author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Gregorius VII
60
LX. Gregorius VII confirmat omnia privilegia Panormitanae Ecclesiae. (Anno 1083.) [COCQUELINES, Bullar. Rom. pont. Collect., tom. II, pag. 58, ex Rocco Pyrrho, Sicilia sacra, tom. I, col. 70.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri ALCHERIO, Panormitano archiepiscopo, salutem.
Summae sedis apostolicae, cujus, licet indigni, curam gerimus, contemplatione monemur ut omnibus sacris Ecclesiis, quae defendi seu roborari nostrae auctoritatis privilegiis expetunt, nos, in quantum favet justitia, libenter annuamus; et earum rectoribus honorum suorum insignia, quae antiquitus obtinuisse noscuntur, requirentibus, per nos, largiente Domino, facilius praebeatur assensus. Praecipue tamen oportere arbitramur ut rudibus Ecclesiis, scilicet noviter ad fidem vel venientibus vel redeuntibus, nostri favoris fiduciam, et apostolici muniminis, miserante Domino, perfidiae tenebras ac erroris laqueos evaserunt, eodem juvante in Christianae fidei vigore ac religionis amplitudine per nostrae benignitatis studium, ac tuitionis adjutorium magis ac magis excrescere valeant. Quamobrem, charissime frater Alcheri, Panormitanam Ecclesiam cui tu, Domino auctore, praeesse dignosceris, quae quondam nobilis et famosa, postmodum peccatis exigentibus in Sarracenorum potestatem perfidiamque redacta, nunc revera ad Christianam fidem labore vel instantia filii nostri gloriosi ducis Roberti, Domino innuente, conversa est, te postulante privilegio apostolicae liberalitatis fulciri, nos tam justae petitionis intuitu quam etiam praefati ducis amore, quem id scimus optare, cupere, gratanter concedimus, tribuimus atque largimur. Apostolica igitur auctoritate confirmamus eidem Ecclesiae et per eam tibi, quidquid dignitatis antiquitus tenuisse probatur, id est omnes ejus suffraganeos episcopatus, vel si qui, destructis illis, in eorum loco statuti sunt, vel, opitulante Domino, statuentur, ut in praefatae tuae ecclesiae pristinam redeant potestatem; insuper quidquid possessionis per regalem largitionem et justam concessionem antiquitus habuisse, ac quidquid antiquis superaddidisse dignoscitur. Proinde praesentis auctoritatis nostrae decreto, tam praesentium quam et futurorum omnium hominum temeritatem coercentes, interdicendo statuimus nullum regum, vel imperatorum, antistitum, nullum quacunque dignitate praeditum, vel quemcunque alium, audere de iis quae eidem Ecclesiae a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum conferentur, auferre vel diminuere. Praeterea fraternitati tuae pallii usum secundum antiquum Ecclesiae tuae morem concedimus, ut eo inter missarum solemnia his duntaxat festivitatibus utaris, videlicet, Nativitate Domini, festivitate S. Stephani, Epiphania, coena Domini , Ascensione, Pentecoste, et quatuor festivitatibus S. Mariae, nativitate S. Joannis Baptistae, natalitiis apostolorum, S. Laurentii; in festivitate Omnium Sanctorum, quae celebratur Kal. Novembris; et die tuae ordinationis, et in festivitatibus SS. quorum reliquiis tua decoratur Ecclesia, atque in ordinatione episcoporum, seu caeterorum clericorum, et in consecratione ecclesiae. Hortamur itaque fraternitatem tuam ut honor tantae dignitatis, supplementum utique totius sacerdotalis ordinis, moribus tuis conveniat; et non solum exteriori, sed interiori homini tuo decorem praestet, et gratiam; siquidem ista sunt pallii, ista sunt hujusmodi indumenti signa, ut Dominum ex toto corde, et tota anima, et omni virtute diligas, et proximum tuum sicut teipsum. Nam licet ad usum pallii omnium virtutum ornamenta sint necessaria, inseparabiliter tamen charitas, quae omnes superexcedit, ac pollentem dignitate comitari convenit. Ad imitanda igitur omnium bonorum instrumenta, vita et scientia tua subditis tuis sint forma et regula, ut si quid in eis ex humana fragilitate reprehensibile deprehenditur, intuitu sanctae conversationis tuae ad rectitudinem sinceritatis corrigatur; quibus sic studeas dispensationis jura moderari in corrigendis vitiis, ut zelo rectitudinis ferveas, et modum temperantiae non excedas; et, ut paucis multa explicemus, quidquid in sanctorum Patrum dictis reperis, ad tuam, et eorum, qui tibi subduntur, utendum censeas aedificationem; quatenus, documentis tuis instructi, sedem boni Pastoris tecum valeant pertingere, et perpetuae vitae felicitatem percipere. Datum Romae, XVI Kal. Maii, per manum Benjamin, fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae presbyt. cardinal. et bibliothecarii, anno Dominicae Incarnationis 1083, pont. vero domini Gregorii VII papae anno X, indict. V.
(quod justitiae non contradicit) (in die Paschae)
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
61
LXI. Gregorii VII privilegium pro ecclesia S. Quintini. (Anno 1083.) [Guiberti Opera ed. D' ACHERY, p. 600.]
GREGORIUS dilecto in Christo filio IVONI, praeposito ecclesiae S. Quintini, sitae in episcopatu Belvacensi, suisque successoribus regulariter promovendis.
Supernae miserationis respectu, ad hoc universalis Ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus, et libramine aequitatis omnibus in necessitate positis, quantum, Domino donante, possumus, subvenire debeamus. Proinde, interventu et rogatu confratris nostri Guidonis Belvacensis episcopi, praefatae ecclesiae constructoris, postulationi tuae annuentes, sub tutela et defensione sanctae sedis apostolicae, locum cui praeesse dignosceris, ecclesiam videlicet S. Quintini martyris suscipimus. Cui privilegia ejusmodi praesenti auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus: statuentes nullum regum vel imperatorum, antistitum, nullum quacunque dignitate praeditum, vel quemquam alium audere de his quae eidem venerabili loco a praefato episcopo vel a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie, minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suae avaritiae excusatione concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata, et sine inquietudine volumus possideri: eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Nominatim, etc., deinde cunctis possessionibus enumeratis. Datum Laterani VIII Kalendas Decemb. per manus Petri S. R. E. presbyteri, cardinalis ac biblioth., anno XI pont. dom. Gregor. VII papa anno videlicet Dom. Incarnat. 1083, indict. VI.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
62
LXII. Bullae Gregorii VII pro monasterio S. Mariae Pinerolensis. (Anno 1083.) [GUICHENON, Histoire généalogique de la maison de Savoie, Preuves, tom III, pag. 16.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO venerabili abbati monasterii Sanctae Mariae in Pinarolo constituti, suisque successoribus regulariter intrantibus in perpetuum.
Religiosis desideriis et petitionibus justis benignitatis studio ac benevolentiae munere effectus tribuendus est, ut dum spirituali auctoritate susceptae dispensationis effectum peragit, dum venerabilibus locis praesidium defensionis impendit affectus, inde augeatur divinae retributionis meritum, quod in praestando beneficio non minor fuerit charitas quam potestas. Haec enim et bonorum studiis tempore proficiendi auctoritatem tribuit, et opus proprium, fructum perfectionis, Deo acceptabile reddit. Quapropter aequitatem tuae postulationis attendentes, praefato monasterio S. Mariae cui praeesse videris, charissime fili et praenominate abba, cum omnibus sibi pertinentibus, sub sanctae Romanae et apostolicae sedis tutela susceptum, interpellante charissima S. Petri filia comitissa Adelayda cum filiis suis, quae eumdem venerabilem locum, pro redemptione animae suae suorumque parentum, ex propriis facultatibus fundavit atque constituit, praesenti privilegio apostolicae auctoritatis munimus, et perpetuo roboratum fore sancimus; concedentes et confirmantes eidem monasterio, ac ejus catholicis abbatibus in perpetuum, tam in ecclesiis quam in villis, agris, vineis, cultis et incultis, et in omnibus quae nunc legaliter possidet, vel in posterum, juste quomodolibet , quatenus sub apostolica tuitione, in jure ac proprietate praefati monasterii, sub regimine abbatiali, ad communem usum fratrum ibi Deo famulantium, semper illibata permaneant. Statuimus ut nemo ibi mortuum sepelire prohibeat, secundum quod beatus papa Gregorius, Agapito Urbis Veteris episcopo promulgat, salva justa consuetudine sui episcopi, et sanctae matris Ecclesiae. Item, in hac eadem nostra decretali pagina sancimus atque constituimus ut, defuncto abbate praefati coenobii, abbates monasteriorum videlicet Fructuariensis, Bremensis, S. Salvatoris Taurinensis, S. Michaelis Clusini, et si alii religiosi in illis partibus fuerint, in unum conveniant, in quorum praesentia fratres aliquem de congregatione ejusdem monasterii, si quidem idoneum reperire valeant, communi consensu in abbatem sibi eligant. Quod si ex suis nequiverint fratres huic regimini congruum invenire, aliunde talem, cui sacri canones et monastica regula non contradicat, eligant; quatenus electio si bona fuerit, a praedictis abbatibus probetur, sin vero illorum discreto judicio reprobetur, a fratribus in congruam personam transmittetur. Denique hoc ordine et hac cautela electus abbas, susceptaque, secundum morem, regula et cura regiminis, a saeculari potestate, quae pro tempore ibi fuerit, sine omni contradictione laudetur, nec aliter contradicendi licentia per potentiam alicujus domini protegetur, nisi forte a pluribus et religiosis viris alicujus electio improbetur. De consecratione vero abbatis et cohabitatione fratrum ita decernimus ut, si episcopus, in cujus dioecesi est, ordinatione et vita religiosus fuerit, ordinationem gratis faciat, alioquin Astensem episcopum, sub ejusdem religionis observatione, abbas pro sua suorumque monachorum ordinatione requirat; sin vero et hic talis religionis expers fuerit, Albingaunensem episcopum adeundi licentiam habeat. Quod si, peccatis facientibus, et ille contra religionem constitutus apparuerit, praedictus abbas apostolicam sedem adeundi liberam licentiam habeat, quatenus a Romano pontifice suae ordinationis et suorum fratrum honorem atque mandata suscipiat. Haec omnia quae infra terminos ejusdem parochiae continentur: ecclesia de Adreio; ecclesia S. Saturnini, quae est super Ligerim; ecclesia Sancti Petri de Monte Foleti, et quidquid Robertus de Monte-Contorio Vindocinensi coenobio donavit, et ejus filius Bertrannus concessit; ecclesia Sancti Joannis, quae est super Ligerim: neque etiam subditas praedicto loco ecclesias, ubicunque sint, excommunicare, vel interdicere cuiquam liceat, nisi apertis pro culpis, et quas Vindocinensis abbas et fratres canonice ab ipsis episcopis admoniti emendare contempserint. Si quis vero contra illum beati Petri locum pro aliquibus rebus causari voluerit, non ei abbas vel fratres respondeant, antequam Romanum pontificem consuluerit, quia quidquid sine nostro vel successorum nostrorum judicio definitum fuerit, sive distractum, irritum erit. Praeterea notum esse volumus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et huic nostrae confirmationi adnectendum, quod Theodericus Carnotensis episcopus, in cujus dioecesi supradictum Vindocinense monasterium situm noscitur, Clementis papae praesentiae suam transmiserit epistolam, rogans eum quatenus monasterium ipsum per illum sic sua corroboretur auctoritate, ut nulli successorum suorum post eum res hujus loci auferre vel minuere, vel excommunicare, seu interdicere, vel potestatem aliquam in ipso loco exercere liceret, seu quolibet modo rectorem loci vel fratres molestare aut inquietare auderet, quod Clemens papa benigne annuit, et nos nostra auctoritate dignum annuere censuimus. Si quis autem violator hujus nostri praecepti exstiterit, nisi resipuerit, et Romanae Ecclesiae satisfecerit, sciat se apostolica auctoritate perpetuo anathemate perculsum, atque a corpore sanctae Ecclesiae divisum, diaboloque cum impiis traditum; qui vero conservator et obediens huic nostrae confirmationi et apostolicae auctoritati fuerit, benedictione et gratia omnipotentis Dei perfruatur, et inter prospera humilis, et inter adversa maneat securus, et divina misericordia munitus valeat per beatum Petrum coelestia regna intrare, et cum Christo in aeternum gaudere. Scriptum per manus Octaviani, scriniarii et notarii sacri palatii in mense Aprili, indict. XIV.
[possidebit]
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
63
LXIII. Epistola Gregorii VII ad monachos Conchenses et Figiacenses.--Abbatiam Figiacensem ita unit cum Conchensi, ut unus deinceps esset utriusque monasterii Pater. (Anno 1084, 7 Jan.) [Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 664.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus in Conchensi et Figiacensi monasterio habitantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
In discussione negotii vestri diu multumque laborantes, intelleximus Figiacensem locum subesse debere monasterio Conchensi, et cohaerere sibi sicut capiti membrum, secundum dispositionem eorum qui eadem loca construxerunt. Verum quia uterque abbas auctoritate et praecepto apostolicae sedis ordinationem suscepit, paci et concordiae utrinque providentes, adjudicavimus ut ambo loca illa his rite ordinatis regantur abbatibus, eo videlicet pacto ut, si Stephanus abbas Conchensis prius obierit, Ayraldus Figiacensis sibi succedat, et tam ipse quam monachi Figiacenses caput suum Conchense monasterium deinceps recognoscant; et sicut uni abbati subdendi sunt, ita uni professionem monasterio, videlicet Conchensi faciant. Quod si Figiacensis prius decesserit, nihilominus adjudicavimus Figiacensem ecclesiam Conchensi monasterio in perpetuum uniri, atque, sopita omni lite et controversia, uni duntaxat abbati, scilicet Conchensi, per omnia subdi, sitque hoc perpetua stabilitate firmum et inconvulsum ut eo defuncto, videlicet qui nunc est Figiacensis, Conchensis abbas a communi congregatione eligatur, et utrique loco praesit secundum regulam S. Benedicti. Admonemus itaque et apostolica auctoritate interdicimus ut contra hujus definitionis tenorem nullus agat seu in aliquo contraire praesumat; et sicut salubriter et discrete provisum est, permanere permittat. Si vero aliquis definitioni nostrae contraire tentaverit, si abbas, vel episcopus est, proprii ordinis periculo subjacebit; si vero monachus, laicusve fuerit, absque dubio excommunicabitur. Datum Romae, VII Idus Januarii, anno XI pontificatus domni papae Gregorii VII, anno videlicet Dominicae Incarnat. 1084, indictione VII.
(quod non speramus)
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
66
LXVI. Gregorii VII epistola ad Altmannum, episcopum Passaviensem. (Fragm.--Anno 1073-1085.) [ Vita Altmanni, Acta SS. Aug., tom. II, 374.]
Quia te credo sincero corde amare pro Deo sanctae Ecclesiae honorem et libertatem, volo et praecipio ut summopere cum clericis tuis vel laicis qui ad hoc apti videntur procures, ut sponsa Christi non habeatur amplius pro ancilla.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
67
LXVII. Gregorii VII epistola ad Altmannum episcopum Passaviensem. (Fragm.--Anno 1085.) [ Vita Altmanni, Acta SS. Aug., tom. II, 374.]
. . . Ut presbyteros in fornicationem lapsos, si vere poenituerint, in pristinum gradum restituat; si negligentes et inutiles, eos penitus abjiciat.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
68
LXVIII. Gregorii VII epistola ad episcopum Rotomagensem.--De iis qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia vendunt. (Fragm.--Anno 1073-85.) [GRATIANI Decret. causa I, qu. 3, c. 2.]
Si quis dator vel acceptor, Dei ecclesias vel ecclesiastica beneficia sub pecuniae interventu susceperit, sive dando emerit, sive accipiendo vendiderit, a Simonis non excluditur perditione. Sed si perseverans fuerit, perpetua multetur damnatione. Nam qui sub religionis obtentu Deo famulari voluerit, si quid accipit, et meritum perdit et beneficio accepto frustratur. Rationis ergo vigore cogitur quod injuste receperit restituere, et quidquid turpis lucri gratia receperat non tenere.
(quae quidem praebendas vocant)
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
69
LXIX. Gregorii VII epistola ad Wimundum episcopum Aversanum.--Quaelibet sit consuetudo, veritati est postponenda. (Fragm.--Anno 1073-85.) [GRATIANI Decret. I, dist. 8, c. 5.]
Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum est quod Dominus dicit: Ego sum veritas et vita. Non dixit, ego sum consuetudo, sed, veritas. Et certe quaelibet consuetudo, quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati omnino est postponenda; et usus, qui veritati est contrarius, abolendus.
(ut beati Cypriani utamur sententia)
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
70
LXX. Gregorii VII epistola ad episcopos Hispanos.--De iis qui sacros ordines munerum acceptione dispensant. (Fragm.--Anno 1073-85.) [GRATIANI Decret., causa I, qu. 3, c. 1.]
Audivimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit, sed audisse profecto non libuit: quosdam scilicet esse sacrorum ordinum professores, qui sub munerum datione vel acceptione Dei ecclesias vel earum sibi beneficia usurpant. Quod quidem scelus vos non jam dudum acriter correxisse vehementer admiramur. Juste enim uterque corripiendus est et a sanctae liminibus Ecclesiae submovendus, et qui pro Ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut Ecclesiam adeat quidquam praesumit accipere. Iste quippe domum Dei emere, hic autem praesumit vendere. A sacrilegio quoque hoc facinus non dispar dixerim, cum id quod sponte et sacro deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae pactione causatur. Quare, fratres charissimi, quae taliter facta sunt curiose refellite, infecta prohibete, vestrisque jussionibus resistentes, digno anathematis vinculo percutere non dubitate.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
71
LXXI. Privilegium confirmationis bonorum immunitatumque monasterii Hirsaugiensis, quod sub apostolicae sedis protectione recipitur, injuncto onere annui census. (Anno 1073-85.) [COCQUELINES, Bullar. sum. pont. ampl. Collect. II, 59.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WILLELMO, abbati monasterii S. Aurelii in Hirsaugia in episcopatu Spirensi siti, ejusque successoribus in perpetuum.
Cum omnium Ecclesiae filiorum saluti et securitati sancta sedes apostolica ex generali pastoralis regiminis providentia cavere et consulere debeat, tum vero alacrius et impensius piae intentionis et religiosae devotionis vota suscipere, ac salutifero effectui mancipari necesse est, ut gratanter bonorum studiorum petitionibus occurrat, et quae ad laudem et gloriam divini nominis sunt instituta auctoritatis suae soliditate firmiter tenenda stabiliat. Unde et nos dilecti filii nostri Adelberti de Calb laudabili desiderio congaudentes, precibus ejus sanctae sedi apostolicae humiliter directis acquiescere decrevimus, et religiose postulata efficaciter concessimus; qui, aeternae retributionis amore succensus, in praedio suo, quod dicitur Hirsaugia, monasterium a progenitoribus suis antiquitus constructum, nuper, amissa restituens, venuste reparavit, et in usus fratrum inibi Deo servientium, pluribus possessionibus et redditibus adjectis, largius ampliavit. Quam suae libertatis institutionem ne in posterum ulla perversorum hominum audacia imminuere aut violare praesumat, apostolicae auctoritatis privilegio muniri et sanctae Romanae Ecclesiae tuitione roborari, data annui aurei Bizantii pensione, postulavit; illud profecto considerans quia, dum a sanctae matris Ecclesiae fidelibus beatis apostolis Petro et Paulo honor, metus et obedientia exhibetur, quod eorum decreto et nomine solidatum et roboratum fuerit nullius eversionis illicita praesumptione quatiatur. Quam ob rem idem praefatum monasterium cum omnibus sibi hoc tempore juste pertinentibus, et legaliter collatis, et deinceps quarumcunque personarum authentica traditione conferendis, sub apostolicae sedis tutela et protectione generaliter amplectimur, et sub alis beatorum apostolorum Petri et Pauli, tibi, fili Willelme, tuisque successoribus, eliminata ac prohibita omni infestantium inquietudine, libere et absolute possidenda, et regulariter atque utiliter ordinanda praesentis scripturae testimonio confirmamus. Constitutionis quoque, immunitatis, libertatis modos, quos praefatus comes illustris Adelbertus scripto suae traditionis inseruit et regio sigillo imprimi curavit, ad posteritatis cautelam et arcendos infestantium impetus diligenter observandos statuimus, hos duntaxat, qui canonicis sanctionibus non obsistunt, ut nec de permissis quidlibet negligatur, nec de vetitis quidlibet irrogetur. Haec igitur quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, in perpetuum servanda decrevimus. Si quis vero regum, sacerdotum, clericorum, judicum et saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se de perpetrata iniquitate divino judicio agnoscat. Et nisi ea quae ab illo sunt male ablata restituat, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae retributionis inveniant. Datum Romae.
[eam] [liberalitatis]
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
72
LXXII. Privilegium Gregorii VII ad Almodum abbatem Rothonensem.--Confirmat privilegia monasterii Rothonensis. (Anno 1073-85.) [Dom MARTENE, Thesaurus Anecdot., I, 204, ex ms. S. Michaelis in periculo maris.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALMODO, abbati monasterii S. Salvatoris, constructi in loco, qui dicitur Rothonensis, in Britannia constituti, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum.
Supernae miserationis respectu, ad hoc universalis Ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus, et, libramine aequitatis, omnibus in necessitate positis, quantum, Deo donante, possumus, subvenire debeamus. Praecipue tamen de venerabilium locorum stabilitate, pro debito honore summae et apostolicae sedis, cujus membra sunt, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde, juxta petitionem, tuam praefato monasterio, cui tu praeesse dignosceris, et quod juris S. R. E. esse dignoscitur, unde per singulos annos census trium denariorum aureorum sibi redditur, hujusmodi privilegia praesenti auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus: statuentes nullum regum vel imperatorum, aut antistitum, nullum quoque dignitate praeditum, vel quemcunque alium, de his quae eidem venerabili loco de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum, Deo miserante, collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suae avaritiae excusatione concedere; sed cuncta, quae ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine volumus possideri, eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem fratres ejusdem coenobii, cum communi consensu, secundum timorem Dei elegerint; maxime de eadem congregatione, si idoneus inventus fuerit. Quod si talis, qui huic regimini congruat, inter eos inveniri non possit, cum consilio Romani pontificis, alium sibi Patrem et magistrum expetant. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut ipsum monasterium, et abbates ejus, vel monachi, ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti in sanctae religionis observatione seduli et quieti, nulli alii, nisi Romanae et apostolicae sedi. cujus juris est, aliqua teneantur occasione subjecti. Consecrationes etiam ecclesiarum et ordinationes monachorum sive clericorum saepefato coenobio pertinentium, ab episcopis in quorum dioecesi sunt, accipient; ita tamen si episcopi canonice ordinati fuerint, et ordinationes gratis fecerint. Sin autem aliquid horum obstiterit, abbas cum licentia et auctoritate Romani pontificis ad qualemcunque catholicum episcopum ei placuerit, causa consecrationis et ordinationis tam locorum quam personarum, licenter pergat. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum reservanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, clericorum, judicum ac saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam cognoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et nisi illa quae sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae lucis inveniant. Amen.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
73
LXXIII. Bulla Gregorii VII pro monasterio S. Petri Juncellensis. (Anno 1073-85.) [ Gall. Christ., Instrum., tom. VI, pag. 12, ex archiv. Juncell.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio . . . . . abbati monasterii S. Petri Juncellensis constituti in loco qui dicitur Lunate, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum.
Supernae miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis assueta benignitate faveamus, et, libramine aequitatis, omnibus in necessitate positis, quantum, Deo juvante, possumus, subvenire debeamus. Proinde juxta petitionem tuam praefatum monasterium Juncellis, cui tu praeesse dignosceris, in tutela et defensione sanctae Romanae et apostolicae sedis suscipimus, et ab omni saeculari dominatione liberum semper esse decernimus, cui hujusmodi privilegio praesenti, auctoritatisque nostrae decreto indulgemus, concedimus et firmamus, statuentes nullum regum vel imperatorum, antistitem nullum, quacunque dignitate praeditum, vel quemquam alium audere de iis quae eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum, Deo miserante, collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie, minuere, vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suae avaritiae excusatione concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine volumus possideri, eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus ut, obeunte te, non alius ibi cujuscunque obreptionis astutia sive per investituram, sive per saecularem potestatem ordinetur, nisi quem religiosi fratres ejusdem coenobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint de eadem congregatione, si idoneus inventus fuerit. Quod si talis, qui huic regimini congruat, inter eos inveniri non possit, cum consilio religiosorum virorum aliunde sibi Patrem et magistrum expetant, ordinandum vero ab episcopo in cujus dioecesi monasterium vestrum constitutum est, nisi forte ipsum ab apostolica sede interdictum esse claruerit; qui quandiu in eadem interdictione seu rebellione remanserit. nulla sibi a vobis obedientia exhibeatur. Quod si aliquis episcoporum, seu quaelibet ecclesiastica vel saecularis persona . . . monasterium vestrum, et abbates ejus vel monachi ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti in religionis observatione seduli atque quieti permaneant. Haec igitur omnia quae in hujus praecepti decretive pagina nostri continentur in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, imperatorum, sacerdotum, clericorum, judicum ac saecularium personarum hanc constitutionis nostrae paginam ignorans contra eam temerario ausu venire tentaverit, admonitus semel, et iterum, usque tertio per convenientes inducias, si non resipuerit atque praedictae Ecclesiae vestrae non satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et nisi quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sanctissimo corpore ac sanguine Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat. Cunctis autem eidem loco vestro justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
75
LXXV. Gregorius VII privilegia Ecclesiae S. Audomari in Arthesia, Roberto Flandriae comite postulante, confirmat. (Anno 1073-85,)[MIRAEUS, Opp. diplom., tom. IV, pag. 5, ex motivo [juris capituli Audomari contra Bertinianos.]
GREGORIUS . . . . dilecto . . . . . filio ROBERTO Flandrensium comiti . . . . .
Ecclesiae, quam beatus Audomarus, tertius Morinorum episcopus, fundavit in honore beatae Dei genitricis Mariae, et quae usque in hodiernum diem ejusdem episcopi venerabilis habetur corpore, hujusmodi privilegia, . . auctoritatis nostrae decreto . . . . concedimus atque firmamus. Renovamusque etiam illa quae beatus Nicolaus a beato Gregorio quadragesimus secundus eidem ecclesiae fecit privilegia, praesente Balduino quondam tuo progenitore, qui, ad apostolorum limina ad eumdem papam veniens, promeruit pacificari eorum auctoritate cum socero suo Carolo imperatore, cujus filiam sibi copulaverat eo ignorante. Statuentes nullum regum, antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate vel quemquam alium, de his quae eidem ecclesiae a beato Audomaro, Adroaldo et caeteris donata sunt minuere vel auferre, sed cuncta quae ibi oblata sunt, perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum . . . . usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item, constituimus ut, obeunte praeposito vel decano ejusdem ecclesiae, non alius ibi substituatur quacunque obreptionis astutia, nisi quem consensus canonicorum canonice et secundum Dei timorem providerit ordinandum, vel elegerit constituendum, etc.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
76
LXXVI. Gregorii VII papae bulla qua monasterio Cavensi Sanctae Trinitatis donat et confirmat quaedam monasteria. (Anno 1073-85.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 479,]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus Christi fidelibus, clericis ac laicis salutem et apostolicam benedictionem.
Notum esse volumus omnibus clericis ac laicis, Deum pia catholicaque fide colentibus, nos in apostolicae defensionis tutelam Cavense monasterium suscepisse, quod apud Salernum in sanctae ac individuae Trinitatis honore constructum esse dignoscitur; cui monasterio nos quaedam in Cilentio monte posita monasteria, videlicet monasterium Sanctae Mariae de Gulia, monasterium Sancti Nicolai, Sancti Archangeli, Sancti Magni, Sancti Fabiani, Sancti Georgii, Sancti Matthaei ad duo flumina, et ecclesiam Sancti Angeli de monte Corase, Sancti Blasii de Butrano, Sancti Joannis de Turesino, Sancti Salvatoris de Nuce, sancti Zachariae de Lauris, cum cellis eorum, jure perpetuo possidenda atque regenda, et secundum Deum ordinanda venerabili Petro, abbati ejusdem monasterii, charissimo filio nostro Gisulfo principe concedente, olim donavimus, et nunc eidem abbati ejusque successoribus ad regendum corrigendum et procurandum ipsa committimus et auctoritate apostolica confirmamus. Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus vice sanctae Romanae Ecclesiae praesidemus, et omnino prohibemus ut nullus archiepiscopus aut episcopus, nullus regum, ducum, principum, comitum, nullus clericorum, laicorum aut quaelibet omnino magna vel parva persona, praefato sanctae Trinitatis coenobio in praedictis monasteriis vel ecclesiis, cunctisque ad ea pertinentibus, quocunque modo seu qualibet occasione aliquid minuere, vel dolos vel molestias aut aliquam violentiam inferre, aut Dei servos inquietare punienda temeritate praesumat, quatenus Romanae soli Ecclesiae idem monasterium cum praefatis ecclesiis pleno jure videatur esse subjectum. Tanto enim religiosi monachi, ibidem Deo servientes, sinceriori mente divinum opus exsequi devotissime poterunt, quanto nos eorum quieti nostra, imo beati Petri apostolorum principis, auctoritate per omnia providere studemus. Si quis vero adversus praedictum monasterium justam se putat habere querelam, et apud coenobii abbatem vel monachos litem suam decidere ac diffinire noluerit, volumus atque edicto perpetuo statuimus ut ante nos vel legatos nostros querimonia deferatur, quatenus aequitate judicii sine personarum acceptione sua unicuique justitia, Deo auctore, servetur. Si quis autem contra hanc nostri decreti auctoritatem ire tentaverit, sciat se beati Petri apostoli gratiam amissurum, et apostolicae indignationis ultione feriendum. Obedientes vero, et hujus paginae praecepta servantes, dignam a Deo retributionem accipiant, et apostolicam benedictionem consequantur.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
77
LXXVII. Gregorii VII epistola ad Laetum, abbatem S. Michaelis in Passiniano. (Anno 1073-85.) [LAMI, Deliciae erudit. tom. III-IV, pag. 198.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio LAETO, abbati monasterii Sancti Michaelis archangeli in Passiniano, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum.
Supremae miserationis respectu, ad hoc universalis Ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus, et, libramine aequitatis, omnibus in necessitate positis, quantum, Deo donante, possumus, subvenire debeamus. Praecipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summae et apostolicae sedis, cujus membra sunt, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur nobis, pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde, juxta petitionem tuam, praedicto monasterio vel ecclesiae tuae, cui praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesenti auctoritatis nostrae decreto, consensu et rogatu fratris nostri Guillelmi Fesulani episcopi, indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum vel imperatorum, antistitum nullum, quacunque dignitate praeditum, vel quemquam alium audere de his quae eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de principio jure jam donata sunt, vel in futurum, Deo miserante, collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel quasi piis de causis pro suae avaritiae excusatione concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine volumus possideri, eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Nominatim etiam concedimus eidem ecclesiae vel monasterio decimas suarum possessionum in usum pauperum et advenientium; confirmantes, sicut supra diximus, quaecunque nunc juste habet, aut in postremum, Domino annuente, habere contigerit, in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus, salva quidem canonica subjectione proprii episcopi. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, imperatorum, sacerdotum, clericorum, judicum ac saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, admonitus semel, et iterum, usque tertio per convenientes inducias, si non resipuerit atque praedictae Ecclesiae non satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini, Redemptoris nostri Jesu Christi, alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
78
LXXVIII. Gregorii VII papae privilegium pro ecclesia S. Pauli Romae. (Anno Christi 1074, Martii 13.) [MARGARINI Bullarium Casinense, tom. II, pag. 106, ex archivis sac. monasterii S. Pauli de Urbe caps. T, n. 1-2.]
Domino sancto, ac beatissimo, magnoque praedicatori, Magistro gentium in fide et veritate, PAULO apostolo, GREGORIUS indignus servus.
Quotiescunque tibi, S. Paule, apostole, Vas electionis, aliquid dare videmur, non nostra concedimus, sed tua potius reddimus vel confirmamus. Nam quid unquam sine te nostrum est? Quapropter ego Gregorius, episcopus servus ejus omniumque servorum Dei, a remedio animae meae cedo, trado et inviolabiliter largior omnes oblationes, quaecunque a fidelibus Christianis super altare tuum oblatae fuerint, sub quo sacrosanctum corpus tuum creditur esse reconditum; nec non et oblationes confessionis et omnium altarium tuae ecclesiae, et substentationes fratrum ibidem servientium Deo in perpetuum, sicuti a sanctis antecessoribus nostris, tibi famulantibus, concessum esse dignoscitur; atque totum Galdum qui vocatur Lapigio in integrum, cum ecclesia S. Proculi, sive quibus aliis nuncupatur vocabulis, cultum, vel incultum, et cum omnibus ad suprascriptum Galdum generaliter et in integrum pertinentibus; et medietatem castelli Ardiae, cum rocca sua, et Turre Majore, cum omnibus suis pertinentiis; et ecclesiam S. Mariae in Cannella, cum suis pertinentiis; et massam Fulanam, cum omnibus suis pertinentiis; et medietatem laci Caprulaci; et castrum Velletrum, cum omnibus suis pertinentiis, sicut a sanctis pontificibus concessum est; et in Albano cellam S. Nicolai et cellam S. Mariae quae vocatur Minor, sitam in palatio, et cum omnibus ad supra dictas cellas pertinentibus; et in palatio ecclesiam S. Trinitatis, cum toto eodem palatio; et massam quae vocatur Floriana, vel quibus aliis vocabulis nuncupetur, cum terris, silvis, campis, pratis, pascuis, vel cum omnibus ad suprascriptam massam Florianam generaliter et in integrum pertinentibus; iterum casale quod vocatur Castellione, cum casale juxta se, quod vocatur Filioli, cum terris, silvis, campis, pratis pascuis, vel cum omnibus ad ipsos pertinentibus; atque casale quod vocatur Ulmetum, cum vineis suis atque silvis simulque pratis; et casale quod vocatur Squezanellum, cum suis pertinentiis, casis, casalibus, vineis; atque cellam vinariam Antonionum, villam Pertusam, Bifurcum, et Priminianum, Cassianum, Silonem, Cornelium, Tesolatam atque Cornelianum, cum omni jure instrumentoque suo, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus. Adjicientes etiam huic cessioni hortos duos, positos inter Tiberim et porticum ipsius ecclesiae, euntibus a porta civitatis parte dextra, quos dividit fluvius Almon, inter affines horti monasterii S. Stephani, quod est monasterium ancillarum Dei, positum ad S. Petrum apostolum; et fundum Pisciniani, cum vineis et hortis suis; simulque terrulae quae vocantur Fossae Latronis, positae item juxta eamdem porticum, euntibus similiter a porta parte sinistra, ubi nunc vineae factae sunt, quae terrulae cohaerent ab uno latere possessioni Eugenitis quondam scholastici, et ab alia parte possessioni monasterii S. Eristi; item monasterium S. Cosmati situm in valle Tiberina, cum omnibus suis pertinentiis; et ecclesiam S. Pauli apostoli, sitam infra civitatem Tibertinam; simulque Antedoniam civitatem, cum pertinentiis suis et portu suo; montem qui vocatur Argentarium, cum lacu Catamare, ubi est ecclesia S. Angeli; et medietatem castri Orbitelli cum pertinentiis suis; et castrum quod vocatur Elsa, cum omnibus suis pertinentiis; pari modo lacum prope montem Argentarium, cum piscariis suis, ita ut medietas piscium qui ibi capiuntur reddatur suprascripto monasterio S. Pauli apostoli; insuper et Casamariam, cum terris et familiis suis, sicut in curte regis persolvere solita erat, omnia in integrum, sicuti ab imperatoribus et sanctissimis pontificibus concessa sunt et in perpetuum confirmata; etiam portionem de lacu qui vocatur Dulia, nec non et Cesinam, quae ponitur in Piretu, atque vineas quae ponuntur in Semproniano, insuper et terram juxta Piscariam, seu vineas quae ponuntur in Cerbarola; et alias vineas quae ponuntur in Querquetu; nec non et casale quod vocatur Visilianum, cum oratorio sanctorum Joannis et Pauli, cum casis et vineis, massaritiis et familiis suis, et cum omnibus ad se pertinentibus; pariterque salinas in Urbe Vetere, et alias salinas positas in Abinea, paria duo; item casa, massaritia cum mancipiis suis, et cum omnibus ei in integrum pertinentibus; et alias salinas, paria duo, positas in territorio suprascripto; insuper ecclesiam Sancti Angeli in Semproniano, cum oratorio Sancti Joannis posito in portu Herculis, omnia juris proprietatis ejusdem monasterii; insuper trado tibi quatuor molas in Albano et unam in valle Aricia, cum forma sua, cum omnibus quae tuo jure videntur ibidem haberi; itemque confirmamus tibi, Doctori gentium, monasterium Sancti Sergii, cum omnibus suis pertinentiis, situm in Subura; et monasterium Sanctae Priscae, cum omnibus suis pertinentiis; item et ecclesiam Sancti Focae martyris, quae juris Sancti Anastasii olim fuit; et ecclesiam Sancti Leonis papae, positam juxta monasterium Sancti Andreae ad clivum Scauri; nec non et ecclesiam Sancti Nicolai, sitam juxta formam Claudii; similiter et piscariam in flumine Tiberis in Marmorata; seu omnia quae infra Romana urbe a viris religiosis seu a quibuscunque personis tibi concessa sunt. Corroboramus insuper curtem Sanctae Caeciliae, quae vocatur de Mega, cum omnibus suis pertinentiis, sitam foris portam S. Laurentii, his finibus terminatam, ab uno latere flumen Tiberis ab alio latere rivus Megae, et per eumdum rivum ascendit usque ad terram S. Luciae de Renati, indeque usque ad publicam viam quae vocatur S. Valentini, et subinde descendit usque in puteum publicum, et ex eo descendit per formellas, usque in supra scriptum flumen Tiberis; fundum vero Paterni, qui similiter situs est foris portam S. Laurentii, cum terris, plantanis, hortis, aquimolis, terris cultis vel incultis, et cum omnibus suis pertinentiis et omnibus terminibus sicut concessum est monasterio tuo a papa Paschasio praedecessore nostro, excepta terra parva quae ibidem detinet S. Sabas; et totam massam Caesanam, cum colonis et colonabus suis, sicut Benedictus Campaninus monasterio tuo dedit, quando effectus est monachus; et totam massam Lulianam cum castello; Julianellum cum colonis et colonabus. Itemque confirmamus tibi Casale de Solone cum castello suo quod vocatur Ponte de Nona; simulque Casale quod vocatur Casa Arsicia. Quin insuper concedimus tibi castellum quod vocatur Longezzae, cum omnibus suis pertinentiis, silvis, campis, pratis, pascuis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, fontibus, rivis aquae perennis, aedificiis, parietinis, cryptis, arenariis, et cum aquimolis suis; simulque medietatem Castelli Novi cum suis pertinentiis; curtem quoque et massam S. Juliani cum pantanis, et silvis, terris cultis et incultis, sicut antiquitus limitata fuit, cum medietate laci Borrani, videlicet a primo latere flumen Tiberis, a secundo latere rivus Osae, per eumdem rivum, usque ad pontem sanctarum Dignae et Meritae; a tertio vero latere, ab eodem ponte per Silicem, usque ad Pilum fractum, et exinde per eamdem Silicem, in rivum Spineti; quarto vero latere terminatur per eumdem rivum Spineti usque in Silicinum rivum, et per eumdem rivum usque in flumen. Praeterea confirmamus tuo venerabili monasterio, et corroboramus castellum Passarani cum rocca sua et cum omnibus sibi pertinentibus. Simulque concedimus tibi roccam quae vocatur de Guerro, cum omnibus suis pertinentiis, atque medietatem castelli quod vocatur Columna, cum omnibus suis pertinentiis intus vel foris, cum ecclesia tota Sancti Salvatoris, et alia ecclesia Sancta Dei genitricis Mariae posita in Oliveto; atque ecclesia Sancti Laurentii quae vocatur Marmorio, cum omnibus suis pertinentiis; nec non et castellum Sancti Victorini, cum omnibus quae sibi pertinent; et in civitate Tiburtina monasterium Sancti Angeli, qui vocatur Placiule; roccam quoque Sancti Joannis, quae vocatur Camporacii, cum omnibus suis pertinentiis; Poium vero de Numentana cum omnibus suis ecclesiis atque pertinentiis; castrum Rotundum cum ecclesia Sanctae Reparatae, atque silvam quae vocatur de Sancta Reparata; in Albano fundum Tribuni. Quin et donamus tibi, egregio Doctori gentium, castrum Flaiani cum suis pertinentiis intus vel foris, atque castellum Vaccariciae, cum omnibus suis pertinentiis; itemque castrum Morilupo cum omnibus suis pertinentiis; castrum vero Lepronianum cum omnibus suis pertinentiis; tertiam partem civitatis Scapranatae cum omnibus suis pertinentiis; civitatem vero de Collinis cum omnibus suis pertinentiis; castrum quoque Formelli cum omnibus suis pertinentiis; fundum quoque Maceranum, positum juxta ecclesiam Sancti Cornelii; monasterium Sancti Benedicti de Nepe, positum in Pentoma; massam quae vocatur Ulmetum, positam in territorio Nepesino; similiter massam quae vocatur Meiana, positam juxta Nepesinam civitatem; atque lacum qui vocatur Jamela; itemque concedimus tibi, egregio Doctori gentium, ecclesiam Sancti Stephani cum castello et burgo suo, positam juxta civitatem Sutrinum, cum terris seu hortis, atque molendinis, vineis, campis, pratis, pascuis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis. Nec non et confirmamus tibi fundum qui vocatur Lubre, cum vineis et pratis, cum terris sementariciis, cum plantariis et paludibus suis. Itemque confirmamus haereditatem quae olim fuit de Guido de Sergi, postea empta a monasterio tuo; quartam scilicet partem Castellionis, sex pedicis terrae sementariciis, cum vineis, seu plantariis, atque pratis, atque cum parte quarta rivi Octavi, atque ecclesiam Sancti Joannis, positam in fundo qui vocatur Maliano, cum ipso fundo, sicuti a sanctis pontificibus concessum est tibi; item in civitate Hostiensi, ecclesiam sanctae genitricis Mariae Dominae nostrae, cum suis pertinentiis; et juxta mare, medietatem ecclesiae Sancti Laurentii, sitam in territorio Ardeatino; atque ecclesiam Salvatoris, positam in Decimo; castellum quoque quod vocatur Sanctus Paulus in Jona; terram vero de Canneto, quae est foris portam Sancti Pauli, juxta porticum, quam nunc detinent monachi Sancti Bonifacii; atque portam Urbis quae vocatur Sancti Pauli cum reditu suo; et molas duas in fluvio Almonis subtus pontem, cum ecclesia Sancti Andreae; totumque castellum Sancti Pauli quod vocatur Joannipolim, cum mola juxta se; itemque totum castellum quod vocatur Curcurlum, cum curte Sancti Primi; et castrum quod vocatur Polis; et castellum quod vocatur Fustinianum; et castellum quod vocatur Gallicani, sicuti Theodorus de Rufino olim tibi dedit; civitatem vero Patricam, cum omnibus appendiciis, et cum tota ecclesia Sancti Laurentii, sicuti beatus Marinus papa concessit monasterio tuo; et montem Porculi, atque monasterium Sancti Petri de Massa, situm in territorio Palestrino. Itemque concedimus tibi Sanctam Mariam, quae cognominatur Domine-Quo-Vadis, et totam planitiem ante januas dictae ecclesiae, ubi fullones candificant pannos, cum tribus molendinis quae ibidem sunt; et medietatem circi cum omnibus cryptis, ubi lutea vasa coquuntur; et balneum, quod nunc detinet Gregorius de Tusculana; ecclesiam quoque S. Salvatoris in capite pontis S. Mariae, cum domo ejus; et, infra urbem et porticum S. Petri, quinquaginta mansiones; atque decem et octo filas salinarum in campo de Saline; et casale, quod vocatur Fulconis, totum ex integro, usque ad pontem Melli et usque ad S. Leucium; et totum Fascanorum, et totum Quintum; et totam Galleriam cum colonis et colonabus suis; atque medietatem civitatis Manturanae et totius territorii ejus, cum colonis et colonabus suis, sicuti papa Agapitus dedit monasterio tuo, qui et alteram medietatem retinuit in dominio suo; et medietatem Pontis Veneni; et duas ecclesias in collina, juxta Vaccariciam, cum omnibus villis suis, id est S. Christinam et S. Luciani; et quatuor massas in Nazzano usque ad portam ipsius castelli quod vocatur Nazzanum, et usque ad casam murmuratam, quorum nomina haec sunt: Monumentum, Priscianum, Paramentum, Cascanum, Casaretuli, prope montem Soracti, cum colonis et colonabus suis, quae dedit Farulfus comes tibi, qui sepultus est in monasterio tuo; itemque totum agrum Veranum, ubi ecclesia S. Laurentii martyris sita est, quem Constantinus imperator tibi Doctori gentium dedit, tali tenore ut per singulos annos redderes trecentos quinquaginta solidos; duo quoque castella quae detinet Raynerius comes, filius Veillae, id est mons Pado, et Campum lacum, Grossetum, quae omnia tibi dedit beatae memoriae papa Marinus, cum Elsa Majore, quae vocatur Crassa. Tandem quia longum est ire per singula, summatim confirmamus et corroboramus tibi tuoque coenobio in perpetuum quidquid confirmatum et corroboratum tibi constat per antecessorum nostrorum privilegia, seu quidquid justum et concessum tibi est et deinceps concedetur per quorumlibet hominum scripta. Ab omni etiam jugo seu ditione cujuscunque personae praefatum monasterium hoc privilegio nostrae auctoritatis absolvimus. Decernimus etiam ut cuncta loca urbana, vel rusticana, id est curtes, massas, casalia, vineas, terras diversaque praedia culta vel inculta, cum colonis et colonabus, servis et ancillis, quae ab aliquibus fidelibus Christianis eidem monasterio concessa sunt, seu et quae a beatae memoriae, octo videlicet praedecessoribus nostris pontificibus Gregorio quondam doctore mellifluo, atque Leone IV, atque Sylvestro et Marino, sive a Leone nono, et Agapito, atque Paschasio et Alexandro, praefato monasterio per praecepti paginas concessa et confirmata sunt, et etiam quae per aliqua munimina vel praecepta antecessorum nostrorum ad eumdem pium locum pertinere videntur, cum magna securitate servitores tui loci possideant in perpetuum, ut nihil omnino de iis quae a nostris praedecessoribus vel ab aliquibus Deum timentibus inibi concessum est, ullo modo, qualibet occasione, vel cupiditatis ingenio, alicujus discretionis titulo, scilicet de haereditatibus ipsius loci omnino imminuatur, interdicentes per sanctae Romanae sedis, quam vos Deo auctore fundastis, auctoritatem. Statuimus insuper ut hoc praefatum monasterium nulli alteri ecclesiae jurisdictionibus nisi Romano pontifici submittatur. Et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praenominato monasterio et in cunctis ecclesiis sibi pertinentibus, qualibet auctoritate, habere ditionem, praeter nostram sedis apostolicae, prohibemus, atque terribiliter sub divini judicii obtestatione, nostraque, videlicet tam Petri coapostoli tui quamque tua potestate, mihi, quamvis indigno, tradita, interdicimus. Et, nisi a rectore ipsius tui praedicti monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnitatem ibidem quis non praesumat celebrare omni modo. Et ubicunque et a quocunque episcopo servitores tui voluerint ordinari ad diversos ecclesiasticos ordines, vel altaria aedificare, sive chrisma suscipere, liberam habeant facultatem. Concedimus etiam tuae sanctae congregationi ut nullus episcopus audeat quemque monachorum vel clericorum, per diversa loca, ecclesias eidem sacratissimo tuo loco subjectas, excommunicare, vel ad synodum sine licentia sui praelati provocare. Praeterea concedimus eidem congregationi sacratissimi tui loci praedicti, omnibusque inibi spiritualiter secundum regulam, scilicet beati Benedicti, monachis tibi servientibus, potestatem eligendi sibi specialem rectorem, pari modo communique consilio, ad laudem Dei et salutem suarum animarum, ex eadem videlicet congregatione, si inter eos fuerit inventus qui praedictum monasterium secundum Deum regere possit. Quod si in eodem monasterio non fuerit inventus dicti regiminis quisquam specialis idoneus, quod, te cum omnibus sanctis juvante, nunquam eventurum speramus, tum successor noster, una eum specialibus clericis et laicis diversi ordinis, de quocunque loco potuerit, tibi sancte Paule, duci bonorum, fortissimoque praedicatori, summa cum diligentia dignum ministrum ad regendum tibi servientes eligere procuret. Praeterea, secundum hoc privilegium nostrae auctoritatis, et propter ipsius coenobii devotionem, quam specialiter retinemus in te maxime, Praedicator veritatis, et propter utilitatem illius monasterii, quam per omnia comprobavimus et quotidie comprobamus, remittimus et indulgemus tuo monasterio in perpetuum omne servitium vel xenium quod antecessoribus nostris et nobis solebat persolvi ad consuetudinem caeterorum monasteriorum Romanae urbis; ita ut nec vinum, nec verrem, nec vaccam, imo nihil omnino vel intra aut extra Quadragesimam persolvere cogatur, aut facere aliquid in Lateranensi servitium palatio, nisi forte voluntarium. Sitque per hanc nostram decretalem paginam coenobium tuum ab omni conditione, gravamine vel reditu absolutum atque liberrimum, secundum quod ipse, libertatem tuam primis tunc apostolis coaequans, gloriam tuam evacuare cogentibus protestaris, dicens: Non sum liber? non sum apostolus? plus enim omnibus laboravi. Quod si quisquam temerarius, parvipendens Dei tremendum judicium, hoc nostrae auctoritatis ac dilectionis et devotionis erga te privilegium, vel antiquorum nostrorum praedecessorum decreta, minuerit, vel immutare ad damnum coenobii tui praesumpserit, omnibus modis, quod contra egerit, evacuetur, atque anathematis ultione multatus partem cum Juda traditore Christi, nisi resipuerit, in fine extremi examinis habeat; et per auctoritatem, quam Deus beato scilicet Petro, coapostolo tuo, tibique et in coelo et in terra ligandi atque solvendi tribuit, sit a consortio omnium fidelium perenniter exclusus; insuper et nostro palatio et tuo monasterio centum libras pretiosi auri componere cogatur, quatenus honor ab omni Ecclesia tibi debitus, divina juvante gratia, in omnibus exhibeatur, et laus Dei omni tempore in tuo sacratissimo monasterio laudabiliter celebretur. Scriptum per manus Benjamini, notarii sacri palatii, in mense Martio, die XIII, indictione I.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
79
LXXIX. Privilegium pro ecclesia S. Audomari. Anno 1077-85.)[MIRAEUS, Opp. diplom. IV, 5.]
Licet hanc sanctam sedem . . . . . Ecclesiam itaque beati Audomari antecessorum nostrorum privilegiis munitam et summe corroboratam, auctoritatis etiam nostrae praesentia et apostolicae dignitatis censura corroboramus, et corroborando statuimus ut ejusdem Ecclesiae fratres et canonici possessionum suarum liberam dominationem obtineant . . . . Statuimus praeterea praesentibus episcopis Gaulfrido Parisiensi, Rabodone Noviomensi, Gerardo Cameracensi, Arnulpho quoque ejusdem Ecclesiae praeposito et Joanne, abbate sancti Bertini, ut nullus clericorum aut laicorum, magna seu parva persona, Ecclesiae memoratae canonicis molestiam aliquam in ferre audeat, aut in eorum monasteriis novam consuetudinem contra voluntatem eorum inducat . . . . .
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
80
LXXX. Gregorius VII Altmanno, episcopo Passaviensi, « epistolam mittit, in qua ei rigorem canonum pro tempore flecti permittit. » (Anno 1073-85.) [ Vita Altmanni, Acta SS. Bolland., Aug. II, 374.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Altmanno, Pataviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex quo a nobis dicessisti, frater charissime, aliquoties legatus ex tuo nomine ad nos venisse neminimus . . .
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
82
LXXXII. Confirmatio primatus Ecclesiae Viennensis, et concessio privilegiorum, confirmatis iis quae a praedecessoribus pontificibus eidem concessa sunt. (Anno 1873-85.) [COCQUELINES, Bullar. Rom. pont. Collect., tom. II, pag. 41.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, WARUMUNDO venerabili fratri, Viennensi archiepiscopo, et per eum ipsius successoribus, et Viennensi ecclesiae, in perpetuum.
Cum ex apostolicae sedis moderamine, cui Deo auctore praesidemus, omnium quae usquam sunt Ecclesiarum curam gerere, et tamen illis nos convenit invigilare, ut et de ipsarum juribus quod modo forte diminutum est in reliquum inviolabiliter custodiatur, omnem nostram sollicitudinem iis exhibere quae principales ac speciales filiae sanctae sedis apostolicae et appellantur et existunt, et aliarum primatum continent Ecclesiarum. Certum quippe est Viennensem Ecclesiam hujus sedis concessione super septem provincias primatum tenere, ipsam Viennensem, Bituricam, Burdegalam, Auxionensem, quae appellatur Novem-Populana, Narbonam, Aquensem et Ebrudunum, in quibus Viennensi archiepiscopo, juxta Nicolai decretum, Romani pontificis vices agere, conventus scilicet synodales indicere, et jura ecclesiastica juste ac regulariter apostolica auctoritate concessum est definire. Hoc utique in privilegiis eidem Ecclesiae a sanctissimis praedecessoribus nostris collatis habetur; hoc quoque in privilegio beatae memoriae Leonis papae continetur. Ex quo liquet privilegio, et aliis quampluribus et his authenticis, supradictas VII provincias ad Viennensis Ecclesiae privilegium, utpote a beatissimis apostolis Petro et Paulo fundatae, juste et rationabiliter pertinere. Et ad potestatem ejusdem ecclesiae, secundum antiquam auctoritatem catalogi X et VIII, pertineant; definitum est ut VII oppida vel civitates, Gratianopolis videlicet, Valentia, et Dia, Alba Vivarium, Tarentasia, Geneva, Maurienna, Viennensi Ecclesiae interim subjectae permaneant, donec quae residuae sunt, certius discussae et plenius ventilatae, sub potestate Viennensis Ecclesiae redigantur. Porro Tarentasiam ita semper sub primatu Viennensis Ecclesiae permanere decernimus, sicut a sanctis Patribus Leone et Nicolao noscitur confirmatum. Praeterea de Salmariacensi archidiaconia unum nobis intimasti. Consecrationes vel ordinationes, et quidquid ad pontificale pertinet officium, sicut tuus praedecessor Leodegarius et alii praedecessores firmius obtinuerunt, ita tibi tuisque successoribus absque ulla inquietatione seu diminutione, obtinere concedimus; sed et abbatiam S. Petri foris portam Viennae sitam, et infra eamdem urbem S. Andreae abbatias, unam monachorum et alteram sanctimonialium; nec non abbatiam sancti Theuderii, quam idem venerabilis confessor aedificavit, juri Viennensis Ecclesiae per omnia subjectas esse non dubium est. In Romanensi quoque Ecclesia, quamvis se fulciat nostrae libertatis, visis tamen imperatorum praeceptis, tam in saecularibus quam in regularibus canonicis, per consilium vicarii nostri Hugonis Diensis episcopi, inibi ordinatis tibi tuisque successoribus, in omnibus omnem potestatem habere apostolica auctoritate decernimus. Quoniam igitur, dilectissime frater, qui divina dispositione ejusdem Ecclesiae regimini praees, tua veneranda religiositas ab apostolica sede humiliter postulavit ut antiqua privilegia a sanctis praedecessoribus nostris sacrae sedi Viennae tradita confirmaremus; quoniam res digna petebatur, tui dilectione cum ejusdem Ecclesiae debita charitate libenter annuimus. Privilegia igitur et praedia, vel bona quae a beato Silvestro, Leone et Nicolao, et ab eorum successoribus, vel a Romanorum imperatoribus, seu Francorum vel Burgundiae regibus, Ecclesiae tuae sunt data vel reddita, confirmamus et apostolica auctoritate praesenti privilegio corroboramus; ex parteque Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis praecipimus ut futuris temporibus deinceps firma et inconvulsa permaneant et incommutabiliter consistant. Si quis autem hujus privilegii nostri sanctionem violaverit, nisi resipuerit et digna satisfactione emendaverit, sit extorris a regno Dei, et digne excommunicatione damnatus ab Ecclesia Dei efficiatur extraneus, perpetuaeque subjaceat maledictioni. Data per manum Petri cancellarii, II Nonas Martii, anno Domini Incarnationis 1077, indictione XV, anno pontificatus domni Gregorii VII PP. IV.
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Gregorius VII
83
LXXXIII. Epistola Gregorii VII ad clerum et populum Viennensis Ecclesiae.--De Warmundi electione in ipsorum archiepiscopum gratulatur, hortaturque ut eum adjuvent in recuperandis rebus Viennensi ecclesiae ablatis. (Anno 1073-1085.) [D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV, p. 609.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Viennensis Ecclesiae, quibus pro meritis et devotione debetur, salutem et apostolicam benedictionem.
Non solum vobis, sed et omni pene mundo manifestissime notum est quod per multa jam tempora Simoniaca haeresis Ecclesiam Dei suis callidis machinationibus perturbavit, et adeo in eam invaluit violenter, ut quasi fera bellua , per crudeles suos ministros suis jam morsibus dilaniando prope contriverit. Unde nos qui nutu divinae dispositionis ac providentia divinae clementiae, licet non nostris meritis, in vertice tamen universalis Ecclesiae speculatores existimus ad defendendam libertatem matris nostrae sanctae Ecclesiae, nec debemus nec possumus animum cohibere vel linguam. Scriptum est enim, Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine , hoc est, qui prohibet linguam suam a correptione carnalium. Nos quidem semina, loquendo veritatem, in terris cordium servorum Dei jactare studebimus; ipse autem, qui Veritas est, messem ad fructum maturitatis ut sibi placet enutriat. Vobis quidem, modernis temporibus, adeo maturum ac laudabilem fructum concessit, ut non solum nos, sed universa Ecclesia, pabulo tantae . . . . . saginata congaudeat. Quis non laetetur canonice et per omnia, juxta normam ecclesiasticae institutionis, in Ecclesia Dei virum religiosum atque prudentem ordinari episcopum? Habetis quidem ex dono divinae propitiationis ordinatum Warmundum bonum et justum episcopum. Studete ergo sic sibi in omnibus obedientiam exhibere et pro timore divini nominis et reverentia apostolicae sedis, cujus auctoritate hoc actum est, cuncta quae juris sunt Ecclesiae vestrae, sicut ipsa Ecclesia antiquitus tenuit, tenere, et quae violenter sibi ablata sunt, eum recuperare juvare, nominatim autem abbatiam S. Bernardi, quatenus ipsum Deum possitis exinde habere propitium, et B. Petrum vobis debitorem faciatis, ut in praesenti et futura vita suum vobis auxilium impertiri dignetur.
(quod equidem est) (Jer. XLVIII) (ubertatis)
http://viaf.org/viaf/95301181
[]
Ivo Carnotensis
1
1 EPISTOLA PRIMA. URBANUS [II] episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, clero ac populo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem.
Nos quidem tum pro beatae Mariae semper virginis devotione ac reverentia, etc. Exstat inter epistolas Urbani II, Patrologiae tom. CLI.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
2
EPISTOLA II. Urbanus episcopus, servus servorum Dei, RICHERIO Senonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quantas pro Gaufrido quondam episcopo, etc. Vide ubi supra.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
3
EPISTOLA III. URBANO summo pontifici patri et domino suo IVO Carnotensis.
Si animo meo morem gerere vellem, si denique sic esset tolerabile ut non etiam poenale judicaretur successorem Petri in arce summi pontificatus positum lacessere, jam quidem in vos odiorum castra movere, maledictis persequi non cessarem. Credo enim, propter quod loquor, me opera vestra de tranquillitatis littore abstractum in altitudinem maris inopinato casu devenisse, et temporalium occupationum quasi procellosis fluctibus jactandum prospicio, ubi, dum multorum utilitatibus providere compellor, tam meae quam ipsorum saluti posse sufficere despero. Elegeram abjectus esse in domo Dei, utpote cui non generis nobilitas, non scientiae dignitas eloquentiae animos dabat, et paucorum, fratrum pia societas charitate plena plus omnibus divitiis mihi applaudebat, cum sic mihi latenti, nec tale quid suspicanti Ecclesia Carnotensis pontificatus professionis pondus obtrusit ; nec sane ejus voluntati aliqua ratione victus cederem, nisi id vos velle atque praecepisse , cui non obedire nefas est, protestaretur. Episcopum Belvacensem sanctitati vestrae commendo, cujus simplicitas hoc habet laudabile, quod nec perversa agentibus placere, nec recte sapientibus displicere potest; novit enim prudentia vestra eum in quibusdam accusatum, non tam zelo justitiae quam virtutis aemulatione. Sed mihi non videtur rationabiliter posse fieri, ut a minori persona debeat retractari quod sub vestri judicii examine finem sortiri meruit. Sed ad me revertar, quem pastoralis curae vincula premunt; qui etiam, quod nondum erratibus meis adhibui, cogor debere correctionem alienis erroribus; cujus vita, licet olim in conspectu summi Judicis calumniosa haberetur, nunc maxime tamen vicinior est accusationi suae quam excusationi alienae. Vale.
(epist. 8) (epist. 12)
[Belvacensium aa ep. 17]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
4
EPISTOLA IV. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium episcopus, dilectissimo abbati Majoris-Monasterii BERNARDO, et qui secum [al. qui tecum] sunt fratribus, in Domino salutem.
Quoniam summus Pastor pastoris nomen habere nos voluit, et officium pastorale exercere praecepit, errabundis et languidis ovibus congruam medicinam providere nos convenit, ut nec importuna instantia aliquam praefocemus, nec blandiente nobis desidia nostra negligenter aliquam perire permittamus: ne otium nostrum negotiis saecularibus praeponamus, quominus parturienti Ecclesiae debitum ministerium persolvamus. Licet enim in amplexus speciosae Rachel intendat labor militiae nostrae, spe tamen prolis numerosioris, amplexus Liae nobis est tolerandus : quia, cum illa plus videat, ista plus fructificat: et cum illi visio sua sit jucundissima, hujus actio multis est necessaria: et, ut evidentius dicam, cum in illa pene sola sit dilectio Dei, in hac manifesta est etiam dilectio proximi. Cujus dilectionis sequacibus suis insinuandae formam protulit Mediator Dei et hominum, qui non solum pro nobis de secreto suo ad publicum nostrum prodiit, sed etiam carnem assumptam flagellis, colaphis, sputis, ac demum morti crucis addixit. Quid hoc facto summus Pastor nobis insinuat, nisi ut nos dicti pastores oves erroneas ad custodiam nostram pertinentes, per devia quaeque et aspera fugientes, indeficienti charitate consectemur, ut ad gregem reportentur: licet in sequendo vepribus conscindamur , crebris spinarum aculeis cruentemur? Quod quia prudentiam vestram latere non ignoro, nescio utrum patientiam vestram vel negligentiam, quantum fas est ex charitatis affectu, reprehendo, quod contra instituta majorum quosdam fratres semel a nobis ad custodiam animarum dimissos apud vos detinetis, in quibus nostram et illorum famam laedi permittitis, et morbis ovium illis commissarum nullam medicinae curam praeparatis. Unde, ut interim de caeteris sileam, rogando moneo, monendo rogo fraternitatem vestram ut, omni occasione remota usque ad praesens caput jejunii, transmittatis mihi domnum Gauterium, quondam monasterii Bonaevallis abbatem, quatenus audita 3 ab eo suae discessionis causa, solutio ejus si probanda est, a nobis approbetur; vel si approbanda non est, consilio et auxilio cooperatorum nostrorum in officio et loco suo plenissime reformetur. Vale.
(Gen. XXX) (inf. ep. 272)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
5
EPISTOLA V. IVO, Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, ADELAE nobili comitissae: recta in Christo sapere.
Regius in excellentia vestra sanguis ex utraque linea descendens, nobilitatem generis in oculis omnium manifeste commendat. Sed hanc apud religiosas mentes morum probitas et larga ad erogandum manus, quantum didici, vehementer exsuperat. Unde miror qua ratione consobrinam vestram, Adalaidem sicut vos ipsam amare dicatis, cujus adulterinos cum Gulielmo complexus vel defendere, vel protelare tanto studio laboratis, nec saluti vestrae vel illorum satis commode providetis, neque quantum periculum, vel quanta infamia mihi super hoc immineat aliquatenus praecavetis. Quomodo enim gladius spiritus in ore meo positus ferire audebit longe positos simili contagione pollutos, qui tangere non audebit vel dissimulabit juxta se positos? nonne dicturi sunt mihi illud evangelicum: Ejice primum trabem de oculo tuo, ut postea videas festucam in nostro . Hanc porro me habere tolerantiam terribiliter Apostolus vetat, de hujusmodi scelerum patratoribus, dicens: Quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, nec solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus . Consentientes autem B. Ambrosius dissimulantes vocat, vel defendentes. Qua de re obnixe peto, ut non indignetur adversum me vestra sublimitas, quoniam testis mihi est Ille, cui nuda est abyssus humanae conscientiae, me hoc non arripuisse causa malevolentiae meae vel alienae, sed solo rigore et amore justitiae, in tantum ut, si aliter fieri non possit, malim hominum incurrere malevolentiam quam legem Dei mei derelinquere. Quadam tamen conditione condescendam petitioni vestrae, si uterque juraverit quod ante finitam causam a carnali conjunctione se immunes custodiant; alioquin satagendum est mihi, ut mortuum jam quatriduanum longe lateque fetentem crebra admonitione de inferno inferiori valeam evocare . Valete.
(Matth. VII) (Rom. I) (Joan. XI) (Psal. LXXXV)
[ al. oculis hominum] [ al. Adalidem] [ al. Vuilelmo] [in v. c. eice]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
6
EPISTOLA VI. IVO, Dei gratia, quamvis indignus Carnotensium episcopus, GERARDO [al. GIRARDO; al. GERALDO] dilecto sibi in Christo, salutem.
Apices tuae charitatis in me nuntios per praesentium latorem nuper accepi, quibus quae mihi pax apud vicinos, quae gratia apud principes diligenter inquisisti. Instrumentum etiam nivei candoris ad ordinandos capillos in idipsum charitatis signum transmisisti. Quod cum mihi placeat in suo genere quantum hujusmodi placere debent propter exteriorem pulchritudinem, vehementius tamen placet propter pulchri sacramenti interiorem celsitudinem. Nam cum in capillis inordinati mores, vel inordinati populi quadam comparatione possint intelligi, credo prudentiam tuam munusculo hoc quasi quodam monitorio vigilantiam meam excitare, ut studeam inordinatos populorum mores diversis exhortationum modis componere, atque habito discretionis moderamine ad debitum ordinem revocare. Quid vero ipso instrumenti decore, quod longa lima et longa politura ad hunc candorem perductum est, significare videris, nisi ut castigem corpus meum et in servitutem redigam, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus fiam? Rogo itaque te per ipsa charitatis viscera, quae visitare me dignata est quo modo voluit aut valuit fraternitas tua, ut, quemadmodum praedictis benevolentiae signis cogis nos habere memoriam tui frequentem, sic in orationibus tuis habeas frequentem memoriam nostri. Vestrae enim orationes quanto quietiores, tanto saniores. Nostrae vero et si non sauciae, tamen propter instantes necessitudines, et saecularium negotiorum tumultus, saepe sunt perturbatae. Perturbationis vero meae causas et si non nosti per experientiam, nosti tamen per scientiam. Nam qui in modico flumine ad regendam modicam navem prius nulla ratione praevalebam, quomodo nunc quasi de portu tranquillitatis eductus et in altitudinem maris deductus, ad regendam tam ponderosam tamque naufragosam navem sufficiam? Quod si meruissem praesentiam tuam, sicut Lugduni te rogaveram, per prudentiam consilii tui, et per gratiam quam habes in oculis civium nostrorum, multa perfecisset divina Clementia, quae attingere nondum audet imbecillitas mea. Itaque pulsando insto, instando pulso, ut, quaesita opportunitate, nos tuae visitationis consolatione laetifices, quod et saluti multorum proderit, et proposito tuae sanctitatis non oberit. Prospera autem nostra et adversa de quibus quaesisti, sic modificat medicinalis Dei sapientia ut nec frangi permittat adversitate, neque extolli prosperitate, quatenus dicere possimus cum Apostolo: Fidelis Deus, qui non permittit nos tentari supra id quod possumus sustinere . Pauci tamen calcaneum meum observant, sed, Deo miserante, plures sunt, qui matutini exitus et vesperae laetificari desiderant . Paedagogus ille ab officio pastoris et nomine procul pulsus, jam non habet unde lac et lanas ovium perditarum diripiat, praeterquam quod in Northmannia praeposituram quamdam Ecclesiae nostrae, auxilio insulsi comitis terrae illius sibi usurpat et devastat. Vale.
(I Cor. IX.) (I Cor. X) (Psal. XLV)
[ al. ut quomodo]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
7
EPISTOLA VII. IVO, Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, ROSCELINO non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
Si esses ovis centesima in deserto perdita, sed gregi jam reddita , sicut exarserat in te zelus meus quandiu te intellexi aversum et adversum, sic requiesceret in te spiritus meus, si te cognoscerem ad doctrinam sanam conversum et reversum. Sed quia scio te post concilium Suessionense in auribus quorumdam quos mecum bene nosti, pristinam sententiam tuam clandestinis disputationibus studiosissime 4 defendisse, et eamdem quam abjuraveras, et alias non minus insanas persuadere voluisse, non potest intrare in cor meum quod adhuc fidem tuam correxeris, quod mores in melius commutaveris. Si ergo ex hac occasione te afflixit, et rebus tuis nudavit quorumdam violentorum rapax avaritia, non hoc ex se fecit injusta eorum violentia, sed justa et correctioni tuae consulens Dei sapientia, faciens etiam per malos, quamvis nescientes, bona sua, cujus vestem scindere conabaris rationibus humanis armata, sed tamen infecunda facundia . Cum vero multis exemplis ethici tractatoris veram constet esse sententiam: Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu. HORATIUS, lib. I, epist. 3. non tamen propter me timerem vel horrerem praesentiam tuam, de te sperans meliora et saluti viciniora. Sed quidam cives nostri ad cognoscendam vitam alienam curiosi, quamvis ad corrigendam suam desidiosi, te quidem odibilem, me vero propter te suspectum haberent; et, audito nomine tuo et pristina conversatione tua, more suo subito ad lapides convolarent, et lapidum aggere obrutum praefocarent. Interim igitur consulo tibi ut assumpta patientia beati Job, quamvis longe impar, cum eo tamen dicas: « Sustinebo iram Dei, quoniam merui, donec justificet causam meam . » Testificor enim tibi, si conversus ingemueris, et in simplicitate fidei degere volens, a vanitate carnalis sensus tui detumueris, non deerunt tibi ubera divinae consolationis , et mater Ecclesia quae devium exasperavit paterna severitate, correctum assumet materna pietate. Restat igitur ut palinodiam scribas, et recantatis opprobriis vestem Domini tui, quam publice scindebas, publice resarcias, quatenus sicut multis exemplum erroris fuisti, sic de caetero fias exemplum correctionis . Sic enim bono odore praecedente, et pristinum fetorem consumente, et a nobis et ab aliis diligi et colligi, et beneficiis poteris ampliari.
(Luc. XV; Matth. XVIII) (epist. 207) (Job VI)
[correptioni] [ sic vett. codd.; antea, verba div. cons.] [correptionis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
8
EPISTOLA VIII. RICHERIO, Dei gratia, Senonensi archiepiscopo, IVO per eamdem gratiam Petri manibus Ecclesiae Carnotensi consecratus et delegatus episcopus, a Romanae Ecclesiae pace non discedere, et si quid aliter sapuit, valde velociter [celeriter] resipiscere.
Litteras contumeliosas et amaritudinis plenas sigillo vestro signatas, et nomine titulatas, a quibusdam clericis nuper accepi; in quibus primo depressionem meam et falsas criminum objectiones in me factas, postremo sedis apostolicae majestatem non leviter laesam mecum vehementer indolui. Cum enim ut pacem haberetis, et in filium susciperetis apostolica auctoritate fuissetis commonitus, nec ut fratrem salutastis me in litteris illis, nec ut coepiscopum, qui nullum vobis coepiscopi adjutorium, vel filii denegavi obsequium. Cur igitur alienigenam ad judicium vocatis, cur obedientiae vinculis astringitis, quem nec suffraganeum, nec collegam esse cognoscitis? Huic injuriae meae graviorem superadditis, quod demembratorem metropolitanae sedis non apte satis appellatis. Nam cum ramus aridus, qui in radice arboris matris nunquam coaluit, nec in se virens fructum fecit, magni cultoris manu excisus esset; eadem manus quae ramum praemortuum excidit, me non ad demembrationem, sed ad supplendum locum indemortui , eidem arbori, quantum in se erat, inseruit, quia hoc et cum aliqua spe fructus et sine vulnere matris arboris posse fieri existimavit . Cui ergo sine vestra contradictione licuit quod nocebat excidere, quae ratio impedit ut ei non liceat quod profuturum sperabat inserere? Dicitis etiam in litteris illis me sedem invasisse Gaufridi coepiscopi vestri, in quo manifeste contra sedem apostolicam caput erigitis, dum quod illa aedificat, vos, quantum in vobis est, destruitis, et quod illa destruxit vos aedificare contenditis; cujus judiciis et constitutionibus obviare, plane est haereticae pravitatis notam incurrere, cum Scriptura dicat: « Haereticum esse constat, qui Romanae Ecclesiae non concordat. » Praeterea famae vestrae non bene consulitis, qui caprum emissarium, cujus adulteria, fornicationes, perjuria, proditiones, per omnem ferme Latinam Ecclesiam publicatae sunt, qui pro his et aliis similibus a sede apostolica damnatus est, ita ut, se purgare non valens, virgam pastoralem redderet et annulum, de quo apostolicum accepistis decretum in haec verba : « Quicunque Gaufridum depositum deinceps juverit ad infestandum vel reinvadendum Carnotensem episcopatum, excommunicatum eum esse censemus, » adhuc episcopum vocare, in episcopum reformare contenditis: cujus malefacta defendere, quid est aliud nisi similem damnationis sententiam in se provocare? Cum enim, secundum Apostolum, satis sit ad damnationem peccatis alienis consentire, cur non magis sufficiet eadem fovere et defendere? Neque enim in hoc protegit vos clypeus ignorantiae, cum haec, nota sint non tantum Ecclesiis Lugdunensis Galliae, sed omnibus ferme Ecclesiis Latinae linguae. Est et aliud in litteris illis, in quo evidentissime et irreverentissime os vestrum posuistis in coelum, et lingua vestra transivit in terra , cum benedictionem per manus impositionem papae datam et cardinalium Romanae Ecclesiae, non simpliciter benedictionem, sed « qualemcunque » hostili irrisione appellastis; cum ad ipsam principaliter et generalissime pertineat, tam metropolitanorum, quam caeterorum episcoporum consecrationem confirmare vel infirmare, constitutiones vestras et judicia retractare, suas vero inconcussas retinere, et nullius inferioris judicio retractandas vel corrigendas concedere. Sic enim de non infirmandis apostolicae sedis judiciis scribit papa Gelasius in epistola Fausto magistro directa, de justa depositione Acatii: « Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere diffugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandaverunt. » Et paulo post: « Qua traditione majorum apostolicam 5 sedem in judicium vocant? » Et item: « Viderint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. » Item Gregorius in epistola de Aldrico Cenomanensi episcopo ad Gallias directa: « Nullus Aldricum judicet, aut judicare praesumat. Sed si quid, quod absit! grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo qui ad sinum sanctae Romanae confugit Ecclesiae, jusque implorat auxilium, decernatur, quam ab ejus Ecclesiae fuerit praeceptum auctoritate, quae vices suas ita aliis impertivit Ecclesiis ut sint in partem vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio vestra quorum devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris. » Et post plura: « Nec pigeat forte aut pudeat nostris obedire mandatis, aut apostolicae sedis obsecundare praeceptis, quia humilibus datur gratia , non superbis. Nam nulli fas est velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram sequi oportet charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis , nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto fiat ministerio, nec de ejus judicio postea quisque curam habeat, quoniam jam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia ac auctoritate, pro sua inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur. » Inobedientem me quoque litterae vestrae non recte accusant, quia, cum obediturum me paternitati vestrae litterae Domni papae commendaverint , nulla a me paterna vestra admonitio refutata est, quia nec audita. Quod aliunde me expetisse benedictionem calumniamini, veritate teste verum dicam, quia nec episcopatum nec benedictionem episcopalem a vobis petii, nec a quoquam . Sed cum clericorum primo ingenio, postea violentia regi fuissem praesentatus, et inde cum virga pastorali a rege mihi intrusa ad ecclesiam Carnotensem adductus, cumque, clericis petentibus et pulsantibus, nullum diem consecrationis meae velletis praefigere, interea consilium mihi fuit electioni eorum non omnimode assensum praebere, donec certus fierem et de Gaufridi depositione, et summi pontificis voluntate, ad quem cum pervenissem, ad petitionem Ecclesiae Carnotensis apostolica auctoritate sum constrictus, et ita in episcopum consecratus. His et hujusmodi tam rationibus quam auctoritatibus munitus, licet irritatus magis quam canonice vocatus, licet tam in me quam in capite meo et vestro, si tamen vestro , injuriam passus; tamen paratus ero tempore opportuno et loco tuto intra Senonensem provinciam, vel etiam Stampis, si conductum tutum, comitem videlicet Stephanum ex parte domini nostri regis et vestra propter circumstantes inimicos habuero: paratus, inquam ero, vobis occurrere, et quantum salva reverentia sedis apostolicae licuerit, objectionibus vestris respondere, ad cujus audientiam aliquando forsitan opportebit ista referre. Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor vestrum et intelligentiam vestram , ut obedientia vestra praelatis vestris exhibita, nos vobis obedientes exhibeat et devote subjectos.
(epist. 2) (can. Nolite, dist. 11.) (sup. epist. 1) (sicut dixi,) (Psal. LXXII) (cap. 5, Nulli, dist. 19) (sup. epist. 2)
[vestro, v. c. ] [ unus v. c. reprehensionem] [fuisses, Bar. ] [abnegavit, Bar. ] [demortui] [quae, Bar. ] [ v. c. aestimavit] [enim, v. c. ] [ deest in Bar. ] [consecrationes, v. c. Bar. ] [hinc ipsi, v. c. sed hoc ipso melius est ] [ al. Cenomannensi] [ante haec] [qui humilibus dat gratiam, Bar. ] [ al. in v. c., quisque, vel quicunque] [quod] [ ita plures, v. c., in aliis nec ab aliquo] [ al. omnimodo] [Urbano] [ al. nos ista] [ al. et animam vestram]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
9
EPISTOLA IX. PHILIPPO, Dei gratia magnifico Francorum regi domino suo, IVO humilis Carnotensium episcopus [al. minister] ab eo salvari qui dat salutem regibus,
Cum testem factorum meorum circumspicio conscientiam meam, vehementer admiror, quia nihil in me reperio cur pia lenitas vestra atque regia mansuetudo in tantam adversum me conversa sit amaritudinem ut a vestra serenitate nullum audiam nuntium bonum, nihil audiam nisi verbum asperum. Quod enim inter Beccenses et Molismenses monachos quantulamcunque pacem pro tempore feci, nullam Beccensibus in hoc violentiam intuli. Sed abbas Beccensis cognoscens et erubescens inordinatam spoliationem factam Molismensibus a quibusdam neophytis monachis suis, multum me rogavit, ut vel pacem inter eos componerem, vel juste inter eos decernerem. Sed ego propter reverentiam vestram judicium interim distuli, et gratis oblata portione victualium suorum ab ipso abbate, quae Molismenses repetebant, jurgia quae inter eos erant, pro ipsius abbatis charitate mitigavi. Qua de re non decuit humilitati meae succensere sublimitatem vestram, quia si ipsos spoliatores etiam ab inordinata invasione desistere coegissem, majestatem tamen regiam nullatenus offendissem. Sicut enim est regiae potestatis civilia jura servare, et eorum transgressores debita poena multare, sic episcopalis officii est ecclesisticas institutiones subditis servandas imponere, et transgressores earum paterna severitate ad debitum ordinem revocare. Abscindantur itaque qui serenitatem vestram conturbant, quorum persuasionibus si acquieveritis, nec per vias justitiae incedetis, nec ad gaudia patriae coelestis pervenire valebitis. Quicunque autem illi sunt, si conductum bonum mihi et his qui mecum sunt miseritis, ut securi simus in eundo et redeundo, et apud vos morando, paratus sum in praesentia vestra omnibus aemulorum meorum objectionibus respondere, et injunctas eorum calumnias irrefragabili ratione confutare. Nostis enim quantos inimicos habeam pro justitia maxime in patria ista, et in curia vestra. Bene valete, et sacerdotem vestrum nolite impedire quominus pro incolumitate vestra possit orare.
[vestram tamen majestatem regiam, v. c. ] [ vett. codd. abscidantur] [ in uno v. c. caecorum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
10
EPISTOLA X. IVO, Dei gratia, Carnotensium episcopus, virginibus in Dunensi monasterio [al. coenobio] sancti Aviti Deo devotis, in virginitatis proposito placere virginum Sponso.
Gloriosum nomen virginitatis, sed gloriosior est fructus. Cum enim justus quisque Domini sui vestigia jubeatur sequi qua poterit, de virginibus legitur quia sequuntur Agnum quocunque ierit . Et cum unusquisque gradus conjugatorum vel continentium semper habeat de perpetrata carnis corruptione quod defleat, virginitas intemerata semper habet in Auctore suo quo gaudeat. Cujus quanto 6 superior gradus, tanto gravior est casus. Cui perseveranti quanto felicior et suprema speranda est glorificatio, tanto cadenti miserior et extrema timenda damnatio. Virginitas supernae civitatis est virtus, supernorum civium decus, ubi non habet quis de integritate quod perdat, de corruptione quod doleat. Quam quisquis in hac mortalitate studiosius aemulabitur, eo familiarius Sponsi virginum visitatione et charitate delectabitur; ut autem probetis hanc paradisi esse virtutem, mementote quia primi parentes hanc ante peccatum in paradiso servaverunt, post lapsum facti exsules in terris amiserunt. Nam quia suae civitatis munimenta projecerunt, ab antiquo hoste facile expugnati, et in hujus exsilii aerumnas expulsi, ejusdem civitatis ornamenta merito perdiderunt. Ut ergo valeatis de exsilio ad patriam repedare, ejusdem patriae munimentis vos munite, ejusdem ornamentis vos ornate; quo et antiqui hostis callida tentamenta fortiter respuatis, et immortali Sponso, cui integritatem corporum vestrorum devovistis, complacere valeatis. Christo enim vovistis nubere, non clericis. Christo vovistis nubere, non saecularium hominum colloquia frequentare. Ad hoc enim vobis septa monasterii facta sunt, ne mundi amatores intra castra mundum fugientium recipiatis, ne ad publicum prodeatis, ac de corporali mundi visione, tractis introrsum foedis imaginibus atque expugnata intus virginitate, corpus quoque corruptioni subjici permittatis. Quomodo ergo pudicitiam servare valebitis, quae cum impudicis hominibus miscere colloquia publica vel privata quotidiano usu laboratis? legistis enim: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Non enim beata Virgo Maria, cujus vita Christi virginibus specialis est forma proposita, residebat in publico, nec procorum delectabatur colloquio, quando est ab angelo salutata, quando est Spiritu sancto obumbrata et mater Salvatoris effecta. Sic reliquae sanctae mulieres, quae in proposito sanctitatis Deo placere voluerunt, virorum colloquia respuerunt, praeter eos, quorum necessitatibus aliquando de sua substantia charitate monente ministraverunt, vel a quibus sanctae exhortationis gratiam percipere meruerunt, non autem aliquando carnis amatoribus pretiosa veste, vel fucata facie, non gestu lubrico, vel soluto incessu placere studuerunt; immortalis etenim Sponsus in interiori homine vestro imputribilem quaerit pulchritudinem, non exterioris hominis pulchram putredinem Sic enim de sponsa Christi legitis in psalmo: Omnis gloria ejus filiae Regis ab intus . Christi ergo virginem primum decet cordis humilitas, facies pallida macieque confecta, cutis cilicio squalida, non balneis frequentibus accurata, in loquendo verecundia, in audiendo obedientia, in cibo parcitas, in potu sobrietas, in incessu gravitas, in veste vilitas, non dissolutae mentis nutrix et index prodigalitas, ut in his omnibus non voluptati serviatur, sed necessitati. Sicut enim bona domus in ipso vestibulo agnoscitur, sic religiosae mentis habitus his signis foris agnoscitur, et eisdem ad contemptum sui quotidianis profectibus eruditur . Quanto enim quisque vilior est in oculis suis, tanto sublimior est in oculis Conditoris. Oportet quoque ut semper sitis intentae orationi, aut lectioni, aut operi, ut diabolus vos inveniat occupatas , nec mentes vestras nocuis et vagis cogitationibus expositas. Iste enim mos legitur fuisse in monasteriis Aegyptiorum, ut neminem reciperent qui nollet operi operam dare , non propter necessitatem, sed propter vitandam otiositatem, quae inimica est animae. Ad haec fortasse dicturae estis, quod dixerunt quidam a Domino recedentes, et post Satanam abeuntes: Durus est hic sermo . Non potest talia pati nostra aetas, non potest ferre nostra ingenuitas. Quibus respondeo: Quae vestrum nobilior beata Caecilia, quae cilicio membra domabat? Quae vestrum Agnete beatissima tenerior, quae non solum conjugium nobilium sprevit, sed sicut ipsa de se dicit, carnis spurcitias immaculato calle transivit? Plena sunt exemplis religiosarum et religiosorum saecula, qui in omni conditione, in omni sexu, in omni aetate supra dictis modis Domino placuerunt. Quare ergo vos non poteritis in Patre luminum, quod isti et istae potuerunt? Est aliud quod fortasse vel tacita cogitatione proponetis: si familiaribus nostris denegaverimus consueta colloquia, et ipsi denegabunt nobis solita obsequia, subtrahent nobis necessaria subsidia. Ad quod ego vobis ex apostolica voce promitto, quod fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis sustinere , sed parabit vobis pro uno carnali amatore centum spirituales amatores, per quos vobis necessaria ministrabit, et res monasterii vestri tutas et incolumes conservabit. Si enim aliqua vestrum esset alicui nuptiali foedere sociata et ad alium transiret, nonne adultera judicaretur? nonne capitali sententia a judicibus puniretur? Quanto magis putatis eam majora mereri supplicia, quae, spretis castis immortalis Sponsi nuptiis, amorem suum cuiquam carnaliter impendit? Hoc considerantes charissimae immortali Sponso adhaerere, totum amorem vestrum illi impendite, famae vestrae, quam ex parte maculastis de caetero consulite, ne compellar ad vos quandoque in virga venire, et inveniam vos quales nolo, et vos me inveniatis qualem non vultis. Volo autem et praecipio in summa obedientia, ut omni hebdomada semel in conventu vestro legatur haec epistola, quatenus ea quae inhonesta sunt, sollicite cavere discatis, et quae honesta sunt et saluti vestrae congrua, alacriter et fortiter observare studeatis. Bene valete.
(Apoc. XIV, 4) (I Cor. XV) (Psal. XLIV) (AMBROS. lib. De virg. II) (S. HIER. in c. Nunquam, dist. 5) (S. HIERON. epist. ad Rustic., et EPIPHAN. mon. haeresi 80) (Joan. VI) (I Cor. X)
[est, v. c. ] [facilior, v. c. ] [ sic in vett. codd.; antea spiritualis] [putre pulchritudinem, v. c. ] [legistis, v. c. ] [ al. nocivis vel lascivis] [haec]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
11
EPISTOLA XI. IVO, humilis Carnotensium episcopus GONTHERIO (al, GUNHERIO. v. c.) fratri et compresbytero ascendenti a convalle lacrymarum, intense cantare canticum graduum.
Gaudeo te quasi postliminio rediisse, gratias agens protectori nostro, cujus misericordia te protexit etiam per marina discrimina. Nunc ergo quia incolumis es redditus fratribus tuis, licet desiderio internae quietis omnibus prodesse non possis, tamen vel paucis prodesse non graveris. Unde moneo fraternitatem tuam, ut ad ecclesiam Gornacensem beatae semper Virginis transeas, ubi et desideratae quieti vacare, et aliquorum fratrum saluti poteris providere. De caetero ora pro me, 7 frater charissime, ne remigantem in altitudine maris tempestas submergat me. Vale.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
12
EPISTOLA XII. Reverendissimo Patri Patrum URBANO, fidelissimus ejus filius IVO Carnotensium dictus episcopus, non deficere in tribulationibus.
Quoniam per sacram vestrae manus impositionem, me de stercore erectum divina providentia suae messis ordinavit operarium; in ipsa Dei agricultura exercenda, quantum valeo, me moveo, sed tanquam formicino gressu incedens, praepediente imbecillitate mea, non quantum volo promoveo; in erogando verbi semine, curam, prout divina gratia subministrat, adhibeo. Sed quia messis multa est, et ab inimico homine multum zizaniorum prius seminatum vel superseminatum est , paucos fructus ex meo labore capere me sentio. Timens igitur triticum eradicare cum lolio, et tanquam de discretione prudentis agricolae mihi blandiens multa tolero, multa dissimulo. Sed rursus , utrum hoc sit virtus discretionis, vel vitium remissionis sub specie virtutis occurrentis, non satis acute distinguo. In qua mentis anxietate, cum divinum a me studiosius imploretur auxilium, insufficientiae meae necessarium ac debitum a vestra paternitate piae orationis imploro suffragium. Neque enim aliqua ratione hoc onus subire voluissem, nisi vestra praemonuisset sanctitas, nisi ut id ipsum subirem vestra perfecisset auctoritas. Paterne igitur filio uteri vestri consulite, paterne succurrite, ut si quid per me divina manus dignata fuerit operari, non meae parvitati, sed vestrae post Deum ascribatur sanctitati. Multa enim inordinata fieri video in domo Dei quae me torquent, maxime quod apud nos qui altari non serviunt, de altari vivunt . A quo sacrilegio, cum eos absterrere velim monendo, increpando, excommunicando, altaria a me redimere volunt sub nomine personae, sicut a praedecessoribus meis ex prava consuetudine redemerunt. In quo maxime indigeo consilio vestro, si id tolerabile vobis videtur, vel auxilio, si id intolerabile judicatur. Caetera quidem tolerabilia vel corrigibilia mihi in parochia nostra videntur, si hoc consilio vestro et auxilio ad ordinem redigi cogeretur. De caetero notum facio beatitudini vestrae quod Senonensis archiepiscopus consilio Parisiensis episcopi infatuatus, adhibito sibi eodem Parisiensi episcopo, et duobus aliis non dissimilis vecordiae, Meldensi et Trecassino, hoc anno Stampis de ordinatione, quam a vobis acceperam, me inordinate satis accusavit, dicens me in majestatem regiam offendisse , qui a sede apostolica consecrationem praesumpseram accepisse. Cum itaque conarentur Gaufridum depositum contra decretum vestrum in statum pristinum reformare, et in me depositionis sententiam proferre, sedem apostolicam appellavi, et decretis apostolicis, quamvis ea non nisi in futurum timerent, a sua praesumptione revocavi, appellationem tamen nec prosequi taxaverunt, nec plenam pacem mecum habere voluerunt. Unde necessarium mihi videtur, ut litteras communes tam archiepiscopo quam suffraganeis mittatis, quatenus aut plenam mecum pacem habeant, aut praesentiam vestram, rationem inde reddituri, mecum adeant. Suggero etiam paternitati vestrae ut partibus nostris ordinetis aliquem legatum, virum boni testimonii, qui non sua quaerat, sed quae Jesu Christi . Necessarius enim esset Ecclesiae Dei, in qua quilibet quodlibet audet, et quod audet facit, et quod facit impunitum transit. Adversa an prospera erga vos sint, speciali filio vestro mandate, quatenus quantum Dei donaverit, orare studeamus, ut si prospera sunt firmentur, si vero adversa pellantur. Si venerit ad vos quidam propter infamiam de ecclesia nostra pulsus, rogo ne de eo quidquam statuatur, donec a vobis causa ejus plenius audiatur. Bene valeat, sanctitas vestra.
(Matth. XIII; Luc. III) (I Cor. IX) (Phil. II)
[agri Dei cultura, v. c. ] [valeo, v. c. ] [rursum, v. c. ] [ al., an vitium] [Dominum] [ al., altario v. c. ] [Richerius, ex epist. 2 et 8] [ al., secum] [deliquisse, v. c. ] [ male antea, spirituali]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
13
EPISTOLA XIII. RAINALDO [al., RAINOLDO, v. c., vel RAMNALDO] reverendo Remorum archiepiscopo, IVO humilis Carnotensium episcopus, consolationis visceribus abundare.
Expertus quantum sit periculum praelatorum, juxta quod in psalmo legitur: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt mirabilia in profundo; ascendunt ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est . In quo per me minus sapio, vestro caeterorumque consilio prudentium informari vel confirmari desidero. Nuper enim cum a domino nostro rege fuissem invitatus ad colloquium, quorumdam malevolorum meorum suggestione obnixe me rogavit, ut essem ei adjutor in celebrandis nuptiis quas facere disponebat, de Bertreda dicta conjuge comitis Andegavensis. Ad quod cum respondissem non ita oportere fieri, quoniam nondum esset causa diffinita inter ipsum et uxorem ejus, testatus est pleniter diffinitam esse apostolica auctoritate, et vestra vestrorumque coepiscoporum laudatione. Quo audito, respondi me hoc ignorare, nec hujusmodi nuptiis velle interesse, nisi vos earum essetis consecrator et auctor, et coepiscopi vestri assertores et cooperatores, quoniam id competit juri Ecclesiae vestrae ex apostolica auctoritate et antiqua consuetudine. Quoniam igitur confido de religione vestra, nihil vos de re periculosa, et famae vestrae et honestati totius regni tam perniciosa facturum dicturumve, quod non auctoritate vel ratione nitatur, studiosissime et devotissime obsecro charitatem vestram, ut mihi fluctuanti veritatem hujus rei quam scitis, aperiatis, et sanum consilium licet arduum et asperum super hoc praebeatis. Malo enim perpetuo officio et nomine episcopi carere, quam pusillum gregem Domini mei legis praevaricatione scandalizare. Sunt etiam latentes causae, quas interim tacere me convenit, propter quas hoc matrimonium laudare non possim . Valete.
(Psal. CVIII)
[ al., evocatus] [ al., Bertrada] [ al., possum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
14
8 EPISTOLA XIV. Archiepiscopis et episcopis ad regales nuptias invitatis, IVO humilis Carnotensis Ecclesiae minister cum spiritu consilii spiritum habere fortitudinis
Exemplar litterarum, quas misi domino nostro regi, charitati vestrae transmitto, ut eamdem causam me habere sciatis quam et vos habetis, cur nuptiis, ad quas vocati estis, subtrahere vos debetis. Vos igitur qui convenistis, nolite fieri canes muti latrare non valentes , sed sicut boni speculatores videntes gladium venientem super terram, buccina insonate , ut, cum feceritis quod debetis, vestras animas, et eorum qui ad vocem buccinae se observaverint, vobiscum liberetis. Exemplar autem hoc est.
(Isa. LVI) (Ezech. XXXIII)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
15
EPISTOLA XV. Domino suo PHILIPPO magnifico Francorum regi, IVO humilis Carnotensium episcopus, sic militare in regno terreno, ut non privetur aeterno.
Sicut serenitati vestrae dixi praesens ante juramentum vestrum, ita nunc scribo absens, quia huic nuptiarum solemnitati ad quam me vocatis interesse nec volo nec valeo, nisi prius generalis concilii diffinitione decretum esse cognoscam , inter vos et uxorem vestram legitimum intervenisse divortium, et cum ista quam ducere vultis, legitimum vos inire posse matrimonium. Si autem invitatus fuissem ad hujus rei discussionem in eo loco in quo cum coepiscopis canonicas secure possem conferre sententias, ubi temerariam non timerem multitudinem, libentissime ad hoc venirem, quod lex et justitia dictaret cum audientibus audirem, cum dicentibus dicerem, cum facientibus facerem. Nunc vero quia absolute vocor ut Parisius cum uxore vestra veniam, de qua nescio utrum possit esse uxor, propter conscientiam meam, quam coram Deo conservare debeo, et propter famam, quam Christi sacerdotem bonam habere oportet apud eos qui foris sunt , malo cum mola asinaria in profundum mergi , quam per me mentibus infirmorum tanquam caeco offendiculum poni. Nec ista contra fidelitatem vestram, sed pro summa fidelitate dicere me arbitror, cum hoc et animae vestrae magnum credam fore detrimentum, et coronae regni vestri summum periculum. Mementote quia primum parentem, quem Dominus universae visibili creaturae praefecerat, mulier in paradiso seduxit, et ita uterque a paradiso exsulavit . Samson quoque fortissimus per mulierem seductus, fortitudine amissa qua hostes superare solebat, ab hostibus est superatus . Salomon sapientissimus propter mulierum concupiscentiam a Deo apostatavit, et ita sapientiam qua praecellebat amisit . Caveat ergo sublimitas vestra, ne in horum incidatis exemplum, et ita cum diminutione terreni, regnum amittatis aeternum. Consulite ergo Angelum magni consilii , ut accepto ab eo Spiritu consilii, inhonesta et inutilia vitare, honesta et utilia in omnibus negotiis vestris valeatis perficere. Valete.
(I Tim. III) (Marc. IX) (Gen. III) (Judic. XVI) (III Reg. XI) (Isa. VI)
[agnoscam] [ al., in profundum maris demergi]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
16
EPISTOLA XVI. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium episcopus, WALTERIO [GALTERIO] Meldensium episcopo, viriliter stare in agone Christiano.
Litteris vestris per portitorem praesentium nuper ad me directis, humilitatem meam consuluit vestra fraternitas, utrum quis habere possit eam mulierem in conjugem, quam prius habuit pellicem. Quod idcirco vobis videtur illicitum, quia apud vos hactenus fuit insolitum. Nunc vero dicitis hoc ipsum idcirco venisse in dubium, quod Rogerius Romanae Ecclesiae legatus Romae hanc consuetudinem Silvanectis asseruit, et hoc posse fieri beati Augustini sententia confirmavit. De qua re vobis respondemus quia super hoc diversas habemus sententias, alias prohibentes, alias remittentes. Dicit enim beatus Gregorius in epistola ad Felicem Siciliae episcopum: « Eam quam aliquis aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere nulli Christianorum vel licet licebit. » Legitur quoque in concilio Cabilonensi capitulo 24, quia juxta canonicam auctoritatem raptores ad conjugia legitima raptas sibi jure vindicare non possunt. Habemus etiam in decreto Hormisdae papae, nuptias occulte factas non esse legitimas. Et papa Evaristus contubernia non conjugia dicit esse illarum mulierum, quae non sunt a parentibus traditae, et legibus dotatae, et a sacerdotibus solemniter benedictae. Habetur et in concilio Aquisgrani habito : « Qui mulierem rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat. » Et in hunc modum plurima reperiri possunt. E diverso vero legimus in decretis Eusebii papae capitulo 5: « Virgines quae virginitatem non custodierint, si eosdem, qui eas violaverint, maritos acceperint, eo quod solas nuptias violaverint, post poenitentiam unius anni reconcilientur. » Dicit quoque B. Augustinus in libro De bono conjugali : « Posse sane fieri legitimas nuptias ex male conjunctis, honesto postea placito consequente, manifestum est. » Quantum ergo mihi videtur quod quidam Patres concubinas uxores fieri vetuerunt, honestatem conjugii commendantes, et fedam concubinatus consuetudinem coercere cupientes, rigorem justitiae teneri decreverunt. Quod vero alii aliter scripserunt, hoc intelligo, quia intuitu misericordiae quorumdam imbecillitati occurrentes, rigorem canonum temperare maluerunt. In quibus sententiis non alia mihi videtur esse distantia, nisi ea quam inter se habent, judicium et misericordia, quae toties in unum negotium conveniunt, in discretione rectorum ita consistunt, ut habita consideratione salutis animarum pro qualitate personarum, pro opportunitate locorum et temporum, nunc severitas canonum possit exerceri, nunc indulgentiam, quibus oportebit, impendi . De his hactenus. De eo quod monetis, ut pro pace vobis impetranda, dominum regem suo tempore conveniam, secundum comici sententiam vobis respondeo: « Quia opus est huic patrono, quem defensorem paras. » Hoc vero vobis consulo, ut conjugium ejus quod ante factum ratione resistente non laudastis , post factum nec dico nec facto inconsulte approbetis; sed commune consilium et judicium comprovincialium 9 episcoporum et caeterorum studiose expetatis et longanimiter exspectetis, et si quid adversi pro amore justitiae vobis acciderit, aequanimiter supportetis, hoc attendendo, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis . Valete.
(cap. Placuit, can. 31, q. 1) (cap. Denique, caus. 31, q. 1) (epist. 55) ( ex Terent. ) (epist. 13) (Rom. VIII)
[et]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
17
EPISTOLA XVII. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium episcopus dilectis in Christo [Deo] filiis cum caeteris fratribus , sic boni propositi cursum tenere ut ad bravium supernae vocationis valeant [al. valeatis v. c.] pervenire.
Quaecunque diversa vel adversa de me vobis rumor popularis aspergat, firma stat anchora spei meae, fidelem habens Deum, qui omnes tentationes meas pusillanimitati meae contemperat, et ad tolerandum fortitudinem praestat. Unde si aliquando ex humana infirmitate volitante fama, aliquorum periculorum comminatione perturbor, disceptat adversum me ratio mea, et si non his verbis, hac tamen sententia: Quare tristis es, anima mea? quare conturbas me? Qui nunquam defuit tibi, nusquam deerit tibi Deus tuus salutare tuum. Quid est episcopatus, nisi cruciatus? Quid aliud est hic honor, nisi onus? Quid est haec sublimitas, nisi naufragosa tempestas? Unde si, inventa honesta occasione, huic oneri te subtraheres, et tibi soli vacares, nullo impediente stadium hujus vitae percurrens, ad bravium supernae vocationis expeditius pervenires. Assume ergo tibi pennas columbae, et avolabis a molestiis, et requiesces, et inhabitabis in solitudine mentis. Ibi exspectabis eum qui salvum te faciet a pusillanimitate spiritus, et tempestate . In hac mea deliberatione, et quadam commodorum et incommodorum veluti libratione, plurimum mihi placet illa sententia, ut summopere optem mihi occasione justitiae aliquam inferri violentiam, ut exoneratus sarcina pastorali plena amaritudinis fastidiosae, plena curae nubilosae vertere me possim quo me invitat honestum otium, plenum dulcedinis non fastidiosae, plenum securitatis deliciosae et luminosae. Sed rursus in hac sententia quodam modo mihi displiceo, timens voluntatem Dei non sequi, sed praevenire meo desiderio. Et tandem secure mihi consulit ratio, ut sicut non praeveni voluntatem Dei episcopatum ambiendo, sic non praeveniam contemnendo, sed voluntati ejus in omnibus obnoxius de manu Domini aequo animo suscipiam prospera et aspera , secundum illud Apostoli: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo nostrum sibi moritur, sed ei qui pro ipsis mortuus est . Ideo non audeo manus subtrahere suscepto regimini. Non audeo officium linguae meae negare populo Dei, quotidie ad consulta animae suae recurrenti, ne plectar poena servi mali et pigri. Unde oportet me propter spem numerosae prolis, consortium Liae nocte mihi suppositae, licet lippae, tandiu tolerare, donec post expletionem senarii operis ad amplexus speciosae Rachel, donante Dei gratia, valeam penetrare. Ligat me etiam charitas cleri, devotio populi, benevolentia principis quae ita se mihi gratuito contulit, ut etiam comitissa, me non petente, imo renuente, in manu mea, quam sancte spoponderit pro se et pro comite, se mihi omnem fidem servaturos, et in nulla persecutione, quam pro lege Dei patiar, aliquatenus defuturos. De domino autem rege, quod mihi infestus sit, quia nuptiis ejus dicto et scripto calumniam quam debui feci , scio vos non latere. Propter quod donec haec procella vertatur in auram, praesentiam meam non valeo vobis exhibere, absens vero exopto et exhortor, ut pacem sectemini et sanctimoniam. Hoc vovistis, hoc debetis, hoc et exhibetis, sed ut exhibeatis magis. Per hoc bono odore diffuso, qui hactenus a vobis processit, et facultates Ecclesiae vestrae frequentibus augmentis multiplicabitis, et euntes de virtute in virtutem ut filii pacifici in pace in idipsum dormietis . Nec alia vobis scribere scio, nisi ut quae a me audistis, et accepistis, et tenuistis, ea indefesse teneatis, et omnes ad societatem vestram venientes tenenda doceatis. Praecipue vero memores estote communionis vestrae, ne si, quod absit! avaritia in vobis radicem fixerit, apostolicae conversationis, qua vivere optatis, obliti cum Anania et Saphira apostolica maledictione condemnemini Et quia prona est omnis aetas ab adolescentia in malum, adolescentes vestros honestis semper exercitiis intentos, summa diligentia custodite, ut caste nutriti sacris possint ministeriis applicari. Si quis autem inter vos ambulat inquiete, hunc mihi per epistolam notate, ut congregatis vobis et meo spiritu digna eum possimus severitate corripere, quia non requiescet in eo spiritus meus, a quo scandalizatur grex pusillus. Postremo quod monui iterum moneo, ut aliquem substituatis loco meo, non quod velim fraternitatem vestram deserere, sed ut aliquando possitis sub eo quem meo consilio vobis praefeceritis, strenue militare. Et quomodocunque res se habeat, vivens vellem de vestra conversatione experimento cognoscere quid boni post mortem meam de vobis sperare audeam. De caetero orate pro me, et quomodo res vestrae se habeant interiores et exteriores, et de incolumitate fratrum mihi rescribite. Valete.
(Psal. XLII.) (Psal. LIV) (Rom. XIV) (supra epist. 13) (Psal. IV) (Act. V) (Adi epist. 32) (si ita divinus ordo se habet)
[ al., nunquid] [tibi. v. c. ] [tibi v. c. ] [te v. c.] [fastidiosae et v. c. ] [ al. sed convenire meo.] [ al. et adversa] [ al. possum.] [ al. pacis.] [omnibus. v. c. ] [venientibus v. c. ] [ut deest in v. c. ] [strenue deest. in v. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
18
EPISTOLA XVIII. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium episcopus ROGERIO sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, non deviare a vestigiis Petri.
Quod Simonem de Melfa adhuc in adulterio suo perdurantem, sub velamine apostolicae auctoritatis ab anathematis vinculo relaxare disponitis, quantum in vobis est majestatem apostolicam multum minuitis, et famae vestrae non bene consulitis; si enim justo anathematis vinculo est ligatus, cum justa vincula non dissolvat nisi vera cordis conversio eo adhuc permanente in crimine, ad persuasionem quamlibet splendidae personae quid est hoc anathema destruere nisi seipsum praevaricatorem constituere? Si vero acceptis excusatoriis ejus sacramentis de absentatione vestri concilii, praeproperam in eum me dedisse sententiam cognoscitis , huic rationi respondeo, quia nequaquam ex sententia concilii vestri, cui non interfui, cujus scita nec probavi nec audivi, 10 aliquid in eum judicavi. Sed eo saepe vocato et monito, et bis aut ter indultis spatiis quae voluit, causam ejus multa mora et multa lima discussi, et eo ad ultimum omnem subterfugiente justitiam, judiciali sententia in eum data ex lege, anathematis eum vinculis alligavi, quandiu poenitentiae remedio non deleverit maculam adulterii sui. Post aliquantum vero temporis defuncta conjuge, cui istam quam nunc habet superinduxerat, pulsatus precibus ejus et quorumdam amicorum suorum, cum ei ostium misericordiae quam flagitabat, rationabiliter operire non valerem, dedi ei litteras seriem ejus causae continentes ad domnum papam, ut, cognita veritate, quod inde vellet ordinaret, et mihi remandaret. Hoc responsum exspecto, nec aliter mutabo sententiam, nisi aut ex ore ejus audiam, aut ex litteris intelligam. Quod si hoc pertinaciter et non rationabiliter vobis videor facere, paratus sum in capitulo Carnotensi, vel in praesentia domni papae coram positis universis calumniantibus, legibus in medium datis, justitiae satisfacere. Valete,
(ut interim taceam quod confessione culpae vestrae crimen ejus tegitis)
[confessio, v. c. ] [ cod. put. perperam.] [aperire v. c. ] [ quidam cod. dominum.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
19
EPISTOLA XIX. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium Ecclesiae servus, WILELMO reverendo abbati Fiscanensis monasterii, non fraudari bravio diurni denarii.
Magnis honestatis propugnatoribus et turpitudinis oppugnatoribus, Joanni scilicet et Eliae, assimilare me voluit in litteris vestris vestra fraternitas. Quorum sanctitati quamvis longe impares simus, eorum tamen vestigia honorare, mirari et imitari quantum donante Deo possumus exoptamus. Unde non tantum a rege, cujus illicito conjugio contradiximus , verum etiam a quibusdam aliis filiis hujus saeculi, quorum perversitatibus, quantum possumus, reluctamur, bonorum ecclesiasticorum gravia damna perpetimur. Quorum direptionem lucri majoris compensatione per Dei gratiam longanimiter sustinemus, et majora, si necesse sit, subire parati sumus , attendentes illud Apostoli: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis ; et illud: Si compatimur, et conregnabimus . Et quia jam instant illa tempora periculosa, in quibus impletur quod scriptum est: Ex abundantia iniquitatis refrigescet charitas multorum : dicendum est petris montium: Cadite super nos, et abscondite nos ab ira Agni . Quod quid est aliud dicere, nisi in fide robustis, et sanctitate sublimibus viris in hac sententia supplicare, nostrae miseriae misericorditer condescendite, et ne in tentationem inducamur, et iram Dei incurramus, vestris orationibus impetrate. De quibus petris quia vos et in sancta societate vestra plures esse non diffidimus, hanc a vobis apud Deum intercessionem obnixe postulamus, quatenus sic per ignem et aquam transeamus, ut in refrigerium divino ductu educi valeamus. Nos enim publicorum negotiorum tumultibus occupati, cum ipsis compescendis, tota die laborando sufficere non possimus, internae quietis suavitatem vix aliquando admittimus. Raro etiam canonicum pensum determinatis horis solvere praevalemus. Vos igitur et caeteri servi Dei, qui velut in portu navigatis, oportet ut nobis orationis manus, quam longe potestis, extendatis, et vobiscum ad optatam requiem perducere studeatis. De caetero, de fratre illo quem absolvi a me postulatis, ut libere eum in monachum suscipere valeatis, hoc vobis respondeo, quia si mores ejus experimento sicut ego nosceretis, nec ligatum nec solutum eum habere curaretis . Homo enim magnus est in oculis suis, amans primos recubitus in coenis, primas cathedras in synagogis, salutationes in foro, quamvis mundo renuntiaverit, vanitati vestium studens, locorum mutatione gaudens; ita deses, ut per decem annos non expleverit dimidiam hebdomadam missae in ordine vicis suae, qui toties hoc facere conatus est, quoties desideratus honor ei a fratribus delatus non est: toties desivit, quoties locum implendae vanitatis invenit. Quem si fratres loci absolverint, ego eum non tenebo. Aliter autem hoc facere non valeo. Si ergo adeo vobis charus vel necessarius est frater ille, a confratribus ejus hanc solutionem quaerite, quia quidquid sibi licere dicat, sine ulla conditione et stabilitati loci et societati fratrum canonicae professionis vinculis est alligatus. Vale.
(epist. 13) (ut sup. epist. 16) (Rom. VIII) (II Timoth. II) (Luc. XXIII) (Apoc. VI)
[ al. quaereretis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
20
EPISTOLA XX. IVO, Dei gratia Carnotensis episcopus, clericis et laicis Carnotensibus, salutem.
Audivi primates urbis vestrae ad invicem conjurasse guerram se facturos adversus vicecomitem pro mea liberatione. Quod nequaquam mea liberatio est, nec inclusionis meae non solum exasperatio, sed interminata productio. Quare ne fiat prohibeo, interdico. Nec enim incendiis domorum, depraedationibus pauperum potestis Deum placare, sed vehementer exasperare, sine cujus beneplacito neque vos neque aliquis poterit me liberare. Nolo ergo, ut adversum me implere faciatis aures Dei pauperum clamoribus, lamentis viduarum Nec enim decens est ut qui armis bellicis ad episcopatum non veni, armis bellicis recuperem , quod non est pastoris, sed invasoris. Si manus Domini tetigit me et adhuc extenta est super me, permittite me solum ebibere miseriam meam, et sustinere iram Dei, donec justificet causam meam, et nolite tribulationem meam aliena cumulare miseria. Decretum est enim mihi non solum includi, vel ecclesiastico honore privari, sed etiam magis mori, quam per me stragem hominum fieri. Moneo igitur vos per supereminentem Christi charitatem, ut neque hoc faciatis neque fieri permittatis. Quod tamen si feceritis, certum est quia nihil proderit vobis, cum detentor meus multos habeat adjutores, et nihil habeat quod ei auferre possitis. Recordamini quod legitur, quia Petrus servabatur in carcere, oratio autem sine intermissione fiebat ab Ecclesia ad Deum pro eo . Orationibus ergo et severitate ecclesiastica contenti estote; quam si transgressi fueritis, scio quia ne ulterius episcopum habere non vultis. In eo enim quod semel recessistis, sicut exitus approbat, non bene mihi et vobis consuluistis. De caetero ergo contenti estote terminis quos posuerunt patres vestri, ne si his contenti 11 fueritis, quaeram liberationem meam eo forsitan modo qui non placeat vobis. Valete. Deus pacis et consolationis det vobis in hoc negotio et in omnibus aliis recta sapere et facere.
(infra epist. 30) (Act. XII)
[sed v. c. ] [ al. neque] [ al. neque] [ al. et dilectionis, v. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
21
EPISTOLA XXI. Venerabili, Dei gratia, HOELLO Cenomanensium episcopo, IVO eadem gratia Carnotensium episcopus, in Christi permanere visceribus.
Gratias ago primum Deo liberatori meo in die qua eripuit me de manu omnium inimicorum meorum, et de manu Saul. Dehinc vigilantissimae charitati vestrae, quae intensis orationum clamoribus Dominum in navi dormitantem suscitavit, quatenus eo increpante ventos et mare, cessaret nubilosa tempestas, et rediret serena tranquillitas . Unde me vobis arctioribus charitatis nexibus astrinxistis, et inexcusabilem commodorum exsecutorem acquisistis, sed in hoc nubilo mentis meae plenam adhuc consolationem non habui, quod illi sanctae laetitiae, quando corpus beati Juliani translatum est, adhuc in ergastulo clausus interesse non merui. Posset autem vestra fraternitas hanc nubem cordis mei in serenitatem cito convertere, si aliquas illius sancti corporis reliquias parvitati meae velletis communicare. Non enim inde patrocinium loci vestri minueretur, sed fama et meritum beati confessoris pro mea occasione in Belgica provincia, in qua meritum ejus minus notum est, publicaretur, et festivitas ejus omni anno celebriter coleretur. Mandate igitur per fratrem istum cum ad nos redierit, si hoc fieri possit, quatenus vel ad vos mittam, vel ipsemet, si vobis visum fuerit, veniam. Valete.
(Marc. IV)
[ al. manibus v. c. ] [ al. in multis v. c. dormientem] [ al. vinculis] [mihi]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
22
EPISTOLA XXII. PHILIPPO piissimo Francorum regi, domino suo, IVO humilis Carnotensium episcopus, sic gubernare temporale regnum ut non amittat aeternum.
Quoniam praecedente divina gratia de stercore pauper usque ad solium principum per manum vestram elevatus sum, fateor me post Deum pro posse meo cuncta vobis debere quae vestro congruunt honori et saluti. Sed quia exasperatus propter salubres monitus quos serenitati vestrae ex summa fidelitate et charitate direxi, me diffiduciastis, et bona episcopalis domus diripienda adversariis nostris exposuistis, gravia et grandia inde perpessus incommoda, regali curiae ad praesens nec secure possum interesse nec honeste. Supplico itaque majestati vestrae, ut regia interim me mansuetudine supportetis, donec possim aliquantulum respirare, et damna quae mihi pene usque ad penuriam panis inflicta sunt aliqua ex parte reparare. Exspecto etiam per misericordiam Dei cito futurum, ut verum esse cognoscatis illud proverbium Salomonis: Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula blandientis . De caetero calumniatoribus meis, quibus me respondere jubetis, cum insinuatum fuerit qui sint, et quid expostulent, respondere non subterfugiam, vel in ecclesia, si ecclesiastica sunt negotia, vel in curia, si sunt curialia. Bene valete.
(Prov. XXVII)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
23
EPISTOLA XXIII. IVO, Dei gratia, humilis Carnotensium episcopus, VUIDONI domini regis dapifero salutem.
Charissime, quia scio velle te laborare de componenda pace inter me et dominum meum regem, multas gratias tibi reddo. Sed quia haec pax non posset esse stabilis quandiu voluerit in incoepto suo durare, consilium meum est adhuc exspectare, si forte Deus daret ei mentem bonam, ut vellet consilium suum in melius commutare . Quod si facere vellet, scias omnia esse parata quae necessaria sunt ad faciendum divortium inter eum et novam conjugem suam . Vidi enim litteras, quas misit domnus Urbanus apostolicus ad omnes archiepiscopos et episcopos regni sui, ut eum ad rationem mittant, et nisi resipuerit, ecclesiastica eum disciplina ad emendationem venire constringant. Hae quidem litterae jam publicatae essent, sed pro amore ejus feci eas adhuc detineri, quia nolo regnum ejus, quantum ex me est , adversus eum aliqua ratione commoveri. Haec omnia volo ut dicas domino nostro regi, et secundum hoc quod apud eum inveneris, mihi facias remandari. Vale.
[convertere, vel, v. c. ] [Bertredam scilicet concubinam, de qua sup. epist. 13] [ al. in ne est. Idem locus epist. 28]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
24
EPISTOLA XXIV. HUGONI reverendo Lugdunensium archiepiscopo, humilis IVO Carnotensium episcopus, in Christi esse visceribus.
Audivi domnum Urbanum apostolicum legationem apostolicam tuae redidisse charitati, qua laudabiliter functus es tempore praedecessoris sui beatae memoriae papae Gregorii. Audivi et laetatus sum in his quae dicta sunt mihi , tum propter sinceram qua te amplector charitatem, tum propter communem Ecclesiae Christi utilitatem. Sed hanc meam laetitiam postea perturbavit quod mihi dictum est te in tanta perturbatione humerum huic oneri nolle supponere, dissuasione quorumdam dicentium, propter languidum caput aegrotanti corpori et pene viribus definito non posse commode subveniri. Sed imperitorum medicorum est tale consilium, tumores palpantium, et palpando putredines digestantium, amantium suam tranquillitatem, non aegrotantium sanitatem, nec attendentium quod Veritas dicit: Non est opus sanis medico , sed male habentibus . Licet enim in regno Italico surrexerit alter Achab, in Gallico autem altera Jezabel, quaerentes altaria suffodere, prophetas occidere, non est tamen dicendum Heliae: Relictus sum solus, et quaerunt animam meam ; ne divinum dicat ei responsum: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal . Licet ad placitum Herodis saltet Herodias, petat caput Joannis, concedat Herodes , dicat tamen Joannes: Non licet tibi uxorem tuam inordinate relinquere, et contribulis tui conjugem, vel pellicem in conjugium habere. Licet Balaam 12 doceat Balac edere et fornicari, Phinees tamen non parcat Israeliti cum Madianite fornicanti . Licet, ad persuasionem Simonis, Nero Petrum liget, incarceret , non minus tamen Petrus Simoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perditione . Quanto enim studiosius perversorum temeritas et audacia rectitudinis statum labefactare conatur, eo vehementius est eorum improbitati resistendum, et religioni Christianae consulendum, et lamentabilibus Ecclesiae ruinis obviandum. Non haec quasi ignoranti scribo, sed persuasum esse vellem tuae paternitati, ut iterum manum ad aratrum mitteres, et de agro Domini spinas, quas posses, evelleres, et semina quaeque messem latura superseminare non differres. Haec hactenus. De caetero devotissime postulo paternitatem tuam quatenus parvitati meae rescribas, utrum navi periclitantis Ecclesiae, etiam pene naufragium patientis, manum adhibere disponas, et quo in loco circa initium Quadragesimae te valeam invenire. Quaedam enim ecclesiastica negotia tractanda sunt mihi cum tua prudentia, quod mihi operosum, tibi autem non erit onerosum. Vale.
(epist. 109) (Psal. CXXI, 1) (tuum v. c. ) ( al. viribus destituto, v. c. ) (Matth. IX) (III Reg. XIX) (Ibid.) (Marc. VI) (Num. XXV) (in carcere v. c. ) (Act. VIII)
[al. medicus] [al. perditionem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
25
EPISTOLA XXV. URBANO summo pontifici, IVO specialis ejus filius, non servilis timoris, sed castae dilectionis obsequium.
Ad visitandum paternitatis vestrae dulcedinem, ad relevandas quotidianas cruces meas, praesentiam vestram jam saepe adire proposui. Sed impediente Satana votum meum adhuc implere non valui. Nam ad bestias quotidie pugnans , non invenio requiem spiritui meo: et miserabiles Christianae religionis ruinas, quibus reficiendis vix aliquis, aut nullus insudat, cum multa cordis contritione deploro. Unde quia video me praeesse, sed nulli fere prodesse, saepe delibero renuntiare curae pastorali, et ad pristinam quietem redire, ubi illum exspectem, qui salvum me faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate . Sed pene sola retinet me paternitatis vestrae dilectio, cui quantum debeam nec ipse pensare sufficio. Tamen nisi viderer os meum ponere in coelum , injuriarum adversus eum agerem, qui septem annis pro Rachel servienti, Liam jussit nocte supponi . Quae saltem si fetaret, et speciositatem Rachel sua fecunditate compensaret, vix tandem ea conditione toleranda videretur, ut ad amplexus Rachel post alios septem annos perveniendi copia donaretur. Nunc vero, quia hujus sterilitatem experior, et illius delectatione non perfruor, miserabiliorem omni homine me judico, et ut tam lamentabile damnum diu tolerer , animae meae persuadere non valeo. Si placet itaque sanctitati vestrae ut adhuc tolerem, cudite mihi virgam ferream , qua vasa lutea conterantur, quae non eo modo parcat uni, ut in discrimen adducantur plurimi. Hoc ideo suggero sanctitati vestrae, quia quidam clericus nostrae urbis, falsis delationibus aures vestrae pietatis jam secundo pulsavit, dicens se per conjecturas accusatum, et de sola suspectione proscriptum. Sed causa illa propter quam a clero separatus est, tam manifestis indiciis est revelata, tam certa accusatione publicata, tam evidenti exitu comprobata ut nemini, non tantum civium, sed etiam comprovincialium dubium sit quin in domo sua falsam monetam fabricari fecerit, et in quadam ecclesia ejusdem praepositurae, quam ei Gaufridus vendiderat, contra voluntatem omnium fratrum hoc publicum facinus, et quaedam ejus horrenda flagitia Deo volente vera esse probabo suo tempore in vestra praesentia. Ideo sacramentum quod mihi obtulit, intuitu charitatis nolui suscipere, sciens eum peccatum perjurii peccato priori velle superponere. Tamen propter reverentiam vestrae paternitatis ad quam confugerat, quamvis dolose, interim volui ei reditus unius praebendae integerrime dare, et cibum mecum in mensa, donec possem de hoc negotio in praesentia vestra agere, et consilio vestro quae restituenda viderentur, misericorditer restituere. Ipse autem uti superbus et arrogans est, tanquam falsa dicendo perditam recuperasset innocentiam, neque mihi, neque amicis suis voluit acquiescere, nisi quaecunque petebat, et in manu mea non sunt, et ab his qui ea legitime acceperunt, invitis auferri non possunt, redderem integerrime. Igitur secundum quod placuerit discretioni vestrae, aliquid tale super hoc parvitati meae rescribite, quod huic stulto et caeteris cornua non addat, et vires meas non excedat. Ipse autem nunc ad vos venire disposueram, sed iste publicavit adventum meum studiosissime per totam Romani itineris viam. Praeterea quae damna, quas passiones, quas persecutiones intus et foris hoc anno pro lege Dei pertulerim , nota vobis facere poterit iste frater. Litteras sanctitatis vestrae securus mei periculi metropolitanis, et eorum suffraganeis sine mora direxi; adhuc tamen tacent, tanquam canes muti non valentes latrare. Valete.
(I Cor. XV) (Psal. LIV) (Psal. LXXII) (Gen. XXIX) (Psal. II) (cujusdam) (ut sup. epist. 19)
[tolerem, v. c. ] [ al. suspicione, v. c. ] [ al. redditus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
26
EPISTOLA XXVI. IVO, Dei gratia humilis Carnotensium episcopus. WALTERIO [al. WULFERIO, vel WULFEPIO], abbati Fossatensis monasterii, in sancto proposito viriliter stare.
Quoniam pro gratia tibi divinitus collata annonam quam potes conservis tuis fideliter administras, licet ipsos conservos ingratos et de sua salute non satis sollicitos invenias, non tamen sub pondere et aestu diei fatigeris, ut peracto die a patrefamilias diurnum denarium percipere merearis. Audivi enim a fratre tuo Raimberto monasterii nostri monacho, quod exteriorum tribulationum crebra infestatione vexatus, et propter indisciplinatam monasterii tibi commissi conversationem quodam taedio tabefactus, onus tibi impositum disponas deponere, et in otium te conferre, magis eligens in imo salvari quam in summo periclitari. Et haec forsitan bona intentio est, sed summa et frequenti libratione pensanda, ne angelus Satanae transfigurans se in angelum lucis sub hoc pallio piae intentionis te a rectitudinis tuae statu dejiciat, et sic paulatim ad perpetranda aliqua inordinata latenter inducat. Nam si aliquibus ibi prodesse potes, non est sanum consilium ut fratres tibi ordinate commissos inordinate relinquas, sed omnem sollicitudinem tuam intus et foris illis impendens bonos verbo et exemplo ad meliora provoces, malos corrigendo toleres, omnes communiter ames. 13 Sicut enim ait beatus papa Gregorius : « Ibi aequanimiter portandi sunt mali, ubi aliqui reperiuntur boni. » Si autem apud te omnes ita sunt suae salutis inimici ut penitus sit inutilis labor tuus, consulo fraternitati tuae ut relicta terra maledicta ad terram benedictam te conferas, ubi et si non alterius, tuae saltem saluti provideas. Sic enim propinato sibi veneno beatus Pater tuus fecit Benedictus, qui praeesse his noluit quibus prodesse non potuit . Quem si imitaris, monasticae professioni nullatenus adversaris. Haec pauca tibi pro multis scribere curavi, persuasione praedicti fratris tui Raimberti , videlicet ut in hoc consilii tui summam diligenter attendas, quatenus aut cum aliquo fructu onus tibi injunctum longanimiter feras, aut sine aliquo fructu tibi victurus deponas. Vale.
(Ramberto) (II Cor. XI) (cau. 24, q. 4) (S. GREGOR., Dialog. lib. II, c. 3)
[Ramberti, v. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
27
EPISTOLA XXVII. IVO, Dei gratia humilis Carnotensium episcopus, EUDON [in uno v. c. EUDONI; in alio REUDONI], Nortmanniae dapifero, a zelo bono non tepescere . . . .
Quaesivit a me dilectio tua utrum contra eum qui ante ordinationem suam de Simoniaca haeresi, et quibusdam criminibus apud metropolitanum et comprovinciales episcopos a te et aliis honestis pulsatus, diem statutae examinationis anticipando subterfugit, et violentia principis consecrationem adeptus sedi episcopali est intrusus, agere debeatis sicut episcopum, vel sicut tantummodo clericum. Ego plane hoc ad inquisita respondeo, quia licet apud quorumdam imperitiam existimetur episcopus, illis tamen non est in quorum conscientiis invasor est et haereticus. Unde sic dicit Leo papa in epistola Rustico Narbonensi episcopo directa : « Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti: » Et post pauca: « Quis ambigat non esse eis tribuendum quod non docetur fuisse collatum? » Quibus verbis ostenditur quia invasoribus episcopalis honor nullatenus est tribuendus. Non esse etiam clericatu dignos probat idem Leo in epistola episcopis Galliae et Germaniae directa, sic dicens: « Sic decet fidem sanctorum Patrum servari in Ecclesia catholica, ut quod habuit amittat qui improbabili temeritate quod non accepit assumpserit. » Quos non esse sacerdotes beatus Gregorius ita confirmat in epistola Syagrio et coepiscopis ejus missa: « Quicunque sacerdotium studet pretii datione mercari, non officium, sed nomen attendit; non esse, sed dici tantum sacerdos concupiscit. » Idem in epistola ad Ciriacum episcopum Constantinopolitanum : « Sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut scriptum est: Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron . » Et alibi: « Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris altaribus est admovendus; sic qui ultro ambit, aut importune se ingerit, procul dubio est repellendus. » Hinc dicit papa Paschasius: « Quomodo tales episcopos vel abbates vel clericos devitamus, cum quibus si vel simus, vel oramus, excommunicationem subimus . » Quos quidem sacerdotes esse saltem credere, omnino errare est. De quorum repulsione etiam in canonibus Parisiis promulgatis ita habetur: « Si per ordinationem regiam istius honoris culmen aliquis pervadere nimia temeritate praesumpserit, a comprovincialibus episcopis nullatenus recipi mereatur, quem indebite ordinatum cognoscunt. » Inde ait beatus Ambrosius in libro Pastorali: « Oculis carnalibus videtur episcopus quasi magnus, sed divinis obtutibus est leprosus, qui per pecuniam acquisivit indebitum ordinem. » Hinc et beatus martyr Cyprianus: « Plebs obsequens Dominicis praeceptis, et Deum metuens, a peccatore sacerdote separare se debet, cum habeat potestatem dignos eligendi, et recusandi indignos, quia in lege ostendit Dominus ordinationes sacerdotales, non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel malorum crimina detegantur, vel bonorum merita praedicentur. » Si igitur rationes vestrae constant, constat non esse agendum contra eum ut episcopum, quem praedictae auctoritates episcopum esse non sinunt. Nam sicut dicit papa Bonifacius: « Manifestum est confiteri de crimine, qui indulto et delegato judicio purgandi se occasione non utitur. » Praeterea secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae aliter agitur contra Simoniacam et neophytorum haeresim , quam adversus caetera crimina. Nam cum in aliis accusationibus, accusatorum et testium innocentia quaeratur, ad insimulationem talium etiam infames personae admittuntur. Possem quidem latius ista dixisse, et multa similia ad hujus sententiae confirmationem de authenticis scripturis collegisse, sed propter vitandam prolixitatem epistolae, nunc ista sufficiant. De caetero suadeo dilectioni tuae, ut in causa ista non facile te committas illorum judicio, qui in hujus invasoris depositione suum attendunt imminere periculum. Sicut enim dicit beatus Leo: « Qui episcopi talem consecraverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec illi sacramento intererunt, quod, neglecto divino judicio, immerito praestiterunt. » Si ergo secus quam justitia se habet, tibi judicatum fuerit, judices ipsos ad apostolicam invita audientiam, sine qua hujusmodi negotia commode finiri non possunt. Ego autem domno papae litteris meis commendabo causam vestram, si legati vestri per me transierint. De ipso vero papa de quo quaesisti, hoc tibi dico, quia mense Novembri cum eo Romam pacifice intravi: mense Januario ibi eum dimisi. Ibi adhuc moratur, et adversariis Romanae Ecclesiae, quantum Deo donante praevalet, obluctatur. Valete.
(ep. 90, c. 1 et c. 1, dist. 62) (epist. 169, lib. VI) (Hebr. V) (GRAT. dist. 48)
[ in uno cod. si vel simul oramus excommunicationi subjicimur; ita ms. c. 7] [ al. quoniam] [ al. domino] [ al. Novembris]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
28
EPISTOLA XXVIII. PHILIPPO, Dei gratia magnifico Francorum regi, IVO, humilis sublimitatis suae clericus, sic se regere ut Regi regum valeat complacere.
Excellentiae vestrae litteras nuper accepi, quibus submonebar ut apud Pontesium vel Calvum montem cum manu militum vobis, die quem statueratis, occurrerem, iturus vobiscum ad placitum quod futurum est inter regem Anglorum et comitem Northmannorum; quod facere ad praesens magnae et multae causae me prohibent. Prima, quia domnus papa Urbanus interdicit vobis auctoritate apostolica thorum mulieris quam pro uxore habetis 14, et quia sacramentum de securitate concilii quod vobis mandaverat, fieri vetuistis. A cujus commistione si amodo non cessatis, separat vos eadem auctoritas a participatione corporis et sanguinis Dominici. Interdicit etiam omnibus episcopis ne capiti illius mulieris coronam imponant, quam, ut ubique pene terrarum dicitur, lateri vestro illicite copulastis. Parcens igitur majestati vestrae dissimulo vestram adire praesentiam, ne sedis apostolicae jussione compulsus, cui vice Christi parere me oportet, quod nunc dico in aure, cogar in vestris et multorum auribus publicare. Ego autem nolo vos scandalizare, vel regiam majestatem vestram minuere, quandiu possum aliqua honesta ratione dissimulare. Praeterea casati ecclesiae et reliqui milites pene omnes vel absunt, vel pro pace violata excommunicati sunt, quos sine satisfactione reconciliare non valeo, et excommunicatos in hostem mittere non debeo. Postremo novit vestra serenitas quia non est mihi in curia vestra plena securitas, in qua ille sexus mihi est suspectus et infestus qui etiam amicis aliquando non satis est fidus. Exspecto igitur ut aliquando cor vestrum illustrante divina clementia, contra sibilum serpentis auditum obturetis et monitis salutis aures cordis aperiatis. Hoc desidero; hinc ante Deum quotidie preces effundo Valete.
[ al. fundo; ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
29
EPISTOLA XXIX. IVO, humilis Carnotensium episcopus, ROGERIO confratri et compresbytero, salutem.
Quoniam sub disciplina et timore Domini a pueritia tua nutritus es et eruditus, et in excessibus regularis vitae tam verborum quam verberum severitate correctus, non tantum ad presbyterii dignitatem promotus es, sed etiam nomen tuum in tantam enituit claritatem ut opinio tua non tantum inter eruditos, sed etiam celebris fieret inter Dei servos. Unde quidam quaerentes bonas margaritas, postpositis aliis multis aeque vel plus nitentibus, te tanquam singulariter pretiosam margaritam sua existimatione repererunt, et tanquam lucernam ardentem et lucentem, ut in domo Dei luceres, te super candelabrum posuerunt. Quis ergo te fascinavit, quis oculos tui cordis excaecavit, ut flagitium hoc quod tibi imponitur, non tantum non perpetrares, sed ne saltem de te probabiliter confingi posset modis omnibus praecaveres? Putabam concupiscentiae carnalis ardorem flumine lacrymarum tuarum medullitus in te refrigeratum; et si quid ille ignis urens aliquando reliquerat in conscientia tua cauteriatum, putabam frequenti sacrae Scripturae meditatione, tanquam temperativi malagmatis superpositione malaxatum, et coelitus infusa sancti Spiritus unctione curatum. Putabam quod angelus primogenita Aegyptiorum percutiens, domum tuam in utroque poste signatam inter Hebraeos pertransisset, et primogenita tua intacta reliquisset . Nunc vero publicus rumor est te esse reversum in Aegyptum , et hoc primogenitum, quod est castitas, malleo universae terrae miserrimae in te esse contritum . Hic oculis meis pene quotidianus fletus occurrit, hic jam mihi a tergo revertitur, hic a dextera et laeva frequenter auribus meis, quasi novus infertur. Hoc devotarum muliercularum submurmurat et circumfert curiosa loquacitas. Hoc eremitarum contristat habitacula. Hoc monasteriorum quasi commiserando mirantur conventus. Hoc quasi argumentum ad defensionem suarum abusionum subsannando sibi resciscunt quidam ecclesiarum coetus. Hoc audiens et ideo alte ingemiscens, amplius sustinere non valui, quin dolorem tibi mei cordis effunderem , et de mea tristitia te salubriter contristarem. Suadeo ergo tibi, seu vera, seu verisimilia sint quae dicuntur, ut a candelabro cui superpositus es , inventa honesta occasione descendas, ne amodo fumum magis quam splendorem circumstantibus effundas. Si enim vera sunt, apud auditores tuos reprobus est sermo tuus, et qui flagitiorum tuorum sarcina premeris, aliena non corriges. Si autem tantum verisimilia sunt, nec sic tamen proficies, quia famam tuam neglexisti, quam propter utilitatem proximorum tuorum immaculatam conservare debuisti. Quod si honore gaudens et quaerens tua, praeesse magis desideras quam prodesse, conventus ille pauperum fratrum tibi commissus, non tantum per manum tuam ultra non multiplicabitur, sed etiam quotidianis defectibus ad nihilum redigetur. Quod si hoc consilium meum ad praesens videtur tibi importabile, obtestor te per tribunal aeterni Judicis, ante quod stabis, ut saltem nunc utili rubore suffusus , amodo suspectarum personarum colloquia fugias, familiaritatem perhorrescas, ne illud propheticum jure objiciatur tibi : Facies meretricis facta est tibi. Noluisti erubescere . In futuro autem sublatus a facie judicantis, tradaris ministro puniendus sine respectu miserantis. Non ut confundam te haec scribo, sed ut filium charissimum moneo, ut saluti tuae provideas, et pravo exemplo mores simplicium non corrumpas. Vale.
(Exod. XII) ( cod. S. Ger. infunderem) (Matth. V) (Jer. III)
[ unus cod. aestimatione] [ al. Aegyptum] [ al. ad Aeg. Ita ms.c. ] [ quidam interiisse cont.] [ al. ut de] [ al. vili rub. perfusus] [ in vett. codd. objiciatur, ut saepe alibi ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
30
EPISTOLA XXX. FULCONI, Dei gratia Belvacensium episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensium episcopus, in adversis fortitudinem, in prosperis humilitatem .
Quoniam diabolus adversarius noster tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret , fraternitatem vestram familiari exhortatione commoneo, ut fallaces ejus circuitus omni vigilantia cavere studeatis, quatenus propositi et officii vestri memor mundanam superbiam non armis mundanae malitiae, sed armis Christianae militiae superare valeatis. Suadendo etiam consulo, et consulendo suadeo, ut contra mandata domni apostolici, et legati ejus Lugdunensis archiepiscopi, ubi restat adhuc anchora aliqua spei nostrae, nulla ratione caput erigatis, sipost quantascunque procellas ad portum pervenire cogitatis. Exemplar litterarum quas misit mihi domnus papa de causa regis, postquam legati regis nuper discesserunt ab eo, vobis transmitto: ut sciatis quia domnus papa, et si non antecedit, non tamen retrocedit. Valete.
(I Petr. V)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
31
15 EPISTOLA XXXI. FULCONI, Dei gratia Belvacensium episcopo, IVO eadem gratia humilis Carnotensium episcopus, gravitatis anchora se in sancto proposito retinere .
Quoniam, tam scientia quam experientia, novi praelatos in congregatione sibi commissa assiduos esse debere, postquam placuit ei qui ad convivium suum me invitaverat, ut recumbenti mihi in loco humili diceret: Ascende superius , frequenter monui fratres mihi commissos, ut de confratribus suis vel aliunde si ita eis complaceret, praelatum sibi eligerent, qui eos in disciplina sibi tradita posset custodire, et ad ascensiones in corde de valle lacrymarum quotidianis monitis sublevare, ne lupus invisibilis aditum inveniens ovile Domini ingrederetur, et oves Dominicas aut extra raperet, aut intus occultis morsibus strangularet. Quod cum hactenus suis de causis ab eis dilatum sit, nunc tandem acquieverunt monitis meis, et disponunt aliquem secundum quod mentibus eorum inspiraverit Deus sibi praeficere, qui pro viribus sibi collatis in necessitatibus eorum studeat eis tam spiritualia quam corporalia ministrare. Ea igitur hora qua litteras istas acceperitis, per easdem litteras, licet absens corpore, praesens tamen spiritu, depono in manu vestra praelationem quam hactenus habui in ecclesia Beati Quintini, toto desiderio expostulans, ut quem congregatio illa concorditer vel pars sanioris consilii regulariter sibi praeferri postulaverit, in eo loco et ordine in quo ibi eram substituatis, et substitutum in anxietatibus suis pro officio vestro paterna consolatione relevetis. Ego tamen et si depono praelationem, non desero illius Ecclesiae societatem, in qua aliquando potero vobis esse utilis, si Deus reddiderit pacem servis suis. Valete.
(Luc. XIV)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
32
EPISTOLA XXXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae servus, vestrae autem societatis fidelis frater, confratribus suis, devotum fraternitatis obsequium .
Sicut navis praesentia gubernatoris destituta, licet bonos habeat nautas, et reliquos navis adjutores, licet etiam prosperum habeat ventum, tamen aut fluitat, aut fluctibus immergitur, aut scopulis illiditur, et sic planctum magis invenit quam portum; sic Ecclesia Dei, rectoris sui praesentia viduata, multis modis in hoc mundo tanquam in mari naufragoso periclitatur, et ab aditu aeternae quietis, tanquam ab inroitu portus, aut diu differtur, aut in aeternum removetur. Quod ego attendens, sicut saepe monui , ita nunc moneo et licentiam do, ut vobis rectorem regulariter eligatis, quem sicut patrem animarum vestrarum omni honore dignum habeatis, cujus salutaribus monitis cum omni humilitate in omnibus obediatis. Nolo enim cum periculo meo et vestro vobis praeesse et non prodesse; terram occupare, et messem quam terra culta latura est, umbra mea praefocare . Malo vos viventes videre sub alieno regimine quam lugere mortuos sub praelationis meae velamine; habere vos fratres ordinatos, quam filios incompositos. Nolo enim sine causa laborasse in vobis, quos materno affectu de veteri homine in novum mediante Dei timore generavi, quos geminorum uberum lacte usque ad solidi cibi perceptionem educavi, quos ita unice dilexi ut cum gaudentibus gauderem, cum dolentibus dolerem, cum infirmis infirmus fierem, quorum onera tanta mansuetudine supportavi quanta parentes filios carnis suae tolerasse vix possunt inveniri. Cum ergo impediente nescio qua Dei dispositione ex maternis uberibus lac sumere non possitis, quaerite vobis matrem adoptivam, de cujus uberibus lac sugatis, ne aliqui vestrum ante tempus ablactati, matrem quam exspectant non inveniant, et sic ad solidam escam non perveniant. In eligendo itaque omnes in commune consulite, ut nemo ibi privatam occasionem attendat, nemo de privata excellentia intumescat, nemo contentiosus existat, nec illi humiliter subdi refugiat, quem fraterna concordia provisa utilitate sibi praeferri expostulat. Qui tamen tanto nunc diligentius a vobis est discutiendus, quanto postea non reprehendendus, sed ab omnibus aequanimiter est tolerandus. Nolo autem certam vobis designare personam, sed habere liberum electionis arbitrium, ut electum vestrum eo aequanimius toleretis quo eum voluntarie vobis praetuleritis. Hoc tamen in fraternitate vestra retineo, ut quem de fratribus mecum habere voluero, mihi sicut patri filium transmittatis, et sic ubi eum manere voluero, sine scandalo concedatis. Qua in re non est vobis formidandum, quia satis in hoc servabo modum. Hoc etiam apud vos interim volo habere privilegium, ut si quae, quod absit! inter praelatum vestrum et aliquem de fratribus orta fuerit contentio, et aliqua intemperantia zeli adversus alterum alter exarserit, si hoc commode per vos sedari non poterit, non prius ad aures publicas causa haec prodeat quam ad me deferatur, ut studeam vel immoderatum zelum illum temperare, vel demum canonicae severitati vires dare. Inexpertus enim auriga, dum nescit frena moderari, primo cursu cogit equum acceleratione lassari. Cum ergo sit ars artium, onus onerum regimen animarum, postquam usu ipsius artis edoctus fuerit vester praelatus, quid debeat dissimulare, quid debeat in promptu vindicare, tunc jam suo et vestro judicio contenti, poteritis omnia commode negotia vestra commodare. Quicunque autem ille sit, talem eligat fraternitas vestra, qui sciat de thesauro suo proferre nova et vetera, qui etiam noverit mores vestros, cujus mores et vos non habeatis ignotos, melius enim sibi invicem cohaerent lapides, qui frequenter collimati, inaequalitatem suam deposuerunt frequenti limaturae exercitio. Quod si forsitan contigerit eum in causis exterioribus minus esse exercitatum , ad disponenda omnia sibi commissa, juvabit cum bona conscientia et bonum testimonium. Ipse etiam faciat sibi praepositum, qui consilio ejus et vestro omnia exteriora disponat. Ipse autem intus secundum traditionem sanctorum Patrum vacet orationi et lectioni, et nutriendae fraternae dilectioni. Multa loquor, sed quasi nunc demum 16 vos ablactans vellem vos in omnibus esse instructos: ut quae sunt recta sapiatis, et recte intellecta, opere impleatis. Sed quia ad hoc non sufficitis, consulite Angelum magni consilii, ut consilia vestra dirigat, et ad bonum finem perducat. Deus patientiae et solatii sit vobiscum. Valete.
(ut supra, epist. 17) (in c. Petrus distinct. 39)
[ unus cod. pastoris sui] [ unus cod. suffocare] [ al. dispensatione a mat.] [ al. tantum] [ solus cod. Put. interim] [ al. bona] [ al. si ad] [ v. c. S. Vict. ad bonam finem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
33
EPISTOLA XXXIII. LAMBERTO, Dei gratia Atrebatensium episcopo, IVO, Ecclesiae Carnotensis servus, sincerae dilectionis munus.
Si tanta esset nobis convicinitas locorum quanta est animorum, frequenter vellem tuo dulciloquio mulceri, tua consolatione refoveri. Desiderarem tibi frequenter aestus meos effundere, perturbationum mearum crebras incursiones tuis orationibus propulsandas ostendere, amissam quietem spiritus tecum saepe deflere; in qua licebat aliquando divini amoris dulcedinem apposita divini verbi mensa gustare . Sed quoniam et tu jubente Deo remigasti in altum, ut laxares retia in capturam, amodo poteris ex tuis mea pensare pericula, qualia praelatos in profundo experiri pronuntiat Psalmista: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est . In quibus periculis unum est singulare consilium, quatenus toto affectu clamemus ad Dominum, cui mare et venti obediunt , ut procellam nostram convertat in auram, et sileant fluctus ejus. Quod si Dominus in navi dormiens, ut experiatur sustinentiam nostram, moram fecerit, sustinentes sustineamus, quia veniet, et supra sustinentiam nostram tentari nos non permittet . De caetero, charissime, laeta tua, tristia tua communica suo tempore diligenti et dilecto, quia laeta et tristia tua mea sunt, sicut mea tua esse non ambigo. Vale.
(Psal. CVI) (Matth. VIII) (I Cor. X)
[ sic v. c. antea, cogitare]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
34
EPISTOLA XXXIV. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae servus, ROBERTO jam bonae spei fratri, ascensiones in corde.
Quoniam, sicut quorumdam relatione didicimus, jam vilescit tibi mundus et omnis vana spes ejus, credimus quia propitia divinitas inchoavit in pectore tuo templum suum, et locum sanctum habitationis suae; unde bonorum omnium largitori, a quo fit haec de vetustate in novitatem laudanda mutatio, grates exsolvimus, et bonis principiis felicem provectum et bonum exitum conferri . Contra spirituales itaque nequitias pugnaturus, si securus vis pugnare, castris Christi militum ordinate pugnantium te insere, ne si singulari certamine contra exercitatos inexercitatus pugnare contenderis , innumera adversariorum tuorum multitudine comprimaris. Postquam vero Spiritu consilii et fortitudinis armatus calliditates antiqui hostis evitare consueveris, jam exercitatior in spirituali certamine poteris solus, si ita contingat, contra quoslibet hostes certamen inire, quorum impetus didiceris sustinere in acie. Unde Dominus noster Jesus Christus discipulos nondum Spiritu sancto confirmatos, et adhuc spiritualis certaminis expertes admonuit dicens: Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto . Possem fraternitati tuae hunc in modum multa scribere, sed quia tu per te sapis, hoc prae caeteris obsecro, ut qui jam de tuis Deo in membris ejus coepisti offerre sacrificium, principalitar ei de te offerre studeas holocaustum, ne si aliter, quod absit! feceris, dicatur tibi: « Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, cum tua tribuas, et teipsum tibi retineas. » Vale.
( ita omnes v. c. antea, proferri], ab eodem omnium bonorum largitore postulamus. Tu igitur, charissime, adjuvante divina clementia sollicite cave, ne immundus spiritus ad te revertens, domum quam reliquit, intus vacantem et foris ornatam inveniat, et secum alios septem nequam spiritus virtutum specie palliatos inducat, sicque novissima tua pejora prioribus efficiat (Luc. XI) (Luc. XXIV)
[ al. cotendis, ita ms. c. ] [ al. idem exerc.] [admonet v. c. ms. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
35
EPISTOLA XXXV. RICHERIO, Dei gratia sanctae matris Ecclesiae Senonensis archiepiscopo, IVO, Ecclesiae Carnotensis servus, obedientiam secundum constitutiones [ita omnes v. c., antea consuetudines] Patrum, et caeteris coepiscopis in urbe Remensi congregatis fraternae dilectionis obsequium.
Si divinae legis fuissetis memores, cujus debetis esse doctores atque tutores, non contra sanctorum Patrum instituta me invitassetis ad concilium, praesertim cujus facinus ignoratis aut flagitium. Primo, quia invitaverunt me quidam episcopi non comprovinciales mei, qui sine auctoritate apostolica mei judices esse non debent, cum peregrina judicia nullius esse momenti decretorum pariter et canonum generali sanctione decernat auctoritas. Secundo, quia admonitione metropolitani mei protrahere nitimini causam meam extra provinciam. Quod cum multis sanctionibus sanctorum Patrum praecisum sit, unam ex multis beati Stephani papae et martyris producam ad medium, quae tanquam gladius biceps utriusque intentionem reverberet, invitantis scilicet et accusantis. Dicit enim beatus papa Stephanus : « Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi ad apostolicam sedem fuerit tantum appellatum. » Et: « Neganda est accusantibus licentia criminandi, priusquam se crimine quo premuntur exuerint . » Postremo quia non de veritatis tramite, sed de odii fomite mea procedit accusatio, apostolicam sedem appello. Quod omnibus in crimine pulsatis apostolica concedit auctoritas, ut per se, aut per vicarios suos loco et tempore, quod mihi praescripserit, causam meam discutiat, et cum peroratum fuerit, legitimam sententiam proferri praecipiat. Neque hoc bene mihi conscius causa vitandi judicii facio, cum manifesta et brevis sit mea purgatio de crimine perjurii, qui nulli hodie viventium aliquando juramentum feci. Sed nolo exemplum esse caeteris recedendi ab ordine, neque sanum est consilium pro incerto commodo vel nullo certis periculis me opponere. Conductum enim a domino meo rege quaesivi, nec habere potui. 17 Quantum vero ex intentatis minis intelligo, non liceret mihi in conventu vestro impune dicere veritatem; qui pro jam dicta veritate, et apostolicae sedis obedientia tantam sentio jam severitatem, ut perjurium arguar incurrisse, et majestatem regiam minuisse. Quod ut pace vestra dicam, rectius in eos retorqueri potest, qui vulnus fomentis incurabile tanquam pii medici cauteriis competentibus dissimulant urere, vel medicinali ferro praecidere. In qua sententia si mecum firmiter fuissetis, jam aegrotum nostrum ad sanitatem perduxissetis. Quod quandiu differtis, videte si fidelitatem quam debetis pleniter exhibetis, si officii vestri munus expletis. Faciat ergo dominus rex adversum parvitatem meam, quantum Deo permittente libuerit et licuerit, includat, excludat, proscribat, inspirante Dei gratia et prosequente, decrevi pati pro lege Dei mei, nec ulla ratione cogente volo ei consentaneus in culpa esse, qui nolo esse consors in poena. Angelus magni consilii, et Spiritus fortitudinis sit vobiscum, ut recta sapiatis et recta faciatis. Valete.
(epist. 2) (c. Qui accus. non poss., et c. 1, caus. 3, q. 11)
[instituta ms. codex desunt in ms. ] [ al. decernit, vel decrevit] [accusantis ms. cod. sedem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
36
EPISTOLA XXXVI. Reverendo confratri PETRO Pictaviensi episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, sic bona plantare, ut non studeat bona convellere.
Si fraternitatem vestram in jus vocare possemus, quantum salvo charitatis vinculo fieri posset, jure a vobis multas expostularemus injurias, partim communes, partim proprias: proprias, quia clericum in dioecesi nostra Deo militantem, et pro pulchritudine et dulcedine vitae contemplativae, fonti vitae totis desideriis inhiantem, ad publicum prodire, quietem suam interrumpere, nostra admonitione, nostra auctoritate compulistis. Quem cum vobis ad regimen cujusdam regularis ecclesiae dioecesis vestrae, vestris epistolis crebro compulsi concessimus, et canonice electum ab ipsa Ecclesia transmisissemus, non satis aptam a vobis passus est repulsam, qui praepostero ordine tunc de ejus praelatione disceptare coepistis, quando jam facta a fratribus et collaudata a vobis ejus electione, in prioratus sui sede eum sublimare debuistis. In quo et illi fratri non modicam intulistis verecundiam, et amico vestro non minimam fecistis injuriam. Non enim erat tanta precum instantia ab amico postulandus, qui ad injuriam doni et donantis tam facile mutata sententia fuerat refutandus. Nec satis tuentur vestram fraternitatem litterae domni papae, quibus dictandis a latere interfuimus, quae confirmant abbati Sancti Cypriani jus illud praedictae Ecclesiae, quod se habere dicebat ex legitima concessione quorumdam monachorum, qui quietam possessionem clericorum approbant, monachorum vero Sancti Cypriani intrusionem prorsus improbant. Ad hoc enim praedictus abbas modis omnibus nitebatur, ut praedictae Ecclesiae prioratus ei a domno papa concederetur. Quod domnus papa nobis reclamantibus, et libertatem clericorum pro posse nostro defendentibus facere noluit, praecavens, sicut ipse dicebat, ne sub hac occasione praedictus abbas clericos moliretur excludere, et monachos suos intrudere. Clericorum autem ordini publicam infertis injuriam, qui monachorum ordinem ad tam ruinosam superbiam erigitis, ut clericos eis subjugare studeatis, quorum tanta debet esse excellentia, ut secundum beatum Augustinum: « Vix etiam bonus monachus bonum clericum faciat. » Sed quia clericus ista dixit de clericis, audiamus monachum dicentem de monachis. Dicit enim Hieronymus: « Monachus non docentis, sed dolentis habet officium. » Et alibi: « Clerici oves pascunt; ego pascor. » Et alibi: « Si cupis esse quod diceris monachus, id est solus, quid facis in urbibus ? Quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum. Habet unumquodque propositum principes suos. Et ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant ad exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Julianos, Hilarios, Macharios. » Et alibi: « Mihi oppidum carcer, et solitudo paradisus est. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? » Possemus in hunc modum multa colligere de privilegio clericorum, et subjectione monachorum, nisi vitaremus prolixitatem epistolae. Nec tamen ista dicendo, monachorum religioni detrahimus, imo ut veri monachi sint, id est, ut vere singularem sectentur vitam, tota mente desideramus. Laudamus quidem eos et beatos esse profitemur, si non transgrediantur terminos a patribus suis positos ; et tunc magis esse beatos, cum subesse magis studuerint quam praeesse, cum humilitas et obedientia sit eorum summa provectio, ambitio vero et superbia lamentabilis dejectio. Haec et his similia diligenter attendite, et ordinem clericorum, in quo estis, et cui Deo auctore praeestis, ad meliora provocando honorate, et nulli alii ordini eum contra morem ecclesiasticum subjugari permittite. Vale.
(ut audivimus) (GRATIAN. sub causa 16, q. 1) (Prov. XXII)
[ei, m. s. c. ] [et superba ms. cod. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
37
EPISTOLA XXXVII. IVO, Carnotensis Ecclesiae servus, ROBERTO in Christo dilecto fratri, memorem esse uxoris Lot.
Gloria misericordi et sapienti Deo, qui cor tuum inanitum inflatum, sagittis acutis vulneratum, ad tantam humilitatem perdomuit ut jam ad petras montium confugias, et ab ira Agni abscondi desiderans ab eis vitam salutis ardenter inquiras. Et quia decorem domus Dei diligere, et de valle lacrymarum ascendens canticum graduum cantare coepisti, quod ipse per te nosti, solum hoc superest ut cum Apostolo quae retro sunt oblitus in anteriora te extendas , donec ad montem Bethel virtutum ascensione pervenias , ubi dilectum fugientem desiderii lacrymis prosequaris, et aliquando revertentem interni amoris brachiis complectaris. Sed quis sit aptus vitae modus, vel quis locus ad ambulandum in via Dei eligendus sit affecto uti nunc es, nec tua fraternitas quaesivit, neque ipse scire possum, nisi me pulsante ad ostium cordis tui, tuos aestus ipse proferres, et in quo vetus homo resistat, quominus novum hominem perficias, simpliciter aperires. Quod 18 licet aliqua ratione impediente ad praesens fieri non contingat, Deum tamen pro amabili fraternitate tua rogabo, ut qui in pectore tuo templum suum inchoavit, ipse perficiat, simul exhortans ut certum vitae modum quem Deus tibi ipse inspiraverit, eligas: in quo humilitatis viam sub obedientiae freno insistas, et experimento simul et exemplo vitae tuae moderamen addiscas. Sic enim decens est ut ab imis inchoans ad summa proveharis, non ut a summis incipiens ad ima dilabaris. Quod cum nostris temporibus de quibusdam ipse videris et audieris, exemplo illorum te oportet esse correctum , ut non simile incurras retrogradationis opprobrium. Plumesce igitur in nido, antequam voles in altum, ut solidatis virtutum pennis possis alas in activae vitae moderatione deponere, et easdem in altitudinem contemplationis elevare. Vale. Apud fratrem Lambertum habe me excusatum, quia nondum mihi scribere licuit quae voluit. Scribam autem quae Deus donaverit, cum mihi opportunum fuerit.
(Apoc. VI) (Phil. III) (Isa. III)
[ al. inaniter] [internis ms. c. ] [ duo v. c. viae] [ al. correptum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
38
EPISTOLA XXXVIII. GUACELINO [al. GUALCELINO ms. c.], reverendo Vuintoniensium [sic v. c., antea Vuintoriensium] episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae servus, salutem.
Liberalitatis tuae fama nullo simulationis fuco palliata, jampridem mihi per multos innotuit et placuit. Qua fiducia per Gullielmum Sancti Satyri praepositum, vasculum chrismale, cujus forma nostris artificibus erat ignota, a tua munificentia postulavi, et sine dilatione impetravi. Quod mihi gratius fecit charitas dantis quam appetitus postulantis. Unde quoties mihi ad usus necessarios ante oculos ponitur, tui memoria dulciter mihi ad mentem revocatur, et fraterna charitas ad rependendam vicem, si opportunitas se offerret, excitatur. Unde postulo fraternitatem tuam, ut et tu memoriam confratris in tua mente reponas, quatenus et orationum manus desideranti mihi porrigas, et utrum apud te hanc gratiam impetraverim, aliquo signo ostendas. Vale.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
39
EPISTOLA XXXIX. ANSELMO, reverendo Cantuariensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis servus, pro modulo sibi collato fidelium orationum munus.
Quamvis placuerit ei qui te invitavit, tibi non alta requirenti dicere : Ascende superius ; non tamen ideo credimus paternitatem tuam nulli religioso onerosam minus esse memorem eorum quos aliquando in Christo dilexerat, vel a quibus pro Christo aliquod obsequium fraternitatis acceperat. Quod tamen si aliquando ex quotidiana ecclesiasticorum negotiorum instantia contingeret, tamen non immemores vestri , parvitatis nostrae memoriam tuae sublimitati quibus possumus vehiculis ad mentem reducimus , utpote qui tuis desideramus orationibus fulciri, et copiis si necesse fuerit relevari. Astitimus enim hoc anno pro multa in te benivolentia monachis Beccensibus contra Molismenses, quantum ratione et auctoritate suffragante potuimus. Et jam de Pixiacensi monasterio plenam per nos consecuti fuissent justitiam, nisi quod prius affectant regis captare benivolentiam. De caetero commendo paternitati tuae fratrem Rothardum praesentium latorem, per obedientiam confratrum ad partes istas directum, ut in quo indiguerit consilio, eum munias et auxilio. Si autem servitium nostrum in aliquo tuae sanctitati fuerit commodum, obedituro praecipe. Vale.
(Luc. XIV)
[ in septem v. c. ut tibi nec quaerenti diceret] [vestram, ms. c. ] [nostri m. s. c. ] [ v. c. reducere curamus; ms. c. reducere tantum ] [ al. Rohardum, vel Rotrardum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
40
EPISTOLA XL. IVO, Carnotensis Ecclesiae non satis aptus minister, fratri MANEGALDO, sic crucem Christi portare ut ejus remigio mare hujus mundi valeat transfretare.
Quoniam post multos circuitus levem Christi sarcinam subire, et contempto mundi flore in domo Dei abjecte vivere elegisti, sciens quia melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas , divinae bonitati, quae humilibus dat gratiam, grates exsolvimus, et ut de commisso tibi talento, tanquam fidelis nummularius, creditori tuo multiplicem referas usuram, eamdem divinam bonitatem intensius obsecramus. Sic enim ordo rationis poscebat ut qui verbo ad viam vitae plurimos informaveras, aliquos aliquando conformares et confirmares exemplo; et qui de semine patris Jacob tanquam Zelpha inveterata et ancillari consuetudine philosophandi filios pepereras, jam de ejusdem patris semine tanquam speciosa Rachel ex intimae visionis libertate spiritualem sobolem multiplicare non desistas . Ista dicens: Minervam quidem non doceo, a qua magis doceri indigeo; sed fraternis profectibus congaudens, bonis principiis meliores exitus apponi desidero. Simul obsecro, ut pusillanimitatem meam in alto remigantem, et pene aliquando naufragantem, de portu tranquillitatis tuae orationibus juves, salutaribus monitis aliquando consoleris. Notum enim credo prudentiae tuae mihi pro Rachel servienti Liam esse nocte suppositam , quam quidem invitus suscepi, et invitus tolero, utpote parum videntem, parum parientem, sed multum exasperantem. Quarum molestiarum taedio frequenter affectus, retrospecta quietis amissae pulchritudine graviter ingemisco, et datis mihi columbae pennis avolare , iterum vacare desidero. In qua perturbatione solum mihi refugium est orare, et eum exspectare qui salvum me faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate . A cujus voluntate si dissentire non timerem, tanto oneri impar, eidem oneri humerum libenter subtraherem. Cum ergo a te ad partes nostras transierint vel redierint aliqui, fac ut videam interiorem hominem tuum in litteris tuis, sicut ex parte vidisti meum in meis. De caetero commendo fratrem istum portitorem praesentium fraternitati tuae, ut familiarem eum habeas, et in lectionibus tuis ei benigne respondeas. Quantum enim de homine aestimare possumus, aedificari quaerit, non inflari.
(Psal. XXXVI) (Gen. XXIX) (epist. 4 et 17.) (Psal. LIV) (ibid.)
[ita ms. c. ] [ al. quanquam invitus] [ quidam add. litterarum] [ unus, familiariter]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
41
19 EPISTOLA XLI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFREDO [ al. GOIFREDO, GOIFFRIDO, GODEFRIDO] Vindocinensis monasterii abbati, cum dilectione salutem.
Quantum ex tenore litterarum tuarum perpendere potui, summa inquisitionis tuae fuit utrum monachus qui tantum a monacho, et non a suo abbate benedictus est, ab abbate suo iterum benedicendus sit. Quod fieri posse et dimitti posse arbitror absque ullo benedicti vel benedicentis incommodo. Monachi enim benedictio non est manus impositio, vel alicujus sacramenti ex apostolica traditione celebratio. Nec aliam vim habere mihi videtur, quam super poenitentem absolutio, vel super populum sacerdotis oratio. Dicit enim B. Hieronymus: « Monachus non habet officium docentis , sed plangentis, qui se et mundum lugeat. » Sicut ergo monachus in hoc officio sibi soli prodest, ita ex gratia vocantis solus ad hoc officium accedere potest, nec praejudicat ad salutem, utrum simpliciter a monacho vel abbate suscipiat benedictionem, quia verum monachum nulla facit exterior adjectio, nisi mundi contemptus et plena Dei dilectio. Quod in principibus hujus ordinis, Paulo videlicet et Antonio, et multis aliis Aegyptiis monachis facile apparet, qui nullam a praecedente abbate vel monacho suscipientes benedictionem, perfectam ab eo qui habitare facit monachos in domo, sui laboris consecuti sunt retributionem. Quod vero postea multiplicatis monachorum congregationibus professiones ab eis exactae sunt, et benedictiones super eos datae, quadam cautela factum est ut monasticus ordo quanto firmius in conspectu Dei et hominum et solemnius ligaretur, tanto robustius et devotius ab ipsis servaretur. Et si qui vellent ab hoc proposito recedere, testimoniis pluribus convincerentur , et tanquam jurati in Christi sacramenta tirones, ad propositum suum reverti cogerentur. Quibus liquet traditiones hujusmodi nihil esse aliud quam quaedam religionis vincula, humanae instabilitati provisa. Quoniam omnis traditio religionis novitate et raritate viget et floret, antiquitate vero et numerositate, nisi districte ligetur et servetur, frigescit et vilescit. Unde in discretione abbatum hoc mihi ponendum videtur, utrum debeant professiones, coram aliis factas, vel benedictiones, ab aliis datas, in sua praesentia iterare, quia non est hoc ecclesiastica sacramenta iterando violare, sed pro instabilitate personarum vinculum vinculo superponere. Quod si monachi benedictio esset consecratio etiam apud Cluniacenses apud quos est ista consuetudo, nulla prorsus fieri posset benedictionis iteratio. Unde nec consecratio virginum, quae ex auctoritate apostolica episcoporum privilegio reservatur , si aliquando a presbyteris usurpetur, propter sacramentum Christi et Ecclesiae quod ibi continetur, nullatenus ab episcopis iteratur. Dixi de proposita quaestione quod sensi, et quantum mihi videtur, in nullo a ratione vel auctoritate dissensi. Vale, et quomodo ieris vel redieris, et quod audieris de consilio domni papae mihi rescribe.
(ut asseritis) (can. Sicut, et can. Presbyteri, dist. 68)
[ al. non est; vel, monachi officium non est docentis] [a simplici ms. c. ] [vincerentur, ms. c. ] [ in uno cod. perjurati] [ al. vinculis vincula] [ al. deberet]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
42
EPISTOLA XLII. HUGONI, Dei gratia Suessionensium episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, confortari in Domino.
Publicis negotiis praepeditus, plura quae volui fraternitati vestrae scribere non valui. Si autem aliquando mererer dulce colloquium vestrum, dicerem plurima in aure tuta, quae chartula celare non posset, si in aemulorum manus, antequam ad vestras perveniret, incideret. Hoc itaque interim suadeo vobis, ut juventutem vestram honestis exercitiis occupetis, lectione, oratione, sacrae legis meditatione, ut si aliquando aliqua foeda imaginatio per sensuum fenestras templum cordis irrumpens ibi appingi tentaverit, vel prorsus ab ipso introitu repellatur, vel si forte aliqua incuria vel importunitate ostium cordis irrepserit, casta intus vigente dignitate cum dedecore excludatur. Sic enim testimonio bonae conscientiae poteritis in justitia Dei exsultare, et internae suavitatis gustum proximis fiducialiter eructare. Nec infructuosus esse poterit sermo doctoris, quem intus accendit et format divini virtus amoris. Si vero perversorum odia et detractiones ex hoc incurrerit vestra fraternitas, toleranda erunt vobis verbera verborum, qui in eorum numero estis, qui apostolico gradu insistentes pro domo Dei sustinuerunt non tantum rapinas bonorum suorum, sed etiam tormenta et mortes corporum. Quod enim illi sustinuerunt pro fidei defensione, nos sustinere habemus pro criminosorum actuum reprehensione, alioquin erimus pastores nosmetipsos pascentes, nostra quaerentes, oves morbidas non sanantes, sed fortes et pingues devorantes . Nec ab hac fortitudine deterreat vos raritas praesentium exemplorum, cum excusare nos non valeat haec ratio apud judicem internorum. Valete, et fratres nostros Bistesiaci Deo militantes sub patrocionio vestro pro Dei amore et nostro juvate, et contra aemulorum infestationes paterne supportate.
(Ezech. XXIV)
[ unus cod. fideliter] [ id. cod. in eorum merito] [ al. Bistisiaci]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
44
EPISTOLA XLIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, omnibus in ejusdem Ecclesiae episcopatu positis, salutem in Domino.
Notum sit vobis, dilectissimi, qui ad supernam Hierusalem pertinere vos creditis, quia si donativum superni Regis, ad quod vocati estis, promereri desideratis, pacem vobis a Deo mandatam remota omni discordiae peste servare debetis. Hanc enim Christus mundum ingrediens angelica revelatione mundo mandavit coelesti militia concinnente: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Hanc Christus proxime de mundo egressurus et in brevi ad coelos reversurus commendavit dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis . Hanc Apostolus necessario tenendam admonet dicens: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . Cum enim Christi adventus non solum inter se coelestia et terrestria, sed etiam ipsa terrestria ad invicem pacificare venerit, ut in unitate fidei et Christianae pacis unum Christi corpus fierent, quid ei proderit Christi adventus, qui extra pacem fuerit inventus? Hanc professi estis, cum ad Deum, auctorem pacis et amatorem revertentes, diabolo auctori et amatori discordiae et omnibus operibus ejus in fonte vitae renuntiastis. Ergo, fratres, si dissimulare non vultis, magna est vobis indicta necessitas observandae pacis, qui Regis aeterni sacramentis obstricti aeterni praemii exspectatione coelesti militiae vos mancipastis. Pro certo enim sciat fraternitas vestra, quia in regno Christi nullus est relictus discordiae locus. Solum cum auctore mortis et operibus ejus, indeficiens est nobis injuncta discordia. Cum ergo, ut dictum est, Christianorum fides pacem debeat habere continuam, et non tantum mentes eorum a vitiis, sed etiam manus debeant vacare ab operibus vitiosis: videte quantum jam desit vobis ad Christianam perfectionem , qui dies, quos devovistis coelesti militiae ad quaerendam salutem, remitti vobis cogitis exercendae malitiae ad inveniendam mortem. Attendite, fratres, si quis vestrum alternatim carnem suam tribus diebus ferro incideret, vel igni combureret, vel quolibet alio cruciatu affligeret, quatuor vero diebus tantum vocaret , nonne ab amicis ligaretur, nonne tanquam phreneticus ad medicum duceretur? Quanto magis vulnerator animae suae vel interfector fortioribus Christi vinculis esset alligandus, ut a morte animae suae cessaret, et incessanter vitae operam daret! Sed quia prona est omnis aetas ab adolescentia in malum , et perversi homines stipendia peccati magis quam justitiae diligentes adversus correctores suos insurgunt tanquam phrenetici in medicos, exspectantes de vobis meliora et viciniora saluti , toleramus imperfectionem vestram, dissimulamus impietatem vestram, et cum abundante iniquitate sanare vos perfecte nequeamus, malumus infirmos et saucios vos habere quam penitus mortuos. Rogamus itaque et obsecramus, et ex auctoritate Domini Jesu, cujus legatione, licet indigni, fungimur, vobis praecipimus, ut salvationis vestrae memores, saltim hos quatuor dies, quibus et Dominus et Salvator noster medicinalia salutis nostrae sacramenta evidentius operatus est, pacificos firmiter habeatis , et ab omni injuria , tam inimicorum quam amicorum, tam alienigenarum quam indigenarum, mentes, manus, linguas compescatis. Novit enim quicunque est Christianae religionis discipulus, quia quinta feria Dominus Jesus ultimum cum discipulis convivium celebravit , in quo corpus et sanguinem suum, quae sunt nostrae reconciliationis sacramenta, et vulnerum nostrorum medicamenta, edendum et bibendum, et de caetero in sui commemorationem faciendum eisdem discipulis commendavit. Completo itaque coenae mysterio, eorumdem discipulorum pedes lavit, in sacramentum poenitentiae et remissionis ; hoc sacramento designans , terreno pulvere etiam religiosa corda sordere, et neminem esse mortalium, qui non egeat poenitentia et peccatorum indulgentia. Ejusdem diei fine, discipulo prodente, traditus est in manus Judaeorum; quod tanta patientia fieri pertulit, ut se male tractantibus in nullo resisteret, imo aurem praecisam servo principis benigne restitueret . Quinta quoque feria peracta dispensatione suae incarnationis videntibus discipulis, in glorificata carne coelos ascendit ; de caetero ad dexteram Patris interpellans pro nobis, ut eo sequatur humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. Quid in his omnibus dux noster, quid nisi pacis exempla monstravit? videlicet ut qua die Christiana plebs tot ad vitam medicamenta suscepit, nemo alium laedendo se potius laedat, nemo alium interficiendo se potius interficiat; cum laesus foris, laedens intus , pereat. Sexta vero feria primus Adam de limo plasmatus est et secundus Adam ad redimendum hominem veniens, in utero Virginis angelo nuntiante est incarnatus . Eadem quoque feria Christus passus est, et homo perditus, ad imaginem Dei per Christi sanguinem est reformatus . Qua ergo die pax reddita est mundo, pacem servare debet omnis homo, ne ad mortem redeat, quam protoplastus universo intulit mundo. Septima autem feria 21 requievit Deus ab omni opere suo, significante hoc nobis Spiritu sancto quod non tantum quiescere debemus ab omni opere vitioso, sed et requiem exspectare post tempus quo sabbatizandum est ab omni opere oneroso. Non enim onerosum erit Deum perfecte diligere, et ejus laudibus ex dilectione incessanter insistere. In figuram quoque futuri et praesentis sabbatismi , praedicta feria caro Christi requievit in sepulcro, anima ejus interim debellante tartara, et hostis antiqui fortitudine superata, perdita spolia reportante. Noli ergo, Christiane, Christi sanguine redempte, noli beneficiis tui Redemptoris ingratus existere; noli tartara in hac ereptionis et requietionis die tua praesentia cumulare, bona proximi tui rapiendo, et eum qui aliena non rapuit, sed se ipsum tibi impendit in membris suis iterum persequendo. De octava feria, quae et prima, nulli credenti dubium est quod ea die Dominus resurrexit, et certum nobis argumentum et exemplum duplae nostrae resurrectionis sua resurrectione contulerit, in qua plena pax dabitur filiis adoptionis, jam non concupiscente carne adversus spiritum, vel spiritu adversus carnem . His et aliis de causis quae pro brevitate sermonis onerosum est enumerare, majores nostri in his potissimum diebus servandam pacem esse sanxerunt, et pro qualitate personarum et quantitate malorum diversa et dira supplicia violatoribus pacis inferri decreverunt. Quorum vestigia, pro posse nostro, sequentes, exhortando praecipimus, et praecipiendo exhortamur, ut pacem, cujus constitutionem vobis scriptam dirigimus, sine disceptatione servetis, et servandam tactis sacrosanctis reliquiis propria manu firmetis. Hoc enim vobis bonum est, et ad augmentum rerum temporalium , et ad profectum bonorum incommutabilium. Obedientibus a Deo pax et misericordia; huic autem constitutioni non obediturus , sit anathema maranatha. Valete.
(Luc. II) (Joan. XIV) (Heb. XII) (Gen. VI) (Hebr. VI) (Matth. XXVI; Luc. XXII) (Joan. XIII) (Luc. XXII) (Marc. XVI) (Gen. I) (Luc. I) (Joan. XIX) (Gal. V)
[ al. actore] [ v. c. vobis Christianae perfectionis] [vacaret, ms. c. ] [correptores, ms. c. ] [ ita v. c. Put., al. saltem] [ unus v. c. vos fir. exhibeatis] [ al. iniquo] [quintae feriae cultus] [designatur, ms. c. ] [ al. interius] [ unus cod. in signum quoque praesentis sab.] [ quidam, rerum corporalium] [ al., his autem constitutionibus non obediturus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
45
EPISTOLA XLV. IVO, Dei gratia Carnotensis episcopus, clericis Mellentinis, et omnibus in Pixiacensi archidiaconatu, salutem.
Perlatum est ad aures nostras quod Mellentinus comes ducere velit in uxorem filiam Hugonis Crispeiensis comitis; quod fieri non sinit concors decretorum et canonum sanctio , dicens: « Conjunctiones consanguineorum fieri prohibemus. » Horum autem consanguinitas nec ignota est, nec remota, sicut testantur et probare parati sunt praeclari viri de eadem sati prosapia. Dicunt enim quia Gualterius Albus genuit matrem Gualeranni comitis, qui genuit matrem Roberti comitis. Item supradictus Gualterius genuit Radulphum patrem alterius Radulfi, qui genuit Vermandensem comitissam, ex qua nata est uxor comitis Hugonis, cujus filiam nunc ducere vult Mellentinus comes. Si autem praedicta genealogia ita sibi cohaeret, legitimum non poterit esse conjugium, sed incestum contubernium, nec filios poterunt habere legitimos, sed spurios. Unde vobis ex apostolica et canonica auctoritate praecipimus, ut tam calumniosum conjugium in ecclesiis nostri episcopatus nec ipsi consecretis, nec ab aliquo, quantum in vobis est, consecrari permittatis, nisi primum in praesentia nostri consanguinitas haec septimum gradum excessisse legitime fuerit comprobata. Valete, et has litteras Mellentino comiti transmittite.
[ cod. Put., quod fieri contra decertat canonum sanctio] [ al., ignorata] [ al., Gauterius] [ al., Waleranni] [Gauterius]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
46
EPISTOLA XLVI. URBANO summo pontifici, IVO sanctitatis suae filius, fidelium orationum munus.
Venturi sunt ad vos in proximo nuntii ex parte regis Francorum, per quorum os locuturus est spiritus mendax, qui infatuati adeptione vel promissione honorum ecclesiasticorum infatuare molientur sedem justitiae. Contra quorum calliditatem a parvitate mea vigilantiam vestram volo esse praemonitam et praemunitam, quatenus rigorem vestrum promissiones eorum non emolliant, comminationes non exterreant. Quidquid enim dicent jam securis ad radicem arboris posita est , nisi ut aut arcum remittatis, aut gladium suspendatis. Qui ergo venturi sunt confidentes in calliditate ingenioli sui, et venustate linguae suae, praedictis de causis impunitatem flagitii se impetraturos regi a sede apostolica promiserunt, hac ratione ex parte usuri, regem cum regno ab obedientia vestra discessurum, nisi coronam restituatis, nisi regem ab anathemate absolvatis. Si autem impoenitenti venia concedatur, quanta spes impune peccandi peccantibus de caetero relinquetur, non est meum instruere vestram prudentiam, cujus potissimum interest delinquentium errata non fovere, sed ferire. Si autem aliqui subdoli evidenter ab unitate matris suae discedunt, qui jam pridem mente discesserunt, consoletur sanctitatem vestram divinum responsum: Reliqui mihi septem millia virorum . Et illud Apostoli. Oportet haereses esse, ut hi qui probati sunt manifesti fiant . De caetero volo sciat vigilantia vestra quia ex praecepto regis, Remensis et Senonensis, et Turonensis archiepiscopi invitaverunt suffraganeos episcopos, ut post responsa vestra apud Trecas prima Dominica post festivitatem Omnium Sanctorum conveniant. Quo invitatus ire dissimulo, nisi vestro consilio munitus, timens ne quid contra justitiam, et sedem apostolicam moliatur ille conventus. De his itaque; et de his quae circa vos sunt, quae libuerit rescribat mihi vestra paternitas, ut in adversis compati, et in laetis valeam congratulari. Valete.
(Matth. XIII) (III Reg. XIX) (I Cor. XI)
[ quidam, bonorum] [ al., moliuntur, ep. 92] [ut quid enim]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
47
EPISTOLA XLVII IVO, humilis Carnotensis episcopus, WIDONIS regis dapifero, salutem.
Quae mihi mandasti per Landricum presbyterum jam audieram per Ebrardum nepotem tuum, videlicet quod rex multa mala dimittere, et multa bona se promittat velle facere, si cum pace sedis apostolicae et communione ecclesiastica mulierem quam illicite habet, valeat ad tempus retinere. Unde ex auctoritate divina hoc charitati tuae rescribo, quia nulla redemptione vel commutatione quis peccatum suum poterit abolere, quandiu vult in eo permanere, secundum illud Apostoli: Voluntarie peccantibus non relinquitur hostia pro 22 peccato . Quod est aliis verbis dicere, quia nemo in peccato suo perdurare volens, peccatum suum poterit aliqua eleemosyna vel oblatione redimere. Unde et Dominus Cain sua offerenti, et tamen homicidium cogitanti legitur respondisse : « Si recte offeras et non recte dividas, peccasti, quiesce. » Quasi dicat: Peccas non recte partiendo qui tua offers, et de homicidio tractans, teipsum qui tuis melior es, mihi aufers. Hinc etiam dicit beatus papa Gelasius : « Legatur ex quo est religio Christiana, vel certum detur exemplum in Ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus, aut ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore, veniam nisi corrigentibus se fuisse concessam. Auditum autem sub isto coelo ab aliquibus nec legitur omnino, nec dicitur: Date nobis veniam, ut tamen nos in errore duremus. Ostendant ergo quibus occasionibus, quibus regulis, qua lectione vel quo documento, sive a majoribus nostris, sive ab ipsis apostolis, quos potiores fuisse merito non dubium est, sive ab ipso Domino Salvatore, qui judicaturus creditur vivos et mortuos, vel si factum est unquam, vel faciendum esse mandatur. » Propter haec et alia multa his similia, scio consilium domini regis bonum exitum habere non posse, nisi ab hoc peccato desistat, et Christi jugo se poenitendo subjiciat, cum Deus non nostra, sed nos ad salutem nostram requirat. Dic ergo haec omnia domino regi, ut sanius consilium perquirat; quod si ei Deus ministraret, me adjutorem in quibuscunque possem inveniret. Vale.
(Hebr. X) (Gen. IV) (in c. Legatur, caus. 23, q. 2)
[ al., ostendatur] [ al., qua ratione] [ al., Dominus, ms. c. ] [ unus v. c. dicantur] [ al., Dominus, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
48
EPISTOLA XLVIII. URBANO summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis servus, fidelium orationum munus.
Quia Gallicanarum Ecclesiarum pericula, quotidianarum pressurarum experimento cognoscimus, earumdem pressurarum onera sedi apostolicae relevanda notificari praeoptamus. Unde Remensem metropolim quondam matrem vestram, nunc autem filiam, sub omni celeritate vestris consolationibus refoveri, vestro auxilio fulciri postulamus, ne adversarius noster qui circuit quaerens quem devoret , electionem in domnum Manassem facta aliqua valeat versutia perturbare, aliqua perturbatione cassare . Non enim poterat illa Ecclesia inter omnes filios suos quemquam invenire sedi apostolicae magis devotum, suis utilitatibus magis necessarium, tum propter generis nobilitatem, tum propter morum honestatem. Quantum vero necessarium sit Romanae Ecclesiae, ut in praedicta sede devotum sibi ministrum substituat, non est meum vestram prudentiam instruere, quae novit eamdem sedem diadema regni habere, et omnibus pene Gallicanis Ecclesiis exemplum ruinae vel resurrectionis existere. Valete.
(I Petr. V)
[quoniam, ms. c. ] [ al., aliquando, ms. c. ] [ al, quassare]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
49
EPISTOLA XLIX. IVO, indignus Ecclesiae Carnotensis minister, STEPHANO Palatino comiti, salutem.
Mansuetudinem vestram adversum me amaricatam non sufficienter admiror, qui personam vestram laesisse, vel principatus vestri jus legitimum in nullo me minuisse arbitror. Quod tamen si aliqua subreptione fecissem, familiaribus colloquiis ut errorem meum corrigerem, fueram admonendus, aut demum ad jus congruis locis et temporibus invitandus, non verbis indignantibus et minacibus exasperandus. Cum ergo nihil horum praecesserit, cognoscat strenuitas vestra, quam subito in amicum insurrexerit, et compescat indignationem suam; qui sic parati sumus vestrae parere amicitiae, ut tamen ministerium nostrum honorificemus satisfaciendo justitiae. Quod enim a claustro canonicorum omnis saecularis potestas sit eliminata, jamdiu ante tempora patrum vestrorum et regum decretis est cautum, et ecclesiasticis sanctionibus multimode roboratum, et ad usque tempora Gaufridi exepiscopi sine ulla interruptione conservatum. Quod ergo Ecclesia tam liberaliter in primis obtinuit, quod tam multis temporibus quiete possedit, putatis unius hominis levitate vel perversitate a jure Ecclesiae posse auferri, et sine multa discussione, sine judiciali definitione in alienum jus posse transferri? Redeat ergo ad se mansuetudo vestra, et acquiescat verbis sapientiae dicentis: Ne transgrediaris terminos antiquos, terminos quos posuerunt patres tui . Quos quicunque praesumpserit adversus Ecclesiam parvitati meae commissum transcendere, parati sumus pro potestate nobis a Deo collata usque ad damna rerum, usque ad exsilium contradicendo resistere; et gladio sancti Spiritus usque ad dignam satisfactionem persequendo ferire. Hic gladius penetrat turres, dejicit propugnacula, et omnem altitudinem adversus humilitatem Christi se erigentem, et haereditatem quam sibi suo sanguine acquisivit, injuste pervadentem. Hic gladius in egestate fortior est, in exsilio non frangitur, carcere non alligatur, juxta illud Apostoli: Verbum Dei non est alligatum . Quod si nos cum hoc gladio non timetis, timete Deum in nobis, cujus fungimur legatione licet indigni, cujus sacramentorum dispensatores sumus, dicente Domino per Prophetam: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari . Habet enim legitimus principatus Ecclesiarum quieti providere, non Ecclesiarum quietem perturbare, sua dare, non suis spoliare, quatenus Ecclesia Deum pro principibus et potestatibus orans, non cum disceptatione hoc faciat, sed cum pietate. De caetero de securitate, pro qua me invitastis, ut eam vobis Mellis facerem, non est mihi consilium ut eam vobis alibi faciam nisi in civitate pro qua et de qua vobis eam debeo. Nec decet tam rectae opinionis hominem, ut aliquid a me exigatis contra consuetudinem propter suscitandi odii occasionem. Non enim adeo sum cupidus aut timidus, ut me, vel hoc, vel illud ducat in aliud quam habet ratio et consuetudo. Ego enim perquisitis Ecclesiae scriptis, consultis etiam antiquioribus Ecclesiae clericis, nullo modo invenire potui aliquem antecessorum meorum canonice promotum, hanc securitatem fecisse antecessoribus vestris, nisi in civitate. Valete, et Deus pacis sit vobiscum.
(Prov. XXII) (II Tim. II) (Psal. CIV)
[ al., nostrorum] [al., patres nostri, ms. c.] [nostrae ms. c. ] [ al., possibilitate] [ in uno v. c. Meldis, et rectius ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
50
23 EPISTOLA L. RICHERIO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensium episcopus, salutem cum debita obedientia.
Parabam me sicut mihi mandaverat vestra paternitas, ut venirem ad colloquium vestrum et confratrum nostrorum, cum eruditioribus Ecclesiae nostrae filiis. Sed interim mihi pro certo intimatum est a quibusdam amicis meis, quia parabantur mihi insidiae a quibusdam parochianis vestris, qui sunt affines illius olim dictae reginae , cujus inimicitiae nondum sunt adversum me aliqua ratione sedatae. Unde rogo mansuetudinem vestram ut a Picuereis usque ad vos securum mihi conductum praeparetis, si praesentia mea adeo necessaria est vobis. Nam in hoc itinere me periculum aliquod incurrere, quantum mihi est damnosum, tantum vobis ignominiosum. Quod si ad praesens fieri non potest, quae dicerem vobis praesens, ea scribo vobis absens. De veteri querela quam habet adversus Senonensem Ecclesiam Lugdunensis Ecclesia, laudo et consulo ut, si qua habetis privilegia, apostolica manu roborata, vel scripta authentica, quae primatum Lugdunensis Ecclesiae , quem aliquando ex catalogis civitatum conjicimus exstitisse, ab Ecclesia vestra removeant, e t libertatem quam desideramus eidem Ecclesiae defendant, ea confratribus nostris ostendatis et eadem parvitati nostrae transmittatis, quibus tanquam firmis sustentaculis innitamur, et libertatem matris nostrae pro posse nostro tueamur. Quae si modo ad manum non habetis, non est consilium meum ut contra torrentem brachia dirigatis, imo apostolicis sanctionibus interim acquiescatis absque praejudicio privilegiorum vel authenticarum scripturarum, si quando reperiri poterunt, quae hanc subjectionem ab Ecclesia vestra removeant, et ejusdem Ecclesiae libertatem defendant. Qui melius sentiunt, melius consulant. Hoc tantum provideant , quia rerum exitus prudentia metitur, ut ab imminenti gladio caput vestrum eripiant. De caetero sciatis canonicos Parisienses, decanum videlicet cantorem, Rainaldum archidiaconum in praesentia nostra secundum praeceptum domni papae jurasse se nullo terrore regis vel dictae reginae compulsos, domnum Gulielmum episcopum sibi elegisse, neque aliquid Simoniacae pravitatis in ejus electione intendisse. Unde mando vobis ex parte domni papae ut si Parisiensis Ecclesia eum sibi ordinari et consecrari postulaverit, ante festum sancti Remigii secundum auctoritatem et consuetudinem Ecclesiae vestrae ei manum imponatis, et honore pallii ad tempus vobis interdicto, in ejus ordinatione et consecratione uti nullatenus formidetis. Sic enim domnus papa mihi concessit apud montem Pessulanum, cum ad petitionem regis de ejusdem Gulielmi electione tractaretur, et post multam ventilationem ejusdem electionis discussio mihi a domno papa committeretur. Ad ultimum rogo paternitatem vestram, ut secundum institutionem pacis quae a domno papa omnibus Gallicanis Ecclesiis indicta est, de parochianis vestris Stampensibus, videlicet Ursione filio Theodonis et complicibus ejus, justitiam faciatis; qui episcopatus nostri partem episcopatui vestro contiguam omnino devastant, et pacem quam habet reliqua pars episcopatus sine causa perturbant. Praecipite itaque Stampensi archipresbytero, ut vel eos ad satisfactionem adducat, vel ipsis excommunicatis et locis in quibus morantur divinum officium interdicat secundum consuetudinem pacis. Valete, et quod vobis placet per praesentium portitorem mihi remandate .
(Bertradae, epist. 13 et 105) (cujus etiam meminit, epist. 54) (epist. 263)
[Plicuris ms. c. ] [ al., praevideant] [ al. Vuillelmum, ut dicta epist. 54 et 55] [ al. Vuillelmi] [ unus v. c. constitutionem] [ unus cod. rescribite]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
51
EPISTOLA LI. IVO, Dei gratia Carnotensium episcopus, dilecto fratri et compresbytero SANCTIONI, recta sapere in Domino.
Noverit fraternitas tua litteras mihi esse directas a clericis Aurelianensibus, qui majores in clero illo esse videntur, constanter te accusantibus super gravibus capitulis, Simoniaca videlicet haeresi, et invasione Aurelianensis ecclesiae, aliisque criminalibus culpis quae si verae sunt, canonica severitate sunt plectendae. Quin etiam talionis vinculo in eisdem litteris se astringunt, nisi legitimo numero testium vera haec esse probaverint, vel in praesentia nostra, vel eorum ad quorum sententiam tuum referendum est judicium. Unde charitate, qua in Christi corpore unum sumus, fraternitatem tuam commoneo, ut si in his reprehensibilem conscientia tua te judicat, ab incoepta pravitate pedem retrahas, ne tua inaniter disperdas et te cum tuis miserabiliter perdas. Attende quia aetatem tuam jam usque in senium divina misericordia pertraxit, et excessus tuos moderatis flagellis feriens, poenitentiae tempora tibi indulsit. Noli ergo sub ipsum funus illam celsitudinem ambire, quam imbecillitas tua vel assequi non valeat, vel aliquando cadentem gravius elidat; quam etiam assequi non valuisti quando eras aetate viridior, ingenio acutior, viribus corporis longe robustior. Nonne tibi, charissime, satius erat in loco humili salvari quam in sublimi periclitari? Si in convivio Domini tui novissimum locum elegisses, et ab invitatore tuo tibi dictum esset: Amice, ascende superius, tunc esset tibi laus et gloria coram simul discumbentibus . Nunc vero sicut dicitur, contra ecclesiasticas sanctiones, data vel promissa pecunia immensa, adjuncta etiam saeculari potentia, ad fastigium curae pastoralis aspiras, quantum videtur cum rubore novissimum possessurus locum, cum bona tua distraxeris, et ecclesiam quam invadis thesauris suis et ornamentis spoliaveris. Credo enim quia nemo condioecesanorum tibi manum audebit imponere, nisi aut papa praeceperit, aut te immunem ab his criminibus legitima discussio demonstraverit. Nunc tibi usque ad undecimam horam otianti et oscitanti, in vinea Dei laborandum erat, ut saltem in vespera laborares, et denarium diurnum cum his qui portaverunt pondus diei et aestus reciperes . Non haec ex aliqua amaritudine dico, sed ex summa dilectione. Vale.
(Luc. XIV) (Matth. XX)
[ al. condiocesianorum] [ unus v. c. moranti]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
52
24 EPISTOLA LII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFRIDO Cenomanensis Ecclesiae decano, salutem.
Multis et magnis negotiis occupatus, fraternitati tuae sufficienter ad praesens scribere non potui. De Ebrardo tamen hoc tibi respondeo, quia cum morum acerbitate, et tam actuum suorum quam verborum importabili praesumptione confratres suos frequenter offenderet, hoc modo licentiam ab eis promeruit, et hoc tantum ut monachus Majoris Monasterii maneret, obtinuit. Qui ergo contempto clericatu ad monasterium confugit, et e converso contempto monasterio, iterum ad clericatum aspirare contendit, non mihi facile suscipiendus videtur ab his quibus vita et doctrina et moribus nondum fuit manifestus. Si ergo ejusmodi personae intrusione te senseris praegravari, libera est tibi facultas refutandi, quia secundum decretum papae Coelestini : « Tunc primum alter de altera eligendus est Ecclesia, si de civitatis ipsius clero, cui episcopus est ordinandus, nullus dignus potuerit reperiri. » Et quia per te sapis, superfluum mihi videtur te instruere, quibus auctoritatibus debeas ignotos, et ex transverso venientes refutare. Hoc tamen consulo tibi, ut abbatem Majoris Monasterii, cujus adhuc monachus est, commonefaciatis, quatenus praedictum Ebrardum a tali ambitione compescat, ac regulari severitate, si sit necesse, coerceat. Licet enim abbatem eum fieri consenserit, non tamen eum a jugo monasticae disciplinae liberavit. Vale.
(in c. 12, Nullus, dist. 61) (quod evenire non credimus)
[Eberardo ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
53
EPISTOLA LIII. IVO, Dei gratia humilis Carnotensium episcopus, SANCTIONI Aurelianensium episcopo, viriliter agere et confortari in Domino.
Audivi de fraternitate vestra, quod mihi vehementer displicet et omnibus bonis, quia si quid perversum admittit mihi imputatur, et aemulus vester, non tantum adversum vos, sed etiam adversum me de vestris excessibus gloriatur. Insinuatum est enim mihi per litteras quod clericum illum, quem in die vestri introitus secundum morem vestrae civitatis nostra exhortatione de carcere liberastis, iterum carcerali custodiae crudeliter mancipastis. Ea namque die qua vobis in missa servierat, qua vobis in mensa communicaverat, verberatum, spoliatum, per manus servorum trahi fecistis ad carcerem, et curiae traditum nulla consolatione refovistis, neque de ejus liberatione curare voluistis. Nonne satius erat rapinam bonorum vestrorum perpeti, vel etiam personam vestram, sicut promiseratis, carceri mancipari, quam clericus vester non judicatus, non damnatus a vobis curiae traderetur ? ubi more furis, contumeliis et injuriis quotidianis cruciaretur. Non est hoc officium pastoris, sed mercenarii. Non facit tales fructus arbor quam plantavit Dominus; non promittunt bonos exitus mala principia . Unde si vultis amplius nos amicos habere et adjutores , aut diaconum curiae traditum liberate, aut pro ejus liberatione, quod exigit cura pastoralis sine dilatione perficite. Quod si non feceritis, patens erit procul dubio quia consilio vestro vel vestrorum captus fuit, nec eum fides sed fraus in introitu vestro liberavit. Paraveram quippe litteras mittendas Lugdunensi archiepiscopo de ordinatione vestra, quas retineo donec audiam quomodo vos habueritis in hoc negotio. Valete.
(quia vobis manus imposui)
[curiae tradere, epist. 66] [ al. ista pr.] [ unus cod. coadjutores]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
54
EPISTOLA LIV. HUGONI, Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo, sedis apostolicae vicario, episcopi IVO Carnotensis, VUILLELMUS [al. GUILELMUS] Parisiensis, WALTERIUS [al. GUALTERUS, epist. 16] Meldensis, obsequium devotum cum debita obedientia.
Quoniam quae geruntur in Ecclesiis, ad auditum sedis apostolicae vel legatorum ejus referenda sunt per litteras vel nuntios eorum per quos gesta sunt, ne vel aemulorum obtrectatione, vel famae mutatione secus acta credantur quam facta sunt, ad notitiam vestram referri curavimus quid de Aurelianensis Ecclesiae ordinatione nuper egerimus. Defuncto enim Joanne Aurelianensi episcopo, Turonensis archiepiscopus qui in praedicta Ecclesia adhuc sibi usurpabat praeposituram et archidiaconatum, et quidam ejusdem Ecclesiae subdecanus cognomine pejor lupo, cum quibusdam jam defuncti episcopi et suis familiaribus clandestinis machinationibus conari coeperunt ut Joannem quemdam archidiaconum cum consensu regis haberent in episcopum , cujus vita nec annorum plenitudine, nec litterarum scientia, nec morum maturitate videbatur esse probabilis. Imo pro inhonesta familiaritate quam cum defuncto episcopo, et quibusdam eorum qui cum expetere voluerunt habuisse dicebatur, modis omnibus reprobabilis. Hoc ergo audiens reliquus clerus qui erat numero longe amplior, litteris eruditior, vitare volens oppressiones quas perpessus erat a praedictis personis tempore defuncti episcopi, saniore consilio pro temporis opportunitate et loci, elegit sibi cum consensu regis in episcopum Sanctionem ejusdem ecclesiae decanum, virum, ut scitis, aetate gravem et moribus maturum. Quem cum a nobis ex admonitione Senonensis archiepiscopi consecrari postulasset apud castrum Nantonense, quod est juxta parochiam Senonensem, omnino recusavimus, propter primatum Lugdunensis Ecclesiae, quem irrationaliter refutat illa sedes, et interdictum sedis apostolicae . Interim itaque aemuli praedicti electi, missis litteris rogaverunt nos ut ei manum non imponeremus, quoniam Simoniacus esset et invasor, simul addentes se hoc probaturos in loco competenti et tempore extra manus regiae potestatis. Cum ergo adjunctis precibus regis instanter postularet Ecclesia electum suum sibi consecrari, praetendens irreparabiles Ecclesiae ruinas futuras, si id non fieret, missis litteris statuimus praedictis calumniatoribus tempus et diem ante consecrationem, locum Carnotum videlicet, ubi potestas regia eis obesse non poterat. Ipsi vero neque venerunt, neque personam aliquam pro se miserunt. 25 Subtrahentibus itaque se praedictis calumniatoribus, nescimus qua calliditate, legitimae discussioni, victi precibus pene totius Ecclesiae, habito inter nos consilio accepimus tam ab eo quam ab illis qui cum illo erant meliores districta sacramenta usque ad septem, quae eum purgaverunt de invasione et simonia. Remotis itaque impedimentis quae ei specialiter opponebantur, eum promissa vobis obedientia consecravimus, et Ecclesiae quae eum expetierat destinavimus. A qua susceptus est cum omni devotione sine ulla contradictione. Haec ita esse vera, si opus inerit comprobabimus, utpote qui ista tractavimus quam majori diligentia potuimus. Unde rogamus paternitatem vestram ut non facile aurem his accommodetis, quos exclusa veritate quae sua sunt quaerere cognoscetis. Huic vero epistolae interserere curavi ego Ivo Carnotensis episcopus sacramentum quod secundum praeceptum papae fecerunt Parisienses pro electo suo decanus, cantor, archidiaconus, reliquis consentientibus: « Non elegimus nobis in episcopum Willelmum propter munus acceptum vel promissum ab aliquo, vel gratia contubernii quod habebat soror ejus cum rege, vel propter minas nobis illatas a rege, vel praedicta ejus sorore. Sic nos Deus adjuvet, et haec sacra Evangelia. » Sic purgatus secundum quod apud montem Pessulanum rege postulante papa praeceperat, ante festum sancti Remigii, a suo metropolitano est consecratus . Valete.
(vid. epist. 50) (quantum in conspectu hominum purgari poterat) (dicta ep. 50)
[cum ad id consensum regis haberent, in episcopum eligerent. ms. c. ] [volebant ms. c. ] [ al. volebant] [sanior ms. c. ] [ quidam, est intra, ita ms. c. ] [ al. Guillelmum; confer ep. 26 et 50]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
55
EPISTOLA LV. HUGONI, Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum debita obedientia fidele servitium.
Causam Belvacensis electi nuper apud Nemausum coram domno papa familiariter ventilari vestra paternitas audivit, et aliquando ut Belvacensi Ecclesiae secundum vota sua, facta electio confirmaretur apud domnum papam cum aliis intercessoribus intercessit. Sed quia domnus papa quibus de causis voluit praedictam electionem confirmare distulit, Ecclesia ab intentione sua non desistens, per diversa pericula, per laboriosa itinera post eum legationem misit, electum suum quem utilem sibi in recolligendis bonis suis quae male dispersa erant, fore praeviderat et jam experta erat, summa devotione quaesivit, multa precum ingeminatione promeruit, sic tamen ut super hoc vestra quaeratur benevolentia, et desiderium supplicantis Ecclesiae vestra discretione impleatur sententia. Quoniam ergo exitus hujus negotii ex vestro pendet arbitrio, vigilantiam vestram multa precum instantia flagitamus, ut si aliquis venialis excessus, prout est humana conditio, in praedicti electi persona notatus est, quominus plena in eo videatur regularis integritas, provida hunc compensatione libretis, et utili dispensatione supportetis, praesertim cum Ecclesia praesens aeque sibi utilem non inveniat, quem cum pace regni et Ecclesiae consensu in episcopum eligat. Neque enim, ut nobis videtur, damnose aliquando rigor canonum remittitur, ubi multorum utilitati providetur . Sic enim papa Pelagius quemdam Syracusanae urbis electum uxorem habentem et filios, cum ista occasione ordinationem ejus multo tempore distulisset, postea interveniente Cetego Patricio, quia Ecclesia in voluntatis suae proposito irrevocabiliter perstitit, accepta ab eo cautione quae competebat, ordinari permisit. In hunc quoque modum si velimus praeteriti et praesentis temporis exempla colligere, inveniemus principes Ecclesiarum quaedam pro rigore canonum districtius judicasse, multa pro temporum necessitate tolerasse, multa pro personarum utilitate dissimulasse. Quae quia sollicitudini vestrae ignota esse non credimus, ea vobis enumerare superfluum duximus. Tantum provideat vestra vigilantia ne ulterius suspendendo ordinationem electi, laboret et periclitetur Ecclesia . Quod si in hoc non bene consultum famae vestrae creditis, utile est et conducibile, ut metropolitani sui et comprovincialium discretioni et providentiae cum vestra benevolentia committatis. Valete.
(idem, epist. 171)
[ al. providerat] [ unus v. c. laboret electus et p.; confer ep. 60]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
56
EPISTOLA LVI. PHILIPPO, Dei gratia serenissimo regi Francorum, IVO, humilis presbyter suus, salutem, et sicut domino et regi suo fidele servitium.
De eo quod parvitati meae mandavit vestra sublimitas, post duo concilia hoc anno a domno papa celebrata, nunc legatum ejus Lugdunensem archiepiscopum infra eumdem annum, tertium generale convocare, et ad hoc regni vestri episcopos invitare, serenitati vestrae respondeo, quia cum nuper litteras ejus habuerim nihil tale ibi legi, vel a misso ejus audivi. Quod tamen si faceret, non esset haec apostolica institutio, vel ecclesiastica consuetudo. Si autem aliquis pro culpis suis indulto sibi congruo spatio a legatis apostolicis vocatus fuerit, non potest subterfugere quin ad diem sibi praescriptum occurrat, nisi eum legitima causa detineat. Quod si quis eos ultra terminos a patribus constitutos angariare voluerit, vos habito cum eis communi consilio injustis oppressionibus pro persona vestra resistite, sic ut quae Dei sunt, Deo reddant , et quae Caesaris sunt, Caesari reddere non omittant . Valeat multo tempore sublimitas vestra.
(Marc. XII)
[ al. contra] [ al. reddantur]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
57
EPISTOLA LVII. IVO, Dei gratia humilis Carnotensis episcopus, GAUFRIDO Vindocinensis monasterii abbati, mundum spernere cum suo flore.
De fratre illo qui ter a vobis fugiens, secundum constitutionem monasticae regulae, ter susceptus fuerat , et nunc quarta vice aversus fugerat, et item conversus et reversus sepulturam cum fratribus per misericordiam obtinuerat, mihi satis placet, quia superexaltat misericordia judicium , et Dominus principi apostolorum consuluit, converso peccatori non tantum dimittendum septies, sed usque septuagies septies . Sed quia sacrilegium quod commisit abscondit, nec condigna satisfactione 26 monasterio rem sublatam restituit, monendo consulimus, et consulendo monemus, ut sepulturam quam cum fratribus misericorditer acceperat, amittat, quatenus caeteri timorem habeant, et a simili sacrilegio manus contineant, quia non potest sequi plena remissio ubi non fuit vera conversio . Vale.
(conf. ep. 160) (Jac. II) (Matth. XVIII)
[commiserat, ms. c. ] [ unus v. c. confessio]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
58
EPISTOLA LVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, congregationi Senonensi Beati Stephani, salutem et suae necessitatis [necessitati ms. c.] debitum adminiculum.
Petitorio vestro mandavit nobis vestra fraternitas, ut electum vestrum in Purificatione beatae Mariae, pro officio nostro ordinemus in presbyterum, sequenti autem Dominica consecremus in episcopum; sed apostolica institutio et paterni canones habent ut non fiat levitica vel sacerdotalis ordinatio, nisi jejunio quarti mensis, septimi et decimi, aut initio Quadragesimae, vel Sabbato medianae Quadragesimae. Et quia periculum est ordinatoris et ordinati citra ordinem a Patribus traditum, sacrum ordinem tradere vel accipere, et verba sunt Sapientiae: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit : exspectet interim vestra fraternitas legitima tempora, donec cum confratribus nostris, et cum ipso electo colloquium habeamus, et quidquid fieri vel non fieri possit, diligenti inter nos examinatione pertractemus. Obstare enim quaedam videntur, de quibus nobis cum ipso electo agendum est, antequam ipsius electionem confirmemus, quod ad praesens Deo annuente fieri poterit cum ad colloquium regis pariter convenerimus. Valete.
(Prov. XX) (apud Senones, v. c. )
[ al. sanctae] [ al. contra]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
59
EPISTOLA LIX. HUGONI, Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, cum debita obedientia devoti famulatus obsequia
Si dilectioni vestrae aliquando fuit de parvitate mea bona spes, non oportuit gravitatem vestram tam cito desperare, nec malevolorum, non quae Dei sunt sed sua quaerentium, obtrectationibus tam facile aurem inclinare: ut eorum lacerationibus, qui non possunt aliter sibi famam probitatis acquirere, nisi famae insidientur alienae, suspicemini me aut in via Dei non ambulasse, aut ab ea propter humanum favorem deviasse. Testis enim est mihi scrutator renum et conscius secretorum, quia in consecratione Aurelianensis episcopi in qua mansuetudinem vestram exasperasse nunc videor, immunis est manus mea ab omni munere, munda est mens mea ab omni temporalis commodi exspectatione. Ea etiam mala quae de praedicto episcopo sollicitudini vestrae suggesta sunt, vel inaudita mihi fuerunt vel incognita, vel si aliqua ad aures meas pervenerunt quae purgatione digna viderentur, licet nulla exstaret legitima accusatio sic tamen sunt secundum canonicam institutionem publica sacramentorum examinatione purgata, ut si qua posset remanere pro humana infirmitate suspicio, jam non humano, sed divino mihi videretur reservanda judicio. Unde sine ulla disceptatione testimonium mihi reddit conscientia mea, me nihil in hoc negotio commisisse quod adversetur rectae fidei sanaeque doctrinae, qui generales Patrum sanctiones de ordinatione episcoporum me nescio transcendisse. Nam quod opposuistis castitatem ejus non fuisse probatam, nec a me in litteris meis fuisse commendatam, superfluum mihi visum fuit, post domnum papam de castitate ejus disceptare, cujus praecepto videram eum Romae in presbyterum ordinari cujus etiam sacerdotium post litteras papae commendatitias legi litteris vestris commendatum, et episcopum suum, qui ejus sacerdotium aspernabatur, a vobis vehementer reprehensum. Quod vero mihi scripsistis, propter officium legationis vobis injunctae prius hoc ad notitiam vestram fuisse referendum, ut tunc cum demum consecraremus, cum quod vobis bene placeret, agnosceremus, quoniam sic praecepit Leo papa Anastasio Thessalonicensi episcopo legato suo; personale hoc fuisse intelligimus privilegium, non generale decretum, maxime cum secundum eumdem Leonem, « legationis officium pars sit apostolicae sollicitudinis, non plenitudo potestatis. » Quae etiam pars modo plus, modo minus recipit pro arbitrio committentis. Sed quia modo per vos demum cognovi, quod nec dicto nec scripto alicujus ante didiceram, non est meum studium contra privilegium legationis vestrae, vel quantamcunque sublimitatem divina dispensatio vobis dare voluerit, contentiose agere, qui semper fui paratus pro viribus obedire, et honestati vestrae contra omnes obtrectatores vestros, eos etiam qui me nunc apud vos lacerant, quantum praevalui propugnare. De caetero itaque consulo sollicitudinem vestram, ut mihi rescribatis quid nobis agendum sit de Daimberto Senonensis Ecclesiae electo, quem, licet nobis inconsultis electum, Senonenses clerici offerunt in initio Quadragesimae ordinandum, ac denuo in episcopum consecrandum. Commendant enim eum satis accurate electores ejus, et generis nobilitate, et morum honestate, et publicarum actionum strenuitate. Cujus electio si juxta vobis videbitur, petimus ut nullas moras innectatis; si injusta qua lege differenda sit, vel cassanda, me et consuffraganeos meos sic litteris vestris instruatis, ut nec uni, nec alteri, sed omnibus hoc onus imponatis. Bene valete, et a versutia Turonenensis archiepiscopi diligenter vobis cavete, ne plus noceat amicus quam nocere noterit inimicus.
(cujus eadem lex est continentiae, quae et episcopi )
[mandata ms. c. ] [post, ms. c. ] [ al. praeceperit]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
60
EPISTOLA LX. HUGONI Lugdunensi archiepiscopo sedis apostolicae legato, IVO humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Factum est ut imperastis, et manus a consecratione Senonensis electi continuimus, et litteras vestras per comprovinciales episcopos pro apostolicae auctoritatis obedientia direximus. Petendo itaque consulimus, et consulendo petimus discretionem vestram, ut parcius de caetero nos apostolicae obedientiae vinculis astringatis, ne humeris nostris importabilia imponendo, in inobedientiam labi, 27 prohibente aliqua impossibilitate, vel imperante aliqua necessitate faciatis, quia facile est vobis comminante arcu de longinquo pugnare, nobis autem nimis periculosum adversantem gladio de praesenti ferire. Nos tamen interdicta seu mandata pro fidei defensione, pro fidelium correctione, pro sceleratorum emendatione, pro imminentium vel futurorum malorum interdictione, promulgata a sede apostolica sic volumus observare ut parati simus, Deo cooperante, quaelibet adversa pro eorum defensione tolerare. Cum vero ea quae indifferenter se habent et in quibus non observatis, minime salus periclitatur, vel observatis minime juvatur, tam obnixe servanda sancitis, vel cum ea quae antiquitas sanxit, consuetudo servavit, et venerabilium auctoritas Patrum sacrata firmavit, prout vultis, minuitis, aut mutatis, attendere debet prudentia vestra, quid saluti eorum quibus per omnia prodesse debetis, conferatis, vel quorum institutio sit potius tenenda, vel quibus obedientia potius sit exhibenda, an illis sanctis Patribus qui adhuc nobis in scriptis suis loquuntur, an vobis quibus nihil est aliud propositum, nisi priorum sequi et honorare vestigia. Neque haec dico, quod contra novos excessus non liceat nova promulgare mandata, sed hoc dico, quod dicit papa Zozimus Narbonensibus : « Contra statuta Patrum concedere aliquid vel immutare, nec hujus quidem sedis potest auctoritas, apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam. » In libro quoque pontificum, qui dicitur Diurnus, ita continetur de professione Romani pontificis: « Nihil de traditione quam a probatissimis praedecessoribus meis traditam et servatam reperi, diminuere, vel mutare, aut aliquam novitatem admittere, sed ferventer ut eorum discipulus et sesquipeda totis mentis meae conatibus, quae tradita canonice comperio, observare ac venerari profiteor. » Beatus quoque Gregorius Maurentio magistro pro causa Theodori: « Grave nimis est contra veterem usum sacerdotes sibi quidquam arripere. » Item idem: « Omnia quae usus antiquitatis statuit, intemerata serventur. » Inde Leo quartus scribit judici Sardiniae: « Nec mos, nec noviter introducta consuetudo nostrae Ecclesiae nostris praedecessoribus fuit, contra canonum statuta, nova vel inusitata praesumere. » Item Gregorius universis episcopis Numidiae : « Consuetudinem, quae contra fidem nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis, sive de caeteris capitulis. » Item Leo quartus Lothario: « Quod justa ac sedula consuetudo nos imitari non praecepit, ita ab hoc veluti a magno praecipitio nos custodire oportet. » Nicolaus quoque inter caetera sic scribit Hincmaro Remensi archiepiscopo: « Ridiculum est et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a Patribus suscepimus, infringi patiamur. » Gelasius quoque universis episcopis per Dardaniam de hac eadem re ita scribit : « Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam Ecclesiarum jura turbare, et privilegia quae metropolitanis vel comprovincialibus episcopis decrevit antiquitas, avida praesumptione pervadere, non respicientes quoniam aeterno judici rationem tam de catholicae sinceritatis injuria, quam de traditionum praejudiciis paternarum non sine perpetuae damnationis interitu sint reddituri; si in hac obstinatione permanserint, charitatem vestram duximus instruendam, ut vos omnes in commune fratres per Dardaniam, sive per contiguam quamque provinciam constituti, qui vos sub metropolitanis vestris esse meministis, et ab eisdem substitui decedentes, sicut vetus consuetudo deposcit, unanimiter studeatis antistites, et vicissim si metropolitanus humanae conditionis sorte recesserit, a comprovincialibus episcopis, sicut vetus forma transmisit, sacrari modis omnibus censeatis . » Cum ergo tam ista quam alia generalia instituta tam absolute consecrationem metropolitani contineant, miramur cur privatis legibus et novis traditionibus veteres traditiones et consuetudines removere contenditis, praecipiendo ut Senonensis electus ante consecrationem suam vobis praesentetur, et jure primatus vestri subjectionem et obedientiam profiteatur. Quod hactenus nec in Senonensi provincia, nec in aliis provinciis antiquitas instituit, nec consuetudo servavit. Unde papa Nicolaus inter caetera sic scribit Radulpho archiepiscopo Bituricensi aliqua ultra jus primatis sibi usurpanti : « Primates vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt , et prisca illis consuetudo contulit, diffinimus, ita ut secundum regulas Nicaenas sua privilegia serventur Ecclesiis . » Quod si privilegio vestrae legationis eum vobis contenditis praesentari, qui nec apud nos, nec apud vos ab aliquo est accusatus, non ita papa Leo Anastasio instituit Thessalonicensi episcopo vicario suo, sed ut tantum de nomine electi ad notitiam ejus provinciales referant sacerdotes , ipse autem nullis difficultatibus, nullis dilationibus justas fatigaret electiones. Quantum enim audivimus, persona nobiliter nata, competenter erudita, boni testimonii inter notos, cum in ecclesia sua diaconatus fungeretur officio, sine ulla dissonantia gratuitam habuit electionem. Sed si his exactionibus modo cederet, diceretur munere linguae vel officii suam comparasse consecrationem. Quod autem scripsisti praedictum electum investituram episcopatus de manu regis accepisse, nec relatum nobis ab aliquo qui viderit, nec cognitum. Quod tamen si factum esset, cum hoc nullam vim sacramenti gerat in constituendo episcopo vel admissum vel omissum, quid fidei, quid sacrae religioni officiat, ignoramus, cum post canonicam electionem reges ipsos apostolica auctoritate a concessione episcopatuum prohibitos minime videamus . Legimus enim sanctae recordationis summos pontifices aliquando apud reges pro electis ecclesiarum, ut eis ab ipsis regibus concederentur episcopatus ad quos electi erant, intercessisse aliquorum, quia concessiones regum nondum consecuti fuerant, consecrationes distulisse . Quorum exempla supposuissemus , nisi prolixitatem epistolae vitassemus. Domnus quoque papa Urbanus reges tantum a corporali investitura excludit , quantum intelleximus, non ab electione, in quantum sunt caput populi, vel concessione; quamvis octava synodus solum prohibeat eos interesse electioni, non concessioni. Quae concessio sive fiat manu, sive nutu, sive lingua, sive virga, quid refert? cum reges nihil spirituale se dare intendant, sed tantum 28 aut votis petentium annuere, aut villas ecclesiasticas et alia bona exteriora, quae de munificentia regum obtinent Ecclesiae, ipsis electis concedere. Unde Augustinus super Joannem prima parte, tractatu sexto : « Quo jure defendis villas Ecclesiae, divino an humano? divinum jus in Scripturis habemus, humanum in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet, nonne jure humano? Nam jure divino: Domini est terra et plenitudo ejus . Jure humano dicitur: Haec villa mea est, haec domus mea est, hic servus meus est. Tolle jura imperatorum, quis audet dicere: Haec villa mea est, meus est iste servus, mea est ista domus? » Item: « Noli dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per jura regum possidentur possessiones. Dixisti: Quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ad ipsa jura renuntiasti humana, quibus possessiones possidentur. » Quod si haec aeterna lege sancita essent, non esset in manu praesidentium, ut ea in quibusdam districte judicarent in quibusdam misericorditer relaxarent, ipsis in honore accepto permanentibus contra quos ista loquuntur. Nunc vero quia ea illicita maxime facit praesidentium prohibitio, licita quoque eorumdem pro sua aestimatione remissio, videmus nullos aut pene nullos pro hujusmodi transgressione damnatos, plurimos autem vexatos, plurimas ecclesias spoliatas, plurima scandala exorta, divisum regnum et sacerdotium, sine quorum concordia res humanae nec incolumnes esse possunt nec tutae. Videmus quoque miseros episcopos et abbates, nec ruinis morum nec murorum reficiendis velle vel posse vacare, solum ad hoc intentos, ut possint sibi aliquam linguam magniloquam amicam facere, cujus nundinis se possint utcunque defensare. Multi quoque electi qui gratuitam et canonicam habent eletionem, quia hujusmodi dilationibus vel fatigationibus impediuntur; comparatis sibi pecunia mediatoribus et prolocutoribus, ne turpem patiantur repulsam, in Simoniacam offendunt aliquando consecrationem. Cum ergo omnis institutio ecclesiasticarum legum ad salutem referenda sit animarum, istarum institutionum transgressiones aut districtius essent corrigendae, ut saluti prodessent, aut interim silentio premandae, ne spiritualia vel corporalia commoda supradictis modis impedirent. Nec ista dico tanquam velim adversus sedem apostolicam caput erigere, vel ejus salutaribus dispositionibus obviare, vel meliorum sententiis praejudicium facere, si vivis nitantur rationibus, et evidentioribus veterum Patrum auctoritatibus. Sed hoc vellem cum multis mecum pie sentientibus, ut Romanae Ecclesiae ministri tanquam probati medici majoribus morbis sanandis intenderent, et non ab irrisoribus suis audirent: Culicem excolantes et camelum glutientes, mentem, rutam, ciminum, et anetum decimatis, graviora autem legis praecepta praetermittitis , cum per totum pene mundum flagitia et facinora videamus publice perpetrari, nec ea a vobis aliqua justitiae falce resecari. Quorum exempla quia vel a vobis non sunt remota, vel vobis non ignota, non est meum eos speciali sermone taxare. Vos videritis quid de his et similibus agere debeatis. Nunc vero specialiter ad hoc intendit stylus meus, ut electum Senonensis Ecclesiae, si nihil in eo quod sacris canonibus obviet, repertum fuerit, secundum morem antiquum consecrari permittatis, quia de tantillo jure, cedere quod habent Ecclesiae nostrae, nec volumus nec debemus cedere: cum beatus dicat : « Quam periculosum sit in divinis rebus, ut quis cedat jure suo et potestate, Scriptura sacra declarat, cum Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit. » Quod si huic petitioni nostrae acquieveritis, consecrato omni studio persuadebimus, ut primatum Lugdunensis Ecclesiae recognoscat, vobis sicut primati suo deferat et omnem debitam reverentiam secundum traditiones Patrum exhibeat. Qui si acquiescere noluerit nostris persuasionibus, nos tamen ab his quae praeceperit apostolica sedes , non recedemus. Si autem petitionibus nostris non acquieveritis, et aliquod schisma inde fuerit exortum contra votum nostrum, secure dicam, neque iniquitas mea, neque peccatum meum , neque vos poteritis dicere vobis non fuisse praedictum. De caetero praedam a Puteacensibus in me et in Carnotensem ecclesiam factam jure possem a vobis repetere, si reverentiam vestram in jus vocare possem, qui ad suggestionem aemulorum meorum, praedictos sacrilegos a me et a coepiscopis meis communione privatos, me nesciente, communioni reddidistis ac per hoc scelerum suorum impunitate ad perpetranda majora sacrilegia relaxastis. Quorum utrum faciendum fuerit, vel post factum cognita veritate corrigendum, judicet justitia vestra, cum justa vincula non solvat nisi vera poenitentia. Si ad haec omnia respondere non licet, vel non placet, ad haec saltem duo ultima respondeat sanctitas vestrae. Bene vale.
(can. Contra, caus. 25, q. 1) (ep. 75, l. I, et in caus. Nos, dist. 12) (can. Quia per, dist. 64) (infra epist. 83) (c. 6 Nic. conc. et c. Mos antiquus, dist. 6) (c. De persona, dist. 65) (ep. 104, et c. Cum longe, dist. 63) (c. Reatina 16, dist. 63) (c. Agatho et seqq., dist. 63) (inf. ep. 233 ) (c. Quo jure, dist. 8) (Psal. XXIII) (Matth. XI) (Daimbertum ut supra ) (ep. 6, l. I, ad Magnum) (Psal. LVIII) (epist. 75, 111, 112 et 204)
[hoc, ms. c. ] [ne, ms. c. ] [ al. totius] [ unus cod. Maurentino] [quod si ista consuetudo ac sedula, ms. c. ] [ al. uti a] [ al. quia, ita ms. c. ] [hisdem] [Sic plures v. c. quidam constituatis ] [ al. concesserint] [est, ms. c. ] [ al. proposuissemus] [vindicarent, ms. c. ] [ al. salubribus, ita ms. c. ] [al. colantes] [ al. quo ms. c. ] [ in tribus vers. codd. Romana sedes]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
61
EPISTOLA LXI. HUGONI primae sedis episcopo Romanae Ecclesiae legato, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et obsequium.
Secundum mandatum vestrum gratanter et devote vobis quacunque occasione, ubicunque opportune fieri posset, occurreremus, sed de terra nostra exire vel in eamdem redire sine magno periculo non possumus, propter quosdam sceleratos viarum nostrarum observatores quos pro pace violata et caeteris enormitatibus suis Satanae tradidimus. Praeter hoc secundum consuetudinem Ecclesiae nostrae, synodum VII Kal. Novemb. celebrare debemus, in qua de negotiis ecclesiasticis et pace totius patriae multa nobis tractanda sunt, quae sine praesentia nostra vel non tractarentur, vel tractata non terminarentur. Verum de eo quod consecrationem Nivernensis electi ad nostram dioecesim pertinetem, Augustuduni facere disposuistis, simpliciter dico paternitati vestrae, quia nec dispositionem vestram reprehendimus, quoniam reverentiae vestrae deferimus, nec tamen approbamus, quia nec ex auctoritate, nec ex consuetudine ordinem hujus consecrationis habemus, nec in consuetudinem ducere sine multa deliberatione audemus, timentes rei fieri sponsionis quam metropolitanae sedi fecimus. Cujus praesides si non recte incedunt, videtur nobis secundum 29 Dominicum praeceptum enormitas eorum devitanda, pervicacia arguenda, non autem potestas cathedrae, quae non sacris locis propter personas hujus temporis, sed propter sacra loca personis conceditur, est evertenda. Cum ergo metropolitana sedes ad praesens ab hoc officio suspensa sit, possemus nos pro sede metropolitana confratribus nostris, secundum consuetudines nostras, intra diocesim hoc sacramentum consecrationis implere, confirmata per ministerium vestrae legationis praetexatae personae electione, quam aliter facientes quam cum ea vel pro ea, vel non confirmantes, videremur praelatam nobis cathedram quodammodo subvertere. Quod si aliquando contigit, penuria catholicorum episcoporum vel aliqua alia necessitate cogente aliquem episcopum, a comprovincialibus non fuisse consecratum; non debent haec exempla praejudicium facere legi communi vel generali consuetudini. Licet enim prudentia vestra velit et debeat ministerium suum honorare, reminisci tamen debet, quia cum Petrus Paulo esset; praelatus, dederunt tamen sibi invicem dexteras societatis , ut alter in gentibus, alter in circumcisione praedicaret Evangelium . Attendat ergo discretio vestra, utrum hoc ita fieri liceat, et si liceat, utrum expediat, ne forte odisse et detrectare incipiant jugum vestrum, quos vultis habere subjectos dum hoc exemplo suo se intellexerint jure esse privandos. Quanta autem firmitate singulis Ecclesiis sua sint jura servanda demonstrat Stephanus quintus papa ita scribens Walberto patriarchae: « Miramur prudentiam vestram Cumensi Ecclesiae denegare consecrare pastorem, cum te etiam ad hoc provocatum noveris apostolica exhortatione. Nunc vero iterato tibi scribimus, nolentes alicujus Ecclesiae privilegium infringere, licet apostolica praerogativa possimus de qualibet Ecclesia clericum ordinare. » Cum ergo praecipua virtus sit viri illustris Parcere subjectis et debellare superbos, cavendum est vestrae solertiae ne glorientur adversus nos, recalcitrantes adversus vos, tanquam plus profuerit eis sua repugnantia quam nobis obedientibus nostra obedientia. Sed non est opus ut nos multum in dicendo laboremus, quia nihil ultra terminos Patrum vestram moderationem usurpare arbitramur. Valete.
(infra epist. 234) (Gal. II) (VIRGIL., VI Aeneid.)
[ubique ms. c. ] [ al. Augustiduni, ita ms. c. ] [cum fratribus, ms. c. ] [ al. tuam, ita ms. c. ] [jam, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
62
EPISTOLA LXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, SANCTIONI [al. SANCIONI, ita ms. c.] confratri et coepiscopo [forte Aurelianensi, ex epist. 53], salutem et servitium.
Pacem quam feci cum Adelecia Puteacensis castri domina, super quam admiramini, non ita feci ut aliquid vestri juris usurparem. Sed omne quod ad vestrum jus pertinet, patenter exciperem. Meam enim tantum injuriam remisi non vestram, et hoc postulavi a fraternitate vestra, ut pro praeteritis injuriis meis supra praedictam feminam nullam exerceretis vindictam. Ad quam rem magna ex parte me compulit timor vester. Significastis enim mihi litteris vestris multa incommoda imminere vobis et Ecclesiae vestrae, si differrem pacem cum ea facere. Unde inventa occasione volui tam vestris quam meis commodis providere. Si ergo restant aliquae injuriae ad propriam parochiam pertinentes, ne videar vobis esse importunus, prout vobis placuerit et ratio permiserit eas expostulate. De clericis autem vel monachis Puteacensibus, qui contra interdictum vestrum missas celebraverunt, mortuos sepelierunt, chrisma aliunde acceperunt, hoc vobis respondeo et consulo, ut si gratiam Lugdunensis archiepiscopi pleniter habetis, cujus consensu interdictum vestrum praedicti Puteacenses cassatum fuisse dicunt, plenam secundum rigorem canonicum super ejusmodi transgressores vindictam exerceatis, ut et istos et alios ab hujus inobedientia compescatis, secundum illud Apostoli: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam . Alioquin, levius erit ea supportare, quae non licet ad plenum vindicare. De Gervasio quoque non debet vestra fraternitas mirari vel indignari, quod eum ad communionem in paschali curia suscepi. Pro regia enim honorificentia hoc feci, fretus auctoritate legis, in qua legitur: « Si quos culpatorum regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit, aut mensae suae participes effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in ecclesiastica communione debebit, ut quod principalis pietas recipit , nec a sacerdotibus Dei alienum habeatur. » Vale.
(II Cor. X) (epist. 261 et 266)
[ al. canonum] [hujusmodi ms. c. ] [hujusmodi ms. c. ] [vel receperit c. ] [ al. extraneum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
63
EPISTOLA LXIII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, LEUDONI fratri et compresbytero, salutem.
Post multam oblivionem recordatus sum tuae petitionis et meae sponsionis, quia spoponderam me scripturum aliqua contra quorumdam nescio simplicium an duplicium ineptias, qui secundum Apostolum nesciunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant , dicentes quascunque personas etiam sacrum ordinem non habentes, verba Dominica proferentes, sacramenta altaris et caetera ecclesiastica sacramenta posse conficere, et salubriter accipientibus ministrare. Quorum fatuitas multipliciter improbari potest, partim ratione, partim divinorum operum attestatione, postremo sanctorum Patrum irrefragabili auctoritate. Primo namque si a quibuscunque personis divina sacramenta confici et tractari possent, ex abundanti constitutus esset in Ecclesia ordo sacerdotalis et leviticus; quod impium est aliquem arbitrari, cum hunc utrumque ordinem et vetus lex, primo, Domino jubente, sub figura constituerit, et evangelica vel apostolica doctrina postmodum in veritate consecraverit. Unde in Exodo Dominus ita loquitur ad Moysem: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam et ad decorem, vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios ejus cum eo, et cunctorum consecrabis manus, consecrabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi . Et in consequentibus: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi, et juxta compositionem ejus non facietis aliud . Et item: Sanctum sanctorum erit in thymiama, tamen compositionem non facietis. Quicunque homo fecerit simile, peribit de populis suis . Unde legitur in Levitico quod Nadab et Abiu, filii Aaron, cum acceptis thuribulis posuissent ignem, et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis 30 non erat praeceptum, egressus est ignis a Domino et devoravit eos . Quid est autem ignem alienum sacrificio opponere, nisi sacerdotii opus sine legitima ordinatione ex sui spiritus praesumptione usurpare? Habemus quoque in Levitico, quia completis a sacerdote summo Aaron hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes quae erant super altare . Unde e contrario in libro Numeri legitur quod cum Datan, Core et Abiron, sacerdotium sibi usurpare volentes, imposito igne thuribulis, thymiama superposuissent, non thymiama divinus ignis adolevit, sed absorptis principibus a terra complicem multitudinem similiter thurificantem materialis ignis assumpsit . Sicut ergo divinus ignis holocausta umbratilia a legitimis tamen sacerdotibus oblata visibiliter absumebat et in se convertebat, usurpatorum autem victimas non tantum respuebat, verum etiam usurpantes terribiliter condemnabat; sic divina virtus sacramenta hujus temporis a legitimis sacerdotibus ministrata invisibiliter consecrat et in veritatem Christi corporis et sanguinis transformat. Aliter vero praesumentium hostias non tantum habet irritas, verumetiam ipsos praesumptores interim caecitate interiore condemnat, in futuro quoque eis irremediabiles poenas parat. Neque enim illa sacrificia quae erant umbra futurorum, solis verbis Dominus perfici voluit, sed omnia circumstantia mysteria et ministeria ad completionem eorum adhiberi praecepit, altaria videlicet et vasa ad hoc opus sacrata, sacerdotes quoque et ministros ad haec offerenda vel ministranda ordinatos non sine ornamentis mysticis ad hoc officium sanctificatis, de quorum omnium sanctificatione sic habemus in Levitico: Tulit Moyses unctionis oleum quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua, quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit, filiosque ejus oblatos vestivit lineis tunicis, et cinxit balteos , imposuitque mitras, ut jusserat Dominus . Et post pauca: Assumensque unguentum et sanguinem qui erat super altare, aspersit super Aaron et super vestimenta ejus, et super filios ejus ac vestes eorum, et sanctificavit in vestitu suo. Completa autem sanctificatione dixit Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo. Offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo. Statimque Aaron immolavit vitulum pro peccato suo, cujus sanguinem obtulerunt ei filii ejus . In quibus attendendum est quia primum sacratur tabernaculum, altare et vasa, sacerdotes et indumenta sacerdotalia, dehinc jubetur ut accedant ad altare sacrificaturi, et pro suis populique peccatis Dominum deprecaturi, ut intelligat populus Christianus, quia si, in his sacrificiis quae tantum fiebant ad emundationem carnis, cum tanta reverentia, iste ritus ministrorum et ministeriorum erat observandus, quanto magis in consecratione Dominici corporis et sanguinis, in quibus consistit emundatio carnis et spiritus, non statim ad mysticas benedictiones et obsecrationes, quibus illa consecratio perficitur, quilibet est admittendus, nisi primum fuerit in ordine sacerdotali consecratus, et omnium congruentium supellectilium, et omnium circumstantium ministeriorum plenitudine subornatus. Quod vero alius quam sacerdos ad consecrandum accedere non debeat, legitur in libro Numeri dicente Domino ad Aaron: Tu et filii tui, custodite sacerdotium vestrum; et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur. Si quis externus accesserit, occidetur . Quid Aaron nisi summos sacerdotes, quid filii ejus nisi minores significant sacerdotes? qui accipientes a summis sacerdotibus manus impositionem, tanquam per paternam successionem, promoventur ad sacerdotalem beneditionem; qui ea quae intra velum sunt administrant, dum corpus et sanguinem Domini, quae intus aliud sunt, aliud foris apparent, mystica benedictione consecrant, et fidelibus populis salubriter administrant. Quid est autem externus nisi in presbyterali officio non consecratus? qui autem sacramenta Dominica simulare praesumit, juste occiditur, quia a corpore justorum sua praesumptione praeciditur. Quod vero non sine sacris vestibus ministrare debeant, legitur in Exodo: Cum enim Dominus ad Moysem loquens vestes sacerdotales enumerasset, addidit: Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femoralia et utentur eis Aaron et filii ejus, quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur . De caetero si ad paginas veniamus evangelicas, legimus Salvatorem non laicis personis, sed solis discipulis suis sacramenta sui corporis et sanguinis commisisse celebranda. Qui etiam cum sacerdotium vetus transferre vellet in novum, praecepit eisdem discipulis ut sibi Pascha pararent in coenaculo, ubi ipse manifeste novo functus sacerdotio eos hujus sacerdotii constituit successores, post ministratam Eucharistiam ita illis praecipiens: Hoc facite in meam commemorationem . Quid est quod Salvator primum in coenaculo voluit hoc sacramentum celebrari, nisi quia coenaculum celsior est habitatio domus, sicut sacerdotium celsior est in Ecclesia gradus? Cum ergo facta Domini, et facta sint in aperto, et aliud loquantur in occulto, quid voluit Dominus hac loci positione signari, nisi ut nemo attrectare praesumat hoc mysterium , nisi prius pervenerit ad sacerdotium? Hinc et Apostolus ad Hebraeos: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron . Hoc officium ab apostolis, caeteris presbyteris per successionem esse relictum testatur Hieronymus in epistola ad Heliodorum monachum: « Absit ut de eis sinistrum quidquam loquar, qui apostolico gradui succedentes , corpus Christi sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui habent claves regni coelorum. » Quod autem non solum solemnibus verbis divina contenta sint sacramenta, testatur idem Hieronymus in explanatione super Sophoniam his verbis : « Sacerdotes qui Eucharistiae serviunt, et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes eucharistiam imprecantis facere verba non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: Et sacerdos in quacunque fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino . » Huic sententiae consonat Pater Augustinus, quod benedicere non possit quis, nisi fuerit ordinatus, ita dicens in quaestionibus Veteris 31 Testamenti : « Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: Vos ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus benedicam eos , ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis ordinis, hinc advertamus. Dictum est autem de nequissimo Caipha interfectore Salvatoris, inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius prophetavit . Per quod ostenditur Spiritum sanctum gratiarum non personam sequi digni ut indigni, sed ordinem traditionis, aut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. » Ex his igitur claret, quia divinorum plenitudo sacramentorum non in solis constat mysticis orationibus et solemnibus verbis, sed etiam his quae supra taxata sunt indiget supplementis. Qui enim dedit praeceptum, ut ordinate fierent, negavit effectum veritatis quae in sacramentis intelligitur his qui traditum ordinem praetermitterent. Unde apostoli qui potestatem acceperant super omnia daemonia, cum quemdam lunaticum solo verbo sanare voluissent, et non valuissent, cum admiratione ad Dominum revertentes didicerunt se praetermisisse quaedam necessaria, sine quibus perfici non poterat illius lunatici cura. Ait enim: Hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi in oratione et jejunio . Si ergo hi qui potestatem acceperant, in quod intendebant praetermisso ordine implere non potuerunt, quid mysticum, quid divinum facere poterunt, qui nullam potestatem tractandorum divinorum mysteriorum acceperunt? Sufficiant tibi interim ista, charissime, quia cum his quae a nobis dicta sunt multa legendo reperiet tua diligentia, quibus facile propulsabitur talium vaniloquorum nulla ratione vel auctoritate fulta insipientia. Avertat autem Deus hunc errorem ab Ecclesia sua, qui eam mundavit sibi lavacro aquae in verbo, ut eam haberet sponsam sine macula et ruga . Vale.
(I Tim. I) (Exod. XXVIII) (Exod. XXX) (ibid.) (Lev. X) (Lev. IX) (Num. XVI) (al. balteo) (Lev. VIII) (Lev. IX) (Num. XVIII) (feminalia, ms. c.) (Exod. XXVIII) (Marc. XIV; Luc. XXII) (Hebr. V) (c. 3 in Sophon., et in can. Sacerdotes, c. 1, q. 1) (Lev. XXI) (c. Dictum 95, caus. 1, q. 1) (Num. VI) (Joan. XI) (Matth. XVII; Marc. IX) (Ephes. V)
[qua ms. c. ] [al. de filiis] [al. extraneus] [al. et femoralia] [ al. hujus] [ ita v. c. antea, ministerium] [ in uno additur, sacerdotes] [ al. non solis] [gratiarum, ms. c. ] [transfundatur, ms. c. ] [ordinationibus ms. c. ] [in septem, v. c. indigent, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
64
EPISTOLA LXIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, JOANNI Aurelianensium electo, salutem.
De duobus illis clericis, Roberto videlicet et Vulgrino , super quibus nos consuluistis, quorum alter alterius archidiaconum dicitur invasisse, duabus de causis certam non possumus dare vobis sententiam. Primo quia magnum nobis arietem opponitis, Lugdunensis videlicet archiepiscopi institutum, cui obviando nec volumus, nec debemus alicui dare consilium. Postremo quia justus mediator non est, qui altero litigante et altero absente super re indiscussa certam vult determinare sententiam. Si autem aliquando in audientia nostra et aliorum ad quos id pertinet, haec controversia ventilata fuerit auditis utrorumque rationibus, quod ratio persuaserit et lex dictaverit, libenter proferemus. Vale.
[ al. Wilelmo]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
65
EPISTOLA LXV. Domno et Patri suo URBANO summo pontifici [quid. cod. domino ], IVO filius [suus, ms. c.], salutem et obsequium.
Postquam discessi a facie vestrae beatitudinis, multis hinc inde concurrentibus causis non fuit mihi facultas ad vos redeundi, nec per nuntium meum vestram celsitudinem salutandi. Cum enim Parisiensis episcopus ad vos proficisceretur, jam ferme compleverat iter octo dierum, quando nondum audieram eum ad vos esse venturum. Quo tamen audito, per quemdam servientem suum, misi post eum litteras istas, quibus commendo eum paternitati vestrae, utpote apud nos enutritum et eruditum, et quantum videbatur in annis adolescentiae suae innocenter et sine querela conversatum. Pro eo itaque quia ex indulgentia vestra pastoralem suscepit sollicitudinem, supplicamus paternitati vestrae ut eum materna pietate colligatis, paterna gravitate corrigatis, quatenus ex disciplina vestra correctior, ex gravitate vestra nobis reddatur gravior, videlicet ut studium venandi, et alia juvenilia desideria in se comprimat, studiosius solito orationi et lectioni incumbat. Praeterea summopere rogamus excellentiam vestram, ut eum munitum apostolicis litteris remittatis contra Latiniacensem abbatem et monachos ejus, qui nescio qua nova libertate suos excessus tuentur, et subjectionem Parisiensi Ecclesiae debitam et hactenus exhibitam, contra canonicam institutionem de cervice sua excutere moliuntur. Hae autem personae hujusmodi sunt, quibus magis necessaria est subjectio quam libertas, qui libertate in occasionem carnis abutuntur, quibus si decem millia paedagogorum in Christo ad custodiam deputarentur, vix tamen sic regularis continentiae legibus ligarentur. Sicut ergo decet discretionem moderationis apostolicae, ita rem inter utrumque temperate , ut nec Parisiensis Ecclesia suo jure minuatur, nec Latiniacense monasterium aliquod gravamen a Parisiensi Ecclesia indebite patiatur. De Senonensi electo, cujus consecratio a legato vestro Lugdunensi archiepiscopo ob hoc impeditur, quia ei jure primatus sui, ante consecrationem suam, obedientiam non profitetur, quid nobis agendum sit, rescribat vestra paternitas. Cum enim nulla aliquo accusante alia causa praetenderetur, propter quam ejus consecratio differretur, eo tamen jubente propter reverentiam vestram manus ab ejus consecratione continuimus , cum de professione a metropolitanis primatibus facienda, nihil legamus consuetudine firmatum, vel legibus institutum, ultra quas metas nihil concessum esse primatibus testatur papa Nicolaus ita scribens, inter alia, Radulfo Bituricensi archiepiscopo: « Primates vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, definimus . » De pace sanctae Romanae Ecclesiae et vestra prosperitate, det nobis Dominus audire quod optamus. Valete.
( vide epist. 60)
[et] [temperare, ms. c. ] [ v. c. diffinimus] [ al. quae; ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
66
32 EPISTOLA LXVI. HUGONI, Lugdunensis Ecclesiae primae sedis episcopo, Romanae Ecclesiae legato, IVO humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Quia decorem domus Dei vos hactenus dilexisse intelleximus, post domnum papam super omnes ecclesiasticas personas speciali amore vos dileximus, et famam vestram ab aliquo lacerari aequo animo ferre non potuimus. Eumdem itaque zelum in vobis nec frigere nec tepere aestimantes, miseriam Aurelianensis Ecclesiae ante oculos vestros ponimus , quam filii alieni sua quaerentes strangulant et devorant. De qua cum manu vestra avulsa esset arbor infructuosa, nunc inseritur pestifera. Turonensis enim archiepiscopus praedictae Ecclesiae paedagogus et incubus, in Natale Domini, regi contra interdictum vestrum coronam imponens , hac arte a rege obtinuit, ut Joannes qui per Joannem defunctum episcopum multis submurmurantibus et male sentientibus factus est archidiaconus, eidem Ecclesiae praeficeretur episcopus. De hoc enim rex Francorum non secreto, sed publice mihi testatus est, quod praedicti Joannis succubus fuerit. Et hoc ita fama per Aurelianensem episcopatum et vicinas urbes publicavit, ut a concanonicis suis famosae cujusdam concubinae Flora agnomen acceperit. Hoc quod dico clerus approbaret, hoc populus acclamaret, nisi metu regis comprimerentur, vel insidiis Turonensis archiepiscopi terrerentur, qui clericos sibi adversantes clandestinis delationibus curiae tradi facit , aut in exsilium pellendos, aut bonis suis spoliandos. Hic enim cum duos episcopatus habere non possit, Aurelianensem Ecclesiam, quam non potest retinere per propriam, per submissam vult possidere personam, ut in ea possit quos voluerit humiliare, quos voluerit sublimare. Cui non sufficit, quod in Ecclesia, in qua irrepsit contra canonicas et apostolicas sanctiones, toleratur, nisi ei liceat Ecclesiam Dei quibus libuerit procis prostituere, oculos videntium etiam medicorum vaniloquiorum suorum fumo, promissionum suarum nebulis intenebrare, ut quae audiunt de eo non audiant, quae vident non videant, et quae certa sunt tanquam ignota sustineant. Sic enim de seipso dicere solet « se non indigere bonis clericis vel canonibus, cum haec omnia praesto sint ei in marsupio suo. » Nec mirum, cui quod libet licet, et quod licet impune facit, ut multi inde scandalizati altius gemant, dicentes magis impetrare desideria sua apud judices ecclesiasticos, zelantes iniquitatem quam sequentes bonitatem. Veritas mihi testis est me non ista dicere tanquam adversus istos homines aliqua sit mihi privata controversia. Sed tabescere me facit zelus meus, cum videam in messe Dei vepres et spinas bonum semen suffocare, nullamque aut pene nullam eradicantem manum. Et si aliquando sunt qui perficiant malae arboris ruinam, non pervigilant usque ad fructuosae arboris insertionem; quod in hoc negotio manifestum est. Non enim Turonensis archiepiscopus ideo laboravit, ut Sanctio deponeretur, quatenus eo melior eidem Ecclesiae praeficeretur, sed hujusmodi qui ei per omnia famularetur. Iste etenim juvenis qui rege jubente, et Turonensi archiepiscopo impingente praedictae Ecclesiae est intrusus, ita est sub Turonensi archiepiscopo, sicut puer sub paedagogo, ut nec stans sedere, nec sedens audeat surgere, nisi eo jubente, aut innuente, utpote qui se ei ad turpes usus dicitur subdidisse. Ad ultimum, cum multa nefaria et turpissima dici verissime possent, quae deficientibus testibus veritatis pro humana infirmitate probari forsitan non possent, hoc ad repulsionem praedicti adolescentis sufficit, quod persona ignominiosa est, et per vicinas Ecclesias turpiter diffamata. Hic itaque per litteras regis et capituli mihi est oblatus suo tempore ordinandus in presbyterum, postmodum consecrandus in episcopum. Ejus autem electio nec adhuc a me est improbata, vel approbata, sed nec aliquando approbanda, nisi domni papae vel vestra me ad hoc pertrahat obedientia. Scio enim Ecclesiae Dei non tantum hoc esse ignominiosum, sed etiam perniciosum. Rogo itaque paternitatem vestram, ut in hac causa vigilantissime honestati et auctoritati vestrae consulatis, et Ecclesiae Dei provideatis, ne in manibus ejus committatur salus aliena, qui nunquam adhuc deliberavit de salute sua. Per portitorem itaque praesentium mihi rescribite quid me velitis super hoc negotio facere, ut quod responsurus sum respondeam Aurelianensibus ex vestra auctoritate. Ipsi tamen quidquid respondeam, de vestra benevolentia plus justo praesumentes vanizando dicunt, quod juxta petitionem Turonensis archiepiscopi eum consecrabitis, vel consecrari facietis. Quidquid autem vos faciatis, ego liberavi animam meam. Multi enim Aurelianenses ad haec quae dixi mihi darent testimonium, nisi timerent carcerem vel exsilium. Et ne me ista aliqua occasione confinxisse credatis, unam cantilenam de multis metrice et musice de eo compositam ex persona concuborum suorum vobis misi, quam per urbes nostras in compitis et plateis similes illi adolescentes cantitant, quam et ipse cum eisdem concubis suis saepe cantitavit, et ab illis cantitari audivit. Praeterea sciat vestra sollicitudo , quia cum abbas Burguliensis ore patulo, manibus apertis cum multa securitate ad curiam in Natale venisset ad accipiendum episcopatum, sicut ei illa praedicta regina promiserat; quia animadversi sunt plures et pleniores sacculi nummorum latere in apothecis amicorum istius quam apud abbatem, ille est admissus, iste est exclusus. Et cum abbas quereretur apud regem , quare sic eum delusisset, respondit: « Sustinete interim donec de isto faciam proficuum meum, postea quaerite ut iste deponatur, et tunc faciam voluntatem vestram. » Summa itaque haec est verborum meorum. Rogo, moneo, ut huic electioni nunquam assensum praebeatis, ne domum Dei publicum prostibulum et speluncam latronum faciatis. Postremo rogo, quia semel ab Aurelianensibus deceptus sum, si quid mihi de eo scribere volueritis, per talem nuntium cui credere possim, transmittatis. Et quia turpitudo non potest nisi verbis suis exponi, irreligiosis verbis pro religione tamen assumptis veniam, postulo. Valete.
(epist. 67) (epist. 67, in fine) (sic epist. 5)
[quidam vett. codd. et ep. 54 Sancio] [vanizando, sic omn. lib. ] [ al. sciat vestra solertia] [ sic v. c. antea Gurguliensis] [ al. adversus regem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
67
33 EPISTOLA LXVII. URBANO summo pontifici, IVO, minimus sanctitatis suae filius, misericordiam et judicium.
Audivi dulcedinem vestram in me amaricatam, serenitatem vestram adversum me turbatam; audivi, et conturbatus est venter meus, et ossa mea conturbata sunt . Et diligenter consului memoriam meam quid dixerim, quid fecerim, unde mansuetudinem vestram exasperaverim. Nec occurrit mihi, nisi quod dixerunt quidam mihi quasdam litteras me composuisse adversus Romanam disceptantes Ecclesiam, quas miseram legato vestro Lugdunensi archiepiscopo, pro causa Senonensis electi. Sed cum has apud me reperiens diligenter perlegissem, multa ibi pro Romana Ecclesia, nihil contra Romanam Ecclesiam in his scriptum intellexi, nisi quis forte ad voluntatem scriptoris non accedens, et unam faciem castorum eloquiorum non attendens , dicat, quod absit! authentica scripta sibi invicem adversari, et auctoritatem auctoritate impugnari; cum multa dissona ibi legantur, nisi suo modo intelligantur, et ad sententiam scriptoris accommodentur. In his enim litteris, sicut mihi testis est conscientia mea, et ipsarum tenor litterarum, nihil aliud intendi, nisi quod propter crebras invectiones ac murmurationes adversus Romanam Ecclesiam, quibus quotidie tinniunt aures meae, per domnum archiepiscopum Lugdunensem, cui consilia vestra committitis sollicitudinem vestram volui esse praemunitam, quatenus cum vicariis vestris sic vestra decreta libraretis, ut Ecclesia non gravaretur, et eorumdem transgressor sua sententia multatus, aliis se corrigendi exemplum praeberetur, et fama vestra illibata servaretur. Hic simplex oculus totum defendit corpus illarum litterarum. Sed quia domno Lugdunensi archiepiscopo quaedam ibi verba adversa, secus quam vellet sonuerunt, maxime de primatu Lugdunensi, postposita contemplatione scriptoris secundum quod tunc affectus fuit, participem vos suae amaritudinis fieri voluit. Liceat cuique dicere quod sentit. Ego de me sentio, quod non est aliqua persona transmontana, quae pro fidelitate vestra, pro assertione praeceptorum vestrorum tot contumelias pertulerit, tot injurias acceperit. Sed quia illa verba quacunque occasione animum vestrum exacerbaverint, non est meum adversum vos intrare in judicium. Malo enim episcopatui renuntiare quam iram vestram juste vel injuste sustinere. Haec satisfactio si placuerit vestrae paternitati, placet et meae parvitati. Hanc si placet, accipite; si plus placet, plus addite. Si desisto vester esse servus, non desistam vester esse filius, et sicut expertus sum ante episcopatum, plus potero prodesse in Ecclesia Dei exemplo privatus quam verbo praelatus. Gratissimum enim mihi est nudum nudam Christi crucem portare, ut in illo uberrimo et amplissimo praedio contendam, in quo amor paupertatis copiosos, amor divitiarum facit aerumnosos. Ecce jam hoc transacto septennio, vineam mihi commissam pro posse meo excolui, stercora etiam circumposui; fructum autem quem quaerebam, non inveni. Detur ergo mihi libertas octavo anno ut hoc principium verae octavae aggrediar, ut possim mihi sabbatizare, dulces fructus contemplationis carpere, et octavae illius gaudia praelibare. Quod si vestra permissione id modo non facio, necessitate tamen me oportebit id facere propter renovatas in me veteri de causa regis inimicitias , et propter parochianos meos contemptores verbi Dei, qui proni sunt solis terrenis inhiare, nunquam autem parati sursum cor levare; qui neque propter timorem Dei, neque propter ruborem temporalis excommunicationis, sacrilegia quae perpetrant in Ecclesiis, volunt dimittere, nec justitiam Dei recognoscere. Per portitorem ergo praesentium quod vobis placet mihi rescribite, et si petitioni meae acquiescitis, in vestra manu me retinete, ne possint me pseudoepiscopi pro libitu suo fatigare. De caetero quidquid de me fiat, obsecro vos per charitatem Christi, ut si Turonensis archiepiscopus vel aliquis Aurelianensis clericus pro electione pueri sui ad vos venerit, non ei aurem praebeatis. Cujus dotes ut vobis breviter amplectar, persona est ignominiosa, et de inhonesta familiaritate Turonensis archiepiscopi, et fratris ejus defuncti, multorumque aliorum inhoneste viventium, per urbes Franciae turpissime diffamata. Quidam enim concubii sui appellantes eum Floram, multas rythmicas cantilenas de eo composuerunt, quae a foedis adolescentibus, sicut nostis miseriam terrae illius, per urbes Franciae in plateis et compitis cantitantur, quas et ipse cantitare, et coram se cantitari non erubuit. Harum unam domno Lugdunensi in testimonium misi, quam cuidam eam cantitanti violenter abstuli. Providendo itaque vestrae honestati et Ecclesiae utilitati, nunquam eum consecrari permittatis, ne Ecclesiam Dei prostibulum publicum et speluncam latronum faciatis. Sciatis etiam quia Turonensis archiepiscopus contra interdictum legati vestri in Natale Domini regi coronam imposuit, et ut iste episcopus fieret, hac mercede promeruit. Et ut sciatis puerilem fuisse electionem, quidam etiam de eligentibus in Natale Innocentium in eligendo ita jocatus est: Eligimus puerum, puerorum festa colentes, Non nostrum morem, sed regis jussa sequentes.
(Psal. VI) (sic in tit. epist. 222) (Ita ep. 189) (epist. 67 et 141) (epist. 66)
[ unus cod., animam] [adversa dum durius, ms. c. ] [ alias leg. postposita intentione scriptoris; ita ms. c. ] [omni, ms. c. ] [placet, ms. c. ] [ unus cod., et in illo ub. et amp. praedio esse contentum in quo] [vere] [concubi] [aliquando] [ al., hanc mercedem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
68
EPISTOLA LXVIII. HUGONI, primae sedis Lugdunensis Ecclesiae episcopo, sedis apostolicae vicario, IVO, Dei gratia Carnotensis episcopus, salutem.
Litteras vestrae paternitatis nuper accepi invitantes me, vel quoslibet qui vellent impugnare electionem Joannis Aurelianensis archidiaconi, ut in Kal. Martii praesentiae vestrae se exhiberent probaturi capitula quae ei objicere voluerint, sive de Simonia , sive de aliis quae valeant ad ejus repulsionem, quoniam non potestis simul accusator esse ac judex. Sed hoc de occultis dictum esse novit prudentia vestra. Manifesta autem accusatione non egere testatur beatus Ambrosius super Epistolam ad Corinthios, ita dicens de eo qui noverca sua manifeste abutebatur: « Judicis, inquam, non est sine accusatore damnare. Cognito autem opere istius, pellendum eum de fraternitatis coetu censuit. Omnes enim crimen 34 ejus sciebant, in qua re neque testibus opus erat neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. » Simile quid scribit papa Nicolaus Carolo regi: « Quae Lotharius rex vester nepos operatur, accusatione non indigent. » Manifesta quippe in eo sunt opera carnis, quae sunt fornicatio et immunditia . Cum ergo quae in prioribus litteris scripsi, non tantum in unius civitatis, sed multarum civitatum notitia conspicua sint, mirantur multi, quare quaerantur occulta, cum ad repulsionem ejus qui nondum positus est, sola sufficiant manifesta. Cum enim multa ei desint quae in examinatione consecrandi episcopi Paulus dicit necessaria, unum deesse ei, nobiscum bene scitis, quod caeteris enumeratis per se prae caeteris necessarium idem Apostolus commendat dicens: Oportet episcopum bonum habere testimonium ab his qui foris sunt, ne in opprobrium incidat et laqueum diaboli . Iste autem famam suam hactenus neglexit, quam qui negligit, secundum beatum Augustinum crudelis est. Occidit enim proximum quantum in se est. Potestas autem episcopalis in aedificationem debet esse non in destructionem. Et cum secundum Apostolum quorumdam peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium quorumdam et subsequantur, Symoniaca istius intrusio, quae licet vera sit, nondum tamen praecedit ad judicium, quoniam ista exsecrabilis negotiatio per cubicularios et pedisequos facta est, manifesta relatione ad aures vestras perveniet, nisi plantationem quam non plantavit Dominus stabilire praeproperetis, et electionem regiis precibus, quae idem valent secundum vulgare proverbium quod minae, extortam, vestra auctoritate confirmetis. Habentur enim apud nos quidam negotiatores creditores illius dictae reginae, qui secundum quod nobis dixerunt, exspectant partem pecuniarum a parentibus Joannis promissarum. Sed referente eadem dicta regina quodam cautelae studio ad persolvendum differuntur, donec securius post ejus consecrationem persolvantur. Quarum tamen repetundarum actio cito ventilabitur, si consecratio aliquandiu differatur. Quid vero super electione a principibus facta dicat septima synodus, quid octava, quid caetera sanctorum Patrum, quid etiam vestra instituta clament, non est meum vestram docere prudentiam. Praeterea si intra provinciam secundum quod instituta majorum continent, fieret prima discussio, sicut necesse foret, in loco ubi non timeretur temeraria multitudo, non deessent accusatores, non deessent testes, qui pro hujusmodi negotiis non audent ad remota loca prodire, nec se nec sua pro incerto exitu incertum periculum praecipitare. Testis est mihi verax veritas, et amborum charitas, quia et vera dixi, et pro veritate et charitate dixi, providens, quantum in me est, et Ecclesiae utilitati et vestrae honestati, ne si, quod absit! aliter feceritis quam desiderant qui vos sincere diligunt, lamentabiliter postea illud Jeremiae dicant: Obscuratum est aurum, mutatus est color optimus . Sciatis autem me ea quae vobis mandavi, domno quoque papae mandasse , et me super his responsionem ejus exspectare.
(c. 5 et c. 17, can. 2, q. 1) (Gal. V) (I Tim. II) (ser. 52; vide epist. 240) (quid. cod., pedisequas; sequipedam ep. 60, ms. c.) (Thren. IV) (epist. 67)
[ duo vet. cod., Simoniaca] [et, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
69
EPISTOLA LXIX. IVO humilis Ecclesiae Carnotensis minister, GALTERIO [al., GAUTERIO] Stirpensis Ecclesiae praeposito, et pusillo gregi sibi commisso, salutem et orationum suffragia.
Quantum intellexi ex litteris ex vestra parte mihi nuper oblatis, graviter fert vestra fraternitas quod Lemovicensis episcopus in synodo agens, interdixit omnibus regularibus clericis et regimen parochiarum et confessionem poenitentium . Qui rectius quidem fecisset, si omnes sacerdotes ad regularem vitam invitasset, quam regulariter viventes a Dominicarum ovium custodia penitus removisset; quibus tanto plus displicet aliena malitia, quanto longius discesserunt a sua. Haec tamen prohibitio licet aliquo forsitan livore canonici ordinis facta esse videatur, quanto salubrior, tanto fraternitati vestrae debet esse acceptior. Vos enim eo per viam Dei expeditius inceditis , si alienorum criminum deprimentes fasciculos cum quotidianis vestrorum excessuum lapsibus non portetis. Hoc vero interim ad inquisita respondeo, quia clerici regulares ab hoc officio nec penitus sunt removendi, nec indiscrete admovendi. Nam si penitus removentur, canonico ordini indigna fit injuria, cui tanto securius est credenda correctio vitae alienae, quanto majorem diligentiam adhibuit vitae suae corrigendae. Si vero indiscrete regularibus clericis hoc onus imponitur, in quibusdam ecclesiastica disciplina frangitur, et ipsi fratres qui in claustris tanquam in castris contra tentationes fortiter stabant et vincebant, cum soli ad pugnam prodeunt, in tentationibus facile superantur. Unde ait beatus Hieronymus: « Remotio viri castitatis arma collocat , construit in melioribus castra pudoris. » Si qui ergo sunt in collegio vestro viri prudentes et maturi, et igne tentationum examinati, quibus hoc onus imponi velitis, eos deducite ante praesentiam episcopi, ut ab eo curas animarum suscipiant, sine cujus arbitrio, si meministis, secundum canonicas sanctiones, nec criminales poenitentias quilibet presbyter potest injungere, nec, peracta poenitentia, poenitentes sacris altaribus reconciliare. Sic enim facientes, et episcopali reverentiae quod suum est deferetis, et canonicae institutionis nulla dispendia facietis. Qui ideo canonici appellati estis, quod canonicas regulas vos velle observare caeteris arctius devovistis. Quod vero voluistis, ut Lemovicensi episcopo aliqua super hoc negotio scriberem, interim ea de causa distuli, quia ille domnus ignotus est mihi, et opportunum tempus exspecto, ut de his et similibus quod ratio et auctoritas dictaverit, inter nos viva voce disseramus. Vale.
(epist. 213)
[eo enim expeditius per viam Dei incedetis, ms. c. ] [ in uno addit. ad hoc officium] [ al., correptio] [ al., colligas] [curam ms. c. ] [ al., presbyteri possunt; ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
70
EPISTOLA LXX. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis servus, GALTERIO Meldensi [al., GAUTERIO Meldensium ] episcopo, sancta sapere et sancta facere.
Quoniam zelus domus Dei tepere non debet in cordibus nostris, ejusdem domus 35 decorem diligere, et pro eadem domo murum nos oportet opponere, ut impetus, quos super eam facit antiquus hostis, aut praecavendo propulsemus, aut si jam in eam per aliquam partem irrupit, cooperante Dei gratia, collectis in unum animi viribus, excludamus. Et quamvis difficilior sit labor ruinosa reficere quam integra in suo statu custodire, nos tamen per angusta et ardua, inter cruentationes etiam spinarum, inter incerta itinera nebularum, debemus perdita quaerere, dispersa colligere, quantum in nobis est sordidata mundare, moniti et instructi exemplo summi patrisfamilias, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, centensimam quae perierat, ipse quaesivit , suo sanguine redemit, et ad ovile a quo aberraverat reportavit. Ne ergo nobis tanquam pastoribus sua quaerentibus a summo Pastore cum nostra confusione exprobretur: Quod perierat non quaesistis, quod confractum erat, non consolidastis ; nullus nos privatus amor, nullius quamlibet excellentis personae favor, nulla spes commodorum, nullus timor incommodorum ab officii nostri intentione dimoveat, quominus errantes ad viam revocemus, et animas propria fragilitate vel diabolica illusione deceptas, de fauce lupi invisibilis eripere studeamus. Quod ideo suggero dilectioni vestrae, quia tam ex verbis Turonensium monachorum, quam ex litteris dominae Adeleidis venerabilis comitissae audivi turpissimam famam de monasterio Sanctae Farae, quod jam non locus sanctimonialium, sed mulierum daemonialium prostibulum dicendum est, corpora sua ad turpes usus omni generi hominum prostituentium. Quae quidem si corrigi nollent, et sibi tantum mortem facerent, tolerari forsitan possent. Sed quia multarum factae sunt laqueus animarum, suggero et consulo vigilantiae vestrae, ut aut praedictas mulieres in loco suo et in suo ordine corrigatis, aut si id fieri non potest, religiosis monachis locum illum cum suis possessionibus committere studeatis; accepta tamen ab eis cautione ut praedictas mulieres sub arcta disciplina coerceant, et eisdem necessaria de rebus monasterii, quandiu vixerint, provideant. Hoc enim modo multiplicem fructum de bono principio facietis, quia et incontinentes illas mulieres ad propositum continentiae reducetis, et possessiones monasterii necessitatibus sanctorum a fidelibus deputatas, in suum statum reformabitis, et detestabilem famam religiosa monasteria malo odore contristantem compescetis et incestuosorum animas ex earum contubernio pereuntes, ab aeterno interitu liberabitis. Quae vobis scribo, ex visceribus profero charitatis, idem mihi a vobis fieri desiderans, si me desidem in simili periculo audieritis; in via Dei namque ambulantes mutuas exhortationum manus nobis invicem porrigere debemus, ut in perventione pariter de manipulis aeternorum fructuum gaudeamus. Valete.
(Luc. XV; Matth. XVIII) (Ezech. XXXIV) (Psal. CXXV)
[ al. domnae Adelae] [ quid. cod. ut in fine pariter]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
71
EPISTOLA LXXI. GUILLELMO [al. WILLELMO], glorioso regi Anglorum, IVO humilis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
In litteris a sublimitate vestra mihi directis nuper , mansueti, et prudentis hominis ingenium notavi, cum placeret dignitati vestrae prius a mea parvitate rationem quaerere quam de me aliquid inconsulte judicare, secundum illud viri sapientis: Ne judices antequam congnoscas . Quaesivit enim ab humilitate mea vestra excellentia, qua ratione exsolverim Nivardum de Septolio a fiduciis et sacramentis quibus se vestrae magnitudini obligaverat, cum Christiani erga Christianos fiducias sacramenta quae sibi invicem praebent, observare debeant. Quod quidem ita concedimus, si legitima vel non illicita fuerint sacramenta. Praedictus autem Nivardus testatus est mihi fiducias et sacramenta quae sublimitati vestrae fecerat, prioribus sacramentis fuisse contraria quae fecerat naturalibus et legitimis dominis suis, de quorum manibus susceperat haereditaria sua beneficia, nec posteriora se posse observare, nisi priora , vellet violare. Cui ratione fultus et auctoritate consilium dedi, ut accepta de posterioribus poenitentia, justa injustis, legitima non legitimis, priora posterioribus sacramenta praeponeret. Quod cum multis rationibus et auctoritatibus confirmari possit de multis pauca subnectere curavi. Habemus enim in Toletano concilio IX, capitulo 4 : « Duo mala licet omnino cautissime sint praecavenda, tamen si necessitas ex his unum temperare compulerit, hoc debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligari. » Unde Augustinus De bono conjugali : « Si ad peccatum admittendum adhibetur fides mirum est si fides appellatur. Verumtamen qualiscunque sit, si contra ipsam sit pejus sit, nisi cum propterea deseritur, ut ad fidem veram legitimamque redeatur. » Idem Tharasius patriarcha : « Herodes observavit illicitum sacramentum, et periit. Petrus vero negavit cum juramento, et conversus flevit, et salvatus est. » Item Hieronymus super Jeremiam lib. I : « Animadvertendum quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium atque justitiam. Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium. » Hinc Honorius papa quosdam transpadanos episcopos vehementer redarguit, qui suadebant Petro, viro glorioso, ut sacramenta quae praebuerat Aconio regi patri regis Adulubaldi frangeret, et Ariobaldo consentiret. Ipsum vero gloriosum Petrum accurate commendat, quia pravis sacerdotum persuasionibus non acquievit, sed sacramenta quae Aconio fecerat firmiter observavit. His et aliis hujusmodi cognosci potest sacramenta legitima vel licita firmiter observanda; illicita vero aut esse vitanda, aut si facta sunt, cum poenitentia dissolvenda. Aliud consilium si parochiano meo mihi commisso dedissem, ovem errantem non revocassem, ovi morbidae curam quam debueram non impendissem. Valete.
(Eccl. I) (can. Duo mala, et seq. dist. 13) (c. 4 et 20, caus. 22, q. 4) (cap. 18, caus. 22, q. 4) (Comment., c. 4 et c. 2, caus. 22, q. 2)
[nuper ad me directis] [ al., placuerit] [absolverim. ms. c. ] [facta, ms. c. ] [ plures v. c. manu, ita ms. c. ] [prima ms. c. ] [ al. inde] [ al. fit. ms. c. ] [ sic vett. codd. antea Arlobaldo]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
72
EPISTOLA LXXII. IVO humilis Carnotensis Ecclesiae minister, G. abbati monasterii Sancti Guandregesili [al., Wandregisili, al., Guandregesili], salutem in Domino.
Consuluit parvitatem meam dilectio vestra utrum tabulae altarium aliquando consecratae, cum translatae fuerint, et super novam struem lapidum positae, denuo sint consecrandae. Quod nobis ex auctoritate et ratione faciendum videtur, cum canon dicat: « Altare si motum fuerit, ecclesia denuo consecretur. » Quod 36 si ecclesia propter motionem denuo est consecranda, quanto magis ipsum altare quod motum est? Praeterea cum signa similitudinem habeant earum rerum quarum signa sunt, sicut fides, quae caput et fundamentum est sacrae religionis, immobilis debet manere in credente, sic visibile altare, quod figuram gerit fidei debet manere immobile. Et sicut a fundamento fidei, si quis motus fuerit per manus impositionem corpori Christi, quod est Ecclesia, reconciliandus est, sic mensa altaris fidei typum gerens, si mota fuerit, iterum sacris mysteriis imbuenda est. Nec satis similis ratio est quam quidam fratres vobis objiciunt, quod altaria portatilia licet de loco ad locum moveantur, non tamen denuo consecrantur. Haec enim altaria non aliter consecramus, nisi vel in talibus ligneis, vel aliquo competenti substratorio compacta et firmiter sint affixa. Unde licet de loco ad locum portentur , non tamen de loco in quo consecrata sunt moventur. A quo si evulsa fuerint, sicut caetera altaria denuo sunt consecranda. Haec de proposita quaestione breviter vobis rescripsi, eadem rationibus et auctoritatibus prolixius ostensurus, si opportunum esset. Sed haec prudentiae vestrae sufficere sum arbitratus. Vale.
[ al. permanere] [ al. portabilia] [ al. comportentur] [eisdem, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
73
EPISTOLA LXXIII. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, BERNARDO, Majoris Monasterii abbati, promereri euge servi boni.
Verbum quod erat in ore multorum auditui meo non intulit gaudium, quo animadverti generale dispendium monasticae religionis, et speciale incommodum vestrae perturbationis. Relatum enim est mihi quosdam e fratribus adversus fraternitatem vestram insurrexisse, qui dicerent curam vobis commissam non legitimum habuisse principium, his de causis, quod ab eo qui dicebatur excommunicatus esse, benedictionem acceperitis, et subjectionem debitam metropolitanae sedi ante benedictionem promiseritis. Habent fortasse fratres isti zelum Dei, sed non secundum scientiam , putantes quod promotionem abbatis faciat episcopalis benedictio, et non potius fratrum communis electio , cum tamen ipsam benedictionem conferat Dominus non secundum meritum dantis, sed secundum fidem et puritatem, benedictionem accipientis. Unde beatus Augustinus in libro Quaestionum Veteris Testamenti: « Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Deus benedicam eos , ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse possit aut prodesse, sed meritum benedictionem poscentis. » Unde idem Augustinus in libro tertio De unico baptismo: « Aliud est non habere aliquid, aliud non jure habere vel illicite usurpare. Non ideo itaque non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur non soli haeretici, sed etiam omnes iniqui et impii; sed illi corrigendi sunt aut puniendi, illa vero agnoscenda et veneranda sunt. » Item idem in libro contra Parmeniani epistolam: « Sicut redeunti non redditur, quod et foris habebat, sic venienti non repetendum est quod foris acceperat. » Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam; sanctitatem autem sacramentorum in nullo perverso esse violandam. Constat enim eam in perversis hominibus et sceleratis, sive in eis qui intus sunt, sive in eis qui foris, impollutam et inviolabilem permanere, sed in bonis ad praemium, in malis vero ad judicium. Unde etiam Anastasius papa, sacramenta quae Acatius condemnatus celebraverat, rata esse confirmat, ita scribens Anastasio imperatori: « Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sincerissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his vel quos Acatius baptizavit, vel quos sacerdotes vel levitas secundum canones ordinavit, ulla ex nomine Acatii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenta, minus firma esse videantur. » Et infra: « Ideo ergo et hic, cujus nomen dicimus esse reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum quod per eum datum est aliis, virtutem suae perfectionis obtinuit. » Item Augustinus contra scripta Petiliani: « Ut sit quisque verus sacerdos, oportet ut non solum sacramento , sed justitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitiam . Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et verissimi sacerdotis, quamvis ipse non sit verax, quod dat tamen verum est, si non det suum, sed Dei. » Sacerdotii autem ordinem, sicut dicit idem Augustinus in libro De bono conjugali, qui semel acceperint, non privantur, licet aliqui pro aliquibus culpis ab officio removeantur. Ad ultimum, divina sacramenta talia sunt unicuique, quali corde accesserit, sicut dicit Augustinus in Dialogo contra Petilianum. Et haec quidem dicta sunt de sacramentis ecclesiasticis, sine quibus Christiana conversatio non dicitur, nec a Domino praemium aeternae salutis acquiritur. Quid ergo est disceptandum de benedictione abbatis, a quocunque episcopo eam fuerit consecutus, in qua nec fit manus impositio, nec consecratio sed simplex oratio, in qua accepta vel non accepta salus subditorum, nec minuitur nec augetur. Novit enim fraternitas vestra quam multi servi Dei in Aegypto et Palaestina, caeterisque provinciis monasteriorum patres exstiterunt, qui nec tamen hujusmodi benedictionem ab humano ore acceperunt, quibus subditi nihilominus omnem obedientiam exhibuerunt, nec de salute sua propter hoc timuerunt. De caetero, quod calumniantur non recte vos fecisse, quod ante benedictionem promisistis obedientiam sedi metropolitanae, vana vel nulla calumnia est. Quomodo enim connexa sibi adinvicem poterunt esse membra corporis Christi, nisi dispensatores canonicarum vel monasticarum congregationum eam obedientiam exhibeant praelatis suis, quam sibi exbiberi volunt a subditis suis? Praeterea quae culpa est, si exigitur quod debetur et quod debetur exhibetur? Unde Angust. ad Simplicianum libro primo: « Quis non videat iniquitatis neminem argui posse, qui quod sibi debetur exegerit, nec eum certe qui quod ei debetur donare noluerit? Hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed in ejus cui debetur arbitrio. » Debitores autem esse qui ad dignitates promoventur ecclesiasticas, promittendae obedientiae testatur concilium 37 Toletanum undecimum, capitulo 2: « Unusquisque qui ad gradus ecclesiasticos accessurus est, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodatione promittat, ut fidem catholicam sinceri cordis devotione custodiens, juste et pie vivere debeat, et in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeminenti sibi unicuique dependat. » Ipse enim summus pontifex, antequam consecrationis gratiam consequatur, consuetudines Romanae Ecclesiae et decreta praedecessorum suorum se inviolabiliter servaturum profitetur. Sic reliqui pontifices ante consecrationem examinantur, omnem veterum morum honestatem et debitam obedientiam se exhibituros suis ordinatoribus pollicentur. Cum enim humilitas sola, quae comes est obedientiae, digna sit exaltari, sicut superbia dejici, non peccat abbas si profitetur ore, quod semper debet in corde habere, et, cum opportunum fuerit, exhibere in opere. Non ergo hujusmodi perturbatores et perturbati otiose et curiose agentes, non intelligentes, quae loquuntur, neque de quibus affirmant , inutilibus scrutiniis suis, et vanis susurriis fraternitatem vestram a Sabbato cordis expellant, vel a suscepta obedientia vos quantalibet tempestate removeant, et cadat super vos illa hostilis irrisio: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare . Novit enim vestra diligentia quia ad hoc potissimum antiquus hostis invigilat, ut quietem servorum Dei interrumpat, et cum interruperit, vasa sibi ablata restituat, et restituta antiquis et novis sordibus vehementius inficiat. Multiformes igitur ejus insidias calliditate serpentis advertite, et murmuratorum molestias columbina simplicitate supportate, et tamen, quantum in vobis est, justam eis murmurandi causam auferte, ne, sicut aiunt, res monasterii vestra incuria dilabantur, et solita fratrum subsidia minuantur. Quod si forte per aliquam corporis imbecillitatem vel supernae contemplationis studium ad hoc minus sufficitis, sunt vobiscum viri prudentes, vobiscum uno spiritu gradientes, quibus potestis partem vestri oneris imponere; vos autem liberius et ideo uberius dulcedinem supernae contemplationis gustare, et in tempore verbi annonam conservis ministrare Non homini ignoranti scribo, sed admonitam volo esse charitatem vestram, ne tempestas apud vos orta offendiculum fiat infirmis aut scandalum, qui occasionem quaerentes incurrunt illud problema Salomonis: qui timet ventum, nunquam seminat: et qui considerat nubes, nunquam metit . Auferte igitur omnibus infirmis vel invidis occasionem sanctum propositum blasphemandi, vel arctam vitae viam non aggrediendi, ne increpando dicatur vobis per prophetam a Domino: Quod perierat non quaesistis, quod infirmum fuerat non consolidastis, quod confractum non colligastis . Quod avertat a sanctitate vestra, qui animam suam pro nobis posuit, et ut pro fratribus animas nostras poneremus verbo monuit, et exemplo declaravit. Vale.
(Rom. X) (Num. VI) (Psal. CXXXI) (idem sup. epist. 88) ( quamvis ms. c. alii qualem) (I Tim. I) ( sic vett. codd. ) (Luc. XIV) (Eccles. XI) (Ezech. XXXIV)
[ al., forsitan; ita ms. c. ] [abbatis promotio an fit potius benedictione episcopali quam fratrum electione] [ unus v. c., dantis ob.] [atque ms. c. ] [ al. solo] [ solus v. c. Fab. incommoditatem.] [ al. haec ig., ita ms. c. ] [ al. faciat] [al. erat]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
74
EPISTOLA LXXIV. IVO, Dei gratia, Carnotensis Ecclesiae minister, HILDEBERTO Cenomanensi episcopo, in tribulatione tolerantiam, in tolerantia perseverantiam.
Quantum ex tenore litterarum tuarum perpendi, ad suggestionem aemulorum tuorum de proditione Cenomanicae urbis nuper facta insimulare te molitur regis Anglorum metuenda severitas, nulla adversum te legitima accusatione prolata, sed pravorum delatione conjecturarum divinationibus palliata, et cum paratus sis ad perficiendam purgationem legitimam, non aliter vult te hujus proditionis immunem credere, nisi igniti ferri examinatione demonstres innocentiam tuam. Consulis itaque humilitatem meam utrum tibi bene conscius pro conservanda integritate famae tuae, et recuperanda regis gratia debeas voluntati ejus acquiescere, an quaelibet adversa pati, ut non recedas ab ordine: breviter itaque tibi respondeo, consulens ut non transgrediaris terminos antiquos, terminos quos posuerunt patres tui. Aliter namque innocentiam defendere, est innocentiam perdere monomachiam enim et ferri calidi examinationem nec consuetudo ecclesiastica in discutiendis causis ecclesiasticis recipit, nec canonica auctoritas instituit. Unde Nicolaus in causa regis Lotharii et Thebergae de falsis criminibus impetitae: « Monomachiam in legem non assumimus, quam praeceptam esse non reperimus; cum haec et hujusmodi sectantes, Deum solummodo tentare videantur. » Dicit autem Augustinus in libro Quaestionum super Genesim: « Quando habet homo quod faciat, non debet tentare Deum suum. » Inde etiam ita scripsit Alexander II papa Ramuldo Cumano episcopo: « Super causa Gislandi presbyteri tui de morte episcopi sui praedecessoris tui infamati in medium consuluimus. Itaque circum astantium omnium fratrum assensu unanimi tuae dilectioni rescribimus, praefatum Gislandum ante te praesentandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc dictante justitia, sine omni controversia presbyter quaecunque ob hoc injuste amisit, ac sacerdotium et integra accipiat beneficia, purgationem tamen antea duobus sibi sacerdotibus junctis, ubi accusator cessaverit eumdem ex se praebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique legem ac nulla canonica sanctione fultam , ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum, aut cujuslibet popularis inventionis, nec ipsum exhibere, nec aliquomodo te volumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime . » Inde etiam Stephanus V papa dicit Lamberto episcopo Magontino: « Ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censuerunt canones, et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini judicare: occulta vero et incognita illius sunt judicio relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum. » 38 Plura tibi perscripsissem super his, si licuisset. Tu itaque his et aliis auctoritatibus Patrum undique munitus viriliter age, et ne de te aliis praebeas exemplum futuris et praesentibus nociturum. Si enim aliquid contra justitiam pateris, de tribulatione purgaberis, et probaberis, deque probatione misericordiam consequeris. Vale.
(quia fabricante haec sunt omnino ficta invidia)
[Quid si taliter] [enim ms. ] [ al. Rimaldo, vel Raymaldo; refertur ea, super caus. 2, dist. 4.] [presbyrum ms. c. ] [ al. ante te] [a nulla canonica sanctione fultam legem ms. c. ] [ al. severissime] [ al. Sylvester, 2 ms. c. ] [Luitberto, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
75
EPISTOLA LXXV. IVO, Dei gratia Carnotensis episcopus, Joanni eadem gratia Aurelianensium episcopo, salutem .
Quod licentiam postulavi a domno papa Putuacensem dominam et milites ejus excommunicandi, magna et manifesta me compulit necessitas pro interminatis injuriis Carnotensi Ecclesiae ab eis frequenter illatis, et ab Aurelianensi Ecclesia nondum emendatis. Ad quod etiam nunc laborare videntur qui pro vobis scripserunt, ad libitum suum interpretantes litteras domni papae, sensum suum non aptantes ejus voluntati, sed insidias facientes grammaticae positioni, tanquam et ipsi qui litteras apostolicas scripserunt, non fuerint grammatici. Quando enim dixit, ut confirmaretis sententiam nostram canonice dictatam in praedictam domnam, jam dixerat esse parochianam vestram, et tamen dedit Carnotensi Ecclesiae licentiam excommunicandi eam pro suis injuriis. Canonicum itaque est eam excommunicare admonitam, et saepe vocatam, et non resipiscentem Satanae tradere, cum illa potestas hoc concesserit, cujus est de omni persona et de omni Ecclesia judicare . Rogo itaque et moneo ut impleatis praeceptum quod accepistis, quia et ego ad praesens non privabor apostolico munere quod accepi. Quod autem offertis mihi eam ad justitiam in capitulo Aurelianensi, vos ipse scitis non esse canonicum: quia honor quem contra canones invadit, Carnotensis Ecclesiae est, in qua obtuli ei omnem justitiam, et adhuc offero. Sed ipsa omnino refugit, quia injustam se novit habere calumniam. Debet autem nosse vestra fraternitas quod , quaeque negotia in locis in quibus orta sunt, primum sunt discutienda. Valete.
(epist. 78) (epist. 184; Grat. can. 3, q. 6)
[Adeliciam epist. 76] [ al. canonice, ita ms. c. ] [ unus cod. ipsi] [ al. quia]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
76
EPISTOLA LXXVI. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis sacerdos, salutem et debitam reverentiam.
Quoniam ex antiqua institutione provincialem synodum celebrare vestra sollicitudo disposuit, in qua ad correctionem pravorum promulganda sunt instituta apostolica et canonica, parvitatem meam quam invitatis, licet minus utilem, subtrahere nec volo nec debeo, si tamen divina miseratio libertatem mihi conservaverit et sospitatem. Per quamcunque autem viam eadem divina miseratio venire me concesserit, ante aliquot dies praemando vobis ut in loco competenti quam securiorem conductum poteritis mihi transmittatis. De electione autem Nivernensium, in qua se studia partium diviserunt, ex institutione Patrum instructam credo esse prudentiam vestram ut illum modis omnibus praeferatis, qui majoribus studiis juvatur et meritis. Sed quia nemini cito manus imponenda est, si id ad praesens ad plenum deprehendere non valetis, differendum mihi hoc negotium usque ad futuram synodum videtur, ut tunc evidentius discutiantur et eligentium studia et electorum merita. De caetero Adeliciam Puteacensem dominam et Hugonem filium ejus cum caeteris adjutoribus suis propter tyrannidem quam in nos exercent, ex auctoritate apostolica a nobis excommunicatos precando insistimus, et insistendo precamur, ut vos quoque excommunicetis, aut male invasa nobis restitui faciatis. Sic enim antiquitus est institutum, et nuper in Avernensi concilio omnium episcoporum qui aderant, consensu confirmatum, ut ab uno episcopo quemlibet pro injuriis ecclesiasticis excommunicatum, vicini quoque episcopi excommunicent . Quos si causatur injuste se excommunicatam, veniat ad Ecclesiam cui calumniam facit, et a qua nullam injuriam pertulit; audiet Deo juvante justam se accepisse sententiam. Apostolica autem auctoritate a nobis eam esse excommunicatam, exemplar apostolicarum litterarum quod vobis transmisi, declarabit. Valete.
(epist. 75) (epist. 111 et 112) (infra epist. 111 et 120)
[ unus v. c. quando] [ al. vota partium] [ in solo v. c. Put. Nivernensi] [ cod. Put. Deo annuente]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
77
EPISTOLA LXXVII. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, HUGONI Belvacensis Ecclesiae decano, et caeteris fratribus ejusdem Ecclesiae, salutem in Domino.
De molendino quod Ecclesiae vestrae ab episcopo ejusdem molendini constructore est donatum et non tantum tricenaria ususcapione quiete possessum, sed etiam vestrorum privilegiorum auctoritate firmatum; nunc vero impedimentis pontium et tinctorum sordibus impeditum, molendi amisit officium, justam et omni ratione subnixam causam habere videmini, et maxime adversus episcopum, qui non solum debet suis temporibus illicita non patrare, sed etiam ab antecessoribus suis illicite patrata corrigere. Sic enim scribit papa Gelasius Cresconio et Mesaliae episcopis : « Decessorum statuta sicut legitima et justa successorem convenit custodire ita debet etiam malefacta corrigere. » Ideo nunc est sufficiens ratio quod dicit episcopus, praecepto suo nullum impedimentum illatum fuisse molendino, quo minus officium suum faceret, nisi ipse eos qui impediunt pro potestate sui officii removeat ab impedimento. Sicut enim scribit Joannes VIII papa Ludovico imperatori : « Facientis culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. » Quod si episcopus hoc a sua potestate removere conatur, legat sententiam de concilio Gelasii papae. Dicit enim auferat; sed sint omnia in potestate ac jussu praesulis Ecclesiae, quaecunque intra triginta annorum spatium ab Ecclesiis possessa 39 fuisse noscuntur. Quisquis igitur saecularium contra praesentem definitionem egerit, tanquam sacrilegus judicetur: et donec se correxerit, et Ecclesiae propria privilegia, seu res restituerit, anathema sit. » Item de eodem papa Nicolaus Adoni Viennensi archiepiscopo: « De rebus quae semel Deo contributae atque dedicatae sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam invaduntur atque diripiuntur, sancimus ut prius consulto principe ad resecandam tam praesumptivam factionem, et cognoscendum tam praesumptivam factionem, et cognoscendum utrum illius sit concessio, an invasoris praesumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, et ipse sit princeps pro emendatione redarguendus. Si autem invasoris declaratur praesumptio, usque ad emendationem excommunicationis sit vindicta coercendus. » Oppositio vero annuae possessionis secundum consuetudinem suae civitatis, sive obligatio episcopi qua se promisit observaturum consuetudines ejusdem civitatis, sive turbulenta conjuratio factae communionis nihil praejudicant legibus ecclesiasticis. Pacta enim et constitutiones vel etiam juramenta quae sunt contra leges canonicas et auctoritates sanctorum Patrum, sicut vos ipsi bene nostis, nullius sunt momenti. Dicit enim papa Zozimus Narbonensis : « Contra statuta Patrum aliquid concedere vel mutare, nec hujus quidem sedis potest auctoritas. Quod si adversus canonum formas aliquid vobis judicatum fuerit, si vobis visum fuerit, appellabitis audientiam eorum judicium, qui apud vos majoris videntur esse auctoritatis, sive apud vestrum metropolitanum, sive apud legatum Romanum. Post appellationem vero infra quinque dies postulabitis litteras ab eo a quo appellatum est , ad eum ad quem appellatum est, ut diem utrique parti constituat, in quo causam vestram judiciali sententia terminari praecipiat. Valete.
(cap. Decessorum. caus. 25, q. 2) (epist. 100) (ep. 220, c. Si quis cum seq. caus. 2, q. 6)
[nostrae ms, c. ] [ al. usucaptione, in nonnullis vox usus deest ] [Massalae, ms. c. ] [ al. legatur sententia] [cap. Placuit, caus. 16. q. 3): « Placuit huic sanctae ac magnaeque synodo, ut res vel privilegia quae Dei Ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, sive a divae recordationis imperatoribus, sive ab aliis Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis per annos triginta possessa sunt, nequaquam removeantur a potestate praesulum eorum quaecunque saecularis persona per potestatem eis subtrahat, aut per argumenta quaelibet [ al. argumentum quodlibet] [ergo clericorum, vel] [consulatis principem] [ al. consuetudines] [Narbonensibus ms. c. ] [ al. condere leg. in c. Contra caus. 25, q. 1]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
78
EPISTOLA LXXVIII. IVO, Carnotensis Ecclesiae humilis minister, monachis Dolensis monasterii, unanimes habitare in domo.
Venientes ad nos quidam de vestro monasterio diversa sentientes, notificaverunt nobis dissensionem quae inter vos orta est de electione fratris vestri Bernerii quondam Bonaevallis monachi. Quorum relatione audita valde doluimus, procul dubio scientes, quia Satanas expetivit vos, et timentes ne ista occasione vos invicem mordeatis et comedatis, et invicem consumatis . Vocato itaque ad nos abbate Bonaevallis monasterii, et convocatis quibusdam de melioribus Ecclesiae nostrae fratribus diligenter investigavimus, utrum praedictus frater, vel in clericali ordine, vel in monastico aliqua notabilis apparuisset infamia. Bonum ergo ei testimonium in omni aetate et ordine comperimus. Hoc solum abbas et monachi objecerunt quod sine licentia fratrum a monasterio discesserit. Sed hujus discessionis causam et per nos scientes, et per alios subtilius inquirentes, cognovimus, quia eo tempore quo discessit, magna in eo monasterio perturbatio fuit, quam etiam abbas ejusdem loci ferre non valens, ad majus monasterium, in quo ad conversionem venerat, necessitate compulsus rediit. Causam autem propter quam abbas discessit, propter reverentiam monastici ordinis melius est silere quam revelare. Quapropter illa discessio, quae illi fratri et multis aliis pie sentientibus visa est in melius mutatio, nullum nobis videtur ei facere praejudicium , si vota omnium vestrum vel meliorum in eo conveniant, et mores monastico regimini non congruentes impediant, maxime cum summus pontifex , cujus est de omni persona et de omni Ecclesia judicare, eum ab hoc vinculo absolverit, Missas etiam ab eo audierit, et in omnibus sacramentis ecclesiasticis coram religiosis personis saepe communicaverit. Quapropter si alia quae canonicis institutis contraria sint in eo reperta non fuerint, rogamus et monemus ut in eo charitatem confirmetis, et ad pacis compagem festinanter redire studeatis. Habemus enim prae manibus religiosorum exempla virorum, qui relictis probabili causa monasteriis suis, ad Cluniacense monasterium , vel ad alia monasteria secesserunt, vel etiam ad ecclesiasticas dignitates vel monasteriorum curas sine omni repulsione ascenderunt. Ex quibus duo de monasterio Crucis, litterati et religiosi, Guimundus et Robertus, alter ad episcopatum Aversensem, alter ad gubernationem monasterii Sancti Laurentii Aversensis, auctoritate apostolica assumpti sunt. Arnulfus Belvacensis monasterii Sancti Simphoriani monachus, vir prudens et religiosus, simili de causa relicto monasterio, nunc Cantuariense monasterium regit. Sic et multi alii. Valete.
(epist. 75) (ep. 41)
[ al. Bonaevalensis, ita ms. c. ] [ unus cod. consumamini] [Bonaevallensis, ms. c. ] [ejus, ms. c. ] [ unus cod. nullum ejus videtur impedimentum] [repulsa] [ unus, Ernulfus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
79
EPISTOLA LXXIX. IVO, Dei gratia Carnotensis episcopus, GULIELMUS [ al. VILELMUS] Parisiensis, JOANNES Aurelianensis, GALTERIUS [GAUTERIUS] Meldensis, HUMBALDUS Antissiodorensis, PHILIPPO Trecassino episcopo, salutem.
Congregatis in Stampensi concilio multa super fraternitate tua licet ingratis auditoribus nobis relata sunt, de quibus valde mirati sumus, quoniam et auribus piorum sunt onerosa, et ordini tuo si vera sunt periculosa; de quibus quia eadem legati tui retulerunt, vel referre poterunt, interim silere decrevimus. Sed, quia ad concilium vocatus non venisti, nec legatum, nec legitimam excusationem scripto vel dicto pro te misisti , potuissemus in te canonicam dedisse sententiam. Non enim metum mortis aut cruciatus suspicionem inferendi, sed praesentem tantum secundum leges pro legitima excusatione accipimus, ubi iter anticipare vel circuire nullae angustiae prohibuerint . Praeterea quidam contemptus in litteris tuis notari potuit, quod nec nomen metropolitani, sicut in litteris excusatoriis fieri solet, interposuisti, nec ad eum aliqua excusatoria verba direxisti. Nos autem misericordiae magis intenti quam judicio, inducias tibi a domno metropolitano impetravimus usque ad Dominicam proximam ante Natalem Domini, quando futura est consecratio Nivernensis episcopi. Monendo itaque mandamus et mandando monemus ut tunc praesentiam tuam remota omni excusatione domno metropolitano exhibeas, satisfacturus de objectis. Quod si adesse neglexeris, amodo non erit culpa nostra, si pro misericordia 40 judicium susceperis. Nec enim tibi timendum erit de vicecomite, qui de se et de filio suo, et omnibus suis omnem tibi securitatem in praesentia totius concilii promisit. Vale.
(l. IX, d. Quod me. cau.)
[ al. de frat.] [ al. proborum] [ al. invitatus] [ unus cod. praemisisti] [prohibuerunt]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
80
EPISTOLA LXXX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, VUILELMO [ al. GUILELMO], Fiscanensis monasterii abbati, orationum munus mutuum et devotum servitium
De motione altaris vel parietum ecclesiae, utrum iteranda sit consecratio, vel non iteranda, nihil scriptum in antiquis regulis reperi. In collectionibus autem Burchardi Wormacensis episcopi, ex concilio Meldensi capitulo quinto ita scriptum reperitur « Altare si motum fuerit, ecclesia denuo consecretur: parietes vero si moti fuerint, et non altare, salibus tantum exorcizentur. » Hoc capitulum si diligenter attendatur, ad omnes inquisitiones vestras respondet, et quia de motione altaris monachis Sancti Wandregisili rationes quas potui, aliquando reddidi, easdem religioni vestrae scribere curavi, quibus ita scripsi : Consuluit parvitatem meam vestra dilectio, utrum tabulae altarium aliquando consecratae, cum translatae fuerint, et super novam struem lapidum positae, denuo sint consecrandae. Quod nobis ex auctoritate et ratione faciendum videtur, cum canon dicat: « Altare si motum fuerit, ecclesia denuo consecretur. » Quod si Ecclesia propter motionem solius altaris denuo est consecranda, quanto magis ipsum altare quod motum est? Praeterea cum signa similitudinem habeant earum rerum, quarum signa sunt, sicut fides, quae caput et fundamentum est sacrae religionis, immobilis debet manere in credente, sic visibile altare, quod figuram gerit fidei, debet manere immobile. Et sicut a fundamento fidei, si quis motus fuerit, per manus impositionem, corpori Christi, quod est Ecclesia, reconciliandus est; sic mensa altaris fidei typum gerens, si mota fuerit, iterum sacris mysteriis imbuenda est. Nec similis satis est ratio, quam quidam fratres vobis objiciunt, quod altaria portatilia , licet de loco ad locum moveantur, non tamen denuo consecrantur . Haec enim altaria non aliter consecramus, nisi vel in tabulis ligneis, vel in aliquo competenti substratorio compacta et firmitus sint affixa. Unde licet de loco ad locum portentur, non tamen de loco in quo consecrata sunt, moventur; a quo si avulsa fuerint, sicut caetera altaria denuo sunt consecranda. Haec de motione altaris. De parietibus vero si restaurentur, quare salibus tantum sint exorcizandi et non consecrandi, ratio nobis investiganda: ad quod nobis necessarium videtur , ut primum attendamus formam templi invisibilis, ut cum ea postea conferre possimus figuram templi visibilis. Dicit enim Apostolus: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, ego ut sapiens architectus fundamentum posui , fundamentum hoc, ut supra diximus, intelligimus fidem, cui superponuntur bona opera, quibus probatur dilectio Dei, et proximi, tanquam parietes spiritualis aedificii. His omnibus superadditur vice tecti, celsitudo spei, quae procedit penetrando usque ad interiora velaminis. Scriptum est autem ab eodem Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo . Fides ergo si evellatur, tota aedificatio spiritualis procul dubio destruitur. Reliqua vero aedificatio, si aliqua vetustate atteritur, aliqua laesione minuitur, sacramenta fidei nequaquam iterantur; sed tantum quod macularum est, asperitate poenitentiae et compunctionis lacrymis emundatur. Secundum ergo hanc similitudinem, moto altari, quod figuram gerit fidei sicut dictum est, tota Ecclesia consecranda est, quae corrupta fide tota destructa est. Motis vero parietibus sola aqua et salibus, tanquam poenitentiae sacramentis reformanda est. Novit enim prudentia vestra, quia sic orat Ecclesia ut quod in manufactis templis agitur, hoc in nobis spiritualiter impleatur, quatenus per cultum visibilium sacramentorum provocemur ad agnitionem et amorem invisibilium aedificiorum. Possent de his observationibus cum his quae dicta sunt plura dici, sed hoc puto sufficere prudentiae vestrae, quae novit de minimis maxima, de paucis plura conjicere. Vale.
(epist. 71) (I Cor. III) (Hebr. XI)
[ cod. Put. collationibus] [ al. leg. Guandregisili] [ al. portabilia] [ vel moneamus n. t. d. consecramus] [ al. firmiter, ita ms. c. ] [ vel. evulsa ms. c. ] [videtur, ms. c. ] [sicut, ms. c. ] [ al. cognitionem, ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
81
EPISTOLA LXXXI. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam obedientiam cum fideli orationum obsequio.
Paternitatem vestram apostolici culminis gradum ascendisse, et in locum beatae memoriae papae Urbani successisse, nostra parvitas gratulatur, et summae providentiae gratias inde referens, ut de bonis principiis meliores exitus proveniant, pro modulo suo Deum quotidianis orationibus deprecatur. Credimus enim religionem vestram zelum Dei hactenus habuisse, et decorem domus Dei non ficte dilexisse. Unde postquam paternitatem vestram vicem apostolici gradus accepisse cognovimus, summum desiderium nostrum fuit, ut per propriam personam adiremus praesentiam vestram, nisi nos retinuisset periculum molestiae corporalis, quod ineundo facile incurreremus de nobis vera fatendo, vel periculum lapsus animae quod nobis immineret vera negando. Sic enim Petrus Christum negasse dicitur, non quod negaret Christum esse Christum, sed quia negavit Christi se esse discipulum. Mitto itaque interim vobis fratrem istum praesentium portitorem, quem rogo ut vice mea familiarem habeatis, et in his quae salubriter et utiliter reverentiae vestrae suggesserit, tanquam meipsum audiatis. Valete.
[bonae, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]