author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Calixtus II
| 203 |
CCIII. Praedium Wilzaccarae, cum ecclesia Sancti Caesarii in agro Mutinensi, ad canonicos regulares pertinere, contra petitionem monachorum Nonantulensium, decernit. (Anno 1123, Febr. 26.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 257.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiae Sancti Caesarii, quae sita est in curte quae dicitur Wilzacara, tam praesentibus quam futuris, sub regulari observantia permansuris in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro Ecclesiarum statu satagere, et quae recte statuta sunt, auxiliante Domino, stabilire. Comitissa siquidem Mathildis, singularis beati Petri filia, in paterni juris praedio, quod Wilzacara dicitur, jam diu regulares fratres congregare proposuit. Porro cum a Nonantulensibus monachis de eodem praedio quaestio fieret, eadem illustris domina sollicitius procuravit ne quid calumniae fratribus illic viventibus superesset. Parato enim juxta praeceptum domni praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae judicio, legitimis testibus jurejurando sancitum est, supradictum praedium quadraginta annis a marchione Bonifacio et ejus filia Mathilda possessum esse. Beati vero Caesarii ecclesiam, in eodem praedio sitam, cum suis possessionibus per quadraginta annos nulla monachorum dominatione, vel legitima litis illatione interposita, liberam ab eis perseverasse. Nos igitur ad praedicti domni praedecessoris nostri exemplar locum ipsum et congregationem vestram in jus et tutelam sanctae sedis apostolicae suscipientes, ab omnium deinceps personarum exactione liberam permanere censemus. Statuentes ut quaecunque bona per supradictam comitissam in usus fratrum illic Deo servientium concessa sunt, aut in futurum, largiente Deo, per alios fideles legitime dari, offerrive contigerit, quieta semper et integra conserventur. Nulli ergo omnino liceat ecclesiam ipsam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis exactionibus fatigare: sed omnia integre conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quo malueritis, catholico accipietis episcopo. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, bysantium aureum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio, etc. Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, quarto Kalendas Martii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 204 |
CCIV. Privilegium pro abbatia S. Mariae Vangadiciensi. (Anno 1123, Mart. 6.) [MITTARELLI, Annal. Camald., III, append., 292.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LITALDO abbati Vangadiciensi monasterii Sanctae Mariae, quod in comitatu montis Silicani super Athicem veterem situm est ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri cura nos admonet Ecclesiarum quidem omnium praesertim ad jus beati Petri, ac sanctae Romanae Ecclesiae pertinentium, et utilitati intendere et quieti salubriter auxiliante Deo providere. Tuis igitur, dilecto in Domino fili Litalde abbas, precibus annuentes Vangadiciense Beatae Dei genitricis Virginis Mariae monasterium, cui Domino auctore praesides, quod a nobilis memoriae Ugone marchione constructum et ab ipsa fundatione sui per praedecessorem nostrum sanctae recordationis papam Sylvestrum libertate donatum est, sedis apostolicae patrocinio communimus. Possessiones namque ipsius et bona omnia quae vel idem marchio, vel alii quilibet homines de suo jure loco illi attulerunt, vel in posterum ei juste offerri a quocunque contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permanere censemus; in quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda: villam scilicet abbatiae, in qua monasterium consistit cum plebe Sancti Joannis, villam Vangaditiam cum ecclesia Sancti Michaelis, villam quae dicitur Salvaterra cum ecclesia Sancti Antonini, villam Cavazzanam, cum ecclesia Sancti Laurentii. In episcopatu Veronensi ecclesiam Sancti Salvatoris infra civitatem constructam cum pertinentiis suis. Possessiones illas, et in Bardulino, et in aliis locis ejusdem episcopatus. In episcopatu Vincentino terram de Albareto. In episcopatu Patavensi ecclesiam Sancti Petri sitam in monte Silicano cum pertinentiis suis, curtem Vallis Almerici cum ecclesia Sancti Andreae. In Este ecclesiam Sancti Firmi et Sancti Petri cum pertinentiis suis. In Palso ecclesiam Sancti Michaelis, possessiones in curia Villae, et in aliis locis ejusdem episcopatus. In episcopatu Adriensi ecclesiam Sancti Petri in villa Conceda, ecclesiam Sancti Bartholomaei de Gorgnano. Borsetum cum ecclesia Sancti Zenonis. In Contina, ecclesiam Sancti Sixti, Venece cum ecclesia Sancti Martini, et alias possessiones in eodem episcopatu, vel comitatu Possessiones in episcopatu Ferrariensi, et in episcopatu Bononiensi ecclesiam Sanctorum Simonis et Judae de Urbizano cum suis pertinentiis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Praefati quoque praedecessoris nostri statuta servare cupientes, apostolica sancimus auctoritate, ut monasterium ipsum sub apostolicae sedis tuitione salvum et in cunctis quietum consistens a potestate seu dominio episcoporum cum omnibus, quas in praesentiarum possidet, ecclesiis, vel quas in futurum juste adeptum fuerit, permaneat liberum, et a synodalibus prorsus exactionibus absolutum. Liceat itaque tibi tuisque omnibus successoribus singulas ecclesias vestras cum coemeteriis, baptisteriis, capitulis, synodis libere possidere easque per proprios instituere sacerdotes absque alicujus episcopi contradictione vestrorum insuper promotiones clericorum, consecrationesque basilicarum, atque infantium in villis vestris constitutorum baptisma, consignationes episcoporum, quos invitare dignum duxeritis ministeriis, celebrari, similiter stabiliterque censemus. Praeterea sacerdotibus in parochialibus ecclesiis monasterii quolibet tempore degentibus tam publicas, quam privatas parochianis utique suis imponendi poenitentias praesentis favore privilegii licentiam indulgemus, quorum etiam studio quaestiones apud ipsos de conjugiis exortae, ut juxta sanctorum Patrum terminentur institutiones, ad te tuosque successores referantur. Sacrosanctum vero chrisma singulis annis abbas monasterii per suos a quocunque voluerit episcopo legatos accipiat, acceptum autem baptismalibus consueto more studeat ecclesiis distribuere. Sane curtis abbatiae, Vangaditiae, Salva terrae, simulque Cavazane decimas miserationis intuitu ex integro vobis habendas concedimus, in aliis vero locis praediorum, quae sumptibus propriis excolitis, reddituumque vestrorum decimationes nostra vobis vindicare liceat auctoritate. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres eorum consensu, vel fratrum pars sanioris consilii de suo, vel si necesse fuerit de alieno religiosorum fratrum collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum; electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere praesumpserit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, II Nonas Martii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 205 |
CCV. Ad D[idacum] archiepiscopum Compostellanum. (Anno 1123, Mart. 6.) [FLOREZ, Esp. sagr., XX, 385.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri D. S. Jacobi archiep. et legato R. E., salutem et apost. benedic.
|
Perspectis Lucensis Ecclesiae ejusque episcopi nuntiis agnovimus dilectionem vestram legatione vobis digne a nobis olim tradita, nescio quorum perversorum impedimento, minime fungi: unde valde doluimus et miramur nostra in vestris partibus in tantam devenire tribulationem. Quapropter eamdem legationem sicut prius vobis confirmamus, et quasi filium charissimum monemus, ut nostra in vestris partibus peragatis, et quae corrigenda sunt, corrigatis, emendetisque hujus sacrae sedis licentia et auctoritate. Valete. Ego cardinalis Deusdedit S. Laurentii conf. Joannes cardinalis. Petrus cardinalis . . . . . conf. Data apud Lateranum II Nonas Martii. Scripta per manus Ugonis subdiaconi.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 206 |
CCVI. Canonicorum ecclesiae Cremonensis privilegia et bona confirmat. (Anno 1123, Mart. 6.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 247.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cremonensis ecclesiae canonicis, eorumque successoribus in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas paternam pro Ecclesiarum statu sollicitudinem gerere, et quae ad earum quietem et pacem constituta sunt, stabilire. Quapropter, charissimi in Christo filii, petitionibus vestris clementi benignitate impertientes assensum, ad domni praedecessoris nostri sanctae memoriae papae Urbani exemplar, vestram Beatae Mariae Dei Genitricis ecclesiam, cum omnibus rebus suis, apostolicae sedis tuitione ac patrocinio defensamus. Statuimus enim ut quaecunque bona, quascunque possessiones congregationis vestrae unitas hactenus possedisse per authentica et legitima scripta cognoscitur, vel episcoporum donatione, vel regum, aut caeterorum fidelium oblatione, vobis vestrisque successoribus firma semper et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda signamus, videlicet: Butaningum, Castrum Vetus, Insulam, Radaldiscum, Casam Novam, Butalianum, Atunellum, Fontanellam: Capellam Sancti Salvatoris, ecclesias Sancti Petri de Curticella ultra Padum, Sanctae Mariae de Mareulingo, Sancti Michaelis de Marasse, et Sancti Michaelis de suburbio Civitatis, cum pertinentiis earum. Nec non oratorium Sancti Mauritii cum eorum pertinentiis. Oblationes etiam altaris Sancti Imerii, et caeterorum altarium vestrae ecclesiae, communitatis vestrae usibus in perpetuum semper exhibendas fore censemus. Quidquid praeterea in futurum ad congregationis vestrae regimen juste legaliterque conferri contigerit, firmum semper et integrum stabilitate perpetua conservetur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessum est, usibus omnimodis profuturum. Ad haec adjicientes praecipimus ut nullus episcopus, comes, vicecomes, sive procurator de ipsa vos canonica infestare, aut de terris ejus fodrum, vel aliquam dationem, vobis invitis, tollere, seu vos vestrosque successores de ipsis terris aliquando sine legali judicio molestare vel disvestire praesumat. Praeterea, ut omnipotentis Dei servitio per ipsius gratiam quietius insistatis, vos et praefatam ecclesiam ab episcoporum gravamine removentes, decernimus ut eis non liceat, invitis fratribus, in vestra canonica habitare. Vos autem, filii in Domino dilectissimi, oportet mores vestros ab omni malo corrigere, et conversationem vestram ad normam institutionis canonicae custodire, ut, quod nomine censemini, re etiam in divinae majestatis oculis esse possitis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator, aut rex, princeps, dux, marchio, aut comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, secundo Nonas Martii, indictione prima, incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 207 |
CCVII. * Monasterii Lenensis tutelam suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Anno 1123, Mart. 16.)
|
[ZACCARIA Dell' antichissima badia di Leno libri tre.
Venezia, 1767, 4º, p. 111.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 208 |
CCVIII. Privilegium pro ecclesia B. Mariae Blesensis. (Anno 1123, Mart. 19.) [ Gall. Chr., VIII, instrum, 421.
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, Stephano abbati et canonicis in Blesensi ecclesia B. Mariae regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Bonis religiosorum fratrum et sanctorum virorum desideriis non solum favere, sed ad ea ipsorum etiam debemus animos incitare. Nobilis siquidem vir Theobaldus, Blesensium comes, venerabili fratre nostro Gaufrido Carnotensi episcopo commonente atque hortante, pro amore Dei et religionis canonicae reverentia vestram beatae et gloriosae Virginis Mariae Dei Genitricis ecclesiam, quam in saeculari potestate sui dominii retinebat, cum omnibus suis rebus et possessionibus Deo et vobis per ejusdem episcopi manum, sicut ipsius attestatione didicimus, reddidit et penitus refutavit hoc nimirum tenore, ut deficientibus de eadem ecclesia clericis saecularibus, eorum honores sive possessiones ecclesiasticae in usum vestrum et fratrum, qui post vos in regulari vita, Domino auctore, successerint, redigantur; quandiu vero illi vixerint, praebendarum redditus, quos hactenus tenuerunt, dimittere non cogantur. Idem insuper comes communi vestrae utilitati devote intentus, capellam Sancti Carilephi, quam pater ejus et ipse primum possederant, per supradicti episcopi manum vestris usibus mancipavit, ita videlicet ut quocunque tempore decedentibus de ea personis, praebendarum redditus ad Beatae Mariae ecclesiam transferantur, et opportuno tempore secundum abbatis arbitrium in capella eadem aliqui regularium substituantur. Nos ergo et praefati strenui atque illustris comitis desiderium laudabile judicantes, et ipsius precibus annuentes, quod ab eo de praefatis ecclesiis per manum fratris nostri et coepiscopi Gaufridi factum est, confirmamus, et ratum atque inviolabile futuris temporibus permanere praecepimus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, XIV Kalendas Aprilis, indictione prima, Incarnationis Domini anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae quinto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 209 |
CCIX. Privilegium pro monasterio Usinnhovensi. (Anno 1123, Mart. 26.) [ Monumenta Boica, tom. X, p. 449.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BRUNONI abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in Frisengensi episcopatu in loco qui Schira dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Omnibus nos debitores esse apostolica doctrina insinuat; verumtamen religiosis viris sollicitius subvenire commissae nobis administrationis auctoritas exhortatur. Tu siquidem, fili charissime, sicut veridicorum virorum attestatione didicimus, una cum tuis fratribus in monasterio in loco qui Usinhoven dicitur, degens, prae nimia ipsius loci incommoditate aquarumve inopia, nec tuae nec illorum poteras saluti proficere. Unde, habito venerabilium fratrum nostrorum archiepiscoporum, Adalberti Moguntini videlicet apostolicae sedis legati, et Chonradi Salzburgensis consilio, habitationem vestram in Schirrum transferre communiter decrevistis. Qui nimirum locus ab Ottone Palatino comite, consentiente egregia femina Petrissa comitissa, et aliis quinque comitibus in cujusdam scirothecae investitione per manus nostras Deo et beato Petro oblatus, conversationi monasticae aptus, et fratrum videtur usibus opportunus. Nos itaque verae dilectionis et charitatis intuitu, vestris humillimis supplicationibus accommodantes assensum, mutationem hanc seu translationem ad honorem Dei et religionis augmentum firmamus, ut curam prioris loci, qui beati Petri juris est, nullatenus amittatis. Eumdem insuper novae habitationis locum beati Petri munimine confovemus, et vos tanquam dilectos a Domino filios defensionis nostrae brachiis sustentamus. Per praesentis igitur decreti paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quaecunque bona nobilis memoriae Hazocha cum filiis suis Ekkahardo, Bernhardo Ottone comitibus, seu etiam illustris recordationis comes Bertholdus, comes etiam Chonradus et frater ejus Otto, et fratres Otto, Bernhardus et Ekkahardus, aliique fideles Christi pro suarum animarum salute, congregationi vestrae de suo jure obtulisse noscuntur, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestrum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sanctum consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis accipietis, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate exhibere voluerit; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Obcunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres consensu communi, vel fratrum pars consilii sanioris vel de suo vel de alieno si oportuerit collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam clegerint. Porro sepulturam loci vestri omnino liberam esse sancimus, ut eorum, qui illic sepeliri desideraverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Sane advocatum vobis secundum vestrum arbitrium, aliorum quoque religiosorum, et sani consilii virorum, quem potissimum elegeritis, concedimus, qui timoris amorisque Dei respectu, vestrae utilitati bene provideat. Ipse tamen si molestus vobis exstiterit, nostra auctoritate liceat alium vobis idoneum constituere. Porro nec ipsi, nec aliis facultas sit advocatiam loci vestri sibi quasi haereditariam vindicare, vel vobis renitentibus possidere. Si quis igitur in futurum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniat. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, VII Kalend. Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123; pontificatus autem domni Calixti papae II anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 210 |
CCX. In generali concilio Conradum, olim episcopum Constantiensem, sanctorum ordinibus ascribit. (Anno 1123, Mart. 28.) [MANSI, Concil., XXI, 289.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri UDELRICO episcopo, clero et populo Constantiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fratres vestri, quos ad apostolicam sedem direxistis, multa nobis ac fratribus nostris, de illius sancti viri defuncti, Conradi, vestri episcopi, actibus retulerunt miracula, et quae per eum Dominus omnipotens fecerat, certificare scriptis et verborum attestationibus studuerunt. Nostris itaque fratribus episcopis et cardinalibus, et aliis archiepiscopis, episcopis, et abbatibus, ac religiosis qui aderant, viris visum est, eumdem sanctum apud Deum honorabilem meritis, nos apud homines, quantum nobis fas est, honorabilem memoria facere debere. Unde in generali quod celebramus concilio, ejus venerationem fratribus omnibus nuntiamus. Ad honorem igitur Dei atque ipsius S. Conradi reverentiam largiente Domino constituimus, ut ipsius inter sanctos recordatio futuris temporibus habeatur, et miracula, quae per eum a Deo facta dicuntur, si vera sunt, scripturis et lectionibus memoriter deinceps teneantur. Vos vero, fratres et filii dilectissimi, apparentium in terra vestra florum odore refecti, ita in posterum conversari, atque ita pie vivere, cooperante Domino, satagatis, ut et ipsi aliis odorem virtutum reddere, per sancti Spiritus gratiam valeatis. Omnipotens Dominus beatorum apostolorum Petri et Pauli precibus, et praedicti sancti viri orationibus sua nos miseratione custodiat et ad vitam perducat aeternam. Datum Laterani V Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 211 |
CCXI. Ad Girbertum episcopum Parisiensem.--Ut omnes clerici et abbates diaeceseos ipsi pareant. Item ut canonicus Parisiensis, alterius ecclesiae episcopus effectus, praebendam amittat. (Anno 1123, Mart. 28.) [MANSI, Concil., XXI, 210, ex minore Pastorali Ecclesiae Paris.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GIRBERTO episcopo, et canonicis Parisiensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Apostolicae administrationis debito provocamur, suam ecclesiis dignitatem et justitiam conservare. Quapropter vestram matricem Beatae Mariae ecclesiam in suae dignitatis statu volumus per Dei gratiam permanere. Pro praesentis scripti stabilitate statuimus, ut omnes et clerici, et abbates, ad sedem Parisiensem pertinentes, tibi, charissime frater Girberte episcope, tanquam pastori suo et tanquam membra capiti adhaerentia, et successoribus tuis, debitam obedientiam et reverentiam semper exhibeant. Illud etiam juxta sanctorum censuram decernimus, ut si aliquis Ecclesiae Parisiensis canonicus, ad episcopatus fuerit honorem promotus, et alterius ecclesiae gubernacula beneficiaque susceperit: illius, de qua assumptus est, Ecclesiae privetur canonica. Datum Laterani, V Kal. April. indictione I.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 212 |
CCXII. Monasterii S. Bertini Sithiensis tutelam suscipit et privilegia confirmat. (Anno 1123, Mart. 30.) [ Collection des Cartulaires, III, 262.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO, abbati Sithiensis monasterii Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, dilecte in Domino fili Lamberte abbas, justis petitionibus annuentes, Sithiense Beati Bertini monasterium, cui, Deo auctore, praesides, sub tutelam et protectionem sedis apostolicae confovendum suscipimus. Statuimus enim ut nullus abbas in eodem monasterio praeponatur, nisi quem fratres, communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, de sua congregatione providerint eligendum. Porro, juxta domni praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae decretum, abbatis subrogationem penes Alciacum, non aliunde quam de vestro monasterio, fieri apostolica auctoritate decernimus. Sane, juxta Roberti comitis corroborationem, a villa Arkas, et a molendinis quae infra ambitum monasterii vestri continentur, nulla prorsus, usque Broburg et Lodic, alia molendina intersint, sicut nec retroactis fuere temporibus. Molentes autem omnemque molturam, quam de ministerio advocati Sancti Bertini, sive aliunde, quiete hactenus possedistis, deinceps libere et absque omni contradictione vos possidere censemus. Deinde totum illud atrii spatium quod ab omni basilicae vestrae parte, usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, sicut per fratrem nostrum Joannem, Morinorum episcopum, constat esse sacratum, ita nos ecclesiae vestrae praesenti decreto firmamus, cum piscariis et terris adjacentibus, cultis sive incultis, videlicet a praefata villa Archas usque ad vetus monasterium, prout priscis temporibus possedistis. Illarum quoque decimarum medietatem, quae vobis et canonicis Sancti Audomari communi jure proveniant, scilicet de Sancto Michaele, de Sancto Quintino in Lokenes, de Sancto Martino extra burgum, de Sancto Jacobo de Tatinghuem, et de Cormettes, necnon et illorum quatuor denariorum communis telonei, quos fraternitas tua, una cum praefatis canonicis, adversus burgenses, sibi, coram episcopo Tarvanensi, rationabiliter vindicavit, scripti hujus auctoritate firmamus. Refectionem praeterea, quam fratribus monachis et pauperibus in tuo anniversario tribuendam constituisti, nos inviolabilem permanere sancimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Datum Laterani, per manum Hugonis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, tertio Kal. Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo tertio, pontificatus autem domni Calixti II papae anno quinto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 213 |
CCXIII. Ad Joannem, Morinensium praesulem. Anno 1123, Mart. 30.[ Ibid., p. 294.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI, Morinorum episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Beati Bertini monasterium, cum omnibus rebus et possessionibus suis, ad Romanae jus Ecclesiae pertinere, fraternitati tuae credimus esse notissimum. Qua in re bona ejus, quae antiquitus cognoscitur possedisse, decreti nostri pagina confirmavimus. Tuae igitur dilectioni rogando, mandamus ut omnia bona ejus manutenere ac defendere studeas, et praesertim ea quae praedecessorum nostrorum sunt privilegiis confirmata; satagas etiam, et firmiter in posterum teneas, ut abbatis erogatio penes Alchiacum de praefato monasterio fiat, et inde electo, sine occasione aliqua, manum benedictionis imponas, quatenus et nos beati Petri filios pro amore nostro a te amplius diligi cognoscamus, et tu a nobis gratiarum merearis accipere actiones. Datum Laterani, III Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 214 |
CCXIV. Monasterio S. Crucis Burdigalensi ecclesiam S. Macarii asserit. (Anno 1123, Mart. 30.) [MABILLON, Annal. Bened., VI, 98.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANDRONI abbati et monachis Sanctae Crucis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Inter vos et monachos Sancti Macarii de subjectione et obedientia querimonia est agitata: et quidem vos fratres illos in religione vestrique subjectione coenobii retinere juxta vestram consuetudinem volebatis, ipsi autem rebelles vobis inobedientes effecti a vestra subjectione se subtrahere nitebantur. Proinde a Burdegalensi archiepiscopo evocati ad praesentiam ejus venerunt, sed ipsius et religiosorum abbatum ac monachorum qui aderant, obedire judicio contempserunt; qua de re ab ipso excommunicati sunt. Tunc illi magis contra vos se erigentes, ad legatum nostrum Girardum Engolismensem episcopum perrexerunt et ab eo virgam quamdam pastoralem dictam quibusdam subreptionibus acceperunt, cujus virgae occasione Sancti Macarii ecclesiam per se abbatiam esse liberam voluerunt, sicut monasterium Sanctae Crucis exstitit. Deinde archiepiscopus ad nostrum concilium evocatus, eos mandatis suis et monitis evocavit, ut de transgressione hac in nostra praesentia responderent. Cum autem utrique ad nostram praesentiam venissetis, et illi a nobis inducias postulassent, diem utrique parti praefiximus, qua coram nobis et nostris fratribus querimonia sopiretur. Die igitur constituta vos adfuistis, sed altera pars a conspectu nostro se absentavit. Nobis ergo et fratribus nostris justum et rationabile visum est, ut neque vos vestra fraudari justitia, neque illi de sua debuissent lucrari absentia. Idcirco in generali fratrum nostrorum, episcoporum et cardinalium et aliorum, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum ac religiosorum virorum concilio collaudavimus, ut praedicta Sancti Macarii ecclesia, sicut ab antiquo fuit, ita et in posterum in vestri monasterii sit obedientia et dispositione subjecta. Ille vero baculus sive subreptionis virga in vestrum dominium redigatur, et ne aliquod de caetero scandalum moveat omnino frangatur. Si quis autem hanc nostram et generalis concilii constitutionem et collaudationem aliqua temeritate infregerit, sancti Spiritus judicio et indignationi sedis apostolicae subjacebit: Monachi autem Sancti Macarii excommunicatione, qua et a nobis et archiepiscopo percussi sunt, tandiu teneantur, donec ad abbatis Sanctae Crucis obedientiam revertantur. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, III Kal. Aprilis, indictione II, anno Incarnationis Dominicae 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 215 |
CCXV. Ad populum et clerum Augustensem. (Anno 1123, Mart. 31.) [KHAMM, Hierarchia Augustana, pars I, p. 198.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Augustensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilectus frater noster Hermannus, episcopus vester, ad sedem apostolicam cum multo labore et fatigatione sui pervenit, et sanctae Romanae Ecclesiae matrem suam humilitate debita et obedientia recognovit. Quem nos paterna dilectione suscepimus, et tanquam obedientem filium nobiscum diligenter habuimus. Ipsum itaque ad vos cum nostra gratia et integritate sui episcopalis officii remittentes, universitatem vestram rogamus, monemus atque praecipimus, ut eum benigne suscipiatis, affectione praecipua diligatis, et ei sicut patri et magistro vestro, nec non et animarum vestrarum episcopo reverentiam et obedientiam humiliter impendatis. Data Laterani II Kal. April.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 216 |
CCXVI. Ecclesiae Monopolitanae libertatem et possessiones petente Nicolao episcopo, confirmat. (Anno 1123, Mart. 31.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 963]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dil. fratri NICOLAO Monopolitano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens iteratam ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuentes et dictam Monopolitanam ecclesiam, cui Deo auctore praesides, decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus enim ut eadem ecclesia nulli alii praeter apostolicam sedem subjectionis reverentiam debeat, sicut per apostolicae memoriae praedecessorem nostrum Urbanum II in Beneventana synodo definitum, et privilegii testimonio confirmatum, necnon et a S. recordationis Paschali papa privilegii munimine roboratum est. Te igitur tuosque successores hujus libertatis gratia perfruentes sub solius apostolicae sedis obedientia in perpetuum manere decernimus, statuentes ut quaecunque Monopolitana ecclesia hactenus juste possedit, aut hodie possidet, sive in futurum juste et canonice poterit adipisci, in castellis, villis, silvis, in ecclesiis, in monasteriis caeterisque possessionibus, tibi tuisque successoribus episcopali jure regenda semper, ac disponenda serventur, salva in omnibus Romanae et apostolicae Ecclesiae reverentia. Obeunte te, vel tuorum quolibet successorum, clero, populoque Monopolitano facultas sit, semota omni pravitate, episcopum canonice eligendi, electus autem a Romano pontifice consecrabitur. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis S. R. E. subd., II Kal. Aprilis, ind. I, Incarn. Dom. anno 1123, pontificatus autem D. Calixti II PP. V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 217 |
CCXVII. Hamburgensibus commendat Adalberonem archiepiscopum a sese consecratum et pallio donatum. (Anno 1123.) [LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 126.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Hamaburgensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Desideriis vestrae dilectionis nostro concordante judicio, venientem ad apostolorum limina et ad nos dilectum fratrem nostrum Athelberonem, in cujus electionem vota vestra convenerant, Patrum, ut confidimus, canonicis regulis congruentem et constitutionis ecclesiasticae non ignarum, benigne suscepimus. Quem de charo chariorem ulnis dilectionis et charitatis visceribus amplectentes, vobis in archiepiscopum nostri tanquam beati Petri manibus consecravimus. Consecrato etiam cum nostrae gratiae abundantia pallium pontificale, videlicet officii plenitudinem, ex apostolicae sedis benignitate contulimus. Quo infra ecclesiam ad sacra missarum solemnia uti debebit, diebus illis qui in vestrae ecclesiae privilegiis distinguuntur. Hunc igitur sub litterarum nostrarum prosecutione ad Ecclesiae vestrae regimen dirigentes plena hortamur affectione diligi, plena humilitate venerari. Confidimus enim magnum, Deo auctore, utilitatis fructum per ejus doctrinam et providentiam vobis omnibus profuturum.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 218 |
CCXVIII. Confirmatio jurium omnium Ecclesiae Squillatinae. (Anno 1123, April. 2.) [COQUELINES, Bullar. amp. Collect., tom. XI. p. 184.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO archiepiscopo, a nobis de Squillatina Ecclesia in Panormitanam translato, ejusque successoribus canonice instituendis, in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo charissime Petre archiepiscope, justis petitionibus annuentes, sanctam Panormitanam Ecclesiam, cui auctore Domino per nos institutus praesides, auctoritate sedis apostolicae communimus; statuimus enim ut Panormum, Misiliminum, Cornelianum, Bicaris, Therme cum pertinentiis suis, et possessiones, et coloni, decimae, et episcopalia jura ipsius parochiae, nec non et omnia quae terrae principes, et alii fideles viri de jure suo eidem Ecclesiae contulerunt, et quae ipsi Ecclesiae jure antiquo pertinere videntur, quieta et libera, in tua tuorumque successorum ditione auctoritatis nostrae assertione permaneant; omnem quoque libertatem, quae a praedecessoribus nostris sanctae memoriae Alexandro II, Gregorio VII et Paschale II Romanae Ecclesiae pontificibus praedecessoribus tuis Panormitanis archiepiscopis Nicodemo et Alcherio, et per eos Panormitanae Ecclesiae concessa dignoscitur, nos quoque auctoritate apostolica damus tibi et per industriam tuam Ecclesiae ipsi concedimus, et decreti hujus pagina confirmamus. Pallii quoque usum, qui antecessoribus tuis a nostris antecessoribus est concessus, dilectioni tuae concedimus; quo videlicet uti debetis diebus illis qui in Ecclesiae tuae privilegiis distinguuntur. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur, ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Quamobrem, charissime frater, quoniam pastoralis curae constringit officium, dilige fratres, ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu, pacem sequere cum omnibus: sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: piis vaces operibus: virtutibus polleas; fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum: ita procedas in conspectu Dei, et totius Israel; hujusmodi gregi commisso praebeas exempla, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem tuum qui in coelis est; sit in lingua sermo, sit coeli fervor in animo: creditum tibi agrum Dominicum exerce dum licet, semina in timore: dum tempus est bonum faciendo non deficias; tempore enim suo metes, non deficiendo vigilanter. Itaque terrena negotia relinquendo coelestibus anhela, quae retro sunt obliviscens, in ea quae ante sunt temetipsum extende; meus tua in saeculari veritate non diffluat, sed tota in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Sancta Trinitas fraternitatem tuam suae gloriae protectione circumdet, et ad finem, qui non finitur, pervenire concedat. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi cardinalis, IV Nonas Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 219 |
CCXIX. Ad Antonium abbatem Senonensem. (Anno 1123, April. 2.) [ Gall. Christ. XIII, instr. 488.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ANTONIO abbati monasterii Senonensis quod in Tullensi parochia situm est.
|
Tuis igitur, fili in Christo charissime Antoni abbas, justis petitionibus annuentes statuimus, etc., ut illibata permaneant, in quibus haec propriis visa sunt vocabulis exprimenda: ecclesiam Vipodicellae, etc., ecclesiam de Plania, ecclesiam S. Joannis, ecclesiam S. Maurici Senonensis, etc., ecclesiam de Stopax, ecclesiam episcopi Villae, ecclesiam Danuebrii, etc. Sane advocatum loci vestri quicunque per Metensem episcopum constitutus fuerit, etc., delegato advocatis beneficio contentum esse praecipimus, etc.; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subd. card., IV Non. Aprilis, indict. I, Incarnationis Dominicae an. 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 220 |
CCXX. Ad Ottonem Bambergensem episcopum, Pomeranorum apostolum.--De privilegiis Bambergensi Ecclesiae concessis. (Anno 1123, April. 3.) [MANSI, Concil., XXI, 193.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Bambergensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Bonis fratrum nostrorum studiis non solum favere, sed ad ea ipsorum etiam debemus animos incitare. Tuis ergo, charissime et venerabilis frater Otto Bambergensis episcope, supplicationibus inclinati, monasteria quae ipse propriis sumptibus exstruxisti, et Bambergensi ecclesiae conferens, apostolicae sedis roborari munimine quaesivisti, in B. Petri ejusque Romanae Ecclesiae protectione suscipimus contra pravorum hominum nequitiam defensanda. Statuimus ergo ut possessiones, praedia et bona omnia, quae et fraternitas tua eisdem monasteriis divini amoris intuitu contulit, quaeque aliorum fidelium justa oblatione concessa sunt, aut in futurum juste legaliterve acquiri vel offerri contigerit, firma eis et illibata Domino auctore permaneant. Ordinationes sane abbatum vel monachorum suorum a catholicis episcopis dioecesanis accipiant. Rerum vero ipsorum monasteriorum curam et administrationem in tuo tuorumque successorum arbitrio et potestate remanere censemus. Nulli itaque hominum facultas sit eadem monasteria perturbare, aut eorum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus vexare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem monasteriis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Scripta per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 221 |
CCXXI. Privilegium pro monasterio S. Benedicti Cremensis. (Anno 1123, April. 3.) [GATTULA, Hist. Casin., I, 285.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio VIVIANO praeposito ecclesiae Beati Benedicti apud Romam, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Henricus siquidem comes Pergamensis cum totius populi Cremensis suffragio, et conniventia pro animarum suarum salute in praedio possessionis suae cellam in honore beati Benedicti devotione et reverentia obtulerunt. Hanc videlicet cellam venerabilis frater noster Rogerius tunc Voliterrensis episcopus, ejusdem Henrici comitis filius, pro patris sui, et Cremensis populi desiderio et rogatu jamdudum sub tutelam sedis apostolicae, sicut et caetera Casinensis monasterii membra suscipi postulavit. Nos igitur tam illorum, quam tuis, dilecte fili Viviane ejusdem loci praeposite, petitionibus annuentes pro sanctissimi Patris nostri Benedicti reverentia et filii nostri Oderisii abbatis dilectione, ad cujus curam ex Casinensis coenobii jure locus idem pertinet, cellam ipsam per decreti praesentis paginam sub apostolicae sedis tutelam, protectionemque suscipimus. Statuimus ergo ut cella eadem quieta semper et libera in Casinensis monasterii possessione et unitate permaneat, nec ulli omnino personae liceat eam Casinensi monasterii jure dominioque subtrahere, aut separare. Quaecunque vero praedia, quaecunque possessiones, a supradicto comite Henrico, et a Cremensibus, vel aliis fidelibus viris eidem loco ad fratrum sustentationem collata sunt, vel in futurum largiente Domino conferentur, firma vobis in perpetuum, quieta, et integra conserventur. Quae videlicet possessiones habentur in Cremonensi territorio in villa Heire, in Rivi Zinga, in Veilate, in Mozanica, in Vauri, et in Josano, et in Boteliano. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, seu clericorum monasterio pertinentium a quo malueritis catholico episcopo accipietis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate postulatur indulgeat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Quicunque vero domum ipsam, et in ea Domino servientes fovere, suisque rebus honorare curaverit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus gratiam consequatur. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manus Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, tertio Nonas Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem Calixti II papae quinto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 222 |
CCXXII. Parthenonem S. Salvatoris et S. Juliae Brixiensem tuendum suscipit ejusque possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1123, April. 3.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 137.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae ERMINGARDAE abbatissae monasterii Domini Salvatoris nostri, et S. Juliae virginis et martyris, quod Novum dicitur, et in civitate Brixia situm est, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Quae a praedecessoribus nostris ecclesiasticae utilitatis prospectu statuta sunt, firma debent perpetuitate servari; ea propter petitiones tuas, charissima in Christo filia, non immerito annuendum censuimus, ut Beatae Juliae monasterium, cui, Deo auctore, praesides, quod videlicet ab Ansa regina intra civitatem Brixianam constructum est, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur scripti paginam constituimus, ut idem monasterium sub apostolicae sedis protectione, et regia defensione submissum, nullius unquam alterius jurisdictionibus submittatur; adeo ut quisquam sacerdotum, nisi ab ipsius loci abbatissa fuerit invitatus, nec missarum ibi solemnia celebrare praesumat. Possessiones autem ipsius loci, quae ab eadem Ansa regina, et successoribus suis imperatoribus, vel ab aliis fidelibus legaliter concessae sunt, tibi, tuisque sororibus et his, quae post vos in eadem religione successerint, confirmamus: curtes, scilicet, Sermionem Ceruanicam, Nuvelariam, Berciagum, Barbadam, Alfianum, Calvatonem, Ciconiariam, Miliarinam, Sermidam, necnon Cosenagum novum, Monticellum, cum omnibus basilicis eidem monasterio pertinentibus, scilicet in Sermione una, in Nuvelaria una, in Berciago duae, in Barbada una, in Alfiano una, in Calvatone duae, in Ciconaria una, in Meliarina una, seu etiam curtes, villas, castella, basilicas, et omnia eidem monasterio pertinentia; quaecunque praeterea in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poteritis adipisci, firma tibi et eidem monasterio, illibataque permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te, vel aliqua ipsius monasterii abbatissa, nulla ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Sane abbatissa ipsius loci licentiam habeat ad honorem Dei, ecclesias construendi, mercatum et castella in terris ad praefatum monasterium pertinentibus, ubicunque voluerit, pro utilitate monasterii construendi. Nullus etiam episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, vel aliqua magna parvaque persona ullum districtum in aliquibus locis ipsius monasterii judicare, seu aliquod placitum, absque licentia abbatissae, habere praesumat; aut res monasterii quovismodo alienare, vel ibi molestiam inferre, aut fodrum, vel mansionaticum seu ripaticum, aut paratas, sive aliquas functiones exigere. Decimas praeterea et primitias laborum vestrorum, et districtum servorum, et liberorum, ad vestrum coenobium pertinentium confirmamus. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes abbatissae, vel monacharum sive caeterorum clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, seu quidquid ad sacrum mysterium pertinet, a quibuscunque catholicis praesulibus fuerint postulata, gratis concedimus, et absque reprehensione tribuenda, sicut Anselperga prima abbatissa ejusdem monasterii, a Paulo beatae memoriae, apostolicae sedis pontifice, pro fragilitate feminei sexus obtinuit. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus SS. Datum Laterani, per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, III Non. Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 223 |
CCXXIII. Privilegium pro ecclesia S. Deodati. (Anno 1123, April. 3.) [ Hist de l' Eglise de Saint-Dié, p. 377.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, ALBERTO venerabili praeposito Sancti Deodati, caeterisque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venientes ad nos ecclesiae vestrae canonici, dilectus filius noster Hunaldus, et Hugo vester scholasticus, petierunt ut ecclesiae vestrae possessiones, jura sua, dignitates juxta quod in privilegiis vestris continentur, tam in his quae a praedecessoribus nostris Romanae sedis praesulibus obtinuistis, quam in his quae ab aliis pontificibus, seu imperatoribus, vel ducibus suscepistis, nos quoque nostra auctoritate firmaremus. Eorum itaque petitioni, quae justa videbatur, clementer annuentes, vobis vestraeque in perpetuum confirmamus Ecclesiae, quidquid in privilegio praedecessoris beatae memoriae Leonis papae firmatum est. Praeterea nominatim ecclesiam Sancti Remigii in monte juxta quod venerabilis frater Riquinus Tullensis episcopus scripto et sigillo suo vobis confirmavit. Necnon etiam tenorem ecclesiarum vestrarum, quas in episcopatu Basiliensi habetis, sicut ad nostra usque tempora tenuistis, et a Rodulpho beatae memoriae Basiliensi episcopo scripto, et sigillo suo confirmatum suscepistis. Videlicet ut in quarto anno ecclesia de Ungrersheim pro decimis quadraginta solidos Basiliensis monetae, et capella de Mittegvibre quinque solidos, et illa de Vuegvibre similiter quinque persolvat. Eisdemque ecclesiis supradictis viduatis, sacerdotes in eis pro voluntate praepositi, atque fratrum vestrae ecclesiae ponantur. Quaecunque etiam in posterum concessione principum, seu liberalitate pontificum, aut oblatione fidelium, ecclesiae vestrae canonice accesserint, auctoritate sedis apostolicae rata et inconcussa vobis permanere decernimus. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, III Non. Aprilis, indict. I, Incarnat. Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 224 |
CCXXIV. * Monasterio S. Gisleni asserit altaria nonnulla a Burcardo, episcopo Cameracensi, concessa. (Anno 1123, April. 4.)
|
[Vide REIFFENBERG, Monum. t. VIII, p. 348.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 225 |
CCXXV. Bulla pro Alberone archidiacono et thesaurario Metensis ecclesiae Sancti Stephani. (Anno 1123, April. 5.) [MEURISSE, Hist. de Metz, p. 414.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERONI archidiacono et thesaurario Sancti Stephani Metensis ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quae a fratribus nostris beneficia ecclesiis collata sunt, nos auctore Deo debemus integra servare. Idcirco altari nostrae ecclesiae Sancti Stephani beneficia, quae a religiosis episcopis in ejus dote collata sunt, confirmamus. In quibus nominatim exprimimus ecclesiam de Guapeio cum tota ipsa curte, et cum omnibus appendiciis ipsius curtis, scilicet mansis, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, nemoribus, silvis, censibus, fontibus, rivis et eorum decursibus et mundilionibus, campis, vineis etiam illis quae sitae sunt in territorio villae quae dicitur Lauriacum, cum integro banno, sicut libere et absolute, ac nullo refragante, ad usum thesaurarii principalis et aliorum subcustodum concessa sunt et ab antecessoribus tuis possessa. Quaecunque praeterea bona, et quaecunque possessiones tam in ecclesiis quam in terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, mancipiis, censibus, redditibus infra civitatem Metensem vel extra eidem altari pertinent ad tuos et successorum tuorum thesaurariorum usus, ita quieta decernimus, et libera conservari, ut nulli ecclesiasticae saecularive personae facultas sit ea vobis auferre, vel ausu temerario molestiam irrogare. Si quis autem, decreti nostri hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ergo Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, Nonis Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo tertio, pontificatus autem domni Calixti II papae quinto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 226 |
CCXXVI. Ad canonicos Bisuntinos S. Joannis.--Componit controversias inter ecclesias S. Joannis et S. Stephani. Jubet ut privilegium ecclesiae S. Stephani concessum a Paschali papa reddatur. (Anno 1123, April. 6.) [MANSI, Concil., XXI, 202.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. Joannis evangelistae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Discordiam quae inter vos, et canonicos sancti Stephani, longo jam tempore perduravit, a nobis in praesentia fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, tali noveritis fine conclusam, ut videlicet in vigiliis festivitatis Inventionis corporis S. Stephani, ad vesperas, canonici S. Joannis ad ecclesiam B. Stephani cum processione pergant, et in crastino ejusdem inventionis, unum modium vini, et carnem unius vaccae, vel quatuor Bisuntinae monetae solidos, a canonicis ecclesiae loci accipiant. Clerici etiam S. Stephani, in vigiliis S. Joannis ante portam Latinam, ad vesperas, ad Sanctum Joannem veniant. Decanus vero Sancti Stephani hominium semper archiepiscopo faciat, et per manum ejus archidiaconatum de Dola et Amos perpetuo jure obtineat. Candelae etiam, quae in exteris claustri domibus, canonicis S. Joannis a canonicis S. Stephani antiquitus praebebantur, nisi per quadraginta continuos dies post Inventionem, et alios quadraginta dies post dedicationem altaris B. Stephani, alio tempore non solvantur. Et cera, quae mittebatur vindemiis Lausannensis pagi, deinceps non solvatur. Sex autem brae cerae, in Sabbato sancto Paschae, S. Joannis thesaurario persolvantur, et in Purificatione sanctae Mariae, singulis canonicis Sancti Joannis, qui ad processionem venerint, cerei singuli tribuantur. Et etiam candelae solito more ad cellarium, dum vinum canonicorum commune fuerit, singulis noctibus persolvantur. Caeterae etiam consuetudines, tam a clericis S. Joannis, quam a clericis S. Stephani, in spiritualibus, et in temporalibus, irrefragabiliter observentur. Privilegium sane, quod a domino nostro sanctae memoriae Paschali papa de maternitate factum est, canonici Sancti Stephani Anserico Bisuntino archiepiscopo, vel Lausannensi episcopo reddant, usque ad proximas apostolorum Petri et Pauli octavas. Si quis ergo contra hoc mandatum nostrum, vel privilegium retinere, vel pacem hanc infringere attentaverit, tanquam reus, et sacrilegus, et pacis ecclesiasticae perturbator, excommunicationi subjaceat, et in locis quibus fuerit, quandiu ibi permanserit, divina non celebrentur officia, quousque ad ejusdem pacis redeat unitatem. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequatur. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Laterani, per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, VIII Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Calixti II anno quinto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 227 |
CCXXVII. Ecclesiae Pisanae de consecratione episcoporum Corsicanorum privilegium testatur ultimo concilii Lateranensis die damnatum esse. (Anno 1123, April. 6.) [MANSI, Concil., XXI, 290.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis per insulam Corsicae constitutis eorumque successoribus in perpetuum
|
Quot mutationes, quot scripta inter se diversa de vestris facta sint consecrationibus tota jam pene cognovit Europa. Unde peccatis existentibus, multa scandala, multae caedes et rapinae, multa etiam homicidia atque perjuria provenerunt. Quamobrem Romana Ecclesia levitatis et inconstantiae a compluribus arguebatur, eo quod ipsa discordiae hujus seminarium, et occasio videbatur. Nos itaque in praeterito, quod nuper celebravimus Laterani, concilio, totius negotii hujus seriem coram universis fratribus qui nobiscum aderant, exposuimus, videlicet quoniam felicis memoriae praedecessor noster papa Urbanus necessitate quadam compulsus Corsicanorum episcoporum consecrationem per privilegium suum antistiti Pisano concessit; qui tamen postmodum, et Romanae Eclesiae scandalum pertimescens, et gravem inter Pisanos et Januenses oriri discordiam videns, concessionem ipsam mutavit, et antecessores vestros, sicut moris fuerat, suis manibus consecravit. Post hunc, piae recordationis dominus papa Paschalis, quanquam in multas et gravissimas devenisset necessitates, nullis tamen precibus aut promissionibus ad hoc induci potuit, ut praedictas Pisanis firmaret concessiones, sed praedecessorum vestrorum consecrationes Romanae Ecclesiae conservavit. Cujus successor papa Gelasius, majori et graviori necessitate Roma exire coactus, transmontanas partes navigio adeundo, privilegium idem, quod a domino papa Urbano de consecratione vestra Pisanis collatum fuerat, cum Pisa, venisset, renovavit. Quod tamen postmodum eamdem Pisanorum et Januensium perturbationem prospiciens annullavit. Nos etiam, qui eorum loco, imo B. Petri, licet indigni, successimus, de ultramontanis partibus ad Urbem accelerantes, Pisas devenimus, ubi eorumdem praedecessorum nostrorum Urbani, et Gelasii vestigia subsecuti, ejusdem populi precibus ac devotione devicti, eamdem innovavimus concessionem. Cum vero ad Urbem per Dei gratiam venissemus de facto non . . . . . cleri, et populi commotionem invenimus, eo quod in concessione illa, quae extra Urbem, et cum paucis facta fuerat, Romana Ecclesia diminutionem patiebatur, et totius discordiae, ut dictum est, ministrare fomitem videbatur. Nos itaque post multam et diutinam deliberationem, communicato consilio cum fratribus nostris episcopis, et cardinalibus, atque nobilibus Romanorum, nec non multa cleri et populi multitudine, easdem evacuavimus concessiones, et vobis, ac successoribus vestris apostolicae sedis privilegio antequam restituimus libertatem, et fratrem nostrum Sagonem, episcopum nostris tanquam B. Petri manibus consecravimus, quae tandem scripta ab apostolica sede utrique parti collata in praesentia Pisanorum et Januensium, quos pro ejusdem negotii definitione ad concilium vocaveramus, coram universis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ac reliqua cleri et populi multitudine fecimus recitare, et factum nostrum de quo nulli mortalium judicare concessum est, fratrum nostrorum consilio et judicio commisimus finiendum. Ex quibus electi sunt judices, qui omni videbantur suspicione carere: quorum nomina sunt haec: Patriarcha Veneticus, Viennensis, Ravennat. Capuanus, Salernitanus, Narbonensis, Sypontinus, Panormitanus, Barensis, Neapolitanus, Tarraconensis, Senonensis, Burdegalensis archiepiscopi, episcopi Vivariensis, Trojanus, Magolanensis, Astensis, et alii complures, qui in partem Lateranensis palatii secedentes, et causam totam utrinque diligentius indagantes, post multam deliberationem, et consilium communi assensu, et privilegia super hoc Ecclesiae Pisanae collata cassari, et ultimum, quod Corsicanus episcopus a nobis ad aliorum correptionem, et ad B. Petri patrimonium recuperandum factum fuerat, proprium obtinere robur debere dixerunt Quod consilium venerabilis frater noster Walterius Ravennas archiepiscopus vice judicum electorum, nobis, et reliquis fratribus recitavit, idem concilium asseverans vim obtinere judicii. Porro nos, quod a praenominatis fratribus nostris deliberatum fuerat, in novissimo concilii die coram universa synodo recitari praecipimus. Cumque ab omnibus archiepiscopis, episcopis, et abbatibus et reliqua cleri et populi multitudine placere sibi frequenter acclamatum fuisset, nos cognita eorum sententia, et cleri et populi Romani voluntate perspecta, sancti Spiritus censura, et auctoritate apostolica, scripta de vestra consecratione Pisanae Ecclesiae collata, damnavimus, et quod a nobis de vestra libertate statutum fuerat, eadem auctoritate firmavimus, Pisanis perpetuum super hoc silentium sub anathematis vinculo imponentes. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eam servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Robertus card. tit. S. Eusebii subsc. Ego G. G. card. SS. Apostolorum subsc. Ego Benedictus card. tit. S. Eudoxiae ss. Ego Anastasius presb. tit. B. Clement. ss. Ego Joannes presb. card. tit. S. Caeciliae ss. Ego Theobaldus tit. Pamachii card. ss. Ego Desiderius presb. card. tit. S. Praxedis ss. Ego G. G. presb. card. tit. Lucinae ss. Ego Theobaldus presb. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Joannes card. S. Chrys. interfui, et ss. Ego Petrus presb. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Crescentius Sabinensis episcopus. Ego Petrus Portuensis episcopus subsc. Ego Vital. Albanus episcopus subsc. Ego Praenestinus episcopus subsc. Ego Aegidius Tusculanus episcopus ss. Ego Petrus card. presb. tit. S. Calixti ss. Ego Crescentius card. presb. tit. SS. mart. Marcellini et Petri subsc. Ego Gherardus presb. card. S. Priscae et Aquilae subsc. Ego Sigizo presb. card. S. Sixti ss. Ego Deusdedit presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso subsc. Ego Rossemannas card. diac. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Comes diac. card. S. Mariae in Aquiro subsc. Ego G. G. diac. card. S. Angeli subsc. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu subsc. Ego Stephanus diac. card. S. Mariae Scholae Graecae subsc. Ego Jonathas diac. card. SS. Cosmae et Damiani subsc. Ego G. G. diac. et card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Joannes diac. S. Nicolai ad Carceres subsc. Ego Ubertus diac. card. S. Mariae in Via Lata subsc. Ego Gregorius diac. card. S. Luciae septem Solii subsc. Ego Angelus diac. card. S. Mariae in Dominica subsc. Ego Gregorius diac. card. S. Viti ss. Ego Matthaeus diac. card. S. Adriani subsc. Datum Laterani per manum Guidonis Romanae curiae camerarii, VIII Id. Aprilis, indict. I, Incarnat. Dominicae an. 1123, pontificatus autem D. Calixsti II papae an. V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 228 |
CCXXVIII. Ad Petrum Segoviensem episcopum.--Pristina Ecclesiae ejus, Saracenis ereptae, jura restituit, petente « nepote suo rege Illefonso. » (Anno 1123, April. 9.) [COLMENARES, Historia de Segovia, p. 110.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Segoviensi episcopo, ejusque successoribus instituendis canonice in perpetuum.
|
Cunctis sanctorum decretales scientibus liquet quod Secoviensis Ecclesia magnae olim nobilitatis et potentiae in partibus Hispaniarum exstiterit. Sed peccatorum populi multitudine procreante, a Sarracenis eadem civitas capta, et ad nihilum Christianae religionis illic libertas reducta est, adeo ut per trecentos et eo amplius annos nulla illic viguerit Christiani pontificis dignitas. Nostris autem temporibus divina populum suum respiciente misericordia, studio gloriosae memoriae Ildefonsi Secoviensis civitas reaedificata et restituta est Christianae religioni. Igitur voluntate et consensu unanimi cleri et plebis ejusdem civitatis, nemo comprovincialium pontificum, ut sunt litterae petitae, primum illius urbis post tanta tempora praesulem eligi divinae placuit examini majestatis. Et nos ergo miserationi supernae gratiae respondentes, tum benevolentia Romanae Ecclesiae solita, et digna Secoviensis Ecclesiae reverentia, tum clarissimi nepotis nostri regis Ildefonsi precibus invitati, restituere pristina jura Ecclesiae tuae hac privilegii auctoritate volumus, et bona sua seu possessiones confirmamus. Statuimus ergo ut possessiones seu terminos, et bona omnia, quae idem episcopatus in praesenti possidet, aut in futurum, largiente Domino, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi successoribusque tuis et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda, videlicet haereditatem de Petrone usque ad semitam de Collad Formoso, de Balbatome usque ad Manblela, de Monteillo usque ad vadum Soto. Et infra hos terminos, Coca, Iscar, Collar, Portellium, Pennam fidelem, Castrellum de Lacer, Covas, Sacramenia, Bebigure, Bernoie, Maderol, Fraxinum, Alchite, Setempublica, Pedraca. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem episcopium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Praeterea de his omnibus tam villis, quam et castellis, jam praenominatis, decimas et oblationes vivorum ac defunctorum de toto episcopatu ecclesia S. Mariae habeat et possideat; nullique episcoporum ordinationes clericorum ejusdem episcopatus, vel consecrationes ecclesiarum sine proprii antistitis auctoritate liceat celebrare. Si quis igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus ejusdem fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM. S. PETRUS. S. PAULUS. CALIXTUS PAPA SECUNDUS. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datae Laterani per manus Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, V Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 229 |
CCXXIX. Privilegium pro Sancti Victoris Massiliensis monasterio. (Anno 1123, April 11.) [ Hist. de Languedoc, II, pr., p. 424.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RADULPHO abbati venerabilis monasterii Sancti Victoris Massiliensis, ejusque successoribus regulariter constituendis, in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Quapropter, dilecte in Christo fili Radulphe abbas, petitioni tuae clementer annuimus et S. Salvatoris monasterium, in loco qui Quiriacus dicitur situm, quod praedecessore tuo Ricardo, tunc Massiliensi abbate, rogante, et D. antecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa qui praesens ibi aderat, jubente, a quampluribus archiepiscopis et episcopis vice ipsius domini dedicatum est, et cum omnibus ecclesiis, terris, et possessionibus ejus ita liberum et quietum, ac successoribus tuis, et per vos Massiliensi coenobio permanere sancimus, sicut ipsum die consecrationis suae, idem Richardus et fratres Massilienses tenuisse noscuntur: cui nimirum Quiriacensi monasterio dignitates omnes, et libertates omnes quas a principio fundationis suae obtinuit, nos per praesentis privilegii paginam confirmamus, etc. Nullus etiam episcopus homines in eodem monasterio vel tota adjacente villa degentes, a servitio monachorum dimoveat, et in expeditionem quamlibet vel communiam exire compellat, etc. Datum Laterani per manum Hugonis sanctae Ecclesiae Romanae subdiaconi, III Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo tertio.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 230 |
CCXXX. Privilegium pro Ecclesia Papiensi. (Anno 1123, April. 15.) [SPELTA, Historia di Pavia, 1597, 4º, p. 287.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, fratri BERNARDO Papiensi episcopo, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque postulationibus aures accommodare nos convenit, qui licet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Ea propter, reverende in Christo frater et coepiscope Bernarde, precibus tuis clementius annuentes, omnem vestrae Ecclesiae dignitatem per praedecessorum nostrorum privilegia, vel authentica scripta concessa nos quoque praesenti privilegii auctoritate firmamus, siquidem fraternitatis tuae inter sacra missarum solemnia pallio uti, et tam tibi quam successoribus tuis in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha equum album udone coopertum equitare, necnon et crucem inter ambulandum praeferre concedimus. Monasterium Sancti Donati a Ticinen. quondam episcopo in Scovilla fundatum licet extra vestram dioecesis sita videantur, sicut hactenus habita sunt cum omnibus ad ipsa pertinentibus in vestra semper ditione ac dispositione habeantur. Caeterorum etiam monasteriorum, quae infra vestrae dioecesis fines sunt canonica dispositio, et abbatum, qui in eis sunt, vel abbatissarum discussio, electio, et consecratio vestro semper arbitrio conservetur; salvo in omnibus apostolicae sedis privilegio: quos profecto vel quorum presbyteros ad vestrum expediat venire concilium sane in monasteriis, aut capellis aliquibus praeter matricem Ecclesiam baptismum generale fieri petatur prohibemus, in quibus si qua forte praecepta contra sacros canones elicita inveniri contigerit, nostris canonicis non praejudicet institutis, clericos, sanctimoniales, viduas urbis vestrae, sine vestra conscientia nemo praesumat in judicium trahere, aut vim eorum rebus inferre. Nec coemeteriorum, quae intra vel extra civitatem sunt, curam vobis, aut potestatem subtrahere quaelibet persona praesumat, nec ullus unquam cujuscunque dignitatis aut potentiae homo quasi sub obtentu hospitalitatis in tuo venerabili episcopio, aut in domibus sacerdotum tuorum, et omnium clericorum sine tua tuorumque successorum voluntate applicare praesumat, nec in rebus mobilibus aut immobilibus, sive personis cujuscunque conditionis ad vestram Ecclesiam pertinentibus, invasionem aut violentiam vobis invitis fieri, sine legali ratione permittimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad majorem quoque ipsius Papiensis Ecclesiae dignitatem confirmantes, statuimus, ut in synodali celebratione conventuum, tam tu quam successores tui, ad sinistrum Romani pontificis latus primum sessionis locum perpetualiter habeatis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove canonice commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cuntis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi Ego Petrus Portuensis episcopus consensi et subscripsi. Ego Gregorius Sancti Angeli diaconus cardinalis, etc. Ego Roazanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu, etc. Ego Matthaeus diaconus cardinalis Sancti Andriani. Ego G. G. presbyter cardinalis tituli Lucinae interfui et subscripsi. Ego Jo. presbyter cardinalis tituli S. Grisogoni interfui et subscripsi. Ego Petrus cardinalis presbyter tituli Calixti subscripsi. Ego Comes presbyter cardinalis tituli S. Sabinae subscripsi. Datum Laterani per manum Hugonis S. Romanae Ecclesiae subdiaconi, XVII Kal. Maii, indictione prima, Incarnat. Dominicae 1123, pontificatus autem domini Calixti II papae anno quinto.
|
[ Leg. a B. Liutphredo]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 231 |
CCXXXI. * Amedeo episcopo Maurianensi praeposituram ecclesiae S. Mariae Secusiensis ac de ipsa civitate Secusia jus parochiale concedit. (Anno 1123, April. 26.)
|
[Vide Historiae patriae Monum., Chart. I, p. 751,
Aug. Taurin., 1836.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 232 |
CCXXXII. Monasterii S. Georgii Veneti libertatem, privilegia, possessiones confirmat, imposito monachis aureorum duorum tributo annuo. (Anno 1123, Maii 8.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1204.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio TRIBUNO abbati monasterii S. Georgii, quod in Venetiae partibus situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua, reverendissime in Christo fili Tribune abbas, ad apostolicae sedis portum confugiens ejus tuitionem humilitate debita requisivit, nos supplicationibus tuis clementi benignitate impartimur assensum, et B. Georgii monasterium, cui auctore Deo praesides, Romanae Ecclesiae patrocinio communimus. Per praesentem enim privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut locus idem sub B. Petri tutela et protectione liber in perpetuum conservetur. Nec patriarcha, nec episcopus, nec persona quaelibet ecclesiastica saecularisve praesumat te vel successores tuos ad concilium cogere, aut in vos vel monachos vestros excommunicationis, seu etiam interdicti sententiam promulgare, in monasterio ipso quidquam praeter vestram voluntatem statuere, aut monachos vestros excommunicatos, sive ejectos, vel fugitivos absolvere, aut suscipere, vel sine tuo tuorumque successorum consensu ad ordines promovere. Porro universa quaelibet, quae aut in praesenti legitime possidetis, aut in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poteritis adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnium hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesano accipietis episcopo, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, etiamsi ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin pro eorumdem sacramentorum susceptione catholicum quem malueritis antistitem adeatis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Obeunte vero te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus tibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et D. Benedicti Regulam providerint eligendum. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, aureos duos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in futurum patriarcha, archiepiscopus vel episcopus, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata cognoscat iniquitate, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancell. VIII Idus Maii, indict I, Incarn. Dom. anno 1123, pontificatus autem D. Calixti II PP. anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 233 |
CCXXXIII. Monasterium S. Mariae Glastoniensis dioecesis sub protectione sedis apostolicae recipitur, eique bona omnia et donationes confirmantur. (Anno 1123, Maii 15.) [COCQUELINES, bullarum Collect., II, 187.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio SIGEFRIDO PELOCHINO, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quamobrem nos, fili in Christo charissime, postulationis tuae desideriis benignius annuentes, beatae Dei Genitricis, et gloriosae semper virginis Mariae monasterium, cui annuente Deo praesides, in Ecclesiae Romanae protectionem tutelamque suscipimus; et contra hominum perversorum molestias ejus privilegio confovemus. Per praesentis enim decreti paginam auctoritatemque statuimus, ut quaecunque ab apostolicis archiepiscopis, regibus et principibus, aliisque fidelibus, vestro monasterio largitione legitima collata sunt, quieta ei et integra conserventur. Quaecunque praeterea futuris temporibus juste canoniceque acquirere, Domino largiente, poteritis, firma tibi successoribusque tuis et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium penitus perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, modis omnibus usibus profutura. Si qua autem in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliona fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Data Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, Idibus Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae 1123, pontificatus domni Calixti II papae V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 234 |
CCXXXIV. Monasterii Omnium Sanctorum Barensis possessiones, libertatem, privilegia confirmat. (Anno 1123, Sept. 12.) [UGHELLI, Italia sacra, VII, 618.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MELO abbati venerabili monasterii, quod Omnium Sanctorum dicitur in loco Cuti in Barensi suburbio, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Quamobrem, dilecte in Christo fili Mele abbas, Omnium Sanctorum monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus, omnes siquidem quietis et libertatis provisiones, quas bonae recordationis Ursus, et Elias Barensis Ecclesiae praesules eidem monasterio contulerant, et dominus praedecessor noster sanctae mem. Paschalis papa firmavit, nos quoque praesentis scripti pagina confirmamus, ut videlicet locus ipse cum rebus omnibus ad eum juste pertinentibus a dominio vel oppressione cujuslibet hominis liber debeat permanere. Nec ullus Ecclesiae Barensis antistes, aut alius, quod absit! temerarius audeat eidem coenobio excommunicationem inferre, neque personis, aut rebus ejus aliquo citra justitiam modo molestiam, aut controversiam irrogare. Ordinationes autem clericorum, et ecclesiarum gratis, seposita pravitate, et omni exactione concedat. Missas sane illic publicas per episcopum fieri praeter abbatis et fratrum voluntatem omnimode prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Obeunte te tunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum, cui, si qua gravior causa evenerit, libere liceat apostolicae sedis audientiam appellare. Ad haec adjicientes decernimus, ut quaecunque bona, vel per tuam industriam, vel per virorum fidelium oblationem eidem loco parata sunt, aut in futurum praestante Deo juste canoniceque parari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Nec ulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eis pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio sistere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episc. Datum Beneventi per manum Aimerici S. R. E. diac. cardinalis et cancel., II Idus Septemb., indict. II, Incarn. Dominicae 1123, pont. autem dom. Calixti II papae ann. V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 235 |
CCXXXV. Ad Ludovicum Francorum regem.--Commendat P[etrum] cardinalem, legatum apostolicum. (Anno 1123, Sept. 30.) [MANSI, Concil., XXI, 210.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri et glorioso Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Concessam tibi a Domino gratiam et regiam potestatem te recognoscere scimus et gaudemus. Siquidem Deum diligis, Ecclesias veneraris, et personis ecclesiasticis debitam exhibes reverentiam et honorem. Ea propter, fili charissime, benedictione apostolica te duximus visitandum, hortantes, et monentes ut in hoc Dei glorioso proposito tanquam religiosus et catholicus rex per ejus gratiam perseveres, quatenus regum rex qui terrenum tibi regnum contulit, aeterni etiam coronam et gloriam largiatur. Sane charissimum filium nostrum P. sedis nostrae presbyterum cardinalem nobilitati tuae attentius commendamus. Nos enim a latere nostro eum secundum antiquam apostolicae sedis consuetudinem ad terram potestatis tuae, pro corrigendo et confirmando quae corrigenda et confirmanda fuerint, delegamus. Rogamus igitur excellentiam tuam, et in Domino commonemus, ut eum tanquam vicarium nostrum reverenter suscipias, honeste habeas, et ita ei facultatis tuae consilium et auxilium praebeas, quatenus sibi injunctum possit ministerium adimplere. Uxorem tuam dominam reginam, et filium Philippum, quos tanquam viscera nostra diligimus, per te salutamus et benedicimus: omnipotentis Dei misericordiam obsecrantes, ut personam tuam, et ipsos, dexterae suae protectione per tempora longa servet incolumes. Stephanum quoque cancellarium, et omnes fideles tuos salutamus et benedicimus. Datum Beneventi, pridie Kal. Octobris.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 236 |
CCXXXVI. Richardo, praeposito Springirsbacensi, et ejus fratribus privilegia quaedam tribuit. (Anno 1123, Oct. 12.)
|
[Hujus privilegii titulum dedit JAFFÉ, Regesta Rom.
pont., p. 545, cum hac mentione: « In tabulario
Confluentino, ex schedis Pertzii. » ]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 237 |
CCXXXVII. Ad suffraganeos episcopos et abbates provinciae Bisuntinae. --Significat iis sententiam a se latam pro maternitate ecclesiae S. Joannis. (Anno 1123, Nov. 10.) [MANSI, Concil., XXI, 202.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis, suffraganeis episcopis, et abbatibus, per Bisuntinam provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Postquam nos in apostolicae sedis ministerium disponente Domino promoti sumus, Bisuntinae ecclesiae B. Joannis evangelistae canonici, saepe suam coram nobis querimoniam protulerunt, super controversia illa, quae inter ipsos, et beati Stephani canonicos diutius agitatur; de episcopali videlicet cathedra, et matricis ecclesiae dignitate. Et nos itaque utramque partem secundo ad nostram praesentiam convocavimus. Sed cum beati Joannis canonici ad nos juxta mandatum nostrum venirent, B. Stephani canonici, se sine excusatione qualibet subtraxerunt. Tertia tandem vice terminum utrisque in beati Lucae festivitate statuimus. Et quidem praedicti beati Joannis canonici nostro se conspectui, justitiam parati facere et recipere, obtulerunt: verum canonici Sancti Stephani neque ad nos venerunt, neque pro se excusationem quamlibet praetenderunt. Quamobrem nos ex communi fratrum nostrorum, episcoporum et abbatum, qui nobiscum erant, consilio, apostolica auctoritate statuimus, ut jam dicta B. Joannis ecclesia, omnem episcopalis sedis, et matricis ecclesiae obtineret in posterum dignitatem, quam antiquis dignoscitur obtinuisse temporibus. Unde beati Stephani canonicis per scripta nostra praecepimus, ut illud nobis maternitatis privilegium redderent, quod a domino praedecessore nostro sanctae memoriae Paschali papa, per mendacia et fraudis versutiam subrepserunt. Rogamus igitur dilectionem vestram, monemus atque praecipimus, ut praedictam beati Joannis ecclesiam, matrem vestram omnimodis cognoscatis, et obedientiam ei, ac reverentiam humilitate debita impendatis. Nos enim idcirco hoc fecimus, quia et totius rei veritatem nostris visam oculis plenius novimus, et ratio id poscebat; et quia B. Stephani canonici, tertio vocati venire ad judicium contempserunt. Datum Tarenti, IV Idus Novembris
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 238 |
CCXXXVIII. Ad episcopos Hispanos, abbates ac praepositos per Emeritanam et Bracarensem provinciam constitutos. --Ut Didaco archiepiscopo Compostellano, vicario suo, obediant. (Anno 1123, Nov. 29.) [FLOREZ, Esp. sagr., XX, 394.]
|
CALIXTUS episcopus, servus serv. Dei, ven. fratribus et coepiscopis, archiepiscopo Bracarensi, episcopo Colimbriensi, Portugalensi, Tudensi, Auriensi, Vallibriensi, Lucensi, Astoricensi, Avilensi, Salmanticensi, abbatibus, praepositis per Emeritanam et Bracarensem provincias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Antiqua sedis apostolicae institutio exigit, etc., ut supra epist. 80. Dat. in burgo S. Fabiani III Kal. Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 239 |
CCXXXIX. Ad omnes episcopos, etc., per Europam dispersos. (Intra 1119-1124.) [ECCARD, Corpus hist. med. aevi, p. 363.]
|
Dominus papa CALIXTUS, servus servorum Dei, dilectis fratribus episcopis, abbatibus, plebanis, canonicis ac capellanis et caeteris per Europam fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Justitiae ratio exigit et rationis ordo exposcit, ut quae a praedecessore nostro sanctae memoriae papa Paschali charitatis intuitu constituta sunt, nos auctore Domino conservemus. Latorem praesentium ab Hierosolymitani xenodochii praeposito Raimundo missum ad vos charitati vestrae attentius commendamus. Idem enim Raimundus omnium a Hierosolyma redeuntium testimonio commendatur, quod sincere, devote, assidue peregrinorum et pauperum curam gerat. Et nunc pro eorum necessitatibus sublevandis vestrae charitatis implorat auxilium. Vos ergo beneficentiae et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus. Pauperem igitur Christum in suis pauperibus sublevare curetis, ut et ipse vos divitiarum suarum faciat esse participes. Non enim Hierosolymitanae peregrinationis mercedis vacuus est, qui in Hierosolymitanis peregrinis rerum suarum adminiculum subministrat. Qui pauperi tribuit, Domino feneratur. Ipse autem Dominus in vobis, quod loquitur, et abundare in vobis faciat omnem gratiam, ut eum in suis minimis reficientes, in aeternae Hierosolymae gaudiis aeternae refectionis mercedem accipere mereamini.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 240 |
CCXL. Ad Pelagium Bracarensem episcopum.--De privilegiis ejusdem Ecclesiae. (Intra 1119-1124.) [MANSI, Concil., XXI, 193.]
|
Bracarensem metropolim insignem quondam fuisse, atque inter Hispaniarum regna multis et dignitatis et gloriae titulis claruisse, tam antiquae nobilitatis indicia, quam et veterum scripturarum testimonia manifestant. Verum quia consistentis in ea populi peccata corrigere divinae dispositioni complacuit, irruentibus Mauris seu Moabitis, et metropolis dignitas imminuta, et parochiarum termini sunt confusi. Sane post longa temporum interstitia, divina rursus miseratio metropolim restituere, atque parochias ex parte maxima dignata est ab infidelium tyrannide liberare. Unde dominus praedecessor noster sanctae memoriae Paschalis papa pristinam ei dignitatem redintegrans, sua quaeque membra ei per apostolicae sedis privilegium counivit. Ejus itaque nos vestigia subsequentes, charissime frater et coepiscope Pelagi, Bracarensi Ecclesiae, cui Deo auctore praesides, integram ipsam urbem Bracaram cum cauto illo integro, quod comes Henricus et uxor ejus Therasia eidem Ecclesiae contulerunt, et cum terminis Bracarensis episcopatus, sicut in descriptione praedicti domini continetur, praesentis privilegii pagina confirmamus: et eidem Bracarensi metropoli, Galliciam provinciam, et in ea episcopalium cathedrarum urbes redintegramus; item Asturicam, Lucum, Tudam, Mindunium, Auriam, Portugale, Colambriam, et episcopalis nominis nunc oppida Niseum, Lamecum, Egitaniam, Britoniam, cum parochiis suis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 241 |
CCXLI. Bulla pro Ecclesia Barbastrensi. (Intra 1119-1124.) [AYNSA, Fundacion de Huesca, p. 318.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, etc., venerabili fratri, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Tu ipse, frater, nosti quia exlongo tempore te diligimus, et diligere volumus; sed fama illa fratres tuos vehementer turbat, quod Barbatrensem episcopum sine judicio et ratione a sede sua horribiliter projecisti, et a praedecessore nostro papa bonae memoriae rogatus, etiam interdictus, ab eadem etiam violentia non desistis. Rogamus itaque fraternitatem tuam, et praecipimus, ut eumdem fratrem plenarie sedis suae cathedram restituas, etc.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 242 |
CCXLII. Ad episcopum Pampilonensem. (Intra 1119-1124.) [AYNSA, Fundacion, excelencias, grandezas y cosas memorables de Huesca. Huesca, 1619, fol., p. 318.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, etc.
|
In Oscitanum episcopum excommunicationis sententiam dederamus, pro eo quod venerabilem fratrem nostrum Raimundum Barbastrensem episcopum de sede propria sine audientia et judicio expulit, et ad nos venire commonitus contempsit: postea vero Aragoniae regis precibus inclinati cum absolvimus, etc.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 243 |
CCXLIII. Benedicto, episcopo Lucensi, pallii usum concedit. (Intra 1119-1124.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 819.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BENEDICTO Lucensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Et charitatis debito provocamur et apostolicae sedis benevolentia incitamur honorem fratribus exhibere, et S. R. Ecclesiae dignitatem aliis etiam Ecclesiis impertire, illis praecipue, quae familiarius ac devotius in B. Petri obedientia et servitio perseverant. Propter quod, charissime in Christo frater et coepiscope Benedicte, fratrum tuorum et nobilium civitatis petitionibus duximus annuendum, ut Lucanam Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, ex liberalitate sedis apostolicae specialius honoremus. Ipsa enim cum clero suo, ac populo, ita se diebus nostris Romanae devovit ecclesiae, ita se B. Petri obedientiae ac servitio mancipavit, ut de consueta sedis apostolicae liberalitate merito et honorari debeat, et gaudere. Nos ergo in praeteritorum memoria habentes, et in posterum de dilectionis et servitii nostri perseverantia confidentes, tibi tuisque successoribus pallii usum infra ecclesiam tantum ad missarum solemnia, ex Romanae Ecclesiae benignitate concedimus diebus illis, qui inferius distinguuntur. Ipso videlicet die Nativitatis Domini, in festivitate B. Joannis Evangelistae, in Epiphania, Coena Domini intra Urbem, et extra si causa gravior intervenerit, Resurrectione, sequenti secunda feria, Ascensione, Pentecoste, Nativitate S. Jo. Baptistae, Natale apostolorum Petri et Pauli, Assumptione B. Mariae, commemoratione S. Michaelis, festivitatibus S. Martini, et S. Frigidiani, dedicatione majoris Ecclesiae, in ordinationibus presbyterorum, et diaconorum, et in dedicationibus ecclesiarum Lucanae urbis. Cujus nimirum pallii volumus te per omnia geneum vindicare, hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet, in prosperis humilem, et in adversis, si qua evenerint, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam. Nullius unquam faciem contra veritatem suscipiens, infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animas demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam per saecula longa servet incolumen. Amen. Dat., etc.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 244 |
CCXLIV. Privilegium pro monasterio Andrensi. (Intra 1119-1124.) [D' ACHERY, Spicil., II, 797.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAINALDO Andernensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui licet indigni justitiae custodes atque praecones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente conspicimur. Proinde, dilecte in Christo fili Rainalde abbas, petitioni tuae clementer annuimus, et Andernense Sancti Salvatoris ac Beatae Rotrudis monasterium, cui auctore Domino praesides, in apostolicae sedis tutelam excipimus, et pertinentes ei possessiones praesentis decreti pagina confirmamus quae vel pontificum concessione, vel comitum et baronum largitione, aut aliorum fidelium oblatione, sive aliis justis modis acquisitae sunt, vel futuris temporibus acquirentur Omnem videlicet pasturam circa ecclesiam Andernensem, ubertatem cespitum paludis et aquae: capellam S. Mariae de castro Gisnes; altare de Bredenarda, de Andernes, de Lullingahem, de Fercnes, de Eilingahem; et tertiam partem altaris de Terdecgehem cum decimis eorum; duas partes decimae de Spetleca: terram de Antingehem cum hospitibus, comitatu et bosco; molendinum in villa Odingehem, terram cum hospitibus in villa Terdeggehem; terram cum hospitibus in villa Ravantum, et Elbedingehem; terram in villa Buxin; terram cum hospitibus in villa Wadingatun, et de Seiles, de Bessingahem, de Hetberga; decimam Destrones: terram cum tribus hospitibus et vavassoribus in villa Fraitun; terram cum hospitibus apud Nieles; terram cum hospitibus in villa Marcnes; Hammes et Curtalo; terram de Elingatun; terram duarum carrucarum in villa Bochardes cum hospitibus et decima; terras et hospites in villa Gisnes, et stagnum et sedem molendini; terram duorum hospitum juxta abbatiam; terram Odini cum hospitibus, decima et bosco, et comitatu in villa Campaniae, et cum decima terrae Adunardi; terram Rotgeri cum hospitibus et decima apud Borcharcbuse; terram Hermari cum hospitibus et decima; terram Balduini Portevin, cum hospite et decima: totam terram Stephani et filiarum ejus Adalaides et Hermingardis; terram Gothonis Hugonis; totam terram Eustachii et Adelae sororis ejus; Rodulphi Penard cum hospitibus, bosco et decima; terram Guinemari Crassae Vaccae, Guisfridi, Galanti, et Heremari Buce, cum hospitibus, bosco et decima: totam decimam terrae Balduini Botzard; et Domelinae sororis ejus, Heremari veteris, Hugonis et Balduini Dedisacra; terram Mascelinae cum hospite, bosco et decima; terram Hadwidis de Pernis; terram et hospites in villa Bucolt; terram Eustachii, et partem molendini sui cum hospitibus et aquis et bosco in villa Baveiingahem, et hospitem in villa Ruham; terram Suanaildis in villa Herchem; terram de Dunrupit; terram Ermingardis cum hospitibus in villa Calvastert; terram Walteri cum hospitibus in villa Oya; terram et duos hospites in villa Morlingehem; in villa Landringatun terram carrucae, et terram Alulphi et Reineri; terram in villa Altinges; terram unius carrucae apud Wesvich; tertiam partem unius molendini et terram, pratum et boscum in villa Cossebronnae; terram in parochia de Haldinehem, et de Boninges: terram trium carrucarum in villa Suanacas, cum villanis et comitatu; terras alias in parochia S. Martini; terram Gusfridi de Bredenarda, cum curte, domo et hospitibus et comitatu, ex dono comitis Manassis et vavassoris sui Manassis, et filii ejus Florentii; terras, hospites et comitatus in parochia S. Martini de Northguerca, de Suthguerca, de Adroic, et de Polingona; terram centum quinquaginta mensurarum in solitudine juxta Pitheem, cum comitatu; terram Orberti de Fornes, et Lamberti fratris ejus apud Suanacas, cum comitatu; pratum de Stochbrigga; totum alodium Adalaidis de Fielnes, et Guarini filii ejus, et quidquid habuerunt in comitatu de Gisnes, terras, boscos, vavassores, servos, ancillas, hospites, aquam et molendinum unum; in villa Bocardes terras de Jorni cum hospitibus; terram de Surches cum comitatu; terrarum concambium quod Gillebertus vestri monasterii abbas cum Hugone Malo vicino composuit, et reliqua omnia quae juris monasterii esse noscuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum facultas sit idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentationibus et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva in omnibus canonica Tervacensis episcopi reverentia. Sepulturam ipsius loci sane liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sunt, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit; secundo, tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, ac a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 245 |
CCXLV. Ad A. priorem et fratres S. Frigdiani Lucensis. (Intra 1120-1124, Jul. 6.) [BALUZ., Miscell. ed. Luc. IV, 587.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorem Dei, dilectis filiis A. priori S. Frigdiani et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fratrem vestrum Blasium cupientem in Lateranensi ecclesia secundum vestram institutionem vivere ad vos remisimus, quia illud ad praesens pro temporis importunitate minime esse poterat. Mandamus ergo vestrae dilectioni ut eum cum amore et dilectione ut fratrem vestrum suscipiatis, et vobiscum retineatis. Data Romae II Non. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 246 |
CCXLVI. B[erardo], episcopo Matisconensi officium episcopate interdicit donec ab injuriis in monasterium Cluniacense destiterit. (Intra 1121-1124, Jan. 9.) [MABILLON, Annal. Bened. VI, 38.]
|
Quae B. Petri Cluniacensi monasterio a te illata sunt, et nos et fratres nostros vehementer gravant. Post nostras commonitiones, post scripta frequenter missa, manum tuam, quod hactenus inauditum est, super ipsam parochiam extendisti, clericos et laicos excommunicasti, et in B. Odonis ecclesia divina penitus celebrare officia prohibuisti, monachis etiam graves, prout asserunt, injurias intulisti, et nonnulla eis pertinentia abstulisti. In his tamen omnibus paterna tibi benignitate pepercimus, correctionem tuam, sicut venerabilis frater noster Hugo Lugdunensis archiepiscopus ad nos veniens promiserat, exspectantes. Tu autem ut prius sic et postea pertinaciter restitisti. Hanc ergo praesumptionem et tantum apostolicae sedis contemptum ferre diutius non valentes, licet inviti propter praeteritae dilectionis et familiaritatis gratiam, ex rationabili fratrum nostrorum sententia, episcopale tibi officium auctoritate sedis apostolicae interdicimus, donec a Cluniacensis monasterii, et clericorum, seu laicorum, et ipsius capellae infestatione desistas, et nobis de contemptu tuo satisfacias.
|
Datum Laterani V Idus Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 247 |
CCXLVII. E. [leg. C., i. e. CONRADO] archiepiscopo Salsburgense commendat A. presbyterum, ab episcopo Augustensi ordinatum. (Intra 1121-1124, Jan. 25.) [MANSI, Concil., XX, 1228.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri E. Saltzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Frater iste praesentium lator, A. presbyter, apostolicae sedis clementiam adiens, se ab Augustensi episcopo retulit ordinatum, cum idem episcopus praedecessore nostro sanctae memoriae Paschale papa Romanae fuisset Ecclesiae gratiam in conventu celebrato Placentiae consecutus. Quia ergo misericordiam juste petentibus indulgentiam negare non convenit, si postulatio ejus veritatis nititur ratione, ipsum in ordine suo et recipias et sacerdotalis officii ministerio sine inquietudine fungi concedas. Datum Laterani VIII Kalend. Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 248 |
CCXLVIII. Omnibus in ecclesia Compsana sepeliendis peccatorum absolutionem concedit. (Intra 1119-1124, Mart. 30.) [UGHELLI, Italia sacra, VI, 810.]
|
CALIXTUS, episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quoniam Compsanae ecclesiae desolationem antiquo tempore factam audivimus et ex parte cognoscimus, et ad eam consecrandam rogati a dilecto filio nostro H. ejusdem ecclesiae venerabili archiepiscopo, nec non a . . . . B. comitissa ejusdem terrae domina fuimus, et . . . . . . esse nequivimus: idcirco ad ejusdem ecclesiae dignitatem absolutionem omnium peccatorum, apostolorum Petri et Pauli, et nostra auctoritate sancimus omnibus Christianis, qui confessi fuerint, et ibi sepeliri se fecerint. Datum Laterani III Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 249 |
CCXLIX. Ad universos reges, comites et principes.--Hortatur ut afflictae Hispaniarum Ecclesiae succurrant, concessis adjuvantibus indulgentiis, commendatque eis Oldegarium, archiepiscopum Tarraconensem. Intra 1121-1124, April. 2.[MANSI, Concil., XXI, 217.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis, regibus, comitibus, principibus, caeterisque Dei fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pastoralis officii nobis a Deo commissi sollicitudo deposcit, ut omni vigilantia et circumspectione gregem Dominicum et custodiamus et pascamus. Hispaniarum siquidem Ecclesia, quot calamitatibus, quot filiorum Dei mortibus per paganorum oppressionem assidue conteratur, neminem vestrum latere credimus. Eapropter dilectionem vestram tanquam Deo exhortante per nos admonemus, et tanquam charissimos filios precibus, quibus possumus, incitamus, quatenus ad fratrum defensionem et ecclesiarum liberationem insudare nullatenus desistatis. Omnibus enim in hac expeditione constanter militantibus, eamdem peccatorum remissionem, quam Orientalis Ecclesiae defensoribus fecimus, apostolica auctoritate et concessa nobis divinitus potestate, benigne concedimus. Illis autem qui signum crucis suis vestibus hac de causa imposuerunt, si ab hoc Paschate usque ad aliud votum suum persolvere non sategerint, a gremio sanctae Ecclesiae, donec satisfaciant, submovemus. Verum quia exercitum vestrum per nos, ut desideraremus, visitare nequimus, charissimum fratrem nostrum Oldegarium Tarraconensem archiepiscopum, ad ipsum ex latere nostro delegare curavimus, nostras ei vices, in hoc specialiter committentes, ut ipsius consilio et dispositione corrigenda corrigantur, et confirmanda cooperante Domino confirmentur. Si qua vero dubia in exercitu eodem emerserint, ipsius experientia terminentur. Ipsum itaque dilectioni vestrae attentius commendamus, rogantes ut illam in vobis inveniat charitatem, quae nos ad eum vobis committendum compellit. Omnipotens Dominus beatorum suorum apostolorum Petri et Pauli meritis, sua nos miseratione custodiat, et ad gloriosam de inimicis Christianorum victoriam, et felicem consummationem pervenire concedat. Dat. Laterani quarto Nonas Aprilis.
|
(cujus legatione fungimur)
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 250 |
CCL. Ad Goffridum abbatem Vindocinensem.--Rata habet privilegia omnia Vindocinensium. (Intra 1121-1124, April. 6.) [MANSI, Concil., XXI, 195.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio suo GOFFRIDO Vindocinensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Et tuae in Romanam Ecclesiam devotionis sinceritas, et nostra in invicem assidua familiaritas, nos hortantur ut visitare te frequentius apostolicae benedictionis litteris debeamus. Visitamus ergo, et te sicut fratrem in Christo charissimum amplioris dilectionis brachiis amplectentes, et de familiari familiariorem, et ex charo chariorem habere deinceps praeoptamus. Personam tuam honorare et Ecclesiam tuam juvare cupimus et fovere. Sane fratres tuos per te in Domino salutamus, et eis omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem impendimus. Quidquid vero dignitatis, seu immunitatis ab apostolica sede tibi, tuoque monasterio concessum est, nos quoque ratum et integrum perpetuo manere censemus. Datum Romae VIII Idus Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 251 |
CCLI. Ad Attonem Arelatensem archiepiscopum, Raimundum comitem Barcinonensem et Gaufredum Porcelettum. --Ut monachis S. Aegidii auxilium impendant contra Ildefonsum comitem Tolosanum et fautores ejus, quos a se excommunicatos denuntiat. (Intra 1122-1124, April. 22.) [VAISSETTE, Hist. de Languedoc, tom. II. preuves col. 421.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ATTONI Arelatensi archiepiscopo et charissimo filio RAIMUNDO Barchinonensium comiti, et GAUFREDO PORCELETTO, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Beati Aegidii monasterium cum omnibus rebus suis Romanae Ecclesiae juris est, et ad sedem apostolicam spectat; unde qui locum ipsum et fratres in eo Domino servientes offendit, procul dubio nos offendit. Quia igitur Ildefonsus comes filium nostrum Hugonem abbatem et fratres ejus de monasterio ipso expulit, et monasterium cum burgo et aliis suis pertinentiis per saecularem potentiam occupavit, nos in eum, in Raimundo de Balcio, Guillelmo de Sabrano, Elesiario de Castriis, Guillelmo Rainoaldi de Medenas, vicecomitibus de Mesoaga et Rainoni de Castlar, et eorum in nequitia ista fautores et ei adjutores excommunicationis, et in terras eorum interdictionis sententiam promulgavimus. Insuper comitis homines ab ejus dominio et fidelitate, missis litteris nostris, subtraximus, donec comes B. Aegidii monasterium cum burgo et pertinentiis ejus jam dicto abbati et fratribus ejus restitutum, liberum et omnino quietum dimittat, castrum noviter contra ipsum aedificatum destruat, et nobis de illatis injuriis satisfaciat. Rogamus itaque dilectionem vestram et monemus ut pro amore Dei et Romanae Ecclesiae reverentia eumdem abbatem et fratres ejus ita juvare, manu tenere et sustentare curetis, quatenus a Deo et beato Petro, necnon et S. Aegidio retributionem, et a nobis plenam gratiam habeatis. Data Laterani X Kalendas Maii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 252 |
CCLII. Ad Galterium Magalonensem episcopum et alios.-- Monachis S. Aegidii auxilium impendant contra Ildefonsum comitem Tolosanum et fautores ejus, quos a se excommunicatos declarat. (Anno 1122, 22 Aprilis.) [D. BOUQUET, tom. XV, p. 244.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GALTERIO Magalonensi episcopo, et dilectis filiis BERNARDO Biterrensi vicecomiti, BERNARDO de Andusia, RAIMUNDO decano de Poscheriis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
B. Aegidii monasterium cum omnibus rebus suis Romanae Ecclesiae juris est, et ad sedem apostolicam spectat: unde qui locum ipsum et fratres in eo Domino servientes offendit, procul dubio nos offendit. Quia igitur Ildefonsus comes filium nostrum Hugonem abbatem et fratres ejus de monasterio ipso expulit, et monasterium cum burgo et aliis suis pertinentiis per saecularem potentiam occupavit, nos in eum, in Raimundo de Balcio, Guillelmo de Sabrano, Elesiario de Castriis, Guillelmo Rainoardi de Medenas, vicecomitibus de Meesoaga et Rainoni de Castlar, et eorum in nequitia ista fautores et ei adjutores excommunicationis, et in terras eorum interdictionis sententiam promulgavimus. Insuper comitis homines ab ejus hominio et fidelitate, missis litteris nostris, subtraximus, donec comes B. Aegidii monasterium cum burgo et pertinentiis ejus jamdicto abbati et fratribus ejus restitutum liberum et omnino quietum dimittat, castrum noviter contra ipsum aedificatum destruat; et nobis de illatis injuriis satisfaciat. Rogamus itaque dilectionem vestram et monemus, ut pro amore Dei et Romanae Ecclesiae reverentia eumdem abbatem et fratres ejus ita juvare, manutenere ac sustentare curetis, quatenus a Deo et B. Petro, necnon et S. Aegidio retributionem, et a nobis plenam gratiam habeatis. Data Laterani X Kal. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 253 |
CCLIII. Episcopo Rossellano praecipit ut vexare monasterium Alborense desistat. (Intra 1122-1124, April. 22.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 663.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili ROSSELLANO episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
In nostra nobis praesentia promisisti, quod filio nostro Alborensi abbati omnem indignationem dimitteres et pacem ei ac bonam redderes voluntatem. Caeterum postquam discessisti a nobis, et ad propria reversus es, injuriam ei et monasterio ejus cum nostris etiam conviciis intulisti; unde cavendum tibi est ne illud super te proverbium veniat, quod de non bono vino vulgariter dicitur: Prius quam ingrediatur vas, marcessit. Monemus itaque fraternitatem tuam, ut a praedicti abbatis, et fratrum ejus inquietatione omnino desistas, et clericos Ecclesiae de Monte Calvo ad Alborense monasterium pertinentes, ab interdicto illo, quod in eos protulisti, prorsus absolvas. Si quid autem adversus abbatem vel monasterium habes, nos ad quos ejusdem loci proprietas pertinet, debitam inde justitiam congruo tempore faciemus. Quod si nos audire contempseris, timendum tibi est ne, dum Dei servos injuste persequeris, justam sedis apostolicae indignationem ita persentias, ut alii exemplo tuo talia de caetero facere non praesumant. Datum Laterani X Kal. Maii.
|
[ f. multis]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 254 |
CCLIV. Monasterii Hugeshoffen, a Wernhero comite de Ortenberg fundati, bona, jura et privilegia confirmat. (Intra 1122-1124, Maii 14.) [WURTEVEIN, Nova Subsidia diplom., tom. VII, p. 36. Ex libro Salico membranaceo abbatiae Andlaviensis, fol. 13.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus monasterii Sancti Michaelis archangeli, quod dicitur Hugonis Curia, tam futuris quam praesentibus in perpetuum.
|
Ad munimentum et protectionem sanctae Dei Ecclesiae pastoralis vigilantiae consilium et auxilium adhibere, officium a nobis exigit commissae dispensationis, et speratum a Deo praemium, quod est felicius aeternae recompensationis. Quatenus et ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiens accrescat et devotionis sinceritas enitescat. Apostolicae siquidem sedis filius devotissimus comes Wernherus de facultatibus propriis monasterium Hugeshoven appellatum, Domino aspirante, construxit, quod in beatissimi archangeli Michaelis honore ac nomine consecratum beato Petro apostolorum principi obtulit, ac sanctae ipsius Romanae et apostolicae Ecclesiae gratia defensionis studio pietatis subjecit. Nos igitur, dilecte, Adelheidis comitissae neptis ejusdem comitis, piis postulationibus annuentes, vestrisque, filii in Domino charissimi, religiosis desideriis paternae benignitatis assensum accommodantes, praefatum monasterium in quo divinis mancipati estis obsequiis cum omnibus ibidem in praesens collatis, vel in posterum conferendis sub apostolicae sedis tuitione specialiter confovendum, beati Petri vice suscipimus et perpetuam ei libertatem apostolica auctoritate statuimus, atque contra iniquorum omnium infestationem praesentis privilegii decreto communimus. Statuimus enim ut universa quae ad eumdem locum legitime pertinere videntur, quae vel praedictus comes Wernherus, vel sui haeredes et successores divae aspirationis instinctu ipso monasterio contulerunt, aut quidquid praeterea aliorum devotione fidelium hactenus collatum est, aut deinceps annuente Deo conferetur, salva vobis et per vos eidem Ecclesiae illibata conserventur. In quibus haec propriis visa sunt exprimenda vocabulis: ipsum videlicet coenobium cum sexus utriusque mancipiis caeterisque suis pertinentiis, parochialem quoque Ecclesiam ibidem sitam cum capella Rognesbach, alodium in Scherwilre, praedium apud Mackenheim, praedium apud Fruolsheim, aliud in Egenesheim, aliudque in Reinenkeim. Possessiones apud Marcolvisheim, apud Breitenheim, apud Heiolvesheim, et apud Northus. Praedium quoque in Lotharingia a bonae memoriae Ludolfo comite ejusque conjuge Adelheida comitissa ad praefatum monasterium sancto Michaeli archangelo traditum, apud Geberesdhorf scilicet situm, cum omnibus sibi jure adhaerentibus, necnon ecclesiam in Wibre cum suis attinentiis ab eadem comitissa vobis traditam, haec vobis habenda, et possidenda confirmamus. Piscationem vero in ipsa valle usque in Lutenbach et ligna de dominicali silva ad quoslibet usus necessaria, fructuumque silvestrium medietatem, atque apium examina, quae in eadem silva fuerint reperta, vobis ea stabilimus; quod autem supradictus piae devotionis comes Wernherus in ejusdem loci munificentiam concessit, cuilibet ministerialium suorum, vel familiae suae licitum esse eo praesente, vel absente, ad eumdem locum propria quaeque contradere, id et nos apostolica censura decernimus stabile et ratum fore. Verum quoniam Alsaciensi provinciae moris esse fertur, ut nulli ex familia Argentinensis Ecclesiae liceat quidquam de praediis propriis alteri largiri Ecclesiae, quae sub illius non sit jurisdictione, nos praefatum Sancti Michaelis archangeli monasterium in eodem pago situm, hoc a Romanae et apostolicae sedis dignatione indultum speciale volumus semper obtinere privilegium, ut quilibet de familia sive Argentinensis Ecclesiae vel alterius ubique terrarum cujusvis Ecclesiae, libere possit absque omni cujusquam contradictionis obstaculo tam de praediis quam de rebus propriis, eidem monasterio apostolicae auctoritatis robore fulto, vel venundare, vel mutuare, vel gratis erogare. Congregatio monasterii liberam habeat potestatem ad electionem abbatis juxta decretum sancti Benedicti, sine omni contradictione constituendi, ut sit in ipsorum fratrum arbitrio, quem inter se eligere, sibique secundum Deum proponere velint, si inter eos idoneus inveniri possit; alioquin aliunde ex irregulari monasterio sibi expetant, quemcunque meliorem invenire valeant, et electum fulti auctoritate obtineant. Chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium atque basilicarum, seu fratrum promovendorum ab episcopo in cujus dioecesi sunt, praedicti fratres gratis accipient, nisi forte simoniacum esse constiterit, aut apostolicae sedis communionem non habere; quod si constiterit, liceat eis et abbatis et monachorum ordinationem ac caetera sacramenta, a quocunque catholico voluerint episcopo, postulare atque recipere. Nullam sane potestatem in eodem loco Argentinensi episcopo, cujuslibet vel minimae rei gerendae aut ordinandae, nisi pro communi fratrum et abbatis voluntate concedimus, nec a quolibet episcopo, vel archiepiscopo, nisi a solo apostolicae sedis praesule, in ipsum abbatem vel monasterium ejus excommunicationis sententiam pro quacunque causa dari permittimus, hoc quoque speciatim subjicientes, ut idem coenobium cum atrio suo, cumque omnibus sibi pertinentibus ab omni quorumlibet hominum incursione sit liberum, necnon et ab episcopi Argentinensis seu episcoporum omnium, sive episcopalium ministrorum, regum quoque, imperatorum, ducum, comitum, omniumque hominum omnimodis servitiis et gravaminibus sit alienum. Si quis saecularium ibidem sepulturam sibi praeparare desideraverit, monachis illic conversantibus pie desiderata liceat indulgere, nec cuiquam sacerdotum ea fassit prohibere. De advocatiae vero constitutione, ita decernimus ut nullus hanc velut haereditario jure sibi debitam sortiatur, nisi qui communi vel saniori fratrum electione constituatur; qui tamen advocatus locum illum vel possessiones ibidem Deo servientium nunquam injuste, vel violenter attingat, non liceat ei invito abbate monasterium ipsum, aut monasterii rusticos, vel familiam frequentibus hospitiis aggravare, nec quaslibet exactiones ab eis extorquere; sed nec aliqua jurisdictionum placita nisi ab abbate invitatus, exerceat, nec de placitorum multis, quos justitias vocant, supra tertiam partem, quae illi ex consuetudine debetur, accipiat, illorum tantum videlicet placitorum, ad quae ab abbate invitatus fuerit. Qui si hic transgressor monasterio repertus fuerit, et secundo tertiove commonitus culpam non correxerit, amoto eo, alius, qui placuerit, aut nullus si placuerit, substituatur. Illud quoque subjungimus, vel ex beati Gregorii papae sententia definimus, ne loci ejusdem fratres de carrucis suis, vel quibuslibet laboribus, sive nutrimentis propriis in valle monasterii parochiali unquam Ecclesiae reddere decimas, seu primitias exigantur. Locum itaque illum omnimoda libertate donatum, tam ab omni mortalium jure quam ab omni molestiarum temeraria inquietudine tutum semper et absolutum fore decernimus, et abbatiam illic perpetuo haberi, ac sub apostolicae sedis tutela specialiter protegi, aureumque ex hoc bysantium apostolico palatio annualiter persolvendum, ac praeter ejusdem census debitum nihil servitutis Romanae Ecclesiae amplius ab eo quolibet modo requirendum; hoc sit autem memoriale super hujus libertatis monasterii Beati archangeli Michaelis, quatenus ejus Romae non sit oblivio, ubi caput sibi vindicat omnis religio. Quod si forte aliquoties praetermissum, nihil unquam pro satisfactione exigatur, nisi quod census idem sub integritate restituatur. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Data Laterani II Idus Maii, Incarnationis Dominicae 1120, anno vero domni Calixti papae secundo.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 255 |
CCLV. Ad Joannem episcopum Glascuensem. (Intra 1122-1124, Aug. 26.) [ Monastic. Anglic. III, 145.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, JOANNI Glasguensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Multis dilecti filii nostri Alexandri regis Scotorum precibus inclinati, tibi aliquanti temporis inducias, quatenus infra praefixi diei terminum ad obedientiam venerabilis fratris nostri Thomae Eborum archiepiscopi debita humilitate redires, sicut autem directa litterarum suarum notatione percipimus te ab ejus obedientia et subjectione subtrahere praesumpsisti; unde tibi mandamus quatenus infra triginta dies post harum acceptionem litterarum, ad praefati archiepiscopi subjectionem et obedientiam redeas; alioquin sententiam quae ab eo in te promulgata est, confirmamus. Datae Laterani VII Kalend. Septembris.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 256 |
CCLVI. Ad. A. priorem S. Frigdiani et ejus fratres. (Intra 1122-1124, Oct. 11.) [BALUZ. Miscell. edit. Luc. IV, 588.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. priori S. Frigdiani et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Frater Ursus, olim prior Lateranensis Ecclesiae, gravatus aegritudine, et fratrum fatigatus regimine, solis de caetero cupiens vacare orationibus, cum gratia et licentia nostra ad vestram redit Ecclesiam. Quem pro charitate nostra honeste suscipiatis et honorifice pertractetis. Mandamus autem humili fraternitatis vestrae discretioni quatenus Lateranensi ecclesiae, sicut de vobis in Domino bene speramus, diligenter provideatis, et quatuor ad minus de discretis et religiosis fratribus vestris ad nos festinetis transmittere, quorum unus, cooperante Spiritu sancto. aliis pernoscat praeesse; alii vero reliquos fratres dulci moralitate et religione studeant informare. Datum Laterani V Id. Octobris.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 257 |
CCLVII. Ludovico Francorum regi significat Robertum episcopum Atrebatensem, in generali concilio a Burchardo episcopo Cameracensi in ius vocatum cum ejus litteris ad sese venisse. (Anno 1123-1124, Febr. 19.) [MANSI, Concil., XXI, 217.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri et glorioso Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venientem ad nos cum litteris tuis venerabilem fratrem nostrum Robertum Atrebatensem episcopum pro dilectione tua et sui ordinis reverentia paternae charitatis affectu suscepimus, quem de jure Atrebatensis parochiae confratri nostro Burchardo Cameracensi episcopo, qui adversus eum in generali concilio proclamationem fecerat, responsurum constituto die ad nestram vocaveramus praesentiam, eumque praefixo termino se nostro praesentaret conspectui, per quasdam nobis est litteras nuntiatum Cameracensem episcopum ad nos pro exsecutione sui negotii venientem ab imperatore usque ad mutuum quod cum eo sumus habituri colloquium fuisse detentum, ideoque in alterius partis absentia eamdem causam discutere certis rationibus non valuimus. Quocirca eum ad Ecclesiam suam cum gratia nostra remisimus. In colloquio autem illo bonum quod operante Domino operati fuerimus tibi tanquam dilectissimo nostro et Ecclesiae filio significare curabimus. Uxorem tuam Adelaidem reginam dilectam neptem nostram et filios tuos charissimos nepotes nostros Philippum, Ludovicum, Henricum per te salutamus et benedictionis beati Petri et nostrae participes fieri desideramus. Data Laterani XI Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 258 |
CCLVIII. Episcopum Rossellanum vituperat quod contra praeceptum suum injurias monasterio Alborensi inferre pergat. (Anno 1123-1124, Febr. 25.[UGHELLI, Italia sacra, III, 662.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, fratri ROSSELLANO episcopo, salutem et apost. benedict.
|
Miramur de te vehementer quia, cum adhuc novus in episcopali administratione sis, contra mandatum nostrum facere tam cito quidquam praesumpseris. Praecepimus siquidem tibi ut cum filio nostro domino Alborensi abbate pacem atque concordiam faceres, et neque ipsum, neque Alborense monasterium, quod beati Petri juris est, infestares. Et tu quidem pacem cum ipso et concordiam fecisti, sed non multo post tempore, prout nobis relatum est, eidem monasterio parochianorum tuorum sepulturas, oblationes, et alia, quae hactenus habuit quiete, interdixisti, quae profecto episcopali prorsus non conveniunt honestati. Mandamus ergo fraternitati tuae, atque praecipimus, et quae praedicto monasterio a te interdicta sunt, publica ei annuntiatione restituas, quemadmodum interdictum publice factum fuit. Et locum ipsum quietum ac liberum manere permittas, cum illis omnibus quae suorum et tuorum praedecessorum temporibus quiete cognoscitur tenuisse. Si quid autem adversus abbatem vel monasterium te juste habere confidis ad nostram praesentiam venias, et nos de loco ipso, tanquam de nostro, justitiam tibi per Dei gratiam faciemus. Quod si nostro mandato, quod absit! obedire contempseris, nos temeritatem tuam hactenus praestante Domino corrigemus, quod facile tibi de caetero videbitur sedis apostolicae mandata contemnere. Dat. Laterani V Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 259 |
CCLIX. * Monachis Cluniacensibus praecipit ne amplius de Pontio cogitent.--Pontio praecipit ne abbatiam Cluniacensem molestiis afficiat. (Anno 1123-1124.)
|
[Vide Honorii II bullam ad Petrum Cluniacensem
abbatem directam, Patrologiae tom. CLXVI.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 260 |
CCLX. Ecclesiae S. Joannis [Vesontionensi] remissas a Raynaldo Burgundiae comite consuetudines in villa Tussiaco, vulgo et marascalciam et canariam vocatas, referri vetat. (Anno 1124, Jan. 8.) [D' ACHERY, Spicil. III, 479.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis ecclesiae S. Joannis Evangelistae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
In apostolicae sedis gubernatione Dei providentia constituti, necesse habemus ecclesiis et ecclesiasticis utilitatibus providere. Siquidem illustris et egregiae memoriae Raynaldus Burgundiae comes, in quadam vestri juris potestate, quae Cussiacus dicitur, consuetudinem quamdam ad equos, sive ad canes suos, quae vulgo marascalciam et canariam vocant, patris sui Guillelmi et suo tempore obtinuerat. Quam videlicet consuetudinem nimis Ecclesiae vestrae damnosam et nocituram esse considerans, pro animae suae parentumque, et haeredum suorum remedio in perpetuum refutavit. Dimisit insuper, et abdicavit omnes alias torturas, quas ejus homines injuste in ipsa potestate, et in terris ad potestatem ipsam pertinentibus arripiebant. Tali tenore, ut eorum nomina specialiter sint scripta in Canone, et psalmus Inclina, Domine, decantetur post lectionem capituli, diebus omnibus quibus peragi licitum est pro animarum illorum salute. Praedictam itaque refutationem et dimissionem, nec non et constitutum pro ea tenorem, praesentis scripti nostri auctoritate firmamus, et futuris censemus temporibus inconcusse atque inviolabiliter conservari. Datum Laterani, III Nonas Januarii, indictione secunda.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 261 |
CCLXI. Bulla pro confirmatione rerum ad ecclesiam Sanctae Mariae pertinentium. (Anno 1124, Febr. 6.) [DE LA CANAL, Esp. sagrada, XLV, 300.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GERALDO priori, et canonicis in ecclesia Sanctae Mariae Leton. regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Piis religiosorum fratrum supplicationibus nos annuere paterna charitas, et sedis apostolicae benignitas persuadet: eapropter, dilecti in Domino filii, postulationes vestras clementer admittimus, et Beatae Mariae ecclesiam, in qua sub canonicae ordinis regula omnipotenti Domino militatis, sedis apostolicae juvamine confovemus. Vitae namque canonicae ordinem quem professi estis, praesentis decreti nostri pagina perpetuis ibi servandum temporibus, confirmamus; vobis etiam vestrisque successoribus in eadem religione mansuris ea omnia possidenda firmamus quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione legitime possidere videmini, et quaecunque in posterum acquisitione legitima poteritis adipisci, in quibus haec propriis nominibus adnotamus: ecclesiam Sancti Felicis cum omni jure suo, et omnia alodia, quae praedicta ecclesia Beatae Mariae infra ejusdem parochiae terminos habere videtur. Ea vero praedia quae habet, vel habere debet in parochia Sancti Andreae Borraciani; ecclesias etiam Sanctae Mariae de Heremitanis cum universis alodiis quae ibi possidetis. Cellam quoque Sancti Thomae quae sita est in episcopatu Ausonensi cum omnibus pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae de Villar Elenen. et Sancti Michaelis Fontis frigidi, et Sancti Christophori de Stella; possessiones etiam quas habetis in parochia Sancti Petri de Navata, et omnia praedia, quae praefatae ecclesiae Beatae Mariae contulerunt domini de Navata; sed et molendina quae habetis in Fluviano; omnes vero donationes, et dimissiones quas fecerunt dictae ecclesiae domini de Creissello; nec non et praedia quae fuerunt Berengarii Guillelmi de Clusa, et Petri Amblardi haeredumque suorum. Obeunte vero te ipsius loci priore vel tuorum quilibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno si oportuerit collegio providerint regulariter eligendum: sepulturam quoque loci illius omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Nulli ergo omnino hominum facultas sit eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur regularium fratrum, et pauperum usibus profutura. Ad haec, immunitatem quam bonae memoriae Berengarius Gerundensis episcopus in loco ipso instituit, inviolabiliter permanere sancimus, videlicet infra ambitum crucibus determinatum, nullus aliquem capere, aut laedere, vel depraedari praesumat. Si quis igitur nostrae constitutionis hujus et confirmationis tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis gladio feriatur, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit. Qui vero locum ipsum et fratres juvare, atque de bonis suis honorare curaverit Dei omnipotentis gratiam, et peccatorum suorum remissionem, et indulgentiam consequantur. Esta firmado con toda formalidad de rubrica. Calixtus PP. II. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Dat. Lateran. per manum Stimerici sacrae Romanae Ecclesiae diac. cardinalis, et cancellarii, VIII Idus Februarii, indictione secunda, incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II PP. anno VI.
|
[Aimerici]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 262 |
CCLXII. Inter Obertum episcopum Cremonensem et ejus canonicos discordiam componit. (Anno 1124, Mart. 22.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 225.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OBERTO Cremonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Nec caput cum membris opportunum est dissidere, nec a subjectione et famulatu capitis membra condecet dissentire. Humani namque compago corporis diutius non poterit permanere incolumis, si caput concordi et rationabili non utatur regimine, et membra propriis non fungantur officiis. Pari igitur proportione dignum est episcopum cum paternae charitatis discretione clerum et populum sibi commissum regere, et ipsos ei tanquam capiti proprio cum devotionis humilitate concorditer obedire. Auctori enim Deo, et amatori pacis aliter gratum non potest impendi servitium, nisi mentes hominum in radice fundatae fuerint charitatis. Unde nos inter te et majoris ecclesiae Cremonensis canonicos audientes ortam esse discordiam, habito fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio hanc inter vos concordiam composuimus: ut videlicet nullus in majori ecclesia constituatur praeter assensum et voluntatem episcopi, qui sicut Ecclesiae caput est, ita voluntas ejus et ratio debet praecedere. Canonici episcopo obedientiam in manu ejus promittant et teneant. Ad mensam canonicorum, quando cum canonicis comederit, cum uno clerico et uno serviente, vel cum duobus clericis veniat, et tanquam episcopus honoretur. De altario Sancti Imerii omnem oblationem recipiat, praeter edenda quae ad pedem altaris offerentur, et ea ad usum canonicorum reserventur, et praeter medietatem cerae et incensi, quae ibi offeruntur, quae ad ecclesiae servitium reserventur. Archidiaconum, cantorem, et alias personas episcopus consensu canonicorum constituat. Ecclesiam Sancti Michaelis, et praedia et possessiones quas episcopus per idoneos testes proprie ad episcopatum pertinere probaverit, quiete pacificeque obtineat. Et quia canonici domum in qua olim habitaverant, ad ampliandam ecclesiam concesserunt, domum in qua modo habitant, licet juris episcopi fuerit, pro concordia tamen et charitate deinceps ad communis vitae cohabitationem retineant, et hospites, quando voluerint, in ea recipiant. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus laudans. Datum Laterani per manus Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kalendas Aprilis, indictione XI, Incarnationis Dominicae 1124, pontificatus autem domni Calixti II papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 263 |
CCLXIII. Privilegium pro coenobio Montis Angelorum. (Anno 1124, April. 5.) [ Gall. Christ. V, instrum., 515.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADELHELMO et fratribus monasterii S. Mariae, quod nos Mons Angelorum cognominari volumus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Veniens ad nos vir nobilis Chonradus de Sellenburon ecclesiam vestram in juris sui praedio ejus sumptibus fabricatam, et omnia ad eam pertinentia per manus Egelolfi nobilis viri de Gamelinchoben B. Petro et S. Romanae Ecclesiae extradidit, sub censu unius aurei ponderis Turicensis monetae, singulis annis ad altare B. Petri a Patre monasterii praedicti persolvendi. Nos ejus devotionem supplicem attendentes, locum vestrum et omnia ad eum pertinentia in B. Petri jus ad protectionem suscepimus. Praesentis itaque scripti nostri auctoritate constituimus, ut, quandocunque patre spirituali orbati fuerint, ipsi habeant liberam potestatem secundum Regulam S. Benedicti inter se, vel undecunque, si opus fuerit, non solum eligendi, sed etiam constituendi. Statuimus etiam ut idem monasterium cum omnibus suis pertinentiis nunc collatis, et dehinc ab hac die conferendis et deinceps non subjaceat jugo alicujus terrenae potestatis personae, nisi Patris monasterii solius dominationi, potestati et ordinationi. Advocatum ipse cum consilio seniorum fratrum suorum eligat, undecunque ei placuerit, et ei commendet ad remedium animae suae, et ut nunquam haereditario jure in aliquem perveniat, qui non pro terreno commodo, sed pro aeterna mercede sollicitus et studiosus bona, et constitutam monasterii libertatem et justitiam defendere voluerit, a rege tamen, Patre monasterii petente, accipiat bannum legitimum. Si autem non ut advocatus, sed potius calumniator et pervasor monasterii fuerit, omnino potestatem habeat abbas cum consilio seniorum fratrum hunc penitus reprobare, et alium regia potestate adjutus, si aliter fieri non potest, sibi utiliorem undecunque eligere. Si vero, quod absit! aliquis aliqua temeritate vel pertinacia prave inductus supradictum monasterium inquietare, molestare aut disvestire audeat, sciat se nostro judicio pro contemptu S. Romanae Ecclesiae et testamentoriae hujus nostrae scriptionis destructione, nisi resipuerit, aeterna damnatione perire. Data Laterani anno Dominicae Incarnationis 1124, Nonas April., indictione II, Sabbato S. Paschae, luna XVII.
|
(Engelberg)
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 264 |
CCLXIV. Privilegium pro monasterio Bifurcensi. (Anno 1124, April. 11.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul. tom. III, p. 301.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio THEODERICO abbati monasterii Sancti Benedicti in Bifurco, ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.
|
Divinis praeceptis instruimur et apostolicis monitis informamur, ut pro ecclesiarum statu impigro invigilemus aspectu, unde oportet nos ecclesiarum curam gerere, et Dei servos religiosos speciale. . . . . . . dilecte in Christo fili Theodorice abbas, preces tuas benignius admittentes, Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, in beati Petri jus et protectionem suscipimus, et contra pravorum hominum nequitiam ejus auctoritate. . . . . . . constituimus quod praedia, possessiones et bona omnia, quae vel regum collatione, vel aliorum fidelium donatione aut acquisitione alia ecclesia vestra modo possidet firma tibi tuisque successoribus. . . . . . . videlicet terminos Ecclesiae vestrae cum vineis et dominicatis suis et Alpibus, ab oriente a rivo de lacu, ab occidente a jugo Alpium, a septentrione a Ceresio, a meridie a colina de Gimellis cum decimis et. . . . . . . cum omnibus sibi in integrum pertinentibus: plebem Sancti Martini in Alpe cum vineis et dominicatis suis, et duabus capellis una in castro plano Mercurii, alia in monte Alto: ecclesiam Sanctae Mariae in Granario cum omnibus. . . . . . . suis; plebem Sancti Cassiani in Pennino cum terris et vineis, et dominicatis suis, cum omnibus pertinentiis suis, et ejusdem ecclesiae capellam Sancti Savini cum omnibus ad eam pertinentibus: plebem Sancti Petri in Octontuta cum vinea et dominicato. . . . . . . colonis et decimis et primitiis; ecclesiam Sanctae Mariae in Flumicello cum capella Sanctae Helenae et omnibus pertinentiis suis: capellam Sanctae Mariae de Sirena cum omnibus pertinentiis suis: capellam de Castro de Mesauri cum omnibus. . . . . . . suis: ecclesiam Sancti Petri in Castagneto cum ipsius vineis et silvis, molendinis, et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Clementis cum uno manso et omnibus pertinentiis suis: in Galiano capellam unam cum omnibus. . . . . . . Sancti Petri in rivo cum decimis, et primitiis, et oblationibus vivorum et mortuorum: ecclesiam Sancti Andreae in Pisseto cum oblationibus vivorum et mortuorum, et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Valeriani cum omnibus. . . . . . . ecclesiam Sancti Jacobi in Mincajello cum domo hospitali et omnibus pertinentiis suis. Extra muros Florentinae civitatis juxta ecclesiam Sancti Laurentii hospitale unum cum terris et vineis et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sanctae M . . . de Astole cum omnibus pertinentiis suis. Quaecunque denique in futurum juste atque canonice largiente Domino acquisierit, inviolabiliter et sine inquietatione possideat. Nulli ergo mortalium facultas sit eamdem vestram Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad judicium autem juris et tuitionis sanctae Romanae Ecclesiae, duos aureos annis singulis Lateranensi palatio persolvatis. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes ecclesiarum, et ordinationes monachorum vestrorum a dioecesano accipietis episcopo, si gratis et sine pretio et exactionibus voluerit exhibere, alioquin sacramenta eadem, a quo malueritis catholico accipietis episcopo. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi cancellarii, tertio Idus Aprilis, anno ab Incarnatione 1123, indictione secunda, pontificatus autem domni Calixti II papae anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 265 |
CCLXV. Ad Ottonem Bambergensem episcopum.--De privilegiis Bambergensi Ecclesiae concessis. (Anno 1124, April. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 194.)
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Ottoni Bambergensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sanctorum Patrum praeceptis et canonicis sanctionibus demonstratur quod praedia et possessiones ecclesiarum, quae vota fidelium, pretia peccatorum, et pauperum patrimonia nuncupantur, vendi vel alienari non debeant. Quae enim divinae majestatis obsequio, et coelestium secretorum usui sunt dicata, non decet in alienum jus redigi, vel in alterius servitii formam transmutari. Nempe possessiones, quas unusquisque ecclesiae propriae dedit aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis aut distractionibus, vel sub quocunque argumento, non patimur. Eapropter nos tuis justis postulationibus annuentes, mansos, qui episcopalis mensae tuae servitio dediti sunt, in eodem statu, in quo bene a te dispositi cognoscuntur, futuris temporibus permanere praesentis scripti nostri confirmatione sancimus; statuentes ut nulli successorum tuorum, vel alicui hominum, liceat eos vendere, sive in laicorum beneficium tradere, vel in usus alios commutare. Sed sicut a te dispositum est, de unoquoque praedictorum mansorum denarius unus annis singulis Bambergensi ecclesiae, pro anima imperatoris Henrici fundatoris ejus, ad concinnanda luminaria conferatur. Abbatias vero et regulares canonicas per industriam tuam in religionis ordine stabilitas, et alia a te recte constituta, nulli hominum facultas sit in posterum immutare. Si quis autem contra hanc confirmationem venire temerario ausu praesumpserit, excommunicationis vinculo subjacebit. Data Laterani, Idibus Aprilis, indictione secunda.
|
(ut beati Symmachi
papae verbis loquamur)
|
[ al. canonias]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |
Calixtus II
| 266 |
CCLXVI. * Monasterii Dervensis privilegia confirmat. (Anno 1124, April. 13.)
|
[BOUQUET, Recueil, XV, 250 in adnot. ad epistolam
sequentem.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 267 |
CCLXVII. Ad Jocerannum Lingonensem episcopum, etc.-- Commendat Dervense monasterium, veluti Romanae Ecclesiae subditum. (Anno 1124, April. 14.) [D. BOUQUET, Recueil, tom. XVI, p. 250.
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus JOCERANNO Lingonensi, HATONI Trecensi, EBALO Catalaunensi, RICUINO Tullensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venerabilia loca et religiosae personae quae suam in Dei servitio intentionem fixerunt, nullis debent gravaminibus concuti, nullis molestiis agitari. Vestrae igitur fraternitati mandamus ut fratres monasterii Dervensis quod in honore SS. apostolorum Petri et Pauli constructum Romanae Ecclesiae juris est, et ejus manifestum est patrocinio niti et dominio subjacere, pro B. Petri et nostra reverentia honoretis. Monasterium ergo ipsum, ecclesias, capellas, obedientias, praedia, possessiones, et bona mobilia vel immobilia, seu sese moventia, inquietari, auferri, vel aliquibus molestiis aggravari, nullatenus permittatis. Si quis autem advocatiae, sive alicujus occasionis specie ultra consuetudines quas comes Tebaldus, tempore Henrici regis Francorum, instituit, pravis exactionibus, usurpare praesumpserit, et bona eorum vel in vita vel in morte violenter abstulerit, tanquam apostolici decreti violatorem vestri officii debito arceatis. Data Laterani, XVIII Kal. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 268 |
CCLXVIII. * Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis privilegia confirmat. (Anno 1124, Maii 26.)
|
[Vide Bullarium Lateranense, editum Romae, 1727,
fol., pag. 7.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 269 |
CCLXIX. Ad B[enedictum] episcopum et canonicos Ecclesiae Lucensis. (Anno 1124, Maii 26.) [BALUZ., Miscell. ed. Luc., IV, 589.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Lucano episcopo, et canonicis Ecclesiae ejusdem, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Bonorum virorum officium est religionem diligere, et religiosis arctissimo familiaritatis vinculo adhaerere. Unde universitati vestrae rogando mandamus, quatenus dilectum filium nostrum A. priorem S. Frigdiani, et canonicos ibidem famulatui mancipatos, pro charitate nostra honoretis, diligatis et nullis agitari molestiis permittatis. Gratias dilectioni vestrae persolvimus, quia, sicut idem prior asserit, S. Frigdiani ecclesiam benigne tractatis, et nos de petitione quam pro ea praeterito anno fecimus, ex parte a vobis exauditi sumus. Verumtamen rogare adhuc non desistimus, ut petitionem nostram plenius admittentes, praedictis S. Frigdiani fratribus altera die Paschae concedatis missam solemniter celebrare. Priorem vero ea die et aliis duabus praecipuis solemnitatibus cum uno aut duobus fratribus SS. ad divini vobiscum celebritatem officii benevolo et placido animo suscipiatis. Querelam inter canonicos S. Frigdiani, et canonicos S. Angeli priusquam ad nos pervenire coepit, occasione cujusdam mortuae ortam fuisse audivimus; unde tibi, frater episcope, mandamus, quatenus querimoniam istam tanta diligentia terminare studeas, quod canonici S. Frigdiani ad honorem Dei sine scandalo et inquietudine gratum ante conspectum Domini altissimi valeant exhibere servitium. Datum Laterani VIII Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 270 |
CCLXX. Didaco, archiepiscopo Compostellano, concedit ut Emeritana civitas Compostellanae civitati perpetuis maneat subjecta temporibus. (Anno 1124, Jun. 23.) [FLOREZ, Esp. sagr., XX, 402.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Potestatem ligandi aque solvendi in coelis et in terra B. Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum Dominus est allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio eodem Deo auctore praestatur cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Oportet ergo nos, qui, licet indigni, B. Petri residere videmur in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicii sic disponenda disponere, ut de vultu Dei judicium, nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Fraternitatis igitur tuae petitionibus annuentes Compostellanae B. Jacobi Ecclesiae, cujus in ea venerandissimum corpus est positum, ob ipsius a Deo dilecti apostoli reverentiam archiepiscopalis cathedrae dignitatem, quam ei ad tempus concesseramus donec Emeritana civitas Christianorum dominio redderetur, praesentis paginae auctoritate in perpetuum obtinendam confirmamus, ut eadem opulentissima quondam et famosi nominis Emeritana civitas, quae nunc peccatis exigentibus ab impia Saracenorum tyrannide possidetur, Compostellanae civitati, sicut suae metropoli, perpetuis maneat subjecta temporibus. Omnem quoque pontificalis officii plenitudinem quam Emeritanae Ecclesiae antistites antiquitus habuerunt, Compostellanae praesul Ecclesiae integre deinceps quieteque obtineat. Suffraganei vero episcopi Emeritanae metropolis, Salmanticensis, Abilensis, Colimbriensis, et caeteri qui olim ejusdem Emeritae subjecti fuisse noscuntur, Compostellano archiep., cujus consecratio ad Romanam tantum spectat Ecclesiam, tanquam metropolitano proprio obedientiam et reverentiam prorsus exhibeant. Ipse autem illos consecrandi, eorum Ecclesias disponendi, eos ad sua concilia convocandi, et cum ipsis ecclesiastica diffiniendi negotia liberam omnino habeat auctoritate sedis apostolicae facultatem. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hujus nostrae constitutionis temerator exstiterit, nec post commonitionem secundam vel tertiam resipiscens humiliter satisfecerit, a communione sacratissimi corporis et sanguinis Domini et ab Ecclesiae liminibus arceatur. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diac. cardin. et cancel., IX Kal. Julii, indictione II, Incarnationis Domini anno millesimo centesimo vicesimo quarto, pontificatus autem domini Calixti papae anno sexto. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus, conf. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 271 |
CCLXXI. Ad episcopum Salmanticensem, de obedientia domino Compostellano exhibenda. (Anno 1124, Jun. 24.) [FLOREZ, ibid., p. 409.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri M Salmanticensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quoniam in Hispaniarum partibus Compostellana Ecclesia ob venerandum B. Jacobi apostoli corpus gloriosa et insignis habetur, nos eam ex apostolicae sedis gratia confovere et in melioris status praerogativam decrevimus adaugere. Ideoque dignitatem Emeritanae metropolis eidem Compostellanae Ecclesiae perpetuis temporibus possidendam contulimus. Tibi ergo, dilecte frater, qui Emeritanae Ecclesiae subjectus esse dignosceris, mandamus, quatenus venerabili fratri nostro D. Compostellano archiepiscopo tanquam proprio metropolitano tuo subjectionem et obedientiam satagas exhibere. Dat. in territorio Ortensi, VIII Kal. Julii.
|
[UNIONI]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||
Calixtus II
| 272 |
CCLXXII. Ad episcopum Colimbriensem, de obedientia domino Compostellano ut legato et suo metropolitano exhibenda. (Anno 1124, Jun. 24.) [FLOREZ, Esp. sagr., p. 410.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G Colimbriensi episcopo, salutem, etc., ut supra.
|
[UNDISALVO]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 273 |
CCLXXIII. Ad archiepiscopos caeterosque ecclesiasticos ordines per Galliam, Germaniam et Franciam. (Anno 1124.) Gesta Godefridi archiepiscopi Trevir., apud PERTZ. Monum. Germ. hist. Script. VIII, 201.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis nobis in Christo fratribus archiepiscopis caeterisque ecclesiasticis ordinibus per Galliam, Germaniam et Franciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Mittimus ad vos fratrem nostrum Willehelmum Praenestinum episcopum, dantes ei cum vestra charitate licentiam, ut si qui sint in vobis episcopi non consecrati consecret, et si qua sunt alia hujusmodi ecclesiasticorum negotiorum minus perfecta, in omnibus inoffensa fraternitate consummet. Pax vobis.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 274 |
CCLXXIV. Ad Gaufridum Carnotensem, Joannem Aurelianensem, et Stephanum Parisiensem episcopos.--Ut servetur interdictum ob illicitas nuptias imperatum. (Anno 1124, Aug. 26.) [MANSI, Concil., XXI, 214.]
|
Sicut omne quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia; ita ea quae contra scita canonum inita sunt secundum aequitatis et justitiae destruere nititur rationem. Causam siquidem matrimonii inter Guillelmum filium comitis Roberti et filiam comitis Andegavensis contracti, cui parentelae titulus opponitur dilecto filio nostro I . . . . presbytero cardinali commisimus finiendam. Qui post susceptam idoneorum testium de parentela probationem, ubicunque Guillelmus filius comitis Roberti fuerit, prohibuit officia celebrari: nisi utique ad datum a se terminum conjugium idem dissolverit. Unde fraternitati vestrae praecipimus, ut eamdem sententiam a nobis firmatam per vestras faciatis parochias observari.
|
Datum Laterani VII Septembris.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 275 |
CCLXXV. Monasterii Rastedensis protectionem suscipit et ejus bona ac privilegia confirmat (Anno 1124, Sept. 27.) [LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 127.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SVIDERO, abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in partibus Ambriae in villa quae dicitur Radestad situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum piae desiderium voluntatis et laudandae devotionis intentio sacerdotibus sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete religiosae conversationis sunt ordinata, nec simulatio negligere nec quaedam valeat praesumptio perturbare. Quocirca monasterium tibi commissum, quod ab Hunone comite et uxore ejus Willa comitissa et Frederico comite in honore sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae, ut congregatio monachorum fieret, constructum et communi patri omnium Christianorum, sancto scilicet Petro, oblatum est, in Romanae Ecclesiae jus est nostram defensionem suscepimus, eique omnes possessiones, quas legitime obtinet, confirmamus. Id est in Ambria: Duas partes villae Radestad cum tota decima, partem villae Henninchusin cum decima, Borbeke cum decima, decimam villae de Lynsvidon, Barchornun , Lage, Genlide , Wadinbechi, Radehornen. In Frisia: Curias Varlas, Echwardi, Bonwardi, Tvislon, Nertin, cum appendiciis earum, in villa Anaclingun triginta marcas canonum, Ebeswerdi, Withlike, Fronohusin, Wellin, Haroldessem, Berle, Scohorst. In Steringeng : Curias Reminchuson, Brunin, Engilin, Gatisdorf, Enschinin , Magelissin, Habenhuson, cum silvis, pascuis et appendiciis earum. In Westphalia: Villas Betenchuson, Benchinhusen, Swirlichin, Asschinberghen, cum appendiciis earum, Leffrinchusin, Gedinchtorp, Smerlachen, Mardie, Yslo, Haperne, Wisteren, Widinchusen, Brochusen, Harinctorp, Berder, cum appendiciis earum. Juxta Wemno: Willinstede et Bocholt curias, Brochlo cum appendiciis suis, Quilechorne, Widagheshude. In Bardinge: Totimesborch, Reynestorp, curias, cum ecclesiis et appendiciis earum; villan Melinchuden cum appendiciis suis. In Bardewich XXX areas, censum de ponte et de pascuis; Ecclesiam Rode cum appendiciis suis; Reindale, Dalsche, Hoygerstorp. In Luneborch sex panstalia. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te vero Swidero, nunc ejusdem loci abbate vel quolibet successorum tuorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeficiatur, nisi quem fratres communi consilio et consensu vel fratrum pars consilii sanioris juxta Dei timorem et beati Benedicti Regulam obtinuerit. Sed si in suo collegio satis idoneum ad hoc regimen invenire nequiverint, liceat eis a quocunque maluerint loco sui ordinis suaeque professionis virum assumere. Ordinationes quoque monachorum vestrorum, qui ad sacros ordines promovendi sunt, a Bremensi accipietis archiepiscopo, si tamen gratis et sine exactione vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra functus auctoritate quod postulatur indulgeat. Advocatum etiam praedicto loco atque suis bonis constituimus Egilmarum comitem, cujus patrem comes Huno sibi providerat in advocatia succedere. Per succedentia igitur tempora major natu in eadem parentela eamdem advocatiam sempiterno jure possidebit, qui tamen advocatus nullum cum ejusdem Ecclesiae familia placitum observabit, nisi forte ab abbate rogatus fuerit. Verumtamen de advocatia nullum advocato vel posteris ejus distinguimus servitium, quia patri suo non fuit unquam exhibitum et quia sibi de labore suo de bonis ejusdem Ecclesiae dispositum, collatum est beneficium ita quidem, ut nullum sibi in advocatia illa statuat vicarium. Ad indicium autem juris et defensionis Romanae Ecclesiae duas uncias auri nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo quod nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere, minime autem aliquibus vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et si non satisfactione congrua emendaverit, in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani, per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalendas Octobris, indictione tertia, Incarnationis Dominicae anno 1124, pontificatus autem domini Calixti II papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 276 |
CCLXXVI. Privilegium pro monasterio S. Bertini Sithiensis. (Anno 1124, Oct. 11.) [ Collection des Cartulaires, III, 292.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI, abbati monasterii Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Aequitatis et justitiae ratio persuadet nos Ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et vigoris inconcussi munimenta conferre. Non enim convenit Christi servos, divino famulatui deditos, perversis pravorum hominum molestiis agitari, et temerariis quorumlibet vexationibus fatigari; similiter et praedia, usibus coelestium secretorum dicata, ullas potentum angarias nihil debent extraordinarium sustinere. Cum igitur communis omnium Ecclesiarum cura nobis concessa sit, commissum tibi, dilecte in Domino fili Joannes abbas, Sancti Bertini monasterium, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad exemplar praedecessorum nostrorum, in beati Petri et nostram tutelam protectionemque suscipimus, statuentes ut universa ad idem monasterium legitime pertinentia vobis vestrisque successoribus quieta semper et illibata permaneant; praeterea ipsum monasterium, juxta praedecessorum nostrorum Victoris et Urbani et Paschalis sanctiones, et privilegia eorum eidem loco collata, in sua plenius libertate et immunitate perpetuo conserventur, adeo ut de statu suo nulli, nisi pontifici Romano, respondeat, salva tamen Tarvanensis episcopi canonica reverentia. Pariter etiam confirmamus cuncta eidem coenobio pertinentia, tam ea quae hactenus devotione fidelium Christi illic collata sunt, quam quae deinceps legaliter conferenda sunt, in arvis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscariis, villis, ecclesiis, comitatibus, familiis, vineis, pomeriis, cunctisque suis mobilibus vel immobilibus, cultis vel incultis. Altaria quoquo illa quae in Atrebatensi parochia monasterium vestrum possidere cognoscitur, quiete deinceps et sine molestia qualibet vobis vestrisque successoribus possidenda firmamus: ecclesiam videlicet de Werkin, ecclesiam Salomes, ecclesiam Hautay; item altaria Lisvegne, Snelgnekerke, Erninghem, Bovenkerke, quae per manum Lainberti, Tornacensis episcopi, Ecclesiae vestrae collata sunt; berquariam quoque quadraginta librarum, quae est in territorio Furnensi, quam Carolus dedit pro anima Balduini comitis; et terram de Buri, quam Ecclesia vestra in Belvacensi pago possidere cognoscitur, similiter firmamus. Decernimus autem ut a villa Arkas usque Lodic nullum molendinum, absque tuo tuorumque successorum assensu, construere, et in omnibus parochiis vestris, nullus ecclesiam vel monasterium, refragante voluntate vestra, aedificare praesumat; nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris sine vestro assensu et libera voluntate, per se, vel per vim alterius, licentiam habeat permanendi, aut aliquod sibi officium assumendi. Si vero, ex praecepio episcopi, terra bannita fuerit, in ecclesiis et capellis vestris monachi et clerici vestri, clausis januis et laicis exclusis, divina celebrare mysteria non desistant. Quod si aliqui de parochianis vestris pro speciali delicto excommunicati fuerint, ipsis ab Ecclesia exterminatis, aliis divina non negentur officia. Statuimus etiam ut nullus abbas in eodem monasterio praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, de sua congregatione providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat saepefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani, per manum Haimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Octobris, indictione III, Incarnationis anno 1124, pontificatus autem domni Calixti II papae anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 277 |
CCLXXVII. Monasterium S. Mariae Pomposianum tuendum suscipit ejusque bona ac privilegia confirmat. (Anno 1124, Oct. 16.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 823.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AURELIO abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in insula Pomposia situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Aequitatis et justitiae ratio persuadet, nos Ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et vigoris inconcussi munimenta conferre. Non enim convenit Christi servos, divino famulatui deditos, perversis pravorum hominum molestiis agitari, et temerariis quorumlibet vexationibus fatigari. Similiter et praedia usibus coelestium secretorum dicata nullas potentium angarias, nihil debent extraordinarium sustinere. Cum ergo communis omnium Ecclesiarum cura nobis concessa sit, tuis, dilecte in Christo Aureli abbas, postulationibus annuentes, et beatae et gloriosae semper virginis Dei Genitricis Mariae, Pomposianum monasterium, cui Deo auctore praesides, protectione sedis apostolicae munientes, possessiones et bona quae vel a sancta Romana Ecclesia, vel aliunde legitime possidet, confirmamus. Videlicet Massacellam integram, quae vocatur Materaria: et massam quae vocatur Maseuli, integram: fundum integrum qui vocatur Casale publicum; massam quae vocatur Nepoti; et in massa quae vocatur Caputbovis, terram et vineas, sicuti modo vos habetis et tenetis jure beati Petri apostoli. Necnon et ripam fluminis Alemonis ex utrisque partibus juxta massam quae vocatur Prata, extendente ipsa ripa ab Agaziolo usque ad campum Bedulli. Terram et vineam juxta muros civitatis Ravennae, cum Turre Umbratica in integrum, a Posterula Augusti usque ad Portam Taurensem. Ortum unum integrum in loco Pontis Calciati in regione Sancti Andreae, a duobus lateribus jure ipsius Sancti, a reliquis duobus Via publica. Lacum, qui vocatur Sanctus, cum omnibus rebus et pertinentiis suis, cum plebe et capellis ac titulis ipsius, id est Sanctae Mariae, Sancti Martini, Sancti Petri, et Sancti Venantii, cum decimis et primitiis, cum piscaria quae vocatur Tidini, et Fossa archipresbyteri, et Piscaria quae vocatur Falci, cum loco qui dicitur Monticellus Lacisicus, cum ripis fluminis Padi et Gauri ex utrisque partibus usque ad mare; et a loco Concae Agathae ex una parte usque ad mare, cum loco integro, qui dicitur Masinzatica inter affines de toto loco ac territorio massae quae vocatur Lacus Sanctus; ab uno latere Fossa Molendini de Volta Latercli descendente in Aquiliolo, et a Fluvio Triba usque in Eliam, et per paludem usque in mediam Curbam, et ultra Curbam usque Padum, et ultra Padum usque ad Gazium episcopi sanctae Comacliensis Ecclesiae, inde usque fluvium qui vocatur Cesi; ab alio latere Curlus descendens in Concam Agatulae, et per ipsam in Gaurum; a tertio latere Palus, quae pergit inter rivum Angeli et Masinzaticam usque Monticellum et Vedetosam currentem in Padum; a quarto latere Vaculinus et Ager Malus et Callis de Vincareto pergente in Laterclum. Insuper concedimus vobis Piscariam integram, quae vocatur Volana, cum Rivo Badereno, et Gavelana Majore ad ipsam Piscariam pertinente, cum Porticellis ex utrisque partibus, sicut olim intraverunt in mare, eidem similiter pertinentes. Haec nimirum omnia tibi tuisque legitimis successoribus et fratribus religiose viventibus, perpetuo habenda concedimus, ita sane, ut a vobis singulis quibusque annis pensionis nomine tres argentei solidi, difficultate postposita, sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, actionariis persolvantur. Quaecunque autem Romanorum pontificum, seu aliorum episcoporum concessione, principum liberalitate, vel fidelium oblatione, juste atque canonice poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli archiepiscopo, nulli episcopo liceat monasterio vestro gravamen inferre, nec in ipso, aut ejus rebus potestatem exercere. Nulli autem hominum facultas sit praeter abbatis et fratrum monasterii voluntatem, colonos seu villanos, famulos aut famulas ad ipsum monasterium pertinentes, aut de cellis, villis, castris, aut plebibus, fodrum extorquere, aut alias exactiones inferre: sed semper apostolicae sedis tuitione foveamini, et si necesse fuerit, audientia conservemini, salva in omnibus ejusdem apostolicae sedis auctoritate. Chrisma et oleum sanctum a Comacliensi accipietis episcopo, si catholicus fuerit, et sine pravitatis exactione gratis vobis dare voluerit. Sin autem pro eisdem sacramentis accipiendis, ad quemcunque malueritis, catholicum episcopum recurratis. Benedictionem quoque abbatis, monachorum vestrorum ordinationes, et consecrationes altarium monasterii vestri, et eorum qui in massa Lacus Sancti sunt, a quo volueritis, catholico episcopo suscipere licentiam habeatis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Mansuro etiam decreto statuimus ut neque tu, neque aliquis successorum tuorum, ad cujuslibet episcopi synodum pergere compellatur, nisi a Romano pontifice, vel legato ejus fuerit invitatus. Si qua ergo in futurum ecclesiastica vel saecularis persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus. Bene valete. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kalendas Novembris, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1124, pontificatus vero domini Calixti II papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 278 |
CCLXXVIII. Privilegium pro ecclesia Sancti Benigni Divionensis. (Anno 1124, Oct. 29.) [PÉRARD, Recueil de pièces, etc., p. 216.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI Divionensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Sicut in humani compage corporis, naturalis ratio singulis quibuscunque membris ad salutem providens, speciales et proprios actus edocet, nobilioribus vero suam dignitatem conservat, ita in corpore Ecclesiae, apostolica providentia, secundum sacrorum canonum institutiones universas regit Ecclesias. Digniores autem et famosiores, in sui status praerogativa custodit; aequum enim et rationabile est, ut suus unicuique Ecclesiae honor apostolicae sedis munimine confirmetur. Itaque, dilecte in Domino fili Hugo Divionensis abbas, tuis justis petitionibus accommodantes assensum, libertati ac quieti vestri coenobii auctore Domino duximus providendum. Statuimus enim ut, obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Porro electi consecratio sicut a praedecessore nostro felicis memoriae Gregorio VII constitutum est peragatur. Interdicimus autem, ne cui post professionem exhibitam facultas sit, sine abbatis permissione monasterium derelinquere. Statuimus etiam, ne ab episcopo vel ministris Lingonensis Ecclesiae divina monasterio vestro interdicantur officia, sed continue celebrentur, nisi eisdem causis fratres cessare oporteat, quae sedis apostolicae praesulis Benedicti determinatione distinctae sunt. Ecclesiarum quoque quae in burgo monasterii vestri sitae sunt, id est Sancti Joannis Baptistae et Sancti Philiberti, seu presbyterorum in eis Domino servientium, eam in perpetuum libertatem vestro monasterio confirmamus, quam venerabilis Robertus Lingonensis episcopus contulisse dignoscitur. Illud etiam remissionis et immunitatis, quod idem episcopus vel sui praedecessores, de paratis et synodis vestro coenobio indulsisse cognoscuntur, nos praesentis decreti assensione firmamus. Confirmamus etiam vobis, vestrisque successoribus, in episcopatu Lingonensi, cellam Sancti Amatoris, cum ecclesia Sancti Ferreoli, cum atriis, tam ecclesiis, quam aliis rebus ad ipsas pertinentibus; item cellam de Montiniaco, et cellam de Noiant, cum capella ejusdem castelli, cellam de Claromonte, cellam Sanctae Mariae apud Saxonis fontem, cellam Sancti Stephani apud Vuangionis rivum cum omnibus ad eas pertinentibus. In episcopatu Tullensi, cellam Bertiniacae curtis, cellam de Solini monte, cum ecclesiis, villis, terris et omnibus ad eas pertinentibus. In episcopatu Aduensi cellam Belnensem, cum ecclesiis de Vuilliaco et de Cosletot, de prato Forgeolo, cum omnibus suis pertinentiis; cellam de Sarmatia, cellam de Curbeltat, cellam de Arneto, cum omnibus ad easdem cellas pertinentibus; in archiepiscopatu Bisuntino cellam Sancti Marcelli, cellam de Offonis villa, cellam de Sarcofagis, cellam de Logia novella, ecclesiam de Torpa; apud Salinas, cellam Sancti Petri, cellam Sancti Michaelis, cum omnibus ad eas pertinentibus. In episcopatu Cabilonensi, cellam Sanctae Mariae, cellam de Palluel, cum omnibus pertinentiis, in episcopatu Valentinensi cellam Sancti Genesii de monte Madriano, cum suis pertinentiis; ecclesiam de Vulpilleniis, et de Tornoz, et de Glun. In episcopatu Diensi ecclesiam de Boventia. In episcopatu Baiocensi cellam Sancti Vigoris, cum suis pertinentiis. In episcopatu Senonensi, cellam Sancti Benigni apud Vunonem, cum omnibus pertinentiis suis; cellam de Eschino, cum suis totis appendiciis; ecclesiam de Granciaco, et universa ad eam pertinentia; cellam de Rulth, cum eis quae ad ipsam pertinent, capellam de Hex, cum decimis et terris ibidem datis; capellam Vuangionis Rivi cum omnibus ad eam pertinentibus. Praeceptum Roberti regis Francorum de cella Belensi, capellam de Salinis Sanctae Mariae Magdalenae, et omnia ad eam pertinentia. Item possessiones, Dinatum villam, cum appendiciis suis, Casnedum villam, iterum Casnedum Hispaniacum, Marcenniacum, Norgias, Vareias, Sariacum, Longovicum, et decimam Sariaci praedicti, Atiniacum villam, Plumberias, Prunedum, Erchiriacum, Flariacum, Magnum Montem, Viverias, Salciacum, in silva cum decimis eorum. Et si qua alia, in quibuslibet locis, in praesentiarum, ad jura vestri monasterii pertinent, vel in futurum, Domino largiente, pertinebunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva episcoporum canonica reverentia. Quibus tamen, nec ipsis, nec eorum ministris liceat coenobii vestri ecclesias injustis interdictionibus fatigare, quandiu monastici ordinis vigor, Domino praestante, permanserit. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ad haec adjicientes quaecunque Divionensi monasterio per authentica praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum privilegia concessa sunt, firma constituimus permanere. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Imerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Novembris, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1124, pontificatus autem domni Calixti papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 279 |
CCLXXIX. Privilegium pro ecclesia S. Stephani Divionensis. (Anno 1124, Nov. 10.) [PÉRARD, ibid., p. 100.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, GALONI priori et fratribus in ecclesia Sancti Stephani Divionensis castri regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et bene placentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare: nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur Christianae fidei amatores, religionem diligere, et loca venerabilia, cum ipsis personis divino servitio mancipatis, attentius confovere. Quapropter vestris, in Domino charissimi filii, petitionibus assensum praebentes, vitae canonicae ordinem, quem secundum beati Augustini Regulam in nostra Ecclesia professi estis, auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Statuentes ut defunctis nunc abbate Garnerio, et Garnerio praeposito, nullus ibi abbas saecularis, vel praepositus substituatur, sed ille omnibus proponatur, quem regularem regulares fratres, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, providerint eligendum. Praecipimus etiam ut decedentibus istis qui supersunt, clericis saecularibus, nullus in ecclesia vestra eorum loco, nisi regularis substituatur canonicus. Ecclesias autem, capellas, et caetera quae ecclesia vestra legitime possidet, vel in posterum justis modis, largiente Domino, acquisierit, praesentis privilegii pagina roboramus, videlicet: ecclesiam Sancti Stephani, cum ecclesiis suis, et villis, et servis, ancillis et terris suis; ecclesiam Sancti Medardi, ecclesiam Sancti Michaelis cum coemeterio et decimis; ecclesiam Sancti Aniani Aquaeductus cum coemeterio, cum decimis et terris suis; ecclesiam Sancti Martini de Quintiniaco, cum coemeterio, decimis et terris suis: ecclesiam Sancti Maricii de Siliciaco cum coemeterio, decimis et terris: ecclesiam Sancti Germani de Copiaco, cum coemeterio, decimis et terris; ecclesiam Sanctae Mariae de Marceniaco cum terris; ecclesiam Sancti Andreae de Parriniaco cum decimis et terris: ecclesiam Sancti Florentii cum capella Sanctae Mariae, et coemeterio, decimis terris, et cum aliis pertinentiis earum: ecclesiam Sancti Petri de Mirebello, cum coemeterio, decimis, terris et appendiciis suis: decimam de Geyaco: decimam de Cucciaco: ecclesiam Sancti Martini de Prato, cum coemeterio et capella de Fontanis, et appendiciis eorum; ecclesiam Sanctae Mariae de Gemellis, cum capella de Pygangis, et decimis et terris; ecclesiam Sancti Andreae de Ormentiaco, cum capellis, coemeteriis et decimis: ecclesiam de Columnerio, cum capellis et appendiciis earum; capellam quae est inter Langlerium et Sanctum Fidolum cum appendiciis suis: locum de Putcolo: locum de Agnino fonte: locum de Goldo altrei, cum appendiciis suis, salvo nimirum per omnia jure Lingonensis episcopi. Praeterea ecclesiam Sancti Martini de Arco, cum appendiciis suis: locum de monte Ciconiaco, cum appendiciis suis: locum de Franceis cum appendiciis suis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Data Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quarto Idus Novembris, indictione tertia, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo vicesimo quarto, pontificatus autem domni Calixti II papae anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 280 |
CCLXXX. Monasterii S. Nicolai Buttenburgensis protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat, petente Joanne Morinensi episcopo. (Anno 1124, Nov. 24.) [MIR., Opp. dipl., I, 524.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis NICOLAO abbati et fratribus ecclesiae S. Nicolai de Buttemburch, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et bene placentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Ea propter, dilecti in Christo filii, intervenientibus quoque venerabilis fratris nostri Joannis Morinensis episcopi precibus, petitiones vestras clementer admittimus, et vitae canonicae ordinem, quem secundum B. Augustini Regulam, in vestra ecclesia professi estis, auctoritate sedis apostolicae confirmantes monasterium vestrum cum omnibus appendiciis suis, in patrocinium B. Petri nostramque protectionem suscipimus. Statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones in praesentiarum legitime possidet, sive in futurum largiente Deo, juste poterit adipisci, firma et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: duas capellas, primam in honore S. Dionysii, alteram in honore B. Nicolai consecratam, sexaginta mensuras terrae, quas Theodericus Rufus filius Folpoldi, jure feodi tenuerat, quasque coram optimatibus et principibus Flandriae publice comiti Carolo ab ipso redditas, ipse quoque comes praefatae Ecclesiae, ab omni cujuslibet exactione solutas et liberas, perpetuoque jure possidendas manu propria donavit; XXV mensuras quas Hadologa et Eustachius filius ejus, decem etiam mensuras quas Rodulphus Hecra dederunt praefato monasterio. Obeunte te nunc ejus loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et B. Augustini Regulam, de suo vel alieno collegio providerint eligendum. Nullus canonicus ejusdem ecclesiae proprium quid habere, vel alicujus levitatis instinctu aut arctioris vitae obtentu, ex eodem claustro, sine communi abbatis et fratrum licentia, discedere praesumat. Praeterea si quis fidelium sepulturam ibi habere voluerit, libera ei et sine contradictione aliqua concedatur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani, per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Decembris, indictione III, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo vicesimo quarto, pontificatus autem domini Calixti II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Calixtus II
| 281 |
CCLXXXI. * J[ordanum] principem Capuanum hortatur ne monasterii Casinensis terram devastet. (Anno 1124.)
|
[Vide PETRI Chron. monast. Casin., l. IV, c. 82.]
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | ||||
Calixtus II
| 282 |
CCLXXXII. Ad Rustinum abbatem monasterii S. Blasii in Nigra Silva. (Anno 1120, Mart. 19.) [D. GERBERT, Historia Nigrae Silvae, t. III, p. 48.]
|
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RUSTINO abbati monasterii S. Blasii, quod in Constantiensi episcopatu, in loco videlicet qui Nigra Silva dicitur, situm est, ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc nos disponente Domino in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus, efficaciter subvenire, tueri ac protegere prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum extendere, et servorum Dei quieti attentius providere. Proinde tuis, dilecte in Christo fili Ruostine, postulationibus clementius annuentes, commisso tuo regimini Beati Blasii monasterio, salva Constantiensis episcopi reverentia, confirmamus cellam de silva Swarzwalt a S. Reginberto constructam cum omnibus possessionibus, ecclesiis, praediis et terris ad eam pertinentibus. Ad haec specialiter ecclesiam Nollingin ab Anselmo nobili viro monasterio tuo cum suarum dimidietate decimarum nuper donatam tibi confirmamus. Ecclesiam etiam Sneisane ab Ellewino comite delegatam; ecclesiam quoque Batemaringin a quodam Arnolfo concessam; item ecclesias Berowa, Nunchilcha, Omingin, a fundatoribus earum cum suarum portionibus decimarum legitime traditas tibi a successoribus tuis apostolica auctoritate firmamus. In his ergo et aliis, quas habetis ecclesiis, decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, vel quibuslibet vexationibus fatigare, salva etiam episcopali justitia et reverentia. Confirmamus etiam dispositionem illam, quam filius noster charissimus imperator Henricus de vestri coenobii advocatia constituit, ut videlicet in advocati electione abbas liberam habeat potestatem, cum fratrum suorum consilio talem eligere, quem ad defendendam monasterii libertatem bonum et utilem cognoverit. Qui non pro terreno commodo, sed Dei amore, ac peccatorum venia, et aeternae beatitudinis mercede advocatiam ipsam bene habere cupiat, et tractare. Si autem calumniator potius quam advocatus existens monasterii bona pervaserit, et semel, secundo, tertiove commonitus non emendaverit, abbas habeat facultatem alium sibi utiliorem statuere advocatum. Ad indicium autem nostrae tuitionis et concessae vestro monasterio libertatis, aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Amen, amen, amen. Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus Ego Cono Praenestinus episcopus. Ego Lambertus Ostiensis episcopus. Ego Boso presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli S. Chrisogoni. Datum Laterani per manum Chrisogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIV Kal. Aprilis, indictione XII, Dominicae Incarnat. anno 1120, pontificatus autem domni Calixti II papae anno I. Amen, amen.
|
http://viaf.org/viaf/97716484
|
[] | |||
Gregorius II
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM PRESBYTERUM. Potestatem illi facit ut fidei mysterium incredulis gentibus annuntiet.
|
Gregorius servus servorum Dei Bonifacio religioso presbytero.
|
Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio, et approbata sincerissimae fidei tuae perlata relatio, ut ad dispensationem verbi divini, cujus per gratiam Dei curam gerimus, te comministro- utamur. Experientes proinde te ab infantia sacras litteras didicisse, profectusque indolem ad augmentum crediti coelitus talenti prospectu divini amoris extendere, videlicet gratiam cognitionis coelestis oraculi in laborem salutiferae praedicationis, ad innotescendum gentibus incredulis mysterium fidei, instanti conatu expendere; collaetamur fidei tuae, et adjutores effici cupimus gratiae praerogatae. Igitur quia praemissi conatus pium affectum usque ad apostolicae sedis modesta praevisione perduxisti consultum, ut membrum ex membro proprii corporis caput requirens, motum mentis probares, capitisque arbitrio te humiliter submittens, et ejus directione justo tramite properans solidari, compaginis plenitudo existas; ideo in nomine indivisibilis Trinitatis, per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cujus doctrinae magisterii dispensatione fungimur, et locum sacrae sedis administramus, modestiam tuae religionis instituimus, atque praecipimus, ut in verbo Dei, quo igne salutifero, quem Dominus mittere venit in terram, enitere videris, ad gentes quascunque infidelitatis errore detentas properare Deo annuente potueris, mysterium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini Dei nostri veritatis suasione designes, et per spiritum virtutis , et dilectionis, ac sobrietatis, praedicationem utriusque Testamenti mentibus indoctis consona ratione transfundas. Disciplinam denique sacramenti, quam ad initiandos Deo praevio credituros tenere studes, ex formula officiorum sanctae nostrae sedis apostolicae, instructionis tuae gratia praelibata, volumus ut intendas. Quod vero actionis susceptae tibi deesse perspexeris, nobis ut volueris intimare curabis. Bene vale. Data Idibus Maii, imperante domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato magno imperatore, anno tertio imperii ejus, indictione undecima . Indiculus sacramenti quod Bonifacius Romae, cum episcopus ordinaretur, edidit, et manu sua scriptum obtulit. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Imperante domno Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 6, post consulatum ejus anno 6, sed et Constantino magno imperatore ejus filio anno 4, indictione 6. Promitto ego Bonifacius, Dei gratia episcopus, tibi beato Petro apostolorum principi, vicarioque tuo beato Gregorio papae, et successoribus ejus, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere, et in unitate ejusdem fidei Deo operante persistere, in qua omnis Christianorum salus sine dubio esse comprobatur, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae suadente quopiam consentire, sed, ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi, et utilitatibus Ecclesiae tuae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est, et praedicto vicario tuo, atque successoribus ejus per omnia exhibere. Sed et si cognovero antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem; sed magis, si valuero prohibere, prohibebo; sin minus, fideliter statim domno meo apostolico renuntiabo. Quod si, quod absit, contra hujus promissionis meae seriem aliquid facere quolibet modo, seu ingenio vel occasione tentavero, reus inveniar in aeterno judicio; ultionem Ananiae et Sapphirae incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere, vel falsum dicere praesumpserunt. Hunc autem indiculum sacramenti ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria scripsi, atque ponens supra sacratissimum corpus beati Petri, ita, ut praescriptum est, Deo teste et judice, praestiti sacramentum, quod et servare promitto.
|
[ Edit. Rom., veritatis] [valueris] [secunda]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 2 |
EPISTOLA II. GREGORII PAPAE II AD CAROLUM DUCEM, MAJOREM DOMUS REGIAE FRANCORUM. Commendat Bonifacium, ut illi faveat in suscepto ministerio.
|
Domino glorioso filio Carolo duci Gregorius papa.
|
Comperientes te, in Christo dilectissime, religiosae mentis affectum gerere in multis opportunitatibus, debito salutis praemisso, notum facimus Deo dilectae tuae dignitati, praesentem fratrem Bonifacium, fide et moribus approbatum a nobis episcopum consecratum, atque institutionibus sanctae sedis apostolicae, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae generali sollicitudine informatum, ad praedicandum plebibus Germaniae gentis, ac diversis in orientali Rheni fluminis parte consistentibus, gentilitatis errore detentis, vel adhuc ignorantiae obscuritatibus praepeditis, necessario destinare. Pro quibus eum gloriosae benevolentiae tuae omnimodo commendamus, ut eum in omnibus necessitatibus adjuvetis, et contra quoslibet adversarios, quibus in Domino praevaletis, instantissime defendatis; certissime retinentes, Deo vos exhibere quaecunque huic promptissimo impenderitis favore, qui, sanctis apostolis suis ad lucem gentium destinatis, a suscipientibus eos se suscipiendum praedixit, quorum institutionibus per nos informatus praedictus antistes in sortes praedicationis procedit.
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Gregorius II
| 3 |
EPISTOLA III. GREGORII PAPAE II AD EPISCOPOS ET ALIOS OMNIUM ORDINUM, TUM CLERICOS, TUM LAICOS. Commendat eumdem Bonifacium, et quas ad res missus sit exponit.
|
Gregorius episcopus servus servorum Dei universis reverentissimis et sanctissimis fratribus coepiscopis, religiosis presbyteris, seu diaconibus, gloriosis ducibus, magnificis castaldis, comitibus etiam, vel cunctis Christianis Deum timentibus.
|
Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione nobis credita, quia in umbra mortis aliquas gentes in Germaniae partibus, vel plaga orientali Rheni fluminis, antiquo hoste suadente errare, et quasi sub religione Christiana idolorum culturae servire cognovimus; aliquos vero, qui nec Dei cognitionem habentes, nec baptismatis sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factorem suum non recognoscunt; necessarium duximus, pro utrorumque illuminatione, ad praedicandum rectae fidei verbum, harum litterarum portitorem Bonifacium, reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, ad easdem partes dirigere, ut et illis praedicando verbum salutis vitam provideat sempiternam, et si quos forte ubicunque a rectae fidei tramite deviasse cognoverit, aut astutia suasos diabolica erroneos repererit, corrigat, atque sui evocatione ad portum restituat salutis, eosque ex apostolicae sedis hujus doctrina informet, et in eadem catholica fide permanere instituat. Cui etiam hortamur, ob amorem Domini nostri Jesu Christi, et apostolorum ejus reverentiam, ut in omnibus solatia exhibeatis , eumque in nomine Jesu Christi recipiatis, ut scriptum est de suis discipulis: Qui vos recipit me recipit ; providentes insuper necessaria itineris ejus, comitesque tribuentes, cibum etiam ac potum, vel si quid eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate, opus sibi creditum pietatis et negotium salutis annuente Deo perficiatur, atque praemia laboris percipere mereamini, deque conversione errantium merces vobis ascribatur in coelis. Si quis itaque huic Dei famulo, ad illuminationem gentium ab hac apostolica et catholica Dei Ecclesia destinato, assensum vel concursum praebuerit, exorantibus apostolorum principibus, consortia mereatur sanctorum martyrum Christi Jesu. Si quis vero , quod non optamus, adversari ejus laboribus conatus fuerit , aut contrarius exstiterit ministerio illi credito, successorumque ejus in eumdem laborem intrantium, ex sententia divina anathematis vinculo percellatur, et perpetuae damnationis subjaceat. Data Kalendis Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno 7, sed et Constantini imperatoris ejus filii anno 4, indictione 6.
|
(Matth. X) (Ivo, p. VI,
c. 118)
|
[ Edit. Rom. vel ubicunque] [solatiari nisibus totis debeatis] [aversando, ejus praepedire conatus
fuerit laborem]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 4 |
EPISTOLA IV. GREGORII PAPAE II AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM, CUI BONIFACIUS ORDINATUS FUERAT EPISCOPUS. Gregorius episcopus servus servorum Dei, clero, ordini, et plebi consistenti Thuringi, dilectissimis filiis in Domino salutem.
|
Probabilibus desideriis nihil tarditatis praestantes fratrem jam et coepiscopum nostrum Bonifacium vobis ordinavimus sacerdotem. Cui dedimus in mandatis, ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, neque illitteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut ex poenitente, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium, notatumque, ad sacros ordines permittat accedere; sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere. Afros passim ad ecclesiasticos ordines praetendentes nulla ratione suscipiat, quia aliqui eorum Manichaei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum ecclesiae, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, non minuere studeat, sed augere. De reditu vero Ecclesiae, vel oblatione fidelium, quatuor faciat portiones, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum sedulitate distribuat, tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam, de quibus divino erit judicio redditurus rationem. Ordinationes vero presbyterorum, sive diaconorum, non nisi quarti, septimi et decimi mensis jejuniis, sed et in ingressu quadragesimali, atque medio, vespere sabbati noverit celebrandas. Sacrosancti autem baptismi sacramentum, non nisi in paschali festivitate et pentecoste noverit esse praebendum, exceptis iis quibus mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti devotis animis obsequi vos oportet, ut irreprehensibile placitumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente, per omnia saecula saeculorum. Deus incolumes vos custodiat, dilectissimi. Data Kalendis Decembris, imperante domno piissimo Augusto Leone a Deo coronato magno imperatore, anno 7, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno 4, indictione 6.
|
[procedentes] [ornamenta] [ Edit. Rom., et Spiritu sancto
per]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Gregorius II
| 5 |
EPISTOLA V. GREGORII PAPAE II AD OPTIMATES THURINGORUM. Laudat illorum in Christi fide constantiam, hortaturque ut Bonifacio episcopo suo sint obedientes.
|
Viris magnificis filiis Asulfo, Goddavo, Willerco, Gunthario, Alvoldo , et omnibus Deo dilectis Thuringis fidelibus Christianis, Gregorius papa.
|
Insinuatam nobis magnificae in Christo fidei vestrae constantiam agnoscentes, quod paganis compellentibus vos ad idola colenda, fide plena responderitis, magis velle feliciter mori, quam fidem semel in Christo acceptam aliquatenus violare; nimia exsultatione repleti gratias debitas persolvimus Deo nostro et redemptori, bonorum omnium largitori, cujus gratia comitante vos ad meliora et potiora optamus proficere, et ad confirmandum fidei vestrae propositum sanctae sedi apostolicae religiosis mentibus adhaerere, et, prout opus poposcerit sacrae religionis, a memorata sancta sede apostolica spirituali omnium fidelium matre solatium quaerere, sicut decet filios cohaeredes regni a regali parente. Ministerio quoque praesentis fratris charissimi Bonifacii, quem ad vos episcopum consecratum in sorte praedicationis destinavimus, apostolicis institutionibus informatum, ad instruendam fidem vestram, in omnibus volumus et hortamur obedientes ei consentire ad complementum in Domino vestrae salvationis.
|
[ Edit. Rom., Asuleo, Guodelano,
Mutereo, Gunthareo, Alualdo]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 6 |
EPISTOLA VI. GREGORII PAPAE II AD UNIVERSUM POPULUM THURINGORUM. Ut Bonifacio episcopo suo in omnibus obediant, et episcopia atque ecclesias construant.
|
Gregorius servus servorum Dei universo populo Thuringorum.
|
Dominus Jesus Christus Filius Dei, et Deus verus, de coelis descendit, homo factus est, et pro nobis pati et crucifigi dignatus est, et sepultus tertia die resurrexit a mortuis, et ascendii in coelum; discipulis etiam suis sanctis ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ipse in se credentibus vitam aeternam promisit. Cupientes ergo vos in perpetuum nobiscum gaudere, ubi finis gaudii nullus est, nec tribulatio, nec aliqua amaritudo, sed gloria sempiterna; ideo fratrem nostrum sanctissimum Bonifacium episcopum ad vos direximus, ut vos debeat baptizare, et fidem Christi docere, et ab errore ad viam salutis deducere, ut salutem habeatis et vitam sempiternam. Vos ergo ei in omnibus obedite, et sicut patrem vestrum illum honorate, et ad ejus doctrinam corda vestra inclinate. Quia illum non pro lucro aliquo temporali conquirendo direximus, sed pro lucro animarum vestrarum ad vos eum misimus. Diligite ergo Dominum, et in nomine ejus baptismum suscipite, quia Dominus Deus noster, quod oculus hominis nunquam vidit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit diligentibus se. Jam recedite a malis operibus, et agite bene; non adoretis idola, nec immoletis carnes, quia Deus non recipit ista; sed in omnibus secundum quod vos frater noster Bonifacius docuerit, observate et agite, et salvi eritis, et vos et filii vestri in sempiternum. Facite ergo et domum, ubi debeat ipse pater vester episcopus habitare, et ecclesias ubi orare debeatis, ut Deus indulgeat peccata vestra, et donet vobis vitam sempiternam.
|
[ Edit. Rom., apostolis ait]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 7 |
EPISTOLA VII. GREGORII PAPAE II AD UNIVERSUM POPULUM ALTSAXONUM. Confirmat illos in fide Christi, quam relicto idolorum cultu amplexi erant.
|
Gregorius papa universo populo provinciae Altsaxonum .
|
Sapientibus et insipientibus debitor sum, fratres charissimi, volens vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui verbum exhortationis fidei Jesu Christi Domini nostri susceperunt, et qui adhuc suscepturi sunt, ut consolentur corda vestra instructa in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei patris Jesu Christi, ut ait egregius apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . Hoc autem dico, quoniam prope est regnum Dei ; et nemo vos amplius decipiat in sublimitate sermonum, ut in quocunque metallo salutem vestram quaeratis, adorantes idola manufacta, aurea, argentea, aerea, lapidea, vel de quacunque materia facta, quae falsidico nomine a paganis antiquis dii appellata sunt. In quibus et daemones habitare noscuntur, quoniam omnes dii gentium daemonia sunt, ut ait Scriptura: Dominus autem noster coelos fecit . Quicunque autem in vobis susceperunt Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulent radicati, et superaedificati, et confirmati fide, abundantes in gratiarum actione. Videte ne quis vos amplius decipiat per philosophiam et inanem fallaciam . Astutiores enim sunt filii tenebrarum, quam filii lucis. Discedite, filii, ab idolorum cultura; accedite et adorate Dominum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; et vultus vestri non erubescent. Unus enim Dominus hominum, volucrum, quadrupedum, et piscium, qui est benedictus in saecula saeculorum. Exspoliate vos ergo veterem hominem, et induite Christum novum, deponentes omnem malitiam, iram, indignationem, blasphemiam. Turpem sermonem nolite de ore vestro producere, et ab idolorum cultura recedite. Jam enim advesperascit dies saeculi, et tempus tenebrarum appropinquat, ideoque nolite esse otiosi, sed potius operamini opus bonum, ut Christus habitet in vobis. Et quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum , respuentes gentilitatis sectam, scientes vos Dominum habere in coelis. Orationi instantes ad ipsum Dominum cor erigite, quoniam magnus est Dominus Deus noster, et laudabilis nimis, et terribilis super omnes deos , qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire . Hoc autem commoneo, fratres, ut quicunque voluerit ex vobis ad Christum converti, nullo modo eum prohibeatis, neque vim ei faciatis sculptilia adorare, quia ipse Christus Dominus vivit cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. Charissimi, fidelis est minister, et conservus in Domino, frater ac coepiscopus noster Bonifacius, quem misi vobis ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra cum exhortationis verbo in Christo Jesu Domino nostro, ut a diabolica liberati fraude mereamini adoptionis filiis aggregari, et ut ab aeterna damnatione liberati vitam habeatis aeternam.
|
(Coloss. II) (Luc. XXI) (Psal. XCV) (Coloss. II) (Coloss. III) (Psalm. XCV) (I Tim. II)
|
[ Edit. Rom., Saxonum] [ut nemo] [aut in] [Fidelem ministrum, et
conservum misi ad vos Bonifacium fratrem, et coepiscopum
meum ad hoc ipsum, ut]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 8 |
EPISTOLA VIII. CAROLI MAJORIS DOMUS EPISTOLA GENERALIS. De suscepto in tuitionem ac defensionem episcopo Bonifacio.
|
Dominis sanctis et apostolicis in Christo patribus episcopis, ducibus, comitibus, vicariis, domesticis, seu omnibus agentibus junioribus nostris, seu missis decurrentibus, et amicis nostris, illustris vir Carolus major domus bene cupiens vester.
|
Cognoscatis qualiter apostolicus vir, in Christo pater Bonifacius episcopus ad nos venit et nobis suggessit quod sub nostro mundeburdo vel defensione eum recipere deberemus. Quod ita gratanti animo nos fecisse cognoscite. Proinde ergo taliter ei manu nostra roboratam dare visi sumus, ut ubicunque ambulare visus fuerit, cum nostro amore, vel sub nostro mundeburdo et defensione, quietus vel conservatus esse debeat; ea ratione, ut justitiam reddat, et justitiam faciat et accipiat. Et si aliqua causatio vel necessitas ei advenerit, quae per legem definiri non potuerit, usque ante nos quietus et conservatus esse debeat, tam ipse, quam qui per ipsum reclamare se et sperare videntur. Ut ei nemo aliquam contrarietatem vel damnationem adversus eum facere praesumat, sed omni tempore sub nostro mundeburdo vel defensione quietus vel conservatus residere debeat. Et ut certius credatur, manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillavimus.
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Gregorius II
| 9 |
EPISTOLA IX. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM EPISCOPUM Gratulatur de infidelium conversione, hortaturque ut in coepto verbi ministerio constanter insistat.
|
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.
|
Creditae speculationis sollicitudine permoti, evangelica quoque institutione, qua Christus ait: Obsecrate Dominum messis ut injiciat operarios in messem suam , tuam proinde reverendam fraternitatem ad imitationem apostolorum in partibus Hesperiarum ad illuminationem Germanicae gentis in umbra mortis sedentis dirigere praevidimus, lucrum ut inde apportare deberes, quasi servus ille de negotio talenti, sicut scriptum est, fidus in futuro auctori asserit Deo fecisse . Quod quia ex obedientiae munere ministerium verbi cernimus adolere, et praedicationis praeconio populum infidelem, ut innotuisti, audivimus converti, Domini potentiae gratias referentes, ut ipse, a quo bonum procedit, et ad agnitionem vult omnes venire veritatis, tibi optamus ut cooperetur, et a tenebris ad lucem populum illum suae potentiae inspiratione reducat. Hinc enim vobis merces copiosa credimus quod ab omnipotente Deo ascribatur in coelis. Bonum enim certamen, si perseveraveris, possis cum Apostolo dicere: Certavi, cursum consummavi, fidem servavi . Sed ut coronam percipias laboris insiste; pollicetur enim Deus perseverantibus in finem salutem. Nec te minae terreant, nec dejiciant terrores, sed fixam in Deo tenens fiduciam veritatis verbum denuntia. Erit enim ex adjutorio divino protectio , tantum sit bonum in voluntate opus. Igitur quantos ab errore converteris, syllabarum tuarum recensito textu cognovimus, laeti uberes Deo gratias agentes de lucro animarum exsultamus. Porro pro episcopo illo qui nunc usque desidia quadam in eadem gente praedicationis verbum disseminare neglexerat, et nunc sibi partem quasi in parochiam defendit, Carolo excellentissimo filio nostro patricio , ut eum compescat suadentes, paternis litteris scripsimus, et credimus quod hoc vitari praecipiat, ipse vero opportune, importune, praedicare quae sunt salutis non desinas. Igitur Thuringis et Germaniae populo ea quae ad animae respiciunt utilitatem et salutem scribere non omisimus, admonentes inter alia, ut construant episcopia et ecclesias. Ipse enim, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat , erit omnibus daturus incrementum. Deus te incolumen custodiat. Data pridie Nonas Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 8, post consulatum ejus anno 8, sed et Constantino magno imperante ejus filio, anno 5, indictione 8.
|
(Matth. IX) (ut Domino
jubente praecepti sunt, Euntes praedicate evangelium
regni [Marc. XVI]; Gratis accepistis, gratis date [Matth.
X] ) (Matth. XXV; Luc. XIX) (II Tim. IV) (Ezech. XVIII)
|
[Hessorum] [ Edit. Rom., perfectio] [ Deest patricio] [vetari]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 10 |
EPISTOLA X. GREGORII SANCTISSIMI PAPAE ROMANI AD SANCTISSIMUM GERMANUM, QUI FUERAT PATRIARCHA CONSTANTINOPOLEOS.
|
Qualis et quae delectatio meam sic laetificare animam novit, sicut gratificus nuntius super tuo nomine, quod reverendum revera mihi et magnificandum decenter est, o sanctificate et divinitus acte? Hoc enim et nunc ego per honorabiles litteras tuas evangelizatus exultavi, et prae nimio gaudio, spiritu laetificatus sum. Deinde in coelum extendens oculum, gratiarum dominatori omnium Deo retuli actiones, qui taliter etiam modo voluit, et fine tenus vobis cooperatur, et omnia vestra in lucem educit. Hoc enim et orandum mihi est noctu et interdiu, et nunquam aliquando hoc desiderium deserendum esse in Christo confidens pronuntiabo. Testimonium autem perhibet sermoni meo, o superlaudabilis et a Deo dilecte, etiam tuae per omnem horam benevolentiae recordatio: quam habitatricem habens in labiis, et dolorem verbi ferre non valens, illico ad affatum per litteras properavi. Est enim debitum mihi, et debitis cunctis insignius, te fratrem meum et propugnatorem Ecclesiae salutare ac alloqui, et luctaminum tuorum collaudare materias. Etiamsi quis dicat et valde convenienter clamet potius ea impietatis praecursor, qui nunc passus est, bona actione malam actionem tuis commutaturus felicitatibus. Nam arbitrabatur secundum illum qui desursum cecidit fremere simul et praevalere adversus pietatem, sed impeditur coelitus spe fraudatus; et audiebat quidem ab Ecclesia ea quae et Pharao prius Aegyptius tyrannus, Moyse de illo canente: Dixit inimicus, Persequens comprehendam, partibor spolia, replebo animam meam . Sed et audiebat quae et ipse diabolus, et cum prophetica illi praenuntiaretur maledictio: Propterea destruet te Deus in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo; et radicem tuam de terra viventium . Ita et ille praeter spem conatibus qui in spe erant frustratus periit, superno agone vestro et robore apostatae enervata impugnatione adversus Deum, deorsum effecta, et ad novissimum propemodum expulsa exitium Christum impugnantis ferocitate, ita ut super eo Scriptura veraciter impleatur, quae dicit: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ; pro eo quod nulla est ad infirmum Dei firmitas abominationis eorum qui Deum impugnant, et pugnare pro Deo mundum contra insensatos asserit . Quomodo ergo non cum Deo pugnans, o tu sanctissime, adversus eos qui sine Deo et contra Deum sunt, commoveris? Qui videlicet inveniunt eum qui invisibiliter oppugnatur, imo ut verius dicamus, simul pugnat, et hostes in fugam vertit , ac ubi sic coepisti praelium, ut Deus ipse tibi monstravit? praeesse praecipiens in castris regni Christi gloriosum vere ac insigne labarum, id est, vivificam crucem, magnum contra mortem magnitudinis suae trophaeum, in quo mundi quadrifarie terminos circumscripsit, lineamentis distinguens. Deinde et sanctam imaginem omnium dominae ac verae Dei matris, cujus vultum divites plebis deprecabuntur. Etenim sancta est, quemadmodum Patribus videtur, quae taliter a vobis pie honorata tribuit vicissitudines. Nam imaginis honor ad principalem transit, secundum Basilium magnum. Et pietate est plena venerabilium imaginum causa, sicut dicit Chrysostomus: Ego et cera perfusam amavi picturam pietate refertam; vidi enim in imagine angelum cuneos barbarorum persequentem, et David veritatem dicentem: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges . Et nequaquam Ecclesia erravit, licet ita fuerit aestimatum. Indulgeat Deus, et neque secundum gentilem consequentiam est traditio et intentio rei secundum quid probatur, et nequaquam considerantur quae perficiuntur. Nam neque in Paneade civitate haemorrhoissae pie motae in recordationem facti in se miraculi repudiabatur, cum orta esset herba circa pedes statuae, quae ab ea in nomine Domini Jesu Christi erecta est; et extranea erat, incognitaque specie, positaque omnibus in variorum languorum remedium condescensione et bonitate Dei et Salvatoris nostri. Imo legalis, ut jam dicamus, hujusmodi est in Deo erectio, licet figuris magis signanda , et umbrae praeferenda sit gratia et veritas. Unde maximam salutis causam sanctorum coetus Dei consilio hoc capitulum tradidit in universorum vultibus, et colorum operationibus venerabilem et sanctum characterem secundum humanitatem ejus, qui tollit peccatum mundi, erigamus, per eum humilitatis celsitudinem Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis in carne factae, tam videlicet passionis ejus et salutaris mortis, quam redemptionis, quae hinc mundo effecta est, manu quodammodo ducti, et nulla est hinc a divinis dissonantia. Si enim propheticae praelocutiones terminum minime perceperunt, ne scribantur res ad ostensionem eorum quae adhuc facta non sunt, id est, si non est incarnatus Dominus, non formetur sancta imago ejus secundum carnem. Si non est natus in Bethlehem ex gloriosa virgine Dei genitrice, neque magi munera obtulerunt, neque pastoribus supra stetit angelus, neque multitudo coelestis exercitus nato hymnum obtulit , si non in ulnis genitricis ut infantulus ferebatur, qui portat universa, et lactis alimoniam pertulit, qui dat escam omni carni, nec hoc figuretur. Si non a sene suspiciebatur, qui vitae tenet principatum et mortis, et omnium Dominus per eum agnitus simul et praedicatus, et ut dimissionem concederet postulatus, si non in Aegyptum causa dispensationis pergebat super nubem levem, omni scilicet lumine illustratam matrem ac sanctitate robustam, qui in excelso sedet, et redit ex Aegypto, et habitat Nazareth, ne figurentur coloribus. Si non mortuos suscitavit, et erexit paralyticos, et leprosis praebuit purgationem, et caecos illuminavit, deinde et expressam fecit linguam mutorum, et bases claudorum firmavit, et expulit daemones, nisi aperuit aures surdorum, et omnia operatus est gloriosa, et in Deo signa perfecit, ne pingantur; et nisi passionem voluntarie suscepit, et infernum spoliavit, et surgens in coelum ascendit, qui venturus est judicare vivos et mortuos, neque figurent Scripturae vel historiae, quae ista enarrant, tam per litteras quam per colores . At si haec omnia facta sunt, et magnum est pietatis mysterium, utinam esset possibile ut coelum et terra et mare, animantia quoque omnia et virgulta, et quidquid aliud est, enarrent illa et per voces et per litteras, et per picturas. Eorum enim quae non sunt formatio idolica pictura nominatur, quae et paganae fabulationis poema finxit, eorum quae nunquam fuerunt per essentiam facturam desipienter asseverans. Et certe nulla est condescensio Ecclesiae Christi cum idolis: absit. Neque enim vitulas adoravimus, neque vitulum in Choreb fudimus, neque a nobis creatura Deus aestimata est, sed neque rursus sculptili procidimus, et Beelphegor initiati sumus, neque natorum occisores aut sacrificatores fuimus, aut occulta mysteria celebravimus, neque filios nostros et filias immolavimus unquam daemonibus, ut in nos ea quae a Salomone idolorum cultoribus dicta sunt assumantur. Nunquid a nobis infecta est terra in sanguinibus vel imaginem in templo fecimus, quadriforme habentem idolum, et hanc adoravimus ? Nunquid abominationem repentium et pecorum supra murum templi depinximus? Aut iterum nos Ezechiel vidit plangentes Adonidem, et incensum Soli offerentes , de quibus dicit Apostolus: Servierunt creaturae potius quam Creatori . Putasne statuimus imagines duarum fornicariarum in Aegypto, Oola scilicet et Ooliab, et eas adoravimus ? An rursus a nobis sacrificia Bel in Babylone , et Dagon in Palaestina oblata sunt ? vel aliis diis gentium procidimus? Non sunt haec, non sunt; calumnietur nullus, quoniam in nullo eorum quae consistunt et facta sunt, nomen quod est super omne nomen populus Christi usque hodie, praeter sanctam vivificam Trinitatem, coluit, vel servivit : absit. Nam modus idololatriae manifestus est. Christianis autem Dei cultoribus omnium dominator est adorandus. Porro si quis, Judaico more ad accusationem motus, quae olim contra idolorum cultores dicta sunt diffamaverit, et idololatriam Ecclesiae nostrae ascripserit ex venerabilium imaginum deifico et mirabili ad meliora ducatu, nihil aliud arbitremur, quam ut canis latret, et in funda procul abjectus audit sicut Judaeus: Utinam et Israel per visibilia visus esset Deo adorationem offerre, et per typica memor esset creantis, et non vitulum retineret ac muscas super tabulas testamenti! Utinam sanctum altare magis desiderasset, et non vitulas Samariae! Utinam attendisset Aaron virgam, et non Astartem! Bonum quippe simul et justum esset ei petram salutare quae imbres divinitus dedit, et non Baal. Utinam ad virgam Moysi magis intuitus esset, et urnam auream, arcam, propitiatorium, petalum, ephod, mensam, tabernaculum interius et exterius, quae omnia in gloriam Dei patrata, licet manu facta, sancta tamen appellabantur sanctorum, deinde et cherubim sculptiles, quorum memoriam faciens Apostolus ait: Cherubim gloriae adumbrantia propitiatorium , quibus et divinam vehi gloriam a Scriptura docemur! Si his intendisset, non utique idolis procidisset. Omne namque opus quod in nomine Domini fit, pretiosum et sanctum est. Et quid opus est epistolam in longum extendere? et maxime ad virum Deo placitum, et vas electum a Deo, gratiam adeptum spiritus, et in profunda divinorum dogmatum valentem prospicere, atque Deo ductore considerare summam scientiae altitudinem. Verum hinc ad propositum redeamus, propugnatricis tuae, o sanctissime et omnium Christianorum domine, magnificationes, et qualis ipse ostensus fueris in cunctis ab illa directus et salvatus, et contra inimicos confortatus, admirantes. Illi vero qui ex multo jam tempore contra eam debacchati sunt, tanto invenerunt resistentem, quanto invenerunt sibi contradicentem. Et hoc mirum non est. Si enim Betulia per manum Judith mulieris Israelitidis salvabatur, cujus opus Holofernis peremptio fuit , et hanc salvatricem Israel qui per idem tempus fuerunt praedicaverunt, quomodo non oporteret amplius tuam amplissimam sanctitatem tali propugnatrice usam aggredi fidei hostes et victoria coronare subjectos? Sed ejusdem supplicationibus et omnium sanctorum potens in praelio Deus noster, fortis et longanimus, qui deduxit te super Joseph ut ovem, custodiat te sanctissime in annos prolixos, universae Christianae bene operantem conversationi, et sacro canoni obtemperare cunctos docentem et incitantem, et custodire depositum quod a patribus suscepimus; convertentem eos qui ad modicum quid non intellexerunt, o jugé gaudium nostrum, et communis utilitas et refectio, sanctissime et omnibus Christianis amabilis.
|
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Petrum divinum apostolum aemulatus, tuba cecinit nobis a Roma veritatem etiam Pater iste beatus. Theodorus reverendissimus monachus et notarius legit.
|
(Exod. XV) (Psalm. LI) (I Reg. II) (Sap. V) (Psalm. LXXII) (absit) (Matth. II) (Luc. II) (III Reg. XI) (Ezech.
VIII) (Rom. I) (Ezech. XXXIII) (Dan.
XIV) (Judic. XVI) (Hebr.
V) (Judith
XIII)
|
[scriptum est] [ita] [ Gr., figuris expressior] [ Gr., h. cap. Ecclesiae trad.] [ Gr., nec scribantur, nec
figurentur] [ Gr. latria adoravit] [ Gr. Theodosius]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 11 |
EPISTOLA XI. GREGORII PAPAE II AD URSUM DUCEM VENETIARUM PRO RAVENNA A LONGOBARDIS DEFENDENDA.
|
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Urso duci Venetiarum.
|
Quia, peccato faciente, Ravennatum civitas, quae caput exstat omnium; a nec dicenda gente Longobardorum capta est, et filius noster eximius dominus exarchus apud Venetias moratur; debeat nobilitas tua ei adhaerere, et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad pristinum statum sanctae reipublicae in imperiali servitio dominorum filiorum nostrorum Leonis et Constantini magnorum imperatorum ipsa revocetur Ravennatum civitas, ut zelo et amore sanctae fidei nostrae in statu reipublicae et imperiali servitio firmi persistere, Domino cooperante, valeamus. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.
|
(ut cognovimus)
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 12 |
EPISTOLA XII. GREGORII PAPAE II AD LEONEM ISAURUM IMPERATOREM. De sacris imaginibus.
|
Litteras vestrae a Deo custoditae majestatis ac fraternitatis per augustalem spatharocandidatum missas accepimus, imperante te indictione quarta decima; ipsius etiam 14 et 15, et 1, et 2, et 3, et 4, et 5, et 6, et 7, et 8, et 9, indictionum acceptas epistolas tuas, in sancta ecclesia repositas in limine confessionis sancti et gloriosi ac principis apostolorum Petri diligenter servamus, ubi et Christi amantium praedecessorum tuorum, qui pie imperarunt, sunt litterae. Et in decem syllabis recte ac pie, utque imperatorem Christianorum decet observaturum te ac custoditurum integre omnes sanctorum Patrum nostrorum et doctorum admonitiones promisisti. Illud autem in primis praecipuum est, quod litterae tuae, et non alienae, sigillis imperatoris obsignatae diligenter sunt, et accuratae intus subscriptiones per cinnabarin propria manu tua, ut mos est imperatoribus subscribere, recteque admodum ac religiose confessionem inculpatae et orthodoxae fidei nostrae edidisti, sed et scripsisti eum qui solvit ac dissolvit terminos Patrum, exsecrandum esse. Cumque isthaec accepissemus, gratiarum actionis hymnos Deo offerebamus, quod a Deo tibi plane donatum esset imperium. Et cum recte curreres, quis auribus tuis insonuit, et cor pervertit velut arcum pravum , et in ea quae a tergo sunt respexisti? Decem annos Dei benignitate recte ambulasti, neque sacrarum imaginum mentionem fecisti; nunc autem eas dicis idolorum locum implere, atque illos qui eas venerantur idololatras esse; teque ad eas evertendas penitusque delendas convertisti, neque judicium Dei reformidasti, cum scandala in hominum corda, non fidelium modo, sed et infidelium, ingruerent. Atqui denuntiat tibi Christus, ut ne unum de pusillis scandalizes, et ob exiguum scandalum in ignem aeternum immissum iri ; at tu mundum totum scandalizasti, ut qui mortem nolis subire, atque infelicem rationem reddere? Scripsisti autem non esse manufacta veneranda, nec ullam effigiem ad similitudinem effictam, sicut dixit Deus , neque in coelo, neque in terra, et demonstra mihi quis tradiderit veneranda et adoranda esse manufacta, tum ego Dei esse mandatum fatebor. Quare vero, tanquam imperator et caput Christianorum, sapientes non percontatus es, qui experientia pollent et ab ipsis edoceri potuisses propter quae manufacta Deus haec dixerit, priusquam confunderes et commisceres humiles populos atque conturbares? Verumtamen tu sanctos Patres nostros ac doctores rejecisti ac repudiasti, et foras amandasti, quibus manu propria scriptisque tuis te pariturum eosque secuturum promisisti. Scriptura nostra, lux et salus nostra, sancti ac Deo pleni Patres et doctores nostri sunt, et hoc sex in Christo synodi nobis tradiderunt, et tu eorum testimonia non accipis. Necesse habemus crassa tibi et indocta scribere, ut indoctus es et crassus, sed revera tamen virtutem ac veritatem Dei in se continent. Per Deum te obtestamur ut arrogantiam deponas et superbiam, qua circumfluis, multaque cum humilitate sincere nobis aures accommodes. Flectat animum tuum Deus ad veritatem sermonum suorum efficacitate. Propter idololatras enim, qui terram promissionis occupabant, verba faciebat, qui animalia aurea, et argentea ligneaque, et omnem creaturam adorabant, et volantes aves omnes, ac dicebant: Isti sunt dii nostri, et alius Deus non est. Propter haec manufacta diaboli noxia et exercenda dicebat Deus, ne ea adoraremus. Nam quia sunt manufacta quaedam ad ministerium et gloriam Dei, cum peculiarem populum suum Hebraeorum sanctificatum introducere vellet, prout ante Deus Abraham, Isaac et Jacob promiserat se terram illis promissionis daturum, et possessores ac haeredes possessionum idololatrarum illos redditurum, ac gentes illas concisurum, penitusque deleturum, quia terram et aerem iniquitate sua, quam perpetraverant, contaminarant, praedicebat Deus, ac praemuniebat populum suum, ne in eorum adorationes prolaberentur. In populo Israelitico viros duos selegit Deus, ac benedixit eos et sanctificavit, ut opera manufacta fabricarentur, verum ad gloriam et ministerium Dei, in monumentum generationum ipsorum ; Bezeleel inquam et Eliab ex prima tribu Dan. Dixit Moysi Deus: Praecide tabulas duas lapideas , et affer mihi; cumque praecidisset, advexit, et digito suo decem et vivifica et immortalia verba scripsit Deus. Deinde, fac cherubim et seraphim, inquit Deus, et fac mensam, ac deaurato intus et foris, et arcam fac de lignis imputribilibus, et impone testimonia tua in arcam in memoriale generationum vestrarum , hoc est, tabulas, urnam, virgam, manna. Suntne haec figurae ac simulacra manufacta, an non? verumtamen ad gloriam et ministerium Dei. Moyses ille magnus timore correptus cum figuram vellet et simulacrum intueri, ne forte erraret, orabat Deum dicens: Ostende mihi teipsum manifesto, ut videam te ; et respondit Deus: Si videris me, morieris; sed ascende per foramen petrae, et videbis posteriora mea. Ostendit ei Deus in visione mysterium a saeculis absconditum et a generationibus. Verum nostrarum generationum aetate in novissimis temporibus manifestum seipsum et posteriora simul et anteriora perfecte nobis ostendit. Cum vero genus hominum in perpetuum perire vidisset Deus, figmenti sui misertus, Filium suum ante saecula genitum misit, et de coelis descendens, in ventrem virginis Mariae ingressus est, cum in ejus utero verum lumen eluxisset; et seminis loco lumen factum est caro; et Jordane fluvio baptizatus est, et nos quoque baptizavit. Indiciorum nobis pignora dare coepit ne fallamur, et Hierosolymam ingressus, in coenaculo sanctae et gloriosae Sion in mystica coena sacrum nobis corpus suum apposuit, et pretioso nos sanguine suo potavit. Illic et pedes nostros lavit, et cum ipso bibimus et comedimus, et ipsum manus nostrae contrectaverunt, et familiaris noster est factus, et manifestata nobis est veritas, et error et caligo qua circumfusi eramus aufugit, et e medio sublata est; atque in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus. Coeperunt ab universo terrarum orbe homines velut aquilae advolantes Hierosolymam venire, prout in Evangeliis dixit Dominus: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae . Christus autem cadaver, aquilae in sublime volantes religiosi sunt homines et Christi amantes. Qui Dominum cum vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; cum Jacobum fratrem Domini vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; cum Stephanum protomartyrem vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; et ut uno verbo dicam, cum facies martyrum, qui sanguinem pro Christo fuderant, vidissent, depinxerunt; et his conspectis deinceps in toto terrarum orbe homines, diaboli adorationibus derelictis, has exhibuerunt non latria, sed habitudine. Num tibi justum videtur, imperator, has imagines venerari, an erroris diabolici? Cum Hierosolymis ageret Christus, Augarus, qui tum temporis dominabatur et rex erat urbis Edessenorum, cum Christi miracula inaudiisset, epistolam scripsit ad Christum; qui manu sua responsum et sacram gloriosamque faciem suam ad eum misit. Itaque ad illam non manufactam imaginem mitte ac vide: congregantur illic Orientis turbae populorum et orant; et aliae multae sunt tales manufactae, quas Christi amantes peregrinantium coetus conservant, qui ad spectacula ejusmodi confluunt, quae quotidie veneraris et circumspicis . Cur tandem Patrem Domini Jesu Christi non oculis subjicimus ac pingimus? quoniam quis sit non novimus, Deique natura spectanda proponi non potest ac pingi. Quod si eum intuiti essemus ac novissemus prout Filium ejus, illum quoque spectandum proponere potuissemus ac pingere, ut et illius imaginem idolum appellares. Obtestamur te tanquam fratres in Christo, ingredere rursum ad veritatem, unde exivisti; excute spiritus elatos, et pertinaciam tolle, atque ad omnes scribe quoquoversum, eosque quibus offendiculo fuisti erige, quousque excaecasti, tametsi prae nimia tua stupiditate illud pro nihilo habes. Novit charitas Christi, quando templum sancti principis apostolorum Petri ingredimur, et sancti pictam imaginem contemplamur, compunctione percellimur, et instar imbris pluente coelo lacrymae nostrae funduntur. Christus visum caecis restituit; tu eos qui recte videbant excaecasti, et obstaculo illis fuisti, tametsi pro nihilo istud habes; et imperitos reddidisti, rectumque hominum cursum interrupisti, ac precibus ipsos privasti, et vigiliarum loco atque assiduitatis et studii erga Deum, in somnum et dormitationem et incuriam humiles populos devolvisti ac praecipites egisti . Et dicis nos lapides et parietes ac tabellas adorare. Non ita est, ut dicis, imperator, sed ut memoria nostra excitetur, et ut stolida es imperita crassaque mens nostra erigatur, et in altum provehatur per eos quorum haec nomina, et quorum appellationes, et quorum hae sunt imagines, et non tanquam deos, ut tu inquis, absit, non enim spem in illis habemus. Ac si quidem imago sit Domini, dicimus: Domine Jesu Christe Fili Dei succurre et salva nos; sin autem sanctae matris ejus, dicimus: Sancta Dei genitrix, Domini mater, intercede apud Filium tuum verum Deum nostrum, ut salvas faciat animas nostras; sin vero martyris: Sancte Stephane, qui pro Christo sanguinem tuum judisti, qui ut protomartyr loquendi confidentiam habes, intercede pro nobis. Et de quovis martyre, qui passus est martyrium, ita dicimus, tales per illos preces offerimus; nec ita est uti dicis, imperator, quasi deos martyres appellemus. Averte cogitationes tuas malas, te obtestor; et libera animam tuam a scandalis et exsecrationibus quibus ab universo mundo incesseris, quandoquidem vel a puerulis parvis illuderis. Obito scholas eorum qui elementis imbuuntur, et dic: Ego sum eversor et persecutor imaginum, et confestim tabellas suas in caput tuum projicient, quodque a sapientibus minime doceri potuisti, ab insipientibus edocebere. Sic ad nos scripsisti: Ozias rex Judaeorum post annos octingentos serpentem aeneum e templo ejecit ; ego vero post annos octingentos idola ex ecclesiis ejeci. Vere et Ozias frater erat tuus, et eadem erat qua tu pertinacia praeditus, illiusque temporis sacerdotibus vim afferebat, ut tu facis. Illum siquidem serpentem sanctificatus David una cum arca sancta in templum invexit . Quod enim illud erat, nisi consecratum a Deo aeramentum, propter eos qui tum aegri erant et a serpentibus laesi? ut populis demonstraretur is qui primo figmento a Deo formato Adamo et Evae peccatum suggesserat, ipsum in medelam peccatorum constituit. At tu, prout gloriaris, post annos demum octingentos benedictionem ex ecclesiis ejecisti, ac martyrum sanctificationem; et sicuti recte initio confessus es, data opera, non ex aliqua necessitate; postremo autem manu propria subscribens, in caput tuum ipsorum exsecrationem detorsisti. Voluimus et nos, utpote qui facultatem et potestatem atque auctoritatem a sancto Petro principe apostolorum habemus, tibi poenam irrogare; sed quoniam in teipsum exsecrationem ingessisti, tibi habeto illam cum consiliariis tuis, quos complecteris. Qualem, quaeso, aedificationem et cursum eorum qui recte currebant interrupisti? Novit charitas Christi. Nos ipsi cum ecclesiam ingredimur, et miraculorum Domini Jesu Christi picturas contemplamur, et sanctae matris ejus Dominum Deumque nostrum lactentem in ulnis habentis, angelosque circumstantes ac ter sanctum hymnum canentes, non sine compunctione regredimur. Ecquis enim non compungitur et luget similiter et vasa lavacri, et sacerdotes in orbem circumstantes, et mysticam coenam, et caecorum illuminationem, et Lazari exsuscitationem, et leprosi ac paralytici curationem, recubitus in herba, cophinos, sportas et reliquias, montis Thabor transfigurationem, crucifixionem Christi, sepulturam ejus et resurrectionem, sanctam ascensionem, et Spiritus sancti descensum? Quis picturam Abrahae cernens, et gladium pueri cervicibus imminentem, non compungitur et collacrymatur? et in universum omnes Domini passiones? Expediret tibi, imperator, duobus propositis, ut haereticus potius quam persecutor et eversor historiarum et picturarum, imaginum et passionum Domini, appellareris. Atqui malum est minimeque commodum te haereticum appellari, verum tibi ego referam quam ob causam. Haereticus notus dicitur, quando paucis est notus, et non multis, et difficilia sunt offendicula, sententiaeque intricatae, neque dijudicati facile possunt, itemque qui doctrinam spargunt, et qui humilitate praediti non sunt, ob imperitiam atque caecitatem ipsorum statim labuntur, neque tanti criminis illi sunt, quanti tu, damnandi. Tu ea quae cognita sunt et spectata ut lumen aperte insectatus es, et ecclesias Dei denudasti: quas sancti Patres convestierant et ornarant, tu spoliasti atque denudasti; tametsi talem habebas pontificem, dominum, inquam, Germanum fratrem nostrum et comministrum. Hujus debebas tanquam Patris ac doctoris et tanquam senioris, multaque rerum, cum ecclesiasticarum, tum civilium experientia pollentis, consiliis obtemperare. Annum etenim agit hodie vir ille nonagesimum quintum, singulis patriarchis et imperatoribus inserviens, perpetuoque fuit occupatus, quod utrisque rebus gerendis mirifice utilis et aptus esset. Illum igitur omittens lateri tuo improbum illum Ephesium Apsimari filium, ejusque similes audisti. Cum enim dominus Germanus, quique tum temporis patriarcha erat dominus Georgius, suggessissent persuasissentque Constantino Constantis filio, Justiniani Patri, ut Romam ad nos scriberet, sic interposito jurejurando scripsit ad nos, et nobiscum egit, ut ad universalem synodum congregandum viros utiles mitteremus; neque cum illis, inquit, tanquam imperator sedebo, aut imperiose loquar, sed tanquam unus ex illis, et prout statuerint pontifices, ego exsequar, et eos qui recte loquuntur admittemus, eosque qui male loquuntur expellemus et exsiliis relegabimus. Si pater meus quidpiam ex intemerata puraque fide perverterit, ego primus illum anathematizabo. Tum nos Deo bene volente misimus, et cum pace sexta synodus celebrata est. Scis, imperator, sanctae Ecclesiae dogmata non imperatorum esse, sed pontificum, quae tuto debent dogmatizari. Idcirco Ecclesiis praepositi sunt pontifices a reipublicae negotiis abstinentes; et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant, et quae sibi commissa sunt capessant. Consilium autem Christi amantium imperatorum et piorum pontificum virtus est una, quando cum pace atque charitate res administrantur. Scripsisti ut concilium universale cogeretur, et nobis inutilis ea res visa est. Tu persecutor es imaginum, et hostis contumeliosus et eversor: cessa, nobis hoc largire ut taceas, tum mundus pace perfruetur, et scandala cessabunt. Finge nos te audisse, et ex universo terrarum orbe pontifices congregatos esse, senatumque ac consilium sedisse: ubi est Christi amator ac pius imperator, qui de more in senatu sedere debet, et eos qui recte loquuntur munerari, eosque qui aliena a veritate blaterant amandare, cum tu, imperator, vacilles ac barbaros imiteris? Non animadvertis hunc tuum conatum, quo adversus imagines insurrexisti, facinus esse turbulentum et insolens et superbum? Cum Ecclesiae Dei alta pace fruerentur, tu pugnas et odia et scandala suscitasti. Cessa et quiesce, tum synodo minime opus erit. Scribe ad omnes, et in quascunque regiones orbis terrarum, quibus offendiculo fuisti, Germanum patriarcham Constantinopolitanum et Gregorium papam Romanum circa imagines peccasse, et nos ab hac cura quietum te praestabimus, ne peccatum aut lapsus ullus sit tuus, utpote qui a Deo potestatem et coelestia et terrena solvendi acceperimus. Testis est Deus, quascunque misisti ad nos epistolas, auribus cordibusque regum Occidentis obtulimus, pacem illorum tibi ac benevolentiam conciliantes, teque laudantes ac mirifice efferentes, prout te antea conversantem intuebamur. Idcirco etiam laurata tua receperunt, ut reges a regibus honore affici convenit; idque cum nondum incoeptum hoc conatumque tuum, quo adversus imagines insurrexisti, audivissent. Cum vero didicerunt, certioresque sunt facti, te Jovinum spatharocandidatum ad Chalcopratia misisse ad evertendum et confringendum Salvatorem, qui appellatur Antiphonetae, ubi et miracula multa fiunt, inventae sunt illic mulieres zelo succensae, et illarum aemulae quae unguenta ferebant, quae spatharocandidatum orarunt: Ne, obsecramus, ne hoc facias, aiebant. Ille vero preces earum non admittens, erecta scala conscendit; cumque ter securi faciem imaginis Salvatoris percussisset, hoc videntes mulieres, et iniquum illud facinus non ferentes, attracta scala fustibus concisum illic necarunt. Tum tu mali aemulator, missis satellitibus, mulieres nescio quot illic occidisti, astantibus utilibus viris Romanis, et ex Francia, ex Vandalis, ex Mauritania, ex Gotthia, et, ut generatim dicam, ex toto interiori Occidente. Cum autem advenissent, et in suis regionibus singuli juvenilia tua pueriliaque facta narrassent, tunc projecta laurata tua conculcarunt, et faciem tuam conciderunt, ac delectu habito Longobardi et Sarmatae, caeterique qui ad Septentrionem habitant, miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim Ravennam occuparunt, et ejectis magistratibus tuis, proprios constituere magistratus; et vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis. Et haec ob imprudentiam ac stultitiam sustinuisti. At enim eos perterrefacis, aisque: Romam mittam, et imaginem sancti Petri confringam; sed et Gregorium illinc pontificem vinctum adduci curabo, sicut Martinum Constantinus adduci jussit. Scire autem debes ac pro certo habere, pontifices qui pro tempore Romae exstiterint, conciliandae pacis causa sedere tanquam parietem integerrimum, septumque medianum Orientis et Occidentis, ac pacis arbitros et moderatores esse, quique ante fuerunt imperatores in hoc componendae pacis certamine desudarunt. Quod si nobis insolenter insultes, et minas intentes, non est nobis necesse tecum in certamen descendere: ad quatuor et viginti stadia secedet in regionem Campaniae Romanus pontifex; tum tu vade, ventos persequere. Praedecessor noster Martinus pontifex ad pacem cohortans sedebat; idcirco malignus ille Constantinus de fide sanctae Trinitatis male sentiens, et haereticis pontificibus proscriptis astipulans, Sergio et Paulo et Pyrrho, missis satellitibus rapuit illum, et Byzantium tyrannica violentia abduxit, multisque malis obsessum in exsilium amandavit. Quin etiam Maximo monacho et hujus discipulo Anastasio mala multa exhibuit, et Lazicam in exsilium misit. At Constantinus qui eos relegarat, interfectus, et in peccato suo mortuus est. Nezeuxius enim qui tum comes obsequii ejus erat, ab episcopis Siciliae certior factus haereticum eum esse, ipsum intus in templo trucidavit, et in peccato suo interiit. Beatum vero esse Martinum testatur civitas Chersonis, in quam relegatus est, et Bosphori totusque Septentrio et incolae Septentrionis, qui ad monumentum ejus accurrunt, et curationes accipiunt. Atque utinam Dei munere nobis contingat, ut per Martini viam incedamus, tametsi ob plebis utilitatem vivere volumus et supervivere, quandoquidem Occidens universus ad humilitatem nostram convertit oculos, ac licet tales non simus nos, illi tamen magnopere nobis confidunt, et in eum, cujus denuntias te imaginem eversurum atque deleturum, sancti scilicet Petri, quem omnia Occidentis regna velut deum terrestrem habent. Quod si hoc velis experiri, plane parati sunt Occidentales ulcisci etiam Orientales, quos injuriis affecisti. Verumtamen per Dominum te obsecramus, a juvenilibus ac puerilibus factis avertere. Scis Romam ulcisci imperium tuum non posse, nisi forte solam urbem propter adjacens illi mare ac navigia; ut enim ante diximus, si ad quatuor et viginti stadia Roma fuerit egressus papa, nihil tuas minas extimescit. Unum est quod nos male habet, quod agrestes et barbari mansueti fiant, et tu mansuetus contra agrestis et ferus. Totus Occidens sancto principi apostolorum fide fructus offert. Quod si quospiam ad evertendam imaginem miseris sancti Petri, vide, protestamur tibi, innocentes sumus a sanguine quem fusuri sunt; verum in cervices tuas et in caput tuum ista recident. Nuper siquidem ab interiori Occidente preces illius quem Septetum appellant accepimus, qui vultum expetit nostrum Dei gratia, ut ad impartiendum ei sanctum baptisma illuc proficiscamur; ac ne socordiae negligentiaeque nostrae ratio nobis reddenda sit, ad iter nos accingimus. Deus autem timorem suum in cor tuum immittat, et te ad veritatem convertat ab iis quae in mundum perperam invexisti, tuasque litteras quamprimum accipiam, quae nobis tuam annuntient conversionem. At is qui de coelis descendit Deus, et in uterum sacrae virginis Dei genitricis propter nostram salutem intravit, inhabitet in corde tuo, citoque abigat eos qui te inhabitant, et scandala invehunt; pacemque cunctorum Christianorum Ecclesiis largiatur in saecula saeculorum. Amen.
|
(Psalm. XVII) (Luc. XVII) (Exod. XX) (Exod. XXXI) (Exod. XXXIV) (Exod. XXV) (Exod. XXXII) (Matth. XXIV) (IV Reg. XVIII) (II Paralip. XXVI, 16-18) (intuens)
|
[rescindit et destruit] [Israelitas] [Ooliab] [ F. venerabaris et contemnis? ex Gr. ] [et capite truncasti] [Constantius, Constans] [Constantius, Constans] [Constantius]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 13 |
EPISTOLA XIII. GREGORII PAPAE II AD LEONEM ISAURUM IMPERATOREM. Secunda de sacris imaginibus.
|
Accepimus vestri a Deo conservati imperii atque in Christo fraternitatis litteras per Rufinum legatum vestrum delatas; meque prorsus vitae meae taeduit, quod sententiam non mutaris, sed in eisdem malis perseveres, nec ea quae Christi sunt sapias, ut sanctos ac celebres miraculorum effectores Patres nostros ac doctores secteris et imiteris. Neque vero simpliciter doctores peregrinos profero, sed eos tantum qui ex urbe ac regione tua prodierunt. Num sapientiores sunt Gregorio miraculorum effectore, Gregorio Nysseno, Gregorio theologo, Basilio Cappadociae, et Joanne Chrysostomo? ne infinita millia sanctorum illis similium ac Deo plenorum Patrum doctorumque nostrorum commemorem. Sed obsecutus es pervicaci animo tuo ac domesticis perturbationibus, et scripsisti: « Imperator sum et sacerdos. » Enimvero qui ante te fuerunt imperatores hoc opere ac sermone demonstrarunt, qui condiderunt et curam gesserunt ecclesiarum, una cum pontificibus cupiditate zeloque incensi, rectaeque fidei veritatem pervestigantes, Constantinus magnus, Theodosius magnus, Valentinianus magnus, et Constantinus Justiniani pater, qui sextae synodo interfuit: imperatores isti religiose imperarunt, et cum pontificibus uno consilio ac sententia synodos congregantes, atque veritatem dogmatum perquirentes, sanctas ecclesias constituerunt et ornarunt. Hi sunt sacerdotes et imperatores, qui id opere demonstrarunt; tu vero ex quo imperium occupasti, definitiones Patrum perpetuo non custodisti; sed cum sanctas ecclesias fimbriatis aureis vestibus convestitas et variegatas invenisses, eas ornatu privasti atque vastasti. Quid enim nostrae sunt ecclesiae? nonne res manufactae, lapides, ligna, paleae, lutum et calx? verum picturis, historiisque miraculorum a sanctis editorum, et Christi passionum, ac sanctae gloriosae Matris ipsius, sanctorumque apostolorum exornatae sunt, et in historias ac picturas homines facultates suas insumunt; et viri ac mulieres pueros parvulos nuper baptizatos in ulnis suis tenentes, itemque florentes aetate juvenes et ex gentibus diversis profectos, indicatis digito historiis eos aedificant, eorumque mentes et corda sursum ad Deum erigunt. At tu ab his abstinere jussos humiles populos in otiosis sermonibus, nugis, citharis, crepitaculis, tibiis et tricis occupasti, et pro gratiarum actione ac celebratione ad fabulas illos traduxisti; haereditatem cum illis habeto, et cum iis qui inutilia fabulantur, et inscitias blaterant. Audi humilitatem nostram, imperator; cessa, et sanctam Ecclesiam sequere, prout invenisti atque accepisti; non sunt imperatorum dogmata, sed pontificum, quoniam Christi sensum nos habemus . Alia est ecclesiasticarum constitutionum institutio, et alius sensus saecularium: in administrationibus saeculi militarem ac ineptum quem habes sensum et crassum in spiritualibus dogmatum administrationibus habere non potes. Et ecce tibi palatii et ecclesiarum scribo discrimen, imperatorum et pontificum; agnosce illud, et salvare, nec contentiosus esto. Si quis a te regia indumenta, purpuram, diadema capitis, trabeam abstulerit, et obsequii ordines, futurum est ut ab hominibus turpis, deformis et abjectus habearis, quem in statum ecclesias redegisti; quod enim ipse non habes sanctas ecclesias ornatus privasti, deformesque reddidisti. Nam quemadmodum pontifex introspiciendi in palatium potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi, sic neque imperator in ecclesias introspiciendi, et electiones in clero peragendi, neque consecrandi, vel symbola sanctorum sacramentorum administrandi, sed neque participandi absque opera sacerdotis; sed unusquisque nostrum in qua vocatione vocatus est a Deo, in ea maneat . Vides, imperator, pontificum et imperatorum discrimen? Si quispiam te offenderit, domum ejus publicas et spolias, solam illi vitam relinquens, tandemque illum etiam vel suspendio necas, vel capite truncas, vel relegas, eumque longe a liberis et ab omnibus cognatis et amicis suis amandas. Pontifices non ita; sed ubi peccarit quis, et confessus fuerit, suspendii vel amputationis capitis loco evangelium et crucem ejus cervicibus circumponunt, eumque tanquam in carcerem in secretaria, sacrorumque vasorum aeraria conjiciunt, in ecclesiae diaconia et in catechumena ablegant, ac visceribus ejus jejunium, oculisque vigilias, et laudationem ori ejus indicunt. Cumque probe castigarint, probeque fame afflixerint, tum pretiosum illi Domini corpus impartiunt, et sancto illum sanguine potant; et cum illum vas electionis restituerint, ac immunem peccati, sic ad Dominum purum insontemque transmittunt. Vides, imperator, Ecclesiarum imperiorumque discrimen? Imperatores qui pie et in Christo vixerunt, Ecclesiarum pontificibus obedire minime recusarunt, nec eos vexarunt; tu vero, imperator, cum transgressus fueris, ac perversus evaseris, et manu propria subscripseris, teipsum subjiciens, et confessus fueris eum qui terminos Patrum tollit exsecrabilem esse, in hoc proprio judicio condemnatus es, ac Spiritum sanctum a te alienasti. Persequeris nos, ac tyrannice vexas militari carnalique manu. Nos inermes ac nudi, qui terrenos et carnales exercitus non habemus, invocamus principem exercitus omnis creaturae sedentem in coelis, Christum, qui est super omnes exercitus supernarum virtutum, ut immittat tibi daemonem, sicut ait apostolus: Tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit . Vides, imperator, quo impudentiae atque inhumanitatis teipsum provexeris? animam tuam in barathra et praerupta loca praecipitem egisti, quod humiliari nolueris, duramque cervicem tuam submittere. Nam ubi, praeclara commonitione adhibita et doctrina, pontifices Deo exhibuerint imperatores irreprehensibiles et mundos a peccatis ac delictis, magnam apud eum laudem et gloriam obtinent in sanctam resurrectionem magnam, quo tempore res nostras occultas, opera nostra in lucem prolaturus est in confusionem nostram coram angelis suis. Tum vero futurum est ut nos humiles erubescemus, quod te propter inobedientiam tuam lucrati non fuerimus, cum illi qui ante nos fuerunt pontifices eos qui suis temporibus imperarunt Deo obtulerint: quod nobis humilibus pudorem incutiet, qui temporum nostrorum imperatorem non offeramus gloriosum et celebrem, sed ignominiosum et adulterinum . Ecce nunc quoque te hortamur, poenitentiam age, et convertere, atque ad veritatem ingredere; sicut invenisti et accepisti, custodi. Honore affice et glorifica sanctos et gloriosos Patres nostros ac doctores, qui caecitatem a cordibus oculisque nostris secundum Deum dispulerunt, iisque visum restituerunt. At enim scripsisti: « Qui fit ut in sex conciliis de imaginibus nihil sit dictum? » Enimvero, imperator, ne de pane quidem et aqua dictum est quidquam, sitne comedendum, an non comedendum, bibendum, an non bibendum, quandoquidem haec antiquitus et a principio ad vitae humanae conservationem habes tradita: sic etiam imagines traditae fuerant, ipsique pontifices imagines ad concilia deferebant; nec ullus ex Christi amantibus ac religiosis hominibus iter peragens, absque imaginibus peregrinationes obibat, utpote qui virtute praediti atque apud Deum probi essent. Hortamur te, ut sis pontifex et imperator, prout ante scripsisti. Quod si te pudeat hoc tibi ipsi tanquam imperatori tribuere, ad regiones omnes quibus scandalo fuisti scribe, Gregorium papam Romanum circa imagines errare, itemque Germanum Constantinopolitanum patriarcham, et nos culpam peccati recipimus, utpote qui potestatem a Domino acceperimus et auctoritatem terrena coelestiaque solvendi ac ligandi; teque ab hac cura quietum praestabimus: neque voluisti, neque vis; nos, ut rationem Christo Domino reddituri, monita atque documenta tibi adhibuimus, prout a Domino edocti sumus; at tu refugisti, atque obedire nobis humilibus recusasti, simulque Germano praesuli, et sanctis atque gloriosis miraculorum effectoribus et doctoribus Patribus nostris, et secutus es perversos pravosque dogmatum magistros, qui a veritate aberrant. Habeto partem cum illis: nos, prout ante scripsimus tibi, viam ingredimur Dei benignitate in extremas Occidentis regiones versus illos qui sanctum baptisma efflagitant. Cum enim illuc episcopos misissem, et sanctae Ecclesiae nostrae clericos, nondum adducti sunt ut capita sua inclinarent et baptizarentur eorum principes, quod exoptent, ut eorum sim susceptor. Hac de causa nos ad viam Dei benignitate accingimus, ne forte damnationis et incuriae nostrae rationem reddamus. Det tibi Deus prudentiam ac poenitentiam, ut ad veritatem convertaris, a qua descivisti; rursusque restituat humilibus populis in unum pastorem Christum, et in unum ovile orthodoxarum Ecclesiarum ac praesulum, et pacem Dominus Deus noster praebeat universo terrarum orbi nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
|
(II Cor. II) (I Cor. VII) (I Cor. V)
|
[ Hard., mysteriorum] [ Hard., egregie] [ Hard., infamia notatum]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 14 |
EPISTOLA XIV. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Respondet ad varias ejus interrogationes et consulta. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII.
|
Reverentissimo ac sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.
|
Desiderabilem mihi a te missus Denval religiosus presbyter attulit nuntium, cum te sospitem narravit, et in ministerio, pro quo missus es, favente Deo, proficere nunciavit. Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti, quod ager dominicus, qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat, vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem messem protulit fidelitatis. In iisdem litteris quaedam subnexuisti capitula, sciscitando qualiter teneat vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia. Bene satis , quia beatus Petrus apostolus et apostolatus et episcopatus principium exstitit, et consulenti tibi de statu Ecclesiae, non ex nobis quasi ex nobis, sed ejus gratia, qui aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas, qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrinam dicimus. Igitur in primis legebatur in quota progenie propinquorum matrimonium copulatur. Dicimus quod oportuerat quidem, quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad hujus copulae non accedere societatem. Sed quia temperantia magis, et praesertim in tam barbara gente, plus placet quam districtio censurae, concedendum est ut post quartam generationem jungantur. Nam quod proposuisti , quod si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis? Bonum esset si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis; non tamen subsidii opem subtrahat ab illa quam infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit. De presbytero vero, si quilibet sacerdos a populo fuerit accusatus, si certi non fuerint testes qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio prohibenda est. In missarum solemniis illud observandum est, quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis. Accepit namque calicem dicens : Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine , hoc facite quotiescunque sumetis . Unde congruum non est duos vel tres calices in altario ponere cum missarum solemnia celebrantur. De immolatitiis autem escis consuluisti, si a fidelibus superductum fuerit vivificae crucis signum, edi liceret, an non. Illud sufficit respondere quod beatus Paulus apostolus dicit: Si quis dixerit quia hoc immolatitium est, nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam . Addidisti adhuc quod si pater vel mater filium vel filiam intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverint annos, egredi, et matrimonio copulari. Hoc omnino devitamus, quia nefas est ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur. Enimvero quosdam absque interrogatione Symboli ab adulteris et indignis presbyteris fassus es baptizatos. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus est, rebaptizari eum minime licet. Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis, hujus gratiae donum percipitur. Et tenentur quod Apostolus ait: Unus Deus, una fides, unum baptisma . Doctrinam vero spiritualem talibus studiosius ut impertias demandamus. De parvulis vero qui a parentibus subtracti sunt, et an baptizati sint an non ignorant, quia interrogasti, hos ut baptizare debeas, secundum Patrum traditionem, si non fuerit qui testificetur, ratio poscit. Leprosis autem, si fideles Christiani fuerint, dominici corporis et sanguinis participatio tribuatur; cum sanis autem convivia celebrare prohibeantur . Adjecisti etiam quod si pestifer morbus aut mortalitas in ecclesia vel monasteriis irrepserit, hi quos nondum tetigit an debeant a loco fugere, evitantes periculum. Quod valde fatuum videtur; non enim valet quisquam Dei effugere manus. In fine epistola continebat, quod sunt quidam presbyteri, seu episcopi, multis vitiis irretiti, quorum vita in seipsis sacerdotium maculat, si tibi liceret cum eis edere aut loqui, nisi coerciti fuerint. Dicimus ut hos ex apostolica auctoritate redarguendo admoneas, et ad munditiam ecclesiasticae disciplinae reducas. Et si quidem obedierint, salvabunt animas suas, et ipse mercedem lucratus es. Verumtamen collocutionem et mensam communem cum eis agere non recuses. Plerumque enim contingit ut quos correctio disciplinae tardos facit ad percipiendam veritatis normam, conviviorum sedulitas et admonitio blanda ad viam perducat justitiae. Idipsum autem et in illis proceribus qui tibi adjutorium praestant observare debebis. Haec ergo, frater charissime, ex apostolicae sedis vigore scripta sufficiant. De reliquo, Dei imploramus clementiam, ut qui te illis in regionibus vice nostra ex apostolica auctoritate pergere fecit, et in opacam silvam lumina veritatis per os tuum micare praedestinavit, opitulationis suae misericordissimum tribuat incrementum, quatenus de fructu operis et ipse valeas praemia percipere, et veniam peccatorum invenire. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data decimo Calendas Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno decimo imperii ejus; sed et Constantino magno imperatore, regni ejus anno septimo, indictione decima.
|
(32, q. 2, Quod proposuisti.) (2, q. 5, Presbyter vel
quilibet; Hincm. Rem. episc. ep. 7.) (De
Consecr. dist. 5, De homine qui.) (Luc. XXII) (I Cor. XI) (I Cor. X) (20, q. 1, Addidistis.) (Ephes. IV) (De Consecr. dist. 4, Parvulos qui.)
|
[ Ed. Rom., nosti satis] [ Rom. om. et apost.] [ Rom., posuisti] [ Rem., et dedit eis dic.] [Rom., sumitis] [ Rom., negentur] [ Rom., peragere]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 15 |
EPISTOLA XV. GREGORII PAPAE II AD SERENUM FOROJULIENSEM EPISCOPUM. De Gradensi Ecclesia non invadenda.
|
Gregorius servus servorum Dei dilecto fratri Sereno.
|
Tanto munere quisque ditatur, quantum in sublimitate positus de se, ex mandato Domini redemptoris, humiliter sentit; etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur. Spernendos quippe apostolica lectio arguit elatos: Quid habes, quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Nam dum ad cumulum tui honoris, precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum Ecclesia pro rectitudine fidei, per quam te tuamque Ecclesiam amplecti cognovimus, provocati, pallium tibi direximus, interdicentes, et inter caetera prohibentes, ne unquam aliena jura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares jurisdictionem cujuspiam, sed his esse contentus quae usque hactenus possedisti. Nunc vero Gradensis patriarchae niteris invadere jura, atque ex iis quae possedit omne usque usurpare. Ne ergo in quoquam existas temerator, ex auctoritate apostolica praecipimus, ne ullo modo terminos ab eo possessos accedas , sed de his habeto quae modo usque possedisti; nec amplius quam in finibus gentis Longobardorum existentibus gressum tendere praesumas, ut non injuste suscepisse te gratiam collatam pallii ex praesumptione ostendas, et de apostolici vigore consilii, si inobediens fueris comprobatus, ultione dignus judiceris.
|
(I Cor. IV) (ut cognovimus)
|
[ Fort. excedas]
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |
Gregorius II
| 16 |
EPISTOLA XVI. GREGORII PAPAE II AD DONATUM GRADENSEM PATRIARCHAM EJUSQUE SUBDITOS Significat de invadendis alienis provinciis Forojuliensi episcopo interdictum esse.
|
Gregorius servus servorum Dei dilectis filiis Donato patriarchae, et episcopis, atque Marcello duci, et plebi Venetiae et Istriae.
|
Quanquam ex ministerio quod ex miseratione divina gerimus quidquid provide deliberatum peragere absque obstaculo conveniat, verum ne frustra judicium egisse videremur, illa cupimus prosequi quae non ad laesionem cujusdam, sed potius ad immunitatem respiciant, illa sategere unde non ex potestate concessa supplicia, sed praemia sperentur. Convenit enim ut cum alterius votis paremus, alterius jura non fraudentur. Quia igitur, missa relatione ad nos, a Deo salvata communitas vestra petiit contra Forojuliensem antistitem agentes, quod cupiebat invadere ditionem Gradensis patriarchae, sed ut nunquam excedere terminum vel jura invadere aliena, sed ea quae hactenus possedit se esse contentum, cui ut ecclesiam in praesenti non attentet ex auctoritate apostolica interdiximus; eique consensum ad hanc esse conditionem, dilectissimi, sciatis; cui denique ne praesumat excedere praecipimus. Ne ergo injuria quadam aut dissidio locum gens eorum insidiando invadat, pervigiles cavete, potius solliciti de vestra post divinum praesidium cogitare salute, quia illud non occasione agitur, sed ubi possunt Deo eis non resistente virtuti obtemperare nitantur, optantes de reliquo in amore Domini nostri Jesu Christi pollere, et ab omni immunes adversitate manere. Bene valete.
|
(ut assolet)
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | ||
Gregorius II
| 17 |
EPISTOLA XVII. GREGORII PAPAE II AD EPISCOPOS ANGLIAE. Tatwinum Dorobernensem archiepiscopum totius Angliae primatem agnoscit, et mandat agnosci.
|
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, episcopis Angliae salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dei omnipotentis immensae pietatis magnitudinem collaudamus, qui suae majestatis gloriam sic dilatare dignatus est, ut in omnem terram exierit jam sonus praedicatorum suorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Cujus ineffabili pietatis gratia sicut noscimur procreati, ita quoque sumus adoptati, sanctae regenerationis portantes mysterium in spem gloriae filiorum Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Reverentiae itaque vestrae, fratres charissimi, dicato collaetantes collegio, hortamur ut in fide stabiles et in opere efficaces inveniamini, honore invicem praevenientes, et alter alterius onera portantes, quia sic adimplebitis legem Christi; charitatem continuam habentes in dilectione Dei et proximi, sine qua impossibile est Deo placere. Fratris nostri Tatwini, qui beatae memoriae Augustini praedicatoris vestri cathedrae pontificatus subrogatus est, adventus nos admodum laetificavit, quia virum religionis et magnae probitatis sub ipso tempore, quo apud nos stetit, eum cognovimus. Proinde, ejus auditis petitionibus, antecessorum ejus jura dignitatis perquiri in sacro scrinio fecimus, et invenientes eum justa postulavisse, sacrum pallium cum venerabili dalmaticae usu ei apostolica auctoritate tradidimus, annuentes quoque jura dignitatis omnia quae praedecessores sui a tempore beatae memoriae Augustini cognoscuntur habuisse. Sicut ergo sancti Patris nostri Gregorii Romani pontificis decretum praefato Augustino, syncello suo, praedicatori vestro, omnes episcopos Angliae subjecit; sic nos, Deo auctore et beato Petro apostolorum principe, licet indigni ejus vicem gerentes, tibi, Tatwine, Doroverniae civitatis archiepiscopo, tuisque sucessoribus legitimis omnes Ecclesias Britanniae, earumque rectores subjicimus; apostolica auctoritate praecipientes ut omnis homo totius Anglicae regionis tuis canonicis jussionibus obediat, et te sciat esse speculatorem, atque primatem totius insulae, cui vices nostras per omnia in regione illa gerendas commisimus. Tuam autem Ecclesiam Doroverniae constitutam ut propriam et primam sobolem regionis vestrae in Christo specialiter sub tuitione manus nostrae tenemus, quam volumus in pacis tranquillitate et religione vigere, ejusque jura et dignitatis privilegia in perpetuum immutilata servari, quia prima et mater est aliarum omnium, primitus in vestra regione constituta in honore sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. Scriptum est enim: Non est sanctus ut est Dominus, et ubi caput est vegetum, reliqua membra validius vegetantur. Vos itaque, fratres, haec apostolicae auctoritatis mandata cum alacritate et subjectionis reverentia audite, et suscipite, et cum praefato fratre nostro archiepiscopo vestro in messe Dei laborate, scientes vos inde mercedem bonam habituros. Si autem quis haec perturbare voluerit, nostrae definitionis statuta divellere contenderit ac violare, sciat se contra ipsum mundi Salvatorem et beatri Petri auctoritatem niti, et ideo, nisi resipuerit, aeternae damnationis sententiam incurrere. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Gregorius II
| 18 |
EPISTOLA XVIII. GREGORII PAPAE II AD STEPHANUM PRESBYTERUM.
|
Gregorius Stephano presbytero atque aliis duabus successivis personis.
|
Quoties illa a nobis tribui sperantur quae rationi incunctanter conveniant, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertire suffragium. Ideoque quia postulasti a nobis quatenus fundum Campanum cum domo sua et vinea posita via Flaminia XIV plus minus millibus ab hac urbe Roma, quod tenuit per emunitionem Sergius presbyter, et vestararius noster, qui fundus exstitit ex corpore patrimonii Tusciae juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, hunc vobis emissa praeceptione ad tenendum concedere deberemus. Inclinati itaque precibus vestris per hujus praecepti seriem supradictum fundum cum domo et vinea, et omnibus ei pertinentibus, in integro, a praesenti 8 indictione diebus vitae vestrae vobis concedimus detinendum, ita sane ut a vobis singulis quibusque indictionibus, pensionis nomine, rationibus ecclesiasticis III auri solidi, difficultate postposita, persolvantur, omnemque qua indigent meliorationem ac defensionem praedictus fundus, et vinea, seu domus, indifferenter a vobis sine dubio procurantibus efficiantur; nullaque postea ad dandum annuae pensionis a vobis mora proveniat, sed ultro actionariis sanctae nostrae Ecclesiae a praedicto tempore persolvatur. Nam si aliter, quod absit a vobis, provenerit de suprascripta melioratione, defensione, et annua pensione, statuimus fore invalidam hanc nostram praeceptionem. Post obitum vero vestrum memoratus fundus ad jus sanctae nostrae Ecclesiae, cujus est proprietas, in integro revertatur. Dat. Id. Aprilis, indict. 8.
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Gregorius II
| 19 |
EPISTOLA XIX. VEL PRIVILEGIUM GREGORII PAPAE II AD BASINUM ABBATEM. Gregorius II papa, petente Basino abbate, Monasterio sancti Maximini Treverensis immunitatem, et alia privilegia largitur, anno 729.
|
Gregorius, servus servorum Dei, Basino venerabili abbati monasterii sancti Joannis apostoli et evangelistae, atque sanctissimi confessoris Christi Maximini, cujus corpus ibidem quiescit, tibi, tuisque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruunt, tanto propensius ea quae pro divini cultus religione postulantur, alacri devotione, et omni occasione remota, benivola intentione continuo sunt largienda et perficienda. Petisti ergo nos, uti monasterio tuo, quod in suburbio Treverorum in honore sancti Joannis evangelistae constructum esse dignoscitur, ubi praenominatus Christi confessor quiescit, ob confirmandam fratribus ibidem Deo servientibus, monasticae tranquillitatis normam, sanctae apostolicae nostrae, cui auctore Deo deservimus, Ecclesiae privilegium concederemus. Nosque piae petitioni tuae assensum accommodare curavimus, decernentes, apostolicae auctoritatis praecepto, uti congregatio Deo ibi religiose serviens, sicut per praecedentia tempora a regibus eidem coenobio concessum est, liberam deinceps habeat potestatem creandi inter se quem secundum Deum elegerint sibi abbatem, nec aliqua cujuslibet dignitatis persona infra praedictum monasterium, nisi a te, aliove abbate tuo successore, vocatus, quidquam pro suo libitu ordinare vel temere exercere praesumat. Praeterea apostolica nostra auctoritate omnimodis interdicimus ne cui unquam Ecclesiae, vel sedi, comcambio, aut alio aliquo ingenio, subdatur, sed tali libertate, et immunitate, quali caetera regalia loca utuntur, inoffense et perpetualiter gaudeat. Ipse vero locus monasterii sub mundiburnio regum ut permaneat, nullique unquam personae beneficiarius aut invadendus pateat, sed ad usus tranquillitatemque monachorum, ibi sub regula sancti Benedicti Deo militantium, quietus permaneat. Constituimus etiam et ex hac paterna dilectione, tibi tuisque successoribus concedimus, ut ad mysteria sacra, in praecipuis festivitatibus, mitra, dalmatica, sandalis utaris; fraternitatem tuam commonentes ut cum augmento honoris augeatur et in te divini virtus amoris. Prohibemus et ex auctoritate beati Petri, cujus vice, licet indigni, in hac apostolica sede fungimur, et funditus interdicimus, ut nullus dux, nullus comes, nulla prorsus persona ecclesiastica, sive mundana, in possessione, vel allodio sancti Maximini, montem, sive rupem capere, vel munitionem aliquam in eis facere praesumat, nisi forte abbas ejusdem monasterii, propter metum paganorum, vel propter incursionem malignorum hominum, ad tempus, donec tranquillitas pacis redeat, se suosque ibi intermuniat. Ad cumulum quoque vel augmentum monasticae tranquillitatis adjicimus, ne qua cujuslibet dignitatis persona magnum vel minimum alienare, vel imminuere, de rebus Ecclesiae praesumat, tam de his, quae per te modo, vel per alios eidem monasterio concessa sunt, quam ex his, quae caeteri fideles pro remedio animarum suarum deinceps collaturi sum. Si quis vero, quod absit, ausu nefario praesumpserit ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti venerabilis monasterii statuta sunt infringere, aut in quodam violare, sciat se sub divini judicii testificatione, per interventum beati Petri apostoli, anathematis vinculo inextricabiliter innodatum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo, et ejus sequacibus, atrocissimis poenis concremandum. Qui vero pio intuitu et respectu divini timoris observator hujus nostrae praeceptionis apostolicae exstiterit, aeternae benedictionis gratiam a Domino consequi mereatur. Data . . . . . . Scriptum per manum Benedicti Scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione 12 in Dei nomine.
|
http://viaf.org/viaf/1996852
|
[] | |||
Pacianus Barcilonensis
| 1 |
EPISTOLA I. De Catholico nomine. Pacianus Symproniano fratri salutem. I. II. III. IV. V. VI. VII.
|
Si non carnalis intentio, sed, ut ego arbitror, vocatio spiritualis est, domine, quod ex nobis fidem catholicae veritatis examinas: tu potissimum quae vel quam diversa sequereris indicare debueras, qui a rivulo procul in quantum apparet exorsus, fontem atque originem principalis Ecclesiae non tenebas: te, ut quae causa potissimum de unitate corporis nostri solvisset, aperires: nudari enim eas partes oportet quibus medicina deposcitur. Nunc clauso, ut ita dixerim, litterarum sinu, quae membra nobis potissimum curanda sint non videmus. Tantae enim a capite christiano haereses exstiterunt, ut nominum ipsorum sit volumen immensum. Nam ut Judaeorum haereticos praetermittam, Dositheum Samaritanum, Sadducaeos et Pharisaeos: quanti apostolorum temporibus emerserint, dinumerare perlongum est: Simon magus, et Menander, et Nicolaus, et caeteri quos fama recondit obscura. Quid posterioribus temporibus Ebion, et Apelles, et Marcion, et Valentinus et Cerdon: nec longe post eos, Cataphryges et Novatiani, ut examina novella praeteream? Quis ergo mihi primum per litteras refutandus est? Ipsa, si voles, nomina omnium charta non capiet: nisi quod scriptis tuis, poenitentiam usquequaque damnantibus, secundum Phrygas te assensisse pronuntias: Verum his ipsis, domine charissime, tam multiplex et diversus est error, ut non hoc unum in illis quod contra poenitentiam sapiunt, sed quasi quaedam capita Lernaea ceadenda sint.
|
Et primum hi plurimis nituntur auctoribus: nam puto, et Graecus Blastus ipsorum est: Theodotus quoque et Praxeas, vestros aliquando docuere: ipsi illi Phryges nobiliores qui se animatos mentiuntur a Leucio, se institutos a Proculo gloriantur: Montanum et Maximillam et Priscillam secuti, quam multiplices controversias excitarunt de Paschali die, de Paracleto, de apostolis, de prophetis: multaque alia, sicut et hoc de Catholico nomine, de venia poenitentiae. Quare si omnia ista discutere velimus, docili praesentia opus est: si haec sola quae scribis non satis instruerem, tamen quia quoquo modo admirantibus serviendum est, informandi tui gratia, summatim ad ea de quibus scribere dignatus es conloquimur. Si quid scire plenius de nostro voles, oportet ut de tuo profiteare simplicius; ne obscurius consulendo, non scire nos facias, utrum interroges an lacessas. Interea quod ad praesentes pertinebit, ante omnia te rogatum volo, ne ob hoc ipsum auctoritatem mutueris errori; quod, sicut ais, per orbem totum nullus intus sit qui te revinceret, aut persuadere tibi posset contra quam crederes. Nam et si nos imperiti, peritissimus Dei Spiritus: et si nos infideles, fidelis Deus, qui negare se non potest . Tum porro, quod obnitendo, sacerdotibus Dei diu contendere non licebat. Nos, inquit Apostolus, talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei . Post unam correptionem , sicut scis ipse, contentiosus omittitur. Persuadere autem quis aliquid possit invito? Tua ergo, frater, non illorum culpa est, si tibi quod erat optimum, nemo persuasit. Nam et hodie in potestate tua est ut nostra etiam scripta contemnas, si ea mavis vincere quam probare. Caeterum et ipsi Domino et apostolis ejus plurimi restiterunt; nec persuaderi veritas cuiquam potuit, nisi ei propria religione consensit. Itaque, domine, et nos non ea fiducia scripsimus, qua repugnanti aliquid persuadere possimus; sed ea fide qua volenti bonae pacis aditum non negemus; quae si animo tuo et cordi est, de Catholico nomine nullum habet esse luctamen. Si enim per Deum id populus noster adipiscitur; nec interrogandum est, praecedente auctoritate divina: si per hominem; quando usurpatum, detegendum. Tunc si bonum nomen est, non recipit odium: si malum, caret invidia. Novatianos audio de Novato aut Novatiano vocari: sectam tamen in his, non nomen accuso: nec Montano aliquis aut Phrygibus nomen objecit. Sed sub apostolis, inquies, nemo Catholicus vocabatur. Esto, sic fuerit, vel illud indulge. Cum post apostolos haereses exstitissent, diversisque nominibus columbam Dei atque reginam lacerare per partes et scindere niterentur: nonne cognomen suum plebs apostolica postulabat, quo incorrupti populi distingueret unitatem, ne intemeratam Dei virginem error aliquorum per membra laceraret? Nonne appellatione propria decuit caput principale signari? Ego forte ingressus populosam urbem hodie, cum Marcionitas, cum Apollinariacos, Cataphrygas, Novatianos et caeteros ejusmodi comperissem, qui se christianos vocarent: quo cognomine congregationem meae plebis agnoscerem, nisi Catholica diceretur? Age, quis caeteris plebibus nomina tanta largitus est? Cur tot urbibus, tot nationibus sua quaeque descriptio est? Ipse ille qui catholicum nomen interrogat, causam sui nominis nesciet, si requiram unde mihi traditum est. Certe non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum sonat, nec haereticos sumit auctores. Multos nos Spiritus sanctus edocuit, quem paracletum apostolis et magistrum Deus misit e coelis; multa ratio, sicut dicit Paulus, et honestas, et, ut ait, ipsa natura. Quid? Parva nobis de apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus, parva de beatissimo Cypriano martyre atque doctore currit auctoritas? An volumus docere doctorem? An sapientiores illo sumus, et spiritu carnis inflamur adversus eum, quem aeterni Dei testem nobilis cruor et clarissimae passionis corona produxit? Quid tot earum partium sacerdotes, quos per totum orbem cum eodem Cypriano pax una solidavit? Quid tot annosi episcopi, tot martyres, tot confessores? Age. Si illi usurpando nomini huic auctores idonei non fuerint, nos idonei erimus negando? Et nostram potius auctoritatem patres sequentur, et emendanda sanctorum cedet antiquitas, et jam putrescentia vitiis tempora canones apostolicae antiquitatis eradent? Nec tamen aestues, frater: Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me nuncupat; istud ostendit: hoc probor, inde significor. Et si reddenda postremo Catholici vocabuli ratio est, et exprimenda de graeca interpretatione Romana: Catholicus, ubi unum, vel, ut doctiores putant, obedientia omnium nuncupatur, mandatorum scilicet Dei. Unde Apostolus: Si in omnibus obedientes estis . Et iterum: Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi: sic per dicto audientiam unius, justi constituentur multi . Ergo qui Catholicus, idem justi obediens. Qui obediens, idem est Christianus: ita Catholicus, Christianus est. Quare ab haeretico nomine noster populus hac appellatione dividitur, cum Catholicus nuncupatur: sed et si Catholicus ubique unum est, sicut superiores putant, id ipsum David indicat dicens: Astitit regina in veste aurata et variegata , hoc est, una in omnibus. Et in Cantico canticorum Sponsus haec loquitur: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa est genitrici suae . Et iterum: Adducentur regi virgines post eam . Et adhuc: Adolescentulae, quarum non est numerus . Ergo in omnibus una, et una super omnia. Si rationem nominis quaeris, apparet. De poenitentia vero, Deus praestet ut nullis fidelibus necessaria sit; nemo post sacri fontis auxilium, foveam mortis incurrat: nec tarda solamina ingerere sacerdotes aut docere cogantur, ne peccandi iter aperiant, dum peccanti remediis blandiuntur. Sed nos hanc indulgentiam Dei nostri miseris, non beatis, nec ante peccatum, sed peccata detegimus: nec sanis medicinam, sed male habentibus nuntiamus. Si nihil in baptizatos possunt nequitiae spirituales, nihil fraus illa serpentis quae primum subvertit hominem, quae posteris ejus tot titulos damnationis impressit; si recessit a mundo, si regnare jam coepimus, si nullum oculis, nullum manibus, nullum mentibus nostris crimen obrepit; abjiciatur hoc Dei donum, repellatur auxilium, nulla exomologesis, nulli gemitus audiantur; contemnat omne remedium superba justitia. Quod si haec homini suo Dominus providit; si idem stantibus praemia, qui jacentibus remedia largitus est: desinite divinam accusare pietatem, aut tot coelestis clementiae titulos objectu rigoris eradere, aut gratuita Domini bona inobsecrabili asperitate prohibere. Non largimur ista de nostro. Convertimini ad me, dicit Dominus, simulque jejunio, et fletu, et planctu, scindite corda vestra . Et iterum: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordiam consequetur . Itemque Propheta in hunc modum clamat: Quoniam Deus pius, et mitis et patiens est, et qui reflectat sententiam adversus malitias irrogatam . Habetne tam diutinum serpens venenum, et Christus non habet medicinam? Diabolus in mundo interficit, Christus hic non potest subvenire? Pigeat sane peccare, sed poenitere non pigeat. Pudeat periclitari, sed non pudeat liberari. Quis naufrago tabulam, ne evadat, eripiet? Quis sanandis vulneribus invidebit? An non David dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo . Et iterum: Peccatum meum ego agnosco, et facinus meum non texi . Et adhuc: Dixi: prosequar adversum me delictum meum Deo meo, et tu remisisti impietatem cordis . Nonne ille post caedis et adulterii reatum, pro Bethsabee poenitenti, Propheta respondit: Dominus abstulit a te peccatum tuum . Num Babylonium regem post tot idololatriae facinora damnatum, exomologesis non liberavit? Et quid est quod ait Dominus: Nonne qui ceciderit, resurget, et qui aversus fuerit, convertetur ? Quid illa tot similitudinum dominicarum argumenta respondent? Quod drachmam invenit mulier, et gratulatur inventam; quod pastor ovem reportat erraticam; quod filio revertenti, post prodacta omnia bona, et cum meretricibus et fornicariis nepotata, pater blandus occurrit, et invidum fratrem ostensa ratione castigat? Filius, inquiens, meus hic mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est . Quid ille in via vulneratus, a Levita et sacerdote praeteritus? Nonne curatur? Revolve quae Spiritus dicat ecclesiis : Ephesios desertae dilectionis accusat: stuprum Thyatirenis imputat; Sardos in opere cessantes, Pergamenos docentes diversa reprehendit; Laodicenorum divitias inurit; et tamen omnes ad poenitentiam satisfactione invitat. Quid Apostolus ad Corinthios cum ita dicit: Ne cum venero, lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam ex his quae ante gesserunt in fornicatione et immunditiis suis . Quid, cum rursus ad Galatas? Si quis praeventus fuerit in aliquo delicto ; id est, quocumque, vos qui spiritales estis, instruile ejusmodi in spiritu mansuetudinis, cavens ne et tu tenteris. At numquid paterfamilias, in magna domo, argentea tantum et aurea vasa custodit? Nonne et fictilia et lignea, et composita quaedam et refecta dignatur? Nunc gaudeo, inquit Apostolus, quia contristati estis ad poenitentiam . Et iterum: Quia secundum Deum tristitia, poenitentiam, in salutem, stabilem operatur . Sed poenitere non licuit. Nemo sine fructu imperat laborem: Dignus est enim mercenarius mercede sua . Numquam Deus non poenitenti comminaretur, nisi ignosceret poenitenti. Solus hoc, inquies, Deus poterit. Verum est: sed et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit: Quae ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: Et quaecumque solveritis in terris, soluta erunt et in coelis ? Cur hoc si ligare hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc solis Apostolis licet? Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum sanctum dare solis, et solis gentium peccata purgare: quia totum hoc, non aliis quam Apostolis imperatum est. Quod si uno in loco, et resolutio vinculorum et sacramenti potestas datur; aut totum ad nos ex apostolorum forma et potestate deductum est; aut nec illud ex decretis relaxatum est. Ego, inquit, fundamentum posui; alius autem superaedificat . Hoc ergo superaedificantes, quod Apostolorum doctrina fundavit. Denique et episcopi, Apostoli nominantur, sicut de Epaphrodito Paulus edisserit: Fratrem et commilitonem, inquit, meum; vestrum autem apostolum . Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum ad episcopos inde descendit; et ligandi quoque jus adfuit atque solvendi. Quod etsi nos ob nostra peccata temerarie vindicamus; Deus tamen illud, ut sanctis et Apostolorum cathedram tenentibus, non negabit; qui episcopis, etiam Unici sui nomen indulsit. Plura scriberem, frater, ni et celeritate pueri revertentis urgerer, et vel praesenti tibi, vel de omni proposito confitenti, copiosiora servarem. Nemo episcopum hominis contemplatione despiciat. Recordemur, quod Petrus Apostolus Dominum nostrum Episcopum nominarit; Sed conversi, inquit, modo ad episcopum et pastorem animarum vestrarum . Quid episcopo negabitur, in quo Dei nomen operatur? Reddet quidem illi rationem, si quid perperam fecerit, vel si corrupte et impie judicarit. Nec praejudicatur Deo, quo minus mali aedificatoris opera rescindat: interea si pia illa administratio est, adjutor Dei operum perseverat. Ecce Apostolus ad laicos scribit: Si cui quid donatis, et ego: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non possideatur a satana; non enim versutias ejus ignoramus . Si autem quod laici donant, Apostolus donasse se dicit; quod episcopus fecerit, qualiter respuetur? Ergo nec baptisma, nec criminum remissio, nec innovatio corporis, sanctae potestati ejus indulta est; quia nihil propria usurpatione mandatum est, totumque id ex apostolico jure defluxit. Scio, frater, hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus dari, nec ante quam aut interpretatio divinae voluntatis, aut forsitan visitatio fuerit, relaxari. Magno pondere magnoque libramine post multos gemitus effusionemque lacrymarum, post totius ecclesiae preces, ita veniam verae poenitentiae non negari, ut judicaturo Christo, nemo praejudicet. Si apertius, quid tu sentias, scripseris, frater; plenius instrueris.
|
(II Tim., II, 13) (I Cor., XI, 16) (Tit., III, 10) (II Cor. II, 9) (Rom. V, 19) (Psal. XLIV, 10) (Cant., VI, 8) (Ps. XLIV, 15) (Cant. VI, 7) (Joel. II, 12) (Is. XLV, 7) (Joel. II, 13) (Ps. VI, 7) (Ps. XXXI, 5) (Ibid.) (II Reg.
XII, 13) (Jer.
VIII, 4) (Luc. XV, 32) (Apoc. II) (II Cor. XII, 21) (Gal. 6, 1) (II Cor. VII, 9) (Ibid. 10) (Matth. X, 10; Luc. X, 7) (Matth. XVI, 19; Joan. XX, 23) (I Cor. III, 10) (Philip. II, 25) (I Petr. II, 25) (II Cor. II, 10, 11)
|
http://viaf.org/viaf/190303599
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.