author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Calixtus II
101
CI. Ad Gunnarium nobilem virum (Anno 1120, Aug. 10.) [GATTULA, Hist. Casin., tom. I, p. 426.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, illustri viro GUNNARIO, et uxori ejus HELENAE, filiabus suis VERAE et SUSANNAE, salutem et apostolicam benedictionem
Audivimus de vobis quod, divina gratia inspirati, quaedam beato Benedicto, ejusque Casinensi monasterio de vestris facultatibus contuleritis. Unde gratias vobis agimus, atque omnipotentis Dei misericordiam deprecamur, ut B. Benedicti precibus ex hoc et in futuro dignam vobis mercedem restituat. Rogamus autem, et in peccatorum vobis remissionem injungimus, ut in eo quod coepistis constantius maneatis; non enim coepisse virtus est, sed perfecisse; et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Sic quidem nos, et ecclesias, et donum, quod eidem monasterio a vobis factum est apostolicae sedis auctoritate confirmamus, prohibentes ne quis illum subtrahere, diminuere, aut in posterum sine Casinensium fratrum consensu audeat commutare, sed eorumdem fratrum indumenta quietum semper illibatumque permaneat Datum Beneventi quarto Idus Augusti.
(Matth. XXIV)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
102
CII. Rogerio Volaterrano episcopo mandat ut tueatur possessiones monasterio Casinensi a Gunnario donatas. (Anno 1120, Aug. 10.) (GATTULA, Hist. Casin., t. I, p. 426.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROGERIO Vulterrano episcopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Quam specialiter, quam praecipue monasterium Casinense ad protectionem Romanae spectet Ecclesiae tuam non credimus latere notitiam. Idcirco fraternitatem tuam rogamus et praecipimus ut donum quod B. Benedicto, ejusque monasterio ab illustri viro domicello Gunnari, et uxoris ejus Helena factum est pro bati Benedicti reverentia, quietum atque ab omni infestatione liberum facias permanere. Nos enim donum ipsum scripti nostri assertione firmavimus, et ecclesias quasdam ex ipsis Gunnari et uxoris ejus Helenae oblatione ad beatum Petrum pertinentes jam dicto Casinensi monasterio ex apostolicae sedis liberalitate concessimus. Nolumus ergo ut per quorumlibet violentiam subtrahantur, seu infestentur, sed omnia quiete ac libere ad fratrum indumenta Casinensium conserventur, caeterasque ecclesias seu possessiones, quas beatus Benedictus in Sardiniae partibus obtinet sollicitudini tuae attentius commendamus. Datum Beneventi IV Idus Augusti.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
103
CIII. Ecclesiam Aversanam manere Romanae Ecclesiae suffraganeam jubet, petente Roberto episcopo. (Anno 1120, Sept. 24.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 486.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri ROBERTO episcopo Aversano, ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.
Ex fratrum relatione comperimus, qui causam plenius cognoverunt, ab ipso fere sui principio Aversana Ecclesia Romanae fideliter adhaesit Ecclesiae, unde Romana sibi Ecclesia eam, tanquam specialem filiam, specialiter vindicavit, et in ea episcopos tanquam ut in aliis suis specialibus Ecclesiis ordinavit. Siquidem D. praedecessor noster S. memoriae Leo papa IX primum ibi episcopum Azolinum consecravit, porro Urbanus Guimundum, Gelasius Robertum episcopos consecravit, quorum nos auctoritatem, et vestigia subsequentes, praefatam Aversanam Ecclesiam in solius Romanae Ecclesiae subjectione decrevimus conservandam. Apostolica igitur auctoritate statuimus, et perpetua stabilitate sancimus, ut eadem Ecclesia Aversana in Romanae Ecclesiae unitate, atque obedientia perseveret, eique soli tanquam suffraganea metropolitanae suae subjecta sit, ut in ea per Romani semper pontificis manum episcopus consecraretur. Nulli erga omnino hominum liceat hanc paginam nostrae exemptionis, etc. Ego Calixtus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Portuen. episcopus consensi et subscripsi. Ergo Robertus presb. card. tit. S. Sabinae consensi. Ego Benedictus presb. card. . . . . consensi et subscripsi. Ego Anastasius card. presb. tit. S. Clementis subscripsi. Ego Desiderius presb card. S. Praxedis consensi et subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. S. Grisogoni subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. S. Eusebii subscripsi. Ego Petrus presb. card. S. Marcelli subscripsi. Ego Petrus presb. card. S. Mariae Aracoeli. Ego Petrus presb. card. Ego Romoaldus diaconus card. S. Mariae in via Lata. Ego Stephanus diac. card. S. Mariae de Scola Graeca. Datum Beneventi per manum Grisogoni S. R. E. diaconi card. bibliothecarii, VIII Kal. Octobris, indict. XIV, Incarn. Dom 1121, pontificatus Calixti II an. secundo.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
104
CIV. * Geraldum archiepiscopum Ragusinum consecrat pallioque donat, et Ecclesiae ejus possessiones juraque confirmat. (Anno 1120, Sept. 28.)
Vide Illyricum sacrum FARLATI, t. VI, p. 60.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
105
CV. * Episcopis Dalmatiae superioris, seu Diocleae, praecipit ut metropolitae, Gerardo episcopo archiepiscopo Ragusino, obediant. (Anno 1120, Sept. 28.)
[Vide ibid. p. 62.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
106
CVI. Bulla pro monasterio Vulturnensi. (Anno 1120, Oct. 10.) [MABILL., Annal. Ben., VI, 641, ex autographo membraneo apud V. cl. Francisc. Valesium Romanum.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MANSONI abbati venerabilis monasterii Sancti Petri, quod in Monte Vulturno apud cryptam Beati Michaelis archangeli situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum universis per orbem Ecclesiis debitores, ex commissi nobis administratione officii, existamus, illorum tamen locorum protectioni propensiori nos convenit studio imminere, quae ad jus proprium sanctae Romanae, cui, Deo auctore, deservimus, Ecclesiae noscuntur specialius pertinere. Quamobrem, dilecte in Christo fili Manso abbas, petitioni tuae clementer annuimus, et Beati Petri Vulturnense monasterium, cui Deo auctore praesides ad praedecessorum nostrorum exemplar, sedis apostolicae munimine confovemus. Statuimus enim ut coenobium ipsum et abbates ejus, et monachi, nulli alii nisi Romanae et apostolicae sedi, cujus est jus et proprietas, sint subjecti. Nec alicui episcoporum liceat in eodem loco aut in cellis ejus aliquid constituere aut ordinare, quod sacris canonibus aut nostro huic statuto refragari videatur, nec eis fas sit, si praegravati Romanam sedem appellaveritis, aliqua sub occasione judicii, violentiam, nisi ante Romanum pontificem, vel ejus legatum, vobis aut successoribus vestris inferre. Per praesentis etiam privilegii paginam tibi tuisque legitimis successoribus, et per vos eidem monasterio confirmamus ecclesiam Sancti Andreae de Octaviano, cum castello suo, castellum de Monticulo cum ecclesiis suis, villam, quae dicitur Aquatecta, cellam Sanctae Mariae de Luco, ecclesiam Sancti Nicolai de Vitealba, Sanctae Christinae, Sancti Laurentii in Rapulla, Sancti Nicolai, Sanctae Mariae de Monte, Sancti Georgii, Sanctae Barbarae, Sancti Apollinaris in ipso Monte. In Melfia ecclesia Sancti Antonini, Sancti Nicolai, Sancti Eustachii, Sancti Martini, Sancti Petri de Berula, Sancti Felicis de Fuciano, Sancti Faviani trans Aufidum, Sancti Jacobi, Sancti Laurentii, Sancti Stephani sub Cisterna. Item Sancti Marciani trans Aufidum. In Labello ecclesiam Sanctae Barbarae, Sancti Marci, Sanctorum Joannis et Pauli, et omnium Sanctorum. In territorio Spinacioli ecclesiam Sanctae Trinitatis in Catuna, Sanctae Mariae de Ulmeto, Sanctae Mariae in Edera, et Sancti Aegidii. In Andro ecclesiam Sancti Salvatoris, Sancti Nicolai. In Gurgo ecclesiam Sancti Salvatoris. In Paciano ecclesiam Sancti Angeli cum olivetis et trapetis. In Baro ecclesiam Sancti Matthaei et Leuci. In Arbore longa ecclesiam Sancti Angeli. In territorio Salpitano ecclesiam Sancti Nicolai de Varisento, Sancti Theodori, Sancti Martini, ecclesiam Sancti Stephani in Plancaro, Sanctae Mariae de Calavio cum omnibus earum pertinentiis. In monte Melone ecclesiam Sancti Andreae. Quaecunque praeterea vel in praesenti XIV indictione saepedictum coenobium concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis possidet, aut in futurum poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam elegerint, a Romano pontifice consecrandum. Oleum sanctum et consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes cujuscunque professionis vel ordinis clericorum, ab episcopis, in quorum dioecesibus estis, accipietis, si ea impendere gratis et sine pravitate voluerint, et si gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint, alioquin liceat vobis a quo malueritis catholico episcopo consecrationis sacramenta percipere. Ad haec eleemosynas, quae gratis monasterio pro vivis vel mortuis offeruntur, a vobis suscipiendas absque omni episcoporum molestia et contradictione censemus. Ad indicium autem supradictae proprietatis et perceptae a Romana Ecclesia libertatis, auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Portuensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Grisogoni. Datum Beneventi per manum Grisogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Octobris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1120, pontificatus autem domni Calixti II papae anno II.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
107
CVII. Ad episcopos et alios fideles provinciarum Bituricensis, Burdegalensis, Auscitanae, Turonensis, Britanniae. --Gerardum, Engolismensem episcopum, legatum apostolicum instituit. (Anno 1120, Oct. 16.) [MANSI, Concil. XXI, 212.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, principibus, et caeteris tam clericis quam laicis, per Bituricensem, Burdegalensem, Auscitanam, Turonensem, et Britanniam, provincias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Et Patrum praecedentium institutio exigit, et fraternae charitatis debitum nos compellit, ut providere salubriter universis Ecclesiae filiis, auxiliante Domino, procuremus. Verum quia ubique praesentes esse, aut per nos ipsos cuncta exercere non possumus, fratres nostros, quos nimirum opportunos credimus, in partem nostrae sollicitudinis evocamus. Ea propter venerabili fratri nostro Gerardo Engolismensi episcopo nostras in partibus vestris vices duximus committendas: quaemadmodum et dominus praedecessor noster sanctae memoriae Paschalis papa commisisse cognoscitur. Confidimus enim in Domino, quia ipse ministerium hoc ad honorem Dei, et salutem vestram, sancto cooperante Spiritu, fideliter ministrabit. Rogamus itaque universitatem vestram, monemus atque praecipimus ut ei, tanquam vicario nostro, humiliter pareatis; et cum opportunitas ecclesiasticae utilitatis exegerit, ad vocationem ejus unanimiter convenire, et synodales cum eo conventus solemniter celebrare curetis, quatenus communi deliberatione corrigenda corrigere, et confirmanda possit, auctore Domino, confirmare. Datum Beneventi XVII Kal. Novembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
110
CX. * Eremi Turritam privilegia confirmat. (Anno 1120, Dec. 1.)
[ Vita S. Brunonis Carthusiensium institutoris primi. Bruxellae 1639, 8º, p. 414.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
111
CXI. Ad Wulgrinum archiepiscopum Bituricensem.--De expulsione monialium a Carentonio parthenone. (Anno 1120, Dec. 3.) [MARTENE, ampl. Coll. I, 664, ex chartario archiepiscopi Bituricensis.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Bituricensi archiepiscopo et canonicis S. Stephani S. et A. B.
Praedecessorem tuum Leodegarium archiepiscopum apud ecclesiam S. Mariae de Carentonio regulares instituisse canonicos domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis privilegium manifestat, sanctimonialibus quae ibi fuerant, propter minus honestam earum conversationem, expulsis, atque in aliis religiosis monasteriis collocatis. Caeterum post ipsius obitum, quidam fratrum vestrorum canonicorum S. Stephani cum laicorum favore, regulares illos canonicos expulerunt, et sanctimoniales illas ad eamdem ecclesiam introduxerunt. In quo profecto et religiosa praedecessoris tui constitutio, et reverenda praedecessoris nostri confirmatio annullata est. Mandamus itaque dilectioni tuae, atque praecipimus, ut, sanctimonialibus illis eductis, praedictos canonicos ad ecclesiam reducatis, et quiete ac pacifice in canonici disciplina ordinis permanere faciatis. Quod si forte aut sanctimoniales egredi aut vos canonicos reducere nolueritis, nos et illis et illarum fautoribus ecclesiarum introitum interdicimus, atque locum ipsum divinis carere officiis praecipimus, donec mandati nostri sententia impleatur. Datum apud S. Germanum III Nonas Decembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
112
CXII. * Clericis S. Mariae Secusiensis, proposita excommunicatione, praecipit ut ipsam ecclesiam intra dies 40 Arberto praeposito Ulciensi restituant. (Anno 1120, Dec. 15.)
[Vide Ulciensis Ecclesiae Chartarium, Aug. Taurin., 1753, fol., p. 111.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
113
CXIII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem.--Ecclesiam S. Theodori attribuit Cluniaco. (Anno 1120, Dec. 28.) [MANSI, Concil. XXI, 207.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PONTIO abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religionis monasticae modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum B. Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suae fundationis exordio sedi apostolicae in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctae recordationis Joannes XI et alii usque ad nostra tempora Ecclesiae Romanae pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis praerogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea, fili in Christo beatissime Ponti, quem nos in Viennensis ecclesiae regimine positi, nostris per Dei gratiam manibus in abbatem consecravimus: et personam tuam, et locum, cui Deo auctore praesides, totis dilectionis visceribus amplectentes, quieti vestrae, et ecclesiarum vestrarum, attentius providentes, ecclesiam S. Theodori de Rocha Bovecorit, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius ecclesiae clericis, a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo, tibi, et ecclesiae Cluniacensi humiliter et devote donatam, auctoritate apostolica tam tibi quam successoribus tuis, perpetuis temporibus confirmamus, et praesentis privilegii pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario, impiaque praesumptione contra Deum, et sanctos ejus apostolos, contraque animam suam, hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostrae apostolicae maledictionis aculeo transpunctum, nostrae apostolicae excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec, nisi per dignam satisfactionem saluti pristinae reparandum. Ei ergo qui conservator exstiterit, sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiat, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniat. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Laterani per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kal. Januar., indict. XV, pontificatus autem domni Calixti II papae, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
114
CXIV. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum, Ecclesiae Romanae legatum. (Anno 1120, Dec. 31.) [FLOREZ, Esp. sagrada, XX, 309.]
CALIXTUS episcopus, servus serv. Dei, ven. fratri D. Compostellano archiepiscopo et S. R. E. legato, salutem et apost. bened.
Speciali fraternitati tuae statum nostrum, et quae circa nos sunt, pro dilectionis affectu decrevimus specialiter indicare. Nos siquidem postquam in Urbe honorificentissime suscepti fuimus, in Beneventanas partes, et inde in Apuliam usque Barum descendimus. Apuliae ducem, Capuae principem, et alios comites et barones in homagium et fidelitatem suscepimus. Ad Urbem postea prospere redeuntes, B. Petri ecclesiam, quam fideles nostri de inimicorum manibus liberaverant, visitavimus. Super altare B. Petri missarum solemnia celebravimus, et in eadem ecclesia presbyterorum, diaconorum et subdiaconorum ordinationes largiente Domino fecimus. Nunc secure atque pacifice per Dei gratiam in Lateranensi palatio permanemus. Rogo itaque, frater charissime, ut matrem tuam Romanam Ecclesiam sicut bonus filius diligas, adjuves et substentes. Sane dilectissimum nepotem nostrum Illefonsum regem dilectioni tuae attentius commendamus, rogantes ut eum secundum datam tibi a Domino sapientiam consiliari studeas et juvare; per hoc enim personam tuam nos praecipue diligemus, et in tuis te petitionibus libentius audiemus. Praeterea praesentium latorem D. abbatem amore nostro amplius habeas commendatum. Dat. Laterani II Kal. Januarii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
115
CXV. Bulla pro monasterio SS. apostolorum Petri et Pauli Cantuariensi. (Anno 1120.) [ Chronica W. Thorn, ap. TWISDEN, Rer. Angl. Script., II, 1797.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, etc.
Sicut monasterium Apostolorum Petri et Pauli Cantuariense in initio nascentis Christianae religionis apud regnum Anglicum in monasticae religionis observantia exstitit primum, ita in posterum cum omnibus ad se pertinentibus ab omni maneat servitio liberum; ab omni mundiali strepitu inconcussum, nec ecclesiasticis conditionibus seu angariis, vel quibuslibet obsequiis saecularibus ullo modo subjaceat, aut ullis canonicis juribus serviat, etc. Et parum post sequitur: Illud adjicientes, ut liceat vobis pro divini servitii celebratione cum vobis placuerit, signa ecclesiae vestrae pulsare. Illam praeterea turpem arietum, panum et potus extorsionem ab eodem monasterio penitus removemus, quam ibi sanctae Trinitatis monachi ex quadam quasi consuetudine sibi vindicare contendunt.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
116
CXVI. Ad [Radulfum] archiepiscopum Cantuariensem. (Anno 1120.) [ Ibid. ]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Beatorum apostolorum Petri et Pauli, etc. Et infra: Caeterum, sicut accepimus vos eam tardis signorum suorum pulsationibus et indecenti arietum et panum et potus extorsione gravatis, quod omnino et sanctorum Patrum institutionibus et praedecessorum nostrorum privilegiis adversatur. Quamobrem praesentibus litteris, fratres in eadem ecclesia servientes, in sanctorum festivitatibus quorum reliquiae apud eos sunt, signa pulsare cum voluntate permittatis; indignum est enim ut ecclesia tanta Romanorum pontificum libertate donata, hujusmodi debeat exactionibus subjacere.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
117
CXVII. Petente Pontio abbate Cluniacensi, parthenonis Marciniacensis protectionem suscipit. (Anno 1120.)
[ Bullar. Cluniac., 41.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
118
CXVIII. Archiepiscopis Pisanis adimit jus consecrandi episcopos Corsicanos. (Anno 1121, Jan. 3.) [MANSI, Concil. XXI, 269.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis per insulam Corsicae constitutis eorumque successoribus in perpetuum.
Nec facilitati, nec injustitiae deputandum est, si quandoque pro rerum necessitate diverso licet modo aliqua disponantur. Romana enim Ecclesia, omnium mater et caput ab ipso capite nostro Domino Jesu Christo constituta Ecclesiarum omnium, et populorum paci et saluti debet dispensationis suae moderamine providere. Quamobrem nos qui, licet indigni Domino disponente apostolicae administrationis curam gerimus, quae vel a nobis, vel a praedecessoribus nostris minori cautela et consilio facta sunt, ne forte aliis exemplum obstinate praebeamus, in statum decrevimus meliorem per Dei gratiam reformare. Felicis siquidem memoriae dominus praedecessor noster Urbanus papa, multis et gravioribus necessitatibus coarctatus, pro dilectione atque servitio a Pisana Ecclesia et civitate Romanae Ecclesiae abundanter ac frequenter impenso, eamdem Ecclesiam ex liberalitate sedis apostolicae disposuit honorare, unde consecrationem episcoporum Corsicanae insulae Pisano antistiti collata pallii dignitate concessit. Super qua nimirum concessione inter Pisanos et Januenses gravis oriebatur dissensio. Ipsi etiam Corsicani episcopi ad Pisani antistitis consecrationem accedere penitus recusabant. Hac profecto discordia praedictus dominus Urbanus papa vehementer timens, et gentis vestrae lamentationi, quae diu episcopalis officii administratione caruerat, debita benignitate compatiens, eorumdem episcoporum consecrationem ad Romanum pontificem revocavit, et in sua potestate retinuit, et ex tunc toto tam ipsius quam successoris sui sanctae memoriae Paschalis papae II Corsicani episcopi a Romano tantum pontifice consecrati sunt, licet Pisanus saepe numero ejusdem domini Paschalis papae aures pro negotio isto pulsaverit. Postea vero piae recordationis papa Gelasius pari ac majore etiam necessitate compulsus, et ab eisdem Pisanis expetitus, praedicti pontificis Urbani statuta concessionis suae privilegio renovavit. Cujus nos vestigia subsecuti, cum ad Pisanam Ecclesiam convenissemus, devotionem populi et cleri attendentes, et eorum petitioni clementius annuentes, id ipsum favoris nostri assertione firmavimus. Unde tanta inter Pisanos et Januenses crevit discordia, ut depraedationes, et bella, et multa sanguinis effusio facta sint. Hujus quippe occasione discordiae tanta Saracenis accessit audacia, ut Italiae fines totius invadentes, nonnulla in maritimis loca, gladio et igne vastaverint, multosque viros, mulieres et parvulos captivos abduxerint. In ipsa etiam urbe Romana tam cleri et populi turbatio facta est; adeo ut ante ipsum beati Petri corpus, in pleno, quem celebravimus, conventu, hujus rei revocationem pene omnis clerus et populus postularent, eo quod Romana Ecclesia detrimentum in praedictorum episcopatuum amissione patiebatur, et totius scandali, et guerrae causa, et seminarium videbatur. In eodem etiam conventu clerici et laici ejusdem insulae cum litteris adfuere id ipsum a nobis suppliciter postulantes. Causa igitur inter fratres diebus plurimis ventilata, diligenterque discussa, communi episcoporum, cardinalium, et clericorum, atque nobilium Romanorum deliberatione cum non parvo populi favore sancitum est concessionem illam non debere in posterum efficaciam obtinere, quia et ad Romanae Ecclesiae detrimentum extra Urbem cum paucis facta fuerat, et multa inde, ut dictum est, scandala et pericula procedebant. Ad honorem igitur omnipotentis Dei, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli cum episcoporum, cardinalium, et clericorum conventu apostolica auctoritate statuimus, ut consecratio episcoporum Corsicanae insulae a Romano tantum pontifice futuris temporibus celebretur. Prohibentes vos, ac successores vestros vel Pisanos, vel cuilibet alii episcopo, vel archiepiscopo subjacere, sed solius Romani pontificis obedientia, et subjectione, atque consecratione in perpetuum maneatis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni anatheniatis subjaceat. Cunctis autem eamdem constitutionem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Scriptum per manus Gervasii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Crescentius Sabinensis episcopus subsc. Ego Petrus Portuensis episcopus subs. Ego Vitalis Albanus episcopus subs. Ego Bonifacius cardinalis presbyter tit. S. Marci subsc. Ego Robertus presb. card. S. Sabinae subs. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Priscae subsc. Ego Desiderius presb. card. S. Praxedis subs. Ego Joannes presb. card. S. Chrysogoni subsc. Ego Petrus presb. card. S. Sixti subsc. Ego Benedictus presb. card. S. Eudoxiae subs. Ego Joannes presb. card. S. Caeciliae subsc. Ego Divizo card. tit. S. Equitii subs. Ego Theobaldus presb. cardin. tit Pamachii subscripsi. Ego Rainerius presb. card. tit. SS. Marcellini, et Petri subsc. Ego Deusdedit presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso subsc. Ego G. G. presb. card. tit. Lucinae subs. Ego Hugo presb. card. tit. SS. Apostolorum subs. Ego Joannes presb. card. tit. S. Eusebii subs. Ego Amicus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem subsc. Ego Romoaldus diac. card. Eccl. S. Mariae in via Lata subs. Ego Gregorius diac. card. S. Eustachii subs. Ego Aldo diac. card. SS. Sergii et Bacchi subs. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Stephanus diac. card. S. Mariae Scholae Graecae subsc. Ego Jonathas diac. card. SS. Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Gualterius diac. card. S. Theodori subs. Ego Gerardus diac. card. Sanctae Luciae subs. Datum Laterani per manum Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III Non. Januarii, ind. XIV, Incarnat. Dom. anno 1121, pont. autem D. Calixti II an. II.
[tempore]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
119
CXIX. Canonicorum S. Laurentii Januensis possessiones confirmat. (Anno 1121, Jan. 5.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 853.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis VILLANO praeposito, et canonicis matricis ecclesiae Beati Laurentii Januensis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Bonis saecularium studiis non tantum favere, sed ad ea ipsorum debemus animos incitare, qui pro nostri officii debito saluti omnium providere compellimur. Marianus siquidem Calaritanus judex tam animae suae remedio quam pro sui restitutione honoris vestrae Beati Laurentii matricis ecclesiae sex juris sui curtes, videlicet Quartum, Arsemina, Caput terrae, Sepullum, Aquamfrigidam, Fontana de Eugas cum omnibus ad ea pertinentibus obtulit. Ex quibus postea tres sibi, consensu vestro, accipiens, sex alias, videlicet Sebathus, Paudus, Baral, Tracasali, Fercella, Sanctam Victoriam de Villa Pupulci, ubi dicitur Tereste cum omnibus pertinentiis suis pro contracambio earum trium, scilicet Quarti, Caput terrae, et Aquae frigidae ecclesiae vestrae restituit. Ita tamen, ut vestra ecclesia detrimentum in eodem contracambio pateretur, tres priores collatas sibi curtes cum pertinentiis suis sine calumnia, et contradictione acciperet. Hanc nimirum oblationem, atque concessionem, nos dilectionis vestrae precibus annuentes, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, et ratam in perpetuum manere sancimus. Confirmamus etiam vobis ecclesiam S. Joannis Arseminae cum ecclesiis suis, et caeteris ad eam pertinentibus, quae nobis a venerabili fratre nostro Guillelmo Calaritano archiepiscopo tradita, et scripti sui munimine confirmata est, ipso judice cum uxore sua Pretiosa, et consanguineis parentibus collaudante, et instantius exorante. Quaecunque praeterea vestra ecclesia in praesenti legitime obtinet, vel in futurum largiente Deo juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus semper et illibata decernimus conservari. Nulli ergo omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur nostrae confirmationis hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, et excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Non. Januarii, ind. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1121, pontificatus autem domini Calixti II papae anno II.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
120
CXX. * Umebaldi archiepiscopi Lugdunensis primatum confirmat. (Anno 1121, Jan. 5.)
[ Primatie de Lyon, pr., p. 5, teste Bréquigny, Table chron. II, 500.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
121
CXXI. * Ecclesiae Ravennatis jura confirmat. (Anno 1121, Jan. 7.)
[RUBEI, Hist. Raven. 323.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
122
CXXII. Bulla de erectione seu restitutione episcopatus apud Tres Tabernas ( in Calabria ). (Anno 1121, Jan. 14.) [MARTENE, ampl. Coll. I, 669.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili viro fratri JOANNI Trium Tabernarum episcopo, nostris per Dei gratiam manibus consecrato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Et synodalium decretorum auctoritas, et pontificalium gestorum series manifestat, saepe sedi apostolicae licuisse disjuncta conjungere, et sedes et ecclesias pro ratione temporum commutare. Olim Trium Tabernarum ecclesia et sedes propria proprium cognoscitur episcopum habuisse, sed quia propter Saracenorum violentiam episcopalem sedem conservare non potuit, ad Romanam Ecclesiam pro habendo episcopo confugit. Unde universarum per orbem Ecclesiarum Romana mater Ecclesia Squillacensi eam ecclesiae conjunxit. Sane temporibus nostris divinae placuit majestati locum illum misericorditer visitare, et cleri et populi multitudine reparata, in statum pristinum restituere. Nos itaque divinae cooperatores existere gratiae cupientes, habito fratrum nostrorum consilio, per charissimum fratrem nostrum cardinalem Desiderium presbyterum, quem ad partes illas direximus, totius rei opportunitate diligenter inspecta, et populi petitione, et cleri electione, et comitis caeterorumque honoratorum consensu, cardinalem in ea episcopum nostris per Dei gratiam manibus consecravimus. Apostolica igitur auctoritate praecipimus, ut praedicta Trium Tabernarum ecclesia proprium deinceps episcopum habeat, cujus dispositione ac providentia, juxta sanctorum Patrum instituta, per omnipotentis Dei gratiam gubernetur. Porro tibi tuisque successoribus, charissime frater et coepiscope Joannes, eamdem parochiam confirmamus cum oppidis, villis et pertinentiis suis, videlicet Taberna, Catanzario, Rocca. Tiriolo, et Sellia, confirmamus et tibi domum gloriosi comitis Goffredi, scilicet villanos centum cum terris et vineis apud Cantarazium, et molendinum unum, et possessiones omnes et villanos et molendinum, quas, quos, et quod Guilielmus Carbonellus in praedicti cardinalis manu ecclesiae reddidit. Item ex dono Joannis Caprioli villanos triginta cum ducentis modiis terrae et quinque millibus pedum vinearum, quaecunque praeterea ecclesia vestra liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis in praesenti possidet, aut in futurum, largiente Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli hominum facultas sit, hanc nostram episcopalis dignitatis restitutionem mutare, vel saepedictam ecclesiam temere perturbare, possessiones ejus auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si quis igitur in futurum ecclesiastica vel saeculari praeeminentia, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam tentaverit, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat; qui vero praemissis paruerit, fructum hic bonae actionis accipiat, et apud districtum judicem particeps aeternae pacis inveniatur. Amen. Datum Laterani per manum Grisognoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIX Kal. Februarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1121, pontificatus autem domini Calixti papae II anno secundo. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae pontifex. Ego Crescentius Sabinensis episcopus Ego Petrus Portuensis episcopus. Ego Vitalis Albanensis episcopus. Ego Bonifacius presbyter ecclesiae tituli Sancti Marci. Ego Benedictus presbyter cardinalis tituli Sanctae Mariae. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli S. Ceciliae. Ego Theobaldus presbyter cardinalis tituli S. Pammachii. Ego Rainerius presbyter cardinalis tituli S. Praxedis. Ego Petrus sanctae Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Deusdedit presbyter cardinalis tituli S. Laurentii in Damaso. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli S. Luciae. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli S. Grisogoni. Ego Amelius presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Marcelli Ego Sigizo presbyter cardinalis tituli S. Eusebii. Ego Robertus presbyter cardinalis tituli S. Sabinae. Ego Formoaldus diaconus cardinalis tituli SS. Sergii et Bacchi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Portic Ego Jonatas diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani. Ego Gualterius diaconus cardinalis S. Theodori.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
123
CXXIII. Monasterii SS. Philippi et Jacobi et S. Walburgae in Sacra Silva protectionem suscipit bonaque confirmat. (Anno 1121, Jan. 22.) [WURTWEIN, Nova Subsidia diplom., VII, 43.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLFO abbati monasterii, quod in honore sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi et sanctae Walburgae virginis constructum est, in Argentinensi episcopatu, in loco videlicet qui Sacra Silva dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in posterum.
Religiosis desideriis dignum et facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum; quamobrem nos, dilecte fili in Christo Bertholfe abbas, petitioni tuae clementer annuimus et monasterium cui Deo auctore praesides quod beato Petro et ejus sanctae Romanae Ecclesiae sub annuo unius aurei censu oblatum et ad honorem omnipotentis Dei, et sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi et sanctae Walburgis virginis dedicatum est, ad exemplar domni praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae, protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus enim ut universa, quae a religiosis principibus Frederico duce, et Petro ejusdem loci fundatoribus, vel ab aliis fidelibus de suo jure monasterio eidem collata sunt, aut in futurum largiente Deo dari, offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nullique omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Chrisogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XI Kal. Februar., indict. XIII, Incarnationis Dominicae anno 1121, pontificatus autem domni Calixti papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
124
CXXIV. Ad Widonem episcopum Curiensem. (Anno 1121, Febr. 4.) [BORGIA, Breve Istoria del dominio temporale della sede apostolica nelle due Sicilie. Roma, 1789, 4º, append., p. 47.]
. . . . . . Postquam in Urbe honorificentissime suscepti sumus, et B. Petri ecclesiam et caeteras Urbis ecclesias de inimicorum manibus liberavimus, a nostris fidelibus invitati Beneventum perreximus, ubi ducem Apuliae, principem Capuae ac caeteros barones et capitaneos terrae in hominium et fidelitatem nostram recepimus; inde in Apuliam et usque Barum descendentes pacem et treuguam Dei per totam illam terram statuimus. Post haec ad Urbem reversi, B. Petri ecclesiam visitavimus et in ea presbyterorum, diaconorum ordinationes fecimus, et ad Lateranense palatium honorifice redeuntes, Dominicae Nativitatis festum celebravimus; in quo nimirum palatio secure nunc permanemus.
(25 Dec. 1120)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
125
CXXV. Monasterio Affligemensi asserit ecclesiam Bornhemiensem. (Anno 1121, Febr. 11.) [COCQUELINES, Bullar., II, 173.]
CALIXTUS II, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FULGENTIO abbati Affligimiensi monasterii, quod ad honorem B. Petri apostolorum principis in Cameracensi dioecesi situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Quae religionis intuitu statuuntur, inconvulsa debent stabilitate servari; siquidem venerabilis frater noster Burgundus, Cameracensis episcopus, consilio et assensu archidiaconorum ac reliquorum clericorum Ecclesiae suae, consilio etiam et hortatu venerabilis fratris nostri Rodulphi Remensis archiepiscopi , nec non et rogatu, et supplicatione Sifridi Bornhemiensis abbatis et fratrum suorum, Affligimiensi monasterio Bornhomiensem commisit ecclesiam, ut in ea deinceps monastici ordinis disciplina per Dei gratiam habeatur. Olim quidem in loco eodem ordo fuerat canonicus institutus; sed guerris supervenientibus, tanta paupertatis inopia coarctus est, ut neque ordinem canonicum conservare, neque per se in ecclesiastica posset honestate persistere. Nos itaque tam praedictorum fratrum, quam et sororis nostrae Clementiae Flandrensium comitissae, quae ipsius loci dispensatrix est, petitionibus annuentes, et de religione vestra plurimum confidentes, praedictae Bernhomiensis ecclesiae commissionem praesentis privilegii pagina confirmamus. Statuentes ut, auctore Deo, in Affligimiensis monasterii unitate ac subjectione, sub regulae monasticae disciplina, in perpetuum perseveret, ita nimirum libera et quieta sicut antea in ordine canonico fuerat, cum altaribus de Havesdunc, Hingem, Kereberga, Rimenham, Merchecloa, et cum omnibus quae in praesenti legitime possidet, vel in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poterit adipisci. Nulli ergo omnino hominum facultas sit, praefatam Bernhomiensem ecclesiam a dispositione vestri monasterii removere, seu qualibet occasione subtrahere, possessiones ejus auferre, vel temerariis vexationibus fatigare; sed ita sub vestro monasterio maneat, sicut a praedicto fratre nostro Burgardo, dioecesano episcopo constitutum, et ipsius chirographo confirmatum est. Si qua igitur in futurum cujuslibet dignitatis honorisve persona, nostrae hujus confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, et excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Qui vero conservator exstiterit, Dei omnipotentis, et apostolorum Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequatur. Amen. Ego Calixtus catholicae ecclesiae episcopus laudavi. Datum apud S. Petrum per manum Chrysogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, III Februarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo primo, pontificatus autem domni Calixti II papae secundo.
(sicut in eorum missis ad nos litteris continetur)
[ adde Kalendas]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
126
CXXVI. Episcopatus Mutinensis fines, ecclesiaeque bona, petente Dodone episcopo, confirmat. (Anno 1121, Mart. 4.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 117.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DODONI Mutinensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitime desiderantium non est differenda petitio. Tuis ergo, frater in Christo charissime Dodo episcope, precibus annuentes, ad perpetuam sanctae, cui Deo auctore praesides, Mutinensis Ecclesiae pacem ac stabilitatem, praesentis decreti auctoritate sancimus ut universi episcopatus fines quieti deinceps omnino et integri tam tibi quam tuis successoribus conserventur. Qui nimirum fines his distinctionibus distenduntur, videlicet a terminis illis qui Lucanum et Pistoriensem episcopatus a Mutinensi dividunt usque ad flumen illud quod appellatur Burana, et usque ad terminum illum qui vocatur Mutia, atque inde usque ad illum terminum qui Bononiensem episcopatum et Mutinensem a Regino discernunt. Ecclesiarum vero quae infra hos terminos continentur, consecrationes, clericorum promotiones, decimas et oblationes secundum sanctorum canonum constitutiones tibi tuisque successoribus concedimus et confirmamus, praecipue in plebe S. Mariae de Bodriuntio, quae est in curte Sici, et in capellis ejus; in omnibus ecclesiis quae sunt in castro et in curte Solariae, et plebe Roncaliae, et in capellis ejus; in omnibus ecclesiis de Ponte ducis, in ecclesia de Camurana; in ecclesiis de curte Curtiolae; in ecclesia de Scoplano; in ecclesia S. Petri in Siculo et in ecclesiis quae sunt in castro et curte Paciani, Leonensi abbatia, et in omnibus ecclesiis quae sunt in plebe Rubiani. Quaecunque praeterea bona, quaecunque possessiones, quas in praesenti legitime possidetis, vel in futurum largiente Deo, juste et canonice poteritis adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino episcoporum facultas sit infra praedictos confines sine tuo vel successorum tuorum consensu ecclesiam consecrare, chrisma conficere, aut clericos ordinare, praeter ecclesias et clericos de castro et burgo Nonantulae; nulli etiam hominum liceat praedictam ecclesiam perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur tam tuis, quam clericorum et pauperum usibus profutura. Sane de presbyteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani II papae sententiam confirmamus, statuentes ne abbates in parochialibus ecclesiis, quas tenent, absque episcoporum consilio, presbyteros collocent, sed episcopi parochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem vestrae ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus Ecclesiae catholicae episcopus.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
127
CXXVII. Ad A. priorem S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1121, Mart. 14.) [BALUZ, Miscell. ed. Luc. IV, 387.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio A. priori S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Placuit fratribus nostris episcopis et cardinalibus, ut regulares canonici, qui a domino praedecessore nostro felicis memoriae Paschali PP. in Lateranensi fuere ecclesia constituti, et postea persecutione cogente, cesserunt, nunc quiete reddita in locum ipsum per Dei gratiam reducantur. Unde nos eis nostras litteras dirigentes ad camdem jussimus ecclesiam, omni remota occasione, reverti. Tua itaque sollicitudo ita eos juvare, atque ita eis in hoc pro amore Dei et nostra dilectione studeat subvenire, quatenus a Deo in Dei gratia merearis, et nos petitiones tuas cum opportunum fuerit libentius admittamus. Datum Laterani II Idus Martii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
128
CXXVIII. Monasterii S. Clementis Piscariensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1121, Mart. 29.) [ Chron. Casnur. ap. MURATORI Scrip. Ital., II, II, 881.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GISONI abbati venerabilis monasterii S. Clementis, quod in Insula Piscariensi situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et earum maxime quieti quae specialius eidem sedi adhaerent, ac tanquam jure proprio subjectae sunt, auxiliante Domino, providere. Ea propter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Giso, non immerito annuendum censuimus, ut monasterium B. Clementis, cui Deo auctore praeesse cognosceris, ubi videlicet gloriosissimum corpus ejusdem martyris requiescere credimus, sicut in domini prae decessoris nostri papae Leonis privilegio continetur, sedis apostolicae auctoritate muniremus. Mansuro igitur in perpetuum decreto statuimus, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti legitime possidet, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus nominibus exprimenda. In comitatu scilicet Teatino castrum Insulae; monasterium S. Nicolai in Caramanico, cum cellis et caeteris ad idem monasterium pertinentibus; ecclesiam S. Crucis, ecclesiam S. Martini ad Guttam, ecclesiam S. Joannis, ecclesiam S. Cesidii, monasterium S. Trinitatis de Lapidaria, ecclesiam S. Mariae in Pesile, S. Angeli, S. Cesidii, S. Bartholomaei de Orta et castrum Fare. In comitatu Balbensi monasterium S. Trinitatis cum pertinentiis suis; in comitatu Pinnensi castrum Alanne, Bectorrita, Castellione, Olibula, Corvaria, Pesclu, Roccam de Soti, Petram iniquam cum ecclesiis et pertinentiis suis. In eodem comitatu monasterium S. Desiderii, et ecclesiam Sancti Quirici, cum pertinentiis suis. In comitatu Aprutino monasterium S. Clementis cum castellis, videlicet Castro vetere, Sancto-vetere, Guardia cum ecclesiis et villis ad praedictum monasterium pertinentibus. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis poteritis adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino episcopo vel comiti, aut prorsus alicui hominum, facultas sit praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere vel minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, aut ei aliquas exactiones imponere, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant et apua districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Gervasii, scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Laterani per manum Grisogoni S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, quarto Kalendas Aprilis, indictione decima quarta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo primo, pontificatus autem domini Calixti II papae anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
129
CXXIX. Ad Ottonem de Castro Iringi.--Aedificandae ecclesiae ac monasterii potestatem facit sub certis conditionibus. (Anno 1121, Mart. 30.) [MANSI, Concil., XXI, 211.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, nobili et illustri viro OTTONI de castro Iringi, salutem et apostolicam benedictionem.
Devotionem tuam spectavimus, quia praedium tuum Puribergk, ubi ecclesiam in honorem apostolorum Petri et Pauli aedificare desideras, in qua videlicet regulares fratres in omnipotentis Dei servitio communiter consecrentur, B. Petro, ejusque Romanae ecclesiae obtulisti. Eamdem itaque oblationem nos ad honorem Dei, et salutem animae tuae suscipientes, locum ipsum B. Petri patrocinio communimus. Statuimus enim ut nullus eum occupare, nullus ibi assultus facere, vel molestias ausu temerario audeat irrogare, sed omnia quae vel a te jam collata sunt, vel in futurum de suo jure a quibusque fidelibus conferentur, quieta et integra sub apostolicae sedis munimine conserventur. Ita tamen, ut exinde pro censu singulis quatriennariis alba cum amiciis suis Lateranensi basilicae B. Laurentii persolvatur. Statuimus etiam ut deinceps, neque tibi, neque alicui haeredum tuorum, facultas sit se in praedicti loci advocatiam ingerere, sed juxta fratrum electionem et liberam voluntatem, advocatus ibi per Dei gratiam statuatur. Idipsum et de praelato loci decernimus observandum. Si quis autem huic nostrae constitutioni temere, quod absit! contraire tentaverit: honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Qui vero locum ipsum, et fratres in eo Domino servientes juvare, suisque rebus honorare curaverint, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus Petri et Pauli benedictionem et gratiam, et peccatorum suorum veniam consequantur. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus collaudans confirmavi hanc litteram per manum Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III Kal. Aprilis, indict. XIV, Incarn. Dominicae anno 1121, pontificatus autem Domini Calixti II papae anno tertio.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
130
CXXX. Ecclesiae S. Mariae et S. Walburgis Furnensis tutelam suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Anno 1121, Mart. 30.) [MIRAEUS, Opp. diplom., III, 33.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FROMOLDO Furnensi praeposito et ejus fratribus in ecclesia sanctae Genitricis Dei Mariae ac sanctae Walburgis Deo servientibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit. Quia igitur dilectio vestra ad apostolicae securitatis portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita expetivit; nos supplicationi vestrae clementer annuimus, et sanctae Mariae seu B. Walburgis Furnensis ecclesiam, cum omnibus ad eam pertinentibus, sub tutela sedis apostolicae suscipimus, et per eam saecularium omnium, propitiante Domino renovemus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quaecunque bona, vel a catholicis Flandriae principibus eidem ecclesiae donata, vel aliorum fidelium legitimis donationibus collecta sunt, et quaecunque in praesentiarum juste possidet, quieta ei et integra conserventur; quorum partem propriis nominibus subnotavimus. Videlicet centum mensuras terrae apud Polinchova, septuaginta sex ex berquaria Mengeri, et XXIV ex berquaria Reingeri, XXX et sex mensuras terrae, ex berquaria Sigeri, mensuras terrae apud Sandeshove ex berquaria . . . . . Quas omnes terras nobilis memoriae comitissa Gertrudis, affirmante nepote suo Balduino comite filio Roberti junioris, in praebendas quatuor fratrum vestrorum obtulit: XII mensuras terrae ex berquaria Reingeri ad lumen ecclesiae: XXXVI mensuras terrae ex berquaria Hagabeni apud Sandeshove ex dono praefatae comitissae et consensu nepotis ejus comitis Balduini ad usum fratrum et ad lumen Ecclesiae. XL mensuras terrae ex visconissa ex berquaria Girardi ad praebendas unius fratris. Decimam quoque septem parochiarum, id est Binanburgh, Butanburgh, Wulpen, Duncapella, Romescapella, Ingeri capella, Parevis, sicut modo est, vel si per terram novam creverit: unam libram de lardario comitis; item in visconissa ad restaurandam ecclesiam praedictam unam berquariam, scilicet Nabasce . . . . et apud Sandeshove unam berquariam in farina . . . Ex quibus singulis annis solvuntur quinquaginta librae. Inde ad regendas scholas annuatim quinque librae; ad praelationem apud Dunkerkam vaccariam cum XXV vaccis, et novem mensuras terrae. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis vestra ecclesia poterit adipisci, firma semper ad communem usum fratrum et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum lice eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni extremae voluntatis, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Sane praepositus non alius vestro collegio praeponetur nisi qui consensu communi vestrae Ecclesiae fuerit cum Dei timore provisus Hanc igitur apostolicae benignitatis praerogativam vobis impendimus, ut ecclesia vestra ab omni episcopalis exactionis debito libera permaneat; liceatque vobis, ut si quando episcopalis parochia a divinis fuerit officiis interdicta, clausis januis divina celebrare officia. Porro clericis qui sedulis ecclesiae vestrae servitiis intra ambitum claustri existunt, cum justitiae ratione auctoritas quoque vestra prospexit, ut pro excessibus suis intra idem claustrum correctionis jura percipiant. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove com monita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae sedis episcopus. Datum Laterani per manum Chrysologi S. R. Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III Kalendas Aprilis, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo, pontificatus autem domini Calixti II papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
131
CXXXI. Ad omnes fideles.--Nuntiat Sutrium urbem tandiu obsessam quoad Burdinus antipapa et ipsa urbs sibi tradita sit. (Anno 1121, April. 27.) [MANSI, Concil., XXI, 280.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, et caeteris tam clericis quam laicis beati Petri fidelibus per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia dereliquit populus legem Domini, et in judiciis ejus non ambulabat, visitavit Dominus in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Paternae tamen conservans viscera pietatis, de sua confidentes misericordia non relinquit. Diu siquidem peccatis exigentibus, per illud Teutonicorum regis idolum, Burdinum videlicet, fideles Ecclesiae conturbati sunt; et alii quidem capti sunt, alii usque ad mortem carceris maceratione afflicti sunt. Nuper autem festis paschalibus celebratis, cum peregrinorum et pauperum clamores ferre penitus non possemus, cum Ecclesiae fidelibus ab Urbe digressi sumus, et tandiu Sutrium obsedimus, donec divina potentia, et supradictum Ecclesiae inimicum Burdinum, qui diabolo nidum ibidem fecerat, et locum ipsum omnino in nostram tradidit potestatem. Rogamus itaque charitatem vestram, ut pro tantis beneficiis una nobiscum Regi regum gratias referatis, et in catholicae Ecclesiae obedientia et servitio constantissime maneatis, retributionem debitam in praesenti et in futuro ab omnipotente Domino per gratiam ejus recepturi. Rogamus etiam ut has litteras alter alteri praesentati, omni remota negligentia, faciatis. Datum Sutrii, quinto Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
132
CXXXII. Ad canonicos regulares Bergtestadenses.--Eorum institutum approbat. (Anno 1121, Maii 9.) [MANSI, Concil., XXI, 212]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EBERQUINO praeposito, et ejus fratribus in ecclesia sanctorum Joannis et Martini quae in Salizburgensi pago, in loco videlicet qui Berchgetesgaden dicitur, sita est regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Praeceptum Domini habemus: Intrate per angustam portam, quia angusta via est quae ducit ad vitam . Quia ergo vos, o filii in Christo dilectissimi per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et ut angustam ingredi valeatis portam, communiter secundum sanctorum Patrum constitutionem, omnipotenti Domino deservire proposuistis: votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae, benignitatis debitae impertientes assensum, religionis propositum praesentis privilegii auctoritate firmamus. Statuimus enim ut nulli omnino hominum liceat vitae canonicae ordinem quem professi estis in vestra ecclesia commutare. Nemini etiam professionis vestrae facultas sit, alicujus levitatis instinctu, vel arctioris religionis obtentu, sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, nullus eum episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum, sine communium litterarum cautione suscipiat: quandiu videlicet in ecclesia vestra canonici ordinis tenor Domino praestante viguerit. Sane juris ecclesiastici sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo: si quidem gratiam atque communionem apotolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis pro eorumdem sacramentorum susceptione catholicum quem malueritis adire antistitem. Porro loci vestri advocatiam sine praepositi et fratrum consensu, aut a fundatorum haeredibus, aut quibuslibet aliis occupari, omnibus prohibemus. Nulli ergo omnino hominum facultas sit, praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare: sed integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VII Idus Maii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno tertio.
(Luc. XIII; Matth. VII)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
133
CXXXIII. Ad Franconem Trenorciensem abbatem.--Privilegium immunitatis. (Anno 1121, Maii 18.) [MANSI, Concil., XXI, 205.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FRANCONI Trenorciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Venerabilia et Deo dicata loca tanto enixius juvare nos convenit et fovere, quanto specialius eorum nobis cura et sollicitudo divina dispositione noscitur imminere. Propter quod, charissime in Christo fili Franco abbas, petitioni tuae aures nostras affectu debitae benignitatis inclinamus. Et quoniam Trenorciense monasterium singulariter ad B. Petri, cujus juris est, spectat custodiam; et quae nunc habetur ecclesia, nostris per Dei gratiam manibus consecrata est; locum eumdem singulari apostolicae sedis patrocinio communimus. Praesentis igitur decreti auctoritate statuimus, ut nulli deinceps episcoporum facultas sit pro altaribus et ecclesiis, sive decimis, vel etiam omnibus ad haec rite pertinentibus, quae ante interdicta antecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae vobis cognita possedistis, seu post, episcoporum concessione acquisistis, gravamen aliquod irrogare: sed sicut eorum permissione quaedam ex parte, quaedam ex integro habuistis, ita et in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque quas nunc habetis ecclesiarum decimas, quae a laicis obtinentur, si eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia potuerit, ad vestram et pauperum sustentationem vobis liceat possidere. Quaecunque praeterea in futurum largiente domino juste poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Ad haec adjicimus, ut idem locus, in quo B. Valeriani martyris, et sancti Philiberti confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo saeculari potestatis liber in posterum conservetur. Nec episcopo liceat cujuscunque dioecesis eumdem locum excommunicationis vel absolutionis, vel cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, seu quaslibet exactiones novas burgo caeteris monasterii possessionibus irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit: secundo, tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Albae, per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XV Kalendas Junii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus domni Calixti papae anno tertio.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
134
CXXXIV. Ad eumdem.--Aliud privilegium. (Anno 1121, Maii 18.) [ Ibid. ]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FRANCONI Trenorciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis.
Venerabilia et Deo dicata loca tanto enixius juvare nos convenit et fovere, quanto specialius eorum nobis cura et sollicitudo divina dispositione cognoscitur imminere. Propter quod, charissime in Christo fili Franco abbas, petitioni tuae aures nostras affectu benignitatis debitae inclinamus. Et quoniam Trenorciense monasterium singulariter B. Petri, cujus juris est, spectat custodiam; et quae nunc habetur ecclesia, nostris per Dei gratiam manibus consecrata est: locum eumdem singulari apostolicae sedis patrocinio communimus. Praesentis igitur decreti auctoritate statuimus, ut coemeterium quod juxta idem monasterium benediximus, quietum semper ac liberum habeatur. Porro salvitatis et securitatis termini, qui per positas in spatioso monasterii circuitu cruces distincti sunt, ita firmi omnino et inviolabiles conserventur, ut nulli prorsus facultas sit, infra eos depraedationes vel assultus facere, aut temeritate qualibet graviores cuiquam injurias irrogare. Sane definitionem quae inter vestrum et beati Florentii monasterium, de ecclesiis Sanctae crucis et Sancti Nicolai a domno praedecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa Turoni facta est, auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Ad haec universa quae vestrum monasterium, aut in praesenti decima quarta indictione legitime possidet, aut in futurum largiente Deo juste atque canonice poterit adipisci, per praesentis scripti paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum roboramus. In quibus haec duximus nominibus exprimenda. Videlicet in espicopatu, etc. Enumerat illius ecclesiae possessiones, Deinde: Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestrum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Albae, per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XV Kal. Junii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno tertio.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
135
CXXXV. Galterum episcopum Magalonensem, jam « Augusto praeterito » per litteras admonitum, iterum hortatur ut judicet inter fratres S. Sepulcri Hierosolymitani et monachos Anianenses, de ecclesia Salvatoris de Rubo litigantes. (Anno 1121, Maii 29.) [ROZIERE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, 73.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G, Magalonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro ecclesia Salvatoris de Rubo, ad sepulcrum Jerosolymitanum pertinente, Augusto praeterito ad fraternitatem tuam litteras nostras direximus, ut Jerosolymitanos fratres eam quiete faceres, dictante justitia, possidere. Porro, sicut accepimus, quia ex ignorantia nomen Sanctae Mariae de Rubo in litteris continebatur eisdem, nullam inde fratres per te habere justitiam potuerunt. Unde praesentibus litteris fraternitati tuae mandamus ut causam eorumdem fratrum et Anianensium monachorum diligenter audias, et eam, Domino cooperante, definias, quatenus suam quaeque pars justitiam consequatur. Nolumus enim quod Jerosolymitana Ecclesia per alicujus occasionem nominis in jure suo detrimentum quodlibet patiatur. Data apud Castrum Arenarium, IV Kalendas Junii.
[ALTERO]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
136
CXXXVI. Canonicorum Veronensium jura et bona confirmat. (Anno 1121, Jun. 14.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 772.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO archipresbytero, et caeteris Veronensis Ecclesiae canonicis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus, etc., et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda, ecclesias videlicet S. Georgii, S. Joannis Baptistae, S. Andreae, S. Clementis, S. Ceciliae, S. Faustini, S. Firmi cum capella, et S. Pauli: in burgo ecclesias S. Joannis Baptistae, S. Petri in Carnario, et S. Joannis in Quintiano. Castrum de Bruno cum capellis et reliquis pertinentiis suis; castrum Gratiane, Martiane, et puliani, Biunde, Porcile, et Calmasinum cum capellis, et caeteris pertinentiis eorum. Villam Quinti, et locum qui dicitur Villa cum capellis earum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestran. Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integre conserventur, etiam pro eorum sustentatione pro quibus concessa sunt usibus omnimodis et profutura; ad haec adjicientes censemus ut distributionem beneficiorum canonicae vestrae nullus impedire, inquietare, vel sibi audeat vindicare, sed sicut praeteritis temporibus constituta, et praedecessorum nostrorum privilegiis roborata est, ita et in posterum, auxiliante Deo, firma et inviolabilis perseveret. Nulli etiam vestrum facultas sit beneficia quae capituli solent largitione distribui, de alterius manu suscipere, sed pristina in eis consuetudo futuris temporibus conservetur. Praesenti praeterea decreto sancimus ut, si personae idoneae in Ecclesia vestra repertae fuerint, nullus de alia ecclesia in archipresbyterum vel archidiaconum praeferatur: quod si archipresbyterum, vel archidiaconum uno simul tempore obire contigerit, donec alii substituantur, eorum vices beneficiorum distributionibus per praepositum suppleantur, quemadmodum et in collatis Ecclesiae vestrae praedecessorum nostrorum privilegiis continetur. Si qua igitur in futurum, etc. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum in territorio Palinensi XVIII Kal. Jul., ind. XV, Incarn. Domin. an. 1122, pontificatus autem D. Calixti II papae anno III, per manum Chrysogoni diaconi et cancellarii S. apostolicae sedis.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
137
CXXXVII. Ad D[idacum] archiepiscopum Compostellanum.-- De episcopis suspensis quia non interfuerant concilio, et de Bracarensi archiepiscopo a legatione subtracto. (Anno 1121, Jun. 21.) [FLOREZ, Esp. sag. XX, 336.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Dignitatem et honorem tibi et Compostellanae Ecclesiae pro bono et utilitate concessimus; si fratres illi tuis nolunt obedire mandatis, nos gravamur. Et tu quidem jam de ipsis justitiam ex parte fecisti: hortamur tamen fraternitatem tuam ut Colimbriensem, Lucensem et Minduniensem, seu alios episcopos, iterum diligenter commoneas, quatenus tibi studeant, obedire humiliter: quod nisi infra quadraginta dies post commonitionem tuam fecerint, nos ex tunc datam in eos a te sententiam, donec satisfaciant, auctore Domino confirmamus. De Bracarensi autem charitati tuae taliter respondemus: Sicut in partibus nostris fama est, et sicut in missis ad nos per P. canonicum et capellanum tuae Ecclesiae, litteris ostendisti, Ecclesiam Bracarensem opprimere, et tibi ejus dignitatem vindicare, nimium concupiscis. Idcirco ejusdem fratris in parte hanc inobedientiam toleramus, donec te ipse auxiliante Deo aut per vos ipsos ad nostram praesentiam veniatis, aut sufficientes pro vobis in causa hac nuntios transmittatis. Terminum autem praesentationis hujus sequentis anni nativitatem B. Joannis Baptistae deliberavimus. Praedictum nuntium tuum, qui pro te fideliter laborasse cognovimus, dilectioni tuae commendamus, rogantes ut eum pro amore nostro de charo deinceps habeas chariorem. Datis in territorio Tiburtino XI Kal. Julii.
[quem vel quia]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
138
CXXXVIII. D [idaco] archiepiscopo Compostellano scribit, Giraldi, qui consanguineam prioris conjugis duxerit matrimonium esse dirimendum. (Anno 1121, Jun. 21.) [FLOREZ, ubi supra, p. 381.]
CALIXTUS episcopus, servus serv. Dei, venerabili fratri D. Compostellano archiep., salutem et apost. benedict.
Frater iste, quem ad nos misisti, Giraldus viva obis voce narravit quod cum muliere quadem rem diu habuerit. Post aliquantum vero temporis uxorem duxit, quae prioris mulieris consanguinea in gradu tertio reperta est. Quod si se causa sic habet, fratribus nostris visum est ut uxorem illam debeat prorsus dimittere. Cum enim illicitas omnino contraxerit nuptias, licitum postea potuisse consequi matrimonium non videtur. Dat. in territorio Tiburtino XI Kal. Julii
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
139
CXXXIX. Ad Attonem Arelatensem, Fulconem Aquensem, archiepiscopos, et caeteros per Provinciam episcopos. --Ut Ildefonsum comitem et ejus socios, nisi monasterio S. Aegidii intra dies 40 satisfecerint excommunicent. (Anno 1121, Jun. 21.) [MINARD, Hist. de Nîmes, tom. I, pr., p. 30.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis, ATTONI Arelatensi, FULCONI Aquensi, BERENGARIO Narbonensi et GALTERIO Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Abbatis et fratrum S. Aegidii querelam accepimus, quod Ildefonsus comes, parochianorum vestrorum, Raimundi de Balcio, Elesiarii de Castrias, Guillelmi Rainoaldi de Merenas, consilio et auxilio, ecclesiam et burgum S. Aegidii armata manu invaserit, incendia ibi et homicidia fecerit, et burgenses ad perjurium contra monasterii fidelitatem coegerit. Rogamus itaque fraternitatem vestram atque monemus ut comitem et alios ex parte nostra diligentius moneatis, quatenus monasterium et burgum abbati et fratribus liberum quietumque dimittant, et comes castrum noviter ad destructionem constructum destruat, et eidem monasterio de ablatis rebus et de illatis injuriis vestro judicio satisfaciat. Quod si infra quadraginta dies post litterarum nostrarum acceptionem minime adimpleverit, nos in eos excommunicationis sententiam, donec satisfaciant, promulgamus; et in eorum terris divina omnia officia et sepulturam, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdicimus, loca etiam ad quaecunque ipsi perrexerint, quandiu in eis fuerint, a divinis omnino vacare officiis. Data in territorio Tiburtino, XI Kal. Julii.
(Hugonis)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
140
CXL. Ad Uzeticensem, Tolosanum et Nemausensem episcopos. --Ut Ildefonsum comitem, nisi monasterio S. Aegidii ablata restituerit, excommunicatum denuntient. (Anno 1121, Jun. 22.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 239.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus RAIMUNDO Uzeticensi, Tolosano et JOANNI Nemausensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quot mala, quot perturbationes et injurias Ildefonsus comes monasterio S. Aegidii fratribusque intulerit, tanto ipsi melius nostis, quanto propius habitatis. Unde nostris eum studuimus litteris commonere quatenus ablata restituat et monasterium cum burgo et aliis pertinentiis abbati et fratribus liberum et quietum dimittat, et castrum quod ad ejusdem villae destructionem construxit, destruat. Si hoc infra quadraginta dies post eorumdem litterarum acceptionem adimplere curaverit, Deo gratias referamus: alioquin ex tunc in personam et consiliarios ejus excommunicationis sententiam, Domino cooperante, proferimus: et in terris eorum divina omnia officia et sepulturam, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdicimus; loca etiam ad quaecunque ipsi pervenerint, quandiu in eis fuerint, a divinis omnino praecipimus vacare officiis. Mandamus igitur fraternitati vestrae, ut hanc datam a nobis sententiam et annuntietis, et, donec comes satisfecerit, per totas vestras observari parochias faciatis. Datum in territorio Tiburtino X Kal. Julii.
[AMELIO]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
141
CXLI. Ad Raimundum de Baucio, Guillelmum de Sabrano, Elesiarium de Castrias, Rainonem de Castlar, et Guillelmum Rainoardi.--Minatur se eos, tanquam Ildefonsi comitis consiliarios et auxiliatores, excommunicaturum, nisi infra dies quadraginta cessent ab infestatione monasterii S. Aegidii. (Anno 1121, Jun. 22.) [D. BOUQUET, ibid., p. 240.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, nobilibus viris Raimundo de BAUCIO, Guillelmo de SABRANO, Elesiario de CASTRIAS, Rainoni de CASTLAR, et Guillemo RAINOARDI, salutem et apostolicam benedictionem.
Relatum nobis est quod Ildefonsus comes suggestione vestra et auxilio ecclesiam et burgum S. Aegidii armata manu invaserit, incendia ibi et homicidia fecerit, et burgenses ad perjurium contra monasterii fidelitatem coegerit: quae nimirum omnia magnum vestrarum generant periculum animarum. Per praesentia igitur scripta vobis praecipiendo mandamus ut eumdem comitem sollicite moneatis, quatenus infra quadraginta dies post nostrarum acceptionem litterarum, ecclesiam et burgum S. Aegidii abbati fratribusque liberum omnino et quietum dimittat. Quod si comes et vos nostro huic contempseritis obedire mandato, nos in eum et in vos excommunicationis, et in terris vestris interdictionis sententiam, auctore Domino, promulgamus. Data in territorio Tiburtino X Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
142
CXLII. Ad burgenses monasterii S. Aegidii.--Absolvit eos a sacramento fidelitatis exhibito comiti Ildefonso, qui ad perjurium ipsos compulerat. (Anno 1121, Jun. 22.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 240.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis burgensibus monasterii S. Aegidii, majoribus et minoribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Nulli vestrum ignotum credimus quod B. Aegidii monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus Romanae Ecclesiae juris sit, et sub B. Petri et apostolicae sedis tutela et protectione consistat. Quamobrem quicunque vos et locum ipsum offendit, nos prorsus offendit, et vestra injuria in sedem cognoscitur apostolicam redundare. Comperimus siquidem Ildefonsum comitem vos ad juramentum contra fidei firmitatem et contra fidelitatem monasterii per violentiam compulisse: unde nos et animarum vestra rum saluti et monasterii utilitati sollicitudine debita providentes, vos ab illius juramenti obligatione absolvimus. Porro juramentum illud vos invielabiliter observare praecipimus quod prius abbati et monasterio feceratis. Data in territorio Tiburtino, X Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
143
CXLIII. Ad Ildefonsum comitem Tolosanum.--Jubet, sub poena excommunicationis ut damna S. Aegidii monasterio illata resarciat. (Anno 1121, Jun. 22.) [D. BOUQUET, ibid., p. 239.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEFONSO illustri comiti, salutem et apostolicam bendictionem.
Raimundus filius noster, Hugo abbas et fratres monasterii S. Aegidii, quod B. Petri juris est, contra te vehementius conqueruntur, quod ecclesiam et burgum S. Aegidii armata manu invaseris, incendia ibi et homicidia feceris, et burgenses ad perjurium contra monasterii fidelitatem coegeris. Queruntur etiam quia juxta terminos a nostris praedecessoribus positos, et a nobis firmatos, castrum quoddam ad destructionem villae construxeris. Super his omnibus miramur nos nimium et gravamur, quippe locus idem cum omnibus pertinentiis suis ad sedem tantum apostolicam spectare cognoscitur, et nos bonam de tua indole fiduciam habebamus. Monemus ergo nobilitatem tuam atque praecipimus ut infra quadraginta dies, postquam litteras praesentes acceperis, ecclesiam et burgum S. Aegidii abbati et fratribus illorum omnino quietum dimittas, castrum illud destruas, et de ablatis rebus ac sacrilegio perpetrato fratrum nostrorum et coepiscoporum Atonis Arelatensis, Berengarii Narbonensis et Galterii Magalonensis judicio satisfacias. Quod si contemptor exstiteris, nos Romanae Ecclesiae monasterium nullatenus patientes, ex tunc in personam tuam, et in eos quorum consilio mala haec facta sunt, excommunicationis sententiam promulgamus, et in tota terra vestra divina officia et sepulturam, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, auctoritate sancti Spiritus interdicimus. Datum in territorio Tiburtino, X Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
144
CXLIV. Pelagio archiepiscopo Bracarensi praecipit « ut honorem B. Jacobi in Portugalia, quem praedecessor ejus [Mauritius] Bracarensis archiepiscopus a Compostellano archiepiscopo habuerit in praestimonium, et quem ipse violenter retineat, redintegret. » Anno 1121
[Vide Hist. Compostell. ap. FLOREZ, Esp. sagr., XX, 340.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
145
CXLV. *[ Alpheradam] parthenonis S. Mariae Capuani abbatissam reprehendit quod, « secundis transactis terminis, » ad judicium non venerit. Minatur se, nisi veniat aut legatos mittat, ecclesiam Cinglensem monasterio Casinensi restituturum esse. (Anno 1121.)
[Vide PETRI Chronic. monast. Casin., I, IV, c. 70.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
146
CXLVI. D[idaco] archiepiscopo Compostellano Guidonem militem ad S. Jacobum iter facientem, commendat. (Anno 1121, Jul. 5.) [FLOREZ, Esp. sagr. XX, 339.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Miles iste fidelis noster Guido votum habuit beatissimi Jacobi apostoli ecclesiam visitandi. Rogamus itaque dilectionem tuam ut quandiu ibi fuerit eum pro amore nostro commendatum habeas. Si qua vero nobis significare volueris, ei fideliter committere poteris. Dat. Lat. III Non. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
147
CXLVII. De confirmatione canonicorum regularium ecclesiae S. Sepulcri Hierosolumitanae et eorumdem possessionum (Anno 1121, Jul. 6.) [ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, p. 15.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GERARDO priori et ejus fratribus in ecclesia Sancti Sepulcri regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Praeceptum Domini habemus: Intrate per angustam portam, quod est angusta via quae ducit ad vitam. Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et, ut angustam valeatis ingredi portam, communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulemur affectu; unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertientes assensum, religionis propositum praesentis privilegii auctoritate firmamus. Statuimus enim ut nulli omnino hominum liceat vitae canonicae ordinem, quem professi estis, in vestra ecclesia commutare; sed firmus atque inviolabilis, auctore Deo, futuris temporibus conservetur. Praesentis praeterea decreti stabilitate vobis vestrisque successoribus in eadem religione mansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium vel aliis justis modis videmini obtinere: videlicet medietatem cunctarum oblationum quae ad sepulcrum Domini offeruntur; oblationes quoque crucis; decimas Jerosolymitanae civitatis et locorum adjacentium, exceptis decimis fundae, et dimidiam partem beneficii a rege pro cambio episcopatus Bethlehemitici traditi, quemadmodum omnia in bonae memoriae Arnulphi patriarchae concessionis et confirmationis pagina distinguuntur; ex ipsius etiam patriarchae concessione ecclesiam Sancti Petri in Joppen cum honoris et dignitatis suae integritate, et ecclesiam Sancti Lazari cum appendiciis suis. Ad haec universa, quae in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poteritis adipisci, quieta vobis vestrisque successoribus et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata nequitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Gervasii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Datum Laterani, per manum Grisogoni, sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nomas Julii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno III. Datum Laterani, XVIII Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
148
CXLVIII. Archiepiscopo Caesariensi et caeteris episcopis, abbatibus, etc., per Hierosolymitanam provinciam constitutis, B[alduino] regi, etc., nuntiat se Guarmundo patriarchae pallium misisse. (Anno 1121, Jul. 6.) [ROZIÈRE, ibid., p. 14.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus et filiis Caesariensi archiepiscopo et caeteris episcopis, abbatibus, prioribus per Jerosolymitanam provinciam constitutis, illustri quoque atque charissimo filio et consanguineo nostro B regi, principibus, baronibus, clero et populo Jerosolymitano, et apostolicam benedictionem.
Defuncto venerabili fratre nostro Ar bonae memoriae patriarcha, in confratris nostri Guar electione vos unanimiter convenisse tam ex missis a vobis litteris quam ex certa sapientium ac religiosorum legatorum nostrorum narratione comperimus et gavisi sumus; unde etiam petitioni vestrae assensum libenter praebuimus, et, licet praeter consuetudinem Romanae Ecclesiae videretur, et nos causae hujus exsecutionem legato nostro venerabili fratri P, Portuensi episcopo, injunxissemus, ob Dominici tamen sepulcri reverentiam et dilectionem nostram per legatos ipsos pallium non distulimus destinare, in quo nimirum praedicto fratri nostro pontificalis seu patriarchalis officii plenitudinem tribuimus, integritatem ei et commissae sibi Jerosolymitanae Ecclesiae dignitatis et potestatis auctoritate apostolica confirmantes, ut deinceps illi facultas sit concilia et episcopales consecrationes, sancto cooperante Spiritu, celebrandi. Ad vos igitur scripta praesentia dirigentes, universitatem vestram rogamus et rogantes monemus ut in matris vestrae Romanae Ecclesiae unitate atque obedientia firmi et stabiles maneatis; ipsa enim per Dei gratiam multo filiorum suorum sanguine vestram Ecclesiam liberavit, et ipsa pro vobis quotidie in ultramontanis et citramontanis partibus elaborat. Sane supradictum fratrem nostrum patriarcham vestrum diligere, honorare atque humilitate debita curetis et obedientia venerari, ut per curam ejus et sollicitudinem salutem in vobis omnipotentis Dei misericordia operetur, quatenus et vos de eo gaudium et ipse de vobis coronam in aeterni judicis examine mereatur. Dominus noster Jesus Christus, qui diebus nostris locum pedum suorum glorificare dignatus est, beatorum apostolorum Petri et Pauli precibus sua vos protectione custodiat, de inimicis suis vobis victoriam tribuat, et peccatorum vinculis vos absolutos ad vitam perducat et gloriam sempiternam. Datum Laterani, II Nonas Julii.
[ALDUINO] [salutem] [nulfo] [mundi] [etro]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
149
CXLIX. Ad Guarmundum patriarcham Hierosolymitanum. (Anno 1121, Jul. 6.) [ROZIÈRE, ibid., p. 72.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUAR, Jerosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
In Dominici Sepulcri ecclesia quiddam dissensionis audivimus emersisse; pro ea cantor et succentor, in domibus suis quasi saeculariter manentes, regularium fratrum choro praesideant, et ad libitum suum per quamcunque personam de divinorum officiorum celebratione praecipiant. Quod quam indecens, quam absurdum et quam regularium honestati et quieti contrarium sit, facile prudentia tua potest advertere. Itaque sollicitudini tuae injungimus eos diligentius commonere ut una cum fratribus in claustro maneant et ministeria sua honeste, sicut decet, per se ipsos impleant, aut religiosos fratres a gravedine oneris hujus expediant; alioquin nos inhonestatem hanc diutius pati nequibimus, quin eam ab illa venerabili Dei domo penitus expellamus. Satis enim cantori et succentori potest sufficere si eis in saeculari conversatione manentibus cantorie beneficium dimittatur, et religiosi fratres libere per seipsos de divinis officiis celebrandis debite charitatis unanimitate disponant. Data Laterani, II Nonas Julii.
[MUNDO]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
150
CL. Marco clerico Veneto scribit ex P[etri] episcopi Portuensis, legati sui, litteris se cognovisse eum possessiones suas B. Petro « sub censu annuo unius byzantii » obtulisse. Laudat pietatem ejus mittitque fundamentorum condendae ecclesiae lapidem primum. (Anno 1121, Jul. 24.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1238.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARCO clerico, salutem et apostolicam benedictionem.
Clarissimus et venerabilis frater, et legatus noster P. Portuensis episcopus missis litteris significavit nobis te possessiones tuas per manus suas beato Petro, ejusque Romanae Ecclesiae obtulisse, sub censu annuo unius byzantii. Ubi videlicet ecclesiam aedificare desideras, in qua sub jure ac dominio B. Petri regulares canonici conversentur. Et nos ergo devotionem tuam et desiderium approbantes, oblationem ipsam suscepimus, et pro te omnipotenti Domino supplicamus, ut bonum quod coepisti opus, ad honorem suum et salutem tuam te faciat consummare. Propterea lapidem quem in fundamento illius ecclesiae ponere debeas, mittimus, in eo tibi nostrum consensum et gratiam indulgentes. Datum Aversae VIII Kal. Augusti.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
151
CLI. Ad Berengarium Narbonensem archiepiscopum et suffraganeos ejus.--Moneant Ildefonsum comitem Tolosanum, ut abbatem S. Aegidii, quem expulerat, ad monasterium redire permittat; sin autem, ipsum excommunicatione et interdicto multent. (Anno 1121, Oct. 4.) [BOUQUET, Recueil, XV, 236.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BERENGARIO Narbonensi archiepiscopo et suffraganeis ejus JOANNI Nemausensi et GALTERIO Magalonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Relatum nobis est quod comes Ildefonsus filium nostrum Hugonem, abbatem S. Aegidii, de monasterio traxerit, et ad castrum de Belcayra violenter ductum se juramenti extorsione Cluniacum ire coegerit, ita videlicet ut nisi per ejusdem licentiam deinceps abbas ad B. Aegidii monasterium revertatur. Quod nimirum quam grave sit prudentia vestra facile potest advertere: et profecto si tantum facinus impune dimittitur, graviora ex eo in futurum in majoribus etiam personis pericula evenire. Praecipimus igitur fraternitati vestrae, ut eumdem comitem moneatis quatenus abbatem a juramento illo prorsus absolvat, atque ad monasterium redire absque inquietatione permittat, et praedictum B. Aegidii monasterium quod Romanae Ecclesiae juris est, cum omnibus rebus suis omnino liberum quietumque dimittat. Quod si adversus abbatem vel locum ipsum comes calumniam gerit, nos ei libenter suo tempore justitiam faciemus. Sed si contemptor exstiterit, vos vice nostra et ipsum ab ecclesiarum liminibus separate, et in tota ejus terra, in civitatibus et castellis divina omnia officia interdicite, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias. Data Melfiae IV Nonas Octobris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
152
CLII. B[osoni] apostolicae sedis legato mandat hortetur Urracam reginam, Ildefonsi regis filiam, ut Didacum archiepiscopum Compostellanum e custodia emittat, et castella illi ablata restituat; eamque, nisi intra dies 40 obedierit, convocatis episcopis, excommunicari ac totam ejus terram affici interdicto jubet. (Anno 1121, Oct. 7.) FLOREZ, Esp. sagr., XX, 341.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili dilecto in Christo filio B. presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Saepe tibi scripsisse meminimus voluntatem fratrum nostrorum esse, ut ad eos quantocius remeares. Verumtamen quia emergentia negotia nos compellunt, adhuc tibi quaedam pro temporis opportunitate injungimus, per quae diutius oportet te immorari. Significatum siquidem nobis est quia nobilis memoriae Ildefonsi regis filia Urraca regina charissimum fratrem nostrum Didacum Compostellanae Ecclesiae archiepiscopum et nostrum etiam in provinciis quibusdam legatum dolo et proditione quadam ceperit, eumque castella Ecclesiae cum honoribus in illius dare potestatem coegerit: neque tamen sic eum a captione dimiserit; quod profecto piaculum nullatenus a Dei est Ecclesia tolerandum. Nosti enim a Domino de sacerdotibus dictum: Qui vos spernit, me spernit; et qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Praesentibus igitur litteris dilectioni tuae praecipimus ut eamdem reginam remota dilatione commoneas, quatenus praedictum fratrem nostrum liberum omnino dimittat; castella et honores Ecclesiae cum sua integritate restituat, et de tanta praesumptione Deo ejusque Ecclesiae satisfaciat. Quod nisi infra quadraginta dies post commonitionem tuam adimpleverit, sollicitudo tua, convocatis aliis fratribus et episcopis, in eam et in fautores ejus excommunicationis sententiam proferat, et in tota ejus terra divina omnia officia, praeter infantium baptisma et morientium poenitentiam, interdicat, donec quod tam pessime factum est, Ecclesiae judicio plenarie corrigatur. Dat. Melfiae Nonis Octobris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
153
CLIII. Ad Toletanum archiepiscopum de eodem. (Anno 1121, Oct. 7.) [FLOREZ, ibid., p. 342.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B Toletano archiepiscopo apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Egregiae memoriae Ildefonsi regis filiam Urracam reginam manus suas ad novum et pessimum facinus extendisse audivimus, et vehementius contristati sumus. Significatum nobis est siquidem quod charissimum fratrem nostrum Didacum Compostellanae Ecclesiae archiepiscopum, et nostrum etiam in quibusdam provinciis legatum, dolo et proditione quadam coeperit, eumque castella Ecclesiae cum honoribus in illius dare potestatem coegerit, neque tamen sic eum a captione dimiserit. Quod profecto piaculum nullatenus a Dei est Ecclesia tolerandum. Nosti enim a Domino de sacerdotibus dictum: Qui vos spernit, me spernit, et qui tangil vos, tangit pupillam oculi mei. Praesentibus ergo litteris fraternitati tuae praecipimus ut eamdem reginam, remota dilatione, commoneas, quatenus praedictum fratrem nostrum liberum omnino dimittat, castella et honores Ecclesiae cum sua integritate restituat; et de tanta praesumptione Deo ejusque Ecclesiae satisfaciat. Quod nisi infra quadraginta dies post commonitionem tuam adimpleverit, fraternitas tua convocatis aliis fratribus et coepiscopis, in eam et in fautores ejus excommunicationis sententiam proferat, et in tota ejus terra divina omnia officia, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdicat, donec quod tam pessime factum est Ecclesiae judicio plenarie corrigatur. Dat. Melfiae Nonis Octobris.
[ERNARDO]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
154
CLIV. Archiepiscopos et episcopos Hispaniae certiores facit de superioribus ad Bosonem cardinalem et Bernardum archiepiscopum Toletanum litteris. (Anno 1121, Oct. 7.) [FLOREZ, ibid., p. 343.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Hispaniam, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties nova et viris catholicis non ferenda per alicujus nequitiam oriuntur, manu sunt celeri exstirpanda, ne vires in posterum, quod absit! sumant: ad quae sollicitiores existere nos oportet, quoniam, licet indigni, Dei et Christi ejus locum in Ecclesia obtinemus. Significatum siquidem nobis est quod Urraca regina charissimum fratrem nostrum Didacum Compostellanum archiepiscopum, et nostrum etiam in quibusdam provinciis legatum, dolo et proditione quadam ceperit, eumque castella Ecclesiae cum honoribus dare in illius potestatem coegerit, neque tamen sic eum a captione dimiserit. Quod profecto piaculum nullatenus a Dei est Ecclesia tolerandum. Praesentibus itaque litteris vobis praecipiendo mandamus ut quando vel a fratre nostro Bernardo Toletano archiepiscopo vel a filio nostro Bosone presbytero cardinali, quibus hanc causam commisimus, vocati fueritis, remota dilatione in unum convenire curetis, et eorum consilio in eamdem reginam et in fautores ejus excommunicationis sententiam proferatis, et in tota ejus terra divina omnia, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdicatis officia, donec praedictum fratrem nostrum liberum prorsus dimittat, castella et honores Ecclesiae restituat, et de tanta praesumptione Deo ejusque Ecclesiae satisfaciat. Dat. Melfiae Nonis Octobris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
155
CLV. Ad reginam de eodem. (Anno 1121, Oct. 7.) [FLOREZ, ibid., p. 344.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, illustri reginae URRACAE, salutem et apostolicam benedictionem.
Nisi gravissimam praesumptionem tuam corrigere summa cum festinatione curaveris, omnino tibi timendum est ne Dei judicio gravissime feriaris: etenim manus tuas in Dei et Christi ejus vicarium, venerabilem fratrem nostrum Didacum, Compostellanae Ecclesiae archiepiscopum, et nostrum in provinciis quibusdam legatum, diceris extendisse, cui etiam amicitiam securitatemque promiseras. Cum scriptum sit de sacerdotibus per prophetam: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et iterum ipse Dominus dicit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Ex nobis ipsis perpendere possumus quantum nequitia haec omnipotenti debeat Domino displicere, qui vel laesionem quamlibet in oculorum nostrorum pupillis absque gravi non possumus angustia tolerare. Ne igitur timenda illa divini judicii sententia feriaris, litterarum tibi praesentium auctoritate praecipimus, ut praedictum fratrem nostrum, remota dilatione, liberum prorsus dimittas, castella Ecclesiae cum honoribus quos abstulisti, restituas; et de tanto facinore Deo, ejusque Ecclesiae, humiliter satisfacias: alioquin pro certo cognoveris quoniam qui sacerdotem suum oculi sui pupillam constituit, super te graviter ulciscetur, et nos per nos ipsos, et per fratres nostros ipso auxiliante, tam de persona tua, quam de factoribus, et de tota terra tua, eam justitiam faciemus, quod alii exemplo tuo in posterum talia non praesument. Dat. Melfiae Nonis Octobris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
156
CLVI. Ad regem Ildefonsum de eodem. (Anno 1121, Oct. 7.) [FLOREZ, ibid., p. 345.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo nepoti suo IL. strenuo et glorioso Hispaniarum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo et Domino nostro Jesu Christo gratias agimus, qui nos aegritudine gravissima laborantes, secundum miserationum suarum multitudinem pristinae restituit sanitati: gratias etiam ei referimus quia infra Urbem et extra Urbem necnon et per totam Italiam fideles Ecclesiae ita nobis uniti sunt, quod omnes nostrae parent humiliter voluntati. Verumtamen unum est super quod vehementissime contristamur, quia sicut audivimus mater tua Urraca regina, nec Deum timens, nec beatissimo apostolo ejus Jacobo reverentiam exhibens, in Dei et Christi ejus vicarium venerabilem fratrem nostrum Didacum, Compostellanum archiepiscopum, et nostrum etiam in provinciis quibusdam legatum, te praesente manus suas sacrilega praesumptione extendit. Quanto autem dilectionis affectu idem frater noster te amplexus fuerit, et quo te olim amore educaverit, tua non debet nunc oblivisci nobilitas. Noveris etiam Dominum in Evangelio dicere: Ego diligentes me diligo, et honorificantes me honorificabo. Si ergo praedictus fraterna pueritia personam tuam dilexit, si eam in quantum potuit sublimavit, et si per te multa et gravia perpessus est, tu eum, fili charissime, diligas et honores, et per te ac per fideles tuos omnino studeas ut a captione liber penitus dimittatur, quatenus exemplo hoc personae aliae te amplius diligant, vehementius de tua bonitate confidant, et se libentius pro tuo servitio defatigent. De caetero dilectionem tuam rogamus, ut saepe nobis statum et incolumitatem tuam litteris et nuntio intimare procures, quia si juvare te sufficienter non possumus, tuo tamen successui congaudemus: etenim te tanquam charissimum ac specialem Ecclesiae filium et tanquam carnem nostram, vera dilectione diligimus, et nostrum tibi consilium et auxilium libentissime ministrabimus. Omnipotens Dominus beatorum apostolorum suorum Petri et Pauli, necnon et Jacobi precibus, ad honorem suum, et tuam salutem, personam tuam et regnum conservet, et te ad vitam pervenire faciat sempiternam. Datis Melfiae Nonis Octobris. Litteras alias quas matri tuae mittimus, ei per tuum facias nuntium praesentari.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
157
CLVII. Ad Bernardum Toletanum primatem.--Jura primatus Toletani. (Anno 1121, Nov. 3.) [MANSI, Concil., XXI, 215.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Toletano primati, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Postquam supernae miserationis dignatio insignem quondam et inter Hispaniarum urbes magni nominis civitatem Toletanam, studio et labore gloriosae memoriae regis Ildefonsi de Sarracenorum tyrannide liberaverunt: domini praedecessores nostri sanctae recordationis Urbanus et Paschalis, Ecclesiae Romanae pontifices, ejusdem civitatis ecclesiam pristinae studuerunt restituere dignitati. Unde, reverendissime frater et coepiscope Bernarde, pallium tibi, pontificalis videlicet officii plenitudinem, conferentes, in totis Hispaniarum regnis primatem te privilegiorum suorum sanctionibus statuerunt: sicut praedecessores tuos, praedictae urbis pontifices, constat antiquitus exstitisse. Quorum nimirum Patrum nostrorum vestigiis insistentes, tam tuis, quam et reverendissimi nepotis nostri Ildefonsi regis precibus duximus annuendum: ut auctore Domino, eumdem tibi tuisque successoribus honorem, et per vos Toletanae Ecclesiae confirmemus. Apostolica igitur auctoritate statuimus ut per universa Hispaniarum regna primatus obtineas dignitatem. Verum personam tuam in manu nostra propensiori gratia retinentes, censemus ut solius Romani pontificis judicio ejus causa, si qua fuerit, decidatur. Te itaque universi Hispaniarum praesules primatem respicient; et ad te, si quid inter eos quaestione dignum exortum fuerit, referent: salva tamen in omnibus Romanae ecclesiae auctoritate, et salvis metropolitanorum privilegiis singulorum. Sane Toletanam Ecclesiam praesentis privilegii stabilitate munimus, Complutensem ei parochiam cum terminis suis, necnon et ecclesias omnes, atque dioeceses, quas jure proprio antiquitus possedisse cognoscitur, confirmantes: episcopales praeterea sedes Ovetum, Legionem, Palentiam, eidem Toletanae Ecclesiae, tanquam metropoli, subditas esse decernimus. Reliquas vero, quae antiquis ei temporibus subjacebant, cum Dominus omnipotens Christianorum restituerit potestati suae dignatione misericordiae, ad caput proprium referendas decreti hujus auctoritate sancimus. Porro illarum dioeceses civitatum, quae Sarracenis invadentibus metropolitanos proprios amiserunt, eo tenore vestrae subjicimus ditioni, ut, quoad sine propriis exstiterint metropolitanis, tibi, ut proprio, debeant subjacere, salvo tenore privilegii, quod a nobis Compostellanae Ecclesiae pontifici est collatum. Si quae autem metropoles in statum fuerint proprium restitutae, suo quaeque dioecesis metropolitano restituatur, ut sub proprii pastoris regimine super divini collatione beneficii glorietur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecula risve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Datum Mantiae, per manus Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III Nonas Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno tertio.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
158
CLVIII. Ad eumdem.--Ejusdem argumenti. (Anno 1121, Nov. 3.) [MANSI, ibid., 216.]
Pro bonitate tua, et antiqua Toletanae ecclesiae nobilitate, domnus praedecessor noster sanctae memoriae Paschalis papa, et personam tuam, et eamdem commissam tibi ecclesiam spiritualiter honoravit: unde suum te vicarium in partibus Hispaniarum constituit, et sedis apostolicae legationem tibi honorifice commendavit. Et nos circa te, benignitatem et gratiam attendentes, pari te dilectione amplectimur, et honorificentia honoramus, eamdem tibi legationem totam, cooperante Domino, tribuentes, exceptis nimirum Bracarensi et Emeritana metropoli. Ad ejusdem quoque patris nostri exemplar, omnes tibi ecclesias cum possessionibus et redditibus suis concedimus et confirmamus, quas ipse idem dominus et pater noster cognoscitur concessisse: salvo tamen in omnibus jure et dominio Romanae Ecclesiae, necnon censu annis ei singulis persolvendo. Tui enim de caetero est, frater Bernarde, ita supradictam matrem tuam Ecclesiam Romanam diligere, ita licet in remotioribus partibus venerari: ut ejus semper gratia et magnificentia dignior habearis.
Datum Mantiae III Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
159
CLIX. Ad Ovetensem et Legionensem episcopos.--Ut Toletano primati subjaceant. (Anno 1121, Nov. 3.) [MANSI, ibid., 216.]
Praedecessor noster sanctae memoriae Urbanus papa antiquam Toletanae Ecclesiae nobilitatem cognoscens, ejusque paupertati compatiens, Ovetensem et Legionensem ecclesias archiepiscopo Toletano concessit, et scripti sui auctoritate firmavit. Ad cujus exemplar nos praedictae Ecclesiae decernimus auxiliante Domino providere. Monemus itaque fraternitatem vestram, atque praecipimus ut Toletano archiepiscopo atque primati, tanquam metropolitano proprio reverentiam et obedientiam impendatis.
Datum Mantiae, III Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
160
CLX. Ad episcopus, abbates, et caeteros in Hispania.--Ut Bernardo Toletano primati tanquam apostolico legato pareant. (Anno 1121. Nov. 3.) [MANSI, ibid. ]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, praepositis, necnon et caeteris, tam clericis, quam laicis, per Hispanias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Notitiam vestram latere non credimus, quod domini praedecessores nostri sanctae recordationis Urbanus et Paschalis, Ecclesiae Romanae pontifices, venerabilem fratrem nostrum Bernardum Toletanum primatem affectione praecipua dilexerunt, et tanquam specialem filium honorarunt. Etenim ei suas vices in vestris partibus committentes, legatum eum sedis apostolicae statuerunt. Et nos ergo eamdem ei dilectionem et eamdem gratiam exhibentes, nostras ei vices, nostramque similiter legationem duximus committendam. Rogamus igitur universitatem vestram, monemus atque praecipimus ut ei sicut legato nostro humiliter obedire, et synodales cum eo ad vocationem ejus celebrare conventus, cum ecclesiasticae utilitatis causa exegerit, procuretis: quae parante Domino corrigenda corrigere, et confirmanda communibus auxiliis confirmare. Datum Mantiae III Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
161
CLXI. Ludovici Francorum regis rogatu, Noviomensis et Tornacensis episcopatuum unitatem confirmat. (Anno 1121, Dec. 9.) [MARLOT, Metropolis Remensis, II, 277.]
CALIXTUS, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustrissimo et gloriosissimo Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Patres tui gloriosae memoriae Francorum reges, postquam per omnipotentis Dei misericordiam Christianae fidei rudimenta perceperunt, Romanam Ecclesiam devotione praecipua coluerunt, nec satis eis visum est matrem suam suis tantum temporibus venerari, sed ejus reverentiam, obedientiam et affectum suis etiam posteris, jure quodam haereditario, reliquerunt. Unde divinae inspirationis gratia factum est ut et tu qui ex eadem regali descendens progenie, in regni hujus regimine successisti, in morum quoque probitate succedens, et in devotione supradictae matris tuae haeres ingenuus permaneres. Hoc nos diebus nostris experti sumus, hoc et tota pene Romana Ecclesia recognoscit; ea propter petitiones tuas, fili charissime, clementer admittere, ac personam tuam et regnum specialius, auctore Deo, decrevimus honorare. Postulas siquidem ut antiquam Noviomensis ac Tornacensis parochiarum unitatem auctoritatis nostrae robore confirmemus, multa siquidem, et magna inter utramque Ecclesiam terrarum spatia continentur, et suum quaeque, ut asserunt, posset antistitem obtinere: sed quoniam dilectionis tuae abundantia nos compellit, petitioni huic facilem impertimur assensum. Noviomensis igitur Tornacensis Ecclesiarum et parochiarum unitatem, a nostris praedecessoribus inconvulsam usque ad haec tempora conservatam, praesentis decreti pagina confirmamus, et ratam in perpetuum permanere decrevimus, auctoritate apostolica statuentes, ut utrique Ecclesiae unus tantum praesit episcopus; verumtamen caput et episcopalis dignitatis sedes Noviomi futuris temporibus habeatur. In his omnibus confratrem nostrum Lambertum episcopum sollicitiorem existere volumus, et sic per Dei gratiam utrique Ecclesiae providere, ut neutra pastoralis officii et doctrinae gratia defraudetur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae institutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eam servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus laudans signavi. Datum Neocastri per manum Chrisogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Idus Decemb., indict. XV, Incarnat. Dom. an. 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno III.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
162
CLXII. Ecclesiae Miletensis privilegia, petente Gaufrido episcopo, confirmat. (Anno 1121, Dec. 23.) [CAPIALBI, Memorie per servire alla storia della Chiesa Miletese. Napoli, 1835, 8º, p. 145.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili Patri GAUFRIDO Militensi episcopo suisque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire; proinde. charissime in Christo frater Gaufride episcope, tuis petitionibus annuentes, et praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Gregorii VII, et Urbani II, Ecclesiae Romanae pontificum, statuta firmantes, praesentis privilegii stabilitate sancimus ut Militensis Ecclesia sub jure sedis apostolicae specialiter perseveret, omnesque successores tui, quemadmodum tu et praedecessores tui per manus Romani pontificis consecrentur. Auctoritate apostolica etiam confirmamus ut Bibonensis in Militensem translata, sicut praedictorum praedecessorum nostrorum privilegiis decretum est, maneat in perpetuum; addentes etiam ut Taurianensis Ecclesia, quae, peccatis accolarum exigentibus, desolata est, in dioecesim Militensem cedat, et Militensi deinceps episcopo subjecta permaneat, ut una utriusque, Bibonensis scilicet et Taurianensis, Ecclesia dioecesis habeatur, et deinceps Militensis vocabulo nuncupetur. Nulli ergo hominum liceat eamdem Militensem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed universa quae concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, aut in praesenti possidet, aut in futurum largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, praesertim quae ad Bibonensem et Taurianensem Ecclesias, sive in possessione, sive in regimine juste visa sunt pertinere. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem mandata Ecclesiae justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM. Datum Laterani per manum Crysogoni catholicae R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, decimo Kalendas Januarii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem D. Calixti II, anno III.
[ lege Fratri]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
163
CLXIII. Ad universos fideles. (Anno 1121, Dec. 28.) [UGHELLI, Italia sacra, IX, 367.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, universis Ecclesiae fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.
Notum sit omnibus sanctae matris Ecclesiae fidelibus, atque orthodoxis hoc praesens scriptum quandocunque cernentibus, vel legentibus, seu audientibus, quod nos praesentia nostra quarto episcopatus nostri, anno vero ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo secundo, indictione quinta decima, reformandae pacis causa inter Guglielmum ducem Italiae, et Rogerium Siciliae comitem partes Calabriae adventasse, et Neocastrum praefata causa per quindecim dies moram fecisse, et inde per Catanzarium reditum habuisse, ibique ecclesiam in honorem sanctae Mariae matris Domini, et apostolorum principum Petri et Pauli cum pluribus episcopis et cardinalibus nostris, quorum nomina subscripta sunt, propriis manibus per Dei gratiam dedicasse, et caput et dignitatem episcopatus totius parochiae et pertinentiae Trium Tabernarum ipsi ecclesiae concessisse, et confirmasse, cui quidem ecclesiae, ex parte, et auctoritate Dei, et beatae Mariae Genitricis ejus, apostolorum principum Petri et Pauli, assensu et confirmatione episcoporum et cardinalium, qui inibi nobiscum interfuerunt, tale munus misericordiae et remissionis contulimus, et concessimus, ut omnes, quorum corpora in coemeterio ejusdem ecclesiae suo voto sepeliuntur, nisi in excommunicatione et absque confessione morerentur, ab omnibus peccatis suis ipsa hora absolverentur, et extorres infernalium cruciatuum, et perpetuae gehennae redderentur, et primae resurrectionis participes noscerentur. Addidimus quod nutu Dei et consensu episcoporum et cardinalium, et auctoritate apostolicae dignitatis et ecclesiasticae potestatis, ut omnes qui ad annualia testa dedicationis praefatae ecclesiae, quae per octo dies celebranda decrevimus, scilicet a festivitate Innocentium usque ad eorumdem octavas, devote venirent, unum annum remissionis criminalium peccatorum, et tertiam venialium, cum confessi essent, vel infra octavam confiterentur, supradicta auctoritate consequerentur, et obtinerent. Universos autem qui eidem ecclesiae suas eleemosynas largiti, et largituri sunt, ipsamque defensuri, sive augmentaturi, nec minuturi, ex parte Dei, et auctoritate sanctae Dei genitricis Mariae et apostolorum principum Petri et Pauli, et nos benedicimus, ac in nostris orationibus recipimus. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lambertus Ostiensis episcopus. Ego Aegidius Tusculanus episcopus. Ego Crescentius Sabinensis episcopus. Ego Petrus Portuensis episcopus. Ego Vitalis Albanensis episcopus. Ego Baricensis archiepiscopus. Ego Rodulphus Rheginus archiepiscopus. Ego Gregorius S. Severinae archiepiscopus. Ego Fulco Aquensis archiepiscopus. Ego Goffredus episcopus Messanae. Ego Vellardus Agrigentinus episcopus. Ego Rainaldus Militensis episcopus. Ego Angerius Cathacensis episcopus. Ego Henricus episcopus Neocastri. Ego Petrus Squillacensis episcopus. Ego Radulphus Marturani episcopus. Ego Petrus Malven. episcopus. Ego Joannes Anglonen. episcopus. Ego Girardus Potentiae episcopus. Ego Joannes Catacensis episcopus. Ego Villelmus Albertinen. episcopus. Ego Policronius Genicocastren. episcopus. Ego Gervasius Umbriacen. episcopus. Ego Gerontius Geracen. episcopus. Ego Nicolaus S. Angeli Militensis ecclesiae abbas. Ego Hubertus S. Eufemiae abbas. Ego Lambertus magister Hierimit. Ego Rogerius S. Juliani abbas. Ego Bonifacius presbyter cardinalis tit. S. Marci. Ego Benedictus presbyter cardinalis Sancti Petri ad Vincula tit. Eudoxiae. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae. Ego Divizzo presbyter cardinalis Sanctorum Silvestri et Martini, tit. Equitii. Ego Theobaldus presbyter cardinalis tit. Pamachii. Ego Crescentius presbyter cardinalis tit. Sanctorum Marcellini et Petri. Ego Desiderius presbyter cardinalis tit. S. Praxedis. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. S. Priscae. Ego Deus dedit presbyter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Damaso. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Lucina. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. S. Grisogoni. Ego Amico presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Sigizzo presbyter cardinalis tit. S. Sixti. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. S. Marcelli. Ego Robertus presbyter cardinalis tit. S. Sabinae. Ego Romoaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Aldo diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Petrus diaconus cardinalis Sancti Adriani. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Portic. Ego Jonathas diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani. Ego Henricus diaconus cardinalis S. Theodori. Datum Catanzarii per manum Grisogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V. Kal. Januarii, ind. XV, anno Dominicae Incarnationis 1122, pontificatus vero dom. Calixti II papae anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
164
CLXIV. Ad Alexandrum regem Scotiae.--Quod ipse et episcopi pareant Eborum archiepiscopo, metropolitano suo. (Anno 1122, Jan. 15.) [WILKINS, Concil. Brit., I, 481.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, illustri et glorioso Scotorum regi ALEXANDRO salutem et apostolicam benedictionem.
Pro episcoporum qui in tuo sunt regno praesumptione, atque pro venerabilis fratris Thurstani, Eborum archiepiscopi, negotio alias ad te jam litteras misimus, nec exauditi sumus. Quamobrem nobilitatem tuam litterarum praesentium visitatione in Domino commonentes praecipimus, ut regni tui episcopos sese invicem consecrare, absque metropolitani licentia nullatenus permittas. Cum autem ecclesiarum opportunitas exegerit, ad metropolitanum suum, Eboracensem videlicet archiepiscopum, electi reverenter accedant, et aut per ejus manum, aut, si necessitas ingruerit, per ejus licentiam consecrationem accipiant. Cui nimirum archiepiscopo et illos et teipsum tanquam patri et magistro humiliter obedire, apostolica auctoritate praecipimus. Dat. Tarenti XVIII Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
165
CLXV. Ad J[oannem] episcopum Glascuensem. (Anno 1122, Jan. 15.) [ Monastic. Anglic., III, 147.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Glascuensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Eborum Ecclesiae postulatione a domino praedecessore nostro sanctae memoriae Paschali papa in episcopum consecratus es. Quam profecto benignitatem cum humiliter recognovisse debueris, in tantam, uti accepimus, superbiam elevatus es, ut metropolitano tuo, Eboracensi archiepiscopo, nec pro nostro etiam praecepto professionem volueris exhibere. Contemptus hujus pertinaciam nos diutius pati non posse pro certo cognoveris, propter quod repetita tibi praeceptione praecipimus, ut Eboracensem Ecclesiam. in cujus capitulo tanquam ejus suffraganeus electus es, non ut ingratus filius, recognoscas matrem tuam, et venerabili fratri nostro Thomae metropolitano tuo professionem exhibeas; alioquin sententiam quam ipse in te canonica aequitate protulerit, nos auctore Deo ratam habebimus. Data Tarenti XVIII Kalend. Februarii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
166
CLXVI. Ad episcopos Scotiae.--Quod obediant metropolitano suo, Eborum archiepiscopo. (Anno 1122, Jan. 15.) [WILKINS, Concil. Brit. Magnae, tom. I, p. 481.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus, universis per Scotiam episcopis, Eborum Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
Nostris jamdudum litteris universitatem vestram nos monuisse meminimus, ut venerabili fratri nostro Thurstano, Eborum archiepiscopo, reverentiam et obedientiam deferatis. Caeterum, sicut nobis significatum est, vos usque adhuc id facere neglexistis: ea propter iterata vobis apostolicae sedis praeceptione mandamus ut, omni occasione seu dissimulatione seposita, praedictum fratrem nostrum Eboracensis Ecclesiae archiepiscopum, metropolitanum vestrum inposterum cognoscatis, eique reverentiam et obedientiam impendatis. Porro Ecclesiarum electi ad eum pro consecrationis susceptione tanquam metropolitanum suum accedant, nec alter eorum sine ipsius licentia consecrare praesumat. Et hujusmodi enim consecratio irrita erit, et nos dimittere non poterimus quin canonicam inde justitiam, praestante Domino, faciamus. Datum Tarenti XVIII Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
167
CLXVII. Privilegium pro abbatia S. Germani a Pratis. (Anno 1122, Jan. 28.) [BOUILLARD, Hist. de Saint-Germain des Prés, preuv., pag. XXXV.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI abbati monasterii Sancti Germani de Pratis, quod secus Parisiensem civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri; quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, tuitionem ejus devotione debita requisivit; nos supplicationi tuae clementer annuimus et Beati Germani monasterium, cui auctore Deo praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus. Per praesentis itaque privilegii paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus omnem honorem, omnem dignitatem, et omnem etiam libertatem, quae per authentica sedis apostolicae privilegia, vel regum scripta vestro monasterio collata est. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quaecunque possessiones, concessione pontificum, liberalitate regum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis ad vestram ecclesiam pertinent, et quaecunque in futurum largiente Deo juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda, videlicet in pago Pictaviensi ecclesiam Sancti Germani de Nentriaco; in pago Bituricensi ecclesiam de Catherigiaco cum aliis ecclesiis quas vestrum monasterium possidet, etc. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel oblatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut in gravaminibus vestris liceat vobis libere sedem apostolicam appellare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Botenti per manum Grisogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalendas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo secundo, pontificatus autem domni Calixti II papae anno tertio
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
168
CLXVIII. Ad Heinricum V imperatorem. (Anno 1122, Febr. 19.) [NEUGART, Cod. diplom. Alem. ex cod. ms. 55 biblioth. Scafhus. ad S. Joannem.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, consanguineo suo H. regi.
Dolemus valde quia visitare te apostolicae salutationis alloquio secundum cordis nostri desiderium non audemus. Praesentes tamen litteras et nuntium venerabilem fratrem nostrum A. Aquensem episcopum, qui et noster et tuus consanguineus est, et vera communiter affectione nos diligit, ad tuam duximus praesentiam dirigendum, et ut voluntatem nostram plenius recognoscas, et a nimietate duritiae per Dei gratiam resipiscas. Siquidem et tu nobis, et nos tibi longe sumus amplius debitores, quam sibi ad invicem praedecessores nostri exstiterunt. Praeter illud enim commune paternitatis debitum, quo ex apostolicae sedis administratione tenemur, et praeter illam imperii dignitatem, quam per solius Romani pontificis ministerium reges Alemannici consequuntur, proxima carnis consanguinitas nos compellit, ut audire nos mutuo et diligere debeamus. Nemo quippe carnem suam odio habuit, sed fovet et nutrit. Te igitur sicut consanguineum nostrum, quem gemina in Christo dilectione diligere, honorare et super omnes exaltare cupimus, commonemus, ut Ecclesiae pacem ulterius non recuses, pravorum suggestiones, qui in nostris placere sibi capitibus gloriantur, ad cor tuum ascendere non permittas, nec servus omnium velis esse, qui debes omnibus imperare. Nihil, Henrice, de tuo jure vindicare sibi quaerit Ecclesia, quae sicut mater sua omnibus gratuito administrat. Nec regni nec imperii gloriam affectamus, sed soli Deo in Ecclesiae suae justitia deservire optamus. Redi ergo ad teipsum, redi, et quis, quid effectus sis, diligenter excogita. Non confidas in superbiis iniquorum, quoniam Deus superbis resistit. Habes milites adjutores tuos: habet Ecclesia Regem regum omnium defensorem suum, qui et sanguine suo eam mercatus est. Habet et sanctos apostolos Petrum et Paulum, dominos et patronos suos. Dimitte quod tuae ministrationis non est, ut digne valeas ministrare quod tuum est. Obtineat Ecclesia quod Christi est, habeat imperator quod suum est. Sit pars utraque contenta suo officio, nec sibi ad invicem ambitione aliqua sua usurpent, qui debent omnibus justitiam observare. Si nos audire, et religiosorum et sapientum consilio nostris volueris monitis obedire, et Deo, et saeculo magnum gaudium dabis, et cum temporalis regni et imperii fastigio etiam aeterni regni gloriam consequeris. Praeterea nos et totam Ecclesiam ita tibi nexibus dilectionis devincies, ut vere princeps, vere rex, et vere imperator per omnipotentis Dei gratiam videaris. Quod si stultorum, et imperare tibi volentium adulationibus, et pravitatis suggestionibus praecipitanter adhaeseris, nec honorem Deo et Ecclesiae debitum reddideris, per religiosos et sapientes viros Ecclesiae Dei non sine laesione tua curabimus providere, quoniam sic esse diutius non valemus. Dat. XI Kal. Mart. Leguntii episcopus.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
169
CLXIX. Privilegium pro monasterio S. Petri Mellicensis. (Anno 1122, Mart. 10.) [HUEBER, Austria illustrata, p. 7.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERKENFRIDO, abbati monasterii S. Petri de Medelikeh, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et quae recte statuta sunt stabilire. Quamobrem, dilecte in Christo fili Erkinfride abbas, petitioni tuae clementer annuimus, et secundum postulationem confratris nostri Reginmari Pataviensis Ecclesiae episcopi, beati Petri monasterium, cui Deo auctore praesides, ad exemplar domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae sedis apostolicae patrocinio communimus, eumdem etiam locum Luipaldus marchio a parentibus suis aedificatum in loco Medlikch in parochia Pataviensi, et sub patronatus jure possessionem beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae obtulit ejus tuitione perpetuo confovendum. Per praesentis ergo privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quascunque possessiones, sive ecclesias cum decimarum oblationibus praefati principes Luipaldus et pater ejus Luipaldus, et caeteri parentes, seu alii fideles de suo jure ipsi monasterio contulerunt, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium offerri, vel aliis modis acquiri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum. Porro circummanentium abbatum subire judicium non cogamini, nisi forte illorum, qui ad sedis apostolicae proprietatem pertinent cum ecclesiasticae necessitatis causa exegerit. Chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a Pataviensi accipietis episcopo, siquidem gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et si ea gratis, et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Laicos sane seu clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Advocatus autem loci ejusdem Luipaldus marchio maneat, vel ejus haeres, qui marchiam obtinuerit. Verumtamen neque illis, neque alicui, prorsus hominum liceat in eodem monasterio vel in bonis ejus quidquam sibi temere vindicare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem susceptae a Romana Ecclesia exemptionis aureum unum pro annis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Chrisogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Martii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domni Calixti II papae anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
170
CLXX. Ad Ansericum archiepiscopum et canonicos Bisuntinos. --Privilegium maternitatis ecclesiae S. Joannis in ecclesiam S. Stephani. (Anno 1122, Mart. 19.) [MANSI, Concil. XXI, 199.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSERICO, MANASSE decano, STEPHANO archidiacono, STEPHANO thesaurario, HUGONI archidiacono, et caeteris Bisuntinae ecclesiae B. Joannis apostoli et evangelistae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Decessorum statuta, sicut legitima et justa, successorem convenit custodire, ita debet etiam male facta salubri provisione corrigere. Ea propter nos subreptionem illam, quae domino praedecessori nostro sanctae memoriae Paschali papae e clericis S. Stephani de maternitatis judicio facta est, ad veritatis et justitiae curavimus ordinem revocare. Inter vos enim, et canonicos S Stephani, super episcopali cathedra, et ecclesiastica maternitate, longo jam fuerat tempore agitata discordia. Siquidem canonici S. Stephani, ecclesiam suam matricem antiquitus exstitisse, sed propter ejus destructionem episcopos ad B. Joannis ecclesiam secessisse, prout poterant, allegabant. Econtra vos ecclesiam vestram per longa temporum spatia episcopalem sedem sine interruptione legitima possedisse, scriptorum memoria, et veterum virorum attestationibus firmabatis. Haec profecto discordia cum ad praedicti domini nostri audientiam pervenisset, nostro eam commisit examini finiendam, eo quod ipsius vices illis in partibus gereremus; ita videlicet ut si canonici S. Stephani quinque idoneis probare testibus possent, quod post redintegrationem ecclesiae suae, infra annos triginta super querela hac quaestionem fecissent, per quam illorum videretur interrupta retentio, scilicet vel ante antistitem suum, vel ante Romanae legatum Ecclesiae, in communi audientia hac probatione perfecta, privilegia eorum jus proprium obtinerent, episcopalis sedes apud B. Stephani ecclesiam haberetur: alioquin vos a querela hac liberi maneretis, et episcopalem teneretis sedem sicut prius tenueratis. Eamdem quoque ipsius negotii decisionem, usque ad tunc proximam B. Mariae Assumptionem, idem dominus a nobis perfici consummarique praecepit: Nos ejus obedientes mandalis, adhibitis fratribus nostris, et coepiscopis, Gauceranno Lugdunensi, Hugone Gratianopolitano, Leodegario Vivariensi, Berardo Matisconensi, Stephano Eduensi, Galtero Cabilonensi, Gauceranno Lingonensi, Pontione Bellicensi, Guidone Gebennensi, Gulineo Sedunensi, et Pontio abbate Cluniacensi, et decem et septem abbatibus, atque aliis religiosis viris, apud Trenorcium utramque partem convenimus. Ubi cum pars vestra justitiae suae allegationes ostenderet, nos probationis exsecutionem a praedicto domino constitutam, a S. Stephani canonicis requisivimus; qui vix tandem testes aliquot, non tamen idoneos, produxerunt. Alius enim pro commisso perjurio, sive turpi nativitate, alius pro sacrilegio, alius pro pretii conductione, alius pro excommunicatione qua diu alligatus fuerat, reprobatus est. Sic praefati B. Stephani canonici, jam suae partis causam defendere non valentes, a probatione proposita in conspectu omnium defecerunt. Tunc ex communi fratrum judicio definitum est, vestram B. Joannis ecclesiam debere maternitatis praerogativam in perpetuum obtinere. Unde nos una cum eis, eamdem vestram ecclesiam ex tunc a querela illa liberam fore decrevimus, episcopalem in ea sedem permanere irrefragabiliter statuentes. Auctoritate insuper apostolica, in cujus vocati partes sollicitudinis fueramus, sub anathematis obligatione praecepimus, ut nullus eam ulterius clericus, sive laicus inde inquietare, aut inquietanti favorem praesumeret ministrare. Hac promulgata ex communi deliberatione sententia, canonici Sancti Stephani ad nos secretius accesserunt, ut constituendae inter vos et illos pacis diem praefigeremus suppliciter postulantes. In quorum verbis nos nihil doli, nihil prorsus versutiae opinantes, supplicationi eorumdem annuimus, et diem eis, uti postulaverant, constituimus. Mox ipsi a nobis fraudis inito consilio discedentes, unum ex fratribus suis, Petrum scilicet de Moneta, ad praedictum praedecessorem nostrum, furtim et nobis nihil omnino tale opinantibus, direxerunt. Is postquam curiae se praesentavit, multa ferens et nonnulla confingens mendacia, inter caetera suggerere domino ausus est nos de praedicto negotio nihil fecisse, neque in ejus exsecutionem obedire mandato sedis apostolicae voluisse. In haec figmenta discedens, et rursus ad curiam rediens, reliquos secum deceptores adduxit, congregatisque eis, discussio quasi a principio facta est. Novissime quaedam illarum personarum, quae tam celebri, ut praedictum est, judicio reprobatae fuerant, imo et aliae nequaquam idoneae, ad praefatam probationem admissae sunt. Duo ex clericis nostris, quos pro jam dicti confirmatione judicii miseramus, advenerant, sed cum omnia quae acta fuerant, diligenter exponerent, proficere nullatenus potuerunt. Canonici quippe S. Stephani ita jam curiam totam figmentorum suorum fallaciis, et assentationum blandimentis asperserant: ut aliis nullum in ea locum habentibus, ipsi scriptum maternitatis acceperint. Post aliquantum temporis, illorum fraudem idem dominus, et recognovisse asseritur, et super ea vehementius doluisse. Unde etiam tibi, charissime frater archiepiscope Anserice, per sui auctoritatem scripti liberam contulit facultatem, episcopalia in qua velles ecclesia peragendi. Postea vero quam nos in apostolicae sedis administrationem divina fuimus gratia constituti, vos aures nostras super eadem querimonia iterum atque iterum propulsastis. Nos autem supradictam deceptionem, necnon et causam omnem plenius cognoscentes, utpote qui ab ipso pueritiae nostrae tempore in illis educati partibus fuimus, et nostris totius rei veritatem oculis vidimus, utramque partem ad nostram secundo praesentiam convocavimus. Vos, ut mandatum fuerat, convenistis, sed illi se nullis praemissis excusationibus subtraxerunt. Tertia tandem, terminum tam eis quam vobis in B. Lucae festivitate praefiximus: sed in parte altera, etiam hac vice contempti sumus. Cum enim vos praesentes fueritis, et per quindecim dies in curia permanentes, terminum transieritis, illi nec venerunt, nec responsales aliquos transmiserunt: quamobrem fratribus nostris episcopis et cardinalibus, necnon et archiepiscopis, episcopis et abbatibus qui nobiscum aderant, visum est, B. Stephani canonicos diffugium petiisse, ne coram nobis negotium tractaretur, qui et ipsorum dolositatem, et justitiae vestrae puritatem certissime sciebamus. Ex communi ergo eorumdem fratrum nostrorum consilio, illud maternitatis scriptum, quod per tantae fraudis versutiam saepedicto domino nostro subreptum est, apostolica auctoritate cassamus, statuentes ut nullam in posterum vim prorsus obtineat; sed in tota Bisuntinae civitatis parochia, sola B. Joannis ecclesia omnem episcopalis sedis et matricis ecclesiae possideat futuris temporibus dignitatem, quam priscis cognoscitur temporibus possedisse. Porro consuetudines omnes, quas ecclesia S. Stephani a tempore Hugonis Salinensis bonae memoriae Bisuntini archiepiscopi, usque ad tempora fratris nostri Hugonis, qui in Jerosolymitana peregrinatione defunctus est, tam in spiritualibus, quam in temporalibus ecclesiae vestrae persolvit, quiete vobis deinceps, et eidem vestrae ecclesiae persolvantur. Ad haec, absolutionem, quae tam a te, charissime in Christo frater et episcope Anserice, quam et ab Humbaldo Ludgunensi archiepiscopo, super juramento illo clericis utriusque ecclesiae facta, et a nobis dum adhuc in partibus ultramontanis essemus, confirmata est, praesentis quoque decreti pagina roboramus, et ratam perpetuo manere decernimus, auctoritate sedis apostolicae statuentes, et omnimodis praecipientes, ut neque vos S. Stephani canonicos, neque ipsi, aut quaelibet persona, vos ulterius super juramento illo praesumat impetere. Si nostrae igitur sanctioni huic B. Stephani canonici audaci praesumptione contraire tentaverint, tibi, dilecte in Christo frater Anserice Bisuntine archiepiscope, tuisque successoribus licentiam damus de personis eorum, et de ipsa etiam ecclesia, cooperante Deo, donec satisfecerint, justitiam exsequendi. Si qua etiam in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem B. Joannis ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manus Gervasii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Datum Laterani, XIV Kal. Aprilis, indict. XV. Incarnat. Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno quarto. Ego Calixtus, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
171
CLXXI. Mundiburdium papale concessum monasterio Reichenbacensi. (Anno 1122, Mart. 24.) [RIED, Cod. diplom. Ratisb., ex codice Traditionum Reichenbacensi coaevo.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERCHENGERO abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in Ratisponensi episcopatu apud Richinbach situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri: eapropter, dilecte in Christo fili Erchingere abbas, postulationi tuae annuendum censuimus, et beatae Mariae, cui auctore Deo praesides, monasterium, quod a probo viro Diupoldo marchione, et uxore ipsius Adelheide fundatum, et beato Petro ejusque sanctae Romanae Ecclesiae oblatum est, sedis apostolicae patrocinio communimus. Praesentis igitur decreti pagina apostolica auctoritate statuimus. ut possessiones et bona omnia quae idem monasterium in praesenti legitime possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium aut aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia, ut dictum est, integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Hoc ipsum et de advocati constitutione praecipimus, qui tamen advocatus si fratribus gravis et monasterio inutilis fuerit, amoto eo alius substituatur. Sane abbatis benedictionem, altarium consecrationem, monachorum ordinationes ab episcopo in cujus estis dioecesi, accipietis, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis, catholicum, quem malueritis, adire antitistem, et eadem sacramenta ab eo suscipere. Sepulturam quoque ipsius loci omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvo in omnibus dioecesani episcopi jure ac reverentia. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis, quemadmodum et a praedicto marchione Diutpaldo constitutum est. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani IX Kalend. Aprilis, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domni Calixti II papae anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
172
CLXXII. Privilegium pro monasterio Zwifaltensi. (Anno 1122, Mart. 24.) [PETRUS, Suevia ecclesiastica, 916.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, UDALRICO abbati monasterii quod in loco qui Zwiwulda dicitur, istum est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum, apostolicae siquidem sedis devotissimi filii Liutoldus et Cuono comites de facultatibus propriis monasterium, in loco qui Zwifulda dicitur, aspirante Domino construxerunt: quod in beatae Dei genitricis semper virginis Mariae honore ac nomine consecratum, beato Petro apostolorum principi et sanctae ejus Romanae et apostolicae Ecclesiae obtulerunt. Quam nimirum oblationem, nos auctoritate sedis apostolicae confirmantes, ad exemplar domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae praedictum locum sub beati Petri tuitione confovendum suscipimus, et contra viventium omnium infestationes praesentis decreti stabilitate munimus. Statuimus enim ut quidquid praedicti comites divinae aspirationis instinctu eidem coenobio contulerunt, et quaecunque a quibuslibet fidelibus de suo jure, aut hactenus collata sunt, aut in futurum annuente Domino conferri contigerit, tibi, charissime in Christo frater Udalrice, qui nunc eidem loco in abbatem praeesse divina dispositione cognosceris, tuisque successoribus, iis semper firma et illibata permaneant. Nulli ergo hominum liceat idem monasterium perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem praeviderint eligendum. Hoc ipsum etiam de advocati constitutione praecipimus. Qui tamen advocatus, si inutilis monasterio repertus fuerit, amoto eo alius substituatur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, nisi forte simoniacum esse constiterit, aut apostolicae sedis communionem non habere. Quod si constiterit, liceat vobis, a quocunque malueritis episcopo catholico et clericorum ordinationes, et caetera sacramenta suscipere. Si quis saecularium in eodem coenobio locum sibi sepulturae desideraverit praeparari, liceat vobis pie desiderata concedere. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis ergo in futurum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, potens aut impotens, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus laudans. Datum Laterani per manum Chrisogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, nono Kalendas Octobris, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicae anno 1122; pontificatus autem domni Calixti papae II anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
173
CLXXIII. Monasterium SS. Petri et Pauli Echenbrunnense confirmat. (Anno 1122. Mart. 24.)
[LANG, Regesta sive Rerum Boicarum autographa e regni scriniis. Monaci, 1822, 4º, t. I, p. 119.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
174
CLXXIV. Privilegium pro monasterio S. Mariae Godesavensi. (Anno 1122, Mart. 25.) [WENCK, Hessische Landesgeschichte, I, 287.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BURCHARRO abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in Spirensi parochia in loco qui Godesova situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in praepositos.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiae statu satagere, et quae recte statuta sunt stabilire; si quidem illustris vir Bertholdus comes de Hohenburc Beatae Mariae monasterium, cui, dilecte in Christo fili, Deo auctore, praesides, in praedio suo in loco Godesova dicitur, propriis constructum sumptibus beato Petro ejusque Romanae Ecclesiae sub censu annuo unius Spirensis monetae denarii obtulit. Et nos ergo ejus devotionem laudabilem perpendentes, et tuis precibus annuentes, oblationem ipsam ad honorem Dei et beati Petri apostolorum principis, cum omnibus ad eam pertinentibus, protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus enim, ut nulli prorsus hominum liceat ipsum monasterium ausu temerario perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia quae aut hodie legitime possidet, aut in posterum largiente Domino juste poterit adipisci, quieta et libera sub Romano patrocinio conserventur. Obeunte te, vel tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Hoc ipsum etiam de advocati constitutione praecipimus, qui tamen advocatus si inutilis monasterio fuerit repertus, amoto eo alio substituatur. Ecclesiarum consecrationes, abbatis et fratrum ordinationem ab episcopo, in cujus dioecesi estis, accipietis, nisi forte simoniacum eum esse aut apostolicae sedis communionem et gratiam constiterit non habere. Quod si fuerit, liceat vobis catholicum adire, et ab ipso eadem sacramenta percipere. Sepulturam quoque loci ipsius omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen in omnibus dioecesani episcopi reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Calixtus catholicae episcopus Ecclesiae laudans. Datum Laterani per manum Chrisogoni sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IX Kal. Aprilis, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papae anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
175
CLXXV. Monasterii S. Salvatoris Milstadensis protectionem suscipit juraque confirmat. (Anno 1122, Mart. 27.)
[Vide HORMAGR, Archiv. fiir Geographie Historie, staats u. Kriegs Kunst. Wien, 1810, 4º, p. 329.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
176
CLXXVI. Ecclesiae Lucensis privilegia quaedam, rogante Benedicto episcopo, corroborat. (Anno 1122, April. 4.) [BALUZ., Miscell., edit. Luc., IV, 187.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BENEDICTO Lucano episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo, cujus misericordia super vitas melior est, gratias agimus, qui diebus iis Lucanum populum ad plenam pastoris sui obedientiam inclinavit. Etsi enim praeteritis temporibus prudentes ac religiosi viri Ecclesiae Lucanae praesederint, populus tamen potius temporalia quaerens, quam saluti suae providens, minime libenter illis prout oportuit obedivit. Unde factum est ut nonnulla Lucanae Ecclesiae bona, tam ecclesiastica quam saecularia, et a multis direpta et in usus proprios sint detenta. Quia igitur, frater charissime, hanc tibi gratiam et Lucano populo misericordia divina concessit, ut tibi tanquam Patri, et animarum episcopo desideret humiliter obligare, fraternitatem tuam ad recuperanda ea quae nequiter distracta sunt tam in plebibus et capellis, quam etiam in aliis possessionibus, enixius laborare praecipimus. Ad hoc enim tibi Dominus quam habes tribuit facultatem, ut ipso auxiliante per tuam industriam restaurentur, quae per antecessorum tuorum incuriam in alienum quasi dominum transierunt. Ut autem et iis, et aliis, quae administrationi episcopali conveniunt instanter vigiles, petitioni tuae benignitate debita duximus annuendum. Auctoritate itaque apostolica prohibemus ne in Lucano episcopatu praeter episcopi conscientiam juxta illud Chalcedonensis concilii capitulum, monasterium, vel ecclesia quaelibet construatur. Interdicimus etiam ne monachi catechumenorum aut infirmorum in populo unctiones facere, vel publicas poenitentias dare praesumant. Quod si ad monasterium parochialis ejus populus pro divini officii susceptione convenerit, per capellanum presbyterum, cui ab episcopo populi regimen et animarum cura commissa fuerit, sacramenta eadem ministrentur, salvis tamen consuetudinibus caeterarum Ecclesiarum. Sane de parochialibus ecclesiis, quas in Lucano episcopatu monachi tenent, synodalem domini praedecessoris nostri S. mem. Urbani II papae sententiam confirmamus, ne videlicet in eis absque episcopi consilio presbyteros collocent. sed episcopus parochiae curam cum abbatum, vel priorum consensu sacerdoti committat, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant. Abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant; et sic sua cuique jura servent. Porro si Lucanae dioecesis monasteria vel ecclesiae inter se causas habuerint, et ab altera parte ad episcopum querela pervenerit, ejus judicio controversia terminetur, salva Romanae Ecclesiae auctoritate, et exceptis monasteriis et ecclesiis quae ad Romanam spectant Ecclesiam. Illud quoque omnimodo prohibemus ne excommunicatos vel interdictos Lucani episcopi, qui siquidem contra prohibitam communionem suscipiat. Ad haec mansuro in perpetuum decreto sancimus ut Lucanus episcopus non quorumlibet violentia laicorum, sed juxta sanctorum Patrum constitutiones ab Ecclesiae canonicis eligatur. Tibi praeterea tuisque successoribus praedecessorum nostrorum sacrae memoriae Alexandri II et Paschalis II pontificum privilegia confirmamus, et stabilitate perpetua roboramus. Si quis igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Cridovoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Aprilis, indict. XV, Incarnat. Dominicae millesimo centesimo vicesimo tertio pontificatus autem divi Calixti II papae anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
177
CLXXVII. Privilegium pro monasterio S. Mariae Prataliensi. (Anno 1122, Maii 1.) [ORSATO, Historia di Padova, Pad., 1678, fol., p. 295.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ISELBERTO abbati Sanctae Mariae, quod in Paduano episcopatu, in loco quod Pratalia dicitur, situm est, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex venerabilis fratris nostri Bernardi Parmensis episcopi relatione didicimus vestrum monasterium a Maltraverso de Montebello et fratribus, atque aliis consanguineis ejus comitibus in proprii patrimonii praedio sumptibus eorum fundatum, et beato Petro, ejusque Romanae Ecclesiae sub annuo duorum aureorum censu oblatum fuisse, quam nimirum oblationem tam tuis, dilecte in Christo fili Iselberte abbas, quam ipsius fratris nostri precibus suscipientes, idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus tamen ut quaecunque bona, quascunque possessiones in praesenti quinta decima indictione legitime possidet, sive in futurum largitore Deo juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, ut secundum Gregorii decreta quiete semper Deo servire valeant. Ad indicium autem nostrae hujus tuitionis et confirmationis, aureos duos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patietur, atque excommunicationis ultione plectetur, nisi praesumptione digna satisfactione correxerit. Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani Kalendis Maii, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
178
CLXXVIII. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1122, Maii 9.) [DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 378.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERLOLFO abbati venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, quod situm est in loco qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum universis per orbem Ecclesiis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen locis quae specialius ad Romanam noscuntur Ecclesiam pertinere, propensiori nos convenit studio providere. Quam ob rem, dilecte in Christo fili Erlolfe, abbas, petitiones tuas benignius admittentes, Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii monasterium regimini tuo commissum ad exemplar praedecessoris nostri sanctae memoriae Alexandri papae beati Petri patrocinio communimus. Statuimus enim ut quaecunque bona, quascunque possessiones concessione pontificum, liberalitate regum vel imperatorum, oblatione fidelium vel aliis justis modis idem coenobium in praesenti quinta decima indictione possidet, vel in futurum, largiente Deo, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem et ipsum specialiter episcopum in cujus dioecesi locus idem constructus est quamlibet ibi ditionem habere vel auctoritatem praeter nostram sedem apostolicam prohibemus; adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus nec missarum ibidem solemnia celebrare praesumat. Interdicimus etiam ne magnae cuilibet aut parvae personae facultas sit vim aliquam seu controversiam monasterio eidem inferre in rebus et familiis ejus. Nec placitum ibi vel in caeteris ejus locis unquam quis habeat; nec servos vel colonos ad servitium aliquod constringat nisi cui abbas pro necessitatis suae utilitate assensum praebuerit. Nec femina illuc ingredi qualibet temeritate praesumat. Porro quidquid in donis, oblationibus et fidelium decimis saepedicto monasterio vestro per antecessorum nostrorum privilegia concessum et confirmatum est, nos quoque concedimus et praesentis privilegii pagina confirmamus. Usum quoque dalmaticae atque sandaliorum prout a nostris praedecessoribus constitutum est tibi, charissime fili, tuisque successoribus ex apostolicae sedis liberalitate concedimus. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum: qui primatum in omni loco et conventu ante alios abbates Galliae et Germaniae obtinebit; et si forte aliquo fuerit crimine accusatus de sede tantum apostolica judicium exspectabit. Congruis vero temporibus monasterii vestri religio sedi apostolicae intimetur, ne forte, quod absit! animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae ob nostri libertatem privilegii retrahatur. Ad haec patrum nostrorum vestigiis insistentes, tibi tuisque successoribus concedimus et inviolabili stabilitate conferimus monasterium Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae quae vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus caminatis et cellis, cum curte puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus intra vel extra urbem juste ad ipsum pertinentibus. Si quis igitur archiepiscopus aut episcopus, imperator, rex, dux, marchio, comes aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus, catholicae Ecclesiae episcopus. Datum per manum Grisogoni sanctae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VII Idus Maii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domni Calixti II papae anno IV.
(S. p.) (B. V.)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
179
CLXXIX. Monasterio S. Remigii Remensi matricem S. Martini ecclesiam cum dimidia villae S. Remigii parte et monasterio Montis Majoris alteram villae partem cum capella S. Mariae addicit. (Anno 1122, Maii 16)[MABILL., Annal. Bened., VI, 644.
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis ODONI abbati monasterii Sancti Remigii et ejus fratribus salutem et apostolicam benedictionem.
Quae judicii veritate discussa sunt, inconvulsa debent stabilitate servari. Super ecclesia siquidem Sancti Martini de villa Sancti Remigii inter vos et Montis Majoris monasterium querimonia longo jam tempore agitata est, de qua domni quidem praedecessores nostri sanctae memoriae, Paschalis et Gelasius, apostolicae sedis pontifices, juxta bonae memoriae Arberti Avenionensis episcopi eoncessiones, definitionis sententiam ediderunt. Caeterum Montis Majoris monachis renitentibus, et obedire omnino nolentibus, post multas dilationum fugas, a nobis quoque de restitutione litterae missae sunt. Postremo utriusque monasterii labores et dispendia paternae pietatis oculo intuentes, post aliquantum temporis alia rursum scripta direximus, ad agendam causam utrique parti terminum praefigentes. Et vos quidem parati atque muniti statuto termino accessistis; abbas vero Montis Majoris absens fuit, neque pro se vel pro toto negotio, nisi quemdam Rodulfum clericum, delegavit. Causa igitur in nostra et fratrum nostrorum praesentia diligenter discussa, et diligentius indagata, communi consilio definitum est, praedictorum Patrum decisionem et episcopi concessionem debere inconvulsam illibatamque servari: ut videlicet matrix Sancti Martini ecclesia de villa Sancti Remigii, cum medietate ipsius villae, sub Beati Remigii monasterii jurisdictione ac proprietate perpetuo maneat: reliquae vero medietatis proprietatem cum capella Sanctae Mariae, Montis Majoris monasterium quietam illibatamque obtineat: ita tamen, ut parochialia omnia de tota omnino villa eidem matrici ecclesiae conferantur. Si vero mulieres a partu surgentes ad eamdem capellam pro beatae Dei Genitricis semper virginis Mariae devotione convenerint, sua ibi persolvere vota concedimus. Hanc itaque definitionis sententiam nos auctoritate apostolica confirmamus, et inconcussam omnino atque inviolabilem decernimus conservari, Montis Majoris abbati et fratribus perpetuum in causa hac silentium imponentes. Si quis autem definitionis hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, nisi secundo tertiove commonitus satisfecerit, officii sui periculo et ecclesiasticae severitatis ultioni subjaceat. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus laudans subs. Ego Cono Praenestinus episcopus interfui judicio et subs. Ego Lambertus Ostiensis episcopus subs. Ego Vitalis Albanus episcopus subs. Ego Clunzo Tusculanus episcopus interfui judicio et subs. Ego Gregorius Terracinensis episcopus interfui et subs. Ego Rainerus Ariminensis episcopus interfui et subs. Ego Gregorius Sancti Angeli diaconus cardinalis subs. Ego Jacintus subdiaconus prior subs. Ego Romanus S. R. E. subdiaconus subs. Ego Hugo sacrae basilicae subdiaconus subs. Ego GG. presbyter cardinalis tit. Lucinae judex datus interfui et subs. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. Calixti judex datus interfui et subs. Ego Saxo tit. Sancti Stephani presbyter cardinalis subs. Ego Joannes tit. Sancti Grisogoni presbyter cardinalis subs. Ego Odaldus presbyter cardinalis tit. Sanctae Balbinae interfui et subs. Datum Laterani per manum Grisogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kal. Junii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
180
CLXXX. Ad R[odulfum] archiepiscopum Remensem.--De vitanda Simonia in praebendis Sancti Timothei, de Roberto priore Sancti Oricoli revocando, et de monachis servandis in ecclesia Reitestensi. Anno 1122, Maii 16.)[MABILLON De re diplom., 618, ex autographo S. Remigii.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri R. Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Gaudemus de te, frater charissime, atque omnipotenti Deo et dilectioni tuae gratias agimus, quia constitutas per episcopatum tuum ecclesias sollicite gubernare, et in statum congruum reformare totis nisibus elaboras. Significatum autem nobis est quod in ecclesia sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris, ad Sancti Remigii monasterium pertinente, saeculares canonici commorentur, quorum aliquo obeunte, Sancti Remigii abbas ejus praebendam ex antiquo donare aut vendere consuevit: quod contra Deum et contra sanctorum Patrum instituta existere tua prudentia non ignorat. Mandamus itaque fraternitati tuae ut malam illam consuetudinem in melius per Dei gratiam studeas commutare: ita videlicet ut Sancti Remigii abbas praebendam deinceps donare aut vendere non praesumat - sed deficientibus canonicis, qui ad praesens in eadem ecclesia commorantur, loco eorum constituantur monachi, qui sub Sancti Remigii abbatis obedientia et dispositione beati Benedicti Regulam et monasticae religionis observantiam debeant custodire. Mandamus etiam ut Rotbertum priorem ecclesiae Sancti Oricoli, qui olim Sancti Remigii abbas exstitit, et cujus nunc incuria bona ejusdem ecclesiae devastantur, a loco illo prorsus amoveas: quatenus eo in claustro Beati Remigii collocato, per abbatem alius in eadem ecclesia tuo consilio statuatur, qui auctore Deo loco illi praeesse, atque in spiritualibus et in temporalibus etiam valeat salubriter providere. Sane constitutionem illam quae de ecclesia Sanctae Mariae Registetis ad Beati Remigii monasterium pertinente a te constituta, et a nobis scripti nostri pagina confirmata est, inviolabiliter facias in posterum conservari: neque monachos in loco eodem juxta constitutionem ipsam positos vel ponendos, per canonicorum seu laicorum quorumlibet violentiam de choro vel de processionibus expelli permittas. Quod si contra mandatum nostrum factum fuerit, plenariam de praesumptoribus justitiam praestante Domino exsequaris. Datum Laterani XVII Kal. Junii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
181
CLXXXI. Ottonem, comitem palatinum, collaudat quod in exercitu regis, cum caperetur Paschalis II, militasse eum poeniteat. Hortatur ut construat ecclesiam in B. Petri potestate ponendam. A[zzonem] episcopum Aquensem, in Germaniam missum, commendat. (Anno 1122, Jun. 25.) [ Monumenta Boica, X, 233.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, illustri viro OTTONI comiti palatino salutem et apostolicam benedictionem.
Dolere te ac vehementer tristari audivimus, eo quod in illa regis expeditione fueris in qua dominus noster sanctae memoriae Paschalis papa nimis crudeliter captus fuit, non tamen captioni aut retentioni ejus consilium seu auxilium praebuisti; unde gaudemus valde et omnipotenti Deo gratias agimus, quod cor tuum sancti Spiritus visitatione ad poenitentiam inclinavit. Ut autem de bono in melius proficias, atque in Ecclesiae unitate semper et obedientia perseveres, in remissionem tibi peccatorum tuorum injungimus ecclesiam regularium fratrum construere quae ad honorem Dei et salutem animae tuae sub beati Petri et ejus Romanae Ecclesiae jure ac ditione in perpetuum debeat permanere. Per hoc enim omnipotentis Dei gratiam et nostrum poteris consilium et auxilium obtinere. Charissimum fratrem et consanguineum nostrum A. Aquensem episcopum, quem in partes vestras direximus, nobilitati tuae commendamus, rogantes, ut ei pro beati Petri reverentia ducatum, et si qua alia necessaria fuerint, praebeas. Data Laterani VII Kalend. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
182
CLXXXII. Archiepiscopum Dolensem ejusque suffraganeos atque alios Ecclesiarum praelatos per eamdem provinciam constitutos, de concilio generali in Urbe celebrando certiores facit. (Anno 1122, Jun. 25.) [MANSI, Concil. XXI, 255.]
Venerabilibus fratribus, Dolensi archiepiscopo et suffraganeis ejus, et abbatibus atque aliis ecclesiarum praelatis per eamdem provinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem.
Pro magnis et diversis Ecclesiae negotiis in proxima Quadragesima generale in Urbe concilium celebrare disposuimus. Praecipimus ergo ut, omni occasione seposita, in eadem Quadragesimae Dominica, qua Oculi mei canitur, in Urbe nobiscum sitis: quatenus et nos vobiscum et cum aliis fratribus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ac religiosis viris generale per Dei gratiam concilium celebremus, et ea communibus auxiliis pertractemus, quae ad honorem Dei et Ecclesiae suae pacem atque utilitatem sancto Spiritu cooperante perveniant. Datum Lateranis, VII Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
183
CLXXXIII. * Raynulfo comiti sub excommunicationis poena praecipit ut intra dies 20 ecclesiam Cinglensem monasterio Casinensi restituat. (Anno 1122.)
[Vide PETRI Chronicon Cassin.,. IV, c. 70.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
184
CLXXXIV. Ottoni archiepiscopo et clero populoque Capuano interdictum Cinglensi ecclesiae et monasterio S. Mariae impositum, abbatissamque Alpheradam dejectam atque excommunicatam nuntiat. (Anno 1122.) [GATTULA, Hist. Casin., 49.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI archiepiscopo, clero et populo Capuano, salutem et apostolicam benedictionem.
Noverit dilectio vestra nos Alpheradam abbatissam monasterii S. Mariae de Capua quater, et eo amplius nostris litteris et nuntiis monuisse, ut Casinenses fratres de Cinglensi ecclesia B. Mariae, de qua videlicet injuste spoliati fuerint revestiret; porro ipsa nequaquam nostris monitis obedivit imo contemptui obstinaciam addens, se in causa hac nunquam nobis obsecuturam respondit. Ea propter nos contumaciam illius habenis severitatis ecclesiasticae refrenandam, et suam B. Benedicti monasterio justitiam duximus conservandam; unde in praedicta Cinglensi Ecclesia, et in ipso etiam Capuano B. Mariae monasterio divina omnia officia interdicimus, eamdem abbatissam a monasterii regimine sequestravimus, et tam eam quam fautores ejus in causa hac excommunicationi addiximus. Tibi ergo, charissime frater archiepiscope, praecipiendo mandamus, ut in eodem B. Mariae monasterio nullum divinum officium celebrari permittas. Datam hanc a nobis interdictionis et excommunicationis sententiam per tuam parochiam nuntiari facias et teneri. Vobis autem clericis et laicis omnimodo prohibemus ne contra interdictum nostrum ecclesiam ipsam ingredi, aut cum excommunicatis participare nullatenus praesumatis.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
185
CLXXXV. Privilegium pro monasterio Casinensi. (Anno 1122, Sept. 16.) [GATTULA, Hist. Casin., II, 335.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et charissimo fratri GIRARDO Casinensis monasterii Beati Benedicti abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Omnipotenti Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus, qui gloriosus in sanctis suis, atque mirabilis, et virtutes suas ubicunque vult ineffabili bonitate ostendit. Ipse quippe dignationis suae potentia beatissimum Benedictum Patrem omnium constituit monachorum, ipse eum monasticae legis latorem et operatorem esse disposuit. Ipse illius meritis Casinense monasterium, in quo et sanctissime vixit, et gloriosissime obiit, omnibus per occidentem monasteriis clementi benignitate praefecit. Cujus profecto divinae bonitatis cooperatores existere, apostolicae sedis auctoritas, et vestra circa Romanam Ecclesiam semper, ac nostro potissimum tempore, ferventes devotio nos hortantur. Divinae igitur constitutionis propositum prosequentes, locum ipsum praecipua dilectione complectimur, et omnia quae ad eum pertinent quieta semper, et ab omnium mortalium jugo libera, sub solius sanctae Romanae Ecclesiae jure, ac defensione perpetua permanere decernimus. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda. In primis monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem Casini montis, monasterium S. Dei Genitricis virginis Mariae, quod vocatur Plumbarola, monasterium S. Mariae in Cingla, cellam S. Benedicti in Capua cum cellis et pertinentiis suis, S. Angeli ad formam, S. Joannis Puellarum, S. Rufi, S. Benedicti Pizuli, S. Angeli ad Odaldiscos, S. Angathae in Aversa, S. Ceciliae, et S. Demitrii in Neapoli, S. Sophiae in Benevento, S. Benedicti ad portam Rufini, S. Nicolai in Civitate nova, S. Benedicti in Pantano, S. Nicolai in Petra Pulecina, S. Georgii in Fenacleo, S. Joannis in Turlecoso, S. Petri in Rossano, S. Angeli in Capraria, S. Januarii prope Beneventum, S. Martini ibidem, S. Dionysii in Ponte, et S. Anastasii, S. Mariae in Canneto, juxta fluvium Trinium, S. Benedicti, S. Laurentii in Salerno, S. Mariae in Tremiti cum ipsis insulis, S. Liberatoris in Marchia cum omnibus suis pertinentiis, S. Benedicti in Marsi, S. Mariae in Luco, S. Connatis in civitella, S. Angeli in Rarrejo cum omnibus pertinentiis suis, S. Mariae ancillarum Dei in civitate Cosentia, S. Mariae in Banza, S. Petri de Lacu, S. Petri de Ovellano, S. Erasmi, et S. Benedicti et S. Scholasticae in Cajeta, S. Magnis in fundis, S. Stephani, et S. Benedicti et S. Agathae in Tarracina, S. Petri in Foresta, S. Pauli ibidem, S. Mariae in Ponte curvo, S. Angeli, S. Nicandri et S. Thomae in Troja, S. Eustasii in Paulatia, S. Benedicti in Altarino, S. Benedicti in Pectinari, S. Mariae in Casale plano, S. Illuminatae in castello Lemusano, S. Trinitatis, et S. Georgii in Termule, S. Focatis in Lesina cum fauce et piscaria, S. Benedicti in Asculo, S. Eustati in Petra abundanti, S. Eustati in Vipera, S. Mariae in Baretano, S. Scholasticae in Pinnis, S. Salvatoris in Tave, S. Nicolai juxta fluvium Trutinum in Aprutium cum pertinentiis suis, S. Joannis ad Scursonem, S. Benedicti in Frunto, S. Benedicti in Tesino fluvio, S. Apollinaris in Firmo, qui dicitur ad Opplaniis, S. Mariae in Arboscla, S. Martini in Saline, S. Angeli in Marano, et SS. Septem Fratrum, et S. Laurentii, S. Benedicti in Ripaursa. In comitatu Aquinensi cellam S. Gregorii, S. Mauritii, S. Pauli, S. Constantii, S. Christophori, S. Nicolai, S. Mariae in Albaneta, S. Nicolai in Ciconia, S. Benedicti in Clia, S. Nazarii in Comino, S. Valentini, S. Martini, S. Urbani, S. Angeli, S. Pauli, S. Felicis, S. Salvatoris, S. Angeli in Valleluci, S. Michaelis in Oliveto, S. Nicolai in Pica, S. Angeli in Cannucio, S. Mariae in Berulis, S. Petri in Escleto, S. Luciae et S. Petri in Coruli, S. Sylvestri, S. Martini, et S. Luciae in Arpino, S. Mariae de castello Zopponis, S. Martini in pede Arcis, S. Benedicti in colle de Insula, S. Mariae in Baruco, S. Nicolai in Turrice, S. Germani in Sora, S. Benedicti - in Paskesano, S. Petri in Morinis, S. Angeli in Pescolo canali, S. Patris in Formis, S. Angeli in Albe, S. Erasmi in Pomperano, S. Mariae in Cellis, S. Pastoris in civitate Tiburtina. In Venefro, S. Benedicti, S. Nazarii, S. Martini in ipsa Furta, curtem S. Mariae in Sala, S. Benedicti Pizuli ibidem, S. Benedicti in Cesima, S. Benedicti in Sessa, et S. Leonis, curtem quae dicitur Lauriana, S. Benedicti in Tiana cum pertinentiis suis, S. Mariae in Calvo, S. Nazarii in Anglena, S. Adjutoris et S. Benedicti in Alifa, S. Dominici in Telesia, S. Martini in Vulturno; in Amalfi S. Crucis et S. Nicolai, S. Crucis in Isernia, et Marci in Carpinone, S. Valentini in Ferentino, S. Angeli in Algido, S. Marci in Ceccano, S. Agathae in Tusculano, et S. Jerusalem, S. Benedicti in Albano. In Roma monasterium S. Sebastiani in Palladio; in Luca cellam S. Georgii; in territorio Pisanae civitatis S. Sylvestri, S. Salvatoris in civitella. In ducatu Spoletino, S. Mariae in Calena, S. Benedicti in Trani, S. Benedicti in Baro, S. Petri imperialis in Tarento. In Calabria cellam S. Anastasiae, S. Mariae in Tropea, S. Nicolai in Salectano, S. Euphemiae in Marchia. In comitatu Aretino monasterium S. Benedicti, et S. Benedicti in Crema. In Sardiniae insula ecclesiae S. Mariae in Thirgo, S. Heliae in monte sancto, et S. Helisei cum omnibus eorum pertinentiis, S. Mariae de Sabucco, S. Mariae de Soralbo, S. Mariae de Tanecle, S. Petri de Trecingle, S. Nicolai et S. Mariae in Solio cum pertinentiis earum, S. Nicolai de Talasa, S. Michaelis Ferrucisi, S. Georgii in Ticillo, S. Petri de Simbrano, S. Petri in Nurchi, S. Nicolai de Nugulli et Sancti Joannis, S. Ileliae de Sitin. Item civitatem, quae dicitur S. Germani positam ad pedem Casini montis, castellum S. Petri, quod ab antiquis dictum est castrum Casini, castellum Sancti Angeli, Plumbarolam, Pignatarium, Pedemmontis, Juncturam, Castrum S. Ambrosii, S. Apollinaris, S. Georgii, Vallem Frigidam, S. Andreae, Vantram monasticam, Vantram comitalem, S. Stephani Teramum, Fractae, Castrum novum, mortulam cum curte, quae dicitur casa Fortini, Cucurutium, Caminum, Sujum cum omnibus pertinentiis suis ex utraque parte fluminis, turrem ad mare juxta fluvium Garelianum, castrum Pontis curvi, S. Petri in Flia, S. Victoris, Torrochim, Cervariam, Sancti Heliae, Vallem Rotundam, Sarracinescum, Cardetum, Aquam fundatam. Vitecosum, castrum Cetrarii cum pertinentiis suis et ecclesiis; in Marchia Teatina, castellum Latinianum, montem Albrici, Mucclam, Sancti Quirici cum portu, Frisam, S. Justam, in comitatu Asculano castellum quod dicitur Octavum, et post montem Civianum, et Trivilianum, et Cavinum: in principatu, castellum Ripae Ursae, Montembellum, Petra Fracida; in Comino Vicum Alvum, in territorio Corseolano castrum Auriculum, Piretum Roccham in cameratam Fossam caecam; in Annolfi Fundicum, in territorio Trojano Castillianem de Baroncello, S. Justam, villam S. Nicolai, quae de Galliciano dicitur; in monte S. Angeli hospitale; in territorio Capuano quoldum de Liburia: in comitatu Teanensi curtem S. Felicis cum ecclesia S. Hippolyti. Per praesentis quoque privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque in praesenti vestrum coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Praeterea patrum nostrorum vestigia subsequentes vestrum coenobium caeteris per occidentem coenobiis praeferendum asserimus; et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum, seu principum superiores omnibus abbatibus consedere, atque ex judiciis priorem caeteris sui ordinis viris sententiam proferre sancimus. Usum etiam compagorum ac chirothecae, dalmaticae ac mitrae, tam tibi quam successoribus tuis in praecipuis festis, et diebus Dominicis ad missas, seu in consessu concilii habendum concedimus. Sane tam in ipso venerabili monasterio, quam et in cellis ejus, cujuslibet Ecclesiae episcopum, vel sacerdotem, praeter Romanum pontificem ditionem quamlibet excommunicandi, aut interdicendi, aut ad synodum provocandi praesumere prohibemus; ita ut nisi ab abbate prioreve loci fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare; liceatque ipsius monasterii et cellarum ejus fratribus, clericos cujuscunque ordinis, seu laicos de quocunque episcopatu ad conversionem venient et in sanitate, vel in aegritudine cum rebus suis, absque episcoporum vel cujuslibet personae contradictione suscipere, nisi tunc idem clerici seu laici a dioecesanis episcopis pro certis fuerint excommunicati criminibus, liceat absque cujuslibet saecularis vel ecclesiasticae potestatis inhibitione subjectos monasterii tui tam monachos quam sanctimoniales feminas judicare, liceat fratribus per cellas, in civitatibus constitutas, ad divina officia celebranda, quandocunque voluerint, signa pulsare, populum Dei tam ipsum coenobium quam et in cellas ejus ad Dei verbum audiendum ingredi, nullus episcopus excepto pro communi totius civitatis vel parochiae interdicto prohibeat; chrisma, oleum sanctum, consecrationem altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, a quocunque malueritis, catholico accipiatis episcopo; baptismum vero et infirmorum visitationes per clericos vestros in oppidis vestris seu villis agetis. Ad perpetuum etiam hospitium tibi tuisque successoribus Palladii cellam concedimus, ut de vestra illic congregatione, quem volueritis ordinetis: quem si forte Romano pontifici in abbatem promovere placuerit, omnino tamen, tanquam vestrae congregationis monachum sub vestra decernimus dispositione persistere. Reditum quoque, qui ab officialibus nostris apud Ostiam vel Portum de navibus exigi solet, navi vestrae, siqua eo venerit, relaxamus. Obeunte te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint, a Romano pontifice onsecrandum, sicut in Domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Leonis papae privilegio continetur. Ad haec tam praesentium, quam futurorum avaritiae ac nequitiae obviantes, omnes omnino seditiones, quas levas dicunt, seu direptiones, in cujuscunque abbatis morte, aut electione, fieri auctoritate apostolica interdicimus. Porro pro amplioris benevolentiae gratia, quam nos praeter nostrorum praedecessorum dilectionem circa vestrum monasterium gerimus, licentiam tibi, ac legitimis successoribus tuis concedimus, ut si quis ejusdem monasterii vestri et cellarum ejus possessiones aut res violenter abstulerit, post quam ipsorum episcopi, a vobis tertio invitati, justitiam de eis facere omnino noluerint, vos super eosdem raptores, secundo tertiove commonitos, canonicam excommunicationis sententiam proferatis. Sepulturam sane loci vestri, et monasteriorum vestrorum liberam omnino esse censemus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefato coenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subcripsi. Datum Berulis per manum Ugonis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, XVI Kalend. Octobris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123 pontificatus domni Calixti papae II anno V.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
186
CLXXXVI. Bulla pro monasterio S. Salvatoris Leutevensis. (Anno 1122, Sept. 18.) [ Gall. Chr. VI, instr. 277.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei. dilecto filio AUGERIO abbati monasterii S. Salvatoris, quod intra Leutevensem civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Tuis igitur, dilecte in Christo fili Augeri abbas, precibus annuentes, monasterium sancti Salvatoris, cui Deo auctore praesides, quod a bonae memoriae Fulcrando Lutevensi episcopo fundatum est, in beati Petri tutelam suscipimus, et cum omnibus ad ipsum pertinentibus protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus enim ut quaecunque aut ipsius Fulcrandi episcopi, vel successorum ejus concessione, aut aliorum virorum oblatione, sive alia acquisitione legitima idem monasterium inpraesentiarum juste possidet, sive in futurum largiente Deo juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: videlicet quidquid locus vester intra ipsam civitatem Lutevam vel extra in hominibus et rebus aliis obtinet, ecclesiam S. Martini de Combis, cum tota parochia et pertinentiis suis; ecclesiam S. Genesii de Furnis, cum monte Vinacoso et pertinentiis suis; capellam S. Michaelis, et villam de Conchis in eadem parochia; ecclesiam S. Vincentii de Gutta; ecclesiam S. Petri de Crozo; ecclesiam S. Pontii ad duas mansiones. In Biterrensi episcopatu ecclesiam S. Felicis de Solaco, cum capellis, decimis, et caeteris suis pertinentiis; ecclesiam S. Georgii de Busiaco, tertiam partem castri de Nefiano; ecclesiam S. Albani cum pertinentiis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eidem monasterio laesionem inferre, novas ab eo exactiones exigere, ipsum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt omnino profutura. Obeunte autem te ipsius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam elegerint. Abbatum vero benedictionem, altarium consecrationem et caetera episcopalia dioecesanus episcopus vestro monasterio gratis, et absque ulla exactione exhibeat. Sepulturam quoque loci vestri liberam esse decernimus, ut illorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non canonica satisfactione congrue emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a SS. corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus catholicae episcopus Ecclesiae. Datum Anagniae per manum Hugonis S. R. E. subdiaconi, XIV Kal. Octobr., indict. I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Callixti II papae anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
187
CLXXXVII. * T[arasiae], reginae Portugalensi preacipit ut, quem ceperit, Pelagium, archiepiscopum Bracarensem, dimittat, alioquin ex tunc in eam et fautores ejus sententiam excommunicationis dat.
.
(Vide epistolam sequentem)
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
188
CLXXXVIII. D[idaco] archiepiscopo Compostellano mandat hortetur T[arasiam] reginam Portugalensem, ut P[elagium] archiepiscopum Bracarensem secundum litteras suas e custodia dimittat. Quod nisi statuto tempore fecerit, reginae excommunicationem terraeque ejus interdictum promulgari jubet. (Anno 1122, Sept. 24.) [Florez, Esp. sagr. XX, 380.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, D. Compostellano archiep. salutem et apost. benedic.
Pervenit ad nos quod Portugalensis regina T. fratrem nostrum P. Bracarensem archiepiscopum ceperit, eumque adhuc in captione detineat. Unde nostras ei litteras dirigentes praecepimus, ut usque ad proximum B. Jacobi apostoli et Thomae festum liberum illum cum hominibus et rebus suis, quietumque dimittat, alioquin ex tunc in eam et in fautores ejus excommunicationis sententiam dedimus, et in tota terra ejus divina officia, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, interdiximus, donec fratrem ipsum dimittat, et Romanae Ecclesiae de hac injuria satisfaciat. Praecipimus ergo, frater, fraternitati tuae, ut eamdem T. per litteras et nuntios tuos commoneas, et nisi juxta litterarum nostrarum mandatum constituto termino eumdem fratrem nostrum dimiserit, congregatis fratribus et coepiscopis illarum partium, nostram hanc sententiam per tuam et ipsorum parochias nuntiari facias, et firmiter observari. Datum Anagniae VIII Kalend. Octobris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
189
CLXXXIX. Petro creato abbati Cluniacensi gratulatur. (Anno 1122, Oct. 21.) [MABILLON, Annal. Bened. VI, 79.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Filiorum nostrorum Cluniacensium fratrum relatione didicimus, te communi voto, assensu et desiderio in abbatis regimine per Dei gratiam esse constitutum. Unde nos omnipotenti Deo gratias agimus, et quod de te ab eisdem fratribus factum est, auctoritate sedis apostilicae confirmamus. Monemus igitur dilectionem tuam et hortamur in Domino, ut et domum et commissam tibi congregationem sic studiose regere, sicque satagas per divinum auxilium gubernare, quatenus per tuae sollicitudinis industriam Cluniacense monasterium et in spiritualibus, et in temporalibus augeatur, atque ad animarum salutem in loco ipso religionis integritas nullis unquam occasionibus violetur. Nos enim et tuam personam, et locum ipsum ea volumus affectione diligere, illo cupimus honore atque juvamine confovere, quo a nostris praedecessoribus tuos novimus praedecessores dilectos pariter et adjutos. Data Laterani XII Kal. Novembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
190
CXC. Ad Cluniacenses.--Petrum electum abbatem probat. (Anno 1122, Oct. 21.) [ Ibid. ]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Cluniacensis monasterii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia nos in pastorum nostrorum defectione omnipotens Dominus hoc tempore visitavit, monasterium vestrum in multis magnum incurrisse incommodum et fraternitatem vestram detrimenta nonnulla perpeti audivimus et labores. Unde tanto nos contristari et dolore gravius cognoscatis, quanto amplius locus idem ad Romanam videtur Ecclesiam pertinere. Verumtamen vos, filii in Domino dilectissimi, super hujusmodi perturbationibus non miremini, scientes quia omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur. Ad coronam quippe nisi per tribulationes et certamina non pervenitur, dicente Apostolo ac testante: Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit. In his itaque certaminibus non formidetis, neque terreamini, quia confortator et auxiliator vobis Dominus aderit, qui sperantes in se minime derelinquit, sed de coelo victoriam tribuit, et coronam immarcescibilem gloriae suis fidelibus usque in finem viriliter persistentibus administrat. Nos quoque vos tanquam filios nostros charissimos semper diligere, semper, in quantum poterimus, adjuvare, ac semper, Domino auxiliante, protegere procurabimus. Abbatem sane vestrum Petrum, quem nuper ad honorem Dei et beati Petri, nec non et vestri utilitatem monasterii communi voto et conniventia elegistis, nos in ejusdem administratione regiminis sancto cooperante Spiritu stabilimus: quem sic specialem beati Petri filium specialiter diligere volumus, atque ipsi, et per eum vestro monasterio possessiones, bona omnia et dignitates, quas nostri vobis confirmavere praedecessores, et quas hactenus locus vester quiete habuisse dignoscitur, confirmamus. Praecipimus etiam, et statuentes penitus interdicimus, ne quis fratrum vestrorum, aut ulla omnino persona occasione Pontii olim abbatis in vestra audeat congregatione scandalum suscitare. Nam sicut ei nos monasterium ipsum ex parte beati Petri et Romanae commiseramus Ecclesiae, ita ipse illud in manu nostra per quamdam virgam beato Petro et Romanae Ecclesiae absque ulla recuperationis spe in perpetuum refutavit. Si quis ergo contra nostrum interdictum hoc in vestra, quod absit! congregatione scandalum commovere praesumpserit, Dei et beati Petri atque apostolicae sedis indignationem incurret; qui autem conservator exstiterit, et praedicto abbati Petro reverentiam debitam et obedientiam exhibuerit, omnipotentis Dei et apostolorum Petri et Pauli et nostram gratiam, nec non et peccatorum suorum, largiente Domino, indulgentiam obtinebit. Datum Laterani XII Kal. Novembris, indictione prima.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
191
CXCI. Ad canonicos regulares Bernriedenses.--Eorum institutum approbat. (Anno 1122, Nov. 12.) [MANSI, Concil. , XXI, 211.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis OTHONI praeposito, et ejus fratribus in B. Martini ecclesia regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio facilem sortiatur effectum. Eapropter nos tam vestris, quam nobilis viri Ottonis precibus inclinati ecclesiam vestram in honorem Domini Salvatoris, et B. Martini intra episcopatum Augustensem, in loco qui dicitur Bernried, constructam, in qua sub regularis vitae observantia, et canonici ordinis disciplina, omnipotenti Domino servire decrevistis, in B. Petri et Romanae Ecclesiae tutelam, protectionemque suscipimus, et sedis apostolicae patrocinio communimus. Statuimus enim ut omnia quae illi, vel ab eodem Ottone, et uxore ejus Adelheide, vel ab aliis fidelibus de suo jure aut jam collata sunt, aut in posterum largiente Domino conferentur, quieta vobis, vestrisque successoribus, in eadem religione mansuris, et illibata permaneant. Decernimus quoque ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus vexare; sed omnia integre conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Augustensis episcopi reverentia. Praepositorum vero libera et canonica, maxime de eadem, vel de qualicunque spirituali congregatione, fiat electio, et post professionem juste exhibitam, nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere, ut in eo, quod assumpsistis, proposito, largiente Domino constanter in perpetuum maneatis. Advocati etiam et defensores eidem cellae utiles ab ipsius loci fratribus provideantur, et libere eligantur. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana ecclesia libertatis, albam cum cingulo et amictu B. Petro in Lateranensis palatii capella singulis trienniis persolvetis. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc. D. Calixtus, catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, II Idus Novembris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1122, pontificatus autem domni Calixti papae II anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
192
CXCII. Monasterii S. Eustachii de Nerresta jure omnia et privilegia confirmat. (Anno 1122, Nov. 22.) [MURATORI, Antiq. Ital. , V, 815.
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERBERTO abbati Sancti Eustachii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri auctoritate debitoque compellimur pro Ecclesiarum statu satagere, et quae recte statuta sunt, stabilire. Tuis igitur, Gerberte dilecte in Christo fili, precibus annuentes, Beati Eustachii monasterium, cui Deo auctore praesides, quod ex dono Rambaldi comitis, et matris ejus Gislae beato Petro apostolo oblatum est, tanquam juris nostri locum, Romanae Ecclesiae patrocinio confovere, atque apostolicae sedis privilegio decernimus communire. Universa ergo quae ex ipsius comitis et matris ejus donatione, vel aliorum virorum largitione locus idem juste possidet, auctore Domino, confirmamus, omniaque pertinentia in ecclesiis, in mansis, fundis, casalibus, domibus atque familiis, servis originalibus, simulque rebus et possessionibus, et frugibus et actionibus, nec non aquis, molendinis, olivetis, vel quidquid in quibuscunque locis habere vel tenere videtur. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, praedictum monasterium poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut aliquas ipsius res auferre, et ablatas retinere, minuere, vel temerariis ausibus impugnare; sed integra omnia conserventur eorum pro quorum regimine et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura . . . . . Episcopalia a Tervisiensi accipietis episcopo, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et sine pravitate exhibere voluerit. Alioquin, a quocunque malueritis, catholico ea suscipiatis episcopo. Obeunte te vero ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum. Laicos vero, sive clericos, secundum beati Benedicti constitutionem, ad conversionem suscipere licentiam habeatis. Decimas fructuum vestrorum, quos sumptibus propriis laboribusve colligitis, vobis absque alicujus episcopi contradictione habendas censemus. Ad indicandum autem Romanae Ecclesiae jus proprietatis sex solidos denariorum Venetorum annis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in posterum archiepiscopus, episcopus, imperator, aut rex, princeps, dux, comes, vicecomes, marchio, aut castaldio, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc. Scriptum per manum Gervasii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Ugonis Romanae Ecclesiae subdiaconi, X Kalendas Decembris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno quarto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
193
CXCIII. Heinrico imperatori gratulatur quod tandem ad Ecclesiae gremium redierit. Legatos suos apud cum morantes commendat. Imperatorios legatos ad sese mitti vult. (Anno. 1122, Dec. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 280.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio HENRICO glorioso Romanorum imperatori Augusto, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Domino Deo nostro, auctori omnium bonorum, laudes et gratias agimus, qui per immensam bonitatis suae clementiam cor tuum aspiratione sui Spiritus illustravit, et te, jamdudum nimium reluctantem, nunc tandem ad Ecclesiae gremium revocavit. Siquidem prout dilecti filii nostri et diaconi cardinalis, et fidelium nuntiorum tuorum relatione, ac litterarum lectione percepimus, sano usus concilio, nostris et Ecclesiae catholicae salutaribus monitis humiliter obedisti. Et nos ergo in beati Petri filium paternae affectionis brachiis te suscipimus, et personam tuam et imperium tanto deinceps amplius et benignius diligere, ac divina praeeunte gratia honorare optamus, quanto devotio prae tuis modernis praedecessoribus Romanae Ecclesiae obedisti, et quanto specialius carnis es nobis consanguinitate conjunctus. Age ergo, fili charissime, ut tu nobis et nos te fruamur in Domino, perpendat imperialis excellentia tua, quantum diuturna Ecclesiae imperiique discordia Europae fidelibus intulerit detrimentum, et quantum nostra pax afferre poterit boni fructus, Domino cooperante, incrementum. Sane de statu nostro noverit tua dilectio, quia, licet nos graviter quandoque infirmi fuerimus, nunc tamen per Dei gratiam incolumes sumus, et tuam tam animae quam corporis sanitatem per omnia desideramus. De iis autem quae viva voce referenda praedictis fidelibus tuis nuntiis commisisti, per eosdem quid nobis et nostris videatur fratribus, respondemus. Legatos itaque nostros qui apud vos sunt benevolentiae vestrae attentius commendantes, rogamus ut, quia concilium indictum a nobis accelerat, cito eos ad nos Domino largiente remittas. Tuos vero legatos ita instructos dirigas ut juxta promissum tuum regalia in integrum Ecclesiae Romanae restituant. Ad haec pro nepote nostro Metensi episcopo et fratribus ejus gratias tuae benignitati referimus, quoniam in iis primitias bonitatis tuae cognovimus. Illa enim bonae voluntatis pax esse conspicitur, ex qua bonae voluntatis opera demonstrantur. Fratres enim episcopi, cardinales, et totus Romanus clerus una nobiscum te, et principes, et barones tuos salutant, divinae majestatis misericordiam deprecantes, ut vos ad honorem suum, et Ecclesiae suae, in longum custodiat. Data Idibus Decembris.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
194
CXCIV. * Monasterii S. Mariae Pineroliensis possessiones quasdam confirmat. (Anno 1122, Dec. 28.)
[ Historiae patriae Monumenta. Aug. Taurin., 1836. Chartae, I, 754.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
195
CXCV. * Privilegium pro eodem monasterio. (Anno 1122, Dec. 28.)
[ Ibid., p. 756.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
196
CXCVI. *[ Ottoni] archiepiscopo Capuano mandat ut a clericis qui monasterium Capuanum, Casinensibus monachis subjectum, injuriis affecerint, poenas vetat. (Circa annum 1122.)
[Vide PETRI Chronic. Casin., lib. IV, c. 72.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
197
CXCVII. Ad Berengarium Forojuliensem episcopum.--Adversus vastatores cujusdam villae ad monasterium Lerinense pertinentis. (Intra an. 1120-1123, Dec. 24.) [Dom BOUQUET, Recueil, XV, 247.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili BERENGARIO Forojuliensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Filius noster Petrus Lerinensis abbas, cum suis fratribus ad nos veniens, querelam in conspectu nostro deposuit, quod Troandus miles, parochianus tuus, quamdam villam ipsorum devastavit, et ejusdem villae habitatores, monachos et laicos, multis exactionum oppressionibus infestaverit. Questus est etiam quod Adalbertus et frater ejus Raimundus scilicet, parochiani tui, eamdem villam igni combusserunt: in cujus nimirum villae destructione maximum detrimentum Lerinense monasterium pati cognoscitur. Unde fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, ut Troandum ipsum moneas quatenus praedictam villam, cum habitatoribus et pertinentiis suis, Lerinensibus fratribus omnino liberam quietamque dimittat, nec eam deinceps ullis vexationibus inquietet. Quod si contempserit, tu, charissime frater et coepiscope, talem inde Lerinensi monasterio, quod nostrum est, justitiam facias, qualem tibi a nobis in tuis desideras negotiis exhiberi. Porro super illos qui combustionem fecerunt, sententiam proferas quae de ignem mittentibus a dominis praedecessoribus nostris Urbano et Paschale facta, et a nobis ipsis confirmata est; excepto tamen quod discretionis tuae providentia, et abbatis Lerinensis vel congregationis consilio, pro satisfactione quam fecerint, misericorditer fuerit condonatum. Datum Laterani IX Kal. Januarii.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
198
CXCVIII. * Xenodochii S. Joannis Hierosolymitani possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1123, Jan. 8.)
[BOSIO, Dell' istoria della sacra religione di S. Jiov. Gierosol. Roma, 1621, fol., I, 48.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
199
CXCIX. * Monachos Casinenses hortatur ut Oderisio electo abbati pareant. (Anno 1123.)
[Vide PETRI Chron. mon. Casin., l. IV, c. 78.]
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
200
CC. Monasterii Sanctae Eupnemiae Brixiensis bona et jura enumerat, et sub sanctae Romanae Ecclesiae protectione confirmat. (Anno 1123, Febr. 10.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, p. 136.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati monasterii Sanctae Euphemiae quod in Brixiensi parochia in latere montis qui Dignus dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Divinis praeceptis instruimur, et apostolicis monitis conformamur, ut pro ecclesiarum statu, impigro vigilemus affectu. Quamobrem, dilecte in Christo fili Petre abbas, petitioni tuae clementius duximus annuere, ut Beatae Euphemiae monasterium, cui auctore Domino praesides, quod a piae memoriae, Landulpho Brixiensi episcopo, ab ipsa sua fundatione constructum est, apostolicae sedis tuitione ac patrocinio muniremus. Per praesentis igitur privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus, ut possessiones, praedia et bona omnia, quae idem monasterium in praesenti juste possidet, vel in futurum, largiente Domino, justis modis poterit adipisci, firma ei et illibata jure perpetuo conserventur. In quibus haec propriis nominibus annotamus: castrum Sanctae Euphemiae, cum capella Sanctae Mariae. Curtem Bazani, Zoco; Rainae, Siluole, curtem Rezati, cum castro et capella Sancti Petri; duo massaritiae in Virle positae, Bistone, Alpes Letinae. Medietatem curtis de Mazano, cum castro, turribus, et capella Sancti Bartholomaei, et Sanctae Margaritae. Medietatem castri Gurzagi. Quidquid habetis in plebe de Gavardo, et in plebibus Salande, Materno, Tusculano, Gargnana. In Brixia casam unam terraneam. In Francia goba sex jugera vinearum, in Cubiade sortes sex. In loco qui dicitur Villo, capellam Sanctae Euphemiae. In Fontasio massaritias quatuor. In Burne unam sortem, cum familiis. In plebe civitas petias vinearum quatuor. In Lauze sortes duas, cum familiis. In Pascardo unam. In Niardo unam, et in Aune unam. Juxta fluvium Mellae curtem Leole cum castro et capella Sancti Martini. In Cassivico sortes tres. In Calino sortes duas. In Miliano et in Mistriano corticellam unam. Castrum Rodelianum, cum capellis Sanctae Mariae et Sancti Andreae. In Corsano curticellam unam cum familia. In Dunello sortes octo cum capella Sancti Joannis. In Carso capellam Sancti Laurentii, cum tribus sortibus. Nulli ergo archiepiscopo, episcopo, vel abbati, aut alicui prorsus hominum facultas sit, idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Brixiensis episcopi reverentia canonica. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alio, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint, a Brixiensi episcopo consecrandus; sicut a supradicto bonae memoriae Landulpho episcopo constitutum est. Porro idem coenobium in ea libertate manere sancimus, in qua praedictus episcopus, et loci fundator, ipsum posuisse cognoscitur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Gervasii scriniari regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Ugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, IV Idus Februarii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti papae II anno quinto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
201
CCI. Frederici archipresbyteri et canonicorum Carpensium jura omnia ac privilegia confirmat. (Anno 1123, Febr. 10.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 821.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto Filio FREDERICO archipresbytero, et caeteris canonicis plebis Sanctae Dei Genitricis Virginis Mariae, quae in pago Carpensi sita est, eorumque successoribus in perpetuum.
Commissa nobis apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et earum maxime quieti quae specialius eidem sedi adhaerent, et tanquam jure proprio subjectae sunt, auxiliante Domino providere. Astulphus siquidem Longobardorum rex in regni sui pago, quod Carpum dicitur, Beatae Mariae semper virginis ecclesiam construxisse dignoscitur, quam ut a vicinorum episcoporum, in quorum confiniis idem pagus erat, contentionibus et molestiis omnino liberam redderet, quasdam de praedicta curte possessiones in locis convenientibus utrique dedit, et Mutinae quidem juxta ecclesiam Sancti Thomae, Regino vero juxta ecclesiam Sancti Apollinaris. Super haec ecclesiam illam in jure semper sedis apostolicae permanere constituit, et libertatem ex Stephani papae privilegio acquisivit. Quam videlicet libertatem praedecessores nostri supradictae Carpensi ecclesiae usque ad nostra tempora servaverunt. Et nos ergo eamdem libertatem praedictae ecclesiae per Dei gratiam conservandam statuimus, ut nulli episcopo, vel nulli omnino ecclesiasticae saecularive personae eadem ecclesia subjecta sit, nisi tantum apostolicae sedi, ad quam, ut praedictum est, jure proprietatis et tutela defensionis specialiter pertinere cognoscitur. Decimas quoque Carpensis territorii absque ulla divisione sive diminutione, vobis vestrisque successoribus firmas perpetuo manere sancimus, sicut eas praedecessorum nostrorum apostolicae memoriae Gregorii VII et Urbani, et Paschalis II atque aliorum concessione hactenus habuistis, ita ut de praedictis decimis nulli alicui possidere, vel ab aliquo accipere, nisi de consensu et permissione plebis, liceat. De chrismate et oleo sancto atque ordinatione vestra, sive consecrationibus ecclesiarum, a quocunque velitis episcopo catholico, accipiendis licentiam vobis liberam indulgemus, sicut a praefatis pontificibus constat fuisse concessam. Capellas autem quae ad jus vestrae ecclesiae pertinere noscuntur, id est S. Martini, S. Laurentii, S. Nicolai, absque ullius molestia perpetuo vobis vestrisque successoribus per omnia stabilitas esse censemus. Atque infra terminos vestrae parochiae nullam ecclesiam, nisi per vestram licentiam, et vobis subjectam, aedificari praecipimus. Infra eosdem quoque terminos praeposito plebis clericos ordinare permittimus, ad cujus providentiam et dispositionem tam ordinationes et promotiones clericorum, qui infra eamdem parochiam ordinandi vel promovendi sunt, quam etiam praelationes eorum qui in subditis ecclesiis proficiendi sunt, pertinebunt. De criminalibus etiam intra supradictos terminos poenitentias dare, et reconciliationem facere vobis concedimus. Praeterea per praesentis decreti paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia sive possessiones eadem ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut a vestra congregatione actiones vel exenium aliquod exigere, vel res vestras in beneficium cuiquam dare, aut possessiones ejusdem ecclesiae auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris vestrorumque successorum usibus omnimodis profutura. Sane si quis deinceps archiepiscopus aut episcopus, praepositus vel abbas, imperator aut rex, marchio, vel dux, vel comes, vicecomes, judex aut castaldio, seu quaelibet ecclesiastica vel saecularis persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem ejusdem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, IV Idus Februarii, indictione prima, incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno quinto.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]
Calixtus II
202
CCII. Confirmatio privilegiorum ecclesiae S. Rudperti Salzburgensis. (Anno 1123, Febr. 19.) [HANSIZII, Germania sacra, tom. II, p. 941.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HERMANNO praeposito, et canonicis in episcopali ecclesia S. Rudperti Salzburgensi regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Justis terram inhabitantibus per prophetam Dominus praecipit, cum panibus occurrere fugienti; idcirco vos, filii charissimi, de saeculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicae munimine confovemus. Vitae namque canonicae ordinem, qui per dilectissimum fratrem nostrum Chunradum Salzburgensem archiepiscopum in vestra est Ecclesia institutus, praesentis privilegii pagina confirmamus. Statuimus enim ut nulli omnino hominum liceat eumdem ordinem in vestra ecclesia mutare. Et ne cui vestrum post professionem exhibitam, proprium quid habere, neve sine praepositi, vel congregationis licentia claustri cohabitationem deserere liceat, interdicimus, et tam vos, quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque, vestrisque successoribus in eadem religione mansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione legitime possidere videmini, et quaecunque deinceps poteritis adipisci. Ad haec decrevimus ut nulli hominum facultas sit, vestram Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temeritatis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva metropolitani proprii reverentia. Ad haec audientes statuimus ne, obeunte ipsius loci praeposito, nullus in praepositum qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem providerint eligendum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sive saecularis persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam ire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis accipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, XI Kalend. Martii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti papae II anno IV.
http://viaf.org/viaf/97716484
[]