorum secum sine fine regnantium concives efficiat. Amen. Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti descendat, et maneat super vos. Amen.
|
(Matth. VI;
Luc. XI) (III
Reg. XVIII) (IV Reg. II) (Jos. II) (II Reg. XXI) (Exod. XXXVI) (Exod. V) (Deut. VIII; Matth. IV; Luc.
IV) (Deut. VIII) (Exod. XVI.) (I Reg. XI) (Job
XLI) (Isa. XLIV) (Gen. II) (I Reg. X) (I Reg. XI) (I Reg. XI) (Ibid.) (Gen. XVIII) (Gen.
XIX) (II Reg. X) (Psal. CXXXI) (Num. XI) (Deut.
V) (II Reg. XVII) (II Reg. XIX) (Col. II) (Prov. XXX) (Cant. V) (Psal. X) (Prov. XXX) (I Reg. XVIII) (Gen. III) (Hebr. VII)
|
[professio] [ deest indicere, vel aliud ejusmodi
verbum ]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 6 |
EPISTOLA VI. AD MONACHOS MONASTERII POMPOSIANI.
|
ARGUMENTUM.--Pomposiani monasterii monachis nescio quod munus mittit, suamque erga eos benevolentiam declarat: eosdem etiam obsecrat, ut sui memoriam post mortem faciant, preces pro eo fundentes, sicut pro suis monachis consueverant.
|
Religiosissimis et sanctis viris omnibus, qui Pomposiae Deo deserviunt, PETRUS devotissimae servitutis obsequium. Dilectissimi Patres et domini, qualiter cor meum vestrae charitatis incendio ferveat, quibus circa Pomposiae monasterium amoris facibus inardescat, nolo scribere, ne fortasse videar adulationibus deservire. Cujus rei testis est ipsa conscientia: illis etiam non est prorsus occultum, qui mecum possunt frequenter habere colloquium. Vos etiam, dilectissimi, licet corporis habitatione semotum, nolite me extraneum esse decernere: nolite me etiam amicum quemlibet, vel qualemcunque socium deputare, sed et nos, et totum nostrum conventum quasi proprii vestri juris possessionem esse indubitanter agnoscite, et quidquid vobis placuerit, tanquam vestris subjectis atque domesticis, absque ulla cunctatione jubete. Unde vos, dilectissimi, lacrymabiliter obsecro, et ad sancta vestigia vestra me prostratus advolvo, ut pro me servo vestro semper orare dignemini: et praecipue cum mortuus fuero, quidquid de vestrae congregationis monacho facitis, hoc etiam de me misero facere studeatis. Rogo autem, domini mei, parvulam benedictionem de manu vestri benigne suscipere: et non quid, sed a quo; non quantum, sed ex quanto proferatur, attendite.
|
(servi, vel
quid simile addid. )
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 7 |
EPISTOLA VII. AD ALTIZONEM ABBATEM.
|
ARGUMENTUM.--Altizoni abbati scribit se magno dolore affectum esse, quod illi equo indigenti confestim non fuerit largitus, eique se, equos ac bona omnia monasterii liberaliter offert.
|
191 Domno A. domino suo, PETRUS peccator monachus quidquid servus. Charissime, melius mihi videtur nullam charitatem habere, quam fingere: et tolerabilius puto charitate quemlibet vacuum esse, quam ejus plenitudinem simulare. Ubi enim nulla charitas est, potest per divinam gratiam nasci: ubi vero ficta est, quo veritatem sub figmenti colore mentitur, eo aut nunquam aut difficilius emendatur. Noverit ergo dulcissima sanctitas vestra, quia multum me poenituit, quoniam cum vos conqueri caballorum indigentiam audivi, de meo protinus non descendi, non ultroneus ambos obtuli: et velle, nolle, te suscipere, non coegi. Sed inter haec illud quoque non sine causa considero, quia dudum nunc cor meum ex hac culpa tanto poenitentiae ardore decoquitur, et non implesse charitatis officium suspirando, et conscientia remordente, tanquam verme rodente, gravissime lamentatur. Post transitum hujus vitae quid faciet, qui tempus impendendae charitatis effluxisse deflebit, et tamen negligentiam suam emendare non poterit; quia tempus acceptabile et diem salutis amisit ? Si enim tam grave et amarum menti nostrae videtur hic peccasse, ubi possumus adhuc peccata corrigere; quid illic agendum erit, ubi reatum suum nemo poterit emendare? Sed haec alias. Nunc autem, dilectissime, si equum habes inventum, Deo gratias: alioquin si adhuc deest, mitte ad nos cum tuis litteris monachum, qui omnes nostros, et equos et mulos solerter aspiciat, et qualem sibi placuerit, tollat. Pallium etiam optimum habemus, quod per eumdem nuntium vobis allatum loco pignoris ponite, et equum vobis alterum providete. Neque enim decet, ut qui spiritu Deo servimus, propter rei temporalis inopiam donis pravorum hominum nostras animas inquinemus. Ut autem, quae dicimus, simulata non credas, si aliunde non habes: et quae libenter offerimus, nostra non tollis: ut de teipso quoque debeamus absque ulla dubietate praesumere, fiduciam subtrahis. Absit enim, ut cum quo mihi mens est una, terrena substantia sit divisa; et illi exteriora quaelibet denegem pro quo etiam mori merito non ambigerem, si necessitas immineret. Quaeso autem ut breviculus iste non pereat, sed in libro quolibet transcribatur, ut devotionis meae circa vos memoria conservetur.
|
(II
Cor. VI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 8 |
EPISTOLA VIII. AD B. ABBATEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 21.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 9 |
192 EPISTOLA IX. AD GEBIZONEM ABBATEM.
|
ARGUMENTUM.--Gebizonem monachum superbiae arguit, quippe qui eremitarum curam a S. doctore traditam reliquisset, ut alteri monasterio recenter a suo fratre constructo praeesset; ambiens scilicet monachorum institutor appellari. Detegit ejus fictam humilitatem, atque gravitatem criminis ostendit. Ad extremum imperat, ut aut depositum eremi regimen resumat, aut in monasterio sub alterius disciplina vivat.
|
Fratri GEBIZONI PETRUS peccator monachus salutem. Prodigium atque portentum, frater, videtur esse quod agis: immeabile est iter, quod novus nunc viator ingrederis. A me plane jussus, imo rogatus, et a fratribus indifferenter electus, eremi regimen suscepisti: ac postmodum tanquam aeger et languidus, tantisque te laboribus imparem asserens, superimpositi oneris sarcinam abjecisti. Nunc autem alibi rector effectus, evidenter ostendis, quia sub aliena censura tenere regimen dedignaris; ne videlicet sub alieno nomine sobolem procrees, et dum propriae familiae nomen extendere niteris, defuncto fratri semen suscitare contemnis: Onam scilicet Judae filium imitatus, qui juxta sacrae Historiae seriem, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur . Sed nota quod sequitur: « Idcirco, inquit, percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret. » Horres enim, atque fastidis, ut qui sunt Gebizonis, Petri dicantur esse discipuli: et qui singularem gloriam quaeris, famam tui nominis cum alio participare, caeteros despiciens, erubescis. Enimvero sacris canonibus cautum est , ut quisquis frigidus cum uxore coire non praevalet, hac spreta repudio, ad secundas nuptias non transmigret. Figmentum quippe fuit cum prima non potuisse concumbere, si valet cum altera convenire. Tu etiam, si illic sufficis congregationem regere, hic etiam potuisti: sed hanc cum gerere potuisses, adulterino perfugio ad alienae te congregationis regimen transtulisti. Unde non debes tenere, quam habes, qui legitima uxore contempta, meretrici copulatus adhaeres, praesertim cum canonica rursus decernat auctoritas , ut qui de una Ecclesia transmigrat ad alteram, et illa careat, quam contempsit: et eam nullatenus teneat, quam noviter acquisivit. Ambis plane privatum propriae gloriae nomen acquirere, dedignaris alieno nomini sobolem procreare. Sic et ille, cui jure propinquitatis accipere Ruth competebat uxorem: « Credo, inquit, ad Booz jure propinquitatis . » Neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Ille quippe vanus, et gloriae cupidus, proprio nomini posteritatem familiae conabatur 193 extendere, Booz autem, vir bonus et justus, famam proprii nominis parvipendens, divinae tantummodo legis contentus est mandata servare. Sed ecce illius, qui suam post se memoriam anhelabat in posteritate relinquere, ne nomen quidem agnoscitur; hic autem non solum in Patrum, sed in patriarcharum catalogo cum gloria numeratur. Ille posteritatis famam, cui providit, amisit; iste paternum nomen, quod pro sacrae legis observatione sprevit, accepit. Ille nescitur parens esse saltem quorumlibet hominum; iste praepotentium frater factus est regum. Ille, dum posteritatis memoriam concupiscit, de memoria corruit; iste, qui propagando sub suo nomine generi non consuluit, per Davidicae stirpis traducem totius mundi genuit Salvatorem. Desine, frater, desine cervicem cordis arroganter attollere teque tam evidenter in superbiae cornibus exaltare. In cujus enim corde radicem superbia fixerit, licet quibusdam superductae humilitatis aliquando bracteolis coloretur, nequaqum tamen, ne vel tenuiter effluat ac latenter erumpat, undique cohibetur. Memento, frater, quia, dum in capitulo nuper fratribus consideres, in hanc vocem velut consulens, erupisti: Estne, pater, retributio, si solatiamur monasterio construendo? Et hoc non ut scirpi nodum, quo liber erat, absolveres, sed ut viam verbis sequentibus aperires. Quis enim hoc nesciat, nisi qui pietatis cultum prorsus ignorat? Sed ut efflueret quod scatebat, protinus intulisti: Frater enim meus, S. Laurentii monasterium a se constructum nuper, ut dedicaretur, effecit, et duodecim ibi pallia munificus obtulit. Quid enim ad nos in tam terribili loco vel quid tuus obtulerit frater audire, vel ipsum oblationis calculum supputare, nisi tantum ut tu generosus atque sublimis in fratre et frater tuus videretur opulentus ac liberalis in munere? Ejusdem quoque monetae fuit et illud quod paulo post fabricans addidisti: frater meus talis Vassi unicam filiam sibimet in matrimonio copulavit; atque illico subdidisti: unicam, inquam, aliam quippe Vassus ille sobolem non habebat ut, nisi pudor ora suffunderet deprehendique timeres, consequenter adjiceres, si spiritum quo mens surgebat efflares, neque enim ille dotali sibi eam jure conjungeret, si in successione parentum cohaeredes haberet. Hoc porro verbis non expressisti, sed accurate nobis, ut subintelligeremus, perspicuum reliquisti. Quidquid autem homo per horis organum promat, scrutator renum Deus , mentis duntaxat arcana considerat, et auribus occulti judicis non tam strepitus vocis quam clamor insonat cordis. Hinc est, quod per Prophetam dicitur: « Desideria cordis eorum exaudivit auris tua . » Hinc est, quod de superbo Nabuchodonosor rege Daniel ait: « Respondensque rex ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domo regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? » Cui, rogo, ventosus et arrogans iste respondit per verba prolalae superbiae, nisi tumidae cogitationi, quae ante jam vociferabatur in mente? Nam et perditionis ille spiritus, qui dixisse legitur: « In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo 194 in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo , » nequaquam haec labiis protulit, nimirum qui carne non tegitur, sed in cogitationem sacrilegam tyrannus erupit. Si ergo sublimis ille angelus idcirco irrecuperabiliter periit, non quia contra universitatis auctorem protulit quaelibet prava, vel fecit, sed tantum quia per nequitiam cogitationis intumuit, quid nobis prodest in vestimento, vel verbo nos velut humiles dejici, intus vero de proavorum titulis, vel fastu sapientiae singularis super caeteros arroganter extolli? Nitimur humiliter loqui, humiles videri. Evellatur ex corde radix infixa superbiae, et mox etiam si nostra desit industria, videbitur humilitas in sermone. Sed ubi liquor acescit in vegete, suave vinum in poculo nullus valet haurire. Quis enim de furfure conficiat pollinem? Quis de vena ferri argenti fabricet claritatem? Imo ut ad evangelicum recurramus exemplum. « Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? » « Non enim, ut illic sequitur, potest arbor mala fructus bonos facere . » Arbor sane voluntas intelligenda est, non persona. Nam eadem persona hominis et bona operari valet et mala, sicut ex eadem terra et ficus profertur et spina. Sed sicut mala arbor nunquam bona germinat poma, ita de superba voluntate, quae procul dubio mala est, nunquam mera vel incontaminata procedit humilitas. Et sicut radice laesa, totius arboris rami consequenter arescunt, sic ex mente superba, si quid boni operis ad tempus virescere cernitur, velut humore convallis exhausto, in praerupti saxi ariditate siccatur. « Reversi sunt autem, ut Lucas evangelista testatur, septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo . » Quid ad haec ille, qui cordis attendit arcana, respondit? « Videbam, inquit, Satanam sicut fulgur de coelo cadentem . » Ac si dicat: Videte, ne dum nequitiae spiritus vestris subduntur imperiis, mentes vestrae jugo premantur elationis. Quia si Satanas per superbiam coelum perdidit quod tenebat homo superbiens nequaquam valet invenire quod sperat. Certe cum Joab contra Raboath regem Ammon robuste confligeret urbemque regiam obsidione vallaret, nuntios ad David ordinat, eumque, ut veniens victoriam in suum transferat nomen, invitat: « Dimicavi, inquit, adversum Raboath, et capienda est urbs Aquarum. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria . » Militaris homo ad regalis gloriae famam gaudet sui laboris transferre victoriam, et servus Dei in regendis fratribus praeceptori suo dedignatur impendere clientelam? Herodes et Philippus urbes proprio labore constructas, ad honorem, alter Augusti, alter Tiberii, Caesareas appellarunt : et nos, qui vitae hujus pompam abjecimus, imo qui mundo nos mortuos fore juravimus, vani nominis gloriolas concupiscimus, et de ramusculis frivolae laudis inflamur. Cave, frater, ne quae dicimus, mens tua graviter ferat, ne sub correptionis 195 malleo pulvefacta dissiliat; et hoc esse quod reprehenditur, per hoc etiam clarius innotescat. Humanam quippe mentem superbia vitream reddit, ut correptionis ictum per impatientiam ferre non possit. Vitrum nempe dicitur, quia visu penetratur, atque ideo si robur haberet soliditatis, caeteris potuerat eminere metallis; sed quia citius rumpitur, vili pretio taxatur. Ita qui ad correptionis ictus per impatientiam frangitur, etiam si caeteris virtutibus polleat, soliditatem virium se non habere demonstrat. Hinc est, quod de superba Israelitica plebe, et impatientiae morbo laborante, per prophetam Dominus dicit: « Versa est mihi domus Israel in scoriam . » Scoria plane metalli cujuslibet si malleo tundente feritur, protinus in pulverem contrita redigitur. Mens igitur tua ne se coram Domino in scoriam vertat, amicae redargutionis ictus aequanimiter ferat. Ut autem epistolam sententiae promulgatione concludam, aut ad id quod sprevisti, te regimen redige, aut propria salute contentus, sub priore monachus vive, quatenus aut casti prioratus labor legitima te spiritualium filiorum educatione fecundet, aut verae humilitatis abjectio coram obtutibus humiliati pro te Redemptoris exaltet.
|
(Gen. XXXVIII) (can. Requisisti, 33,
q. 1) (tex. in c. Quanto, De translat. episcopi ) (Ruth. IV) (Psal. VII) (Psal. IX) (Dan. IV.) (Isa. XIV) (Matth.
VII.) (Ibid.) (Luc. X) (Ibid.) (II Reg. XII) (JOSEPH.
lib. I, c. 10, De bello Jud., et lib. XVIII, c. 3, Antiq.) (Ezech. XXII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 10 |
EPISTOLA X. AD GEBIZONEM, THEOBALDUM, ET JOANNEM ABBATES.
|
ARGUMENTUM.--Humilis magister injungit suis discipulis, ut quae falso de S. Joannis Baptistae concepti die dixerat; sive quae in aliis opusculis invenerint errata, corrigant.
|
Sanctis abbatibus GEBIZONI, et THEOBALDO, JOANNI quoque Laudensi, imo laudabili in Christo fratri, PETRUS peccator monachus servitutem. Noverit sancta charitas vestra, dilectissimi, quoniam hesterna die, dum meridiano sopore deprimeret, videbatur mihi quod in navigio constitutus, partem libri, quem ipse dictaveram, prae manibus haberem, eisdemque paginis non minus quam mihi procellae furentis impetum formidarem. Cumque nimis attonitus imminentisque discriminis horrore constrictus, concussis pavore visceribus, minacis fluctus naufragium pertimescerem, repentinus undarum aestus vehementer intumuit, neque librum manu tenentem cum ipsa, cui tunc ineram, rate demersit. Mox experrectus recogitare coepi et solerter in mente revolvere quid mysterii res haberet, quid denique visio ista portenderet. Hodie vero ipsum mihi sollicite meditanti, epistola illa, in qua de octo Veteris Testamenti festivitatibus et de B. Joannis Baptistae generatione loquebar, occurrit; et mox tanquam marini fluctus inundatio, vorago me subiti moeroris absorbuit. Ibi me nimirum, fateor, errasse comperi, et insipienter locutum 196 atque a sanae intelligentiae regula declinasse liquido deprehendi. Dixeram enim B. Joannem occiduo scenopegiae die, qui videlicet prae caeteris est celeberrimus, fuisse conceptum. Quod si diligenti consideratione perpenditur, a veritate dissonum reperitur. Dies enim conceptionis B. Joannis, qui octavus est a Kalendis Octobris, post octavum diem scenopegiae, est tertius, ac per hoc ab illa festivitate procul dubio probatur alienus. Cum igitur festivitas scenopegiae decimo Kalendarum Octobris desinat, conceptio vero S. Joannis ejusdem mensis octavo contingat, liquido constat procul jam extra scenopegiae limitem de senili complexu conceptum beatum fuisse Joannem. Ecce, quod incaute scribendo deliqui, Deo me misericorditer ad poenitentiam revocante, correxi. Nunc itaque, dilectissimi, sanctae prudentiae vestrae studiis hoc obedientiae munus injungo, imo tanquam servus atque discipulus humiliter obsecro, quatenus et hanc epistolam ad fidem, qua apud nos correcta est, redigatis et caetera quoque nostrae dictationis opuscula sollicite perlegentes, si quid reperiatur absurdum, vel funditus amputare, vel elimatiori stylo digerere festinetis. Non enim timendum est ne, si manus corrigentis accedat, scriptoris articulus decorem genuinae venustatis amittat, sed hoc potius adnitendum, ut dum styli currentis urbanitati non parcitur, sobrii intellectus regula inviolabiliter conservetur. Cum igitur in ore duorum vel trium testium stet omne verbum , vobis tribus, quos spirituali pollere prudentia non ignoro , hoc meditationis studium mea voce delego, ut si quid adhuc in illis reperitur opusculi quod a tramite veritatis exorbitet, per vos ad norman rectitudinis redeat, et ad plenam editionem ac legendi auctoritatem liber ille per examinationis vestrae diligentiam convalescat.
|
(Deut. XIX) (Gal. VI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 11 |
EPISTOLA XI. AD JOANNEM LAUDENSEM, DISCIPULUM SUUM.
|
(Habetur tom. III, estque opusculum 44.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 12 |
EPISTOLA XII. AD J. ABBATEM.
|
ARGUMENTUM.--Tuetur se ab abbatis cujusdam impugnatione, qui conquestus erat quod monachum ex suo monasterio egressum, contra sancti Benedicti regulam recepisset. Ostendit igitur a sancto Benedicto non prohiberi monachum ex monasterio ad eremum transire, sed potius ex uno coenobio egressum, in alio recipi, imo eremiticam vitam tanquam perfectiorem ab eodem plurimum commendari, et monachis, consuli probat.
|
197 Domno J. venerabili abbati, PETRUS peccator monachus sincerissimae charitatis affectum. Sanctitatis vestrae litteras, colende Pater, digna devotione suscepimus, quibus etiam prout causa dictaverit, breviter respondemus. Succensetis enim, ac nos conquerentes arguitis, quia non debuimus vestros monachos in eremo, contra B. P. nostri Benedicti praecepta suscipere , dum ille decernat de noto monasterio venientibus apud extraneos habitationis aditum non patere. Cujus suggillationis obstaculum, pace vestra, nos facile propulsabimus, quia nimirum sanctus ille vir monasteria quidem doctrinae suae mandatis instituit, super eremitas vero nullum sibi magisterium arrogavit. Enumeratis siquidem quatuor generibus monachorum, praesto subjunxit : « His ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adjuvante Domino, veniamus. » Qui ergo ad solum coenobitarum genus se contulit disponendum, patenter innotuit quod eremitarum sibi non applicuit institutum. Sed ipsa beati viri hic verba ponamus, et utrum coenobitis an eremitis scripserit perspicue discernamus : « Caveat, inquit, abbas, ne aliquando de noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat, sine consensu abbatis sui. » Qui ergo abbatem monasterii, non priorem alloquitur eremi, evidenter tunc ostendit quia quidquid scripsit, non eremitis, sed coenobitis potius, ut sequerentur, injunxit. Porro autem, quia jam manifeste docuimus, quod S. Benedictus alienum in eremo suscipi non prohibuit, ostendamus nunc qualiter, ut hoc fieret, hoc est, ut monachus de monasterio festinaret ad eremum, etiam provocavit. Haec itaque nostra non sunt, sed ejusdem Patris nostri verba : « Secundum, inquit, genus est anachoretarum, id est, eremitarum. Horum, qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna didicerunt contra diabolum, multorum solatio jam docti, pugnare; et bene instructi fraterna ex acie, ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu, vel brachio, contra vitia carnis, vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. » Ex quibus utique manifeste colligitur quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad eremum conscendere non modo non prohibuit, verum insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam persuasionibus incitavit. Auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius probatione frater in monasterio discat qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta confligat. Hic enim pugnare multorum solatio fretus inchoat, ut illic postmodum sola manu vel brachio infatigabiliter se et indesinenter exercens, carnis ingruentibus vitiis, vel cogitationibus non succumbat. Hic tiro; illic miles. Hic rudis et tener, qui sub campi doctore certaminibus assuescit; illic roboratus jam cominus dimicat, et singulare certamen Christi monachus non recusat. Hic velut per simulatae pugnae proludium; illic docta manus ad praelia conferit arma, nec perhorrescit constipatos impetus bellatorum. Illic 198 homo de saeculo veniens, velut urbem parvulam Segor de Sodomis egressus, ingreditur; cum vero ad eremum transit, jam cum eodem Loth montana conscendit . Ad perfectionis igitur summam tendenti et monasterium transitus dicitur esse non mansio, non habitatio, sed hospitium; non finis intentionis, sed quaedam quies itineris. Ad hoc plane quisque signatur idoneus ut eum ad ecclesiasticum ordinem sacerdotalis electio provehat; ad hoc grammaticorum scholas ingreditur, ut, cum fuerit in arte perfectus, discedat; ad hoc scita legum quispiam studet adipisci, ut causarum forensium lites luculenter valeat in tribunalibus judicum perorare. Sicut ergo isti non in hoc quod faciunt animi intentionem figunt, sed in alium procul dubio finem tendunt, sic nimirum, sic monachus, quem tamen aetas vel aegritudo non aggravat, et in monasterio corporaliter degere, et ad eremum toto desiderio debet medullitus anhelare, quatenus illic per intentionem mentis velut nobilis arbor radicitus haereat; hic se ad tempus sub obedientiae regularis exerceat disciplina, ut videlicet monasterii conversatio non aliud quam eremi sit praeparatio, et altiori proposito totus militet ad quod se prius in monasterio constitutus exercet. Sic Jacob, quod per duas annorum septimanas Laban opilionis more servivit, ad hoc duntaxat ut solam Rachelis copulam mereretur intendit. Et jam quidem Liam conjugali jure susceperat, sed per amoris intimi desiderium in venustae Rachelis amplexibus quiescebat . In illis itaque sanctae regulae verbis, quae supra posuimus, perspicue declaratur quia S. Benedictus, dum in monasterio hominem ponit, ad eremum dirigit. Hic quidem collocat, sed illuc cohortatus invitat. Hic spiritale certamen incipere, illic edocet consummare. Hic admonet tironatus arma corripere, ut illic noverit phalangas hostium vitiorumque barbariem non enerviter obtruncare. Sed forte dicatur quia nos sancti viri verba ad nostrae voluntatis arbitrium violenter inflectimus, et potius argumentis innitimur quam in hac interpretatione verborum nobis suffragetur veritas. Inquiramus adhuc beatissimum virum, ut quod super hujus disceptationis articulo sentiat enucleatius elucescat, et illa quidem ejus quae supra posuimus in ipso sanctae regulae reperiuntur exordio. Videamus nunc quo eamdem regulam fine concludat: « Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus, vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum, qui ad perfectionem conversationis festinant, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. » Vides igitur quia doctor insignis in monasterio quidem constituit bonae conversationis initium, sed post ad sublimioris vitae in sancta religione provocat institutum; ut illic honeste vivere moresque componere, velut in convalle primae conversationis incipiat; deinde jam spiritalibus exercitiis roboratus, tanquam a lacte ad solidum cibum transiens, verticem perfectionis ascendat. Ad hoc animal in materno ventre concipitur ut egrediatur. Et certe necesse est ut mater abortiat, nisi fetus 199 ad sui plenitudinem convalescat. Nos autem volumus ut semper uterus tumeat, et quod semel conceptum est non erumpat. Sinistrae indolis puer est, cui jam grandiusculo nec ex gingivis dentes prodeunt, nec ad gradiendum genua convalescunt. Porro autem, cum ipsa coenobitarum regula perfectionem se non habere perhibeat, sed volentem perfici ad eremi instituta patenter transmittat, cur nos ad perfectionis arcem et ipsi conscendere floccipendimus, et quidem, ne ad meliora proficiant, semper aliis invidemus? Respiciens Jesum ambulantem Joannes, clamat: « Ecce Agnus Dei . » Ad haec protinus Evangelista subjungit: « Et audierunt duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum . » Quid, rogo, querelae potuisset habere Joannes, dum ipse sibi Jesum manifeste praeferret, et illi sequerentur utique potiorem? Si ergo ipsa quae praeest regula ad se confluentes ad eremum destinat, qua temeritate, qua fronte is qui sub regula est constitutus obsistat? Jam luce clarius patet quia qui quaerentibus eremum vetat, ipsam procul dubio regulam rebellis oblocutor impugnat; et dum regulae verbis adimit auctoritatem, ipsum sanctae regulae condemnat auctorem. Vera mater filium tradit ut vivat; falsa petit ut publicus eum ensis dividat . Octogenarius Berzellai, ut Channaa filii utilitatibus consulat; ejus sustentaculo senectutis incurvae gravetudine fulcire non curat; dummodo ille regi David familiariter haereat, ipse destitui prolia auxilio non recusat . Hilarionem dimittat Antonius, ut solus ad altiora conscendat. Nos autem diligimus monachos, sicut asinos, vel certe sicut servos. Amant enim homines haec animalia, non illis, sed sibi, ut ea videlicet aut in suam transferant carnem, vel ut eorum fruantur auxiliis ad laborem. Amant haec homines ut, ipsi bene sint; illa vero, aut non sint, aut male sint. Nos etiam, ut potiamur duntaxat obedientia monachorum, salutis eorum omnino parvipendimus incrementum. Hoc praeterea novimus, qui B. Benedictus eremi cultor exstitit, et hoc certe non optavit esse quod fuit: sed quoniam, sicut ipse testatur , unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius sic, alius quidem sic; nec omnes capiunt verbum hoc; dispensative constituit prius monasterialis vitae planitiem, ut illic disciplinae flagellis attriti triti et exercitiis roborati, jam facilius eremi conscendamus ad arcem. Hoc itaque Benedictus, quod et beatus fecerat Paulus. Agamus siquidem erat Apostolus, homines tamen ad conjugium provacabat: « Unusquisque, inquiens, uxorem accipiat, et unaquaeque virum suum habeat: vir uxori debitum reddat, et uxor viro . » Paulo post tamen dicit: « Volo omnes homines esse sicut meipsum . » Aliud vero volebat Apostolus, et aliud praecipiebat. Volebat nos, sicut ipse erat, caelibes esse, propter excellens videlicet vernantis pudicitiae meritum: sed volebat inire conjugium, quia fragilitatis nostrae periculum timebat. Volendo me esse sicut se provocat ut ascendam; offerendo copulam nuptialem, retinet sustentando ne corruam. Ad illud gliscit ultroneus, hoc concedit invitus. Mavult enim me esse quod est quam esse quod non est. Elegit tamen me utrumque sibi manere 200 vicinum quam procul abesse prorsus extraneum. Sicut ergo B. Paulus magis optat agamiam quam monogamiam, vel digamiam; ne tamen quique fragiles labantur in pellices, concedit uxores; ita nimirum B. Benedictus, quanquam propensius velit nos esse quod erat, hoc est, eremi sectatores, tolerabilius tamen ducit nos infirmos ac debiles in monasterii portu vel ignobiliter vivere quam in tempestuosa naufragi mundi voragine deperire. Fratres itaque in monasterio immobiliter permanentes, tolerandi sunt; ad eremum vero fervido spiritu transmigrantes plausibus ac praeconiis efferendi. Illi siquidem sub divinae protectionis clypeo delitescunt; isti vero in campum certaminis prodeuntes victoriae titulis decorantur. Illi defendunt sua; isti referunt spolia. Illi Deo protegente sunt insuperabiles; isti quotidie satagunt hostium suorum calcare cervices. Illi contra moenia constituti obsidentes, ne ingrediantur obsistunt; isti minaces hostium cuneos procul de suis finibus terga cedentes expellunt. Et quid plura dicam? Illi scilicet a saeculo sunt remoti; isti Deo jam confabulantur intima illi charitate conjuncti. Illi altare aereum custodiunt; isti jam ingrediuntur Sancta sanctorum. Ut autem in calce hujus epistolae jam subnectamus epilogum, quia de noto monasterio suscepisse monachos accusamur, luce clarius constat quia S. Benedictum in hoc nihil prorsus offendimus. Sicut enim nobis in eremo videlicet constitutis, nihil ut exsequeremur injunxit, ita, ut caveremus, nihil omnino prohibuit. Sicut autem superius satis superque docuimus, ut ex monasterio frater ad eremum transeat, doctor insignis non modo non abnuit, verum etiam suggerit, provocat et impellit, atque ut evidenter ostenderet hoc apud se quantam desiderii vim haberet, hoc regulae suae principium indidit, hoc descriptum fine concludit; ab hac scilicet sanctus ille liber incipitur, in hac per auxesim materia terminatur, ut ipsum quodammodo per omnem sui textum praecipere videatur. Porro autem, cum incipientium ista sit regula, quatenus, ut auditor reddatur intentus, commendent quae scribenda sunt, iste non solum in ipso regulae incipientis exordio, sed et in fine quoque totum opus suum levigando et annullando depretiat, ut coenobitarum ordinem eremiticae vitae supparem statuat. Ut ergo fratres ad eremum de monasteriali vita conscendant, et nos hortari et nos debemus cum charitate suscipere, ut non velut hostes a beato viro schismatica, quod absit, aversione discedere, sed, ut revera discipuli, videamur et illi invicem unanimiter consentire.
|
(si qui
tamen capaces sunt) (Reg. c. 16) (Reg. c. 1) (Ibid., c. 61) (S. Ben. Reg. c. 1) (Gen. XIX) (Gen. XXIX) (Joan. I) (Ibid.) (III Reg.
III) (II Reg. X) (IV Reg. XL) (I Cor. VII) (Ibid.)
|
[Chanaan]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD M. ABBATEM CONSTANTINOPOLITANI COENOBII S. MARIAE.
|
ARGUMENTUM.--Monachos Latinos, qui in monasterio S. Mariae Constantinopoli versabantur, hac epistola magnopere 201 commendat, quod in illis regionibus rectum fidei et vitae tramitem tenerent. De quaestione vero, de qua ab illis interrogatus fuerat, ait se illorum nuntio, qui has litteras laturus esset, abunde satisfecisse.
|
Domno M. venerabili abbati monasterii S. Mariae in Constantinopoli et reliquis fratribus, PETRUS peccator monachus in Domino salutem. Gaudemus, dilectissimi fratres, quia dum inter exteras gentes et in peregrinae linguae regione consistitis, a catholica tamen Fide et piis operibus, sicut fama vulgante comperimus, non exsulatis. Cives itaque sanctorum et domestici Dei a domo propria non receditis, dum intra sanctae Ecclesiae gremium constituti, per rectae conversationis lineam peregre festinatis. In quacunque nimirum regione terrarum, aequaliter patet aula coelorum. Et ubi rectae fidei et sanctae conversationis idem est meritum, nil praejudicat diversitas aliqua varietasque linguarum. Ubicunque scilicet Dei servus inhabitet, oportet cum saeculares a se atque carnales actus abscindere, et mortificatum ab hoc saeculo per rectum sancti operis tramitem indefessis semper gradibus ambulare. Hinc est quod Adonibezech regi manuum summitas pedumque praeciditur , ut per hoc abscindendos a nobis saecularis vitae gressus, et actus liquido designetur. Adonibezech quippe interpretatur dominus fulminis. Per quem videlicet, quid aliud quam diabolus intelligitur? Ille quippe dominus fulminis, idem auctor impetus est et furoris, sicut econtrario, Dominus noster per prophetam dicitur, Pater futuri saeculi, Princeps pacis . Hic itaque Adonibezech, sicut Scriptura testatur, ait: « Septuaginta reges amputatis summitatibus manuum, et pedum, colligebant reliquias ciborum sub mensa mea, sicut feci aliis, ita reddidit mihi Dominus . » Quid itaque per septuaginta reges, nisi septuaginta linguarum intelligimus nationes? quibus nimirum malignus spiritus manuum pedumque summitates absciderat, quoniam omnis gens nec bona quaelibet operari, nec per justitiae tramitem incedere permittebat. Sed huic Adonibezech, humani videlicet generis inimico, manuum simul ac pedum summitates Redemptor noster abscidit, cum ejus ab electis suis nefarios actus gressusque compescuit. Vos ergo, dilectissimi, nolite permittere vobis hunc praesidere tyrannum, quem mucrone divinae sententiae non ambigitis detruncatum. Vim itaque superni desiderii mente concipite, ad coelestis regni gloriam succensis visceribus aestuate, carnalis illecebrae solerter incentiva reprimite, ad Deum semper per singularis vitae semitam, et sanctorum Patrum vestigia properate, quatenus, dum justitiae tenere contenditis tramitem, ad ipsum justitiae et totius sanctitatis perveniatis auctorem. Omnipotens Deus, dilectissimi fratres, de manibus vos antiqui hostis eripiat, de peregrinis cives efficiat, et supernae Hierusalem moenibus, ubi non linguarum, non voluntatum est ulla diversitas, introducat. De quaestione autem, super qua nos consulere decrevistis, fratrem hunc Petrum, vestrum scilicet nuntium 202, solerter inquirite, et quidquid vobis viva voce protulerit observate.
|
(Judic. I) (Isai. IX) (Judic. I)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD MAINARDUM ABBATEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 29.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 15 |
EPISTOLA XV. AD P. ABBATEM COENOBII CLASSENSIS S. APOLLINARIS.
|
ARGUMENTUM.--Classensem abbatem, qui monachum a monasterio transfugam detinebat multis excommunicationum vinculis obstrictum, obtestatur ut illum apud se permanere non patiatur. Quod si ad suum monasterium reverti velit, mitem se et clementem erga illum futurum pollicetur.
|
Domno P. venerabili abbati, PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Miror sanctam prudentiam tuam, venerabilis frater, quia cum tota terra repleta sit monachis, tu meum adversum me monachum foves, toties me apud te expostulante, requisitum, tot apostolicae sedis Romanorumque pontificum excommunicationum jaculis sauciatum. Enimvero primus humani generis parens, cum sibi comedere de cunctis, praeter unam paradisi liceret arboribus, caeterarum quidem arborum poma contempsit, illam vero solam, quae sibi prohibita fuerat ex qua vesceretur, elegit . Ita tu, cum eos forte quos licet suscipere non admittas; illum, qui tibi tam terribiliter prohibetur, asciscere non formidas, atque, ut tu duntaxat eum sub tuo jure possideas, si perit anima, pro qua Christus mortuus est , omnino non curas. Apud Salomonem nempe meretrix, quae alienum subduxerat fetum, malebat eum regio mucrone secari, quam maternis uberibus reddi : parvipendebat siquidem perniciem morientis, dummodo vocabulum ipsa non amitteret matris. Tu etiam ad hujus exemplum, cur lactas quem non genuisti? vel more perdicis, cur foves quem non peperisti? Hoc est enim naturale perdicis, ut aliena furtim ova subripiat, eaque tanquam propria eo usque confoveat, donec fetus erumpat, sed cum pulli vocem matris audiunt, eam naturae docentis indicio recognoscunt, et falsa matre contempta, protinus ad veram perniciter revertuntur. Unde et Jeremias ait: « Perdix fovit quae non peperit; fecit divitias, et non in judicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens . » Nempe salvo eo, ut de his qui alienos furantur alumnos, hoc possit intelligi, videtur tamen de totius auctore nequitiae principaliter dici. Diabolus enim tanquam doctor in cathedra pestilentiae, super homines sibi magisterium usurpavit, quos ipse non condidit; et errorem nos docendo 203 quasi fovit, quos creando non peperit. Fecit itaque divitias, et non in judicio, quia dum rebus alieni juris ditescere voluit, aequitatis judicium temeravit. Sed in dimidio dierum suorum relinquet eos; diabolus enim quasi adhuc vivit, dum eum ultimi judicii gladius necdum transfodit. Nondum itaque mortuus suas divitias jam relinquit, quoniam ad Creatorem suum genus humanum ex maxima parte jam rediit. In novissimo autem suo erit insipiens, quem, sicut Apostolus ait: « Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui . » Et propheta: « Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium . » Homo igitur magistrum deserit abusivum, et redit ad proprium, cum novum damnat errorem, et ad suae revertitur conditionis originem. Unde illic apte subjungitur: « Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israel . » Deus itaque, qui est principium gloriae, ipse est exspectatio Israel, quoniam a quo genus humanum prodiit, per conditionis revertitur sacramentum. Qui ergo sedebat in solio gloriae altitudinis a principio et hominem edocebat, ipse est exspectatio Israel, ut in loco sanctificationis nostrae, id est, in sancta Ecclesia, eumdem hominem iterum doceat. Unde per Psalmistam dicitur: « Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium . » Quisquis ergo alienum tollit violata fide discipulum, Antichristi procul dubio imitatur exemplum. Et sicut ille quod alienum est, more perdicis, amittit; sic iste quod usurpatum est, aequitatis interveniente judicio, non tenebit. Recordare, venerabilis pater, quia te praesente frater ille et prius ante sanctum altare ecclesiae, et postmodum ante crucem cellulae, sub excommunicationis se devotavit elogium, si nostri prioratus obedientiam ex industria ulterius violaret. Cave ergo ne tam sanctum, tam venerabile monasterium is, qui tot excommunicationum vinculis involutus est, polluat, et per tam religiosum sanctumque conventum lethalis leprae se prurigo diffundat, sicut Israeliticae plebi divina vox ait: « Anathema in medio tui est, Israel, non poteris stare contra hostes tuos, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere . » Ego autem, qui lapsi fratris mortem sitire non debeo, ejus calamitati compatiens commotis visceribus ingemisco, et non modo sibi venialiter indulgere, sed si resipiscat, paratus sum pro salute illius etiam animam ponere. Pro charitate igitur vestra sanctorumque fratrum vestrorum, quorum ego servus sum, cum vestris ad me tantummodo litteris veniat, et me circa se mansuetum fore, mitem atque benevolum non diffidat, alioquin Romana synodo jam propinquante . . . si . . . Sed nolo minas inferre, sufficiat tantummodo, ne mihi praejudicium fiat, interim cum humilitate deposcere.
|
(Gen. II et III) (I Cor. VIII) (III Reg. III) (Jer. XVII) (II Thess. II) (Isai. XI) (Jer. XVII) (Psal. XXI) (Jos. VII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD ADAM MONACHUM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 59.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 17 |
204 EPISTOLA XVII. AD ARIPRANDUM MONACHUM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 45.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 18 |
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
|
(Habetur tom. III, estque opuscul. 46.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 19 |
EPISTOLA XIX. AD RODULPHUM ET ARIPRANDUM MONACHOS.
|
ARGUMENTUM.--Aegritudinum suarum, quibus per plurimos dies male vexatus fuerat, seriem exponens nihil iracunde, nihil impatienter dicit, sed quasi alter Paulus in infirmitatibus suis gloriatur, ubique benedicens et laudans Deum, et gratias agens Altissimo, ita ut insigne tolerantiae et fortitudinis exemplum praebeat.
|
Charissimis fratribus RODULPHO et ARIPRANDO, PETRUS peccator monachus intimae dilectionis affectum. Unanimis amicitiae propium est ut cum fratre frater et prospera communicet et adversa, quatenus fideliter animus sicut referenti in adversitate compatitur, ita nihilominus et in prosperis unanimiter collaetetur. Ego vero cumulatus utroque, beatam vobis refero meae calamitatis historiam, ut et superno verbere me patiamini vehementer attritum, et per ejusdem Dei nostri potentiam congaudeatis etiam clementer ereptum. « Castigans enim, castigavit me Dominus, et morti non tradidit me . » Oraveram plane quam saepe ut in me coelestis disciplinae vigor irrueret, et petulantem mei corporis in solentiam non levi languoris aegritudine castigaret. In quo me divina clementia non despexit, sed ultra spem precibus annuens, non sine foenore mea vota complevit. Dedit enim mihi Pentecosten lugubrem, non Paschalem, et, ut ita dixerim, contulit mihi jubilaeum, non sacerdotalium tubarum clangoribus intonantem , sed suspiriis potius ac gemititibus lacrymabiliter obrepentem. Dominico nimirum die febricitans, in lectulum decidi, septemque transactis hebdomadibus, aeque Dominico die, qui nimirum quinquagesimus erat, Deo me ressuscitante, surrexi. Verumtamen lege dietae, ut asserebant medici, per incuriam violata, vix tres, sive quatuor dies sub coloratae sanitatis lenocinio mihi male blanditi sunt, et ecce in recidivam corruens per viginti postmodum dies ejusdem valetudinis laborare molestia non cessavi. Sic itaque post jubilaeum non quietis, sed turbinis impleta est quodammodo septuagesima captivitatis. Porro autem, dum me tantae passionis ardor exureret, dum mistum flegmati 205 sanguinem spuerem, dum tot certe imminentis obitus signa praetenderem, ut medici quoque circumstantes propemodum desperarent, hoc mihi dedit omnipotens Deus, ut in nullius querelae murmur excederem, sed cuncta libenter, et ex animo tolerarem. Gratias, inquam, ago tibi, misericors Deus, quia cum dignatus fueris sub peccatorum meorum ruderibus ad supplicium rapi, dignatus es me paternae severitatis igne decoquere, et animae meae rubiginem tanquam mallei cudentis impactione purgare. Quamobrem non mea voluntas fiat, Domine, quae prava semper est, et injusta; tua potius, quae coeli virtutibus et hominibus est humiliter adoranda. Ure, seca, concide, omnesque vulnerum meorum sinus ac latebras perscrutare, nihilque prorsus in me lateat putridum quod curationis tuae praetervolet ferramentum. Nec tamen, dum hos disciplinae coelestis ictus aequanimiter fero, meae patientiae, quod absit, ascribo. Tu nimirum, Domine, tu sic flagella tua, dum caedis, attemperas ut dum ad summum doloris et angustiae perferor, ita ut spasmum patiens, pene mox exspirare compellar, illico sentiam pondus intimi doloris imminui, et caedentis manum dispensativa quadam lenitate suspendi, ut tanquam quadrifidam quis scuticam in verbere teneat, et interim pietate ductus, unum ex his lorum a caede compescat. Non ego itaque, sed tu clementissime, hujus patientiae auctor es, qui sub tanto moderamine motus tui flagella disponis. Licet enim elegiacum quid et lugubre nimietate languoris aliquando depressus effutire compellar, ardeo, morior, intercidor; hoc simplex corporis gemitus, non querulae mentis est murmur. Unum praeterea te rogo, piissime, ut modo vitae meae terminum ponas, nec me ulterius vivere in consuetae ignaviae tepore permittas. Quod si placet incomprehensibili tuae majestatis arbitrio me in hujus carnis ergastulo diutius protrahi, da mihi, quaeso, potiorem amoris tui vim, vel uberiorem compunctionis gratiam, aut certe cujuslibet virtutis augmentum quod hactenus non habuerim, alioquin nunquam clementiae tuae placeat ut evadam, nisi quantulacunque mihi virtutis gratia, quam necdum sum consecutus, accrescat. Dum haec et his similia frequentius itero, funereae mihi parantur exsequiae, sacrati olei delibutione perungor; in cineris ac cilicii strato, tanquam illic emoriturus, exponor. Sicut enim, fracta videlicet ovi testa et rotante cultello, vitellus egreditur, sic anima mea carnis vulsa visceribus, exitium minabatur. Interea frater quidam, Leo nomine, erat in eremo, grandaevus quidem aetate, sed venerabilior districtae conversationis studio et simplicis animi puritate. Huic itaque per visum vir splendidus ac praeclarus apparuit, eumque quid ageret inquisivit. Cui se frater ille dormire quidem, sed tristem nimis esse de eminenti prioris sui morte perhibuit. Et ille: « Dic, inquit, Petro Damiani, de quo loqueris, nullam in medicis spem ponat, centum tantummodo pauperes pascat, et protinus se convalescere de languore, quem patitur, non diffidat. » Cui cum 206 ille, de meliori utique vita sollicitus, diceret: Habebit ille, domine, paradisum? Respondit: In paradiso quidem quantocius est, sed dic illi, quia mox ut pauperibus alimenta contulerit, resumpta protinus incolumitate, gaudebit. Evigilans itaque continuo frater ad ecclesiam pergit, quam dum ingredi, conticinio noctis abnuente, non potuit, visione tamen attonitus, ad cellulam non redivit. Quid plura? Visionem frater fratribus retulit, eleemosynam indigentibus ardenti desiderio fraterna charitas ministravit; quibus etiam ex abundanti nummos adhibuit, et sic ego die altero, valetudine recedente convalui. Reparatio itaque sanitatis fidem praebuit visioni. Sed cum pisces omnino deessent et languescente stomacho capere alimenta non possem, coeperunt fratres importunis precibus vehementer insistere, ut saltem triduo esum carnium reparationi tabescentis et effeti corporis indulgerem. Quorum utique si precibus acquiescerem, quodcunque illis poenitentiae vellem pondus injungerem, pollicebantur ultronea se devotione perferre. Quibus ego, quod olim Pharulphus Urbisveteris comes, qui centum millia mansos habere dicebatur, egerat, dedi ridiculae delusionis exemplum. Enimvero, sicut mihi relatum est, dum ad mensam comes ille discumberet, quidam illi monachus assidebat, quem rogare coepit, ut quia pisces deerant, dictante necessitate, carnibus vesceretur. Primo quidem ille negare, deinde sensim paulatimque mollescere, postremo coepit animum, hortatibus delectabiliter impellentibus, inclinare. Verrinus interea callus apponitur, et hoc non esse carnem ac per hoc irreprehensibiliter comedi posse, vecors monachus fallaciter adhortantium lenocinio suadetur. Fit itaque de illo, quod de stulto viro atque a meretrice decepto per Salomonem dicitur: « Irretivit, inquit, eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum; statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quia de periculo illius agitur . » Hoc itaque modo captiosis atque blandiloquis persuasionibus frater ille pellectus impingitur, et velut avis mollis, viscarii compedibus irretitur. Verecunda denique prius ora rubore suffundens, ac intuentium se per circuitum oculos expavescens, summotenus primo ligurire coepit, deinde semel edendi libertate concepta, prurientis gulae frena laxavit. Cumque jam satiatus existeret et carnalis illecebrae vota complesset, ecce permaximum lucium dapifer attulit, et in se convescentium oculos et ora convertit. Cumque hunc et monachus miraretur et oculos in eum inhianti curiositatis aviditate defigeret, ait comes: Quia carnes tanquam laicus comedisti, piscem tanquam monachus cur attendis? Plane si hoc tibi licuerit, versiculum illum congrue decantabis: « Meus est Galaad, et meus est Manasses . » Porro autem si carnibus abstinuisses, piscis iste tibi de industria servabatur, sed quia carnibus appetitum carnis implevisti, fauces tuas piscis hic post alimenta carnalis 207 ingluviei non transibit. Hujus itaque non immerito confusionis ignominia dignus exstitit, qui robur ingenui rigoris degeneri male blandientium suadela mollivit, digneque pertulit manifesti pudoris opprobrium, dum illicem, et occultius titillantem carnis non cohibuit appetitum. Sic, inquam, sic forte mihi faciet Dominus, fratres mei, ut cum obtinueritis edendis me carnibus acquiescere, dignetur mihi benedictionem piscium exhibere, et hoc modo poeniteat me per impatientiam gulae violasse propositum, dum mihi videam ex Dei munere piscium exuberasse proventum. Dictum factumque est. Nam tertio die postquam haec dicta sunt, et a Guidone Corneliensium comite, et ex Faventina urbe tot mihi delati sunt pisces, ut eorum mihi per plurimos dies edulium non deesset. Sic itaque per Pharulphi monachum deludentis exemplum, deterioris evasi confusionis opprobrium. Tolerabilius quippe est ab hominibus despici quam coram divinitatis majestate confundi. Haec vobis, dilectissimi, tanquam complicibus et amicis, amicus exposui, meaeque visitationis seriem, velut uterinis fratribus, unanimi familiaritate digessi. Omnipotens Deus sanctis precibus vestris in anima quidem me reddat incolumem, corpori autem meo dignam meae pravitatis inferat ultionem, quatenus clementissimum Judicem, quem hic sensero per ubera duriora commotum, illic merear invenire tranquillum. Hunc filium nostrum, dilectissimi, in vestra post Deum fiducia dirigo. Nam quidquid profecerit de causa, pro qua mittitur, vobis duntaxat specialiter ascribetur.
|
(Psal. CXVII) (Levit. I) (Prov. VII) (Psal. XIX)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 20 |
EPISTOLA XX. AD B. MONACHUM.
|
ARGUMENTUM.--Hortatur monachum quemdam, ne alterius culpas purgandas suscipiat, si susceperit, subita, plenaque expiet poenitentia. Ob idque adducit exemplum monachi, qui cum fuisset negligentior in amici noxis abluendis, poenas purgatorii subiit.
|
Domno B. fratri charissimo, PETRUS peccator monachus salutem et fraternae charitatis affectum. Quod praesens saepius inculcavi, nunc absens scribo, et ne fluctuantis materia more decurrat, funiculum scriptionis innecto, videlicet ut implere valentis poenitentiam nullatenus inordinata charitate suscipias. Quod si susceperis, instantissima, prout vires suppetunt, agilitate persolvas. Porro cum canonica vetet auctoritas, ut poenitenti sacerdos unius diei jejunium non relaxet, nisi ad praesens digni pretii taxatione per eleemosynam compenset, qua conscientia tam metuendae cautioni obligamur, qui quam sit propinqua vitae nostrae meta, non novimus? Dominus plane Martinus, qui in Camaldulensi eremo commoratur, 208 vir videlicet diversis virtutibus adornatus, et praecipue jugibus lacrymarum fluentis irriguus, mihi retulit quod narro: Monachus erat, inquit, in maritimi territorii coenobio, quod dicitur ad Pinum, multis peccatorum nexibus involutus, cui cum juxta quantitatem lapsuum, austerior ac longa nimirum poenitentia fuisset indicta; ille fratri cuidam, cui complex in amicitia familiarius adhaerebat, ad comportandum poenitentiae pondus auxilium petiit. Quod frater ille devote suscipiens, condictam poenitentiae partem tulit atque persolvendo hujus debiti canone securum manere praecepit. Sed dum ille partito levigatus onere, a districtioris vitae censura remittitur; iste ad solutionem debiti prolixioris sibi vitae spatium pollicetur, aliquanto post in aegritudinem cecidit, atque subito mortem, quam procul esse sperabat, incurrit. Fuerat autem ille frater, quantum ad se, irreprehensibilis vitae et opinionis inter fratres honestae. Non multis vero postmodum diebus poenitenti monacho in somnis apparuit, quem ille protinus inquisivit. Quid erga te, frater, agitur? quomodo tibi est? Male, inquit, et dure, sed propter te. Nam liber a propriis, quia tuis me vinculis innodavi, et alienae cautioni obnoxius non reddidi, nec persolvi, flagellis atteror, et amara satis animadversione coarctor.--Unde, quaeso, te, et, qua valeo, supplicatione deposco ut vigiles pro te ac liberes me; vade itaque et sanctum hujus loci precare conventum, ut debita meae sponsionis a me neglecta persolvant, sicque me, quae praesto sunt, suppliciis eruant. Expergefactus ille, fratribus quod viderat retulit, quod audierat intimavit, preces exposuit, efficaciter impetravit. Porro autem, cum jam fratres praefixam illius poenitentiae quantitatem diversis argumentorum specialium exercitiis implevissent, praefato monacho frater ille per visum rursus apparuit, eique festivitatem sereni satis et alacris vultus ostendit. Interrogatus iterum quid haberet, respondit, se per orationes fratrum, non modo poenalibus incommodis erutum, sed etiam ad electorum sortem mirabili dexterae Excelsi immutatione nuper translatum. Benedicta divinae clementiae dispensatio, quae per mortuos etiam instruit vivos, et dum alios verberat, alios qualiter a verberibus eripiantur instruit. Audisti, frater, historiam; esto providus ad cautelam.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 21 |
EPISTOLA XXI. AD DAMIANUM MONACHUM, EX SORORE NEPOTEM.
|
(Habetur tom. III estque opuscul. 47.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 22 |
EPISTOLA XXII. AD EUMDEM.
|
ARGUMENTUM.--Eumdem Damianum de fervore licet nimio laudat; melius enim esse ait in spiritualis militiae 209 tironibus discretionis metas excedere quam frigiditate tepescere; monet tamen, quotiescunque majores jusserint, illum discretionis freno cohibeat. Coarguit deinde, quod ex eremo ad monasterium transierit, praecipitque ut ad eremum redeat, ubi se cum Christo crucifigere mundo studeat. Hinc sumpta occasione, quid per crucis figuram spiritualiter designetur ostendit.
|
DAMIANO nepoti, PETRUS peccator monachus, paternae dilectionis affectum. Si Deus, qui populum suum ex ergastulo Pharaonis eduxit, ejus in deserto dux esse desisteret, Israel ad terram repromissionis attingere nullatenus potuisset. Egebat enim, ut haberet itineris ducem quem habuerat egressionis auctorem: unde et Abrahae dixerat: « Veni in terram quam monstravero tibi . » Quod enim non ait, Vade; sed potius, « Veni, » futuri se comitem pollicetur itineris. Quod vero subjungit, « in terram quam monstravero tibi, » patenter ostendit, quia quem provocabat, ut de terra nativitatis exiret, usque ad metam consummatae perfectionis ductor existeret. Tibi quoque non absimile quid coepisse contingere valde gavisus sum, dum nonnulla novitii tui fervoris insignia veracis admodum viri fratris Hubaldi relatione cognovi. Ait enim inter caetera, quia dum tanta brumalis algoris inclementia tunc in illis Alpibus inhorresceret, ut congesta nivium moles quarumlibet tegetum, vel domorum culmina superaret, tu, projectis vestibus, nudum te in illa nivalium ruderum profunda latenter immergeres, ibique te quidam fratrum pene seminecem reperisset. Cui, dum te severius, ut dignum erat, argueret; diceris respondisse: Caro me conatur occidere, sed eam ego potius occidam; et postmodum non quidem sub divo, sed sub quo nescio, repertus es aedificio, in nive similiter provolutus. In quo nimirum facto, licet regularis non sit dissimulanda correptio, malo tamen ut modum discretionis in aliquo nimius fervor excedat quam degeneres animos desidis ignaviae torpor astringat. Facilius est enim refluo vasi, quod superexuberat, demere, quam quod in eo vacat implere. Laboriosius est trunco ramos qui non habentur inserere quam arbori superfluos amputare. Equus etiam majoris est pretii qui prae cursus impatientia cohibentia lora requirit quam qui fodienda calcaribus latera per ignaviam ingentis torporis exponit. Ille siquidem dum pernix ac volax praepetis gressus volumina glomerat, reducto paululum chamo, facile cohibetur; iste verberatur et tunditur, nec tamen equina concitus agilitate, deproperatur, sed se per genuini torporis ignaviam velut asinum repraesentat. Licet itaque et hoc vitium sit, quod limitem discretionis excedis, melius est tamen te nimii fervoris argui quam foedo desidiae morbo notari. Non itaque volo ut haec in te laudabilis zeli flamma deferveat, servato tamen, ut indiscretionis excessum, ubi necesse est, priorum tuorum gravitas disciplina compescat. Per hunc enim zelum, qui in te vivere dictus est, intellexi quod spiritus ille, 210 qui te, ut de domo cum Abraham exires, admonuit , non recessit, sed dux itineris factus, te praecedere non cessavit. Illud tamen moleste tuli quia te pro discendis ecclesiasticae cantilenae modulis B. Bartholomaei monasterium ingressum esse cognovi. Porro cum hoc audivi, ita mihi quodammodo visum est quod e caulis ovium tener agniculus exsilivit et cruentas lupi raptoris fauces incurrit. Nam et tunc, cum frater Hubaldus hoc mihi de te, non quod scilicet optabam, nuntium retulit, aderat cum multa dulcedine recolendus et religiosae conversationis honestate conspicuus Petrus, abbas monasterii, quod B. Benedicti titulo decoratum, in Salernitana floret urbe constructum. Qui mihi narravit quia vorax hominum lupus puerum de familia monasterii sui parvulum clandestinus impetiit, arpaxavit et abiit. Post quem transfixa dolore mater inclamans, ait: Adjuro te, bestia, per B. Benedictum, cujus servus est, « ne filium meum ulterius feras, sed eum sub celeritate dimittas. » Quo lupus audito, hunc quidem, quem ferebat, aperto protinus ore deposuit; in alium vero puerum repentinus insiluit, eumque subito desecans, truncum cadaveris sprevit, praecisumque caput mordicus apprehensum in suas latebras concitus asportavit. Ego quoque, qui te invisibilis lupi dente correptum timeo, in ejusdem S. P. N. Benedicti, cujus effectus es famulus ereptione confido. Nam, quo pacto de eremo ad monasterium descendisses, nisi te perniciosae versutiae suae morsu callidus insidiator attraheret? Verumtamen hanc ergo primam culpam nolo diutius insequi, quae, sicut credo, non ex inconstantia tuae levitatis erupit, sed ex temeraria jubentium cautela processit; praesertim cum mihi praefatus Hubaldus dixerit quoniam invitus atque coactus, vix tandem huic praecepto consenseris. Ad eremum ergo, charissime fili, sub omni celeritate revertere, ne dum monasterialis adolescentiam tuam latitudo delectat, eremi districtio per oblivionem desuetudinis quandoque, quod absit, et in odium veniat. Illic tropaeum crucis tuae immobiliter fige, illic te simul cum Christo suspende, ut in charitate, sicut dicit Apostolus, radicatus et fundatus, possis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, altitudo, atque profundum . Quae crux est procul dubio Redemptoris. In hac enim coelestis figura victoriae omnis religio Christiana depingitur, in hoc vitalis signi charactere tota virtutum spiritualium perfectio designatur. Nam cum in his tribus virtutibus, videlicet, spe, fide et charitate, omnis lex divina consistat, atque ex his omnium virtutum multitudo procedat, in illa crucis parte, quae terrae defigitur, fides, quae religionis Christianae fundamentum est, figuratur. Huic scilicet fundamento tota fabrica bonae operationis innititur, et ut stare possit, omnis virtutum spiritualium machina sustentatur. Unde et Apostolus discipulis ait: « Nam fide statis . » Per supremum vero cornu, quod caeteris eminet, spes intelligitur, qua noster animus ad capessenda coelestia provocatur. Illo vero ligno, quod in medio positum binis utrinque porrigitur brachiis, 211 latitudo designatur geminae charitatis. Hoc eodem vivificae crucis signo quatuor principalium virtutum numerus indubitanter exprimitur, ex quibus utique tanquam seminibus omnium virtutum segetes germinantur, justitia scilicet, fortitudo, prudentia atque temperantia. Per supremum namque cornu, quod coelum spectat, justitia figuratur, sicut ex ipsius Redemptoris sermone colligitur, qui cum praemisisset: « Quia, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio ; » paulo post intulit: « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me . » Et vir sapiens ait: « Justitia elevat gentes , » nec dubium quin ad coelum. Inferior autem pars crucis, quae superiorem sustinet molem, fortitudinem signat, quae videlicet gravia quaelibet, et adversa aequanimiter tolerat. Dextrum vero crucis brachium prudentiam exprimit, qua videlicet injecta maligni spiritus jacula, tanquam dextrae manus abjectione propellimus, eumque fervidi spiritus telo perfossum, divino muniti praesidio, fortiter prosternentes, victoriae manubias reportamus. Per sinistrum quoque cornu temperantia non immerito designatur. In sinistra scilicet manu minor virtus est, quam in dextra. Per temperantiam ergo virtutis nostrae quodammodo robur attrahimus, dum temperanter et modeste vivimus: dum saepe rigorem censuramque justitiae quadam magistrae discretionis arte mollimus. Quid dicam, quod et lex veteris instrumenti in ipso suae promulgationis initio mysterium jam redolebat crucis, dum videlicet, sicut ista compingitur lignis, ita nihilominus et illa digito Dei geminis exarata noscatur in tabulis. Et quia denarius numerus per X litteram, quae signum crucis repraesentat, exprimitur; lex autem per Decalogum data fuisse non dubitatur, perspicuum est quod et lex illa, licet, occulte, salutiferae crucis in se sacramenta continuit; quod postmodum coruscando per mundum evangelicae gratiae claritas revelavit. Unde et per Zachariam dicitur: « In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino vocabitur . » Frenum equi sanctum est Evangelium, quod utique carnalis desiderii infrenis equi cohibet appetitum. Super ergo frenum crux est, quia quidquid per evangelica mandata praecipitur ad crucem procul dubio, ipso Domino perhibente, : « Qui vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, quotidie, et sequatur me . » Quae nimirum crux sanctum Domino jure vocatur, quia per eam mundus, qui adeo profanatus fuerat, benedicitur. Sed quia prolixius alibi de sancta ac pretiosa cruce conscripsimus, ne fortassis eadem hic contingat obrepere, ista duntaxat in hoc epistolari compendio sub celeritate decursa, sufficere judicamus. Hoc vitae tuae signum, fili charissime, sicut in fronte depingis, ita nihilominus cordis tui liminibus imprime; quod ultor angelus cernens, sine tua non tardet laesione transire . Haec philacteria prae oculis tuis sine cessatione dependeant; haec stigmata corpus tuum undique, sicut Apostolus de se testatur, inurant: « Ego, inquit, stigmata Jesu in corpore meo porto . » 212 Frange jejuniis corpus, propriis voluntatibus abstine, alienae te jussionis imperio promptissima devotione substerne, procacis linguae petulantias modesta silentii censura cohibeat, jocosi sermonis lenocinia non erumpant, illices carnalium passionum motus districtae continentiae rigor elidat, ut qui nunc Christo sponte commoreris, quanto gravier crux ejus in tua conversatione conspicitur, tanto tibi plenior resurrectionis ejus gloria cumuletur.
|
(Gen. XII) (Gen. XII) (Ephes. III) (I Cor. I) (Joan. XVI) (Ibid.) (Prov. XIV) (Zach. XIV) (Luc. IX) (Exod. XII) (Gal. VI)
|
[ f., pertinet]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 23 |
EPISTOLA XXIII. AD GUILIELMUM MONACRUM.
|
ARGUMENTUM.--Monachum, qui ex monasterio ad eremum se venturum pollicitus rem in dies differebat; praeterea, quod vini potui renuntiare et aquam bibere non satis aequo animo poterat, tanquam nimis mollem leniter perstringit, et apposita aquae prosopopoeia, qua hujus elementi tum dignitas summaque in homines utilitas, tum etiam plurima vini damna proponuntur, non abhorrendam ejus esse potionem concludit. Denique difficultates omnes sese in via spiritus objicientes, iis, quae praecipit Apostolus, armis superandas esse docet.
|
Dilectissimo fratri GUILIELMO, PETRUS perpetuam charitatem in Christo. Miror, dilectissime frater, cur ad eremum, sicut promiseras, non venisti, imo quod mecum non per nuntium, sed per sponsionem propriae fidei pepigeras, non implesti. Dic, rogo, qui te ab eremi austeritate deterruit? Cur animum bellatoris Christi terror degener occupavit? Nunquid vini sapor muliebri blanditia rigidum militem, intra domus claustra retinuit; et jam galeatum, jam armis accinctum, jam magna spirantem, exire ad praelium non permisit? Sed heu! quis pudor mentem mollis viri hujus invadet, quis verecundiae rubor ejus ora perfundet, cum viderit alios opimis onustos spoliis, victores de bello reverti, et copiosis ditatos praemiis, post triumphum cum tanta gloria coronari? Quanti huic constabit modicum vinum, qui sibi tot vobis optabit hausisse venenum? Audi quid sapiens Salomon dicat: « Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? nonne his, qui morantur in vino et student calicibus epotandis? » Nam si his, qui in vino morantur, vae, quae nimirum Iamentationis est vox, intentatur; aquam pro Dei amore bibentibus gaudium absque ulla dubietate promittitur. Ubi adhuc apte subjungitur: « Non intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur, blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber, et sicut regulus venena diffundet . » Neque nos idcirco de praedicto liquore dicimus, ut creaturam Dei, quae utique bona est, obscurare tentemus, sed ideo vinum, carnes, 213 conjugia, et multa his similia, monachis postponenda perpendimus, ut abstinendo a creaturis Creatori arctius placeamus. Sed qui aquam odis, ipsa te velut vivae vocis invectione conveniat, et ingratum te suis esse beneficiis, propriae assertionis allegatione convincat. Age, inquit, bone vir, cur me elato supercilio despicis? cur me exsecrando, stomachando, rugosa fronte fastidis? cur me tantopere a tua societate repellis? Si id de te mereor, non resisto, non torqueor, siquidem juste hanc contumeliam patior: responde mihi quid ego tibi unquam mali feci, imo quid boni non contuli? Ego nimirum te per virtutem sancti Spiritus, qui me consecraverat, de servo diaboli, fieri feci filium Dei. Ego te de possessore gehennae produxi regni coelestis haeredem, de colono inferni, civem reddidi paradisi; de tenebrosa stipula ignis aeterni, novae gratiae lumen exhibui. « Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino . » De vase irae composui vas misericordiae. Ego te vetusta damnationis tunica exui et novi hominis luce vestivi. Ego te vinculo antiquae praevaricationis absolvi, et per me regeneratum divinae adoptionis filiis aggregavi. Ipse mihi testis es, quia cum septem originalibus vitiis in meum gremium descendisti, et mox purificatus et nitidus, absque ulla prorsus peccati contagione prodiisti. Ego te sordidum fetidumque reperiens, non dubitavi animam simul et corpus abluere; et tu me nunc dedignaris saltem labiis adhibere. Ego te divinis facio interesse conviviis: et tu me ab humanis non erubescis projicere mensis. Esto, sic eat, caeteris rebus sua jura serventur, mihi soli, ut mereor, proprii honoris privilegium subtrahatur! videlicet, quia caeteris elementis sum junior tempore, idcirco forsitan omnibus debeo esse inferior dignitate? Sed interroga, obsecro, Moysen, perquire in mundi principio quod sibi elementum ad habitandum Spiritus sanctus elegerit. Nunquid terram? nunquid aerem? nunquid ignem? Plane, nisi mentior, illi correspondebit: « Spiritus Dei ferebatur super aquas . » Et, ut jam de spiritualibus sileam, ego tibi corpus, et vestimenta et cuncta, quibus uteris, abluo; ego tibi arva ad proferendas fruges irrigare non cesso; ego navigiis iter praebeo, cuncta terrae animantia recreo, poma quoque et olera, quibus vesceris, ad incrementa perduco. Taceo volucres, praetereo pisces, qui quotidie per mea regna nascuntur, et mei laris se vernulas confiteri nullatenus erubescunt. Ipsae denique vites, quas, me contempto, insana concupiscentia diligis, nisi meo adjutorio radicitus coalescerent, protinus arefactae ignem potius pascerent quam inundantibus poculis bibulorum ventres ingurgitarent. Sed cur ego in brevibus immoror? Quandoquidem et ipsa terrae moles, ubi visibilia quaeque nascuntur, adjuncto mihi consortio aeris, meis sustentaculis velut suppositis quibusdam basibus, ut consistere possit, innititur, mea virtute fulcitur. Sed dum terram sustineo, nequaquam imis contenta, meae ditioni etiam coeli culmen usurpo. Sicut in Genesi legitur: « Divisit quoque Deus aquas, quae erant sub firmamento, ab eis quae erant super firmamentum . » Totam 214 quippe terram coelestis ignis exureret, nisi noster mador incendii vires assidue temperaret. At fortasse, quia liquidam cernis carere viribus, invalidam credis? Sed si vobis mea fortitudo deesset, quis, rogo, ad terendas fruges gravia molarum saxa rotaret? Non est ergo virtus contemnenda liquoris, quae tam facile movet duritiam lapidis, et, ut non ignores mirandam naturae meae potentiam, ipse ignis, qui mihi etiam, juxta dialecticorum dicta contrarius cernitur, ex me certe depromitur, et ex meis visceribus procreatur. Nam si crystallum, quod absque ulla quaestione obdurescit ex glacie, radio solis opponitur, nulli dubium quin ex eo protinus ignis oriatur. Lapides quoque qui ad faciendam calcem in camino decocti sunt, si post quodlibet longum tempus ego tetigero, fumigare simul et ardere protinus videas; et qui eatenus erant frigidi, post nostri attactus imperium ad calorem pristinum sunt adducti. Quaero abs te, si nosti, quid est quod in plerisque fluminibus, crescente vel surgente luna, me videas in altum crescere, deficiente vero eadem luna cessare? Quid est etiam, si didiceris, quod fontes in hieme, cum omnia pene algore rigescunt, me tepidam et fumantem, aestivo autem tempore frigidam reddunt? An fortasse philosophorum vanitatibus credis, qui tunc apud antipodas esse opinantur aestatem cum apud superos sol recedens faciat hiemem? Sed si diligenter attendis, hoc omnino falsum et solidae veritati reperitur esse contrarium. Haec igitur apud te studiose perquire, et cum ad liquidum enodare non poteris, profundissimam naturae meae vim impenetrabilem esse decerne. Sed, dum brevitatis studio majestatis meae jura succincte transcurro, nolo te lateat quia et in liberalium artium studiis non mediocrem primatum teneo. Quandoquidem ad discenda horarum spatia, ad comparandum solis orbem cum sphaera coeli, ad dimensionem zodiaci cunctorumque signorum, ad discernendos planetarum circulos, ad dimensiones terrarum cum coeli partibus comparandas, dum geometra, vel astrologus componere satagunt horologium, ad nostrum recurrunt protinus elementum. Jam vero de musica cur aliquid referam cum ipso suo nomine nostris se legibus subditam, ex nostro principio testetur exortam? Nam si musa Graeco vocabulo dicitur aqua, profecto musica nostri nominis titulo cernitur insignita. Nec etiam ipse auctor Pythagoras a nostra dissertione discordat, qui videlicet, ut hujus disciplinae inveniret viam, acetabula quaedam ad aquarum mensuram studiose composuit, et sic omnem harmonicae facultatis peritiam, me duce, me praeside, tandem efficaciter voti compos adinvenit, hodieque etiam quidquid in hidraulicis, quidquid in organis suaviter modulatur, mea nihilominus virtute fulcitur. Et ut jam excellentissimum meae dignitatis privilegium pandam, suspenso in cruce Domino, ex ipso Creatoris mei latere prodii : et omnem terrarum orbem totumque aerem, sociato mihi pretiosissimo ejus sanguine consecravi. Hinc est enim quod Joannes apostolus ait: « Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : » et paulo post subdit: « Tres sunt, qui testimonium 215 dant in terra, spiritus, aqua et sanguis . » Jam vero si cuncta superius comprehensa attendas, reliqua omnia meae ditioni subjecta elementa considera. Sed dum praeconia meae laudis enumero, qui sim, quid valeam, melius forsitan doceo, si te ad temetipsum reduco, quatenus dum mea in te dominari jura perspexeris, de reliquis etiam meis viribus dubitare non possis. Igitur non ignoras quod ex quatuor elementis ipse consistis, sed dum eorum tria per reliqua corporis membra subsidunt, omnipotens Creator mihi excellentiorem dignitatem, et velut quamdam principatus arcem inter alia contulit, dum me in ipso capite sedem habere constituit. Nam dum constet quoniam flegma ex aquae humore gignitur, flegma autem in capite sit, nulli dubium quin thronus aquae in capite praesidere videatur. Unde mirum satis quod liquidus humor tanto magisterio in superiori parte suspenditur, ut ad inferiora minime delabatur, excepto per arterias cerebri leniter defluat, et spiramen oris unde valeat egredi, velut ostium petat. In quo nimirum perspicue superbia vestra retunditur, quae dum extrinsecus positam dedignatur haurire, assidue tamen cogitur me inter oris septa versari, et ut ita loquar, me mecum fugis, dum quocunque te verteris, sine me esse non possis. Nam, sicut aquimolum nequaquam potest sine gurgitis inundantia frumenta permolere, ita me necesse est inter utrumque humani oris molas sine intermissione decurrere, ut sua possit verba loquens lingua formare. Si ergo in omnibus his meo adjutorio indiges, mea opera necessario uteris, cur in solo poculo meum habere contubernium dedignaris? Redi ergo ad me, fugitive, revertere, vir ingrate, et qui tuae per omnia est salutis obnoxius, ne videaris habere fastidio nauseatus. At forsitan inquies, doleo caput, langueo stomachum. Haec sunt emplastra mollium, haec palliatio carnaliter viventium monachorum. Satis macra haec cernitur excusatio, cum aegrotos et aqua refoveat, et vinum frequenter occidat. Nunquid enim Praecursor Domini aliquando aegrotus elanguit, qui vinum et siceram nunquam bibit? Nunquid Jacobus Alphaei medicos quaesisse legitur, qui istos liquores ex utero matris ignorasse perhibetur? Jam vero, ut a saeculi origine repetamus, mundus hic usque ad sexcentesimum tertium Noe annum prorsus ignorasse cognoscitur, cum per tot curricula temporum obiisse quidem, sed nullus hominum aegrotasse, legatur. Sed cum in Genesi dicitur: « Coepit Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, » velut in laudem aquae, protinus additur: « Bibensque vinum, inebriatus est, et nudatus est in tabernaculo suo . » Ac si perspicue diceretur: quem diu aqua vestitum sine confusione continuit, hujus repente vinum verenda nudavit. Cui sententiae bene etiam Salomon concinit, dicens: « Vinum, inquit, apostatare facit etiam sapientes . » Loth quoque, qui et inter Sodomitas in castitate vixit, in monte postmodum percepto vino, cum utraque filia nesciendo concubuit: et pudoris munditiam vinum in solitudine una nocte suasit amittere, quem diu inter tot adulteros 216 ipsa non potuit Sodoma violare. Sicque factum est ut Loth, qui eatenus in cunctis exstiterat justus, jam in hac una re perverso jure, Moab, et Amon unus uterque fieret et pater et avus. Unde non incongrue Salomon: « Luxuriosa, inquit, res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicunque his delectatur, non erit sapiens . » Ad haec respondet languidus noster: Sed Apostolus, inquit, suo discipulo praecepit dicens: « Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates . » Utinam, frater, sic memoriter teneremus reliquas sacrae Scripturae sententias, quae jejunium praedicant, sicut hanc unam, quae rigorem abstinentiae, ex discretione relaxat. Quare non sic reminiscimur quod idem Paulus alibi dicit: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria . » Cur non ita recolimus quod Isaias ait: « Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem? » Quare non sic recordamur illud quod Salomon ait: « Noli, inquit, regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis . » Sed et istud Pauli, quod mihi tam libenter objicis, et alia huic similia, qua discretionis arte praecipiat, ipse alibi manifestat, cum dicit: « Hoc, inquit, secundum indulgentiam, non secundum imperium dico . » Enimvero in his, quae secundum indulgentiam permittuntur, magis placet discipulus, si jussionem simpliciter praeterit quam si promptus obedit. Quod facile perpenditur, si quod Jeremias narrat ad memoriam reducatur. Ait enim: « Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum . » Ecce praeceptum divinitus datum, ubi etiam paulo post subditur: « Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum . » Ecce, quod, Deo auctore, praecipitur, quod prophetae ministerio denuntiatur, nequaquam cognoscitur fuisse completum. Sequitur enim Scriptura, et dicit: « Qui responderunt: Non bibimus vinum: quia Jonadab filius Rechab pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum . » Sed nunquid in hac reluctatione Deus offenditur? Nunquid hoc illis ad inobedientiam reputatur? Sed audi, quid illis postmodum divina vox dicat: « Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus . » O felix inobedientia, quae tanti Judicis digna fuit habere praeconium, quae divini obsequii perpetuum meruit famulatum. Felix, inquam, inobedientia, quae non animadversionis judicium sensit, sed divinae remunerationis praemium reportavit. Libet autem mihi, dilectissime, hujusmodi familiaritatis sermonibus diu tecum servata 217 gravitate colludere; sed, ut ipse scis, non licet brevi, nisi breviter disputare; verumtamen adhuc exhortor, adhuc obsecro. Segnes rumpe moras, torporis frange catenas. Non te vibrantia hostium jacula terreant, non te domesticae paesumptionis blandimenta resolvant, non te vehemens tubarum clangor exanimet, non te densa telorum silva intra cubiculi secreta retineat. Jamjam insignis bellator, deposito omni terrore, congredere, et in medios hostium cuneos, velut emissum coelitus fulgur, irrumpe. Corripe arma viriliter, et sublato Christi vexillo, ubi constipatior cernitur acies, fervidus irrue; festina gladiis quaeque proxima caedere, mementoque semper temetipsum undique circumacto clypeo custodire: et, ne cor tuum de infligendis vulneribus formido concutiat, audi quid tibi Sapientia, Salomonis attestatione, promittat: « Ne, inquit, paveas repentino terrore irruentes tibi potentias impiorum, Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris . » Sed, ne quis me hoc congrediendi genus nova proprii sensus adinventione fingere asserat, notet quid instructor sacrae militiae Paulus dicat: « Ego autem sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans. . » Et iterum: « Induite, inquit, vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus; » deinde subjungit: « Propterea accipite armaturam Dei . » Sed quibus tanto studio corripere arma suadet, quae etiam hujusmodi arma sunt, evidenter enumerat: « State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei . » Hoc videlicet bellum nequaquam et Salomon ignoraverat, cum dicebat: « En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos . » Sed qui gladios, quibus adversarii confodiantur, enumerat, etiam clypeos, quibus nos muniamur, exsequitur, cum paulo post sponsi voce ad sponsam dicitur: « Sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium . » Qui autem hi clypei intelligi debeant, idem Salomon in Proverbiis manifeste declarat, cum dicit: « Omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se . » Diu est, dilectissime frater, quod tibi loqui aridis desiderii mei faucibus sitivi, nunc accepta occasione, dum vinum a mensa monachorum repuli, uberibus me sermonum rivulis satiavi.
|
(Prov. XXIII.) (Ibid.) (Ephes. V) (Gen. I) (Gen. I) (Joan. XIX) (I Joan. V) (Ibid.) (vinum) (Gen. IX) (Eccli. XIX) (Prov. XX) (I Tim.
V) (Ephes. V) (Isa. V.) (Prov. XXXI) (I Cor.
VII) (Jer. XXX) (Ibid.) (Ibid.) (Ibid.) (Prov. III) (I Cor. IX) (Ephes. VI) (Ephes. VI.) (Cant. III) (Cant. IV) (Prov. XXXI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 24 |
EPISTOLA XXIV. AD HONESTUM MONACHUM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 48.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 25 |
218 EPISTOLA XXV. AD JOANNEM MONACHUM.
|
ARGUMENTUM.--Defendit se contra Joannem quemdam monachum, qui illum reprehenderat quod episcopatum deponere in animo habebat.
|
Domno JOANNI religioso viro, PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Quod episcopatum me relinquere velle succenses, meisque utilitatibus prospiciens, consulis, ut pace tua loquar, rem, fateor, oculis spiritualibus non attendis. Tot enim causarum saecularium tenebris obvolutus, intimi luminis claritatem videre non valeo; ad contemplanda spiritualia confusam nimis et obtusam mentis aciem attollo. Ante septem fere annos abbas monasterii ad honorem B. Petri in Perusino suburbio constituti, commissi sibi regiminis curam sprevit rectoremque loci sibimet ex apostolicae sedis auctoritate substituit, de quo mihi Rainerius judex, vir videlicet insignis et facundiae lepore conspicuus, nuper retulit quod enarro. Abbas, inquit ille, postquam a depositi regiminis administratione cessavit, quotidie missas gemino celebrabat officio; cui pater meus jam veteranus, quem ille dudum monachum fecerat, in divini cultus assidue ministrabat obsequiis. Quadam itaque die dum perlecto Evangelio, coelestes ille victimas immolaturus esset, pater meus agnum juxta altare videt assistere, quem cum voluisset repente corripere, tremefactus expavit, manumque in eum extendere non praesumpsit. Cumque ad id perventum esset ut corpus Dominicum frangeretur, praefatum agnum super mensam altaris vidit, quem dum fixis obtutibus denuo miraretur, repente disparuit. Quod dum venerabilis abbas ex relatione illius, qui hoc viderat, agnovisset, occultandum esse praecepit, atque, ut ne cui diceretur, donec quidem abbas adviveret, omnino prohibuit. Qui paulo post sanctae conversationis studio deditus, obiit; nec longo post intervallo is quoque cui visio facta fuerat, ad Dominum ex hac luce migravit. Quod videlicet exemplum ad quid me aliud provocat, nisi ut occupationis ecclesiasticae sollicitudinem deseram, atque ad contemplationis requiem tota spiritus libertate contendam? Sed dum hoc mihi per ordinem diceretur, aliud quoque sub eodem fere momento relatum est, quod memoriae mandare otiosum esse non credo; quia licet ad hoc negotium non pertineat, ad Dei omnipotentis, cui quidquid scribimus, militat, laude non vacat. Richardus plane rector monasterii, cui Camporizani vocabulum est, hoc se certis quorumdam relationibus didicisse narravit: Quod vir quidam ex Longobardiae partibus cum uxore simul ad veneranda beatorum apostolorum limina contendebat; cumque lacum Vulsini obvium 219 viator haberet, navigium piscatoris ingressus, pisces emit; sed reversus ad littus, marsupium, in quo bis duodenos nummorum Papiensium solidos habuerat, se perdidisse cognovit. Cumque uxor ejus propter vilem coenam gravem se quereretur pertulisse jacturam, vir magnanimus hoc aequanimiter tulit, doloremque conjugis blandis adhortationibus lenire curavit: Sex, inquit, adhuc denariorum Lucensium libras habemus, hujus summae duntaxat impendio valemus iter nostrum honeste transigere. Nam divina clementia sua benedictione dignabitur nostrae jacturae dispendium compensare. Factum est autem, cum, expeditione peracta, praefatus vir juxta eumdem lacum metiretur hospitium, coepit gratulabundus sociis dicere: Quia lacus iste, fratres, nobis intulit damnum, dignum profecto est, ut auxiliante Deo, ad propria repedantibus, laetum praebeat, ac solemne convivium: et conversus ad accolas: Quis, ait, mihi distracturus est duodecim numismatum piscem? Cui piscator assistens, praesto respondit: Venalem profecto piscem optimum habeo, sed quindecim procul dubio mihi denarios numerabis, si eum tibi vindicare volueris. Quam ille summam non cunctatus exsolvit, emptumque piscem uxori, ut exculentius pararetur, injunxit. Quem mulier ut exenteravit, in intestino ejus folliculum cum viginti quatuor Papiensis monetae solidis reperit. Tunc omnes, qui aderant, in commune gratias referunt et in succedentibus sibi jacturis semper in Deo spem esse ponendam indubitanter agnoscunt.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 26 |
EPISTOLA XXVI. AD MARINUM SUUM PATRUELEM, MONACHUM CLASSENSEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 49.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 27 |
EPISTOLA XXVII. AD PETRUM CEREBROSUM MONACHUM.
|
ARGUMENTUM.--Tota haec epistola contra Petrum Cerebrosum monachum scripta est, quem cum prius de coercenda lingua et verbis temere non effutiendis admonuisset, statim deinde spontaneae verberum inflictioni detrahentem graviter coarguit scoparumque remedium non modo non esse absurdum, ut ille existimabat, sed pium, et ad purganda peccata peridoneum validissimis rationibus et exemplis demonstrat.
|
PETRO CEREBROSO monacho, PETRUS peccator monachus salutem. Qui dicaciam eloquentiam putat, rerum similitudine ductus, oberrat. Sicut enim vir Sapiens dicit: « Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera ponderabuntur . » Plane sicut equus effrenis per anfractus et invia plana, vel ardua quaeque transmittit, sic lingua stultorum recta, vel frivola, 220 ut quaelibet suppetunt, indifferenter ac leviter effluit. Prudens autem, quae dicenda sunt, ponderat; et tanquam cautus viator, solerter attendit ubi linguae suae vestigium figat. Ille quidquid occultum est, per impatientiam fandi producit in medium; iste, si dictet utilitas, sub clave silentii servat arcanum. Unde et idem Sapiens: « In ore, inquit, fatuorum cor eorum, et in corde sapientium os illorum . » Plurimum fel, frater, in nos nuper evomuisti, dicens et scribens quod vesani utique capitis videatur ebullire furorem. Et caetera quidem, quae simultatis acerrimae livore debacchatus es, omittimus; de disciplinis autem verberum, quas sibi fratres consuetudinaliter inferunt, ubi detractionis pedem diutius impressisti, cum Dei auxilio respondemus. Hoc itaque disciplinae genus nequaquam modernis est studiis noviter adinventum, sed ex sacrae Scripturae potius auctoritate prolatum. Novimus enim Dominum Salvatorem a praesidis militibus verberatum; beatos apostolos in conciliis a sacerdotum principibus caesos; nonnullos etiam sanctorum martyrum legimus virgis ac flagris durioribus laniatos; Paulus etiam quia ter virgis caesus est, et quod quinquies quadragenas, una minus, accepit . Quod utique tale est. Praecepit in Deuteronomio Dominus, dicens: « Si eum, qui peccaverit, judices dignum viderint, prosternent, et coram se facient verberari. » Ubi et mox additur: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita ut quadragenarium numerum duntaxat non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus . » Quod videlicet illi populo legale praeceptum, nobis est allegoriae mysterium. Quadragenarius siquidem numerus humanae vitae significat cursum. Hinc est quod Israel annis quadraginta graditur per desertum, hinc Moyses et Elias, insuper et ipse Dominus tot diebus protraxere jejunium. Qui etiam sicut horis quadraginta, in sepulcro mortuus jacuit, ita nihilominus post resurrectionem suam diebus totidem cum discipulis fuit, quatenus nos sua membra pius magister edoceat, ut per capitis nostri vestigia gradientes, et mortui mundo, et velut peregrini hospitemur in saeculo. Mystice quoque peccator in lege dum vapulare praecipitur, excedi quadragenarius plagarum numerus prohibetur; quia quisquis in hac vita perfectam egerit poenitentiam, nullam postmodum pro suis excessibus sentiet poenam. Porro ternarius propter mysterium sanctae Trinitatis, ad fidem; quinarius propter quinque sensns nostros, pertinet ad operationem. Et quia quisque cum peccat, vel errat in fide, vel delinquit in opere, dignum fuit, ut Paulus, qui utrobique peccaverat, ad perfectae purgationis effectum ter virgis caesus, et quinquies verberum ureretur quadragenis . Quod autem dicitur, una minus, hoc est procul dubio, quoniam Judaeorum judices unum decreverunt ictum de quadraginta minuere; ut dum ad legalem calculum non pertingerent, contra praeceptum legis nullatenus excedere potuissent, et dum citra persisterent, ulterius non transirent. Cum ergo non modo vetustae legis auctoritas, sed et evangelica gratia verborum plagas modo per praecepta, modo per exempla commendet; ut 221 et sanctos apostolos in concilio caesos, et beatos martyres legamus saepenumero verberatos. « Quaecunque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt . » Quid absurdum est, quid ineptum, si nunc sancta Ecclesia in pacis otio utitur quo dudum utebatur in bello? Nam et Apostolus iterum dicit: « Castigo corpus meum, et in servitutem redigo . » Et alibi: « Sancti ludibria et verbera experti . » Porro dum manus carnificis nunc ab infligendo martyribus verbere cessat, quid obest, si sancta devotio ipsa sibimet, unde sanctis martyribus particeps fieri mereatur, exhibeat? Nam cum sponte me propriis manibus ante conspectum Dei verbero, devotionis ingenuae desiderium, si carnifex occurreret, promptus ostendo. Quia si pro amore Christi tam dulcis est mihi poena, cum deest; quo susciperetur animo, si persecutor offerret? Vellem pro Christo subire martyrium, non habeo, cessante studio, facultatem; ipse me verberibus atterens, ostendo saltem ferventis animi voluntatem. Enimvero si me persecutor allideret, ipse me verberarem, quia verberandum me ultroneus exhiberem. Nam si solerter Scriptura discutitur, ipse rex martyrum Christus non solum a Juda, sed etiam a Patre et a semetipso quoque traditus invenitur. Nam de Patre dicit Apostolus: « Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum ; » de Filio autem alibi: « Qui dilexit, inquit, me, et tradidit seipsum pro me . » Sive ergo me propria manus affligat, sive carnifex ictum infligat, ego specialiter hujus examinationis auctor existo, qui me ad examinandum ultroneus offero. Praeterea, quia tympanum est pellis arida, ille, juxta Prophetam, in tympano Dominum veraciter laudat , qui confectum jejunio corpus per disciplinam verberat. Plane et sacri canones nonnullos, qui delinquunt, vapulare praecipiunt; unde sancti plurimi pontifices quosdam ad poenitentiam venientes, prius in oculis suis verberari praecipiunt, sicque deinceps poenitentiae judicium imponunt. Nam et ante nos, omnibus fere sanctis monasteriis haec disciplinae regula nequaquam fuit incognita etsi non adeo frequentata; unde et singulos annos poenitentiae millenis scopis redimere consueverunt. Tu quoque non disciplinae regulam, sed longioris disciplinae detestaris insaniam, nec improbas cum disciplina dici psalmum, sed perhorrescis, ut continuetur cum disciplina Psalterium. Sed dic, obsecro, frater, ut cum pace tua loquar, detestaris illas, quae ex more fiunt in capitulo disciplinas? damnas fortassis et hoc quod saepe fratri de levi qualibet offensione confesso, vicenas fortasse, vel, ut multum, quinquagenas verberum plagas subire praecipimus? Sed quia disciplinae istae ad tolerandum leves sunt et exiguae, atque inter fratres regulariter assuetae, perspicuum est quia non derogas, non reprehendis, ne contra communem sancti ordinis consuetudinem venire videaris. Age igitur, si quinquagenas, ut dictum est, licet imponere, cur non etiam sexagenas, vel etiam, si praesumimus dicere, usque centenas? Quod si centenarium in hoc piae devotionis sacrificio numerum licet attingere, cur non etiam ducentorum, cur non trecentorum, quadringentorum, 222 quingentorum? cur certe et millenarium, ac deinceps non liceat attexere numerum? satis enim absurdum est, ut cujus rei pars minima grate suscipitur, maxima reprobetur et nimis ineptum est credi, ut bonum quid debeat incipi, sed non permittatur augeri. Quomodo enim potest fieri, ut si parva disciplina purificat, in conspectu Dei multiplicata sordescat. Nam si diurnum jejunium bonum est, biduanum, et triduanum melius est. Sic vigilare, sic psallere, sic laborare, sic obedire, sic meditationibus Scripturarum vigilanter insistere. Unusquisque pius labor quo prolixior est, eo propensioris mercedis gloria dignus est; solum autem hoc pietatis genus quo magis augetur, eo deterius judicabitur? Dicis, ut quid percutior carnem? respondeo: ut quid percutio spiritum? Dicit enim Psalmista: « Exercitabar et scopebam spiritum meum . » Carnem siquidem, et spiritum scopo, qui me deliquisse per carnem et spiritum recognosco: Istum correptionum, illam cum caeteris afflictionibus etiam percussione virgarum, ut quia laeta me caro traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Lorica est homo indutus ad carnem, ferreis membra diversa circulis ambit, mittit eum labore metanoeas, allidit in pavimentum crebrius palmas; ut quid haec, et his similia, nisi ut, dum per haec corpus affligitur, animae refrigerium procuretur? Quodcunque enim illud est per quod caro poenitentiae causa laceratur atque percellitur, per hoc homo procul dubio contracti reatus squalore purgatur. Audi, quid me nosse contigerit tertio die, postquam in me tuae non dicam malignitatis, sed simplicitatis phreneticus ardor incanduit.
|
(Eccli. XXI) (Ibid.) (II Cor. XI) (Deut. XXV) (II Cor. XI) (Rom. XV) (I Cor. IX) (Hebr. XI) (Rom. VIII) (Galat. II) (Psal. CL) (Psal. LXXVI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 28 |
EPISTOLA XXVIII. AD EUMDEM.
|
ARGUMENTUM.--Duas quaestiones sibi a Petro monacho propositas dissolvit. Prima erat, cur magnus Gregorius dixisset ideo divitem, qui opem Lazaro mendico ferre contempsit, ad aeternos cruciatus damnatum esse, quia sub Novo Testamento, in quo misericordia in pauperes praecipitur, natus erat. Altera quaestio de vitio curiositatis; de quo idem S. doctor mentionem fecerat, quod hic quid sit, ostenditur.
|
PETRO charissimo fratri, PETRUS salutem. Quaeris a me, dilectissime fili, quid sibi velit, quod in homilia divitis B. Gregorius ait : « Nonnulli putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi: sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur; ibi res injuste sublata restitutione quadruplici punitur. Hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed sua non dedisse. » Quibus utique verbis doctor insignis hoc duntaxat approbare nititur quia, si dives ille in Veteri Testamento fuisset inventus, tartareis 223 poenis nullatenus esset addictus. Juxta ergo hanc assertionem idcirco periit, quia sub nova gratia constitutus Evangelium servare contempsit. Sed e diverso, tu moveris, et dicis, quomodo jam tunc Novum Testamentum illuxisse dicatur, cum Christus necdum in cruce suspensus, necdum per resurrectionis et ascensionis gloriam fuerat sublimatus? Imo ipsum Evangelium, quod servari praecipitur, necdum erat in orbem terrarum per apostolorum ora diffusum. Postremo nec Spiritus sanctus hominum corda repleverat, qui ad mandata servanda vires mentibus administrat: « Spiritus sanctus non erat datus, quia Jesus necdum erat clarificatus . » Huic quaestioni, salva doctorum reverentia, quod nunc occurrit, breviter respondemus: Dicit in Evangelio Dominus: « Lex et prophetae usque ad Joannem . » Joannes autem praecipit: « Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat . » Sicut autem duo sub hac sententia sunt mandata Joannis: ita duo sunt peccata divitis. Iste siquidem dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti; ille induebatur purpura et bysso. Qui habet escas similiter faciat; ille epulabatur quotidie splendide, sed in utroque durus et inhumanus convincitur, dum et nudum Lazarum canes lingerent, nec vestiret et cupienti satiari de micis, quae cadebant de mensa, victum sibi funditus denegaret. Magna res, non mirum, si longum habet initium. Novum itaque Testamentum, saltem quantum ad hanc pertinet humanitatem, jam erat coeptum, etsi nondum undique esset ad perfectionem usque perductum. Ergo datur intelligi, quia dives iste tempore Joannis fuit, sed ejus mandatis obtemperare contempsit. De quo videlicet tempore Salvator ait: « A tempore Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud . » Ex quo igitur tempore regnum coelorum vim dicitur pati, perspicuum est, quia jam et legi succedit Evangelium: et post Vetus, Novum coruscare merito dicitur Testamentum. Jure ergo dives iste cum reprobis est damnatus in tartarum, quia cum electis noluit vim inferre regno coelorum. Si quis autem nobis objiciat, quod diviti Abraham dicit: « Habent Moysen, et Prophetas , » hoc ipsum pro nobis facit. Nam, cum Joannes non modo propheta sit, sed et plusquam propheta, quidquid ad Joannem mittitur, ad prophetam procul dubio destinatur; praesertim cum et ista sententia Joannis antiquorum prophetarum non discordet oraculis. Apud ipsos enim saepe tale quid invenitur: « Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam, cum videris nudum, operi eum . » Moyses etiam dicit: « Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, quem, ut meipsum, audietis . » Et ipse Dominus ait: « Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit . » Qui ergo ad Moysen mittuntur atque prophetas, ad Joannem utique destinantur et Christum. Quod autem rursus inquiris quid sit quod in alia praefati doctoris sententia reperitur, vitium curiositatis. 224 Quod ille obscure posuit, studio brevitatis, B. Augustini verbis ex nodo me hujus expediam quaestionis. Ait enim, dum B. Joannis apostoli exponit epistolam, desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Jam quam late patet curiositas ipsa; in spectaculis, in theatris, in sacramentis diabolicis, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas; aliquando tentat servos Dei, ut velint quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat eos Deus. In miraculis curiositatem, hoc desiderium non est a Patre. Solutis ergo quaestionibus, beneficii peto vicem, ut sanctae orationis tuae merear portionem. Aucto quippe foenore mercedis, talio redhibetur, si peccatoris obedientia sancti viri precibus compensetur.
|
(homil. 40
in Evang.) (Joan. VII) (Matth. XI) (Luc. III) (Matth. XI) (Luc.
XVI) (Isai. LVIII) (Deut. XVIII) (Joan. V)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 29 |
EPISTOLA XXIX. AD STEPHANUM MONACHUM.
|
ARGUMENTUM.--Stephano cuidam monacho duo tanquam saluberrima praecipue commendat; B. Mariae virginis officium singulis diebus recitet, et sacrae Scripturae lectioni diligenter incumbat. Quorum utriusque quanta sit utilitas, docet.
|
Domno STEPHANO religioso viro, PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Cum in Psalmodiae studiis et divinis laudibus te vigilanter exerceas, hortor, venerande frater, et moneo, ut quotidianum quoque B. Mariae semper virginis officium non omittas. Dignum quippe est, ut quae laudum praeconia meretur ab angelis, obsequiis etiam frequentetur humanis, eisque post Deum totus orbis exhibeat laudem, per quam suscepit propriae salutis auctorem. Optima sane spes est apud eam habere confugium, quae scilicet inter omnes coelestis curiae senatores, impetrandi apud Deum primum obtinet locum. Nempe sororis meae filius Damianus, religiosae videlicet indolis adolescens, dum haec coram eo scriberem, retulit, quod apud Gallias in litterarum studiis constitutus, fama vulgante, cognovit. Clericus quidam Nivernensis Ecclesiae morbo depressus elanguit, jam jamque superexcrescente molestia, moribundus ad extrema pervenit. Hic plane regulam sibi sanctae servitutis indixerat, ut beatae Dei genitrici quotidiana per singulas horas laudum vota persolveret; cumque de vita illius jam nemo pene confideret; et velut egressurus in ejus pectore spiritus anxie palpitaret, ecce gloriosa Mater Dei sibi visibiliter astitit, et sacri uberis papilla lac exprimens, ejus labiis instillavit; et divinae virtutis antidoto protinus ille, resumptis viribus, ex infirmitate convaluit, et mox clericalibus ornamentis indutus, ecclesiam adiit, seseque choro psallentium fratrum laetus interserens, mirum videntibus spectaculum praebuit. Dicitur etiam, quod adhuc tunc in labiis ejus quaedam lactis videbantur vestigia. Quae autem sibi verba B. Virgo protulerit, 225 quamvis mihi utcunque dicantur, quia certus non sum, non adhibeo fidem, quoniam in veritatis lineam vel leviter impingere pertimesco: quamvis per hoc conjici possit, quoniam iisdem labiis, quibus eam ille laudavit et coluit, gloriosa Virgo lac salutis immulsit: ut per illud corporis membrum, quo sibi venerabilis clericus laudis obtulerat gloriam, congrua vicissitudine recuperandae salutis suae perciperet medicinam. Illud praeterea sanctae prudentiae tuae suggerere necessarium judicavi, ut vel sacrarum Scripturarum paginae semper versentur in manibus. In his totus esto, his immorare, in his jugiter requiesce; nec cum saecularibus te delectet miscere colloquium, quod mentis Deum quaerentis saepe reverberat et confundit obtutum. Mens tua divinis se voluminibus occupet, his intenta, pervigili semper instantia perseveret. His antiquus insidiator cum te videt intentum, velut hostem fugit armatum et timet cominus aggredi, donec te conspicit his telis et impenetrabili, ut ita fatear, lorica muniri. Idem plane qui supra, meus Exadelphus, certa se relatione didicisse narravit quia Northmannus quidam, dum non minimam aureorum congeriem possideret eoque unde fuerat oriundus redire contenderet, coepit tam crimine formidare quam vitae, ne videlicet si suffarcinatus incederet, isturicie direptionis impetum incurrisset. Cumque id sollicitus intenta meditatione revolveret, et modo iret, modo non variae deliberationis aestibus alternaret, advesperascente jam Sabbato, adest antiquus hostis sub specie viatoris, cujus desiderium cum percunctatus addisceret, decem byzantiorum pepigit cum futuro conviatore mercedem; sicque sese spondit et itineris ducem et indubiae securitatis auctorem. Proxima, inquit, nocte, collectis rerum tuarum sarcinulis, requiesce meque ad te venturum sine dubio praestolare, ut ego nocturno silentio superveniens teque reperiens, iter uterque simul debeamus arripere. Credidit homo sermonibus alloquentis et sopori se tradens, sicut admonitus fuerat, exspectavit. Eadem nocte versipellis spiritus ad eum sicut promiserat venit eique dixit: Ecce te, sine tuo labore, in patriam tuam, te nesciente, reduxi, et quod tibi promiseram non segnis implevi. Cumque se homo super rivum quemdam, quem dudum apprime noverat, invenisset, et loca quaeque contigua insperato ac subito postliminio revisa cognosceret, tremefactus expavit, et hunc malignum spiritum, qui se tam repente de longinquis finibus transposuerat, indubitanter agnovit. Cui mox spiritus fallaciter verax, imo veraciter fallax, ait: Vide, non negligas ut quinta feria proxime ventura huc ad me venias et praefixum mercedis meae debitum solvas. Quibus auditis, vir ille sacerdotem quemdam concitus adiit, quaeque sibi contigerant per ordinem retulit; quid etiam sibi de praefato debito foret agendum solerter inquisivit. Quem presbyter aqua sanctificata respersum, quibusdam sacris litteris sanctorumque patrociniis praemunit, eumque ad constitutum remittens locum, condicti debiti quantitatem, non ut exactori nequissimo traderet, sed ut in os 226 ejus projiceret, imperavit. Cumque ad praefatum locum uterque invicem convenissent, et vir ille byzanteos in aerem spargeret, dicens: Tolle debitum tuum, diabolus procul assistens ac propius accedere metuens conqueri coepit et graviter expostulare, dicens: Armatus adversus me venis; telis gladiisque praecinctus, tanquam praeliaturus occurris. Ubi est fides tua? Jam quia tibi propinquare non audeo, mercede mea frustratus abscedo; et mox aerem obscurum turbine concitavit et cum magno furoris impetu ab aspectu trepidantis evanuit. Qui protinus aureos, ut jacebat, e pavimento collegit; ac rursus ad sacerdotem rediens, quid sibi de his agendum esset, inquirere studuit. Quem presbyter de byzanteorum collectione valde corripuit, cui tamen hoc consilium dedit, ut ex his in loco satis necessario pontem construeret, qui commeantium usibus profuturus esset. Cujus ille verbis humiliter paruit, et pontem, sicut jussus fuerat, fabricavit. Sed quidquid ille cum latomis et coementariis elaborando construxit, hoc diabolus nocturno silentio violenter obruens, dissipavit. Quem praedictus vir usque tertia sive quarta, ut dicitur, vice, est conatus erigere. Sed quidquid praecedenti die non sine magno labore construxit, hoc die altero per nocturnas diaboli machinas destructum reperit. Ut igitur caetera exempla hujus omittam, si ille qui sacras litteras sanctorumque reliquias habebat, armatus atque terribilis in antiqui hostis oculis videbatur, ita ut ad eum accedere vel appropinquare nequiverit, quanto studio nos debemus coelestis eloquii telis accingere, ut de malignis spiritibus valeamus infoederabili certamine triumphare, Apostolo nos exhortante, qui ait: « Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei . » Hoc itaque gladio, dilectissime, semper accingere, quo videlicet et callidus insidiator confossus intereat, et Christus in te velut in munitissimo castrorum suorum propugnaculo victor existat.
|
(locus,
cor.) (Ephes.
VI)
|
[ f., injustae]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 30 |
EPISTOLA XXX. AD TEUZONEM MONACHUM MONASTERII FLORENTINI S. MARIAE.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 51.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 31 |
EPISTOLA XXXI. AD DOMINICUM LORICATUM PRIOREM S. MARIAE SITRIAE, EJUSQUE EREMITAS.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 53.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 32 |
EPISTOLA XXXII. AD SUOS EREMITAS MONASTERII GAMUGNENSIS S. BARNABAE.
|
ARGUMENTUM.--Monachos in vicini sibi montis eremo commorantes 227 reprehendit, quod quasdam leges a se in eorum monasterio constitutas prorsus negligerent et violarent, quodque in quibusdam rebus saecularibus scandalum afferrent. Eosdem quoque, quod terrenarum divitiarum cupidiores essent quodque cibis delicatioribus uterentur quam eorum arcto vivendi instituto conveniret, gravissime perstringit. Ad extremum, quanta sit cautio adhibenda in iis rebus, quae a majoribus recte constitutae sunt, evellendis, nonnullorum infelici monachorum exitu ostendit.
|
Fratribus in Gamugni eremo constitutis, PETRUS peccator monachus salutem. « Filius sapiens, ait Salomon, laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae . » Qui rursus ait: « Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit in aestate, filius confusionis . » Hoc ergo cur dicam, aperiam: Vir quidam a Mediolanensi urbe progrediens, dum me quaereret, per vos transitum habuit; sed et habitare vobiscum, ut ipse professus est, sub eo nomine concupivit. Qui dum lassus itinere, moram velut quiescendo protraheret, sed ab explorationis vestrae custodia clausos oculos non haberet, nescio quos vestrum aniles nugas et otiosa deliramenta perpendit profundere, et cum laicis scurriles jocos et ludibria vidit urbana miscere. Unde factum est ut non modo nos nostrumque propter vos contubernium omne contemneret, sed et ipsum conversionis animum, quantum potuit, funditus amisisset . Aperte scilicet vita nostra fructificat, ut non modo per anfractus et invia a justitiae tramite semper ipsa declinet, verum etiam a divini cultus egressu per suae pravitatis exempla deturbet. Satis plane vigilanter attendimus quod per exprobrationem prophetae minitantis audimus: « Per vos nomen Dei blasphematur . » Illud etiam quod de filiis Heli Scriptura testatur: « Erat, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Dei . » Porro autem quam plurimi sunt qui sic in turbulenti saeculi tanquam in spumosi maris procellis ac fluctibus ventilantur, ut nisi ad quietum hujus sacri ordinis se conferant portum, nulla ratione confidant propriae salutis evadere posse naufragium. Quanti ergo sanguinis reus est, qui sub sacri habitus schemate talem se per susceptae professionis incuriam exhibet, ut quaerentes accedere, perverse vivendo, disturbet? Evangelica illi nimirum sententia congruit, qua dicitur: « Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris . » Tolerabilius enim fuerat, ut solus in ejus quem reliquit mundi vertigine rotaretur, quam multos nunc a salutiferae stationis revocaret accessu. Si ergo vita nostra tam prava videtur et squalida ut etiam carne vestitis hominibus feteat, qualis putas est angelis, qui jugiter semper eminent in spiritualis munditiae culmine; qualis Deo, qui et ipsam superat angelicam dignitatem? Unde et illud formidolose pensandum est, ne illos, qui ad custodiam nostram deputati sunt, angelos vitae nostrae fetor offendat, 228 ut potius apud Deum conqueri quam sua nos debeant attestatione tueri. Illud quoque de sanctitatis vestrae praeconiis notitiae nostrae superaccessit, quia pleraque capitula ad continentiae pertinentia disciplinam, quae inter vos regulariter constituimus, ita nunc oblivioni sunt tradita, ac si deliro cuilibet fuerint oblivioni mandata, videlicet ut vinum utroque quadragesimali tempore non bibatur, non piscis edatur, ut nisi praecipuis festivitatibus, molis legumina non terantur, ut vespertinae refectioni pulmentarium non paretur; ut oleastrae frixurae rarissime concedantur, et multa similia, quae magis colenda quam scribenda decernimus. Nec mirum, si hoc, me nunc procul agente, praesumitur, cum orno videlicet sub ipsa nativitate Dominica, me praesente, sed nesciente, mulsum melle, simul et diversis pigmentorum generibus parabatur. Quod ut agnovi, tanto magis prodigii novitate percussus exhorrui, quanto id in eremo factum ne audiisse me quidem eatenus contigisset. Verum ista dicentes, nec cum illis nos sentire quis judicet, qui prohibent a cibis, quos Deus creavit ; nec apostolicae contraire sententiae, qua nos manducare praecipit, quaecunque apponuntur, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur . Aliud est enim, quod creaturas Dei bonas indifferenter asserimus; aliud, quod pudicitiae sobrietatique servandae castigatione corporum providemus. Bonum erat quippe in paradiso lignum, a bono scilicet Opifice conditum; bonum nihilominus non fuit manducare, eodem instituente praeceptum ; sed, dum bonum bono non bene jungitur, mors protinus ex virulento semine superbiae generatur. Quod enim bonum fuerat per naturam, malum factum est per inobedientiae culpam; et quod ab Auctore fuerat salubriter interdictum, hoc lethale factum est homini per usurpatae libertatis arbitrium. Hoc primi hominis peccatum, fratres mei, ut cum pace vestra loquar, vos iterare usque hodie non desinitis, si quod vobis inhibitum est, per pruritum lenocinantis illecebrae degustatis. Quoties enim ad hunc cibum manus inobedientiae tenditur, toties procul dubio primi parentis culpa iteratur, et semen stirpis erumpit consequenter in ramis. Sic, profluente vena, rivus fonti, tractus respondet origini. Hoc etiam me non levius movet, quia praetergresso nihilominus inobedientiae limite, eleemosynas a saecularibus indifferenter accipitis, possessionis vestrae funiculos inhianter extenditis, et, ut cuncta brevis sermo concludat, in occulto simul et publico fieri divites festinatis. Haec autem facientes, amarissimis nos tetrae concupiscentiae motibus laceratis; non solum vobis, sed et posteris vestris dulcedine quietis adimitis, curarum saecularium vos laqueis innodatis, et quod deterrimum est, pugnandi semper cum saecularibus, vel potius materiam serviendi constituitis, non considerantes illud egregii praedicatoris, quod veris abrenuntiatoribus ait: « Habentes alimenta et quibus tegamur, iis contenti simus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in laqueos diaboli, et tentationes, ac desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem ; » 229 ubi et sequitur: « Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis . » Enimvero dona vel oblationes ab iniquo suscipere, quid est aliud quam propriam animam ex dantis squalore foedare? Hinc enim scriptum est: « Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniquorum . » Et rursum: « Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur pro peccatis . » Et revera, quid prodest justum orando aedificare, quod pravus festinat perverse vivendo destruere? Unde et per eumdem Sapientem dicitur: « Unus aedificans et alter destruens, quid prodest illis, nisi labor? Unus orans et unus male dicens, cujus vocem exaudiet Deus? » Porro autem ad quid divitiarum lucra congerimus, an quia haec in nostros usus expendere, natura modico contenta prohibente, non possumus, in quos prodigi valeant, anxia semper sollicitudine perquirimus? Interim autem in earum contemplatione solas infelicium oculorum nostrorum illecebras pascimus, cum eas intorquere in nostrae necessitatis impendia non valemus. Unde et Salomon cum praemisisset: « Avarus non impletur pecunia, et qui amat pecunias, fructus non capit ex eis ; » protinus intulit: « Ubi sunt opes multae, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod divitias cernit oculis suis? » Quod autem divitiae possidentibus ingerant sollicitudinem, nec eos quiescere secure per mittant, audiant monachi, quorum certe professio non sollicitudini militat, sed quieti: « Dulcis est, inquit, somnus operanti, sive multum, sive parum comedat. Saturitas autem divitis non sinit eum dormire . » Praeterea, tametsi homo violenter, aut furtive non rapiat, etiam si nequaquam mentiendo, vel circumveniendo decipiat, non leviter tamen peccat, si duntaxat alienam rem simpliciter concupiscat. Unde quoque in catalogo decem praeceptorum ponitur: « Non concupisces rem proximi tui . » Quis autem reatus sit alieni juris ambitio, ut ex industria multa praeteream, uno B. Petri docetur exemplo. « Nemo, inquit, vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor . » Qui enim inter homicidas, fures atque maledicos qui regnum Dei profecto non possident, appetitorem facultatis alienae constituit, quam grave crimen quamque damnabile sit ex collatione similium evidenter ostendit. Quod etiam lucidius cernitur, si quod his verbis subjunctum est subtiliter attendatur. Nam protinus addidit: « Si autem, ut Christianus non erubescat, glorificet autem in isto nomine Dominum, quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei . » Ut ergo de aliena appetentibus disseramus, non sicut Christianus, sed sicut Antichristus procul dubio patitur, qui dum alienis substantiis inhiat, ingruentis eum adversitatis sollicitudo perturbat. Christus enim venit semetipsum et coelestem gloriam tradere. Antichristus autem veniens, animas hominum, pretiosam videlicet substantiam, conatur auferre. Si ergo qui aliena appetit Christianus non est, qua ratione monachus dicendus est? 230 Notandum tamen quia quisquis non sceleratis, sed honestioribus viris aliquid hoc studio tollit, ut subsidia fratribus in egestate provideat, vel pio cuilibet operi sumptus exhibeat; sive etiam, quod insignius est, pauperibus in necessitate succurrat, hic non dicendus est aliena impudenter appetere, sed potius, quae communia sunt, a fratribus in fratres juste transferre. Ad hoc enim unus caeteris ditior est ut non solum commissa possideat, sed ut non habentibus eroget, et non tam pie quam juste minister ipse, non dominus, quae sunt aliena dispenset. Unde Propheta cum diceret: « Dispersit, dedit pauperibus , » non addidit munera ejus: sed, « justitia ejus manet in saeculum saeculi . » Hinc etiam, cum de exhibendis eleemosynis Dominus loqueretur: « Videte, inquit, ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis . » Quod autem eleemosynae largitatem hic praecipue justitiam vult intelligi, insinuat ipse, cum praesto subjungit: « Cum facis eleemosynam, noli tuba canere . » Ita justitia est, quae aliena sunt reddere. Quapropter qui divitibus auferens, indigentibus exhibet, non alienorum dicendus est appetitor, sed bonorum potius communium distributor. Haec autem breviter diximus, ut inter alienorum appetitores, et fideles dispensatores esse distantiam monstraremus, ne videlicet aliquando suum sub colore virtutis vitium palliet, vel rursus virtutis intimae puritatem, falsum vitii nomen obscuret. Giezi sane puer Elisei, si prophetarum filiis, ut mentitus est, argenti talenta suscipiendo, consuluisset, nequaquam subeundae leprae sententiam pertulisset. Nam idcirco plaga percussus est quam dator amiserat, quia non ad hoc aliena suscepit, ut in opus pietatis expenderet, sed ut suae concupiscentiae satisfaciens proprii juris possideret peculium. Unde vir Dei postquam eum digne corripiens, ait: « Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi? » mox addidit: « Nunc ergo accepisti argentum et vestes, ut emas oliveta, vineta, et oves, et boves, et servos et ancillas; sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum . » Giezi porro semen sunt, qui ea, quae in opus pictatis impendenda susceperant sibimet in posterum noxie profutura conservant. Ignobili namque, atque degeneri parenti responsura posteritas, dum sumptus supernos in sua transferre lucra conatur, alieni procul dubio sceleris lepra profunditur. Nec praetereundum quod illic dicitur: « Et regressus est ab eo Giezi leprosus, quasi nix . » Nix enim alba, sed frigida; hypocrita nempe, qui se per sanctitatis adumbratae figmentum transfigurat in angelum lucis, nullis infervet aestibus charitatis; atque ad instar nivis simul est albus et frigidus, quia piis quidem se deservire operibus simulat, sed viscera solidae pietatis ignorat. Quod plura commemorem? Dixi praesens, dico nunc absens, tandem tamen utrobique perficiens: Spernite divitias, ne perpetuo mendicetis: estote voluntarie pauperes, ut sine fine regnetis. « Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . » Et Salomon ait: « Qui odit avaritiam, longi fient dies ejus . » Et 231 iterum: « Non proderunt divitiae in die ultionis. Tristitia autem liberabit a morte . » Et rursus: « Melior est pauper in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus . » Et alibi: « Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei . » Pruritum praeterea gulae frenum cohibeat disciplinae. Incassum namque conatur aedificare fastigium, qui in arena, quae dissilit, collocat fundamentum. Qui virtutum lapidibus festinat atrium sublime construere, prius necesse est inhorrentia carnalium delectationum dumeta purgare. Unde per Salomonem dicitur: « Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam . » Ille quippe bene domum mentis aedificat, qui prius agrum corporis a spinis vitiorum purgat, alioquin si desideriorum passionumque carnalium sentes in carnis agro pullulare sinuntur, fame boni crescente, tota intus virtutum structura collabitur. Hinc rursus ait: « Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat . » Quid enim ager, vel vinea pigri hominis, nisi caro cujuslibet otiosi in spiritualis agriculturae laboribus desudare nolentis? Quid autem urticae, nisi gulae prurigines et carnales illecebrae? Quomodo denique spinae sunt, nisi passionum carnalium punctiones? Quid postremo maceria lapidum nisi charitate media cum permista cohaerentium structura virtutum? Ager ergo pigri et stulti hominis urticis spinisque repletur, cum caro cujuspiam otiose viventis, non per disciplinam continui laboris excolitur, sed in voluptatis atque lasciviae mollitur desiderio et enutritur. Lapidum quoque maceria labefacta diruitur, quia tota virtutum fabrica, velut impactis incontinentiae arietibus, dissipatur. Princeps enim coquorum destruxit muros Hierusalem. Coquorum autem princeps jure asseritur venter, cui nimirum a coquis laborioso opere servitur. Quisquis ergo desiderat spiritualium segetum ubertate ditescere, desudet nunc agrum sui corporis disciplinae ac continentiae vomere continuo labore sulcare, et tanquam novalium suorum glebas, sarculo sapiente , confringat; dum quidquid infecundum in se reprehenderit, jugis poenitentiae contusionibus terat; nec desinant gulae prurientis urticas atque inhorrescentes carnalium desideriorum vepres radicitus exstirpare, quo uberes proventus spiritualium segetum valeant sui cordis rura proferre. Unde et idem Salomon ait: « Qui operatur terram suam, saturabitur panibus; qui sectatur otium, replebitur egestate . » Ad hanc sane agriculturam Josue allegoricis exhortationibus provocabat filios Joseph: « Si populus, inquit, multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim : » Cumque ibi conquerentur, et dicerent: « Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri. Respondit Josue: Populus multus es, et magnae fortitudinis, non 232 habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum . » Quae nimirum multis indigentia verbis exponerem fortassis, si non mihi meta compendii epistolaris obstaret: hoc tantum, quasi summotenus perstringendo sufficiat, quia, cum Josue praecipit populo silvarum condensa succidere, hoc innuit quod noster Jesus, ejusdem scilicet nominis, sequentibus se jubet male pullulantes silvescentium vitiorum frutices exstirpare. Hortatur ut non foedera, sed bellum contra Chananaeos gerant, montana conscendant, quatenus et vitiorum elaborent debellare barbariem, et arduum virtutum festinent obtinere cacumen. Porro autem, quod illi pusillanimiter conqueruntur adversus eos, qui ferreis utebantur curribus, se non posse consurgere, hoc est, quod nos imbecilles et fragiles saepe diffidimus tanquam ferreos currus, sic adversantes malignorum spirituum impetus sustinere Nam, cum petulantia gulae, vorago luxuriae omniumque vitiorum pestes, tanquam frementium Chananaeorum acies constipatis adversum nos cuneis conglobantur, quid aliud quam Chananaei nos ferreis curribus impetunt, et, ne de carnalis vitae campestribus ad virtutum valeamus excelsa conscendere, salutis nobis aditus intercludunt? Sed bonus militiae nostrae dux imbecillitatem nostram ad fortiter agendi constantiam erigit, et contra hostium impetus, ut in altiora progrediamur, impellit. Sed quomodo de inimicis nostris triumphum possumus obtinere, qui semper in epulis, semper in poculorum affluentium volumus ingurgitatione jacere? De quibus utique Salomon ait: « Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum et pinguia, non ditabitur . » Et iterum: « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; qui his delectatur non erit sapiens . » Ventrem namque vino, et epulis assuescere, quid est aliud quam hostibus animae, ut ingrediantur, aditus aperire? Unde, et idem Salomon: « Qui delicate, inquit, a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem . » Bene hunc servum loris cohibebat inediae, qui dicebat: « Castigo corpus meum, et servituti subjicio . » Adversus hunc servum disputabat, cum diceret: « Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et illas destruet . » Hunc servum sub calcibus esse frenandum significabat, cum diceret: « Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis: nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, et quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum . « Notandum autem et hic duo terribilia dici, et in inimico crucis Christi tremendam depromit idem Apostolus sententiam, dicens: « Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, maranatha . » Qui vero ventrem pro Deo veneratur, Deum quodammodo negare convincitur, ac per hoc duo haec terrore plenissima videntur, unum videlicet, quod absit, et Christi inimicum esse et unum Deum alium colere. Duo fratres, alter juvenis, alter vero senex in possessione Classensis monasterii, quae Ravenniana dicitur, ad custodiam morabantur. 233 Octava sane die ante nativitatem Domini, sexta scilicet feria, quae Sabbatum duodecim lectionum ex more praecedit, dixit juvenis ad seniorem: Frater Leo, sic enim vocabatur, quomodo vivemus hodie? Cui senex: Vive, inquit, ut velis. Ego enim et vinum bibam, et in solo, ut scriptum est, pane non vivam . Erat autem ille vegetus, et obesus, et incolumis, et robustus. Factum est, apposita mensa, uterque discubuit, sed iste pane contentus, et aqua regularis se jejunii disciplina cohibuit; ille vero vinum sibi, et insuper, quod videbatur, indulsit. Qui profecto, si quod imminebat agnosceret, rigorem abstinentiae ad petulantis gulae laenocinium non molliret, octava siquidem die, cum Dominicae nativitatis gloria, mundo tripudiante, claresceret, ille defunctus est; et cum festivitatis invitante laetitia et caeteri provocarentur ad mensam, ille efferebatur, flentibus undique propinquis carnalibus, ad sepulturam. Quidam mihi monachus retulit quia, dum frixuras quasdam in refectorium deferret in vasculo, prurientis eum gulae stimulus pupugit moxque sibimet unam in os projiciens furtive comedit. Sed illico eum tantus libidinis ardor invasit, ut, quod nunquam eatenus fecerat, nulla se ratione comprimeret, donec immunditiae fluxum semen sibi propriis manibus ejecisset. Hic itaque servum suum merito contumacem sensit, quia, juxta viri sapientis eloquium, molliter enutrivit , de quo jure dici potest, quia post buccellam, introivit in eum Satanas . Nimirum venter et genitalia invicem sibi vicina sunt; et cum hoc in cute reficiatur, illud ad contumelias excitatur. Quapropter exstinguatur avaritia, ut liberi simus a saecularibus et quieti. Gulae reprimatur edacitas, ut sincerae valeamus esse castitatis victores conspicui. Otiosa ex ore nostro verba non profluant, sed superfluis omnibus rigida divini terroris nos semper censura compescat. Pudeat itaque in intestini hujus belli congressu ingruentibus adversariis enormiter cedere, sed potius enitamur auctori omnium triumphos et gloriae insignia reportare. Praeterea quod quaedam, sicut superius dictum est, a nobis inter vos regulariter constituta, nunc autem oblivioni tradita ac negligenter omissa, et nos moeror non levis exasperat, et vos offensio non parvi reatus accusat. Quod enim, me ordinante semel admitti placuit, nisi me praebente consensum, nunquam debuit violari. Quidquid enim publica inter multos censura statuit, aut a cunctis omnino servandum, aut si violari conveniat, communi debet judicio retractari, alioquin si ad personae cujuslibet arbitrium frangitur, ut gravi, dignum est, animadversione plectatur. Achan nempe filius Charmi, quia contra commune mandatum, manus ab anathemate Jericho non cohibuit, post jactus lapidum etiam conflagrationem ignium non evasit , ut qui facibus incanduerat avaritiae, flammas quoque propria carne depasceret in animadversione vindictae. Jonathas autem mortis sententiam meruit, quia decretum in commune prolatum, edendi tempus anticipando mutavit . Homo quoque ille 234 qui per desertum praesumpsit in die Sabbati ligna colligere, quia solus excessit commune mandatum, lapidibus obrutus, solus expendit digna morte supplicium . Non quia crimen est in necessitate ligna colligere, sed quia non levis est criminis semel admissam decreti regulam per inobedientiam violare. Ut autem ex domesticis quoque praebeamus exemplum: in monasterio B. Vincentii, quod non procul a monte qui dicitur Petra Pertusa, cernitur constitutum; hoc tanquam regulare constitueramus edictum, ut sub districti censura rigoris quadragesimale celebraretur initium, nimirum, ut per triduum nonnisi modicum panis cum aqua omnes fratres comederent, nulla nisi lectionum, sive ordinum verba proferrent, nudis pedibus lugubres ac moerentes incederent expleto communi modulatione Psalterio mutua se scoparum castigatione purgarent. Quod cum fratres voto, et animo, ac spirituali jucunditate non segniter agerent, et ultra etiam, quod praefixum erat, satis superque peculio bonae voluntatis agerent, quidam inter eos exstitit, qui clam in edendo regulam violavit. Erat autem ille frater multis exercitiorum artibus pollens, scribendi videlicet et notandi, tornandi, insuper et fabricandi, ut hoc illi quodammodo congruere videretur: Augur, Schaenobates, medicus magus, omnia novit. atque ut talibus assolet, multarum necessitatum suffulto peritia, quod libebat, plerumque impune licebat. Cum jam mediante Quadragesima, ille vegetus, obesus, alacer atque robustus per omnia videretur, repente illi levis ac temperata gravedinis molestia supervenit; at cum ego ad illum gratia visitationis accederem, illico venit in mentem ut ei dicerem quod me audisse contigerat, illum quidem pro quibusdam offensionibus non debere sacrosanctis altaribus ministrare: eum tamen exasperare formidans: Diu, fateor, haesi, diutius deliberavi. Quid plura? Tandem obduravi frontem, arbitrans ac definiens tutius esse hominem quam Dei omnipotentis offendere majestatem. Aio ergo ad eum: Charissime frater Maure, hoc enim nomine vocabatur, confitere, poenitentiam age, et si quid est in te quod fortassis a tremenda missarum te celebratione prohibeat, venerabilis tua fraternitas sacris obtemperare, canonibus non contemnat. Ad quod ille: Peccata mea omnia quamplurimis spiritualibus viris innotui, sed mandatum, ut a sacrificandi ministerio recederem, non accepi. Secunda autem aegrotationis die, vix diescente crepusculo, ecce ille non jacens, sed sedens in lectulo sacramentum Dominici corporis anxie flagitabat. Cumque abbas nobiscum, simul ac reliquis fratribus lecto discumbens assisteret, coepit eum corripere cur videlicet is, qui nulla mortis signa praetenderet, tantopere viaticum postularet. Ille vero nihilominus in sua petitione persistens, sacerdote jam cum ministris accedente, applicans sibi unum ex fratribus nescio quod grave peccatum confitens insusurravit in aurem. Continuo ille attonitus, ut postmodum mihi retulit, et certum poenitendi calculum quem praefigeret tam subito nesciens, licet addubitans, auriculatorie subloquens, quindecim sibi annos poenitentiae 235 indixit. Mox autem ut sacrosanctum mysterium de manu sacerdotis accepit, heu, proh dolor! horresco referrens, cum felle simul et animam exhalavit, quod videlicet fel usque ad sepulturam ex ore ejus effluere non cessavit: adeo ut donec in feretro corpus jaceret exanime, jugiter sanies illa pavimentum ecclesiae longius irrigaret. Hoc autem juxta fidem rei, idcirco referre curavimus, ut audiant, et pertimescant non solum ii qui indictam disciplinae regulam per propriae voluptatis impatientiam frangunt, sed et illi quoque qui crimen admissum sub conscientiae suae uberibus confoventes confiteri ad obitum praestolantur, quia et isti rei sunt qui servanda postponunt, et illi debitum peragendae poenitentiae, quod hic non reddunt, aucto procul dubio foenore in altera durius vita persolvunt. Dicam et aliud, quod in praefato contigit monasterio. Statutum erat atque jam per triennium fere servatum, ut cum horis canonicis quotidie B. Mariae semper virginis officia dicerentur. Erat autem inter eos Gozo habitu monachus, reprobae quidem vitae, sed dicacis et accuratae facundiae. Hic coepit conqueri satis semperque sufficere quod sanctus praecipit Benedictus, nec novae adinventionis pondus debere superponi, nec nos esse antiquis Patribus sanctiores, qui videlicet haec superstitiosa ac supervacua judicantes, psallendi nobis metam omnemque vivendi regulam praefixerunt; hac sane debere nos esse contentos, ne ab illa incautius declinantes, per anfractus et invia ducamur erronei. Quid plura? Contra reginam mundi praeliari visus est et confecit. Ad hoc nimirum fratres versuta machinatione pellexit, ut solitas B. Mariae laudes ulterius non offerrent. Sed, o divinum judicium a nostrae pravitatis intuitu non dormitans! Mox enim adversus praefatum monasterium tot adversitatum grandines, tot undique bellorum atque conflictuum exortae sunt tempestates, ut ipsis quotidie monachis minaces gladii necis exitium intentarent. Fiunt undique depraedationes atque rapinae, conflagrantur cum segetibus areae, familiares ac servi sancti loci crudeliter trucidantur, et non jam imago mortis, sed mors ipsa grassatur, adeo ut taederet jam monachos vivere, dum nequaquam possent in procinctu certaminis amicum quieti suae professionis officium custodire. Non parvis expensis ad Teutonum partes imperator expetitur, pragmaticae sanctiones cum singulis imperialibus advehuntur, sed tantumdem est: in omnibus quippe studiis non fructus, sed labor supervacuus. Unde cum ego petitione fratrum saepe pulsarer, quatenus sequester accederem, et si possibile esset, pacis inter eos foedera continuarem: hac rogantibus voce respondi: Christus, inquam, est pax nostra, de quo etiam de Virgine recens nato, angelitus dictum est: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax . » Quia ergo matrem verae pacis de suo monasterio projecerunt, dignum est ut inquietis calamitatum tribulationumque procellis atque turbinibus agitentur. Verum ne lectorem diutius protraham, fratres illi haec quae dixeram non dubiis erumpentibus signis, vera probantes in arcto siti, tandem ad cor redeunt 236 pavimento se humiliter sternunt ac percepta poenitentia, nunquam se de caetero neglecturos, solita genitricis Dei praeconia unanimiter pollicentur. Mox itaque, ut fatear, ita post coruscos atque tonitrua, tanta coeli serenitas rediit, ut ex tunc usque hodie fratres jucundae pacis otio perfruantur, ac de Scyllaea voragine se delatos ad portum, gubernante Filio Virginis, gratulentur. Impletum ergo est quod per prophetam dicitur: « Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus . » Qui ergo facile seniorum suorum statuta convellunt, ista considerent, et ne divini furoris super eos gladius veniat, non sine causa formident. Parcite ori meo, dilectissimi fratres, et si fortassis in aliquo limitem modestae correptionis excessi, zelo potius fraterni amoris ascribite quam livori. Mementote quod per Salomonem dicitur: « Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus; meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis ; » et iterum: « Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur . » Animarum medicus omnipotens Deus, dilectissimi, hoc mei sermonis absynthium vobis in dulcedinem vertat, est quidquid in vobis et frigidum, quidquid obscurum flamma sui spiritus mirificus illustrator accendat.
|
(Prov. X) (ibid.) (amitteret) (Isai. LII; Rom. II) (I Reg. II) (Matth. XVIII) (I Cor. X) (I Tim. IV) (Gen. II) (I Tim. VI) (Ibid.) (Eccli. XXXIV) (Ibid.) (Ibid.) (Eccles. V) (Ibid.) (Eccle. V) (Deut. VI) (I Petr. II) (Ibid.) (Psal. CXI) (Ibid.) (Matth. VI) (Ibid.) (IV Reg. V.) (Ibid.) (Ibid.) (Matth. V; Luc. VI) (Prov. XXVIII) (justitia) (Prov. XI) (Prov. XXVIII) (Ibid.) (Prov. XXIV) (Ibid.) (Prov. XII) (Jos. XVII) (Ibid.) (Prov. XXI) (Prov. XX) (Prov. XXIX) (I Cor. IX) (I Cor. VI) (Philip. III) (I Cor. XVI) (Deut. VIII; Matth.
VIII) (Prov. XXIX) (Joan. XIII) (Jos. VII) (I Reg. XIV) (Num. XV) (Luc. II) (Mal. III) (Prov. XXVII) (Prov.
XXIX)
|
[sarriente] [ f., voluntatis] [signis]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 33 |
EPISTOLA XXXIII. AD EOSDEM GAMUGNENSIS MONASTERII EREMITAS.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 54)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 34 |
EPISTOLA XXXIV. AD EREMITAS CONGREGATIONIS SUAE.
|
ARGUMENTUM.--Universis eremitis suum vivendi institutum sequentibus, inferendae disciplinae modum praescribit ultra quem eis progredi non liceat; quam quidem disciplinam posthac voluntariam ad singulorum arbitrium, non, ut antea, coactam esse constituit.
|
Sanctis fratribus in eremo constitutis, PETRUS peccator monachus salutem. In conventu spiritualium fratrum tunc discretionis ordo congruere geritur, si moderatio rectoris imitetur diligentiam equitis. Ille siquidem calcaribus utitur, ut impellat; frenis, ut reprimat; stimulat equum tardius incedentem; refrenat superbe frementis vestigia glomerantem. Hoc etiam modo praepositus fratrum et tardiores exhortationibus suis, velut quibusdam stimulis, debet impellere, et ferventius quam necesse sit, incedentes, sub discretionis debet loro frenare. An non quibusdam, ut ita loquar, stimulis urgebat Moyses populum Israel, cum dicebat: « Separate apud vos primitias Domino; omnis voluntarius, 237 et proni animi offerat eas Domino, aurum et argentum, et aes, hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum et byssum, pilos caprarum et pelles arietum rubricatas, ligna Setim et oleum ad luminaria concinnanda? » An non eumdem populum, velut immoderate currentem freno moderaminis coercebat, cum illos ab offerendis muneribus prohiberet? Scriptum est enim: « Quia cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat . » Unde artifices venire compulsi, dixerunt Moysi: « Plus offert populus, quam neces arium est; » moxque subjungitur: « Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii . » Ut igitur ad hoc veniamus, propter quod ista praemisimus, non ignoret sancta vestra devotio, dilectissimi, quoniam disciplina ista scoparum, cui tam ferventer insistitis, sicut poterat moderata prodesse, sic agnoscitur indiscreta nocere. Propterea scilicet corpora vestra viribus effeta deficiunt, et aliquando, sicut a quibusdam creditur, tot allisionibus tabefacta languescunt, nimirum cum nonnulli vestrum unum continuum, vel etiam duo psalteria quotidie cum disciplina decurrant. Huc accedit, quia plerique fratres venire volentes ad eremum, cum haec audiunt, perculsi formidine deterrentur. Et quia disciplina durior creditur quam sentitur et austerioris est formidinis quam doloris, cum eam apud vos tam longam fieri fratres quique debiles audiunt, medullitus expavescunt et ab accessu protinus eremi revocantur. Quamobrem adhibito discretionis moderamine constituimus ut ad disciplinam sibimet ingerendam nullus in eremo compellatur; quem vero sanctus ad hanc fervor impellit, per quadraginta psalmos in uno quoque die disciplinam sibi facere liceat, ita duntaxat ut quadragenarium hunc psalmorum numerum non excedat. In duabus autem Quadragesimis, quae videlicet natalem Domini, vel sacrosanctum Pascha praecedunt, usque ad sexaginta psalmos cum disciplina procedere liceat, neque hanc mensurae, quam praefigimus, regulam, temeraria, quod absit, quisque praesumptione transcendat. Hoc itaque modo, non quod bonum est, tollimus: sed, quod est superfluum, coercemus. Nec salutem suam fratribus invidemus, sed mensuram discretionis indicimus, citra quam licet utique, si velit, affligi; ultra vero non erit licitum progredi. Et hoc facientes, non quasi nostrae usurpamus auctoritatis arbitrium, sed divinae legis imitamur exemplum. Ait enim per Moysen in Deuteronomio Dominus: « Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari ; » ubi mox additur: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus . » Ecce Dominus et delinquentem vapulare 238 praecepit, et tamen modum verberibus posuit, ut et in reum vindicta procederet, et vindictae duritiam discretio temperaret. Hanc igitur, dilectissimi, faciendae disciplinae tenete mensuram, spiritum potius scopite, caeteris bonis operibus vigilanter insistite, ut Remunerator ille summus transitorio labori vestro sine fine manentia dignetur praemia compensare.
|
(Exod. XXXV.) (Exod. XXXV) (Ibid.) (Deut. XI) (Ibid.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 35 |
EPISTOLA XXXV. AD EOSDEM SUAE CONGREGATIONIS EREMITAS.
|
.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 55)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 36 |
EPISTOLA XXXVI. AD UNIVERSOS SUAE CONGREGATIONIS EREMITAS.
|
ARGUMENTUM.--Monachis qui in monasteriis sub sua potestate constitutis, degebant, sub poena excommunicationis praecipit ut res alienas apud se post suam mortem non retineant, sed monasterio, cujus sunt, quisque sua bona restituat.
|
Omnibus fratribus in qualibet eremo sub nostri ministerii custodia constitutis, PETRUS peccator monachus individuae vinculum charitatis. Nostis, dilectissimi, quia loca ista nobis commissa, me vivente, quasi unum sunt, et res quaecunque sunt necessariae, hinc ad vos indifferenter transeunt; a vobis etiam huc, prout fraterna exigit unanimitas, proferuntur. Et oro Spiritum sanctum, ut eadem, me defuncto, inter vos concordia vigeat, quae nunc in vobis cor unum et animam unam per charitatis glutinum conflat. Sed necesse est nunc me vobis cauta provisione consulere, ne frigescente forsitan charitate, privatus amor de retentione rei cujuspiam inter vos scandalum valeat generare. Quapropter adjuramus vos, et per tribunal tremendi judicis obtestamur, quiquid post meum obitum, quod alterius loci sit, quisque apud se forte repererit, praesto restituat, et remota omni machinatione, vel callida argumentatione, pure et simpliciter, quod alienum est, reddat. Alienum autem dico, quidquid ego non pro munere habendum perpetualiter contuli, sed rem alterius loci in alio, quia noster erat uterque, manere permisi. Quisquis igitur hujus nostrae sententiae temerator exstiterit, usque ad satisfactionem congruam excommunicationi subjaceat.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 1 |
LIBER SEPTIMUS. AD SAECULARES PRINCIPES. 239-240 EPISTOLA PRIMA. AD HENRICUM II, IMPERATOREM.
|
ARGUMENTUM.--Imperatorem Henricum deprecatur ut Gislerio cuidam, qui ejus jussu in Germania captivus asservabatur, sicut sibi, dum esset in Italia, pollicitus fuerat, ignoscat, eumque liberum abire permittat.
|
Domno HENRICO invictissimo imperatori, PETRUS peccator monachus debitae servitutis obsequium. Excellentissime et piissime domine, si vobis placeret, jam tempus esset ut miser ille Gislerius misericordiam consequeretur; jam congrueret, ut de vinculis tam diuturnae captionis exiret, et post longum exsilium, ad propria remearet. Non obliviscatur dominus meus imperator quid rex David fecerit cum fugeret a facie Absalon: quia dum Semel adversus eum lapides mitteret, duriora etiam contra regem maledictionis jacula intorqueret, dicens: « Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial : » ille cum tam fortissimis bellatorum cuneis constipatus, incederet, non solum eum non occidit, sed etiam Abisai illum volentem occidere asperrime corripuit, dicens: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat mihi. Dominus praecepit ei ut malediceret David; et quis est qui audeat dicere: Quare sic fecerit? » Nec ignoratis qualiter stulto Nabal dicenti adversum eum: « Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos , » Abigail interveniente pepercit. Qualiter etiam in Saul immaniter persequentem, cum posset illum occidere, manum mittere non praesumpsit . Haec et alia, domine mi, sanctorum regum vobis exempla proponite, et post judicium misericordiam peccatoribus indulgete. « Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt . » Et cum omnia regna terrarum, quae vestro subjicitur imperio teste mundo, largissima vestrae pietatis abundantia repleat, quomodo solus Gislerius tantae erit expers misericordiae, ut neque per saeculares viros, neque per servos Dei, locum apud vos indulgentiae valeat invenire? Clarescat jam pietas Romani imperii, et cui Deus propriis viribus omnes adversarios, subjugat, ipsum quoque Dei pietas feliciter vincat. In hoc enim est perfecta victoria, si is cui victoria, Christo donante, tribuitur, a sola Christi pietate vincatur. Piissime Domine, misericordiam vestram lacrymabiliter obsecro, et pedibus vestris me prostratus advolvo, pro charitate Christi miserum illum jam clementer absolvite, et me servum vestrum in pace quiescentem, pro sancto imperio vestro orare permittite; sin autem vobis ita videtur, per vestras litteras absolutionem mihi illius, remota omni dubietate promittite, et me ad vos quantocius festinare ubete. Redeat ad memoriam domini regis quia, cum apud monasterium Classis a vobis discessurus essem, dixistis mihi: Noveris procul dubio quia isti, pro quo me rogas, quandoque veniam exhibebo, et quidquid circa illum misericorditer egero, pro amore Christi et tua charitate certissime faciam. Nunc ergo, eminentissime domine, et infelicissimo illi misericordiam vestram clementer impendite, et mihi servo vestro veritatem sancti oris vestri efficaciter adimplete, quia sicut per Prophetam dicitur: « Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam det tibi Dominus . »
|
(II Reg. XVI) (Ibid.) (I Reg. XXV) (I Reg. XXIV, XXVI) (Rom. XV) (Psal. LXXXIII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 2 |
241 EPISTOLA II. AD EUMDEM HENRICUM II IMPERATOREM.
|
ARGUMENTUM.--Commendat ejusdem Henrici virtutes, pietatem praecipue et studium religionis tuendae, quod Wiquerium barbarum hominem ex Ravennati archiepiscopatu, quem sibi male acquisierat, pejus tamen retinebat, expulerit. Hortatur, ne eumdem hominem, ad eam dignitatem, qua juste privatus fuerat, redire molientem ullo pacto patiatur.
|
Domno HENRICO invictissimo imperatori, PETRUS peccator monachus debitae servitutis obsequium. Immensas laudes Regi regum Christo referimus, quia sanctitatem et virtutum dona, quae multis referentibus de regia majestate cognovimus, jam non verbis, sed vivis operibus approbamus. Nam in expulsione Wiquerii , vox omnium in laudem sui Creatoris attollitur, Ecclesia de manu violenti praedonis eripitur, et salus esse totius mundi vestra incolumitas judicatur. « Laetentur ergo coeli, exsultet terra , » quia in rege suo vere Christus regnare cognoscitur, et sub ipso jam saeculi fine aureum David saeculum renovatur. Ipse enim, qui facto flagello de resticulis vendentes in templo columbas ejecit , ipse, inquam, et non alius, in rege suo Wiquerii cathedram in ecclesia negotiantis, evertit. Et qui olim superbi Saul arrogantiam repulit , ipse nunc non dissimilem reprobi viri malitiam conculcavit. Verumtamen nolo lateat dominum meum regem quia pestifer ille vir ad Ravennatem urbem suas epistolas fabricavit; alias quidem occulte singulis, alias vero communiter universis, in quibus se facturum omnia, quaecunque ipsi voluerint, de rebus Ecclesiae spopondit. Quod si verbis minime crederent, secundum haec suum nuntium jurare praecepit. Unde non dubito quosdam de Ravennatibus majestati vestrae suggerere, ut ad eamdem cathedram illi valeat repedare. Nimirum raptores mundi qui ambiunt ecclesiastica bona diripere, talem volunt episcopum, qui eorum rapinis non valeat obviare. Vos autem, excellentissime domine, aures vestras a venenatis eorum consiliis claudite, et splendidissimam gloriae vestrae famam, quae per totius mundi latitudinem volitat, propter unum hominem offuscare nolite. Si enim ille ad episcopatus arcem revertitur, totius populi spes quae erecta fuerat, labitur, servis Dei gaudium tollitur, et pravorum nequitia, quae formidare jam coeperat, ad audendum pejora fiducialiter roboratur. Quapropter, rex invictissime, quod ad laudem Dei et salutem hominum coepistis, ad finem usque perducite, et latrone rejecto pastorem unde Ecclesia gaudeat ordinate. Omnipotens Deus, qui terreni imperii gubernacula tribuit, et ad faciendam 242 justitiam suam diu in hac te vita custodiat, et post mortalis vitae decursum ad coelestia regna perducat. Amen.
|
(Psal. XCV) (Matth. XXI; Marc. XI; Luc.
XIX; Joan. II) (I Reg. XIII; I Paral. X)
|
[Widqueri etiam]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 3 |
EPISTOLA III. AD HENRICUM HENRICI II IMP. FILIUM, ROMANORUM REGEM.
|
ARGUMENTUM.--Haec epistola scripta est ad Henricum superioris Henrici filium, qui mortuo patre nondum imperator fuerat appellatus, sed regium nomen sustinebat; qui proximus est ad imperatoriam dignitatem gradus. Erat autem tunc temporis adolescens ejusque aetas a selectis quibusdam primariae nobilitatis proceribus regebatur. Hujus igitur adolescentis animum quasi quibusdam stimulis impellere conatur S. doctor ad opem. Ecclesiae ferendam, quae scelestissimi illius pseudopontificis Cadaloi furore pessime vexabatur. Quoniam vero cognoverat eumdem Henricum, et pravis suorum quorumdam consiliis, quibus omnia honestate et pietate cariora erant, et sua sponte etiam, quod postea exitus patefecit, ad pejorem causam defendendam magis esse propensum, lenibus verbis acriora quaedam, et, ut ita dicam, amariora intermiscet, ut quem pudore non poterat, minis saltem et timore ad officium revocaret.
|
Domno HENRICO praecellentissimo regi, PETRUS peccator monachus servitutem. Subditi quique timent regem, rex necesse est metuat Conditorem. Sed cum Scriptura dicat: « Cui plus committitur, plus requiritur ; » etiam in hoc expedit regem propensius formidare, quod illi, quem cordis occulta non fallunt, cogitur de pluribus rationem reddere. Cum igitur rex in judicio discutiat hominem, Deus regem, dignum ne est, ut pulvis timeat pulverem, et idem pulvis in rege divinam despiciat majestatem? In diebus tuis, o rex, obortum est tale periculum, quod omnium pene transcendit nequitias saeculorum, apostolica nimirum sedes per haeresiarcham Parmensis Ecclesiae scinditur, religio Christiana, confunditur, apostolorum labor evertitur, et universalis splendor Ecclesiae per tenebrosam unius schismatici hominis concupiscentiam obscuratur. Quid ad haec dices, qui ecclesiasticae defensionis officio fungeris, qui in paterni, vel aviti sceptri jura succedis? An plenae forte robur aetatis adhuc tibi deesse conquereris? Sed ecce Joas rex Juda tener adhuc de sartis tectis templi celeriter instaurandis cum sacerdotibus disputat ; eos quoque collatam a populo vetat retinere pecuniam, totamque artificibus operum judicat exhibendam. David vix dum adolescentiae limen ingrediens, adversus Goliath non cum gladio, sed cum lapillis quasi pueriliter dimicat, sed ei caput tanquam vir fortis ictu pugionis obtruncat . Adolescentulus adhuc Josias 243 omnia vasa Baal de templo Domini cum sacerdotibus projicit, et in convalle Cedron, flamma vorante, succendit . Illi igitur honorabant templum, in quo sanguis brutorum animalium fundebatur; tu non succurris Ecclesiae, in qua pro salute mundi Christi corpus offertur? Nam, ut ad gentilium quoque recurramus historiam, Annibal ille, qui Carthaginensium dux factus est, cum adhuc novem esset annorum, Amilcari patri juravit ad aras, quia cum primitus posset, adversus Romanos acerrime dimicaret . Imbelles pueri bella jam spirant pro terrenae unius civitatis honore; et tu, te non excitas ad procinctum pro tuenda universalis Ecclesiae libertate! Quidam praeterea consiliarii, tui videlicet aulici ministerii dispensatores de persecutione Romanae gratulantur Ecclesiae, utrique scilicet parti faventes blandeque canentes, ut modo se venerabilis papae fautores per assentationis lenocinium asserant, modo primogenito Satanae falsi successus laeta promittant. Quod tamen de quibusdam sanctis viris, qui tuis consuevere interesse consiliis, nefas est credi. Plane quisquis sanctam dividere molitur Ecclesiam, timendum sibi est ne secundum evangelicam sententiam et ipse dividatur: « Veniet, inquit, Dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet . » Porro de Phaleg filio Heber scriptum est, quia in diebus ejus divisa est terra ; de te quoque cavendum est ne dicatur, quia in diebus tuis divisa est Ecclesia. Scribantur annales, texatur historia quae dicat quia Nerva clementissimus imperator pacificavit Ecclesiam, Constantinus confirmavit, Theodosius exaltavit, et cum perventum fuerit ad te, gloriosum ne tibi est, si dicatur: Heinricus divisit? Absit hoc a te, ut hanc legat historiam posteritas ventura de te. Noli ergo esse Phaleg, qui conjuncta dividas ; sed esto Christi discipulus, qui divisa conjungas. Ii vero qui ad divisionem apostolicae sedis diabolico succenduntur instinctu, Dathan, et Abiron, atque Chore ad memoriam revocent, et ex eorum perditionibus colligant , qui finis etiam se, qui non dissimilia sectantur, exspectat. Illi sane schisma fecerant Synagogae, isti divisionem machinantur Ecclesiae. Quamobrem sicut illos utique viventes terra deglutiit; sic isti per schismaticae nequitiae meritum prudentes, et scientes merguntur in tartarum. Nec glorientur qui manifeste Romanae Ecclesiae schisma non faciunt, sed tamen annuendo et negligendo scindentibus non resistunt, quia sicut non solus ille, qui dixit: « In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum ; » sed et omnes fautores ejus repente sunt e coelo projecti, ita non modo Chore, sed et complices ejus, ducenti videlicet quinquaginta viri coelestis ignis sunt incendio devorati. Unde cavendum est, ne malitia subditorum redundet in regem, et si non delinquentem, non tamen pro viribus prohibentem. Nam Gregoriana sententia est: Facti culpam habet, qui, quod potest, negligit emendare. Cavendum est, inquam, o rex, ne dum tu pateris dividi sacerdotium, 244 tuum quoque, quod absit, dividatur imperium. Nam sicut sacra testatur historia, mox ut Saul apprehendit summitatem pallii Samuelis, et scidit, protinus illi Samuel: « Sic, inquit, scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te . » Porro autem sicut pallium illud vestis erat Samuelis, sic et sancta Ecclesia vestis est utique Redemptoris. Cui per Prophetam dicitur: « Confessionem et decorem induisti . » Confessionem quippe Dominus induit, cum sibi peccatores associat poenitendo sanatos; decorem vero, cum sibimet clementer agglutinat innocentes nitore justitiae speciosos. Pallium igitur Samuelis Saul abrupit et regnum perdidit; Christi scinditur vestimentum, et licet non scindentis, tamen scindere permittentis, stabit imperium? Inconsutilem vestem Jesu miles gentilis metuit scindere, et Christiani non verentur Ecclesiam per errorem schismaticum separare? Cum ergo vestis Christi sancta dicatur Ecclesia, scissio vestis, divisionem minatur regiae potestatis. Hinc est forte quod urbes, oppida, sive provinciae hujus regni ab exteris quotidie cernimus nationibus usurpari. Baltassar nempe, quia vasa Domini foedanda labiis Gentilium protulit, mox ex ore Danielis audivit: « Divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis . » Heli sacerdotii dignitate detruditur, dum non intentat filiis verbera, sed blanditur, utcunque tamen corripuit illos, sed lenitate patris, non austeritate pontificis , atque idcirco cervicibus effractis occubuit , quia peccantibus inclementer indulsit. Achias propheta pallium suum in duodecim partes scidit, et dixit ad Jeroboam: « Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus . » Divisio ergo vestis scissuram regalis significat ditionis. Quod quia nequaquam Dominus in diebus Salomonis implevit, sed in posteris ejus haec sententia viguit; de te quoque pium est credere quod tibi qui innocens es, regnum integrum permanebit; post te vero subjectorum tuorum meritis, nisi forte se corrigant, transferetur et concedet in exteros. Sicut enim per Danielem dicitur: « Dominatur Excelsus super regnum hominum, et cuicunque voluerit dat illud » . Nam et Assyriorum regnum, et Lacedaemonum aliorumque gentium per definita temporum spatia se tenuerunt, nec diutius praefixit diuturnitatis terminum, sicut eorum testantur annales excedere potuerunt. Huic etiam Italico regno aliquando dominati sunt Graeci, aliquando Galli, plerumque Latini. Tu quaeso, gloriose rex, a pravis consiliariis, tanquam a venenatis serpentium sibilis aures obtura, in virile te robur per ardorem spiritus excita, collapsae matri tuae Romanae Ecclesiae manum porrige, et tanquam archangelus Raphael a Sara filia Raguel daemonium, a quo viduatur, expelle , ut sicut Octavianus Augustus in hoc gloriatur elogio: « Urbem, inquiens, lateritiam reperi, relinquo marmoream ; » sic et tu multo gloriosus multoque nobilius dicere valeas: Romanam Ecclesiam jacentem quidem puer inveni, sed antequam plene pubescerem, 245 auctore Deo, in statum pristinum revocavi. Ut de te quoque, sicut de illo, celebri quandoque per populum devotione dicatur: utinam, aut non nasceretur, aut non moreretur; imo, ut de sacris paginis adhibeamus exemplum, illud impleatur in te quod David sibi Deum Israel dixisse commemorat: « Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra : » sic cum eodem David non immerito valeas et ipse cantare: « Cuncta salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex eo quod non germinet . » Utraque praeterea dignitas, et regalis scilicet, et sacerdotalis, sicut principaliter in Christo sibimet invicem singulari sacramenti veritate connectitur, sic in Christiano populo mutuo quodam sibi foedere copulatur. Utraque videlicet alternae invicem utilitatis est indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur, et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. Rex enim praecingitur gladio, ut hostibus Ecclesiae munitus occurrat. Sacerdos orationum vacat excubiis, ut regi cum populo Deum placabilem reddat. Ille sub lance justitiae negotia debet terrena dirimere; iste fluenta coelestis eloquii debet sitientibus propinare. Ille constitutus est, ut nocentes atque scelestos legalium sanctionum censura coerceat; iste ad hoc ordinatus est, ut per claves Ecclesiae, quos accepit, alios zelo canonici vigoris astringat, alios per mansuetudinem ecclesiasticae pietatis absolvat. Sed audi Paulum de regibus disputantem, et rectam regalis officii lineam jacientem: nam post multa sic ait: « Dei enim minister est tibi in bono; si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit . » Si ergo tu es minister Dei, quare non defendis Ecclesiam Dei? Cur armaris, si non praeliaris? Cur accingeris, si congredientibus non resistis? Quis sub aestivo meridiatur umbraculo securus poterit disputare de bello? Porro veraciter sine causa gladium portas, nisi resistentium Deo colla transfodias, nec vindex es in iram ei qui malum agit, dum in adulterantes Ecclesiam non consurgis, et cum Simeone et Levi violatae sororis opprobrium a domo Israel non repellis . Vertatur ergo docta manus ad capulum, et cum David in Amalechitas impetu fulguris irrue ; et sicut ille latrunculos subegit sic et tu hostes Ecclesiae vibrato justitiae mucrone transfige. Sentiat sentiat veterrimus ille draco, Cadalous videlicet perturbator Ecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae, sentiat, inquam, radix peccati, praeco diaboli, apostolus Antichristi, et quid plura dicam? sagitta producta de pharetra Satanae, virga Assur, filius Belial, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur , vorago libidinis, naufragium castitatis, Christianitatis opprobrium, ignominia sacerdotum, genimen viperarum, foetor orbis, spurcitia saeculi, dedecus universitatis: attexantur adhuc epitheta Cadaloi, catalogus videlicet nominis tenebrosi serpens lubricus, coluber tortuosus, stercus hominum, latrina criminum, sentina vitiorum, abominatio coeli, 246 projectio paradisi, pabulum tartari, stipula ignis aeterni, sentiat iste motum regiae majestatis, et terrenum metuat principem, qui audacter provocat in bella coelestem; et quia dicit insipiens in corde suo: « Non est Deus ; » experiatur inesse regio pectori Christianae fidei pietatem, pro divinae militiae castris non enerviter confligentem. Regnum ergo tuum arma corripiat, ut cum Melchisedech stet sacerdotium ; sacerdotium oret, ut avitum David exaltetur imperium. Nam ad hoc pro te universalis orat Ecclesia, ut et labor tuus ei quietem pariat, et orationibus illius gloria tibi triumphalis accrescat, sicut et Moyses orabat eoque simul orante, vincebat; si vero remitteret manus Moyses, superabat protinus Amalech . Hinc et Apostolus ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt constituti . » Quare hoc? Audi quod sequitur: « Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate . » Porro quia splendidae memoriae pater ejus magnificus imperator sublimiter exaltavit Ecclesiam, tu quoque sicut ejus haeres imperii, sic etiam in ecclesiasticae cautionis jura succede. Igitur in ecclesiastici status incolumitate servanda clarissima soboles paternis respondeat institutis; et ab arbore sua non degerminet ramus in fructu, quam per traducem virtutis et gratiae decus exornat. Sed sicut olim per illum, non amodo per te et collapsa resurgat Ecclesia, et ecclesiastica quae confusa est refloreat disciplina. Durius forte locutus sum regi, praesertim cum Salomon dicat: « In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubilis tui, ne maledixeris diviti, quia avis coeli portabit vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam . » Et revera, qui peculatus crimen incurrit, in diacoposin cogitur infarcire quod tulit, sed tunc deferendum est regi, cum rex obtemperat Conditori; alioquin cum rex divinis resultat imperiis, ipse quoque jure contemnitur a subjectis. Si quis enim proprius, non Dei rex esse convincitur, qui in die pugnae non stat pro castris Ecclesiae, et sic propriis utilitatibus, specialiter metuit, ut ruinae periclitantis Ecclesiae non succurrat. Sed et cum per Isaiam Dominus dicat: « Venite, te arguite me ; » cur homo ab homine despiciat argui quem constat eadem mortalitatis lege constringi? Et cum lege forensi cautum sit, ut qui in peremptores parentum non ulciscitur, in jus haereditariae successionis nullatenus admittatur, ego, qui in homicidam matris meae, Romanae scilicet Ecclesiae ulcisci nequeo, ultores saltem impellere non tentabo? Deputa ergo me, o rex, fideliter consulentem, non procaciter obloquentem; vel si placet, aestimato me prae dolore peremptae matris insanum, non adversus excellentiam regiae majestatis insolenter elatum. Sed, o utinam ego ante tribunal tuum adjudicer reus perduellionis, dum tu tamen in adversarios apostolicae sedis vindices arbiter aequitatis. In cervicis meae jugulum securis vibrata desaeviat, tantummodo Romana Ecclesia propriae dignitatis apicem per te reparata conscendat. Porro si Cadaloum cito velut alter Constantinus Arium 247 destruis, et Ecclesiae, pro qua Christus mortuus est pacem reformare contendis; faciat te Deus in proximo de regno imperiale fastigium scandere, et a cunctis hostibus tuis insignis gloriae titulos reportare; alioquin si adhuc dissimulas, si mundi periclitantis errorem, cum possis abolere, detrectas, et reliqua. Cohibeo spiritum, et consequentiae relinquo lectoribus intellectum.
|
(Luc. XII) (IV Reg. XII) (I Reg. XVII) (IV Reg. XXIII) (T. LIV. Dec. III, lib. I) (ut foeda per populum vulgatur
infamia) (Luc.
XII) (Gen. X) (Gen. X) (Num. XVI) (Isa. XIV) (IV Reg. XV) (Psal. CIII) (Dan. V) (I Reg. II) (I Reg. IV) (III Reg. XI) (Dan. IV) (Tob. VIII) ( Suet. in
Augusto ) (II Reg. XXIII) (Ibid.) (Rom. XIII) (Gen.
XXXIV) (I
Reg. XXX) (II Thess. II) (Psal. XIII) (Gen. XIV) (Exod. XVII) (I Tim. II) (Ibid.) (Eccle. X) (Isa. I)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 4 |
EPISTOLA IV. HUMBERTI ARCHIEPISCOPI, BONIFACII ALBANENSIS ET CAETERORUM CARDINALIUM EPISCOPORUM AD AGNETEM IMPERATRICEM, HENRICI II IMP. UXOREM.
|
ARGUMENTUM.--Petierat imperatrix Agnes per litteras, ut pallium Moguntino archiepiscopo recenter electo mitteretur. Rescribunt doctores beatissimi a secretis episcopi cardinales, id fieri non posse. Non solere enim Romanam Ecclesiam cuiquam antistiti absenti, nisi qui prius a summo pontifice, aut ejus legato examinatus idoneus tantae dignitati inventus fuerit, pallium tribuere. Oportere igitur eumdem Moguntinum archiepiscopum Romam proficisci, ut ibi approbatus et voti compos effectus, in patriam revertatur.
|
Serenissimae imperatrici AGNETI, HUMBERTUS archiepiscopus, et BONIFACIUS Albanensis cum caeteris cardinalibus episcopis, concordissimae fidelitatis obsequium. A longo jam tempore prorsus imperiali majestati Ecclesia Romana plus non debuit quam vestrae gloriae, ex cujus videlicet sanctae devotionis studio multa beneficia et magna suscepit. Ita nimirum, ut jure dicaris B. Petri apostolorum principis filia, et Dei omnipotentis in commisso tibi regimine fidelis ancilla. Si quid ergo magnificentia vestra Romanam petit Ecclesiam, quod canonicis obviet regulis, non malitiae, quod absit, ascribimus; sed consiliatorum vestrorum potius ignorantiae deputamus. Petistis enim ut domino Moguntino pallium mitteretur, quod procul dubio sanctorum Patrum sanctionibus probatur adversum. Ipsi siquidem pontifices ex antiquae traditionis usu, ad apostolorum debent limina properare, et hoc, sine quo metropolitani esse non possunt, signum consummandae suae dignitatis accipere. Quod si huic assertioni fortassis objicitur, a Romanis pontificibus pallium ad plurima loca saepe per nuntios fuisse transmissum, hoc negotium tali videtur declaratione distingui; quia tunc temporis legati Romanae Ecclesiae vice papae fungebantur, per provincias constituti. Illi igitur eos, qui ad episcopatus apicem promovebantur, examinabant, sicque pallium ab apostolica sede per nuntios impetrabant. Porro autem, ut uno sufficiat exemplo declarare quod dicimus; Brunichildis regina Francorum Syagrio fratri suo, Augustodunensi videlicet episcopo, a B. Gregorio impetrare pallium alia ratione non potui. , nisi 248 ille, quamvis bonus esset et justus, Candidum defensorem, qui in illis partibus apocrisiarii fungebatur officio, ab eo examinandus adiret, sicque accipiens pallium dignam in legato suo Romano pontifici reverentiam exhiberet. Mauritius etiam imperator ab eodem Gregorio per longa tempora supplicans, aliter, quod de pallio petierat, non implevit, nisi quia Maximus Salonitanus episcopus Ravennam usque pervenit, seque ex his capitulis, quae sibimet objecta fuerant coram his, quibus hoc judicium injunctum fuerat, digna satisfactione purgavit . Enimvero et beatus papa Damasus hoc decrevit , ut quisquis metropolitanorum ultra tres menses post ordinationem suam Romano pontifici fidem suam exponere, et pallium flagitare distulerit, commissa careat dignitate. Quapropter ipse dominus Moguntinus electus vester ad apostolorum limina venire non differat, sicque perfectio suae dignitatis canonice et ordinabiliter fiat. Sive enim nos, sive Dominus noster, quidquid pro quolibet mortalium necesse est agere, pro vestrae celsitudinis gloria non dubitamus implere.
|
(GREG. Regist. l. VII, ep. 5) (IDEM. Regist. l. V, ep. 25 et l. VII,
epist. 129) (apud Ivonem Carnotensem, lib. I)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 5 |
EPISTOLA V. AD EAMDEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 56.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 6 |
EPISTOLA VI. AD EAMDEM.
|
ARGUMENTUM.--Eamdem Agnetem, quae Rainaldi Comani episcopi, Hermisindae affinis et ipsius Petri Damiani praesentia destituta, quibusdam solebat antea de rebus ad pietatem pertinentibus colloqui, et consilia sua omnia communicare, tristior aliquantulum videbatur effecta, consolatur et hortatur, ut in Christi amicitiam se penitus insinuet ab illo omnia solatia petenda, quandiu cum illo sit, nunquam se solam esse arbitretur.
|
Dominae suae imperatrici AGNETI, PETRUS peccator monachus servitutem. Arbitror, venerabilis domina, quoniam ex quo dominus Rainaldus Comanae sedis episcopus, et sancta mulier Hermisinda relicta quondam germani tui, ego quoque servus tuus, ad propria quique recessimus, mens tua nunc fluctuat, et velut omnium destituta solatio, solam se remansisse deplorat. Gravat forte longioris censura silentii, et taedium est colloquentium nunc deesse praesentiam, quos saepe refugiens, dum adessent, remotioris anguli latibulum expetebas. Toleramus enim saepe quod gratis offertur; perfruimur, quod difficilius, obtinemus: parvipendimus quod abundat: et quod deesse conspicimus, inhianter optamus. 249 Verum pia mens tua, quae divini amoris igne succendi votis omnibus aestuat, nequaquam ex humanae societatis absentia contabescat; imo quanto sibi terrena solatia deesse considerat, tanto magis de propinqua sancti Spiritus paracleti praesentia confidat. Unde Salvator cum iturum se ad Patrem post resurrectionis gloriam declararet, et ex hoc discipulorum animos non mediocriter perturbandos esse conspiceret, praesto subjunxit: « Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum; sed ego veritatem dico vobis: Expedit ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos . » Si ergo illuminator mentium Spiritus apostolicis illabi pectoribus plena diffusione non poterat, nisi Veritas ipsa, quae eis illum missurus erat, corporalem sui praesentiam ab eorum subtraxisset obtutibus, quanto magis necesse est ut purus homo ab hominum se frequentia subtrahat, quatenus superni muneris capax fiat? Sicque mens humana dum vacat ab aspectibus hominum, sancti Spiritus mereatur ingressum. Eorum ergo, qui tecum conversabantur, absentiam, noli deputare jacturam, imo salutis occasio, perfectionis lucrum et propensio nostri meriti deputetur argumentum, quia, dum strepitus humani cessat alloquii, construitur in te per silentium templum Spiritus sancti. Hinc est, quod de Israelitici templi constructione sacra testatur historia, quia malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini cum aedificaretur . Templum quippe Dei per silentium crescit, quia cum mens humana per exteriora se verba non fundit, in sublime fastigium spiritualis aedificii structura consurgit, tantoque subcrescens, in altiora sustollitur, quanto per silentii custodiam circumclusa, sese extrinsecus fundere prohibetur. Custos enim justitiae silentium. Et per Jeremiam dicitur: « Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se super se . » Solitarius plane, dum tacet, se elevat super se, quia mens humana, dum intra silentii claustra undique circumcluditur, in superiora sublimis erigitur, ad Deum per coeleste desiderium rapitur, et in amore ejus per ardorem Spiritus inflammatur, et tanquam fons vivus, dum per verborum circulos fluere hinc inde non sinitur, undis excrescentibus in altiora cumulatur. Templum ergo tui pectoris nunc per silentium crescat, virtutum spiritualium tanquam coelestium lapidum in te structura consurgat, ubi supernus ille sponsus, quem totis visceribus diligis, velut in thalamo suo delectabiliter requiescat. Memento itaque quod Apostolus ait: « Quia fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, Christus Jesus. Si quis posuerit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulas, quale cujusque fuerit , ignis probabit . » Quid enim per aurum, argentum et lapides pretiosos, nisi robur et ornamenta virtutum? Quid vero per ligna, fenum et stipulas, nisi fragilitas innuitur vitiorum? Attende ergo, ut aedificium quod in te fit, non ex fragili sit materia, quae flammis 250 esse possit obnoxia, quae ventis sit impellentibus ruitura. Lignum plane, fenum et stipulas facile potest vorax flamma consumere; aurum vero vel argentum, sive lapides pretiosi, nesciunt incendio subjacere. Et certe per eumdem Apostolum dicitur: « Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere . » Ignis ergo, quem clandestinus hostis immittit, inveniat in te pretiosa metalla virtutum, non stipulas et fomites vitiorum, ut furentibus flammis, quas callidus insidiator exsufflat, non materia putris ac fragilis enerviter cedat, sed impenetrabilis ac robustae soliditatis vigor obsistat, ut illa virtus Altissimi, quae virginalis uteri visceribus obumbravit , mentem quoque tuam in perpetuo vernantis pudicitiae virore custodiat, eamque, quod absit, a duris spiritualis nequitiae vaporibus non permittat. Consolare igitur, venerabilis domina, et a corde tuo omne taedium noxii moeroris expelle. Christus sit confabulator tuus, Christus tibi contubernalis sit et conviva; imo Christus ipse tuae sint deliciae, ipse quotidianae refectionis epulum, ipse tibi sit intimae dulcedinis alimentum. Cum illo simul lege, cum illo jugiter psalle, cum illo denique te in pavimento oratura prosterne, cum illo te erige; cum illo te dormituram lectulus capiat, cum eodem sopor inveniat. Ejus te pudicus atque virgineus amplexus astringat, ut in te quoque veraciter impleatur quod per Isaiam dicitur: « Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus ; » et tu specialis dicere valeas, quod generalis sponsa dicit in Canticis: « Dilectus meus inter ubera mea commorabitur . » Constat enim quod inter ubera pectoris cor hominis situm est. Dilectus ergo inter sponsae ubera commoratur, cum a fideli qualibet anima Christus toto corde diligitur. Huic ergo sponso dicat anima sancta tua: « Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus noster floridus . » Ipse enim speciosus forma prae filiis hominum . » Et quia propter ejus amorem regales infulas contempsisti, imperiale fastigium despexisti, ipse corona, ipse tibi sit purpura, ipse totius gloriae tibi praeparet beata ornamenta; ut merito debeas cum Propheta cantare: « Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento laetitiae circumdedit me, quasi sponsus decoratus corona, et quasi sponsa ornata monilibus suis . » Hic in te societatis humanae consoletur absentiam, hic tibi vel pro omnium jussione, et allocutione sufficiat; hic velut alter, sed longe praestantior, Helcana veraciter dicat: « Non jam Anna, sed Agnes, cur fles, et quare non comedis, et quam ob rem affligitur cor tuum? nunquid non ego melior sum quam decem filii? » Et quoniam Helcana, Dei zelus dicitur, zelus Dei dilectio Redemptoris animum tuum in omni moeroris et angustiae taedio consoletur, ut in eum te in omni, quam pateris, adversitate projicias, sub ejus umbraculum ab humanae persecutionis ardore confugias, et in ejus amplexibus secura suaviter requiescas, quatenus ipse vel semetipsum quietis intimae praebeat portum, qui pro te dignatus est in mundanis fluctibus inundantium procellarum perferre naufragium.
|
(Joan. X) (I Reg. VI) (Thren. III) (I Cor. III) (Ephes. VI) (Luc. I) (Isa. LXII) (Cant. I) (Ibid.) (Psal.
XLIV) (Isa. LXI) (I Reg. I.)
|
[opus] [ f. obumbrari, vel aliquid simile desideratur ]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 7 |
251 EPISTOLA VII. AD EAMDEM.
|
ARGUMENTUM.--Significat quantae sibi molestiae sit ab ea disjungi, et spem propinqui reditus pollicetur. Interim hortatur, ut magnitudinem praemiorum, quae diligentibus Deum in coelo praeparata sunt, considerans, ad exemplum Christi, labores et incommoditates et aspera quaeque tantisper, dum in arcto hoc corporis domicilio versatur, perferre non erubescat.
|
Dominae suae imperatrici AGNETI, PETRUS peccator monachus quidquid servus. Quoniam a sancta praesentia vestra remotus sum, et hoc tempore vobiscum esse non possum, satis doleo, et quotidiana lamentatione suspiro. Interim tamen, antequam ad vos redeam, hortor sanctam patientiam vestram, ut non ei grave sit aspera quaelibet ac dura perferre, et pro amore coelestis sponsi sollicitudinem, vel etiam necessarii sumptus inopiam sustinere. Cum enim Christus pro te pertulerit crucem, quid mirum si tu sustineas pro illius amore pauperiem? Si ille, cui Virtutes et Dominationes famulabantur in coelo, sputa, flagella, opprobria, colaphos, et alapas patiebatur in mundo; quid magnum si tu, quae terra es, imperialis gloriae vanam projicias pompam, et non mundi reginam, sed, quod longe gloriosius est, te praebeas aeterni regis ancillam? Recordare quod dicit Apostolus: « Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes; non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus . » Felix nimirum tale commercium, ubi datur lutum, tollitur aurum; pro tenebris lucem, pro terrenis honoribus coelestis gloriae comparamus dignitatem. Sicut enim per prophetam dicitur: « Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; ruit fenum, et flos ejus cecidit; qui autem servat verbum Domini, manet in aeternum . » Porro autem qui hodie induitur purpura, cras includitur sepultura. Hodie quis hominibus dominatur, cras autem a vermibus factus putredo corroditur. Hodie regalibus infulis redimitur, cras vilibus panniculis exanime cadaver obvolvitur. Hodie splendet coronatus in regalis excellentiae solio, cras fetet marcidus in sepulcro. Haec igitur et hujusmodi, domina mi, subtiliter pensa, et hujus vitae labores cum Jesu nunc aequanimiter tolera, ut cum ipse, qui judicatus est, judicaturus advenerit, tu velut una de sapientibus virginibus ornatis lampadibus , ei decenter occurras, et pro temporali purpura stolam immortalitatis accipias, ac pro corona, quae de terreno fuerat fabricata metallo, illud diadema suscipias, quod in coelo factum est de lapide pretioso.
|
(Hebr. VIII, 13) (Isa. XL) (Matth. XXV)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 8 |
252 EPISTOLA VIII. AD EAMDEM AGNETEM IMPERATRICEM.
|
ARGUMENTUM.--Eamdem in Germaniam profectam hortatur, ut redeat, indicans quanto moerore ob ejus discessum tum Italia omnis, tum praecipue Roma affecta sit, in qua scilicet urbe omnes ad veram virtutis viam ejus sanctissimis exemplis excitabantur.
|
Dominae suae AGNETI imperatrici, PETRUS peccator monachus servitutem. Vix referre sufficio quanto cor meum moerore confunditur, dum reditus vestri laetitiam, suspensis quotidie visceribus, praestolatur. Heu me! cur itineri vestro vecors ac stolidus assensum praebui? imo cur egredienti me ipsum non violenter opposui? Cur non equorum frena corripui, et cursum vestrum vel obviis manibus, in quantum licuerat, non tardavi? In vestri plane recessus absentia, moeret Roma, B. Petri luget Ecclesia, et tota per sanctos viros ac mulieres lamentatur Italia. Tu siquidem, velut aureum sidus, terrena quaerentium videbaris illustrare caliginem, atque ad Deum provocans, micantis exempli refundebas te sequentibus claritatem. Et, ut multa praeteream, ego quoque donec te procul abesse suspiro, Romana conspicere moenia perhorresco. Revertere ergo, domina mi, revertere, teque lugentibus festivam redde laetitiam, qui rutilantem coeli gemmam de capite mundi Roma, quodammodo ploramus avulsam. Ingerat tibi nauseam aula regalis imperii, sola tuis naribus sagena redoleat piscatoris. Illic cum Petronilla simul habere te libeat sepulturam, ut insignis ille pater geminam juxta se, carnis videlicet ac spiritus gaudeat requiescere filiam. Dominum meum Lopertum episcopum aeque saluto, et, ut cito revertatur, imploro.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 9 |
EPISTOLA IX. NICOLAI PAPAE II AD . . . . REGINAM GALLIAE.
|
ARGUMENTUM.--S. doctor Nicolai II papae nomine scribit ad Galliarum reginam, laudat ejus pietatem et in pauperes beneficentiam; hortatur, ut tam laudabile vitae institutum, quod semel arripuerat, usque ad extremum constanter retineat; simulque suadet, ut virum suum regem ad rempublicam juste administrandam, ecclesiam tuendam et pietatis opera edenda, inflammet, filios quoque suos eisdem, quibus ipsa imbuta est moribus, instituat.
|
253 NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, gloriosae reginae salutem et apostolicam benedictionem. Bonae voluntatis auctori omnipotenti Deo dignas gratias agamus, quia in femineo pectore virile vivere virtutum robur audimus. Pervenit quippe ad aures nostras, praecellentissima filia, serenitatem tuam indigentibus munificentia piae liberalitatis affluere, devotissimae orationis studiis insudare, pro violenter oppressis vim districtionis exercere, caeterisque bonis operibus, in quantum tibi competit, officium regiae dignitatis implere. Hortamur igitur, ut eum quem, Deo inspirante, semel ingressa es, tramitem teneas: invictissimumque virum tuum, filium nostrum regem ad pietatis aequitatisque gubernacula moderanda, statumque Ecclesiae retinendum provocare contendas. Si enim eloquentia Abigail stultum Nabal ab irascentis David gladio servavit illaesum ; quanto magis sancta devotio tua prudentissimum, virum tuum divinis reddet obtutibus gratiosum? Sic denique eum vere diligis, si servare quae Dei sunt piis exhortationibus facis. Alioquin quo pacto viros suos illae conjuges amare credantur, quae in eis capsas, ut ita loquar, corporum diligunt; sed animarum aurum, quod in eis reconditur, non attendunt: Habemus enim, juxta Apostolum, thesaurum istum in vasis fictilibus . Quae nimirum hoc duntaxat amplectuntur, quod vermes devorant in sepulcris; illud vesane despiciunt, cui immarcescibilis gloria servatur in coelis. In carne quippe amorem suum illa constituerat, quae David se despicienti, ironica insultatione dicebat: « Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante oculos servorum suorum, et nudatus est quasi nudetur unus ex scurris? » . Quae profecto quia desiderium suum in sola carne posuerat, carnis fructu debita est animadversione privata. Unde paulo post Scriptura subjungit: « Igitur Michol filiae Saul, non est natus filius usque ad diem mortis suae » Tu autem, gloriosa filia, quia fecunditatis donum divinitus meruisti, sic clarissimam instrue sobolem, ut inter ipsa lactantis infantiae rudimenta ad Creatoris sui nutriatur amorem. Per te igitur discant, cui potissimum debeant, et quod in regalis aulae solio sunt nobiles geniti, et quod in Ecclesiae gremio longe nobilius per sancti Spiritus gratiam sunt renati. Noli aliquando pecuniam praeferre justitiae, sed thesaurum verae sapientiae inhianter acquire. Regina quippe Saba venit non videre divitias, sed audire sapientiam Salomonis . Quas tamen ipsa non petiit, copiosius reportavit. Tu etiam, filia, divinis obediendo mandatis, sapientiam posside, ut merearis ad salutem animae tuae et terrenis competenter affluere et de transitorii regni culmine ad coeleste transire.
|
(I Reg. II) (II Cor. IV) (II Reg. VI) (Ibid.) (III Reg. X)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 10 |
254 EPISTOLA X. AD GOTHIFREDUM DUCEM ET MARCHIONEM TUSCIAE.
|
ARGUMENTUM.--Hac epistola Gothifredo duci et marchioni scribit, se graviter tulisse ab illo Cadaloum pseudopontificem, qui a catholica religione defecerat, hospitio acceptum esse; idque facinus pluribus sacrarum litterarum exemplis amplificat, admonetque ut culpam agnoscat, et lacrymis deleat iterumque in gratiam S. B. Ecclesiae redeat.
|
Domno GOTHIFREDO, excellentissimo duci et marchioni, PETRUS peccator monachus zeli ferventis obloquium. Nova nuper et inaudita de vobis apud nos fama percrebuit, quae nobis non parvi moeroris moestitiam intulit, viscera tremefacta concussit, os nostrum a solita gloriae vestrae laude compescuit, et tabefactum cor, velut acutissimo doloris intimi pugione transfodit. Vos scilicet communicasse cum Cadaloo, quem, ut liquido nostis, jam dudum universalis Ecclesia, tanquam lethale virus evomuit, et, ut revera putridum membrum, de propriis visceribus amputavit, in gehennalis barathri profunda demersit, et quasi stercus hominum intra latrinae cuniculos obrutum, ne naribus hominum de caetero feteat, spiramen obstruit. Huic itaque tali viro vestram communicasse prudentiam, fossores in agro, mercatores in foro, milites vociferantur in publico. Heu, proh dolor! vir eminentissime, ubi tunc erant uberes illi lacrymarum rivi, quos velut torrentem, de ferventissima pii pectoris consueveras charitate profundere, et, sancti Spiritus amore succensus, non cessabas madefacta fletibus ora rigare? Huccine redacti sunt eleemosynarum fructus, quibus utique per continuum quadragesimalis jejunii cursum liberalis piissimae clementiae tuae largitas, non modo indigentium recreavit inopiam, sed etiam ad nostri Redemptoris exemplum et pedes lavit, et oscula defigere non erubuit? Unde timendum vobis est quod per Aggaeum de illo viro dicitur: « Qui habuit pecuniam, et misit eam in sacculum pertusum . » In pertusum quippe sacculum quidquid per oris aditum mittitur, per irruptionis exitum necesse est elabatur. Et quid prodest, si primo per constipationem pecuniae crumena turgescat, et per jacturam incuriae vacuefacta mox folleat? Et quidem adversus Antichristum hunc viriliter dimicasti ejusque conatibus sacrilegis atque perversis, cum serenissima atque clarissima uxore tua frequentius obstitisti, nunc autem nescio quis sanctae religionis vestrae constantiam ab hac intentione compescuit, tantumque virtutis ac severitatis honestae rigorem pestifera suggerendo mollivit et quasi coeptum opus obruere persuasit. Unde et Salomon ait: « Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis . » 255 Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Dic mihi, vir magnifice, si quis honestis ac pudicissimis thalamis tuis inferre moliretur injuriam, quis necessarius tuus, quis domesticus auderet illi familiaritate conjungi? Quis illorum praesumeret in amicitiae foedere copulari? Si ergo homo cum adversario domini sui concordiae foedus inire non audet, quo pacto sublimitas tua illi communicare non timuit, qui sponsam Christi, sanctam scilicet Ecclesiam, quasi per obsceni lenocinii stuprum violare praesumpsit? Dei quippe hostis esse convincitur, qui ejus inimico in amicitia sociatur. Hinc est, quod cum Joram rex Israel, vir utique funestus, et impius, Eliseum consuleret, dicens: « Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manum Moab? » Respondit Eliseus: « Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat Regis Judae erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem . » Hinc est, quod eidem Josaphat quia auxiliabatur Achab, Jehu filius Humani, propheta dixisse legitur: « Impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, idcirco iram Domini mereberis; sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum . » Hinc est quod Achab, quia Benedab regem Syriae, quem bello contriverat, abire permisit illaesum, ex ore prophetae quod dignum erat audivit: « Quia dimisisti, inquit, virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus . » Hinc est quod Saul regnum perdidit, quoniam impie pius in Agag regem Amalech, sicut dignum fuerat, nor vindicavit . Quod si suam nunc in te Deus omnipotens expostularet injuriam, et hanc tibi proponeret dignam retributione querelam ego te, inquiens, prae cunctis regni tui principibus extuli, ego per cunctos. Romani fines imperii insignem atque conspicuum constitui, ego tibi in peregrinae terrae partibus multo plures quam de paterno jure successivas divitias contuli, nullumque te, praeter regalis imperii principatum, non dicam praecedere, sed ne vel aequiparare permisi. Quod si haec pauca sunt, adde quod et acuti cordis ingenium et facundiam ad loquendum, et vires ad bellandum tradidi ac rigida multorum hostium pedibus tuis colla substravi. Ego tibi haec omnia cum multis aliarum virtutum dotibus contuli, et tu adversarium meum a me projectum, a membris meis prorsus abscissum, communi sacerdotum meorum sententia condemnatum in communionem suscipere decrevisti? Si haec, inquam, tibi Deus per semetipsum, vir insignis, opponeret, quid excusationis obtenderet? quod tergiversationis aufugium prudentiae tuae subtilitas inveniret? Haec, et his similia, quae tibi possent objici, vir insignis atque sublimis, attende; reatus admissi piaculum dignae poenitentiae fletibus ablue: lethalis amicitiae foedus abrumpe, te deliquisse palam omnibus confitere, et in gratiam sedis apostolicae, cujus nobilis et praeclarus es filius, sub celeritate revertere, 256 quatenus qui, quod a membris diaboli laudabatur, explodis: et ipse per lamenta poenitentiae sponte corrigeris, simul cum rege David, non modo veniam a Deo, sed et gratiam consequaris . Parcat ori meo sublimitas tua, vir magnifice, necnon adversum te, sed pro se locutum esse conjiciat, et quod a me dictum est, non livoris, vel odii fomitem, sed medicinalis curae potius deputet ustionem.
|
(Agg. I) (Prov. XVIII) (IV Reg. III) (II Paral. XIX) (III Reg. XX) (I Reg. XV) (cum) (II Reg. XII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 11 |
EPISTOLA XI. AD EUMDEM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 57)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 12 |
EPISTOLA XII. AD EUMDEM.
|
(Habetur tom. III, in opusc. 57.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD EUMDEM EJUSQUE UXOREM BEATRICEM.
|
ARGUMENTUM.--Petit ut abbati S. Joannis Baptistae pecuniam largiatur qua bibliothecae emptae pretium persolvere possit, simulque hujusmodi pietatis operum quanta sit utilitas docet.
|
Domno GOTHIFREDO marchioni et duci, et BEATRICI serenissimae conjugi, PETRUS peccator monachus orationem. Filius hic noster, abbas videlicet monasterii S. Joannis Baptistae, bibliothecam emit, sed quia non potest pretium inopia constrigente persolvere, necessitate compellitur a me reddendae quantitatis auxilium flagitare. Sed quod ad praesens mihi non adjacet, ab aliis exigendi licentiam tribuo; quod a nobis, divitibus scilicet episcopis non assequitur, a vobis saltem exiguis ac pauperculis in aliquo consoletur. Quod si dicit aliquis: Mundus adversum nos furit, bellum ingruit, et vacare nos ad offerenda Deo munera non permittit, audiat quia Josue dux Israel in deserto pugnabat, et Moyses in monte, manibus in coelum extensis orabat ; sed, sicut Scriptura perhibet, cum remitteret manus Moyses, superabat Amalech; cum vero manus erigeret, corruebat Amalech, et vincebat Israel. Hinc propheta dicit: « Levate corda vestra cum manibus ad Deum . » Cor quippe cum manibus ad Deum levat qui, dum orationum Deo vota persolvit, ei quoque, vel ad ornamenta ecclesiarum, vel ad subsidia pauperum, 257 rerum suarum dona transmittit. Induamus ergo nobis loricam bonorum operum, et jacula non timebimus impiorum. Unde Salomon in Proverbiis: « Ne paveas, inquit, repentino terrore irruentes tibi potestates impiorum, Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris . » Unde autem debeamus hanc audaciam mente concipere praesto subjunxit: « Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac: ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare . » Confidendum est ergo, non in ferro, vel armis, sed in operibus pietatis. Ego autem venirem ad vestrae jussionis imperium, nisi senectus incurva tremulum reprimeret gressum. Verumtamen frater hic videat et perpendat, si me causa rationalis invitat. Excellentiam praeterea vestram humiliter obsecro, ut si quem ad Teutonica loca transmittis, pro charitate nostra ad dominam meam Agnetem imperatricem hanc epistolam dirigas.
|
(Exod. XVII) (Thren. III) (Prov. III) (Ibid.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD BEATRICEM DUCISSAM, GOTHIFREDI DUCIS TUSCIAE UXOREM.
|
ARGUMENTUM.--Beatrici Gothifredi ducis uxori scribit se magnopere exhilaratum quod comperisset illam concordi voluntate cum viro suo continentiam servare. Proponit ei sanctarum exempla mulierum, eaque ut ante oculos habeat et imitari studeat hortatur. Hospitalitatem praecipue in pauperes et in Ecclesias munificentiam ei commendat.
|
BEATRICI excellentissimae duci PETRUS peccator monachus quotidianae orationis instantiam. Gaudeo plane in te atque gloriosissimo viro tuo, dispositionem omnipotentis Dei vehementer admiror. Qui nimirum dum vos in tam sublimi terrenae dignitatis arce constituit, et bonorum insuper operum fructus afferre concessit, quid aliud quam ad mundi miraculum abietes feraces ostendit? Vitis siquidem parva, sed fructifera; abies autem est procera, sed infecunda. Sed illa quidem, quod minus habet in robore, compensat in uvarum profluentium ubertate; ista vero licet nil conferat mensis erigendis, tamen est apta fructuris, et quod non deliciis, exhibet aedificiis. Ubi autem duo ista concurrunt, nimirum ut simul et proceritas arboris et proventus sit ubertatis, quanto rarior, tanto majori res est digna miraculo. Hoc igitur in vobis geminae gratiae reperitur insigne, et in Deum scilicet humilis ac sancta devotio, et erga mundum sublimis potentiae celsitudo, ut dici non immerito valeatis et vites excelsae et abietes fructuosae. De mysterio autem mutuae continentiae, quam inter vos, Deo teste, servatis, diu me, fateor, duplex opinio tenuit, ut virum quidem tuum arbitrarer hilariter hoc pudicitiae munus offerre; te vero gignendo prolis desiderio non hoc libenter admittere. 258 Sed cum gloriosus idem vir nuper mihi ante sacrosanctum corpus beati apostolorum principis intimasset sanctum desiderium tuum et pudicitiae perpetuo conservandae propositum, fateor, « Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi , » et exsultavi vehementer. Jam siquidem solutum est in te illud antiquae maledictionis elogium, quo primae mulieri dictum est: « Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tibi . » Constat plane Saram castitatis ex tunc jam habuisse propositum, cum id fieret, quod sacra de illa narrat historia, quia desierant Sarae fieri muliebria. Et insuper illa dicit: « Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? » Quibus utique verbis perspicuum est, eam castitatis jam tunc tenuisse propositum. Et post haec dixit Deus ad Abraham: « Omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus . » Ecce, cui prius Abraham imperaverat et dominus dicebatur, jam illi per castitatis meritum obedire praecipitur, ut ejus verbis jam in cunctis obediat qui sibi prius tanquam Dominus imperarat. Cum quo illud etiam salutis exemplum ab eisdem patriarchis addiscite, ut humanitatis officium non negligatis hospitibus exhibere. De his enim Apostolus cum praemisisset: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci, » specialiter addidit: « Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis . » Sicut enim sacra tradit historia: « Cum venissent ad Abraham tres viri, festinavit in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. » Deinde sequitur: « Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum optimum, etc. . » In quibus utique sacri eloquii verbis hoc attendendum est quoniam Abraham, ut humanitatem exhiberet hospitibus, non hoc Agar ancillae praecepit, non servis injunxit, non hoc quibuslibet domus suae vernaculis imperavit, sed ipse per se potissimum et uxorem suam opus pietatis implevit. Unde praesto subjungitur: « Tulit quoque butyrum, et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis; ipse vero stabat juxta eos sub arbore . » Ipse vero cum uxore sua ministrabat hospitibus, nec humanitatis obsequium delegandum personis vilibus decernebat. Horum plane sequebatur exemplum et uxor Theodosii imperatoris, de qua, ut eadem verba subnectam, tripartita testatur historia : « Claudorum, inquit, atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. » Moxque subjungit: « Sic etiam per Ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum exstergens, jus gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans calicesque abluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. » Vae nobis pigris, desidibus ac superbis, qui hoc solum a nobis extorquere vix possumus, ut simplices sumptus et residuas ciborum nostrorum quisquilias in egenorum gremia ventilemus. Si quis autem fortassis assentator assisteret, qui pro regii dignitate 259 fastigii eam a sedulitatis hujus ministerio prohiberet, aiebat: « Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. » Nec sufficiebat illi, ut ipsa duntaxat operibus pietatis insisteret, nisi et imperatorem, virum videlicet suum, ad ejusdem sanctae devotionis infantiam provocaret. Unde et haec ejus verba sunt: « Oportet, inquit, te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris: sed imperium, quod suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum placabis Auctorem. » De hac itaque muliere dicere possumus quia primae mulieri prorsus absimilis, et diversa loquitur et contraria, quam illa fecit, operatur. Illa siquidem prohibitum pomum primum comedit, deinde viro ut et ipse comederet suasit ; ista vero viro suo et imitandae conversationis exemplum, et sanctae exhortationis ministravit eloquium. Illa igitur et agendo et loquendo de paradisi possessione virum expulit: ista suum verbis et operibus revocavit. Noli praeterea, domina mea, noli sicut plerique saeculi potentes, ecclesiastici juris confiscatione ditescere, sed stude potius ecclesias tenues praediorum tuorum collatione ditare. Da terram, et tolle coelum. Possessiones transitoriae transferantur in titulos haereditatis aeternae. Dicam sane, quod mihi retulit Heinricus, venerabilis rector coenobii ad honorem beatarum virginum Florae et Lucillae, in Aretino territorio constituti: Videsne, ait, basilicam prope astantem? Illac scilicet nobis iter erat euntibus. Haec vulgo S. Maria Pauper antiquitus vocabatur. Cumque contingeret ut Guilla mater egregii marchionis Hugonis per confinia ista transiret, accidit etiam ut hujus ecclesiae vocabulum ad ejus perveniret auditum. Quam mox ut nobilis mulier et insignis audivit, indigna nimis et quasi nauseando fastidiens: Absit, inquit, absit, ut eam vocemus Pauperem, quae coelestis gloriae genuit largitorem; absit, inquam, ut in terra pauperis sit digna vocabulo, quae super angelos elevata, divitias possidet immortales in coelo. Ac protinus intulit: Estne mei juris hic ulla possessio? Cui responsum est quod haberet ibi villam novem quidem mansionibus ex antiquo more distinctam, quae postmodum, juxta modernam consuetudinem, in plurimas est divisa. Hanc, ait, continuo jure ecclesia ista possideat, eamque de caetero nemo Pauperem appellare praesumat. Talium ergo nobilium esto semper aemula, nec te ad agendum aliquid generositas carnis, sed potius linea provocet sanctitatis. Frivolum quippe est, proavorum jactare titulos, gloriosum sanctorum praecedentium aequiparare triumphos. Helenam siquidem Constantini principis matrem stabulariam fuisse Romana tradit historia. Unde et Eutropii haec fere verba sunt : « Constantino, inquit, mortuo, Constantinus ex obscuriori matrimonio ejus filius de Britannia creatus est imperator. » Cui scilicet assertioni beatus etiam in suis epistolis astipulatur Ambrosius . Sed haec obscuritatem generis tanta praepollentium morum claritate mutavit, ut quamplures reperiantur in orbe basilicae nominis ejus 260 titulo decoratae, et quod assequi nequiverunt imperatrices praecelsa titulorum generositate progenitae, hoc stabularia per quamdam, ut ita dicam, nobilis vitae prosapiam meruit obtinere. Precor igitur, notabilis domina, et humiliter suggero, sanctarum principum testimonia collige, conversationis earum formam tibimet ante ora depinge, ut in earum contemplatione colligas quid tenere debeas, quid vitare. Nec tam delecteris sublimitate natalium quam spiritualium decore virtutum, ut quae nunc apud homines in terrena dignitate praecellis, apud Deum quoque, quod longe gloriosius est, in sanctarum mulierum catalogo conscribaris.
|
(Psal. CXXI) (Gen.
III) (Gen. XVIII.) (Gen. XXI) (Hebr. XIII) (Gen. XVIII) (Gen. XVIII) (lib. IX, c. 31) (Gen. III) (Hist. lib. X) (S. AMBR., De obitu Theodos. imp. )
|
[ f., instantiam]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 15 |
EPISTOLA XV. AD B. DUCEM ET MARCHIONEM.
|
ARGUMENTUM.--Hortatur ut praesentia contemnens ad futura tota mentis cogitatione feratur, neque terrenis quibus affluebat divitiis sit intentus, sed ad coelestia et sempiterna animum erigat eaque assidue meditetur.
|
Domno B. excellentissimo duci et marchioni PETRUS ultimus monachorum servus fidelem orationem in Christo. Non ignoro, praecellentissime domine, quia si te omnipotens Deus aliquatenus non diligeret, nequaquam tibi tot hominum millia regenda committeret, inimicorum tuorum pedibus tuis colla substerneret, et te prae cunctis regni potentibus cum tanta gloria sublimaret. Sed idcirco te divina pietas temporaliter extulit ut si ejus praecepta servare studueris, per terrena bona ad coelestia provehat, per temporalia ad aeterna perducat. Quapropter, carissime, secundum acutissimi ingenii tui prudentiam, ad coelum respice, brevissimae hujus vitae terminum tibi ante oculos pone, et cum quo de tam ampla et diuturna tua villicatione rationem ponere debeas, sollicitus meditare. Quid enim prodest quemlibet hodie auro, gemmis et purpura contegi, frequenter militum cuneis constipari, si cras contingit eum nudum, et reum omnique solatio destitutum ad inferni supplicia pertrahi? Quid juvat, si hodie quis temporali praeditus potestate, terram faciat sub suis pedibus tremere, et cras mendicus et pauper de hoc mundo compellatur exire? Audi quid Salomon dicat: « Si centum annis vixerit homo, et in his omnibus laetus factus, reminiscere debet temporis tenebrosi et dierum malorum, quae cum venerint, arguunt praeterita . » Ubi enim sunt modo tot potentes saeculi, tot invictissimi reges, qui coelo videbantur excellere et totam pene mundi latitudinem sub suae potestatis imperio possidere? Nonne si ad eorum sepulcra respicias, totum corpus illud, sub quo mundus tremere cogebatur, vix unius librae pondus invenitur? Haec igitur, dilectissime, studiose considera, haec sedula mentis intentione retracta; et non quid es, sed 261 quid in perpetuum futurus es, diligenter examina. De monasteriis autem, quae nunc tibi vicina sunt, ex Dei parte deprecor et humiliter peto ut manum illis tuae defensionis adhibeas et ab exercitus multitudine, qui tecum sunt non depraedari, vel molestari permittas. De monasterio autem S. Vincentii excellentiam vestram prae omnibus et super omnia rogo ut illud specialiter diligas. Praedia, quae ab invasoribus detinentur, legali sibi jure restituas, et a cunctis mortalibus protectionis tuae scuto defendas. In hoc igitur monasterio evidenter appareat, si apud vestrae celsitudinis aures majus aliquid impetrare mea humilitas valeat.
|
(Eccle. XI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD ADELAIDEM DUCISSAM ET MARCHIONISSAM ALPIUM COTTIARUM.
|
(Habetur tom. III, in opusc. 18.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 17 |
EPISTOLA XVII. AD RAINERIUM MARCHIONEM.
|
ARGUMENTUM.--Rainerium marchionem, cui pro peccatis ejus expiandis ut Hierosolymam iret praeceperat, cunctantem et pro excusatione itineris difficultates et pericula in medium afferentem, ad poenitentiam sibi injunctam peragendam incitare conatur, ac ut alacriter tam longum iter capessat, nulla esse pericula formidanda, quia Deus piorum hominum curam gerit, exemplis ostendit.
|
Domno RAINERIO clarissimo marchioni PETRUS peccator monachus salutem Injunxi tibi, vir magifice, ut pro peccatis quae mihi confessus es, Hierosolymam peteres, divinamque justitiam longinquae peregrinationis satisfactione placares; sed tu dum, juxta Scripturam, nescias quid crastina pariat dies , rem differs in posterum; et dum formidas incertos casus itineris, certum tibi municipium non provides mansionis: et sic in te completur sententia illa, qua dicitur: « Qui observat ventum nunquam seminat; et qui considerat nubes nunquam metit . » Nos plane quamdam tenemus in hujus poenitentiae moderatione distantiam, ut nec omnes passim, qui nobis consilium expetunt, ab hoc itinere compescamus, nec omnibus ire volentibus libera licentiae frena laxemus. His enim, qui regulariter vivunt, et vel canonicae, vel monasticae religionis legitime jura custodiunt, suademus, ut in ea, qua constituti sunt, vocatione permaneant; nec pro his in humano constituuntur arbitrio, ea, quae necessaria proponuntur, omittant. Sicut ergo per Joannem dicitur: « Teneant, qui habent, et nemo accipiat coronam eorum . » Hos autem, qui vel paludati mundo deserviunt, vel 262 spiritualis quidem praeferunt militiae titulum, sed professionis suae non custodiunt institutum, hortamur ut spiritualis exsilii iter arripiant, tremendoque judici peregre satisfaciant, cujus intra Dominicae curae sollicitudines, leges ac mandata non servant. Et hoc modo vagando quietem, peregrinando patriae sibi provideant mansionem. Itaque, dilectissime, noli tibi quae fingi vel excogitari possint adversa proponere, noli diversorum casuum muliebriter infortunia formidare, sed « spera in Domino, et fac bonitatem . » Saepe nimirum, ubi magis ex humana ratione diffiditur, illic propensus superna clementia subvenitur; et ubi solatium desperamus humanum, divinum plerumque cernimus adesse praesidium. Et, ut ex eo super quo nunc agimus loquamur itinere, religiosae vitae et honestae gravitatis fratre nostro atque commonacho Richardo referente, didicimus quod horno octo viri, expleto pii desiderii voto, dum ab Hierosolymis repedarent, sed eos per inhabitalia gradientes loca quatriduana jam fames vehementer affligeret, divinam coeperunt unanimiter implorare clementiam, ut laborantibus in extrema calamitate succurreret; et, qui dat escam omni carni , sibi quoque saltem quaelibet alimenta in tantae necessitatis articulo non negaret. Qui mox, oratione completa, panem in via jacere conspiciunt, et enormis utique magnitudinis et miri candoris. Mitantur ad commune spectaculum, non utique nescii quia tanti ponderis moles de sarcina nescientis geruli nequaquam potuisset elabi. Tunc supernae misericordiae beneficium recognoscunt, et panem divini muneris, ut erant octo, in totidem partes dividunt. Ex quo nimirum ita sunt suaviter ac sufficienter expleti, ut in omni vita sua nullis fuerint dapibus uberius recreati. Idem frater noster Richardus aliud quoque retulit quod silentio praetereundum esse non arbitror. Alt enim quod Agius frater noster, vir videlicet aetate grandaevus et religione conspicuus, dum adhuc esset in saeculo constitutus, orationis studio pergebat ad B. archangeli Michaelis ecclesiam, quae est juxta Sipontum in Gargano monte constructa. Hic cum germano suo, saeculari videlicet viro, unum duntaxat equum habebat, cui per alternas uterque vicissitudines insidens, utcunque laborem itineris temperabat. Sed cum conviatores suos ad portandas sarcinulas auxilio indigere conspiceret, admonuit fratrem, ut a jumenti vectatione uterque quiesceret, illudque pro charitate sociorum portandis eorum oneribus publicaret. Porro dum lassati longioris viae labore quiescerent, ciboque deficientem stomachum recrearent, praefatus frater Agius panem quidem in poculo vino commiscuit, sed juxta se ponens, refectionem interim differens, conquievit. Quibus ita quiescentibus, ecce latrunculi repentino impetu superveniunt, et eorum omnia cum equo simul diripientes, abscedunt. Unus autem eorum substitit, et fratris Agii cibum potumque consumpsit; quem protinus intolerabilis dolor invasit, et donec omnia compulsus evomeret, ab ejus visceribus feralis angustia non recessit. Tunc agili pernicitate subsiliens, celeriterque 263 percurrens, sociis persuasit quia nisi jumentum Dei famulo quantocius redderent, imminens ultionis divinae periculum non vitarent. Qui divinitus tremefacti, confestim ad Dei hominem redeunt, praesumptionis suae gementes indulgentiam quaerunt simulque jumentum cum his, quae nihilominus fuerant ablata, restituunt. Sic itaque divina pietas ab eorum tuitionis auxilio non elongat, quos in suae devotionis obsequio laborare considerat. Frater etiam noster Bonizo, vir videlicet veteranus et sanctus, qui jam per plurimos annos in eremo perseverat et continentioris vitae rigorem senilis in eo debilitas non relaxat, sicut nobis ipse retulit, dum ab Hierosolymis navigio remearet, naufragium passus est. Intumescentibus nempe procellis, nave submersa omnibusque sociis marini discriminis tempestate peremptis, iste saccum qui bombacis involucro plenus erat arripuit, eique inter fluctivagos undarum cumulos praesidens, per tres fere dies et duas noctes tanquam vir pugnator, marina congrediens, cum morte conflixit. Contigit autem ut remiges quidam aequora marina sulcantes eum procul aspicerent, quem ad se pie sublatum et cibo reficiunt et humanitatis curas impendunt. Sic ergo qui Paulum die ac nocte sub pelagi profunditate servavit illaesum , fratrem etiam hic, ne marina voragine sorberetur, in ipsa compugnantium procellarum continuit alluvione suspensum; et cujus virtute Jonam voracis bestiae guttur evomuit , ejus imperio, huic etiam viro, non ad sorbendum, sed ad custodiendum sese mollis unda substravit. Hos igitur et hujusmodi supernae misericordiae flosculos, vir insignis, internis obtutibus adhibe, de propriis quidem, ut dignum est, viribus ambige; de illius autem, qui ubique omnipotens est, indeficua tuitione praesume. Caro quidem degener trepidat, sed ingenuus fervor prompti spiritus inardescat. Egredere, satage, contende. Ille dux erit itineris, qui remunerandae auctor est voluntatis. Tuum est iter arripere, Dei est quaerentis se, vestigia gubernare. Effectum bonis operibus adhibet, qui pii cordis movet affectum. Et qui hominis ad bene agendum spiritum provocat, ipse procul dubio piae intentionis vota consummat.
|
(Jac. IV) (Eccle. XI) (Apoc. III) (Psal.
XXXVI) (Psal. CXXXV) (Act. XXVII; H Cor. XI) (Jon. VIII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 18 |
EPISTOLA XVIII. AD GUILLAM COMITISSAM RAINERII MARCHIONIS UXOREM.
|
ARGUMENTUM.--Guillam Rainerio marchioni recenter nuptam, tanquam novitiam, quid facere debeat, instruit, nempe, ut viduarum et pupillorum spolia, sicut in domo viri sui solemne erat, non concupiscat; sed potius curet universa inique ablata restitui, ad quas rapinas evitandas in posterum, magnum adjumentum futurum scribit, si agriculturam diligentius exerceri jubeat; eleemosynas quoque ut largiatur hortatur.
|
264 GUILLAE clarissimae comitissae PETRUS peccator monachus orationis instantiam. Quoniam rei, ex qua conflictus oboritur, melius est gratuitam ignorantiam possidere quam de comparanda semper oblivione confligere, juvenculis mulieribus, quarum formidamus aspectus, tuto litterarum praebemus alloquium. Ego certe qui jam senex sum, anus quidem faciem rugis exaratam ac lippientium oculorum fluoribus madidam securus intucor, licenter attendo; a venustioribus autem atque fucatis sic oculos tanquam pueros ab igne custodio. Infelix quippe cor meum, quod evangelica tenere mysteria centies perlecta non sufficit, semel aspectae formae memoriam non amittit; et ibi vanitatis imaginem oblivio non intercipit, ubi lex divino descripta digito non permansit. Sed haec alias. Nec enim hic describere quae mihi sunt noxia, sed potius quae tibi possint esse salubria, judicavi. Transisti sane, filia, per nuptialis jura connubii in domum satis quidem amplam, sed, fateor, male moratam; opibus et dignitate conspicuam, sed depravata vivendi lege confusam. Frange igitur perversi ritus regulam quam invenisti, tolle confiscationes pauperum, injustos canones et illationes inhibe rusticorum; et ad Josiae regis exemplum, conde novi ordinis institutum. Ille quippe reperit regnum Juda idolorum cultibus deditum, et non modo paterni, sed aviti sacrilegii vetusta contaminatione pollutum; sed mox, ut Scriptura testatur, omnia vasa, quae facta fuerant Baal, in convalle Cedron igne combussit; aruspices qui sacrificabant in excelsis arasque delevit; contrivit statuas, succidit lucos, altaria polluit, effeminatorum aediculas profanavit. Et quia longum est omnia dinumerare quae fecit, hoc ad compendium referre sufficiat, quoniam et abominabilia cuncta subvertit, et templum Domini cum legalibus ceremoniis pollucibiliter instauravit . Tu quoque sancti regis aemula, repertum destrue vetustae confusionis ordinem, et salutaris induc innocentiae novitatem. Nam, etsi non inveneris illic quod destruas idolum; sed invenisti, quod aeque plectendum est, avaritiam, quae testante Apostolo, servitus est idolorum . Non dulce sapiant in faucibus tuis reculae pupillorum, altilia viduarum, Domino per Moysen terribiliter intonante: « Viduae, inquit, et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli . » Ac si dicatur: Si vos virili solatio destitutos et orbatos parentibus laeditis, et uxores quoque vestras ac liberos digna mei furoris ultione percutiam; viduas similiter et pupillos in proximo relinquitis, ut eos quispiam impune valeat laedere, sicut et vos secure confiditis hos quasi sine talione posse vexare. Ut autem hanc Domini sententiam non longinquo, sed ex domestico potius astruamus exemplo: soceri tui, Uguzonis scilicet marchionis uterinus frater olim fuit comes Ubertus, cujus uxor, 265 dum in castro quod Sciffena dicitur, habitaret, cuidam viduae porcum tulit, eoque per coquorum industrias ad edulium praeparato, pransura discubuit. Vidua vero quia victimam sibi reddi jam saepe rogaverat, sed ne hoc quidem, ut patienter audiretur, obtinere potuerat, mulieri solemniter convivanti dolore transfixa se mulier obtulit, et ut tenue saltem frustulum de suo sibi nutrimento porrigeret postulavit. Quia non merueram, inquit, de nutritio spei meae consueto more gaudere, liceat saltem extremi gustum saporis attingere. Quam petitionem fluens atque superbiens matrona despexit, eique quia nunquam ex illo manducaret non sine contumeliae jurgio denuntiavit. Sed, o divina justitia ad plectendam impietatem atque superbiam gladio semper ultionis accincta! eodem plane die, post prandium, dum praefata comes in castrensis valli sederet, secura crepidine et saginatis ex aliena calamitate visceribus, nullius ruinae periculum formidaret, repentino mox subsicivio munitionis ager obruitur, et super infelicem mulierem immensa ruentis promontorii congeries cumulatur, perstrepentes undique phalanges hominum confluunt, fossores accedunt, terrae viscera perscrutantur, et dum diversis ferramentorum generibus collapsa terrae moles hinc inde perfoditur, vix tenue contriti cadaveris vestigium reperitur. Ossium ergo artuumque particulas, quas non sine magni laboris instantia, ut ita loquar, exsculpere potuerunt, sepulturae tradiderunt. Sic dividi per frusta sui corporis meruit, quae fructum suinae carnis petenti viduae denegavit. Noli ergo, nobilis filia, de rapinis pauperum vivere, sed alimenta per violentias acquisita, tanquam venena serpentium perhorresce. Et cum Apostolus unumquemque manibus suis laborare praecipiat, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti , tu fac agriculturis vehementer insisti, ut ad indigentibus praebenda solatia horrea tua valeant proventuum benedictione repleri. Enimvero, sicut in libro virorum illustrium legitur, Hilarius, Arelatensis episcopus, ut indigentibus in necessitate succurreret, tanta fuit non modo mentis pietate, sed et proprii corporis anxietate sollicitus, ut agros ipse supra vires suas excoleret, et homo genere clarus longeque aliter educatus, ruralibus se laboribus cruciaret. Sed neque hoc solum te sufficiat admoneri, ut aliena non rapias, sed addendum est insuper, ut quaeque compereris ante te praerepta restituas. Nam et antiquus ille Romanorum dux, Scipio, cum Carthaginem victor obtinuisset, 266 cuncta urbibus Italiae, Africae atque Siciliae spolia reddidit, quae scilicet illis a Carthaginensibus olim sublata cognovit . Et quod a suis cultoribus Evangelium nunc extorquere vix sufficit, Evangelio necdum coruscante, vir gentilis implevit. Sed ad haec forte respondeas quia nisi vir in his omnibus auctor existat, ad haec implenda vasculum infirmum non aspirat. Verum plane nec diffitemur quia, cum ad virum mulieris sit divinitus decreta conversio, indiget plerumque sexus infirmior auctoritate virili. Sed ubi mulier rectius judicat, dignum est ut ei vir auctoritatis suae legibus non obsistat; pro viro scilicet est hoc judicium, non contra virum. Ozias plane sacerdos in affutura Domini miseratione quinque dierum terminum statuit, sed hoc judicium magnanimis illa Judith corripiens, improbavit: « Non est, inquit, iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet et furorem accendat . » Abigail quoque dum stulti Nabal sententiam mutat, a suae domus excidio vibratos David gladios revocat: quae nimirum pro Nabal fecit, dum perversum ejus judicium servare contempsit . Manue cum vidisset angelum, desperare coepit, sed pusillanimitatem ejus enerviter fluctuantem, uxor erexit: « Morte, inquit, moriemur, quia vidimus Deum. Cui mulier: Si Dominus, ait, nos vellet occidere, de manibus nostris holocausta et libamenta non susciperet . » Porro si nunquam mulieri vir obtemperasse debuisset, nequaquam Abrahae Dominus diceret: « Omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus . » Dignum est ergo ut quidquid per injustitiam partum, quidquid aliis violenter ablatum, domui, cui nunc praees, adjacere cognoveris, in quantum tibi possibile est reddere non moreris ne tibi videatur illud convenire, quod scriptum est: « Qui in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? » Sic ergo, venerabilis filia, domus tuae mores institue; rapinas pacis et violentiae reprime; ministeria defrenata sub disciplina compesce. Sic, inquam, quae tibi commissa sunt, in voluntate Dei cuncta dispone, ut peracto brevissimi temporis villicatu, ad haereditatis aeternae merearis evolare fastigium.
|
(IV Reg. XXIII) (Ephes.
V) (Exod. XXII) (Ephes. IV) (TIT. LIV.,
Dec. 3, lib. X) (Judith
VIII) (I Reg. XXIII) (Judic. XIII) (Gen. XXI) (Luc. XVI.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 19 |
EPISTOLA XIX. AD BLANCAM EX COMITISSA SANCTIMONIALEM
|
(Habetur tom. III, estque opuscul. 50.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 1 |
LIBER OCTAVUS. AD VIROS ILLUSTRES ET ALIAS PRIVATAS PERSONAS. 267-268 EPISTOLA PRIMA AD CINTHIUM URBIS PRAEFECTUM.
|
ARGUMENTUM.--Cinthium praefectum Urbis extollit, justitiae aequitatisque defensorem, et populum sibi commissum non minus verbis quam exemplo instruentem. Hinc sumpta occasione de officio concionatoris disserit. Hortatur postremo eumdem, ut in via, quam semel inceperat, constanter persistat, pauperesque et eum, cui non est adjutor, Ecclesiaeque praecipue facultates tueatur.
|
Domno CINTHIO, Urbis praefecto, PETRUS peccator monachus salutem. Propriae virtutis audire praeconium, sicut vanos in jactantiam erigit, ita bonos ac sobrios ad gratiam humilitatis accendit, imo magis ad recti operis provocantur augmentum, dum attolli favoribus audiunt collata sibi dona virtutum. Heri plane, dum in ecclesia B. Petri apostolorum principis de praesentis tunc Epiphaniae solemnitate, prout divina clementia suggerebat, concionaremur ad populum, ita locutus es, non ut praefectum reipublicae, sed potius ut sacerdotem decebat Ecclesiae nec saecularis hominis verbum, sed apostolicae praedicationis audiebatur eloquium. In quo nimirum, quem imitari censendus es, nisi illum, qui rex et sacerdos, et mundum regit per divinae virtutis imperium, et semetipsum Patri pro nobis obtulit salutaris hostiae sacramentum? Nos etiam per ejusdem Redemptoris gratiam, cujus membra sumus, idipsum, quod ipse est, ut essemus accepimus . Unde Joannes in Apocalypsi dicit: « Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo: et fecit nos regnum et sacerdotes Domino et Patri suo . » Et Petrus: « Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum . » Constat ergo quemlibet Christianum esse per gratiam Christi sacerdotem, unde non immerito debet ejus annuntiare virtutem . Tu praesertim hujus sacerdotii et regni evidenter imitaris exemplum, dum et in tribunalibus legitimae sanctionis jura promulgas, et in ecclesia persequens exhortationis instantiam, astantis populi mentes aedificas. Ego autem, cui per sacerdotalis ordinis gradum injunctum est praedicationis officium, vocis incommodum patior, atque ideo ad satisfaciendum plurimae plebis auribus non assurgo, sed dum apostolicae gratiae sacerdotes, Gregorium videlicet et Ambrosium, fractum stomachum vocisque defectum conquerentes attendo, desperatione postposita, mentem in statum vividae consolationis attollo; nec erga me deputo tremendi judicis iram, quod tam sublimibus viris ad humilitatis arbitror pervenisse custodiam. Illud me potius angit, illud atrocius mei cordis arcana transfigit, quia dum voce raucio, sicut docendi facultate non affluo, sic etiam vel exiguum lucidae conversationis igniculum non emitto. Perfecto praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, videlicet ut et vita clarus, et doctrinae facultate sit profluus, melior est vita procul dubio quam doctrina. Dulcior quippe est fructus operum quam folia nuda verborum. Et plus valet vitae claritas ad exemplum quam eloquentia, vel urbanitas accurata sermonum. Quamobrem in ipso Dominicae nativitatis articulo, sicut evangelica testatur historia: « Pastoribus angelica virtus apparuit eosque 269 Dei claritas circumfulsit . » Ubi praesto subjungitur: Quia dixit illis angelus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David . In manifestatione vero, qua magis quaerentibus ostensus est, index ejusdem Redemptoris nostri stella luce quidem radiavit, sed verba non protulit. Quid ergo designatur per angelum, qui et splendore claruit et Dominum nuntiavit, nisi geminae gratiae praedicator, qui scilicet et doctrinae verba exuberat, et sanctae religionis splendore coruscat? Quid vero per stellam, nisi simplex quilibet honestae vitae sacerdos innuitur, qui licet affluentis eloquii facultate non polleat, claris tamen operibus, velut quibusdam laudabilis vitae radiis micat, et quos non erudit verbo, vivae conversationis confirmat exemplo? Quia ergo sacerdotes Ecclesiae sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei ; necesse est ut sacerdos, qui praedicatoris officio fungitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat, instar illius angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore claritatis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit. Hinc est quod per Malachiam dicitur: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est . » Quod si non potest esse angelus, qui per linguam praedicatoris officium naviter impleat, sit saltem stella, quae radios sanctae conversationis emittat. Hoc ipsum siquidem stella splendore suo magis innotuit, quod lingua loquens angelus pastoribus nuntiavit. Unde per Danielem dicitur: « Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates . » Necesse est tamen ut clarius per vitae meritum luceat qui facundae praedicationis affluentia non abundat. Hinc est quod Moysi, qui de semetipso colloquenti Domino dixerat: « Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius; et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum ; » adeo postmodum facies clarificata resplenduit, ut filiorum Israel visus obtunderet, et in eum prae splendoris magnitudine respicere non valerent , Aaron vero, de quo illi divina voce responsum est: « Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit ; » nullus supernae claritatis splendor accessit. Quibus plane dum quid divinitus injunctum fuerit solerti meditatione considero, utriusque munus a te suppleri quadam operis imitatione perpendo. « Ego, inquit, ero in ore tuo et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis; ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum; tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent . » Nam dum populi multitudinem praefectoria jurisdictione, et judiciariae potestatis vigore coerces, quid aliud quam Aaron officium imples? Et cum eumdem populum ad ea, quae Dei sanctis exhortationibus provocas, quid aliud quam Moysi spirituale propositum pius aemulator usurpas? Age igitur, macte virtute, vir strenue, et in agro te Domini tanquam duplex operator exerce; profice, satage, labora; et in his, quae 270 gloriose coepisti, gloriosius persevera; modo forense ligitium examine justitiae dirimens, modo servata mensura tui ordinis, in ecclesia salutiferae exhortationis verba depromens, modo in his quae ad Deum pertinent, Moysis vestigia sequere, modo in causarum, negotiorumque saecularium calculis, Aaron sacerdotis exempla propone. Esto itaque Benjamin , qui utraque manu utaris pro dextera, quatenus sic jurgia tumultuantis populi per disciplinae vigorem reprimas, ut in quantum tui ordinis facultas suppetit, etiam ecclesiastici status jura componas. Videatur in te de ore Jesu prodire gladius ex utraque parte acutus , ut mucro quo praecingeris, et tumentia rebellium corda perterreat, et a perversorum quorumlibet violentiis, inopes, ac pupillos et ecclesiastica praecipue jura defendat. Sentiant te transgressores legum violatae justitiae vindicem; gaudeant te super se rectores ecclesiarum strenuum atque sollicitum vigilare custodem. Esto David in sanctae discretionis arte discipulus, qui et clementer indulsit se persequentibus veniam, et rigidam tenuit in alienae caedis ultione censuram . Judae quoque Machabaei te pedissequum exhibe , qui ad hoc non cessabat, et fulmineus in hostes irruere et tumentia tyrannorum colla gladiis ultoribus obtruncare, ut contribules suos ab imminenti saevientium barbarorum caede protegeret. Pro tuendis ergo facultatibus Ecclesiarum infoederabiliter dimicans, violentos pauperum oppressores ulciscere; aequitatis atque justitiae loricam tene, totum te non domesticae curae, sed reipublicae constanter impende. Ita superstitem te et patrem patriae nuncupet Roma, et idoneum se defensorem habere sancta gratuletur Ecclesia. Post obitum quoque apud utramque, et memoria tua semper in laude, et nomen sit in benedictione.
|
(I Cor. VI) (Apoc. I) (I Petr. II) ( vide scholia ad calcem opusculi ) (Luc. II) (Ibid.) (Psal. XVIII) (Malach. II) (Dan. XII) (Exod. IV) (Exod. XXXIV) (Exod. IV) (Ibid.) (Apoc. I) (Reg. XVI) (I Machab. V)
|
[Benjemini]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 2 |
EPISTOLA II. AD EUMDEM
|
ARGUMENTUM.--Eumdem Cinthium reprehendit quod propter orationis fortasse studium, commissum sibi jus populo dicendi munus non impleret. Ostendit igitur quam sit laudabile quantique meriti justitiam administrare.
|
Domno CINTHIO praefecto PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Dilectissime, qui tantae dignitatis administras officium, formidabile valde est, si te reddas aliquando torpore desidiae resolutum. Multas siquidem adversum te fieri querelas audio ab his, qui negotiorum causas habent, quia videlicet legalis judicii sanctionem a te obtinere non praevalent. Audi ergo quid vir sapiens dicat: « Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati terrae stabilis erit. Secundum judicem populi, sic et ministri ejus, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea . » Quibus itaque verbis aperte colligitur quia si tu servaveris justitiam, ac probe fueris justus, justi fient non modo ministri, sed et quique tibi sunt in urbana plebe subjecti. Cave ergo ne propter peculiaris orationis studia, quibus insistere forte contendis, disciplinam tam innumerabilis populi, qui tibi commissus est, negliges, et propter proprium commodum, communem salutem plebis quae justitiam a te praestolatur, omittas. Scriptum quippe est: « Qui conservat legem multiplicat orationem; et sacrificium salutare attendere mandatis. » Justitiam ergo facere quid est aliud quam orare? Alibi quoque scriptum est: « Justitia elevat gratias . » Et Psalmista: « Beati, inquit, qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore . » Memini plane excellentissimum ducem Gothifredum mihi retulisse quae scribo: Avunculus, inquit, meus, aeque nomine Gothifredus, praepotens videlicet vir, ad faciendam justitiam nimis erat intentus, et super subditos sibi populos legalium sanctionum disciplinam vigoremque tenebat, adeo ut aliquando, congregata coram se plebis innumerae multitudine, ipse 272 dux excelsa voce clamaret: Proferat causam suam in medium qui vult habere judicium. Cumque hoc praeconis officio functus tertio diceret et nullus e tanto populo responderet, intellexit omnibus satisfactum indirempta prorsus atque sopita omni lite causarum. Tunc equum laetus ascendit, et populum non jurgantem, sed pace mutua perfruentem, cum gaudio dereliquit. Post cujus obitum, vir quidam raptus in spiritu per soporem ductus est ad infernum, et diversa poenarum tormenta conspexit; inter quae vidit Richardum Verdunensem abbatem, velut excelsas machinas erigentem, et anxium atque sollicitum, tanquam munita castrorum propugnacula construentem. Hoc enim morbo laboraverat abbas ille, dum viveret, ut in extruendis inaniter aedificiis, omnes fere diligentiae suae curas expenderet, et plurimas facultates Ecclesiae in frivolis hujusmodi naeniis profligaret. Quod ergo fecit in vita, hoc perferebat in poena. Is itaque, qui haec in sopore cernebat, dum hinc inde plurima curiosus attendit, visus est sibi videre avunculum meum, qui superius dictus est, in aureo subsellio praesidentem. Cui nimirum duo angeli videbantur assistere, et flagella manibus ventilantes, conabantur aestus in ejus facie, more ministrantium, temperare. Cumque quis esset ille is qui haec videbat inquireret, responsum est ei. Justitia. Nimirum qui justitiam, dum viveret, fecit, ipsum quoque post mortem justitiae vocabulum meruit. Tu etiam, dilectissime, naviter officium tibi creditae administrationis exerce, ut tanquam commissae vineae te operarium credas, nec a laboris exercitio torpeas, si nummum dignae remunerationis exspectas. Legalium itaque sanctionum severitas reprimat, quos honestatis pudor ab excessibus injustitiae non coarctat vigoremque sentiant legis, quos rectitudinis limitem praevaricare convincit violentia pravitatis, ut dum his, qui tibi subjecti sunt, sua cuique jura servantur, tibi quoque ministerii tui merces apud Deum digna servetur.
|
(Eccli. X) (Eccli. XXXV) (Prov. XIV) (Psalm. CV)
|
[utique] [gentes]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 3 |
EPISTOLA III. AD ALBERTUM VIRUM CLARISSIMUM.
|
ARGUMENTUM.--Albertum quemdam, virum potentia et nobilitate illis temporibus insignem, ad debitam parentibus exhibendam reverentiam, hac epistola cohortatur, propterea quod audierat ab illo matrem non in eo quo decebat honore prae uxoris amore haberi. Quod ut grave crimen exaggerat.
|
ALBERTO clarissimo viro PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Divinae legis mandata procul dubio despicit qui deferre parentibus parvipendit; qui suis genitoribus non obedit, sortis funiculum in terra viventium non admittit. Quo contra 273 per Moysen divina voce praecipitur: « Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram . » Vir etiam Sapiens ait: « Qui honorat patrem suum, vitam vivet longiorem, et qui obedit patri, refrigerabit matrem . » Moxque subjunxit: « Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, et in opere, et in sermone, et in omni patientia . » Justo plane Dei solet evenire judicio, ut qui parentibus humiliter subditur, ipse quoque parens effectus, in propriae sobolis obedientia delectetur. Unde scriptum est: « Qui honorat patrem, jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur . » Merito quippe in suis a Deo precibus exauditur, qui Deum praecipientem exaudiens, parentum suorum legibus subditur. Praeterea sicut genitoribus maledicens, dignus est mortis ultione percelli: ita qui reverenter obtemperat, meretur divinitus benedici. In lege quippe scriptum est: « Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur . » Alibi quoque scriptum est: « Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino, et benedictio illius in novissimo maneat . » Ubi mox sequitur: « Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta . » Si ergo filiorum domus parentum maledictione destruitur, eorumque benedictionibus stabilitur; cavendum valde est, ne si parentes offendimus, successuram nobis propaginem destruamus. Significatum est mihi, nobilissime vir, quia sanctam matrem tuam uxoris amore despicis et contemnis, nullumque sibi dominii jus in domestica rei familiaris ordinatione concedis. In quo scilicet facto, quid aliud quam naturam ignis cerneris imitari, qui cum ex lignis prodeat, ligna consumit et in cinerem vertit, lapides autem excoquit et candidos reddit? Ligna nempe, ex quibus egreditur, quasi matrem nascendo consumit; lapides autem, a quibus exstinguitur, ad exhibendam calcis albedinem candidos facit. Cum igitur ignis in lignis ardeat, lapides coquat, contrarios habet in non contrariis rebus effectus. Nam etsi lapides et ligna diversa sint, contraria non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis. Clarus illos clarificans, haec offuscans, cum in illis omnino deficeret, nisi in istis viveret. Unde bene vir Sapiens ait: « Honora patrem tuum, et gemitum matris tuae non obliviscaris; memento quoniam nisi per illos natus non fuisses, et retribue illis, quomodo et illi tibi . » Perpende igitur, quantae crudelitatis sit illos despiciendo contemnere, per quos habes et ipsum esse, quantaque dignum sit te genitoribus tuis humilitate submitti, quibus et naturalis essentiae substantiam debes, et quod ab illis te non ambigis puerum percepisse, quantopere debeas nunc grata vice senibus redhibere. Unde scriptum est: « Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius, et si defecerit, veniam da, et ne spernas eum in tua virtute . » Sed forte dices: Mater mea me frequenter exasperat, duris verbis meum et uxoris meae corda perturbat; non possumus tot injuriarum probra perferre, non valemus austeritatis ejus et severae 274 correptionis molestias tolerare. Sed in hoc tibi copiosior merces acquiritur, si dum contumeliam suscipis, gratiam reddis, et dum conviciorum sale conspergeris, humilitate blandiris. Hinc enim est: « Eleemosyna patris non erit in oblivione, nam pro peccato matris restituetur tibi bonum . » Cum igitur pro peccato matris bonum restituitur, cur saeviens, vel injuste delinquens, non aequanimiter perferatur? Terribile certe est quod Scriptura dicit: « Quam malae famae est, qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem . » Porro, qui parentes inhonorat, quoniam divinitus abdicatur, nunquid non et in hac vita confunditur? Sed audi Scripturam: « Gloria, inquit, hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore . » Sed dum veterum congerimus testimonia Scripturarum, etiam novi casus apponere non gravemur exemplum, ut saltem ostensa divinae justitiae vindicta praetereat, quos mandatorum coelestium cingula non refrenant. Pridie nempe post vesperam, ex ore ipsius Alexandri venerabilis papae, me contigit audire quod refero. Ardericus, inquit, quidam Mediolanensis urbis indigena, dum uxore ducta, celebraret nuptiale convivium, conquestus est opipator conspersum epulis defecisse pigmentum. Cumque hujus rei calumniam sponsus in matrem non sine quodam jurgii tumore devolveret, et cur hanc pateretur inopiam iratus et contumax inquisisset, mater autem se sufficienter exhibuisse ministris hanc speciem econtrario responderet, ille tandem iracundiae felle permotus, manus inferre non timuit, eique protervus ac furiose vesaniens alapam irreverenter incussit. Sed, o divina justitia iracundiam nostram vindicans, sed non irata; in furentis animi rabiem saeviens, sed quieta; ulciscens impacatae mentis insaniam, sed tranquilla! Unde Salomon: « Tu autem, inquit, Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos . » Eamdem sane percussoris maxillam, hoc est sinistram, repente languor invasit, eumque nimiis vexare doloribus coepit. Cumque languor in dies perniciosius ingravesceret, acerrimis dolorum stimulis hominem intolerabiliter fatigaret, mugitibus ac stridoribus ejulare compelleret, tandem mater quae privignum senserat in percussura, recognovit filium in natura; et non duritiam, ut ille meruerat, novercalem, sed maternorum exhibet viscerum pietatem. Jam nempe tumescentis mandibulae caro turpiter computruerat, jam virus ac sanies per concavam vulneris fistulam distillabat. Cumque misere hominem hinc inde percelleret, et exhalantis corruptela putredinis et intimi vis doloris poenitebat initi connubii, et alterum forte virum jam metuebat uxori, et quam cernebat noviter nuptam, jam quodammodo quasi biviram deputabat. Mater itaque periclitanti filio non justitiae talionem reddens, sed religiosa potius pietate compatiens, ad ecclesiam B. Nazarii martyris properat, accumulat vota, offert munera, pavimento prosternitur, orat, obsecrat, anhelat; ac delinquenti filio veniam lacrymabiliter flagitat. Maternis itaque precibus adest divina misericordia; 275 et quam ut pro laedente deposceret inspiravit, etiam ut et aegrotantem propitiatus erigeret exaudivit. Paulo post denique solutis ac putrefactis undique carnibus, os de mandibula cecidit; ac protinus, omni dolore fugato, cicatrix occalluit, sicque jam desperatum hominem incolumitati pristinae divina pietas reparavit. Hoc itaque modo in unius hominis facie, et divinae misericordiae character exprimitur, et humanae culpae signaculum retinetur: ut dum exossata facies cernitur, et sanata evidenter eluceat, et quid filii saevientis immeruit, et quid ei apud aures divinae clementiae materna pietas impetravit. Haec igitur te, vir clarissime, divina virtus admoneat, haec prosilientis in matrem plaga perterreat, et non modo se, sed et serenissimam uxorem tuam a socerina prorsus offensione compescat: quatenus dum honoras parentem quod est primum in promissione mandatum , transmisso quandoque deserto, cum his qui veri sunt Israelitae, terram merearis intrare viventium.
|
(Exod.
XXVI) (Eccli. III) (Ibid.) (Ibid.) (Lev.
XX; Eccli. III) (Ibid.) (Ibid.) (Eccli. VII) (Eccli. III) (Ibid.) (Ibid.) (Ibid.) (Sap. XII) ( f. impietas) (Exod. XX; Deut. V; Matth.
XV)
|
[non]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 4 |
EPISTOLA IV. AD ALBERICUM SENATOREM, EJUSQUE UXOREM ERMILINAM.
|
ARGUMENTUM.--Albericum et ejus conjugem, quibus filius infans recenter mortuus erat, consolari nititur, ostendens laetitia potius quam moerore excipiendam esse illius mortem, utpote cum ad sempiternam felicitatem ex hac miseriarum valle sine ullo labore et certamine translatus sit.
|
Domno ALBERICO senatoriae dignitatis viro, et ERMILINAE conjugi, PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Noveritis, dilectissimi, quia cum communem excellentiae vestrae filium ad Dei omnipotentis imperium ex hoc saeculo transisse cognovimus, subiti nos moeroris angustia perculit, et tristitiae non levis aculeus cor nostrum pia compassione transfixit. Sed cum recepto consilio diligenter examinare rem coepimus, et nosmetipsos reprehensibiles judicamus, et sublimitatis vestrae prudentiam moerorem deponere submissis precibus humiliter suademus. Quid enim boni vestra devotio in conspectu Dei omnipotentis agere potuit, ut ipse vobis tanti muneris beneficium merito praestitisset? Videlicet ut de semine vestro sobolem ad coelestia regna transferret, inter angelos constitueret, stola immortalitatis indueret, ac diademate perpetuae gloriae coronaret: propriis insuper ulnis astringeret, oscula tanquam dulcis pater infigeret, et velut uterinum filium, in illo quietis aeternae thalamo feliciter collo aret. Ecce nos infelices et miseri, quod utique de me meisque similibus et compeccatoribus loquor, quod jejunantes et adversus malignos spiritus infoederabili concertatione jugiter obluctantes sperare vix possumus; iste sine ulla sudoris et laboris 276 instantia, gratis obtinuit, et ad illud beatorum civium nuptiale convivium sine ullo certaminis ac fastidii labore pervenit. Huc accedit, quia qui filium de vestris manibus abstulit, et eum plus sibi quam vobis diligens, in contubernium suae adoptionis ascivit, potens est multo vobis meliorem reddere; et pro uno, multiplicem ex vobis sobolem propagare. Anna nimirum uxor Elcanae, unicum filium in tabernaculo ad servandas legis divinae ceremonias jugiter excubare constituit; eumque, sicut Scriptura testatur, « Domino velut in foenore commodavit . » Hinc est quod eadem sancta mulier ad Heli sacerdotem dicit: « Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum; idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit accommodatus Domino. » Cui etiam sacerdos Heli: « Reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro foenore quod commodasti Domino . » Porro, quod pro foenore commodatur, non simplex summa, sed multiplicata recipitur. Unde et illic praesto subjungitur: « Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios et duas filias . » Qui ergo pro uno filio tam uberem prolem reddidit, quanto magis vos in propagando semine de sancti vestri conjugii charitate laetificare potuit, qui filium vestrum non in terreno tabernaculo servire praecepit, sed potius in illa coelesti Hierusalem ante suae majestatis obtutum perpetuo regnare constituit? Excessant ergo, dilectissimi, de oculis vestris lacrymae, gemitus et suspiria reprimantur, lugubria quaelibet de vestris vultibus evanescant, et festiva serenitas, deposito prorsus omni moerore, resplendeat. Dicat itaque sancta prudentia vestra simul cum rege David: « Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus ut vivat infans? Nunc autem, quia mortuus est, quare jejuno? Nunquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum; ille non revertetur ad me . » Quamobrem, dilectissimi, omnia doloris atque moestitiae lamenta deponite, solita domui vestrae spiritualis laetitiae gaudia reparate, mentes vestras ad spem supernae consolationis erigite, et divini verberis ictus non solum patienter et aequanimiter, sed etiam alacriter tolerate. Omnipotens Deus, qui Filium vestrum de vestris manibus tollere, et in propriae dilectionis amplexus dignatus est paterna pietate transferre, multiplex utique pro uno puero germen attribuat, et insuper nunquam morituram bonorum operum sobolem generare concedat.
|
(I Reg. I) (I Reg. II) (Ibid.) (I Reg. XII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 5 |
EPISTOLA V. AD PETRUM SENATOREM URBIS.
|
ARGUMENTUM.--Petrum senatoriae dignitatis virum, qui ecclesiam construere aggressus, nescio qua de causa, statim ab incepto destiterat, ad perficiendum coeptum opus hortatur, ostendens non esse verum quod nonnulli garriebant, nullam mercedem iis tribui a Deo, qui ecclesias 277 aedificant. Cujus rei gratia Salomonis et aliorum exempla in medium affert.
|
Domno PETRO senatoriae dignitatis viro, PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Electorum ac reproborum commune est bona quaelibet indifferenter incipere, sed electorum est specialiter quae bene coepta sunt consummare. Isti siquidem in eo quod inchoant immobiliter perseverant: illi, dum semper inconstantiam variant, propositum velociter mutant. Unde scriptum est: « Stultus ut luna mutatur . » Coepisti quidem, dilectissime, monasterium aedificare, sed antequam sese ad sexquipedalem fere mensuram muralis structura subrigeret, defecisti; ut merito secundum evangelicam quis valeat hoc irridere sententiam, qua dicitur: « Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare ; » vel illud quod in libro Nehemiae Tobias Ammonites de Hierusalem, dum reaedificaretur, irridens ait: « Aedificent; si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum . » Nam dum semiruti pendeant muri et turpiter interrupti, parietina potius digna sunt dici quam valeat ecclesia nuncupari. An putas, ut nonnulli blatterando delirant, nullum mercedis inesse fructum, vel compensationis praemium in ecclesiasticorum constructione murorum? Nunquid ignoras quia peracto templo, Salomoni regi Dominus in somnis apparuit, eique non modo sapientiam ultra mensuram capacitatis humanae, sed et incomparabilem divitiarum omnium copiam praerogavit? « Sapientia inquit, et scientia data sunt tibi, divitias autem, et substantiam, et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante, nec post te fuerit similis tui . » Enimvero si Deus omnipotens labores aedificantium ecclesias suas despicit, quid est quod tanto studio sibimet tabernaculum in deserto construi debere mandavit? An parvipendendo, vel negligendo ad Moysen loquitur, dicens « Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Huri, de tribu Juda, et implevi eum spiritu Dei, sapientia, intelligentia et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabrefieri poterit ex auro, et argento, et aere, marmore, et gemmis, et diversitate lignorum: dedique ei socium Hooliab Achisamec de tribu Dan, et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quae praecipio tibi? » Porro autem qui tanta fieri praecipiebat industria tabernaculum, quod evacuandum in proximo noverat, quanto magis sibi vult ecclesiam construi, quae usque ad finem saeculi ad salutem omnium gentium immobiliter perseverat? Tabernaculum nempe, quod erectum est in deserto, et templum illud, quod constructum est sub Salomonis imperio, umbra erant atque figura hujus Ecclesiae, quae nunc coruscat, in populo Christiano. Unde Moysi dictum est: « Omnia fac, sicut tibi monstratum est in monte . » Hujus scilicet Ecclesiae auctor atque constructor Christus est, qui verus est rex et sacerdos. Illud quoque templum cum post peractum reaedificaretur excidium, restaurationis ejus principes exstiterunt, et Zorobabel, qui fuerat de regia tribu Juda, 278 et Jesus filius Josedech, sacerdos magnus. Unde et Aggaeus propheta dicit: « Suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo, et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui . » De hac instauratione per Isaiam dicitur: « Aedificabunt, inquit, deserta saeculorum, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas . » De hac iterum dicitur: « Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur . » Ad hujus itaque spiritualis templi non ambigitur pertinere structuram, quisquis ad honorem Dei omnipotentis exteriorem quoque satagit aedificare basilicam. Porro autem, ut ad explendum quod bene coepisti, non exhortatio sola verborum, sed et ostensum divinae virtutis te provocet signum; Alphanus Salernitanus archiepiscopus, vir videlicet verax ac prudens, in Constantinopolitana se perhibet urbe didicisse quod retulit: Contigit, inquit, imperatorem, cujus tamen vocabulum non tenebat, aliquando plagam caecitatis incurrere, cui nulla medicinalis industriae cura potuit subvenire. Cumque periculum hoc humano studio nullatenus potuisset evadere, aggressus est hoc apud Deum fusis precibus impetrare. Audivit itaque per somnium, quia si B. Laurentii martyris ecclesiam peteret, reparati luminis claritatem divinitus obtineret. Iturus itaque Romam offert votum, jubet parari praesto navigium, fixum statuit arripiendi protinus itineris institutum. Uxor autem dum parvulis adhuc filiis amissionem formidat imperii, dum sub regiae dignitatis occasum, dum marini discriminis metuit viro periculum, religiosae fraudis aggreditur argumentum. Dedit ergo remigibus hoc mandatum, ut nullatenus Romam recta progressione contenderent, sed per diversos portus ac littorum stationes subsistendo ac reprimendo navigium, iter tantummodo simularent. Sed dum nautae regem, ut edocti fuerant, varia locorum nomina permutando, deludunt; ac modo in anteriora procedunt, modo per sinuosos flexus atque reflexus in eadem loca, per quae processerant, relabuntur; regina, latomorum ac coementorum adhibita multitudine, augustissimam ac valde mirificam in honorem B. Laurentii construxit ecclesiam, juxta mensuram videlicet illius basilicae, quam praefatus martyr habet in ipso Romae suburbio constructam. Dicebat enim: Si datum est, ut per B. Laurentium vir meus redeat ad salutem, quidquid Deus Romae potest, et hic nihilominus potest. Sed dum hinc imperator per diversos anfractus ac stationes littorum spatiando deducitur, illinc per plurimos artifices operum basilica fabricatur; simul et fabrica mirifice decorata perficitur, et annus impletur. His igitur hoc modo peractis, praefatus princeps ad moenia Constantinopolitana reducitur, qui tamen Romam esse, sociis ita perhibentibus, arbitratur. Provisum est itaque ac diligentius accuratum, ut nulli nisi Latine loquentes assisterent, qui videlicet inquirenti Romam et 279 B. Laurentii martyris adesse basilicam suaderent. Ad manus itaque ductus, ecclesiam imperator ingreditur, et confestim luce recepta, circumstantes sese conspicere conjugem, clientes atque domesticos admiratur. Venerabili Desiderio Casinensis rectore coenobii referente, didici quod his apicibus adnotare curavi. Sanctimonialis, inquit, quae Bella vocabatur, in monasterio B. Petri apostoli, quod intra moenia Beneventanae urbis situm est, deguit; quae, dum advixit, religiosae vitae tramitem non reliquit. Porro dum esset desponsata, juxta natales suos, conspicui germinis viro, ut coelestem susciperet sponsum, contempsit carnale conjugium. Nuptialium itaque tabularum foedus abrupit, et monachicum susceptura velamen, ad perpetuae virginitatis auctorem, et incontaminatae pudicitiae thalamos convolavit. Ab istis igitur rudimentis sanctae conversionis districtioris vitae se lege constrinxit omnemque carnalis illecebrae mollitiem sublimis intentionis pede conculcans, rigidae severitatis censura, longe aliter educatum corpus edomuit, adeo ut in nudo pavimento membra jejuniis saepius attenuata collideret, nullumque sibi, praeter solam humum, lectisternium provideret. Sed, ut de vita hujus interim taceam, quod de magistra sua, Offa nomine, quae videlicet eam in sanctimonialis ordinis religione genuerat et nobiliter educaverat, retulit, breviter expedire contendam. Ait enim quia, dum nocturno silentio ex more maturius surgeret, et orationibus crebris insistens sacrosancta altaria cum odore succensi thymiamatis circuiret, quadam nocte thuribulum, sicut solebat, arripuit, ad locum, ubi thus reponebatur, accessit; sed casu quodam, sive collapsam, sive sublatam hanc, sicut speraverat, speciem non invenit. Huc accessit, quia vis ventorum quae tunc inclementius inhorruerat, radiantis lucernae lumen exstinxit. Cumque sollicito spiritu religiosa mulier huc illucque discurreret, et odoramentum quod thuribulo superponeret nullatenus inveniret, repente quidam inter ipsas tenebras venit, et in manum ejus thymiama, quod quaerebat, immisit. Quod nimirum per angelum potuisse fieri non incongrue possum opinari. Aiebat etiam quia praedicta mater sua, dum in eo quo paulo post obiit depressa languore decumberet, cernentibus his omnibus qui coram lectulo propius assistebant, mirabile visu! repente toto corpore sit in aerem sublevata ibique diu librata perstitit, donec coeptae orationis vota persolvit. Quae postquam feliciter obiit, sanctum corpus ejus intra ecclesiam est sepultum. Super cujus tumulum saccum frumento plenum rusticus posuit, quem protinus vehementissimo propulsum turbine divina virtus abjecit. Sic itaque rudis et imperitus rusticus, sua de pulvere coactus est frumenta colligere, dum sancti corporis vasculo dignam noluit reverentiam exhibere. Cum . . .
|
(Eccli. XXVII) (Luc. XIV) (II Esdr. IV) (III
Reg. III) (Exod. XXV.) (Exod. XXXI.) (Exod. XXV) (Agg. I) (Isai. LXI) (Jer. XXX)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 6 |
280 EPISTOLA VI. AD G. VIRUM NOBILISSIMUM.
|
ARGUMENTUM.--Hac epistola B. Petrus Dam. consolatur aegrotum. Consolationis vero caput est, quia tribulationes electis Dei servis divinae praedestinationis sunt signa, quod probat multis ac praecipue auctoritate S. Jacobi. Monet deinde ut sedulo caveat a desperatione. Tandem ostendens S. Pauli testimonia debere nos in aerumnis laetari, ad passionum tolerantiam hortatur.
|
Domno G. nobilissimo viro PETRUS peccator monachus fraternae charitatis obsequium. Rogasti me, dilectissime, ut consolatoria tibi per epistolas verba transmitterem, et amarum animum tuum inter tot flagella, quae pateris, blandis admonitionibus obdulcarem. Sed si prudentiae tuae ratio non obdormiat, praesto est consolatio, cum et ipsa verba ad haereditatem capessendam, te divinitus erudiri, ut puta filium, indubitanter ostendant. Quid enim apertius eo quod dicitur: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem? » Ubi enim timor est et justitia, adversitatis cujuslibet tentatio non servilis est tortura, sed paterna potius disciplina. Unde et B. Job inter ipsa verberum flagella cum diceret: « Qui coepit, ipse me conterat, solvat manum suam, et succidat me; » protinus addidit: « Et haec mihi consolatio, ut affligens me dolore non parcat . » Magna quippe electis Dei est consolatio ipsa divina percussio, quia per momentanea flagella quae perferunt, ad nanciscendam supernae beatitudinis gloriam firmae spei gressibus convalescunt. Sicut enim Scriptura testatur: « Non judicat Dominus bis in idipsum . » Pravi autem quique, qui se inter verbera ipsa non corrigunt, etsi post vitae hujus adversa flammis traduntur ultricibus, nequaquam bis judicantur, quia duplex eorum contritio sic justo Dei judicio continuatur, ut hic coepta illic infelicius expleatur. Sed sicut duris et obstinatis flagella gehennalium sunt tantummodo primitiae tormentorum, sic profecto bonis et rectis corde eadem flagella coelestium sunt materia praemiorum. Ad hoc enim aurum malleus tundit, ut scoriam faber ejiciat; ad hoc lima frequenter eradit, ut vibrantis vena metalli rutilantius enitescat. « Vasa siquidem figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis . » Unde et per beatum Jacobum dicitur: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis . » Illis quippe jure gaudendum est, quibus et pro malis suis hic afflictio temporalis infertur, et pro bonis quae gesserant, praemia in coelo sempiterna servantur. Felix sane commercium pressuris hic temporalibus atteri, et in illa postmodum 281 perpetuae lucis amoenitate laetari, carnis nunc subjacere molestiis, et ad angelicae postmodum transferri gloriam dignitatis. Ubi nimirum non languor quemlibet aggravat, non tremula senectus incurvat, non amissarum rerum damna discruciant, non acquirendarum aestus inflammat, sed flos perpetuae juventae viget incolumis, et sic conspicua beate viventium species incorruptibiliter vernat, ut viva venustatis gratia jugiter in sua viriditate permaneat; et cum ad nutum cuncta pro desideriis affluant, non amittendi sollicitudo perturbat, ubi sine fine fruendi securitas perseverat. Quapropter, charissime et dulcissime frater, dum verberibus cingeris, dum coelestis disciplinae tunsionibus castigaris, non mente desperatio deprimat, non querela murmurationis erumpat, non tristitiae moeror absorbeat, non impatientem pusillanimitas reddat; sed semper serenitas in vultu, hilaritas in mente, gratiarum actio resultet in ore. Laudanda quippe divina est dispensatio, quae ad hoc suos temporaliter verberat, ut perpetuis eos flagellis abscondat; ad hoc premit, ut elevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc dejicit, ut exaltet. Qui enim bona agit, et mala suscipit, quidquid sibi justae retributionis in terra subtrahitur, hoc illi in coelo multiplicius cumulatur. Porro autem medici corporum, quos desperant, ad percipienda passim quaeque petierint alimenta relaxant; at quos erigendos esse conjiciunt, cuncta eis noxiae delectationis edulia minaciter interdicunt; antidota insuper et amara propinant; ut per amaritudinis haustum, ad incolumitatis dulcedinem convalescant. Quid ergo mirum si medicus animarum omnipotens Deus, et quos perpetuae morti cernit obnoxios, vivere delectabiliter sinat; et quos ad vitam eligit, sub districta severitatis suae lege constringat? Nam et animalia, quae in proximo mactanda disponimus, indulgentius victitare permittimus et largiora illis alimenta praebemus; eorum vero penuriam et maciem parvipendimus quae ad usum seminis et ad propagandam sobolem reservamus. Vites quoque et quaeque fecundae arbores putationibus jacent; steriles autem, et quae ignibus sunt tradendae, ramis evagantibus quo liberius, eo diffusius patent. Noli itaque hujus vitae felicitatem pravis hominibus invidere, sed condole; imo quia ipsi non dolent, potius ingemisce. Qui nimirum, velut bruta animalia ad macellum edendo properant, ad gladium lasciviendo festinant. De tuis autem pressuris atque molestiis gaude, et totis in Domino visceribus gratulare, quia qui nunc, ut ita fatear, poenarum inanium levitate deprimeris, remunerandus postmodum pretiosi auri pondera reportabis, Paulo videlicet pollicente, qui ait: « Id enim quod in praesenti est momentaneum ac leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis . » Scrutare simpliciter apostolica verba et studiose considera, quia quidquid pateris, momentaneum est et leve; quatenus et quod leve dicitur aequanimiter feras; et quod momentaneum est, quantocius evolare confidas. Nec illud etiam te praetereat quam congrue, quam accurate divina sibimet verba respondent; ut ad id quod tribulationis momentaneum et 282 leve promiserat, mox aeternum gloriae pondus reddendo subjungat. Perpende igitur et invicem confer tribulationem et gloriam, momentaneum et aeternum, leve et pondus. Gaude ergo et exsulta, quia quod tribulationis sustines momentaneum est, quod gloriae praestolaris aeternum est. Leve est omne quod toleras; pondus est, quod exspectas. Gaude, inquam, pro tribulatione gloriam, pro levitate pondus, pro momentaneo recepturus aeternum. Inter pressuras igitur et aerumnas, ad illum semper oculos erige qui paratus est post flagella dulcedinis suae gremio confovere; qui te post turbines et procellas in supernae quietis amoenitate constituet, et ab oculis tuis lacrymas linteo perpetuae consolationis absterget. « Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum . » Illud etiam apostolicum assidua meditatione revolve, et inter flagella positus, totis in Domino visceribus gratulare: « Non solum, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . » His igitur aliisque Scripturae divinae testimoniis, dilectissime, mentem ad patientiam robora, et gaudium post tristitiam laetus exspecta. Ad illud te gaudium spes erigat, charitas fervorem accendat, ut obliviscatur mens bene ebria quod extrinsecus patitur, et ad hoc gliscat et tendat quod interius contemplatur.
|
(Eccli. II.) (Job VI) (Nahum I) (Eccli. XXVII) (Jac. I) (II Cor. IV) (Apoc. VII, et XXI) (Rom. V)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 7 |
EPISTOLA VII. AD ATTONEM LEGUM DOCTOREM.
|
(Habetur tom. III, in opusculo 42.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 8 |
EPISTOLA VIII. AD BONUMHOMINEM LEGIS PERITUM, CAESENATENSEM.
|
ARGUMENTUM.--Hortatur, ut dum secundis rebus utitur, non praesentis vitae bona fluxa et caduca, sed quae post mortem aeterna futura sunt, assidua cogitatione perpendat. Praesertim vero extremi judicii diem ante oculos proponat, in quo et universae molis hujus ruinas, inexorabilis judicis rigorem, poenas hominum sceleri praeparatas, seras ac inanes hominum poenitentias saepe saepius meditetur. Amplificat id multis et prophetarum, et sanctorum Patrum auctoritatibus. Tandem concludit iterum hortans, ut quas ex prophetarum et Patrum voluminibus sententias adduxerit, eas in dies meditetur, efficacissimum proinde remedium existimans ad animi vulnera plagasque sanandas.
|
283 Domno BONOHOMINI prudentissimo judici PETRUS peccator monachus fraternae vinculum charitatis. Non ignoro quia cum mea epistola grammaticorum saecularium manibus traditur, mox utrum adsit artificiosi styli lepor attenditur, rhetoricae venustatis color inquiritur, et captiosos syllogismorum atque enthymematum circulos mens curiosa rimatur. Aucupatur nimirum scientiam, quae inflat; charitatem autem, quae aedificat, non miratur ; sed juxta Salomonem: « Verba servorum Dei debent esse quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi . » Quae profecto verba idcirco clavis et stimulis comparantur, quia vitam carnalium acutis solent invectionibus pungere, non male blanda delinificae assentationis unctione palpare. Mea igitur grammatica Christus est, qui homo pro hominibus factus est, et in ipso quidquid potest fratrum meorum aedificationi consulere, hoc solum mea novit epistola redolere. Quapropter, charissime frater, nunc tibi dum mundus arridet, dum carnis sanitas fervet, dum prosperitas terrena demulcet, quae post ista sequantur excogita, et jam quasi transactis, quae praesto sunt, illud prudentia vestra solerter examinet, quae praesentibus futura succedant. Quaecunque ergo transitoria sunt, altiori consilio jam transisse decerne, et velut ludificatoriae illusioni somnium deputa; illuc mens tua recurrat, illuc sollicitos acuminis sui oculos dirigat, quod postquam contigerit, transire non novit, terribilem quoque ultimi judicii diem jam in conspectus tui praesentia pone, et repentinum tantae majestatis adventum tremefactis visceribus retracta. Nec illum diem putes esse longinquum, quem propheta tanto ante nos saeculo vicinum, et veluti jam esset in limine, praedicabat, dicens: « Juxta est dies Domini magnus, juxta est et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis; dies irae, dies illa; dies tribulationis et angustiae; dies tenebrarum, et caliginis; dies nebulae et turbinis; dies tubae et clangoris . Pensa, dilectissime, extremum diem judicii super corda reproborum qua asperitate vidit propheta amarescere, quem tot appellationibus non valuit explicare. Enimvero, ut taceamus nunc de illis nunquam finiendis damnationis aeternae suppliciis, et tantummodo si solus ille ultimi diei terror, et horror, ut dignum est, studiose discutitur, tota mundi hujus deceptrix, et falsa felicitas, ac si lutum vel infructuosa littoris alga judicatur. Quem enim vox illa non terreat, quis non medullitus contremiscat, cum audiat ipsum Dominum dicentem in Evangelio: « Quia sicut fulgur exit ab oriente et apparet in occidente: ita erit adventus filii hominis? » Quis, inquam, non expavescat, cum eadem Veritas dicat: « Quia sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo virtutesque coelorum movebuntur? » De quo etiam Petrus ait: « Adveniet autem dies Domini sicut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur . » Et iterum dicit: « Coeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt: 284 igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum . » Hinc et Judas apostolus ait: « Ecce, inquit, veniet Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, redarguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii . » O! si in palato cordis nostri sapere possit quantae amaritudinis est quod per Joannem dicitur: « Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super omnes tribus terrae . » Tunc dissolventur renes eorum formidine, qui modo non timent; tunc replebuntur viscera eorum amaritudine, qui modo in carnalis illecebris voluptatis molliter jacent. Tunc enim sanguineas lacrymas effundentes, incipient dicere montibus: « Cadite super nos; et collibus, operite nos . » Tunc enim non est quoquam confugere, non est latibulum ubi se quisquam valeat occultare, nimirum cum et inferni portae panduntur, mors inimica destruitur; pulvis, qui putruerat, id est humana caro, audiens vocem tubae, vivificabitur. Jam quos in gremio suo terra susceperat, quos aqua sorbuerat, quos edax flamma consumpserat, omnes quasi commissum sibi depositum reddunt, et vitae absque ulla sui diminutione restituunt. Tunc enim terra concutitur, aer repentina tempestate turbatur, tonitrua perstrepunt, coruscationes et fulgura humana pectora terrore confundunt. « Deus enim manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida; advocabit coelum sursum, et terram, ut discernat populum suum . » In die scilicet illa tremenda, cum angelis et archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cum Principatibus et Potestatibus apparebit, coelis coruscantibus, terris ardentibus, cunctis etiam elementis in sui obsequii terrore commotis. Quem diem bene ille eximius prophetarum Isaias denuntiat, dicens: « Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies furoris et irae : » ut ponat orbem terrae desertum, et peccatores perdat ex eo; stellae enim coeli lumen suum non dabunt, et obscurabitur sol in ortu suo; luna vero non dabit lumen suum, et mandabo universo orbi mala et impiis peccatorum; et perdam contumeliam iniquorum, et arrogantiam superborum humiliabo; et erunt qui relicti fuerunt pretiosi magis quam aurum ab igne probatum; et homo pretiosior erit quam lapis sapphirus. Coelum enim quatietur, et terra movebitur a fundamentis suis propter furorem irae Domini Sabaoth, in die qua supervenerit furor ejus. Sed et Malachias propheta consona his loquitur, dicens: « Ecce veniet Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem adventus ejus, aut quis portabit conspectum ejus? » Quoniam ipse ingredietur ignem conflatorium, et sicut paleam ventilantium, et sedebit constans et purgans, sicut aurum, et sicut argentum. Et iterum dicit: « Ecce dies Domini veniet ardens, ut clibanus ut curet eos, et erunt omnes alieni, et omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipulam incendet eos dies illa quae veniet, dicit Dominus omnipotens: 285 et non relinquetur radix, neque palmes . » Alius vero vir desideriorum ista dicit: « Et ecce videbam, et throni positi sunt, et antiquus dierum sedebat, et indumentum ejus sicut nix candidum, et capilli capitis ejus sicut lana munda, thronus ejus ignis exurens, fluvius igneus currebat ante ipsum; judicium constituit, et libri aperti sunt. » Et paulo post: « Et vidi, inquit, in visu noctis, et ecce in nubibus coeli Filius hominis veniebat, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus oblatus est, et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient; et potestas ejus potestas aeterna, quae non transibit, et regnum ejus non rumpetur. Inhorruit spiritus meus, ego Daniel, hebetudo mea, et visiones capitis mei conturbabant me . » Cum ergo agi coeperint, pandentur sine dubio coeli portae, imo potius ipsum coelum auferetur e medio, tanquam si tabernaculi alicujus velamina colligantur, scilicet ut reparetur et transformetur in melius. Tunc ergo omnia metus habebit, timorque ac tremor implebit universa, nimirum cum ille judicet, qui teste non egeat, qui argumenta non quaerat, qui oratorem causae non postulet, sed his omnibus procul amotis, ipse et gesta et verba et cogitationes dijudicat, atque in medium collocat, et cuncta, veluti in tabulis quibusdam depicta, oculis eorum qui commiserunt ea atque omnibus qui assistere videntur ostendet. Quomodo igitur tunc commovebitur et in metu erit universa creatura? Hinc Isaias ait: « Dies ultionis Domini, annus retributionis judicii Sion; et convertentur torrentes ejus in picem ardentem; die ac nocte non exstinguentur in sempiternum . » Quod beatus quoque Job describit, dicens: « Terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat . » Hinc et propheta: « Egredientur, inquit, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermes eorum non morientur, et ignis eorum non exstinguetur . » Quid enim horribilius dici, quid cogitari potest quam damnationis vulnera suscipere et dolores vulnerum nunquam finire? Hinc per prophetam dicitur: « Descenderunt ad infernum cum armis suis . » Arma quippe peccantium sunt membra corporum quibus perversa desideria, quae concipiunt, exsequuntur. Cum armis ergo ad infernum descendere, est cum ipsis quoque membris, quibus desideria voluptatis expleverunt, aeterni incendii tormenta tolerare. Paulus etiam dicit: « In revelatione Domini nostri Jesu Christi de coelo cum angelis virtutis ejus in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis ejus . » Et iterum: « Terribilis quaedam exspectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios . » Age ergo, cum ad illud ultimum judicium venerimus, ab eo scilicet Judice judicandi, qui nec falli occulatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam muneris alicujus oblatione 286 corrumpi. Cum coeperint omnia secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipsae cogitationes ostendi, quid faciemus sub tanti judicis majestate? quid excusationis obtendere poterimus? qua nos defensionis arte purgabimus? quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non egimus? ad quos apostolos, aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? An forte aliqua se fragilitas corporis excusabit? Sed excusationi eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui fragilitatem carnis in carne vincentes, quae fecerunt utique facere nos posse docuerunt; maxime quia cum nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio restiterunt, qui se et non quaerentibus, ut quaeratur, atque, ut in eum credatur, ostendit; et credentes in se ne a peccato vincantur, invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? si non potuistis, quare meum contra peccatum non quaesistis auxilium? aut vulnerati, quare poenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Nunquid ad haec non obmutescent? Quid autem excusationis respondeant non habentibus dicit: « Ligatis manibus, et pedibus, mittite eos in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium . » Consequens est, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant. Pensandum ergo est, et summo studio revolvendum qui in illo die terror erit. cum in poena jam remedium non erit. Quae illi confusio, cui reatu suo exigente, continget in conventu omnium hominum angelorumque erubescere? Quis pavor eum, quem et tranquillum mens humana non valet capere, etiam iratum videre? De quo bene per Isaiam dicitur: « Exaltabitur autem Dominus solus in die illa, quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est; et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur: et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram . » Nunc peccata delinquentium videt, et tacet, « tunc autem loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos , » sicut ipse per prophetam dicit: « Tacui, inquit, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar . » Quisquis enim nunc terrenis commodis inhiat, quisquis lascivae carnis voluptatibus pascitur, tunc aeternae combustionis igne consumetur, et divini furoris gladio devorabitur. Ut enim Propheta dicit: « In igne zeli Dei devorabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro . » Illic jam a Domino non potest mereri quae petit, qui hic noluit 287 audire quod jussit. A quibus enim divina vox in hac vita despicitur, tunc falsa eorum humilitas cum precibus ante januam veniens non auditur, sed dicitur illis: « Nescio vos; ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . » Et iterum Dominus per Salomonem dicit: « Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me . » In quo ergo confidimus? ubi spem adipiscendae salutis habemus? nunquid in pecuniarum thesauris, quos in arca recondimus? nunquid in divitiarum affluentia, quas intrinsecus vacui, male exterius possidemus? Sed audi Jacobum apostolum, quanti divitias hominum faciat, quod meritum in terrenae substantiae possessione constituat: « Agite, inquit, nunc divites, et plorate, ululantes in miseriis, quae advenient vobis; divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. » Et paulo post: « Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra . » Eat nunc infelix homo, et fluxui carnalis illecebrae enerviter cedat, quem postmodum barathrum gehennalis incendii pestilenter absorbeat, in cornibus se superbiae nunc arroganter extollat, ut tunc in aeterna morte constrictus immortaliter vivat. Quid enim prodest, si hodie satur eructet in convivio; et cras marceat fetidus in sepulcro? Quid juvat, si se hodie purpureis vestibus induat, et cras pauper et nudus ad inferna descendat? Heu, heu quid tunc dicent miseri, cum se viderint et bona temporalia irrecuperabiliter amisisse, et mala sibi perpetua inevitabiliter imminere? Quae tunc illis mens erit, cum viderint tempus acceptabile, et diem salutis penitus effluxisse et illud tempus adesse, in quo nihil boni facere, nullum perditionis suae remedium valeant invenire? Quam amara eorum conscientia, quam flebilis eorum poterit esse querela! « Tunc enim, sicut Salomon fatetur, flentes, et prae angustia spiritus gementes, dicent: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis, lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius praecurrens, et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus; aut tanquam avis, quae pertransvolat in aerem, nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum, et scindens 288 per viam itineris aerem, commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris ejus: aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, et ignoratur transitus illius; sic et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus . » Talia dixerunt in inferno ii qui peccaverunt, quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tanquam fumus, qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Idcirco autem, charissime, non tam mea verba quam sacri eloquii tibi exempla propono, ut et si me rustice loquentem digne possit prudentia vestra despicere, vel sanctorum testimonia divinitus inspirata non dedignetur audire. Has igitur, frater charissime, pluresque alias sacrae Scripturae sententias intra mentis tuae armarium collige, quae inter falsas mundi divitias salubrem tibi valeant formidinem generare. Ut enim Salomon ait: « Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum . » Legimus autem quia nemo potest corrigere quem Deus despexerit . Homo siquidem homini inaniter loquitur, si per semetipsum Deus interius non loquatur. Tu autem, charissime frater, secundum prudentiae tuae ingenium tibi divinitus datum, vitam tuam subtiliter discute, facta tua semper ante oculos pone, Dei judicium pertimesce; sicque te undique sollicita provisione circumspice, ut cum judex advenerit, non dormientem, sed vigilantem, et non cum fatuis, sed cum prudentibus te valeat virginibus invenire, quatenus dum nunc ipse tuus judex efficeris, nequaquam postmodum judiceris: et tunc nihil omnino timeas, qui modo timere non cessas. Sed quoniam apud te plus forsitan proficio Deum precando, quam te praedicando, omnipotens Deus te, frater charissime, et nunc in viam justitiae misericorditer dirigat, et in tremendo suo judicio cum electis ad dexteram positis partem habere concedat.
|
(I Cor. VIII) (Eccle. XII) (Soph. I) (Matth. XXIV.) (Ibid.) (II Petr. III) (Ibid.) (Jud. I) (Apoc. I) (Apoc. VI; Luc.
XXIII) (Psal. XLIX) (Isa.
XIII) (Mal. III.) (Mal.
IV) (Dan. VII) (Isa. XXXIV) (Job X) (Isa. LXVI) (Ezech.
XXXII) (II Thess. I) (Hebr. X) (Matth. XXII) (Isa. II) (Psal.
II) (Isa. XLII) (Soph. I) (Matth. XXV) (Prov. I) (Jac.
V) (II Cor. VI) (Sap. V) (Prov. XXVIII) (Eccles. VII)
|
[ f., et uret]
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |
Petrus Damianus
| 9 |
EPISTOLA IX. AD BONIFACIUM CAUSIDICUM.
|
(Habetur tom. III, estque opusc. 58.)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 10 |
EPISTOLA X. AD MORICUM LEGUM DOCTOREM.
|
ARGUMENTUM.--Hortatur ut a perjurio caveat, quod, ut praestare possit, suadet, ut a jurejurando omnino abstineat, remque ipsam simpliciter, juxta evangelicam doctrinam, aut affirmet, aut neget. Deinde ad eleemosynae studium illum inflammare conatur, dum utilitates, quas eadem suis amatoribus affert, enumerat.
|
289 Domno MORICO prudentissimo judici PETRUS peccator monachus salutem in Domino. Quia debilem te, dilectissime, ac teneros nervos interioris hominis tuis visceribus inesse conspicio, plurima Scripturarum praecepta praetereo, ac perexili falce contentus, grave pondus tuis cervicibus non impono. Et, ut rebus ipsis verborum quoque compendium congruat, haec eadem pauca, quae jubeo, succincta nihilominus brevitate perstringo, ut quem gravare metuo ponderibus rerum, in hoc quoque debilitati tuae prospiciam, dum utor etiam brevitate sermonum. Hortor igitur, dilectissime, et charitatem tuam reverenter admoneo, quatenus et juramentis, quae a tuis corregionariis sacrilego ritu frequentantur, abstineas et indigentibus refrigeria ministrare, in quantum facultas suppetit, non omittas. Ab uno igitur horum te velut ab hiantis barathri submersione prohibeo; ad alium autem tanquam ad arcem atque fastigium salutiferae munitionis impello. « Eleemosyna, » siquidem, ut Tobias ait « ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras . » Sed, ut de juramentis, sicut praemissa sunt, prius breviter eloquar, quisquis jusjurandum pejerans violat, a Christi se corpore, quasi per quoddam abscissionis dissidium separat, et a redemptionis humanae mysteriis alienat. Nam cum hoc ex more dicatur ab illo qui jurat: hoc faciam, vel certe non faciam, sic me Deus adjuvet, et illud, secundum Evangelium; hoc cum Deo interposita conditione paciscitur, ut si promissa non impleat, a Deo, vel sancto Evangelio ulterius non juvetur. Et sicut tunc, cum initiatus est Christo, per catechismum sacerdotalis officii abrenuntiaverat diabolo et pompis ejus, ita velut retrogradus ac transfuga, sic Deo et Evangelio ejus abrenuntiat, ut in eum, quasi suae quodam conventionis foedere, de foedere non confidat. Et sicut Laban inter se et Jacob acervum posuit lapidum, et interclusit alterutrum praecavendo meatum , sic iste quodammodo inter se et Deum ponit mentiendo perjurium. Signat adversum se librum Evangelii, ut eum aperire non possit, dum inter se et illud omnem salutis aditum intercludit. De quo videlicet libro per Isaiam dicitur: « Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum, et respondebit: Non possum; signatus est enim . » Quis est enim liber ille signatus, nisi sanctum Evangelium mysticis figurarum sententiis obvolutum, et ab humanae mentis intelligentia procul arcana quadam profunditate remotum? Hic profecto liber ille est, de quo Joannes ait: « Vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem . » Quae sunt autem sigilla, quibus liber evangelicus obsignatus dicitur, nisi septem illa sacramenta, quibus utique totus ordo Dominicae dispensationis impletur, videlicet incarnatio Domini, nativitas, passio, resurrectio, ad coelos ascensio, deinde judicium, postremo regnum? His itaque sigillis liber evangelicus ita signatus est, ut 290 nisi eum Christus aperuisset, cuilibet omnino patere non posset. Unde subjungitur: « Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus . » Quisquis ergo perjurat, studiose perpendat quia, nisi poenitens canonice satisfecerit, ita sibi septem sigilla evangelicae narrationis occludit, ut nec incarnatio Domini, neque nativitas, neque passio, vel resurrectio, aut ascensio, judicium quoque, vel regnum sibi proficere aliquatenus possit. Omnia scilicet haec a se procul abjicit et quantum ad se in nihilum redigit qui, dum jusjurandum violat cum adjutorio Evangelii, abrenuntiat nihilominus etiam auxilio Dei. Plane non otiosum credimus, si quod Richardus nostri monasterii prior, vir videlicet honestae vitae, nobis hesterno die retulerit, attexamus: Vir, inquit, in Perusino territorio nuper ad extrema deveniens, duobus liberis suis totidemque filiabus patrimonium suum proportione legavit, ut erciscundae haereditatis maribus quidem relinqueret bessem; femineus vero sexus succederet in trientem. Post cujus obitum unus quoque filiorum ejus defunctus est; superstes vero frater parum putans quia res defuncti fratris cum sororibus non divisit, sed, ut in earum quoque portiunculam controversiae calumniam moveret, adjecit. Quanto nimirum est aucta possessio, tanto magis est possidentis inflammata cupido. Quid plura? Fit forense judicium, diversarum partium allegatores accedunt, causidici perstrepunt, movetur quaestio, calumnia litis intenditur, ab obsistentibus intentio removetur. Tandem inter partes alterutra deliberatione convenit ut presbyter quidam, qui viri contra Germanos fautor erat, se defuncti patris interfuisse judicio perhibebat, jusjurandum daret, sicque decisionis calculum causa susciperet omnemque controversiam unius hominis testimonium consopiret. Cumque presbyter pro viro contra feminas juraturus accederet, jamque manum libro qui propositus fuerat applicaret, subito terriblis serpens ex ea quae supereminebat arbore corruit, librumque complexus, spiris squamosi corporis circumcinxit. Mirantur omnes attoniti, et quodam quasi prodigio stupefacti, praesertim presbyter ipse diriguit, et jusjurandum quod non veritati, sed humanae gratiae devoverat, abjuravit. Sic igitur antiquus hostis, qui virus suae malitiae cordi presbyteri, ut contra veritatem juraret, infudit; adesse se huic juramento per familiarem sibi bestiam visibiliter demonstravit. Illarum quoque patruus, qui rem quidem noverat, sed pro favore viri veritatis testimonium supprimebat, mox ut a judicio recessit, simul cum eo cui insidebat equo in praecipitium decidit; quem sibi substratum bestia toto corpore pene usque ad mortem vehementer allisit, ut divina dispositio patenter ostenderet quia qui constantia spiritus pro veritate stare noluerat, etiam corpore non immerito cecidisset. Tu itaque, dilectissime, noli supprimere veritatem, sed eam in omni negotio et controversia, juxta tuum posse, defende. Christum quippe, qui veritas est , negare convincitur, qui veritati pro humana gratia reluctatur. A perjuriis 291 cave, imo, si possibile est, ab omni te juramento compesce. Quia sicut, non loquitur nunquam mentitur, qui ita qui non jurat, impossibile est ut perjurium incurrat. Dicit enim ipsa Veritas: « Sit autem sermo vester, est, est, non, non; si quid autem amplius est, a malo est . » Cave ergo perjurium, ne librum adversum te redemptionis humanae compellaris invenire signatum. Neve quod simul etiam proposuimus excidat, eleemosynis animam tuam redime, operibus pietatis insiste. « Date, inquit Dominus, eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis . » Et iterum scriptum est: « Qui dat pauperi, Deo foenerat . » Sustenta ergo pauperem, ut tanquam ipse creditor Deum tibi facias debitorem. Neque enim te omnipotens Deus ad eleemosynam provocat, tanquam desit sibi unde pauperibus suis alimenta provideat; sed idcirco potius illos inopes exhibet, ut tibi redimendi te materiam subministret. Scriptum quippe est: « Divitiae hominis, redemptio ejus . » Porro autem venerabilis idem frater noster Richardus, qui quod superius dictum est retulit, hoc etiam quod dicturus sum, sicut fama compererat, fideli prosecutione narravit. Octo, inquit, inopes viri, in Hierosolymitano nuper itinere constituti, dum non haberent omnino quod ederent, hebdomadam totam sine victualis alimoniae perceptione transegerant; cumque jam diuturna macerarentur inedia, ac viribus effeti longique itineris molestia tabefacti jam pene deficerent, eosque nutantes vix lapsabunda vestigia sustinerent, ecce canis obvius dentibus mantile trahebat, in quo panis velut in sacculo latebat involutus. Quem panem protinus arripientes, cum gratiarum actionibus alacriter se refecerunt, et in fortitudine cibi illius octo dierum iter incessabiliter expleverunt. Rursumque dum intolerabili postmodum cruciarentur inedia, tres Agareni eorum in itinere facti sunt comites, singulos panes pro sua viritim sustentatione portantes; qui cum nacta refectionis hora discumberent, duo quidam ex eis ita proprios consumpsere panes, ut Christianis esurientibus nil penitus impertirent; tertius autem unam, quam portabat ipse bucellam, in novem frusta divisit, et una duntaxat ipse contentus, singulis qui secum erant Christianis aequales particulas ministravit. Factum est postea, dum simul incederent, ecce leones in eos ferociter irruunt, eosque potissimum, qui panes soli consumpserant, signanter invadunt; quos illico violenter arpaxant, et caeteris evadentibus, illos tantummodo immaniter devorant. Sic nimirum, sic qui soli manducaverant, soli sunt manducati, et qui sine charitate sua bestialiter alimenta consumpserant, frementium bestiarum sunt immanitate consumpti. Postmodum vero per glareas marini littoris gradientes; enormis magnitudinis piscem reperiunt, quem protinus sabulo propter equites, quos eminus adventare contemplantur, abscondunt. Et illi quidem proprius accedentes, dum recentem superaggestae glareae conspiciunt tumulum, quod res erat, arbitrati sunt occultae cujusdam repositionis non deesse mysterium. Incipientes igitur curiose rimari, tandem divino nutu suspicati sunt sepulturam esse defuncti. 292 Sicque dum illi relinquentes coepta, discedunt, isti defodientes benedictionem divini muneris in sua protinus alimenta convertunt . . . .
|
(Tob. IV) (Gen. XXXI) (Isai. XXIX) (Apoc. V) (Ibid.) (I Joan. V) (Matth. V) (Luc. XI) (Prov. XIX) (Prov. XIII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 11 |
EPISTOLA XI. AD CIVES FLORENTINOS.
|
(Habetur tom. III estque opusc. 30)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||||
Petrus Damianus
| 12 |
EPISTOLA XII. AD HERMISINDEM SANCTIMONIALEM.
|
ARGUMENTUM.--In hujus epistolae fragmentis scribens ad Hermisindem contra superbos invehitur, variisque sacrarum litterarum testimoniis ostendit superbiae fundamentis innixos cito corruere.
|
HERMISINDI sanctimoniali . . . . . PETRUS peccator monachus . . . . . « Cum proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo; dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni; habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro coemento . » Porro autem cum Christus vere sit Oriens, propheta testante, qui ait: « Ecce vir Oriens nomen ejus , » de oriente veniunt qui a Christi consortio male vivendo, vel proximos lacerando, recedunt. Sennaar autem interpretatur excussio dentium, sive fetor eorum. In campo igitur Sennaar habitabant qui non constituti in arce virtutum, sed potius in convalle vitiorum, et dentes excutiunt, ut proximos suos detractionibus quasi mordicus rodant, et fetores emittunt, dum in coenosae conversationis squaloribus computrescunt; sed eorum dentes Deus omnipotens excutit, dum perversorum quorumlibet et facta simul et verba confundit. Unde et illic dicitur: « Idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum . » Recte ergo dicitur quia superbi illi homines ac vanae gloriae captatores, nimirum dicentes ad alterum: « Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras ; » habitaverunt in terra Sennaar, quod apud nos, sicut dictum est, sonat excussio dentium, vel fetor eorum, quoniam perversi quique, dum contra divinae legis mandata superbiunt, dum adversus Deum cervicem cordis arroganter attollunt et proximis nonnunquam damnabiliter detrahunt, et ipsi proclivius in obscenae vitae sterquilinio volutantur. Et de excussione quidem dentium per David dicitur: « Tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti ; » et alibi: « Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus . » De fetore quoque eorum propheta alius 293 dicit: « Computruerunt jumenta in stercore suo . » Et Isaias: « Erit, inquit, pro suavi odore fetor . » Enimvero quisquis vult aedificium condere quod facile ruinae non sit obnoxium, necesse est eum non lateres et bitumen habere, quae repente dissiliant, sed lapides potius ac saxa, quae parietes erigant, et calcis ac sabuli coementum, quod ipsos parietes inviolata lapidum compage constringat. Quod ergo jam dicti Babylonii lateres pro saxis, et bitumen habebant pro coemento, carnalis vitae significant aedificium, ad vim ventorum, vel impetum fluminum quantocius obruendum. Urbes illae tabernaculorum, quas Pharao luto paleaque construxit ; nimirum luto, quod inquinat; palea, quae destinatur ad flammas, Phithom et Ramesses sunt non sine mysterio nuncupatae. Phithom siquidem interpretatur os abyssi, vel subito. Quisquis enim, juxta Pauli sententiam, supra fundamentum, quod est Christus Jesus, ligna, fenum, stipulam nunc aedificat: quale cujusque opus sit, ignis probabit : et quo magis in altum haec carnalis vitae structura suberigitur, tanto proclivius veluti in abyssi voraginem mersa, subito dissipatur, unde scriptum est: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt . » Bene ergo dicitur et os abyssi, et subito, quia de carnalis vitae, quae per eum innuitur, culmine non segniter, sed cito corruitur; et illud est os abyssi, quod ascensus videbatur esse fastigii, Propheta testante, qui ait: « Dejecisti eos dum allevarentur . » Ramesses vero pabulum dicitur, vel linea; pabulum namque diaboli sunt omnes reprobi, quibus ille tanquam lupus ovibus vescitur, eorumque pernicie velut epulis saginatur. De quibus etiam per David dicitur: « Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos . » Dixit Dominus ad Moysen : « Projice virgam quam in manu gestas, in terram; et projecit, et factus est serpens. Expavit illico Moyses, et fugit; et ait illi Dominus: « Apprehende caudam ejus; et apprehendit, factaque est iterum virga . » Cuncti liquido novimus quia serpens suasit homini mortem; ergo mors a serpente. Quid autem virga nisi Christus, de quo propheta dicit: « Quia egredietur virga de radice Jesse? » Virga itaque in serpentem, Christus in mortem. Moyses autem expavit, et fugit, quia suspenso in cruce, vel moriente Domino, omnis ille apostolorum numerus tremefactus expavit, et a certae spei ac firmae fidei soliditate recessit. Quia vero cauda extrema pars est corporis, quid nisi finem Dominicae significat passionis? Moyses igitur caudam apprehendit, et nihil ei in virga ultra serpentis apparuit, quia completo Dominicae passionis crucisque mysterio, et fidelis quisque tunc ad fidem rediit, et Christus, consumpta morte, idipsum in se quod fuerat per resurrectionis gloriam reparavit. Tollens Aaron thuribulum, cucurrit per mediam multitudinem, quam vastabat incendium; et stans inter mortuos ac viventes, thymiama obtulit; sicque desaeviens plaga cessavit . Quem sane Aaron nisi Redemptorem nostrum signabat? Ipse namque quoniam ad currendam viam, quasi gigas exsultavit , arrepto passionis suae thuribulo, inter mortuos 294 ac viventes occurrit, et objectu crucis suae, in qua thymiama sacri corporis concrematum est, et Agnus ille coelestis assatus est, vivos ac mortuos separavit; ignisque perniciem ab eis, quasi quidam interveniens murus, exclusit, ut vorax flamma deglutiat infideles quosque, de quibus scriptum est: « Nunc ignis adversarios consumit, et justi, qui fide vivunt, incendium damnationis evadunt . » Quorum mortuorum atque viventium jam et ipsi latrones noscuntur fuisse primitiae, inter quos Dominus crucifixus est, quorum alter electus, alter est merito perfidiae reprobatus. Hoc itaque thymiama sacrificii salutaris atque singularis, quod in ara crucis oblatum est Deo Patri, mons ille fortitudinis inter mortuos viventesque portavit, cum odorem suae notitiae per fideles et infideles effudit. Unde est illud in Canticis: « Unguentum effusum nomen tuum . » Et Apostolus: « Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae semper manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt et in iis qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam . » Pactus quidem est Saul majorem filiam suam Merob David dare uxorem; sed cum tempus advenisset quo dari sibi debuisset, non ei data est, sed alii conjuncta est viro. Dilexit autem Michol filiam Saul alteram David eamque sibi uxorem conjunxit . Merob quippe interpretatur de multitudine; Michol autem, aqua vel ex omnibus. Et quid per Merob, nisi illa duntaxat infidelium turba signatur, quae est de multitudine quae repellitur? « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi . » Quid autem per Michol, nisi sancta figuratur Ecclesia, a qua videlicet omnes oriuntur electi, vel quae ex omnibus constat electis? Quae licet filium non genuerit, hic tamen intelligentiae ejus sterilitas non obsistit. Aliud quippe mysterium est, quia regi David est in conjugalitate conjuncta; aliud, quia perstitit infecunda; aliud, quia Christi Domini est sortita conjugium; aliud quia fecunditatis non meruit donum, sed pertulit in Israel sterilitatis opprobrium. Hanc sane David superbi regis Saul sibi filiam junxit, dum fortis manu Jesu ac merito desiderabilis eam de superbi hujus mundi principis obsequio sustulit, sibique confoederationis intimae glutino counivit. Quam videlicet Michol, quae sancta electorum est Ecclesia, superbus ille Saul, hoc est, malignus spiritus, cum Merob auferre minime valet, quia fidelis custos irrevocabiliter eam suae dilectionis obstrinxit amplexibus, qui in Evangelio clamat: « Oves meae vocem meam audiunt, et non peribunt in aeternum, et non rapit eas quisquam de manu mea . » Qui, contempta terrenae conversationis concupiscentiaeque structura, spiritualis aedificii fabricam construunt, hi quasi lateres in lapidem vertunt; et non in arena mundanae spei, sed in petra fidei, quae Christus est , atria nunquam lapsura constituunt. Unde per Isaiam dicitur: « Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus . » Lateribus quippe candentibus 295 et lapidibus quadris aedificat quisquis vitiorum voluptatumque lasciviam districtioris vitae rigore castigat, qui legem carnis lege spiritus superat, qui fortitudinem corporis animi virtute demutat. Unde rursus per Isaiam dicitur: « Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem . » Nam dum, non assumunt, sed mutabunt, dixit, patenter innotuit aliam esse fortitudinem, quae deponitur, aliam quae noviter inchoatur. Hinc electis per Psalmistam dicitur: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino . » Hinc Salomon ait: « En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel . » « Inebriavit me absynthio . » Ebrius quippe, quod tolerat, velut arreptitius pene vel mente captus, ignorat. Quilibet ergo perversus, dum mundi lucra phrenetice concupiscit, qui tot laboribus premitur, ea quae patitur, mala non sentit, quoniam ad cuncta delectabiliter ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. « Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos . » Oves habet Christus, quas ad amoena virentia caulis coelestibus introducat; oves habet, et ille rugiens, quas insatiabili cruentus ore deglutiat. Qui bene mors dicitur, quia, cum sit auctor mortis, ad inferendum nobis interitum crudeliter efferatur. Unde Joannes: « Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi: Mors . »
|
(Gen. XI) (Zach. VI) (Gen. XI) (Ibid.) (Psal. III) (Psal. LVII) (Joel. I) (Isa. III) (Exod. I) (I Cor. III) (Job XXI) (Psal. LXXII) (Psal. XLVIII) (Exod. IV) (Gen. III) (Isa. XI.) (Num. XVI) (Psal. VIII) (Hebr. X) (Cant. I) (II Cor. II) (I Reg. XVIII) (Matth. XX) (Joan. X) (I Cor. X) (Isa.
IX) (Isa. XL) (Psalm. XXX) (Cant. III) (Thren. III) (Psal. XLVIII) (Apoc. VI)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD SOROREM SUAM.
|
ARGUMENTUM.--Rogatus a sorore, de mundi interitu, Antichristi adventu et judicio supremo disserit; cujus quidem judicii diem semper ante oculos habendam esse ait.
|
Dulcissimae sorori III PETRUS peccator monachus humilem in Domino servitutem. Quod a me, soror charissima, petis notum fieri tibi, quid ante mundi creationem, etc. Eadem est haec epist. quae et lib. VI tomi hujus.
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | |||
Petrus Damianus
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD SORORES SUAS RODELINDAM ET SUFFICIAM.
|
ARGUMENTUM.--Rodelindam atque Sufficiam, ambas marito orbatas, ad servandam non solum corporis, sed etiam mentis, ab omni labe intactam puritatem, cogitationesque immundas omni studio evitandas hortatur. Quod ut facilius praestare possint, patientiam in tribulationibus, orationem sine intermissione, frequentem et sinceram confessionem, mansuetudinem in inimicos, et contumeliosos, misericordiam in pauperes, 296 et denique curarum saecularium ablegationem maximo eis adjumento futuras esse testatur.
|
Charissimis in Christo sororibus RODELINDAE atque SUFFICIAE PETRUS peccator monachus intimae germanitatis affectum. Uberes divinae dispensationi gratias refero, dum vos, fama discurrente, comperio et in virtutum spiritualium fervere unanimiter studiis, et tamen diversis mundi subjacere pressuris. Nota siquidem est regularis illa supernae justitiae linea, qua invisibilis Arbiter eos in hac vita temporalis aerumnae flagellis erudit, quibus tradere perpetuae haereditatis jura disponit, eosque tanquam servos duris verberibus afficit, quos jam per occultae cautionis edictum, ut revera filios in patrimonium capessendae propriae possessionis adscivit. Quisquis enim dum recta agit, successibus affluit, dignum profecto est, ut ejus cor formido concutiat, ne dum meritis suis recompensari conspicit temporalia, minora fortasse, vel nulla redhibeantur aeterna. At qui bona operatur et flagellis atteritur, certus jam non immerito de retribuenda sibi bona, conferta et coagitata laborum suorum mensura laetatur, quia tanto post increvisse summam crediti foenoris invenit, quanto prius in via, nec stipendium quidem momentaneae prosperitatis accepit. Hinc est quod per B. Jacobum dicitur: « Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis . » Hinc et Salomon ait: « Quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit . » Non igitur immerito gaudet, qui in sanctae conversationis itinere constitutus, dum se flagellis considerat ultoribus cingi, in sortem filiorum Dei se non ambigit adoptari. Hoc tantum sollicita consideratione cavendum est, ne inter ipsa rectitudinis opera quibus debetur utique praemium, admisceamus etiam quaedam prava, licet minima, quibus irrogetur saltem temporale supplicium. Unde et Petrus ait: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor . » Quisquis ergo vel aliena cupidus appetit, vel maledicis in quempiam verbis excedit quin digne patitur, passionis suae praemium non meretur. Vos autem, dilectissimae, quia soluto conjugali vinculo, vidualem continentiam profitentes, non modo ad immortalis Sponsi copulam transmigrastis, sed et incentiva omnia carnalis illecebrae mirandi fervoris instantia reprimere, imo crucifigere decrevistis, et vosmetipsas ab inferenda prorsus laesione compescite, et illatas ab aliis aequanimiter tolerate. Ut quia Redemptor et mala non fecit, et crucem pertulit, jam in vobis ejusdem summi Sponsi arrha foederalis appareat, dum viae ejus et vita vestra concordat. Etsi enim Agnum non valetis sequi, quocunque ierit , tanquam virgines, sufficiat eum vobis imitari per viam patientiae, qui profecto per mortem transiit in resurrectionem vitae. Et ne diuturna fortasse molestia vobis ingerat taedium, evangelica illa Anna vestrae viduitati proponatur exemplum. Quae nimirum, 297 Scriptura teste, septenni conjugio fruitam, jam usque ad octoginta quatuor annos in viduitate processerat ; verumtamen quae tam prolixum, tam annosum vivendi tempus accepit, nunquid vel vacando fabulis, vel deliciose vivendo, curvatrices anilis aevi molestias temperavit? Sed, continentiae longaevitate praemissa, protinus evangelista subjungit: « Quia non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die . » Quid, quaeso, haec mulier faceret, si adhortationes apostolicas legeret: « Orate sine intermissione : » praesertim si ipsum Dominum provocantem nos ad studium continuae orationis audiret? Porro, quia antequam Evangelium discere potuisset, implevit prophetica Dominum inspiratione cognoscere, atque, ut ita fatear, evangelista facta ejus meruit praesentiam nuntiare. Sicut legitur: « Quia haec ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel . » Hanc itaque egregiam viduam quasi signaculum quoddam vobismetipsis solerter imprimite, ut verae viduitatis mereamini praemium reportare. Illud apostolicum jugi memoria retinentes, quo dicitur: « Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Domino, et perstitit in oratione nocte ac die . » Illud autem quod sequitur audire non indigetis: quia per Dei gratiam sollicita provisione cavetis: « Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est . » Plane si uxores quaelibet mortalibus viris placere summo desiderio satagunt , quanto vigilantius, quantoque subtilius sanctae viduae debent interioris hominis speciem decusando componere, ut invisibilis sponsi decorae valeant obtutibus appatere? Nam, sicut idem ait apostolus: « Quae innupta est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro . » Sollicita est nupta, ne in aliquo displiceat viro post paululum morituro: quanto solertius studendum est viduae placere coelesti sponso per saecula regnaturo? Studet nupta ut virum suum faleratae compositionis forma demulceat: quanto magis enitendum est viduae, ut in conspectu Dei sanctis virtutibus tanquam rutilantibus margaritis ornata nitescat? Contendit illa, ut venusti vultus appareat, ut decori ejus nullius foeditatis naevus obrepat: quanto cautius sanctae viduae satagendum est, ne mens ejus implacabilis odii, vel turpis concupiscentiae squalore sordescat? Illud denique arctius mentibus vestris infigite, illud sedula meditatione versate quod dicitur, ut sit sancta corpore et spiritu. Quid enim prodest castitas corporis, quid castigatio, vel afflictio carnis, si desit puritas et munditia cordis? « Beati siquidem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . » Hinc est quod animae noxia cogitanti, sub typo Hierusalem per Jeremiam dicitur: « Lava, inquit, a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae » Novi sane, et satis superque expertus sum quia quo remotius a mundi negotiis, vel saeculari conversatione seceditis, eo molestius importuno cogitationum ingruentium strepitu laboratis praesertim 298 cum in vobis evidenter impleatur quod prophetice per mysterium dicitur: « Frater iniquus supplantavit me, et omnis amicus fraudulenter insedit in me . » Quapropter si inter uberes bonorum operum segetes, quas excolere non cessatis, quidam compungentium cogitationum vepres ex illa fortassis pressurarum radice nascuntur, sarculum protinus salutiferae confessionis ac propriae correptionis arripite, et virosum germen de rure cordis vestri radicitus exstirpate. Qua de re bene per prophetam divina vox praecipit, dicens: « Novate vobis novale, et nolite serere super spinas . » Quid autem sit quod praemisit, mox aperit cum subjungit: « Circumcidimini, inquit, Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Hierusalem. » Novale igitur novant qui cordis agrum, licet jam ante proscissum, crebris adhuc piae confessionis vomeribus sulcant et male laeta passionum carnalium germina, quia semel excisa renasci ac pullulare non desinunt, acuto semper propriae correptionis et poenitentiae ligone recidunt. Si igitur novale novatur, super spinas non seritur, quia crebris confessionum atque correptionum vomeribus insulcati, horrentia cogitationum dumeta recidimus, ut in munda cordis planitie piae conversationis semina conspergamus. Quod nimirum idcirco viris Juda, et habitatoribus Hierusalem specialiter exsequendum esse praecipitur, ut ii praecipue adversus internorum motuum bella confligere moneantur, qui contempto mundi turbine, et in confessione veritatis sunt stabiliter fixi et visioni summae pacis vigilanter intenti. Quod etiam vobis aptissime congruit, quae ad Deum, accenso mentis desiderio, medullitus aestuantes, saevientis mundi mala perfertis, quia blandientis illecebras non amastis. Et quoniam versutus artifex ad referendas inferentibus contumelias vos nequit accendere, cavendum vobis summopere est, ne vel latenter in eorum possit odium concitare; et quia longo jam tempore vobiscum dimicans, Deo pro vobis stante, in campo operis coactus est perdere, providendum est, ne in ipsa cogitationis domo per remissae securitatis inertiam valeat obtinere ut quarum videlicet manus sunt extrinsecus mundae per innocentiam, cor oculis Dei cruentum machinetur exhibere per iram; cum Dominus per prophetam legales ceremonias implentibus dicat: « Quis quaesivit haec de manibus vestris? manus vestrae sanguine plenae sunt . » Quod nimirum illis dixit quorum cor malitia plenum esse providit. Quia igitur, dilectissimae, vita vestra tam sancta, tam honesta tamque districta esse perpenditur, ut quantum ad opera nequaquam nostrae exhortationis indiga videatur, ut tamen et nostro stylo quilibet in aedificatione vestra pateat locus, ad ipsa mentis arcana recurrimus, ubi necesse est, ut quanto quis fuerit in virtutibus eminentior, tanto sit in cavenda tentatione subtilior. Callidus enim hostis idipsum saepe vertit in materiam pugnae quod factum est causa victoriae. Huc accedit quod ipse omnipotens Deus in mentibus habitat electorum. Licet enim et in castis corporibus habitare credendus sit, dicente Apostolo: « Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo ; » menti 299 tamen specialis ejus sedes ascribitur, quae subjecto corpori quadam regiminis auctoritate principatur. Sicut idem dicit Apostolus: « Spiritum sanctum in cordibus nostris habitare per fidem ; » nimirum, ut sicut anima corporis membra vivificat, sic et ipsa a Deo vivificata subsistat. Si igitur in mentibus vestris dignum Deo vultis cubile construere, studiose contendite ipsas mentes omni simultatis et odiorum fomite, omni denique malitiae labe purgare. Regem sane quis excepturus hospitio, quid prodest si tota domus atria diversis toreumatibus instruat, si per laquearia quaeque carbasina vela suspendat, si omnia certe munda et nitida oculis adventantis exhibeat, solum autem cubiculum, ubi ille requieturus ingreditur, sordidum reperiens perhorrescat? Quia ergo vos per assiduae orationis instantiam, per quotidiana fere jejunia, per candorem pudicitiae matronalis corpora vestra in sancta munditia custoditis, erga cogitationes quoque districtam semper sollicitudinem exhibete, ut quoniam coelesti sponso thalamum in vestra mente construitis, nil ibi foedum esse, nihil inordinatum quod ejus oculos possit offendere permittatis. Lux enim vera tenebras odii non inhabitat, et Princeps pacis impacatae mentis hospitium non requirit. Enimvero non ignoratis quasdam carnaliter conversantes diversas inter dentes aromatum ac pigmentorum species terere, ut viris suis jucundius valeant redolentis fragrantiae nitore placere. Lingua quoque vestra et labia a divinis laudibus nunquam sint otiosa; sed semper psalmos, semper orationes, velut aromata terendo, revolvite, ut in conspectu Dei non immerito possitis odorem suavitatis offerre. Illud etiam vos non latet quia puellae in domo parentum cum puberes adolescere, cum jam nubilibus incrementis coeperint propinquare, scientes quia paterna substantia masculini sexus haeredibus permaxime reservetur, capsidilia sibi quaedamque marsupiorum receptacula comparant ut quaeque potuerint hinc inde corradere, his studeant cautius infarcire, quatenus ad nuptiales thalamos transeuntes, tanto minus apud extraneos erubescere compellantur, quanto eas ex paterna domo congestarum opum ditior copia comitatur. Vos itaque, quae ad coelestes nuptias firmae spei gradibus festinatis, non parvam partem vestrae substantiae in tuto loco reponite, ut ad immortalem sponsum sine ulla debeatis confusione transire; marsupium autem, ubi haec tutissime reponantur, sinus est pauperum, sustentatio miserorum. Hoc nimirum fidele est depositarium sine ullo prorsus detrimento, quod susceperit, redditurum. Nolite ergo sic remanentibus cuncta relinquere, ut negligatis etiam vobismetipsis, paulo post hinc emigrantibus, providere; quod si facultas non suppetit, si egestas vos rei familiaris angustat, qui minuta viduae divitum muneribus praetulit , vestra quoque munuscula, vel perexigua intra gazophylacium exauditionis suae non ingratus admittit. At si et haec, quod non credimus, omnino defuerint, pias lacrymas, profundos gemitus, alta suspiria vos offerre sufficiat; ultro etiam quidquid sapitis, quidquid potestis, quidquid vivitis, quidquid est quod spiratis, in 300 ara vestrae devotionis imponite, et sic vosmetipsas Deo, quod holocaustis omnibus majus est, sacrificium adolete. Horrete itaque colloquia saecularium, carnalium devitetur aspectus, vestra denique non omnibus janua pateat; donec adventus causa discatur, nonnullis prohibeatur accessus. Judith etiam illa sancta vobis vivendi sit norma, et vidualis continentiae disciplina. De qua videlicet sacra Scriptura testatur his verbis: « Quia in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et Neomenias et festa domus Israel . » Considerandum plane quantis haec vidua fuerit digna praeconiis, quae tanto igne divini aestuabat amoris. Porro autem vidualis officii limite non contenta, ad hoc usque in sancta religione processerat ut jam non sola, sed et cum ancillis suis fieret eremita; de domo communi reclusorium fecit, et in populosa urbe amor artifex solitudinem reperit. Quantis illa mundanae prosperitatis dotibus affluebat, quae nimirum blande lenocinantis secundas sibi illicere nuptias poterant! Sicut enim sacra narrat historia: « Erat eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas : » et quod his omnibus est longe praestantius, dicitur etiam, « quia erat in omnibus famosissima, quoniam timebat Deum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum . » Sed quando ista procos admitteret, dum puellarum quoque ejus alloquium cuipiam facile non pateret? quo pacto ambiret vestium cultum, cujus assidue terebat membra cilicium? an fortasse lautioribus epulis esset intenta, quam quotidiana macerabat inedia? Sed ad haec fortassis objicitis quia facile se exercere in virtutibus poterat, quae tot prosperis undique successibus affluebat; at quibus vivere utcunque deest, virtutum vitam ducere quomodo libet? Facile scilicet abstinemus oblatis, avidius plerumque solemus inhiare subductis. Fateor plane quia spontanea oblatio laetificat offerentem, coactiva necessitas tabescentem obnubilat voluntatem. Sed esto quia Judith divitis causamini vobis copiam dehaberi; nunquid pauperculae illius Moabitidis, Ruth videlicet exsilium, calamitates, famem, sitim, laborum intolerabilium patientiam ignoratis ? Nunquid vobis pro pudicissimae viduitatis aliquandiu honestate servanda, ad tantam illam devenisse penuriam, ut resides spicas post metentium terga colligeret, et virga cadens, non dicam virili, sed humano destituta prorsus auxilio, ipsa quod collegerat, trituraret? Nimirum ex qua tantorum regum soboles fuerat processura, tanquam vile mancipium, servilibus operibus videbatur addicta. Inter tot autem pressuras atque angustias coarctata virtutes animi non deseruit, et inopis quidem vitae pondus, quo premebatur, aequanimiter tulit; ab intimae vero nobilitatis culmine ut puta digna David proava, degenerare indignum duxit. Socrui reverentiam dignam exhibuit, matronalem pudicitiam tenuit, defuncto viro fidem servavit, idolis deditam patriam parentesque 301 deseruit, et ad cultum veri Dei sine ullo doctoris magisterio nobilis proselyta transivit . Ecce igitur Judith prospera quibus in vita fulciebatur abjiciens, Ruth adversa quibus premebatur amplectens; utraque scilicet mente una, licet diversa fortuna, uni Deo non immerito placuit. Quia nec adversis ista succubuit nec in prospera suimet obliviscens sese illa dejecit. Sed illa tolerabat quibus abundabat; ista fruebatur quae patiebatur. Utraque nimirum de mundanae inconstantiae alternitatibus asserens, « Sicut tenebrae, inquit, ejus, ita et lumen ejus . » Et cum una contenta sit primis, altera nuptiis sit aptata secundis, licet Ruth thalamos iteraverit, a castitatis tamen habitu non recessit, quia vidualis continentia in conjugalem pudicitiam non libidine carnalis illecebrae, sed divina potius est dispositione mutata. Quid autem de ipsa beatissima Dei Genitrice commemorem, quae et terrenarum opum copias non possedit, et immanissimi doloris amaritudinem pertulit? Cui nimirum vere praedictum est: « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius . » Si enim omnipotens Deus hujus vitae prospera magni penderet, nullatenus ipsam singularem ac perpetuam Virginem, ex qua incarnari dignatus est, affici doloribus permisisset. Quapropter et vos, juxta B. Petri sententiam, eadem cogitatione armamini , et mala mundi per patientiam vincite, quae profecto non ignoratis omnes electos ab ipsa humani generis origine pertulisse. Unde dicit Apostolus: « Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei . » Enimvero non incredibile est quia si haec vita vobis blandita mitesceret, a coelestis desiderii cursu vos aliquatenus retardaret, et mens vestra eotenus a Deo frigesceret, quo in aestu rerum temporalium requiem inveniret. Ideo igitur divina dispensatio in hujus vitae salo procellosis hinc inde turbinibus, et quodammodo violentis ventorum furentium flatibus vos fluctuare permittit, ut mens vestra avidius ad superna desideria transeat, dum inter ima non invenit ubi delectabiliter requiescat. Agar namque prosperis fulta contra dominam tumuit; afflicta postmodum, et in solitudinibus exsul oberrans, alloquium angeli laeta promittentis accepit . Rachel donec sterilitatis infortunio laboravit, vero Deo reverentiam digni cultus exhibuit; postquam autem, edito Joseph, fecunditatis meruit donum, Laban patris furata est idolum . Vos etiam si juxta votum erecta in cumulum unda prosperitatis attolleret, vel admissi cujusquam piaculi naufragium absorberet, aut certe a littore quietis intimae mentes vestras fluxa laetitia procul abduceret. Unde vos hortor et solerter admoneo, ne divinis beneficiis inveniamini, quod absit, ingratae, sed gubernatori vestro Deo dignas semper gratias agite, qui nimirum peccandi vobis materiam subtrahens, tanquam a noxiis vos prohibet alimentis, ut ad robur aeternae provehat incolumitatis. Flagellis vos durioribus cingit, verberibus erudit; ut margarita sua nunc limet et poliat, quae postmodum sine tinnitu securis, et mallei, vel cujuslibet ferramenti sonitu , in templi coelestis aedificio ponat. Igitur, 302 dilectissimae, cum vobis ex hujus mundi turbinibus frementior tempestas ingruerit, cum illata ab adversariis injuria vos contumeliosa percellit, orationis illico latibulum petite, ad fletus et lamenta concurrite, atque ab aestu persequentium ad lacrymarum protinus refrigerium festinate, ut dum mens vestra foris non invenit ubi valeat secura quiescere, se intra se colligens, ab omni studeat mundani strepitus perturbatione sopire. Neque vos ab orationis studio fletus ariditas frangat, videlicet mox ut conamini, lacrymae non erumpant. Jejunii namque, cui vos districtius inhaeretis, haec esse natura dignoscitur, ut cum multos provectuum fructus accumulet, interdum tamen et iras accendat et lacrymas minuat. Et de ira quidem, quia per jejunium crescat, manifesta est Isaiae sententia, qua dicit: « Ecce, inquit, ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie . » Quod autem longo jejunio lacrymae subtrahantur, testatur Josephus , qui cum vindictam quae Hierusalem, et persecutoribus Domini a Vespasiano et Tito principibus est irrogata, narraret, inter caetera ultricium poenarum genera, hoc etiam addidit, dicens: « Sed nec planctus, inquit, ex more defunctis exhibebatur, aut luctus; quia hoc sibi totum vindicaverat fames, sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrymarum. » Unde cum visibiles lacrymas non potestis ex oculis carnis exprimere, sufficiat vobis excessus proprios intra contriti cordis arcana deflere. Ibi tenebras admissi reatus aspicite; et quia dignum est quod patimini, ipsae quoque sententia recti examinis judicate. Lux namque inter tenebras convalescit, et lucifer, qui in die oculos fugit, in nocte radios proprii splendoris expandit. Nos itaque si veram lucem in cordibus nostris oriri volumus, non nos lucem esse fingamus, sed reatus nostri tenebras veraciter agnoscamus, et tunc leve nobis videbitur omne quod patimur, quia valde gravius esse perpendimus quod meremur. Notandum autem quia sicut qui non vident, acutius audiunt, ut tanquam vivacitas sensus quae uni membro subtrahitur ad aliud cumulatius transferatur, ita nonnulli calcata luxuria, in avaritiam acrius inardescunt, et humana concupiscentia dum a libidinis voluntate compescitur, majoribus viribus in acquirendarum opum se porrigit appetitum. In vobis autem simul frigescat amor divitiarum cum ipso desiderio nuptiarum, ut liberalitas vestra pie ferveat adjuvandis egenis, non inexstinguibiliter aestuet ditandis avaris. Absit autem ut nummus viro in vestri cordis amore succedat, sed potius pro carnalibus deliciis spirituales epulae mentes vestras delectabiliter pascant: videlicet divinorum verborum assidua meditatio, psalmus, bona cogitatio, pii operis frequentatio, exspectatio mortis, spes futuri saeculi, et caetera his similia; quibus nimirum mens salubriter pascitur, et ut revera coelestibus epulis anima saginatur. Sed dum vestrae charitatis allocutionem longius protraho, epistolaris compendii metas excedens, ut ita loquar, brevem, non breviter scribo. Enimvero dum non urbanitati propriae, sed vestrae potius aedificationi consulere gestio, prolixius loquens, 303 loquendi regulam non observo. Denique mihi quoque non modice praestatis, si consummari in sanctarum virtutum perfectione contenditis. Qui enim Lazarum fidelium sororum precibus resuscitatum fuisse non ambigo; ipse quoque de peccatis ad innocentiam reformari per vestra merita, si juxta fidem fuerint digna, confido. Amator animarum pius et omnipotens Deus, et me vestris orationibus in rectitudinem dirigat, et vos meis adhortationibus ad altiora perducat. Sit nomen Domini benedictum.
|
(Jac. I) (Prov. III) (I Petr. IV) (Apoc. XIV) (Luc. II) (Ibid.) (I Thess. V) (Ibid.) (I Tim. V) (Ibid.) (I Cor. VII) (Ibid.) (Matth. V) (Jer. IV.) (Jer. II) (Jer. IV) (Isa. I) (I Cor. VI) (Ephes. III) (Luc. XXI) (Judith II) (Ibid.) (Ibid.) (Ruth I) (Ruth II) (Psal. CXXXVIII) (Luc. II) (I Petr. IV) (Act. XIV) (Gen. XVI) (Gen. XXXI) (III Reg. VI) (Isa. LVIII) ( De bello Jud. ) (Joan.
XII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Petrus Damianus
| 15 |
EPISTOLA XV. AD QUEMDAM AEGROTUM.
|
ARGUMENTUM.--Cujusdam aegroti, et jamjam morituri, animam Deo commendat, ut, transacto mortalis vitae cursu, coelestis victoriae palmam mereatur accipere.
|
Commendo te omnipotenti Deo, charissime frater N., eique te, cujus es creatura committo, ut cum humanitatis debitum morte interveniente persolveris, ad Auctorem tuum, qui te de limo formaverat , revertaris. Egredienti itaque animae tuae de corpore, splendidus angelorum coetus occurrat, judex apostolorum te senatus absolvat, candidatorum tibi martyrum triumphator exercitus obviet, liliata te rutilantium 304 confessorum turma circumdet, jubilantium te virginum chorus excipiat, et in beatae quietis sinu patriarcharum te complexus astringat. Mitis atque festinus Domini Jesu tibi conspectus appareat, qui te inter assistentes sibi jugiter interesse decernat. Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat tibi teterrimus Satanas cum satellitibus suis; in adventum tuum te comitantibus angelis contremiscat, atque in aeternae noctis chaos immane diffugiat. « Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant a facie ejus, qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei . » Confundantur igitur, et erubescant tartareae legiones, et ministri Satanae iter tuum impedire non audeant Eripiat te a poenis Christus, qui pro te passus est; liberet te a cruciatu Christus, qui pro te crucifixus est; liberet te a morte Christus, qui pro te mori dignatus est. Constituat te Christus Filius Dei vivi intra paradisi sui semper amoena virentia, et inter oves suas te verus ille pastor agnoscat. Ille te ab omnibus peccatis absolvat, atque ad dexteram suam in electorum suorum te forte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas, et praesens semper assistens manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus igitur inter agmina beatorum, contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum. Amen. Finis tomi primi Operum B. P. Damiani, S. R. E. cardinalis, episcopi Ostiensis, ex ordine S. Benedicti, doctoris disertissimi ac sanctissimi. D. Constantinus Cajetanus, Siculus, Syracusanus, monachus Casinensis. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam, Deus.
|
(Gen. II) (Psal. LXVII)
|
http://viaf.org/viaf/50018008
|
[] | ||
Ludovicus Pius
| 1 |
EPISTOLA PRIMA LUDOVICI AD MAGNUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. Mittit exemplum regulae canonicorum decretae in concilio Aquisgranensi. ( Anno 816.) [Baluz., Capitul., tom. I, pag. 454.]
|
Gloriosissimus Ludovicus, superno munere victor semper Augustus, venerabili in Christo Magno, Senonicae urbis archiepiscopo, in Domino salutem.
|
Sicut vobis nuperrime in sacro conventu, quem Deo annuente Aquisgrani palatio aggregavimus, ubi multa, favente Christo ecclesiastice, imo catholice, acta sunt, meminimus promisisse, misimus, tuae venerandae paternitati per praesentes missos nostros, Ermenfredum videlicet et Haymonem, formulam canonicae institutionis quam idem sacer conventus ex sanctorum Patrum sparsim digestis sententiis colligere atque in unum congerere studuit: quam quia vobis transcribendi angustia temporis facultatem denegavit, studii nostri fuit eam diligenter transcribi jubere, ut absque ulla depravatione aut detruncatione textus ejus ad vos usque incolumis perferretur. Proinde has litteras ad tuam direximus sanctitatem, per quas jubemus ut memor admonitionis nostrae, suffraganeos tuae dioeceseos loco et tempore competenti ad te convocare studeas, et eamdem Institutionem per singula capitula coram ecclesiasticis ordinibus praelegi facias, et qualiter eam sacer conventus ob emolumentum animarum instruere salubriter curaverit, patenter edoceas, et his qui canonicae professionis censentur nomine, secundum ministerium tibi divinitus collatum, et nostrae auctoritatis praeceptum, coram memoratis missis nostris observandam percenseas. Eorum autem qui tardioris sunt ingenii, et eam forte plene intelligere nequeunt, tuo sive comprovincialium tuorum episcoporum dono scientiae pollentium studio, ejus notitia sensibus perfundatur. Nam et tuam nihilominus providam volumus esse beatitudinem, ut eam solerti cura praedicti missi nostri omnes, prout insinuaveris, transcribere absque ulla depravatione et detruncatione praemoneant; quoniam qualiter diligenter studioseque, distincte et aperte transcribatur, illos satis instituimus. Cujus nempe exemplar idcirco in armario palatii nostri recondi fecimus, ut per hoc nosse et inquirere possemus utrumne ab aliquo negligenter transcripta fuerit; quia, ut comperimus, dum in eodem sacro concilio perlegeretur, antequam coram nobis ab eodem concilio prolata, et necdum mensura cibi et potus plane statuta fuisset, invidi magna ex parte illam detruncantes, quaedam capitula inconsulte ex ea transcripserunt. Unde necesse est ut si aliquem in tua dioecesi tale fecisse repereris, hujuscemodi factum coram provincialium tuorum episcoporum conventu, et coram praescriptis missis nostris, frustreris, et hanc authenticam, ut praemisimus, diligenter, sicut missi nostri eis insinuaverint, transcribi percenseas. Volumus ergo ut omnes praelati canonicorum diligenter illam transcribant, studiose intelligant, efficaciter, quantum Dominus eis posse dederit, ob suam subditorumque utilitatem opere adimplere procurent; ut quando nos, sicut in eorum sacro et venerabili concilio generaliter omnibus diximus, missos nostros hujus negotii inquirendi gratia per universum imperium nostrum, Kalendis Septembris venturis, direxerimus, omnes, praelati videlicet et subditi, juxta capacitatem et possibilitatem suam, eadem instructione informati atque instructi, ejusdem operatores inveniantur strenui. Quoniam diligenti indagine, vita comite, inquirere jubebimus qualiter unusquisque praelatorum ministerium suum expleat, qualiter jussioni nostrae in claustris et caeteris canonicorum necessariis habitationibus, et in eorum stipendiis dandis, et receptaculis pauperum praeparandis obtemperaverint, vel quis clerum suum secundum hujus institutionis normam et caetera spiritalia exercitia informare studuerit, aut si quis quem eorum quos in Dei servitio rationabiliter gubernare potuit, causa avaritiae abjecerit: quia ut haec quae praemisimus, absque ullius difficultatis oppositione, in locis in quibus facta necdum erant, fieri opportunissime possent, unius anni spatium, sicut nosti, ad haec peragenda tribuimus. Qui vero hoc annuo tempore nostrae, imoque Dei jussioni, juxta vires obtemperare neglexerit, caeteris, ne talia facere audeant, terrorem procul dubio incutiet. Misimus itaque tibi institutionis formam quam idem sacrum et venerabile concilium ex sanctorum Patrum sententiis diligenter excerpsit, et sanctimonialibus in uno collegio canonice degentibus observandam percensuit: quam sive per te, sive per comprovinciales tuos episcopos, in omnibus tuae dioeceseos puellaribus monasteriis, in quibus canonice vivitur, studiose praescriptam haberi volumus. Sed et hoc decernimus ut a vobis tam abbatissis quam caeteris sanctimonialibus tradatur, et qualiter eam tenere debeant vestro studio informentur. Caeterum nisi aliquam abbatissarum quando nos ad praesentiam nostram venire jusserimus, alio tempore volumus ut abbatissae propriis in monasteriis resideant, et secundum hanc institutionis formam vivere sibique subjectas gubernare decertent; et nullis illarum per villas residendi, aut foras qualibet occasione accepta evagandi, suisque voluptatibus deserviendi, licentiam attribuant. Quanquam enim nonnulli clerici monasteria puellarum, et nonnulli laici monasteria virorum etiam ac puellarum habeant, tua tamen debet providere solertissima industria ut in omnibus locis sub tua dioecesi constitutis, ubicunque congregationes clericorum et sanctimonialium sunt, juxta possibilitatem et facultatem rerum secundum hujus institutionis formam vivant; quia nulla est omnino ecclesia, quae facultates habeat, ubi non possint tot talesque gubernari qui divinum expleant officium, et ubi hospitalitas juxta vires non possit diligi. Nos quoque praefatos missos nostros ad tuam sanctitatem ideo direximus, ut tuum caeterorumque ecclesiasticorum in tua dioecesi consistentium diligenter atque subtiliter in hoc negotio intuerentur studium, et tibi opem in caeteris commonendis ferrent; qui et nobis referrent qualiter praelati et praelatae eam libenter susceperint, diligenterque transcribere studuerint, et devote adimplere juxta vires curaverint; quoniam tandiu illos in tua vel comprovincialium tuorum dioecesi morari et discurrere una cum misso tuo jussimus, donec ab omnibus memoratae formulae transcriberentur; ut videlicet cuncta procurantes, diligenterque taxantes, cum ad nos illos redire opere expleto tempus permiserit, cuncta quae acta sunt vestro utrorumque scripto notentur, atque per ipsos tuumque missum nostrae dignoscentiae intimentur; ut sciamus quibus gratiarum actiones referre, quosque etiam dignis correptionibus corrigere debeamus. Si vero aliquis tuae dioecesis eidem institutioni nostraeque admonitioni procaciter reniti voluerit, et ea quae ab eodem sacro et venerabili concilio constituta atque decreta sunt, quantum Dominus eis posse dederit, observare contempserit, praecipimus ut si antea hujusmodi non se correxerit, quicunque ille est, ante praesentiam nostram tua vel missorum nostrorum admonitione venire festinet; quatenus a nobis juxta quantitatem culpae digne corrigatur. Direximus praeterea tibi pondus et mensuram secundum quam clericis et sanctimonialibus panis et potus aequaliter tribuenda sunt, quae ut ab omnibus firmissime atque inviolabiliter teneatur , decernimus, et ne quid incrementi aut detrimenti a quoquam patiantur, modis omnibus inhibemus. Tuam igitur in calce hujus epistolae admonemus sanctitatem, ut secundum ministerium tibi divino munere collatum, nostrae in hoc negotio saluberrimae admonitioni obedienter atque inexcusabiliter pareas, et caeteris in parendo exemplum bonum tribuas. Dignum quippe est ut quanto sublimius sacerdotii dignitate aliis superemines, et a nobis venerabiliter diligeris, tanto magis ad Dei nostramque voluntatem faciendam devotiorem te atque promptiorem exhibeas. Vale in Domino, et ora pro nobis
|
[ Leg. vid. teneantur]
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | ||
Ludovicus Pius
| 2 |
EPISTOLA II LUDOVICI AD MONACHOS ANIANENSES. ( Anno 821.) [Apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, ex tabulario Anianensi.]
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus imperator Augustus venerabilibus fratribus in Aniano sive Gellone monasterio constitutis.
|
Proxime accedit Agobardum archiepiscopum ad nostram devenisse praesentiam, indicans nobis quomodo eo praesente et Nibridio archiepiscopo, sine mora omnes pari consensu Tructesindum super vos elegissetis abbatem. Cui facto, quia rationabile nobis videbatur, assensum praebere non distulimus, desiderantes ac optantes ut pietas divina id ad suam et ad vestram communem salutem proficere faciat; et ille patris ac pastoris inter vos locum obtineat, et vos, ut Christi oves, pari humilitate et devotione, sicut dignum et rectum est, subditi et obedientes ei sitis. Et haec obedientia vel humilitatis subjectio charitatis munimine est roboranda; quae sine simulatione falsae extrinsecus ostentationis in vobis fieri necesse est. Vos enim optime nostis cum quanto studio ac sudore a beatae memoriae domno Benedicto Patre vestro locus iste primo inchoatus est ac constructus est: deinde qua diligentia ille nitebatur, ut vos, quos divina superni Pastoris gratia per suae devotionis instantiam inibi coadunaverat, secundum monasticae vitae regulam recte conversaremini. Quod et Deo largiente, juxta id, quod desideravit, ad effectum perduxit. Sed et de sacrosancto eodem examine per imperium a Deo nobis commissum longe lateque piae conversationis normam coadoptavit, et vobis disseminare non destitit. Et cum profecto ita se res habeat, dignum vos admonere statuimus, ut Deo cooperante id efficere studeatis, ne in diebus vestris res tam egregie inchoata et ad incrementum perducta, quolibet casu quidquam detrimenti sumat: sed tales semper per Dei misericordiam esse studeatis, ut de vobis possint, sicut prius, magistri et doctores sanctae non solum regularis vitae, verum omnis spiritalis normae et praecipui apicis assumi, ubicunque necessitas vel voluntas fuerit. Porro Tructesindum abbatem vestrum admonitum esse volumus ut circa vos paternum exerceat amorem, et consideret secundum aetatem, vel valetudinem corporis, vel infirmitatis cujuslibet molestiam quid cui conveniat ex subjectis sibi, et caveat omnimodis ne in negligentes adeo fervida zeli castigatio modum excedat, ut eos pusillanimes reddat; nec apud observantes mandata Dei talis sit, ut torpore et desidia in eis rigorem constantiae frangat; sed maxima discretione juxta Apostolum sit omnibus omnia factus, ut omnes ad se pertinentes salvare possit. Quod si forte evenerit, quod nos non optamus, ut ille extra regulam vobis a memorato Benedicto optime traditam in aliquo deviaverit, et magis voluerit quae agenda sunt proprio arbitrio et voluntate quam vestro communi consilio agere, vos eum, ut charissimi fratres et filii, cum omni mansuetudine et patientia corrigite. Et si vobis assensum praebuerit, et per vos correctus fuerit, hoc Dei dono tribuatis: si vero ille pertinacior in sua, quo absit, permanere voluerit sententia, tunc nobis id significari prius faciatis, quam foris vicinis vestris notum fiat, quia cum in aliis regalem exerceamus potestatem, in vobis tamen paternum semper volumus obtinere affectum. Et quamvis haec licentia a nobis sit vobis concessa, tamen summopere cavendum est ne de qualibet re adversus abbatem vestrum levi ira aut parva perturbatione inflammati, frustra pertinaci audacia adversus eum commoveamini. Nam si aliquis vestrum sine ratione adversus eum inflammabitur et nostras aures sine causa pulsaverit, nos adversus se noverit districta animadversione esse commotum, ut ille qui ejusmodi est caeteris fiat documentum; ne in posterum aliquis audeat adversus magistrum suum injuste consurgere. Vos quoque, seniores, in omnibus adjuvate eum, tam in districtione juniorum fratrum, quam etiam et reliqua utilitate monasterii, nec illum solum sub tanti ponderis onere gravari patiamini: Sed juxta Apostolum invicem onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Vos autem, juniores fratres, statuimus admonere ut in omnibus abbati vestro et senioribus vestris obedientes sitis et humiles, non protervi, non murmuratores, sed cum omni humilitate ac mansuetudine servate propositum vestrum. Nam si secus egeritis, ut aliquis vestrum adversus abbatem et fratres infletur, et non solum sibi, sed etiam aliis perversae transgressionis fuerit invitamentum, et non sui abbatis et fratrum sustinuerit correctionem, hunc nobis cum festinatione mitti praecipimus, ut eum in talem locum dirigamus, unde ille vobis minime possit quidquam inferre scandali. Haec vobis ideo scribere jussimus, ut cognoscere possitis quantam curam ac sollicitudinem de vobis habere desideramus. Eamdem enim familiaritatem, quam cum piae recordationis Benedicto abbate vestro habere visi sumus, si praecepta ejus custodire obedientes volueritis, vobiscum similiter habere volumus, et curam vestri ipsiusque monasterii semper agere. Et quia constat per chartam donationis praedicti Patris vestri eumdem monasterium genitoris nostri prius, et denuo nostrum esse alodem, eamdem licentiam, quam ipse prius et nos deinceps per praecepta immunitatis visi sumus concedere, perpetuis temporibus firmiter observare et inviolabiliter conservare promittimus: ut quandocunque divina vocatione praedictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu inter vos tales invenire potueritis, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per saepe scriptam et roboratam nostram auctoritatem licentiam habeatis semper eligendi abbatem. Optamus vos pro nobis orantes ac sanctum propositum vestrum custodientes semper bene valere. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 3 |
EPISTOLA III. MICHAELIS ET THEOPHILI FILII ORIENTIS IMPERATORUM AD LUDOVICUM PIUM. ( Anno 824.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Baronio in Annalibus ecclesiasticis. ]
|
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius soli veri Dei, Michael et Theophilus fideles in ipso Deo imperatores Romanorum dilecto et honorabili fratri Ludovico glorioso regi Francorum, Longobardorum, et vocato eorum imperatori. . . . . Ex eo tempore omnes Christiani imperii nostri ad pacis unitatem et pristinam concordiam redierunt, glorificantes et magnificantes propugnatorem nostrum Dominum Jesum Christum qui ad unitatem fidei coadunare populum suum dignatus est in subjectionem quod ab eo est imperii nostri. Quocirca dignum existimavimus haec quasi pacifico amico et spiritali fratri nostro, et, ut credimus, socio gaudii a Deo imperii nostri manifesta facere, quae nobiscum acta sunt, ut pariter, sicut unius ejusdemque fidei et religionis cultoribus facere oportet, laudibus et hymnis collaudemus et glorificemus Salvatorem nostrum Jesum Christum. Oportuerat enim statim in exordio imperii nostri, sicut spiritali fratri nostro et pacifico amico, per veros apices nostros, quae erga nos gesta sunt vobis manifestare: sed, sicut supra dictum est, praefati tyranni et rebellis ac turpi morte condemnati Thomae seditio facere prohibuit. Ac vero nunc dedit Deus nobis hoc praesens et opportunum tempus post ejus interfectionem, et coadunationem et concordiam populi nostri. Et ideo justum existimavimus mittere ad vestram gloriam Theodorum protospatharium nostrum et stratigon, Nicetam sanctissimum metropolitanum Myrensem Lyciae Fortunatum archiepiscopum Venetiae, Theodorum reverendissimum diaconum et oeconomum istius sanctissimae Dei catholicae et magnae ecclesiae S. Sophiae, et Leonem nostrum candidatum. Et non tantum per has syllabas, sed et per ipsos viros annuntiamus vestrae gloriae omnia quae proposita sunt, ut tam per eos quamque et per missos viros iterum scire possemus vestrae dilectionis sanitatem, simulque fidelium vestrorum incolumitatem, nec non et omnium rerum vestrarum apud vos consistentium prosperitatem. Porro per has nostras veras et fideles syllabas corroboramus et confirmamus priorem pacem et amicitiam inter vos et nos constitutam, deprecantes mediatorem ejusdem pacis dominum qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis ; eamdem pacem splendidiorem et robustiorem facere, et ostendere temporibus et potestatibus praeteritis, quoniam et nos sic tenemus et speramus quod et vestra gloriosissima potestas ita consentiat, sicut et nostra . . . . .
|
Sed et hoc vestrae Christo amabili dilectioni manifestamus, quia multi de ecclesiasticis seu et laicis viris, alieni de apostolicis traditionibus facti, et neque paternos terminos custodientes, facti sunt inventores malarum rerum. . . . . . . . Unde honorem Ecclesiae Christi quaerentes, fecimus litteras ad sanctissimum papam antiquae Romae, et eas misimus per praedictos missos nostros ad eum . . . . . De caetero ordinet vestra spiritalis dilectio ut cum honore omni et illaesione ad eum veniant . . . . . Causa memoriae dilectionis quae inter nos est, misimus per praedictos missos nostros prasinovultim unum, milinovultim unum, Tyria duo, blattas veras duas, Dirodina duo, diventa duo. Absoluta mense Aprili, die decima, indictione secunda, a Deo consecrata regia urbe.
|
(Joan. XIV, 27)
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | ||
Ludovicus Pius
| 4 |
EPISTOLA IV LUDOVICI AD BADURADUM PADERBORNENSEM EPISCOPUM. In gratiam monasterii Corbeiensis in Saxonia. ( Anno 824.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Schaten. Annal. Paderb., pag. 78.]
|
In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus Badurado episcopo et misso nostro.
|
Nosse te non dubitamus qualiter nostra jussione Adelhardus quondam abbas quoddam monasterium in Saxonia a novo opere construxit, et aliqui boni homines de quibusdam rebus solemni donatione dotavimus; de quibus omnibus rebus nostrae auctoritatis praeceptum circa idem monasterium fieri jussimus, ut perpetua salvatione in jure ejusdem monasterii eaedem res consisterent. Sed, ut relatione Warini venerabilis ejusdem monasterii cognovimus, quidam comites memoratum praeceptum nostrum infringere et convellere volunt, in eo videlicet quod homines tam liberos quam et litos, qui super terram ejusdem monasterii consistunt, in hostem ire compellant et distringere modo judiciario velint; quod nolumus ut faciant. Et ideo per has litteras nostras tibi praecipimus ut tu illud praeceptum, quod, sicut diximus, eidem monasterio fecimus, assumas, et in praesentia eorumdem comitum, in quorum ministeriis res praedicti monasterii esse noscuntur, relegi facias, et ex nostra auctoritate eis praecipias ut ulterius nostrae auctoritatis praeceptum violare non praesumant, sed potius, sicut in eodem praecepto continetur, illud conservare studeant, si gratiam nostram habere velint.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 5 |
EPISTOLA V. EPISCOPI IN CONVENTU PARISIENSI CONGREGATI AD LUDOVICUM PIUM ET LOTHARIUM DE CULTU IMAGINUM. ( Anno 825.)
|
( Hanc epistolam vide hujusce Patrologiae tomo
XCVIII, col. 1299, inter Opera Caroli Magni. )
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | ||||
Ludovicus Pius
| 6 |
EPISTOLA VI LUDOVICI AD HIEREMIAM SENONENSEM ET JONAM AURELIANENSEM EPISCOPUM. Commonitorium ipsis datum cum legati Romam irent ad Eugenium II papam in causa imaginum. ( Anno 824.) [Baluz., Capitul., tom. I, ex Goldast., Constit. imp., et Sirmond., Conc. Gall. ]
|
Hieremiae et Jonae, venerabilibus episcopis, in Domino salutem.
|
Venerunt ad praesentiam nostram Halitgarius et Amalarius episcopi VIII Idus Decembris, deferentes collectiones de libris sanctorum Patrum, quas in conventu apud Parisios habito simul positi collegistis, quas etiam coram nobis perlegi fecimus. Et quia placuerunt, et ad id propter quod collectae sunt necessariae atque utiles a nobis judicantur, sub omni celeritate vobis censuimus dirigendas. Idcirco admonendo praecipimus solertiae vestrae ut priusquam de his aliquid domno apostolico indicetis, diligenti cura eadem vos recensere curetis, et ea quae melius et aptius praesenti negotio convenire inveneritis, excerpere atque describere illique ad legendum offerre studeatis; quia enim, ut nostis, nos ab eo petivimus licentiam quatenus has collectiones a sacerdotibus nostris fieri permitteret. Et ideo non poterit praetermitti quin ei ostendatur quod ex ipsius permissione collectum est. Illud tamen summopere praevidete, ut ea illi de his ostendatis que rationi de imaginibus habendae per omnia conveniant, et quod ipse vel sui rejicere minime valeant. Sed et vos ipsi tam patienter ac modeste cum eo de hac causa disputationem habeatis, ut summopere caveatis ne nimis ei resistendo eum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis; sed paulatim, verbis ejus quasi obsequendo, magis quam aperte resistendo, ad mensuram quae in habendis imaginibus retinenda est eum deducere valeatis, et ideo potius efficere contendatis ut negotium de quo agitur ad meliorem quam ad pejorem statum cum Dei adjutorio perducatur. Postquam vero hanc rationem de earumdem imaginum causa consummaveritis, si tamen hoc ad nihilum Romana pertinacia permiserit, ut ratio inter vos habita aliquo bono et convenienti fine claudatur, et ille vobis indicaverit quod legatos suos ob eamdem causam in Graeciam mittere velit, volumus ut eum interrogetis si illi placeat ut nostri legati pariter cum suis in Graeciam pergant. Et si hoc ei melius visum fuerit, seque omnino velle responderit, tunc volumus ub sub omni festinatione litteris vestris a vobis ad nos directis nos inde certos faciatis, simulque et de vestro adventu ad nos; ut eo tempore quo vos ad nostram veneritis praesentiam, Halitgarium et Amalarium nobiscum inveniatis. Vos autem cum domno apostolico considerate ubi ille vel quando velit ut sui ac nostri legati ad naves conscendendas se jungere debeant, et hoc nobis per nosmetipsos, cum Deo volente veneritis, annuntiare potestis.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 7 |
EPISTOLA VII. LUDOVICI AD EUGENIUM II PAPAM, Missa per Hieremiam et Jonam episcopos, cum actis synodi Parisiensis. ( Anno 824.) [Baluz., ibid. ]
|
Sanctissimo ac reverendissimo domno et in Christo Patri Eugenio, summo pontifici et universali papae Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, spiritales filii vestri, sempiternam in Domino nostro Jesu Christo salutem.
|
Quia veraciter nos debitores esse cognovimus ut his quibus regimen Ecclesiarum et ovium Dominicarum cura commissa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinentibus opem atque auxilium, pro qualitate virium nostrarum et intellectus nostri capacitate, feramus, idcirco praetermittere nequivimus quin tunc, quando legati Graecorum nobis manifestaverunt qualem ad vos deberent perferre legationem, summa cura ac sollicitudine tractaremus quale vobis adjutorium in hoc negotio cum Dei auxilio exhibere potuissemus. Et ob hoc a vestra sanctitate petivimus ut sacerdotibus nostris liceret de libris sanctorum Patrum sententias quaerere atque colligere quae ad eamdem rem pro qua iidem legati vos consulturi erant, veraciter definiendam convenire potuissent: quas cum illi juxta concessam etiam a vobis licentiam solerter inquirerent, et divina opitulante gratia quidquid invenire tam brevi temporis spatio potuerunt, collegissent, nobis ea perlegenda direxerunt. Quibus perlectis, ea vestrae sanctitati legenda atque exammanda per hos legatos nostros, Hieremiam scilicet et Jonam venerabiles episcopos, mittere curavimus; cum quibus si vestra paternitas dignum duxerit, de eadem legatione quae in Graeciam a vobis mittenda est, non inutilem, sed potius proficuam collationem habere potestis; quia et in sacris sunt litteris admodum eruditi, et in rationibus disputatoriis non minimum exercitati. Quos non ob hoc ad vestrae almitatis praesentiam cum memoratis sententiarum collectionibus misimus ut hic aliquo velut magisterii officio fungerentur, aut huc docendi gratia directi putarentur: quia, sicut jam commemorati sumus nos debitores existere ut huic sacratissimae sedi in quibuscunque negotiis auxilium ferre debeamus, ideo et hos missos, et quas deferunt litteras, si quid vobis adjutorii conferre potuissent, mittere dignum duximus. Hos vestrae sanctitati commendamus, ut et benignam apud vos receptionem et familiariter vobiscum loquendi locum inveniant: novit quippe sanctitas vestra qualiter populus Graecorum in hac imaginum veneratione divisus sit. Ideo rogamus ut almitas vestra curam et diligentiam adhibere dignetur quomodo per vestram saluberrimam doctrinam atque admonitionem magis ad concordiam et unitatem revocetur, quam propter hoc ad majorem discordiam et dissensionem impellatur. Et ideo cautissime considerare debetis ut legatio vestra, quam illuc dirigere disponitis, tanta prudentia tantoque moderamine suffulta sit ut a nemine, neque Graeco, neque Romano, juste valeat reprehendi, sed talis sit qualem semper decet in omnibus causis ab ista sacratissima sede proficisci. Et si vestrae sanctitati placet ut pro hac ipsa legatione missi nostri simul cum vestris illas in partes dirigantur, et hoc nos tempore congruo scire permittite; et non solum hoc, sed etiam si ituri sunt, ubi et quando cum vestris missis se jungere debeant. Non ideo tamen de missis nostris illuc dirigendis interrogamus quasi necessarium nobis videatur, aut nos vestros missos hanc legationem per se perficere dubitemus; sed potius propter hoc eos vobis offerimus ut sciatis nos in omnibus esse paratos quae hujus sacratissimae sedis necessitas aut voluntas postulaverit. Optamus sanctam et venerabilem ac piam paternitatem vestram semper in Christo bene valere, et nostri ac nostrorum omnium in sacrosanctis orationibus meminisse, sanctissime ac beatissime Pater.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 8 |
EPISTOLA VIII. EPISTOLA GENERALITER POPULO DEI LEGENDA. De convocatione quatuor conciliorum. ( Anno 828.) [Baluz., ibid., pag. 654.] I. II. III.
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris.
|
Recordari vos credimus qualiter hoc anno consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum generale jejunium per totum regnum nostrum celebrare jussimus, Deumque tota devotione deposcere ut nobis propitiaret in quibus illum maxime offensum haberemus nobis manifestare, et ut ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit juxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adjuvante, considerare. Quapropter nosse volumus solertiam vestram quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua causa quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum adnuntiarent. Item consideravimus ut missos nostros per universum regnum nostrum mitteremus, qui de omnibus causis quae ad correctionem pertinere viderentur quanto potuissent studio decertarent, et quidquid possibile invenirent praesentaliter nostra auctoritate corrigerent; et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad nostram notitiam deferre curarent. Quapropter volumus ut vos omnes, propter communem salutem et regni honorem ac populi utilitatem, obedientes et adjutores missis nostris in omnibus pro viribus esse non negligatis; simulque sciatis ob hanc causam nos velle per singulas hebdomadas uno die in palatio nostro ad causas audiendas sedere, ut per hunc aut illum comitem et providentia missorum et obedientia populi nobis manifestius appareat. Et ut haec omnia successum habeant, volumus ut generale triduanum jejunium secunda feria post octabas Pentecosten celebrandum indicetur, et generaliter ab omnibus cum summa devotione observetur. Et quia undique inimicos sanctae Dei Ecclesiae commoveri, et regnum a Deo nobis commissum infestare velle cognoscimus, praecipimus atque jubemus ut omnes homines per totum regnum nostrum, qui exercitalis itineris debitores sunt, bene sint praeparati cum equis, armis, vestimentis, carris et victualibus, ut quocunque tempore eis a nobis denuntiatum fuerit; sine ulla mora exire et in quamcunque partem necessitas postulaverit, pergere possint, et tandiu ibi esse quandiu necessitas postulaverit. Haec sunt capitula de instructione missorum. Dicendum est illis quia necesse est ut intelligamus omnes communiter quale periculum nobis immineat, in eo maxime quod in nostra negligentia tanta et talia, per quae Deus offendi potuit, et honor et honestas regni decrescere, adhuc autem etiam aliam intellectam habemus negligentiam ex priori occasione notam , id est, quod ipsa legatio non ita peracta fuit sicut ipsa necessitas deposcebat; quanquam ex parte vos dicatis nos materiam in eo dedisse quod non per omnia ad hanc necessitatem inquirendam plenam vobis dedissemus jussionem. Ideo summopere tractandum est quomodo, Domino adjuvante, et in praesenti de his quae per negligentiam et incuriam depravata sunt, corrigantur, et ne ultra talia fiant sollicite caveatur. Post haec socii denominandi sunt, et tunc qualis debeat esse legatio injungenda est. Primo injungendum est missis ut hoc omnimodis caveant, ne populo in eorum profectione oneri sint, ne forte quibus subvenire debuerint, afflictionem inferant. Ut primo nostram populo voluntatem et studium, et qua intentione a nobis sint directi, per nostrum scriptum nuntient. Instruendi sunt etiam quid inquirant. In primis hoc maxime inquirant quomodo hi qui populum regere debent, unusquisque in suo ministerio se custoditum habeat, ut qui bene faciendo gratiarum actione digni sunt cognoscamus, qui vero correctionem et increpationem pro eorum negligentiis merentur, omnimodis nobis manifesti fiant. Inquisitio autem hoc modo fiat. Eligantur per singulos comitatus qui meliores et veraciores sunt. Et si aliquis inventus fuerit de ipsis qui fidelitatem promissam adhuc nobis non habeat, promittat. Et tunc instruendi sunt qualiter ipsam fidem erga nos salvare debeant; id est, ut quicunque ex his talem causam scit in illis rectoribus et diversis ministris qui populum regere et salvare debent, de quibus interrogati fuerint, quae ad populi damnum et detrimentum pertineat, et propter hoc nobis periculum animae evenire possit et inhonoratio, omnino, si salvam voluerit suam fidem et promissionem habere, manifestum faciat. Et si post talem admonitionem et contestationem, aliter quam se veritas habeat dixisse aliquis deprehensus fuerit, sciat se inter infideles esse reputandum. Haec sunt capitula quae volumus ut diligenter inquirant. Primo de episcopis, quomodo suum ministerium expleant, et qualis sit illorum conversatio, vel quomodo ecclesias et clerum sibi commissum ordinatum habeant atque dispositum, vel quibus rebus maxime studeant, in spiritalibus videlicet aut in saecularibus negotiis. Deinde quales sint adjutores ministerii eorum, id est, chorepiscopi , archidiaconi, et vicedomini, et presbyteri per parochias eorum, quale scilicet studium habeant in doctrina, vel qualem famam habeant secundum veritatem in populo. Similiter de omnibus monasteriis inquirant juxta uniuscujusque qualitatem et professionem: similiter et de caeteris ecclesiis nostra auctoritate in beneficio datis. Utrum episcopi in circumeundo parochias suas caeteras minores ecclesias gravent, aut populo oneri sint, et si ab ipsis aut a ministris eorum indebita a presbyteris exigantur. Simili modo de comitibus inquirant, quale studium de suo habeant ministerio, ut qui bene exinde facit cognoscamus. Si aliter facit, et hoc nosse omnino volumus; id est, si populus per suam negligentiam et desidiam justitia et pace careat, aut si ipse sciens aut nesciens aliquid injuste factum habeat. Deinde ergo quales ministros habeat ad regendum populum vel missos, utrum juste an injuste in ipsis ministeriis agant, aut consentiente vel negligente comite a veritate et justitia declinent. Quae personae, vel de quibus causis culpabiles ad praesentiam nostram venire debeant, discernendum est. Exceptis episcopis, abbatibus, comitibus, qui ad placita nostra semper venire debent, isti venient, si in talibus culpis et criminibus deprehensi fuerint quales inferius adnotatae sunt.
|
(Collata cum codice Tiliano pervetusto, qui fuit
monasterii S. Remigii Rhemensis.) (exenia [ Ms., exsenia])
|
[ Sirmond., per
semetipsos] [ Sirmond., natam] [archipresbyteri ]
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |
Ludovicus Pius
| 9 |
EPISTOLA IX. EPISTOLA CAESAREA GENERALITER POPULO DEI LEGENDA, Quam Ludovicus Pius imperator ex placito Aquisgranensi misit de conciliis episcoporum in quatuor imperii partibus congregandis. ( Anno 828.) [Baluz. ibid., pag. 658.]
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris.
|
Recordari vos credimus qualiter hoc anno, consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum, generale jejunium per totum regnum nostrum celebrare jussimus, Deumque tota devotione deposcere ut nobis propitiari, et in quibus illum maxime offenderimus nobis manifestare, et ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eo de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit juxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adjuvante considerare. Quapropter nosse volumus solertiam vestram quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum annuntiarent. Quis enim non sentiat Deum nostris pravissimis actibus esse offensum, et ad iracundiam provocatum, cum videat tot annis multifariis flagellis iram illius in regno nobis ab eo commisso desaevire, videlicet in fame continua, in mortalitate animalium, in pestilentia hominum, in sterilitate pene omnium frugum, et ut ita dixerim, diversissimis morborum cladibus atque ingentibus penuriis populum istius regni miserabiliter vexatum et afflictum, atque omni abundantia rerum quodam modo exinanitum? Nec illud etiam dubitamus ex justa vindicta illius evenire, quod saepe scandala per tyrannos in hoc regno exsurgunt, qui pacem populi Christiani et unitatem imperii sua pravitate nituntur scindere. Nam et illud nihilominus peccatis nostris deputandum est, quod inimici Christi nominis praeterito anno in hoc regnum ingressi depraedationes, incendia ecclesiarum, et captivationes Christianorum, et interfectiones servorum Dei audenter et impune, imo crudeliter, fecerunt. Agitur siquidem justo judicio Dei ut quia in cunctis delinquimus, interius simul et exterius flagellemur. Beneficiis quippe Dei evidenter existimus ingrati, quoniam his non ad voluntatem Dei, sed ad libitum nostrum carnalem uti invenimur. Et idcirco merito creaturae Dei nobis divinitus concessae pro Deo contra nos ingratos pugnant, juxta illud: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos . Verum quia tot modis vexamur atque percutimur, ad eum a quo percutimur toto corde dignum necessariumque est ut revertamur, quatenus illud propheticum in nobis impleatur quo dicitur: Sola vexatio intellectum dabit auditui . Sed quia pius et clemens Dominus sic ipsum flagellum moderatur ut non ad interitum, sed potius ad correctionem nostram inferre videatur, debemus in conspectu ejus veraciter humiliari, et faciem illius in confessione praevenire, ejusque pietatem pronis mentibus exorare; ut qui fecit nos justissima dispensatione flagella sentire, sciat nobis peccata nostra, pro quibus juste ab eo flagellamur, cognoscere, et in quibus maxime illum offendimus, et iram illius provocavimus, manifestius intelligere, ut post, eo miserante, prava deserendo et corrigendo, bona etiam sectando, et tota cum devotione exsequendo, valeamus per spiritum humilitatis et animam contritam sacrificium Deo debitum offerre, iramque illius indignationis evadere, et per dignam congruamque correctionem, et bonorum operum exhibitionem, gratiam ejus propitiationis, licet indigni, promereri. At quia nos magis in hoc peccasse cognoscimus, qui forma salutis omnibus esse debuimus, et omnium curam gerere, et per auctoritatem imperialem pravorum acta, ne tantum accrescerent, corrigere, cupimus, Domino nobis propitio, in conspectu pietatis illius per dignam satisfactionem veniam adipisci, et per saluberrimam correctionem, vel per bonum studium, quod nostra desidia et ignorantia hactenus neglectum est, consultu fidelium tempore opportuno, quantum in nobis est, studiosissime emendare, et nostram in hoc voluntatem omnibus manifestam facere Quapropter statuimus atque decrevimus cum consultu sacerdotum caeterorumque fidelium nostrorum, hujus rei gratia, ob placandum scilicet contra nos nobisque subjectos Domini furorem, conventus eorumdem episcoporum in quatuor imperii nostri locis congruentissime fieri. Primo scilicet in Moguntiacensi urbe, ubi conveniant archiepiscopi Autgarius, Hadabaldus, Hethi, Bernuinus, cum suffraganeis suis. Secundo quoque in Parisiorum urbe, ubi futurus antistes Senonicus, et Ebbo, Ragnoardus et Landramnus cum suffraganeis suis conveniant. Tertio vero apud Lugdunum, ubi Agobardus, Bernardus, Andreas, Benedictus, Agericus cum suffraganeis suis similiter conveniant. Quarto etiam apud Tolosam urbem, quo simul conveniant Notho, Bartholomaeus, Adalelmus, Agiulfus cum suffraganeis suis. In quibus conventibus tractare, quaerere, et cum Dei adjutorio invenire debent de causis ad religionem Christianam et eorum curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas docet aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte vel ex toto dimissum sit ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt moribus, conversatione et actibus inveniri possit quod divinae regulae atque auctoritati non concordet; simulque inveniant quae occasiones in utroque ordine id effecerint ut a recto tramite deviatum sit. Et quidquid de his causis inventum fuerit, tam solerti cura custodiatur ut nullatenus ad aliorum notitiam pervenire permittant ante tempus constitutum. Et ideo unus notarius inter omnes eligatur qui quod ipsi invenerint describat, et ipse sub juramento constrictus ea quae inventa et digesta fuerint diligenter fideliterque conservet.
|
(Sap. V, 21) (Isa. XXVIII,
19)
|
[ Sirmond., metropolitani]
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |
Ludovicus Pius
| 10 |
EPISTOLA X. EPISCOPI IN SYNODO PARISIENSI ANNO 829 CONGREGATI AD LUDOVICUM ET LOTHARIUM IMPERATORES. ( Anno 829.) [Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, ex Sirmondo, tomo II Concil. Galliae, pag. 542.]
|
Dominis praestantissimis et pietatis gratia praeditis, Ludovico et Lothario orthodoxis atque invictissimis Augustis.
|
Nos famuli vestri, quamvis indigni, tamen episcopi, Deo humiliter grates persolvimus ejusque immensam pietatem et benignitatem collaudamus et praedicamus, qui vos adeo in sui amorem devotissimos famulos suos flagrare facit, ut de profectu et exaltatione sanctae suae Ecclesiae indesinenter cogitetis, eamque ut pote matrem spiritalem, sicut fideles et dilecti spiritales filii, ad meliora et potiora semper provehere studeatis. Nam cum mucro divinus imperium vobis divinitus commissum interius exteriusque, merito nostrae iniquitatis, multifariis attereret cladibus, prudenter animadvertentes quod haec nonnisi justo Dei judicio evenirent, illico scriptis serenitatis vestrae anno praeterito cunctos ecclesiarum pastores admonuistis, ut quia constabat eos speculatores Domini existere, et gladium divinum super terram, id est super peccatores, grassari, meminerint speculationis suae et jejunio triduano ab omnibus generaliter peracto, unusquisque in quolibet ordine positus, diligenter conscientiam suam conveniret, et ubi se Deum offendisse cognoscebat maturato per poenitentiae satisfactionem corrigere non differret. In quibus etiam apicibus inserere vobis placuit ut, si Deus pacem undique et otium vobis tribueret, in hoc placitum vestrum generale consumere voluissetis, ut primum quidquid in vobis, id est in persona et ministerio vestro, corrigendum inveniretur, Domino auxiliante corrigeretis. Deinde quaecunque in omnibus ordinibus imperii vestri Deo displicerent inquireretis, et secundum ejus voluntatem cum consensu fidelium vestrorum ad tramitem rectitudinis revocaretis; scilicet ut eum vobis populoque vobis commisso propitium faceretis. Sed quia tempus optatum, exterioribus incursionibus praepedientibus, secundum desiderium vestrum nacti non estis, libuit serenitati vestrae cum quibusdam fidelibus vestris praeterita hieme placitum habere, et de his quae praemissa sunt diligenter tractare, Deique voluntatem quaerere, et Ecclesiae vobis commissae utilitatem providere. Quapropter de omnibus quae ad tempus emendatione digna visa sunt, congrua capitula serenitas vestra digessit, legatosque strenuos delegavit, ut per eadem capitula et flagitia malorum hominum punirent, et bonorum laudem vestrae celsitudini notescerent. Inter quae etiam statuistis, in quatuor partibus imperii vestri conventus episcoporum uno eodemque tempore fieri, in quibus tractarent, quaererent, atque cum Dei adjutorio invenirent de causis ad religionem Christianam, eorumque curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas docet, aut aliter teneretur: vel quid inde ex parte, aut ex toto dimissum esset, ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum, qui pastores populi constituti sunt, moribus, conversatione et actibus inveniri posset, quod divinae regulae atque auctoritati non concordaret: simulque inveniretur, quae occasiones in utroque ordine id effecerint, ut a recto tramite deviassent; et quidquid de his inventum fuisset, vestrae celsitudini notum facerent. Quod, ut Deus posse dedit, nos fidelissimi ac devotissimi salutis vestrae procuratores, juxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam devotionem et ordinationem vestram, de causis ad religionem Christianam nostrumque ministerium atque periculum pertinentibus, nec non et de his quae ad nostram correctionem et emendationem pertinere perspeximus, sive de his quae populis generaliter annuntianda et admonenda praevidimus, capitulatim in praecedentibus adnotavimus libellis, vestraeque serenitati legenda, imo probanda obtulimus. Et quanquam de his quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, nequaquam tamen haec quae specialiter ad vestram personam ministeriumque pertinere cognovimus, oblivioni tradidimus: sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria in secundo hujus operis libello, ad nomen ministeriumque vestrum pertinentia, periculumque cavendum, solerti studio congessimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut ea diligenter aspiciendo, legendo et audiendo, aperte atque distincte vestra cognoscat celsitudo, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium nostrarum possibilitatem fideliter salubriterque egerimus. Abhinc sequuntur quaedam quae ex capitulis conventus nostri breviter decerpsimus, quae ad nostram et fidelium vestrorum laicorum observationem et salutem pertinentia, necessaria esse perspeximus. Dehinc sequuntur alia quae vestrae pietati deposcenda valde salubria esse judicavimus.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 11 |
EPISTOLA XI. LUDOVICI AD ALDRICUM EPISCOPUM CENOMANENSEM. De quibusdam rebus alienatis ejus ecclesiae. ( Anno 835.) [Baluz., lib. III Miscell., pag. 165.].
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Aldrico venerabili episcopo et fideli nostro salutem.
|
Noverit tua industria quia missus tuus nostram adiit praesentiam innotescens quod quidam vassalli nostri, Ghermundus, Vulfardus, Berchadus, Bodo et socius suus, beneficia ex tuo episcopio habent, quae olim per precarias inde alienata fuerunt. Qua de re volumus ut tu nostra auctoritate recipias usque ad nostram praesentiam, et de nostra fidelitate magnam curam semper habeas, sicut hactenus te habere cognovimus. Nam memoratus missus tuus nostram deprecatus est pietatem ut aliquem missum tibi dederimus qui praedictas res tibi Ecclesiaeque tibi commissae consignaret, et vestituram legitimam faceret. Qua de re Helisacharo misso nostro praecipimus ut de supradictis beneficiis tibi vestituram faciat, quando illas in partes a nobis directus fuerit. Volumus etiam ut quam citius poteris missum tuum bene fidelem ad nos dirigas, qui nos certos faciat qualiter erga vos et reliquos fideles nostros modo agatur, et quid de illis causis factum quae vobis agere praecepimus. Bene vale et ora pro nobis.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 12 |
EPISTOLA XII. LUDOVICI AD HILDUINUM ABBATEM S. DIONYSII. De colligendis in unum corpus iis quae in Graecorum historiis de sancto Dionysio passim scripta repererat. ( Anno 835.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Surio ad diem 9 Octobris, pag. 716.]
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Hilduino venerabili abbati monasterii sanctissimorum martyrum ac specialium protectorum Dionysii pretiosi sociorumque ejus, aeternam in Christo salutem.
|
Quantum muneris ac praesidii non modo nobis ac praedecessoribus seu progenitoribus nostris, verum etiam totius imperii nostri populis, Domini providentia per beatissimum Dionysium saepenumero, imo continue in magnis gratiarum ubertatibus contulerit, cunctae per transacta tempora Gallicae generationes senserunt, quae ejus insigni apostolatu fidei rudimenta sumpserunt, et salutis subsidia perceperunt. Praedecessores autem nostri gloriam hujus eximii testis et amici Dei non inaniter coluerunt, qui dum ejus sacras exuvias in terris ob amorem et honorem Domini nostri Jesu Christi opibus, quibus poterant, honoraverunt, per ejus preces dignissimas honoris privilegio potiri et in terrenis et in coelestibus meruerunt, ut videlicet unus ex priscis Francorum regibus, Dagobertus, qui eumdem pretiosissimum Christi martyrem veneratus non mediocriter fuerat, et in mortali est vita sublimatus, et per ejus adjutorium, sicut divina ac celebris ostensio perhibet, a poenis est liberatus, inque vita perenni desiderabiliter constitutus. Progenitores quoque nostri mellifluum nomen domini Dionysii non incongrue pia dilectione et dilectissima pietate amplexi sunt. Quia proavus noster Carolus princeps Francorum inclytus per orationes ipsius excellentissimi martyris indeptum se fuisse gratulatus est apicem principatus, eidemque decurso mortalitatis tempore , quod charius potuit habere depositum, corpus scilicet proprium, in magni die judicii suscitandum, et animam Domino praesentandam fideliter commendavit, ac per hoc maxime devotionem atque fiduciam cordis sui erga peculiarem patronum patenter ostendit. Sanctae nihilominus recordationis avus noster Pippinus propter altare quod ante sepulcrum saepe fati saepiusque dicendi domini Dionysii per divinam et memorabilem revelationem jussu ipsius sanctissimi martyris in honorem Dei et apostolorum Petri et Pauli, qui praesentes ostendebantur, a beato et angelico viro Stephano summo pontifice dedicatum est , inter sacra missarum solemnia una cum duobus filiis, Carolomanno videlicet et divae memoriae domino ac genitore nostro Carolo, jure praenominato Magno, ab eodem apostolico papa in regem Francorum unctus, superni muneris benedictionem percepit. Quique cum quanta se humilitate ante limina basilicae sanctorum martyrum, defuncto hujus vitae curriculo, sepeliri praeceperit , titulus etiam ipsius conditorii innotescit. Sed et nos multis ac frequentibus largitionibus beneficia ejus sumus experti, praecipue tamen in humanae varietatis eventu, quo Dei, ut semper fatendum est, justo judicio, in virga eruditionis suae visitati, et baculo speciosae misericordiae ejus, ante praescriptum altare per merita et solatium domini ac piissimi Patris nostri Dionysii, virtute divina recreati et restituti sumus , cingulumque militare judicio atque auctoritate episcopali resumpsimus, et usque ad praesens ipsius gratioso adjutorio sustentamur. Idcirco, venerabilis custos ac cultor ipsius provisoris et adjutoris nostri domini Dionysii, monere te volumus ut quidquid de ejus notitia ex Graecorum historiis per interpretationem sumptum vel quod ex libris ab eo patrio sermone conscriptis, et auctoritatis nostrae jussione, ac tuo sagaci studio, interpretumque sudore in nostram linguam explicatis, huic negotio inseri fuerit congruum, quodque etiam in Latinis codicibus jam inde habes inventum, adjunctis eis quae in libello ejus passionis continetur, nec non et illis quae in tomis vel chartis vetustissimis armarii Parisiacae ecclesiae, sacrae videlicet sedis suae, prolatis inveneras, et obtutibus nostrae serenitatis ostenderas, secundum quod rerum, causarum etiam ac temporum convenientiam noveris, in corpus unum redigas, atque uniformem textum exinde componas, quatenus compendiosius valeant innotesci, et fastidiosis minusve capacibus vel studiosis lectionis possit taedium sublevari, pariterque omnibus aedificationis utilitas provideri. His ita contextis, volumus ut revelationem ostensam beato papae Stephano in ecclesia ejusdem sanctissimi Dionysii, sicut ab eo dictata est, et gesta quae eidem subnexa sunt, una cum hymnis quos de hoc gloriosissimo martyre atque pontifice habes, et officium nocturnale subjungas; sed et differenter, ac cum integritate sui, quaeque ex eo reperta sunt, in altero volumine colligas, nobisque distincte et correcte transcripta quantocius dirigas aut praesentes: quoniam maximum valdeque dulcissimum pignus desiderabilis praesentiae illius domini et solatiatoris nostri, ubicunque scimus, habere nos credimus, si cum eo, vel de eo, aut ab eo dictis, oratione, collatione, lectione colloquimur. Vale in Christo, vir Dei, in sacris orationibus jugiter memor nostri.
|
(sic enim verbis
ac scriptis suis eum appellare consuevere) ( An. 741) ( An. 754) ( An. 768) ( An. 834)
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | ||
Ludovicus Pius
| 13 |
EPISTOLA XIII. HILDUINI ABBATIS S. DIONYSII AD LUDOVICUM PIUM. Quaecunque memoria librique prae manibus habiti suppeditarunt de sancto Dionysio, simul collecta transmittit. ( Anno 836.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Cointio, tom VIII Annal. eccles., pag. 395.]
|
Domino benignitate admirabili et auctoritatis reverentia honorabili, Ludovico Pio semper Augusto, Hilduinus humilis Christi famulus, et domini mei Dionysii pretiosi ac sociorum ejus matricularius, vestraeque imperiali dominationi in omnibus devotissimus, praesentem in Christo prosperitatem atque aeternae felicitatis benedictionem optat et gloriam.
|
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est os meum, et gaudebunt labia, ut annuntiem praeconia domini mei gloriosissimi martyris Dionysii ab eximio imperatore domino meo jussus; quae reticere non poteram, etiam si a quoquam fuissem forte prohibitus. Et revera magna mihi est ratio gratulandi, quoniam cumulatius mihi effectum desiderii mei praestare voluit divina dignatio, ut mentis meae conceptum ei placere cognoscerem, cum quod agere spontanea disponebat mea humilitas, in agendo data manu auctoritatis, cooperaretur vestra Deo placens sublimitas. Qua de re bonorum operum et spiritualium omnium studiorum illum auctorem esse non dubium est, qui quorum incitat mentes, quo sibi placet in ingenio adjuvat actiones. Sed et in hoc valde exsultat spiritus meus in Deo salutari meo, quoniam Christianus animus vester sic evidentissime erga se divinae bonitatis beneficia, et sanctorum cognoscit solatia, et tam promptissime se accensum ostendit circa auctoris et reparatoris sui seu specialium suffragatorum suorum venerationem atque obsequium. Non enim sic ab intimis pia anima vestra divina confiteretur vera et justa judicia, nisi se ipsam sancto illuminatam cognosceret Spiritu, nec ita devotissime amici Dei bene gesta et dicta maximae sagacitatis vestrae prudentia perquireret, nisi summum bonum, a quo et per quem omnia sunt bona, diligeret. Cujus amore religiosa devotio vestra accensa esse dignoscitur, ut Christi militum gloriosos triumphos inquireret. Quos cum noverit, per eorum adjutorium robustius contra vitia vitiorumque auctores pugnabit, quatenus martyrum exempla sectando, qui viriliter certavere, et fideliter satis vicere, ad palmam, qua illi munerati sunt, et ipse pertingat. Huc accedit ad voti et sollicitudinis vestrae incitamentum, quia Esras, sanctae Scripturae reparator, magnum remunerationis donum exinde apud Deum promeruit, et laudabile sibi nomen apud homines acquisivit. Quocirca et vestrae sedulitatis instantia, cum pro magna antiquitate hujus sanctissimi Patris nostri, quantum ad generationem terrenam et conversionem seu obitum attinet, mira sanctitate et miraculorum prodigiis orbi pene cuncto innotuit, notitia ipsius paucis nostrorum cognita, plurimis adhuc manens incognita, cum per vestrum studium patuerit, et meritum, ut melius ipsi scitis, grande vobis conciliabitis, et memoriale perpetuum acquiretis. Faciat autem Dominus ut nos idonei cooperatores inveniamur ad bonae voluntatis vestrae perfectionem, qui tanto sine aliqua haesitatione vestris jussionibus obedimus, quanto illa rogatis seduli exactores quae exhibemus voluntarii exsecutores. Idcirco quia reperta quaeque tam in Graecis quam in Latinis codicibus ex domino et patrono nostro Dionysio, quae hactenus minus cognovimus, vobis ocius in unum collecta mittere poscitis, et incongruum ducimus auctoritatis vestrae desiderio differri, quod ex debito servitutem nostram constat debere largiri; quantum connivet brevitas temporis, quidquid ori suggesserit memoria citae recordationis, favente Domino, velociter scribentium committemus notariorum articulis, deprecantes vestram humiliter sapientiam, ne in his quae reverentia et amore sanctissimi martyris, et propter jussionis vestrae obedientiam scribenda aggredimur, verborum pompositatem aut dictationis leporem, sed purissimae veritatis, sicut ab antiquorum dictis sumpsimus, quaerere studeatis sinceritatem. Nosque reprehendere de casuum, praepositionum atque conjunctionum virtute, seu litterarum in subsequentes immutatione, vel punctorum secundum artem grammaticam positione nolite; quia non id studendum, sed nostrae deservitionis obsequium ac commendationis vestrae officium accelerandum suscepimus, maxime cum haec quae ab aliena lingua expressimus, in tenoris serie, sicut de praelo sunt eliquata, texemus; quae licet in interpretatione non redoleant supparem sermonis odorem, sapidum tamen referunt veritatis et intellectus sui saporem. Ordinem igitur historiae, sicut vestra jussit dominatio, in unum congestum, et singulatim postea plenitudinem ejus discretam, cunctis legentibus atque audientibus, pandemus. Nam divinae erit inspirationis et exsecutionis id quod desideramus fideli animo propalare; verum atque probabile demonstrare. Ex quo nos laborandum non magnopere aestimamus, quia quid tenendum de hoc sanctissimo martyre Christi sit, quid credendum, notae et probatissimae personae veracibus dictis declarant.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 14 |
EPISTOLA XIV. LUDOVICI PII JONAE AURELIANENSI EPISCOPO. De monasterio Anisolensi. ( Anno 838.) [Apud D. Bouq., ibid., ex Baluzio, lib. III Miscell., pag. 131.]
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imp. Augustus, Jonae venerabili episcopo salutem.
|
Notum esse volumus quia perventum est ad nos quod monachi ex monasterio Sancti Carilephi in egressu praesumptivo idem monasterium expoliassent ornamentis ecclesiasticis, tam in thesauro quamque in vasis seu vestimentis, necnon et libris. Quapropter tibi praecipimus et Henrico abbati ut vos omni diligentia illud inquiratis, et cum omni integritate res ecclesiasticas eidem ecclesiae restituere faciatis. Vale, ex hoc habeto sicut de te bene confidimus, et sicut in hoc nostram cognoscis voluntatem.
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | |||
Ludovicus Pius
| 15 |
EPISTOLA XV. EJUSDEM EIDEM. ( Anno eodem. ) [Apud Baluz., ibid. ]
|
In nomine Dei et Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus Jonae venerabili episcopo salutem.
|
Notum tibi esse volumus quia perventum est ad nos quod monachi ex monasterio Sancti Carilephi egressi sunt de proprio monasterio, aliena loca quaerentes, immemores propriae promissionis eorum, in qua promiserunt obedientiam et stabilitatem loci, atque renuntiaverunt propriis voluntatibus secundum regulam sancti Benedicti, obliti etiam sententiam evangelicam, in qua Dominicum exemplar audivimus: Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me ; oblitique sunt apostolicae sententiae ita dicentis: Subjecti estote omni creaturae, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis . Et hoc non ob aliud fecerunt nisi quod abbas eorum nobis inobediens apparuit, et nos eidem abbati idem monasterium tulimus, et illud Aldrico episcopo ecclesiaeque sibi commissae legaliter, sicut a suis praedecessoribus possessum et constructum fuit, reddidimus, sicut lator ejus epistolae tibi dicere poterit, quia prolixum est nobis in hac epistola omnia inserere qualiter actum definitumque rationabiliter fuit, et quia in nullo sentimus contrarium esse auctoritati canonum monachos subjectos episcopis fieri debere. Quaporpter volumus ut missus noster sis una cum Henrico abbate, et eosdem monachos plena auctoritate canonum et regulari atque nostra ad proprium monasterium redire compellatis. Si vero quispiam eorum vos non ab obaudierit, volumus ut compellatis eum venire nostram praesentiam in proximo placito, quod habituri sumus Domino annuente apud Carisiacum. Bene vale, et ora pro nobis ad Dominum.
|
(Joan. VI,
38) (I Petr. II, 13)
|
http://viaf.org/viaf/71534431
|
[] | ||
Richardus Narbonensis
| 1 |
I. Epistola R. cardinalis ad S. regem.--Confirmat latam in Pampelonenses excommunicationis sententiam, vetatque ne ullam cum illis habeat communionem. (D. MARTENE, ampl. Collect., I, 497, ex archivis S. Victoris) .
|
R. cardinalis, apostolicae sedis legatus, S. regi venerabili, salutem . . . . .
|
A domino nostro papa in Ecclesiis regni vestri honorem et gloriam ejusdem sanctae et universalis Ecclesiae, postposita alia nobis. . . . . multo sudore fideliter quaerebamus, sed nec per vestros circumlocutionum anfractus decepti, a parte cognoscimus, quoniam plus hominum favorem, quam Dei timorem animarumque salutem in vestris operibus cupitis invenire. Nam salutem vestro consilio in populo commisso vos efflagitare credebamus: unde quia non ita apud vos est, corrigentes si qua vobis pro vestra charitate, de qualibet specialiter persona promisimus, facturos nos deinceps procul dubio abnegamus; sed consulere aliter, si potuerimus, satagemus. Excommunicationis sententiam, quam in Pampilonensi episcopatu et hominibus ejusdem episcopi, quocunque loco fuerint, sive in expeditione contra hostes pugnaverint, sicuti in concilio episcoporum et abbatum apostolica auctoritate posuimus, iterum iterumque eadem auctoritate firmamus: vosque communionem cum Pampilonensibus excommunicatis usque ad festivitatem sancti Joannis, et hoc non in ecclesiastico officio, sanctorum apostolorum Petri et Pauli et nostra auctoritate, nullam deinceps habere praecipimus, donec habeant electum in eadem ecclesia apostolica autoritate firmatum. Interdicimus hoc modo, ut a festivitate S. Joannis et deinceps mortui nullo modo sepeliantur, cum vivis scienter nullus Christianam communionem habeat, nullumque divinum officium in ecclesiis fiat, praeter puerorum baptismum, si mortis vel languoris illos agitaverit periculum. Haec ideo facimus, quia conspirasse illos ad destructionem Ecclesiae cum alteris regni vestri principibus videmus, quos adhuc nominatim non exprimimus, qui gladium sancti Petri et virtutem sancti Spiritus ad perpetuam infamiam et confusionem suam experientur. Ne confidatis in victoria qui justitiam reliquistis, cum scriptum sit: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. De quo confidere possetis, si plus crescere regnum Dei, quam vestram gloriam quaereretis. Quaeritis enim quae vestra sunt, non quae Jesu Christi. Et quia irritum fecistis mandatum Dei et apostolicum praeceptum propter seductionis et . . . . . hominum animarum pereuntium, sanguinem Deus a manu vestra requirat. Nos ergo exeuntes de civitate excutimus pulverum pedum nostrorum in testimonium super vos.
|
http://viaf.org/viaf/744528
|
[] | |||
Richardus Narbonensis
| 2 |
II. Compositio inter Richardum archiepiscopum, et Bernardum vicecomitem Biterrensem ejus consanguineum. ( Circa an. 1110) [ Gall. Christ. VI, instr. col. 31].
|
Notum sit omnibus hominibus, quod discordia fuit inter Richardum, Narbonensem archiepiscopum, et Bernardum, Biterrensem vicecomitem. Nolebat enim vicecomes accipere fevum suum per archiepiscopum, nisi donaret ei Caput stagnum. Archiepiscopus autem dicebat quod non debebat ei illud donare. Post multa vero placita venerunt ad concordiam, et archiepiscopus donavit ei fevum sinc dono Caput stagni; et convenit vicecomes ut non perderet servitium nec fidelitatem ejus, quia non dabat ei Caput stagnum, et fecit ei hominium et juravit fidelitatem et sacramenta. Et archiepiscopus, quia consanguineus et antiquus amicus erat, donavit ei plusquam alii archiepiscopi non dederant avo et aliis antecessoribus ejus de pecunia sua. Amelio autem Tolosano et Raimundo Carcassensi episcopis, et Ademaro archidiacono Narbonense et Willelmo Poncii et Poncii Deusde, et Raimundi Udalardi audientibus conventum est inter eos, ut ecclesiae suae et successoribus archiepiscopi per consuetudinem non quereretur hoc quod archiepiscopus propter amicitiam fecerat; sed semper vicecomes aut successores ejus facerent hominium et omnes convenientias archiepiscopo propter fevum et propter talem pecuniam, quam dedit Gaufredus Petro Raimundi avo suo.
|
http://viaf.org/viaf/744528
|
[] | ||||
Richardus Narbonensis
| 3 |
III. Charta concordiae initae inter Richardum archiep. Narbon. et Olivarium de Termino.
|
In nomine Domini. Haec est notitia concordiae, quae facta est inter Richardum Narbonensem archiepiscopum et Olivarium de Termino. Factum est autem post Guifredi Narbonensis archiepiscopi mortem, cum Petrus Berengarius Rutenensis episcopus violenter Narbonensem invasisset ecclesiam, et contra Domino et jura canonum eam Simoniacus per multos dies occupasset, ut inter caetera castrum Villae rubeae cum honore sibi pertinente Berengario Petri de Petra pertusa in pignore mitteret, et ab ecclesia alienaret, pro quo pignore facta est dissensio inter praedictum Berengarium et Petrum Olivarii de Termino, quae non cessavit, quousque idem Berengarius sociando filiam suam praenominato Petro in conjugium honoris praescripti, quem, a tanto ecclesiae destructore injuste susceperat, partem ei in dotem donavit: quod cum audisset beatae memoriae Dalmatius archiepiscopus, super utrumque excommunicationis sententiam dictavit, et eos tandiu sub ea tenuit, donec Berengarius Petri culpam suam cognoscens, partem quam sibi de eodem honore retinuerat, omnino laxavit, Petro Olivarii in malitia usque ad mortem perseverante. Subtractis autem ab hac luce Dalmatio episcopo et Petro Olivarii, in Narbonensem archiepiscopum Richardus promotus est, qui cum audisset quantam injuriam a filio praedicti Petri Olivario Narbonnensis ecclesia pateretur, post diuturnam admonitionem, postquam vidit se nihil proficere, excommunicationis jaculum super eum intorsit: compellente autem excommunicatione, et omnibus probis hominibus terrae dicentibus honorem injuste ablatum ecclesiae Narbonensi, post multas altercationes Olivarius tandem venit ad recognitionem, et acceptis a praedicto archiepiscopo 1100 solidis Melguriensibus, laxavit et guirpivit quidquid in praedicto honore pro hac injustitia requirebat ipse et mater ejus et fratres in Narbonensi ecclesia, et praedictus archiepiscopus ac successores ejus deinceps plenarie possiderent et tenerent, sicut unquam Guifredus archiepiscopus melius et liberius habuerat et tenuerat, etc.
|
http://viaf.org/viaf/744528
|
[] | ||||
Richardus Narbonensis
| 4 |
IV. Donatio Richardi archiepiscopi Narbonensis facta Bertrando abbati Psalmod.
|
Haec est charta donationis, quam fecit dominus Richardus Narbonensis archiepiscopus cum consilio clericorum suorum de ecclesia de Anitiano. Donum Deo et B. Petro apostolorum principi, cujus memoria venerabilis habetur in monasterio Psalmodiensi, et reverendissimo ejusdem loci abbati Bertrando cum monachis suis unanimiter petenti, et petitioni vehementer diutiusque instanti. Dei itaque omnipotentis nomine, ego Richardus Narbonensis archiepiscopus cum consilio clericorum scilicet sedis ecclesiae SS. Justi et Pastoris, cujus juris est, dono ecclesiam S. Saturnini de Anitiano, et concedo cum decimis et primitiis et oblationibus, et terris, et vineis, cultis atque incultis, et cum omnibus suis pertinentiis Domino Deo et S. Petro monasterio Psalmodiensi, et venerabili abbati Bertrando et monachis ejusdem loci praesentibus et futuris jure possidendam perpetuo sine cujusquam contradictione, salva justitia, quam ego et clerici supradictae sedis nobis et successoribus nostris inibi retinemus: videlicet quartam decimarum partem, quae est de archiepiscopo, et synodum, et ordinationes, et albergam, et tertiam partem illius partis, quam parrochiani nostri morientes juxta canonum decreta pro animabus suis dividere debent, et ut capellanus qui curam tenuerit animarum nostro consilio intret et exeat in ecclesiam, et ut idem capellanus et ecclesia ordinatione et obedientia et justitia nobis subjiciatur. Alia autem omnia exceptis supradictis causis, sicut superius dicta sunt, ego jam dictus archiepiscopus et clerici SS. Justi et Pastoris plenarie donavimus et concessimus cum praenominata ecclesia sine enganno ullo, etc.
|
Facta charta donationis hujus anno ab Incarnatione Domini 1117, feria V, VIII Kal. Martii, regnante Ludovico rege, laudantibus et firmantibus Richardo Narbon. episcopo, et clericis ejusdem sedis, et abbate Bertrando et monachis Psalmodiensibus.
|
http://viaf.org/viaf/744528
|
[] | |||
Richardus Narbonensis
| 5 |
V. Charta Richardi, Narbonensis archiepiscopi, et Aimerici, ejusdem urbis comitis, de jure Naufragiorum. [CATEL, Hist. du Languedoc, II, 383.]
|
Manifestum est omnibus hominibus quantas calamitates, quantaque pericula sustinent qui procellosi maris fluctibus committunt. Contingit enim eis aliquando ire in captivitatem subitaneam, incurrere mortem, perdere substantiam, doloribus et aerumnis plenam miserabiliter traducere vitam, latum mare pervagando, et tamen quiescere non possunt, quia unde vivant aliud operari nesciunt. Cumque post multa hujusmodi discrimina, gaudent, venientes ad littus, se quoquomodo evasisse, et scilicet se existimant multoties vi ventorum impulsi, diruptis navibus cum his quae eripere valent tempestates fugiunt; de quibus videlicet naufragis nequissima nostris in partibus consuetudo inolevit, ut cum eis tale malum evenerit, potestates et incolae terrae bona eorum diripiant, et si quid eripiant, tollant, et substantiam quam tot doloribus isti acquisierant, illi suis utilitatibus applicent, et saevitiam elementi sua iniquitate superent. Hanc autem malitiam videntes, Richardus Narbonensis archiepiscopus, et ejusdem civitatis vicecomes Aimericus, et caeteri barones terrae, atque consilio omnipotentis Dei et ejus gratia inspirati, considerantes quantum malum quantaque avaritia esset, clementissimo Deo et omnibus fidelibus ejus donaverunt, lascaverunt et guirpierunt sine fraude, ut nunquam ulterius de hujusmodi naufragiis aliquid apprehendant aliquomodo per se nec per suos, nec aliquis eorum consensu, sed naves fractae et pecunia qualiscunque sit, in potestatem redigatur eorum quorum juris esse cognoscetur. Etsi ipsi qui laboraverint, in naufragio perierint, reddantur omnia quae inventa fuerint haeredibus eorum et propinquis cum venerint, undecunque sint, sine cujusquam contradictione, et habeant inde faciendi quod voluerint facultatem.
|
Sicut superius scriptum est, sic laudaverunt et promiserunt Domino Deo praedicti viri, et prae caeteris Richardus praedictus archiepiscopus sub excommunicatione firmavit, et anathematis vinculo auctoritate omnipotentis Dei alligavit, cum qui hujusmodi decreti violator maligna ductus cupiditate esse voluerit, cujuscunque dignitatis aut ordinis fuerit, donec digna satisfactione resipiscat. Si vero quod contingeret ut archiepiscopus vel vicecomes per se vel per suos hoc nostrum stabilimentum destruere praesumpserit, ego Richardus suprascriptus excommunico et anathematizo eum seu ille qui per contrarii transgressoris partem suam, hoc est medietatem, acceperit, non teneatur excommunicationem, donec praevaricator emendet; post emendationem si tenuerit, excommunicationi subjiciatur. Sed si de Saracenis fuerit, naufragium dividatur per medium inter archiepiscopum et vicecomitem qualecunque fuerit. Ita laudamus et firmamus nos supradicti, et successoribus nostris tenendum perpetuo mandamus in remissionem peccatorum. Et si mercatores volentes furari, lesdas transierint, et eis evenerit naufragium, emendent lesdas per furtum, et alia omnia recuperent. Facta est laxatio ista VIII Kal. Novembris, feria VI, luna I, anno ab Incarnatione Domini 1112, regnante Ludovico rege, sub testibus Atone et Guillelmo monachis, et Guillelmo Raymundi de Redorta, et Berengarii Stephani, et Petro Bernardi de Narbona., et multis aliis. Richardus archiepiscopus firmat. Aimerius vicecomes firmat.
|
[se]
|
http://viaf.org/viaf/744528
|
[] | ||
Udalricus Tegernseensis
| 1 |
I. Ad P. [f. leg. N. Nikerum ep. Frising.] episcopum, ad quem Raherium clericum, multorum criminum reum defert, eique G. canonicum suffici in parochiali munere rogat.
|
P. cunctos coronanti pontifices nostrae aetatis maturitate sapientissimae pietatis, V. infimus abbatum, coelestis curiae senatum.
|
Nostrae ditioni clericum Raherium assignatum, multis comperimus criminibus commaculatum, et non minus facinore fascinationis fore exsecrabilem, quam infamia adulterii vituperabilem. Ex hoc quidem haud ignoramus sibi commisso gregi exemplorum aedificatione nihil hunc prodesse, verum suorum anfractu errorum multum obesse, universaque lege Christianismi atque gratia baptismi, nec non etiam pro suis culpis carere plebem missarum celebritate. Nam hoc refertur, quod est miserabile ac lacrymabile, quam plures ejusdem populi ex hoc saeculo migrasse sine peccatorum confessione et absque viatici communione, nec non etiam in sepeliendo sine animarum commendatione. Quia vero non solum rei sunt qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, atque ad magistrum respicit quidquid a discipulis delinquitur, pro talibus dolemus negligentiis peccatorum nobis accumulari augmentum, vestramque veremur sanctitatem aliquod ob id pati animae detrimentum. Quocirca vos, dilectissime Pater, supplices efflagitamus, quatenus vestro canonico G. hanc ecclesiasticam cum nostra familia curam interim commendetis, quoad vestrae vivae vocis collocutione nostram praesentiam laetificetis, aut donec in vestro synodali decreto dijudicetis quid de hoc negotio certitudinis statuatis. Namque institutis vestrae nimium venerandae paternitatis in omnibus his nos, ut par est, obtemperantes, juxta normam justitiae pernoscatis.
|
http://viaf.org/viaf/47170833
|
[] | |||
Udalricus Tegernseensis
| 2 |
II. Ad G. archipresbyterum, ut videtur, Frisingensem, ut eumdem Raherium loco moveat et deponat.
|
+ Christi solummodo gratia ad hoc collatus Dominico, quod praeest, ovili custos deputatus, G dignitatem archipresbyterii per summam decoranti sapientiam, totius devotionis excellentiam.
|
Nostrorum relatione fidelium cognovi nostrum clericum Raher vestrae subditum gubernationi, commissum gregem, quem par fuit paterno amore pascere et potare, lupina, quod non timet, rapacitate dispergere ac lacerare. Qua de re vestram efflagito dilectionem per amorem divinum, atque propter sanctum Quirinum, nec non ob nostrum servitium, quatenus vestrum sine dilatione statuatis placitum, in quo ejus crimina examinando juxta legem Christianitatis, ac eumdem de commissae plebis regimine deponatis. Sed ne Christianismi mos inibi aliquod interim capiat detrimentum, posco ut nostro clerico, vobis contiguo, ecclesiam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus committatis, quoad viva voce nosmet compellando legitimum huic negotio finem imponatis. Non enim solum rei sunt qui faciunt, sed qui facienti consentiunt. Ob hoc criminosum, propter ejusdem offendiculum, animae veremur subire periculum. Quamvis vero munera obcaecant oculos sapientium, tamen ab hoc nullum tam acceptabile impenditur nobis famulitium, pro quo velimus infernale solvere supplicium.
|
[ cod., noster clericus
subditus]
|
http://viaf.org/viaf/47170833
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.