author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Lucius II
| 94 |
XCIV. Ad monachos S. Pancratii.--Irritas declarat chartas per quas filii Patribus suis successores fiant in ecclesiis. (Anno 1144-1145.) [MANSI, Concil., XXI, 615.]
|
Lucius episcopus, servus servorum Dei, priori et monachis Sancti Pancratii salutem et apostolicam benedictionem.
|
Cum simus ad regimen universalis Ecclesiae, Domino disponente, vocati, sicut ea solvere debemus, quae ipsius Ecclesiae nutriunt honestatem; sic ea tenemur evellere quae canonicis obviant institutis, et materiam dissolutionis videntur afferre. Sane relationis vestrae tenore comperimus pravam apud vos, sub praedecessorum vestrorum negligentia, consuetudinem introductam, quod filii eorum, qui vestras ecclesias tenuerunt, ut. . . . patribus ab ipsis antecessoribus nostris confirmationem de obtinendis ecclesiis, consecuti, sub reprehensibili collusione volunt ipsas ecclesias jure successionis habere, et talium confirmationum obtentu aliqua pensione retenta, patres filios sibi constituere successores. Cum igitur ex hoc et canonicae disciplinae vigor infringitur, et temporalia vobis damna proveniunt; praedictas concessiones vel confirmationes, taliter ab eorumdem locorum priore, vel etiam ab apostolica sede veritate tacita impetrata, irritas esse censemus; praesentium vobis auctoritate licentiam concedentes, ut in ecclesiis vestris, non obstantibus concessionibus, aut confirmationibus illis, liceat vobis idoneas personas eligere, et electas episcopo praesentare, ut animarum cura recepta de spiritualibus ei, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Vellet. K. J.
|
http://viaf.org/viaf/24956898
|
[] | |||
Lucius II
| 95 |
XCV. Ad *** cum adhuc presbyter cardinalis. [MANSI Concil., XXI, 617.]
|
De abusivis et abusationibus quae hoc tempore in Ecclesia Dei fiunt, multa, reverende frater, in charta notasti, et plura notare potuisti: quia peccatis nostris exigentibus multo plura fiunt in hoc periculoso tempore, quam in diebus patrum nostrorum. Quae tanto liberius et crebrius sunt, quanto nulli, aut paucissimi sunt, qui ex adverso ascendant, et murum pro domo Israel opponendo stent in praelio in die Domini. Unde credimus Antichristum vel jam venisse, vel in proximo venturum esse, cujus faciem, sicut in Job legitur, praecedit egestas: egestas siquidem virtutum, et virtuosorum hominum, ut eo liberius voluntatem suam faciat, quo fere nullus est qui ei contradicat. Inter hoc autem, bone frater, quid tibi agendum sit non ignorat tua religiositas a cunabulis sacris litteris erudita. Ego autem, hoc mihi video faciendum, et utinam faciam! et hoc tibi consulo tanquam charissimo fratri, ut abominationes quae fiunt Domini adjutorio vitemus, et super his qui faciunt doleamus, quatenus vir ille vestibus lineis de quo in Ezechiele legitur, Tau super frontem nostram signet, et non occidamur.
|
http://viaf.org/viaf/24956898
|
[] | ||||
Coelestinus I
| 1 |
EPISTOLA I. AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI AD COELESTINUM PAPAM. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10.
|
Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus, apostolicam sedem appellaverat, causa exposita, obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat.
|
Domino beatissimo et debita charitate venerando sancto papae COELESTINO AUGUSTINUS in Domino salutem. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te illa sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam beatitudinem scripta direxi; quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos, caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent, per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare: ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur; quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant, non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. Et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo jam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille qui mihi paratus videbatur omni modo resistendo destituit. Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum, sine effectu propter quem venerat tam longe ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est, esse illis episcopus coepit. Quid faciam? Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tamquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus objiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda, proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte papa, et jube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum judicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur; jam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa retulerit? In illis autem multiplicibus gestis quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri, ne tibi minus severe quam oporteret judicasse videamur; nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat: Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? Existunt exempla, ipsa sede apostolica judicante vel aliorum judicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesariensis episcopus: Aut ad primatum locus, sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius ejusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi ejus ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius ejusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus hujus vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit, nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda? Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post ejus sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tamquam exsecuturos apostolicae sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur; ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres. Ego Fussalenses catholicos, filios in Christo meos, et Antonium episcopum, filium in Christo meum, benignitati charitatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo quia justam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi. Neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae ejus cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam, illi ne mala patiantur, iste ne faciat; illi ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus: Si nosmet ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur ; judicabo me ipsum, ut parcat mihi qui judicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi quae in illa regione sunt ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa sede constituit.
|
(I Petr. V, 3) (I Cor. XI, 31)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 2 |
EPISTOLA II. CONCILII AFRICANI AD PAPAM COELESTINUM URBIS ROMAE EPISCOPUM. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
Notum ei faciunt qui Apiarius flagitia sua fateri coactus sit. Tum rogant, 1º ne a se excommunicatos praepropere communioni restituat, 2º ut presbyterorum aliorumque clericorum improba refugia seu appellationes repellat, 3º ne de latere suo mittat qui appellantis causam recognoscant, 4º neque petentibus exsecutores concedat; postremo ne Faustinum in Africam remittat.
|
Domino dilectissimo et honorabili fratri COELESTINO, AURELIUS, PALATINUS, ANTONIUS, TUTUS, SERVUSDEI, TERENTIUS, FORTUNATUS, MARTINUS, JANUARIUS, OPTATUS, CELTICUS, DONATUS, THEASIUS, VINCENTIUS, FORTUNATIANUS, et caeteri qui in universali Africano concilio Carthaginis adfuimus. Optaremus ut quemadmodum sanctitas tua de adventu Apiarii laetatos vos fuisse missis per compresbyterum nostrum Leonem litteris intimavit, ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus. Esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec praepropera videretur, quae adhuc de audiendo quam de audito praecesserat. Adveniente sane ad nos sancto fratre et coepiscopo nostro Faustino, concilium congregavimus, et credidimus ideo eum illo missum, quoniam sicut per ejus operam presbyterio antea redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus a Thabracenis objectis eo laborante purgari: cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri concilii examen invenit, ut et memorati patrocinium potius quam judicium, ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum quantum obstiterit omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanae asserens privilegia, et volentes eum a nobis in communionem suscipi, quem tua sanctitas credens appellasse, quod probare non potuit, communioni reddiderat? quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quaereremus, vel moras coepiscopi nostri Faustini, vel tergiversationes ipsius Apiarii quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex, fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressa, qua tantum libidinum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coarctante, et occulta quae in illius corde tamquam in volutabro criminum jam damnabat, etiam hominibus publicante, repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit. Et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus: nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione, providit, domine frater. Praefato itaque debitae salutationis officio, impendio deprecamur ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere, quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile advertat venerabilitas tua. Nam et si de inferioribus clericis vel de laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari? ne in sua provincia a communione suspensi, a tua sanctitate praepropere vel indebite videantur communioni restitui. Presbyterorum quoque et sequentium clericorum improba refugia, sicuti te dignum est, repellat sanctitas tua; quia et nulla patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae, et decreta Nicaena sive inferioris gradus clericos, sive ipsos episcopos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque viderunt, quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, nec unicuique providentiae gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur: maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae, vel etiam universale, provocare. Nisi forte quisquam est qui credat uni cuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis impedimentis, adduci non poterunt? Nam, ut aliqui tamquam a tuae sanctitatis latere mittantur, in nulla invenimus Patrum synodo constitutum: quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum tamquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis, in conciliis verioribus quae accipiuntur Nicaeni a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire. Exsecutores etiam clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere, nolite concedere; ne fumosum typhum saeculi in Ecclesiam Christi quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Deum videre cupientibus praefert, videamur inducere. Nam de fratre nostro Faustino securi sumus, quod cum probitate ac moderatione tuae sanctitatis, salva fraterna charitate, ulterius Africa minime patietur. Et alia manu: Deus noster sanctitatem vestram aevo longiore orantem pro nobis custodiat, domine frater.
|
(amoto jam pro
suis nefandis nequitiis de Christi Ecclesia dolendo
Apiario)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 3 |
EPISTOLA III COELESTINI I PAPAE AD EPISCOPOS ILLYRICI.
|
Quanta ejus cura de provincia Illyrici. Qui quominus Felix Dyrrhacenae provinciae episcopus a quadam factione sit oppressus, obstiterit. Vicem suam se Rufo commisisse. Quae illius potestas.
|
Dilectissimis fratribus PERIGENI, DYNATO, BASILIO, SAPIO, PAULO, AETERNALI, SABATIO, JULIANO et SENECIONI episcopis per Illyricum COELESTINUS. Inter caeteras curas et diversa negotia quae ad nos ex cunctis veniunt semper Ecclesiis, propensiorem nos etiam vestri sollicitudinem gerere, et ex decretorum nostrorum sanctione discetis, et ipsarum qualitate causarum poteritis advertere. Nunc tamen Dyrrhacenae provinciae causa nos monuit, ubi quorumdam accusantium factione frater et coepiscopus noster Felix, si non nostra intervenisset diligentia, fuisset oppressus. Nec nova haec sedi apostolicae cura de vobis est: statutum nostris saepius experimentum hoc, quod nos agimus, Thessalonicensi Ecclesiae semper esse commissum, ut vobis vigilanter intendat. Facile disciplinae subdi se patitur, qui ipsam ut condecet amplectitur disciplinam. Ita enim ordinatio cuncta se habet, ut majoribus ea quae sub his esse docentur, obediant, et in hoc gradu regularum cuncta vertuntur. Nosque praecipue circa omnes cura constringimur, quibus necessitatem de omnibus tractandi Christus in sancto Petro apostolo, cum illi claves aperiendi claudendique daret, indulsit; et inter apostolos suos, non qui altero esset inferior, sed eum maxime qui esset primus, legit. Dominentur nobis regulae, non regulis dominemur; simus subjecti canonibus, cum canonum praecepta servamus. Sunt culpae aliquantae non leves, quae illis innatae provinciis ad nos, cum simus longius, non possunt pervenire; aut jam semotis omnibus, non ita ut sunt acta, interposito temporis spatio perferuntur; quas omnes nos intercessione fratris et coepiscopi nostri Rufi, cujus experientiam comprobatam esse in causis omnibus et vitae actibus liquet, volumus resecari. Cui vicem nostram per vestram provinciam noveritis esse commissam: ita ut ad eum, fratres charissimi, quidquid de causis agitur, referatur. Sine ejus consilio nullus ordinetur: nullus usurpet, eodem inconscio, commissam illi provinciam. Colligere nisi cum ejus voluntate episcopos non praesumant: per eum etiam ad nos, si quid est, referatur. Sed hac praeceptione cognoscent, et eum qui refragandum nostrae auctoritati vel illius crediderit jussioni, a fraternitatis coetu, cum ipse se separet, segregandum.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 4 |
EPISTOLA IV COELESTINI PAPAE I AD EPISCOPOS PROVINCIAE VIENNENSIS ET NARBONENSIS. I. 1. CAP. III 5. 7. CAP. V. 9. 10.
|
Quod non debeant sacerdotes aut clerici palliis amicti aut praecincti lumbis in ecclesia ministrare. --II. Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda. --III. Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri. --IV. Quod unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta. --V. Quod nolentibus nemo debeat episcopus ordinari. --VI. Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum.
|
COELESTINUS universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provincias constitutis. Cuperemus quidem de vestrarum Ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut congratularemur potius de profectu quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram enim laetitiam et bene facta perveniunt, et moeroris aculeis nos quae fuerint male facta compungunt. Nec, silere possumus, cum hoc, ut ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu; in speculis a Deo constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanciamus. Circa quamvis longinqua spiritalis cura non deficit, sed per omnia qua nomen Dei praedicatur extendit; nec notitiam nostram subterfugiunt quae in eversionem regularum, novellae praesumptionis auctoritate, tentantur. CAP. I.--2. Didicimus enim quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire quam mentis vel fidei puritati. Sed non mirum, si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed alio venientes e ritu, secum haec in Ecclesiam, quae in alia conversatione habuerant, intulerunt; amicti pallio, et lumbos praecincti, credentes se Scripturae fidem, non per spiritum, sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut taliter servarentur; cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes in manibus una cum baculo teneantur? Habent suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis qua decet significatione serventur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur: Opera vestra luceant , indicantur. Habeant tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt. Unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Nam si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere. Docendi enim sunt potius quam ludendi. Nec imponendum eorum est oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa, quae pro disciplina ecclesiastica vel ipsius rei dicere ratione possemus; sed ab his ad alia revocamur. CAP. II.--3. Agnovimus poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet: quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem, pondere quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est, quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad poenitentiam, sic promittat: Peccator, inquit, quacumque die conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei . Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum convertatur, et vivat . Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis praeteriti tempore poenitentiam denegarit. Et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. Perdidisset latro praemium in cruce ad Christi dexteram pendens , si illum unius horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena, poenituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi Deo promittente promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda, non tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris . Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget judici cui occulta omnia noverit revelari. .--4. Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse didicimus; cum ad episcopatum his gradibus quibus frequentissime cautum est debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis ad majora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id quo tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor esse non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est? quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur. Sed jam non satis est laicos ordinare, quos nullus fieri ordo permittit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes pene sunt nota provincias, ordinantur. Daniel, nuper missa relatione ex Orientalibus ad nos partibus, ab omni quod tenuerat virginum monasterio nefariis est objectionibus accusatus. Multa de multis objecta flagitia. In quanam lateret terrarum parte quaesitus est, ut si suae innocentiae confideret, contra se judicium postulatum minime declinaret. Missum ad Arelatensem episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum, ut ad judicium destinaretur, epistolium. Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, virginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus , in pontificii dignitatem hoc tempore quo ad causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit. Sacro nomini absit injuria. Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus: cui convicto sociabitur qui eum sibi credidit, largiendo pontificium, sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinarit, ostendit. His ergo in medium nunc deductis, cum plerique vestrum sint, qui apostolicae sedis statuta cognoverint, nobiscum tempore aliquanto versati, ad disciplinae normam, nostris conventa adhortationibus, omnia fraternitas vestra revocare festinet. CAP. IV.--6. Primum, ut, juxta decreta canonum, unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus; alter in alterius provincia nil praesumat. Nec emeritis in suis ecclesiis clericis peregrini et extranei et qui ante ignorati sint, ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio, praeponantur, ne novum quoddam, de quo episcopi fiant, institutum videatur esse collegium. Nullus invitis detur episcopus. Cleri, plebis et ordinis, consensus ac desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari; et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint, non timeant refutare. Qui si non debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium. CAP. VI.--8. Abstineatur ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduae maritus aut fuerit, ordinetur; sed irreprehensibilis, et qualem elegit Apostolus, fiat. Per Moysen Dominus praecepit: Virginem accipiat sacerdos uxorem . Subsequitur et supplet Apostolus, eodem locutus spiritu, unius uxoris virum debere episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes; et si quae factae sunt ordinationes illicitae, removeantur: quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamvis latere se aestiment qui aliter pervenerunt, ut nulla religionis reverentia obscuritate fuscetur. Non sit vana gloriatio palliatis. Episcopalem morem, qui episcopi sunt, sequantur. Daniel, ut diximus, qui accusationem pontificali honore subterfugere se posse credidit, et ad fastigium tantum, accusatores suos fugiendo, pervenit, a sanctitatis vestrae coetu interim se noverit segregatum: qui se nostro judicio debet objicere, si conscientiae suae novit confidentiam se habere. Massiliensis vero Ecclesiae sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est, in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui ejus sanguine cruentus advenerat, portionem cum eodem habiturus occurreret, et vestro eum audiendum collegio delegamus. Data VII kalendas Augusti, Flaviis Felice et Tauro viris clarissimis consulibus.
|
(addit Isid. clericis vel populis) (Matth. V, 16) (Ezech.
XXXIII, 15) (Ibid., 18, 23) (Luc. XXIII, 42) (Ezech. XVIII, 33) (in nostris libelli scriniis
continentur, quorum ad vos quoque exemplaria
direximus) (Levit. XXI, 13) (I Tim. III, 2)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 5 |
EPISTOLA V. I. 1. 2. 3.
|
Quod nulli sacerdoti canones liceat ignorare. --II. Quod non oporteat, contemptis clericis Ecclesiarum; de laicis episcopos ordinari. --III. Quod docendus sit populus, non sequendus.
|
COELESTINUS episcopus universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis. Nulli sacerdotum suos licet canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libito, licentia populis permissa, frangatur? Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates episcopos petere sibi velle de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc iis qui non Deo, sed saeculo militaverint, aestiment nos posse conferre; non solum male de suis clericis, in quorum contemptum hoc faciunt, judicantes; sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere, sentientes. Quod numquam auderent, si non quorumdam illic his consentiens sententia conniveret. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc, quasi numquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt, ex laicis requiruntur, qui vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu praepropero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere, et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae, transire? Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri, id est, canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus: hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat; et sinat fieri unde et illum decipiat, et sibi causas generet quibus reus constitutis decretalibus fiat. Docendus est populus, non sequendus. Nosque, si nesciunt eos quid liceat quidve non liceat, commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas hoc, quae propriis rectoribus carent, Ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat. Data duodecimo kalendas Augusti, Flaviis Florentio et Dionysio viris clarissimis consulibus.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 6 |
EPISTOLA VI NESTORII AD COELESTINUM PAPAM URBIS ROMAE 1. 2. 3. 4.
|
Ut ei significet quo pacto gerere se debeat cum episcopis quibusdam Occidentalibus, qui se iniqua pati expostulabant. Tum ut haereticos traducit qui Deum Verbum natum, mortuum, sepultum, ac Mariam Θεότοκον asserebant.
|
Fraternas nobis invicem debemus collocutiones, ut una inter nos secundum obtinentem concordiam pugnaturi diabolum pacis inimicum. Quorsum hoc anteloquium? Julianus quidam et Florus et Orontius et Fabius, dicentes se Occidentalium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissimum imperatorem adierunt, ac suas causas defleverunt, tamquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem passi: saepe eadem et apud nos lamentantes, ac saepe rejecti, eadem facere non desierunt; sed insistunt per dies singulos, implentes aures omnium vocibus lacrymosis. His quidem ad eos sermonibus, quibus oportuit, usi sumus, cum negotii eorum veram fidem nesciremus. Sed quoniam apertiore nobis de causis eorum notitia opus est, ne piissimus et christianissimus imperator noster molestiam saepe ab his sustineat; ne nos, ignorantes eorum causas, circa negotii defensionem dividamur, dignare nobis notitiam de his largiri, ne vel quidam, ignorando justitiam veritatis, importuna miseratione conturbentur, vel canonicam indignationem beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment. Nam sectarum novitas multam meretur defensionem a veris pastoribus. Unde et nos non modicam corruptionem orthodoxiae apud quosdam hic reperientes, et ira et lenitate circa aegros quotidie utimur. Est enim aegritudo non parva, sed affinis putredini Apollinaris et Arii. Dominicam enim in homine unionem ad cujusdam contemperationis confusionem passim commiscent: adeo ut et quidam apud nos clerici, quorum alii ex imperitia, alii ex haeretica fraude in se olim celata, qua plurima et Apostolorum temporibus contigerunt, tamquam haeretici aegrotent, et aperte blasphement Deum Verbum Patri homousion, tamquam originis initium de Christotoco Virgine sumpsisset, et cum templo suo aedificatus esset, et carni consepultus. Carnem dicunt post resurrectionem suam non mansisse carnem, sed in naturam transiisse Deitatis. Ut in compendio dicam, et Deitatem Unigeniti et ad originem conjunctae carnis referunt, et commortificant carni. Carnem vero conjunctam Deitati ad Deitatem transisse blasphemant ipso verbo Deificationis. Quod nihil est aliud nisi utramque corrumpere. Sed et Virginem Christotocon ausi sunt cum modo quodam Theotocon dicere. Hanc enim Theotocon vocantes non perhorrescunt: cum sancti illi et supra omnem praedicationem Patres per Nicaeam nihil amplius de sancta Virgine dixissent, nisi quia Dominus noster Jesus Christus incarnatus est ex Spiritu sancto et Maria virgine. Et taceo Scripturas, quae ubique Virginem matrem Christi, non Dei Verbi, et per angelos et per apostolos praedicarunt. Propter quae quanta certamina sustinuimus, aestimo famam praecedentem docuisse beatitudinem tuam; hoc quoque attendentem, quod non frustra certaverimus, sed emendati sunt gratia Domini multi ex iis, qui perversi erant discedentes a nobis. Quia propria est parienti homousios nativitas, cui vivere commissa est, illa in homine unio creatura est humanitatis Dominicae Deo conjunctae ex Virgine per Spiritum. Si quis autem hoc nomen Theotocon propter natam humanitatem conjunctam Deo Verbo, non propter parentem proponet, dicimus quidem hoc vocabulum in ea quae peperit, non esse conveniens. Oportet enim veram matrem de eadem esse essentia ac ex se natum. Ferri tamen potest hoc vocabulum propter ipsam considerationem et quod solum nominetur de Virgine hoc verbum propter inseparabile templum Dei verbi ex ipsa; non quia ipsa mater sit Verbi Dei, nemo enim antiquiorem se parit. Haec quidem existimo praecedentem famam significasse: exponimus vero etiam quae contigerunt. Rebus ostendimus quia fraterno animo negotium eorum quos praediximus nosse cupimus, non desiderio curiositatis importunae; cum et nostra narramus tamquam fratres fratribus, veritatem sectarum nobis invicem publicantes, ut sit mihi litterarum principium verissimum. Dixi enim, cum has litteras inciperem, quia fraternas nobis debemus invicem collocutiones. Omnem quae tecum est in Christo fraternitatem ego et qui mecum sunt salutamus.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 7 |
EPISTOLA VII NESTORII AD COELESTINUM PAPAM EPISTOLA II. 1. 2. 3.
|
Iterum rogat ut quo pacto cum Juliano aliisque ejusdem sectae sese gerere debeat quam primum nuntiet; ac suos labores jactitat adversus eos quos duas Christi naturas confundere obtendit.
|
Saepe scripsi beatitudini tuae propter Julianum, Orontium et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tamquam temporibus orthodoxis de Occidente projecti. At huc usque scripta de his a tua veneratione non suscepimus: quae si haberem, possem eis respondere, daremque compendiosum responsum luctibus eorum. Nunc enim ab incertis dictis eorum non habet quis ad quod se convertat, aliis haereticos eos vocantibus, et ideo de Occidentalibus partibus projectos esse dicentibus; ipsis vero jurantibus calumniam se sustinuisse, et periculum pro orthodoxa fide ex subreptione perpessos. Quorum utrumvis certum sit, nobis gravis est ignorantia. Nam condolere eis, si vere haeretici sunt, crimen est; et iterum non condolere, si calumniam sustinet, durum et impium est. Dignetur igitur amatissima Dei anima tua informare nos, qui ad utrumque momentum huc usque dividimur, id est, et ad odium et ad miserationem eorum. Doceri autem volumus quam de his sententiam teneamus. Differimus enim eosdem viros per dies singulos, dissimulantes spe et exspectatione beatitudinis tuae. Non est enim, o venerandissime, sicut nosti, res vilis discussio piae sectae, nec parva est probatio eorum qui hoc agunt. Multus enim etiam nobis labor hic celebratur, dum elaboramus eruere sordidissimam impietatem pessimae opinionis Apollinaris et Arii de Ecclesia Dei. Nescio enim quemadmodum quidam de ecclesiasticis, quamdam contemperationis imaginem ex Deitate et humanitate Unigeniti accipientes, aegrotant aegritudine praedictorum haereticorum, dum et corporis passiones audent superfundere Deitati Unigeniti, et immutabilitatem Deitatis ad naturam corporis transisse confingunt, et utramque naturam quae per conjunctionem summam et inconfusam in una persona Unigeniti adoratur, contemperationis mutabilitate confundunt. Caeci, qui nec sanctorum illorum Patrum expositionem meminerunt, aperte ad eos reclamantes: Credimus in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, incarnatum ex Spiritu sancto et Maria virgine. Haec enim vox, in nomine quod significat utramque naturam, id est Christus, est Deitati Patris homousios; humanitas vero posterioribus temporibus nata est ex sancta virgine, quae propter conjunctionem Deitatis ab angelis et hominibus simul colitur. Eum ergo qui hic propter sectarum pravitatem tot laboribus fatigatur, considero quid iterum pati necesse est, si negotium praedictorum virorum nesciat, timeatque nimis ne additamentum haereticorum per ignorantiam hic positus faciat. Unde rogo ut undique studiosum sit sanctae animae tuae donare notitiam praedictorum virorum, maxime cum litterarum sequester fidelissimus Valerius cubicularius possit beatitudini tuae per se exponere molestias eorum. Omnem in Christo fraternitatem quae tecum est ego et qui mecum plurimum salutamus.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 8 |
EPISTOLA VIII. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
|
Quam pestilens Nestorii sit doctrina, quidve hactenus egerit, quo eum ad rectam fidem revocaret, Cyrillus exponit. Ab illius communione se nondum aperte discessisse, donec a Coelestino quid sibi facto opus sit didicerit. Ut Coelestinus missis quam primum ad Orientis ac Macedoniae episcopos litteris, suam ea de re sententiam notam faciat. Subjectis ad calcem capitulis quibusdam tota Nestorii doctrina explicatur.
|
Sanctissimo Deique amantissimo patri COELESTINO CYRILLUS in Domino salutem. Si silere, et non pietatem tuam de omnibus quae moventur litteris certiorem facere citra culpam ac sinistrae suspicionis metum liceret, praesertim in rebus adeo necessariis, ubi etiam recta fides a nonnullis depravata periclitatur; in memet ipso dicerem, Bonum et periculi expers est silentium, praestatque quietam vitam agere quam turbatam. Sed quoniam Deus hisce in rebus vigilantiam a nobis exigit, et longa Ecclesiarum consuetudo suadet, ut hujusmodi res cum sanctitate tua communicentur; scribo plane necessitate adactus, ac significo, Satanam in praesentia omnia miscere, et contra Ecclesias Dei furere, nec non omnium ubique populorum qui in recta fide ambulant subversionem moliri. Non enim ab impietatis studio umquam desistit pessima illa et effrenis bestia. Sane hactenus altum tacui, ac nihil omnino de eo qui Constantinopolitanam Ecclesiam nunc administrat vel ad pietatem tuam vel ad ullum consacerdotum nostrorum scripsi, persuasum habens praecipitem in hujusmodi rebus celeritatem a vitio non esse immunem. At quia ad extremum propemodum malorum devenimus, omnia quae acciderunt, rupto silentio, necessario enarranda esse duxi. Nempe memoratus simul ut ordinatus est, cum exhortationibus populos, tum proprios, tum peregrinos, quorum magna multitudo ex omni, ut ita dicam, civitate ac regione illuc confluere solet, ad bonum excitare debuisset; praedicare affectavit absurda quaedam et a ratione aliena, quae longe absunt ab apostolica et evangelica fide, quam patres magna semper constantia servaverunt, et nobis velut pretiosam margaritam tradiderunt. Illius autem homilias, quas in ecclesia et frequenter habuit, et habere non cessat, tamquam evidens doctrinae illius argumentum, ad pietatem tuam misi. Mihi quidem, fateor, in animo fuisset synodicis illum litteris commonefacere, nos cum eo qui talia dicat ac sentiat communicare non posse: sed hoc non feci. Ratus tamen lapsis manum porrigendam, prostratosque ut fratres erigendos esse; illum per litteras exhortatus sum ut a prava hujusmodi doctrina abscederet. Sed nihil promovimus. Immo ubi didicit tantum abesse ut eadem sentiamus, ut eum etiam objurgemus, et a suis commentis discedat admoneamus; nullam struendarum insidiarum viam non tentavit, et huc usque tentare non cessat. Dum autem exspectabamus donec resipisceret, et ab iis quae contra Christum docuerat abstineret, hac nos spe falsos esse comperimus, cum tale quid contigisset. Erat Constantinopoli episcopus nomine Dorotheus, eadem quae ille sentiens, vir quaestus causa adulationi deditus, linguaque ad temeritatem usque, sicut scriptum est, promptus. Is in publico conventu, reverendissimo Nestorio in cathedra Constantinopolitanae ecclesiae sedente, surgens magna voce inclamare ausus est: Si quis Mariam Deiparam dixerit, anathema sit. Tum ingens universi populi clamor et discessio consecuta est. Nolebant enim cum iis amplius communionem habere, qui talia sentirent; adeo ut etiamnum plebs Constantinopolitana, paucis levioribus et qui illi adulantur exceptis, synaxi abstineat, sed neque eo conveniunt monasteria pene omnia eorumque archimandritae et senatorum multi, verentes ne aliquod in fide detrimentum accipiant, cum et ille, et ii omnes quos secum Antiochia discedens adduxit, perversa praedicent. Cum autem homiliis ejus in Aegyptum perlatis, leviores quosdam in errorem abductos, cunctantesque rectene loqueretur an erraret invicem quaeritare didicissem; veritus ne morbi contagium altiores radices in simpliciorum mentibus ageret, ad Aegypti monasteria generalem epistolam scripsi, ut eorum monachos in recta fide confirmarem. Cujus quidem epistolae exempla Constantinopolim a nonnullis deportata, ibique lecta, tanto adjumento fuerunt, ut plurimi e magistratu mihi ejus causa gratias per litteras egerint. Verum hoc ipsi irae contra me susceptae fomentum subministravit. Me itaque ut hostem impugnat, aliud plane nihil de quo me incuset habens, nisi quod ab iis quae sentit abhorreo, eamque quam a patribus accepimus, et ex divinis Scripturis didicimus, fidem amplectendam esse serio persuadens, multos ad sanam mentem reduxerim. Verum flocci faciens quae adversum me machinatus est, Deoque qui omnia novit et valet, committens omnia, alteram rursus epistolam, quae rectae fidei expositionem brevi compendio complecteretur, ad memoratum misi, hortans simul et obtestans ne aliud sentiret ac loqueretur. Sed nec rursum quidquam profeci. Iis enim quae ab initio commentus fuerat, huc usque pertinaciter adhaeret, nec finem perversa docendi facit. Sciat et hoc pietas tua, in omnes Orientis episcopos convenire quae dicuntur, scilicet offendi omnes et dolere, maxime vero reverendissimos Macedoniae episcopos. Et cum hoc compertum habeat, se omnibus sapientiorem esse, se solum Scripturae divinitus inspiratae scopum attigisse, et Christi mysterium cognovisse arbitratur. Atqui quomodo non oportuit eum illud potius pro certo habere, cum omnes per totum orbem constituti orthodoxi episcopi ac laici Christum Deum, ac Virginem quae illum genuit Deiparam confiteantur, se solum qui hoc inficiatur, errare? Verum fastu tumens ac sedis potentia, ut omnibus insidias struat, abutens, effecturum se arbitratur ut et nos et reliqui omnes suae ipsius sententiae subscribamus. Ecquid igitur faciemus? cum neque illum ut resipiscat, neque ut ejusmodi concionibus absistat inducere queamus; populusque Constantinopolitanus magis ac magis in dies corrumpatur, tametsi haec indigne ferat, et ab orthodoxis doctoribus praesidium exspectet? Nobis sane de rebus vulgaribus sermo non est, sed neque periculi expers foret nostrum silentium. Si enim Christus conviciis appetitur, quomodo nos silebimus? maxime cum Paulus scribat: Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est . Nos igitur quibus verbi dispensatio fideique custodia credita est, quid in die judicii dicturi sumus, si contra isthaec obticuerimus? Ab illius tamen communione palam et aperte nosmetipsos non prius divellimus, quam haec pietati tuae indicaverimus. Digneris igitur nobis declarare quid tibi videatur, et utrum aliquando cum illo communicare oporteat, an libere denuntiare, neminem cum eo qui talia sentit ac docet, communicare. Opus est autem ut tuae pietatis super hac re sententia tum piissimis Deique amantissimis Macedoniae episcopis, tum omnibus Orientis antistitibus per litteras manifesta fiat. Illis enim cupientibus ansam dabimus ut uno animo in una sententia persistant, et rectae fidei quae impugnatur opem ferant. Quantum enim in illo fuit, et patres nostri illi admirabilesque et probatissimi viri, qui sanctam Virginem deiparam esse dixerunt, et nos qui adhuc superstites sumus, cum illis anathemate percussi sumus. Et cum id ipse ore proprio facere nollet, alium substituit, nempe memoratum Dorotheum, quem ut hoc se praesente et audiente diceret induxit; cum quo etiam, confestim e cathedra descendens, divinis mysteriis celebratis, communicavit. Ut autem sanctitas tua quid ille dicat ac sentiat, quidve beati et magni patres nostri, exploratum habeat; misi tomos, quibus capitula quaedam excerpta continentur: quos quidem, quantum licuit per eos qui Alexandriae vitam degunt, Latine reddi curavi. Epistolas quoque a me scriptas tradidi dilecto Posidonio, injungens illi ut eas sanctitati tuae offerat. Τῷ ὁσιωτάτῳ καὶ Θεοφιλεστάτῳ πατρὶ Κελεστίνῳ Κύριλλος ἐν Κυρίῳ χαίρειν. Εἰ μὲν ἦν σιωπῆσαι, καὶ μὴ πάντα τῇ σῇ θεοσεβείᾳ γράφοντα τὰ κινούμενα, καὶ μέμψεως ἔξω γενέσθαι, καὶ διαφυγεῖν δύνασθαι τὸ δοκοῦν λυπηρὸν, καὶ μάλιστα ἐν ἀναγκαίοις οὕτω πράγμασιν, ὅπου καὶ ἡ τῆς πίστεως ὀρθότης παρασαλεύεται παρά τινων, ἔφην ἂν ἐν ἐμαυτῷ· Καλὴ καὶ ἀκίνδυνος ἡ σιωπὴ, καὶ τὸ ἠρεμεῖν τοῦ ταράττεσθαι κρεῖττον. Ἐπειδὴ δὲ καὶ Θεὸς ἀπαιτεῖ παρ' ἡμῶν τὸ νηφάλιον ἐν τούτοις, καὶ τὰ μακρὰ τῶν Ἐκκλησιῶν ἔθη πείθουσιν ἀνακοινοῦσθαι τῇ σῇ ὁσιότητι, γράφω πάλιν ἀναγκαίως, ἐκεῖνο δηλῶν, ὅτι διακυκᾷ τὰ πάντα καὶ νῦν ὁ Σατανᾶς, καὶ μετὰ τῶν Ἐκκλησιῶν τοῦ Θεοῦ μαίνεται, καὶ ὀρθοποδοῦντας ἐν πίστει τοὺς ἁπανταχόσε λαοὺς πειρᾶται διαστρέφειν. Οὐ γὰρ ἠρεμεῖ τὸ παμπόνηρον ἐκεῖνο θηρίον καὶ εὐφόρητον εἰς ἀσέβειαν. Ἐσίγων μὲν οὖν παρῳχηκότα καιρόν· καὶ οὐδὲν ὅλως οὔτε πρὸς τὴν σὴν θεοσέβειαν γέγραφα περὶ τοῦ νῦν ὄντος ἐν Κωνσταντινουπόλει, καὶ τὴν Ἐκκλησίαν διέποντος, οὔτε μὴν πρὸς ἕτερον τῶν συλλειτουργῶν, τὸ ἐν τούτοις προπετὲς οὐκ ἔξω μώμου κεῖσθαι πιστεύων. Ἐπειδὴ δὲ εἰς ἀκμὴν ὥσπερ ἥκομεν τοῦ κακοῦ, δεῖν ᾠήθην ἀναγκαίως ἀνεῖναι λοιπὸν τὴν γλῶτταν καὶ πάντα εἰπεῖν τὰ κεκινημένα. Ὁ γὰρ μνημονευθεὶς ἅμα κεχειροτόνηται, καὶ δέον ταῖς παραινέσεσι, ταῖς εἰς τὸ ἀγαθὸν, ὠφελεῖν, τούς τε ἐκεῖσε λαοὺς καὶ τοὺς παρεπιδημοῦντας ξένους· πάμπολλοι δὲ οὗτοι, καὶ ἀπὸ πάσης, ὡς ἔπος εἰπεῖν, πόλεώς τε καὶ χώρας· σπουδὴν ἔθετο λαλεῖν ἔκτοπά τινα, καὶ ἔξω λόγου, καὶ ὅσα μακράν ἐστι τῆς ἀποστολικῆς καὶ εὐαγγελικῆς πίστεως, ἣν μέχρι παντὸς τετηρήκασιν οἱ πατέρες, παρέδοσάν τε ἡμῖν ὡς πολύτιμον μαργαρίτην. Καὶ τὰς μὲν ὁμιλίας, ἃς ἐπ' ἐκκλησίας εἴρηκε, καὶ τοῦτο πλειστάκις, καὶ λέγων οὐ παύεται, πέπομφα τῇ σῇ θεοσεβείᾳ, ὡς εἴδησιν ἀκριβῆ. Ἐγὼ δὲ ὁμολογῷ, καίτοι βουληθεὶς συνοδικῷ γράμματι φανερὸν αὐτῷ καταστῆσαι, ὅτι ταῦτα λέγοντι καὶ φρονοῦντι κοινωνεῖν οὐ δυνάμεθα· τοῦτο μὲν οὐ πεποίηκα· λογισάμενος δὲ, ὅτι χρὴ τοῖς ὀλισθήσασι χεῖρα διδόναι, καὶ ὡς ἀδελφοὺς πεσόντας ἐγεῖραι, παρῄνεσα διὰ γραμμάτων, ἀποσχέσθαι τῆς τοιαύτης κακοδοξίας. Ἀλλ' ὠνήσαμεν οὐδέν. Ἐπειδὴ δέ μεμάθηκεν, ὅτι τοσοῦτον ἀφεστήκαμεν τοῦ τά αὐτὰ φρονεῖν, ὡς καὶ ἐπιπλήττειν αὐτὸν μεταστῆναι τῶν οἰκείων εὑρημάτων, οὐ γὰρ ἂν εἴποιμι δογμάτων, πάντα τρόπον ἐπιβουλῆς κεκίνηκε, καὶ εἰς ἔτι σαλεύων οὐ παύεται. Ὅτε δὲ προσεδοκῶμεν αὐτὸν θεραπεύεσθαι, καὶ ἀποσχέσθαι τῶν κατὰ Χριστοῦ δογμάτων, ἔγνωμεν ὅτι διημαρτήκαμεν τῆς ἐλπίδος, τοιούτου τινὸς γεγονότος. Ἦν ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐπίσκοπος ὀνόματι Δωρόθεος, τὰ αὐτὰ φρονῶν αὐτῷ, ἀνὴρ χρειοκόλαξ καὶ προπετὴς χείλεσι, καθὼς γέγραπται· ὃς ἐν συνάξει καθεζομένου ἐπὶ τοῦ θρόνου τῆς Ἐκκλησίας τοῦ τῆς Κωνσταντινουπόλεως εὐλαβεστάτου Νεστορίου, ἀναστὰς μεγάλῃ τῇ φωνῇ τετόλμηκεν εἰπεῖν· εἴ τις Θεοτόκον εἶναι λέγει τὴν Μαρίαν, οὗτος ἀνάθεμα ἔστω. Καὶ γέγονε μὲν κραυγὴ μεγάλη παρὰ παντὸς τοῦ λαοῦ, καὶ ἐκδρομή. Οὐ γὰρ ἤθελον ἔτι κοινωνεῖν αὐτοῖς τοιαῦτα φρονοῦσιν. Ὥστε καὶ νῦν ἀποσυνάκτους εἶναι τούς λαοὺς τῆς Κωνσταντινουπόλεως, πλὴν ὀλίγων ἐλαφροτέρων, καὶ τῶν κολακευόντων αὐτὸν. Τὰ δὲ μοναστήρια σχεδὸν ἅπαντα καὶ οἱ τούτων ἀρχιμανδρῖται, καὶ τῆς συγκλήτου πολλοὶ οὐ συνάγονται, δεδιότες μὴ ἀδικηθῶσιν εἰς πίστιν, αὐτοῦ καὶ τῶν σὺν αὐτῷ, οὓς ἀπὸ τῆς Ἀντιοχείας ἀναβαίνων ἤγαγε, πάντων λαλοῦντων τὰ διεστραμμένα. Ἐπειδὴ δὲ τῶν ὁμιλιῶν αὐτοῦ ἐνεχθεισῶν εἰς τὴν Αἴγυπτον, ἔμαθον ὅτι ἐλαφρότεροί τινες συνηρπάσθησαν, καὶ λοιπὸν ἐνδοιάζοντες πρὸς ἀλλήλους ἔφασκον· Ἆρα ὀρθῶς λέγει; ἆρα ἐπλανήθη; δεδοικὼς μὴ ῥιζωθῇ τὰ τῆς νόσου ἐν ταῖς τῶν ἁπλουστέρων ψυχαῖς, ἔγραψα τοῖς κατὰ τὴν Αἴγυπτον μοναστηρίοις καθολικὴν ἐπιστολὴν, βεβαιῶν αὐτοὺς εἰς πίστιν ὀρθήν. Εἶτά τινες ἀπήγαγον ἐν τῇ Κωνσταντινουπόλει τὰ ἶσα, καὶ ὠφέληνται μὲν ἀναγνόντες πάνυ πολλὰ, ὥστε καὶ γεγράφασιν εὐχαριστοῦντες πλεῖστοι τῶν ἐν τέλει. Γέγονε δὲ αὐτῷ καὶ τοῦτο τροφὴ τῆς κατ' ἐμοῦ λύπης, καὶ ὡς ἐχθρῷ μάχεται, οὐδὲν ἕτερον ἔχων ἐγκαλεῖν, ἣ ὅτι μόνον οὐκ ἀνέχομαι τὰ ἶσα φρονεῖν αὐτῷ. Ἀλλὰ καὶ ἐπηνώρθωσα πολλοὺς, ἣν παρελάβομεν ἐκ πατέρων πίστιν, καὶ ἃ ἐμάθομεν ἐκ τῆς θείας γραφῆς, ἐκεῖνα δὴ καταπείθων αὐτοὺς οἴεσθαι δεκτά. Ὅμως καὶ οὐ φροντίσας τῶν παρ' αὐτοῦ γενομένων κατ' ἐμοῦ, ἀλλὰ Θεῷ δοὺς τῷ πάντα εἰδότι καὶ ἰσχύοντι, πάλιν ἑτέραν ἐπιστολὴν γέγραφα τῷ μνημονευθέντι, τὴν ἔκθεσιν ὡς ἐν συντόμῳ τῆς ὀρθῆς πίστεως ἔχουσαν, παρακαλῶν τε ἅμα καὶ διαμαρτυρούμενος οὕτω καὶ φρονεῖν καὶ λαλεῖν· ἀλλ' ὤνησα πάλιν οὐδέν. Ἔχεται δὲ καὶ εἰς δεῦρο τῶν ἀπ' ἀρχῆς, καὶ οὐ παύεται λαλῶν τὰ διεστραμμένα. Γινωσκέτω δὲ καὶ τοῦτο ἡ σὴ θεοσέβεια, ὅτι καὶ ἅπασι τοῖς κατὰ τὴν ἀνατολὴν ἐπισκόποις συνᾴδει τὰ λεγόμενα· καὶ δυσχεραίνουσι πάντες καὶ λυποῦνται, καὶ μάλιστα οἱ κατὰ τὴν Μακεδονίαν εὐλαβέστατοι ἐπίσκοποι. Καὶ τοῦτο εἰδὼς, οἴεται ὅτι πάντων ἐστὶ σοφώτερος, καὶ μόνος οἶδε τὸν σκοπὸν τῆς θεοπνεύστου γραφῆς, καὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ μυστήριον· καίτοι πῶς οὐκ ἔδει πληροφορεῖσθαι μᾶλλον αὐτὸν, ὅτι πάντων τῶν κατὰ πᾶσαν τἠν οἰκουμένην ὀρθοδόξων ἐπισκόπων καὶ λαϊκῶν ὁμολογοῦντων, ὅτι καὶ Θεὸς ἦν ὁ Χριστὸς, καὶ Θεοτόκος ἡ τεκοῦσα αὐτὸν παρθένος, πλανᾶται μόνος αὐτὸς τοῦτο ἀρνούμενος; ἀλλ' ὀφρύεται, καὶ οἴεται ὅτι τῇ δυναστείᾳ τοῦ θρόνου πᾶσιν ἐπιβουλεύων, καὶ ἡμᾶς ἢ καὶ τοὺς ἄλλους ἅπαντας ἀναπείσει τὰ αὐτὰ φρονεῖν αὐτῷ. Τί τοίνυν δράσομεν; οὔτε ἀναπείθοντες αὐτὸν, οὔτε παῦσαι δυνάμενοι τῶν τοιούτων ὁμιλιῶν, καὶ ὁσημέραι κατεφθαρμένων τῶν λαῶν τῶν ἐν Κωνσταντινουπόλει, καὶ δυσχεραινόντων μὲν, ἐκδεχομένων δὲ τὴν παρὰ τῶν ὀρθοδόξων διδασκάλων ἐπικουρίαν; καὶ οὐ περὶ τῶν τυχόντων ὁ λόγος ἡμῖν, ἀλλ' οὐδὲ ἀκίνδυνος ἡ σιωπή. Εἰ γὰρ δυσημεῖται Χριστὸς, πῶς ἡμεῖς σιωπήσωμεν; καίτοι τοῦ Παύλου γράφοντος· Εἰ γὰρ ἑκὼν τοῦτο πράσσω, μισθὸν ἔχω· εἰ δὲ ἄκων, οἰκονομίαν πεπίστευμαι. Οἱ τοίνυν ἐμπεπιστευμένοι τοῦ λόγου τὴν οἰκονομίαν, καὶ τῆς πίστεως τὴν ἀσφάλειαν, τί ἐροῦμεν ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως, ὅταν ἐπὶ τούτοις σιγήσωμεν; Οὐ πρότερον δὲ τῆς πρὸς αὐτὸν κοινωνίας ἐκβάλλομεν ἑαυτοὺς μετὰ παῤῥησίας, πρὶν ἂν ταῦτα τῇ σῇ θεοσεβείᾳ ἀνακοινωσώμεθα. Διὸ δὴ καταξίωσον τυπῶσαι τὸ δοκοῦν, καὶ πότερόν ποτε χρὴ κοινωνεῖν αὐτῷ, ἢ λοιπὸν ἀπειπεῖν μετά παῤῥησίας, ὅτι τοιαῦτα φρονοῦντι καὶ διδάσκοντι οὐδεὶς κοινωνεῖ. Τὸν δὲ ἐπὶ τούτοις σκοπὸν τῆς σῆς θεοσεβείας χρὴ γενέσθαι διὰ γραμμάτων καταφανῆ καὶ τοῖς εὐσεβεστάτοις καὶ θεοφιλεστάτοις ἐπισκόποις τοῖς κατὰ Μακεδονίαν, καὶ ἅπασι τοῖς κατὰ τὴν ἀνατολήν. Ἐπιθυμοῦσι γὰρ αὐτοῖς δώσομεν ἀφορμὰς τοῦ πάντας μιᾷ ψυχῇ καὶ μιᾷ γνώμῃ στῆναι, καὶ ἐπαγωνίσασθαι τῇ ὀρθῇ πίστει πολεμουμένῃ. Ὅσον γὰρ τὸ κατ' αὐτὸν, καὶ οἱ πατέρες ἡμῶν οἱ μεγάλοι καὶ θαυμαστοὶ καὶ εὐδόκιμοι Θεοτόκον εἶναι τὴν ἁγίαν εἰπόντες παρθένον ἀνεθεματίσθησαν, καὶ ἡμεῖς δὲ σὺν αὐτοῖς οἱ ζῶντες ἔτι. Καὶ ἐπειδὴ ἰδίᾳ φωνῇ τοῦτο ποιῆσαι οὐκ ἠθέλησεν, ἄλλον ἔστησε τὸν μνημονευθέντα Δωρόθεον, καὶ τοῦτο εἰπεῖν παρεσκεύασεν, αὐτοῦ καθεζομένου καὶ ἀκούοντος· ᾧ καὶ κατελθὼν ἀπὸ τοῦ θρόνου εὐθὺς κεκοινώνηκεν, ἐπιτελέσας τὰ θεῖα μυστήρια. Ὑπὲρ δὲ τοῦ εἰδέναι σαφῶς τὴν σὴν ὁσιότητα, τίνα ἐστὶν ἃ αὐτὸς μὲν λέγει καὶ φρονεῖ, τίνα δὲ οἱ μακάριοι καὶ μεγάλοι πατέρες ἡμῶν, ἀπέστειλα τόμους, κεφαλαίων περικοπὰς ἔχοντας. Ἑρμηνευθῆναι δὲ παρεσκεύασα, ὡς ἐνεδέχετο τοῖς ἐν Ἀλεξανδρείᾳ, καὶ τὰς παρ' ἐμοῦ γραφείσας ἐπιστολὰς δέδωκα τῷ ἀγαπητῷ Ποσειδωνίῳ, ἐντειλάμενος καὶ αὐτὰς προσαγαγεῖν τῇ σῇ ὁσιότητι.
|
(Nestorio) (non enim dogmata dixerim) (I Cor. IX, 17)
|
[ F. leg. κατὰ]
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |
Coelestinus I
| 9 |
EPISTOLA IX. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
Seu commonitorium sanctissimi episcopi Cyrilli, quod Posidonio dedit, cum eum Romam mitteret propter Nestorii negotium.
|
Nestorii fides seu potius perversa sententia sic se habet. Ait Deum Verbum, cum eum qui ex sancta Virgine natus est, sanctum et magnum futurum praescisset, ipsum idcirco elegisse, ac fecisse ut sine viro nasceretur ex virgine, hancque ei contulisse gratiam, ut suis ipsius nominibus appellaretur, eum denique a mortuis suscitasse. Quocirca cum unigenitum Dei Verbum incarnatum dicitur, ideo dicitur incarnatum, quia cum homine illo sancto qui de Virgine natus est semper fuit. Quemadmodum autem cum prophetis, sic, inquit, fuit cum isto secundum majorem conjunctionem. Quare ubique fugit dicere unitionem, sed conjunctionem vocat, qualis est ea qua connectitur qui extrinsecus est, et de qua Deus dicit ad Josue: Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum . Ut autem tegat impietatem, Verbum cum ipso ex utero dicit fuisse. Idcirco neque ipsum esse dicit verum Deum, sed velut ex beneficentia Dei eo nomine donatum. Et quamvis Dominus sit appellatus, eadem rursus ratione vult esse Dominum, quia hoc ei Deus Verbum dederit ut sic appellaretur. Nec ait quod dicimus, Filium Dei pro nobis mortuum esse, et resurrexisse: sed homo mortuus est, et homo resurrexit, nihilque ejusmodi ad Verbum Dei pertinet. Nos quidem Verbum Deum immortalem ac vitam essee confitemur; sed et credimus carnem factum, hoc est, cum univisset sibi carnem cum anima rationali, passum esse in carne secundum Scripturas; et quoniam corpus ejus passionem sustinuit, ipsummet dici passum esse, quamvis natura sit expers patiendi; rursumque quoniam resurrexit corpus ejus, non enim vidit corruptionem caro ejus , ipsum dici surrexisse pro mortuis. Ille autem non ita sentit, sed passionem hominis esse, et resurrectionem hominis esse; et quod in mysteriis proponitur, hominis corpus esse praedicat. Nos autem credimus Verbi carnem idcirco vivificandi virtutem obtinere, quia Verbi omnia vivificantis facta sit caro et sanguis. Haec ille dicere cum non sustineret, effecit ut Coelestius libellos traderet adversus Philippum presbyterum, qui eum arguebat, et cum ipso propter haeresim nolebat amplius convenire. In his autem libellis accusatio quaedam erat, quod Manichaeus esset. Deinde hominem citavit ad concilium. Venit ille, secundum canones sese gerens, quo causam diceret. Coelestius autem, cum probare nihil valeret, clanculo se subduxit, nec ad concilium accessit. Hac occasione cum decidisset, aliam excogitavit. Dicebat enim: Cur privatos conventus egisti, et in domo oblationem celebrasti? Atque omni prope clero dicente: Id facit unusquisque nostrum cum tempus et necessitas flagitat, depositionis sententiam adversus hominem tulit. En habes tomos quibus capita blasphemiarum Nestorii continentur. Ὑπομνηστικὸν τοῦ ἁγιωτάτου ἐπισκόπου Κυρίλλου γενόμενον πρὸς Ποσειδώνιον ἀποσταλέντα παρ' αὐτοῦ ἐν τῇ Ῥώμῃ τῶν κατὰ Νεστόριον ἕνεκεν. Ἡ Νεστορίου πίστις, μᾶλλον δὲ κακοδοξία, ταύτην ἔχει τὴν δύναμιν· φησὶν ὅτι ὁ Θεὸς λόγος προεγνωκὼς ὅτι ὁ ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου γενὁμενος, ἅγιος ἔσται καὶ μέγας, εἰς τοῦτ' ἐξελέξατο αὐτὸν, καὶ παρεσκεύασε μὲν γεννηθῆναι δίχα ἀνδρός ἐκ τῆς παρθένου, ἐχαρίσατο δὲ αὐτῷ τὸ καλεῖσθαι τοῖς αὐτοῦ ὀνόμασιν, καὶ ἤγειρεν αὐτόν. Ὥστε κᾂν ἐνανθρωπήσας λέγηται ὁ μονογενὴς τοῦ Θεοῦ λόγος, ὅτι συνῆν ἀεὶ, ὡς ἀνθρώπῳ ἁγίῳ τῷ ἐκ τῆς παρθένου, διὰ τοῦτο λέγεται ἐνανθρωπῆσαι· ὥσπερ δὲ συνῆν τοῖς προφήταις, οὕτω, φησὶ, καὶ τούτῳ κατὰ μείζονα συνάφειαν. Διὰ τοῦτο φεύγει πανταχοῦ τὸ λέγειν τὴν ἕνωσιν, ἀλλ' ὀνομάζει συνάφειαν, ὥσπερ ἐστὶν ὃς ἔξωθεν, καὶ ὡς ἂν λέγῃ πρὸς Ἰησοῦν, ὅτι καθ' ὡς ἦν μετὰ Μωϋσῇ, οὕτως ἔσομαι μετά σου. Κρύπτων δὲ τὴν ἀσέβειαν λέγει, ὅτι ἐκ μήτρας συνῆν αὐτῷ. Διὰ τοῦτο οὔτε Θεὸν ἀληθινὸν αὐτὸν εἶναι λέγει, ἀλλ' ὡς εὐδοκίᾳ τοῦ Θεοῦ κεκλημένον οὕτως· κᾂν Κύριος ὠνομάσθη, οὕτως πάλιν αὐτὸν βούλεται Κύριον, ὡς τοῦ Θεοῦ λόγου χαρισαμένου αὐτῷ τὸ καλεῖσθαι καὶ οὕτω. Μή φησιν ὅτι ὅπερ λέγομεν, ἀποθανεῖν ὑπὲρ ἡμῶν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, καὶ ἀναστῆναι, ὁ ἄνθρωπος ἀπέθανε, καὶ ὁ ἄνθρωπος ἀνέστη· καὶ οὐδὲν τοῦτο πρὸς τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον. Καὶ ἡμεῖς μὲν γὰρ ὁμολογοῦμεν ὅτι καὶ ἀθάνατός ἐστιν ὁ τοῦ Θεοῦ λόγος καὶ ζωή ἐστιν· ἀλλὰ πιστεύομεν ὅτι γέγονε σὰρξ, τουτέστιν ἑνώσας ἑαυτῷ τὴν σάρκα μετὰ ψυχῆς λογικῆς, ἔπαθε σαρκὶ κατὰ τὰς γραφάς· καὶ ἐπειδὴ τὸ σῶμα αὐτοῦ πέπονθεν, αὐτὸς λέγεται παθεῖν, καίτοι τὴν φύσιν ἀπαθὴς ὤν· καὶ ἐπειδὴ τὸ σῶμα αὐτοῦ ἀνέστη, οὐ γἀρ εἶδε διαφθορὰν ἡ σὰρξ αὐτοῦ, λέγεται ὅτι αὐτὸς ἀνέστη ὑπὲρ νεκρῶν. Ἐκείνῳ δὲ οὐ ταῦτα δοκεῖ, ἀλλά φησιν ὅτι ἀνθρώπου γέγονε τὸ πάθος, καὶ ἀνθρώπου ἡ ἀνάστασις, καὶ ἐν τοῖς μυστηρίοις σῶμά ἐστιν ἀνθρώπου τὸ προκείμενον· ἡμεῖς δὲ πιστεύομεν ὅτι τοῦ λόγου ἐστὶ σὰρξ ζωοποιεῖν ἰσχύουσα διὰ τοῦτο, ὅτι τοῦ τὰ πάντα ζωοποιοῦντος λόγου γέγονε σὰρξ καὶ αἷμα. Ταῦτα οὐκ ἀνέχων λέγειν ἐκεῖνος, Κελέστιον παρεσκεύασεν ἐπιδοῦναι λιβέλλους κατὰ Φιλίππου τοῦ πρεσβυτέρου, ἐλέγχοντα αὐτὸν καὶ μηκέτι θελήσαντα συναφθῆναι μετ' αὐτοῦ διὰ τὴν αἵρεσιν· ἐν δὲ τοῖς λιβέλλοις αἰτία τις ἦν ὅτι Μανιχαῖός ἐστιν. Εἶτα κέκληκε τὸν ἄνθρωπον εἰς συνέδριον· κᾀκεῖνος ἦλθεν, πρᾶγμα ποιῶν κανονικὸν, ἑτοίμως ἔχων ἀπολογήσασθαι. Ἐπειδὴ δὲ οὐδὲν εἶχε δεῖξαι ὁ Κελέστιος, ἀφανῆ ἑαυτὸν κατέστησε, καὶ οὐκ ἀπῆλθεν εἰς τὸ συνέδριον. Οὐχ εὑρὼν αὐτὴν τὴν ἀφορμὴν, ἐφ' ἑτέραν ἐχώρησεν. Ἔφη γὰρ, ὅτι τίνος ἕνεκεν παρασύναξιν ἐποίησας, καὶ ἐν τῇ οἰκίᾳ προσφορὰν ἐτέλεσας; παντὸς σχεδὸν τοῦ κληροῦ λέγοντος, ὅτι καὶ ἡμῶν ἕκαστος ἐν καιρῷ καὶ χρείαις τοῦτο ποιεῖ, ἐξένεγκεν ἀπόφασιν καθαιρέσεως κατὰ τοῦ ἀνθρώπου. Ἰδοὺ ἔχεις τόμους ἔχοντας κεφάλαια τῶν βλασφημιῶν Νεστορίου.
|
(Josue I, 5) (inquit) (Ps. XV, 10)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 11 |
EPISTOLA XI. COELESTINI I PAPAE AD CYRILLUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Cyrilli in propugnanda fide studium laudat Coelestinus, et haeresim Nestorii damnat, ac, nisi corrigatur, Cyrillo, demandata vice sua, praecipit ut eum amoveat ab Ecclesiae communione, et Ecclesiae ipsius alium pastorem provideat.
|
Charissimo CYRILLO COELESTINUS. Tristitiae nostrae sanctitatis tuae litterae missae per filium nostrum Posidonium diaconum laetitiam reddiderunt, et gaudium alternavimus cum moerore. Cum enim respicimus et recensemus quae dixerat is qui Constantinopolitanam perversis praedicationibus turbare conatur Ecclesiam, non parvo animus noster dolore concussus, diversis cogitationum stimulis vexabatur, qualiter populis possit, ut in fide persisterent, subveniri. Dum vero mentem nostram ad tuae fraternitatis scripta convertimus, paratum jam remedium quo pestifer morbus salubri remedio vitaretur, invenimus; scilicet puri fontis liquorem de tuae charitatis sermone manantem, qui coenum omne male fluentis rivi detergeret, et omnibus quid de fide nostra sentire debeant aperiret. Ut illum ergo reprehendimus et notamus, ita sanctitatem tuam velut praesentem in litteris suis dominica sumus charitate complexi, cum unum idemque nos sentire de Domino videremus. Nec mirum est providentissimum Domini sacerdotem, pro fidei amore hac virtute pugnare, ut adversorum improbae resistat audaciae, et sibi creditos hac admonitione confirmet. Quam ergo nobis illa fuerunt amara, tam ista sunt dulcia, quam illa coenulenta, tam ista sunt pura. Gratulamur tantam inesse sanctitati tuae vigilantiam, ut decessorum tuorum qui et ipsi semper defensores orthodoxi dogmatis exstiterunt, exempla jam viceris. Vere tibi evangelicum potest testimonium convenire, quo dicitur: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis . Sed ut tu bonus pastor, ita ille nec tamquam malus potest mercenarius accusari, qui non ideo quod oves relinquat arguitur, sed quod eas ipse laniare inveniatur. Adderemus aliquid, frater charissime, si non te eadem sentire quae sentimus omnia videremus, et in ipsa assertione fidei defensorem fortissimum probassemus. Ingesta vero nobis sunt cuncta per ordinem a filio nostro Posidonio diacono, quaecumque de hac re tua sanctitas scripsit. Omnes tendiculas praedicationis callidae detexisti, et fidem taliter, ne Christo Deo nostro credentium cor in alteram partem trahi valeat, communiisti. Magnus fidei nostrae triumphus est, et asseruisse nostra tam fortiter, et adversa sanctarum Scripturarum testimoniis sic devicisse. Quid agat jam? quo se ille circumferat, qui amator impiae novitatis, dum suo voluit potius ingenio servire quam Christo, sibi creditam plebem veneno voluit suae praedicationis inficere; cum et legere debuerit et tenere, pravas quaestiones, et quae non proficiant ad salutem, sed ad perditionem animarum nitantur, vitandas potius quam sequendas ? Sed ad praecipitia festinantem, immo jam in praecipiti, unde corruat, constitutum, si possimus revocare debemus, ne ruinam ejus, si non succurrimus, urgeamus. Christus Deus noster, cui suae quaestio nativitatis infertur, pro una ove laborare nos docuit , volens eam suis quoque humeris revocari, ne rapaci lupo pateret in praedam. Et qui pro unius ovis currere salute nos docuit, qualiter nos vult pro ipsarum ovium laborare pastore, qui officii et nominis ejus oblitus in rapacitatem lupi se ipse convertit, gregem cupiens perdere, quem debuerat custodire? Quem nos a septis agnorum removere debemus, si non ita ut volumus corrigamus. Sit spes veniae corrigenti; malumus enim ut revertatur et vivat, si vitam sibi commissorum ipse non perdat. Sit aperta sententia perduranti; abscidendum est enim tale vulnus, quo non unum membrum laeditur, sed totum corpus Ecclesiae sauciatur. Quid enim cum consentientibus faciat, qui solus sibi sapiens a nostra credulitate dissentit? Sint in communione, quos ipse resistentes sibi a communione submovit; nostramque communionem habere se non posse noverit, si in hoc perversitatis suae tramite apostolicae doctrinae contrarius perdurarit. Auctoritate igitur tecum nostrae sedis ascita, nostra vice usus, hanc exsequeris districto vigore sententiam, ut aut intra decem dies ab hujus conventionis die numerandos pravas praedicationes suas scripta professione condemnet, et hanc se de nativitate Christi Dei nostri fidem tenere confirmet quam et Romana, et tuae sanctitatis Ecclesia, et universalis devotio tenet; aut nisi hoc fecerit, mox sanctitas tua illi Ecclesiae provisura, a nostro eum corpore modis omnibus sciat esse removendum, qui nec in se medentium curam voluit admittere, et in perditionem tam suam quam omnium sibi creditorum male pestifer festinavit. Eadem autem scripsimus et ad sanctos fratres et coepiscopos nostros, Joannem, Rufum, Juvenalem et Flavianum: ut nota sit de eo nostra, immo Christi nostri divina sententia. Data III idus Augusti Theodosio XIII et Valentiniano III consulibus. Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Κυρίλλῳ Κελεστῖνος. Τῇ ἡμετέρᾳ στυγνότητι τὰ διὰ τοῦ υἱοῦ ἡμῶν Ποσειδονίου τοῦ διακόνου ἀποσταλέντα παρὰ τῆς σῆς ἁγιότητος γράμματα ἀπέδωκεν εὐθυμίαν, καὶ ἀντικατηλλαξάμεθα τὸ ἧδος πρὸς τὸ λυποῦν. Ἀποβλέποντες γὰρ καὶ ἐννοοῦντες ἅπερ εἶπεν ὁ τὴν ἐν Κωνσταντινουπόλει Ἐκκλησίαν διεστραμμέναις προσομιλίαις ταράττειν ἐπιχειρῶν, οὐ σμικρῷ κατ' αὐτὴν τὴν ψυχὴν πεπληγμένοι πόνῳ, διαφόροις σκέψεων κέντροις βασανιζόμεθα, ἐννοοῦντες ὅπως βοηθεῖν εἰς τὸ ἐμμένειν τῇ πίστει. Ὡς δὲ τὴν ἡμετέραν διάνοιαν εἰς τὰ παρὰ τῆς σῆς ἀδελφότητος γραφέντα μετεστήσαμεν, ὤφθη ἡμῖν εὐθὺς ἑτοιμοτάτη θεραπεία, δι' ἧς ἡ λοιμώδης νόσος ὑγιεινῷ φαρμάκῳ ἀπελαθείη· φημὶ δὴ τὴν τῆς καθαρᾶς πηγῆς ἔκροιαν, τὴν ἀπὸ τοῦ λόγου τῆς σῆς ἀγάπης ἐκρέουσαν, δι' οὗ πᾶσα καθαριεῖται ἡ ἰλὺς τοῦ κακῶς διαχεομένου ῥείθρου, καὶ πᾶσιν ἀνοίγεται ὁ τρόπος τῆς δεούσης περὶ τὴν ἡμετέραν πίστιν ἐννοίας. ὥσπερ οὖν ἐκεῖνον καὶ στίζομεν καὶ μεμφόμεθα, οὕτω τὴν σὴν ἁγιότητα, ὥσπερ παροῦσαν ἐν τοῖς ἰδίοις γράμμασι, τῇ τοῦ κυρίου ἀγάπῃ περιπλεκόμεθα, ὁρῶντες ὅτι ἓν καὶ τὸ αὐτὸ περὶ τοῦ δεσπότου φρονοῦμεν. Καὶ θαυμαστὸν οὐδὲν τὸν προνοητικώτατον τοῦ κυρίου ἱερέα ὑπὲρ τοῦ τῆς πίστεῳς ἔρωτος τοιαύτῃ διαμάχεσθαι ἀρετῇ, ὥστε τῇ ἀτόπῳ τῶν ἐναντίων τόλμῃ ἀνθίστασθαι, καὶ τοὺς ἑαυτῷ ἐμπεπιστευμένους τοιαύταις ὑπομνήσεσι βεβαιοῦν. Ὥσπερ ἐκεῖνα ἡμῖν πικρὰ, οὕτω ταῦτά ἐστιν ἡδέα· ὥσπερ ἐκεῖνα ἰλυώδη, οὕτω ταῦτα καθαρά. Καὶ χαίρομεν τοσαύτην ἐνεῖναι ὁρῶντες τῇ σῇ εὐλαβείᾳ ἐγρήγορσιν, ὡς ἤδη σε νενικηκέναι τὰ ὑποδείγματα τῶν σου προηγησαμένων, γενομένων ἀεὶ καὶ αὐτῶν ἐκδίκων τοῦ ὀρθοδόξου δόγματος. Ἀληθῶς τε ἐπὶ σοῦ ἁρμόσει ἡ εὐαγγελικὴ μαρτυρία ἡ λέγουσα· Ὁ ποιμὴν ὁ ἀγαθὸς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τίθεσιν ὑπὲρ τῶν ἰδίων προβάτων. Ἀλλ' ὥσπερ σὺ ποιμὴν ἀγαθὸς, οὕτως ἐκεῖνος οὐδὲ ὡς κακὸς μισθωτὸς κατηγορεῖσθαι ἄξιος· ὃς οὐ διὰ τοῦτο διαβάλλεται, ὡς τὰ ἑαυτοῦ καταλιπὼν πρόβατα, ἀλλ' ὅτι ηὑρέθη αὐτὸς διασπαράττων αὐτά. Προσθεῖναι δέ τινα καὶ ἡμεῖς ἐμέλλομεν, ἀγαπητὲ ἀδελφὲ, εἰ μὴ ἑωρῶμέν σε τὰ αὐτὰ φρονοῦντα πάντα, ἅπερ φρονοῦμεν καὶ ἐν τῇ βεβαιώσει τῆς πίστεως ἐδοκιμάζομέν σε ἔκδικον ἰσχυρότατον. Ἀπεδόθη γὰρ ἡμῖν πάντα κατὰ τάξιν διὰ τοῦ υἱοῦ ἡμῶν Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου, ὅσα περὶ τούτου τοῦ πράγματος ἡ σὴ ἁγιότης γεγράφηκε. Πάντα τὰ δίκτυα τῆς δολίας προσομιλίας ἐγύμνωσας, καὶ οὕτω τὴν πίστιν ὠχύρωσας, ὡς μὴ δύνασθαι τὴν καρδίαν τῶν τῷ Χριστῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν πιστευόντων εἰς ἕτερον ἑλκυσθῆναι μέρος. Μέγας οὗτός ἐστι τῆς ἡμετέρας πίστεως ὁ θρίαμβος, τὸ ἀποδεῖξαι τὰ ἡμέτερα οὕτως ἰσχυρῶς, καὶ οὕτω νενικηκέναι τὰ ἐναντία διὰ τῆς τῶν θείων γραφῶν μαρτυρίας. Τί λοιπὸν διαπράξεται; ἢ ποῦ ἑαυτὸν ἐκεῖνος περιστρέψει; ὃς γενόμενος ἐραστὴς ἀσεβοῦς νεωτερισμοῦ, ὡς ἐβούλετο μᾶλλον ταῖς ἑαυτοῦ ἐννοίαις δουλεύειν ἑαυτῷ, ἢ τῷ Χριστῷ, τὸν ἐμπιστευθέντα ἑαυτῷ δῆμον βλάψαι ἠθέλησε τῷ τῆς ἰδίας προσομιλίας δηλητηρίῳ· δέον καὶ ἀναγνῶναι τοῦτο καὶ κατέχειν, ὅτι τὰ μάταια ζητήματα, καὶ μὴ προκόπτοντα εἰς ὑγίειαν, ἀλλὰ χωροῦντα εἰς ψυχῶν ἀπώλειαν, φεύγειν μᾶλλον, ἢ ἐπιζητεῖν δεῖ. Ἀλλ' ὅμως εἰς κρημνοῦς αὐτοὺς ἐπειγόμενον, μᾶλλον δὲ ἤδη ἐν αὐτῷ τῷ κρημνῷ, ὅθεν πεσεῖται, διάγοντα, εἴ γε δυνάμεθα, ἀνακαλεῖσθαι ὀφείλομεν, μὴ τὴν πτῶσιν αὐτοῦ τῷ βοηθεῖν προσωθήσωμεν. Ὁ Χριστὸς ὁ Θεὸς ἡμῶν, ᾧ ἐπάγεται ζήτησις περὶ τῆς ἰδίας γεννήσεως, ἐδίδαξεν ἡμᾶς κάμνειν ὑπὲρ προβάτου ἑνὸς, θέλων καὶ διὰ τῶν ἰδίων ὤμων ἀνακαλεῖσθαι, ὡς μὴ ἐκκέηται τῷ λύκῳ εἰς ἁρπαγήν. Εἶτα ὁ διδάξας ἡμᾶς οὕτω δραμεῖν ὑπὲρ σωτηρίας προβάτου ἑνὸς, πῶς ἄρα ἡμᾶς κάμνειν βούλεται ὑπὲρ αὐτοῦ τοῦ τῶν προβάτων ποιμένος; ὃς τῆς προσηγορίας ταύτης καὶ τοῦ ἐπαγγέλματος ἐπίλελησμένος, αὐτὸς ἑαυτὸν εἰς ἁρπάγην λύκου μετήλλαξεν, ἐπιθυμῶν ἀπολέσαι τὴν ἀγέλην, ἣν αὐτὸς ὤφειλε συντηρῆσαι. Τοῦτον οὖν ἡμεῖς ἀπό τῆς περικλείσεως τῶν ἀμνῶν ἀποκινῆσαι ὀφείλομεν, ἐὰν μὴ αὐτὸν, ὡς θέλομεν, διορθωσώμεθα. Εἴη ἔτι συγγνώμης ἐλπὶς διορθουμένῳ· θέλομεν γὰρ ἵνα ὑποστρέψῃ καὶ ζήσῃ, εἰ μὴ αὐτὸς τὴν ζωὴν τῶν ἐμπεπιστευμένων ἑαυτῷ ἀπολέσειεν. Εἴη δὲ τις φανερὰ ἀπόφασις κατ' αὐτοῦ ἐμμένοντος. Ἐκκοπτέον γὰρ τὸ τοιοῦτον τραῦμα, δι' οὗ οὐχ ἓν μέλος βλάπτεται, ἀλλὰ πᾶν τὸ σῶμα τῆς ἐκκλησίας διατιτρώσκεται. Τί γὰρ ποιεῖ μετὰ τῶν ἀλλήλοις ὁμονοούντων, ὃς μόνος ἑαυτῷ φρονεῖν δοκῶν ἀπὸ τῆς ἡμετέρας διχονοεῖ πίστεως; ὅθεν μενέτωσαν ἐν τῇ κοινωνίᾳ, οὓς αὐτὸς ἀντιλέγοντας αὐτῷ ἀπεκίνησε τῆς κοινωνίας. Καὶ γινωσκέτω ὅτι αὐτὸς τὴν ἡμετέραν κοινωνίαν ἔχειν οὐ δυνήσεται, ἐὰν ἐν ταύτῃ τῇ τῆς διαστροφῆς ὁδῷ παραμείνῃ, ἐναντιούμενος τῇ ἀποστολικῇ διδαχῇ. Συναφθείσης σοι τοίνυν τῆς αὐθεντίας τοῦ ἡμετέρου θρόνου τῇ ἡμετέρᾳ διαδοχῇ χρησάμενος, ταύτην ἐκβιβάσεις ἀκριβεῖ στεῤῥότητι τὴν ἀπόφασιν, ἵνα ἢ ἐντὸς δέκα ἡμερῶν ἀριθμουμένων ἀπό τῆς ήμέρας τῆς ὑπομνήσεως ταύτης, τὰ κακὰ κηρύγματα ἑαυτοῦ ἐγγράφῳ ὁμολογίᾳ ἀθετήσῃ, καὶ ἑαυτὸν διαβεβαιώσηται ταύτην κατέχειν τὴν πίστιν περὶ τῆς γεννήσεως τοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, ἣν καὶ ἡ Ῥωμαίων καὶ ἡ τῆς σῆς ἁγιότητος ἐκκλησία, καὶ ἡ καθόλου καθοσίωσις κατέχει· ἢ ἐὰν μὴ τοῦτο ποιήσῃ, εὐθὺς ἡ σὴ ἁγιότης ἐκείνης τῆς ἐκκλησίας προνοησαμένη, μάθῃ αὐτὸν παντὶ τρόπῳ ἀπὸ τοῦ ἡμετέρου σωματίου ἀποκινητέον, ὃς οὔτε τὴν τῶν θεραπευόντων ἴασιν ἠθέλησε καταδέξασθαι, καὶ εἰς ἀπώλειαν αὐτοῦ τε καὶ πάντων τῶν αὐτῷ πεπιστευμένων κακῶς λοιμώδης ἠπείχθη. Τὰ δὲ αὐτὰ ἐγράψαμεν πρὸς τοὺς ἁγίους ἀδελφοὺς καὶ συνεπισκόπους ἡμῶν Ἰωάννην, Ῥοῦφον, Ἰουβενάλιον, καὶ Φλαβιανόν· ἵνα φανερὰ ᾖ ἡ περὶ αὐτοῦ ἡμῶν, μᾶλλον δὲ ἡ τοῦ Χριστοῦ ἡμῶν θεῖα ἀπόφασις.
|
(Joan.
X, 11) (Tit. III, 9) (Luc. XV, 5)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 12 |
EPISTOLA XII. 1. 2. 3. 4.
|
Quam exitiosa sit Nestorii doctrina, Coelestinus exponit. Se a sua communione illum ejusque fautores secrevisse, et contra in communionem recepisse quos ille novissime abjecerat. Ut infra scripti praesules fortiter pro Ecclesia certent hortatur, monetque Nestorium a communione Ecclesiae removendum, nisi admonitus intra decimum diem damnet quod praedicarat.
|
COELESTINUS episcopus JOANNI, JUVENALI, RUFO, et FLAVIANO episcopis per Orientem, a pari. Optaremus quidem, sicuti una est Dei essentia, ita inter omnes qui ubique sunt homines unam rectae fidei veritatem teneri. Minor tamen gemitus est, si qui se extra gregem Dominicum segregantes, et per angulos latebrasque latitantes, alios sibi vel paucos qui secum sentiunt, occulto errore persuadeant. Cum vero aliquis sacrosanctae Ecclesiae Dei sub nomine praepositus sacerdotis, ipsum Christi populum a tramite veritatis in praeceps deviae persuasionis avertit, et hoc in amplissima urbe, ad quam propter inhabitantis imperii reverentiam de universo orbe confluit multitudo; tunc plane est geminanda lamentatio, et major sollicitudo, ne quid lupi rapacitas praevaleat, adhibenda. Minor enim cura est obsidentis inimici quam intra moenia debacchantis; leviusque sollicitat lupus extra ovilia pererrans, quam inter gregem locum pastoris invadens: quia bellum plus quam civile est, cum intra Ecclesiam, id est intra ipsum Christi thalamum tela sectae impiae jaciuntur. Unde vehementer contristata sunt nostra viscera, quod is qui Constantinopolitanam obtinere videtur Ecclesiam, devotissimis Christo populis perversa quaedam contra reverentiam virginei partus et contra spem nostrae salutis infundit. Haec ad nos ingerente dolore fidelium pervenerunt, haec libris quos ipse miserat publicata sunt; et, quod majoris probationis est, haec ad nos missis epistolis ipsa auctoris subscriptione munitis ita insinuata sunt ut dubitari ultra non liceat. Unde quoniam in talibus causis non est tuta longior conniventia, quia tantumdem pene criminis est connivere a talibus quanti sceleris est tam sacrilega praedicare, et episcopum Nestorium et si quis alius eum secutus haec praedicat, a nostra communione secrevimus, quamdiu scriptura professionis emissa perversitatem quam coeperat docere condemnet, et hanc de virgineo partu, id est de humani generis salute, fidem asserat se tenere, quam secundum apostolicam doctrinam Romana et Alexandrina et catholica universalis Ecclesia tenet et veneratur et praedicat. Si quis vero aut ab episcopo Nestorio, aut ab iis qui eum sequuntur, ex quo talia praedicare coeperunt, vel excommunicatus, vel exutus est seu antistitis, seu clerici dignitate, hunc in nostra communione et durasse, et durare manifestum est; nec judicamus remotum: quia non poterat quemquam ejus removere sententia, qui se jam praebuerat ipse removendum. Haec, frater charissime, ad sanctitatem tuam scribenda duximus, ut in Domino roboratus, et familiarem pectori tuo loricam Christi cum scuto catholicae praedicationis indutus, greges Domini nostri Jesu Christi, qui pro nobis natus et passus est, qui reseratis inferis et morte devicta pro nobis die tertio resurrexit, a persuasionis pessimae pravitate defendas. Sicut autem ad sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Cyrillum, bonum fidei catholicae defensorem, scripsimus, hanc de eodem Nestorio sciat sanctitas tua a nobis, immo a Christo Deo, latam esse sententiam, ut aut intra decem dies ex conventionis hujus die numerandos, sacrilegas de Christi nativitate praedicationes suas scripta professione condemnet, et hanc se profiteatur fidem sequi quam Romana et Alexandrina et universalis servat Ecclesia; aut episcoporum coetu remotus, intelligat sibi suam obfuisse perniciem. Sed ut haec quae a nobis decreta sunt exercitatius agerentur, per filium nostrum Posidonium Alexandrinae Ecclesiae diaconum nostras ad dilectionem tuam voluimus fidelius epistolas commeare. Data idus Augusti Theodosio XIII et Valentiniano III consulibus. Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Ἰωάννῃ Κελεστῖνος. Εὐχόμεθα μὲν ὥσπερ μία ἐστὶ τῆς θεότητος οὐσία, οὕτω καὶ παρὰ πᾶσι τοῖς ὁπουδήποτε οὖσιν ἀνθρώποις μίαν τῆς ὀρθῆς πίστεως ἀλήθειαν ἔχειν. Ἐλάττων δὲ ὅμως ὁ στεναγμός ἐστιν, ἐάν τινες αυτοῦς ἐκτὸς τῆς ἀγέλης τῆς δεσποτικῆς ἀποχωρίζοντες, καὶ διὰ γωνιῶν καὶ συσκίων τόπων λανθάνοντες, ἑαυτοῖς ἢ καὶ ὀλίγοις τισὶ συμβουλεύωσιν, ὁμονοοῦσιν ἑαυτοῖς ἐν τῇ λανθανούσῃ πλάνῃ. Ὅτε δὲ ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ ἱερᾷ Ἐκκλησίᾳ ὁ προβεβλημένος ὑπὸ τῷ ὀνόμοτι τοῦ ἱερέως αὐτοῦ τὸν τοῦ Χριστοῦ δῆμον ἀπὸ τὴς ὁδοῦ τῆς ἀληθείας κατὰ κρημνῶν ἀποστρέφει τῇ οὐκ ὀρθῇ συμβουλῇ, καὶ τοῦτο ἐν τῇ μεγίστῃ πόλει, εἰς ἣν διὰ τὴν τιμὴν τοῦ ἐνοικοῦντος βασιλείου ἀπὸ παντὸς τοῦ κόσμου συντρέχει τὸ πλῆθος, τότε δηλαδὴ διπλασιαστέος ἐστὶν ὁ θρῆνος, καὶ μείζων ἡ φροντὶς, ἵνα μή τι ἡ ἁρπαγὴ τοῦ λύκου παραγενομένου κατισχύσῃ. Ἐλάττων γάρ ἐστιν ἡ φροντὶς πολιορκοῦντος τοῦ ἐχθροῦ, ἢ ἐντὸς τειχῶν ἐκβακχεύοντος· καὶ κουφότερον παρενοχλεῖ ὁ λύκος ἐκτὸς τῶν ποιμνίων ἀποπλανώμενος, ἤπερ ἐν αὐτῇ τῇ ἀγέλῃ τόπον ποιμένος ἐπιλαβόμενος· ἐπειδήπερ πλέον τοῦ ἐμφυλίου πολέμου ἐστὶν, ὅταν ἐντὸς τῆς ἐκκλησίας, τουτέστιν ἐντὸς αὐτοῦ τοῦ οἴκου τοῦ Θεοῦ, δόρατα ἀκοντίζηται τῆς ἀσεβοῦς θρησκείας. ὅθεν πάνυ συντετάρακται ἡμῶν τὰ σπλάγχνα, ὅτι οὗτος, ὅστις δοκεῖ κατέχειν τὴν ἐκκλησίαν Κωνσταντινουπόλεως, τοῖς καθὡσιωμένοις τοῦ Χριστοῦ δήμοις διεστραμμένα τινὰ ἐκχέει, ὑπεναντία τῆς τιμῆς καὶ αἰδοῦς τοῦ τοκετοῦ τῆς ἁγίας παρθένου, καὶ ὑπεναντία τῆς ἐλπίδος τῆς ἡμετέρας σωτηρίας. Ταῦτα εἰσῆλθεν ὑποβαλλούσης τῆς ἀλγηδόνος τῶν πιστῶν, ἃ ἐγνωρίσθη διὰ τῶν βιβλίων, ἅπερ αὐτὸς ἔπεμψε· καὶ ὅπερ μείζονος ἀποδείξεως ἦν, πεμφθεισῶν ἐπιστολῶν πρὸς ἡμᾶς, ὑπογραφῇ αὐτοῦ τοῦ αὐθέντου ὠχυρωμένων, ὡς ἀμφιβληθῆναι παρ' ἑτέρων μὴ ἐξὸν εἶναι. Ὅθεν ἐπειδὴ ὑπὲρ τοιούτων αἰτιῶν οὐκ ἔστιν ἀσφαλὴς ἡ μακροτέρα παρενθύμησις· τοιοῦτον γάρ ἐστι σχεδὸν ἔγκλημα παρενθυμεῖσθαι τὰ τοιαῦτα, ὁποῖόν ἐστι μῦσος τοιαῦτα ἱερόσυλα λέγειν· καὶ τὸν ἐπίσκοπον Νεστόριον, καὶ εἴ τις ἄλλος αὐτῷ ἀκολουθήσας τοιαῦτα λέγει, ἀπὸ τῆς ἡμετέρας κοινωνίας ἀποχωρίζομεν, ἕως οὗ δι' ἐγγράφου ὁμολογίας πεμφθείσης, τὴν διαστροφὴν, ἣν ἤρξατο διδάσκειν, κατακρίνῃ, καὶ ταύτην ἑαυτὸν περὶ τοῦ παρθενικοῦ τόκου, τουτέστι περὶ τῆς σωτηρίας τοῦ τῶν ἀνθρώπων γένους, τὴν πίστιν ὁμολογήσῃ κατέχειν, ἥν τινα κατὰ τὴν ἀποστολικὴν διδασκαλίαν ἡ Ῥωμαίων καὶ ἡ Ἀλεκανδρέων, καὶ ἡ καθολικὴ πανταχοῦ ἐκκλησία κατέχει, προσκυνήσῃ τε καὶ ὁμολογήσῃ. Εἴ τις δὲ ἢ ἀπὸ Νεστορίου, ἢ ἀπὸ τῶν ἄλλων αὐτῷ ἐξακολουθησάντων, ἀφ' οὗ τὰ τοιαῦτα ἤρξατο λαλεῖν, ἢ ἀκοινώνητος ἐγένετο, ἢ ἐγυμνώθη τῆς τοῦ ἱερέως ἀξίας, ἢ τῆς τοῦ κληρικοῦ, τοῦτον ἐν τῇ ἡμετέρᾳ κοινωνίᾳ καὶ μεμενηκέναι, καὶ μένειν εἰς τὸ ἑξῆς ὡμολόγηται· καὶ οὐδὲ λέγομεν αὐτὸν ἀποκεκινῆσθαι· ἐπειδήπερ οὐδὲ ἠδύνατό τινα ἡ τούτου ἀπόφασις ἀποκινεῖν, ὅστις ἑαυτὸν παρέσχεν ἤδη ἀποκινητέον. Ταῦτα, ἀδελφὲ τιμιώτατε, πρὸς τὴν σὴν ἁγιωσύνην ἐγράψαμεν, ἵνα ἐνδυναμωθεὶς ἐν τῷ δεσπότῃ, καὶ τὸν οἰκεῖον τῷ στήθει θώρακα καὶ τὴν ἐλπίδα τῆς καθολικῆς ὁμολογίας ἐνδυσάμενος, τὴν ἀγέλην τοῦ ἡμετέρου δεσπότου Ἰησσοῦ Χριστοῦ, ὅστιν ὑπὲρ ἡμῶν ἐγεννήθη καὶ ἔπαθεν, ὅστις καὶ ἀνοιγέντων τῶν καταχθονίων καὶ τοῦ θανάτου ἡττηθέντος, ὑπὲρ ἡμῶν τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀνέστη, ἀπό τῆς πονηρᾶς καὶ αἰσχίστης διδασκαλίας ἑλκύσῃς. Ὥσπερ δὲ καὶ πρὸς τὸν ἁγιώτατον ἀδελφὸν καὶ συνεπίσκοπον ἡμῶν Κύριλλον, τὸν ἀκριβῆ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας καὶ πίστεως ἔκδικον, ἐγράψαμεν, περὶ τοῦ αὐτοῦ Νεστορίου γινωσκέτω ἡ σὴ ἀγιωσύνη παρ' ἡμῶν, μᾶλλον δὲ ὑπ' αὐτοῦ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ καὶ Θεοῦ ἐξενηνεγμένην εἶναι σὴν ἀπόφασιν, ἵνα ἢ ἐντὸς δέκα ἡμερῶν ἀριθμουμένων ἀφ' ἧς ἡμέρας ὑπομνησθεὶς τὰς ἱεροσύλους αὐτοῦ διδασκαλίας περὶ τῆς τοῦ Χριστοῦ γεννήσεως ἐγγράφῳ ὁμολογίᾳ καταδικάσῃ, καὶ ταύτῃ ἑαυτὸν ὁμολογήσῃ τῇ πίστει ἀκολουθεῖν, ἥν τινα καὶ ἡ Ῥωμαίων, καὶ ἡ Ἀλεξανδρέων, καὶ ἡ καθολικὴ φυλάττειν Ἐκκλησία· ἢ ἀπὸ τῆς συνόδου τῶν ἐπισκόπων ἀποκινηθεὶς, γινωσκέτω οἰκείῳ ἑαυτὸν βεβλάφθαι ὀλέθρῳ. Ἵνα δὲ ταῦτα τὰ παρ' ἡμῶν ἀποφανθέντα σπουδαιότερον ἐξανυσθείη, διὰ τοῦ ἡμετέρου υἱοῦ Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας τὰς ἡμετέρας ἐπιστολὰς πρὸς τὴν σὴν διάθεσιν ἠβουλήσθημεν πιστότερον διακομισθῆναι. Ὁ Θεὸς ὑγιαίνοντά σε διαφυλάττοι, ἀδελφὲ τιμιώτατε.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 13 |
EPISTOLA XIII. COELESTINI PAPAE I AD NESTORIUM. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11.
|
Ipsum impiae novitatis reum convinci, atque anathemate dignum esse. Denuntiat ei, nisi quos e regia urbe injuste ejecerat revocarit, et quod impie senserat aperte damnarit, post decimum diem ab Ecclesiae communion. segregandum esse.
|
Dilectissimo fratri NESTORIO COELESTINUS. Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholicam fidem quies habuit, quando eos cum suae disputationis sequacibus telo unitae sententiae Oriens Occidensque percussit. Denique sanctae recordationis Atticus, catholicae magister fidei, et vere beato Joanni etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro rege communi, ut iis ne standi quidem illic copia praestaretur. Mansit nos post ejus exitum sollicitudo vel maxima, cum successor ipsius utrum etiam in ejus fide succederet quaereremus, quia difficile est continuari quae bona sunt, nam sibi saepe alternis vicibus adversa succedunt. Habuimus tamen post hunc a quo eramus continuo deserendi, sanctum Sisinnium, celebratum simplicitate et sanctitate collegam, eam fidem quam invenerat praedicantem. Legerat profecto simplex sanctitas et sancta simplicitas, timendum magis quam alte sibi esse sapiendum ; et alibi, altiora sectanda non esse ; et iterum: Si quis aliud praedicaverit quam quod praedicavimus, anathema sit . Hoc tamen exeunte de saeculo, cum se sollicitudo nostra in tantum, in quantum ei Dominus permisit, extenderet, laetificavit animum nostrum venientium narratio nuntiorum, quam mox firmavit eorum qui interfuerunt ordinationi tuae relatio collegarum, qui tibi testimonii tantum detulerunt, quantum ferri huic debuit qui aliunde videbatur electus. Tanta ante opinione vixisti, ut tuis te aliena civitas invideret; tanto nunc horrore vitaris, ut tui in aliis videant qualiter fuerint liberati. Dudum sumpsimus epistolas tuas, quibus in angusto nihil potuimus dare responsi; erat enim in Latinum sermo vertendus. Quod cum licet sero facimus, sancti fratris et coepiscopi mei Cyrilli probatissimi sacerdotis per filium meum Posidonium diaconum talia de te scripta suscepimus, quibus his qui de tua ordinatione retulerant perisse suum testimonium doleremus. Bonis enim principiis tuis malus, quantum videmus, successit eventus: bonis, inquam, principiis quae apud nos ita celebrata fuerant, ut responsum dantes ad relationem fratrum, nos faceremus participes gaudiorum. Sed considerantes nunc et querelam de te praedicti fratris, et interpretatas tandem epistolas tuas apertam blasphemiam continentes, illud nobis Apostolicum videmus esse dicendum: Vellem mutare vocem meam, quia confundor in vobis . Quin immo mutavi, nisi de praecipiti se revocet impius disputator; necesse est enim ut malum ex nobis ipsis, sicut praecipitur, auferamus. Legimus ergo epistolarum tenorem, et eos libros quos illustri viro filio meo Antiocho reddente suscepimus. In his quidem nobis vestigatus, deprehensus et tentus, quodam multiloquio labebaris, dum vera involvis obscuris, rursus utraque confundens, vel confiteris negata, vel niteris negare confessa. Sed in epistolis tuis apertam non tam de fide nostra, quam de te tulisti sententiam, volens de Dei Verbo aliter quam fides habet omnium disputare. Ecce nunc in quam de te vocamur sententiam, ecce quae tuarum sunt beneficia novitatum. Postquam ignoratus electus es, et cognitus accusaris, jam nunc cum illo gentium Doctore dicendum est: Nam quid oremus secundum quod oportet, nescimus . Nonne haec Ecclesiae illi verba conveniunt, quae probatos sibi viros, non notitiam tuam sed famam secuta, contempsit? Impositum est opinioni bene de te credentium. Quis enim intra ovile velut rapacem lupum putaret abscondi? Vox est ejusdem Apostoli: Oportet etiam haereses esse, ut probati manifesti fiant . Aperi aures tuas, et ejusdem ad Timotheum vel Titum dictos audito sermones. Quid his aliud praecipit quam ut novitates vitent vocum profanas? ad impietatem quippe ista proficiunt, quae semper spinas et tribulos intulerunt. Timotheum certe etiam rogasse se dicit ut Ephesi remanens denuntiaret quibusdam ne quis aliter praedicaret. Ante oculos mihi Jeremiae prophetae verba sunt: Horribilia, inquit, facta sunt super terram: prophetae iniquitatem prophetant . Haec, dicas volo, quasi ignota te transeunt, aut quasi nota contemnis? Si quasi ignota te transeunt, non sit pudori discere rectum, quando timori non fuit docere perversum. Si quasi nota contemnis, intellige te inexcusabilem fore, cum a te commissi tibi talenti quaesierit ille rationem , qui per nos de hoc sancto fenore suum lucrum semper exspectat. Aspice quae poena illum maneat, qui abscondit acceptum, qui integrum certe restituit quod accepit: unde evidenter adverte quod sit et vel quale periculum, nec quod acceperis reddidisse. An tu Domino nostro dicturus es: Quos dedisti mihi, custodivi , cum sic scindi in partes audiamus ejus Ecclesiam? Qua conscientia vivis, pene ab omnibus in hac civitate desertus? Optaveram eos tunc fuisse tam cautos quam nunc sunt, cum sibi desiderant subveniri. Unde tibi in has quaestiones verba dirigere, quas sit blasphemum cogitasse? Unde in populos haec episcopo praedicare, quibus virginei partus reverentia saucietur? Non debent veteris fidei puritatem blasphema in Deum verba turbare. Quis umquam non dignus est anathemate judicatus, vel adjiciens vel detrahens fidei? Plene etenim ac manifeste tradita ab Apostolis nobis, nec augmentum, nec imminutionem requirunt. Legimus in libris nostris , non addi debere, non detrahi: magna quippe et addentem et detrahentem poena constringit. Unde cauterium praeparamus et ferrum, quia ultra non erunt fovenda vulnera, quae merentur abscidi. Scimus certe majora vitia majore semper dolore sanari. Inter multa quae a te impie praedicata universalis recusat Ecclesia, symbolo ab apostolis tradito plangimus haec verba fuisse sublata quae nobis totius spem vitae salutisque promittunt. Quod quare fiat loquuntur epistolae tuae, de quibus nulla dubitatio est quia eas ipse misisti; quas in manus nostras nolueramus venire, ne de tanti cogeremur sceleris genere judicare. Omnium disputationum tuarum vias brevis earum sermo conclusit; extendisti te latius, multis anfractibus circumisti, sero tamen diverso itinere pervenisti ad impium constitutum. Scimus quid ille caverit, qui praecepit contentiones et pugnas legis esse vitandas: sunt enim, inquit, inutiles et vanae . Quod igitur vanum et inutile judicatur, nemo dubitat minime profuturum. Itaque quamvis et jam frater Cyrillus secundis te epistolis suis asserat esse conventum, intelligas volo, post primam et secundam illius, et hanc correptionem nostram, quam constat esse jam tertiam, ab universitate collegii et conventu Christianorum te prorsus esse sejunctum, nisi mox quae male dicta sunt corrigantur, nisi in eam viam redeas quam se Christus esse testatur . Male in hunc arma desperatione movisti, qui te super familiam suam velut fidelem prudentemque servum permiserat ante constitui . Periit tibi hujus officii beatitudo promissa. Non solum non das cibum in tempore, verum etiam veneno interficis, quos ille suo sanguine et sua morte quaesivit . Venenum namque est sub tuis labiis, quae maledictionis et amaritudinis plena videmus, cum contra eum qui suavis est, niteris disputare. Ubi est diligentia pastoralis? Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis; mercenarius vero eas lupis dimittit et tradit . Quid hic tu pastor acturus es, qui dominicum gregem pro lupis ipse discerpis? Ad quaenam grex dominicus septa confugiet, si intra ovilia Ecclesiae saucietur? qua futurus est tuitione defensus, qui te patitur pro custode raptorem? Et alias, inquit Dominus, oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere . Ille alias se promittit adducere; tibi pereunt quas habebas. Tametsi quidem certum sit, quoties ista contingunt, non oves pastoribus, sed magis ovibus perire pastores. Et vocem meam, inquit, audient . Quare? Ut fiat unus grex. Ad illius vocem unus fit grex; ad tuam vero aut inficitur, aut fugatur. Durum est, ut in te de Actibus Apostolorum beati Pauli verba conveniant: Ego, inquit, scio quia intrabunt post discessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi. Et ex vobis ipsis exsurgent homines loquentes perversa, ut abducant discipulos post se . Haec a te aliis quam tibi dicta vellemus. Docenda enim tibi fuerant, non discenda quae dicimus. Nam quis ferat doceri episcopum qualiter debeat esse Christianus? Diligenter aspice in quam conditionem voceris. Incesseris, argueris, accusaris; quid horum convenit sacerdoti? Duris dura responsio, si tamen vicissitudo est, verbis blasphemiam vindicare. An tibi a nobis existimas esse parcendum, cum animae tuae ita ipse non parcas, ut omnibus velis et praeteritis, et praesentibus, et futuris beneficium salutis auferre? Persequar plane boni Domini mei fidelis servus inimicos; cum Propheta asserat, eos odio se odisse perfecto . Moneor rursus, altero loquente ne parcam . Quem hic ego respiciam? cui honoris aliquid servem, quando agitur ut mihi totius spei meae causa tollatur? Ipsius in Evangelio verba sunt Domini, quibus ait, non sibi patrem, non sibi matrem, non filios, non aliquam necessitudinem debere praeponi . Est enim TALIS FREQUENTER PIETAS, ex qua nascatur impietas, cum, vincente carnis affectu, charitati illi quae Deus est, charitas praeponitur corporalis, cujus intuitu aliquibus saepe deferimus. At cum in hunc tenditur qui est ipsa dilectio, necesse est nec illa serventur quorum auctor vocatur in causam. Expergiscere tandem, quia non sunt istae dicendae vigiliae, quas non exhibes custodiae, sed rapinae. Dormire te vellemus in hoc quod praedicas, et vigilare in hoc quod impugnas. Levius certe ferremus, si in utroque dormires. Nemo tibi perditus esset, nemo quaesitus; nullo animarum dispendio moereret Ecclesia, nullo compendio laetaretur; satius ei esset si hanc sponso suo, ita ut susceperas, resignares. Sed quid multis immoror, loquente architecto Paulo, Frustra per te superaedificatum aliquid quaero, in quo non invenio fundamentum ? Audio vim maximam catholice sentientes, quibus nos communicamus, clericos sustinere, ita ut his etiam civitas interdicta dicatur. Laetamur eos praemium confessionis acquirere, sed dolemus quod episcopo persequente. Beatus apostolus Paulus persecutorem praedicatore mutavit: nefas est maximum praedicatorem persecutore mutatum. Digere in numerum retro haereticos, qui hujusmodi quaestiones Ecclesiae intulerunt. Quis umquam de hoc certamine victor revertit? Habes certe tuae civitatis exemplum. Paulus civis Samosatenus, occupata Antiochena Ecclesia, cum aliqua praedicaret, collegit suorum seminum messem. Reliquos inventores malorum Ecclesiis occupatis sententiae censura semper non dispar ejecit. Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis injusta dicentes expulit justa damnatio, quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum; invenerunt enim impiam praedicationem, cujus comparatione se existiment innocentes. Hoc loco, quia opportunitas sermonis exposcit, tacere non possumus quod stupemus. Legimus quam bene teneas originale peccatum, qualiter ipsam naturam asseris debitricem, et eum debitum merito reddere qui descenderit de genere debitoris; quid tecum faciunt, qui sunt haec negando damnati? Numquam sine suspicione ea quae sibi sunt adversa conveniunt. Ejicerentur denique, si tibi quoque similiter displicerent. Cur tamen ea quae in hos tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta, directa? cur non sanctae memoriae Sisinius ista quaesivit? Quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos. Defleant infelices, spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit propter communionem sola poenitentia subvenire. Ecce scire de his incipis, si qua ante nescisti. Causam tuam magis modo quam aliorum catholica et festina deliberatione curato, quia convenienter dicimus, Medice, cura te ipsum , qui aliis desideras subvenire. Aegritudinis tuae qualitas non recipit aut praestari permittit inducias. Alexandrinae Ecclesiae sacerdotis fidem et probavimus et probamus; et tu admonitus per eum, rursus senti nobiscum, si vis esse nobiscum. Cui fratri si a te praebetur assensus, damnatis omnibus quae huc usque sensisti, statim haec volumus praedices quae ipsum videas praedicare. Nos contra fas etiam sacerdotes volumus esse correctos; quibus sicut praemissa conventione consulimus, ita in hos necesse est damnationis sententiam, si abutuntur nostra salubri admonitione, firmemus. Hoc tamen erit, post damnationem pravi dogmatis, plenum correctionis indicium, si revocentur omnes ad Ecclesiam, qui propter Christum, caput ejus, videntur exclusi; revocentur omnes. Quod nisi fiat quod dicimus, ejiciendus qui ejecit, quamvis in nostra communione sint isti in quos talis cognoscitur exstitisse. Ad clerum quoque Ecclesiae Constantinopolitanae, vel omnes qui censentur nomine Christiano, qualia necessitas exigit, scripta direximus; ut si in perversae disputationis persistis, nec haec quae frater Cyrillus nobiscum praedicat praedicaveris, a nostro collegio, cum quibus tibi non potest esse communio, te intelligant separatum, scituri, exemplo jam cauti, qualiter animae suae decocto et maturato judicio debeant providere. Aperte igitur hanc nostram scias esse sententiam, ut nisi de Deo Christo nostro ea praedices quae et Romana et Alexandrina et universalis Ecclesia catholica tenet, sicut et sacrosancta Constantinopolitanae urbis Ecclesia ad te usque optime tenuit, et hanc perfidam novitatem, quae hoc quod venerabilis Scriptura conjungit nititur separare, intra decimum diem a primo innotescentis tibi hujus conventionis die numerandum aperta et scripta confessione damnaveris, ab universalis te Ecclesiae catholicae communione dejectum. Quam formam ad te nostri judicii per memoratum filium meum Posidonium diaconum cum omnibus chartis ad sanctum consacerdotem meum memoratae Alexandrinae urbis antistitem, qui ad nos super hoc ipso plenius retulit, destinavimus, ut agat vice nostra, quatenus statutum nostrum vel tibi vel universis fratribus innotescat, quia omnes debent nosse quod agitur, quoties omnium causa tractatur. Et alia manu, Deus te custodiat incolumem, frater charissime. Data III idus Augusti Theodosio XIII et Valentiniano III augustis consulibus. Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Νεστορίῳ Κελεστῖνος. Ἐφ' ἡμέρας τινὰς τῆς ζωῆς ἡμῶν μετὰ τὸ ἀνόσιον καὶ πολλάκις κατακριθὲν δόγμα Πελαγίου καὶ Κελεστίου ἢ καθολικὴ πίστις εἰρήνευσεν, ὁπότε ἐκείνους μετὰ τῶν ἑπομένων τῇ δόξῃ αὐτῶν ἥτε ἀνατολὴ καὶ ἡ δύσις ἀκοντίῳ συμφωνούσης ἀποφάσεως ἔπληξεν. Αὐτίκα ὁ τῆς ἁγίας μνήμης Ἀττικὸς, ὁ διδάσκαλος τῆς καθολικῆς πίστεως, καὶ ἀληθῶς τοῦ μακαρίου Ἰωάννου καὶ εἰς ταῦτα διάδοχος, οὕτως ἐκείνους ἐδίωξεν ὑπὲρ τοῦ κοίνου βασιλέως, ὥστε αὐτοῖς μὴ τοῦ ἐκεῖ ἱστάναι ἄνεσιν συγχωρηθῆναι. Ἔσχεν ἡμᾶς μετὰ τὴν ἐκείνου ἔξοδον οὐχ ἡ τυχοῦσα φροντὶς ἐκδεχομένους, πότερον ὁ ἐκεῖνον διαδεξάμενος εἴη αὐτοῦ καὶ εἰς τὴν πίστιν διάδοχος. Ἐπειδὴ δυσχερές ἐστιν ἐκτείνεσθαι τὰ καλά· πολλάκις γὰρ ἑαυτὰς ἀμοιβαδὸν αἱ ἐναντιότητες διαδέχονται. Ἀλλ' ἐσχήκαμεν μετ' ἐκεῖνον τὸν μέλλοντα ἡμᾶς ταχέως καταλιπεῖν, τὸν ἁγίον Σισίνιον, εὐδοκιμήσαντα ἐπί τε τῇ ἁπλότητι κοινωνὸν, αὐτὴν τὴν πίστιν, ἣν εὗρε, κηρύττοντα· ἀνεγνώκει δηλαδὴ ἐκείνη ἡ ἁπλῆ εὐλάβεια καὶ εὐλαβὴς ἁπλότης, δεῖν μᾶλλον φοβεῖσθαι, ἢ ἰδίας συνέσεως βάθος ζητεῖν· καὶ ἀλλαχοῦ, μὴ δεῖν ἀνερευνᾷν τὰ βαθύτερα· καὶ πάλιν, Εἴ τις ἄλλο κηρύξειε καὶ νομοθετήσειε παρ' ὃ ἐκηρύξαμεν, ἀνάθεμα ἔστω. Ἀλλὰ καὶ τούτου ἐκ τοῦ κόσμου μεθισταμένου, ὡς ἡ ἡμετέρα φροντὶς ἐπὶ τοσοῦτον ἑαυτὴν ἐξέτεινεν, ἐφ' ὅσον ὁ Κύριος ἐπέτρεψεν, ἐχαροποίησεν ἡμῶν τὴν ψυχὴν ἡ διήγησις τῶν ἐρχομένων ἀγγέλων, ἣν εὐθέως ἐβεβαίωσεν ἡ τῶν ἡμετέρων κοινωνῶν ἀναφορὰ τῶν παραγενομένων τῇ σῇ χειροτονίᾳ· οἵ τινες τοσοῦτόν σοι ἐμαρτύρησαν, ὅσον ἐχρὴν τῷ ἀλλαχόθεν ἐπιλεχθέντι. Μετὰ τοσαύτης πρότερον ὑπολήψεως ἔζησας, ὥστε καὶ ἐφθόνησε τοῖς σοῖς ἀλλοτρία πόλις· μετὰ τοσαύτης δὲ νῦν ἀτοπίας φευκτέον σεαυτὸν παρασκεύασασ, ὡς τοὺς σοὺς ἐν ἀλλοτρίοις ὁρᾷν, ὅπως ἀπηλλάγησαν. Πρώην ἐδεξάμεθα τὰς σὰς ἐπιστολὰς, αἷς ἐν στενῷ οὐκ ἠδυνήθημεν ἀποκρίνασθαι· ἔδει γὰρ τὸν λόγον εἰς Ῥωμαϊκὸν μεταβληθῆναι. Ὅπερ ὡς βραδέως διὰ τὴν ἀνάγκην ἐποιοῦμεν, ἐδεξάμεθα τοιαῦτα περὶ σοῦ γράμματα τοῦ ἁγίου ἀδελφοῦ καὶ συνεπισκόπου μου Κυρίλλου, τοῦ δοκιμωτάτου ἱερέως, διὰ τοῦ υἱοῦ μου Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου, ἀφ' ὧν σφόδρα ἐλυπήθημεν ἀπολωλέναι τῶν περὶ σοῦ ἀνενεγκόντων τὴν μαρτυρίαν· καλὰς γάρ σου τὰς ἀρχὰς κακὴ, ὡς ὁρῶμεν, ἀπόβασις διεδέξατο· καλάς φημι ἀρχὰς, τὰς παρ' ἡμῖν οὕτω φημισθείσας, ὡς δεῖξαι ἡμᾶς ἐν τῇ ἀποκρίσει τῇ πρός τὴν ἀναφορὰν τῶν ἀδελφῶν, ὅπως ἦμεν κοινωνοὶ τῆς χαρᾶς. Ἀλλὰ νῦν ἐννοοῦντες, καὶ τὴν περὶ σοῦ μέμψιν τοῦ προειρημένου ἀδελφοῦ, καὶ τὰς σὰς ἐπιστολὰς ἑρμηνευθείσας, αἵ τινες φανερὰς ἔχουσι βλασφημίας, ὁρῶμεν ὅτι λεκτέον παρ' ἡμῶν τὸ ἀποστολικὸν ἐκεῖνο· Ἤθελον ἀναλλάξαι μου τὴν φωνὴν ὅτι καταισχύνομαι ἐν ὑμῖν. Μᾶλλον δὲ ἤλλαξα, εἰ μὴ ἑαυτὸν ἀπὸ τοῦ κρημνοῦ ἀνακαλέσειεν ὁ ἀσεβὴς προσομιλητής· ἀνάγκη γάρ ἐστιν, ἵνα ἀφ' ἡμῶν αὐτῶν τὸ κακὸν, ὥσπερ ἐκελεύσθημεν, ἀποστήσωμεν. Ἀνέγνωμεν τοίνυν τῶν ἐπιστολῶν τὸ ὕφος, καὶ τὰς βίβλους τοῦ μεγαλοπρεπεστάτου ἀνδρὸς τοῦ υἱοῦ ἡμῶν Ἀντιόχου ἀποδιδόντος ἀπεδεξάμεθα. Ἐπὶ ταύταις ἀνιχνευθεὶς μέν ἡμῖν καὶ εὑρεθεὶς καὶ κατασχεθεὶς πολυλαλίᾳ τινὶ ἐξωλίσθανες, τ' ἀληθῆ τοῖς σκοτεινοῖς ἐγκαλύπτων, καὶ πάλιν συγχέων ἑκάτερα, τῷ ὁμολογεῖν μὲν τὰ ἀρνηθέντα, ἐπιχειρεῖν δὲ ἀρνεῖσθαι τὰ ὡμολογημένα. Ἐν δὲ ταῖς σαῖς ἐπιστολαῖς φανερὰν ἀπόφασιν οὐχ οὕτω περὶ τῆς ἡμετέρας πίστεως, ὡς περὶ σεαυτοῦ ἐξήνεγκας, θέλων περὶ τοῦ Θεοῦ λόγου ἄλλως κηρύξαι, ἤπερ ἡ πάντων πίστις ἔχει. Ἰδοὺ νῦν εἰς οἵαν καλούμεθα ἀπόφασιν περὶ σοῦ· ἰδοὺ οἷαί εἰσιν αἱ εὐεργεσίαι τῶν σῶν καινοτήτων· ἀφ' οὗ ἀγνοούμενος μὲν ἀπελέχθης, γνωσθεὶς δὲ κατηγορήθης· λοιπὸνμετὰ τοῦ τῶν ἐθνῶν διδασκάλου λεκτέον· Τί γὰρ εὐξώμεθα ὡς χρὴ, οὐκ ἴσμεν. Ἆρα οὐ ταῦτα τὰ ῥήματα ἐκείνῃ τῇ Ἐκκλησίᾳ πρέπει, ἥτις δεδοκιμασμένων ἐν αὐτῇ ἀνθρώπων κατεφρόνησεν, ἀκολουθοῦσα τῇ σῇ φήμῃ, οὐ τῇ γνώσει; ἠπατήθη ἡ ὑπόνοια τῶν καλῶν περὶ σοῦ πιστευσάντων. Τίς γὰρ ἐντὸς προβάτου μαλλοῦ ἅρπαγα κεκρύφθαι λύκον νομίσειε; φωνή ἐστιν αὐτοῦ τοῦ ἀποστόλου, δεῖν καὶ αἱρέσεις εἶναι, ἵνα οἱ δεδοκιμασμένοι φανεροὶ ὦσιν. Ἄνοιγέ σου τὰς ἀκοὰς, καὶ τούτου τοὺς πρός Τιμόθεον καὶ Τίτον ἄκουε λόγους. Τί ἄλλο κελεύει, ἢ ἵνα τὰς βεβήλους καινότητας τῶν φωνῶν ἀποστρέφωνται; ταῦτα γὰρ εἰς ἀσέβειαν προχωρεῖ, ἅπερ ἀεὶ ἀκάνθας καὶ τριβόλους ποιεῖ. Τὸν δὲ Τιμόθεον καὶ παρακεκλῃκέναι ἑαυτόν φησιν, ἵνα τῇ Ἐφέσῳ παραμένων, παραγγείλῇ τισὶ, μή τις ἄλλο κηρύξῃ. Πρὸ ὀφθαλμῶν μοί ἐστι τὰ ῥήματα Ἰερεμίου τοῦ προφήτου· Φοβερὰ, φησὶν, ἐγένετο ἐπάνω τῆς γῆς· οἱ προφῆται ἀδικίαν προφητεύουσι. Ταῦτα, εἶπέ μοι, ὡς ἄγνωστά σοι παρέρχεται, ἢ ὡς ἐγνωσμένων καταφρονεῖς; εἰ μὲν ὡς ἄγνωστά σοι παρέρχεται, μὴ αἰδεσθῇς μαθεῖν τὸ ὀρθὸν, ὡς οὐκ ἐφοβήθης τὸ διεστραμμένον διδάξαι. Εἰ δὲ ὡς ἐγνωσμένων καταφρονεῖς, νόει ὅτι ἀναπολόγητά σοι ἔσται, ὅταν ἀπὸ σοῦ τοῦ ἐπιτραπέντος σοι ταλάντου τὸν λόγον ἐκεῖνος ἐπιζητήσῃ, ὃς δι' ἡμῶν ἀπὸ τούτου τοῦ ἁγίου δανείσματος ἑαυτῷ κέρδος ἀεὶ ἐκδέχεται. Ὅρα οἵα τιμωρία ἐκεῖνον μένει τὸν κρύψαντα ὃ εἰλήφει, ἔτι γε μὴν τὸν μὴ ὁλόκληρον ἀποκαταστήσαντα ὅπερ εἰλήφει· ὅθεν φανερῶς πρόσεχε, ὄσος καὶ οἷος ὁ κίνδυνος, μηδὲ ὅπερ ἔλαβες ἀποδιδόναι. Ἆρα σὺ τῷ δεσπότῃ ἡμῶν ἐρεῖς· Οὓς δέδωκάς μοι, ἐφύλαξα· ὁπότε οὕτως ἀκούομεν σχίζεσθαι εἰς μέρη τὴν Ἐκκλησίαν αὐτοῦ; μεθ' οἵας συνειδήσεως ζῇς, σχεδὸν ἀπὸ πάντων ἐν ταύτῃ τῇ πόλει καταλειφθεὶς; ηὐχόμην αὐτοὺς τότε μᾶλλον γεγενῆσθαι ἀσφαλεῖς, ἢ νῦν εἰσιν, ὅτε ἑαυτοῖς ἐπιζητοῦσι βοήθειαν. Πόθεν σοι εἰς τοιαῦτα ζητήματα ἰθύνειν λόγους, ἅπερ ἐννοεῖν βλάσφημον; πόθεν ἐπισκόπῳ εἰς δήμους ταῦτα κηρύττειν, δι' ὧν τὸ σέβας τοῦ παρθενικοῦ τόκου τιτρώσκεται; ὀὐκ ὀφείλουσι τῆς ἀρχαίας πίστεως τὴν καθαρότητα βλάσφημοι εἰς τὸν Θεὸν λόγοι διαταράξαι. Τίς πώποτε οὐκ ἄξιος τοῦ ἀναθεματισθῆναι ἐκρίθη, ἢ ἀφαιρῶν τι, ἢ προστιθεὶς τῇ πίστει; τὰ γὰρ μεστῶς καὶ φανερῶς παραδοθέντα ἡμῖν παρὰ τῶν ἀποστόλων, οὔτε προσθήκην οὔτε μείωσιν ἐπιδέχεται. Ἀνέγνωμεν ἐν ταῖς βίβλοις ἡμῶν, μήτε προστιθέναι δεῖν, μήτε ἀφαιρεῖυ· μεγίστη γὰρ καὶ τὸν προστιθέντα καὶ τὸν ἀφαιροῦντα τιμωρία δεσμεῖ. Ὅθεν καυτῆρα καὶ σίδηρον ἑτοιμάζομεν, ἐπειδήπερ ἑτέρως οὐκ ἔστι καταντλητέα τὰ τραύματα, ἅπερ ἐστὶ λοιπὸν ἀποκοπῆς ἄξια. Ἴσμεν γὰρ τὰ μέγιστα ἐλαττώματα μετὰ μείζονος ἀεὶ πόνου θεραπευόμενα. Ἀλλὰ μεταξὺ πολλῶν, ἅπερ παρὰ σοῦ ἀσεβῶς κηρυττόμενα ἡ καθόλου ἀπωθεῖται Ἐκκλησία, κλαίομεν μάλιστα τὸ, ταῦτα τὰ ῥήματα παρὰ σοῦ ἐπῆρθαι ἀπὸ τοῦ συμβόλου, ἅπερ ἡμῖν πάσης ζωῆς καὶ σωτηρίας ἐπαγγέλλεται τὴν ἐλπίδα. ὅπερ διὰ τί γίνεται, λαλοῦσιν αἱ ἐπιστολαί σου, περὶ ὧν οὐδεμία ἀμφιβολία ἐστίν· ἐπειδὴ ταύτας αὐτὸς ἀπέστειλας, ἃς οὐκ ἠβουλόμεθα ἐληλυθέναι εἰς ἡμετέρας χεῖρας, μὴ ἀναγκασθῶμεν δικάσαι περὶ τοῦ εἴδους τοῦ τηλικούτου μύσους. Πασῶν τῶν διαλέξεών σου τὰς ὁδοὺς ὁ βραχὺς ἐκείνων περιέκλεισε λόγος· ἥπλωσας σεαυτὸν πλατύτερον· καὶ πολλαῖς περιστροφαῖς περιῆλθες· ὀψὲ δὲ ὅμως διὰ διαφόρων ὁδῶν εἰς τὸν ἀσεβῆ ὅρον ἔφθασας. Ἴσμεν ὅ τι ἐκεῖνος διέταξεν ὁ κελεύσας φεύγειν τὰς ἔριδας καὶ τὰς μάχας τὰς περὶ τοῦ νόμου· εἰσὶ γὰρ, φησίν, ἄχρηστοι καὶ μάταιαι, ὅπερ τοίνυν ἄχρηστον καὶ μάταιον κρίνεται, οὐδεὶς ἀμφιβάλλει μακρὰν εἶναι ὠφελείας. Τοιγαροῦν εἰ καὶ ὁ ἀδελφὸς Κύριλλος ἤδη σε διὰ δευτέρων ἐπιστολῶν μεθοδευθῆναί φησι, θέλων σε τοῦτο ποιεῖν, ὅτι μετὰ πὴν πρώτην καὶ δευτέραν ἐκείνου, καὶ ταύτην τὴν ἡμετέραν ἐπιτίμησιν, ἣν δῆλόν ἐστιν εἶναι λοιπὸν τρίτην, παντελῶς ἀπὸ τῆς τοῦ συνεδρίου ἡμῶν, καὶ τῆς τῶν Χριστιανῶν συνόδου ἀπεκλείσθης, ἐὰν μὴ εὐθέως τὰ κακῶς εἰρημένα διορθωθῇς, ἐὰν μὴ εἰς ταύτην τὴν ὁδὸν ἐπανέλθῃς, ἣν ἑαυτὸν ὁ Χριστὸς εἶναι μαρτύρεται. Κακῶς κατὰ τούτου ὅπλα κατ' ἀνελπιστίαν ἐκίνησας, ὃς ἐπάνω σε τῶν οἰκετῶν αὐτοῦ, ὡς πιστὸν καὶ συνετὸν δοῦλον ἐπέτρεψε πρότερον καταστῆναι. Ἀπώλετό σοι ἡ ὑπὲρ τῆς τοιαύτης ὑπηρεσίας ἐπαγγελθεῖσα μακαριότης. Οὐ γὰρ μόνον τροφὴν οὐ παρέχεις ἐν καιρῷ, ἀλλὰ καὶ δηλητηρίῳ ἀναιρεῖς, οὓς ἐκεῖνος τῷ ἰδίῳ αἵματι καὶ τῷ ἰδίῳ θανάτῳ ἐκέρδανε. Δηλητήριον γὰρ ὑπὸ τοῖς σοῖς χείλεσίν ἐστι ταῦτα, ἅπερ κατάρας καὶ πικρότητος μεστὰ καθορῶμεν, ὁπότε κατὰ τοῦ ὄντος ἡδέος ἐπιχειρεῖς διαλέγεσθαι. Ποῦ ἐστιν ἡ ποιμενικὴ ἐπιμέλεια; ποιμὴν ἀγαθὸς τὴν ψυχὴν αὑτοῦ τίθησιν ὑπὲρ τῶν ἰδίων προβάτων· μισθωτὸς δέ ἐστιν, ὃς ταῦτα τοῖς λύκοις καταλιμπάνει καὶ παραδίδωσι. Τί δὲ σὺ, ὦ ποιμὴν, ἐνταῦθα πράξεις, ὅτι τὴν δεσποτικὴν ἀγέλην ἀντὶ λύκων αὐτὸς διασπαράττεις; εἰς ποίους λοιπὸν φραγμοὺς ἡ δεσποτικὴ ἀγέλη καταφυγεῖν δύναται, εἰ ἐντὸς τῶν ἐκκλησιαστικῶν περιβόλων τιτρώσκεται; ἢ ποίᾳ παραφυλακῇ ἀσφαλὴς ἔσται, ὁπότε σε πάσχει ἀντὶ φύλακος ἅρπαγα; καὶ ἄλλα, φησίν ὡ Κύριος, ἔχω πρόβατα, ἅπερ οὐκ ἔστιν ἀπὸ τούτου τοῦ προβατεῶνος, κᾀκεῖνα δεῖ με καταγαγεῖν. Ἐκεῖνος ἄλλα ἐπαγγέλλεται ἀγαγεῖν, σοἰ δὲ ἅπερ εἶχες ἀπόλλυται. Εἰ καὶ τὰ μάλιστα φανερόν ἐστιν, ὁσάκις ταῦτα συμβαίνει, οὐ τὰ πρόβατα τοῖς ποιμέσιν, ἀλλὰ μᾶλλον τοῖς προβάτοις τοὺς ποιμένας ἀπόλλυσθαι. Καὶ τὴν φωνήν μου, φησὶν, ἀκούσονται. Διά τί; ἵνα γένηται μία ποίμνη. Πρὸς τὴν ἐκείνου φωνὴν μία ἀγέλη γίνεται· πρὸς δὲ τὴν σὴν βλάπτεται, ἢ φυγαδεύεται. Σκληρόν ἐστιν, ἵνα ἐπὶ σοὶ ἁρμόσῃ τὰ ῥήματα τοῦ μακαρίου Παύλου ἀπὸ τῶν Πράξεων τῶν ἀποστόλων· Ἐγὼ, φησὶν, οἶδα ὅτι εἰσελεύσονται μετὰ τὴν ἐμὴν ἀναχώρησιν λύκοι βαρεῖς καθ' ὑμῶν, μὴ φειδόμενοι τοῦ ποιμνίου. Ἀφ' ὑμῶν ἀναστήσονται ἄνθρωποι λαλοῦντες διεστραμμένα, ἵνα ἀγάγωσι τοὺς μαθητὰς ὀπίσω αὐτῶν. Ταῦτα ἠβουλόμεθα παρὰ σοῦ ἄλλοις, ἤ σοι εἰρῆσθαι· διδακτέα γὰρ ἦν παρὰ σοῦ, οὐ μαθητέα σοι, ἅπερ λέγομεν. Τίς γὰρ φέρει, διδάσκεσθαι ἐπίσκοπον ὅπως ὀφείλει εἶναι χριστιανός; ἐπιμελῶς πρόσεχε εἰς οἵαν αἵρεσιν κέκλησαι. Προκαλῇ, διαβάλλῃ, κατηγορῇ· τί τούτων ἱερεῖ πρέπει; σκληροῖς σκληρὰ ἀπόκρισις, εἴ τις ἄρα ἐστὶν ἄμυνα, λόγοις τιμωρεῖσθαι τὰ βλάσφημα. Ἦ ὑπολαμβάνεις ὅτι ἡμεῖς σου φεισόμεθα, ὁπότε τῆς ἑαυτοῦ ψυχῆς αὐτὸς οὐ φείδῃ, ὃς πάντας θέλεις τοὺς φθάσαντας καὶ τοὺς παρόντας καὶ τοὺς μέλλοντας ἀφαιρεῖσθαι τὴν εὐεργεσίαν τῆς σωτηρίας; διώκω δηλονότι τοὺς ἐχθροὺς τοῦ καλοῦ δεσπότου μου, ὡς δούλος πιστός· ὁπότε φησὶν ὁ προφήτης, τελείῳ μίσει τούτους μισεῖν. Ὑπομνιμνήσκομαι πάλιν ἄλλου λαλοῦντος, ἵνα μὴ φείσωμαι. Τίνι ἐγὼ ἐνταῦθα προσχῶ; τίνι δὲ τιμὴν φυλάξω, ὁπότε τοῦτο ὁρῶ πραττόμενον, ἵνα μοι ἀρθῇ ἡ ἁπάσης ἐλπίδος ὑπόθεσις; αὐτοῦ τοῦ Κυρίου ἐν τῷ εὐαγγελίῳ ῥήματά ἐστιν, οἷς φησι, μὴ πατέρα, μὴ μητέρα, μὴ τέκνα, μή τινα συγγένειαν ὀφείλειν αὐτοῦ προτιμᾶσθαι. Ἔστι γὰρ πολλάκις τοιαύτη εὐσέβεια, ἀφ' ἧς ἀσέβεια τίκτεται, ὅτε νικώσης τῆς κατὰ σάρκα διαθέσεως, ἐκείνης τῆς ἀγάπης, ἥτις ἐστὶν ὁ Θεὸς, ἡ σωματικὴ ἀγάπη προκρίνεται, δι' ἣν πολλάκις μὲν τιμῶμέν τινας. Ἀλλ' ὅτε κατ' ἐκείνου ἐστὶν, ὅς ἐστιν αὐτὴ ἡ ἀγάπη, ἀνάγκη λοιπὸν κᾀκείνας τὰς ἐννοίας ἐκβάλλεσθαι, ὧν ὁ ἀρχηγὸς εἰς δίκην καλεῖται. Ἐξυπνίσθητι ὀψέ ποτε· οὐ γὰρ λεκτέον ταύτας ἐγρηγορήσεις, ἃς ἀπονέμεις οὐ τῇ φυλακῇ, ἀλλὰ τῇ ἁρπαγῇ. Ἠβουλόμεθά σε ἐν τούτῳ, ᾧ κηρύττεις, κοιμᾶσθαι, καὶ ἐγρηγορέναι, καθ' οὗ πολεμεῖς. Τί δὲ λέγω; φορητότερον ἦν ἡμῖν, εἰ ἐκοιμῶ εἰς ἑκάτερον. Οὐδένα ἀπώλλυες, οὐδένα ἐκέρδαινες, ἐν οὐδεμίᾳ ζημίᾳ ψυχῶν ἡ Ἐκκλησία ἐστύγναζεν, ἐν οὐδενὶ κέρδει ἔχαιρεν· ἤρκει αὐτῇ εἰ τῷ ἰδίῳ νυμφίῳ αὐτὴν, ὥσπερ παρειλήφεισ, καὶ παρεδίδως. Ἀλλὰ τί πολλοῖς ἐμβραδύνω; λέγοντος τοῦ ἀρχιτέκτονος Παύλου, μάτην διὰ σοῦ ἐπικτισθέν τι ζητῶ, ἐν ᾧ οὐχ ὁρῷ θεμέλιον. Ἀκούω βίαν ὑπομένειν τοὺς κληρικοὺς μεγίστην, τοὺς καθολικῶς φρονοῦντας, οἷς ἡμεῖς κοινωνοῦμεν, ὡς λέγεσθαι αὐτοὺς καὶ τῆς πόλεως ἀποκεκλεῖσθαι. Χαίρομεν ὅτι τὸ ἔπαθλον τῆς ὁμολογίας ἐκέρδαναν· ἀλλὰ λυπούμεθα, ὅτι ἐπίσκοπος ὁ διώκων. Ὁ μακάριος ἀπόστολος Παῦλος ἀπὸ διώκτου εἰς κήρυκα μετηλλάγη· νῦν δὲ μέγιστον ἀσέβημα, εἰς διώκτην ἀπὸ κήρυκος μετηλλάχθαι. Ἀρίθμει τοὺς πάλαι αἱρετικοὺς, οἵ τινες τοιαύτας ζητήσεις τῇ Ἐκκλησίᾳ ἐπήνεγκαν· τίς πώποτε ἀπὸ τοιαύτης ἔριδος νικήσας ἀνεχώρησεν; ἔχεις ὑπόδειγμα τῆς πόλεως τῆς σῆς. Παῦλος ὁ Σαμοσατεὺς ἐπιβἀς τῆς Αντιοχέων ἐκκλησίας, ὥς τινα ἐκήρυττε, συνῆρε τῶν ἰδίων σπερμάτων τὸ θέρος. Τοὺς λοιποὺς τῶν κακῶν εὑρετὰς κατασχόντας τῶν ἐκκλησιῶν, ἀεὶ ἡ αὐτὴ στεῤῥότης τῆς ἀποφάσεως κατεβάλλετο. Ἀλλἀ καὶ τούτους τοὺς αἱρετικοὺς, περὶ ὧν ἡμᾶς, ὡς τὰ κατ' αὐτοὺς ἀγνοῶν, ἐρωτῆσαι ἠθέλησας, ἐκ τῶν ἰδίων θρόνων, ὡς ἄδικα λαλοῦντας, καταδίκη δικαία ἐξέωσεν, οὓς ἐκεῖ εὑρηκέναι ἀνάπαυσιν οὐ θαυμάζομεν· εὑρήκασι γὰρ ἀσεβὲς κήρυγμα, ὅτε ἐν συγκρίσει ἑαυτοὺς ἐνόμισαν ἀνευθύνους. Ἐνταῦθα ἐπειδὴ ἡ εὐκαιρὶα τοῦ λόγου ἀπῇτησεν, οὐ δυνάμεθα σιωπᾷν ὅπερ θαυμάζομεν. Ἀνέγνωμεν ὅπως καλῶς πιστευεις περὶ τῆς κατὰ γένεσιν ἁμαρτίας, καὶ ὅπως αὐτὴν τὴν φύσιν δεικνύεις εἶναι καταχρέω, καὶ τοῦτον δικαίως ἀποδοῦναι τὸ χρέος, ὃς ἀπὸ τοῦ γένους τοῦ χρεώστου κατάγεται. Τί μετὰ σοῦ ποιοῦσιν οἱ κατακριθέντες, ὅτι ταῦτα ἠρνήσαντο; οὐδέποτε ἀνυπόπτως τὰ ἐναντία ἑαυτοῖς συμφωνεῖ. Ἀλλὰ μὴν ἐξεβάλλοντο, εἰ καί σοι ὁμοίως ἀπήρεσκον. Ὅμως διὰ τὶ νῦν τὰ κατ' ἐκείνων πεπραγμένα ζητεῖτε, ὁπότε δῆλὸν ἐστιν ὅτι ἐκεῖθεν πρὸς ἡμᾶς παρὰ τοῦ τότε ἐπισκόπου τοῦ καθολικοῦ Ἀττικοῦ τὰ ὑπομνήματα ἀπεστάλη; διὰ τί μὴ ὁ τῆς ἁγίας μνήμης Σισίνιος ἐζήτησε; δηλαδὴ ὅτι ἐδοκίμασεν αὐτοὺς παρὰ τοῦ προηγησαμένου δικαίως κατακεκρίσθαι. Κλαιέτωσαν οἱ ἄθλιοι ἐκπεπτωκότες τῆς κατ' ἀνθρώπους ἐλπίδος, οἵ τινες εἰς μόνην τὴν κοινωνίαν διὰ μετανοίας βοηθεῖσθαι ἠδύναντο. Ἰδοὺ ἤρξω μαθεῖν περὶ αὐτῶν εἴ τι πρῶτον ἠγνόησας. Ἀλλὰ τὸ σὸν τραύμα μᾶλλον, ἢ τὸ ἄλλων, καθολικῇ καὶ ἐπιταχυνομένῃ σκέψει θεράπευε, ὅτι ἡρμοσμένως λέγομεν· Ἰατρὲ, θεράπευε σεαυτὸν, ὡ βοηθεῖν ἄλλοις σκεπτόμενος· ἡ ποιότης τῆς νόσου τῆς σῆς οὔτε ἐπιδέχεται, οὔτε ἐπιτρέπει δθοῆναι ἀνακωχήν. Τοῦ ἱερέως τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας τὴν πίστιν καὶ ἐσχήκαμεν, καὶ ἔχομεν δεδοκιμασμένην. Καὶ σὺ δι' αὐτοῦ ὑπομνησθεὶς τὰ αὐτὰ ἡμῖν πάλιν φρόνησον, εἰ μεθ' ἡμῶν εἶναι θέλεις, ὦ ἀδελφέ. Εἰ δέδοται ἄρα σοι σύνεσις, πάντων καταγνοὺς, ὧν ἄχρι τοῦ παρόντος ἐφρόνησας, εὐθὺς ταῦτα, ὡς θέλομεν, κήρυττε, ἅπερ αὐτὸν κηρύττοντα καθορᾷς. Ἡμεῖς γὰρ παρὰ τὸ πρέπον καὶ τοὺς ἱερεῖς ἀνεχόμεθα διορθωθῆναι· ἀλλ' ὥσπερ φροντίζομεν αὐτῶν τῷ πρότερον μεθοδεύειν, οὕτως εἰ ἀποχρήσοιντο τῇ ὑγιεῖ ὑπομνήσει ἀνάγκη ἡμᾶς βεβαιῶσαι κατ' αὐτῶν τὴν τῆς καταδίκης ἀπόφασιν. Τοῦτο δὲ ἔσται, μετὰ τὸ καταγνῶσαί σε τοῦ φαύλου διδάγματος, μεστὸν μαρτύριον τῆς διορθώσεως, εἰ ἀννκληθῶσι πάντες εἰς τὴν ἐκκλησίαν, οὓς δῆλόν ἐστιν ἀπκεκλεῖσθαι διὰ τὸν Χριστὸν, ὅς ἐστι ταύτης κεφαλή. Ἀνακληθῶσι πάντες· οἷς εἰ μὴ γένηται ὃ λέγομεν, ἐκβλητέος ὃς ἐξέβαλεν· εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἐν τῇ ἡμετέρᾳ κοινωνίᾳ εἰσὶν, εἰς οὓς ὤφθη τοιοῦτος. Καὶ πρὸς τὸν κλῆρον δὲ τῆς ἐκκλησίας τῆς κατὰ Κωνσταντινούπολιν, καὶ πάντας τοὺς ἐπιγραφομένους τὸ τοῦ Χριστοῦ ὄνομα, οἷα ἀπῄτησεν ἡ ἀνάγκη, ἀπεστείλαμεν γράμματα· ἵνα εἰ ἐν τῇ τῆς διεστραμμένης διαλέξεως παραμονῇ διατελέσῃς, καὶ μὴ ταῦτα, ἅπερ ὁ ἀδελφὸς Κύριλλος μεθ' ἡμῶν κηρύττει, κηρύξῃς, μάθωσί σε ἀποκεχωρίσθαι τοῦ ἡμετέρου συνεδρίου, μεθ' ὧν σοι οὐ δύναται κοινωνία εἰναι· εἰσόμενοι καὶ τοῦτο, καὶ λοιπὸν ὄντες τῷ ὑποδείγματι ἀσφαλεῖς, ὅπως τῆς ψυχῆς ἑαυτῶν προνοεῖσθαι ὀφείλουσι καθηψημένῃ καὶ πεπεμμένῃ κρίσει. Φανερῶς τοίνυν ἴσθι, ταύτην ἡμῶν εἶναι τὴν ἀπόφασιν, ὡς ἐὰν μὴ περὶ τοῦ Θεοῦ Χριστοῦ ἡμῶν ταῦτα κηρύξῃς, ἅπερ καὶ ἡ ᾽Ρωμαίων καὶ ἡ Ἀλεξανδρέων, καὶ πᾶσα ἡ καθολικὴ Ἑκκλησία κατέχει, ὡς καὶ ἡ ἁγία ἡ κατὰ τὴν μεγάλην Κωνσταντινούπολιν Ἐκκλησία ἕως σου κάλλιστα κατέσχε· καὶ ταύτην τὴν ἄπιστον καινότητα. ἥ τις ἐπιχειρεῖ χωρίζειν ἅπερ συνάπτει ἡ ἁγία γραφὴ, ἐντὸς δεκάτης ἡμέρας ἀριθμουμένης ἀπὸ τῆς ἡμέρας ταύτης τῆς ὑπομνήσεως, φανερᾷ καὶ ἐγγράφῳ ὁμολογίᾳ ἀθετησῃς, ἀπὸ πάσης κοινωνίας τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἐκβέβλησαι. Ὅνπερ τύπον πρὸς σὲ τῆς ἡμετέρας κρίσεως, διὰ τοῦ μνημονευθέντος υἱοῦ ἡμῶν Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου μετὰ πάντων τῶν χαρτίων πρὸς τὸν ἅγιον καὶ συνεπίσκοπόν μου τῆς μνημονευθείσης Ἀλεξανδρείας ἱερέα, τὸν πρὸς ἡμᾶς περὶ τούτου αὐτοῦ ἐντελέστερον ἀνενεγκόντα, ἀπεστείλαμεν, ἵνα τοποτηρῶν ἡμῖν τοῦτο πράξῃ, ὥστε τὸ παρ' ἡμῶν ὡρισμένον, σοί τε καὶ πᾶσι τοῖς ἀδελφοῖς φανερωθῆναι· ἐπειδὴ πάντες εἰδέναι ὀφείλουσι τὸ πραττόμενον, ὁσάκις ᾖ περὶ κοινοῦ πράγματος ἡ σκέψις.
|
(Rom. XI, 20) (Eccli. III, 22) (Galat.
I, 8, 9) (Galat. IV, 20) (Rom.
VIII, 26) (I Cor. XI, 19) (I Tim. VI, 20) (Tit.
III, 9) (I Tim. I, 3) (Jerem. V, 30) (Matth. XXV, 26) (Joan. XVII,
12) (Apoc. XXII, 18) (Tit. III, 9) (Joan. XIV, 6) (Matth. XXIV, 45) (Act. XX, 29) (Joan. X, 11) (Ibid. 16) (Ibid.) (Act.
XX, 29, 30) (qua) (Ps. CXXXVIII, 22) (I Reg.
XV, 3) (Matth.
X, 37) (I Cor.
III, 11) (Luc. IV,
23)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 14 |
EPISTOLA XIV COELESTINI PAPAE I AD CLERUM ET POPULUM CONSTANTINOPOLITANUM. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
|
Cohortatur tum populum, ut in doctrina sibi a majoribus tradita constanter perseveret, ac novas repellat Nestorii impietates, tum clerum, ut pro fide adversus eumdem fortiter certet, aerumnas patienter ferat, nec timeat exsilia. Irritam declarat sententiam qua Nestorius nonnullos vel loco suo vel communione dejecerat. Vices suas Cyrillo commisisse se nuntiat. Et ad calcem, sententiae adversus Nestorium latae formam subjicit.
|
COELESTINUS episcopus presbyteris, diaconibus, clericis, Dei servis, et catholico populo, degentibus Constantinopoli dilectissimis fratribus in Domino salutem. Ad eos qui faciunt Ecclesiam mihi locuturo det apostolicus sermo principium, ut sancti discipuli prius audiant illius qui praedicavit gentibus verba doctoris: Praeter illa quae sunt, inquit extrinsecus, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum . Et rursus, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Ita et nos, licet longe positi, ubi perversitate doctrinae cognovimus nostra membra lacerari, paterna sollicitudine nos urente pro vobis, alieno flagravimus incendio; licet inter Ecclesias Dei, quae in unum Christi thalamum ubique referuntur, nihil longe sit, nihil censeatur alienum. Cum ergo nostra viscera sitis, jure trepidavimus, ne fidem vestram, quae ubique praedicatur, a tramite veritatis insinuatio male docentis avertat. Nam Nestorius episcopus de virgineo partu et de divinitate Christi Dei Salvatoris nostri, velut ejus reverentiae et communis omnium salutis oblitus, nefanda praedicat, vitanda persuadet, sicut et ejus scripta ad nos ab ipso cum propria subscriptione transmissa, sicut etiam relatio sancti fratris et coepiscopi mei Cyrilli per filium meum diaconum Posidonium ad me missa patefecit. Quibus omnibus recensitis, magnam vitandamque perversitatem impiae praedicationis invenimus. Humanam enim in Christo nostro discutit divinamque naturam, nunc solum hominem, nunc ei societatem Dei, quoties tamen dignatur, assignans. Sed nos, sicut Jeremias ait, talium prophetarum vanos non possumus audire sermones . Audiat et Ezechielem; et quid sibi immineat recognoscat: Extendam, inquit, manum meam super prophetas qui vident mendacia, et loquuntur vana; in populi mei disciplina non erunt, neque in scriptura domus Israel scribentur, et in terram Israel non intrabunt, quia populum meum seduxerunt . Ubi est debita erga sanctum gregem cura pastoris? Ubi est dominicorum sollicitudo septorum? Quid spei habeat grex, quando lupum se ipse pastor ostendit, et sic oves invadit, ut grassetur in singulas? Eo namque ore laniantur, quo impia proferuntur. Praebentur pabula non refectura, sed noxia. Beatus tamen grex cui dedit Dominus de pascuis judicare. Unde sicut vos facere non ambigimus, impiam disputationem debet fides vestra respuere, ut apud vos, vigilantes in Christo, inter cibum et venenum sit certa discretio, et permaneatis in his quae sermone superiorum pastorum docente didicistis, scientes fuisse vobis hactenus sacerdotes magisterio et sanctitate pollentes, qui numquam a paternis traditionibus deviantes, Ecclesiam Domini summa quiete rexerunt. Nam ut a recentioribus inchoemus, quid non animis vestris eruditio sanctae memoriae episcopi Joannis infudit, cujus sermo astruens catholicam fidem toto orbe diffusus est? qui nusquam per doctrinam suam defuit, quia ubicumque lectus est, praedicavit. Illius diligenti prudentiae constantia celebrata successit. Rexit enim sanctae memoriae episcopus Atticus Christianum populum decessoris exemplo, et sacrilegos persecutus est haereticorum furores. Habuimus, hoc decedente, collegam beatae memoriae Sisinium, scientem quid possit gloriae remanere, si integra et intemerata, quae ad se usque pervenerant, catholicae fidei ornamenta servaret. Intelleximus ei nec columbae simplicitatem, nec prudentiam defuisse serpentis. Flevimus, fratres charissimi, velut praescii futurorum, cito nos ejus praesidio destitutos. In hoc enim, qui de Deo nostro aliter disputat, quam ipse de se, quam de ipso apostoli tradiderunt, quid spei inveniamus ignoro; qui non solum attritos non alligat, sed et atterit alligatos; non solum elisos non elevat, sed etiam stantes conatur allidere; non solum dispersa non colligit, sed et collecta dispergit. Quamvis nec conteri possit Deo mens dicata, nec elidi qui stat virtute coelesti, sed nec sancta turba dispergi. Aperte ergo dilectioni vestrae, quod sine lacrymis non possumus dicere, nuntiamus. Movit disputator vester praelium veritati, antiquae fidei intulit manus; impugnat apostolos, prophetas respuit, ipsius Domini nostri de se dicentis verba non sequitur. Cujus religionis, vel quibus legibus se episcopum dicit, abusus novo et veteri Testamento. Nam et intellectum figurae respuit, et inter nos versatam non recipit veritatem; aliter denique Christi Dei nostri tractat arcanum, quam fidei nostrae patitur sacramentum, quod reverenter secutus est omnis catholicus disputator. Nemo enim bene religioni deditus aliud de Christo sentit quam de se voluit ipse sentiri. Movit aliquando sacrilegam quaestionem Samosatenus Paulus, cum sanctae apud Antiochiam praeesset Ecclesiae; sed eum de throno cui feraliter praesidebat, sacerdotum catholicorum sententia unita dejecit. Semper enim abscidendi sunt hujusmodi, qui conturbantes animum populi Christiani, et pro arbitrio suo evangelia evertentes, Deo fructificare non possunt: et colenda est vinea, quae jus possessoris agnoscat. Certum est autem quia tales sermonum novitates de vanae gloriae amore descendunt. Dum sibi nonnulli volunt acuti, perspicaces et sapientes videri, quaerunt quid novi proferant, unde apud animos imperitos temporalem acuminis gloriam consequantur. Sed quis umquam veram gloriam, dum sibi sapiens videtur, obtinuit? Deus enim noster infirma mundi elegit contra fortia, et sapientes per mundi stulta confundit . Quis in mundi sapientia glorietur, nisi qui se confitetur esse de mundo, nisi qui illius se negat esse discipulum, qui ait se non esse de mundo ? Una est gloria, ut, sicut Apostolus ait, qui gloriatur, in Domino glorietur . Nonne huic vestro episcopo videmus hanc sententiam convenire: Stultus factus est, cum se dicit sapientem ; professa quippe stultitia est illum quem Dei scimus esse sapientiam virtutemque nescire. Nescire enim se ea quae discutit confitetur. Nec hunc dilectio vestra miretur a via veritatis errasse, quem Christum qui est via nostra , videat perdidisse. Deprehendimus interdum se sinistra disputatione prodentem, interdum latentem quibusdam cuniculis et sua venena celantem; et cum oportuerit nos, sequentes sententiam prudentissimi Salomonis, nullum ad ejus imprudentiam praebere responsum , ne similes ei essemus: suademus tamen ut apostolos, ut prophetas nobiscum sequatur; ne cum omnibus solus occurrit, solus ab omnibus refutetur. Vobis vero diligentius vigilandum est, ut inimici praedicationibus resistatis. Major enim vobis sollicitudo est, cum intra Ecclesiam vobis Ecclesiae adversa dicuntur. Habeant laboris inducias, quos adversarius foris positus incessit, qui dispersi propugnaculis, murorum se defensione tutantur. Nesciunt ferias, in quibus intus est hostis. Sed in hoc intestino bello, in hoc domestico praelio fides vobis murus sit, et contra perfidiam spiritalibus se telis ipsa defendet. Servemus hanc, quia nos servata custodit. Per hanc firmamentum nostrum Deus est atque refugium . Eripit de manu peccatoris, cui vos in fluctu positos convenit dicere, Domine, libera nos, perimus . Ad vos nunc, clerici et omnes qui devoti estis Domino, noster sermo vertendus est. Dicat fortasse aliquis ordinem non esse servatum. Voluimus et nos prius, quod ratio postulabat, habere verba vobiscum; sed eorum cura major obtinuit quos voluimus in commune servare. Neque enim de vobis dubitare debemus, quibus utique ducibus illos pro fide stare credimus. Sancti et Deo amabilis fratris et coepiscopi mei Cyrilli per filium meum Posidonium diaconum ad me directa relatio ea contra vos agi loquitur, quae potest in Ecclesiae membra agere qui ejus capiti non pepercit. Non vos ista discrucient. Major gloria est in labore majore: quia certaminis qualitas facit praemii qualitatem. Legitis enim nobiscum, quod is qui legitime certaverit, coronabitur . Unde adhortatio vobis nostra debetur, quae et pusillanimis et viriliter resistentibus necessaria est: ut tentamenta valeant ferre qui nequeunt, et firmius possint stare qui certant. Numquam nostri regis arma vincuntur. Probatio est omnis tentatio Christiano; quippe quae patientiam, sicut legimus , operatur. Ex hac spes nascitur, quae neminem Scriptura spondente confundit. Unde, fratres charissimi, quia consolatio vestra ex Deo est, cui corpora vestra, hoc est vos ipsos, ut ait Apostolus , hostias exhibetis, repugnantes nolite deficere. Dat ille virtutem, qui per Apostolum nos monens , esse vult membra nostra arma justitiae suae. Habetis exempla sanctorum, qui olim seminantes in lacrymis, in gaudio messuri sunt in futuro . Non amat Dominus noster servum nisi experimentis probatum. Christianas animas rerum palaestra semper exercet. Currite, ut vos in viis Domini invicem transeatis. Nolo vos ab adversariis comprehendi. Oportere dicit esset Apostolus quae videmus . Fortitudinem fidemque nonnisi campus ostendit. Difficile est otium coronari: praemia nonnisi laboribus deferuntur. Nolo salutis galeam capita vestra deponant: nolo se loricam fidei exuat, qui idoneum Christi militem profitetur. Nostri nobis bella moverunt; si tamen nostri dicendi sunt, quos ad inimicum transisse rupto foedere sentiamus. Vestrum est stantes pedes habere in atriis Jerusalem . Volumus vobis gressus esse perfectos, ne umquam in exemplum simile alicujus vestigia moveantur. Sequantur cum malo diabolum, qui se ex eo simul esse cognoscunt. Vos qui filii Dei operibus apparetis, quia ex fructibus vult unumquemque cognosci , vicissim mentes consolamini pusillorum, infirmos quosque suscipite, confirmantes eos. Non vos seducat impietas, sed de bono et malo pro qualitate sui tenete sententiam, vitantes perversa, quae sunt recta laudantes. Abominationi est enim Deo, Salomone dicente , quisquis vel justum pro injusto, vel pro justo ducit injustum. Nulla est tribulatio temporalis, si sit ante oculos perenne praemium, cui nihil convenit anteponi. Clamat noster hymnidicus , si adversum se castra consistant, spe illuminationis illius sibi penitus non timendum. Si certamen cum gentibus haberetis, esset utique magna victoria superasse eos, quos semper haberetis inimicos. Quanta est dicenda victoria, ubi sacerdos, praedicatione mutata, catholicorum factus est persecutor; contra Paulum proprie in omnibus sentiens, qui Evangelii Domini quod ante fuerat persecutus, factus est postea praedicator? Desertus est impius disputator a sancto Spiritu, postquam in ipsum Spiritum sensit adversa. Merito, si persistit, audiet a nobis Samuelis verba, quae Sauli tunc ab ipso dicta sunt sacerdote: Spernet te Dominus, ne regnes super Israel . Si hoc ille meruit, quia solum in agendis rebus, Dei praecepta contempsit; quae huic poena debebitur, qui se in ipsum Dominum majestatis erexit? Curare nunc vestrum est quodcumque vulnus inflixit, et his praebere medicinam qui ejus sermonibus sauciati sunt. Firmis in hunc state vestigiis, quem, sicut ejus sermo demonstrat, jam cecidisse videamus. Quidquid in vos intulit, ferte patienter. Indixit injurias, indixit exsilia? Ille in suis haec passus est, quem suscepisse pro nobis hominem diffitetur. Unde nullus defleat quidquid in aliquos vestrum facere molitus est. Patientiae vobis atque constantiae forma sit Stephanus, primus Christi testis existens. Plebs in hunc praedicantem striduit perfidorum; nec tamen idoneus Christi comes tacuit quod videbat. Exclamabat inter furentes , inter religionis inimicos, videre se apertos coelos, et Filium hominis propter quem talia pateretur, stare ad dexteram Dei. Longum est ire per singulos, qui vitam vel morte vel confessione mercati sunt. Habetis vos quicumque ecclesia estis ejecti, pene nostrorum temporum beatae recordationis Athanasii Alexandrinae Ecclesiae prudentissimi sacerdotis exemplum. Cui non consolationi sit illius tolerantia? cui non sit exemplo illius fortitudo? cui non spem faciat ejus exspectata reversio? Ejicitur Ario persequente, sed revocandus Domino prosequente. Passus est carcerem, passus angustias; nec mirum, si vir apostolicus ea passus est quibus se Apostolus gloriatur exercitatum? In his tamen omnibus secutus est illum, qui sibi in tribulationibus se placere testatur . Fugatus illinc, in nostris partibus recreatus est. Denique hic ei redintegratus est status, et in hac sede requiem communionis invenit, a qua semper catholicis subvenitur. Nec tamen sensit in tribulationibus lassitudinem, qui factus est in persecutione confessor. Unde CHRISTIANORUM nullus illarum sibi temporale deflere debet exsilium, quia EORUM NEMO exsul est Deo. Timeamus ne e regione vivorum, hoc est illa quam nostram patriam esse volumus, exsulemus. Illud est nostrum, illud perpetuum, illud aeternum. Nostrum enim non est unde transitur; sed illa vere nostra, quae spes certissima pollicetur. Sunt autem, dicente Apostolo, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt haec quae praeparavit Deus diligentibus se . Ne tamen vel ad tempus ejus videatur valere sententia, qui in se jam divinam sententiam provocarat, aperte sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum sive episcopum, sive clericum, seu professione aliqua Christianum, qui a Nestorio vel ejus similibus, ex quo talia praedicare coeperunt, vel loco suo vel communione dejecti sunt, vel ejectum vel excommunicatum videri. Sed hi omnes in nostra communione et fuerunt, et huc usque perdurant; quia neminem vel dejicere vel removere poterat, qui praedicans talia titubabat. Omnes igitur praesens sermo in commune complectitur, ut magis ac magis roborati, et confidentes in Domino, non moveamini, quin immo et medeamini infirmitatibus aliorum. Jam enim vobis illic commendamus infirmos, ubi sic videtur ipse medicus aegrotare, cui tamen volumus, si adhuc possumus, subvenire. Nam cum ad sanctum fratrem nostrum et coepiscopum Cyrillum responsa congrua mitteremus, et haec vobis per charissimum Posidonium ejus diaconum, et huic, de quo agitur, dirigenda ab eodem fratre meo scripta transmisimus. Et quia nostra in tanto negotio propemodum praesentia necessaria videbatur, vicem nostram, propter marina vel terrena spatia, ipsi sancto fratri meo Cyrillo delegavimus, ne morbus iste longitudinis occasione grassetur. Vos tantum apostolicos ante oculos habentes sermones, in eodem sensu et in eadem sententia estote perfecti , ut, sicut legimus , permanentes usque ad finem salvi esse possitis. Ut autem noveritis sub qua definitione litteras miserimus, ipsam sententiam huic epistolae fecimus subter annecti, ut datam de ipso formulam cognoscatis. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data III idus Augusti Theodosio XIII et Valentiniano III consulibus. Palam igitur agnosce hanc nostram esse sententiam, ut nisi de Christo Deo haec exposueris, quae et Romana, et Alexandrina, et omnis catholica sentit Ecclesia, sicut etiam Constantinopolitana Ecclesia usque ad te, charissime, intellexit, juxta expositam in synodo Nicaena fidem; ac nisi hanc infidelem novitatem ab adoranda et veneranda Scriptura sejunxeris, et intra decem dies ex innotescentis hujus exsecutionis die numerandos aperta et scripta professione damnaveris, ab omni te catholica Ecclesia excommunicatum. Κελεστῖνος ἐπίσκοπος πρεσβυτέροις, διακόνοις, κλήρῳ, Θεωῦ δοῦλοις καὶ καθολικῷ λαῷ διάγουσιν ἐν Κωνσταντινουπόλει, ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς ἐν κυρίῳ χαίρειν. Πρὸς τούτους μοι διαλεχθησομένῳ, οἵ τινες Ἐκκλησίαν Θεοῦ ποιοῦσι, παράσχοι ὁ ἀποστολικὸς λόγος προοίμιον, ἵνα οἱ εὐλαβεῖς μαθηταὶ πρῶτον ἀκούσωσιν ἐκείνου τοῦ διδασκάλου τὰ ῥήματα, ὃς τοῖς ἐθνεσιν ἐκήρυξεν· Ἐκτὸς ἐκείνων, φησὶν, ἅπερ ἐστὶν ἔξωθεν, ἡ ἐπιμονή μου χαθημερινὴ, ἡ φροντὶς πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν. Καὶ πάλιν· Τίς ἀσθενεῖ, καὶ οὐκ ἀσθενῶ; τίς σκανδαλίζεται, οὐκ ἐγὼ καίομαι; οὕτω καὶ ἡμεῖς, εἰ καὶ πόῤῥω ὄντες, ὡς ἐγνώκαμεν ἐνταῦθα διαστροφῇ διδασκαλίας τὰ ἡμέτερα μέλη διασπαράττεσθαι, πατρικῆς φροντίδος ἡμᾶς ὑπὲρ ὑμῶν καιούσης, ἀλλοτρίῳ πυρὶ ἐνεπρήσθημεν· εἰ καὶ τὰ μάλιστα παρὰ ταῖς ἐκκλησίαις τοῦ Θεοῦ, αἵ τινες εἰς ἕνα θάλαμον Χριστοῦ πανταχοῦ ἀναφέρονται, τί ἂν εἴη πόῤῥω, τί δὲ νομισθείη ἀλλότριον; ὄντων οὖν ὑμῶν ἡμετέρων μελῶν, δικαίως ἠγωνιάσαμεν, μὴ τὴν ὑμετέραν πίστιν, τὴν πανταχοῦ κηρυττομένην, ἀπὸ τῆς ὁδοῦ τῆς ἀληθείας ἡ ἐνδελέχεια τοῦ κακῶς διδάσκοντος ἀποστρέψῃ. Νεστόριος γὰρ ὁ ἐπισκοπος περὶ τοῦ παρθενικοῦ τόκου καὶ περὶ τῆς θεότητος τοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν, ὥσπερ τοῦ σεβάσματος αὐτοῦ, καὶ τῆς κοινῆς πάντων σωτηρίας ἐπιλελησμένος, ἀθέμιτα κηρύττει, φευκτέα συμβουλεύει, ὡς καὶ τὰ γράμματα αὐτοῦ μετ' ἰδίας ὑπογραφῆς ἀποσταλέντα ἡμῖν, ὡς καὶ ἡ ἀναφορὰ τοῦ ἁγίου ἀδελφοῦ καὶ συνεπισκόπου μου Κυρίλλου διὰ τοῦ υἱοῦ μοῦ Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου πρὸς ἐμὲ ἀποσταλεῖσα ἐδίδαξεν. Ὧν πάντων ἀναγνωσθέντων, μεγίστην καὶ φευκτέαν διαστροφὴν ἀσεβοῦς κηρύγματος εὑρήκαμεν. Τὴν γὰρ ἀνθρωπίνην καὶ τὴν θείαν φύσιν ἐν τῷ Χριστῷ ἀνακρίνει, νῦν μόνον ἄνθρωπον, νῦν αὐτῷ κοινωνίαν Θεοῦ, ὁσάκις καταξιοῖ, προσάπτων. Ἀλλ' ἡμεῖς, ὡς Ἰερεμίας φησὶ, τῶν τοιούτων προφητῶν τοὺς ματαίους ἀκοῦσαι οὐ δυνάμεθα λόγους. Ἀκούσῃ τοῦ Ἰεζεκιὴλ, καὶ ἐπιγνῷ τί αὐτῷ ἀπειλεῖ· Ἐκτενῶ, φησὶ, τὴν μάχαιράν μου ἐπάνω τῶν προφητῶν τῶν ὁρώντων ψευδῆ, καὶ λαλούντων κενά· ἐν τῇ ἐπιστήμῃ τοῦ λαοῦ μου οὐκ ἔσονται, οὐδὲ ἐν τῇ γραφῇ τοῦ οἴκου Ἰσραὴλ γραφήσονται, καὶ εἰς τὴν γῆν τοῦ Ἰσραὴλ οὐκ εἰσελεύσονται, ὅτι τὸν λαόν μου ἠπάτησαν. Ποῦ ἐστιν ἡ χρεωστουμένη περὶ τὴν ἱερὰν ἀγέλην φροντὶς τοῦ ποιμένος; ποῦ ἡ πρόνοια τῶν δεσποτικῶν περιβόλων; ποίαν δὲ ἐλπίδα ἕξει ἡ ἀγέλη, ὅτε λύκον ἑαυτὸν ὁ ποιμὴν δείκνυσι, καὶ οὕτω τοῖς προβάτοις ἐπέρχεται, ὡς καθ' ἑκάστου λυσσᾷν; ἐκείνῳ γὰρ τῷ στόματι διασπαράττονται, ἀφ' οὗ τὰ ἀσεβῆ προφέρεται. Τροφαὶ παραβάλλονται οὐχ αἱ πιαίνουσαι, ἀλλ' αἱ λεπτύνουσαι. Μακαρία δὲ ὅμως ἡ ἀγέλη, ᾗ παρέσχεν ὁ κύριος κρίνειν περὶ τῆς ἰδίας νομῆς· Ὅθεν, ὃ οὐκ ἀμφιβάλλομεν ὅτι ποιεῖτε, τὴν ἀσεβῆ διάλεξιν ἀπωθεῖσθαι ὀφείλει ἡ πίστις ὑμῶν· ἵνα παρ' ὑμῖν ἐν Χριστῷ ἐγρηγορόσι φανερὰ ᾖ διαφορὰ τροφῆς καὶ δηλητηρίου, καὶ ἐπιμείνητε τούτοις, ἅπερ τοῦ λόγου τῶν προτέρων ποιμένων διδάσκοντος μεμαθήκατε· εἰδότες ὅτι ἄχρι τοῦ παρόντος ἐσχήκατε ἱερέας ἔν τε τῇ διδασκαλίᾳ καὶ ἁγιότητι προύχοντας, οἵ τινες οὐδέποτε χωριζόμενοι τῶν πατρικῶν παραδόσεων, τὴν Ἐκκλησίαν τοῦ Κυρίου μετὰ μεγίστης ἐκυβέρνησαν ἡσυχίας. Ἵνα γὰρ ἀπὸ τῶν νεαρῶν ἀρξώμεθα, τί οὐκ ἐνέβαλε ταῖς ψυχαῖς ὑμῶν ἡ παίδευσις τοῦ τῆς ἁγίας μνήμης ἐπισκόπου Ἰωάννου, οὗ ὁ λόγος εἰς πάντα τὸν κόσμον ἐξεχύθη, οἰκοδομῶν τὴν καθολικὴν πίστιν; ὃς οὐδαμοῦ κατὰ διδασκαλίαν ἀπῆν· ὅπου γὰρ δήποτε ἀνεγνώσθη, ἐκήρυξε. Τὴν δέ ἐκείνου ἐπιμελῆ σύνεσιν στεῤῥότης διαβεβοημένη διεδέξατο. Ἐκυβέρνε καὶ ὁ τῆς ἁγίας μνήμης ἐπίσκοπος Ἀττικὸς τὸν χριστιανὸν λαὸν τῷ τοῦ προηγησαμένου ὑποδείγματι, καὶ ἐδίωξε τὰς ἱεροσύλους τῶν αἱρετικῶν μανίας. Ἐσχήκαμεν δὲ, τούτου ἀπογενομένου, κοινωνὸν τὸν τῆς ἁγίας μνήμης Σισίνιον, εἰδότα ὅση δόξα αὐτοῦ ἔμεινεν, εἰ φυλάξειεν, ὁλόκληρα καὶ ἀβλαβῆ τὰ ἄχρις διαμείναντα τῆς καθολικῆς πίστεως κόσμια. Ἐνοήσαμεν ὅπως ἐκείνῳ οὐκ ἔλειψε καὶ ἁπλότης περιστερᾶς, καὶ σύνεσις ἑρπετοῦ. Ἐκλαύσαμεν, ἀγαπητοὶ ἀδελφοὶ, ὥσπερ προορῶντες τὰ μέλλοντα, τὸ ταχέως ἡμᾶς τῆς ἐκείνου βοηθείας ἀπεστερῆσθαι. Ἐν τούτῳ γὰρ ἀγνοῶ ποῖαν ἐλπίδα εὑρήσομεν, ὃς περὶ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἄλλως διαλαμβάνει, ἢ αὐτὸς περὶ ἑαυτοῦ, ἢ οἱ ἀπόστολοι περὶ αὐτοῦ παραδεδώκασιν· ὃς οὐ μόνον τοὺς συντετριμμένους οὐ συνδεσμεῖ, ἀλλὰ καὶ συντρίβει τοὺς συνδεδεμένους· οὐ μόνον τοὺς καταβεβλημένους οὐκ ἐγείρει, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἱσταμένους καταβάλλειν ἐπιχειρεῖ· οὐ μόνον τὰ διεσπαρμένα οὐ συνάγει, ἀλλὰ καὶ τὰ συνηγμένα διαμερίζει. Εἰ καὶ τὰ μάλιστα οὔτε συντριβῆναι δύναται διάνοια ἀφιερωμένη Θεῷ, οὔτε καταβληθῆναι ἱστάμενος οὐρανίᾳ δυνάμει, οὔτε τὸ ἱερὸν πλῆθος διαμερίζεσθαι. Φανερῶς οὖν τῇ ἀγάπῃ ὑμῶν, ὅπερ χωρὶς δακρύων οὐ δυνάμεθα εἰπεῖν, ἀπαγγέλλομεν. Ἐκίνησεν ὁ διαλεκτικὸς ὑμῶν μάχην πρὸς τὴν ἀλήθειαν, τῇ ἀρχαίᾳ πίστει χεῖρας ἐπήνεγκε, πολεμεῖ πρὸς τοὺς ἀποστόλους, τοὺς προφήτας ἐκβάλλει, αὐτοῦ τοῦ Κυρίου ἡμῶν περὶ ἑαυτοῦ λέγοντος τοῖς ῥήμασιν οὐκ ἀκολουθεῖ. Ποίας θρησκείας, ἢ ποίοις νόμοις ἑαυτὸν ἐπίσκοπον λέγει, ἀποχρησάμενος τῇ καινῇ καὶ τῇ παλαιᾷ διαθήκῃ. Καὶ γὰρ καὶ τὸ νοητὸν τοῦ σχήματος ἐκβάλλει, καὶ οὐ δέχεται τὴν μεταξὺ ἡμῶν ἀναστρεφεῖσαν ἀλήθειαν· καὶ άπλῶς, ἄλλως περὶ τοῦ μυστηρίου τοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν διαλαμβάνει, ἢ ἀνέχεται τὸ τῆς πίστεως τῆς ἡμετέρας ἁγίασμα, ᾧ μετὰ σεβάσματος ἠκολούθησε πᾶς καθολικῶς διαλεγόμενος. Οὐδεὶς γὰρ καλῶς τῇ θρησκείᾳ ἐκδεδομένος, ἄλλως περὶ τοῦ Χριστοῦ ἐφρόνησεν, ἢ αὐτὸς περί ἑαυτοῦ φρονεῖσθαι ἠθέλησεν. Ἐκίνησέ ποτε ἱερόσυλον ζήτησιν ὁ Σαμοσατεὺς Παῦλος, ὅτε τῆς ἁγίας κατὰ τὴν Ἀντιόχειαν ἐκκλησίας προΐστατο· ἀλλὰ τοῦτὸν ἀπὸ τοῦ θρόνου, ἐν ᾧ μιαρῶς προύκαθέζετο, καθῄρηκεν ἑνωθεῖσα τῶν καθολικῶν ἱερέων ἀπόφασις. Ἀεὶ γὰρ ὀφείλουσιν οἱ τοιοῦτοι καιρίως ἐκκόπτεσθαι, οἵ τινες τὴν ψυχὴν τοῦ χριστιανοῦ λαοῦ διαταράττοντες, καὶ πρὸς τὴν γνώμην τὴν ἰδίαν τὰ εὐαγγέλια διαστρέφοντες, τῷ Θεῷ καρποφορεῖν οὐ δύνανται· καὶ γεωργητέα ἐστὶν ἡ ἄμπελος, ἡ τὸ δίκαιον τοῦ κτήτορος ἐπιγινώσκουσα. Δῆλον δέ ἐστιν, ὅτι αἱ τοιαῦται τῶν λόγων καινότητες ἀπὸ ματαίου ἔρωτος δόξης γένωνται. Ὥς τινες ἐθέλουσι παρ' ἑαυτοῖς δοκεῖν ὀξεῖς, ὀπτικοὶ καὶ φρόνιμοι, ζητοῦσι τί προσενέγκωσι ξένον, ὅθεν παρὰ ταῖς ἀπαιδεύτοις ψυχαῖς πρόσκαιρον δόξαν ὀξύτητος ἀπενέγκωνται. Ἀλλὰ τίς τούτων ποτὲ ἀληθῆ δόξαν ἐκέρδανεν, ἑαυτῷ δοκῶν φρόνιμος; ὁ γὰρ Θεὸς ἡμῶν τὰ ἀσθενῆ τοῦ κόσμου ἐπιλέγεται, καὶ ἐκ τῶν ἐναντίων συγχέει τὰ ἰσχυρὰ, καὶ τοὺς φρονίμους διὰ τῶν τοῦ κόσμου μωρῶν. Τίς ἐν τῇ τοῦ κόσμου σοφίᾳ καυχᾶται, εἰ μὴ ὁμολογῶν ἑαυτὸν ἐκ τοῦ κόσμου εἶναι; εἰ μὴ ὁ ἀρνούμενος ἑαυτὸν ἐκείνου εἶναι μαθητὴν, τοῦ εἰπόντος μὴ εἶναι ἑαυτὸν ἀπὸ τοῦ κόσμου; μία ἐστὶ δόξα, ἵνα ὥς φησιν ὁ Ἀπόστολος, ὁ καυχώμενος, ἐν Κυρίῳ καυχάσθω. Ἆρα οὐ τούτῳ τῷ ὑμετέρῳ ἐπισκόπῳ , ὁρῶμεν ταύτην τὴν γνώμην πρέπουσαν· μωρὸς ἐγένετο, ὃς λέγει ἑαυτὸν σοφόν· ὡμολογημένη γάρ ἐστι μωρία τὸ ἐκεῖνον ἀγνοεῖν, ὃν ἴσμεν Θεοῦ σοφίαν εἶναι καὶ δύναμιν. Ὁμολογεῖ γὰρ ἑαυτὸν ταῦτα ἀγνοεῖν, ἅπερ ἀνακρίνει. Καὶ μὴ θαυμάσῃ ἡ ἀγάπη ὑμῶν ἀπὸ τῆς ὁδοῦ τῆς ἀληθείας ἀποπλανᾶσθαι τοῦτον, ὁρῶσα ὅτι τὸν Χριστὸν, ὅστις ὁδὸς ἡμῶν τυγχάνει, ἀπώλεσε. Κατειλήφαμεν αὐτὸν ἐνίοτε σκαίᾳ διαλέξει προδιδόμενον, ἐνιότε κρυπτόμενόν τισι λανθανούσαις διόδοις, καὶ σκέποντα τὰ ἴδια δηλητήρια· καὶ δέον ἡμᾶς ἀκολουθοῦντας τῇ γνώμῃ τοῦ σοφωτάτου Σολομῶντος, μηδεμίαν διδόναι ἀπόκρισιν πρὸς τὴν ἄνοιαν αὐτοῦ, μὴ ὅμοιοι αὐτῷ γενώμεθα· ὅπως συμβουλεύομεν, ἵνα μεθ' ἡμῶν τοῖς ἀποστόλοις καὶ τοῖς προφήταις ἀκολουθήσῃ, μὴ ὡς πᾶσι μόνος ἀνθίσταται, μόνος παρὰ πάντων ἐκβληθῇ. Ὑμεῖς δὲ ἐπιμελέστερον ἐγρηγορέναι ὀφείλετε, ἵνα ἀντιστῆτε τοῖς τοῦ ἐχθροῦ κηρύγμασι. Μείζων γὰρ ὑμῖν ἐστι φροντὶς, ὅταν ἐντὸς τῆς Ἐκκλησίας λέγηται ὑμῖν τagvgr; τῇ Ἐκκλησίᾳ ἐναιτιούμενα. Ἐχέτωσαν ἐκεῖνοι ἀνακωχὴν τῶν καμάτων, οὓς προκαλεῖται ὁ ἀντίδικος ἔξω διάγων, καὶ οἵ τινες περὶ τοὺς προμαχῶνας διεσπαρμένοι, ἀσφαλίζονται ἑαυτοὺς τῇ τῶν τειχῶν βοηθείᾳ. Οἱ δὲ ἔχοντες ἔνδον τὸν πόλεμον, ἀργίαν οὐκ ἴσασιν. Ὅμως ἐν τούτῳ τῷ ἐμφυλίῳ πολέμῳ, ἐν ταύτῃ τῇ οἰκείᾳ μάχῃ εἴη ὑμῖν τεῖχος ἡ πίστις, καὶ κατὰ τῆς ἀπιστίας αὐτὴ ἑαυτὴν ἐκδικήσει πνευματικοῖς ἀκοντίοις. Φυλάξωμεν ταύτην, ὅτι φυλαττομένη φυλάττει ἡμᾶς. Διὰ ταύτης ἡ ἀσφάλεια ἡμῶν ἐστιν ὁ Θεὸς, καὶ ἡ καταφυγή. Ἁρπάζει ἐκ χειρὸς ἁμαρτωλοῦ. Τούτῳ ἡμᾶς ἐν κλύδωνι κειμένους πρέπει λέγειν· Κύριε, ἐλευθέρωσον ἡμᾶς, ἀπολλύμεθα. Πρὸς ὑμᾶς νῦν, ὦ κληρικοί καὶ πάντες ὅσοι καθιερωμένοι ἐστὲ τῷ Θεῷ, μεταστρεπτέος ὁ παρ' ἡμῶν λόγος. Ἐρεῖ τις τυχὸν, τὴν τάξιν μὴ πεφυλάχθαι. Ἠθελήσαμεν καὶ ἡμεῖς πρότερον, ὅπερ ἀπῄτει ἡ ἀκολουθία, διαλεχθῆναι ὑμῖν· ἀλλ' ἐκράτησεν ἡ περὶ ἐκείνους φροντὶς μείζων, οὓς ἐθέλομεν εἰς τὸ κοινὸν σῶσαι. Οὔτε γὰρ περὶ ὑμῶν ἀμφιβάλλειν ὀφείλομεν, ὦν δηλαδὴ ἡγεμονευόντων, ἐκείνους ἐν τῇ πίστει ἱστάναι πιστεύομεν. Ἡ ἀναφορὰ τοῦ ἁγίου καὶ Θεῷ ἐρασμίου τοῦ ἀδελφοῦ καὶ συνεπισκόπου μου Κυρίλλου, ἣν ἀπέστειλέ μοι διὰ τοῦ υἱοῦ ἡμῶν Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου ἑαυτοῦ, ταῦτα ἀνεδίδαξε πράττεσθαι καθ' ὑμῶν, ἅπερ δύναται κατὰ τῶν μελῶν τῆς Ἐκκλησίας ποιεῖν, ὁ τῆς κεφαλῆς αὐτῆς μὴ φεισάμενος. Ἀλλὰ ταῦτα ὑμᾶς μὴ βασανιζέτω. Μείζων γὰρ δόξα ἐστιν ἐν μείζονι καμάτῳ· ὅτι ἡ ποιότης τοῦ ἀγῶνος ποιεῖ τὴν τοῦ ἄλθου ποιότητα. Ἀναγινώσκετε γὰρ μεθ' ἡμῶν, ὅτι ὁ νομίμως ἀγωνιζόμενος στεφανοῦται. Ὅθεν ἡ προτροπὴ ἡμῶν χρεωστεῖται ὑμῖν, ἣ καὶ τοῖς μικροψύχοις καὶ τοῖς ἀνδρείως ἀνθισταμένοις ἀναγκαία ἐστίν· ἵνα καὶ τοὺς πειρασμοὺς δυνηθῶσι φέρειν οἱ μὴ δυνάμενοι, καὶ ἰσχυρότερον στῶσιν οἱ ἀνθιστάμενοι. Οὐδέποτε τὰ ὅπλα τοῦ βασιλέως ἡμῶν ἡττᾶται. Ἔλεγχός ἐστι πᾶς πειρασμὸς τῷ χριστιανῷ· τοῦτον γὰρ, ὡς ἀνέγνωμεν, ὑπομονὴ ἐργάζεται. Ἐκ ταύτης ἐλπὶς γεννᾶται, ἥτις οὐδένα, τῆς γραφῆς ἐπαγγελλομένης, ἠπάτησεν. Ὅθεν, ἀγαπητοὶ ἀδελφοὶ, ἐπειδὴ ἡ παραμυθία ὑμῶν ἀπὸ Θεοῦ ἐστιν, ᾧ τὰ σώματα ὑμῶν, τουτέστιν ὑμᾶς αὐτοὺς, ζώσας, ὥς φησιν ὁ Ἀπόστολος, θυσίας προσφέρετε, μὴ ἀποκάμητε ἀνθιστάμενοι. Παρέξει ἐκεῖνος δύναμιν, ὃς διὰ τοῦ ἀποστόλου ἡμᾶς διδάσκων, θέλει τὰ ἡμέτερα μέλη ὅπλα εἶναι τῆς ἑαυτοῦ δικαιοσύνης. Ἔχετε ὑποδείγματα τῶν ἁγίων, οἵ τινές ποτε ἔσπειραν ἐν δάκρυσιν, ὕστερον δὲ ἐν χαρᾷ θεριοῦσιν. Οὐ φιλεῖ ὁ ἡμέτερος δεσπότης δοῦλον, εἰ μὴ τὸν ἐν πείρᾳ δεδοκιτμένον. Τὰς χριστιανὰς ψυχὰς ἀεὶ ἡ τῶν πραγμάτων παλαίστρα γυμνάζει. Τρέχετε ἵνα ἀλλήλους ἐν ταῖς ὁδοῖς τοῦ Κυρίου παρέλθητε. Οὐ θέλω ὑμάς ὑπὸ τῶν ἀντιδίκων καταλαμβάνεσθαι. Φησὶ δὲ καὶ ὁ ἀπόστολος, χρῆναι γενέσθαι ἅπερ ὁρῶμεν. Ἰσχὺν καὶ πίστιν οὐ δοκιμάζει, εἰ μὴ ὁ τόπος τῆς συμβολῆς. Ἡσυχίαν στεφανοῦσθαι δυσχερές· τὰ ἔπαθλα εἰ μὴ τοῖς καμάτοις οὐ δίδονται. Τὴν περικεφαλαίαν τῆς ὑγιείας αἱ κεφαλαὶ ὑμῶν μὴ ἀποθῶνται· μὴ ἐκδύσηται τὸν θώρακα τῆς πίστεως ὁ ἐπαγγελλόμενος στρατιώτης τοῦ Χριστοῦ ἀξιόχρεως. Οἱ ἡμέτεροι καθ' ἡμῶν πόλεμον κεκινήκασιν, εἰ ἄρα ἡμέτεροι λεκτέοι οὗτοι, οὒς ἠσθόμεθα, ῥαγέντος τοῦ τῆς φιλίας νόμου, πρὸς τὸν ἐχθρὸν ηὐτομοληκέναι. Ὑμέτερόν ἐστιν ἱσταμένους ἔχειν τοὺς πόδας ἐν τοῖς πυλῶσιν Ἱερουσαλήμ. Θέλομεν ὑμῶν τὰς βάσεις εἶναι τελείας, μή ποτε πρὸς ἶσον ὑπόδειγμα τὰ ἴχνη τινὸς παρασαλευθῇ. Καὶ ἀκολουθήσωσι τῷ διαβόλῳ μετὰ τοῦ κακοῦ, οἱ ἐπιγινώσκοντες ἑαυτοὺς ἐξ ἐκείνου ὄντας. Ὑμεῖς, οἵ τινες υἱοὶ Θεοῦ τοῖς ἔργοις φαίνεσθε, ἐπειδὴ ἐκ τῶν καρπῶν θέλει ἕκαστον διαγινώσκεσθαι, ἀμοιβαδὸν τὰς διανοίας τῶν μικροψύχων παραμυθήσασθε, καὶ ἕκαστον τῶν ἀσθενῶν ὑποδέξασθε, βεβαιοῦντες αὐτούς. Μὴ δὴ ἀπατήσῃ ὑμᾶς ἀσέβεια, ἀλλὰ περὶ τοῦ καλοῦ καὶ τοῦ κακοῦ κατὰ τὴν ἑκάστου ποιότητα τὴν κρίσιν κατέχετε, φεύγοντες τὰ διεστραμμένα, καὶ τὰ ὀρθὰ ἐπαινοῦντες. Ἀποβλητέος γάρ ἐστι τῷ Θεῷ, λέγοντος τοῦ Σολομῶντος, ὅστις ἢ τὸν δίκαιον ἀντὶ ἀδίκου, ἢ ἀντὶ δικαίου δέχεται ἄδικον. Οὐδὲν δέ ἐστιν ἡ πρόσχαιρος θλίψις, ἂν πρὸ ὀφθαλμῶν ᾖ τὸ αἰώνιον ἔπαθλον, οὗ οὐδὲν προκριτέον. Βοᾷ ὁ ἡμέτερος ψαλμῳδὸς, ὅτι ἐὰν κατ' αὐτοῦ συστῇ πόλεμος, ἐλπίδι ἐκείνου τοῦ φωτισμοῦ ὅλως οὐ φοβηθήσεται. Εἰ ἀγῶνα πρὸς τὰ ἔθνη εἴχετε, δηλαδὴ μεγίστης ἂν ἦν νίκης, νικᾷν τοὺς ἀεὶ ὑμῖν γενομένους ἐχθρούς. Πηλίκη δὲ ἐκείνη ἡ νίκη λεκτέα, ὅπου ὁ ἱερεὺς, ἀλλαγέντος τοῦ κηρύγματος, διώκτης τῶν καθολικῶν ἐγένετο, ἰδικῶς ἐν ἅπασι κατὰ Παύλου φρονῶν, ὃς τοῦ εὐαγγελίου τοῦ Κυρίου, οὗ διώκτης ἦν πρότερον, ὕστερον ἐγένετο κῆρυξ; κατελείφθη ὁ ασεβὴς διαλεκτικὸς παρὰ τοῦ θείου πνεύματος, ὁπότε καὶ αὐτοῦ τοῦ θείου πνεύματος ἐφρόνησεν ἐναντία. Δικαίως, ἐὰν ἐπιμείνῃ, ἀκούσεται παρ' ἡμῶν τὰ ῥήματα τοῦ Σαμουὴλ, ἅπερ τότε τῷ Σαοὺλ παρ' αὐτοῦ τοῦ ἱερέως· Ἐξουθενήσει σε Κύριος, ἵνα μὴ βασιλεύσῃς ἐπὶ Ἰσραὴλ. Εἰ ἐκεῖνος ἄξιος γέγονεν, ὅτι μόνον ἐν πράγμασιν ἅπερ ἔπραττε, κατεφρόνησε τῶν ἐντολῶν τοῦ Θεοῦ, ποία τούτῳ χρεωστηθήσεται τιμωρία, ὃς ἑαυτὸν κατὰ τοῦ Κυρίου τῆς Θεότητος ὕψωσε; νῦν ὑμέτερόν ἐστι θεραπεῦσαι τὸ παρ' ἐκείνου τραῦμα, καὶ ἰάσασθαι τοὺς παρ' αὐτοῦ ῥήματι τετρωμένους. Ἀσφαλέσιν ἴχνεσιν ἴστασθε κατὰ τοῦ ἤδη πεσόντος, ὡς ὁ παρ' αὐτοῦ λόγος δείκνυσι. Καὶ εἴ τι ὑμῖν ἐπήνεγκεν, ἀνεξικάκως φέρετε. Ἐμηχανήσατο ὕβρεις, ἐμηχανήσατο ἀφορισμούς; ἐκεῖνος αὐτὸς ἐν τοῖς ἰδίοις πέπονθεν, ὃν ὑποδέδεχθαι ὑπὲρ ἡμῶν ἅνθρωπον ἀρνεῖται. Ὅθεν μηδείς κλαύσῃ τὰ κατά τινος ὑμῶν ἐπινοηθέντα. Τῆς ἀνεξικακίας καὶ τῆς ὑπομονῆς τύπος εἴη Στέφανος ὁ πρῶτος τοῦ Χριστοῦ μάρτυς. Ὁ ὄχλος τῶν ἀπίστων κατ' αὐτοῦ ἔβρυχε· καὶ ὅμως ὁ συνοδοιπόρος τοῦ Χριστοῦ οὐκ ἐσιώπησεν ὅπερ ἑώρα. Ἐβόα μεταξὺ μαινομένων, μεταξύ τῶν τῆς θρησκείας ἐχθρῶν, λέγων ἑαυτὸν ὁρᾷν ἀνεῳγμένους τοὺς οὐρανοὺς, καὶ τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου, δι' ὂν ταῦτα ἔπασχεν, ἱστάμενον πρὸς τῇ δεξιᾷ τοῦ Θεοῦ. Μακρόν ἐστι χωρεῖν δι' ἑκάστου τῶν πριαμένων ἑαυτοῖς ζωὴν ἢ θανάτῳ ἢ ὁμολογίᾳ. Ἔχετε ὑμεῖς ὅσοι τῆς Ἐκκλησίας ἐκβέβλησθε, σχεδὸν τῶν ἡμετέρων καιρῶν ὑπόδειγμα τοῦ τῆς μακαρίας μνήμης Ἀθανασίου τοῦ σοφωτάτου ἱερέως τῆς Ἀλεξανδρέων Ἐκκλησίας. Τίνι οὐκ ἂν εἴη παραμυθία ἡ ἐκείνου ὑπομονή; τίνι οὐκ ἂν εἴη ὑπόδειγμα ἡ ἐκείνου στεῤῥότης; τίνι οὐκ ἂν ποιήσειεν ἐλπίδα ἡ ἐκείνου πολυπόθητος ἐπάνοδος; Ἐκβάλλεται Ἀρείου διώκοντος, ἀλλ' ἀνακλητέος τοῦ Κυρίου προπέμποντος. Ἔπαθε φυλακὴν, ἔπαθε θρίψεις· καὶ οὐ θαυμαστὸν, εἰ ὁ ἀποστολικὸς ἀνὴρ ταῦτα πέπονθε, δι' ὧν ἑαυτὸν γεγυμνάσθαι καυχᾶται ὁ ἀπόστολος. Καὶ ἐν τούτοις πᾶσιν ἐκείνῳ ἠκολούθησε τῷ μαρτυρομένῳ, ὅτι ἑαυτῷ ἐν ταῖς θλίψεσιν ἀρέσκει. Ἐδιώχθη ἐκεῖθεν, καὶ ἐν τοῖς ἡμετέροις μέρεσιν ἀνεκτίσατο. Ἀμέλει ἐνταῦθα αὐτοῦ ἡ κατάστασις ἀνεκαινίσθη, καὶ ἐν τούτῳ τῷ θρόνῳ εὗρε κοινωνίας ἀνάπαυσιν, ἀφ' οὗ ἀεὶ τοῖς καθολικοῖς γεννᾶται βοήθεια. Καὶ ὅμως ἐν ταῖς θρίψεσιν οὐκ ᾔσθετο πόνου ὁ γενόμενος ἐν τῷ διωγμῷ ὁμολογητής. Ὅθεν οὐδεὶς τῶν χριστιανῶν κλαῦσαι ὀφείλει τὴν ἐπενεχθεῖσαν αὐτῷ πρόσκαιρον ἐξορίαν, ὅτι ἐκείνων οὐδεὶς ἐξωρισμένος ἐστὶ Θεῷ. Μᾶλλον φοβηθῶμεν, μὴ ἀπὸ τῆς χώρας τῶν ζώντων, τουτέστιν ἀπ' ἐκείνης, ἣν ἡμετέραν θέλομεν εἶναι πατρίδα, ἐξορισθῶμεν. Ἐκεῖνό ἐστιν ἡμέτερον, ἐκεῖνο διηνεκὲς, ἐκεῖνο αἰώνιον. Οὐκ ἔστι γὰρ ἐκεῖνο ἡμέτερον, δι' οὗ μόνη πάροδος· ἀλλὰ ταῦτα ἀληθῶς ἡμέτερα, ἥπερ ἀσφαλεστάτη ἐλπὶς ἐπαγγέλλεται. Ἔστι δὲ λέγοντος ἀκοῦσαι τοῦ ἀποστόλου· Ἃ ὀφθαλμὸς οὐκ εἶδεν, οὐδὲ ἀκοὴ ἤκουσεν, οὐδέ εἰς καρδίαν ἀνθρώπου ἀνῆλθεν ταῦτα, ἂ ἡτοίμασεν ὁ Θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν. Ἵνα δὲ μηδὲ πρὸς καιρὸν δοκῇ τούτου ἰσχύειν ἡ ἀπόφασις, τοῦ ἤδη καθ' ἑαυτοῦ τὴν θείαν ἀπόφασιν προσκαλεσαμένου, φανερῶς ἡ αὐθεντία τοῦ ἡμετέρου θρόνου ὡρίσατο, μηδένα ἢ ἐπίσκοπον, ἢ κληρικὸν, ἢ κατά τι ἐπάγγελμα χριστιανὸν, τῶν παρὰ Νεστορίου, ἢ τῶν τούτου ὁμοίων, ἀφ' οὗ τοιαῦτα κηρύττειν ἤρξαντο, ἢ τοῦ ἰδίου τόπου, ἢ τῆς κοινωνίας ἀποκινηθέντων, δοκεῖν ἢ ἀποκεκινῆσθαι, ἢ ἀποκοινώνητον γεγενῆσθαι. Ἀλλ' οὗτοι πάντες ἐν τῇ ἡμετέρᾳ κοινωνίᾳ καὶ ἐγένοντο, καὶ ἄχρι τοῦ παρόντος εἰσίν· ὅτι οὐδένα ἢ καθελεῖν, ἢ ἀποκινῆσαι ἠδύνατο, ὃς ἐν τῷ κηρύττειν ταιαῦτα, ἀσφαλῶς οὐχ εἱστήκει. Πάντας τοίνυν ὁ παρὼν λόγος εἰς τὸ κοινὸν περιπλέκεται, ἵνα μᾶλλον ἰσχυροποιηθέντες καὶ θαρσαλέοι γενόμενοι ἐν κυρίῳ, μὴ μετακινηθῆτε, ἀλλὰ μᾶλλον θεραπεύσητε τὰς ἀλλήλων ἀσθενείας. Ἤδη γὰρ ὑμῖν ἐκεῖ τοὺς ἀσθενεῖς παρατιθέμεθα, ὅπου ὁρῶμεν αὐτὸν νοσοῦντα τὸν ἱατρόν· ᾧ θέλομεν ὅμως, εἰ ἔτι δυνάμεθα, βοηθεῖν. Ὡς γὰρ πρὸς τὸν ἅγιον ἀλελφὸν καὶ συνεπίσκοπον ἡμῶν Κύριλλον ἁρμοδίους ἀποκρίσεις ἐπέμπομεν, καὶ ὑμῖν ἐπεστείλαμεν διὰ τοῦ ποθεινοτάτου Ποσειδωνίου τοῦ διακόνου αὐτοῦ, τὰ πεμπτέα παρὰ τοῦ αὐτοῦ ἀδελφοῦ μου καὶ πρὸς ἐκεῖνον περὶ οὗ λόγος. Καὶ ἐπειδὴ ἐν τηλικούτῳ πράγματι ἡ ἡμετέρα σχεδὸν παρουσία ἀναγκαία ἐφαίνετο, τὴν ἡμετέραν διαδοχὴν, διὰ τὰ κατὰ θάλατταν καὶ γῆν διαστήματα, αὐτῷ τῷ ἁγίῳ ἀδελφῷ μου Κυρίλλῳ ἀπενείμαμεν, μὴ αὐτὴ ἡ νόσος ἀφορμῇ τῆς μακρότητος ἐπιτριβῇ. Μόνον ὑμεῖς τοὺς ἀποστολικοὺς πρὸ ὀφθαλμῶν ἔχετε λόγους, ἐν τῇ αὐτῇ διανοίᾳ καὶ ἐν τῇ γνώμῃ γίνεσθε τέλειοι· ἵνα, ὡς ἀνέγνωμεν, παραμένοντες ἄχρι τέλους δυνηθῆτε σωθῆναι. Ἵνα δὲ γνῶτε ἐφ' οἵῳ ὅρῳ τὰ γεγραμμένα ἀπεστείλαμεν τῷ πρὸς ὃν ὑμῖν ὁ λόγος, αὐτὴν τὴν ἀπόφασιν τὴν κατ' αὐτοῦ Νεστορίου ἐποιήσαμεν ταύτῃ τῇ ἐπιστολῇ ὑποταγῆναι, ἵνα γνῶτε τὸν περὶ αὐτοῦ δοθέντα τύπον. Ὁ Θεὸς ὑμᾶς ὑγιεῖς φυλάξαι, ἀδελφοὶ ποθεινότατοι. Ἔστι δὲ ὅρος μεθ' ἕτερα οὗτος Σαφῶς τοιγαροῦν μαθήσῃ ταύτην ἡμετέραν εἶναι τὴν ἀπόφασιν, ὡς εἰ μὴ περὶ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ταῦτα ἐξηγήσῃ, ἂ καὶ ἡ Ῥωμαϊκὴ καὶ ἡ Ἀλεξανδρικὴ, καὶ ἅπασα καθολικὴ Ἐκκλησία νοεῖ, καθῶς καὶ ἡ εὐαγεστάτη τῶν Κωνσταντινουπολιτῶν ἐκκλησία μέχρι σοῦ, ὦ Βέλτιστε, ἐνόησε, κατὰ τὴν ἐκτεθεῖσαν πίστιν ἐν τῇ Νικαίων συνόδῳ, καὶ εἰ μὴ ταύτην τὴν δύσπιστον καινότητα σεβαστῇ καὶ σεβασμίᾳ γραφῇ διαστήσῃς, ἐντὸς δέκα ἡμερῶν ἀπ' ἧς γνωρίζονταί σοι ταῦτα τὰ γράμματα ταύτης τῆς μεθοδείας τὴν ἡμέραν ἐναρίθμων, τὰ φανερὰ καὶ γεγραμμένα τῆς καταδικασίμου αἱρέσεως, ἀπὸ πάσης καθολικῆς Ἐκκλησίας ἀκοινώνητον εἶναι σεαυτὸν, καὶ ἀνενέργητον πρὸς πᾶν ὁτιοῦν τῶν ἐξ αὐθεντίας ἱερατικῆς.
|
(II Cor. XI, 28) (Ibid., 29) (Jerem. XXIII, 16) (Ezech. XIII, 9, 10) (I Cor. I, 27) (Joan. XVII, 16) (I Cor. I, 31) (sed nunc usque vestro, nisi quod credimus credat) (Rom. I, 22) (I Cor. I, 24) (Joan. XIV, 16) (Prov. XXVI, 4) (Ps. LXX, 3, 4) (Matth. VIII, 25) (II Tim. II, 5) (Rom. V, 4, 5) (Rom. XII, 1) (Rom. VI, 13) (Psal. CXXV, 5) (I Cor.
XI, 19) (Psal. CXXI, 2) (Matth. VII,
16, 20) (Prov. XVII, 15) (Psal. XXVI, 3) (I Reg. XV, 23) (Act. VII, 55) (II Cor. XI) (II Cor.
XII, 10) (I Cor. II, 9) (I Cor. I, 10) (Matth. X, 22) (ἀλλὰ ἄχρι νῦν ὑμετέρῳ, ἐὰν μὴ πιστεύσῃ
ὅπερ πιστεύομεν)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 15 |
EPISTOLA XV. NESTORII AD COELESTINUM PAPAM. 1. 2. 3. 4.
|
Quid Cyrillus, quid ipsi de vocabulis Θεοτόκος et Χριστοτόκος sentiat.
|
COELESTINO papae NESTORIUS episcopus Constantinopolitanus. Didici honestissimum Cyrillum Alexandrinae urbis episcopum, propter libellos contra eum nobis oblatos exterritum, ac sibi venantem latebras, ad evitandam sacram synodum, propter hos ipsos libros futuram, quasdam alias interea cogitationes excogitare verborum, et amplecti verbum quod est Θεοτόκος et Χριστοτόκος, quorum alterum admittit, alterum vero modo quidem de Evangeliis eximit, modo vero rursus admittit, hoc est Χριστοτόκος, secundum quamdam, credo, prudentiae nimietatem. Ego autem ad hanc quidem vocem quae est Θεοτόκος, nisi secundum Apollinaris et Arii furorem ad confusionem naturarum proferatur, volentibus dicere non resisto; nec tamen ambigo, quin haec vox Θεοτόκος illi voci cedat, quae est Χριστοτόκος, tamquam prolatae ab angelis et Evangeliis. Et nisi haec ad venerationem tuam scientem dicerem, opus mihi foret longo multoque de hac ipsa causa sermone. Sed et sine hoc, illud quoque omni modo beatitudini tuae notum est, quia si aestimemus duas sectas contrarias sibi stare, et harum altera hanc vocem proferat solam Θεοτόκος, altera vero illam solam ἀνθρωποτόκος, et utraque secta ad suam confessionem trahat, aut si hoc non impetraverit, periclitetur de Ecclesia cadere; necesse erit jactatae huic rei deputatum, habentem pro utraque secta curam, mederi periculo utriusque partis ex voce ab Evangeliis tradita, quae utriusque naturae significatrix sit. Horum enim, sicut dixi, assertionem vox illa, quae est Χριστοτόκος, quia et blasphemium Samosateni removet, quod est dictum de omnium Domino Christo tamquam puro homine, sed et Arii et Apollinaris malitiam fugat. Haec autem ipsa etiam honestissimo Alexandrinorum episcopo scripsi, sicut potest beatitudo tua cognoscere ex exemplaribus quae his meis litteris adjunxi, vel quae ad nos ab eo scripta sunt. Placuit vero, Deo adjuvante, etiam synodum inexcusabiliter totius orbis terrarum indicere propter inquisitionem aliarum rerum ecclesiasticarum. Nam dubitatione verborum non aestimo habituram inquisitionem difficultatum, nec impedimentum esse ad tractatum divinitatis Domini Christi.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 16 |
EPISTOLA XVI. COELESTINI I AD CYRILLUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM. 1. 2. 3. 4.
|
Sententiae adversus Nestorium latae indulgentiam correcto esse offerendam: ut si pertinax fuerit, ipse perditionis suae auctor judicetur. Se cum iis quos Cyrillus suspectos habet, summa cautione tractaturum.
|
COELESTINUS episcopus CYRILLO episcopo Alexandrino. Intelligo sententiam sapientissimi Salomonis impletam. Non enim aliter quam sitiens aquam frigidam , de terra longinqua iteratum nuntium per litteras tuae dilectionis accepi, quae nos invicem nostri consilii participatione conjungunt. Indifficulter est Ecclesiarum et catholicae fidei speranda tranquillitas, quando pro hac elaborare Christianissimos principes sic videmus. Non est inefficax, in divinis maxime causis, cura regalis, quae pertinet ad Deum qui fideliter tenet corda regnantium . Itaque breviter responsum tuae reddimus sanctitati. Etenim quaeris utrum sancta synodus recipere debeat hominem a se praedicata damnantem; an quia induciarum tempus emensum est, sententia dudum lata perduret. Super haec utrique consultatione communi communem Dominum consulamus. Nonne nobis respondet illico per prophetam, mortem se nolle morientis ; et per apostolum Paulum, omnem hominem velle salvum fieri et venire ad scientiam veritatis ? Numquam displicet Deo accelerata in quocumque correctio. Tuae sit hoc sanctitatis cum venerando fratrum consilio, ut orti in Ecclesia strepitus comprimantur, et finitum Deo juvante negotium votiva correctione discamus. Conventui autem nos deesse non dicimus: neque enim ab his absentes esse possumus, quibus nos ubicumque positis fides tamen una conjungit. Nolo nos corpore isto censeri, cujus praesentiam Apostolus assignat infirmam . Illic sumus, qui quod illic pro omnibus agitur cogitamus: spiritaliter agimus, quod corporaliter agere non videmur. Studeo quieti catholicae, studeo pereuntis saluti, si tamen voluerit aegritudinem confiteri. Quod ideo dicimus, ne volenti se corrigere forsitan deesse videamur. Nam si et nobis sustinentibus uvam , spinas sibi addiderit; impleatur, manentibus statutis prioribus, sui fructu judicii; colligat quod sulco diabolico seminavit, non nostro consilio, sed se periturus auctore. Probet nos veloces pedes ad effundendum sanguinem non habere, quando sibi etiam remedium cognoscat oblatum. His autem quos erga catholicam fidem tua fraternitas dicit se habere suspectos, si scripta direxerint, pro qualitate rerum eis nos respondere necesse est. In quo negotio nemo subripiet, quin tota cautione tractetur. Data nonis Maii Basso et Antiocho viris clarissimis consulibus.
|
(Prov. XXV, 25) (Prov. XXI, 1) (Ezech. XVIII, 32) (I Tim. II, 4) (II Cor. X, 10) (Isa. V, 2) (Psal.
XIII, 3)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 17 |
EPISTOLA XVII, SEU COMMONITORIUM PAPAE COELESTINI EPISCOPIS ET PRESBYTERIS EUNTIBUS AD ORIENTEM. 1.
|
In Ephesina synodo, sive nondum soluta, sive jam absoluta sit, quei se gerere debeant.
|
Cum Deo nostro, sicut credimus et speramus, auctore ad destinata vestra charitas venerit loca, ad fratrem et coepiscopum nostrum Cyrillum consilium vestrum omne convertite, et quidquid in ejus videritis arbitrio facietis, et auctoritatem sedis apostolicae custodiri debere mandamus. Si quidem instructiones quae vobis traditae sunt, hoc loquantur, ut interesse conventui debeatis: ad disceptationem si fuerit ventum, vos de eorum sententiis judicare debeatis, non subire certamen. Quod si transactam synodum, et redisse omnes episcopos videritis, requirendum est qualiter fuerint res finitae. Si pro antiqua fide catholica res gestae sunt, et sanctum fratrem meum Cyrillum Constantinopolim didiceritis profectum, ire vobis illo necesse est, ut epistolas nostras principi porrigatis. Quod si aliter actum est, et in dissensione res sunt, ex ipsis rebus conjicere poteritis quid cum consilio supradicti nostri fratris agere debeatis. Data VIII iduum Maiarum Basso et Antiocho consulibus.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 18 |
EPISTOLA XVIII. B. COELESTINI PAPAE I AD SYNODUM EPHESINAM. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Ut ab apostolis tradita fideliter custodiant. Ut certent fortiter pro Christi causa. Ut uno animo et fidei adsint et Ecclesiarum quieti. Legatos se destinasse, qui synodi gestis intersint et a se statuta exsequantur.
|
COELESTINUS episcopus sanctae synodo apud Ephesum congregatae. Spiritus sancti testatur praesentiam congregatio sacerdotum. Certum est enim quod legimus , Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum . Quod cum ita sit, si nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest, quanto magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit tanta turba sanctorum? Sanctum namque est pro debita veneratione collegium, in quo utique nunc apostolorum frequentissimae illius quam legimus , congregationis aspicienda reverentia est. Numquam his defuit, quem receperant praedicandum; adfuit his semper Dominus et magister, nec docentes a suo doctore deserti sunt. Docebat ille qui miserat, docebat qui et dixerat quid docerent. Docebat ille qui in apostolis suis se confirmat audiri . Haec ad omnes in commune Domini sacerdotes mandatae praedicationis cura pervenit; haereditario namque in hanc sollicitudinem jure constringimur, quicumque per diversa terrarum eorum vice nomen Domini praedicamus, dum illis dicitur, Ite, docete omnes gentes . Advertit vestra fraternitas quia accepimus generale mandatum: omnes etiam nos agere voluit quod illis sic omnibus in commune mandavit, officium necesse est nostrorum sequamur auctorum. Subeamus omnes eorum labores quibus successimus in honore. Praestemus eorum diligentiam praedicatis, post quae, monente Apostolo , nullam praedicationem jubemur admittere. Non est minor tradentis officio custodia traditorum. Illi jactaverint fidei semina; nostra haec sollicitudo custodiat, ut incorruptum et multiplicem fructum nostri Patrisfamilias adventus inveniat, cui soli utique assignatur ubertas. Loquente namque electionis Vase, plantare et rigare non sufficit, nisi Deus dederit incrementum . Agendum igitur nunc est labore communi, ut credita et per apostolicam successionem huc usque detenta servemus. Illud in nobis, per quod secundum Apostolum ambulemus, arguitur. Non enim nunc species, sed fides nostra vocatur ad causam. Spiritalia arma sumenda sunt, quia bella sunt mentium, et tela verborum, ut in nostri regis foedere perduremus. Omnes nunc ibi positos beatus Paulus apostolus monet, ubi Timotheo remanere mandavit . Idem igitur locus, eadem causa ipsa, etiam modo ipsum requirit officium. Nos quoque nunc agamus quod agendum tunc ille suscepit: ne quis aliter sentiat, et quaestiones praestantibus maxime fabulis ne quis intendat, ut ipse praecepit . Simus unanimes, unum quia sic expedit, sentientes. Nihil per contentionem, nihil per inanem gloriam agere gestiamus, una anima cum uno corde sit cunctis . Quandoquidem fides, quae est una, pulsatur, doleat, immo et lugeat, hoc nobiscum omne in commune collegium. Vocatur in judicium qui judicaturus est mundum; discutitur qui discussurus est omnes; et calumniam patitur qui redemit. Accingatur armis Dei vestra fraternitas . Scitis quae galea caput nostrum muniat, quae lorica pectus includat, non vos nunc demum ecclesiastica rectores castra ceperunt. Nemo dubitet, favente Domino qui facit utraque unum , depositis armis pacem futuram, quando se causa ipsa defendit. Respiciamus rursus etiam illa nostri verba doctoris, quibus proprie apud episcopos utitur, ista praedicens: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo . Inde ad hoc vocatos hos legimus, qui istud audirent, quo nunc sanctitas vestra convenit. Ephesiis ergo, quibus est nota fidei praedicatio, sit nunc erga hanc etiam nostra nota defensio. Exhibeamus his nostrae mentis illa veneratione constantiam, quae sunt digna, quae magna sunt, quae pio sensu tranquillitas diuturna servavit, et intemerata regnarunt. Numquam contra Regem regum verba tyrannicae dominationis admissa sunt, nec opprimi per falsitatem potuit negotium veritatis. Vos hortor, fratres charissimi, respiciatur illa dilectio, in qua utique secundum vocem Joannis apostoli , cujus reliquias praesentes veneramini, manere debemus. Sit oratio communis ad Dominum. Scimus quae vis divinae illius praesentiae sit futura , supplicante concorditer tanta multitudine sacerdotum, quando locus ille moveri potuit in quo unanimiter duodecim legimus supplicasse. Quae tamen fuit Apostolorum petitio deprecantium? Nempe ut acciperent verbum Dei loqui cum fiducia , et per ejus manus virtutes agere, quarum praestante Christo Deo nostro acceperant potestatem. Et vestro nunc sancto conventui quidnam aliud postulandum, quam ut cum fiducia loquamini verbum Domini? quam ut det servare, quae praedicare concessit? ut repleti Spiritu sancto, sicut scriptum est , licet ore diverso, unum tamen, quod ipse Spiritus docuit, proferatis. His omnibus breviter animati, quia, sicut ait Apostolus , scientibus legem loquor, et loquor sapientiam inter perfectos , adestote catholicae fidei et Ecclesiarum quieti; adestote, quia sic dicendum est, et praeteritis et praesentibus et futuris, rogantes atque servantes quae ad pacem sunt Jerusalem . Direximus pro nostra sollicitudine sanctos fratres et consacerdotes nostros, unanimes nobis et probatissimos viros, Arcadium et Projectum episcopos, et Philippum presbyterum nostrum, qui iis quae aguntur intersint, et quae a nobis ante statuta sunt exsequentes. Quibus praestandum a vestra sanctitate non dubitamus assensum, quando id quod agitur videatur pro universalis Ecclesiae securitate decretum. Data VIII idus Maii, Basso et Antiocho consulibus. Κελεστῖνος τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ, τῇ ἐν Ἐφέσῳ συναχθείσῃ ἀγαπητοῖς καὶ ποθεινοτάτοις, ἐν κυρίῳ χαίρειν. Τοῦ ἁγίου πνεύματος ἐμφανίζει τὴν παρουσίαν τῶν ἱερέων ἡ σύνοδος. Ἀληθὲς γάρ ἐστι τὸ γεγραμμένον, ἐπειδὴ καὶ οὐ δύναται ἡ ἀλήθεια ψεύσασθαι, ὅτι δὴ ἐν εὐαγγελίω τοιαύτη ἔγκειται φωνή· Ὅπου δύο ἢ τρεῖς εἰσι συνηγμένοι ἐπὶ τῷ ἐμῷ ὀνόματι, ἐκεῖ εἰμι ἐν μέσῳ αὐτῶν. Τούτου οὕτως ἔχοντος, εἰ οὐδὲ τοῦ οὕτω βραχέος ἀριθμοῦ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον ἀπολείπεται, πόσῳ μᾶλλον αὐτὸ νῦν μεσιτεύειν πιστεύομεν, ὅπου εἰς ἣν συνήχθη τοσοῦτο πλῆθος ἁγίων; καὶ γὰρ ἅγιόν ἐστι κατὰ τὸ οἰκεῖον σέβας συνέδριον, ἐν ᾧ καθάπερ ἐκείνης τῆς μεγίστης τῶν ἀποστόλων συνόδου, ὡς ἀνέγνωμεν, ἐστὶν ὁρᾷν τὴν εὐλάβειαν. Οὐδεπώποτε τούτων ἀπολείπει ὁ παρ' αὐτῶν κηρυχθεὶς διδάσκαλος· παρῆν αὐτοῖς ἀεὶ ὁ κύριος καὶ διδάσκαλος, ἀλλ' οὐδὲ διδασκόμενοι παρὰ τοῦ οἰκείου διδασκάλου πώποτε κατελείφθησαν. Ὁ πέμψας ἐδίδασκεν· ὁ εἰπὼν τί διδάξουσιν ἐδίδασκεν, ὁ τοῖς οἰκείοις ἀποστόλοις ἑαυτὸν ἐμφανίζων. Ἀκουέσθω ταῦτα παρὰ πάντων εἰς τὸ κοινὸν, κύριοι, ἀδελφοὶ ἃ τῆς παρατεθείσης διδασκαλίας ἡ φροντὶς παρέπεμψε. Δικαίως κληρονομίαν εἰς ἡμᾶς ἐν ταύτῃ τῇ φροντίδι σφιγγόμεθα, οἱ πανταχοῦ καὶ ἀνὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην τῇ ἐκείνων διαδοχῇ τὸ ὄνομα κυρίου κηρύττοντες, ὡς ἐκείνοις προστέτακται· Πορευθέντες μαθητεύσατε πάντα τὰ ἔθνη. Προσέχειν ὑμετέρα ἀδελφότης ὀφείλει, ὅτι παρεδέξατο γενικὴν ἐντολήν. Καὶ ἡμᾶς αὐτοὺς πάντας τοῦτο πράττειν ἠθέλησεν, ὅστις πᾶσιν ἐκείνοις περὶ τῆς ἐνετείλατο πίστεως καὶ λειτουργίας· ἀναγκαῖόν ἐστιν, ὅπως προσηκόντως τοῖς ἑαυτῶν πατράσιν ἀκολουθήσωμεν, ὑπεισελθόντες πάντες αὐτῶν τὸν κάματον, καὶ οἱ τὴν τούτων διαδεξάμενοι τιμὴν, χορηγήσωμεν τὲν ἐπιμέλειαν τοῖς τούτων διδάγμασι· μεθ' ἃ, ὑπομιμνήσκοντες τοῦ ἀποστόλου, οὐδεμίαν διδασκαλίαν προσθεῖναι κελευόμεθα. Οὐκ ἔστιν ἐλάσσων τιμὴ τῆς ὑπηρεσίας τῷ διδάσκοντι ἡ τῶν παραδιδομένων φυλακή. Ἐκεῖνοι ἔσπειραν τῆς πίστεως τὰ σπέρματα· ταῦτα ἡ ἡμετέρα φροντὶς ἀσφαλιζέσθω, ὅπως ἀδιάφθορον καὶ πολύπλασιασθέντα καρπὸν ἡ παρουσία τοῦ ἡμετέρου δεσπότου εὕροι, ᾧ μόνῳ ἡ ὡραιότης τῶν ἀποστόλων ἐμφανίζεται. Καὶ γὰρ λαλῶν τοῖς ἑαυτοῦ ἐκλεκτοῖς Παῦλος, ἑαυτὸν φυτεύειν καὶ ποτίζειν οὐκ ἐπαρκεῖν ἔφη, εἰ μὴ Θεὸς τὸ αὐξάνεσθαι καὶ πληθύνεσθαι ἐχαρίσατο. Τοιγαροῦν περισπούδαστὸν ἐστι, καὶ πρακτέον ὅπως καμάτῳ κοινῷ τὰ ἐμπιστευθέντα, καὶ διὰ τῆς ἀποστολικῆς διαδοχῆς ἕως τοῦ νῦν συσχεθέντα φυλάξωμεν. Ἐκεῖνο γὰρ παρ' ἡμῶν αἰτεῖται, ἵνα κατὰ τὸν ἀπόστολον περιπατήσωμεν. Οὔτε γὰρ νῦν πρόσωπόν τι, ἀλλ' ἡ ἡμετέρα πίστις καλεῖται πρὸς δίκην. Ὅπλα πνευματικὰ θωρήξασθαι δεῖ, ἐπειδὴ πόλεμοι κινοῦνται ψυχῶν, καὶ βέλη ῥημάτων, ὅπως ἐν τῇ πίστει τοῦ βασιλέως ἡμῶν παραμείνωμεν. Πάντας νῦν τοὺς ἐκεῖσε ὁ μακάριος Παῦλος ὑπομιμνήσκει, ἔνθα Θιμόθεον μένειν ἐνετείλατο. Ὁ αὐτὸς τοιγαροῦν τόπος, ἡ αὐτὴ ὑπόθεσις τὴν αὐτὴν διακονίαν καὶ νῦν ἀπαιτεῖ. Ἡμεῖς τε νῦν πράξωμεν καὶ σπουδάσωμεν εἰς τοῦτο, ὃ ἐκείνῳ πράττειν προστέτακται· ἵνα μὴ ἄλλο τις φρονῇ, καὶ ζητήσεις ἐν τῆς παρούσης μάλιστα μακρολογίας μηδεὶς ἐκτεινέτω, ὡς αὐτός προσέταξε. Μένωμεν ὁμόψυχοι, ἓν καὶ τὸ αὐτὸ φρονοῦντες, ἐπειδὴ τοῦτο συμφέρει· μηδὲν διὰ φιλονεικίαν, μηδὲν πράττειν διὰ ματαίαν κενοδοξίαν εὐχόμενοι. Μία ψυχὴ καὶ καρδία μία ἔστω τοῖς πᾶσιν, ὅτε ἡ πίστις, ἥ τις μία ἐστὶ, παραταράττεται, πονείτω, μᾶλλον δὲ θρηνείτω τοῦτο μεθ' ἡμῶν κοινῇ πᾶν τὸ συνέδριον. Εἰς κριτήριον καλεῖται ὁ κρίνων πᾶσαν τὴν οἰκουμένην, εὺθύνεται ὁ σείων πᾶσαν τὴν γῆν, καὶ ὁ λυτρωτὴς συκοφαντίαν ὑπομένει. Θωρηξάσθω τὴν πανοπλίαν τοῦ Θεοῦ ἡ ὑμετέρα ἀδελφότης. Οἴδατε τὴν περικεφαλαίαν, ἥτις τὴν ἡμετέραν ἀσφαλίζεται κεφαλὴν, ποῖος θώραξ τὸ ἡμέτερον στῆθος τειχίζει· οὐ νῦν πρῶτον ὑμᾶς οἱ ἐκκλησιαστικοὶ περίβολοι διδασκάλους ἐδέξαντο. Οὐδεὶς ἀμφιβάλοι, τοῦ Θεοῦ συνεργοῦντος, ὃς ποιεῖ τὰ ἀμφότερα ἓν, ὅτιπερ ἀποτεθέντων ὅπλων εἰρήνη διαδέχεται, ἐπειδὴ αὐτὴ ὑπόθεσις ἑαυτὴν ἐκδικεῖ. Ἀναπολήσωμεν πάλιν κᾀκεῖνα τὰ ῥήματα τοῦ ἡμετέρου δεσπότου, οἷς ἰδικῶς ἐχρήσατο διὰ τῶν οἰκείων ἐπισκόπων, τοῦτα παραγγέλλων. Προσέχετε, φησὶν, ἑαυτοῖς καὶ πάσῃ τῇ ἀγέλῃ, ἧς ὑμᾶς τὸ πνεῦμα τό ἅγιον ἔταξεν ἐπίσκόπους, διοικεῖν τὴν ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ, ἣν περιεποιήσατο τῷ ἰδίῳ αἵματι. Ὅθεν τοιούτους κληθέντας ἀνέγνωμεν τοὺς ταῦτα ἀκούσαντας Ἐφεσίους, ἔνθα νῦν ἡ ὑμετέρα ἁγιότης συνελήλυθε. Τοιγαροῦν οἷς ἐστι γνώριμος ἡ διδασκαλία τῆς πίστεως, ἔστω γνωστὴ καὶ ἡ ἡμετέρα ἐκδίκησις. Παράσχωμεν αὐτοῖς διὰ τῆς ἡμετέρας διανοίας ἐκείνης τῆς προσκυνήσεως τὴν ἰσχὺν, ἧς εἰσιν ἄξιοι· καὶ μείνῃ καταλαλιᾶς ὑψηλότερα, ἃ εὐσεβεῖ διανοίᾳ ἡ διηνεκὴς ἐφύλαξεν εἰρήνη. Ἀπαγγελλέσθω παρ' ὑμῶν τὰ παρὰ τῶν ἀποστόλων προκηρυχθέντα· ὅτι οὐδεπώτοτε τοῦ βασιλέως τῶν βασιλευόντων ῤήματα τυραννικῆς ἐπιχειρήσεως ἠλάττωται· οὐδὲ κάμνειν ἠδυνήθη διὰ πλαστολογίαν ἡ δύναμις τῆς ἀληθείασ. Ὑμᾶς προπεμπέτω, ἀδελφοὶ τιμιώτατοι, ἐκείνη μόνη περισκοπείσθω ἡ γνώμη κατὰ τὴν φωνὴν Ἰωάννου τοῦ εὐαγγελιστοῦ, οὗ τὰ λείψανα παρόντες τετιμήκατε· ἔστω κοινὴ εὐχὴ πρὸς τὸν κύριον. Οἴδαμεν ποία δύναμις τῆς θείας αὐτοῦ καὶ ἐσομένης παρουσίας ἔσται, παρακαλούσης ὁμοψύχως τῆς τοσαύτης τῶν ἱερέων πληθύος· ἐπειδὴ τόπος ἐκεῖνος κινεῖν δύναται, ἐν ᾧ ὁμογνωμόνως τοὺς δώδεκα ἀνέγνωμεν. Τίς τῶν δώδεκα ἡ αἴτησις δεομένων ἐγγύετο; δηλαδὴ ἵνα δέξωνται τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ λαλεῖν μετὰ παῤῥησίας, καὶ διὰ τῆς αὐτοῦ δυνάμεως ἐνεργεῖν, ὧν, διδόντος Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, εἰλήφεισαν τὴν ἐξουσίαν· καὶ τῇ ὑμετέρᾳ νῦν ἁγίᾳ συνόδῳ τί ἐστιν ἄλλο αἰτεῖν, ἢ γὰρ ὃπως μετὰ παῤῥηςίας λαλήσητε τὸν λόγον τοῦ Χριστοῦ; καὶ ταῦτα δέδωκε φυλάττειν, ὅσπερ καὶ κηρύττειν ἐχαρίσατο; καὶ πεπληρωμένοι πνεύματος ἁγίου, καθὰ γέγραπται, εἰ καὶ διαφόρῳ στόματι, ἓν ὅμως, ὅπερ αὐτὸ τὸ πνεῦμα ἐδίδαξε καὶ προσίεται. Τούτοις πᾶσι συντόνως νενευρωμένοις, ἐπειδὴ, καθά φησιν ὁ ἀπόστολος, εἰδόσι λαλῶ, καὶ λαλῶ σύνεσιν ἐν τοῖς τελείοις· ἐπαγωνίσασθε καθολικῇ πίστει, καὶ τῇ τῶν ἐκκλησιῶν εἰρήνῃ· συνηγορήσατε ἐπειδὴ οὕτως εἴρηται, καὶ τοῖς πάλαι καὶ τοῖς νῦν καὶ τοῖς μέλλουσι, παρακαλοῦντες καὶ σώζοντες τὰ εἰς εἰρήνην τῇ Ἱερουσαλήμ. Ἀπεστείλαμεν τὴν ἡμετέραν ἀναδεkhgr;ομένους φροντίδα, τοὺς ἁγίους ἀδελφοὺς καὶ συλλειτουργοὺς ἡμῶν, ὁμοψύχους ἡμῖν καὶ δεδοκιμασμένους, Ἀρκάδιον καὶ Προΐεκτον ἐπισκόπους, καὶ Φίλιππον τὸν ἡμέτερον πρεσβύτερον, οἳ τοῖς πραττομένοις παρέσονται, καὶ τὰ παρ' ἡμῶν πάλαι ὁρισθέντα ἐκβιβάσουσιν. Οἷς παρασχεθῆναι παρὰ τῆς ὑμετέρας ἁγιότητος οὐκ ἀμφιβάλλομεν συγκατάθεσιν, ἐπειδὴ τοῦτο, ὃπερ ἃν γνῶτε, δοκῇ ὑπὲρ τῆς πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν ἀμεριμνίας κεκρίσθαι.
|
(quia
non potest veritas mentiri, cujus in Evangelio ista
sententia est) (Matth.
XVIII, 20) (Act. XV) (Luc. X, 16) (Matth. XXVIII, 20) (Galat. I, 8, 9) (I Cor. III, 7) (I Tim. I, 3) (Ibid. 4; et IV, 7) (Philipp. II, 2, 3) (Ephes. VI, 17) (Ephes. II, 14) (Act. XX,
28) (I Joan.
III, 17 et IV, 16) (Act. IV, 31) (Ibid., 29, 30) (Act. IV, 31) (Rom. VII, 1) (I Cor. II, 6) (Ps. CXXI, 6)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 19 |
EPISTOLA XIX. COELESTINI PAPAE AD THEODOSIUM IMPERATOREM. 1. 2. 3.
|
Ne quid turbidae novitatis auctoribus permittat. Majorem ipsi esse debere fidei curam quam regni.
|
COELESTINUS episcopus THEODOSIO Augusto. Sufficiat licet quod sollicitudo vestrae clementiae circa fidei catholicae defensionem, cui pro Christi Dei nostri amore qui vestri imperii rector est adesse modis omnibus festinatis, integram immaculatamque eam, pravorum dogmatum damnato errore, servatis; in hoc semper munimen vestri constituentes imperii, scientes regnum vestrum sanctae religionis observantia communitum firmius duraturum: sed huic coelesti curae vel gloriae unusquisque nostrum pro sacerdotali officio operam nostram, in quantum valemus, impendimus; et huic synodo quam esse jussistis, nostram praesentiam in his quos misimus exhibemus, pietatem vestram sub divini obsecrantes obtestatione judicii, ne quid turbidae novitati licere vestra mansuetudo permittat, neve facultas aliqua his qui divinae majestatis potentiam in humanae disputationis rationem arctare contendunt, quo perturbetur pax ecclesiastica, tribuatur. Major vobis fidei causa debet esse, quam regni; ampliusque pro pace Ecclesiarum clementia vestra debet esse sollicita, quam pro omnium securitate terrarum. Subsequuntur enim omnia prospera, si primitus quae Deo sunt chariora serventur. Abraham fide floruit, omnemque orbem gloria suae posteritatis implevit. Moyses populi liberator zelo Domini contra eos se, quos a Dei vero cultu recessisse probaret, armavit. David regem sua praecepta servantem in regno, ut illi inimicos suos subderet, Dominus custodivit. His rogo exemplorum vallati praesidio, fide, observatione, virtute, universalis Ecclesiae in Deum nostrum piissimum cultum, ne sibi aliquid dissensio vindicet, custodite. Pro vestro enim imperio geritur quidquid pro quiete Ecclesiae vel sanctae religionis reverentia laboratur. Haec, gloriosissime et tranquillissime imperator auguste, quae in vestro corde esse novimus, Deum illic inesse non dubii, augustis etiam auribus per fratres et coepiscopos meos Arcadium et Projectum, et compresbyterum meum Philippum, quos misimus, intimamus, hoc a pietate vestra suppliciter deposcentes, quod vos habere credamus in vobis, ut quod a Deo petitis, hoc in fidei ipsius causa praestetis. Data idibus Maii, Basso et Antiocho consulibus
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 20 |
EPISTOLA XX, SEU RELATIO QUAM SANCTA SYNODUS EPHESINA AD COELESTINUM PAPAM TRANSMISIT, 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
In qua quae in ipsa sancta et magna synodo gesta sunt explicantur.
|
Sanctissimo et reverentissimo comministro COELESTINO sancta synodus, quae secundum Dei gratiam congregata est in Ephesiorum metropoli, in Domino salutem. Tuae quidem sanctitatis circa pietatem zelus, et circa rectam fidem Salvatoris omnium nostrum Deo amica vel placens sollicitudo, digna omni admiratione fuit. Mos est enim vobis ita magnis existentibus in omnibus bene probari, et omnia studia Ecclesiarum vestra propria facere. Quoniam autem oportebat omnia ad scientiam tuae sanctitatis referri quae subsecuta sunt, scribimus necessario, quia secundum voluntatem omnium nostrum Salvatoris Christi, et secundum decreta piissimorum et amatorum Christi imperatorum, congregati sumus in Ephesinorum metropoli ex multis et diversis provinciis ultra ducenti existentes numero episcopi. Deinde piissimis decretis amatorum Christi imperatorum per quae vocati sumus, tempus definientibus sessioni sanctae synodi diem sanctae Pentecostes, omnibus concurrentibus, maxime quia continebatur in litteris imperatorum ut si non aliquis occurrisset, post definitas inducias, non bona conscientia abesset, et esset inexcusabilis tam apud Deum quam apud homines, defuit reverentissimus Joannes Antiochenorum episcopus, non quasi voluntate simplici, sed neque spatio itineris impedimentum faciente, sed occultans mente consilium et cogitationem dissonantem a Deo, quam non longo post tempore veniens Ephesum demonstravit. Distulimus igitur concilium post definitum diem sanctae Pentecostes toties decem et sex diebus, cum multi tam episcopi, quam clerici, et aegritudine comprehensi, et afflicti essent in expensis, aliquanti vero et de vita migrassent: et erat, sicut perspicit tua sanctitas, injuria magis contra sanctam synodum quod agebatur. Tanta enim dilatione perverse usus est, cum utique eum precessissent multi ex longioribus spatiis. Verumtamen post diem sextum decimum praecesserunt quidam ex iis qui cum eo erant episcopi, metropolitae duo, Alexander Apameae, et alter Alexander Hierapoleos. Deinde nobis incusantibus adventus tarditatem reverentissimi episcopi Joannis dixerunt non semel, sed saepius, Quia demandavit nobis nuntiare reverentiae vestrae, quod si contigerit eum adhuc morari, non differri synodum, sed facere quae oporteat. His nuntiatis, et manifesto facto tam ex tarditate, quam ab his quae ab eo nuntiata sunt, quia recusat concilium, sive amicitiae Nestorii praestans, sive quia clericus fuerat sub se constitutae Ecclesiae, sive quorumdam pro eo petitionibus cedens, consedit sancta synodus Ephesi in majore ecclesia, quae vocatur Maria. Cum autem omnibus alacriter convenientibus solus deesset concilio Nestorius, commonuit eum sancta synodus canonice per episcopos prima et secunda et tertia vocatione. Ille autem militibus circumcludens suam domum, superbiit contra ecclesiasticas leges, nec passus est semetipsum manifestum constituere, nec satisfacere de iniquis suis blasphemiis. Postea relectae sunt litterae, quae scriptae sunt ad eum a sanctissimo et reverentissimo episcopo Alexandrinae Ecclesiae Cyrillo, quas et probavit recte habere et irreprehensibiliter sancta synodus, et nullo modo dissonare aut a divinitus inspiratis Scripturis, aut etiam a tradita et exposita fide in magna synodo sanctorum Patrum, qui in Nicaea per tempora convenerunt, sicut et tua sanctitas recte hoc probans testificata est. Lecta autem et epistola Nestorii, quae ad ipsum scripta est memoratum sanctissimum et reverentissimum fratrem nostrum et comministrum, censuit sancta synodus aliena omnino ab apostolica et evangelica fide esse quae in ea erant dogmata, multis et novis languentia blasphemiis. Lectis vero similiter et expositionibus ejus impiissimis, nec non etiam scripta ad eum epistola a tua sanctitate per quam rationabiliter condemnatus est, utpote qui blasphema scripserit et irreligiosas voces suis expositionibus inseruit, sententia prolata est justa depositionis ejus; maxime quia in tantum longe est a poenitentia, aut a recognitione eorum in quibus blasphemavit adhuc Constantinopolitanam habens Ecclesiam, ut etiam in ipsa Ephesinorum metropoli sermonem faceret ad quosdam metropolitanos episcopos non ignorantes, sed doctos et reverentissimos, et auderet dicere, Quia ego bimenstrem et trimenstrem Deum non confiteor, et alia insuper diceret acerbiora. Sicut irreligiosam igitur et abominabilem haeresim et pervertentem evangelicam nostram sectam, et omnem funditus mysterii dispensationem evellentem deposuimus, sicut superius diximus. Sed non poterat fieri, ut videtur, in Christo charitatem habentes et zelum in Domino, non multas experiri difficultates. Speravimus enim, reverentissimum Antiochenorum episcopum Joannem et sedulitatem synodi et pietatem laudare, et fortasse culpare depositionis tarditatem. Evenerunt autem nobis omnia quae in spe fuerant contraria. Inventus enim inimicus et hostis tam sanctae synodo, quam etiam ipsi rectae fidei Ecclesiarum, sicut ipsae res indicant. Mox enim quod ingressus est Ephesum, nondum excusso itineris pulvere, nec exutis itinerariis indumentis, congregavit quosdam qui cum Nestorio recesserant, et blasphemias contra suum locuti sunt caput, ac non solum deridentes gloriam Christi, et congregans tamquam collegium sibi triginta hominum numerum nomen episcopatus habentium, quorum quidam sunt sine civitatibus, vacantes autem et Ecclesias non habentes, alii autem ante multos annos pro acerbis causis depositi a suis metropolitis, cum ipsis autem et Pelagiani et Coelestiani, et de his quidam qui a Thessalia projecti sunt; rem praesumpsit iniquam, quam nullus horum qui ante eum fuerunt. Composuit etenim solus chartam depositionis quidem nomine, et injuriis affecit sanctissimum et reverentissimum Alexandrinae urbis episcopum Cyrillum, et reverentissimum coepiscopum nostrum Memnonem Ephesinum, nullo nostrum sciente, sed nec iis qui injuriam pertulerunt agnoscentibus quod agebatur, vel propter quam causam hoc praesumpsissent. Sed tamquam pro his non indignante Deo, et quasi non essent canones ecclesiastici, aut quasi non periclitaturi ipsi propter hanc audaciam, injuriis afficiunt excommunicationis nomine etiam omnem synodum. Deinde et publice in charta haec inserentes proposuerunt ad legendum volentibus, theatri parietibus affigentes, ut suam impietatem spectacula facerent. Sed non huc usque eorum processit audacia, sed enim fiduciam assumpserunt. Scripserunt aliquid quasi canonicum, et ad aures piissimorum et amatorum Christi imperatorum referre quae hujusmodi sunt. His ita factis, sanctissimus et reverentissimus episcopus Alexandrinorum Cyrillus, nec non et reverentissimus episcopus Ephesinorum civitatis Memnon, libellos a se compositos, quibus insimulabant tam ipsum reverentissimum episcopum Joannem, quam eos qui cum eo hoc egerant, obtulerunt, conjurantes nostram sanctam synodum, ut evocaret canonice et ipsum Joannem et eos qui cum eo sunt; quatenus satisfacerent de quibus praesumpserant; et si quidem accusare haberent, si possent, dicerent et convincerent. In charta enim quae scripta est ab eis depositaria, potius autem injuriosa, occasionem inseruerunt: Quia Apollinaristae et Ariani et Eunomiani sunt, et propter hoc depositi sunt a nobis. Instantibus igitur his qui injuriam sustinuerunt ab illis, iterum nos necessario congregati in magna ecclesia supra ducentos existentes episcopi, una et secunda et tertia vocatione biduo evocavimus et ipsum Joannem et eos qui cum eo erant in concilium, quatenus convincerent injuriam passos, et satisfacerent, et causas dicerent pro quibus depositionis composuerunt chartam: et non praesumpsit venire. Oportebat autem eum, si vere convincere poterat memoratos sanctissimos viros quasi existentes haereticos, et venire, et ostendere hoc verum esse, quod accipiens ut validum et indubitatum crimen, temerariam sententiam contra eos protulit. Sed ex fragili conscientia non occurrit. Quod autem construebatur, illud erat: putavit enim quasi hac inepta et injusta injuria soluta, pariter solveretur et synodi justa sententia quae prolata est contra haereticum Nestorium. Indignati igitur merito tractavimus quidem aequam tam contra ipsum, quam contra alios sententiam proferre legitime, quam ipse contra leges in eos qui in nullo reprehensi sunt protulit: ut autem illius temeritatem patientia vinceret, licet juste hoc pateretur et legitime, servavimus judicio reverentiae tuae hoc. Interim eos sine communione fecimus, amputantes illis omnem potestatem sacerdotalem, ut nullum possint laedere per suas sententias. Eis enim qui ita ferociter et crudeliter et contra canones irruere solent ad pessimas et saevissimas res, quomodo non erat necessarium, quam non habuissent, adimere laedendi potestatem? Fratribus igitur nostris et comministris Cyrillo et Memnoni, qui ab eis sustinuerunt injuriam, et communicatores omnes sumus, et post illorum temeritatem ministravimus cum eis, et simul ministramus, communiter omnes congregationes celebrantes; evacuantes ex scripto illorum lusum, quem invalidum et effectu carentem monstravimus. Injuria enim solummodo erat, et aliud nihil. Viri enim solummodo erat, et aliud nihil. Viri enim numero triginta, et alii quidem eorum haeretica macula notati, alii autem sine civitatibus et ejecti, qualem habent synodi personam, aut qualem virtutem contra synodum congregatam ex omni orbe qui sub coelo est? Consederunt enim nobiscum et qui a tua sanctitate destinati sunt reverentissimi episcopi Arcadius et Projectus, et cum eis sanctissimus presbyter Philippus, tuam nobis praesentiam per se donantes, et apostolicae sedis locum replentes. Indignetur ergo tua reverentia competenter pro his quae facta sunt. Si enim data fuerit volentibus licentia et majores sedes injuriis afficere, et contra eos in quibus non habent potestatem, contra leges sic et contra canones proferre sententias, magis autem injurias, et his qui pro pietate tot certamina sustinuerunt, propter quos et nunc pietas per vestrae reverentiae orationes effulsit, ibunt ad ultimam confusionem Ecclesiae res. Castigatis autem secundum congruum modum talia audentibus vacabit omnis turbatio, et condecens canonibus reverentia ab omnibus servabitur. Lectis vero in sancta synodo gestis quae celebrata sunt in depositionem irreligiosorum Pelagianorum et Coelestinorum, Coelestii, Pelagii, Juliani, Praesidii, Flori, Marcelliani, Orontii, et similia eis sapientibus, censemus et nos valida et firma perdurare quae definita fuerunt a tua reverentia, et consentanei sumus in sententia omnes, depositos eos habentes. Ut autem integre omnia cognoscas quae acta sunt, destinavimus gesta. Et subscriptio. Salvum te esse, et ut memor nostri sis in Domino, deprecamur, dilectissime et desiderantissime. Subscripserunt et deinceps omnes episcopi secundum nomen. Ἀναφορά. Τῷ ἀγιωτάτῳ καὶ θεοσεβεστάτῳ συλλειτουργῷ Κελεστίνῳ ἡ ἁγία σύνοδος ἡ κατὰ Θεοῦ χάριν συναχθεῖσα ἐν τῇ Ἐφεσίων μητροπόλει ἐν κυρίῳ χαίρειν. Τῆς μὲν σῆς ὁσιότητος ὁ περὶ τὴν εὐσέβειαν ζῆλος, καὶ ἡ περὶ τῆς ὀρθῆς πίστεως τῷ πάντων ἡμῶν σωτῆρι Θεῷ φίλη τε καὶ ἀρέσκουσα φροντὶς, ἀξία παντὸς γέγονε θαύματος. Ἔθος γὰρ ὑμῖν τοῖς οὕτω μεγάλοις εὐδοκιμεῖν εἰς ἅπαντα, ἔρεισμά τε τῶν ἐκκλησιῶν τὰς ἑαυτῶν ποιεῖσθαι σπουδάς. Ἐπειδὴ δὴ ἐχρῆν ἅπαντα εἰς γνῶσιν τῆς σῆς ὁσιότητος ἀνενεχθῆναι τὰ παρακολουθήσαντα, γράφομεν ἀναγκαίως, ὅτι κατὰ βούλησιν τῶν πάντων ἡμῶν σωτῆρος Χριστοῦ, καὶ κατὰ θέσπισμα τῶν εὐσεβεστάτων καὶ φιλοχρίστων βασιλέων συνήχθημεν ἐν τῇ Ἐφεσίων μητροπόλει ἐκ πολλῶν καὶ διαφόρων ἐπαρχιῶν, ὑπὲρ τοὺς διακοσίους ὄντες τὸν ἀριθμὸν ἐπίσκοποι. Εἶτα τῶν εὐσεβῶν θεσπισμάτων τῶν φιλοχριστῶν βασιλέων, δι' ὧν κεκλήμεθα, καιρὸν ὁριζόντων τῷ συνεδρίῳ τῆς ἁγίας συνόδου τὴν ἡμέραν τῆς ἁγίας πεντηκοστῆς, ἁπάντων δὲ συνδεδραμηκότων, μάλιστα διὰ τὸ ἐγκεῖσθαι ταῖς τῶν βασιλέων συλλαβαῖς, ὡς εἰ μή τις ἀπαντήσειε κατὰ τὴν ὡρισμένην προθεσμίαν, οὐκ ἀγαθῷ συνειδότι ἀπολιμπάνεται, καὶ ἔστιν ἀναπολόγητος παρά τε Θεῷ καὶ ἀνθρώποις, ὑστέρησεν ὁ εὐλαβέστατος Ἰωάννης ὁ τῆς Ἀντιοχέων ἐπίσκοπος· οὐχ ὡς ἀπὸ γνώμης ἁπλῆς, ἀλλ' οὐδὲ τοῦ διαστήματος τοῦ κατὰ τὴν ὁδοιπορίαν ἐμποδὼν γενομένου· ἀλλὰ κρύπτων μὲν βουλὴν ἐἰς νοῦν τε καὶ σκέψιν ἀπᾴδουσαν τῷ Θεῷ, ἣν οὐκ εἰς μακρὰν ἐλθὼν ἔδειξεν ἐν τῇ Ἐφεσίων. Ὑπερεθέμεθα τοίνυν τὸ συνέδριον μετὰ τὴν ὁρισθεῖσαν ἡμέραν τῆς ἁγίας πεντηκοστῆς ἐφ' ὅλαις δίκα καὶ ἓξ ἡμέραις· καί τοι πολλῶν ἐπισκόπων τε καὶ κληρικῶν καὶ νόσῳ πεπιεσμένων, καὶ τεθλιμμένων εἰς τὰ δαπανήματα, ἐνίων δὲ καὶ ἐξοδευσάντων τοῦ βίου· καὶ ἦν, ὡς ὁρᾷ ἡ σὴ ὁσιότης, ὕβρις μᾶλλον κατὰ τῆς ἁγίας συνόδου τὸ δρώμενον. Τοσάυτῃ γὰρ ὑπερθέσει δυστρόπως ἐχρήσατο, καί τοι φθασάντων αὐτὸν τῶν ἐκ μακροτέρων διαστημάτων. Ὅμως μεθ' ἡμέραν ἐκκαιδεκάτην προέδραμόν τινες τῶν σὺν αὐτῷ ἐπισκόπων, μητροπολῖται δύο, Ἀλέξανδρος Ἀπαμείας, καὶ ἕτερος Ἀλέξανδρος Ἰεραπόλεως. Εἶτα ἡμῶν αἰτιωμένων τὸ τὴς ἀφίξεως βράδος τοῦ εὐλαβεστάτου ἐπισκόπου Ἰωάννου, ἔφασαν οὐχ ἅπαξ, ἀλλὰ πλειστάκις, ὅτι ἐνετείλατο ἡμῖν ἀπαγγεῖλαι τῇ θεοσεβείᾳ ὑμῶν, ὥστε εἰ γένοιτο αὐτὸν καὶ ἔτι βραδῦναι, μὴ ὑπερθέσθαι τὴν σύνοδον, ποιεῖσθαι δὲ μᾶλλον ἃ δεῖ. Τοῦτον ἀπαγγελθέντων, καὶ φανεροῦ γεγονότος ἀπό τε τοῦ βράδους καὶ ἐκ τῶν παρ' αὐτοῦ μηνυθέντων, ὅτι παραιτεῖται τὸ συνέδριον, ἢ τῇ Νεστορίου φιλίᾳ χαριζόμενος, ἢ καὶ ὅτι κληρικὸς γέγονε τῆς ὑπ' αὐτὸν ἐκκλησίας, ἢ καὶ ταῖς τινων ὑπὲρ αὐτοῦ παρακλήσεσιν εἴκων, συνήδρευσεν ἡ ἁγία σύνοδος ἐν τῇ μεγάλῃ τῇ κατὰ τὴν Ἐφεσον Ἔκκλησίᾳ, τῇ ἐπίκλην Μαρίᾳ. Ἐπειδὴ δὲ πάντων προθύμως συνδεδραμηκότων μόνος ἀπελιμπάνετο τοῦ συνεδρίου Νεστόριος, ὑπέμνησεν ἡ ἁγία σύνοδος κανονικῶς αὐτὸν δι' ἐπισκόπων πρώτῃ καὶ δευτέρᾳ καὶ τρίτῃ κλήσει. Ὁ δὲ στρατιώταις ἐπιφράξας τὴν ἑαυτοῦ οἰκίαν, ἀπενοήθη κατὰ τῶν τῆς Ἐκκλησίας θεσμῶν, καὶ οὐκ ἠνέσχετο ἑαυτὸν ἐμφανῆ καταστῆσαι, οὔτε μὴν ἀπολογήσασθαι περὶ τῶν ἀνοσίων αὐτοῦ δυσφημιῶν. Λοιπὸν ἀνεγνώσθη τὰ γράμματα τὰ γραφέντα πρὸς αὐτὸν παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου καὶ θεοφιλεστάτου ἐπισκόπου τῆς Ἀλεξανδρέων Ἐκκλησίας Κυρίλλου, ἃ καὶ ἐδοκίμασεν ἡ ἁγία σύνοδος ὀρθῶς καὶ ἀλήπτως ἔχειν, καὶ κατὰ μηδένα τρόπον ἀσύμφωνα εἶναι ἢ ταῖς θεοπνεύστοις γραφαῖς, ἤγουν τῇ παραδοθείσῃ πίστει, καὶ ἐκτεθείσῃ ἐν τῇ μεγάλῃ σννόδῳ παρὰ τῶν ἁγίων πατέρων τῶν ἐν Νικαίᾳ συνελθόντων κατὰ καιροὺς, καθὰ καὶ ἡ σὴ ὁσιότης ὀρθῶς τοῦτο δοκιμάσασα ἐμαρτύρησεν. Ἀναγνωσθείσης δὲ καὶ τῆς ἐπιστολῆς Νεστορίου τῆς πρὸς αὐτὸν γραφείσης τον μνημονευθέντα ἁγιώτατον καὶ θεοσεβέστατον ἀδελφὸν ἡμῶν καὶ συλλειτουργὸν Κύριλλον, ἐδικαίωσεν ἡ ἁγία σύνοδος, ἀλλότρια παντελῶς τῆς τε ἀποστολικῆς καὶ εὐαγγελικῆς πίστεως εἶναι τὰ ἐν αὐτῇ δόγματα, πλείστην ὃσην καὶ ξένην νοσοῦντα τὴν δυσφημίαν. Ἀναγνωσθεισῶν δὲ ὁμοίως καὶ τῶν ἐξηγήσεων αὐτοῦ τῶν ἀσεβεστάτων, ἔτι γε μὴν καὶ τῆς γραφείσης πρὸς αὐτὸν ἐπιστολῆς παρὰ τῆς σῆς ὁσιότητος, δι' ἧς εὐλόγως κατεκρίνετο ὡς δύσφημα γεγραφὼς, καὶ ἀνοσίους φωνάς ταῖς ἰδίαις ἐξηγήσεσιν ἐνθεὶς, ψῆφος ἐξενήνεκται δικαία καθαιρέσεως κατ' αὐτοῦ· μάλιστα ὅτι τοσοῦτον ἀπέσχετο τοῦ μετανοῆσαι, ἢ μεταγνῶναι ἐφ' οἷς δεδυσφήμηκεν, ἔτι τὴν τῶν Κωνσταντινουπολιτῶν ἔχων Ἐκκλησίαν, ὥστε καὶ ἐν αὐτῇ τῇ Ἐφεσίων μητροπόλει διαλέγεσθαι πρός τινας τῶν ἁγίων μητροπολιτῶν ἐπισκόπων, ἀνδρων οὐκ ἀσήμων, ἀλλ' ἐλλογίμων καὶ θεοσεβεστάτων, τολμῆσαί τε εἰπεῖν· Ὅτι ἐγὼ τὸν διμηναῖον καὶ τριμηναῖον Θεὸν οὐχ ὁμολογῶ· καὶ ἕτερα δὲ πρὸς τούτοις εἶπε χαλεπώτερα Ὡς οὖν ἀνοσίαν καὶ μιαρωτάτην αἵρεσιν, καὶ ἀνατρέπουσαν τὴν εὐαγεστάτην ἡμῶν θρησκείαν, καὶ ὅλην ἐκ βάθρων τοῦ μυστηρίου τὴν οἰκονομίαν ἀφαιροῦσαν καθείλομεν, ὥς ἤδη φράσαντες εἴπομεν. Ἀλλ' οὐκ ἦν, ὡς ἔοικε, τῆς εἰς Χριστὸν ἀγάπης τὸ γνήσιον ἔχοντας, καὶ ζηλώσαντας τῷ Κυρίῳ, μὴ πολλῶν πειραθῆναι πραγμάτων. Προσεδοκήσαμεν γὰρ τὸν εὐλαβέστατον τῆς Ἀντιοχέων ἐπίσκοπον Ἰωάννην τήν τε ἀκρίβειαν τῆς συνόδου καὶ τὴν εὐσέβειαν ἐπαινέσαι, καὶ τάχα που καὶ μέμψασθαι τὸ ἐπὶ τῇ καθαιρέσει βράδος. Μεταπέπτωκε δὲ εἰς πᾶν τοὐναντίον τὰ τῆς προσδοκίας ἡμῖν. Εὕρηται γὰρ ἐχθρὸς καὶ πολεμιώτατος τῇ τε ἁγίᾳ συνόδῳ, καὶ αὐτῇ δὲ τῇ ὀρθῇ πίστει τῶν ἐκκλησιῶν, ὡς αὐτὰ μηνύει τὰ πράγματα. Ἅμα τε γὰρ εἰσῆλθεν εἰς τὴν Ἐφεσίων πόλιν, πρὶν ἀποπλύνασθαι τὸ ἱμάτιον, συναγαγών τινας τῶν τῷ Νεστορίῳ συναποστατησάντων, καὶ βλάσφημα λαλούντων κατὰ τῆς ἑαυτῶν κεφαλῆς, καὶ μονονουχὶ καταπαιζόντων τῆς δόξης τοῦ Χριστοῦ, καὶ συλλέξας ὥσπερ κολλήγιον ἑαυτῷ τριάκοντά που τὸν ἀριθμὸν ἀνθρώπων, ἐπισκόπων ἐχόντων ὄνομα, ὧν οἱ μέν εἰσιν ἀπόλιδες, σχολάζοντες δὲ καὶ ἐκκλησίας μὴ ἔχοντες, ἕτεροι δὲ καὶ πρὸ πολλῶν ἐτῶν ἐπὶ δειναῖς αἰτίαις καθῃρημένοι ἀπὸ τῶν ἰδίων μητροπολιτῶν, σὺν αὐτοῖς δὲ καὶ Πελαγιανοὶ καὶ Κελεστιανοὶ καὶ τῶν ἀπὸ Θεσσαλίας ἐκβεβλημένων τινὲς, πρᾶγμα τετολμήκεν ἀνόσιον, ὃ μηδεὶς πώποτε τῶν πρὸ αὐτοῦ. Συνάπτει γὰρ καταμόνας χαρτίον, καὶ δὴ καθαιρέσεως ὄνομα, καὶ ὕβριν προσετρίψατο τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ θεοσεβεστάτῳ τῆς Ἀλεξανδρέων ἐπισκόπῳ Κυρίλλῳ, καὶ τῷ θεοσεβεστάτῳ ἡμῶν ἀδελφῷ καὶ συλλειτουργῷ ἐπισκόπῳ Μέμνονι τῷ τῆς Ἐφεσίων, οὐδενὸς ἡμῶν εἰδότος, ἀλλ' οὐδὲ τῶν ὑβρισθέντων ἐγνωκότων τὸ δρώμενον, ἢ διὰ ποίαν αἰτίαν τοῦτο τετολμήκασιν. Ἀλλ' ὥσπερ οὐκ ἀγανακτοῦντος ἐπὶ τούτοις τοῦ Θεοῦ, οὐκ ὄντων κανόνων ἐκκλησιαστικῶν, ἢ οὐ μελλόντων κινδυνεύειν αὐτῶν διά τὸ ἐπὶ τούτοις θράσος· ὑβρίζουσι δὲ τῷ τῆς ἀκοινωνησίας ὀνόματι καὶ πᾶσαν τὴν σύνοδον. Καὶ δὴ καὶ δημοσίᾳ χαρτίῳ ταῦτα ἐπιθέντες προύθεσαν εἰς ἀνάγνωσιν τοῖς ἐθέλουσι τοῖς τοῦ θεάτρου τοίχοις προσπήξαντες, ἵνα τὴν αὐτῶν ἀσέβειαν θεατρίσωσι. Καὶ οὐ μέχρι τούτων γέγονεν αὐτοῖς τὰ τολμήματα· ἀλλὰ γὰρ καὶ τεθαρσήκασιν, ὡς δράσαντές τι κανονικὸν, καὶ εἰς ἀκοὰς τῶν εὐσεβεστάτων καὶ φιλοχρίστων βασιλέων ἀνενεγκεῖν τὰ τοιάδε. Τούτων οὕτω γεγονότων, ὅ τε ἁγιώτατος καὶ θεοφιλέστατος ἐπίσκοπος τῆς Ἀλεξανδρέων Κύριλλος, καὶ μὴν καὶ ὁ θεοφιλέστατος τῆς Ἐφεσίων πόλεως ἐπίσκοπος Μέμνων, βιβλία συνθέντες, καὶ αἰτιασάμενοι αὐτόν τε τὸν εὐλαβέστατον ἐπίσκοπον Ἰωάννην, καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ τοῦτο δράσαντας, προσήγαγον, ὀρκοῦντες ἡμῶν τὴν ἁγίαν σύνοδον μεταπέμψασθαι κανονικῶς αὐτόν τε Ἰωάννην, καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ, ὥστε ἀπολογήσασθαι περί ὧν τετολμήκασι, καὶ εἴ τι ἐγκαλεῖν ἔχοιεν, εἰ δύνανται, εἰπεῖν καὶ διελέγξαι. Ἐν γὰρ τῷ γραφέντι παρ' αὐτῶν καθαιρετικῷ, μᾶλλον δὲ ὑβριστικῷ χαρτίῳ, πρόφασιν ἔθηκαν· Ὅτι Ἀπολλιναρισταὶ καὶ Ἀρειανοὶ καὶ Εὐνομιανοί, καὶ διὰ τοῦτο καθῄρηνται παρ' ἡμῶν. Ἐνισταμένων τοίνυν τῶν τὴν ὕβριν ὑπομεινάντων τὴν παρ' ἐκείνων, πάλιν ἡμεῖς ἀναγκαίως συνεδρεύσαντες ἐν τῇ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ, ὑπὲρ τοὺς διακοσίους ἐπισκόπους ὄντες, μιᾷ καὶ δευτέρᾳ καὶ τρίτῃ κλήσει, ἐν ἡμέραις δυσὶ, κεκλήκαμεν αὐτόν τε Ἰωάννην καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ εἰς τὸ συνέδριον, ὥστε διελέγξαι τοὺς ὑβρισμένους, καὶ ἀπολογήσασθαι, καὶ τὰς αἰτίας εἰπεῖν, ἐφ' αἷς τὸ τῆς καθαιρέσεως συνέθηκαν χαρτίον· καὶ οὐκ ἐθάρσησαν ἐλθεῖν. Ἔδει δὲ αὐτὸν, εἴπερ ἀληθῶς ἐλέγχειν ἠδύνατο τοὺς μνημονευθέντας ὁσίους ἄνδρας, ὡς αἱρετικοὺς ὄντας, καὶ ὑπαντῆσαι καὶ δεῖξαι τοῦτο ἀληθὲν ὂν, ὃ καὶ λαβὼν ὡς ἱσχυρὸν καὶ ἀναμφίβολον ἔγκλημα, τὴν προπετῆ ψῆφον κατ' αὐτῶν ἐξηνέγκατο. Αλλ' ὑπὸ σαθροῦ συνειδότος οὐχ ὑπήντησε. Τὸ δὲ κατασκευαζόμενον, ἐκεῖνο ἦν· ᾠήθη γὰρ, ὅτι τῆς ἀτόπου ταύτης καὶ ἐκνομωτάτου ὕβρεως λυομένης, συνανατραπήσεται καὶ ἡ δικαία ψῆφος τῆς συνόδου ἡ ἐξενεχθεῖσα κατὰ τοῦ αἱρετικοῦ Νεστορίου. Ἀγανακτήσαντες τοίνυν εἰκότως ἐβουλευσάμεθα μὲν τὴν ἴσην κατ' αὐτοῦ καὶ τῶν ἄλλων ψῆφον ἐξενεγκεῖν ἐννόμως, ἣν αὐτὸς παρανόμως κατὰ τῶν ἐπ' οὐδενὶ κατεγνωσμένων ἔθετο· ὕπερ δὲ τοῦ τὴν ἐκείνου προπέτειαν μακροθυμίᾳ νικῆσαι, εἰ καὶ ὅτι μάλιστα δικαίως ἂν ἔπαθεν αὐτὸ καὶ ἐννόμως, τετηρήκαμεν τῇ κρίσει τῆς σῆς θεοσεβείας καὶ τοῦτο· τέως αὐτοὺς ἀκοινωνήτους ποιήσαντες, καὶ περιελόντες αὐτῶν πᾶσαν ἐξουσίαν ἱερατικὴν, ὥστε μὴ δύνασθαι βλάπτειν δι' οἰκείων ἀποφάσεων. Τοὺς γὰρ οὕτως ἀγρίως καὶ ἀπηνῶς καὶ ἀκανονίστως χωρεῖν εἰωθότας ἐπὶ τὰ οὕτω δεινὰ καὶ παγχάλεπα τῶν πεπραγμένων, πῶς οὐκ ἦν ἀναγκαῖον καὶ οὐχ ἑκόντας παρελέσθαι τῆς τοῦ δύνασθαι βλάπτειν ἐξουσίας· Τοῖς μὲν οὖν ἀδελφοῖς ὑμῶν καὶ συλλειτουργοῖς, Κυρίλλῳ τε τῷ ἐπισκόπῳ καὶ Μέμνονι, τοῖς παρ' αὐτῶν ὑπομείνασιν ὕβριν, καὶ κοινωνικοὶ πάντες ἐσμὲν, καὶ μετὰ τὴν ἐκείνων προπέτειαν συνελειτουργήσαμεν καὶ συλλειτουργοῦμεν, κοινῇ πάντες τὰς συνάξεις ἐπιτελοῦντες· ἀκυρώσαντες ἐγγράφως τὰ ἐκείνων παίγνια, ἀνίσχυρά τε καὶ ἀδρανῆ παντελῶς ἀποφῄναντες. Ὕβρις γὰρ μόνη καὶ ἕτερον οὐδὲν ἧσαν. Ἄνδρες γὰρ τὸν ἀριθμὸν τριάκοντα, καὶ οἱ μὲν αἱρέσεως σπίλῳ κατεστιγμένοι, οἱ δὲ ἀπόδιδες καὶ ἐκβεβλημένοι, ποῖον ἔχουσι συνόδου πρόσωπον; ἢ ποίαν ἰσχὺν κατὰ συνόδου συγκροτηθείσης ἐξ ἀπάσης τῆς ὑπ' οὐρανόν; συνήδρευσαν γὰρ ἡμῖν καὶ οἱ παρὰ τῆς ὁσιότητος τῆς σῆς ἀπεσταλμένοι θεοσεβέστατοι ἐπίσκοποι, Ἀρκάδιος καὶ Προΐεκτος, καὶ σὺν αὐτοῖς ὁ εὐλαβέστατος πρεσβύτερος Φίλιππος, τὴν σὴν ἡμῖν παρουσίαν δι' ἑαυτῶν χαριζόμενοι, καὶ τῆς ἀποστολικῆς καθέδρας τὸν τόπον ἀναπληροῦντες. Ἀγανακτησάτω τοίνυν προσφόρως ἐπὶ τοῖς γεγενημένοις ἡ σὴ ὁσιότης. Εἰ γὰρ δοθείη τοῖς ἐθέλουσιν ἄδεια καὶ τοὺς μείζονας ὑβρίζειν θρόνους, καὶ καθ' ὧν οὐκ ἔχουσιν ἐξουσίαν, παρανόμους οὕτω καὶ ἀκανονίστους ἐκφέρειν ψήφους, μᾶλλον δὲ ὕβρεις, καὶ τοῖς ὑπὲρ τῆς εὐσεβείας τοσούτους ἄθλους ὑπομεμενηκόσιν, ὧν ἕνεκεν καὶ νῦν ἡ εὐσέβεια διὰ τῶν εὐχῶν τῆς σῆς ὁσιότητος ἀνέλαμψεν, οἰχήσεται πρὸς ἐσχάτην ἀταξίαν τὰ τῆς ἐκκλησίας πράγματα. Σωφρονισθέντων δὲ καθ' ὃν προσήκει τρόπον τὰ τοιαῦτα τετολμηκότων, ἀργήσει πᾶς θόρυβος, καὶ ἡ πρέπουσα τοῖς κανόσιν αἰδὼς παρὰ πάντων σωθήσεται. Ἀναγνωσθέντων δὲ ἐν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῶν ὑπομνημάτων τῶν πεπραγμένων ἐπὶ τῇ καθαιρέσει τῶν ἀνοσίων Πελαγιανῶν καὶ Κελεστιανῶν, Κελεστίου, Πελαγίου, Ἰουλιανοῦ, Περσιδίου, Φλώρου, Μαρκελλίνου, Ὀρεντίου καὶ τῶν τὰ αὐτὰ τούτοις φρονούντων, ἐδικαιώσαμεν καὶ ἡμεῖς ἰσχυρὰ καὶ βέβαια μένειν τὰ ἐπ' αὐτοῖς ὡρισμέα παρὰ τῆς σῆς θεοσεβείας. Καὶ σύμψηφοι πάντες ἐσμὲν, καθῃρημένους ἔχοντες αὐτούς. Ὑπὲρ δὲ ἀκριβοῦς εὐμαθίας ἀπάντων τῶν πεπραγμένων, ἀπεστείλαμεν καὶ τὰ ὑπομνήματα καὶ τὰς ὑπογραφὰς τῆς συνόδου. Ἐῤῥῶσθαί σε καὶ μνημονεύειν ἡμῶν τῷ κυρίῳ εὐχόμεθα, ἀγαπητὲ καὶ ποθεινότατε.
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | |||
Coelestinus I
| 21 |
EPISTOLA XXI. B. COELESTINI PAPAE I AD EPISCOPOS GALLIARUM. I. 1. CAP. VI CAP. X 14.
|
De Prospero et Hilario, qui quosdam Galliae presbyteros accusant Pelagii sectatores. --II. De sancto Augustino mira laudis assertio. --III. Praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritates de gratia Dei. --IV. Quod Adam omnes laeserit, nec quemquam nisi Christi gratia posse salvari. --V. Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione ejus qui solus est bonus. --VI. Quod nisi gratia Dei continua juvemur. insidias diaboli devitare non possumus. --VII. Quod per Christum libero bene utamur arbitrio. --VIII. Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei. --IX. Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit. --X. Quod gratia non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex implectur; non, sicut ait Pelagius, facile. quasi sine Dei gratia difficilius possit impleri. --XI. Quod praeter statuta sedis apostolicae, omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonent, qua genus reparatur humanum et ab aeterna damnatione reducitur. --XII. Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis et exsufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi. --XIII. Quod profundiores quaestiones nec contemnendae sint, nec penitus asserendae.
|
Dilectissimis fratribus VENERIO, MARINO, LEONTIO, AUXONIO, ARCADIO, FILLUCIO et caeteris Galliarum episcopis COELESTINUS. Apostolici verba praecepti sunt, apud Judaeos atque gentiles sine offensione nos esse debere . Hoc quisquis Christianus est, tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illum manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos, qui neminem perire volumus, ista contristent, quae auctoribus Christianis percellunt animos Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis, in maris profundum demergi ; et ideo quae sit ejus jam poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire. CAP. I.--2. Filii nostri praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere qui dissensioni Ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni justius imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus supra magistrum non esse discipulum , hoc est, non sibi debere quem quam in injuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam et hos ipsos a Deo nostro positos novimus ad docendum; cum sit, dicente Apostolo , eis tertius locus intra Ecclesiam deputandus. Quid illic spei est, ubi, magistris tacentibus, ii loquuntur qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? Timeo ne connivere sit, hoc tacere. Timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio foveamus errorem. Ergo corripiantur hujusmodi. Non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe naufragio mergere quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non moventur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti sedem, haec ipsa nobis quae tentat perturbatio conquerentes. Habetote, fratres charissimi, pro catholicae plebis pace tractatum. Sciant se, si tamen censentur presbyteri, dignitate vobis esse subjectos. Sciant quod sibi omnes qui male docent, discere magis ac magis competat quam docere. Nam quid in ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? Nisi forte illud obsistat, quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero, nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa jam dicta sunt eo tempore, quo ad fratris Tuentii dedimus scripta responsum. Nunc tamen repetentes saepius admonemus: vitentur hujusmodi qui laborant per terras aliud quam ille noster jussit agricola seminare. Nec tamen mirari possumus si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. CAP. II.--3. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec umquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in communi senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori. Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus? Nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari, quamvis maneat hos beatitudo promissa, quicumque probantur persecutionem propter justitiam sustinere . Quibus quid promittat Dominus in futurum, sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum, universalis Ecclesia quacumque novitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessabit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Incipiunt praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritates de gratia Dei. CAP. III.--4. Quia nulli, qui catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt; et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur quae sacratissima beati apostoli sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit et docuit; necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi quae eorum temporibus exorta fuerat judicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius qui in aliquo dubitant instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus indiculo, quo si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat. CAP. IV.--5. In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronuntiante beatae memoriae Innocentio papa, atque dicente in epistola ad Carthaginense concilium: « Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit. » CAP. V.--6. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Quod in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur, dicens: « Numquid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant cujus quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt? » .--7. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit. Quod ejusdem antistitis in ejusdem paginis doctrina confirmat, dicens: « Nam quamvis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis; tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit, quotidiana praestans illi remedia; quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. » CAP. VII.--8. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat dicens: « Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. » CAP. VIII.--9. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos, ait: « Nos autem instinctu Dei ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus. » Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: « Illud vero, quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: « Nos tamen instinctu Dei, » etc., sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis? Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino , et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt ; ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium. » CAP. IX.--10. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: « Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus . Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum . Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum . » .--11. « Illud etiam quod intra Carthaginiensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: Ut quicumque dixerit gratiam Dei qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo. Ut quisquis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat , valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam , ita scriptum est etiam: Charitas ex Deo est . Item quinto capitulo: Ut quisquis dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam, etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere . » CAP. XI.--12. Praeter has autem beatissimae et apostolicae sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres, pestiferae novitatis electione dejecta; et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt; obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita, in toto mundo atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis, ablato cordis velamine, lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum, transferat in regnum filii charitatis suae , et ex vasis irae faciat vasa misericordiae . Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur. CAP. XII.--13. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur: ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi hujus mittatur foras , et quomodo prius alligetur fortis , et deinceps vasa ejus diripiantur ; in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem et dat dona hominibus . His ergo ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum, et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem; et non dubitemus, ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere . Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona; et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros et redimit de interitu vitam nostram , et cui quotidie dicimus: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo . CAP. XIII.--15. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae sedis nos scripta docuerunt: ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.
|
(addit Isid.
Mercator) (I Cor.
X, 32) (Matth. XVIII,
6) (Luc. VI, 40) (I Cor. XII, 28) (Matth. V, 10) (omnia
enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde
nascuntur) (Prov. VIII, 25, sec. LXX) (Rom. VIII, 14) (Ephes.
VI, 12) (Rom. VII, 24) (I Cor.
XV, 10) (I Cor. VIII, 1) (Psal. XCIII, 10) (I Joan. IV, 7) (I Joan. XV, 5) (Coloss. I, 13) (Rom. IX, 22) (Joan. XII,
31) (Matth. XII, 29) (Marc. III, 27) (Ephes. IV, 8) (Psalm. LXVII, 19) (Philipp. II, 13) (Psal. CII, 3, 4) (Matth. VI, 13)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 22 |
EPISTOLA XXII. COELESTINI PAPAE POST DAMNATIONEM NESTORII AD SANCTAM SYNODUM EPHESINAM SCRIPTA. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.
|
Maximiani in locum Nestorii ordinationem laudat et probat. Nestorium Antiochiae procul amandandum suadet. De iis qui cum illo societate conjuncti sunt, nominatimque de Joanne Antiocheno quid statuendum, quidve sequendum sit, decernit.
|
COELESTINUS episcopus sanctae synodo apud Ephesum constitutae. Tandem malorum fine gaudendum est, tandem nobis omnibus in commune dicendum: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute; dextera manus tuae confregit inimicos . Proprie namque ipsi confracti sunt, quando iniqua loquentium, dicente David, os videamus esse obstructum . Hujusce tamen tam fideliter peractae rei vos exsecutores nobiscum videmus fuisse, Dei sacerdotes; qui convenientes in unum, et secundum Apostolum, non quae vestra sunt quaerentes, sed quae Christi Jesu , negotium Domini communis egistis. Apud vos ergo de vestra loquimur sanctitate, quorum in omnem terram sonum gaudemus exisse, cum et in finem ejusdem orbis praedictae veritatis a vobis verba venerunt . Deus noster non patitur latere quod praestitit, quia numquam beneficia superna celantur. Ita namque fit ut tanto munere innotescente coelesti, pro voluntate divina, sicut scriptum est, omnis homo salvus fiat, et veniat ad scientiam veritatis . Loquor ergo victoribus, et qui in praelium solam contra hostem portaverunt fidem, quae, et Joanne apostolo dicente, vicit et mundum : vobis ejusdem proprie scribo sermonibus, qui secundum divinam paginam, ut patres cognovistis quod ab initio est, et ut juvenes, dum fortes estis, et verbum Domini in vobis manet, vicistis malignum . In talibus sociis gratulantes, de hoc eventu minime dubitabamus. Habuit animum nostrum fiducia superandi, qui vobis videremus divinae causae pondus incumbere, quos bene admodum noveramus, secundum illud propheticum, odisse congregationem malignorum et cum impiis non esse sessuros . Obtinui ergo quod credidi, quia contra nocentes atque perversos, sicut supra dictus ait: Innocentes et recti adhaeserunt mihi . Una igitur eademque relatione per filios nostros religiosos et Deo amabiles viros Joannem presbyterum et Epictetum diaconum dejectionem justam, et exaltationem didicimus justiorem; illud quod in Evangelio legimus approbantes, quia Deus noster exaltat humiles, et potentes de sede deponit . A qua sententia ille noster sapientissimus minime deviavit, qui ait, a Deo nostro humilium servatam memoriam, et perditam superborum . Quod quando magis videatur impletum, quam nunc, cum Salvator noster parans bene meritos honorare, ossa hominum sibi placentium dissipavit , et proviso pastore dignissimo , feralem lupum de ovilibus suis immaculatus Agnus ejecit? Legimus ejus a vestra fraternitate scripta praeconia; nec quisquam nostrum mirari potuit, quia nota dixistis. Assertio impendatur incertis, testimonium comperta non quaerunt. Bonorum hunc actuum palaestra semper exercuit: talem hunc didicimus, qualem in litteris invenimus; talem certe, ut breviter dicam, qualem Doctor noster esse praecepit sacerdotem, ut convenienter omnium judicio mereatur audire: Ecce vere homo Israelita, in quo dolus non est . Nonne laudibus in eum vestris ista conveniunt? Taliter denique quae dixistis, audistis. Talem successorem quaerebat sanctae memoriae Sisinii beata simplicitas, ut locum suum nonnisi sui similis obtineret. Etenim melius agimus, si abstinentes jam ab illius sacrilegi nomine, sedem vacasse dicamus. Actum est divino judicio ut hunc Ecclesia pro remedio mereretur. Denique discordiam tulit, et concordiam reddidit ordinatus. Quid non poterit praestare per tempora, cujus hoc primordia praestiterunt? Haec de eo invicem dicimus, quem pax reparanda quaerebat. Interfuimus, nec nos dixerimus absentes, cum ejus capiti verba mystica dicerentur, cum redderetur omnibus divina laetitia salutaris. Postremo nemo illic catholicorum defuit, ubi omnes in commune vicerunt. Laetati praeterea sumus de hoc clementissimi et christianissimi principis testimonio, cum epistolis dilectionis vestrae ejus sententiam videremus esse concordem. Nec mirum est, si cor regis quod est in manu Dei , cum his senserit quos ejus noverit sacerdotes. Itaque sermo regalis divinas res exsequendo militavit Augusto. Felix imperium cui militat exsecutio divinorum, nec hic minus felix quem praedicat dominatio mundanorum. Hoc testimonio dignus est qui ordinandus probari, non qui improbari potuit ordinatus. Scimus quo itinere sanctus frater et coepiscopus noster Maximianus, quibus gradatim stipendiis ad fastigium sacerdotale pervenit. Non hunc divitiarum gloria, non velut in potentia cupidum, qui solet inesse ambientibus honorum, quibus fidelis servus et prudens cibum dabat in tempore, super omnia Domini sui constitutus est bona : et tamen etiamsi desiderium fuit episcopatus, nonnisi propter opus bonum, sicut ait Apostolus, concupivit . Ita Deus noster et quid velimus, et cur velimus attendit. Quis dubitet posse magis agere praesidentem, quod potuit exercere subjectus? Exosus et blasphemus istud officium non poterat habere, id est, corporum curam, qui nitebatur animas vulnerare. Facta est ruina ejus magna; tam ruina magna, quam prava doctrina. Nunc quia de praeteriti emendatione gaudemus, cavere nos convenit in futurum, ne possint magis ac magis quae abscissa sunt pullulare: quia necesse est quocumque pestis haec loci sit, nostri corporis membra vexentur, et per patientiam nostram pejora prioribus nutrita videantur. Scripsimus clementiae principali, ut de sanitatis medio longius infirmitas auferatur. Didicimus namque hunc Antiochiam revertisse, atque sibi illic, unde venerat, vivendi praestitam facultatem. Innocentum exitium est istud exsilium. Aspiciamus diligentius quid illic possent parere, quae illic sunt ante concepta. Non est nobis suadere difficile. In oculis est ejusdem civitatis Ecclesia, quae per hunc perdidit sacerdotem , nisi forte, quod pro quiete Ecclesiarum dicimus, deceptum se ille demonstret, deserendo damnatum. Sed quis illic speret aliquem posse corrigere, ubi arcem tenere videat perversitatis auctorem, ubi colatur ab omnibus exsulatus? Magna illic est, quod lugentes dicimus, desperatio sanitatis, ubi, sicut Isaias dicit: Omne caput in dolore, et omne cor in maestitia a pedibus usque ad caput . Quando ibi membrum aliquod habere poterit spem salutis, ubi periclitatur corporis tota compago? Elaborate, fratres charissimi, elaborate obsecro, ut vere tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit . Sola decet tales homines solitudo. Ubi enim debet hic invenire solatium, qui sic tractavit ubique regnantem? Peracta est a vobis totius summa negotii: agendum nunc est quod instat et restat, ne sit in vacuum laboratum. Longius quidem sumus positi, sed per sollicitudinem totum propius intuemur. Omnes habet beati Petri apostoli cura praesentes, non nos ante Deum nostrum de hoc possumus excusare quod scimus. Nam quamquam haec quae loquimur sanctitas vestra tacuerit, agnovimus tamen omnia diligentius requirentes. Tantae igitur causae finis qui superest actibus vestris quaeso respondeat, quia nolumus in modico vos deesse, qui maxima peregistis. Adjutorio apud reges terrae his estote quae scripsimus. Norunt et ipsi quid suis debeant praestare temporibus, sciunt quod catholicae fidei fundamento sua regna subsistant. Pura ab haeredibus sanctis paternae et avitae credulitatis vena servatur, fluit ab illis incorrupta per posteros, nec hanc in his aliquis umquam limus infecit. Custodit fontis sui fidelis cursus exordium, cum id quod in origine acceptum est videtur in prole. Canem et operarium malum pariter persequamur. Facite praesentes, quod hortamur absentes. Nam cum hanc curam generaliter omnibus debeamus, praecipue tamen nos convenit Antiochenis periclitantibus subvenire, quos pestifer morbus obsedit. Absolvamus modis talibus civitatem, in qua, sicut Actus Apostolorum loquuntur, dictos primum legimus Christianos . Omnibus ergo virtutem praestemus, quibus secundum religionem debere nos novimus quod vocamur. Hanc autem sollicitudinem nostram praesentes probarunt Deo amabiles filii et charissimi atque animis nostris acceptissimi Joannes presbyter et Epictetus diaconus, quos reversos ad vos festinato remisimus, sollicitius hoc agentes, ut quos diebus Dominicae nativitatis accepimus, resurrectionis Dominicae tempore redderemus. De his autem qui cum Nestorio videntur pari impietate sensisse, atque se socios ejus sceleribus addiderunt, quamquam legatur in eos vestra sententia, tamen nos quoque decernimus quod videtur. Multa perspicienda sunt in talibus causis, quae apostolica sedes semper aspexit. Quod loquimur, Coelestianorum testantur exempla. Qui spem de synodo huc usque gesserunt, habent, si resipiscunt, copiam revertendi: quod his solis non permittitur, quos proprie cum auctoribus haereseos omnium fratrum constat subscriptione damnatos. Per Dei namque misericordiam aliquos ex eorum numero ad nos jam rediisse gaudemus. Quod hoc consilio factum est, ut quos conscientia mixta non poterat, saltem sententia separaret. Hoc, moneo, vestra fraternitas sequatur exemplum. Sit caput sceleris cum his quos synodalia loquuntur statuta damnatum; reliqui, quos cum hoc sentientes in communione ecclesiastica non habemus, ejiciantur e civitatibus suis, et se in nostro collegio noverint non futuros, nisi secundum ecclesiasticum et Christianorum principum constitutum, damnata cum actoribus sociisque damnantes, se profiteantur catholicos sacerdotes. Quam formam etiam circa eos volumus custodiri. qui subripiendum in ecclesiasticis causis Christianis principibus crediderunt, et alio ordine rursus Ecclesias occuparunt. Antiochenum vero, si habet spem correctionis, epistolis a vestra fraternitate volumus conveniri, ut nisi quae sentimus senserit, novellam blasphemiam, eodem exemplo, scripta sua professione condemnans; intelligat de se quoque Ecclesiam, quod fidei nostrae respectus imperat, ordinare. Credendum tamen de divina est misericordia. quod omnes in viam redeant veritatis, si de supradicto loco horum malum caput et causa auferatur. Data idibus Martiis, Aetio et Valerio consulibus.
|
(Exod. XV, 6) (Ps. LXXII, 12) (Philipp. II, 21) (Ps. XVIII, 5) (I Tim. II, 3) (I Joan. V, 4) (I Joan. II, 13, 14) (Ps. XXV, 5) (Ps. XXIV, 21) (Luc. I, 52) (Eccli. X, 21) (Ps. LII, 6) (Maximiano) (Joan.
I, 47) (Nestorii) (Prov. XXI, 1) (Matth. XXIV, 45, 47) (I Tim. III, 1) (Nestorius) (et tamen laboramus
advertere quis cui fuerit causa peccati) (Isa. I, 5, 6) (I Cor. V, 2) (Act. XI, 26)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 23 |
EPISTOLA XXIII. COELESTINI I PAPAE AD THEODOSIUM JUNIOREM AUGUSTUM, POST SYNODUM. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
Victoriam per eum de inimicis Christi esse partam. Quanta hinc ejus gloria. Maximiani ordinationi merito eum suffragatum esse. Ut Nestorium ab omni societate removeat. Qui legatos cum sacris apicibus susceperit. Possessiones Ecclesiae in Asia a Proba relictas ei commendat.
|
COELESTINUS episcopus THEODOSIO Augusto. Causis suis divinam providentiam praestitisse quod sperabamus, agnovimus. Nec enim aliud futurum mentes poterant aestimare fidelium regnantibus vobis, quam id quod evenisse gaudemus: ut praedicatio in Deum impia concideret, et cum suo auctore novi dogmatis damnata pravitas deperiret. Illata quidem fidei bella sunt, et Regis aeterni sacrilegis verborum jaculis nativitas appetita: sed vos Christo Deo nostro auctore regnantes, hostes impios fidei vestrae virtute vicistis, coelestem revocantes triumphum, per quod religioso munimen in perpetuum praestetis imperio. Vere enim prophetica gloriae vestrae vox convenit, et regnum vestrum dici potest regnum omnium saeculorum , quod defensae fidei meritis propagatur; et crescente sanctae religionis observantia, Christianae insertum reverentiae semper augetur, gloriosissime et tranquillissime imperator Auguste. Ecce nunc domus Domini orationibus vacant, et vestrum per omnes Ecclesias, Deo nostro oblatis sacrificiis, commendatur imperium. Nihil, amoto perturbatoris ausu, scandalis licet; pestifer ulterius animas hominum sermo non vulnerat: salutem omnibus suarum animarum, dum universali Ecclesiae consulitis, reddidistis. Haec est vestra praedicandi regni vestri clementia, per quam non terrae, non provinciae, sed omnium animae sunt defensae. Imputabitis hanc omni modo victoriam, quam non bellis, non gladiis, sed sola devotione qua Deo estis dediti, conquisistis. Manet hic vestrae gloriae titulus, et manebit, ut nulla illum aetas, nulla vetustas aboleat. Aeterna enim sunt quae aeterni Regis amore praestantur. Sic Abrahae fides saeculis durat. David regis meritum Dei zelus fecit esse perpetuum, cum inimicos Dei suos credidit inimicos, et odisse quos Deo odibiles approbasset . Elias etiam propheta falsa prophetantes non fuit contentus refellere, sed etiam in illos voluit vindicare; ut eos persequendo perderet, quos in perditionem sui populi niti pervideret . Par tibi cum illo gloria. Ille falsa prophetantibus restitit, tu falsa docentibus. Ille mentientes in Deum prophetas persecutus est; tu de Christo Deo nostro praedicantes impia abigis sacerdotes. Ille tantum vindictae intentus est; vestra pietas sic impia vindicat, ut quae sunt religiosa defendat. Nec enim sufficeret abegisse morbos et pestilentiam repulisse, nisi et salubres auras redderes, et vitalem infectis substantiam ministrares, talem illi Ecclesiae constituendo pontificem, qui olim hoc se dignum fastigio omnibus quibus notus est approbasset. Fert illi, ac si sui corporis parti, Romana testimonium, quae hunc semper inter suos habuit et numeravit, Ecclesia: ferunt suorum merita, quibus sancte adhaeserat, decessorum. Ita enim reverendissimae memoriae viro Attico, catholicae fidei propugnatori fortissimo, mente pariter et officio cohaerebat, ut jam tunc futuri in eodem episcopatus insignia praelucerent. Sed sit hoc arcano divinae majestatis arbitrio, ut in posterum quaecumque sunt meliora serventur, et ad quietem per aliqua turbatorum scandala veniatur. Debitum est fratris mei Maximiani episcopi gloriae, ut aliquem illi praelatum fuisse in hoc quod sustinuit civitas poeniteret; et nunc electo eodem, illi se integritatem fidei debere sentiret. Sed huic tantae pro suo merito illius Ecclesiae sacerdoti electo taliter, et consensu sanctae congregationis quae interfuit, ordinato ad componendum Ecclesiae statum, et omne vulnus pravae haeresis radicitus evellendum, ne audeant quae abcissa sunt pullulare; obsecramus et poscimus sub illius invocatione quem colitis, fidei vestrae ut consuestis arma praestetis. Nunc enim est omnis opponenda custodia, ne rapax lupus ovilibus dominici gregis, cum saevierit, exclusus rursus serpentino lapsu ad mortem perveniat animarum, effossis qua potest parte cuniculis. Nec enim potest quiescere, cum praedae suae rapidus cupiat incubare. Munimen sanis, remedia praebete sanandis. Vallate muris vestrae fidei religionis catholicae veritatem, per quos et credentes muniti sint, et tanti sequaces erroris non audeant introire. Hic enim plenus victoriae vestrae fructus est, nihil relinquere quod rursus Dei Ecclesia debeat formidare. Quem igitur universorum ejecit sententia sacerdotum in praedicatione sacrilega perdurantem, eum vestra clementia ab omni societate removeat, ut facultatem aliquos perdendi non habeat. Religiosos vero filios meos Joannem presbyterum et Epictetum diaconum, tantae rei nuntios, cum totius Ecclesiae gratulatione suscepimus, et lectis in totius congregatione Christianae plebis apud beatissimum apostolum Petrum vestrae pietatis apicibus, Deo nostro pro vobis vota persolvimus. Ita enim ad vos agente Domino pervenerunt, ut ad eum diem quo celebrabamus Christi Dei nostri natalem secundum carnem, cui quaestio inferebatur, concurrerent, et impietatem conjunctim universa congregatio confutaret. Causae fidei congrue et ecclesiasticae et pauperum utilitatis causa subjungitur: ut qui integritatem fidei praestitistis, pauperum quoque commodis consulatis. Illustris et sanctae recordationis Proba possessiones in Asia constitutas longa a majoribus vetustate sic reliquit, ut majorem summam redituum clericis, pauperibus et monasteriis annis singulis praeciperet erogandam. Sed hae possessiones ibidem constitutae, in damnum pauperum hujus negligentia, ut gravius nihil dicamus, qui his praefuerat, ea sunt ratione tractatae, ut non solum consueta non solverent, verum etiam subreptitia impetratione earum jus dominiumque violetur. Rogamus pietatem vestram ut religiosae et illustri domui et Ecclesiae id pro clementia vestra praestetis, ut omnis ab his insidiantium inquietudo discedat, et tam Ecclesiae quam suis dominis sit tuta possessio: ut quod inde alimoniae pauperum acquiritur, vestrum esse credatur. Data idibus Martiis, Flav. Aetio et Valerio viris clarissimis consulibus.
|
(Psal. CXLIX, 13) (Psal. CXXXVIII, 21, 22) (III Reg. XVIII)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 24 |
EPISTOLA XXIV. COELESTINI I PAPAE AD MAXIMIANUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM, POST SYNODUM. 1. 2. 3.
|
Ipsius electionem suo suffragio confirmat; atque ut Ecclesiae sibi commissae damna resarciat, et Coelestiano errori vigilanter obsistat, hortatur.
|
COELESTINUS episcopus MAXIMIANO episcopo Constantinopolitano. Vidimus et amplexi sumus fraternitatem tuam in litteris tuis, talemque sanctitatem tuam, qualem noveramus, inspeximus, simplici scilicet puritate gloriosam, et mentis fulgore potius quam sermone perspicuam. Sed in se atque in statum suum illa de cujus fide semper gloriabamur Ecclesia, quae nunc te praesulem divino judicio accepit, postquam illum qui eam obsidebat ejecit. Sume gubernacula notae tibi navis, eamque ut didicisse te a tuis prioribus novimus, rege. Obsiste undis quas ille ventus, qui et a navi vectores abegerat, sed omnibus inimicus excivit, omni eam laterum cupiens compage dissolvere, ut rapidis eam posset vorticibus devorare; professus falsum gubernatoris officium, ut videretur regere, quos perdere nitebatur. Adhuc te excitatae ab eodem undae circumsonant, et elati fluctus vel procellae sollicitant. Resiste pervigil, et commissae tibi navis magister saluti commissorum tibi qua potes cura succurre. Fac quietum mare esse quo navigas; fac tua arte tutam navem post eas tempestates quas sustinuerat, quam gubernas. Illum sequere piscatorem, qui maris aquas pedibus, ut ad Christum Dominum nostrum quem ambulantem in mari viderat, posset pervenire, calcavit . Sequere priorum a quibus eruditus es et nutritus, exempla pontificum, beatissimi Joannis in praedicando scientiam, sancti Attici in repurgandis haeresibus vigilantiam, decessoris tui Sisinii, cujus te successorem credimus, simplicem puritatem, ut de illa, sicuti solebamus, gratulemur Ecclesia. Congrega sparsos, piumque animum qualem te habere novimus, in eos quos dissipaverat perturbator exerce. Congrega populos tuos ad matris suae ubera; revoca quos inhibito venem sapore abstraxerat inimicus. Confirma in fide quos videris appetitos, cura quos inspexeris vulneratos, remove qui non sentiunt medicinam. Interdum enim dolore tollitur, et cum ea quae sunt noxia praeciduntur, salus reliquis praeparatur. Latus campus est, frater charissime, in quo gloriam et vigilantis pastoris et benigni sacerdotis exerceas, et saporem Christianae salubritatis infundas: ut plus in reparando potuisse te liqueat, quam ille potuit in laedendo, qui imitator diaboli maluit esse quam Christi, perturbans omnium Ecclesiarum quietem; cui nunc debemus operam in commune praestare, ut omnium una fides et unus sit animus sacerdotum. Teneat manus tua Dominicum ventilabrum, et purget aream creditam tibi, ut a frumentis paleae separentur , et omne, juxta mandatum Christi Dei nostri , horreis triticum aggregetur. Locum impietas novella non habeat, et compresso olim per totum orbem sua damnatione noto Coelestiano errori tua vigilantia resistatur: ut quicumque hujus dogmatis sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur. Obsistat illis per te Spiritus sanctus his in omnibus qui ad has quascumque conantur provincias pervenire, ne eorum impia praedicatio resurgat. Obsiste eis: ita enim, ut damnentur quocumque perveniunt, innotescunt, et tamquam non illis sententia toties repetita sufficiat, longinquas terras remotasque provincias inquietant. Sed eos ille persequitur, cujus fidem sua pravitate persequi nitebantur, et a quo se abscondere, ad quasvis latebras confugiant, sua se impietate prodentes, non possunt. Filios vero nostros religiosos viros Joannem presbyterum et Epictetum diaconum cum magna laetitia suscepimus, et cum majore gratulatione remisimus. Data idibus Martiis, Fl. Aetio et Valerio viris clarissimis consulibus.
|
(quid enim non iniquitas
profitetur?) (Matth. XXIV, 29) (Luc. III, 17) (Matth. XIII, 30)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Coelestinus I
| 25 |
EPISTOLA XXV. COELESTINI I PAPAE AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLI CONSTITUTAM, POST SYNODUM. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19.
|
Nestorii exagitat pravam doctrinam, pertinaciam, superbiam; ac subinde damnationem ejus justam fuisse ostendit. Idemtidemque et suum erga Constantinopolitanos studium, et horum in fide constantiam commendat. Maximianum ipsis praefectum paucis ad calcem laudat.
|
COELESTINUS episcopus clero et plebi consistentibus Constantinopoli. Exsultatio matris est congregatio filiorum. Denique laetatur Ecclesia ita se filios quos diabolus disperserat, iterum congregasse, ut ex his nisi filius perditionis nemo sit perditus, quia eum filium suum nequaquam pater agnovit. Illum namque ex quo erat, sicut legimus , imitatus, vobis legitimis Dei filiis haereditatem conabatur auferre; quos, dicente Apostolo , pro fide vestra et haeredes Dei et Christi nostri futuros credimus cohaeredes. Non ergo ei palmam de his referre permissum est, qui de ipso magis per arma fidei triumpharunt. Victores vos, immo communis regis de hoste victoriam loquitur tyrannus exclusus; vicit in vobis, cujus incerta fieri divinitas putabatur. Separetur nativitas, quaestionem dixerim, quam sibi unusquisque bene credens debet simpliciter aperire. Quis enim ad examen vocare audeat Deum, eumque discutere qualiter venerit subvenire? Non fuit difficile Deo posse quod voluit, cum dignatus est liberare qui potuit. Sed unde illi peccatori in tanta caligine sua lumen non videre? unde terrenis argutiis in superioribus positam colligere veritatem? Haec in tenebris suis videre non possunt, qui lucernae illius verbum nesciunt, quod esse lumen semitis suis David propheta testatur . Cum quo psalmigrapho, ut supra diximus, matrem laetantem in uterum suum, quem dissipatio huc usque ridicula et blasphema turbabat, reversis filiis suis cantare delectat: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum ! Competenter haec ergo verba de eo fuerim mutuatus; mihi namque ex parte maxima, venerandae Trinitatis auxilio, Ecclesiae universalis quietem et summam praesentium vindico gaudiorum, quem huc usque qui scandalizabantur urebant , et infirmitas aliquantorum faciebat infirmum. Meminit charitas vestra apud vos mihi dudum de patientia fuisse sermonem. Jactavi quae debui semina sacerdos in animo Christiano, nec me in vobis seges exspectata decepit . Quid enim patientiae vestrae messis intulerit, ipsis fructibus approbatis. His invidens severat peritura zizania intra aliquantorum mentes agricola periturus: severat longe aliud quam acceperat seminandum, vel invenerat seminatum. Habemus certe fidei nostrae semina, quae ipsius Domini sermo vel apostolorum doctrina jactavit; quae, quoties ista contingunt, non ea terrae quae suscepit, sed alia superfusa corrumpunt. Nihil vestrae simplici fidei messis Domini poterit imputare, qui in Evangelio auctorem zizaniae interrogatus ostendit. Illi tum dixerunt: In bono semine unde zizania ? nos dicamus, In tanto regno fidei unde perfidia? Respondemus tamen vobis sermonibus Christi, Homo inimicus hoc fecit . Qualiter vos exercuit priorum palaestra doctorum, fortitudo vestrae mentis astruxit. Ipsis agnitionem debetis hujus erroris, quorum hic indignus laudibus fuit. Qui bona tam gloriosa despexit, non partim columbae simplicitati , sed in toto studuit serpentis astutiae. Nec mirum si parans occidere simplices animos, eum suadendo secutus est qui suadendo primus occidit. Denique verbis illum legimus decepisse; hic inferre mortem nonnisi per verba tentavit. Non tamen impune suum est secutus auctorem, quando Judae episcopatum ejus alter accepit . Jure utrumque tenet una sententia; quia in unum, sicut legimus, ambo peccaverunt. Sit licet uterque ante oculos nostros Salvatoris nostri calumniator et traditor, tamen deliberare difficile est inter discussorem nativitatis et mortis auctorem. Facti sui videlicet vacuum statim Judam poenituit, praevenit exitum traditi supplicium proditoris; ille statim laqueum, peccatum suum confessus, elegit; hic impietatis pertinacia gloriatur. Nec ego perfidiae huic dabo nomen erroris, non est error impietas omnis. Denique quoties Ecclesiae vel ejus quieti diabolus invidus fuerit, intra eam nata contentio salvam servavit ipsius certaminis causam. Quo proficiebat iste conflictus, quo laborabatur, non ut religione quis vinceret, sed ut ipsa religio vinceretur? Meministis certe ejus, quia necesse est meminisse, blasphemiae. Sed jam oblivionem tantorum malorum volo sanctis mentibus imperatam. Ex animis tollatur qui sublatus est oculis; tollatur, inquam, qui sic vocatus est praecursor inferni. Habuit crebras sinister praedicator insidias, tetendit arcum suum frequenter, ut legimus, et ore suo spicula venenata jactavit ; neminem tamen vestro in numero quem feriret invenit: retorta in se tela redierunt, postquam sagittare in obscuro rectos corde non potuit ; et nihil in filios lucis licuit filio tenebrarum. Quae nos de vobis in bello intestino positis cura atque sollicitudo tunc habuit? In modum dierum duximus noctes, quia talibus causis omne tempus angustum est, non oculos somno declinavimus inquietes. Quem enim raperet dilectio dormiendi, sic vigilante raptore, nesciebamus. Quis intra caulas timor, quanta intra septa formido, quoties luporum vicina esuries multo circuit aditu, quaerit praedam, saevit et absentibus minata perniciem? Quanta hic pro sua cautione laude grex dignus est, quem non attigit secum raptor inclusus? Patet causa tuitionis hujusce, in aperto est qui restiterit inimico. Intelligamus et fateamur omnes, quod vos ille tutatus est pastor, qui in Evangelio se dicit esse pastorem : affuit, nec vos deseruit qui patiebatur in vobis. In hunc namque quotidianis acuebatur lingua blasphemiis, in ipsum dentes suos impius tractator armabat: inani tamen semper elusus est morsu, quando ejusdem pastoris virga vos consolabatur et baculus , cui gregem suum etiam pascendum tradidit iturus ad coelum . Haec vobis huc usque non mutata sunt pascua, eisdem pabulis estis impleti, apostolico vos doctores et pio semper sermone paverunt. Verum noxia fuerat pro salubribus cibis esca supposita, quando adversarius esurientibus animabus mixtas spinas floribus exhibebat. Nec tamen fraus ista decepit vos, qui Christi suavis odor estis in Domino , postquam vobis longe aliud oluit quam solebat. Herbam mortiferi graminis horruistis, sepsistis aures vestras spinis , nec linguam nequam potuistis audire. Non ergo pervenit ad sensum quod offendit auditum; nec interiorem ferire potuit, quod exterior non recepit. Vitastis eum cui, quantum didicimus, et in faciem restitistis. Vitastis quem a memoria digna sancta Alexandrina Ecclesia, secundum beati Pauli apostoli sententiam , jam sciretis esse correptum. Legistis namque, et memoriter jam tenetis, sacerdotis, hoc est catholici, ad hunc scripta doctoris, quibus eum ita correptum, ut vellet esse correctum, studuit: nisus est labentem revocare collegam, porrexit dexteram magisterii sui, in uno volens plurimis subvenire. Percellebat animum veteris sacerdotis, quod nutat episcopus ruina multorum. Egit, sicut scriptum est, benedictum opus Domini diligenter. In nullo ei officio apostoli vir apostolicus defuit: obsecravit, admonuit, increpavit . Et ille qui in profundum blasphemiarum suarum pondere mergeretur, tanti viri doctrinam renuens, et abusus hortatu, docilis esse noluit, cum doctor esse non posset. Egit injuriis tenacem recti perversitatis assertor. Gloriatur hinc, nec contristatus est frater, secum reputans quod merito sibi conservo non parceret, qui suo domino derogaret. Inventus est per diligentiam ille de Evangelio frugi filius et providus servus . Nam et paternam servavit substantiam, et auxit numerum talentorum. Nec duplicasse eum, sed multiplicasse dixerim sortem, quem videamus etiam longe positis pio fenore subvenisse. O sanctae praedicationis usura! Quam hic gratiam ante communem Dominum fidei negotiator inveniet, qui propter animarum lucrum negotium et illic exercuit, ubi alter accepit? Nonne hic merito a patrefamilias auditurus est, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui ? Haec huic competunt qui illa quoque quae aliis sunt commissa servavit. Quid ille auditurus est, quidve dicturus, cum a se commissae sibi rei ratio requiretur, qui, utique involvitur reatu, etiamsi vobis per alios perditis esset ipse servatus? Nostis profecto, pro vestra eruditione, quae poena negligentes maneat sacerdotes, quippe quos Apostolus praeesse etiam domibus suis jubeat diligenter . Denique Heli sacerdos per se inculpabilis, divinam per filios incurrit offensam . Offendit pontifex pater, offendit potestas et pietas. Si igitur ille cum praesumptionem filiorum non refrenat, incurrit, quanto magis hic Dominum, dum nec ipsi parcit, offendit? Non hunc desidem non hunc dixerim negligentem. Habuistis hominem sermonis assidui, atque vigilem perditorem. Nec tamen beatus Petrus apostolus deseruit tam graviter laborantes. Nam cum separari tale ulcus de ecclesiastico corpore horrens omnibus putredo suaserit, cum ferro obtulimus et fomentum. Sed ille abusus nostro studio, quo illum sequimur qui nec de pusillis aliquem vult perire, mortem desideratus optavit. Denique et medicinam respuens, elegit abscidi: tulit de se apostolicum, vel hoc nobiscum sentiens, ipse judicium, ut abscideretur qui nos contristabat , et volebat convertere Evangelium Christi . Nulla suo vitio languenti medico, ut diximus, arte defuimus. Non factum est nostrae celeritate sententiae ut esset nobis publicanus aut ethnicus . Scimus qualiter et quoties hos qui ad haec tendunt, Scriptura jubeat conveniri , quod nunc quoque videtur impletum. Dicendum denique adhuc. Tunc frater fratrem admonuit, dehinc pertinax uno et altero, immo multo teste conventus est, consequenter ab universa Ecclesia, nostro quoque sermone correptus. Nihil praecoquum, nihil in hoc egimus immaturum, quem diuturnae constitutionis servatus ordo damnavit. Non potuimus ultra differre; ne, sicut scriptum est, cum furante currere videamur, et cum adultero fidei nostram ponere portionem , maxime quando oculus scandalizans jubeatur auferri . Ad haec ille compendio toties oblata remedia, campum ad certamen exposcit, sacerdotale postulat cui non erat interfuturus examen; egreditur ad bellum castrorum dux hostem professus, et doctor fidei contra fidem portans arma perfidiae, cum non tam profectus quam videtur expulsus. Non quaero qualia tunc ad Dominum nostrum vota fudistis, cum exitus doceat quid potueritis optare. Nec nos gestarum rerum putetis ignaros, quarum nobis ordinem sancti fratris nostri Cyrilli relatio patefecit. Admonuit hominem, quem nunc inexcusabilem faceret ex more conventio, adesse contempsit. Quis petitorem synodi synodo crederet afuturum? Pressa est illic falsitatis levitas pondere veritatis, nec se ausa est fulgori radiantium sacerdotum latitantis perfidi caligo miscere. Lucem tenebrae fugerunt, quia societatem legimus his esse non posse . Invicem se contraria semper offendunt. Ubi est quod sibi dictum est, quod loqueretur in lumine, et supra tecta, quod audiret in auribus, praedicaret ? Sed idcirco volens praesens latere, ut ferendam sententiam verecundia, judicante conscientia, praeveniret. Lucernam suam cur voluit habere sub modio , si eam bene putabat accensam? Toto sancto conventui lucere debuit, ut habere lumen omnium lumine probaretur. Non fallit divina sententia, quoniam qui in tenebris sunt, lucem videre non possunt . Mansit absconditus, ut vitando sacerdotale collegium, ipse renuntiaret quodam modo dignitati. Sic se ille primus homo Adam peccati sui conscius ante faciem Domini nudus occuluit : et qui non in eum, sed in ejus mandata peccasset, expavit illam quam contempserat vocem, et timorem deceptus incurrit, postquam simplicitatis fiduciam vitio praevaricationis amisit. Non facit dubitare de crimine confessio latebrarum, nemo se in causis gravibus innocenter abscondit. Sic ergo illius nostrae mortis auctoris, perdito honoris et gloriae vestimento, secutus exemplum, merito hoc cum primo homine Adam fecerit, qui Deitatem Adae novissimi sic negavit. Non fuit ante oculos tantorum vexatio sacerdotum, non congregatum ex omni pene mundi parte concilium; afuit ab his, cum quibus se esse nesciret. Quid illi profuit hoc vitasse? Refugere voluit quos effugere non dabatur. Qua enim ratione possit evadere, persequente eo cui se nullus abscondit? An quia talibus sociis usus est, sine peccato se existimans, negare dignatus est quod Propheta clamavit, Quo ibo a facie tua, et ab Spiritu tuo quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, tu ades . Ille clamat latebram suis deesse peccatis, nec a Deo posse celari. Ille enim fatetur ubique praesentem, quem hic conatur asserere intra uterum defuisse susceptum. Tandem in sacerdotibus suis sanctus, sicut semper, Spiritus vivens, unus in omnibus statuit, quod omnibus subveniret. Nulla de putredine, nulla de vulnere nascente suscepit, quia diligenter amputatum est, quod manus Spiritus talis abscidit. Ejice, inquit Salomon, de concilio contentiosum, et exiet cum illo discordia . Secum scandalum suum quod intulerat, amputavit, quia apud vos quod invenerat, hoc reliquit. Non poterat, loquente Domino , eradicari plantatio quam plantaverat Pater, et quae in eo uberem fructum probaretur afferre. Servavit vineam suam Dominus Israel est vinea Domini), et ideo mirandum non est, si furem domus ejus evasit, cujus legimus nec dormire nec dormitare custodem . Quid aget impius pertinax? Quid sibi spei, quid permansit auxilii? Non habet locum veniae, cui scriptum quod nec hic nec in futuro possit ignosci . Inclinatur omnis elatus; contra, exaltationem parit humilitas christiana, quia hunc ipse qui supra eum requiescit, exaltat . Illius per prophetam verba sunt: Non habitat in medio domus meae faciens superbiam , qui per Apostolum promittit se stultam mundi sapientiam perditurum . Audiat nunc a nobis quod Paulus tunc et cum praedicaret audivit: Ad insaniam multarum pervenit itinere litterarum . Absit tamen ab eo hujus exemplum. Non enim quod de doctore dictum est, dignus est audire indoctus. Cur praeterea contra vas abjectionis, vas electionis vocemus in medium, cum ad exprobrandum hunc ille sufficiat, quem in cruce cum Christo post scelera tanta pendentem supplicii beneficium fecit Dominum confiteri? Sui ab eo memoriam poscit in regno; hoc brevi sermone diluit quidquid admisit, criminibus temporum temporis puncto subveniens. Nec moratur praemium confitentem: statim ejus remuneratio et vicissitudo. Respondit qui libenter excipit hora ad se quacumque conversum: Mecum, inquit, eris in paradiso . Promittit ei futuram societatem, qui secum praesentia pateretur. Ad justitiam corde credulitas, ad salutem facta est ei ore confessio . Exclamare hic in tanta contrarietate rerum pariter et flere debemus: nefas est, hoc episcopum perdidisse, quod latro potuit invenire. O fidei et perfidiae praemium! o judicia Dei abyssus multa ! Latro paradisum meruit, et sacerdos exsilium. Habeamus tamen hujusce rei admonere interpretes. Hunc ille positus inter tormenta cognovit, quem hic positus in honore nescivit. Nonne hoc illud est, Et homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus ? Quid est aliud intellectus et judicium, nisi scire sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae . Illa est vera sapientia quae, ipso Salomone dicente, de timore Domini sumit exordium , quam se inter perfectos loqui beatus Apostolus affirmat , quam non tam grave est quod eam tunc minime mundus agnovit, quam quod nunc episcopus ignoravit. Hoc loco utar Domini nostri per Jeremiam sermonibus: Cultores legis meae nescierunt me, et prophetantibus iniquitatem prophetis plauserunt manibus sacerdotes ; et per eumdem alibi: Sacerdotes mei sacrificaverunt mihi ficte. Utebatur tamen defensione et laude gentilium, episcopum talem numquam fuisse testantium. Vere haec et probabiliter loquebantur. Nam quando potuit episcopus inveniri, qui Christianus esse nesciret? Ideo tamen inimicus esse probatus est, quia numquam displicent hostibus proditores. Audivimus hunc agentem contra legem et iniquum quae sint solatia prosecuta. Adfuerunt inter alios, nec deseruerunt eum Coelestiani, iniquitatis operarii, quos hymnidici nostri prosequitur manifesta sententia: jam dudum quippe inimici Dei disperguntur, et pereunt qui operantur iniquitatem , , sicut idem dicit, velut cibum panis plebem Dominicam devorabant . Habuit ergo secum sui magistros exsilii, habuit hujusce rei perfectos tiro doctores. Nam separare difficile est quos scelera sola junxerunt, quia majore ligantur glutino foedera vitiorum. Quis tamen horum finis est? nempe ille quem legimus: Irritavit in illo Dominus, et erunt post haec decidentes sine honore in contumelia inter mortuos in aeternum . Sed quid diutius immoramur? Fastidium forsitan faciet sermo prolixior: dimittamus mortuos sepelire mortuos suos . Audite nunc et capite simplicis verba doctoris ; audite ab eo quae a majoribus nostris nobiscum positus frequenter audivit; audite certe semper audita, nec studio novitatis inventa. Nostro vobis loquitur ore collega, quia una fides necesse est uniter praedicetur. Non hic in ejus persona alicujus testimonium mutuatur; a nobis datus est, qui est electus ex nostris. Non est incognitus, non aliunde deductus; habuistis laudabilem de praesenti judicio suo. Fama dudum decepit absentes. Plura de eo loqui cautio est, quia opera supervacua est, nota laudare. Nunc tamen vos nostris propriis sermonibus decet cavere commonitos. Nemo in vobis illud quatiat fundamentum, quod firma petra et angularis lapis ille construxit. Aedificate super hoc catholici quod soletis. Didicistis quid sit superaedificare quod ardeat ; hoc detrimento illud pensabitur, cum opera singulorum probare coeperit ignis examen. Gaudeo vos fundamento huic non stipulam, non ligna, non fenum, sed illas imposuisse divitias quas architectorum sapientium praecepta mandabant imponi. Bene manebitis; quia tam sollicite fabricatis. Habitaculum magnum tales pollicentur expensae: auro, argento et lapidibus pretiosis illam vobis quae aestimari non potest, construitis mansionem. Nullo pretio taxantur aeterna, quippe quae non injuria, non vetustate solvuntur, quae jam ab institutione mundi justis Dominus praeparavit. Confortentur manus fidelium fatigatae; labantia, hortante propheta, genua roborentur; qui pusilli sunt animo, convalescant . Noster Salvator apparuit; ostendit falsitati Deus quid sit pulsare et incessere veritatem, postquam sibi controversia inde facta est unde subvenit. Unde, filii charissimi, permanete in eum qui est, ut vincatis in vobis. In ipso sensu et in eadem sententia estote perfecti ; ut a Filio hominis, cum venerit in majestate sua, non audiatis, Discedite a me maledicti, sed, Venite, benedicti, possitis audire . Maneat haedos repulsa venturi. Vos tales volumus inveniri, ut cum in igne stent abjecti a sinistris, vos a dextris invitet ad regnum. Non exspectabitis ut paretur, quod olim vos ut regnetis exspectat. Angustam nunc portam festinanter intrate , quae eos accepit quos numquam spatiosa invenerunt. Haec dilectioni vestrae pro laetitia catholicorum dicta sufficiant: quae saepius recensere vos volumus, ut triumpho fidei gratulantes, intelligatis Deum charitatis et pacis esse nobiscum . Data idibus Martiis Flavio Aetio et Valerio viris clarissimis consulibus.
|
(Joan. VIII, 44) (Rom. VIII, 17) (Psal. CXVIII, 105) (Psal. CXXXII, 1) (II Cor. XI, 29) (Matth. XIII, 24, 25) (Ibid. 27) (Ibid. 28) (Matth.
X, 16) (Act. I,
20) (Ps. X, 3) (Ibid.) (Joan. X, 11) (Ps. XXII, 4) (Joann. XXI, 15) (II Cor.
II, 15) (Eccli. XXVIII, 28) (Tit. III, 10) (II Tim.
IV, 2) (Matth. XXV) (Matth. XXV, 21, 23) (I Tim. III, 4) (I Reg. IV) (apud expertos loquor) (Gal. V, 12) (Gal. I, 7) (Matth. XVIII, 17) (Ibid. 15) (Ps. XLIX,
20) (Matth. V, 29) (II Cor. VI, 14) (Matth. X, 27) (Matth. V, 15) (Joan. XII,
35) (Gen. III, 8) (Ps. CXXXVIII, 7, 8) (Prov. XXII, 10) (Matth. XV, 13) (domus ejus (Isa. V, 7) (Psal. CXX, 4) (Matth. XII, 32) (Isa. LXVI, 2) (Psal. C, 7) (I Cor. I, 19) (Act. XXVI, 24) (Luc. XXIII, 42) (Ibid. 43) (Rom. X, 10) (Psal. XXXV, 7) (Psal. XLVIII, 13) (Prov. I, 3) (Ibid. 7) (I Cor.
II, 6) (Jer. II, 8) (Psal. LXX, 4) (Psal. XCI, 10) (ac) (Psal. XIII, 4) (Sap. IV, 19) (Matth. VIII, 22) (I Cor. III,
11 seq.) (Isa.
XXXV, 4) (I Cor. I, 10) (Matth. XXV, 34, 41) (Matth. VII, 13) (Philipp.
IV, 9)
|
http://viaf.org/viaf/170225
|
[] | ||
Eginhardus
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD ANSGISUM.
|
Dilectissimo in Christo fratri, Ansgiso venerabili, sempiternam in Domino salutem.
|
Obsecro dilectionem tuam ut, non graviter, sed potius misericorditer et amicabiliter, accipere digneris quod apud te pro necessitate quondam hominis nostri, nunc autem hominis domni Hlotharii, apud te intercedo, ut eum beneficium, quod ego illi dedi, sub qualicunque lege, sicut tibi placuerit, habere permittas, usque dum nos illi de altero beneficio, ex largitate dominorum nostrorum, aliquam consolationem, Domino adjuvante, facere potuerimus. Habebitis me magis promptum atque devotum ad vestram voluntatem atque utilitatem perficiendam, si meas petitiones in hac causa adimplere dignamini. Opto semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 2 |
EPISTOLA II. AD GOZBERTUM ABBATEM.
|
Religioso Christi famulo Gozberto, venerabili abbati, Eginhardus peccator.
|
Precor ut sanctitas vestra cognoscere dignetur de causa hominis istius, nomine Bebonis, quod ego beneficium illi dedi de monasterio S. Chlodowaldi propter hoc qui mihi bene serviebat. Sed postquam eum domno Hlothario commendavi, impetravi a domno imperatore ut ei confirmationem faceret de eodem beneficio ad dies vitae suae. Propter hoc rogo et obsecro dilectionem vestram ne illi permittatis aliquid impedimentum fieri de ipso beneficio, donec nos, Domino volente, vobiscum loquamur. Haec ideo vobis mando, quia cognosco quorumdam hominum pravam voluntatem et infinitam cupiditatem, qui de proximorum damnis nullam habent curam, in eo quod suae avidissimae cupiditati satisfacere valeant. Opto ut semper valeatis .
|
[in Domino]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||
Eginhardus
| 3 |
EPISTOLA III. AD AMALHARIUM
|
Reverentissimo Christi famulo Amalhario, Eginhardus peccator.
|
Nescio quis praevenit adventum pueri vestri, qui mihi litteras vestras attulit, et effecit ut tibi mandaret. . . . . quatenus proximo Palmarum die ad imperatorem venisses. Sed postquam litteras vestras accepi, et imperatorem, de his quae voluisti, interrogavi, praecepit mihi vobis scribere ut sanctum Paschae diem domi celebrassetis, et caeterum comitatum vestrum post vos venire juberetis, eo modo ut, quando ille ad vos in palatio venisset, mandatis acceptis, et ratione legationis vestrae vobis insinuata, sine mora iter vestrum aggredi valeatis. Opto ut semper bene valeatis in Domino
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 4 |
EPISTOLA IV AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili Otgario, reverendo archiepiscopo, Eginhardus peccator.
|
Frater iste, nomine Werdricus, de congregatione S. Bonifacii est, et conversatur apud nos per licentiam abbatis sui, pro eo quod noster propinquus est. Quem ideo nunc ad vos mittimus, ut eum ad diaconatus officium ordinare jubeatis, si videritis hoc canonice fieri posse per talem rationem, quae continetur in epistola abbatis ejus, quam nuper ad me, cum eum de eadem causa consulerem atque rogarem, direxit; quam etiam vobis per eumdem fratrem ad legendum misi, in qua, ut arbitror, statim intelligere potestis utrum illa consecratio modo fieri possit, an in aliud tempus differenda sit. Oro et opto ut sanctitatem vestram, sibi devote servientem, superna gratia semper et ubique custodiat, sanctissime ac reverentissime pater.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 5 |
EPISTOLA V. AD JACOBUM EPISCOPUM.
|
Venerabili in Christo Jacobo, reverentissimo episcopo, Eginhardus peccator.
|
Iste clericus, nomine Otmarus, detulit mihi litteras sanctitatis vestrae, in quibus me rogastis ut eidem clerico licentiam darem vobiscum manendi, qui in hac regione et natus et nutritus est. Et ego qualitatem causae considerans, decrevi assensum praebere petitioni vestrae, eo videlicet modo, ut idem clericus, cum suis fratribus et matre, sicut rogastis, licentiam habeant vobiscum manendi, et censum suum annis singulis persolvant ad S. Servatium, sicut eis a fratribus nostris constitutum est. De ordinatione vero ejusdem clerici in vestra sit potestate, ut inde faciatis quicquid vobis optimum esse videbitur: quia vos et mores et conversationem illius cognoscitis, et scitis utrum ad aliquem ordinem sacrum suscipiendum idoneus sit. Opto sanctitatem vestram, nostri memorem, semper in Christo bene valere.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 6 |
EPISTOLA VI. AD EGILOLFUM ET HUNBERTUM.
|
Dilectissimis in Christo fratribus et devotis Christi famulis, Egilofo et Hunberto, aeternam in Domino salutem.
|
Scio vos non latere quod bonae memoriae Wolfgarius episcopus, me petente, beneficiavit homini nostro Gerberto, in pago Dubargawe, in loco qui dicitur Asgbah, de ratione S. Kiliani, mansos III et mancipia XII. Sed quia in hoc diutius manere non potuit, nisi dum ille in corpore vixit, precor benignitatem vestram ut memoratum Gerbertum illud beneficium habere permittatis, sicut modo habuit, usque dum in hac sede episcopus fuerit ordinatus; et inter me et illum convenerit quid de ipso beneficio fieri debeat in futurum. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 7 |
EPISTOLA VII. AD POPPONEM COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri viro Popponi glorioso comiti, Eginhardus in Domino salutem.
|
Homines confugerunt ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, fatentes se culpabiles esse, qui in praesentia vestra convicti fuerunt quodam furto quod commiserunt furando feramina in dominica foreste: cujus partem compositionis jam solverunt, et adhuc solvere, sed, ut asserunt, non habent unde solvere propter paupertatem suam. Proinde precamur benignitatem vestram ut eis, propter amorem Christi martyrum ad quos confugerunt, in quantum possibile est, parcere dignemini, ne penitus pereant per hujusmodi culpam, sed potius sentiant sibi apud vos profuisse quod ad sanctorum martyrum sepulcra confugerunt. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 8 |
EPISTOLA VIII. AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili Otgario, reverendissimo episcopo.
|
Presbyter quidam, nomine Hruodradus, venit ad me dicens se esse de fisco vestro Manniaco, et accepisse licentiam a chorepiscopo vestro et caeteris fratribus Romam pergendi, et hoc in mense martio; sed post, cum venisset ad Mogontiacum, non potuisse invenire homines cum quibus illud iter peragere potuisset: ac propter hoc divertit ad quemdam pagensem nostrum, qui ei cognitus fuerat, nomine Hildebertus, et mansit apud eum donec inveniret homines Romam euntes; quos se nunc inventos habere dicit, et rogavit me ut apud vos impetrarem ei licentiam illud iter peragendi. Vult enim, sicut ipse asserit, illud iter quam celerrime potuerit, peragere, et ad locum suum reverti. Propter hoc precor sanctitatem vestram ut ei, sicut ipse rogat, licentiam donare dignemini, et ut illi non noceat quod tamdiu inter vias moratus est, quia, multis impedimentis accidentibus, invitus fecit quod emendare non potuit. Optamus sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, semper in Christo bene valere, sanctissime ac reverentissime pater.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 9 |
EPISTOLA IX. AD GEBOINUM PALATII COMITEM.
|
Dilectissimo fratri Geboino, glorioso comiti palatii, Eginhardus in Domino salutem.
|
Rogo dilectionem vestram ut hunc pagensem nostrum, nomine David, necessitates suas tibi referre volentem, exaudire digneris; et, si causam ejus rationabilem esse cognoveris, locum ei facias ad domnum imperatorem se reclamare. Est enim idem homo domni Hlutharii; et ideo, non tantum propter petitionem meam, sed propter honorem et amorem senioris sui, debes illum adjuvare. Opto ut te sanum et incolumem cito videre merear.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 10 |
EPISTOLA X. AD HETTI ARCHIEPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili Hetti, reverentissimo archiepiscopo, Eginhardus peccator.
|
Sicut ex litteris sanctitatis vestrae vos velle cognovimus, ita sine dilatione facere curavimus, mittendo videlicet vobis reliquias, quas vos habere velle ad dedicationem novae basilicae vestrae scripsistis. Et quidem libenter id fecimus, qui talem fiduciam in vobis habemus, ut quaecunque particula de sacris beatorum martyrum cineribus ad vos pervenerit, talis ei honor exhibeatur, qualem totis eorum corporibus exhibere debueramus, nisi desidia et negligentia a debito illis honore retardaret. Quod autem per nos cognoscere voluistis, minime vos de his certiores reddere valemus, quia pene nihil inde ad nostram notitiam scietis pervenire; neque nos de his magnopere curiosi sumus de quorum cognitione nullam utilitatem et parvam percipimus voluptatem. Optamus sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, in Christo semper bene valere, sanctissime et reverentissime pater.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 11 |
EPISTOLA XI. AD HRUOTBERTUM COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri viro Hruotberto, glorioso comiti, aeternam in Domino salutem.
|
Rogo benignitatem vestram ut mihi mandare dignemini quid vobis placeat vel, ut modo fieri debeat de causa Alahfridi, hominis nostri, utrum ex toto dimittenda sit, an ille adhuc sperare debeat quod ad suam justitiam, per vestrum adjutorium, pervenire mereatur. Nam ego totam causam, et qualiter a vobis per veraces homines inquisita est, simul cum Adalhardo et Gebuino comitibus palatii, domno imperatori indicavi: et ille respondit mihi, mirum sibi videri cur illa causa jam finita non fuisset. Ideo precor dilectionem vestram ut non mihi mandare dedignemini, quid praedictus homo noster de ipsa sua causa facere debeat. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 12 |
EPISTOLA XII. AD LIUTHARDUM PRESBYTERUM ET EREMBERTUM VICEDOMINUM.
|
In Christi nomine, Eginhardus abbas, Liuthardo presbytero et Eremberto vicedomino, fidelibus nostris, in Domino salutem.
|
Notum sit vobis quod nos Willibaldo presbytero, fideli, ut credimus, nostro, injunctum habemus ut censum nostrum recipiat ab hominibus nostris, tam apud S. Bavonem quam in Blandinio monasterio. Propter hoc mittimus illum ad vos, quia volumus ut ei adjutorium faciatis ut eumdem censum et pleniter et in bono argento recipiat Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD POPPONEM COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri viro Popponi, glorioso comiti, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
Dictum est mihi quod me rogasses ut de tribus capitulis te certum facerem: quod utique mihi ad faciendum de uno illorum difficile est, id est, femina, quam tu melius quam ego nosti, si a te, sine culpa, in conjugium possit assumi. Nam de dispensa, quam in Aquis accepistis, nullam volo aliam retributionem nisi amicitiam tuam. De Jopila vero, quando insimul fuerimus locuti, juxta quod tunc inter nos convenerit, facere paratus sum: et ideo tibi modo plura per litteras meas indicare non possum. Opto ut semper bene valeas in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD GERWARDUM BIBLIOTHECARIUM.
|
Dilectissimo fratri Gerwardo, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
Dubium mihi est utrum de te sentire debeam, quod aut litteras meas non intellexisses, aut de periculo meo non curasses? Sed facilius in eum sensum adducar ut arbitrer propter aliquas occupationes scripta mea a te parum diligenter lecta et intellecta fuisse, quam ut credam charitatem tuam comminati mihi periculi curam non habuisse. Hortaris enim, imo consilium das, ut, omissis martyrum excubiis, quibus indesinenter adesse et interesse jussus sum, palatium petam; cum mihi septem dierum absentia poenalis futura denuntiata sit: quae non solum in mora in palatio facienda, sed ne in itinere, quod ad palatium pergendum est, caveri potest, praesertim a me qui, tam propter viae difficultatem quam corporis imbecillam valetudinem, raro celerius quam septem dierum spatio de Aquis ad martyrum limina potui pervenire. Sed jam nunc rogo atque obnixe deprecor ut scriptum, quod tibi misi, iterum relegere atque intelligere, mihique, sicut te jam dudum per litteras meas rogavi, quid tibi de illa revelatione atque mandatis, quibus obstrictus sum, videatur, rescribere non graveris. Non deerunt perlatores, si hoc quod scripseris Bonotto, vicedomino nostro, mittere volueris. Opto vos semper bene in Domino valere, charissime atque amantissime frater et domine.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 15 |
EPISTOLA XV. IN PERSONA BOMAE AD BLIDTHRUT.
|
Dilectissimae sorori Blidthrut, Boma amica et bene cupiens tua, aeternam in Domino salutem.
|
Quidam servus vester de Makesbah, nomine Wenilo, quamdam liberam feminam accepit sibi in conjugium, et modo timendo iram vestram, simul et domini sui Albini, confugit ad limina sanctorum Marcellini et Petri. Pro quo rogo charitatem tuam ut mea vice apud illum intercedere digneris, quatenus ei liceat, cum sua et tua gratia, feminam illam quam accepit, habere. Opto ut semper bene valeatis.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD HATTONEM COMITEM.
|
Dilectissimo amico nostro Hattoni, glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
Quidam homo vester, nomine Hunno, venit ad limina sanctorum Marcellini et Petri, veniam postulans pro eo quod conservam suam, ancillam vestram, sibi in conjugium sociasset sine vestra jussione. Propter hoc precamur benignitatem vestram ut a vobis indulgentiam de hoc facto percipere mereatur, si delictum ejus venia dignum fuerit inventum. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 17 |
EPISTOLA XVII AD HRABANUM ABBATEM.
|
Reverentissimo Christi famulo Hrabano, venerabili abbati, Eginhardus peccator.
|
Quidam homo vester, nomine Gundhartus, rogavit nos pro se apud vestram sanctitatem intercedere, ut, sine offensione vestra, immo cum gratia vestra, sibi liceat iter exercitale, quod praesenti tempore agendum est, omittere, ac domi manere; asserens se ad hanc remansionem magna cogi necessitate, pro eo quod faidosus sit, et cum inimicis suis et his, qui vitae ejus insidiantur, hoc iter agere non audeat, praesertim cum illo comite, cum quo ire jubetur, quem sibi dicit esse inimicissimum. Ideo rogat ut eum in tantum periculum vestrae jussionis auctoritas non impellat: sibi curae esse, seque providere ut cum exactore heribanni, si venerit, et eum compellaverit, sine vestro labore se pacificet. Non vos rogarem de hac causa, nisi angustias ejus atque pericula comperta haberem. Opto ut semper bene valeatis.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 18 |
EPISTOLA XVIII. AD MARCHRADUM VICEDOMINUM.
|
Dilecto amico nostro Marchrado, vicedomino, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
Duo servi S. Martini, de villa Hedabach, nomine Willirannus et Otbertus, fugerunt ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, pro eo quod frater eorum quemdam socium suum occidisset: rogantes ut eis liceat solvere illum weregeldum pro fratre suo, et ut ei membra perdonentur. Proinde rogamus dilectionem tuam ut, in quantum possibile est, ei parcere digneris propter amorem Dei et sanctorum ejus, ad quorum limina confugerunt. Opto ut semper bene valeas in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 19 |
EPISTOLA XIX. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD G. COMITEM.
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludovicus, divina ordinante providentia, imperator augustus, G. comiti.
|
Notum sit tibi quia volumus ut, quando haec epistola nostra ad te venerit, statim sine ulla dilatione, praepares te ad hoc ut, XV kal januarii, id est VI diebus ante Natale Domini, obviam misso nostro H. venias in villa nostra quae dicitur Heilambrunno: et quidquid ille tibi de verbo nostro, simul cum aliis comitibus et fidelibus nostris, ad faciendum injunxerit, facere studeas, et taliter exinde agas, qualiter in tua fidelitate bonam habemus fiduciam. Bene vale.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 20 |
EPISTOLA XX. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD H. EJUS FIDELEM.
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludowicus, ordinante divina providentia, imperator augustus, H. fideli nostro.
|
Notum sit tibi quod volumus ut unum de filiis tuis, vasallis nostris, quem tu noveris quod hoc melius facere possit, praeparatum esse jubeas, ut, quando R. comes et H. missus noster per illum nobis aliquid mandare voluerint, sine mora vel tarditate, ad Turones pergere possit; quia ibi aut nos ipsos, aut dilectam conjugem nostram, Domino volente, inventurus est. Vide ut nullam exinde habeas negligentiam, si gratiam nostram velis habere. Opto ut semper bene valeas in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 21 |
EPISTOLA XXI. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD T. EJUS FIDELEM.
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jeshu Christi, Hludowicus, divina ordinante providentia, imperator augustus, T. fideli nostro.
|
Notum sit tibi quod volumus ut ad hoc te praepares ut, quandocumque HRT. comes et II. missus noster per te nobis aliquid mandare voluerint, statim, sine mora vel aliqua tarditate, cum ipso mandato, ad Turonos pergere possis: quia ibi aut nos ipsos, aut dilectam conjugem nostram, Domino volente, inventurus es. Vide ut nullam exinde habeas negligentiam, si gratiam nostram velis habere.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 22 |
EPISTOLA XXII. AD A. MISSUM DOMINICUM.
|
Dilecto fratri et amico A. misso dominico, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
Putabam tibi bene cognitum esse quod homines nostri, quos in istis partibus habemus, secundum ordinationem et jussionem domni imperatoris, ad custodiam maritimam fuerunt non solum eo tempore, quando ille . . . . oriam profectus est, sed etiam quando Aurelianos perrexit. Et ideo non videtur mihi justum esse ut heribannum solvere debeant, qui non aliubi fuerunt, nisi ubi ipse imperator praecepit. Et ideo precor dilectionem tuam ut nobis spatium inde dones, donec domnus imperator venerit, et nos illum admonebimus de jussione sua, et ille tunc praeceperit qualiter illi placuerit. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 23 |
EPISTOLA XXIII. AD VICEDOMINUM SUUM.
|
In Christi nomine, abbas Eginhardus vicedomino et fideli nostro salutem.
|
Notum sit quia volumnus ut homines aliquos mittas ad Aquas, qui mansiones nostras emendent atque restaurent, et ea, quae nobis ibi necessaria sunt ad habendum, id est farinam, bracem, vinum, formatem, et caetera, secundum consuetudinem, tempore opportuno illuc venire facias. Boves vero, qui occidendi sunt, volumus ut facias ad Ludinacam venire, et ibi occidere: unum ex his volumus ut dari facias Hruotlouge, et illa minutalia atque interanea, quae ad nostrum opus servari non possunt, volumus ut dentur ad illam familiam quae ibidem est. Nos vero, Domino adjuvante, si vita comes fuerit, volumus, circa missam sancti Martini, ad palatium venire: et ideo volumus ut haec omnia junioribus etiam nota facias, eisque ex verbo nostro praecipias ut similiter de expensa nostra faciant, sicut te facere praecipimus. Bene vale.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 24 |
EPISTOLA XXIV. AD QUEMDAM MINISTRUM SUUM.
|
In Christi nomine, Eginhardus, dictus abbas, N. in Domino salutem.
|
Notum tibi facimus quod cera indigemus ad servitium nostrum, et hoc in istis locis recuperare non possumus, quia parvus proventus mellis fuit per hos duos annos in istis regionibus. Ideo volumus ut tractes atque consideres cum N. qualiter, si fieri potest, unam saumatam faciatis simul cum vasallis nostris, qui ad nos de istis partibus, post missam sancti Bavonis, revertuntur. Bene vale et ora pro nobis.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 25 |
EPISTOLA XXV. AD N. EPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili N., reverendo Eginhardus peccator.
|
Quidam servus Sanctae Mariae, nomine N., ad vestrae sanctitatis pertinens potestatem, venit ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, pro scelere quod commisit interficiendo socium suum propter scandalum quod inter eos fuit exortum. Proinde precamur sanctitatem vestram ut, ob reverentiam eorumdem martyrum, ad quorum limina confugit ei parcere dignemini, ut, indulta membrorum integritate, verberumque poena, liceat illi solutione pecuniae componere atque emendare quod mala voluntate commisit. Optamus sanctitatem vestram semper in Christo bene valere, sanctissime ac reverentissime pater.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 26 |
EPISTOLA XXVI. AD AMICUM SUUM U.
|
Ev. SS.
|
Frumoldus filius N. comitis, cujus N. sororem habet, magis infirmitate quam senectute confectus--nam continuo ac gravi pedum dolore vexatur--habet beneficium non grande in Burgundia, in pago Genawense, ubi pater ejus comes fuit, et timet illud perdere, nisi vestra benignitas illi opituletur, eo quod prae infirmitate qua premitur, ad palatium venire non potest. Idcirco precatur ut, in ista necessitate, domnum imperatorem rogare dignemini, ut permittat se habere beneficium, quod avus ejus illi concessit, et pater habere permisit, quousque, viribus receptis, ad ejus praesentiam venerit ac se solemni more commendaverit. Bene vale, igulorum amantissime, sic optet igulus tuus vetulus et infirmus.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 27 |
EPISTOLA XXVII. AD N. COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri viro N. glorioso comiti, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
N. vassus dominicus, frater uxoris N. comitis, morbo pedum et senectute gravis, volebat venire ad domnum imperatorem: sed non potuit propter infirmitatem suam. Cum primum potuerit, veniet ad servitium ejus. Interim postulat ut sibi liceat beneficium suum habere, quod ei domnus Karolus imperator dedit in Burgundia, in pago Genawense, usque dum ille ad praesentiam ejus venerit, ac se in manus ejus commendaverit. Mihi quoque rectum et utile videtur ut ita fiat, sicut ipse desiderat, quia vir bonus ac prudens est, et bonae famae inter vicinos suos, et vos bene facietis, si eum in hac re adjuvare dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 28 |
EPISTOLA XXVIII. AD N. COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri N. glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
Rogo benignitatem vestram ut hunc juvenem N. apud domnum imperatorem adjuvare dignemini, ut beneficium, quod ipse et frater suus habent, non perdant. Habent enim in pago Turnacense mansos XV, et ultra Hrenum mansos V. Ipse vult cum beneficio quod in Tornacense est, servire domno imperatori, et ut frater suus, cum illo quod ultra Hrenum est, se ad N. commendet, et tamen communiter illud beneficium totum habeant: sed ille non vult ei ad hoc consentire, nisi domnus imperator illi praecipiat. Nam nisi hoc factum fuerit, perdunt illud beneficium quod ultra Hrenum habent. Ideo precatur bonitatem vestram ut inde domnum imperatorem rogare dignemini, ut fratrem ejus sic facere jubeat: et ipse paratus est facere firmitatem, qualem domno imperatori placuerit, quod beneficium suum communiter cum fratre suo habere non vult semper. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 29 |
EPISTOLA XXIX. AD N. SACERDOTEM.
|
Domino sancto et merito venerabili N. summi Dei sacerdoti, Eginhardus peccator.
|
Venientem ad nos Eburonem, propinquum et fidelem vestrum gratanti animo suscepimus, existimantes eum diutius apud nos esse mansurum. Sed quia ille ad vos redire festinat, noluimus illum sine litteris nostris dimittere, ne si vacuis manibus rediret, ad nos non venisse putaretur. De his tamen causis, unde se certi aliquid ad vos allaturum existimavit, nihil vobis certi significare, aut per illum indicare possum, quia mutatio rerum, quae nuper in hoc regno facta est, in tantum nos conturbavit, ut penitus ignoremus quid agere debeamus, nisi ut, secundum verba Josaphat, oculos nostros ad Dominum dirigamus; et, juxta verba Philonis, imploretur divinum, quando humanum cessat auxilium. Ipsum autem latorem praesentium Eburonem, quamvis nobis propinquus sit, charissimum, vestrae dilectioni commendamus. Confidimus enim in Deo, licet nunc fieri non posset, quod eum iterum, opitulante divina clementia, laetum et hilarem, opportuno tempore, ad vos remittere debemus. Optamus ut sanctitatem vestram, bene valentem et nostri memorem, divina gratia semper et ubique custodiat.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 30 |
EPISTOLA XXX. AD VUSSINUM FILIUM SUUM.
|
Charissimo filio Vussino in Domino salutem.
|
Vereor namque, fili, et valde metuo quod, relicto ovili, nec tui nec mei memor esse debeas: quia juventus immatura, nisi frenis disciplinae coercita, haud facile per justitiae incedit vias. Quamobrem, mi nate, stude probos aemulari mores, et quem te semper sequi hortabar, ne ullo pacto offensum habere velis: sed professionis tuae memor, quantum ipse annuerit, cui te totum commisisti, ejus mandatis insiste discendis. His edoctus, et in opere eorum assuetus, nullo vitalis scientiae commodo carebis. Sicut te praesens monui, in studio discendi te exerce, et quidquid ex ipso lucidissimo et abundantissimo magni oratoris ingenio assequi nobilis scientiae potueris, nihil intactum relinque: maxime autem probos mores illius, quibus excellit, imitari memento; quoniam grammatica et rhetorica, caeteraque liberalium artium studia, vana sunt, et valde nociva servis Dei, nisi per gratiam divinam bonis moribus subesse noscantur: quia scientia inflat, charitas vero aedificat. Melius mihi quidem est ut te mortuum videre contingat, quam inflatum et scatentem vitiis. Non enim Salvator a se miraculorum facta, sed mansuetudinem et cordis humilitatem discere praecepit. Quid plura? Saepe haec et alia hujusmodi a me audisti. Utinam aliquando contingat istis delectari, quibus munditia cordis corporisque, per Dei auxilium, assequitur. Misi igitur tibi verba et nomina obscura ex libris Vitruvii, quae ad praesens occurrere poterant, ut eorum notitiam ibidem perquireres. Et credo quod eorum maxima pars tibi demonstrari possit in capsella, quam domnus E. columnis eburneis, ad instar antiquorum operum, fabricavit. Et propter illud quod Vitruvius nominat scenographiam, interroga quid sit quod Virgilius in III Georgicorum libro scenam vocat. Dicit enim: Ad delubra juvat, caesosque videre juvencos, Vel scena ut versis discedat frontibus, utque Purpurea intexti tollant aulaea Britanni. Vale.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 31 |
EPISTOLA XXXI. AD N. EPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili N. episcopo, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
Quamvis me multum contristet quod te, amantissime domine, per . . . . ., in hoc molestissimo corporis vestri labore positum audio; tamen non minimam capio consolationem, quod hunc laborem tibi proficere, et ad purgationem animae pertinere non ignoro. Credo enim quod ideo te divina misericordia tamdiu in hoc morbo corporali macerari permittat, quod te, hoc corpore migrantem, emendatum recipiat. De orationibus vero pro te faciendis, certam facio charitatem tuam quod, in quantum mihi Deus vires et possibilitatem concedere dignatus fuerit per eos, quos auditione dignos aestimare possum, certare curabo, quemadmodum et te erga meam pusillanimitatem fiduciam habere cognosco. De recuperanda corporis salute licet nunquam sit desperandum, quia potens est Deus de creatura sua facere quidquid voluerit, tamen melius est unicuique nostrum ad certa se praeparare, quam, propter incerta, quod necessarium est, velut meliora sperando, negligere. Opto ut semper bene valeas in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 32 |
EPISTOLA XXXII. AD AMICUM.
|
Charissimo meo Eginhardus peccator, jam in extremo positus, tuus tamen tuorumque, donec superest flatus, Deo teste, fidelis.
|
Commendo, dilectissime mi, tuae charitati animam, e corpore subdito peccatis egressam, ut eam in tuo tuorumque fidelium consortio adscribi digneris: quatenus, sanctarum studiis orationum, piorumque precibus fratrum, misera adjuvata anima, locum quiddam refrigerii accipere mereatur. His itaque, propter nimiam magnamque angustiam carnis vel spiritus, breviter praelibatis, deprecor, dilectissime mi, ut summam, pro amore Dei ac meae vilitatis amicitia, ecclesiarum, meae parvitati commissarum, adhibeas curam, ne post obitum meum lupi locum sanctitatis invadant rapaces, gregemque humillimum dispergant: sed potius eis talis concedatur rector, qui Deum amare noverit vel timere, et his, qui subditi sunt, misericorditer subvenire. Fratres vero nostri tuique fidelissimi ex monasterio N. frater quidam inter eos, proximum mihi, sibi praeesse optaverunt, juvenem quidem aetate, sed moribus, ut puto, senem; cujus progeniem bene nosti, filius N. frater N. et multorum nobilium proximus. Quem Wormatiam direxerunt et, adhuc vivente me, dum N. me visitare dignatus est, praesentem commendaverunt. Qui valde et cum multis lacrymis, mihi vel propinquis meis, adstante N. comite, promisit . . . . . N. precibus compulsus annuit quod, si apud Deum factum sit, ipsum loco meo optassent. Unde memento, dulcissime, ut hoc non differatur, sed ut fiat maxime adhibe certamen. Mitto pallium unum, quem rogo fratribus ad S. Servatium dari jubeas, ut mei mentionem faciant. Tuae charitati mulum meum dari praecepi. Imma, soror dilectissima, his esto adjutrix, tibique animam commendo! Jam plura loqui angustia non permittit, attamen animam meam iterum precibus vestris commendo.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 33 |
EPISTOLA XXXIII. AD N. COMITEM ET N. JUDICEM, MISSOS DOMINICOS.
|
Dilectis in Christo fratribus et amicis, N. comiti, N. judici, gloriosis missis domni imperatoris, Eginhardus in Domino salutem.
|
Homines nostri, qui de istis partibus ad nos veniunt, solent nobis narrare de bona voluntate et de benignitate vestra erga nos, in eo quod homines nostros servatis, et eis parcitis in qualicunque loco illis parcere potestis, tam in heribannis quam in allis causis ad vestrum missaticum pertinentibus. Unde vobis, ut dignum est, magnas agimus gratias, Deumque rogamus et sanctos ejus ut vobis non solum hic, in praesenti vita, sed etiam in futura, congruam factis vestris mercedem retribuere dignetur. Promittimus etiam quod et nostram parvitatem ad voluntatem vestram faciendam paratam habere debeatis. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 34 |
EPISTOLA XXXIV. AD LOTHARIUM IMPERII CONSORTEM.
|
Vivat Dominus meus, piissimus Augustus, in perpetuum.
|
Quantam curam et sollicitudinem erga magnitudinem vestram mea pusillitas gerat, non facile verbis explicare valeo. Quoniam aeque vos atque piissimum dominum meum, patrem vestrum, semper dilexi, et aequaliter ambos salvos esse volui, postquam vos in societatem nominis et regni, consensu totius populi sui, assumpsit, meaeque parvitati praecepit ut vestri curam gererem, ac vos de moribus corrigendis, et honestis atque utilibus sectandis, sedulo commonerem. Sed licet in his meam operam, minus quam debuit, utilem vobis sitis experti, tamen voluntas fidelis non defuit, nec adhuc quidem deest, quae me tacere non permittit; quin potius cogit ut vos de vestra. . . . . cognoscat, quod quidam homines, sua potius quam vestra commoda quaerentes, mansuetudinem vestram sollicitent, vobisque persuadere conentur ut, postposito paterno consilio, et obedientia debita derelicta, locum, vobis ad regendum atque custodiendum a piissimo genitore vestro commissum, dimittatis, et ad illum, ipso invito, et neque volente neque jubente, veniatis, et apud eum, quamvis illi non placeat, permaneatis. Quo quid perversius vel indecentius excogitari potest! Videte qualis sit, et quantum mali habeat ista persuasio. In primis siquidem, ut meae pusillitati videtur, hortatur vos ut Dei praeceptum, quo parentibus honor exhiberi jubetur, parvi pendatis, et longaevitatem, quae pro remuneratione conservati mandati promittitur, pro nihilo habeatis: deinde ut, abjecta obedientia, inobedientiam pro illa assumatis, et contra eum, sub quo subjectionem humiliter vos agere debueratis, per elationem contumaciter erigatis: tum ut per contemptum et inobedientiam charitate depulsa, discordia, quae nunquam inter vos vel nominari debuit, in tantum excrescat, ut, inter quod amor esse debuit, odium enascatur: quod ne veniat summopere cavendum est. Credo enim prudentiam vestram minus latere, quanta abominatio sit apud Deum filius contumax et parentibus inobediens, cum eum Deus, sicut in Deuteronomio legere potestis, per Moysen ab omni populo lapidari praecepit. Quapropter admonendum censui neptitatem vestram ut, per prudentiam a Deo vobis concessam, caveatis periculum vestrum, neque arbitremini hanc divinam sententiam posse a quolibet contemni, licet in veteri lege conscripta sit. Est enim una de multis, quas majores ac doctores nostri, sancti videlicet Patres, tam praesentibus quam praeteritis temporibus, tam christianis quam judaeis, observandas esse censuerunt. Amo vos, Deus scit, et ideo tam fiducialiter admoneo: nec vos vilitatem personae admonentis, sed salubritatem consilii, considerare debetis. Opto, etc.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 35 |
EPISTOLA XXXV. AD N. ABBATEM.
|
Domino sancto et merito vener. N., reverentissimo abbati, N. peccator.
|
Amicorum meorum relatione didici N. quod in rebus, ad suum profectum pertinentibus, vestro salubri et prudentissimo soleat uti consilio. Quapropter visum est mihi vestram sanctitatem precari ut apud memoratum virum pro nepote ipsius Eburone, qui nunc Metis moratur, loqui, eumque rogare dignemini ut eum spe, quam illi fecerat, non fraudaret, sed potius in promissa ei erga se benignitate permanere vellet. In eo videlicet, ut in paupertate constitutum de facultatibus suis adjuvare dignetur, ut, propter penuriam et indigentiam rerum necessariarum, necessitas illi non eveniat illum locum omittendi, in quo eum ipse constituit. Quod profecto eveniet, nisi ab eo, ne eveniat, fuerit ante provisum. Leviter hoc provideri poterit, si in promissis suis, quibus eum ad sibi consentiendum compulit, permanere voluerit. Opto sanctitatem vestram, nostrae pusillitatis memorem semper in Christo, bene valere in Domino.
|
(abbatem
an episcopum nominare debeam ignoro, quis ille sit
vos optime nostis)
|
[i. e. Eginhardus]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |
Eginhardus
| 36 |
EPISTOLA XXXVI. AD AMICUM.
|
Dilecto fratri et amico charissimo N., Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
N. comes rogavit me ut te precarer de illis porcis, quos tu in ejus ministerium ad pascendum misisti, ut ei liceret eosdem porcos sibi retinere, usquequo crassiores et meliores fierent, et ille eos justo pretio ad opus dominicum comparasset. Ille enim sciens nostram amicitiam, putavit me hoc apud te impetrare potuisse. Et ego, in tua dilectione confidens, peto ut voluntatem ejus in hac causa adimplere non graveris. Opto ut semper bene valeas in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 37 |
EPISTOLA XXXVII. AD N. VICEDOMINUM SUUM.
|
In Christi nomine Eginhardus N. vicedomino.
|
Miramur valde propter quid omnia sic remanere potuissent, sicut remanserunt, quae tibi facienda commisimus. Nam, sicut audivimus, de illa annona, sive ad farinam, sive ad bracem faciendam, quam ad Mulinheim mittere debuisti, nihil misisti: nec aliud aliquid, nisi triginta porcos, et illos ipsos non bonos, sed mediocres, et tres modios de legumine: de caetero nihil. Et non solum hoc, sed etiam illud quod, in toto hiberno isto, nec te, nec missum tuum aliquem, videre potuimus, qui nobis aliquid de istis partibus adnuntiaret. Quod si majorem utilitatem de Frideslare habere non possumus, nisi quantum tu nos inde habere fecisti, nescimus cur illud beneficium habere debemus. Nunc ergo, si tibi de gratia nostra ulla cura sit, rogamus ut negligentiam tuam emendare studeas, et nos cito certos efficias quid de te sperare debemus.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 38 |
EPISTOLA XXXVIII. AD FRATREM N.
|
Dilecto fratri N., Eginhardus in Domino salutem.
|
Volumus ut Egmunelo de verbo nostro praecipias ut faciat nobis lateres quadratos, habentes in omnem partem duos pedes manuales et quatuor digitos in crassitudinem, numero LX, et alios minores, similiter quadratos, habentes in omnem partem unum semissem et quatuor digitos, et in crassitudine digitos tres, numero CC. Misimus tibi per hunc hominem de semine lapitri, quod volumus ut in largo loco seminari facias: quae solet in magnam herbam excrescere. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 39 |
EPISTOLA XXXIX. AD EMERITANOS, IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS.
|
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, N. , divina ordinante providentia, imperator augustus, omnibus primatibus, et cuncto populo Emeritano in Domino salutem.
|
Audivimus tribulationem vestram, et multimodas angustias, quas patimini per crudelitatem regis Abdirhaman, qui vos per nimiam cupiditatem rerum vestrarum, quas vobis auferre conatus est, saepissime violenter oppressit. Sicut et patrem ejus Abolaz fecisse comperimus, qui injustis superpositionibus censum, cujus debitores non eratis, sibi solvere cogebat, et propter hoc de amicis inimicos, et de obedientibus sibi contrarios atque inobedientes, effecerat; quia et libertatem vobis tollere, et injustis censibus ac tributis vos onerare atque humiliare molitus est. Sed, ut audivimus, vos semper, sicut viri fortes, injurias, ab iniquis regibus vobis illatas, fortiter repulistis, et crudelitati atque aviditati eorum viriliter restitistis. Quod et vos modo facere multorum relatione didicimus. Quapropter complacuit nobis ad vos has litteras dirigere, vosque consolari atque exhortari ut in ea, qua coepistis, libertatis vestrae defensione contra crudelissimum regem perseveretis, et furori atque saevitiae illius, hactenus fecistis, cedere non dignemini. Et quia idem rex certissimus adversarius et inimicus tam noster quam et vester est, communi consilio contra saevitiam ejus dimicemus. Volumus enim, cum Dei omnipotentis adjutorio, proxima aestate exercitum nostrum ad marcam vestram mittere, ut ibi praeparatus sedeat et exspectet donec vos mandetis quando promovere debeat, si ita vobis bonum visum fuerit, ut propter vos adjuvandos eumdem exercitum contra communes inimicos nostros, qui in marca nostra resident, dirigamus: ad hoc ut, si Abdirhaman, vel exercitus ejus, contra vos venire voluerit, isti per nostrum exercitum impediantur ut illi et exercitus ejus in adjutorium contra vos venire non valeant. Nam certos vos facimus quod, si ab illo vos avertere, et ad nos convertere volueritis, antiqua libertate vestra, plenissime et sine ulla diminutione, vobis uti concedimus, et absque censu vel tributo, immunes vos esse permittimus, et non aliam legem, nisi qua ipsi vivere volueritis, vos tenere jubemus, nec aliter erga vos agere volumus, nisi ut vos amicos et socios, in defensione regni nostri, honorifice habeamus. Optamus vos in Domino semper bene valere.
|
[i. e. Hludowicus] [sicut]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||
Eginhardus
| 40 |
EPISTOLA XL. AD IMPERATRICEM.
|
Cognoscere dignetur piissima domina nostra quod ego servus vester, postquam de Aquis exivi, tantis corporis incommodis affectus sum, ut de Trajecto vix decimo die pervenire possem ad Valentianas. Ibi me tam magnus renium simul ac splenis dolor invasit, ut ne unum quidem miliarium in integro die valerem equitando conficere. Quapropter supplico pietati vestrae ut mihi liceat, cum gratia vestra, navigando ire ad sanctum N. ibique jacere quousque mihi Deus omnipotens vires ad iter faciendum dare dignabitur. Nam cum primum equitare potuero, vel ad vos, vel ad domnum imperatorem venire festinabo: utrum vobis placuerit ut faciam. Nunc humiliter deprecor pietatem vestram ut me apud misericordissimum dominum meum, cum ad illum veneritis, excusare dignemini de eo quod ad vos non veni. Deus testis est quod de valetudine mea nullam falsitatem vobis scripsi: et non solum hoc, sed etiam quod multo graviora sunt alia quaedam incommoda, quae patior in memetipso, de quibus, nisi cum fidelissimo, nullam possum habere locutionem. Hoc tamen scitote quod majorem vobis coram Deo mercedem in praesenti acquirere non potestis, quam si effeceritis ut mihi liceat ad servitium sanctorum Christi martyrum, cum primum valuero, festinare. Possum enim illuc in quindecim diebus de sancto N. navigando pervenire. Si me imbecillitas corporis non impediret, non has litteras mitterem, sed potius ipse venirem, et in his quae apud vos aguntur simul vobiscum essem.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 41 |
EPISTOLA XLI. AD AMICUM.
|
Nunc, in magnis angustiis positus, oro benignitatem vestram, ut apud piissimum dominum et imperatorem nostrum pro me intercedere dignemini. Nam jussit mihi regina, quando de Aquis egressa est, qui simul cum ea ire non poteram, post se ad Compendium venire. Cujus praeceptis obtemperans, cum magna difficultate, vix in decem diebus, veni ad Valentianas. Inde, quia jam equitare non valui, usque ad sanctum N. navigavi. Nam et nimia ventris solutio et renium dolor sic in me alternando sibi succedunt, ut nulla dies fuerit, postquam de Aquis promovi, quin hac vel illa infirmitate laborarem. Sunt pariter haec et alia quae mihi ex illo morbo, in quo anno praeterito jacui, contigerant, dextri videlicet femoris continuus torpor ac splenis pene intolerabilis dolor. His passionibus affectus, valde tristem ac pene omni jucunditate carentem duco vitam; in eo maxime quod timeo me aliubi quam velim, et aliud agentem quam sanctis Christi martyribus servientem, esse moriturum. Quapropter adjuro vos et obtestor per beatos Christi martyres Marcellinum et Petrum, ut pro mea parvitate apud piissimum imperatorem intercedere dignemini, ut non mihi succensere velit pro eo quod illi, sicut hi qui potuerunt, in occursum non venissem. Venissem si potuissem, et veniam cum primum potuero; et sive absens, sive praesens, fidelis ei permanebo. Precor igitur charitatem vestram ut, tam de actis quam agendis apud vos rebus, per litteras vestras me, quanto celerius potueritis, certum facere dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
Omnia quae nunc in hoc regno geruntur, revelantibus Christi martyribus ante biennium, futura praedicta sunt.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 42 |
EPISTOLA XLII. AD HLUDOWICUM IMPERATOREM.
|
Magno domino servus modicus.
|
Memorem esse dominum meum piissimum quomodo mihi licentiam dedistis ut, quando domina mea ad vos pergeret, tunc ego ad beatorum Christi martyrum servitium faciendum proficiscerer: sic facere volui. Sed domina mea jussit me post se ad Compendium venire, et ego, jussis ejus obediens, cum primum caballos meos habere potui, post illam ad Compendium pergere coepi. In qua profectione splenis simul ac renium dolore correptus, in tantum affectus sum, ut vix in decem diebus de Trajecto ad Valentianas venissem. Ibi cum me jam equitare non posse sentirem, veni mane ad sanctum N. navigando atque ibi nunc in magnis angustiis ac doloribus positus, quaeso atque oro ut pietas vestra mihi licentiam dare dignetur pergendi ad locum, in quo piorum patronorum vestrorum sacrata corpora requiescunt. Possum enim illuc navigio in quindecim diebus de sancto N. venire. Magnam vobis coram Deo mercedem comparare potestis, si me ad servitium sanctorum suorum ire permittitis, si tamen illo vivus pervenire potuero. Credo quod illi sancti martyres pro vobis apud Deum intercedere debeant, si eorum servitium vestro servitio anteponere volueritis. Nam ego in nullo alio loco regni vestri majorem profectum vobis facere possum, quam ibi, si me ad hoc adjuvare volueritis.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 43 |
EPISTOLA XLIII. AD N. EPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili N. reverentissimo episcopo, Eginhardus peccator.
|
Omnipotenti Deo et Domino nostro Jesu Christo quantas valeo gratias agere non cesso, quia gloriosissimum et a Deo conservatum, semperque conservandum dominum meum Hlotarium Augustum salvum et incolumem, ac te, mihi charissimum, una cum illo, de Italia venisse cognovi: et opto atque oro ut ille me cito permittat illo venire, ubi vestra corporali praesentia perfrui merear. Tamen interim parvitatem meam tuae charitati, ac per te illius pietati, commendo, ac deprecor ut ex nullius persuasione sinistri aliquid de mea pusillitate suspicari dignemini. Testor Deum et sanctos martyres Marcellinum ac Petrum, quod amorem et devotionem, qua erga vos affectum me esse scio, vobis explicare non valeo. Et ideo fiducialiter peto ut, cum venero, tales vos erga me invenire merear, qualiter me de vobis meritum esse non dubito. Opto sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, in Christo semper bene valere.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 44 |
EPISTOLA XLIV. AD E. AMICUM SUUM.
|
Domino sancto ac merito venerabili E., E. S. S.
|
Quamvis perplura sint de quibus cognoscendis mihi cura esse potest, duo tamen sunt quorum me in praesenti major curiositas tenet. Unum, ubi et quando generalis ille conventus habendus sit; alterum, si domnus Hlotarius in Italiam reverti, aut cum patre manere debeat? De his duobus certum me facere charitas vestra non gravetur. Nam horum notitia, plus quam caeterarum rerum, quae apud vos aguntur, indigeo; quoniam ex his pendet quid ego facere debeam, si divina pietas mihi favere dignabitur ut aliquid utilitatis facere valeam. Opto ut te, amicorum meorum amantissime, bene valentem cito videre merear.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 45 |
EPISTOLA XLV. AD G. COMITEM.
|
Dilectissimo fratri, G. glorioso comiti atque optimati, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
|
Semper benevolam erga me sensi dilectionem vestram, sed nunquam plus quam modo, quando mihi licentiam impetrastis pergendi ad servitium sanctorum Marcellini et Petri, qui ob hoc factum apud Deum intercessuri sunt. Et ideo benignitati vestrae quantas valeo gratias ago et obnixe deprecor ut secundum bonam consuetudinem vestram pro me semper esse dignemini tam apud dominum imperatorem, quam apud filios ejus, maximeque apud domnum Hlotarium, Augustum, in cujus pietate, licet immeritus, magnam habeo fiduciam. Caeterum rogo vos ut pro N. pictore, devoto juniore vestro, mercedem habere velitis, et eum adjuvare, et apud domnum imperatorem pro illo intercedere dignemini, si congruum locum videritis, ne per cujuscunque invidiam beneficium suum amittat, quod dominis suis bene serviendo acquisivit. Mihi non est necesse vobis nominare, qui sint illi quos in hac causa timeat; quoniam aeque mihi ac vobis noti sunt. Tantum rogo ut, in quantum potestis, eum adjuvare dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 46 |
EPISTOLA XLVI. AD ABBATEM N.
|
Summa veneratione dignissimo N., reverentissimo abbati, Eginhardus peccator.
|
Sicut me petitionis meae memorem esse, sic te promissionis tuae oblitum esse non arbitror, licet multa et varia rerum impedimenta postea accidissent, quae illud colloquium nostrum, non solum ad tempus sopire, sed etiam oblivioni perpetuae tradere potuissent. Illud dico colloquium, quando, in palatio simul positi, de tecto basilicae beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, quam ego nunc, licet cum magna difficultate, construere molior, locuti sumus, et constitit inter nos de plumbo emendo contra pretium quinquaginta librarum. Sed quamvis opus basilicae nondum ad hoc perductum sit, ut tegendi necessitas me admonere compellat, tamen, propter incertum vitae mortalis terminum semper videtur esse festinandum, ut bonum, quod nobis inchoatum , Domino auxiliante perficiatur. Proinde precor benignitatem tuam ut me de eodem plumbo emendo per litteras tuas digneris facere certiorem; ut scire valeam si aliquid inde adhuc inchoatum sit, et, si nondum inchoatum est, quando inchoari et, Domino adjuvante, perfici id ipsum negotium debeat. Idcirco oro tuam permagnam charitatem ut me, de hac re, per litteras tuas, certiorem facere non graveris. Opto ut, mei memor, semper bene valeas in Domino.
|
[a] [est]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||
Eginhardus
| 47 |
EPISTOLA XLVII. AD AMICUM.
|
De statu rerum palatinarum, nihil mihi scribere peto, quia nihil ex his, quae aguntur, audire delectat. De caeteris amicis meis, si te excepto aliquis remansit, magna est mihi cura cognoscere ubi sitis et quid agatis. Ideo charitati tuae has litteras mittere curavi, ut te commonefacerem scribere mihi de his quae aguntur erga te, id est, quali uteris valitudine, et vel quando evenire possit ut, vita comite, ad invicem nos videamus. Saepe enim te videre ac tecum loqui desideravi: sed nunquam ardentius quam modo, quia nunquam mihi major incubuit necessitas ut de agenda vita cum amico conferrem atque tractarem, quod cum nemine libentius facio quam tecum, quod in nullius fide majorem habeo fiduciam. Misi per hunc puerum litteras ad N. abbatem, quem rogo, si ire potuerit, per aliquem tuorum usque ad illum deducu facias, aut, si forte, propter lassitudinem jumentorum, ut venire solet, longius ire non poterit, precor ut litteras, quas Folconi mitto, ab eo accipias, et ei per aliquem dirigas, eumque preceris ut mihi respondeat, atque responsum, quod ei dare placuerit, tibi remittat; et tu ad me, cum primum idoneum perlatorem inveneris, ipsum responsum facias pervenire. Opto te, amicorum amantissime, semper in Christo bene valere et mei memorem esse.
|
[illic]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 48 |
EPISTOLA XLVIII. AD N. EPISCOPUM.
|
Domino sancto et merito venerabili N., reverentissimo Eginhardus peccator.
|
Iste presbyter nomine N. rogavit me plurimum ut pro illo apud vos intercederem, ut erga illum misericorditer agere dignaremini; qui sicut ipse asserit, in magna paupertate constitutus est, et nunc maxime quando ipsum parvum beneficiolum, quod habuit in Bajoaria, ablatum est ab illo, et alteri datum. Et nunc nescit quid agere, vel qualiter seniori suo servire debeat, nisi, per vestram intercessionem, domnus Hl. ei aliquod solatium ad vitam praesentem sustentandam dare dignabitur. Opto ut, mei memor, semper bene valeas in Domino, et parvitatem meam piissimo imperatori commendare digneris.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 49 |
EPISTOLA XLIX. AD N. OPTIMATEM, AMICUM SUUM.
|
Dilectissimo fratri ac fidissimo amico N., glorioso optimati, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
Quia fidem vestram tam bene probatam habeo, ut nullatenus dubitare possim quin, in omnibus meis meorumque necessitatibus ad vestrae charitatis auxilium confugiam. Idcirco et nunc praesentes pagenses et familiares meos, Am . . . . . et Theothoum, cum his litteris, ad vos direxi, precans ut eos more solito amanter suscipere, et in necessitatibus eorum, quas vobis insinuaverint, apud domnum Hl. augustum, et piissimum patrem ejus adjuvare dignemini, sic ut illi similiter in vobis, sicut et ego, magnam habeant fiduciam. Opto ut semper bene valeatis, amicorum optime atque charissime.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 50 |
EPISTOLA L. AD HLOTARIUM.
|
Dominus meus, piissimus genitor vester, jussit de monasterio N., ut nobis adjutores et cooperatores essent in constructione basilicae beatorum Christi martyrum, Marcellini et Petri, patronorum vestrorum. Sed illi, ut mihi videtur, nihil de illo opere facturi sunt, nisi jussio clementiae vestrae ad eos veniat, ut eis denuo praecipitat ut, secundum dispositionem domini et genitoris vestri, nos adjuvent in opere praedicto. Quapropter ut vobis causam memorati operis notam facerem, has meae parvitatis supplicatorias litteras vestrae magnitudini mittere curavi, per quas rogo et humiliter peto ut, propter amorem et honorem Christi martyrum, patronorum vestrorum, curam habere dignemini de constructione basilicae illorum, ut, per vestrum adjutorium, hoc perficiatur, et detis nobis ad memoratos episcopos sacram jussionem vestram per litteras gloriosissimae auctoritatis vestrae, quas contemnere non audeant: et inde vobis coram Deo merces accrescat, et beati Martyres pro vobis intercedant, ut regnum vestrum semper augeatur atque firmetur, et tutum ac defensum maneat ab insidiis atque infestatione malignorum spirituum et malevolorum hominum. Opto et oro ut bene valeat dominus meus rex, et vivat in aeternum.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 51 |
EPISTOLA LI. AD EUMDEM.
|
Pro quodam amico et familiare meo N. videlicet, fidele vestro, pietati vestrae supplicare volo ut eum suscipere dignemini, et, quando in vestras manus se commendaverit, aliquam consolationem ei faciatis de beneficiis quae hic, in nostra vicinia, absoluta et aperta esse noscuntur. Est enim homo nobilis et bonae fidei, bene quoque doctus ad serviendum utilius in qualicunque negotio quod ei fuerit injunctum. Servivit enim avo et patri vestro fideliter et strenue: sic et vobis facere paratus est, si Deus illi vitam et sanitatem concedere voluerit. Nam adhuc valde infirmus est, et ideo non potest ad vestram praesentiam venire: veniet cum primum potuerit. Proinde precor pietatem vestram ut me scire permittatis quid illi de vestrae bonitatis parte promittere possim; ut in bona spe vivat, donec ad vestram pervenerit praesentiam.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 52 |
EPISTOLA LII. AD N. PRESBYTERUM ET N. VICEDOMINUM.
|
In Christi nomine, Eginhardus abbas, N. presbytero et N. vicedomino, fidelibus nostris, in Domino salutem.
|
Notum sit vobis quia volumus ut eulogias praeparari faciatis secundum consuetudinem, sicut solet homo ad opus domini sui facere, tam ad opus domini Hl. quam et N. conjugis ejus. Et quando ille de Audriaca villa ad Compendium reversus fuerit, tunc volumus ut ibi fiant praesentatae: et postea volumus ut per brevem nobis indicetis, qualiter illas . . . vel ab illa fuissent receptae. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 53 |
EPISTOLA LIII. AD QUEMDAM FIDELEM SUUM.
|
In Christi nomine, Eginhardus, abbas, illi fideli nostro salutem.
|
Tu nosti quod juxta quod potuimus, voluntatem tuam adimplere curavimus, in eo quod filiam tuam tibi reddere facimus. Et ideo rogamus te ut, propter honorem et amorem sancti N. et nostrum, nobis consentias ad hoc ut, si illum hominem ad libertatem venire faciamus, eamdem filiam tuam permittas in conjugium accipere, quia melius nobis videtur esse, ut iterum illi homini, si liber factus fuerit, conjugetur, quam ut ab omnibus repudietur. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 54 |
EPISTOLA LIV. AD N. ABBATEM.
|
In Christi nomine, Eginhardus, abbas N. humilis, abbati, fideli atque dilecto, aeternam in Christo salutem.
|
Memorem te esse non dubito qualiter tam te et tuos mihi commisisti. Et quoniam ita se habet ut tua propria decrevit voluntas, meum utique deinceps est ut, ubicunque opportunum fuerit, tibi tuisque condignum suffragium, in quantum nosse et posse accesserit, omnibus modis impendam. Ergo notum sit dilectioni vestrae quoniam ille vassallus noster, necnon et filia tua, amore conjugii, alter alterum adipisci, Domino favente et vestra voluntate, cupiunt. Quamobrem ad vos mittere decerevi, innotescentes quod tam matri et fratri, quam et omnibus propinquis, si vobis placet ut fiat, congruum esse videtur. Insuper etiam ego non solum ut confirmetur volo, sed ut honorifice, prout citius esse poterit, si mihi ad perficiendum potestatem dederitis, tam in beneficiis, quam in aliis rebus, condigne supplere cupio. Insuper idem ipse praefatus vassallus dotem dabit: auget munera: tantummodo huic rei superest ut aut vos ipsi ad hoc opus perficiendum per praesens venire non differatis, aut, ut a nobis perficiatur, licentiam concedatis. Scimus enim quid per praesens, Domino favente, explere possumus; sed quid futura pariat dies ignoramus. Ideo scriptum est: « Non cesset manus tua, non cesset pes tuus, sed quodcunque operare. » His ita praemissis, rogamus ut, tam per hunc missum quam per litteras vestras, nos de hac re certos reddere studeas. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 55 |
EPISTOLA LV. AD N. EPISCOPUM.
|
Merito venerabili domino N. E. Propter paucitatem ministrorum altaris, cogit me necessitas supplicare sanctitati vestrae ut hunc clericum, nomine N., ad gradum diaconatus ordinare dignemini. Est enim non solum aetate, sed etiam eruditione ad hoc idoneus. Et ideo misimus illum ad vestrae benignitatis praesentiam, ut eum, a vobis iterum ad praedictum gradum consecratum, recipere mereamur. Opto vos in Christo semper bene valere.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 56 |
EPISTOLA LVI. AD IMPERATOREM.
|
Novo et insolito siderum ortu infausta quaedam et tristia, potius quam laeta vel prospera, miseris ventura significari mortalibus, pene omnibus veterum aestimavit auctoritas. Sola sacri Evangelii Scriptura salutarem novae stellae apparitionem fuisse testatur, quam Chaldaeorum vidisse sapientes, et recentem aeterni regis ortum de illius clarissimo fulgore conjicientes, munera, tantae majestati convenientia, venerabiliter obtulisse narrantur. Sed ejus stellae, quae nuper apparuit horrida et parum laeta facies ab omnibus, qui eam se vidisse testati sunt, fuisse ac minaciter flagrasse nuntiatur. Quae, ut reor, congrua meritis nostris praesagia fecit, et cladem, qua digni sumus, venturam indicavit. Quid enim interest utrum homine, vel stella nuntiante, imminens ira generi praedicetur humano? Hoc tantum est necessarium ut intelligatur supervacuam non fuisse sideris apparitionem, sed admonuisse mortales ut, poenitendo, et Domini misericordiam flectendo, futurum certent declinare periculum. Sic in praedicatione Jonae, Ninivae subversio civitatis, quae per illum fuerat praenuntiata hominibus, divina miseratione dilata est. Fecitque Deus . . . turum per Jeremiam prophetam permisit, cum eum in domum figuli . . . . .
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 57 |
EPISTOLA LVII. AD N. COMITEM.
|
Magnifico et honorabili atque illustri viro, N. glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
|
Domnus imperator mandavit per Dagolfum venatorem N. comes faceret convenire ad unum locum illos comites qui sunt in Austria, id est Hattonem et Popponem et Gebehardum, et caeteros socios eorum, ut inter se considerarent quid agendum esset, si aliquid novi de partibus Bajoariae fuisset exortum. Tunc visum est illis bene esse ut, et tu et Atto, in eodem placito fuissetis. Ideo rogant vos ut consideretis, atque illis mandetis in quali loco videatur aptissimum esse illis colloquium. Nam H. videtur ut hoc bene esse possit.
|
[ut]
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||
Eginhardus
| 58 |
EPISTOLA LVIII. AD N. EPISCOPUM.
|
Obtutibus praestantissimi antistitis humillimi clientuli vestri apices praecipuae servitutis dirigere satagunt; intimantes devotionem, juxta modum eorum possibilitatis, pronam fieri, si almitas vestrae celsitudinis mandare non dedignaverit. In omni obsequio vestro vestrorumque, et deinceps, sive juxta clementiam praesentiae vestrae positi, seu ubicunque versari videntur, libenter professi sunt vestris mellifluis obtemperare mandatis. Nunc vero, quamvis nullis exigentibus meritis, tamen alloquio vestrae promissionis confisi, monere non titubant pietatem vestrae charitatis. Valeat beatitudo vestra.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 59 |
EPISTOLA LIX. AD PRAECIPUUM IMPERATRICIS CAPELLANUM.
|
Honorando atque sublimato et spiritu sapientiae repleto . . . . . . . . . magistro atque praecipuo capellano domnae imperatricis, vestri fideles clientuli, per hanc schedam parvitatis nostrae, beatitudini vestrae optamus salutem perennem.
|
Recordetur bonitas vestra de causa quam quondam locuti fuimus, ut, sicut nos exhortastis et largiter promisistis, ita feliciter implere procuretis apud illum quem vos scitis: et inquirite utrum nos ad illum, an parte in alia tendere debeamus, et nobis, per fidelem gerulum, aut per vestros apices, cito remandare dignemini. Pro confidentia enim magna, quam in vobis habemus, tam audacter vobis scripsimus necessitatem nostram. De vestra vero sospitate nobis intimare dignemini, quia vestra sanitas nostra est laetitia, et vestra laetitia nostrum est gaudium. Hoc optamus, hoc desideramus, hoc cupimus audire, ut fiat multis feliciter annis. Valete nunc et semper, vir gloriosissime, in Christo Jesu et in omnibus sanctis ejus. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 60 |
EPISTOLA LX. AD M. ILLUSTREM DOMINUM.
|
Illustris dignitatis virum atque nobilissimae subilmitatis dominum M., V. et gloriosum, fidelissimi ac devotissimi, vestraeque in omnibus excellentiae paratissimi famuli, fideli et optabili aggredimur servitio.
|
Maximas et, si fieri posset, sublimitatis vestrae celsitudini referimus grates, quod, nostrae petitioni assensum praebentes, ad effectum perduxistis de capella in villa Lensi constituta. Tamen misistis . . . . . qui nos exinde vestire venit, id ipsum, sicut jussistis, fecisset, nisi homines VV., fratris vestri, hoc contradixissent. Attamen ipse locus valde vastatus est, ita ut nullum omnino tegumen tectorum inibi remanserit, quod non venditum, alienatum, vastatumque sit, excepta basilica, quae etiam ex parte corruit. Nos autem, causa vestrae mercedis, hoc fixum in animo habuimus, ut quae praesenti anno adquirere possemus, ad restaurationem loci expenderemus: quod et facere cupimus, si ita per manse . . . statuit atque decrevit. Vester itaque missus . . . . . . . laboratis nihil ibi invenit, quia omnia vastata erant excepta dominicata decima, quam ex vestro verbo salvari praecepit, debeat an non, a nobis penitus ignoratur. Haec ideo vestrae sublimitati exposuimus, ut vestra celsitudo cogitet et statuat, quomodo restaurari possit: et ne periculum alicujus proveniat, si domus Deo dicata negligatur et adnulletur. Quidquid ergo vestrae excellentiae exinde libuerit, per vestrum missum nostrae modicitati insinuare dignetur. Vestram sublimitatem diutino tempore Christus protegat, pariterque ad vitam aeternam perducat. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 61 |
EPISTOLA LXI. AD EUMDEM.
|
Praevio, insigni atque egregiae nobilitatis viro N., W. et G., vestrae sublimitati per omnia devoti et dediti, fidele in omnibus obsequium atque servitium optamus.
|
Quoniam sublimitas nostrae modicitati aliquod servitium injungere voluit, quia idem ad effectum nondum venit, causam vestrae celsitudini innotescimus. Clericus fratris vestri A., quem vestro jussu conservitio ipsius A. suscepimus, indiculum, quem nostrae parvitati misistis, secum abstulit, ut excusationem vestro fratri ex nostra parte faceret quod, pro vestro servitio, opus ejusdem imperfectum remaneret: et in ipso indiculo mensurae, quas nobis transmisistis, pariter ablatae sunt, quae a nobis hactenus nullo modo reperiri possunt. Quapropter ipsas mensuras nobis transmittite, et, quantum valemus, de vestro servitio elaborare curabimus. Valere in Domino vestram sublimitatem jugiter exoptamus.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | |||
Eginhardus
| 62 |
EPISTOLA LXII. AD HLOTHARIUM.
|
Quamvis certissime credam piissimum Dominum meum semper memorem esse patronorum suorum, beatissimorum Christi martyrum, Marcellini et Petri, qui, occulto Dei judicio, Roma relicta, ad exaltationem et protectionem regni vestri, in Franciam venerunt, et, pro qua nescio causa, apud me peccatorem hospitari dignati sunt, mihi tamen magna incumbit necessitas ut vos de causis ad eorum honorem pertinentibus crebro commoneam, ne forte periculum ac detrimentum animae meae incurram, si de illa admonitione negligentior quam oportet exstitero, et licet illi sint misericordissimi, qui etiam percussori suo pepercerunt, regem tamen eorum, Dominum nostrum Jesum Christum, pro cujus amore mori non dubitaverunt, offendere timeo, si in exhibendis eorum cultui congruis honoribus me segniter agentem invenerit. Proinde, piissime domine, excellentiam vestram humiliter admoneo et peto ut recordari dignemini de illa commutatione loci, in quo veneranda Martyrum corpora requiescunt, quae cum Otgario episcopo facta est, et eum illis proprium efficiatis, pro quo liberando proprium vestrum sancto Martino tradidistis. Item admonere praesumo misericordiam vestram de illis meis petitionibus quibus, tunc quando imminentis viciniam mortis exhorrui, vobis suggessi ut aliquid de nostris beneficiis ad sustentationem eorum, qui juxta sacratissima sanctorum Martyrum corpora Deo deservituri sunt, eisdem mitissimis patronis vestris dare dignaremini, qualiter tunc vestris benignissimis promissionibus spem mihi fecistis quod desiderio meo fraudari non deberem, et, non solum in hac causa, sed etiam in eo ut his, quod ad servitium vestrum enutrivi, misericordiam vestram impendere, et eos de ipsis beneficiis adjuvare deberetis. Certissime confido quod in hoc et Deum et sanctos ejus promereri debeatis, si me voti mei compotem in hac causa efficere dignamini. Item rogo ut cogitare atque pensare dignemini quae merces vos apud Deum maneat, et laus coram saeculo vobis adcrescat si, per vos et in diebus vestris, locus requietionis sanctorum martyrum, tam in aedificiis quam in aliis necessariis rebus, fuerit auctus, ornatus et excultus, ut etiam exstructio ejus nomini vestro adscribatur, simulque et vestra et martyrum memoria ore omnium populorum, perpetua mentione, celebretur. Ad extremum rogo et obnixe deprecor magnam mansuetudinem vestram ut super me miserum et peccatorem, jam senem et valde infirmum, misericorditer ac pie respicere dignemini, et a curis saecularibus absolutum ac liberum fieri faciatis, meque permittatis, in pace et tranquillitate, juxta sepulcra beatorum Christi martyrum, patronorum videlicet vestrorum, sub defensione vestra, in eorumdem sanctorum obsequio, et Dei ac Domini nostri Jesu Christi servitio consistere, ut me illa inevitabilis atque ultima dies, quae huic aetati, in qua modo constitutus sum, succedere solet, non transitoriis ac supervacuis curis occupatum, sed potius orationi ac lectioni vacantem, atque in divinae legis meditatione cogitationes meas exercentem, inveniat.
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||||
Eginhardus
| 63 |
EPISTOLA LXIII. AD LUPUM AMICUM SUUM.
|
Eginhardus Lupo suo salutem.
|
Omnia mihi studia, omnesque curas, tam ad meas quam amicorum causas pertinentes, exemit et excussit dolor, quem ex morte olim fidissimae conjugis, jam nunc charissimae sororis ac sociae, gravissimum cepi. Nec finiri posse videtur; quoniam exstinctionis illius qualitatem adeo tenaciter memoria retinet, ut inde penitus non possit avelli. Huc accedit, quod ipsum dolorem identidem accumulat, et vulnus semel acceptum exulcerat, quod vota scilicet nostra nihil valere permissa sunt, ac spes, quam in martyrum meritis atque interventione collocavimus, exspectationem nostram ex asse frustrata est. Inde evenit ut solantium verba, quae aliorum moestitiae mederi solent, plagam cordis nostri recrudescere potius faciant atque rescindant, cum me aequanimiter ferre jubent infortunii molestias, quas ipsi non sentiunt, atque in eo censent mihi gratulandum, in quo nullum gaudii vel laetitiae valent demonstrare vestigium. Quis est enim mortalium, cui mens constet, quique sanum sapiat, qui sortem suam non defleat, et qui se infelicem ac miserrimum non judicet, cum in afflictione positus, eum, quem votis suis fauturum fore crediderat, aversum atque inexorabilem experitur? Haeccine talia tibi videntur, ut suspiria, ut lacrymas homuncioni tantillo commovere, ut ipsum ad gemitum et planctum concitare, ut etiam in desperationis baratrum dejicere potuissent? Et utique dejecissent, nisi divinae miserationis ope suffultus, quid in hujusmodi causis aut casibus majores ac meliores nostri tenendum servandumque sanxissent, ad inquirendum subito me convertissem. Erant ad manum doctores egregii, nedum non spernendi, verum omnibus audiendi atque sequendi: gloriosus videlicet martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarumque litterarum expositores, Augustinus atque Hieronymus. Quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus animatus, depressum gravi moerore cor sursum levare conatus sum, coepique mecum sedulo reputare quid super excessu charissimae contubernalis sentire deberem, cujus mortalitatem, magis quam vitam, videbam esse finitam. Tentavi etiam, si possem a memetipso exigere, ut id ratione apud me fieret, quod longa dies solet efficere; scilicet ut vulnus, quod animo nostro nondum sperata morte repentinus casus inflixit, cicatricem ducere ac spontaneae consolationis medicamento sanescere inciperet. Sed vulneris magnitudo facilitati resistit; et licet saluberrima sint, quae a memoratis doctoribus, ad mitigandum gravem dolorem, velut a peritissimis idemque mitissimis medicis, offeruntur, plaga, quae adhuc sanguinem trahit, sanandi maturitatem nondum admittit. Hic fortasse miraris ac dicis ex hujusmodi occasione natum dolorem, tam longum ac diuturnum esse non debuisse. Quasi in dolentis sit potestate quando id finiatur quod ille, quando inciperet, neque in potestate habuit, neque praescivit. Metiri tamen posse videtur doloris ac moeroris magnitudo sive diuturnitas de eorum, quae acciderunt, damnorum quantitate: quae ego cum quotidie in omni actione, in omni negotio, in tota domus ac familiae administratione, in cunctis, quae vel ad divinum vel humanum officium pertinent, disponendis atque ordinandis, immaniter sentiam; qui fieri potest, ut vulnus, quod tot ac tanta incommoda intulit, cum crebro tangitur, non recrudescat potius et renovetur, quam sanescat aut solidetur? Arbitror enim hunc dolorem atque anxietatem, quae mihi de charissimae contubernalis occasione exorta est, perenniter mecum perseveraturam, donec id ipsum temporis spatium, quod Deus mihi ad hanc miseram ac temporalem vitam concedere voluerit, debito sibi termino finiatur. Quam tamen proficuam potius mihi quam noxiam hactenus experior, cum animum, ad laeta et prospera festinantem, velut quibusdam frenis atque habenis remoratur ac retinet, mentemque ad revocationem mortis revocet, quam ad spem et amorem longaevitatis odium atque oblivio senectutis illexerat. Video mihi non multum superesse temporis ad vivendum; licet quantum id esse debeat, mihi penitus ignoretur. Sed hoc certissimum teneo, et recens natum cito posse mori et senem diu non posse vivere. Ac proinde longe utilius ac beatius fore censeo ipsam temporis incerti brevitatem cum luctu quam laetitia ducere. Quia si, secundum Dominicam vocem, beati ac felices erunt qui lamentantur et lugent ; e contrario infelices ac miseri fient, qui dies suos in jugi et continua laetitia finire non metuunt. Gratias ago atque habeo charitati tuae, quod me per litteras tuas consolari dignatus es. Neque enim majus aut certius tuae erga me dilectionis indicium dare potuistis, quam aegro atque jacenti manum exhortationis porrigendo, monendoque ut surgerem, quem mente prostratum ac moerore depressum ignorare non poteras. Bene vale, charissime ac desiderantissime fili.
|
(nec vereor quod haec
opinio falsum me habeat) (Matth. V, 5)
|
http://viaf.org/viaf/14778504
|
[] | ||
Froumundus Tegernseensis
| 1 |
I. Ad Gozpertum abbatem Tegernseensem scribit se suum a monasterio S. Magni discessum non praevidisse, et membranas ad scribendum petit.
|
G. dignitate meritorum coelico nutu pleniter repleto, F., debitae subjectionis devotissimum pignus.
|
Recessionis meae de monasterio S. Magni, et repentinae disjunctionis a vestra fraternitate meae praescientiae non esse, coram Deo testificor, qui nunquam tam inhumane vellem facere, ut vobis nesciente discederem, a quo quamvis interdum absens locali spatio, corporalique colloquio segregatus, nusquam mentis amore fueram disjunctus, postquam primum coagulatione charitatis adhaerere ardenter incipiebam. Precor humiliter pietatem vestram ut memoriam mei habeat in oratione vestra in loco sancto pro abolitione commissorum meorum. Quando enim nos vestri obliviscimur, nec nostri recordamur, quod utrumque absit. Sed quia spirituali consolatione vestra parte, si dignamini, nolumus privari, ad utilitatem spiritualis et temporalis exercitii aliquas membranas nobis donari precamur. Nam, ut scitis, libenter interdum scriptitationis immoror studio. Sed nunc facultatem scribendi pergamenis deficientibus non habeo, nisi vestrae manus largitione tribuatur. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 2 |
II. Ad eumdem. Jurat se quemdam librum non abstulisse.
|
Seniori suo G. omni veneratione perdigno, F. solo nomine Cucullio.
|
Usque modo, mi senior, nimium fui cordetenus animatus de securitate vestrae gratiae. Sed econtra omnia nunc aliter propter peccata mea. Tristis sum nimis de furto libri vestri supra me dicti. Sed expurgare me cupio tali facinore, qualitercunque placet paternitati . Quid plura? Proprio ore dico, meaque manu securus subscribo sic dicens: Si ego F. illum vestrum librum M. quem dicitis, vel furto tuli, aut ab aliquo furto sublatum suscepi, vel qualicunque modo eum habeo aut habentem scio, corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, quod saepius accipio, quamvis indignus, fiat mihi ad condemnationem, non ad redemptionem.
|
[tuae]
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | ||
Froumundus Tegernseensis
| 3 |
III. Ad Ruotkerum abbatem Herbipolensem. Tuetur se adversus acerbiores ejus litteras.
|
Abbati R. doctorum peritissimo, humilis F. nullius meriti dote ditatus
|
Epistola vestri nominis inscriptione praetitulata multum contristaverat praecordia nostra, quae primo visa finxerat se, quasi facecitate vestrae dictationis esset composita. Quam cum recuperatae mentis intentione perlegeram, memini nunquam vos tam inculto stylo ulla verba composuisse. Infremuit enim indecens scriptura in talia convicia, ut nec me solum dilacerare sufficeret, verum in seniorem nostrum ira exarseret. Si honorandam Ruotkeri personam non vererer, forsitan tam foedis tamque pudendis uterer verbis, ut non pejora superessent convicia. De neglectu mihi ignotae cautionis increpavistis, quam nec manu propria commisi, nec aliis deferentibus unquam accepi. Quemdam Hezilinum adduxerunt, qui penitus sic ignotus, sicut nunquam est a me visus, nescio quid promiscui pecoris petentem. Quod postquam monomachiae studio deterseram, nullo modo possederam. Inaequali etiam positione numerorum affirmat me detestari studium, optimam partem hominis, cum major pars hominis anima esse a cunctis sapientibus non ignoratur, et ratio tantum in studio versari videatur. Glossema novissime adjuncta profitebatur decoloratione solis gratiam me adepturum, cum veridicax orthodoxorum sententia decolorationem solis testatur fervorem designare persecutionis. Sed si tam magnum furorem provocavi, ut more irritatorum hominum locutio dictatiove vestra eclipsin pateretur, tali delicto indulge veniam, abba venerande. Si alterius alicujus vestrorum puerilis animus sic efferbuerit , vestro reservamus judicio.
|
[ cod., efferbuerat]
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | ||
Froumundus Tegernseensis
| 4 |
IV. Reginbaldi monachi, forte Sancti Emmerammensis, epistola ad Froumundum, cui remittit Persium, et pro variis beneficis gratias agit.
|
Eximiae dilectionis suo consanguineo F. REGINBALDUS in utriusque perfidelis obsequio.
|
Quod vestrum vobis nuperrime non remisimus libellum, ne alienum ob hoc habeatis animum, quaesumus. Nam cum non ingrata vestra accepimus nuntia, per nostri litterarum compositiunculas quaeque secreta nobisque necessaria vobis remandaturi sine nostro conscire vester abscessit nuntius. Quod nimis moleste patientes per istum nobis et vobis fideliorem nuntium vobis transmisimus codicem praedictum, dignas grates referendo quod tandiu illum nobis praestare dignati estis. Sed per eumdem hujus scedulae portitorem nostri libellum, qui inscribitur Persius, nobis remissum iri poscimus. Praeterea erga vestri pergameni donationem, quia tunc gratiarum actionibus locum non habuimus, maximas referimus gratias. De promissione et consolatione nostri itineris vestrapte nobis facta, nostrae non est facultatis vos gratia remunerandi ut promeriti estis et Deo concedente promerebimini: aeterna vobis mercede praeoptamus digna resolutum iri praemia. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 5 |
V. Idem eidem. Rogat ut sibi significet quid de quodam itinere velit. Membranas petit, etc.
|
F. sui amicorum amicissimo, REGINBALDUS, sputis omnium obnoxius, quidquid adoptari potest festivius.
|
Tui, o mi chare, quamvis absentia nimis perturbatus suspirem saepe saepius, si res tamen se prospere erga te habent, mihi praecordia moeroris nebula detersa rident. Sed harum rerum de quibus noster ultimus, cum a me discessisti, fuit sermunculus, memoriam cordi mentaliter infigens, si id itineris mecum aggressum iri velis; aut si id fieri non possit, quid aut quantum mihi progressuro facere praepossis, adminiculo tui litterarum compositiunculis, ut es locutus, intimato. Praeterea quantumlibet membranae causa perscribendi libellos, quos nosti, mihi accommodatos, illas tamen septem pelles ibidem inventas, si non plus opus habeas, mihi transmittes. Tuum seniorem penes te commorantem vice mea salutato per omnia, et ambo, prout maxime valeatis, studiosi sitis in commissa vobis opella seniori nostro satisfactum, quia vobis fidei habet quam plurimum Valete.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 6 |
VI. Idem ad eumdem et alios. Cur ad eos non inviserit? De libellis quibusdam, etc.
|
Domnis et fratribus in Christo suis W. P. M. F. , REGINBALDUS litteratoriae professionis neglectissimus, quidquid adoptari potest festivius.
|
Exterior meus homo, quamvis longi temporis interstitio conspectu careat vestro, interior tamen intimae dilectionis contemplatione vestri neutiquam recordatur. Quod vos, ut promisi, in transactis dierum curriculis non visitavi, id aversum fuisse senioris mei praesentia scitote. Insuper non adeo aptum mihi videbatur in hujus temporis observatione id itineris meatim arripi, cum pabulum esset ubique charum, et incerta temperies aeris haberetur, vobis quoque locus et otium minime daretur audiendi, et lene consilium pro his mihi dandi, quae vestri aurium cubiculis instillarem. Transacta Paschalis festivitatis exspectatione mox, cum terrae solutae gramina emittunt, vos adusque vita superstite me promitto venturum. Tibi, frater amantissime Froumunde, libelli residuum, quod rogasti, per hunc pelliferum transmisi, jubens te quam citissime id perscribere causa confestim remittendi, quia domino ejusdem libri, nescio tuimet postulatis, sat egi. Vobis autem, domine et magister Meginhelme, nunc temporis nequivi satisfacere. Quem enim librum voluistis, in nostra reconditur bibliotheca, sed utrum correctus sit, necne, dubito. Si persensero illum vobis utilem, una mecum asportare procurabo. Valete vestrisque orationibus me miserum, inquam miserum, impertite.
|
[ f., WIGONI, PABONI, MEGINHELMO, FROUMUNDO]
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | ||
Froumundus Tegernseensis
| 7 |
VII. Froumundi ad Pabonem monachum pro vestimentis quibus se a frigore defendat.
|
Domno PABONI frater FROUMUNDUS, quidquid est charitatis in Domino.
|
Instantis hiemis pressura cogit me dicere quae sunt nobis necessaria. Nimium confisus solita charitate vestra circa me, rogo vos ut mittatis mihi duos vuantos hispidos sulinos. aut fiberinos, vel vulpinos, quibus indutus vitare valeam periculum frigoris in manibus. Dilecti fratres Liutoldus et Vuirunt bene valeant, quibus etiam salutatis ex nomine meo, rogate eos ut aliquantum cera largiantur. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 9 |
IX. Ad eumdem Froumundus. Rogat ut sibi exemplum Horatii poetae transmittat.
|
Dilectissimo confratri R. vester fidelis F., quamvis vilis, sedulam orationem ex corde.
|
Si adhuc ad manus habetis librum Horatii, rogo vos ut mihi eum mittatis ad describendam particulam quae adhuc nobis deest ejusdem libri; et si illum non habetis, alium quem, quem nobis utilem scitis, mitti precamur. Liber etiam noster, quem vos habetis, valde necessarius est nobis. Quocirca petimus ut per praesentem nuntium dirigatis. Quando enim vultis, statim vobis remitto, si ita necesse est. Quando librum Horatii vestro juvamine conscribo, confestim ad vos venire non tardabo.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 10 |
X. Ad eumdem. Caecum nepotem ad recipiendum visum rogat ante altare sancti antistitis praesentari. Conqueritur de suo libro sordide habito, etc.
|
R. dimidio vitae meae solatio, F. quidquid gaudii in Christo.
|
Istum puerum neptis meae, bonae mulieris filium, lumine oculorum pene privatum, rogo vos ut ante altare sancti antistitis ducatis, et pro sanitate ejus in conspectu Dei deprecemini. Et si aliquod medicamentum pro hujusmodi infirmitate scitis, aut sciscitari potestis, pro amore Christi sibi rogamus impertiri. Si aliquid habuissem mihi vobis charius, praesentem pagellam invectivis verbis fortassis onerarem, quia librum nostrum totum rugosum, coenosum parteque disruptum recepi. Sed hoc absit ut vos vel uno verbo contristem. In capite ejusdem libri inserta erant duo folia. In uno erat circulus, continens scripturam quatuor plagarum mundi; in alio epistola quam formatam nuncupant, quae rogo, genua vestra amplectens, ut mihi remittatis.
|
[ f. S. Emmerammi]
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | ||
Froumundus Tegernseensis
| 11 |
XI. Ad eumdem. Petit sibi poemata Statii transmitti.
|
Domno R. imbriflua sapientia fluido, F. suus, tot gratulationes quot vagulus lupus novit semitarum diversitates.
|
Nullo modo dubitare volo me vobis cordetenus annexum vinculo totius charitatis. Idcirco rogo ut me librum Statii videre faciatis. Nunc enim potest mihi vehi, vobisque statim reduci sine ulla ruga et laesione per nuntios qui hinc et inde pergunt vacuis sarcinis. Quod si charitas inter nos penitus perfrixit, quod tamen absit! nostrum librum mittite nobis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] | |||
Froumundus Tegernseensis
| 12 |
XII. Ad Gozpertum abb. Tegernsens. Quo in statu praedia monasterii perlustrata invenerit?
|
G. seniori suo, F. ultimus vestri servorum, non alius, aut aliud, quam id quod dudum.
|
Loca obedientiae nobis commissae, quae adhuc potui, contemplando circavi, et invenio minimam partem nobis esse derelictam. Aliquid tam magnum perficiendum, ut de hujusmodi dispensatione debemus pauperibus, domesticis atque peregrinis hospitibus. In Danubii regione repetii granum, quod priori anno abstulerunt, et illi majori, qui illic erat anteriori anno, ablatum est officium, et nullus penitus de hoc dedit mihi responsum. Tota namque decimatio hinc inde est dispertita inter nostros et alienos. Si hoc non interdicitis, quod alieni habent, penitus abstrahetur a domo Dei. Rogo paternitatem vestram ut decimatio nobis praesenti anno tota concedatur ad calcem cremandum. Est namque ecclesia in nostra obedientia, quae dicitur Holzchiricha, undique furcis fulcita, muris destructa, cui nisi citius subvenitur, penitus cadet.
|
http://viaf.org/viaf/264579771
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.