author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Udalricus Tegernseensis
| 3 |
III. Ad eumdem de eodem.
|
Quantum nobis facietenus ingerit confusionis ruborem, tantum cordis arcana patiuntur moerorem quod pro tali re litteris nostrae legationis tam frequenter tranquillitatem inquietare vestrae cogor dominationis. Nam nostrae clericus ditionis, qui saepenumero nobis ingessit scrupulum nonnullius offensionis, verum semper munitus vestrae asilo defensionis, nihil unquam passus est animadversionis, nunc supremi ante tribunal imperatoris munia gerit adversum nos delatoris atque accusatoris. Commissae autem sibi plebis quam damnosam teneat negligentiam, par est per vestram indagari sapientiam, ne aliquam anima, ut dicitur, vestra ex hoc subeat in futuro periculi magnificentiam , quia non solum rei sunt qui faciunt, sed qui facientibus consentiunt. Quod vero uxore sua adhuc vivente aliam duxit, quantum in hoc populum sibi creditum destruxit, nostra licet super hoc intimatio taceret, vestrae tamen prudentiae id perscrutanti haud lateret. Quamvis nostrum ex eodem coenobium permulta sustineat temporalia detrimenta, tamen haec omnia postponentes aeternalis plus timemus calamitatis augmenta. Qua de re magnopere flagitamus, vestra uti almitas nostro desiderio opituletur, et ecclesiae quatenus a se repudiatae dignus successor subrogetur.
|
( sic )
|
http://viaf.org/viaf/47170833
|
[] | |||
Udalricus Tegernseensis
| 4 |
IV. Ad eumdem de eodem clerico, quem queritur nullo modo se quivisse ad meliorem frugem reducere.
|
A vestra accipiendo dominatione licentiam, cum nostrum vellem clericum Raher, juxta canonicam discutere congruentiam, se praebuit rebellem atque arrogantem, quamvis me paterno sentiret amore sibi auxiliantem. Nam jurejurando ei omnium quae contra me ullo modo gessit, promisi impunitatem, duntaxat Christianam contra religionem susceptam desereret iniquitatem. Verum super his quanta ejus exstitisset pertinacia, praesentium vector litterarum, si jubetis, utpote qui nostro interfuit colloquio, pandet veritatem absque fallacia, quia vestram vereor grandaevitatem inquietare, si ejus controversiae studeo ambages scribendo vestrae paternitati enucleare. In praefato quidem negotio, quoniam vestrum abnuo clericum praeterire, partim vos id non nescire, ut si exorbitans noluit redire ad viam justitiae cum lenitate, saltem cogatur asperitate. Ad haec scitote me humiliter efflagitare quatenus ecclesiam a se desertam clerico quem vobis dirigo dignemini tradendo commendare.
|
http://viaf.org/viaf/47170833
|
[] | ||||
Mamertus Claudianus
| 1 |
EPISTOLA PRIMA.
|
CLAUDIANUS SIDONIO papae salutem.
|
Si possibile factu esset, ut te dominum meum vel aliquoties aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usu mihi esse possent. Quippe revisionis potestas multimodis, ac miseris perinde causis intercluditur. Enimvero scribendi facultas aut raro idonea suppetit, aut nec suppetit. Ista haec eadem remissibilia sint, necne, tute judicaris. Porro autem quod saepenumero scriptis vestris alii impartiuntur, qui id ipsum nec ambiunt, quam egomet forsan nec merentur amplius; non arbitror amicitiae legibus impune committi. Illud etiam non dolenter faxo tacitum, quod libellos illos quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo unquam impartivisti rescripto. Sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae. Ecquo tam ex occupatu unquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? Cum precatu Deum placas, eumdem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. Cum Scripturarum coelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam caeteris copiosius infundis. Cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. Proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum, et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. Nulla ergo cujusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intimus tuus nihil a speciali meo fructiferam, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. Sed, uti ego autumo, juxta formam evangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis improbo pulsatori. Porro si etiam nunc solito obdurueris, faxim egomet quod te te poeniteat: quoniam si peccaris ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. Porro enim ambiguo caret, tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. Vale. SIDONIUS CLAUDIANO suo salutem. Committi, domine major, in necessitudinis jura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat, a stylo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas viantum volas me papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis impertiat. Praeter aequum ista conjectas, si reare quemquam mortalium non pavere, cum in examen aurium tuarum, quippe scriptus adducitur: tuarum inquam aurium quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae gravitatis, aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem: cui Varrones, vel Atacinus, vel Terentius, Plinii, vel avunculus, vel Secundus, compositi impraesentiarum rusticabuntur. Astipulatur judicio meo volumen illud quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti. In quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat, librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. At quod Deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputati one reseratum, et quanquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore mellitum. Nova ibi verba quia vetusta: quibusque collatus merito etiam antiquarum litterarum stylus antiquaretur: quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta quod profluens: quam rebus amplam strictamque sententiis, sentias plus docere quam dicere. Denique et quondam nec injuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti, curae fuit causam potius implere quam paginam. At vero in libris tuis jam illud quale est, quod et teneritudinem quanquam continuata maturitas admittit, interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portubus foveat. O liber multifariam pollens! o eloquium non exilis, sed subtilis ingenii! quod nec per scaturigines hyperbolicas intumescit, nec per tapinomata depressa tenuatur. Ad hoc unica singularisque doctrina, et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum, cum Vitruvio perpendiculum; quaeque nunquam investigare destiterit, cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. Ad extremum nemo saeculo meo quae voluit, affirmare sic valuit. Siquidem dum se adversus eum quem contra loquitur, exsertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam jure sibi vindicat. Sentit ut Pythagoras, dividit ut Socrates, explicat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Eschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius, ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius. Jam si ad sacrosanctos Patres pro comparatione veniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, astruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius, submittitur ut Joannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit, ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat, ut Ambrosius perseverat. Jam vero de Hymno tuo si percunctere quid sentiam, commaticus est, copiosus, dulcis, elatus; et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet. Idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus, pedum syllabis, syllabarumque naturis intra spatii sui terminum, verba ditia versus pauper includit: nec arctati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat. Ita tibi facile factu est minutis trochaeis, minutioribusque pyrrichiis, non solum molossicas anapaesticasque ternarias, sed epitritorum etiam paeonumque quaternas supervenire juncturas. Excrescit amplitudo proloquii angustias regulares, et tanquam parvo auro grandis gemma vix capitur: emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intelligis non tam cursum deesse quam campum. Quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi, nec Athenae sic Atticae, nec Musae sic musicae judicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit. Nam dum impactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto, et veterem saltuatim dedisco; de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta plus esse coepi. Proin, quaeso, delicti hujus mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens, arentem venulam rarius flumini tuo misceo. Tuam tubam totus qua patet orbis jure venerabitur: quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum reperit, nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum, me etiam circumferente, pervagaretur. Nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores, aut forenses rabulas garriamus: qui etiam cum perorant , turba numerosior, illitteratissimis litteris vacant. Nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci quos aequus amavit Juppiter, imitabuntur. Vale.
|
(cui tamen sermocinari latialiter cordi est) (salva
pace potiorum)
|
http://viaf.org/viaf/45108262
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 1 |
LIBER PRIMUS. DESIDERII EPISTOLAE AD DIVERSOS. EPISTOLA PRIMA. DESIDERII AD SALUSTIUM EPISCOPUM.
|
Domno sanctissimo, atque prae optimis mihi in Christo diligendo Salustio praesuli Desiderius vester.
|
Multiplices et ineffabiles vestrae beatitudini pro inquisitionis studio vel eulogiarum praecepta benedictione gratias jure persolvimus, et quamlibet indigni, Domini optamus pietatem, qui nobis citius locum tribuat vestrae gratiae serviendi. Illud namque quod zelo zelati estis pro nostra exiguitate, non omittitis solertiam egregii et nobilis pastoris, dum viriliter et vigilanter agere adorti estis. Utinam etiam in nobis divina pietas perficere dignaretur. Quia ille recte vigilat, qui aspectu veri luminis, et intimae contemplationis semper oculos apertos gerit. Qua de re necesse est ut mentem semper ad interiora et sublimia suspendamus; ne per torporis negligentiam ad ima trahamur. Igitur de eo quod sollicitudo vestra sciscitare studuit, vestra dilectio comperiat omnes optimates et principes, juxta quod antea cum ipsis habebamus conglutinatam amicitiam, gratias Christo, qui est bonorum omnium dispensator, satis amabiliter nos receperunt; et nos eos eatenus in Dei nomine retinemus, ut charitas mutua nunquam decidat, sed aucta magis in dies florescat; et cum amico vestro Flavado firmiter et amabiliter in charitate consolidati sumus. De caetero satis, et cum plenissimo affectu, ut praefati sumus, pro tantae inquisitionis vestrae dilectione gratias agimus. Salutamus praeterea vestram almitatem eo affectu quo nobis oblata esse non ambigo, et supplex quaeso, ut pro mea extremitate pio Domino digneris exorare. Vale, vir Dei, et memento mei.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 2 |
EPISTOLA II. DESIDERII AD GRIMOALDUM.
|
Domno illustri, et a nobis peculiarius suscipiendo domino, et in Christo filio Grimoaldo majori domus Desiderius peccator.
|
Non ignotum vobis famulum, ac bene cupientem, cupio esse commendatum. Adest enim frater meus Lupus abba, cujus mentem agni cupio agminibus interesse. Iste ad vos redivivo Desiderio pergit, et postulat se nostris affatibus commendari, quatenus eum vestra industria gloriosi principis domini Sigeberti regis obtutibus repraesentet. Age ergo virum egregie mihique patrone, et istum habe, ut supra petit, per omnia sodalem, quatenus gaudeat se nostris apicibus vestrae eminentiae commendatum. Interea salute uberi fusa, precor impense, ut quod ipse suggesserit, conditiones monasterii nostri quod nuper in honore sancti Amanti aedificavi, digneris recipere per omnia commendatas. Et talem exinde curam geratis, ut aeternam retributionem pro collato beneficio exspectetis. Dignamini etiam exspectationem nostram de vestra ac domni regis salute, patrumque, vel fratrum vestrorum reciprocante nos pagina consolari manu propria. Incolumem excellentiam vestram superna pietas tueatur.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 3 |
EPISTOLA III. DESIDERII AD SIGEBERTUM REGEM.
|
Domino gloriosissimo, triumphali palmate coronato, sanctae catholicae Ecclesiae filio Sigeberto regi, servus vester Desiderius Cadurcae urbis episcopus.
|
Dum et contigit de praecelso domno nostro genitore vestro, quod nec pietati vestrae tam cito fuerat optabile. Vos, reverentissime Domine, tam de nos servos vestros, quam et de cunctos fideles integram dignamini habere mercedem. Ut quos genitor vester pie enutrivit, vester rigor aequanimitur portet. Et dum vos Deus omnipotens sua pietate in regni solio sublimavit, et tantum vobis dedit prudentiae intellectum; praesumimus commonere celsitudinem gloriae vestrae, ut semper protectoris vestri memoriam intimiore corde retineatis. Semper cogitetis, quid post regni sceptra futuri estis, et ad qualem remunerationem pro operum qualitate venietis. Nos pro epistolae parcitate te modicum quid monuimus. Vos taliter in omni opere, in omni causa, in omni judicio vosmetipsos exhibete, ut quando perfidi reges cum iniquis damnantur, vos pro bonis operibus aeternam remunerationem precipiatis. Explicit.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 4 |
EPISTOLA IV. DESIDERII AD SIGEBERTUM REGEM.
|
Domino gloriosissimo, atque piissimo, ubique praecelso sanctae Ecclesiae filio Sigeberto regi Desiderius servus servorum Dei, atque per gratiam ejus Cadurcae urbis episcopus.
|
Quod vos pia sollicitudine dignati estis litteris consolare, insufficiens est mens nostra gratiarum jura persolvere. Qua de re singulari postulatione credidi deposcendum, ut ea me dignatione jubeatis peculiarius confovere, qua Domini Genitoris vestri circa meam pusillulam exiguamque personam habita est gratia familiaritatis. Volui quidem sic obtemperare, ut non prius ad urbem redirem, donec, si potuisset fieri, vestri culminis praeclaram celsitudinem vidissem. Sed quia hoc difficile fuit, ideo nunc latorem praesentium commendare praesumo. Per quem officia salutationum digno culmini vestro honore persolvens, quaeso, ut petitiones ipsius in effectu positas, me de vestrae excellentiae incolumitate dignetis facere certiorem.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 5 |
EPISTOLA V. DESIDERII AD DAGOBERTUM REGEM.
|
Domino gloriosissimo, atque piissimo, ubique praeferendo, undique praecelso, sanctae Ecclesiae Catholicae filio, Dagoberto regi Desiderius servus servorum Dei, et vester fidelis.
|
Dum plerumque pro conditiones ecclesiasticas me necessitas compellat ad celsitudinem culminis vestri apices dirigere, ipsa tamen recordatio contubernii, et dulcedo auspicatae indolis pubertatis monet, ut frequenter, si fieri possit, me exiguum famulum solertissimis obtutibus vestris praeoptem praesentari. Qua de re salutationis obsequio eo quo decet honore praelato, quaeso, ut de conditiones Cadurcae Ecclesiae, cui Deo auctore, ex jussu vestro praesedeo, pro quas nunc praesentium latores apicum ad excellentiam dominationis vestrae festinant, pro divino respectu vel justitiae contemplatione integra mercede studeatis habere, solertissimo libramine causam trutinate; et qua justitiam perspicitis ponderare, illuc sententiam declinate. Nec solum de hac re, sed omni tempore, de omni conditione sententiam regis justitia praecedat et veritas. Judicium quoque misericordia comitetur, propter illud apostoli: Judicium sine misericordia erit ei, qui non fecerit misericordiam . Age ergo, praecellentissime princeps, mi domine Dagoberte, age taliter, ut dum singularem inter homines regni apicem obtines, ad aeterni regni singularem gloriam sine confusione attingere possis. Me quoque non superfluum judicetis pro pia commotione, sed amantem mente ames pro salubri exhortatione. Explicit.
|
(Jac. II, 3)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 6 |
EPISTOLA VI. DESIDERII AD GRIMOALDUM, PRAEPOSITUM PALATII.
|
Domino illustri, totius aulae, imoque regni rectori Grimoaldo majori domus, Desiderius exiguus servus Dei.
|
Pagellari officio suggero, ut harum portitorem apicum commendatum dignetis recipere, et quaeque ore proprio suggesserit, effectui jubeatis mancipare. Et quia cupio me vestris animis eo ordine commendare, quo parentum vestrorum affectu sum unico devinctus, precor ut illam gratiam genitoris vestri erga me tenere dignetis, quae me vobis faciat placabilem et vestram mihi praestet semper optabilem. De condiciunculas etiam Ecclesiae nostrae, et pauperum suorum singulari mercede studete habere, easque per omnia habete commendatas. Nos quoque in sinu gratiae vestrae, non ut meremur, sed ut optamus, atque confidimus, paterno confovete affectu. Et si de hoc, quod suggessimus, sperata conceditis, simul et de vestra ac domni regis, vel fratrum vestrorum incolumitate, aut quicquid nos scire recte censetis, quod in illa regione agitur, rescripti nos serie dignamini certificare. Incolumem vitam vestram superna pietas tueatur
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 7 |
EPISTOLA VII. DESIDERII AD MEDOALDUM, TREVERICAE URBIS EPISCOPUM.
|
Domino semper suo Medbaldo papae Desiderius peccator
|
Si gratiarum jura beneficiis vestris recompensare voluero, non sapiam, pro illa, scilicet, supereminentia bona, quae anno praesenti erga nos largitas vestra deseminare studuit, pro impensas, videlicet, superfluentes, pro itinerantium multimodas necessitates. Nec solum famulantium opportuna subsidia non pauca misistis, sed etiam nosmet et expensis et muneribus ampliastis. Implesti, beate Pater, largitatis officium, sustinuisti peregrinationem nostram, compassus es laboribus nostris, et longe a solo patrio positos, ita paterno affectu fovistis, ut nec regionis ubertatem, nec parentum dulcedinem ex inopia desiderarem. Dominus noster Jesus Christus, in cujus amore id impendisti, tibi pro nostra extremitate retributor existat. Nunc igitur famulatus mei jura persolvens supplico, ut quem tunc beneficiis consolastis, nunc orationibus beneficio juves. Latorem praeterea praesentis officii filium communem Claudium abbatem recipite per omnia commendatum, et munuscula quae ex nobis intulerit, grato animo habetote. Cum se de mundo opportunitas contulerit. de vestra, et domni regis, vel fratrum ac filiorum vestrorum, mereamur incolumitate rescripti serie consolari.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 8 |
EPISTOLA VIII. DESIDERII AD CHODULFUM.
|
Domno illustri et a nobis peculiarius suscipiendo domino et in Christo filio Chodulfo Desiderius peccator.
|
In sancti apostoli Pauli dictis scriptum habetur: quod ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia . Jam quantum me hactenus de gratia vestra dolui contristatum, superabundare me de vestra gratulor charitate. Non enim itineris illius, quo aetate sum gravata confectus, jam quadam doloris memoria ducor, cum recolo quanta erga me dulcedo vestra est pia voluntate diffusa. Unde gratulatione maxima praesentem paginam ad dominationem vestram destinavi, per quam salute uberi fusa, precor Dominum, ut magis magisque suam in vobis tribuat largitatem pietatis, ac bonis faciat successibus abundare. Et quia scriptum legimus: Generatio rectorum benedicitur , tu, vir excellentissime, benedictiones paternas semper memoriae vivacitate conserva, et si qua sunt, vel quod monuit, vel quod egit, quasi ante oculos praesentaneo retine memoratu. Multa enim sunt de ejus gestis tuis auribus recolenda, quae si gestis adjicias vitae hujus et intenta meditatione conserves, ille orationibus donabit utique nunc favorem, quo probabiliter probe polleas, et istinc cursu feliciter auspicato, paternis muneratus praemiis adjungaris. Interea, quanquam necessarium esse non ducam, latorem praesentis officii multa devotione commendo, et ubi quod aut iste dixerit; aut aditum cognoscitis opportunum, conditiones patroni vestri beati Stephani, cujus administrationem gerere videor, habete receptas, et per omnia commendatas, ut ipsi Domini rerum, quibus vice nostri Redemptoris servire videmur, ipsi vobis impendia aeterna compensent, ac supplementum suae tribuant largitat.
|
(Rom. V, 20) (Psal. CXI, 21)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 9 |
EPISTOLA IX. DESIDERII AD ARBONEM
|
Domino semper suo Abboni papae Desiderius peccator.
|
Dum lator praesentium apicum ab observando illo monasterio jussus accedit, et quia necesse est vestro eum patrocinio commendemus; igitur famulatus mei officia persolvens supplico, ut eum sicut famulum, gratia pietatis vestrae recipiat commendatum, et de condiciunculas domini Stephani, undecunque fuerint exortas, adhibete sollicitudinem. Sicut de vestra gratia confidere, ut credo, nullatenus ignoratis. Non enim a me docendus es quid in nostris supplimentis, et Ecclesiae, cui servimus, vel pauperum ejus opportunitatibus, praestes, quid vigilando prospicias, quidve experientiae actionis tribuas. Nosti omnia, omniaque non ambiges, quibus laboribus urgemur, quibusque fatigamur aerumnis. Hoc solum cupimus te velle. Nam posse daturus est ille, sub cujus nomine nos praesidio et favore teneri gaudemus. Rogamus ergo, ut istum famulum batum optarem frequenter, si possibilitas arrideret, sacris vestris interesse colloquiis, ut sicut nos sub saeculi habitu in contubernio serenissimi Flothari principis mutuis solebamus revelare fabellis, ita jam nunc illa ad plenum deposita vanitate dulcia liceret Christi ruminare praecepta. Sed quia sicut mens anhelat, effectus sequi non praevalet; hoc sufficiat dicere dum favore vestrae charitatis non mediocriter sum recreatus. Proinde gratissima effusa salutatione peroro, ut quem tunc et affatibus bonis, et benigna charitate consolastis, semper in memoriam vestri interni intimum teneatis latorem, praeterea praesentis officii, qua valeo insinuatione, vobis commendo, et precor, ut in omnes conditiones quas exerit, benignum jubeatis praebere favorem, et per ipsum, vel quandocunque aditus exstiterit, de vestra felicitate mereamur certificari. Vale, vir Dei, et memento mei.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 10 |
EPISTOLA X. DESIDERII AD DADONEM EPISCOPUM.
|
Sancto ac praeferendo apostolico patri Dadoni papae Desiderius servus servorum Dei.
|
Dum plurima tempora elabuntur, quod praesentiam vestram videre nequimus, nunc immensa se gratulatio menti objecit, dum aliquatenus vel post diutina intervalla sese opportunitas praehibuit, qua vel pagellari officio me vestris conspectibus praesentarem. Igitur debito obsequio humiliter exhibito, illud peculiarius peroro, ut quem quondam in ipso flore primaevae juventutis unico mihi amore praebuisti, semper concedere digneris illum meum Dadonem. Maneat pristina inter nos atque illum tuum, imo nostrum Eligium inconvulsa charitas, indisjuncta ut fuit quondam, fraternitas. Mutuis nos juvemus precibus, ut quemadmodum in aula terreni principis socii fuimus, ita in illo superni Regis coelesti palatio simul vivere mereamur. Et licet de nostro collegio duos jam amiserim germanos, habemus pro his venerabilem Paulum, nec minus praedicabilem meritis Sulpicium. Quisquis igitur nostrum quantum plus proevalet, tanto amplius profectuum gradus conscendere elaboret. Ad haec autem praedico, plus me vestris orationibus, quam meis viribus attingere posse confido. Tantum est, ut indesinenter vos orare dignetis; et pietas Domini nostri Jesu Christi, credo, praestabit, quod rogatis. Vale, vir Dei, et memento mei.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 11 |
EPISTOLA XI. DESIDERII AD PAULUM EPISCOPUM.
|
Domno semper suo Paulo episcopo Desiderius peccator.
|
Jam credo ad aures tuas perlatum, qualiter monasterium construere coeperim, et basilicam jam mihi Domino cooperante consummatam habeam. Proinde rogo, atque invito apostolicam dignationem vestram, ut ibidem ad dedicationem interesse dignemini. Et cum nos ibidem in Dei nomine viderimus, aliquantis simul diebus commorantes, de illa perenni ac desiderabili vita, de qua mutuo suspirare solebamus, familiaria colloquia desidero, ut habeamus. Alios etenim plures episcopos interesse faciemus, qui nos vel exemplo juvent, vel hortatu roborent. Quorum nos contubernio non mediocriter opinor adjuvari. Veni igitur, charissime, quantum longius, tantum velocius, ut post diutinam corporis absentationem tandem refocillemur mutua confabulatione. Aderit credo Dominus de se concionantibus, astabit orantibus, nec nos deseret unquam qui passus est pro nobis, de sede veniens paterna. Orantem te pro nobis potentia Domini nostri Jesu Christi conservare dignetur.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 12 |
EPISTOLA XII. DESIDERII AD SULPICIUM.
|
Sancto patriarchae Sulpicio Desiderius servus servorum Dei.
|
Condecet primae sedis antistitem, ut solers circa eum consacerdotum exhibeatur sollicitudo, ut dum vicissim jura charitatis glutinantur, facilius deitatis consortio interesse mereantur. Juxta illud, quod sacratissimo eximii vatis ore pollicitus: Ego, inquit, inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo . Nec non et Domini dictum: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo. et ego in medio eorum . Quapropter, papa beatissime, vestra sit elaboratio, ut pertinacia, quae plerumque inter fratres serpit, vestro libramine radicitus evellatur. Nam nostri erit studii solatia opportuna praebere. De caetero prece qua valeo supplico, ut quoties ad exorandam Domini clementiam defixa mente assistitis, nostri memoriam sacris precibus interseratis. Haec nimirum facientes, vicem nobis in praesentiarum rependitis. Qui quamvis non, sicut oportet, oramus, orandi tamen instantiam non omittimus. Memento mei, papa beatissime, et cultoris tui merita orationibus fove.
|
(Jerem. VII) (Matth. XVIII, 20)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 13 |
EPISTOLA XIII. DESIDERII AD CAESARIUM.
|
Domno semper suo Caesario episcopo Desiderius peccator.
|
Desiderabilia nobis gaudia eveniunt, quotiens se aditus praebet, ex quo pusillitatis nostrae litteras almitati vestrae possumus dirigere, ideoque praelata occursionis obsequia fraterna charitate monemus, ut causas unde mutua fuit confabulatio, id est, de id quod ad profectum animae pertinere noscuntur, toto conatu omnique adnisu elaboretis assequere. Sicut e contra illa quae evidenter saluti animae obsunt, toto virtute studeatis fugere. Et quia Charitas omnia suffert , sicut nos videtis de vestra salute sollicitudinem gerere, ita vos quoque de nostra exiguitate dignamini sollicitare, ne, quod absit, culpa quaelibet nobis latens, vicinis propaletur, et nobis quandoque in objectionem ponatur. Praeterea credo, quod nec vobis lateat qualem egestatem de aqua quam fons praebeat in hac Cadurcina civitate habemus. Sed voluntas nobis inest, si possis permittit, ut per tubos ligneos subterraneo officio ad ipsam civitatem aquam ducere debeamus. Proinde quia novimus, quod peritos ex hoc artifices haberes, precamur, ut compendium de ipsos faciatis. Et unde jubetis nos plenissime re servimus. Agat apostolica dignatio vestra taliter tam de praelata monitione, quam et de ultima suggestione, sicut nos in omnibus efficaciter de parte vestra confidimus. Incolumem pontificatum vestrum divina pietas custodiat.
|
(I Cor. XIII, 7)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 14 |
EPISTOLA XIV. DESIDERII AD QUAMDAM SANCTIMONIALEM.
|
Desiderius episcopus Aspasiae abbatissae salutem.
|
Lacrymis tuis hactenus motus hanc tibi historiam de Evangelio egregiae illius feminae destinavi In ipsa quippe divinam consolationem reperies, et timorem: consolationem quidem, quoniam qui de peccati onere resipiscet, hanc animam pia Domini benignitas non refutat; timorem ideo, quia anima, quae accedit ad servitutem Domini, continuo ad tentationes sustinendas se fortiter paret, dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Domini, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. . Gaudium quidem est in tuis lacrymis, et exsultatio fit in coelis, dum ipsa sponte damnas quod male sponte contraxeras . Absit enim ne sicut Eva seducta est per serpentem, ita tu ad redivivas miserias cupias revertere. Ergo compatiatur anima tua dolori meo, ut ego possim vulnere sanato laetificari de bono tuo. Age poenitentiam, quantum melius potes; et omni custodia serva cor tuum . Confido ego in Domino meo Jesu Christo, quia cito oblitterabit omnem maculam tuae confessionis bona confessio. Vigila assidue, et ora, ut nullatenus retrorsum respicias. Memento quod Veritas dicat: Nemo, ait, ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno coelorum . Respicere autem retro nihil est aliud quam poenitere quemquam, et abjicere quod coeperit bonum, et rursum mundialibus negotiis implicari. Recordare etiam uxoris Loth , quod utique Dominus specie hactenus per Evangelium poenitentibus fuisse nosci ur protestatus. Ergo in hac historia continetur et magnus poenitentiae fructus, et impletum in coelis gaudium coram angelis sanctis. Cum illa, quae fuerat ante peccatrix, meruit suis lacrymis promereri spem salutis . Oro ergo, et per Dominum Jesum Christum te obtestor, ut non des amplius diabolo locum, sed in jejuniis, et obsecrationibus, et vigiliis te instanter impendas. Et quantum sentis te hominum destitutam praesidio, tantum tibi divinum adesse flagites adjumentum. Iterum ac saepius moneo, ut haec a te historia frequentius relegatur. Et in tantum pro te insta, ut etiam pro me apud Dominum te credam posse aliquid obtinere.
|
(Luc. V) (Eccli. II, 1) (Luc. XV, 7) (Prov. IV, 23) (Luc. IX, 62) (Gen. XV) (Luc. IX)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 15 |
EPISTOLA XV. DESIDERII AB FELICEM NARBONAE URBIS EPISCOPUM.
|
Domino semper suo Felici praesuli Desiderius peccator.
|
Ante dies aliquot quidam frater litteras vestras nobis exhibuit, plenas doloris et moestitiae. Quarum tetra superficies nihil serenum, nihil jucundum, vel ad charitatem pertinens innuebat, si quidem a summis ad ima usque molestiae exitiales querimoniae ibi inerant. Et forsitan mea negligentia, non mea culpa ita confectae. Non enim reor me hactenus adeo fuisse vestra offensa pulsatum, ut hujusmodi jurgia pontificalia viscera replerent. Et licet vestrae aures viperea infusione subpletae serpentis erumperent sibilum, nostra tamen praecordia praecepta Christi meditabantur in arcanum. Et quamvis serpentina astutia jurgiorum propinaret venena, ego tamen, ut de vestra essem charitate depulsus, magis moerendo dolebam. Proinde precor propensius, si in me remansit actio culpae, vestra pia almitas intercedat, ut sententiae adversae prorsus advertar. Sin autem sueta me ambiunt accusatione vexare, contuendum censeo, et a vestra censura opto fore cavendum, ut aures vestras viperea venena, ac velut sirenarum cantu lethalis sibilus non infundat. Ego me vestrum, non ut opinor, iniusto judicio subdo. Vos propensa ratione tractate, ut indemnem nequaquam damnare dicere jubeatis: quapropter salute humillima precor, effusa, ut quia dudum me quamlibet minorem, judicio tamen parem esse duxistis, non nos separet virosa et pertinax audacia suadentum, quos pia hactenus et salutifera charitas nectere jussit. Ego itaque ac si supra vires fari queat, jussioni non obsisto, dummodo a vestrae dignationis gratia non avellar. Quod minus utilis styli exaravit impressio, affatu latoris praesentium est ore commissum. Ipsum diligenter auscultate; et tunc vere cognoscetis quantum vobis honoris reservet. Date igitur veniam, date gratiam, date piam affatus copiam, ut qui pro Christi exemplum ante vestra vestigia caput humile subdet, non conculcandum, sed potius elevandum vestra bona pietate se putet. Certe multo melius est cum humilibus in conspectu Dei exaltari, quam cum superbis humiliari.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 16 |
EPISTOLA XVI. DESIDERII AD EPISCOPOS, COMITES, TRIBUNOS, DEFENSORES, CENTENOS ET HOMINES PUBLICA VEL ECCLESIASTICA AGENTES.
|
Pro Untedio commendatitia.
|
Dominis sanctis, et cum summa veneratione memorandis domnis episcopis et abbatibus, nec non et sublimibus atque magnificis viris, comitibus, tribunis, defensoribus, centenis, et hominibus publica vel ecclesiastica agentibus, Desiderius servus servorum Dei, urbis Cadurcae episcopus. Quaesumus, domni, ut pro nobis orare dignemini, et harum portitorem Untedium presbyterum, una cum puero itineris sui comite, commendatum recipiatis. Quia non, ut multi giroaci, circumventiones praetendit, sed pro rationabili peregrinatione Hispaniarum petit. Agite itaque ut a nullo inquietetur, neque patiatur injuriam. Sed magis vestro aditu in antea proficiscatur securus. Propitii recenseatis domni semper nobis.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 1 |
LIBER II. DIVERSORUM PONTIFICUM AD DESIDERIUM EPISTOLAE. EPISTOLA PRIMA. SULPICII AD DESIDERIUM.
|
(Vide supra, hujus nostrae Patrologiae tom.
LXXX, col, 591.)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||||
Desiderius Cadurcensis
| 2 |
EPISTOLA II. BERTIGISLI ABBATIS AD DESIDERIUM, CUM ADHUC LAICUS IN PALATIO DEGERET.
|
Domino illustri, et a nobis summa dilectione colendo, atque cum omni reverentia nominando domino Desiderio Thesaurario Bertegyselus abba.
|
Licet libenter ac frequenter nostros missos pro suscitanda incolumitate gloriosi domni Dacoberti regis debeamus dirigere, his tamen diebus specialiter direximus famulum vestrum Dulcidium diaconum ad vestram solertiam, ut per vestram instantiam, et de sospitate domno debeat sollicitare, et de vestra nos incolumitate possit certificare. Sicque de ambas partes, ut cupimus, votiva nobis gaudia valeat denuntiare. Et licet placitum cum Philippo patricio illuc ante ipso domno habemus, pro eo quod ministeriales nostros post se retinere videtur; unde petimus ut praesens frater per vestre consilio, et efficacissimo adjutorio vos per omnia tuentes et insinuantes, ipsa causa valeat effectum producere. De pueros etiam, quos ad opera Dominica per vestra ordinatione direximus, si aliquid faciunt, quod domno sit placitum, vestra insinuatione discamus. Annis multis divina potentia vestram ad ornatum vel consolationem multarum conservare dignetur, domine semper meus peculiaris patrone.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 3 |
EPISTOLA III. AUIULFI EPISCOPI AD DESIDERIUM.
|
Domino sancto et Apostolica sede dignissimo domno et Patri Desiderio papae Auiulfus peccator.
|
Unde nobis jussistis, et nos sanctitatis vestrae innotuimus clericum vestrum nomine Dructulfo per amicum nos de Spania recepimus ipsum nunc, praesente misso vobis direximus. Culpas precamur, ut excusatae sint, et ipse de caetero emendatus resideat. Domni pietas si ista nobis concedit, grandem nobis fiduciam de sua gratia facit. De caetero quod praesens missus vobis suggerit pro conditiones nostras domnus obtemperare dignetur, et ad effectum perducat, ut melius nobis delectet quousque audivimus vestro semper servitio inhaerere. Salutare quidem non audeo, sed deprecor sanctitatem vestram, ut pro me humillimum vestrum in sacris orationibus vestris memores esse dignemini.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 4 |
EPISTOLA IV. CONSTANTII ET DADONIS EPISCOPORUM AD DESIDERIUM.
|
Domno semper nobis proprio, et post Deum peculiari patrono Desiderio papae Constantius et Dado episcopi.
|
Secundum quod per litteras vestras insinuastis, et juxta quod filius vester domnus Godenus mundaverat, credimus, quod hesterno ad illud monasterium venisset. Sed dum dabo odie apud Cariatone et Maurino comitem videre minime possumus. Flavianus autem denuntiavit, ut quinta feria apud ipsum jungamur. Et quia laesionem nobis inferre cupit, epistolam sanctitatis vestrae ad ipsum deposcimus, ut dum nostra fiducia tutamur, vestra auctoritate in omni parte muniamur. Praelata prius debita salutationis obsequia; rogamus impense ut pro nostra parvitate exorare dignetis, nosque semper in sinu gratiae vestrae confovendos retineatis. Annis multis vobis servire mereamur, beatissime papa.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 5 |
EPISTOLA V. SULPICII AD VERUM RUTENTE [ Leg. RUTENAE] EPISCOPUM.
|
(Vide supra, hujus nostrae Patrologiae tom.
LXXX, col. 593.)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||||
Desiderius Cadurcensis
| 6 |
EPISTOLA VI. ELEGII AD DESIDERIUM.
|
Domno semper suo atque apostolico Patri Desiderio papae Elegius servus servorum Dei.
|
Quoties aditum scribendi gratiae vestrae reperimus, toties nobis cumulus gaudii videtur accrescere. Quapropter cum salutationis officio illud propensius prae cunctis conditionibus deposco, ut quotiescunque inter mundanas sollicitudines mens ad statum quietis praevalet attingere, memoriam parvitatis nostrae sacris precibus vestris subjungere non omittatis. Quod nequaquam credo, ut nostri oblivio ullatenus apud vos cadat, ut nec vestra apud nos unquam senescere novit. Sed non incongrue arbitravi rediviva commonitione eadem ingerere, cum nimirum constet quod nulla in praesenti saeculo causa ita mentem stimulet, quemadmodum vitae perpetuae, et beata justorum patria Desiderii immensitate viscera mentemque sollicitet. Quamobrem ut unde quisque attentius cogitat, inde frequentius et loqui studeat. Proinde mi unanimes pia viscera Desiderii, memento semper Elegii tui, cum preces Domino fundes. Et quamvis nos terrarum interpositio longe ab alterutrum separet, nec queat nos subinde corporalis conjunctio sociare; in Christo semper simul versemur. Et ita vivere elaboremus, ut non post longum spatium anima simul et corpore sociemur, sociatique in aeternum vivamus. Quod exoratus fideliter ac frequenter praestabit, credo, nobis clementissimus Dominus noster Jesus Christus, cui gloria in aeterna saecula. Amen. Saluto te supra modum sincerissimo affectu, salutat et Dado fidelis utrorumque sodalis.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 7 |
EPISTOLA VII. RAURACII AD DESIDERIUM.
|
Domno semper suo atque apostolico praesuli Desiderio episcopo Rauracius peccator.
|
Cum humillimo salutationis officio commendo apostolatui vestro servulos vestros Nummolum presbyterum, et Garimundum. quos ad urbem vestram, et ad hospitiolum vestrum Gregionaco, sive abbates, descriptionem mancipiorum inquirendo direximus, supplicamus, ut commendatos ipsos recipere dignetis, et ubi ipsis necessitas exstiterit, vestro auxilio in omnibus mereantur habere, ut quod Ecclesiae vestrae Nervenensi ex ipso agro justissime redebetur, per eorum inquisitionem, vel vestro solatio perdere non debeamus. Simulque suggerimus, ut de ipsa Curtecella, vel hominibus inibi consistentibus sub vestra defensione tanquam propria familia dignetis habere receptos et commendatos, ut de judicum infestatione, sicut et immunitas nostra ex hoc continet, liceat eis vivere cum quiete. His obtentis, precamur, ut redeuntibus famulis de vestrae felicitatis gaudio litteris nos jubeatis laetificari. Orate pro nobis, domine semper peculiaris atque apostolice papa.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 8 |
EPISTOLA VIII. EPISTOLA IX. SIGEBERTI REGIS AD DESIDERIUM.
|
Sancto atque apostolica sede dignissimo honorum titulis praeferendo domno, et in Christo Patri Desiderio papae Sigebertus rex.
|
Culminis vestri paginam deferente venerabili viro Bettore abbate una cum sanctis eulogiis vestris me cum summo gaudio comperite suscepisse. De id vero scripsistis, ut quam prospere nos divina pietas degere permittebat, vobis insinuare deberemus. Cognoscite, vestra intercedente oratione, prospere hactenus Christo praesule consistimus. Et gentes patriae, nobis a Deo concessae, pacifico ordine nobis obediunt. Gentes etiam barbare pagatismae nobis cohabitant. De conditiones vero vestras, unde injunxistis, taliter Christo adjuvante ad effectum produximus, vestra fuit injunctio. Proinde cum salutatione devotissima petimus, ut per nos Domini nostri Jesu Christi misericordiam ubi jugiter sedulas funditis preces, exorare dignetis, ut sua largiente clementia, et hic pacifice vivere, et ad aeternam vitam nos jubeat pervenire.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 10 |
EPISTOLA X. SULPICII AD DESIDERIUM.
|
(Vide supra, nostrae Patrologiae tom. LXXX,
col. 594.)
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||||
Desiderius Cadurcensis
| 11 |
EPISTOLA XI. PAULI AD DESIDERIUM.
|
Domino reverentissimo, palma triumphali decorato, ac pontificali nomine adornato, praecellentissimo Ecclesiae speculatori Desiderio papae Paulus peccator.
|
Multa sum alacritate repletus, quia adoptatum desiderabilemque diem a divina miseratione promerui, mellifluis reciprocis vestris reperire. Quas recensitas immensas Creatori nostro egi praerogativas, quod incolumem vos esse cognovi. De id vero quod ibi intimasti, ut de causa illustris matrisfamiliae Bobilanae aliquid agere deberemus, qualiter exinde fecimus, praesentis latores officii vobis ore proprio edicere possunt. Praeterea multiplices dominationi vestrae agimus gratias de eulogiis sanctis, de Falerno nobili, vel vasculis decem, quae nobis tanti habuistis dirigere. Superexcrevit quidem, et superabundavit benedictio largitatis vestrae, adeo, ut dum nos unam Falerni amphoram deposcimus, vos eminentia vasa, et, ut usitatius dicam, tunnas decem eligantissimi Falerni tanti habuistis dirigere. Nec solum sic inopiae nostrae credidistis sufficere, sed etiam in multis adhuc excellentioribus donariis magnificentiam erga nos vestram studuistis augmentare, dilatare, supplere, ac superexcedere. Unde pius Dominus vobis retributor et hic et in a ternum existit. Nos enim non sufficimus tantas almitati vestrae referre nec pecunias, nec gratias. Proinde in illum, qui sufficiens est, supra quam petimus, aut intelligimus, largiri, in ipsum causam remunerationis vestrae committimus. Nos quoque in sanctis ac Deo placitis orationibus vestris commendamus, nostram animam in suffragio vestrarum precum committimus. Nos sane, ut valemus, indesinenter pro vos orationi insistimus, ut vos undique gratiarum muneribus circumseptum, ad coronam gloriae jubeat perducere, et nos per vestram intercessionem ad spem salutis, et portum quietis dignetur admittere, vestrique sequipedam permittat existere. Annis multis vobis, peculiaris domine, mereamur servire.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 12 |
EPISTOLA XII. PAULI AD DESIDERIUM.
|
Domno semper suo Desiderio papae Paulus peccator.
|
Apices sanctae dominationis vestrae redeuntibus fratribus Frodoleno et Ruccone de Mettis accepimus, ubi nobis per singula pietas consueta instruere dignavit; unde omnipotenti Domino gratias agimus, quod vos juxta nostrum desiderium incolumem cognovimus. De regis conditione innotescimus, nuper per Viredunum Rhemos pergit, ibique nativitatem Domini exspectat. Bide autem Leuduno accedit, et inde in Masao, ac post ripa Reno pergit. cognoscatis Chanoaldum episcopum ictuatum etiam fati munus implesse. Caeterum ut ad vestra beneficia mentis oculos reflectam, nec si lingua clamet ferrea, ut quidam poeta ait, aut centena sonent spiramina, nullatenus potest quis tanta narrare Dei magnalia, quantum ejus in viscera vestra diffunditur gratia. Nos praecipue nec factis possumus repensare, nec verbo explicare, quanta erga me dignatis impendere. Dominum tamen indesinentur oramus; ipse vobis pro nostra parvitate aeternus retributor existat, et coelestia bona in perpetua beatitudine concedat. Oratio me vestra sublevet, beate et venerabilis papa.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 13 |
EPISTOLA XIII. ABBONIS AD DESIDERIUM.
|
Domno semper proprio Desiderio apostolico papae Abbo peccator.
|
Litteras gratiae vestrae tam per anteriores missos, qui cum filio vestro Chedeno venerunt, quam et qui postea cum Babone accepi, per quas praecepisti, ut de vestris conditionibus, juxta quod Deus posse dabat, sollicitudinem gererem, Deo soli sufficit non latere, quia cum integra fide et promptissima voluntate id assecutus sum, et ordinationes Dominicas infirmatas sunt, ut de res illas, quas leva tenebat praesentaliter Bobila revestita esse debeat. Nam per vestra gratia non nobis sine labore constavit. Tamen dum scimus quod justitia est, credimus de Dei pietate, quod sic pro vestro prudentissimo consilio causa gubernetur, ut ad bonum perfectum perveniat. De villa autem Rotovollo, sicut scitis, dominus Dacobertus rex ipsam pro amplius, quam quingentos solidos in luminaria ad basilicas Metenses delegavit. Quia scitis quod pater Bobilanae Agylenus hoc fratri nostro Vero episcopo vendidit; et postea servus tam ipsa portione quam et illa alia, quae meorum consortes tenebant, ipse Severus redemit, et domino Dacobertho una cum alia sua facultate deligavit. Vos vero taliter cum domna Babila agite, ut exemplaria, quae pro filio vestro germano meo Gedeno direxi, firmare debeat. Vos enim et in palatio regis, ubi innutriti fuistis, bene cogniti estis. Quia melius est aliquid cum eo compartire, quam solus nihil habere. Annis multis de vestra gratia congaudere, domne semper meus.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 14 |
EPISTOLA XIV. CHAENULFI AD DESIDERIUM.
|
Domno clementissimo, palmata triumphatione decorato, pontificali officio coronato, domno semper meo Desiderio papae, Christique speculatori, Chaenulfus vester.
|
In primis quod nobis praecipuum et maximum est, salutare quidem non praesumo, deposco, ut nos, domne, in sanctis orationibus vestris Domino Deo commendare dignemini; deinde supplico almitati vestrae, ut Dominus noster jubeat, ubi vestrum mereamur impendere occursum. Et quia hoc devotio nostra desiderat, idemque ordinate, ubi vestram debeamus videre praesentiam. Orate pro nobis, domine et semper desiderabilis Pater.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 15 |
EPISTOLA XV. CONSTANTINI AD DESIDERIUM.
|
Domno semper nobis proprio apostolico Patri Desiderio papae Constantinus peccator.
|
Cognoscite, domne, nos orationibus vestris incolumes de palatio remeasse, et regem modo Magantiae esse. Et pro quo litteras praecipue misimus precamur obnixe, et tanquam pedibus vestris advoluti quaesumus, ut si evenit quod Nativitatem Domini in territorio Alugensi celebrare deliberetis, sic vos merear in apostolatu videre, ut in civitatula vestra Albige ipsa solemnitate in Dei nomen celebrare debeatis, non me spernere, domne, non me despicere, non me renuere, quo minus in tanta solemnitate non per te illustretur, decoretur, ornetur Ecclesia, et ex tuo sancto ore benedictionem populus accipere mereatur. Interim, quaeso, denuntiate nobis quam celerius ultra Tarne accedere deliberatis, aut ubi possimus, quod saepe desideramus, vestram videre praesentiam. Propterea enim de Nativitate Domini de antea vobis suggessi, ut alume antecedere non possint. Quia multi te desiderant, sed nemo plus quam ego. Pater, iterum, iterumque suggero, et commemorare praesumo, ut non sic faciatis de ista Nativitate Domini, sicut pridem, quando satis in domum vos habere volui, sed peccatis meis obtinere non merui. Annis multis vobis servire merear, domne Desideri, semper suscipiende Pater.
|
[ F. suspiciende]
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | ||
Desiderius Cadurcensis
| 16 |
EPISTOLA XVI. VERI AD DESIDERIUM.
|
Domno semper suo Desiderio papae Verus peccator.
|
Jussorium vestrum accepimus una cum exemplari exemplari de litteris domni Sulpitii, ubi domnus innotuit, quod istum placitum de ista Synodo frater vester domnus Sulpitius alio tempore visus est immutasse. Nos hoc gratiae vestrae jam innotueramus per servo vestro Becobeno diacono, et postea per misso vestro. Sed quia Deo volente domnus innotuit, quod mea suggestio continebat, nos gratulati sumus, quod de vestra felicitate votiva gaudia meruimus cognoscere. Interea reddimus profusum nostri famulatus officium, supplicantes, ut pro nobis Domini misericordiam exorare dignetis; et saepius nos de vestra jubete felicitate consolare. Quia Dominus novit omnipotens, quod ea, quae bona sunt, de vos semper audire et videre optamus. Annis multis vobis servire merear, Apostolice Pater.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 17 |
EPISTOLA XVII. SIGEBERTI REGIS AD DESIDERIUM.
|
Domino sancto et apostolico in Christo Patri Desiderio Siggybertus rex.
|
Dum fabula currente a plures et fidelibus nostris cognovimus, quasi vocati ab eodemque Patre nostro Vulfoleudo episcopo synodali concilio Kal. Septembris in regno nostro. Ignoramus in quo loco una cum reliquos fratres et comprovinciales vestros debeatis conjungere. Licet nos statuta canonum, et ecclesiasticas regulas, sicut parentes nostri in Dei nomen conservarunt, ita et nos conservare optamus tamen dum ad nostram antea notitiam non fuit perlatum, sic nobiscum nostris proceribus convenit, ut sine nostra scientia synodale concilium in regno nostro non agatur, nec ad dictas Kal. Septembris, nulla conjunctio sacerdotum ex his qui ad nostram ditionem pertinere noscuntur, non fiatur. Postea vero opportuno tempore si nobis antea denuntiatur, utrum pro statu ecclesiastico, an pro regni utilitate, sive etiam pro qualibet rationabili conditione conventio esse decreverit, non abnuimus. Sic tamen, ut diximus, ut in nostri prius deferatur cognitionem. Proinde praesentia scripta sanctitati vestrae destinare curavimus, per quae petimus, ut pro nos orare dignetis, et ad istam conjunctionem, priusquam nostram cognoscatis voluntatem, penitus accedere non debeatis, et ut certius credatis, hunc indiculum manu propria subter subscripsimus. Syggibertus rex sub.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 18 |
EPISTOLA XVIII. PALLADII EPISCOPI AD DESIDERIUM.
|
Domno suo Desiderio episcopo Palladius episcopus.
|
Pro intuitu fidei, et unitate sacerdotum, quam Ecclesiarum ubique diffusarum, spero ad pietatem vestram, ut hospitiola, quaecunque in Cadurco ecclesia nostra videtur habere, hoc est, Bagidode, Pastoriaco, Bassiaco et Alevernaco, vobis cum omnem rem, mancipiis, vel terris, aut quidquid ad jure nostro pertinet, salvo jure Ecclesiae nostrae, vobis in omnibus commendamus; ita ut ab hodierno die omnes de parte nostra, qui in supradicta urbe commanent, sint vobis commendati, et quoscunque de nostra praesentia hic diregimus, vestra ordinatione, secundum quod decet, in omnibus potiantur. Similiter ubi Chromatia in re ecclesiae Bagidone commanet, quia frater suus Deotherius presbyter actorem ecclesiae Sanctionicae egit, et nunc ipsa Cromatia qui ibidem per beneficium praecaturiae manere videtur, si eam cum omni re sua jubeas defensare, quomodo et Deum mercedem habeas, et nos vobis gratias supplicationis agamus. Et per diem retributionis et adventum Domini nostri Jesu Christi adjurans rogo, ut sicut de affectione sanctae animae vestrae confidimus, sic integram dignetis adhibere sollicitudinem, ut omnes juris nostri homines, qui in urbe vestra commanent, una cum antefata Cromatia, piam vestri protectionem in omnibus mereantur promereri. Salutationum itaque jura persolvens, supplico, ut pro mea exiguitate orare dignemini. Et ut certius nostra supplicatio habeat effectum, propria manu subter subscripsi. Palladius peccator hunc mandatum meum relegi et s.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 19 |
EPISTOLA XIX, VERI AD DESIDERIUM.
|
Domino inlustro, et a nobis peculiarius suspiciendo pro Dei cultore domno desiderio Optimati Verus peccator.
|
Accedentem filium nostrum Leodoaldum diaconum, opportunum duximus ut dominationem vestrae charitatis inquirere deberem; cum sciamus devotionem sanctae animae vestrae bona semper de parte nostra optare: praesertim cum nos vestro prae omnibus patrocinio potiamur. Propterea salutantes Eminentiam Vestram, rogamus ut, sicut dum patrocinia vestra elegimus, et hactenus nos defensio protectionis vestrae insigniter munivit, ita nunc quoque de conditione nepotum nostrorum, unde praefatum vobis suggerere rogamus, talem sollicitudinem atque instantiam apponatis; unde, sicut nos vobis sumus, ita ipsos quoque acquiratis per omnia debitores. Reduce etiam antefato de vestrae felicitatis eminentia rescripto reddito nostram sollicitudinem dignamini relevare. Dominus noster Jesus Christus custodiat corpus et animam vestram in die examinis sui. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 20 |
EPISTOLA XX, GALLI AD DESIDERIUM.
|
Domno semper suo, et apostolico Patri Desiderio papae Gallus peccator.
|
Dum talis nuntius de clade a Massilia venit, quod omnem pene provinciam depopulans vastet, domnus ordinet custodias mittere, et nullus de Cadurcino ad istas ferias in Rutenico, vel vicinas urbes, non praesumat exire, ne, quod absit, per quamlibet occasionem tantum malum in urbem vestram videatur inferre. Nam per ista contigua illis partibus loca custodiae positae sunt, ut nullus emendi aut vendendi aditum penitus habeat, si non sollicite cogitabitis praevidere, periculum mortis instat. Praeterea debita veneratione salutem mittens, quaeso ut in sanctis precibus vestris parvitatem nostram memorare dignemini, domne, verius, Pater.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Desiderius Cadurcensis
| 21 |
EPISTOLA XXI, FELICIS AD DESIDERIUM.
|
Domno semper praeferendo et cum omni veneratione nominando, beatissimo Patri Desiderio papae Felix peccator.
|
Pravorum adulantium concione percepta, ante hoc ferme biennium, reor misisse epistolam, quae serenissimam mentem vestram ac siquidem turbo pertransiens nube obtexit, et licet non eo sensu fuerit edita, quo domnus censuit interpretandum, me tamen poenitet incaute et minus inculto sensu vel impolito sermone stylum exarasse, unde offensam sanctae animae vestrae potueram incurrere, nisi vestra bonitas causam admodiasset. Poenitet, inquam, me, et ter quaterque poenitens, his excessibus veniam posco. Postulo autem indulgentiam, quam tuis beneficiis, non meis meritis, adipisci confido. Quam mihi gratiam ita nunc praestare dignabitis, ut nunquam me deinceps a sinu gratiae vestrae, vel a clementissimo pietatis amplexu excludere vel rejicere dignetis. Inter haec debita salutationis obsequia presolvens, illud peculiarius a sanctitate vestra peroro, ut, omnibus maculis explosis, in sacrosanctis precibus vestris nostri memoriam admiscere dignemini, domne, verius et semper suscipiende papa.
|
http://viaf.org/viaf/88983997
|
[] | |||
Ellingerus Tegernseensis
| 1 |
I. Ad Froumundum monachum Tegernsensem. De optimo suo erga eumdem animo, et ordine presbyterii, quem Froumundo gratulatur.
|
Comarco FROUMUNDO, more rosulenti splendoris in cunctis emerito, ELLINGERUS, omnium hominum extimus, quidquid in Christo adoptari potest festivius.
|
Cum igitur, o dilecte magister, intimo affectu cordis meditarer ut aliqua irreprehensibilia dicta vestrae benevolentiae composuissem, et inscitia semel et saepe impediret quod voluntatem delectaret, tunc demum confisus, baculoque vestri secreti consolatus, speravi, quanquam sunt vituperanda, tamen non esse a vobis propalanda, quia non praesumptionis, sed dilectionis sunt indicia. Sed ut ex hoc nulla ambiguitas subeat, quin vestri amor mei intima cubiculi semper exurat, et de vestra prosperitate summe gaudeat, omnimodis deposco. Nuper vero comperi, quod me affectu animavit inedicibili videlicet vos fore promotum ad ordinem presbyterii. Qua de re flexo poplite flagito quatenus mei infimi memoria apud vos maneat, ut vestri apud me firmius inhaereat. Haec enim valde laetificant, quae verba prophetica resonant: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Valete
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | |||
Ellingerus Tegernseensis
| 2 |
II. Ad Egilbertum, ut videtur, episcopum Frisingensem. Rogat ut quemdam pastorem adversus ovium suarum injurias et insidias tueatur.
|
Quia notitiae innotescit nostrae excellentiam vestrae sanctitatis omnem viam odio habere iniquitatis, ob id conducibile duximus errores vobis palificare, quos constat vestri censuram moderaminis respectare. Iste vero pastor, praesentium vector litterarum, in praesentia nostri effudit suarum querimoniam miseriarum, quasdam dolens oves sibi a vestra dominatione commissi gregis, funditus calce abjicere, per devia vitiorum errando, divinae pascua custodiasque legis. Insuper quidem cum easdem gliscat poenitentiae medicamentis ceu humeris ad ovile matris Ecclesiae reportare, ferina ita exardent rabie, dentibus invidiae hunc dilacerare, ut aerumnas desperet mortis se posse talibus devitare insidiis, nisi ei quantocius inesse vestris dignemini praesidiis. Nos denique intercapedine tot locorum elongantes, quoniam nullum ei adminiculum praebere valeamus, in manus vestrae potentiae eum et hoc commendamus, quatenus misericorditer ipsius querelas suscipiatis, atque episcopali eumdem auctoritate pro nomine Christi defendatis, nec consentiendo, iniquorum peccati offendiculum vestrae aliquod sanctimoniae ingeratis periculum.
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | ||||
Ellingerus Tegernseensis
| 3 |
III. Ad D. episcopum. Queritur ob praedium ab ejus subditis vastatum et injuste abalienatum.
|
Domno D. pontificalem decoranti thronum virtutum, E. una cum subjectis, perennem cum Domini principatum electis.
|
Ut rescivimus vos, praesulum reverentissime, ordinatum fore istius provinciae rectorem, sperabamus, velut et adhuc spes nostra est fixa, divinitus provisum esse vos orphanis haud minus patrem et adjutorem, quam monachis pro ipsa excellentia vestrae pietatis asylum ac defensorem. Verum praedium, quod largitus est Caesar Heinricus regiae donationis charta stabiliendo nostro monasterio, ut a quibusdam didicimus vix credendo, a vestro devastatum nobis abalienatur imperio. Arbitri vero testes adhibentur in hoc fundo nihil a nobis esse usurpatum, nisi quod Caesaris praecepto ab ipsis nostro coenobio cum termino est praemonstratum, atque in praesentia vestri vestrique advocati legitime firmatum. Qua de re quidem summopere efflagitamus pro nomine Domini atque amore S. Quirini, nec non ob vestrae remedium animae, seu vestrorum parentum, quatenus nostro nequaquam monasterio praecipiatis ullum fieri detrimentum.
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | |||
Ellingerus Tegernseensis
| 4 |
IV. Ad N., ut videtur, archiepiscopum, cujus aversum praeter spem animum recuperare satagit.
|
+ Excellenti pontificum dignitatem venerandam sanctimoniae per sublimitatem + postremus in ordine abbatum coelestis aulae senatum.
|
Praeceptis, patriarcharum reverentissime, semper parere cum studuissem vestrae in omnibus almitatis, veluti dudum divae quidem memoriae vestrae matris obedivi imperatis apud curtem regis, quando a vestra paternitate flagitavi missionem ac benedictionem; miror cur per tantam a vobis dimissus sim indignationem. Idipsum igitur mihi improperando objecerunt mei familiares, non solum viri saeculares, sed etiam coenobiales, ut qui hactenus vestrae expertus sum pietatis adminiculum ac respectum, qualiter in tantum vestrum promeruissem despectum. Non ignoro quippe in sanctuario vestri pectoris reconditam esse omnis scientiae affluentiam, hujusque scripti: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, inibi defore negligentiam. Ex hoc diffido vestrae ob magnitudinem majestatis vilitatem meae annullari paupertatis. De caetero ante vestrae dominationis conspectum, si famulamen meum fuerit acceptum, dignemini detegere meae ruborem tantae confusionis, scilicet intimando fontem causamve praefatae despectionis. Ex hoc vero evidens indicium datur me haec ita autumare absque falsitatis, quia cum meas prosternerem preces vestrae in praesentia sanctitatis, propter flebilem hujus combusti monasterii necessitatem, nullius auxilii consecutus sum propitiationem vel charitatem.
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | |||
Ellingerus Tegernseensis
| 5 |
V. Ad N. episcopum, forte Nitherum Frisingensem, apud quem se de non concesso frumento excusat.
|
Amplectendo meritorum sanctuario, condigne subrogato Christi vicario, + Christi gratia curae custodis deputatus, coelestis gaudia incolatus.
|
Omnem quae poterit devotionem impendi affectioni ullius amici, confitemur, quoad vixerimus, totis annisibus nostris par esse vobis addici, quia munificentiae vestrae excellentia perdigna est interioris seu exterioris cuncta famulicii frequentia. Verum ingerit nobis ruborem confusionis has praesentari litteras vestrae conspectui dilectionis. Nos quidem vestri magnitudinem beneficii haud posse aequiperari ulla nostri assiduitate servitii . Qua de re scilicet ejus testimonium invocatur, qui cunctorum secreta cordium rimatur, quoniam in loco a vobis praetitulato exhibendi nulla facultas obsequii accommodatur. Vestram namque intimationem super hoc negotio si rescissemus, priusquam inde omne frumentum auferri jussimus, non aliter vestrae studuissemus postulationis perficere desiderium, quam si propriae praebuissemus vitae alimenti ministerium. Sed dicat aliquis a nostra poscendo familia, in illo nos loco petitam vobis servitutem posse obtinere. Idcirco conducibile est ad id veritatem respondere quod in proximo Paschali tempore per nostram magnopere flagitando legationem a nostris nequivimus ministris ullum supplementum nostri coenobii ad restaurationem. De caetero nostrum misimus illuc nuntium, quatenus nostro praecipiat praeposito parare hospitium, nec non omne quod possit impendat vobis servitium. Valete.
|
[fatemur]
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | ||
Ellingerus Tegernseensis
| 6 |
VI. Ad eumdem, forte Nitkerum episcopum Frisingensem, cui quemdam commendat qui beneficium amittere debeat.
|
+ Domno N. desiderabili meritorum sanctuario, digno apostolorum vicario, E., post hujus exsilii incolatum coelestis patriae senatum.
|
Praesentium allator litterarum vestrae in conspectu dominationis aliquid valere sperans meae conamen postulationis, obnixe haud cessavit deprecari mea vestrae paternitati legatione se commendari. Qua de re magnopere efflagito propter Christi amorem, meique famulaminis ob devotionem, quatenus ipsius dignemini querimoniam auscultare, et ad sui senioris dominium illius subrogare miseriae vestrum praepotens patrocinium. Paterno quidem jure beneficium, si dici fas est, sibi in haereditatem collatum, assiduisve cum muneribus ab episcopis prioribus comparatum, vestrum nisi adminiculum eidem auxilietur, a se funditus alienari veretur. Sagacitas vero vobis coelitus infusa, poterit celeriter examinare, hunc nihil in hac re contra justitiae normam postulare.
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | |||
Ellingerus Tegernseensis
| 7 |
VII. Ad V. abbatem a quo fratres revocat ob adventum episcopi Frisingensis iniquis erga se delationibus exasperati. V.
|
abbatum decoranti sublimitatem per omnem virtutum capacitatem, E., ultimus Christicolarum, gaudia coelicolarum.
|
Cum nostrum esset velle vestro satisfacere desiderio, repentinus nostri antistitis adventus nostro publicatus monasterio, nostros fratres, vestro addictos servitio, cogit nos poscere nostrae remissum in congregationis paupertati, priusquam vestrae promissum esset charitati. Delatae quidem, ut rescivimus, de hoc coenobio falsae lingua adulantium criminationes, ejusdem adversum nos praesulis nonnullas dolose conflando machinatae sunt indignationes. Qua de re magnopere efflagitamus, quia in vestram peculiariter benignitatem speramus, vestris quatenus commendatitiis apud ipsum litteris, aut legationibus id efficiatur, quando hoc domicilium suo primitus ingressu in praesentiarum illustratur, sui turbine terroris, ne diffametur vel quatiatur. Insuper vestram cupimus affinitatem hoc sibi consiliari, pastorem, qui posuit animam pro suo grege, ut dignetur imitari, atque sui patrocinio asyli coadunatum tueatur ovile, ne aliquod discidium sive scandalum patiatur hostile, sicque liquido appareat vestri consanguinitas erga se quanti valeat. Namque collatam sibi divinitus pontificii excellentiam par est coronari per compassionis clementiam.
|
http://viaf.org/viaf/61906916
|
[] | |||
Guigo I prior Carthusiae
| 1 |
I. Ad Durbonenses fratres.--De supposititiis beati Hieronymi epistolis. (MABILL. Analect. nov. edit., p. 464.)
|
Amicis et fratribus in Christo dilectissimis. LAZARO Durbonensi priori, et caeteris in eadem eremo Deo famulantibus, Carthusiae prior vocatus GUIGO, aeternam a Domino salutem.
|
Inter caetera catholicorum virorum, quae ad eruditionem fidelium elaboraverunt opera, quae nostra quoque parvitas congregare studuit vel emendare; etiam epistolas beati Hieronymi, quotquot potuimus, undecunque quaesitas, et pro concessa a Deo facultate mendaciis expurgatas, in unum grande volumen redegimus. Abscidimus autem ab eis quasdam, quas vel ex aliorum doctorum scriptis, vel ex styli sententiarumque distantia, titulo tanti viri comperimus indignas: ex quibus illa est cujus est titulus ad Demetriadem, hoc habens initium: Si summo ingenio parique fretus scientia. Hanc quippe beatus Augustinus in opere contra Pelagium De gratia Christi et de peccato originali, ejusdem Pelagii esse dicit, quaedam ipsius frustra tractatui suo interferens atque redarguens. Huic adduntur et istae, ad Titatium de morte filiae, cujus initium tale est: Charitatis tuae scripta percepi. Ad Oceanum consolatoria, tale habens initium: Diversorum opprobria, tribulationes multiplices. Ad viduam, quae sic incipit: Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi. Ad virginem, sive ad filiam Mauricii exordium istud accipiens: Quantam in coelestibus beatitudinem. Item de lapsu virginis, sive de poenitentia, ad Susannam: uterque enim titulus in diversis codicibus invenitur. Quae tam diversis titulatur auctoribus, ut eorum nullius sit decoranda vocabulo, cujus hoc est in quibusdam libris initium. Puto leve esse crimen. In aliis istud: Quid agis, anima? quid cogitationibus aestuas? Ad Desiderium de XII lectoribus a nescio quo in irrisionem doctorum composita. Ad Celantiam sicincipiens. Veteris scripturae celebrata sententia est. Haec stylo quidem nobiliore est scripta, sed nec sic beato Hieronymo digna. Postrema est de origine animae disputatio, quasi inter beatos Hieronymum et Augustinum, ubi licet multa ex eorum scriptis ponantur, falsa tamen est: tum quia praefati doctores nunquam inter se praesentialiter sunt locuti, tum quia eadem quaestio nec apud eos, nec apud caeteros fidei catholicae sectatores adhuc usque potuit liquido definiri. Hujus disputationis tale reperitur principium: Cum apud vos coelestis eloquentia purissimi fontis. Ne autem praedicti doctoris epistolae sine rationabili causa apud imperitos suo videantur numero diminutae, has nostrae parvitatis litteras in principio collocate. Valete. Orate pro nobis.
|
(dupliciter quippe intitulata
reperitur)
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | ||
Guigo I prior Carthusiae
| 2 |
II. Ad Petrum Venerabilem, Cluniacensem abbatem. ( Bibliotheca Cluniacensis, p. 653.)
|
Domino et Patri in Christo reverentissimo abbati Cluniacensi PETRO, dignationis ejus servus et filius, Carthusiensium pauperum inutilis GUIGO famulus, perpetua pace gaudere per Christum.
|
Crucifixum, crucifixus et ipse, crucifigendis misistis. Gratias itaque reddimus, pro qualitate muneris, charitati muneratoris. Verumtamen vestra in litteris quas misistis expressa charitas, nostrae etsi magnam praestat consolationem infirmitati, non minorem tamen humilitas confusionem ingerit extremitati. Unde petimus per eam, qua in nos indignos vestra fervent viscera, dilectionem, ut quando nostrae exiguitati vestra scribere dignatur serenitas, ita de propria cogitetis aedificatione ut infirmitatem nostram periculosa non infletis elatione. Et illud prae omnibus et super omnia quaesumus, et defixis in terram genibus obsecramus, ne vilitatem nostram Patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et super satis est, si frater, si amicus, si filius appelletur, qui nec servi nomine dignus habetur. Valete. Salutate reverendos Patres et dominos nostros, quibus paternam curam impenditis, quorum pariter et vestris precibus nostram illuminari caecitatem, roborari infirmitatem et aboleri petimus iniquitatem. Domni Arberti majoris prioris infirmitatibus, tanquam antiqui ac familiaris amici, nostro dolore compatimur. Domnum quoque Petrum, vestris litteris specialiter inditum, specialiter et ipsi salutamus. Pro visitatione etiam quam nobis vir egregius prior claustrensis et domnus Hugo de Creceio nuper exhibuere, paternitati vestrae gratias agimus. Incolumem vos assiduo virtutum profectu, ad nostrum et totius Ecclesiae gaudium, clementia divina conservet. Apud fratres nostros nostra commendatione non indigetis. Ipsemet enim vestris meritis vestrisque litteris eorum visceribus vestram memoriam insolubiliter alligastis.
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | |||
Guigo I prior Carthusiae
| 3 |
III. Ad Hagmericum cardinalem et cancellarium.--Monet duos esse hostes quibuscum maxime sit pugnandum, et contra Ecclesiae adversarios non armis corporalibus, sed humilitate et poenitentia utendum. (Opp. S. Bern. edit. MABILL., vol. II, p. 1051.)
1. 2. 3. 4. 5.
|
Domino et amico in Christo reverendissimo, sedis apostolicae cancellario HAYMERICO, amici ejus, et sui Carthusienses fratres, terrena despicere, et amare coelestia.
|
Quam grata fuerit nobis vestra praesentia recordatione sentimus unde, quaesumus, sic agite ut cum ab his diebus qui secundum Apostolum mali sunt, et secundum Psalmistam sicut umbra deficiunt, ad dies bonos et annos aeternos transieritis, non de nostra sed de illius visione et societate cum sanctis omnibus laetemini, propter quem nostram et obscuritatem nosse, et necessitatem supplere, et, quod longe pluris ducimus, tot et tantis ecclesiasticis, quibus nunquam caretis, interpositis negotiis, latebras nostras, non solum humiliter, sed et laboriose penetrare, nosque ipsos oculo ad oculum invisere, et ore ad os loqui, non est dedignata vestra sublimitas; a quo solo summo beneficio et bono, societate scilicet et visione Dei, non spatiis locorum aut temporum sed meritis sejungimur peccatorum, sicut scriptum est: Non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata auris ejus, ut non exaudiat: sed peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum . Quae quoniam pene cuncta de mentis elatione aut de carnis veniunt voluntate, quorum nobis alterum cum belluis, alterum cum angelis est commune, sed reprobis, nitendum summopere est ut et mentis superbia prematur humilitate, et carnis luxuria sobrietate. Hinc Dominus: Videte, inquit, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae . Itemque: Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Non ergo in multa nostra diffundatur intentio. Duo sunt tantum adversus quae nobis totis est viribus dimicandum: elatio in mente, voluptas in corpore. His superatis, nil remanebit vincendum, nil supererit metuendum. Cupiditas enim rerum exteriorum non ob aliud inflammatur, nisi ut his modis omnibus serviatur. Contra quae si nostrum sentimus non satis esse conatum, divinum imploremus auxilium; sed imploremus humiliter, imploremus devote, corde, ore, actu, habitu. Dictum quippe Israelitico, cum peccasset, est populo: Jam nunc pone ornatum tuum. Deposuerunt ergo ornatum suum de monte Oreb . Itemque alias luxit populus, et nullus eorum indutus est ex culto suo. Sicut et Ninivitarum rex, homo gentilis, ad unius hominis ignoti vocem et naufragi, descendit de solio suo, et abjecit vestimenta sua a se, et indutus est sacco, et sedit in pulvere, et clamavit ad Dominum ; eamdem austeritatem non solum omnis aetatis et sexus homines, sed jumenta subire compellens. Et nos itaque Dominici corporis, quod est Ecclesia, cruentam scissionem, quam nonnisi nostris evenisse credendum est meritis, nec immotis visceribus, nec siccis aspiciamus oculis; alioquin pretiosis ornati vestibus, herminiis et griseis confoti pellibus, numerosis et exquisitis refecti dapibus, plumis instar Sardanapali non tam impositi quam immersi mollibus, divinam indignationem quomodo nostris putamus placandam precibus? et non magis metuimus ne tum prophetica contra nos dirigatur invectio, dicaturque: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris! de quibus concluditur, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Erubescamus ad hoc, dulcissime, sero cognite, brevi conspecte, cito rapte, et corporalibus oculis nunquam deinceps forte conspiciende: ab amoris tamen nostri complexibus nullis casibus, nullis avellende temporibus. Erubescamus ad hoc, nosque ipsos, si possumus, defleamus, quod et Judaicam et gentilem videamur superasse duritiam, dum illi divinam severitatem media ciborum et vilitate simul atque asperitate mitigant vestium, nos in peccatis multis atque periculis, nec gloriae modum damus, neque deliciis. Neque enim agnum jam de grege, aut vitulos tantum de medio armenti, sed greges integros et armenta tota consumimus. In modum quippe Amalech, cum innumera multitudine hominum et jumentorum supervenientes ecclesiis cuncta complemus, quidquid tetigerimus, devastantes; nec his contenti, tabulas, cruces, calices, et sacras spoliamus imagines, Et ut quid hoc? forte ut pauperes sustententur, monasteria construantur, captivi redimantur? Non ita: sed potius ut ad interficiendos Christianos et sagittarii, et ballistarii, equites et lancearii conducantur; et his eripiant res et animas, pro quibus debuerunt ponere suas. Proh dolor! a summis hodie pontificibus, et per totum pene orbem, exemplo sedis apostolicae, frater in fratrem, id est Christianus in Christianum, sacra pecunia conducitur et armatur; et talibus triumphis Ecclesia mater gratulatur, et post haec totis manibus cruenta conscientia divina pergitur ad sacrificia. Si hoc ferendum, quid reprehendendum? At regalia, aiunt, haec sunt, et de imperatoris sumpta palatio. Non negamus. Atque utinam in palatiis mansissent semper, non in sacrariis, imo magis nec in palatiis unquam fuissent, nec in ecclesiis! Quanto enim melius Eeclesiae palatiis leges, quam palatia darent Ecclesiis? nunquid enim Ecclesiae palatiis, et non potius palatia docenda commissa sunt Ecclesiis? aut palatia Christum Ecclesiis, non Ecclesiae dedere palatiis? Quanto ergo rectius a nobis reges cilicia, quam nos ab eis purpuras sumeremus! Quanto utilius ipsi nostram paupertatem, nostra jejunia susciperent, atque humilitatem, quam nos eorum avaritias, delicias atque elationem? Quod si quis in Ecclesiis vel ecclesiasticis tentaverit quid horum arguere personis, nonne statim respondebitur hoc agentibus: Quid agis? Quid me meis, contra evangelicam sententiam, meliorem vis facere magistris? Nunquid non Ecclesia Romana variis, griseis, herminiis, marturinis, jugulatis, et lumbatis , nec non et sericis abutitur indumentis? Nunquid Ecclesia Romana convivia respuit, exercitum non conducit, bella non conficit? Non est autem discipulus supra magistrum, neque apostolus major eo qui misit illum; sed potius perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid ad haec dicetur? Videtis in quam arcto constituti sumus. Aut enim quod malum est, bonum dicere, aut Deo regente prorsus non faciemus; aut apostolicam sedem reprehendere; aut, quod forte tutius est, omnino tacere compellimur. Et o apostolorum tempora infelicissima, in quibus ad Dei regnum, nisi per famem et sitim, frigus et nuditatem aditus non patebat! O viros illos ignorantiae tenebris involutos, et omni miseratione dignissimos! qui ut ad vitam quoque pertingerent, propter verba labiorum Dei, tam duras vias custodiebant, et haec nostra compendia nesciebant. Haec non doctoris aut reprehensoris auctoritate, sed dolentis et lamentantis affectu fuderimus, zelo domus Dei, cujus diligimus decorem, rodente viscera nostra, rogantes et obsecrantes, si non in caeteris, in vobis saltem nonnihil proferant fructus. Si, inquam, hi cum quibus conversamini, saluti suae aut nullam, aut parvam, aut non sufficientem adhibent curam, vos tamen, vestri non immemores, animam vestram nolite negligere. Scriptum est enim: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite ; et iterum: Miserere animae tuae placens Deo ; itemque: Omni custodia conserva cor tuum ; et Dominus: Quid prodest, ait, homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? Non igitur ejus vobis curam eripiat aut favor principum, aut nitor ornamentorum, aut frequentia negotiorum, aut gloria pomparum, aut deliciae conviviorum, aut oblatorum quantitas ulla donorum. Semper et ubique vestro versetur in animo, quia nescitis in tremendo Christi judicio cum quibus futuri sitis, utrum cum illis quibus dicitur: Ite, maledicti, aut cum illis qui audient: Venite, benedicti. Valete. Deus Pater, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se, per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum, amen. Nobis autem misereatur idem ipse omnipotens Deus, per vestras et totius Ecclesiae Romanae intercessiones et opera sacra, exhilarans corda nostra fragrantissimis et saluberrimis odoribus famae vestrae, et continuis in veritate profectibus. Iterum valete. Salutate nobis reverendos Patres Albanum scilicet et Ostiensem episcopos : et si quos alios vestrae visum fuerit discretioni. Valete tertio. Habetote, quaesumus, domum istam in mente vestra, sicut ipsa vos reclusit in sua.
|
(si tamen
dignum est) (quid enim nos vel sumus vel erimus?) (semper enim est et ubique, et in ipso vivimus, movemur
et sumus) (Isa. LIX, 1) (Luc. XXI,
34) (Matth. XI, 29) (Exod. XXXIII, 5) (Jon. III, 6) (Amos VI, 10.) (quod quis audeat?) (Deut. IV, 9) (Eccli. XXX, 24) (Prov. IV, 23) (Luc IX,
25.)
|
[Matthaeum et Albericum]
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | |
Guigo I prior Carthusiae
| 4 |
IV. Ad Hugonem S. militiae priorem.--Docet qua ratione bellum spirituale sit agendum. 1. 2. 3.
|
Dominis et amicis in Christo charissimis ac reverendissimis, HUGONI, sanctae militiae priori, et omnibus qui reguntur ejus consilio, servi et amici Carthusiae fratres, spiritualium simul et corporalium Christianae religionis hostium victoriam plenariam, et pacem per Christum Dominum nostrum.
|
Quoniam in revertendo, sicut in veniendo, praesentiae vestrae gratissima allocutione frui nequivimus, visum est nobis ut per litteras vobiscum saltem pauca colloqueremur. Ad corporea quidem bella pugnasque visibiles dilectionem vestram exhortari nequaquam novimus; ad spiritualia vero, in quibus et quotidie versamur, etsi excitare idonei non sumus, admonere saltem desideramus. Frustra quippe exteriores hostes impetimus, si non prius intimos superamus. Et pudendum nimis est et indignum quorumlibet velle ditioni nostrae subjicere agmina, si non prius nostra nobis subjecta fuerint corpora. Quis enim ferat exterius in amplas terras extendere velle nos dominationem, et exiguis cespitibus, id est carnibus nostris, ignominiosam perpeti vitiorum servitutem? Acquiramus itaque, dilectissimi, prius nosmetipsos, ut secure deinceps ad exteros pugnemus inimicos; mentes nostras prius a vitiis, dehinc terras purgemus a barbaris. Non igitur regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed exhibeamus nos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra nostra arma justitiae Deo, et si caro concupiscit adversus spiritum indomabiliter. Haec enim, inquit Apostolus, sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis faciatis. Vellemus namque omni, si fieri posset, carere concupiscentia Sed si in hac vita, quae tota tentatio est, concupiscentia ad plenum carere non possumus, concupiscentiis saltem non serviamus. Ad quod quia viribus nobis parum sufficientes sumus, confortemur in Domino et in potentia virtutis ejus, induamusque armaturam Dei, ut possimus stare adversus insidias diaboli. Non enim, sicut ibidem sequitur, colluctatio nobis est adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus, id est contra vitia et eorum incentores nequissimos spiritus. Qui si nostri domiminati non fuerint, tunc immaculati erimus, et emundabimur a delictis maximis. Stemus ergo succincti lumbos nostros in veritate, et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possimus omnia tela nequissimi ignea exstinguere; caput galea salutis obtectum, dexteram gladio salutis munitam habentes. Curramus, non quasi in incertum; pugnemus, non quasi aerem verberantes: sed castigemus corpus nostrum, et subjiciamus servituti, quia hic est hominis, id est animalis ad Dei imaginem conditi, status ordinatissimus, cum et caro servit spiritui, et spiritus subditur Conditori. In hoc bello tanto erit quisque robustior, tantoque, regente et protegente Deo, numerosis prostratis hostibus triumpho gloriosiore sublimior, quanto per omnia sategerit esse humilior; tantoque econtra ad omnia bona infirmior et inconstantior, quanto voluerit esse superbier. Deus enim resistit superbis. Non ergo opus est ut ad debellandos eos aliunde quaeratur pugnator, quibus omnipotens resistit praeliator. Quos contra David dicit: Custodiens parvulos Dominus; atque idipsum expertus in seipso subjunxit: Humiliatus sum et liberavit me. Utamur exemplo, si simili cupimus uti remedio. Faciamus quod fecit, si desideramus quod accepit; humiliemur, ut a malis omnibus liberemur. Apostolus etiam de Domino Jesu Christo: Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Nec incassum. Propter hoc enim, ait, et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quod Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris. Et hinc quoque vel maxime sumamus exemplum, si ardemus ad praemium. Faciamus quod fecit, ut sequamur quo praecessit. Sectemur viam tantae humilitatis, ut perveniamus ad gloriam Dei Patris. Omnis enim qui se humiliat exaltabitur, et qui se exultat, humiliabitur, testante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Omnipotentissima misericordia, et misericordissima omnipotentia Dei, tam in spiritualibus, quam etiam corporalibus praeliis faciat vos semper et felicissime pugnare et gloriosissime triumphare. Optamus vos bene valere, et in sacris quae tuemini locis, nostri, cum oratis, memoriam habere, charissimi et praestantissimi, et meritis insignissimi fratres. Has litteras per duos diversos nuntios transmisimus, ne quo impedimento non quirent pervenire, quas petimus, ut cunctis fratribus exponi faciatis.
|
(quod et David rogat) (quod absit)
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | ||
Guigo I prior Carthusiae
| 5 |
V. Ad Innocentium papam II.--Consolatur summum pontificem adversus schismatis molestias.
|
Domino et Patri charissimo ac reverendissimo apostolicae sedis summo pontifici INNOCENTIO, servi et filii Carthusiae pauperes, illam quam mundus dare non potest pacem, suaeque paternitatis devotam servitutem, et non necessarium licet obsequium.
|
Multas ad vestri apostolatus sacratas aures, etc. Vide in Innocentio II, ad an. 1143.
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | |||
Guigo I prior Carthusiae
| 6 |
VI. Hugonis Gratianopolitani episcopi, Guigonis et Carthusiensium fratrum epistola ad Patres in synodo I Otrensi congregatos propter necem Thomae, Sancti Victoris Parisiensis prioris, ab impiis crudeliter occisi. (LABBE, Concil., X, col. 975.)
|
Dominis et Patribus in Christo reverendissimis, archiepiscopis, episcopis et caeteris religiosis personis in praesentem locum defendendae justitiae gratia congregatis, HUGO, Gratianopolitanae Ecclesiae vocatus episcopus, et filii ejus, Carthusiensium pauperum servus inutilis GUIGO, et qui secum sunt fratres, agenda cognoscere, cognita viriliter adimplere per Christum Dominum nostrum.
|
Quod homines sumus, ad naturam; quod justi, ad meritum; quod episcopi, vel presbyteri, vel archidiaconi, vel aliquid hujusmodi, ad ecclesiasticum pertinet officium. In primo existimus, in secundo salvamur, in tertio providendi aliis quae subtiliora sunt, potestatem accipimus. Duo ergo priora ad nos, tertium refertur ad proximos. Quod si manifestum fuerit, juxta illud ficulneae evangelicae exemplar, quae tandiu exspectata fructum non attulit, officium nos inutiliter habere susceptum, nulla justa cur in eo relinquamur remanebit occasio. Quid ergo si non solum inutiles Ecclesiae, sed etiam perniciosi, vel verbis vel exemplis exstiterimus? Nonne non solum dejici, sed etiam digni sumus puniri? Etsi igitur beati Thomae, et caeterorum qui recenter lotis in sanguine Agni stolis suis ad coelestia demigrarunt, in conspectu Domini mors pretiosa mundana ultione non egeat, tamen si Ecclesiam Dei, sine qua nec publicae res salvae sunt nec privatae, utilitate careat disciplinae, rogamus supplices et obsecramus, quatenus armatura fidei protecti, et rectitudinis zelo succensi, et sanctorum Mosis, Phinees, Mathathiae, beatorum quoque apostolorum Petri et Pauli adversus Simonem, Ananiam et Barjesu pie desaevientium, maximeque ipsius Domini venditores de templo caedendo proturbantis, exemplis animati, in sacrilegos homicidas ecclesiastici rigoris intrepide gladium producatis, eosque, si fieri potest, omnibus sacrorum officiis privetis et beneficiis, quatenus omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra quispiam faciat simile. Ipsi enim magis quam homicidae, in quorum cruentas delicias, vota complenda, et odia satianda, sanctorum sunt corpora laniata. Qui nisi tantae nequitiae non solum fructu caruerint, sed et poenam senserint, omnibus apud nos justitiae defensoribus similia sunt metuenda. Valete. Orate pro nobis, et, sacris elevatis dextris super partem mundi in qua siti sumus, benedictionem et obsecrationem profundite. Iterum valete. Participes nos faciat Deus sanctorum operum vestrorum, gestorum et gerendorum. Valete tertio cum reverendis principibus Blesensi et Nivernensi.
|
http://viaf.org/viaf/97873091
|
[] | |||
Gregorius IV
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. De Aldrico Cenomanensi episcopo non alibi quam apud sedem apostolicam accusando, et de Romani pontificis potestate.
|
Dilectissimis fratribus universis coepiscopis per Galliam, Germaniam, Europam, et per universas provincias constitutis, Gregorius servus servorum Dei.
|
Divinis praeceptis et apostolicis saluberrimis incitamur monitis, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Et quia cunctarum divina dispensatione Ecclesiarum curam gerimus, omnibus nostra poscentibus suffragia apostolica auctoritate subvenire optamus. Quoniam divinae virtutis ac infirmitatis humanae sanctio est, ut omnium Ecclesiarum negotia ad nostrae reparationis tendant affectum.Quapropter has ad vos litteras destinamus, quibus decreto nostro vestram rogantes charitatem mandamus, ut si aliquis, quod non optamus, suorum aemulorum Aldricum Cenomanicae Ecclesiae episcopum accusare damnabiliter attentaverit, ut honoretur beati Petri apostolorum principis memoria, Ecclesiaeque Romanae cui praesedit privilegium, et nostri nominis auctoritas; liceat illi post auditionem primatum dioeceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et nostra auctoritate, aut ante nos, aut ante legatos nostro ex latere missos, juxta Patrum decreta suas exercere atque finire actiones: nullusque illum ante haec judicet, aut judicare praesumat. Sed si quid, quod absit, grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo qui ad sinum sanctae Ecclesiae Romanae confugit, ejusque implorat auxilium, decernatur, quam ab ejusdem Ecclesiae auctoritate fuerit praeceptum: quae sic vices suas aliis impertivit Ecclesiis, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio vestra, quorum devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et det operam, ut non cujusquam praesumptione circa memoratum fratrem, vestra provisione, vel successorum vestrorum, si ipse superstes fuerit, aliter quam hic insertum est ullo modo decernatur; sed haec quae ad ejus tuitionem atque defensionem praedicta hic auctoritate suggesta sunt, ac salubriter ordinata, absque ulla apologia pleniter impleantur.Si autem, quod non arbitramur, a quoquam secus praesumptum fuerit, et ab officio cleri submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia quosque audeant dilacerare, et quod sibi fieri nolunt, aliis inferre praesumant. Nec quisquam frivolus aut contentiosus, sive contumax, haec nos irrationabiliter praecipere contendat, cum et auctoritate canonum, et praedecessorum nostrorum decretis sancitum sit ut episcopus accusatus, si voluerit, appellet Romanum pontificem, et ad eum, si libuerit, confugiat, aut ab eo ejus audiatur causa, aut ipse a latere suo legatos qui eam audiant mittat, qui juste cum omnibus episcopis comprovincialibus ejus auctoritate judicent. Quae omnia hic necesse non est inserere, ne proditores magis quam praeceptores esse videamur. Et sanctae recordationis Innocentius antecessor noster inter caetera sic ait: Si majores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, ut Nicaena synodus definivit, et inveterata consuetudo exegit, referant. Et multa alia, quae in suis auctori bus pleniter inveniuntur. Nec alicui fratri haec gravia aut inutilia videri debent: quoniam sicut prae dicto fratri sancti Petri et nostrae sedis auctoritate succurrimus, ita omnibus quibus necesse fuerit et debemus subvenire, impigre volumus. Et sicut quisquam sibi subvenire cupit, ita et alium adjuvare debet, et non ejus auxilium moleste ferre, cum Apostolus moneat omnes Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus . Nos vero ad hunc finem omnem nostrum effectum curamque dirigimus, ut quod ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, et quod ad custodiam et profectum pertinet sacerdotum, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur . Super quibus si quis arguere voluerit, aut extra auctoritatem facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere jussa sunt, ut ibi ante confessionem sancti Petri mecum juste decertet, quatenus inibi unus ex vobis sententiam suscipiat suam. Vos fratres hortamur et monemus, ut quae a nobis pie vobis circa praedictum fratrem mandata sunt, ejusque pro simplicitatis defensione salubriter ordinata atque injuncta, nulla concertatione turbentur, quoniam non intervenit temeritas praesumptionis, ubi est diligentia. Nemo vestrum quod suum est quaerat, sed quod alterius est, et quod Apostolus inquit: Unusquisque proximo suo placeat in bonum, et reliqua . Praeceptis ergo apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam quae a sancta Romana et apostolica auctoritate jussa sunt salutifere impleantur, si ejusdem sanctae Dei Ecclesiae, quae est caput vestrum, communionem habere desideratis. Qui autem se sciunt quibusdam esse praepositos, non ferant moleste aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigunt etiam ipsi defendant . Unde liquet quod omni studio devotionis unanimes divinis et apostolicis praeceptionibus parere debeatis, et in nullo inobedientes, quod absit, effici.Nam licet plerumque accidant in sacerdotibus quae sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam comminatio , plus charitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato vivat.Nam si Dominus statim post trinam negationem beatum Petrum apostolum praeceptorem nostrum judicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Exspectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores Ecclesiae, quam statim et absque nostro consulto judicandi, cum majora negotia, et difficiliores causarum exitus, sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati , jubeant sub nostrae sententiae exspectatione suspendi, nostroque moderamine finiri. Unde necesse est haec et alia ecclesiastica quaeque negotia, post multarum experimenta causarum, sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materies scandalorum, et praesumptio invidorum, atque oppressio simplicium de Ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non vult quisquam fratrum se aliorum judicio praegravari, ita non audeat aliis inferre quod sibi non vult fieri, reminiscens praeceptum Domini Salvatoris, quo ait: Nolite judicare, et non judicabimini ; in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini , et reliqua. Nihil ergo per nostram facilitatem tribunalis excelsi judici derogare debemus, cum illa sint rata quae pia, quae vera, quae justa sunt; et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Nullum enim intemeratum reliquit inimicus, idcirco succurrendum est irretitis; conterendus ergo est venantis laqueus, ut fugatis lamentationibus, tam in justo moderamine, quam compunctione pietatis, apostolica auctoritate sol justitiae in oculis splendeat corruentium. Nec pigeat forsitan aut pudeat nostris obedire mandatis, aut apostolicae sedis observare praecepta, quia humilibus dat gratiam, non superbis: nam nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram sequi oportet charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat, nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia hac auctoritate, sua de inobedientia atque praesumptione, a quoquam esse non dubitatur: quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne praeterirent insinuare, sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis qui noluit praeceptis apostolicis obtemperare. Maneat itaque memoratus Aldricus hac apostolica auctoritate usque ad praesentiam sedis apostolicae semper episcopus, nec, antequam huc veniat, talium aut aliorum verbis intendat nocivis, neque eorum succumbat judicio, aut ullam saevam suscipiat sententiam, nec nobis sicut illi, quod minime arbitramur, inobediens existat. Praedictae apostolicae sedis sanctae, si voluerit et necesse fuerit, appellet antistitem et ad eum libere absque ullius pergat impedimento. Et cum nec colligari, nec judicari, nec damnari a quibusdam possint episcopis, qui apostolicis fuerint fulti auctoritatibus; quanto minus ab illis si factum, quod fieri non credimus, fuerit, qui eorum inobedientia atque protervia facta jam sunt damnati auctoritate? Quia non aliter persecutores fratrum, quam sedis sanctae jussionibus, cui omnis orbis caput inclinat, inobedientes corrigere seu regere juxta praecedentium Patrum exempla possumus, nisi eos zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, in severitate qua possumus abscindamus. Quisquis namque conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Et qui monitis noluerit obedire apostolicis, necesse est ut severitatis regula vindicetur, ne aliquis hoc faciat, aut fieri sinat, unde alium vel capiendo decipiat, sibique causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. Cavete, fratres, negligere praefata, cavete tentare prohibita, ne praedictis involvamini retinaculis. Nolite saepedictum fratrem absque nostra, ut praedictum est, praesentia aut auctoritate judicare, vel condemnare, aut gravare. Sed, sicut apostolicis est munitus praesidiis, ita vestris fulciatur auxiliis, sitque ab omnis sacerdotalis catalogi laqueo, aut oppressione, vel judicio humano, intactus et liber usque ad nostrum, ut praefatum est, judicium, qui beati principis apostolorum Petri meruit adipisci auxilium. Contra caput ergo nolite vos extollere. Nolite beati clavigeri Petri, cujus vice legatione pro Christo fungimur, sedem, ejusque sedis auctoritatem spernere, ne ejus patiamini offensionem, aut scandalum Ecclesiae generetis, sed magis solliciti pro fratrum salute et liberatione estote, et pro sanctae Dei Ecclesiae salute summopere laborate. Armamini charitate, non severitate, omnibus vobis ac sigillatim occurrat charitas, et vinculis, quae mille modis a Christo solvantur, vobiscum pariter in perpetuum connexa laetetur in Domino. Caeterum insectatores fratrum ecclesiastica disciplina comprimere et erudire debetis, qui statum majorum non tenentes, Dei sacerdotes atque sanctam Ecclesiam, quae in sacerdotibus maxime constat, principum et populorum favorem sequentes, et Dei judicium non timentes, sua violare persaepe nituntur praesumptione. His ergo nec factis, nec consiliis, nec manifestis, nec occultis, vos oportet praebere consensum, dicente Domino: Videbas furem, et currebas cum eo . Non tantum qui faciunt, sed qui facientibus consentiunt, rei tenentur. Illud duntaxat debet mentem vestram vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunes ante Dei conspectum et securi inveniamini; ut charitatem non amittentes, et sustentatores fratrum existatis, quatenus juxta Apostolum, unanimes, unum sectantes, permaneatis in Christo, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo salvatori nostro per omnia placentes . Hac ergo charitatis glutinatione compescite, quaeso, a memorato fratre: si quorumcunque cognoveritis aut insidias, aut aemulationem, eis dare quoquo modo nolite consensum, quod omnibus durius arbitramur. Si quo pacto conversationes non habet amabiles, habendus tamen pro reverentia sancti Petri, cujus est munitus auctoritate, dilectus. Non novum aliquid praesenti jussione praecipimus, sed illa quae olim videntur indulta firmamus, cum nulli dubium sit quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio, ad sedem apostolicam, quasi ad caput Ecclesiarum, debet referri, et inde normam sumere unde sumpsit exordium, ne caput institutionis videatur omitti, cujus auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem fundavit Ecclesiam, soliditate divelli. Si quis haec apostolicae sedis praecepta non observaverit, percepti honoris hostis esse non dubitetur. Sed forte vos vestrique praedecessores in hodiernum non reluctati sunt. Et ne quando contingat ut reluctentur, idcirco denuo repetentes saepius admonemus, ut vitentur qui hujusmodi fratres turbare nituntur, et prohibeantur aliud quam ille noster jussit agricola seminare. Nam qualiter nos qui neminem volumus perire contristent, qui electorum percellunt animos, Dominicus in Evangelio sermo testatur; ait enim Salvator ipse quod expediat scandalizanti de pusillis aliquem in maris profundo demergi, et caetera quae ad hunc sensum pertinent . A quibus non sacerdotes, sed et omnes Christiani se cavere debent, quoniam sacerdotes, qui throni Dei vocantur, quieti ab omnibus perturbationibus esse debent. Nec ab re ipse Salvator vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio flagello evertit, et projecit e templo . Unde liquet summos sacerdotes ipsius exspectare judicium. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod alibi inquit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit , et reliqua talia, quae in suis inveniuntur auctoribus. Illos ergo qui non speculatores esse volunt, excusare non possumus, si fratres, quos tueri et adjuvare pro viribus debemus, improba foedari contagione permittamus. Unde hortamur dilectionem vestram, obtestamur, et monemus, ut qua debetis sollicitudine super his vigiletis, quia in specula esse debetis, ne qua infestantium prorumpat audacia. His ergo pro viribus resistite, quia nefas est praegravari religiosos, pati fratres, quorum afflictione, quia membra sunt nostra, nos quoque convenit macerari, crucemque juxta Domini salvatoris vocem ferre, qui ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me . Quanquam maneat his beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere. Quibus quid promittat ipse Salvator in futurum sequens sermo declarat. Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere. Quod ita demum probare poterimus, si quibus manum porrigimus, vos nobiscum porrigatis, ut cui et vos manum porrigetis, vobiscum porrigamus, quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum Apostulus docet, dicens: Idipsum dicamus omnes, simusque perfecti in eodem sensu et in eadem sententia . Deus vos incolumes memores nostri custodiat, fratres charissimi.
|
(Rom. XII) (Rom. XV) (Matth. VII) (Psal. XLIX) (Philipp. II) (Matth. XVIII) (Matth. XXI) (Psal. LXXXI) (Matth. XVI) (I Cor. I)
|
[ Edit. Rom. addit,
episcopus] [ Edit. Rom. om. impigro] [Edit. Rom. add.
nos] [Edit. Rom. add. Ecclesia] [Edit. Rom. om. Dei] [Edit. Rom., dependant] [Edit.
Rom., commotio] [Edit. Rom., conservati] [Edit. Rom.,
simplicium fratrum] [Edit. Rom., ut non judicemini] [Edit. Rom.,
statuta] [Edit.
Rom., duris rebus durius] [Edit. Rom.,
Dominus] [Edit. Rom., debetis et potestis] [Edit. Rom., praedicare]
|
http://viaf.org/viaf/231834862
|
[] | |
Gregorius IV
| 2 |
EPISTOLA II. AD EPISCOPOS ET ORTHODOXOS FIDELES. Ebonem archiepiscopum Rhemensem depositum in pristinum gradum restituit.
|
Gregorius episcopus servus servorum Dei reverentissimis in Christo sanctissimisque fratribus coepiscopis, cunctis quoque principibus orthodoxis, et universis catholicae Ecclesiae fidelibus.
|
Cum divina instigatione solliciti circa gregem dominicum diligenti cura semper invigilare debeamus in prosperis, quanto magis in adversis nimiis quae pro peccatis contigerunt nunc in diebus nostris? sicut dolendi sunt illi, qui inter flagella Dei maligna semper intentione perseverando pereunt, ita et congratulandi, non abjiciendi sunt, qui correpti tanta castigatione corde contrito et humiliato se corrigibiles reddunt; super omnia etiam magnificandi sunt, qui in pressuris corde perfecto et optimo probati, salutaribus exemplis fructum vitae inviti minoribus conferunt. Gratias igitur immensas Domino Deo nostro merito agimus, charissimi, pro tanto triumpho vestro, qui inter medias mundanas acies, et nimias tentationes diabolicas, vos examinando probavit, atque sibi servavit illaesos; ita ut neque in dexteram neque in sinistram declinantes, offensionem Dei vitando, cautissima subtilitate mundana pericula superastis: sicut et inter multa alia magna certamina vestra, non fuisse minima fratris nostri Ebonis archiepiscopi causa, ut et per multos relatores fideles saepe comperimus, quod nec canonice vocatus, sed violenter ab Ecclesia raptus, diversaque exsilia passus, arcta quoque sub custodia trusus, nullo certo crimine convictus, nec sponte confessus, quia absente Ecclesia sua alterius sub potestate erat constrictus, et sic a mundana potentia vobis adductus est discutiendus vel deponendus. Quam ergo vulgo natam irrationabilem vim compatiendo mirabili circumspectione placastis, cum furores persequentium humili satisfactione ejus sic mitigastis, quatenus divinam vel humanam offensionem pariter evaderetis; sicque fratrem illaesum aptiori tempore provida industria reparandum servastis, sicut et de veris Christi membris legitur: Cum patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra . Claruit etiam haec benigna intentio vestra, dum quantulacunque vobis ecclesiastica pace, mox imperiali, episcopalique auctoritate in sede restitutus debita, cui facta fuerat direptio violenta, ibique publico ex consensu pontificale, ut debuit, recepit et gessit solitum officium, donec succensis iterum litibus principum, pro pacificanda dira seditione cum caeteris regni fidelibus se obtulit. Qua mitigata, protinus repentina imperiali jussione, pro concordia et unitate Christiani populi, partibus orientis directus, praeceptoribus suis libenter pro viribus obedivit. Quibus autem omnibus sic laudabiliter actis, votum visitationis, quod in angustiis suis Domino, vel beato Petro principi apostolorum vovit, multis laboribus fessus ad sedem apostolicam tendens promissa fideliter implevit. Qui et sancti principis apostolorum suffragiis fidus, cui ligandi solvendique divinitus erat data potestas, sicut eum a corporalibus eripuit periculis, ita et propitius a cunctis peccatorum absolveret vinculis. Quapropter et nos haec omnia diligenter considerata, ipsam confessionem, quam secrete vobiscum egit, nobiscum et per omnia contulit. Subscriptionem etiam, quam perterritus ut evaderet composuit, similiter et sanctae Romanae Ecclesiae ostendendo satisfecit. In quibus vero omnibus, quia certum depositionis aut legitimae absolutionis crimen nullum reperimus, ideo inviolabili charitati vestrae fidenter ipsum committimus; quia, si absque crudeli persecutione ejus possibile est, una vobiscum illum debitae sedi restituendum cupimus, alioquin tamen non oportet episcopos divinitus sibi consortem negligere episcopum, cui non solum similiter, sed etiam per poenitentiam innovatum sanctum ipsius dignitatis cognovimus spiritum Davidica recuperatione; qui poenitens Spiritu sancto recto, sive principali, innovatus atque confirmatus, summa cum fiducia etiam et impios postea docendos et revocandos pro Domino Deo suo spopondit, perpetuisque benignitatis exemplis exsolvere fideliter procuravit. Nam et summus apostolorum, cujus vicem indigni gerimus, si discipulatum in periculis negavit, non tamen abjectus, sed pie revocatus, pristinam dignitatem obtinuit, et quomodo aliis miserandum esset in semetipso didicit. Pater insuper ille evangelicus larga pietate prodigum filium non repulit, sed perditum gavisus recepit, honoratumque statui pristino reparavit. Ipse etiam veris sectatoribus suis instituit, dicens: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est . Quia et beatos esse misericordes in cunctis mundi partibus copiosus in misericordiis idem Dominus dominantium declaravit. His etenim multiplicibusque Veteris ac Novi Testamenti documentis instructi, evangelicam atque ecclesiasticam dispositionem fideliter agimus, si persecutionem passis et ad aliam civitatem confugientibus episcopis proficiendi in locis vacantibus liberam annuimus facultatem. Quanto magis huic praefato fratri nostro, qui quondam ex gloriosi Caesaris totiusque imperii consensu nobis conjunctus, et apostolicis privilegiis insolubili charitatis vinculo sanctae Romanae Ecclesiae confirmatus? Ubi et evangelizandi legatione percepta, quocunque melius poterit proficere loco, pro viribus ita semper insistat, ut a divino coepto negotio lucrandique talento nequaquam deficiat, quia sicut de neglecto tanto officio illi divinam offensionem, ita et impedientibus coelestem indicimus ultionem; et sicut adjutoribus ejus divinam imploramus gratiam, ita et nocentibus, quam non optamus, terribilem damnationis denuntiamus vindictam. Qua denique summa auctoritate undique munitum, more praedecessorum nostrorum, ipsum sacro ordini nostro merito ascribimus, vel omni pristino episcopali officio decoratum esse praefigimus, sive scriptis his publicis digne permanendum inviolabili confirmatione, sicut in privilegiis ejus prioribus continetur, jure apostolico roboramus.
|
(I Cor. XII) (Luc. VI;
Matth. III)
|
[Forte non fuit, Hard.]
|
http://viaf.org/viaf/231834862
|
[] | |
Gregorius IV
| 3 |
EPISTOLA III. AD EPISCOPOS REGNI FRANCORUM.
|
( Hanc epistolam vide inter sancti Agobardi Opera,
hujusce Patrologiae tomo CIV, col. 297.)
|
http://viaf.org/viaf/231834862
|
[] | ||||
Gregorius IV
| 4 |
EPISTOLA IV. AD RABANUM MAURUM.
|
Gregorius papa servus servorum Dei dilectissimo in Domino filio Rabano pio et venerabili abbati.
|
Pontificii nostri cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum utilitatibus favere, ac secundum quod unaquaeque in proprio statu mansura sit, congruum eis impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulatis a nobis, decernimus nostra apostolica praeceptione reconcedere et reconfirmare perpetualiter vobis vestrisque successoribus monasterium Fuldense, quod S. Bonifacii vocabulo viget, situm in loco qui vocatur Bochonia juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus cellis, curtibus, districtionibus, seu omnibus rebus mobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet, et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum, pro magno nostro amore nimiaque dilectione, quam circa vos habemus, et deinceps habere cupimus, monasterium S. Andreae apostoli, quod vocatur Exajulum, situm Romae juxta ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis cellis, vinaria et coquina, cum vineis, hortis, diversisque generibus pomorum cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Nullus etiam episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum, vel quoquo modo in clero constitutus temere aut proterve, nisi a vobis accepta licentia, super principale altare vestri monasterii missarum solemnia celebrare praesumat, aut quamlibet dictionem vel auctoritatem habere in idem vestrum Fuldense monasterium, praeter nostram apostolicam sedem specialiter episcopus, in cujus dioecesi constitutum esse videtur, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec ibidem missarum solemnia celebrare praesumat. Dona vero et oblationes decimasque fidelium absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum vestrorum privilegia confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat aliquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus et familiis ejus, neque totum neque partem ipsius mortalium alicui ulla ratione subdere, vel sub beneficii nomine dare praesumat, sed omni tempore soli nostrae sanctae Romanae Ecclesiae libera securaque deserviat. Eligendi quoque sibi abbatem, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant, secundum regulam S. Benedicti, sine ullius personae contradictione. Caeterum vero haec deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae imitemur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis nostrae a norma justitiae aliquando retorqueatur. Concedimus etiam tibi quem bene eruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei, auctoritate S. Petri apostoli et nostra ejus indigni vicarii, et ut tam vos quam successores vestri ante omnes abbates totius Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque sive judiciali sententia, seu in omnibus conciliis ac ordinibus nostra apostolica auctoritate obtineatis. Abbas vero non nisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, nec unquam ab aliquo episcopo consecrationem exspectat, nisi a Romano pontifice, nec consecratus ad aliud monasterium in Fuldensi introducatur, vel proponatur monasterium. Usum quoque dalmaticae, caligarum et sandaliorum, secundum quod ab antecessoribus nostris concessum est, vobis concedimus. Ac ne femina unquam illuc ingredi praesumat, nostra apostolica auctoritate interdicimus, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Igitur generaliter addendum dignum duximus, ut quidquid auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum, regum et imperatorum, ipsi Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit et nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum postdecessorum pontificum Romanorum, regum, imperatorum, ducum, marchionum, comitum et praeterea archiepiscoporum, patriarcharum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quicunque ergo hujus nostri privilegii observator exstiterit, et pro intuitu custodierit, et ne in aliquo infringatur a se, observaverit, omni benedictione repleatur, et peccatorum suorum absolutione a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur. Qui autem, quod absit, hanc nostram praeceptionem violare praesumpserit, nisi resipiscat, individuae Trinitatis iram incurrat, et a coetu omnium sanctorum extorris existat, S. Petri apostolorum principis maledictione redundet, CCCXVIII Patrum sacrosancto concilio damnetur, atque in extrema die judicii amaranatha anathemate perditus, lucis claritudinem nesciat, sed exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis ejus perpetualiter gemat. Amen. Datum per manum Benedicti notarii ac scriniarii R. E. Idibus Maii, indict. 14 .
|
( Anno 836)
|
http://viaf.org/viaf/231834862
|
[] | ||
Wibertus antipapa
| 4 |
IV. C.
|
episcopus, servus servorum Dei, W. glorioso principi Boemiorum, ac dilectissimo filio, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Tuam, dilectissime fili, prudentiam credimus nosse quantis dolis, quantis fraudibus adversarius noster diabolus humanum genus exagitet, quantis versutiis eam, quam inter angelos, et inter Deum, et primum hominem seminavit, discordiam quotidie inter Christianos seminare laboret. Ut enim tibi veritatem fateamur, plurima jam saepius nobis de te sunt re lata, quae adversum dilectionem tuam animum nostrum, quod Deus avertat! incitarent. Sed ipse cordium inspector . . . est testis, nolle nos super tua dignitate aliud quam deceat, vel credere, vel audire, et quod in omnibus te et desideravimus et desideramus prosperari. Tuus tantum animus, unde dolemus, unde ingemiscimus, non ea se erga nos charitate, ea qua deceret devotione habere videtur; cum, nescimus quo nostro peccato, qua nostra erga tuam dilectionem offensione, debitam beati Petri, contra omnium praedecessorum nostrorum religiosissimam institutionem, et exhibitionem tanto tempore detinueritis, et, multoties inde a nobis paterna affectione admonitus vel nos, vel nostra mandata parvi pendens prorsus neglexeris. Sed talia tibi forsan sunt relata. Est enim hodie terra perversis delatoribus plena, quae tuae menti sinistram, ut videtur, de nobis injecere suspicionem, et, falsitati credulus, tam illicite retinendi illicita qualemcunque adeptus es occasionem. Sed Deus novit, qualitercunque te erga nos habueris, nos semper te corde puro dilexisse, et tuam modis omnibus prosperitatem exoptasse. Aufer itaque, dilectissime fili, omnem de animo tuo, si qua est, contrarietatis rubiginem, et eam, quam nos erga te, tu quoque erga nos, habeas dilectionis sinceritatem. Quia vero de sanctae Romanae Ecclesiae injuria cum salute animae nostrae silere non possumus, adhuc te paterne admonemus, rogamus etiam et obsecramus, charitative quoque consulimus, ne beati Petri debitam oblationem ulterius retineas, ne videlicet ipsam retinendo ejus iram in te exasperes, sine quo aperiente nemo regnum valet intrare coelorum. Sed, sicut decet, debita eam reverentia dirige, ut ipsum tibi pacatum valeas invenire. Praeterea non credimus a tua excidisse memoria, quod dilectionem tuam et per litteras et per nuntium tuum plurimum postulavimus. Obnixe rogavimus super quodam dilectissimo filio nostro , tibi equidem fidelissimo et satis noto, celsitudinem tuam interpellantes, ut in illa re quam postulabamus nostrae voluntati assensum praeberes. Sed nihil nobis de hac ipsa re postea, unde plurimum miramur, remandasti. Et ipse quidam jam magnifice, sicut dignus est, foret locatus, nisi hac fuisset exspectatione detentus; quo, Deus novit, fideliorem tibi non poteris invenire. Hoc autem tuae sit notum dignitati, quod cum Domino imperatore, charissimo filio nostro, de re ista nondum quidquam egimus, quoniam tuae certitudinem voluntatis hactenus exspectavimus. De hoc vero certissimus existas, quod si hoc unum nostri causa, nostro rogatu feceris, quidquid a nobis deinceps me et te dignum petieris, impetrabis. Quidquid igitur de hac re sedet tuo animo, utrum videlicet nostris tam dignis, quod non diffidimus, assentiaris petitionibus, nos quantocius effice certos. Nolumus enim tantum virum, tam utilem ecclesiastico regimini, tali amodo suspendio detineri. Novo quoque sigillo, utpote evidentiori, has litteras idcirco insigniri praecipimus, ut tua etiam dignitas evidentissimum tuae concessionis signum, aliquod videlicet admirationis novum in novo, quem petimus, episcopo eligendo et constituendo mittere dignetur.
|
[Felice] [Misnensi]
|
http://viaf.org/viaf/265031709
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. ISIDORI EPISCOPI HISPALENSIS AD BRAULIONEM ARCHIDIACONUM.
|
In nomine Domini. In Christo charissimo et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono, Isidorus.
|
Quia non valeo te perfrui oculis carnis, perfruar saltem eloquiis: ut ipsa mihi sit consolatio, incolumem litteris cognoscere quem cupio videre. Utrumque bonum esset si liceret, sed quia nunc non licet, vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. Dum pariter essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres. Posco, ut quoquo modo me cognitum ei facias. Mittimus vobis Synonymorum libellum, non quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueris. Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo et infirmitatibus carnis et culpa mentis. In utraque tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor. De caetero peto ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nobis jubeatis laetificari eloquiis.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 2 |
EPISTOLA II. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM ARCHIDIACONUM.
|
In Christo charissimo et dilectissimo filio Braulioni archidiacono, Isidorus.
|
Dum amici litteras, charissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, ut si non est praesens qui diligitur, pro eo litterae amplexentur. Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas hoc traxit vocabulum. Ora igitur pro me. Inspiret tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te; et quem moestificasti abeundo, aliquando iterum laetifices te praesentando. Quaternionem regularum per Maurentionem primiclerium direximus. De caetero autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime mi domine, et charissime fili.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 3 |
EPISTOLA III BRAULIONIS EPISCOPI CAESARAUGUSTANI AD ISIDORUM.
|
Domino meo et vere domino Christique electo Isidoro episcoporum summo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
O pie domine et virorum praestantissime, sera est inquisitio, et tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis ingruentibus non modo sterilitatis vel inopiae malo, verum etiam luis et hostilitatis, quominus inquirerem, horribili sum praepeditus incursu. Nunc autem et si mille necessitatibus, mille curis attritus, post longum miseriae tempus, veluti ab improbi soporis, ut ita dixerim, gravedine suscitatus, istius meae suggestionis affatibus dependere praesumo salutis obsequium, et cordis et corporis humilitate prostratus, imprecans excellentissimam tuae beatitudinis potestatem, ut peculiarem famulum, quem pio illo sacrae dignationis intuitu semper habuisti susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum. Nam et ego gravi dolore discrucior, quod emenso tempore tam prolixo, vel nunc vestrum non mereor videre conspectum: sed spero in illum qui non obliviscitur misereri, nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, et vestro me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane et omnimoda supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum, quem jam, favente Domino, audivimus consummatum, promissionis vestrae memores servo vestro dirigere jubeatis: quia, ut mihi sum conscius, magna ibi ex parte servi tui postulatione sudasti. Et ideo in me primum existe munificus, sic in sanctorum coetibus et felix habearis et primus. Gesta etiam synodi in qua Sintharius examinis vestri igni quaeso, ut vestro instinctu a filio vestro Domino rege nobis dirigantur cito. Nam et nostra ejus sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus est veritate. De caetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae suae longo tempore praecipiat conservare, meque inter oblatrantia praesentis mundi varia et innumerabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia, ac reconditum in gremium memoriae tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu vestro efficiat Trinitas sacratissima: Et manu sua: Ego servus Domini Braulio Isidoro: in Domino fruar te, lucerna ardens, et non marcescens.
|
(Christus novit) (etsi
non purificatus, invenitur tamen decoctus)
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 4 |
EPISTOLA IV. ISIDORI AD BRAULIONEM EPISCOPUM.
|
Domino meo et Dei servo, Braulioni episcopo, Isidorus.
|
Quia te incolumem cognovi, gratias Christo egi; et utinam cujus cognovi salutem in hoc corpore aspicerem et visionem! Quid autem mihi evenit pro peccatis meis, manifestabo: quia non fui dignus tua perlegere eloquia, quia statim ut accepi pittacium tuum, puer regius ad me venit, dedi cubiculario meo illud pittacium, et confestim ambulavi ad principem, ut postea perlegerem, et rescriberem. Reversus e palatio regis, non solum scripta tua non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit, periit. Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum, sed rogo ut quaecunque occasio venerit, rescribas mihi. Et gratiam verbi tui non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi iterum gratia tua recipiam. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 5 |
EPISTOLA V. BRAULIONIS AD ISIDORUM
|
Domino meo et vere domino Christique electo Isidoro episcoporum summo Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Solet repleri laetitia homo interior ac spiritualis, cum inquisitione fungitur amantis: ob id velle meum est, mi domine reverentissime, nisi culparum maceria mearum obsistat, et benigne te inquisitionem meam amplecti, et querelarum calumniam patienter accipere. Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas, in ingressu hujus dictationis portuque prostratus peto a culmine vestri apostolatus: et quanquam vacillet calumniae objectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint opto et lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae. Sed utrumque pro licentiosa amoris praesumptione, non autem pro arrogantiae temeritate. Sed jam causam exordiar. Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant ex quo me memini libros a te conditos Originum postulasse, et vario diversoque modo praesentem vos me frustratum esse, et absenti nihil inde vos rescripsisse, sed subtili dilatione modo necdum esse perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras intercidisse, aliaque multa opponentes ad hanc usque diem pervenimus, et sine petitionis effectu manemus. Ob hoc et ego vertam preces in querelam: ut, quod supplicatione nequivi, vel calumnia lacessendo valeam adipisci. Saepe namque solet mendico prodesse vociferatio. Quocirca cur, quaeso te, mi domine, non tribuas quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi fingens me nolle negata. Sed quaeram, et instanter quaeram, quousque aut accipiam, aut eliciam, piissimo Redemptore jubente: Quaerite et invenietis: et adjiciente: Pulsate et aperietur vobis. Quaesivi, et quaero, etiam pulso. Unde et clamito ut aperias. Nam hujus argumenti me consolatur inventio; quia qui contempsisti postulantem, exaudies forte calumniantem. Hinc et ego scienti tua ingero; nec jactatione: novi aliquid suggerere insipiens profecto praesumo; nec tamen erubesco imperitus disertissimo loqui apostolici memor praecepti, quo praeciperis libenter sufferre insipientem. Quamobrem accipe clamores calumniae. Cur rogo talentorum distributionem, et cibariorum dispensationem tibi creditam hucusque retentas? Jam solve manum, impertire familiis, ne inopia pereant famis. Nosti quid creditor veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid dederis nobis. Memor esto parvis panibus multitudinem satiatam, et superasse reliquias fragmentorum magnitudine panum. An putas donum tibi collatum pro te solummodo esse datum? Et vestrum est, et nostrum; commune est, non privatum. Et quis dicere vel insanus praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum Deus tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis, sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga manu non effundis quod dando non minues? An cum in membris superni capitis unusquisque quod non accepit sic in altero possideat ut alteri quod habet possidendum sciat, tu forsitan ideo nobis parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas non invenis? Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum reportas. Sin vero non habenti tribuis, praeceptis evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione justorum. Proinde et ego remordeor conscientia, eo quod in me communicabile nihil boni sentiam, quoniam jubemur per charitatem servire invicem, et unusquisque quam accepit gratiam in alterutrum illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; atque unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei in unam compagem membrorum, debet eam caeteris partibus communicare; quia haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Sed ad unum ac peculiarem subsidium, quod praemisi, recurro, ad importunitatem scilicet amicam amicitia destitutis, ac nulla membrorum honestorum gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus terris. Redde, redde, quos debes. Nam servus es Christi et Christianorum, ut illic sis major omnium nostrum, et quia nostri causa tibi collatam persentis gratiam, sitientibus animis scientiaeque fame cruciatis impertiri non dedigneris. Non sum saltem pes, qui ad injuncta discurrens possim alvo Ecclesiae, membrorum scilicet judici, obedientiae discursu parere, nec principatui capitis imperanti obsequendo placere? Quin et si de inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat quia quae te constat a capite percepisse per me est dignum egerere, nec te, me non egerere, quamvis minimum, Christi tamen sanguine redemptum. Nam nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii, quoniam quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt, et quae putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus, et quae inhonestiora sunt nostra, majorem honestatem habent. Sic itaque Creator noster ac dispensator cuncta dispensat, ut cum in altero alteri dona divina quae in se non percipit possidenda tribuuntur, charitas cumuletur. Denique tunc bene multiformis gratia dispensatur, quando acceptum donum et eis qui hoc non habent creditur, quando propter eum cui impenditur datum putatur. Hoc Apostoli capitulum a nobis in parte praemissum, optime novit prudentia charitatis vestrae huic rei congruere totum, et quidquid summatim tetigi, te procul dubio nosse melius latet nullum. Itaque hoc solum superest, quod et magnopere peto, ut praestes postulata, et si non pro me, saltem pro ipsa charitate divinitus impertita. Pro qua jubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua nihil sunt omnia. Sed et si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter aut inutiliter potius effudi quam dixi: cuncta, quaeso, benigne suscipias, cuncta ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat. Ergo et hoc notesco, libros Etymologiarum, quos a te domino meo posco etsi detruncatos corrososque jam a multis haberi sciam: inde rogo ut eos mihi transcriptos, integros, emendatos, et bene coaptatos digneris mittere, ne raptus aviditate in perversum cogar vitia pro virtutibus ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis nullius egeas, et ultroneae dicuntur putere merces, et dignatio vestrae benignitatis imperet nobis in id quod possumus et valemus, tantum ut obsequio nostro utaris, imo charitate, quae Deus est, perfruaris. His igitur expletis, erunt mihi quaestiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem cordis vestri lumen aperiret, si tamen et nobis jubes resplendere, et divinae legis obscura reserare. Nec si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam reseras capiendae fiduciae, cum in hac prima fronte non me confoderis, stimulis verecundiae, et ignaviae meae locum dederis veniae, quod quem diligebas, quamlibet immeritum, non jusseris reprobare, quia ignominiosum valde videtur ac vile, si necdum satiatus quis charitate, ab eo quem amabat invenitur secedere. Obsequio autem meae servitutis dependo jura salutis, et quaeso pietatem sanctissimae vestrae potestatis, ut pro me orare digneris: quatenus quotidie fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris, et ad portum tranquillitatis aeternae deducas erutam a miseriis et a scandalis. Dulce mihi fuit diu ad te loqui, quasi coram positus vultum viderem tuae faciei, ideo nec verbositatem cavi et temeritatem fortassis incurri. Sed aut hoc aut aliud agere debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem, saltem tribuas per tumultuantem improbitatem. Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae benevolentiae. Et ideo si quid in hoc displicuerit, sibi imputet quae tantum amat, ut timorem tollat. Nam perfecta charitas foras mittit timorem. Speciali quoque gratia fretus speciali domino, in quo vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut quia Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas misericordiae curam. Et hoc filio tuo, nostro domino suggeras ut utilem illi loco praeficiat, cujus doctrina et sanctitas caeteris sit vitae forma. Hunc autem filium praesentem beatissimae potestati vestrae per omnia commendo, ut tam de his quae hic suggessimus, quam etiam de his quae supra questi sumus, eloquio vestro per eum illustrari mereamur.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 6 |
EPISTOLA VI. ISIDORI AD BRAULIONEM.
|
Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.
|
Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii. Sed quamvis jussio principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen quia propinquior eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non intercludere. Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum: per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum et legi, et de salute tua Deo gratias egi, desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te; quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris. Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invaletudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii locum pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi, non eam quam petisti sensi sententiam Regis, sed tamen et ipse adhuc, ubi certius convertat animum, illi manet incertum. Peto autem, ut pro meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, et remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et egregie frater.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 7 |
EPISTOLA VII. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM
|
Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.
|
En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus de Origine quarumdam rerum, ex veteris lectionis recordatione collectum, atque ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo majorum.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 8 |
EPISTOLA VIII. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM.
|
Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.
|
Omni desiderio desideravi nunc videre faciem tuam, et utinam aliquando impleret Deus votum meum, antequam moriar. Ad praesens autem deprecor, ut commendes me Deo orationibus tuis, et ut in hac vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis tuae consortium mihi concedat. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et frater.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 9 |
EPISTOLA IX. BRAULIONIS EPISCOPI AD JACTATUM PRESBYTERUM.
|
Domno meo Jactato presbytero, Braulio.
|
Exigere a me, frater beatissime, velle te persentio verbi pastum divini, quod ultra vires meas esse intelligo; devotionem enim tuam eo quam maxime approbo, quo etiam importunitatem tuam nec ibi cohibes ad sancti studii exercitationem ampliandam, ubi manet tibi scientia parum posse invenire quaesita: nam cum quotidie in lege Domini mediteris, et beatissimorum Patrum peritissimorumque revolvas paginas virorum, quid in nobis, aut quantulum est, quod aut ipse velis addiscere, aut de quibus contingat tibi sacrum desiderium alere? Sufficit, et valde sufficit, ut amicum tuum legas sanctum Augustinum, ut Hieronymum, ut Hilarium, ut caeteros doctissimos viros, quos et mihi commemorare longum est et te usui habere dubium non est. Eorum te sermo pascat, eorum sententiae instruant, imo isti cuncta quae quaeris perdoceant, eisque contentus nostram paupertatulam nec in propatulo trahas, nec invidentium oculis nudam videndamque exponas. Unum quod aptum mihi, etsi non efficaciter sentio, efficere tamen cupio, ut postulem communis Domini Redemptoris singularem et inexhaustam pietatem, ut tibi nobisque vitam socia felicitate largiatur, et commoditatem visendi nos tribuere dignetur, quatenus os ad os loquentes et mutuo sermone pascamur, et in Domino optata tranquillitate fruamur. Quod ut tam cito fiat quam volo, te quoque vicissim orare pro me quaeso, sed ut puto facile hoc foret, si sanctitas tua, quando Tirassona succedit, ad nos venire delectaretur. De reliquiis vero reverendorum apostolorum, quas a nobis flagitastis vobis debere mitti, fideliter narro, nullius martyrum me ita habere, ut quae cujus sint possim scire. Praecessorum et dominorum meorum sententia fuit, ut quia passim, aut furtim, aut etiam inviti ipsi et coacti multorum charitate ex his quae habebant aut dare, aut carere cogebantur, cunctorum notitiae ne ullius pateret indicium tituli tollerentur, et sub uno conclavi mitterentur. Reservatae sunt tamen admodum septuaginta, quae in usu habentur, inter quas eae quas quaeritiis minime reperiuntur. Ad summam autem constat, te oppido salutare, et intentissima mente iterum iterumque precari ut pro nobis jubeas orare. Citatim, ut occurrit, dictavi; vacet negligentia si aliquid praeterivi.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 10 |
EPISTOLA X EJUSDEM BRAULIONIS AD JACTATUM PRESBYTERUM.
|
Sanctissimo et venerabili in Christo fratri Jactato presbytero.
|
Abstrusum penitus me et prorsus remotum manibus curarum tuae litterae in memetipsum reportarunt: affectu enim obruto sollicitudinibus mundi et tempestatibus procellarum, quae loco quo praesidemus quotidie naufragia obtentant, non sinimur id esse quod esse aut dicimur, aut debemus; sed cum tua me permovit epistola, dorso postposui omnia, et te meque contemplatus nihil medium nisi ipsam dilectionem, quae est utrorumque creator, sum contuitus, ad quem conversus persolvere grates gestiens nihil dignum potui; tantum reminiscor quia volui, tanto enim tantillus nequit persolvere munus. Ipse enim tuam excitavit conscientiam, ut in me se praeberet sollicita, quocirca, si debitae illi inexplicabiles sunt gratiae in te eas convertens, quaeso, ut expleant officia et redhibitionis et devotionis. Nam quibus te questus es angustiis coarctari, idem ipsis et quasi e vestigio porrectis fateor me angi, et mecummet causari cur tanto distent intervallo, quorum est una dilectio, et habeant quibus carere cupiant, et careant quos habere cupiant; sed rursus video non hic esse patriam piorum, et ideo esse discretos in regione mortalium, ut sint concreti in terra vivorum; nam sufficiat peregrinis indisruptum habere vinculum charitatis, ac per hoc consolari in eo, et mente servire legi illius qui vere charitas est, carne autem a charis abjungi, ut sit carentibus charis ipsa charitas dulcis per quam absentium memoria dulcescit. Tu autem si vehementer amares, moras rumperes, iter arriperes, ad me venires, et non obsisteret longitudo, non quaelibet necessitatis occasio. Sed quasi quibusdam calcaribus promove te, stimulisque confodi animum, et suscita in eo vim amoris ignemque dilectionis, ut ardeat, et aqua multa exstingui non queat. Quorsum ista locutus? Videlicet quia venisti Tirasonam; et pene saepe moraris, et nos videre contemnis. Agnosce culpam, si vis ut tibi ignoscam, et indagine studioso da opportunitatem, qua debeas prima post Pascha te nobis exhibere. Ego vero saluto in Domino Jesu Christo multimodo affectu, et multiplici veneratione, multifarieque et oppido petens, ut me Creatori meo promptissima oratione tua commendes. Christi autem Dei nostri omnipotentia in te augeat, et auctam perficiat, et perfectam conservet suam gratiam. Direxisti nobis quod in sacramento offertur corporis Christi; remisimus vobis quod in ejusdem Domini mysterio sanguinem praefigurat, vini metra videlicet duo: direximus et metrum olei, et modium olivae in gemino charitatis praecepto; aliud nimirum quo Dei, et aliud quo proximi dilectio signatur. Damascinae modium unum, de quo non invenio quod dicam, nisi forsitan id quod nato Domino virtus civitatis illius, unde hoc genus pomi ortum est, offerenda promittitur. Hoc est aurum quod a magis oblatum sanctum refert Evangelium.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 11 |
EPISTOLA XI. EJUSDEM BRAULIONIS AD TAJUM PRESBYTERUM
|
Domino meo Tajo presbytero Braulio.
|
Salo mentis quateris, et procellosis tempestatibus impatientiae jactaris, ita ut aequum sit dicere: Modicae patientiae, quare turbaris? Atque utinam ita movereris ut ad humilitatem confugeres, et non ad convicia et ad contumelias te converteres. Nam crede pro certo, coram Deo enim loquor, me causa joci et non tui vituperii, quod etiam ipsa facetiositate facile est posse videre, de illo asino in litteris meis conscripsisse in quo te ascendere hortavi. Tu e contra velut graculus Aesopius superbia tumidus in camelo me jussisti ascendere, et caput cavere ne in fores ecclesiae impingerem, minus quidem prudenter, sed nec satis eleganter ista profudisti, deterius quidem caeteris praemissis nesciens, quia caput nostrum, quod est Christus, non impingit in fores Ecclesiae, forte in Synagoga Satanae; et ideo non nobis videtur contumelia in verbo, sed in sensu, nec nescientiam usquequaque culpamus, sed animum tuum humiliorem esse volumus, nam virum humilem patientia ostendit injuriae, quae quanta in te sit hac didici occasione. Nam quid dicam de caeteris quae scripsisti, cum dum niteris objecta purgare, non cessas purgata sordidare, quae si velim, ut sunt reprehensione digna, redarguere, nec difficultas officiebat, nec labor contradicebat, cum nil aliud esset objecta destruere quam e regione per antitheta ea ipsa opponere; sed ne faciat longas fabula nostra moras, domnum Leonem habeo in testem qua tibi scripserim mente, sed et te ipsum, etsi ingratum et invitum, dum et dicis te sermone nostro laesum, et tamen pertinere tibi confiteris hoc ipsum ad profectum. Sed ne in multiloquio offendamus amicum, breviter apud te habeas fixum me posse remordere si velim, posse genuinum laesus infigere: quia et nos juxta Flaccum didicimus litterulas, et saepe manum ferulae subtraximus, et de nobis dici potest: Fenum habet in cornu, longe fuge; imo illud Virgilianum: Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Nam paradigma tuum illud in armatura compositum quam mihi erat pervium et pede, ut aiunt, conterere, excepto illud pace Gregorii quod peculatum imo corruptum vidi. Sed dum studemus et charitati servire, et te non amittere, omittimus cuncta, nec aliquod risu dignum inserimus, ne habeat ingratos fabula nostra jocos, secundum Ovidium, ac secundum Appium caninam videamur exercere facundiam: sed ut dixi, spretis his, officii nostri functionem exsequentes, et Magistri Domini Christi humilitatem tenentes, magis volumus sequi eum qui ait: Dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas. Qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur: quocirca et nos, dilectissime, spernamus illa, et haec tam dulcia sequamur exempla: abjiciamus rancores, qui veniunt per diversas suspiciones, nam scit Dominus aliqua quae litteris tuis mihi scripsisti me nec suspicasse, nec eo sensu dictasse quo te video illa intellexisse; aliqua autem data venia, non satis video tibi patuisse, nam alia te mihi non illa respondisse. Sed quia seu error, seu suspicio ab inimico nobis ingeritur, communiter eum rejicientes simus in Christo, et in unanimitate dilectionis permanentes, hoc est, quod magis magisque opto. Caeterum si Deo meo placuerit ibi ibo, et quaecunque non secus quam volvi dixi, puto me a te cito veniam consequi. Interim tu sprevisti charitatem in tantum, ut indignatione motus petitioni tuae effectum ipse tribueres. Ego autem non solum injuriis tuis non moveor, sed blande quae scripsisti recipio, et tibi, si quod offendi, veniam peto, ac ut me magis magisque diligas, opto, memor quia Christiani sumus, et dispendia animarum nostrarum pertimescere non amare debemus. Ecce si ante tibi fuit motus, modo sit modus: et cui potius placent vina quam verba, caveat vina, ne eum offendant verba. En dum urceum fingere volo, ut ait Terentius, amphoram finxit manus. Nam brevem schedulam scribere cogitaveram, sed pene prolixa evasit epistola; tu vero pro epistola testamentum direxisti, quod forte nisi post mortem tuam firmetur, nam modo legitime reseratum non est. Vale, dilectissime, et mihi a charitate diligende, et da veniam quia dum de amore tuo praesumo, etiam superflue tibi scribo.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 12 |
EPISTOLA XII. EJUSDEM BRAULIONIS AD FLORIDIUM ARCHIDIACONUM.
|
Domino meo Floridio archidiacono, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Fideliter fateor, dilecte fili, me tuas litteras inter anxietatum curas et occupationes detentum varias ita suscepisse, ut libuerit quidem tuam cognoscere salutem, non tamen ad ea quae petisti celeriter respondere; ne aut tumultuario sermone quae petebas effunderem, non scribentis maturitate, sed dictationis temeritate, aut certe non cuncta explerem quae de his rebus necessaria sunt exponere, quae si minus quam decet dicantur, non in doctrinam sed in casum vertuntur. Incidit enim tempus difficillimum, quando mihi tacere melius quam loqui fuit, ita ut studiosorum studia cessarent, quanto magis pigritantium, dum nobis potius impendat salutis necessitatem vitae compendia cogitare, quam juxta Appium caninam facundiam exercere. Itaque quanquam res sensui tuo aptas a me petieris tibi dirigendas, tamen, quia impeditum me diversarum causarum tempus invenit, ut praemisi, melius fuit veniam a te petere quam voluntati non plene satisfacere. Quapropter petens veniam rogo, ut pro nobis orationem ante Dominum fundas, quatenus intercessu tuo sit venia peccato meo. Porro si me Deus fecerit te videre, melius os ad os quae petis tradam, quam absens scribam. Denique nisi quispiam prius numeros illos in Graecitate scierit, facile hoc intelligere non poterit duntaxat, cum aliter sint in Graeco, atque aliter in Latino, et prolixitas tanti operis pene libri magnitudinem, non epistolam flagitet, ut et clarius dici possit, et nihil debeat praetermitti: sed, ut dixi, praesens praesenti facilius tradi potest; nam habet nescio quid latentis energiae viva vox, et in aure transfusa fortius sonat, dum et is qui audit, ubi non ita sentit, aperit, et qui ostendit, ubi enucleatius immoretur, scit; siquidem mallem pro angustia temporis, secundum Apostolum qui ait: Quoniam tempus breve est; charitati potius operam dare, quae aedificat, quam scientiae, quae difficile est ut non aut inflet, aut non pateat invidiae. Verumtamen quoniam te sentio ardenter velle exercere ingenium, morigerabor tibi, et formabo hanc epistolam ne informem dimittam. Jam tuum erit acutia qua vales, ingenio quo polles, aut ista scienter adire, aut exponendum me exspectare De caetero salutem impensissime persolvo, et profusissime flagito ut nactis opportunitatibus me reficias affatibus.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 13 |
EPISTOLA XIII EJUSDEM BRAULIONIS AD FRUNIMIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
|
Domino meo Frunimiano presbytero et abbati, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Non dissimili contritione afficior, dum vestram tristitiam tentationibus imminentibus esse cognosco, sed quid in talibus actionibus agendum sit, melius vestra prudentia novit quam sermo noster suggerere possit. Optime nosti, domine, vitam monasticam non egere poenitentia, dum ita sit humilitati et quotidianis tristitiis apta, ut in omni cursu vitae illius poenitudine non habeatur aliena, sed et melius prospicis, si mercedem tanto tempore conquisitam pro tua quiete non amittis, ne dum augere meritum vis, profligatum disperdere videaris. Grave est etenim, ut curam fratrum spernas, imo charitatem delectantium praeesse te vilipendas. Nam de eo quod ortum est, ego suadeo et suggero ut tu temporibus tuis illa agas unde scandalum non habeas, et tranquillitatem tanto tempore conquisitam perturbari non sinas. Quapropter expedit ut in vita tua, unde tibi ratio ante Deum constabit, curam fratrum non abjicias, et non illis praeponas quem nolunt, ut scandalum caveas, ut sit in diebus tuis pax, et fructus doctrinae atque operis. Postea autem quid sit futurum ne cogitaveris, cum Rector universitatis, prout disposuerit, congregationem illam gubernabit. Nam fateor, mi domine, non parum stupere in tantum scandalorum quacunque occasione nascentium adversitate ita turbari, ut ab actione senioratus tui optes discedere, et malle in silentio vitam degere quam in his quae tibi commissa sunt permanere; et unde erit beata perseverantia, si defuerit patientia? Nam memor es Apostoli dicentis: Quoniam tribulatio patientiam operatur. Sed et illud: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur; quae non in eo tantum est quod in confessione nominis christiani ferro aut ignibus, aut diverso genere poenarum peragitur, sed et dissimilitudines morum et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, et diversae tentationes in hoc genere continentur persecutionum, nam nulla negotia sine periculis exstant. Sed quis inter fluctus navem dirigit, si gubernator abscedit? Quis a lupis oves custodiet, si pastor non vigilet? vel quis latronem expellet, si speculatorem a conspectu explorationis quies abducit? Permanendum est in opere credito, et in labore suscepto; tenenda est justitia, et praestanda clementia: odio habenda sunt peccata, non homines; tolerentur infirmi, corrigantur tumidi; etsi ultra quam possumus ingruerit tribulatio, non expavescamus quasi propriis viribus resistendo, sed oremus cum Apostolo, ut faciat Deus cum tentatione proventum, ut sustinere possimus, cum et fortitudo nostra et consilium sit Christus, sine quo nihil possumus, et cum quo cuncta possumus. Ecce verbosus sum, dum ad interroganda respondere cupio; sed ut et de eo quod praemisi aliqua dicam, melius ipse, domine, nosti, invitis neminem debere praeponi, ne aut contemnatur, aut odiatur, et fiant minus religiosi subditi, dum student vacare contentioni. Quia qui suscipiunt quem nolunt, non ei ut debent obediunt, et oritur per inobedientiam scandalum, et amittitur propositum; sed haec omnia temperare est prudentiae vestrae, et illis dulcedinem charitatis afferre, et futura in spe Dei ponere, et ipsi ut placet debite ordinare qualiter et vos quietam vitam peragere, et illi possint temporibus vestris devotissime Deo servire: nam non possunt habere obedientiam, si fuerint provocati ad contumaciam, et erit calamitas detestanda si, cum futuris providere volumus, in praesentibus subjectionis ordinem perturbemus. Ea vero quae mihi direxistis omnia suscepi, pro omnibus gratias egi et adhuc agere non cessavi, sed Christum Deum deprecor, qui vitam et culmen beatitudinis vestrae, pro meo remedio et intercessione, apud Dominum sua et conservet et perornet clementia. Quia me ego imparem sentio respondere meritum ad tanta beneficia, interea precor ut ores pro me tuo servo, nam nec à nobis vacant tentationes, et diversis affligimur malis: unde quaeso ut orationis tuae ope me fulcias, ne naufragio collisum condoleas.
|
[ Ms., debeat]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 14 |
EPISTOLA XIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD FRUNIMIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
|
Domino meo Frunimiano presbytero et abbati, Braulio.
|
Membrana nec nobis sufficiunt, et ideo ad dirigendum vobis deficiunt, sed pretium direximus unde, si jusseritis, comparare possitis. Istum Apostoli commentarium, quem direximus, diligenter legite prius, et in ordine constituite, et quia diversorum opiniones etiam ad aurem habet conscriptas, unumquodque ut fidei catholicae congruum esse perspicitis, et ordo se afferet, in corpore contexite, et ita diligenter conscribite, ut per singula capita commenta sequantur, et non per paginas divisum ipsum opus habeatur sicut istud est, ut iterum nos de vobis debeamus nobis retro scribere. Tu autem, domine, more tuo ea quae optime nosti a nobis petis scire, et dum humilitatem tuam insinuas, nostram nescientiam probas. Sed quaeso ut si quid in hoc negligenter dixero, ad te respiciat causa, quia ultra jubes quaerere quam dedisti, et magis vis exigere quam informasti. Consulis enim, utrum sexta feria Paschae per lectiones singulas Amen responderi debeat, vel consueto modo decantari Gloria, quod neque apud nos fit, neque ubicunque fieri vidimus, nec apud praestantissimae memoriae dominum meum Isidorum, denique nec Toleto quidem, vel Gerunda. Romae autem, ut aiunt, nullum eo die celebratur officium: credo equidem quod non alia causa, nisi ut passionis Domini semper innovetur memoria, et tristitia vera animae in corpore ejus ipsius temporis significatione monstretur; aut forte, ut Apostolorum perturbatio eadem die deserto officio ostendatur; imo quia forte Ecclesia ab ea die in Petro sumens exordium a moerore initium cepit, ut gaudium in resurrectione metat. An quia omnis Christianus ad instar Christi pie in hac vita degens per vias pervenit ad regnum Dei tribulationes, ideo haec admonitio tristitiarum rediviva anni conversione in Christo nobis significatur, ut Christus procul dubio imitetur? Sed et ob hoc mihi videtur illius noctis instituta moestitia, et ut ab Ecclesia, quae adhuc in hoc mundo visibilis est, ea quae corporaliter in Christo gesta sunt visibiliter impleantur; nam sicut resurrectio Domini simpla in laetitia, ita nostra dupla, et in praesenti, scilicet, et in futuro saeculo, significatur in Pascha, et ideo necesse est, ut illa die praemittatur moeror, quasi praesentis vitae forma, et sumatur gaudium in Redemptoris nostri resurrectione gloriosa. Ecce quae sensi, citatim, ut occurrit, quanta potui brevitate, suggessi. Vestrum est inde si quid melius probaveritis eligere, atque si qua offenderint, vestro judicio aut corrigere, aut amputare. De vestiendo autem altari, seu vela mittenda hoc usus habet Ecclesiarum, ut jam declinante in vesperam die ornetur ecclesia, et lumen verum ab inferis resurgens cum apparatu suscipiatur, quia et illae virgines quae lampades suas coaptaverunt, in resurrectionis claritate sponsi praestolarunt adventum; unde ipsa nocte eo usque celebrantur festa, quoadusque nox transeat media, qua hora et nos credimus resurrecturos, et Dominum vivos et mortuos judicaturum, hoc enim sequetur in membris quod praecessit in capite. De caetero obsequia servitutis meae devotus dependo, et me in vitae hujus tempestate fluctuantem salvandum tui orationibus committo, si forte respiciat Dominus de coelis, et mihi ignoscat, et his quibus indigni praesidemus misericordiam concedat.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 15 |
EPISTOLA XV. EJUSDEM BRAULIONIS AD BASILLAM GERMANAM SUAM.
|
Dominae meae et dilectissimae in Christo filiae Basillae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Inter horribilis nuntii procellas vexatus cogor tuis litteris respondere inquisitus, et quid primum debeam assumere, satagit animus; utrum moerores meos indicare, an tibi consolationem adhibere; vel si commodum sit praesentem salutem intimare, si tamen salus dicenda est vita moeroribus afflicta. Nam ecce quotidie migrant ab Ecclesia boni, et augentur quotidie mali, quorum non minus nos illorum defectus quam istorum contristat successus: et quidem prohibemur ab Apostolo mortuos nostros lugere, sed quis non luget quando bono caret praesenti? Nam ipse Vas electionis gaudet quod Epaphras sibi fuerit restitutus de viciniis mortis: in quo utique sicut gaudium de restitutione, ita procul dubio habere debuit moestitiam de ejus decessione. Spe enim erigimur, dum fidelibus vitam in melius mutari non dubitamus, et apud Deum fortiores intercessores illos habemus quorum hic ad praesens desolatione destituimur; sed nescio quomodo, inter praecepta consolationum et spem resurrectionis, quamvis credulam mentem desiderii frangit affectus. Sed ubi non reperitur quo evadatur alius portus, hunc ipsum amplectere debemus totis viribus. Quoniam in illo qui justificat impios, et resuscitat mortuos, spes non confundit, quia credimus nos cum his qui jam dormierunt in regione beata futuros. Non est siquidem optimus consolator quem proprii vincunt gemitus, et quem a verbis lacrymae aut singultus excludunt. Nam ecce moerentem moerens ipse consolari dum cupio, volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo non queo dissimulare quod patior: sed quid agimus, quoniam haec sors post peccatum mortalitatis nostrae una est una sententia. Pius et impius, justus et sceleratus, probus et nequam rapitur; sed non posthac una sententia, una cohabitatione sanctus et damnatus detinetur. Ob hoc toleremus amaritudines vitae praesentis, patienter exspectantes quod quandoque futuri sumus, et gaudeamus in Domino de spe vitae felicis, orantes pariter et precantes ut tam charis praemissis quam nobis subsequentibus et placatus ubique occurrat, et non districtionis suae judicio nos usquequaque discutiat; sed superexaltet misericordia judicium et consueta pietate, dum illi beneplacitum fuerit, in refrigerio promptuarii sui nos dignetur adunare. Hac spe animemur, hoc affectu illi serviamus, et in invicem in illo et affectum dilectionis et remedium consolationis habeamus. Te autem quam maxime, domina filia Germana, exhortans precor ut non solum tibi, sed omnibus quibus recessus tanti viri moerorem attulit, tam prudenter modum consolationis adhibeas, ut illum exspectare videamini, non amisisse, nec doleatis quod tali tutore carueritis, sed gaudeatis quod talem habueritis. De caetero omnes pari affectu saluto; omnes pari supplicatione deposco ut et pro me oretis, et tristitiam quae accidit aequanimitate temperetis: non sum ignarus quantum vobis attulerit lamentum hujus nuntii malum.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 16 |
EPISTOLA XVI. EJUSDEM BRAULIONIS AD APICELLAM.
|
Dominae et in Christo filiae Apicellae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Siquidem alii fuerat hic Codex conscriptus, tamen quia petitionem vestram offendere non potuimus, vobis eum misimus. Credo enim superno nutu hoc contigisse, ut alii praeparatus vobis esset collatus: habes enim ibi sanctum Tobiam, cujus amissio oculorum consoletur animum tuum super amissum virum: habes et Judith, quae in viduitate ornata viduitatem tuam doceat virtutibus esse compositam, atque mortificatum in corpore tuo eum in cujus typo Holofernes praecessit, ut benedictionem gentis fideique tuae consequaris, et in futura posteritate in nomen memoriamque perpetuam benedicta habearis. Vale in Domino, et nostri memor pro nobis orare dignare.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 17 |
EPISTOLA XVII. EJUSDEM BRAULIONIS AD WILIGILDUM EPISCOPUM.
|
Domno beatissimo, et in Christi membris venerando, atque omni dilectione amplectendo domino in Christo meo Wiligildo episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Non sum ignarus me contra Patrum sanctiones et decreta canonum egisse, cum monachum vestrum de asylo monasterii me scio et subdiaconum et diaconum sacrasse: quia quanquam Ecclesia Christi toto orbe terrarum diffusa in universitate catholica habeatur una, tamen cum rectoribus suis innititur atque praesulibus gubernatur, et divisa in privilegiis, et una habetur in compage credulitatis, ac per hoc sentio me ordinem excessisse; unde in prima fronte hujus epistolae hoc studui ponere, ut fasso errore compendiosius perciperem indulgentiam veniae. Nam cum haec ipsa recogito quod quamvis diversitate rectorum in multis partiatur ordinatio ecclesiarum, tamen cum unam eam esse procul dubio meminimus, spe charitatis animamur quae nos compulit et de vobis tanta praesumere, et ordinem pene postponere; quia charitas, ut ait quidam Patrum, ordinem nescit; et Apostolus: Charitas non quaerit quae sua sunt, ac sic cum ego vestra praesumpsi, non mea quaesivi, quod et vos facere credidi, si tamen huic vos pepercisse didicerim, et ideo in hunc famulum vestrum ordinationem dedi, non tamen sine testificatione et inquisitione ipsius vitae; unde rogo ut tam mihi quam ei ignoscatis, ut si a districtionis vestrae sententia tam longinquus terrarum me situs immunem reddit, hinc saltem benignitatem ostendatis, cum isti praesenti pietatis et bonitatis intuitu pro me remittitis: quod si obtineo, quaeso ut gradus a me susceptos, imo per manus pusillitatis meae acceptos, eum habere permittatis, et pro parvitatis meae infelicitate Christo Domino indesinenter supplicetis, quatenus non solum a vobis veniam percepisse me sentiam, sed etiam vestrae orationis ope suffultus adjuvari me in hujus vitae mortalitate a Domino manifestis indiciis teneam. Salutem autem religiosa humilitate et devotissima servitute vestrae beatitudini persolvens quaeso, ut, nactis occasionibus, vestris merear illustrari apicibus. Haec et Ayulfo presbytero et abbati.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 18 |
EPISTOLA XVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD CONSANGUINEAM SUAM POMPONIAM ABBATISSAM.
|
Dominae et in Christo filiae Pomponiae abbatissae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Uno vulnere confossus et multo dolore excruciatus, cum linguae officium non sineret exercere amaritudinis vinculum, et magis liberet flere quam loqui, ecce alia afflictio super afflictionem venit, et contritio super contritionem irruit, quomodo si quis fugiat a facie leonis, et occurrat ei ursus; aut a percussu scorpionis ejulanti adjiciatur morsus colubri: ita me sentio usquequaque dejectum et contritionis miseria afflictum. Fateor enim, mi domina, quotiescunque volui aliquid tibi de transitu sanctae memoriae germanae tuae domnae Bassillae scribere, toties amaritudine affectus, et animae stuporem et sensus hebetudinem et linguae incurri torporem, quia occupatus luctu, in funere mente versabar: sed dum in temporis prolixitate cum doloris mei relevatione vellem proferre sermonem, rursus geminato malo perculsus in lacrymis contabesco; id est, reverendae memoriae domini mei Nunniti episcopi exitus mihi existit exitiosus. Unde compressus quantulacunque emitto verba et gemitus. O quantum in his duobus nostris bonum perdidimus temporibus! quod lumen veritatis! quod exemplum bonae actionis! quantumque intercessum pro piaculis nostris! Ubi nunc praesidium nostrum quod in illis fuit apud Deum? Ubi miserorum refugium? Ubi susceptio peregrinorum? Vel ubi monachorum et monacharum refrigerium? Vides tu procul dubio quid tangam, et quid explicare non valeam: affectum tantum ostendo, nam bonum eorum dicere nec incipio, sciens quia etiam si esset mihi sermonis copia et linguae gratia cum ingenii memoria, inexplicabile mihi fore existimaveram eorum refricare sanctissima gesta: sed tantum, ut dixi, demonstro quid moercar, et quantum moeroris in me patiar. Vae vae praesenti vitae, quam decet potius flere quam amplectere, odire quam amare. Transeunt bona, succedunt mala, et assiduo cursu transimus: et nos, nescio qua ebrietate mentis, permansuros putamus; insensibiliter enim fugiunt tempora, et mors propinquat futura et nobis spes praesentium imaginatur gaudia temporum. Felices quorum laetitia Deus et gaudium de beatitudine est futurorum, quorum cruciatus cum Christo et opprobria in crucis ejus vexillo, ut in aeterno recondantur triumpho; ergo in illo noster omnis dirigatur affectus, ibi omnis extendatur servitus, ut ab ipso sit interior homo noster consolatus, qui pro nobis est passus, et nos nunquam et nusquam relinquat solos. Quapropter adhibe animae tuae solamen sanctarum Scripturarum meditatione, et per te consolentur sorores caeterae, simulque dignamini orare ut mihi per orationis vestrae praesidia dirigat omnipotentia divina inter vitae praesentis naufragia, variaque discrimina pietatis suae suffragia, quatenus merear vestro interventu, omnipotentis vobiscum potiri praesentia in aeterna vita. Saluto omnes qui tecum Christi Domini mancipantur servitio, teque prae caeteris singulari pietate salutans peto, ut sicut illius circa me boni studii persenseras dilectionem, ita tuum in me conferas sanctum amorem: nihil enim extraneum facis, si me diligis, cujus et qualitatem nosti mentis, et quem consortem habes sanguinis. Explicit
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 19 |
EPISTOLA XIX. EJUSDEM BRAULIONIS AD HOJONEM ET EUTROCIAM.
|
Dominis et filiis meis Hojoni et Eutrociae Braulio.
|
Scio, scio non esse optimum consolatorem qui indigeat consolatore, et non relevare luctum alterius quem proprii vincunt gemitus. Sed tamen quia peccante homine haec lex mundo data est, et ista sententia Dei est, ut quotquot hominum nativitas in lucem producit mors amara occidat, necesse est ut tam mihi quam vobis hoc ad solatium occurrat, scilicet, quia in funere Hugnanis nostri nec primi ista nec novissimi sustinemus. Sed et ut aliquid de altioribus et melioribus rebus ad memoriam reducamus, spes omnium credentium Christus excedentes a mundo dormientes vocat, non mortuos, dicens: Lazarus amicus noster dormit. Sed et sanctus Apostolus non vult nos contristari de dormientibus, ac per hoc si fides nostra hoc habet, quia omnes credentes in Christo secundum vocem evangelicam non morientur in aeternum; fide scimus quia nec ille mortuus est, nec nos moriemur. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in eo sunt resurgent. Spes ergo nos resurrectionis animet, quoniam quos hic amittimus illic revidebimus; tantum est ut in eo bene credamus, praeceptis scilicet ejus parentes apud quem est summa virtutis suscitare facilius mortuos quam nobis somno deditos. Ecce ista dicimus, et tamen affectu nescio quo in lacrymis retrahimur, et credulam mentem desiderii frangit affectus. Heu! miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus. O mors, quae conjunctos dividis, et amicitia sociatos dura et crudelis dissocias! jam jam confractae sunt vires tuae. Jam contritum est impium jugum tuum ab illo qui tibi per Oseae rigidus minabatur: O mors, ero mors tua. Unde per Apostolum insultamus: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Ipse qui te vicit nos redemit, qui animam suam dilectam tradidit in manus impiorum, ut ex impiis faceret sibi dilectos. Longum quidem est et multum quae ad consolationem communem de divinis Scripturis debeant replicari. Sed sufficiat nobis spes resurrectionis et oculorum nostrorum directio ad gloriam nostri Redemptoris, in quo nos per fidem jam resurrexisse putamus, dicente Apostolo: Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivimus cum ipso. Unde, quaeso vos, ut et vosmetipsas, ut Christianae, ut sapientes, ut fortes consolemini, et illas orphanas vestras lamentis interire non patiamini. Nam sapienti luctus sufficit septem diebus ad instar videlicet praesentis mundi, qui in hoc numero quotidie currit. Quapropter consolamini in Domino, et in omnipotentia virtutis ejus, qui et orphanos et viduas suscipit, et omnes sua gratia regit, facit judicium pupillo et viduae, humilem et pauperem justificat, ne videamini in hominem spem et non in Dominum habuisse. Novi quippe quod vos in illo dignitatis amissae recordatio cruciet; altera enim prolem, altera amisit conjugem; sed et nos ipsi amicum. Sed quid agimus vel facimus, quia omnis caro fenum, et omnis gloria mundi velut flos feni? Si Creatoris nostri, imo quia ipsius haec est voluntas, unde Apostolus dicit: Ortus est sol cum ardore et arefecit fenum, et flos ejus decidit, debet nobis ejus voluntas esse chara, quam et renuere nefas, et non amplecti impium est; cum procul dubio non quod nobis, sed quod ipsi placet, et immutabile et firmum duret. Non enim sumus nostri sed ejus qui nos redemit, ex cujus voluntate voluntas semper nostra pendere debet · ob hoc et in oratione dicimus: Fiat voluntas tua. Quamobrem necesse est ut cum Job in funere dicamus: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Dicamus hoc cum Job hic, ne dissimiles in causa praesenti ab eo inveniamur illic. Jam autem finem sermoni faciam ne taedium legenti ingeram. Quod superest vero, oro omnipotentem Dominum, qui vobis tribuat et consolationis medelam, et vitae tutelam, et mihi per vestra scripta moeroris vestri relevationem ostendat. Hermenfredum nunc ad me remittite, ut viso me ad vos debeat redire. Explicit.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 20 |
EPISTOLA XX. EJUSDEM BRAULIONIS AD EOSDEM.
|
Domnis et filiis meis Hojoni et Eutrociae Braulio.
|
In quantum audio, nulla vobis est consolatio post septimum diem. Jam debuistis deponere luctum, quia grandis in sua pietas impietas in Dominum est. Contra voluntatem Creatoris agitis, si ultra modum lugetis. Nos enim ad Hugnanem properabimus; porro ille non revertetur ad nos, et ideo sustinendus a nobis est quasi absens, non quasi mortuus. Omittendus, ut illum exspectare non amisisse videamur. Unde precor, ne forte iram Dei contra vos concitetis, deponite luctum, sumite consolationem, ne cadatis in desperationem, nam iniqua res est quod communiter omnibus accidit singulari obstinatione deflere. Vincite quantum potestis, imo plusquam potestis mollitionem animae vestrae et ubertim fluentes lacrymas reprimite, nam quod Christo non placet, nec Christianis placere debet. Jam enim et nos nominis ejus memoriam in oblationem ad altarium Domini fecimus, et Christo omnipotenti animam ejus commendavimus. Ut cognovi, et vos ita egistis. Commendavimus eum Creatori Christo Domino, qui eum creavit et recepit; de opere suo quod voluit egit. Quis enim dicet ei: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium ejus? nunquid potest dicere lutum figulo suo: Quare sic fecisti? cum potestas sit ejus, cum voluerit, fingere, et cum voluerit frangere. Rationabiles vos Dominus condidit: reddite vobismetipsis rationem quoniam nihil potestis afflictione vestra ei conferre, et cavete ne forte dum contra Dei voluntatem agentibus debite irascitur, etiam illi indignetur. Unum est quod superest ut et vos solatia capiatis, et quotidianam orationem pro illius requie ante Dominum fundatis, nam et nos ita facimus: hoc solum licet, amplius lugere non licet. Quapropter obsecro per Dominum ut consoletis vobis, et potius pro his qui remanserunt quam pro eo cui subvenire non potestis curam portetis. Dominus autem omnipotens illud vobis tribuat, ut et illum non offendatis, et quietem vitam in hoc mundo peragatis.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 21 |
EPISTOLA XXI. EJUSDEM BRAULIONIS NOMINE CONCILII VI TOLETANI SCRIPTA AD HONORIUM I.
|
Domino reverendissimo et apostolicae gloriae meritis honorando papae Honorio universi episcopi per Hispaniam constituti.
|
Optime satis valdeque congrue cathedrae vestrae a Deo vobis collatae munus persolvitis, cum sancta sollicitudine omnium Ecclesiarum, praenitente doctrinae lumine, et in speculis constituti, Ecclesiae Christi digna tutamina providetis, et dominicae tunicae derisores divini gladio verbi et superni telo zeli confoditis, atque sanctam domum Dei, matrem nostram, studio vestro vel vigilantia a nefandis praevaricatoribus et exsecrandis desertoribus ad Nechemiae similitudinem expurgatis. Hoc quidem jam olim altissimo inspiramine, et sacra meditatione gloriosissimi filii vestri principis nostri Chintilanis regis insederat animis. Sed dum sua accelerat vota, vestra Deo favente ad eum perlata sunt hortamenta. Nam jam totius Hispaniae atque Narbonensis Galliae episcopi in uno coadunati eramus collegio, quando Turnino deportante diacone, vestrum nobis est allatum decretum, quo et robustiores pro fide et alacriores in perfidorum essemus rescindenda pernicie. Unde fatemur, praestantissime praesulum, et beatissime domine, non humanum hic nec mortalium laborasse consilium, sed omnipotentis Creatoris ubique providam et nusquam nutantem adfuisse sententiam. Cum enim tot interjacentibus terris, tantisque interjectis marinis spatiis, uno modo eamdemque sententia vegetator omnium et rector animarum corda principis simul et vestra conformiter pro religione commoverit; quid aliud datur intelligi quam his, cui cura est de omnibus, illud utrobique divinitus inspirasse quod in sapientia aeternitatis suae catholicae prodesse praevidit Ecclesiae? Quamobrem inenarrabili affectu grates rependimus Domino regi coelorum, et benedictum nomen ejus extollimus ultra omnia praeconia laudum. Quid enim majus, aut quid potest esse commodius humanae creaturae, quam praeceptis divinis obtemperare, et aemulatione discretae scientiae desperatorum animos studio vigilanti ad viam salutis reducere? Nec coronae vestrae confidimus infructuosum hunc fore laborem, quo studes et excitatos fieri alacriores pro fide, et Spiritus sancti calore minus ferventes accendere. Equidem nec nos tantus torpor involverat, ut officii nostri immemores nullo coelestis gratiae instigante moveremur prospectu, sed pro qualitate temporum dispensatio exstitit praedicantum, et quod a nobis non est hucusque sedatum, dispensative potius quam negligenter aut formidolose vestra noverit beatitudo peractum: ut Apostolus monet dicens: In lenitate corripientes, diversa sapientes, ne forte det illis Dominus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis. Quocirca artificioso temperamento agere voluimus, ut quos vix inclinari posse disciplina rigida cernebamus, Christianis blanditiis flecteremus, et genuinam duritiam assiduis et longinquis praedicationum fomentis subigerimus. Nam non credimus ad damnum pertinere quando victoria propagatur ex dilatione, cum nil sit tardum, ubi res majori discretione ponderatur. Et licet nos horum quae in objurgationem nostri vestra sanctitas indebite protulit, pro hac duntaxat actione nihil omnino respectet, praecipue tamen illud non Ezechielis sed Isaiae testimonium, quanquam prophetae omnes uno proloquantur Spiritu: Canes muti non valentes latrare, ad nos, si beatitudo vestra dignatur considerare, ut praemisimus, nullo modo pertinet; quia gregis Domini custodiam, ipso inspirante, jugi vigilia peragentes, et lupos morsu et fures terremus latratu, illo in nobis non dormiente, neque dormitante, qui custodit Israel. Ejus enim sumus figmentum creati in operibus bonis, quae praeparavit, ut in illis ambulemus. Quippe locis opportunis, et censuram propter transgressores edidimus, et debitum praedicationis officium non tacuimus; quod ne apostolatus vestri apex consideret a nobis excusationis et non veritatis causa depromi, retroacta temporum gesta cum actis praesentibus vobis arbitrati sumus necessario esse mittenda. Proinde, domine beatissime et honorabilis papa, in ea charitate, quae nobis praecipuum munus ex Deo est, cum veneratione qua sedi apostolicae et tuae sanctitati honorique debemus, fidenter intimamus de conscientia bona, et fide non ficta, quid existimatio nostra in hac habeat causa. Arbitramur enim putasse falsiloquos facile aures mansuetudinis vestrae opinioni patere sinistrae, cum saepe soleat sine auctore falsa dictio evagare, atque levitate sui mentes instabiles penetrare, ut gremio foveantur mendacii infidi veritatis et nescii, ac sic quia nulla eos aperta consolatur veritas, fucata saltem tutetur iniquitas. Sed quoniam destruit Deus os loquentium iniqua, ideo figmentum colubri non credimus fecisse vestigium in petra Petri, quam fundatam esse novimus stabilitate Domini Jesu Christi; et quanquam tu, sanctissime, bene officii tui memor, nos pro divino cultu zelare adhortatione sacratissima mones, tamen non credimus tam funesti venenum mendacii in pectoris vestri placiditate locum patulum invenisse; scimus enim optimae esse menits indicium prava difficilius credere. Nam et ad nos perlatum est oraculis venerabilis Romani principis permissum esse Judaeis baptizatis reverti ad superstitionem suae religionis; quod quam falsum sit sanctimonia vestra melius novit. Callidus enim et ubique insidiosus humani generis inimicus, cum operis sui impensam persentit nihil proficere, ex mendacio famae damnatorum nititur corda solari. Sed tu, reverendissime virorum et sanctissime Patrum, insta, insta virtute qua in Domino vales, praedicatione qua polles, industria qua ferves, et inimicos crucis Christi ac daemonicolas Antichristi variam quantocius per occasionem transduc in sinum matris Ecclesiae. Utraque pars, Orientis scilicet et Occidentis, voce tua commonita et divino praesidio tuo sibimet inesse sentiat adjutorio, et pravorum studeat demoliri perfidiam; quatenus alterum Eliam afferens, dum infaustos prophetas Baal punis, et zelo majori excruciatus solum te remansisse conquereris, superna audias voce quia multi reliqui sunt qui non curvaverunt genu ante Baal: haec enim nos, non jactantiae neque superbiae spiritu inflati, vestrae suggerimus beatitudini, sed veritatis cultores, ut de nobis noveris veritatem praeeunte humilitate, justum vobis putavimus intimare, ut inter nos veritas constet, cum infideles vanitas fallit. Et quamvis ratio posceret ut vobis ad singula deberemus respondere, tamen nec in longum sermo protractus fastidium vestris inferret auditibus, breviter quidem, sed sufficienter respondimus, ut putamus. Sapienti enim viro pauca dicta sufficiunt. Hoc autem potius et propensius quaesumus honorificentiam sanctitatis vestrae, ut ad beatorum apostolorum memorias omniumque sanctorum, cum preces pro totius Ecclesia statu in conspectu dirigis Domini, pro nostrae quoque parvitatis humilitate pietate benigna eminentius digneris effundere; ut fumo vestrae supplicationis ex aromatibus myrrhae et thuris peccaminum nostrorum resolvatur sentina fetoris: videlicet ne digna factis in praesenti vel futuro persolvamus saeculo, qui neminem mortalium novimus hoc mare magnum transmeare sine periculo. Ergo, praecipue et excellentissime antistitum, tam pro serenitate filii vestri principis nostri, quam pro nobis, vel pro plebibus nobis commissis apud Deum intercessionis tuae porrige opem, quae sanctitudini vestrae ad gloriam proficiat aeternalem. In hoc quippe et nos impendimus operam, a Domino petentes omnipotente ut tranquillum et quietum in conversationis religiosissimae dignitate Ecclesiae suae cursum tribuat temporalem, ut navis fidei, quae inter scopulos tentationum, et Charybdim voluptatum, atque fluctus persecutionum, vel Scyllae latratus, rabiemque gentilium assidue convexatur, sua gubernatione ac moderatione ad salutis portum quietissime deducatur, ut increpato mari, et ventis, cuncta ei prospero successu proveniant ex voto felicitatis. In calcem hujus epistolae rati sumus aliquid peculiari modo ceu capiti nostrae administrationis manu porrigere, ut gravissimo examinis pondere apostolatus vestri elegantia pensitet, utrum debeant quolibet facinore implicati a nobis sententia tam severa percelli, ut istos praevaricationis naevo maculatos vestra censuit beatitudo damnari. Nam hoc nunquam et nusquam aut majorum nostrorum gestis peractum, aut eloquiis divinis in Novi Testamenti paginis reperimus insertum.
|
(quod tamen
incredibile nobis, nec omnino creditum est)
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 22 |
EPISTOLA XXII. EJUSDEM BRAULIONIS AD EUTROPIUM EPISCOPUM.
|
Domino meo episcopo, Braulio.
|
Sollicitudini beatitudinis vestrae, qua te dignaris immeritum requirere, dum non possum dignas gratias agere, quanto minus respondere? Sed ille qui solus se debitorem fecit pro inope, et cui cura est respondere pro impossibile, vice mea tibi Domino meo respondeat, et benignitatem quam in me ostendis ipse restituat. De festo autem Paschali, quod inquirere ab humilitate nostra jussisti, noverit sanctitas vestra hoc esse rectum ut sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, Pascha anno isto celebretur. Sic enim antiqui majores nostri praescripserunt, id est, ad Theodosium imperatorem Theophilus, sic successor ejus Cyrillus, sic Dionysius, sic ad papam Leonem Proterius, necnon et Pascasinus, et reliqui, quorum longum est facere mentionem; sed et nostri temporis vir insignis Hispalensis Isidorus: nec credo eos in negotio tam magno ac necessario praetermissa diligentia et labore potuisse delinquere. In laterculo autem, quem dominus inspexisti, sicut vestra sanctitas scribit, forte mendosi Codicis aut librarii error est, et ideo non ut debuit, sed ut contigit, praescriptum habet. Nam in Kalendis Aprilis hoc anno non Christianorum, sed Pascha occurrit Judaeorum, ex Veteri non ex Novo Testamento. Sed quoniam oportet ut illorum praecedat et sic nostra sequatur, quia prius Vetus, postea Novum exstitit Testamentum; unde et Dominus quinta feria vetus Pascha cum discipulis manducavit, et nobis post hoc Sabbatum, quod in Dominica lucescit, passione et resurrectione sua sacravit, ideo cum illis simul celebrare non possumus, prohibente etiam Nicaeno concilio, quod in septimo libro ecclesiastico refertur historiae. Quocirca in sequenti Dominica celebrandum est a nobis Pascha, quod erit, ut praemisi, sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, cum illorum in Kalendis Aprilibus in praecedenti Dominica luna celebretur quarta decima. Porro quod somissis ex tertia parte usu nostro decurrit, apud illos vacat, quia nisi quarta decima fuerit impleta, non celebrant Pascha. Sed ut in brevi satisfaciam, et Dominus noster Jesus Christus, qui venit non solvere legem, sed implere, quia finis legis Christus, prius constitutum ex lege Pascha hoc sermone consummavit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis; post hoc, ut initiaret Novum, et secerneret a Vetere, et non in unum confunderet Vetus et Novum, ita exorsus est: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo: et ut ita a nobis secernatur, distinxit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Ecce ut in brevi occurrit tibi meo domno suggessi, sed quaeso, ut nec verbosus, nec superfluus reputer; nam non est meum solum quod dixi; veritas enim communis est omnium, ac per hoc si quid dignum dixi, donum Dei est; de quo tu merito plus praesumis, in quo in commune sumus omnes, et si quid per me veritas loquitur, potius tuum est quam meum, quia tu potius diligis veritatem quam ego; et quia omne datum bonum desursum est, ideo magis tuum est, quia tu illius es qui sursum est; si autem est in his dictis quod displiceat rationi, meum est non Dei, ac sic cum vera dicimus, Dei sunt, non nostra: et ideo plus ejus sunt qui plus ejus est quam suus, et cum in me invenis quod ejus est, tuum invenis, et in me illius possides cujus sunt illa quae possides. Quod reliquum est, salutem cum reverentia et amore dependo, et me orationibus tuis salvandum committo.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 23 |
EPISTOLA XXIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD UNIANIMUM VALENTINUM EPISCOPUM.
|
Domino Unianimo Valentino episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Sanctitudinis vestrae apices gratis admodum nobis jucundeque perlati sunt, eo quam maxime cum essent pignus charitatis et salutis vestrae indices, ut esset vicissim occasio, quam charam vobis esse confidimus, qua dilectionem mutuam redderemus. Sed quoniam nil sine Creatoris nostri et disposito rerum moderamine credimus accidisse, ipsi recurrentes gratias retulimus, quantas cor nostrum potest et lingua dicere non potest. Nam quid melius et animo geramus, et ore loquamur, atque stylo promamus, quam de eo gratias, nec dici dignius, nec audiri brevius, nec cogitari laetius, nec intelligi vel agi fructuosius puto. Legi enim litteras tuas et blandiloquio tuo persuasus, opprimi me potius officiis, quibus me tibi computas paruisse, quam sublevari, persensi. Nil enim in nobis aut parum esse sentimus de his quae benevolentia vestra nobis ascribit; sed et si quid ibi verum pro me est dictum, ad illum referri necesse est a quo omne datum optimum est, a quo etiam meritum tale exstat tuum, ut per quemlibet non tibi respondeatur nisi benigne. Et tu quidem, mi domine, dilectionem erga nos tuam ut ostendas, ita scribis. Sed quaeso ne amore fallaris, quanquam ipsum amorem non in scriptis tantum, sed in animo collocare videaris. Proinde cum tibi debitorem me esse non ignorem, si laudes tuas replicem, non quidem ero mendax, sed superfluus esse vereor, cum ea utique vera de te dicere possem quae ignorat nemo, sed et verecundiae tuae peperci, ne inter laudes meas pudorem effunderem, dum vinceret conscientiam pudicissima natura tua. Sed quid faciam? Scriptum est: Reddite debitum, et nemini quidquam debeatis; sed in hac parte malo me esse debitorem quam retributorem, ne forte dum mihi rursus debitum compensare contendis, me talia de me velle audire arbitreris. Quocirca peto a te ut, quoties tuis fruor eloquiis, tuae orationis potius persentiam emolumenta quam beneficia mea immerito enumerata. Ecce quod ad momentum occurrit, amore charitatis inflammatus respondi: ut cum tibi pro parvis verbis sed magnis multa sed parva respondeo, ipsa sermonis morosi prolixitas sit desiderii mei satietas; quia quidquid scriptis effundo potius quam loquor, quasi in facie tua positus ita mihi confabulari videor. Cum sis autem altera anima mea, imo sit in Christo una anima tua et mea, precor et obsecro ut impensissima sit ad Deum pro me oratio tua, nec me putes alicujus esse meriti, ne pigrescat interpellatio orationis tuae circa me, putando id esse mihi quod deest in me, et minus ores ut sim quod forte esse me credis; cum si arcana actionis meae penetres, plus in me invenias quod deleas, quam ab oratione cessando quod gaudeas. Perfunctis namque occasionibus tuis merear illustrari affatibus et satago petitionibus, et amplissimae salutis obsequia dependo, quasi praesens tuis obtutibus.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 24 |
EPISTOLA XXIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD VALENTINUM EPISCOPUM.
|
Domino meo Valentino episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Quibus tempestatibus procellisve vestram querimini conturbari quietem, eadem noscito me laborare molestissima vexatione. Quid enim poterit esse tutum his in quibus fines jam saeculorum devenerunt, ut nutante et senescente, ut ita dicam, mundo, et acerrimis aegritudinibus concusso, potius experiamur ejus morbis et lapsibus affici, quam quiete maturitatis et gravitatis refici. Sed recurrendum est ad Deum, apud quem summa rerum et potestas constat universorum, ut nec nostris meritis justa rependat, et misericordia consueta pressuris atque necessitatibus nostris occurrat, de cujus clementia praesumimus in hoc corpore adhuc constituti impertiri opportunitatem te visendi, et tua benedictione percepta te fruendi, ut quod magnopere desideramus quandoque oculatim capiamus. Et quanquam non dirimit absentia corporis quos nectit unanimitas in Domino parilis, quia, ubicunque simus, in illo qui ubique est unum sumus, quia eum unum et in illo proximum diligimus; tamen quia ex corpore et anima constamus, ad supplementum cursibilis vitae amplius quiddam videtur videre quem desideres, quam desiderare quem videas: hoc amore flagrantes et mutuo desideramus et mutuo salutamus. Ego autem impensissime referens gratias dignationi tuae, quae sic diligit ut inquirat peto veniam negligentiae meae, quae non inquirit ut debet, quoniam regionis nostrae homines pergere illuc pavent ob latrones. Sane precor ut non mihi vicissitudo restituatur, sed quoties patescit aditus, de tua incolumitate mihi commonitorium mittatur.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 25 |
EPISTOLA XXV. EJUSDEM BRAULIONIS AD AEMILIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
|
Domino meo Aemiliano presbytero et abbati, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Quamvis undique de mundialis vertigine assiduo aestu quatiamini, quoniam ita prospectu divino in ordine estis constituti rerum pro copiosis lucris animarum; tamen notui anchoram mentis vestrae ita supra solidissimam coelestem fundatam esse petram, ut non queat, quibuslibet modis saeviat mundus, intumescat pelagus, et hoc mare magnum vorticosam erigat cervicem, penitus dissolvi, nec Charybde ebibi, nec latrantibus Scyllaeis canibus devorari, nec modulamine Sirenarum resolvi. Quapropter recte Veritas de tali sapiente profata est: Quia aedificasti domum tuam supra petram, descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum istam, et non cecidit, fundata enim est supra petram. Quorsum ista? videlicet quia pervenit ad me et invacantiae vestrae sudor, et placidae mentis pro omnibus labor, et quod gemina quodammodo via ita graderis, ut et praesentis saeculi pro multiplicatione bonorum operum inquietudines toleres, et sancti studii fructus conversatione sancta procures: atque ita non ego assentationis modo, nec fallacibus blanditiis ista depromo, quoniam qui adulatur, blandus quidem, sed inimicus censetur; sed ad vestros roborandos animos, et ad solatia tentationum atque tolerantiam procellarum, sine quibus haec vita non geritur, ista praemisi, ut et adversa fortiter tolerentur, et prospera caveantur, atque inter utrumque ita gradiamur, ut praesentis vitae labores exercitio sint nobis, non exitio. Nam quia susceptor meus esse dignatus es, et partem animae meae te esse non dubito, sic pro te mihi sollicitudo quasi pro me ipso instat, notum est Domino. Unde praesentem servulum vestrum benignitati vestrae commendo, ut et per vos glorioso domino nostro praesentetur, et vestra cura quomodo debeat incedere instruatur. Verumtamen, quaeso ut quia librum Aprincii Pacensis episcopi tractatum Apocalypsin quaero et non invenio, a vobis ad transcribendum accipiam directum, facile enim vobis erit propter amplissimam potestatem vestram, et celebritatem urbis, etiam si eum non habeatis, perquirere a quo habeatur, ut nobis per vos praesentetur. Sane in tempore apud Laurentium comitem dudum eum fuisse novi. Jam domini mei erit ubi ubi perquirere, et petitionem meam implere, citius enim et transcribetur et remittetur. De caetero famulatus mei obsequia omni dependo devotione vobis offerenda , et eruditissimo sermonis vestri stylo perenniter directo illustrari vehementer desidero.
|
[ Ms., vos] [ Ms., offenda]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 26 |
EPISTOLA XXVI. AEMILIANI PRESBYTERI ET ABBATIS AD BRAULIONEM.
|
Domno meo Braulioni episcopo, Aemilianus peccator.
|
Quo obsequio vel cordis affectu domino meo gratias referam pro benignitatis et gratiae vestrae beneficio, quo meam pusillitatem et admonere libenter et salutari consilio instruere dignaris, quia verbis explere nequeo, Deum vobis retributorem votis omnibus et obsecratione deposco, postulans tuam domini mei potestatem, ut quae peculiariter eloquiis admones tuis meritis et orationibus apud Dominum in me perficienda obtinere digneris, ut merear benedictionibus vestris id consequi quod et Deo nostro et vestris animis placitum esse possit. Pro libro autem quem inquisitione mea inventum dirigendum vestrae beatitudini praecepistis, testis est mihi Deus quia omni intentione quaesivi, ut potui, et quando alibi invenire non valui, filio vestro domno nostro suggessi, et ipse inter libros suos inquirere jussit, sed omnino iste Codex inveniri non potuit, nam et pro libris Laurentii solliciti fuimus, sed quia illo tempore res, sicut nostis, in dispersionem venit, nihil inde investigare potuimus. Mei vero famulatus reverenter reddens officium, idemque me vestrae mentis arcano fovendum tuendumque committo, et satis humiliter obsecro ut quoties sese occasio praebet, vestris de felicitate propria merear eloquiis informari.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 27 |
EPISTOLA XXVII. BRAULIONIS AD AEMILIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
|
Domino meo Aemiliano presbytero et abbati, Braulio servus humilis sanctorum Dei.
|
Si vestrum adventum scire meruissem, si viam, si tempus, si denique constitutum locum, ubi praesentiam vestram possem videre, culpam non incurrerem. Nam de his omnibus ignarus, novit Dominus quia et praesentiae tuae me praesentari desidero, et quomodo fieri posset, ignoro. Sed si utrumque fieri potest, quaeso ut non despicias visionem parvitatis nostrae, propter quam redimendam visibilem se praebuit Redemptor humani generis assumens infirmitatem nostram. Sin alias placet, quaeso te ut ores pro me misero, et non alium reputes quam si me summa officiositate susceptum vidisses, nam ubi cum corpore animoque et susceptus et servus tuus sim , potui te ubicunque assequi; sed evectio spiritualis est, ego autem carnalis sum venundatus sub correptione infirmitatis; ac per hoc desiderium nostrum spirituale est, et versa vice evectionis subsidium corruptibile. Quapropter discordia concors , et concordia discors est; ac sic, miseria dominante, quae volumus non facimus, ut quae nolumus faciamus. Sed jam sufficit apud prudentes aures effectum prodidisse, et impossibilitatem notuisse. De caetero commendans me, mihique deligata, quaeso, ut sis nobis propitius, et digneris non solum orationibus tuis, sed etiam tuere nos culmine tuae protectionis.
|
(sine fictione coram Deo loquor)
|
[ Ms., consors]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |
Braulio Caesaraugustanus
| 28 |
EPISTOLA XXVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD ATAULFUM.
|
Domino meo Ataulfo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Ut audivi, socrus tua domna Mello ab hac vita recessit. Puto, ut est anima tua Christiana, quod doleas. Sed sic dolorem adhibe, ut possis et uxorem et cognatum consolari. Prudentis viri est fortitudine animi et tolerare mala praesentia, et dissimulare adversa. Unde decet te, charissime domine, ut virtute qua vires sic consolationem tuis adhibeas, ut te fractum fuisse dolore non ostendas; non quod omnino non doleas, quia in restitutione Epaphratis Apostolus gaudet; et pro cujus restitutione gaudium habuit, dolere si transisset debuit: et quia non sit optimus consolator quem proprii vincunt gemitus. Tu tamen in hac ancipiti via ita moderare animi tui naviculam, ut et moerentibus solamen adhibeas, et inimicis occasionem gloriandi non tribuas. De caetero cum omni humilitate et reverentia saluto; et precor pietatem divinam ut te conservare dignetur in omni sua gratia.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 29 |
EPISTOLA XXIX. EJUSDEM BRAULIONIS AD GUNDESVINDAM ET AGIVARIUM.
|
Illustribus domnis, et in Christo dilectissimis, Gundesvindae et Agivario, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Humanae vitae miserias ipse rectius deplorat qui se quotidie moriturum exspectat, et ideo non tam transisse de mundo quam vixisse cum mundo luctuosum est. Porro, si ita vivitur ut Christo serviatur, mundum vicisse est, non cum mundo vixisse, quod sanctae memoriae vestram credimus matrem fecisse, ac per hoc congratulandum est illi, quia caruit tentationibus, etiamsi nos reliquit in diversis casibus. Christianorum enim transitus procul dubio gaudium est, de quo dicit Apostolus: Nolo vos contristari, sicut et caeteri qui spem non habent. Et iterum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si spes nostra Redemptor est noster, in quo nobis et mortis victoria et resurrectionis gloria tribuitur, non est quare deploremus eorum casus quos bene transisse scimus. Quapropter consolamini in Domino, et in omnipotentia virtutis ejus, qui et nostrum potest esse refugium, et transeuntium refrigerium. Nec lugeatis quod amiseritis, sed gaudete quod ad vitam aeternam matrem vestram praemiseritis. Illic enim ii qui nos praecedunt nostrum adventum operiuntur; sed utinam tribuente Deo sit tale unde non solum ipsi sed etiam angeli pacis laetentur. Quid in longum trahor? Fluvius mortalitatis stare non potest: currit et secum nos trahit; ac sic tolerandum est quod conditio peccato obnoxia habet. Venit ad hanc etiam Salvator, et cum Lazarum dormientem vocaret, similiter et puellam; tamen ipse hujus torrentis turbulentissimam amaritudinem ut biberet ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ille pro nobis, non pro se dixit. Sed quia non est quod declinet hujus mali inevitabilem cruciatum, patienter tolerare necesse est quod evadere nullus hominum potest. Nec primum nobis, nec novissime contigit: si primum, diceremus ab alio coepisse debere; si novissimum, quereremus in alio debuisse desinere, ut quocumque modo a nobis evacuaretur. Sed quia, ut praemisimus, nullius liber est pes ab hujus laquei muscipula, faciamus quod Christiani debemus: toleremus mala, et speremus bona; charitate reficiamur, in Domino gloriemur, in Christo consolemur, et doctrinam illius, quantum ipse juverit, exsequamur. Potens est et illi requiem et nobis auxilium, et illi regnum et nobis gubernationem praestare
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 30 |
EPISTOLA XXX. EJUSDEM BRAULIONIS AD WISTREMIRUM.
|
Domno meo Wistremiro, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Cum non sit optimus consolator quem proprii vincunt gemitus, tamen communem dolorem totum ipse optabam suscipere, tantum ut tuam consolationem audirem. Jam enim ille feralis nuntius me confecerat, quando per tuas litteras redintegratus redivivus aderat. Heu mortis amara conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Effugiunt lacrymae, occurrit hebetudo animae, tremula ipsa dictatio , et prae moerore jugis concussio non venit suo ordine; sermo abit: abiit quam dileximus, in qua tibi et copula carnis, et consolatio omnis, et nobis causa decoris, et specimen charitatis fuit. Decus tuum, nostra laus, et ornamentum tuum, nostra exsultatio erat. Quis enim crederet tam parva aetate eam discedere quae senectuti tuae credebatur data divina provisione, ut recrearet lassum, et foveret inter curas saeculi anxium? Sed quod non putavimus occurrit, et quod non aestimavimus venit. Vae vitae mortali, et quotidie viventibus vanescenti! Sed quid agimus, quoniam mortalium est ista conditio? Consolemur in Domino, in quo est longe melioris vitae consolatio, et quod fides habet vera, non desinamus desperare de illa, et transductam eam ad meliora, et liberatam de vitae praesentis miseria: quem enim libeat ad tanta mala quae insurgunt vivere, nescio si possim invenire: qui si inventus fuerit, aut stultus, aut insipiens erit. Ergo quia Creator et Redemptor noster, qui et futura praevidet et praesentia tenet, quid illi animae conveniret vidit, ob hoc eam raptam puto, quia eam dilexit, et ne malitia mundi mutaret intellectum ejus, nam sufficit diei malitia sua. Quapropter congaudere debemus, non lugere; non quia amisimus, sed quia talem habuimus, tu uxorem, nos vero sororem; sed quia prudentiae tuae est illo vivere ordine qui non incedat inimicis in reprehensione, consolare, et animi magnitudine sperne dolorem, et ut compendiosius loquar, simul in te et absentis amorem et rationabilem praebe consolationem. Credo quod in spatio temporis facilius possit fieri. Sed jam incipe, nam omnia diu meditata, et frequenter cogitata, quamvis sint atrocia, efficiuntur lenia; ac per hoc in hoc studium pone, illustrissime virorum, ut et te et tuos consoleris, et quos cum illa dilexisti illius morte non obliviscaris, ut affectum quem vivente illa per illam habuisti amisisse non videaris.
|
[ Ms.,
dicatio]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 31 |
EPISTOLA XXXI. EJUSDEM BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGEM.
|
Suggerendum glorioso domino nostro Chindasvintho regi, Braulio servus inutilis sanctorum Dei et vester.
|
Dominus omnipotens, ad cujus similitudinem regnant bonae istius mundi potestates, supplicantum precibus flectitur, intuitu miseriarum miseretur, et afflictos desolatione iterum consolatur. Nam et Ninivitis indulsit, et Sedechiae miserias respexit, et Achab afflictionibus, quamvis iniqui propitiatus pepercit. Hoc ideo, sacratissime, suggero, princeps, ut jam jam tandem respicias me afflictum, miserum, et remedium postulantem: denudatum solatio, destitutum consilio, et fragilitate infirmitatis oppressum, et cujus vira in amaritudine posita potius desiderat mortem penetrare quam in praesentis vitae auras respirare. Erat mihi utcunque hujus vitae solamen etsi in multis necessitatibus constituto servi vestri Eugenii mei archidiaconi visio; quia etsi diversis concussa damnis Ecclesia, in qua indigni deligati fueramus, cor nostrum amaricabat: verumtamen recurrentes ad Dei verbum, quia non in solo pane vivit homo, quod non immerito hujus vitae subsidio intelligitur, sed in omni verbo Dei reficiebamur, quoniam scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur; et: Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui Nunc vero jussione gloriae vestrae aufertur pars animae meae, et quid in hac aetate jam agam, nescio. Lumine corporis caecutio, virtute vacillo, scientia destituor, ideoque preces dirigo ut non separes eum a me, sic non separeris a regno Dei, et semen tuum regnum possideat tuum. Nam vere, ut fideliter suggeram, ignoro quantum illic possit praestare; tamen absentia istius in hac vestra civitate multum habet impedire, quia, ut suggessi, ego nihil jam valeo; iste autem in omnibus erat aptus, et in legatoriorum susceptione, et ad implendam vestram jussionem, et in diversarum rerum subvenienda occasione. Tibi, piissime princeps, cuncta fatemur: ille autem qui arcana et secreta perlustrat, et necessitates nostras pensitat, animis vestris inspiret, qualiter sic unam Ecclesiam ordinetis, ut aliam non destituatis.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 32 |
EPISTOLA XXXII. CHINDASVINTHI REGIS AD BRAULIONEM.
|
Dominus, sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.
|
Suggestionem eloquentiae vestrae verbis florentissimis adornatam, cunctisque euphoniis verborum succinctam, quam ad nostram clementiam tua curavit sanctitas transmittendam, suscepimus, in qua per lucubrationem tuorum verborum studio nobis datur intelligi, nulla vos intellectus necessitate compressos, nullaque indigentia sapientiae exiguos apud vos Eugenium archidiaconum retineri. Quod a nostra gloria expetitis fusis precibus, immutato proposito eum vobis potius relaxari. Etenim vestra sanctitas ista nec immerito crediderit provenire, quod nostrae serenitatis animus ardenter eum ad hunc honorem nititur provocare. Nam Deus omnipotens, cujus nutu universa deserviunt, ubi vult inspirat, donec suam bonam voluntatem impleat, ut ad immolandum sacrificium suo Creatori placiturus accedat: nam praeeminens Domini pietas hos jam praescivit quos etiam in melius praedestinare desiderat. Adeo, si ista in Dei voluntate, ut confidimus, persistunt; aliud nos quam quod ipsi complacet facere non debemus. Nec enim sub hac vestra postulatione nostra est praetermittenda justitia, quod ipse hinc exstiterit oriundus ubi nunc consecrandum speculatorem optamus. Ergo quia nostrae parti procul dubio patet justitia, nostrae devotioni quae promissa sunt non fraudabuntur quae Christo sunt placitura. Hoc nempe ingrate vestra beatitudo recipere non debet: nam maximum exinde ante Dominum consequi poterit praemium, dum speculatorem eum Deo relaxaveris immolandum; tuaque sublimior apud divinam effici poterit laudatio, si ex tuis doctrinis sancta catholica praefulserit Ecclesia. Ergo, beatissime vir, quia aliud quam quod Deo est placitum non credas me posse facturum, necesse est ut juxta nostram adhortationem hunc Eugenium archidiaconum nostrae cedas Ecclesiae sacerdotem.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 33 |
EPISTOLA XXXIII. BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGEM.
|
Suggerendum glorioso Domino nostro Chindasvintho regi, Braulio servus inutilis sanctorum Dei et vester.
|
Etsi disrupto potius quam scisso societatis vinculo cum quo servo tuo Eugenio archidiacono in Domino connectebar, tamen eum ad vestram, ut jussio gloriae vestrae habuit, misimus praesentiam non sine pietatis vestrae, qua soliti estis et miseros respicere, et afflictis subvenire, scilicet ut restituatis eum patrono vestro sancto Vincentio in eo quo hucusque fuit officio. Caeterum si supernae dispositionis providentia cor clementiae vestrae nostra prece avertit, cedat necesse est quod mortalis voluntas expetit, atque dum gloriae vestrae ordinatio suppleta fuerit, commendamus, quanta possumus obsecratione, ejus deplorandam peregrinationem.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 34 |
EPISTOLA XXXIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD NEBRIDIUM
|
Domino meo et mihi praecipue in Christo filio Nebridio, Braulio servorum Dei inutilis servus.
|
Vita ista fugitiva et fumea, suadens et decipiens, et ante decipiens quam suasa complens, quam sit nulla et a sapientibus et prudentibus intelligitur, de quibus tu unus existis; et quotidie oculis et causis ipsis labentibus praevidetur. Ad me pervenit quia filia mea conjux tua et utrisque charissima, heu! ab hac migravit vita. Sortem humanae vitae non tam in illa quam in nobismetipsis doleo, et quid de nobis contingat dubius suspiro. Interea et nobis in Domino et Redemptore nostro, quia sua morte mortem devicit, consolatio, ut ille in cujus potestate et nutu mors et vita nostra consistit, ipse nobis a secundae mortis potestate sit defensio, qui solus valuit inferna penetrare, et poenas mortis damnare, et ad superos post diem tertium remeare. In hoc sperantes non deficimus fide, quia misericordia sua circumdabit quorum spes in illo manet. Hanc fidem tenuisse uxorem tuam et ipse nosti, et nos procul dubio non sumus ignari, propterea enim et illa fuit et nos sumus Christiani. In hujus anchorae stabilitate admonemur ab Apostolo consolari, cum ait: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam utique Christianis apud Dominum vita non aufertur, sed melior mutuatur. Hinc mortui dormientes vocantur; secundum quod Dominus in Evangelio de Lazaro dicit: Amicus noster Lazarus dormit. Haec dormitio in resurrectione fidelibus vitae erit plenitudo; ac sic quia Christiani sumus, consolari debemus non in nobis, sed in eo qui suscitat mortuos et vivificat. Haec quidem vivificatio, credo, quod vestra jam sit consolatio. Sed affligit cor inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem praesens desolatio. Sed si aut primi hoc incurreremus, aut novissimi reputaremur dicentes: Cur aut ante nos non factum fuerit, aut post nos non erit? Sit ergo consolatio quibus nec primis, nec novissimis, haec accedit mortis occasio. Verumtamen quia omnis mundus ita labitur, et de nobis hic casus quotidie formidatur, in patientia nostra possideamus animas nostras, et sit in nobis tolerantia, qualis esse debet in anima Christiana; et desinat dolor, ubi non subvenitur nullo remedio, in conspectu illius animas nostras effundentes, qui et defunctis est requies et viventibus misericordia relevationis. Sed qui in longum tibi necesse est aliquid dicere, cum non possit esse aequus consolator quem in hac causa proprius vincit dolor? Sed et me et te consoletur in Domino patientia et spes, ut et meliora speremus, et ea quae nobis superveniunt toleremus. Peto autem ab illo qui et praesens vita et futura est in potestate, ut det illi requiem, et nobis dignetur impertiri in se salutem. Multa sunt quae occurrebant ut charitati tuae scriperem.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 35 |
EPISTOLA XXXV. S. EUGENII III PRIMATIS TOLETANI AD BRAULIONEM.
|
Suggerendum domino meo, et vere proprio domino, Braulioni episcopo, Eugenius servulus vester.
|
Duae res obortae sunt in Ecclesia mea unde nimium contabescit anima mea, et quid remedii adhibeam, nisi consilium vestrum praebuerit, penitus scientia nostra non habet. De quodam fratre reperimus qui, non accepto presbyterii gradu, presbyteri peragit officium, et ut causam certius agnoscatis, omnia singulariter innotesco. Fuit idem ipse frater molestissimus domino meo Eugunio. Rogatus a rege ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni principis resistere non praevaluit, hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum non imposuit, et cantantibus clericis in excelso pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, conjurans ut hoc quandiu viveret reticerent. Quid inde fieri praecipit vestra prudentia cita me jussione certifica: nam nescio aut si iste presbyter habeatur, aut si illi qui per eum baptizati chrismate praenotati sunt recte Christicolae vocitentur. Solve mihi hanc, de qua satis ambigo, quaestionem; ita solvat Christus culpae vestrae, si tamen est aliqua, nexionem. In aliquibus itidem locis diaconos chrismare persensimus, et ignoro quid de his qui ab eisdem chrismati sunt facere debeamus; nunquidnam iterabitur sancti chrismatis unctio; aut si non iterabitur, aut pro chrismate reputabitur, quod forsitan aut praesumptio compulit, aut nescientia perpetravit. Quid in hoc servare me deceat suggero, ut vestra mihi pietas innotescat. Duabus praemissis occurrit et tertia. Presbyteri aliqui, contra jus et vetitum canonum, de chrismate quod sibi ipsi conficiunt baptizatos signare praesumunt; quid aut taliter signatis remedii aut his possit pro correctione praeberi me fateor ignorare; sed a te de his illuminari me postulo, qui divinae sapientiae majori lumine pollens, et legis sanctae quotidie meditationi deserviens, latebrosas nigrorum cordium factiones et vehementer insequeris, et prudenter invenis, et acute dissolvis. In nobis autem etsi fuit aliquantula scientiolae modiculae venula, ingruentibus aegritudinibus, et curarum multifidis tempestatibus, ita penitus exsiccata defecit, ut nec tantillo sudore distillet. Inde per eum te precor, cujus dono beatus, cujus instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris jussione certifices.
|
(si tamen chrisma istud est
nominandum)
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 36 |
EPISTOLA XXXVI. BRAULIONIS AD EUGENIUM PRIMATEM TOLETANUM.
|
Domino singulariter meo Eugenio primati episcoporum, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
|
Si immensa curarum genera non me circumvallarent, si procellis suis mundi nequitia non obvolveret, si denique oblatrantium invidorum erga me strepitus sileret, nec solitudo, in qua merito destitutus obveni, terreret, nec sic quoque interrogationibus vestris inauditis mihi et inexpertis facile, ut jubes, responsum redderem, cum et res incognita animum turbet, nec ante praevisa, et diu meditata facile responsum habeant. Sentio tamen acuminis tui prudentiam illud velle in me experiri quod mihi nequeat impedire, et peritiam, quae deest aliis, ostendere. Velle tuum bonum praesentio, sed posse meum non ignoro. Quid enim in nobis, aut quantulum est, quod doctae vocis praeconio ita attollis, ut segnem et pene jam senem oblitum sui attingere celsa cogaris, et veteranum jam atque utinam non inveteratum in his quaestionibus introducas, in quibus est perniciosa nescientia et scientia praesumptuosa? Verumtamen, quia ait unicus Magister et Doctor coelestis, qui docet hominem scientiam - Quia sine me nihil potestis, mecum autem omnia poteritis; et iterum propheta: Dominus dabit verbum; atque iterum: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; pro jussu tuo, pro obsequio meo, pro spe divini promissi, pro eo quod nihil impossibile est credenti, tentabo dicere, ut potuero, et ut mihi ille ministrare jusserit, qui Ecclesiam suam regit, si qua invenire quivero, et tibi meo domino consentanea rationi narrabo. Jam tuum erit ea quae suggero discretione qua viges, solertia qua polles, instructione qua plurimum vales, et approbare recta, et corrigere errata, et tegere indigna, et reserare digna. Igitur jam ad ipsas causas veniamus. Dicis te in epistolis tuis duo observata fuisse in Ecclesia tuas unde contabescit anima tua, et quid remedii adhibeas penitus scientia vestra non habere; scilicet de quodam fratre, de quo scribitis, qui, non accepto presbyterii gradu, presbyterii peragit officium, et ut causam omnem exponeres, narras eum fuisse molestissimum praecessori vestro, qui rogatus a rege ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni principis resistere non praevaluit , hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum ei non imposuit, et cantantibus clericis in excelso, pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse praecessor vester hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, conjurans ut hoc quandiu ipse viveret reticerent. Quid inde fieri debeat a me jubes expetere, quia ignorare vos dicitis: utrum presbyter habeatur, an si illi qui per eum chrismate praenotati sunt, recte Christicolae vocitentur. Post hoc conjuras meam inscitiam ut hanc quaestionem solvam. Haec est prima interrogatio vestra, ad quam dum multis, ut praemisi, ad respondendum impediar causis, summa illud conficit quod nequit tenebris obsitus videnti praebere ducatum. Sane quia jubes ut dicam quod sentio: perquiratur persona quae maledicto subjecta esse dicitur; si tempore maledicentis ipso praesente officium presbyterii egit, nec tamen prohibitus ab ipso est; si baptizavit, si chrismavit, si sacrificium obtulit, et ille passus est eum hoc agere qui sibi conscius erat cum maledixisse; in nullo iste mihi, sed potius ille videtur culpabilis fuisse, qui dolo malo aliud egit, et aliud simulavit; ac per hoc ille cujus factio in tantum nefas prorupit, ut mihi videtur, onus suum ipse portabit: vestra autem sanctitas ab hoc delicto immunis erit, quia unumquemque, in qua vocatione invenistis, in ea esse permittitis. Et cur non habeatur presbyter non video, si ille eum publicavit presbyterum qui noluit ut iste presbyter esset; aut quare non ab isto unguine sacro tincti vocentur Christicolae, quia etsi iste indignus chrismate, tamen vero sunt illi peruncti. Optime novit prudentia tua, canonum antiqua esse instituta, ut presbyter chrismare non audeat, quod servare et Orientem et omnem Italiam hucusque scimus; sed postea consultum est ut chrismarent presbyteres, sed de chrismate benedicto ab episcopis, ut non videretur presbyterorum hoc esse privilegium, cum ab illa unctione sancta populum Dei sacrant, sed episcoporum, quorum benedictione et permissu quasi de manu episcopi ita hujusce rei peragunt officia. Quod si ita est, cur et iste quasi manus episcopi quamvis inutilis, quos chrismavit, non habeantur catholici? cum, ut dixi, sancto et vero chrismate ab episcopo sacrato, et cum illius permissu fuerint peruncti. Manifestum est baptisma in nomine Trinitatis datum non debere iterari, chrismare autem non prohibemur haereticos, quos a vero chrismate invenimus extraneos. Iste autem recto chrismate chrismavit, ut jam dixi, non mihi videtur frivolum esse quod fecit. Additur his quod ille qui eum permisit nunquam contradixit, et chrisma a se benedictum tradere isti non dubitavit, ac per hoc quod iste fecit ille egit. Quid enim sive per occasionem, sive per veritatem? quia in catholica actum est, necesse iterari non est; nam et illi qui post excessum praecessoris vestri eum talia narrasse referunt, melius facient si istam causam in aliam vitam sibi reservant. Quis enim eis illo desistente aut contradicere nunc poterit, aut purgare objecta poterit? Vobis tamen quod ille non dissipavit dissipare non convenit, memores illius sententiae: Nolite ante tempus quidquam judicare. Et iterum: Quod apertum est, vobis; quod occultum est, Deo. Ecce quod videtur nescientiae meae, et pro modicitate capacitatis nostrae, nec affirmans, nec spernens omnino ista suggessi. Ad caeteras interrogationes, si hoc non abhorret, transeamus. Scribitis etiam et hoc, in quibusdam locis diaconos chrismare vos reperisse. Nihil in hac quaestione amplius quam in prima invenio, nisi ut sacrum chrisma vestra auctoritate et indulgentia pontificali persistat: et illi qui ista, aut nescientia, aut praesumptione patrarunt, dignam in se et districtionis vindictam, et ecclesiastici ordinis normam sub poena et poenitentia persentiant, et ita sint mulctati, ut in exemplum aliis dati talia nequaquam ultra praesumant. His duobus in brevi praemissis quaestionibus, tertiam ingerit ignorantiae meae prudentia vestra, scribens quod quidam presbyteri de chrismate quod sibi ipsi conficiunt baptizatos signare praesumunt. Bene fateor et optime dubitatur non esse chrisma, quod non solum non ab episcopis, sed contra jus et vetitum canonum a praesumptoribus presbyteris videtur esse sacratum. Nam si coelestis Magister et Dominus reliquit suum episcopis vicariatum; quod constitutum ab illis est, ab Spiritu Christi, juxta Apostolum, constitutum est; et si quis praecepta eorum spernit, Christi praecepta spernit. Unde videtur mihi a sancto et vero chrismate denuo praesignari debere, qui a talibus sunt peruncti fraude; praesumptorum tamen disciplina in vestro est arbitrio posita, dum aliter emendetur error, atque aliter condemnetur praesumptor. Jam vestrae est sapientiae et cum ignaris mitius agere, et praesumptores vehementer distringere. Pro ineruditae impedimento linguae brevem evenire volui tramitem epistolae, sed, ut est illud tibi notum, dum urceum facere nitor, amphoram finxit manus. Jam nunc salutem persolvo, et quotidianas molestias meas tribulationesque assiduas orationibus vestris commendo fovendas, et per Christum te conjuro ut quidquid inutiliter aut secus quam habet ratio in hac paginola repereris effusum, non ante aliis pateat quam mihi hoc tua epistola innotescat. Nam neque spatium fuit inde cogitandi, neque vacatio dictandi, et quod lingua deprompsit aliena manu exaravi, nec inde retractare occurrit.
|
(ut vestris verbis loquar) (si tamen chrisma istud erit nominandum)
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 37 |
EPISTOLA XXXVII. EJUSDEM BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGUM.
|
Suggerendum gloriosissimo domino nostro Chindasvintho regi, Braulio et Eutropius episcopi servuli vestri, cum presbyteris, diaconibus et omnibus a Deo sibi creditis, nec non et Celsus servus vester cum territoriis a clementia vestra sibi commissis.
|
Qui corda regum in manu sua tenet, ut fides nostra habet, ipse et omnia regit. Unde non est sine illius inspiramine quod clementiae vestrae cupimus suggerere: quapropter, pie domine, libenter servorum tuorum suscipe preces, quas fidei intentione vides anhelare; spe enim et crebro cogitationis studio, quo unusquisque vitae suae tranquillitatem desiderat et periculosos casus evitat, alterna collatione conferentes, et praeterita discrimina reminiscentes, animadvertimus quantis periculis, quantis necessitatibus, quantis etiam patuerimus adversariorum incursibus, quibus coelesti misericordia vos excitatos, et vestro regimine nos ereptos dum magna contemplatione videmus, et vestros labores cogitantes et in futurum patriae providentes, inter spem metumque vacillantes, fiducia vincente metum, ad tuam pietatem recurrere decrevimus, ut quia compendiosius nihil nec quieti vestrae, nec casibus nostris prospicimus, in vita tua, et te benevalente servum tuum dominum Recesvintum, dominum nobis et regem deposcimus, ut cujus aetatis est et belligerare et bellorum sudorem sufferre, auxiliante superna gratia, et noster possit esse dominus et defensor, et serenitatis vestrae refectio, quatenus et inimicorum insidiae atque strepitus conquiescant et fidelium vestrorum vita absque pavore secura permaneat. Neque enim poterit gloriae vestrae esse contemptus talis filii et tanti patris filio debitus profectus. Unde coelorum regem et sedium omnium rectorem supplici prece deposcimus, qui et Moysi Jesum successorem, et in David throno filium ejus constituit Salomonem, ut clementer insinuet vestris animis ea quae suggerimus, et perficiat auxilio omnipotentiae suae quae in nomine ejus a vobis petentes fieri optamus; nam etsi incurrimus petitionis temeritatem, non vero insolentia praesumptionis, sed, quam praemisimus, cogitationis necessitate.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 38 |
EPISTOLA XXXVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD RECESVINTUM REGEM.
|
Glorioso domino nostro Recesvinto regi, Braulio servorum Dei inutilis servus et vester.
|
Cum sit mendacii genus promissa tardare, ego tamen tarditatis meae suggerere cupio rationem. Mendositas etenim Codicis, quem ad emendandum accepi, omnes vires suas contra caligines meas armavit, et dum cupio easdem debellare, ipsa visio quae caecutiebat visa est in contrariam partem manus dare, et in detrimentum sui obscuritatem multiplicare. Tamen quantus ibi labor sit, quantaque operis instantia, quoties de emendatione ejus desperaverim, quotiesque aegritudinibus diversis obviantibus cessaverim, et rursus intentione jussionis implendae ad opus interdimissum redierim in ejus versuum additamenta, vel litterarum abolimentia, gloriae vestrae patebit; nam tantis obrutus est negligentiis scribarum, ut vix reperiatur sententia quae emendari non debeat, ac sic compendiosius fuerat denuo scribi quam possit scriptus emendari. Per jussionem autem serenitatis vestrae commoda regni vestri votis omnibus optamus agnoscere, et felicitatem clementiae vestrae ab omnipotente Domino petimus corroborari.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 39 |
EPISTOLA XXXIX. RECESVINTI REGIS AD BRAULIONEM.
|
Domino sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.
|
Venustissima tuae sanctitatis eloquia litterarum elementis depicta nostra ovans suscepit ac reseravit clementia, pro quibus studium laboris tui pro emendando Codice vobis dudum a gloria nostra porrecto non sine suspiriis innotescit: dum etiam inter crebra hujus vitia tuis intentionibus obviantia aciem visus obtundi significas, compatimur siquidem tuo sancto distillanti sudori, sed in parte reficimur, dum te scribente cognoscimus sanctitudinem tuam vigilantiae suae vela suspendere, et prosperantibus auris ad evellendas vel corrigendas librariorum ineptias divina gratia pervolare. Erit igitur voto tuo a Domino attributa tuarum virium fortitudo, et internorum luminum copiosa praevisio, dum putredines ac vitia scribarum intellectus tui constanter inchoaverit incisio resecare, et tunc protinus laetior nostra gloria exsultabit, dum tua, ut optamus, paternitas promissa factis compleverit. De caetero sospitem tuam beatitudinem sospites ipsi, ut Deo tribuente consistimus, saepe noscere delectamur.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 40 |
EPISTOLA XL BRAULIONIS AD RECESVINTUM REGEM.
|
Glorioso domino nostro Recesvinto regi, Braulio servorum Dei inutilis servus et vester.
|
Dum cupio satisfacere jussioni gloriae vestrae, nudavi occulta ignaviae meae, et hujus quidem Codicis textum, ut praecepisti, sub titulis misi; sed utinam tam efficaciter quam obedienter: ergo si displicuerit, hoc brevitas intelligentiae meae fecit; sin autem placuerit, quod magis opto, illius munus erit qui asininam segnitiam per humanae locutionis modos distrinxit: tuam tamen, serenissime princeps, quaeso pietatem, ut in hac parte non meam attendas inutilitatem, quia et si non quod volui potui, ut potui tamen patientiam praebui; sic ubi forte minus absoluta alicui servorum vestrorum quae collegi videntur, ad ea de quibus edita sunt, recurrere non dedignetur. Quod superest autem.
|
[ Ms., aliqui] [ Ms., aderas]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | ||
Braulio Caesaraugustanus
| 41 |
EPISTOLA XLI. RECESVINTI REGIS AD BRAULIONEM.
|
Dominus noster sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.
|
Suggestionem beatitudinis vestrae suscepimus, in qua denudatam ignaviam quae erat occulta in hoc libro quem nostra serenitas vestrae sanctitati ad emendandum dederat, manifestas; moris est enim sapientum ignarum se judicare, ne per arrogantiae stimulum videatur elationem incurrere. Sed quia inspiratio divinae virtutis in unumquemque, prout vult, inspirat, non immerito laudamus opus quod exercuisti, quia in hoc Codice et instanter obedientiam praebuisti, et ut volui, ejus efficaciam in procinctu sapienter collegisti, pro quibus etiam insufficienter vestrae paternitati referimus gratias, et super his salutis officium reddentes petimus ut pro nobis orare digneris.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 42 |
EPISTOLA XLII. BRAULIONIS AD TAJUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
|
Venerabili et in membris Christi reverendissimo in Christo fratri Tajo presbytero et abbati, Braulio servorum inutilis servus.
|
Ut litteris tuis illico non responderem diversarum me arctatum fateor fuisse necessitatum, eminentius tamen aegritudine oculorum et variarum afflictione infirmitatum; sed nunc, quia inter angustias meas utcunque respirare potui, ad litteras tuas relegendas recurri, in quibus comperi multa de me benignitatem tuam sperare quae me minime sentio posse implere. Quid enim aut quantulum in me est, ut imago tantorum taliumque virorum a nobis a te exspectetur? Cum et eorum lectio pro . . . . . . . a te habeatur visitata, et intelligentia rimetur assidua, atque in pectore tuo, ut ita dixerim, nidaverint ipsorum eloquia. Otia etenim tibi sunt sancta, et nobis vitae praesentis fluctibus anxia; velut quis inusitatus, aut sentina vexatus, aut marina cumba jaceat saucilis. Verumtamen etsi immerito ea quae petis naturae acumine mihi fuissent allata, minime a me essent praesumpta; scis enim dogma nostrum humilitatis tenere vexillum, et in plana et fortia velle conquiescere quam ad summa gradu nitente periculose ascendere. Unde et te quaeso, charissime, ut minus conqueraris de circumhabitantium tibi tepore, seu cupiditate, quoniam patienter debes omnia tolerare. Quid enim probis male morigeratio aliena nocet? neque enim valde laudabile est bonum cum bonis, sed bonum esse cum malis. Hinc de Ecclesia scriptum est: Sicut lilia inter spinas, sic amica mea inter filias. Nam et hi qui tales a nobis creduntur, forte sufficit eis secundum Apostolum scire Christum, et hunc crucifixum; ipso nos docente: Non alta sapientes, sed humiles consentientes. Et nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Scientia quippe inflat, charitas vero aedificat, et caetera, quae te latere non possunt. Tali enim sensu et humilitas catholica tenetur, et illud: Et unusquisque in suo sensu abundet, procul dubio impletur. Unde idem Apostolus praecepit ut non nobis, sed proximis placeamus. Et ad Philippenses scribit, ut in humilitate superiores nobis invicem arbitremur, non quae nostra sunt singuli quaerentes, sed quae aliorum. Humilium quidem virtus est de scientia non gloriari, quia communis est omnibus. Valet enim hoc multum ad reprimendam mentis audaciam, ut et alios contemptibiles non reputemus, et singularem nobis scientiam, vel sanctitatem non arrogemus: ne superno audiamus oraculo: Reliqui mihi septem millia virorum, etc. Haec causa amoris tui me dixisse charitas tua, quaeso, censeat. Caeterum de quaestione qua me consulere decrevisti, noveris non me aliud de resurrectione mortuorum credere aut exspectare quam quae a sancto Augustino per diversa opuscula sua quae ad manus venerunt meas, prudenti ingenio et eleganti sunt dissertata sermone; quae ad laborem meum evitandum ideo non replicavi, quia et te per epistolam tuam ea didici indubitanter tenere. Igitur quia in resurrectione et noster reddendus est sanguis non dubito: utrum autem qui in omni vita tollitur, totus in qualitate sui reddatur, dubito, quia et ipse superfluus invenitur, non noster secundum medicos, sed esse nobis noxius. Nam si illa pulchritudo hoc permittet quam habituri sunt sancti, credo quod fiet; si hoc illa non sinet, hoc et hic credendum est quod de unguibus et capillis superfluis, qui in commixtione naturae aliis membrorum partibus reddentur, sancto Augustino docente, ipse sensisti. Ad opificis enim nostri omnipotentiae artem pertinet, ut vult, et modificare grandia et majorescere parva. Nulla tamen in sanctorum membris est credendum in resurrectione reddere indecora. Propterea vero puto minima et extrema membrorum nostrorum Dominum memorasse et circumscribere, cum de capillis loqueretur; quod si capilli non pereunt, quanto minus majora membra disperibunt: non tamen superfluos humores a quibus aut corruptelae nascuntur, aut vitia generantur, quae utique in restaurato corpore non erunt, comprehendi voluisse. Credo quidem quod quidquid ad naturam proprie nostram pertinet, hoc restaurabitur in resurrectione; quidquid autem in natura aut superfluo concrevit, aut naturam morbidavit, vel habitum potuit demutare, demendum est. Naturam duntaxat dixi, secundum quam constat integrum sanumque hominis corpus: ac sic, quia sine sanguine esse non possumus, in quo virtus animae in corpore divina asseritur auctoritate, reddendus est non superfluus, sed naturalis, id est, non alienus, sed noster. Sed quid multa? hoc mihi credibile, hoc etiam non difficile ad affirmandum: sed constat esse minus dubitandum, hoc unumquemque in resurrectione exceptis corruptionibus et vitiis, ut jam superius dixi, decenter recepturum, quod potuit illa aetate qua Dominus est passus, ejus habere corpus rationabiliter integerrime constitutum, dicente Apostolo: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Et alibi: Donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Cauti tamen in hac inquisitione esse debemus, Vase electionis prohibente non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; ne forte eo usque progrediamur, ut superstitiosi reputemur, sicut hi qui de abortivis quaerunt feticibus, quae utique consistunt ex corpore utriusque sexus, quid de menstruo possunt sanguine atque impuro virili sentiri humore, quem in omni pene vita necesse est etiam naturaliter egeri, in quibus superflue erunt superstitiosi. Sed cur non credatur et sanguis humanus perire detractus, cum et ipse humor generabilis, atque sanguis, sicut et aborsus neutri reddatur in resurrectione parenti: si tamen parens jam dicendus est, cujus aut liquor foedus, aut inanimatus profunditur fetus. Verumtamen non sunt hi qui nobis affirmant verum esse cruorem Domini, qui pro reliquiis, ut ipse dicis, ab aliquibus habetur, ita istum cruorem non fuisse assumptum in resurrectione corporis Domini, sicut nequaquam assumptus est. Unde columna illa infecta Hierosolymis ab insigni sancto Hieronymo presbytero et ab aliis post multa saecula et visa traditur et conscripta: quod potius passioni divinae pro testimonio debemus deputare, quam pietatis testimonium inficiare, quoniam majorum nostrorum stylo jam hoc habemus digestum. Sed et illo tempore notuerunt fieri multa quae non habentur conscripta, sicut de linteaminibus, et sudario quo corpus Domini est involutum, legitur quia fuerit repertum, et non legitur quia fuerit conservatum: nam non puto neglectum esse ut futuris temporibus inde reliquiae ab apostolis non reservarentur, et caetera talia. Sub hac tamen occasione non debemus inimicis Catholicae locum dare, ne aut veneno falsitatis, aut maledicti gratia velint virginem Christi castam corrumpere. An forte ex eadem columna a fidelibus erasus cruor in reliquiarum honore toto est dispersus in orbe, quod facile crediderim, ut apud Ecclesiarum principes, succedente sibi posteritate, traditum potuerit conservari; nam tantae rei fama non video quomodo possit Christianis esse dubia. Sed ut adhuc aliquid dicam: forte sudor ille Domini, quem evangelica lectio nobis tradit ut sanguinem fuisse decursum, tanta diligentia a discipulis putatur fuisse collectus: vel certe quando lancea pecussum est Domini corpus, et sanguis et aqua manavit, cujusquam est sollicitudine pro reliquiis reservatus. Sed miror si hoc a quoquam possit approbari, cum dubitatio discipulorum etiam in passione postea inveniri potuerit, et solus Joannes cum mulieribus ad crucem Domini astiterit. Qui tamen scribens Evangelium, nihil tale aut se aut alium fecisse narravit: testimonium perhibuit et verum testimonium conscripsit, quia lancea corpus Domini percussum fuerit, et sanguis et aqua manaverit, nec tamen hoc collectum fuisse ab aliquo meminit. Sane si in eo loco ubi ait: Multa et alia signa fecit Jesus quae non sunt in hoc libro scripta, astruit quis eum et de hoc sanguine esse locutum, convincat si potuerit, et hoc esse signum, quod mihi ut faciat omnino videtur durum; quod si auctoritate Scripturae non firmaverit, pia, ut ipse ais, credulitas, sed incerta nutabit, cum sponsa veritatis non solum recipit veritate pium, sed et pietate verum, tuncque sit firmum, cum non nutat veritate pium. Affirmet hoc qui valet; ego autem fateor me hoc ignorare. Igitur omissis his et in potestate lectoris relictis, quoniam non usquequaque praejudicant fidem resurrectionis, nec debemus praescribere intellectum melioris inquisitionis, neque auctoritati contraire multitudinis quae asserit hujusmodi reliquias inveniri in cathedralibus ecclesiis, quod tamen in ecclesia mea nullius invenitur tempore fuisse pontificis, et melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis: ad vera et firma convertamur, quae nulli prorsus Christiano et recte catholico aut in ambage, aut in disceptatione venire possunt: esse scilicet nobis per sacramentum panem et vinum Deo oblatum Christi corpus et sanguinem verum secundum ipsius Domini verba, et Scripturas sacras Spiritu sancto digestas, quod quotidie super altare ipsius ab Ecclesia catholica secundum ordinem Melchisedech a vero pontifice offertur Christo Jesu mystica intelligentia et inenarrabile sermonis inopia, quia omnia excedit supereminens gratia. Haec, ut occurrit, et prout tempus exegit, paucis tibi, charissime, rescripsisse sufficiat; et quamvis ingenti ardori tuo, non ut dignum est, responderim, tamen, ut occupatio sivit, voluntati tuae parere studui. De caetero beatitudinis tuae orationes ut mihi suffragentur vehementissime quaeso. Et unum quod mihi et prae omnibus necessarium et hic fuerat praetermissum, peto ita Christus cursum propositi tui efficiat gloriosum ut mihi Codices sancti papae Gregorii inexpositos, qui necdum in Hispania erant tuoque studio et sudore de Roma huc sunt delati ad transcribendum ocius mittas; nam non solus ego hujuscemodi rei sum petitor, sed et dominus, germanusque meus, tuus amator: quapropter ambobus satisfacies, si uni praestaveris, et ambos contemnes, si unum spreveris. Credat mihi certe charitas tua, Codices istos remittam quo tempore institueris. Parvam putavi evenire epistolam, sed dum hinc inde susurrantibus moveor scrupulis, nec brevitatem potui tenere, nec omnia quae me adhuc movebant dicere. Vale in Domino, frater charissime, et in Christi membris venerabiliter amplectende.
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] | |||
Braulio Caesaraugustanus
| 43 |
EPISTOLA XLIII. FRUCTUOSI PRESBYTERI AD BRAULIONEM.
|
Domino meo proprio Braulioni episcopo, Fructuosus exiguus, semperque tuus.
|
Scripturae sacrae textu narrante didicimus quam sit gratus homini de longinqua terra nuntius bonus, et quis qualisve alius melior nuntius nobis est exspectandus quam Christi dilectio, quam catholicae Ecclesiae intemerata professio atque propagatio, quam amicorum Dei sacerdotumve Christi sincera vita, felix actus, doctrinaque fidelis? Haec nos desiderare vehementer atque sitienter agnoscere cupere, Pater beatissime, confitemur. Hic solus nuntius arentia mentis nostrae saepe viscera pascit, et vestrorum felicitate gestorum inter raucisona spumantis sali freta, atque Oceani gurgites, et aequora inquieta humilitatis nostrae mulcet auditus, quod Caesaraugustam vestram vestra jugis augusta doctrina nobilitat, et florens per dies singulos vestri culminis vita tanto affluit divinae legis studio, quanto et bonorum operum jugi atque sedulo vallatur praeconio. Ob hoc indesinenter Regi et conditori nostro. Domino referimus laudes, quod mundi jam termino propinquante tantus talisque pontifex existis, qui et vitae merito, et docendi praeditus beneficio, apostolica per omnia vestigia consectaris, percepturus cum his ineffabilem supernae patriae gloriam, quorum in hac tempestate mundana incorruptam ipse sequeris vitam. Temerarium fortasse arripiens opus piissimam vestram praesumo salutare coronam, atque eodem quo cupimus, salutis vestrae nuntio vestrorumque sacrorum apicum indiciis reficiamur, oramus. Mendicans ipse vestrarum mensarum dapibus residua micarum fragmina posco, atque ab spirituali Patre coelestium divitiarum thesauris affluente exigui cujusdam talenti peto munus, quod ut accipiam, importunus petitor nocturni temporis spatia vigilo; et licet negligens, tamen quaerens peto, et pulso, atque ut indigno ac vilissimo tuo aperias quae ignoro, tribuas quae non habeo, sanctorum Dei, quorum solatiis confovemur, fultus adminiculis quaero. Primum igitur flagito, ut quaedam quae parens sanctimoniae et particeps gloriae vestrae beatissimus eruditissimusque vir praetermisit enodare Hieronymus, ex lectione priscorum Patrum, et doctrina Sancti spiritus refertus dominus meus mihi leproso tuo novitioque Eleazaro ulceroso, brevi et aperta digneris significare pagella, sic tibi Dominus coelestis pandat regni introitum, quemadmodum supradictus vir quatuordecim post diluvium annos Mathusalam vixisse testatur: et si omnis caro quae in arca non introiit cataclysmo perempta est, hic de quo quaestio est, ubi fuit ut evaderet, quem cum caeteris introisse in arcam non legimus. Illud quoque, quod addidit, quod Agar, grandem jam juvenem Ismaelem, fugiens dominam, suis vectaret cervicibus, qualiter explanetur, nosse desidero. De Salomone quoque similem suo loco intulit quaestionem eo quod deducta summa temporum annorumque serie subnotata inveniatur undecimo, juxta Scripturae textum, anno Roboam filium generasse, quod fieri utique vix possibile est. Hoc mihi et reliquis concaptivis meis flagito propalari, non quolibet, ut quidam agere solent, astu facilitatis, sed puro et sincero affectu vestrae dilectionis et impulsus cognitione veritatis. Specialiter tamen, domine mi, quod in hac regione, in qua degimus, non invenitur, supplex suggero ut pro mercede tua de Collectionibus Cassiani illumines monasteria ista, et vitam sanctorum virorum Honorati atque Germani, vestrique beatissimi novi Aemiliani pusillitati nostrae vestra largitate faciatis attribui: et qui alios assiduo vestrorum eloquiorum melle saturatis, nos longe positos et Occidentis tenebrosa plaga depressos non despiciatis. Age, piissime domine, ut vestra pro hoc merces clareat ante Dominum. Septem Collationes, quas memoratus Cassianus Joviniano, Minervio, Leontio, et Theodoro scripsit, jam hic Christianis tribuentibus, habemus. Reliquas decem, quas Helladio et Leontio episcopis, et alias septem, quas sancto Honorato atque Eucherio se asserit edidisse, minime habemus. Has exoramus ut percipere vobis largientibus mereamur. Vale in Domino, et nostri memor esto, papa beate. Exigui servuli tui compauperes nostri, sanctam eoronam vestram oppido salutantes, exposcunt ut abjecti tui precem non respuas, sed votis supplicantis assistas: meminent sancti Dei dignationem vestram.
|
[ Ms. et quia]
|
http://viaf.org/viaf/66593265
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.