author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Ivo Carnotensis
182
EPISTOLA CLXXXII. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Nuper, cum in capitulo nostro quaedam officia secundum Ecclesiae consuetudinem dispensarem, et porrecto libro investituram subdecaniae Fulconi elerico strenuo et in agendis causis ecclesiasticis valde necessario facere vellem, veteri odio inflammati insurrexerunt in me Hugone pos decani et ipse decanus, cum duobus senibus cantore et fratre ejus, ascitis sibi quibusdam juvenculis qui de domibus eorum prodierant, et tumultuose contradicere coeperunt ne facerem, nihil aliud certum objicientes, nisi quia id eorum consilio non facerem. Ego autem sciens quod hanc consuetudinem in Ecclesia non inveni, nec in ipsis contradictoribus quando suos honores acceperunt observavi, ne potestatem meam minuerem, ab incoepto non destiti. Ipsi igitur quamvis mei homines essent et per manum et per sacramentum, furiose et clamose sedem meam circumdederunt, librum de manibus meis rapientes, verba turpia, falsa, probrosa, et sacro ordini valde contraria in me protulerunt. In tanta itaque turba mortem timens obmutui, et non aperui os meum, et praesidio caeterorum qui sanius sapientes cum istis non conspiraverant, vix eorum manus evasi. Ipsi itaque furori suo aliquod fore remedium existimantes, priores me monuerunt, ut de me ipso justitiam eis facerem. Ego autem eis respondi me esse paratum, et justitiam ab eis accipere, et justitiam facere, aut sub judicibus electis, vel secundum judicium metropolitanae sedis, eo ordine quo canonica auctoritas dictaret. Cum ergo elegerint judicium Senonensis Ecclesiae, concorditer misimus ad vos, ut diem et locum agendae causae nobis designetis circa mediam Quadragesimam, prout vobis opportunum fuerit. Locum autem talem constitui nobis a vestra paternitate misericorditer postulamus, ad quem possimus ire secure, et redire secure. Rogamus etiam ut aliquos de suffraganeis ad hoc judicium convocetis. Non enim levis injuria, sed inaudita pontificali ordini illata est. Quod si petitioni meae addere praesumerem, flexis genibus cordis postularem, ut Carnotensem Ecclesiam visitaretis, et in propria persona injurias mihi, imo omni pontificali ordini in me illatas, a clericis et laicis plenius audiretis. Decens enim est ut etiam in tranquillitate mater filiam consoletur, quanto magis in perturbatione? Sed, ne longius verba protraham, per praesentium portitorem remandabit nobis vestra paternitas diem, locum, securitatem itineris, vel si parvitatem nostram visitare dignabitur vestra sublimitas. Valete.
(epist. 227)
[quia] [ al. praesidio eorum qui]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
183
EPISTOLA CLXXXIII. IVO, Dei gratia Carnotensi Ecclesiae minister, WILLELMO [GUILELMO, ms. c.], Parisiensi archidiacono, salutem.
De milite qui de filia sua pactum cum alio milite fecit, hoc dilectioni vestrae pro intellectu meo respondeo. Si petitor adversus eum testes produxerit, qui ipsis sponsalibus interfuerint, vel alios qui ipsum patrem puellae in sua praesentia confitentem haec sponsalia se fecisse testificati fuerint, et haec jurejurando firmare voluerint, ita sponsalia rata esse oportebit cum secundum leges, probatio ei incumbat qui dicit, non ei qui negat. Credo autem vos mecum sentire, quia sicut in Christo neque servus est, neque liber, neque masculus, neque femina ita in contractibus Christiani populi quos communes habent liberi cum servis, et omnes homines cujuscunque conditionis, si de his controversia orta fuerit, quascunque ad testimonium rationabiliter posse admitti, et in civilibus causis vel criminalibus hanc discretionem personarum solummodo debere servari. In hujusmodi autem causis monomachia nullo modo admittenda est, quia, secundum beatum Augustinum: « Quandiu habet homo quid faciat non debet tentare Deum suum. » Sponsio vero pecuniae servata, vel violata, non debet impedire conjugium, si sponsalia facta sunt consensu contrahentium. Haec breviter prudentiae vestrae scripsi, rogans ut id faciatis quod per domnum Walterium monachum a fraternitate vestra volumus impetrari. Vale.
(Gal. III) (tamen vitae honestae, personas et boni testimonii [personas honestae tamen vitae, et boni testimonii, ms. c. ]) (epist. 205)
[ al. sponsalia, ita ms. c. ] [ al. quia sp., ita ms. c. ] [ al. quod] [ al. dominum Gauterium, vel Gualterium, ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
184
EPISTOLA CLXXXIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, WALTERIO [al. GAUTERIO, GALTERIO, ms. c.] Belvancensis Ecclesiae bibliothecario, salutem.
Mandavit mihi fraternitas vestra quorumdam laicorum adversus Belvacensem Ecclesiam ortam esse calumniam, qui ob id judicium clericorum ejusdem Ecclesiae reprobant, quod earum rerum sunt possessores, pro quibus apud ipsos idem laici existunt petitores. Sed non sunt satis periti legum ecclesiasticarum, vel saecularium, qui hoc modo statum Ecclesiarum moliuntur evertere, cum et paginae decretales, et leges imperiales et ecclesiasticae consuetudines manifeste eis resistant, sine quibus res divinae et humanae tutae esse non possunt, si instrumenta sua deserunt, quibus majores nostri eas tutas et incolumes esse sanxerunt. Primo enim in multis decretalibus sententiis legitur: Omnes lites et contentiones in Ecclesiis in quibus ortae sunt primo 77 esse discutiendas et terminandas, nisi aut utraque pars ex consensu judices elegerit, vel altera pars majorem audientiam appellaverit. A filiis autem ipsius Ecclesiae, in qua orta contentio est, et non ab aliis terminandum esse judicium clamant plurimorum decreta pontificum, quae ita continent : « Peregrina judicia generali sanctione prohibemus. » In quo bene consentiunt instituta imperialia, quae dicunt res ecclesiasticas non esse juris humani, sed divini. Unde Justinianus in libro Institutionum secundo, cap. 1: « Nullius autem sunt res sacrae, et religiosae et sanctae, quod enim divini juris est, id nullius est in bonis. Ea autem sacra sunt , quae rite et per pontifices Deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae, et dona quae rite in ministerium Dei consecrata sunt, quae etiam per nostram constitutionem alienari et obligari prohibemus. » Cum ergo ratio et veritas instituto religiosi principis sine ulla retractatione conveniat, nihil obesse videtur, quare clerici qui de sorte sunt Domini, non possint de rebus sacris justum determinare judicium, super quas nullum constat eos habere dominium. Praeterea generalis consuetudo Ecclesiae sic habet, quae si non immobiliter servaretur, Ecclesia omnibus aut pene omnibus bonis suis privaretur. De tenenda autem consuetudine quae legi non obsistit, plurima sanctorum Patrum exstat auctoritas. Dicit enim Augustinus in epistola ad Casulanum presbyterum: « In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit divina Scriptura, mos populi Dei et instituta majorum pro lege tenenda sunt. » Et sicut praevaricatores legum divinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt. Gregorius etiam universis episcopis Numidiae : « Nos consuetudinem, quae contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus. » Isidorus Etymologiarum libro quinto cap. 3: « Mos est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. » Item: « Consuetudo autem est jus quoddam a majoribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. Nec differt utrum scriptura an ratione consistat. » Et codicis libro octavo, tit. 53. « Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est; verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem. » Potest in hunc modum vestra prudentia multa de authenticis scripturis eligere, quibus poterit adversus Ecclesiam laicorum latratus obstruere. Vale.
(epist. 75 et 168) (can. Peregrina, cum seqq. caus. 3, q. 7) (epist. 75, lib. I)
[sacra enim sunt, ms. c. ] [ al. ad] [ al. Numidis] [cognoscitur]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
185
EPISTOLA CLXXXV. WILLELMO [al. GUILLELMO], Dei gratia Rothomagensium archiepiscopo, IVO, Carnotensis Ecclesiae minister humilis, salutem et servitium.
« De clerico praesentium portitore, qui inordinato et praepropero saltu cum non esset benedictus in clericum, in subdiaconum se fecit ordinari, sublimitati vestrae respondeo, quia si rigorem justitiae tenere vultis, nec in acceptis inordinate ordinibus eum ministrare permittetis, nec ad superiores gradus eum promovebitis. . In decretis enim pontificalibus legitur , quia « quod contra leges praesumitur, per leges dissolvi meretur. » Si autem honesta vita ejus, aut utilitas ecclesiastica ita exigit, potestis ei dispensatorie dato clericatu cum debita satisfactione eam misericordiam impendere, ut cum sacram ordinationem vos celebrare contigerit, humiliato corde et corpore sacris benedictionibus intersit non ut reordinetur, sed ut competentibus verbis in acceptis ordinibus confirmetur. De talibus excessibus, pro impendenda misericordia propriam sententiam ad manum non habeo, sed pro simili negotio dispensatoriam Alexandri papae secundi sententiam vestrae discretioni transmitto. Cujus exemplo munitus, si vobis visum fuerit dignum, habita ratiocinatione poteritis et accepta confirmare et non accepta concedere. Sententia autem haec est: Alexander secundus Rumaldo Constantiensi episcopo: « Sollicitudo dilectionis tuae nos studuit consulere, utrum portitor istarum litterarum diaconatus et presbyteratus officium idoneus sit peragere, necne, cum ad id praepropero saltu vel cursu, videlicet sine subdiaconatus ordine, negligentia potius quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo charitati tuae mandamus, ut ab officio sacerdotali eum prohibeas, donec proximo Quatuor Temporum jejunio, subdiaconatus ministerium ei rite imponas, et sic deinceps ad majora officia eum redire concedas. » Valete.
(can. Vides, distinct. 1)
[ al. provehetis] [ al. et nondum, ita ms. c. ] [ al. Rumando, vel Grimaldo, in cap. Sollicitudo, dist. 52] [saltu vel, desunt in ms. c. ] [ al. sibi rite]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
186
EPISTOLA CLXXXVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, LAURENTIO, monasterii Charitatis monacho, salutem.
Inquisitiones tuae multiplici egent et prolixa responsione, quae epistolari non possunt brevitate commode enodari, imo egerent librorum copiosa explicari disputatione, et multarum scripturarum quae dicerentur fulciri auctoritate. Praeterea si in aliquibus vellemus uti canonum moderatione, videremur quibusdam simplicibus legis aemulatoribus contra canones agere, quorumdam vero ambitioninus defensionis argumenta praeparasse. Idcirco tales disputationes non videntur scripto commendandae, ne, si in multorum manus venerint, plus obsint indiscretis quam prosint discretis. Paterna tamen regula est, quae multis propositionibus tuis diligenter perspecta sufficere poterit, videlicet: « quia communio malorum neminem maculat, sed consensio factorum. » Et alibi: « Nullius crimen maculat nescientem. » Et alibi: « Qui non habet potestatem reum condemnare, aut non potest comprobare, immunis est. » Unde dicit Augustinus in secundo libro De unico baptismo : « Forte in populo Dei stat juxta te avarus, raptor, rebus alienis inhians, quem nosti talem, et fidelis est vel fidelis vocatur; non eum potes de Ecclesia pellere; non habes aliquem aditum: castigando et corripiendo corrige. Accessurus est tecum ad altare, noli timere. Unusquisque enim onus proprium portabit . Quomodo, inquis, ferrem quem novi malum? nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? ecce quomodo ferres, si attenderes Apostolum dicentem: Unusquisque onus proprium portabit, liberaret te ista sententia. Non enim communicares cum illo avaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam, et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam? Apostolus dicet: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit sibi non tibi sane si judex es, si vindicandi potestatem accepisti, 78 ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada. » Idem in epistola contra Parmenianum: « Revera cum contagio peccandi multitudinem invaserit , divinae disciplinae severa misericordia necessaria est. Nam concilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. » Idem in epistola ad Vincentium : « Non enim propter malos boni sunt deserendi, sed propter bonos mali sunt tolerandi, sicut tolerarunt prophetae contra quos tanta dicebant, nec communione sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitium toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit, sicut et toleraverunt apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius est diaboli vitium, Christum annuntiabant. » Haec de non vitanda communione malorum beati viri dicta sufficiant. Si autem quis in impietate sua perdurans ab Ecclesia nominatus fuerit, et judicio Ecclesiae communione privatus, hujus tantum vitanda est communio ab his ad quorum aures excommunicatio illa pervenerit. Unde Apostolus ait: Si is qui frater est nominatur fornicator , aut avarus, aut idolorum serviens , cum hujusmodi nec cibum sumere . De dandis autem vel non accipiendis muneribus erga tales personas haec ratio mihi servanda videtur, ut nihil eis detur nisi intuitu et compassione humanae indigentiae, neque ab eis aliquid accipiatur, nisi inevitabilis cogat necessitas; quod minime fieri videatur causa familiaris rei augendae, sed tantum causa necessitatis implendae. Sic Israelitae in terra Aegyptiorum bona , sic in terra Madian ad usus necessarios acceperunt res Madianitarum . De his consultus Gregorius papa VII, ita scribit : « Quoniam peccatis nostris exigentibus, multos quotidie causa excommunicationis perire cernimus, partim ignorantia, partim nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate devicti misericordia, anathematis sententiam, prout possumus, temperamus. Apostolica itaque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus, videlicet uxores, filios, servos, ancillas, seu mancipia, necnon rusticos et servientes, necnon et omnes illos qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur et eos qui ignoranter communicant excommunicatis, sive illos qui communicant cum eis qui excommunicatis communicant. Quicunque autem aut arator, seu peregrinus, aut viator in terram excommunicatorum devenirit, ubi non possit emere, vel unde emat non habuerit, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus. Et si quis excommnnicatis non pro sustentatione superbiae, sed humanitatis causa voluerit dare, non prohibemus. » De emptionibus vero rerum ecclesiasticarum quas monachi a laicis faciunt, hoc tuae fraternitati respondemus, quia, si res ecclesiasticas de laicorum servitute dato pretio liberarent, et juri ecclesiastico et episcopali dispositioni restituerent, non solum non improbaremus, sed vehementer laudaremus, quia non videretur esse emptio, sed a cunctis pie sentientibus laudanda redemptio; sic captivi fidelium pietate redimuntur, cum redemptores ipsos redemptos non in suam redigunt servitutem, sed in pristinam restituunt libertatem. Verum quia rarus est, aut nullus qui haec emat, nisi suis aut suorum usibus, non est haec appellanda pia redemptio, sed inter ementes et vendentes cupida et periculosa coemptio. De oblationibus malorum quos adhuc intra Ecclesiam toleramus, hoc sentimus, quia, quandiu eis ecclesiastica dispensatione communicamus, vanum et superstitiosum videretur, si oblationes eorum refutaremus. Nam et Dominum Jesum Christum, cujus vita disciplina morum fuit, Zachaeus publicanus in domum suam invitavit, et de suis ei facultatibus ministravit . Tunc enim recte incedit Christiana religio, cum aut ea facit quae Christus fecit, aut evitat quae Christum evitasse cognoscit. Donationes vero et concessiones excommunicatorum, quibus nec dicendum est ave , propter infirmos vitandas esse consulimus, quia, licet Apostolus dicat: Omnia munda mundis : consequenter tamen addit, sed malum est homini qui per offendiculum manducat . Unde etiam in Epistola ad Corinthios: Si quis, ait, vocat vos infidelium, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Sive ergo manducatis, sive bibitis, omnia in gloria Dei facite. Sine offensione estote Judaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant . Haec est apostolica et sana doctrina. Quare talium donationes vel concessiones vitandae sunt, non quod Dei creatura ex eis munda immunda fiat, quia Domini est terra et plenitudo ejus , sed ne simplicium ex hoc infirmetur conscientia, cum talibus conjecturis existimant bonis eorum malefacta facere , vel quae prius abhorrebant mala non esse. Simili de causa divinae leges pariter et humanae refutant et vitant eorum testimonia et judicia, non quod non aliquando vera testificentur, et justa decernant, sed ut tali repulsa confutati ab errore suo desistant. De his qui criminalia peccata occulte confitentur, nihil melius respondere possum quam quod beatus Augustinus in quadam epistola scribit « Nos a communione nullum suspendimus, nisi accusatum publice atque convictum, vel sponte confessum similiter publice. » De manifestis autem manifesta sententia est, quia qui manifeste peccarunt, manifeste sunt arguendi, et publica poenitentia sunt corrigendi. Dicendum est tamen eis non praecipiendo, sed consulendo, ut seipsos ab officiis ecclesiasticis suspendant, vel a sacramentorum communione abstineant, quia tali humilitate et poenitentia verius agitur, et salus reparata tutius munitur. Sacramenta tamen divina a talibus tractata propter indignitatem eorum non sunt deteriora, sicut, propter dignitatem meliorum non sunt meliora , sed apud quoscunque sunt, secundum beatum Augustinum, eadem ipsa sunt. De excommunicatis communi sententia non tamen nominatis, sive in capitulo, sive in concilio facta sit illa excommunicatio, sive sint Simoniaci, sive presbyteri uxorati, idem consilium est quod est de aliis criminosis, quia non sunt a communione suspendendi, nisi publice convicti, vel publice confessi, quia et Dominus Judam furem sciebat, et ita excommunicatum ut etiam diabolum nominaret, tamen quia non fuit accusatus, donec seipsum Dominum prodendo manifestavit, minime eum abjecit. De subjectis quoque idem sentimus, 79 quia non debent deserere praelatos suos, nisi prius eos viderint publice damnatos, aut nominatim excommunicatos. De mutua confessione, de qua dicit apostolus Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra , hoc respondeo, quia sufficit pro quotidianis et levibus peccatis si congrua sequatur satisfactio. Si vero graves sint culpae, ab eo cui data est potestas ligandi atque solvendi, quaerenda est absolutio. De excommunicato hospitio recepto sufficere videtur, si hospes qui eum suscepit contineat se a mensa excommunicati et osculo. Puto me breviter pene ad omnia proposita tua, et si non ad omnia, tamen ad graviora, respondisse, tuae discretioni relinquens, ut singulis capitulis sparsim digestis generales sententias accommodes; quae diligenter perspectae non dicam singulis propositis, sed fere unaquaeque sententia pluribus poterit capitulis obviare. Cum autem simul colloqui Deo disponente poterimus, si qua restant, aut ex his quae modo scripsimus, aut ex aliis quae Dominus inspirare voluerit, gratanter respondebimus. Vale.
(lib. I, in cap. Forte, caus. 23, q. 4) (Gal. VI) (I Cor. XI) (epist. 288) (epist. 48) (I Cor. V) (Num. XXII) (Exod. XII) (c. 101, Quoniam. caus. 11, q. 3) (Luc. XIX) (II Joan. I) (Tit. I) (Rom. I, 4) (I Cor. X) (Psal. XXIII) (epist. 206) (epist. 73 et 236) (Jac. V)
[ antea cumulatoribus] [ al. dispensationes, ita ms. c. ] [si abest a duob. v. c. ] [ al. peccati] [etiam, ms. c. ] [est, ms. c.] [al. aut idolis serviens] [ unus v. c. ad tempus prout] [ in uno v. c. alios qui] [ea vitat, ms. c. ] [munda deest ] [ al. sed quod, ita ms. c. ] [placere, ms. c. ] [ quidam v. c. refutari jubet eorum, ita ms. c. ] [ al. quemquam suspendere non possumus, al. nullum suspendere possumus, nisi publice accusatum, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
187
EPISTOLA CLXXXVII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, ADELAE, excellenti comitissae, salutem et servitium.
Abbas Bonevallensis monasterii, et congregatio sibi commissa lacrymosis et miserabilibus clamoribus aures Dei et hominum pulsant, conquerentes quod propter interfectionem Hugonis Nigri, injuste eos et homines sui juris vexatis, et angarias contra privilegia et instituta praedecessorum vestrorum super eos faciatis , in tantum ut nec misericordiae nec judicio apud vos eis locum relinquatis . Quod ego audiens non possum non ingemiscere gemitibus eorum, qui et in prosperis debeo eis congaudere, et in tribulationibus condolere. Unde monendo rogo, et rogando moneo, ut severitatem intentatam prudenti et discreto consilio temporetis, ne grex Dominicus insolitae tribulationis tempestate dispergatur, et religio quae istis temporibus refloruerat, aut minuatur aut omnino ad nihilum redigatur. Praeterea debetis consulere saluti vestrae et famae vestrae, ne vanum videatur quod monasteria quae non sunt juris vestri, muneribus vestris sustentatis, et quibus modis potestis ampliatis, ea autem quae vestri juris sunt, minuitis et quasi servili oppressione subjugatis. Unde, ne ista ad aures multotum perveniant, et famae vestrae, sicut saluti, plurimum detrahant, sicut monui iterum moneo, ut mitius agatis, ne insolita et intolerabilis severitas posteris vestris sit in exemplum, et vobis in peccatum aeternum . Timendum est enim vobis ne gemitus servorum Dei ad aures ejus perveniant, et qui apud vos misericordiam non inveniunt misericordiae vobis januam claudant. Sicut enim ipsi dicunt qui a vobis opprimuntur, continuo gemitu Dei aures implebunt, et quotidiana conquestione aures populi Dei tam in vicinis quam in remotis locis, donec Dominus imperet ventis et mari, et quiescant fluctus ejus. Quod quia periculosum est vobis et ignominiosum, det vobis Dominus spiritum consilii, ut meliora eligatis, et quae sunt periculosa fugiatis. Valete.
[ al. facitis] [relinquitis] [ al. sempiternum, ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
188
EPISTOLA CLXXXVIII. RADULPHO, venerabili Remensium archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, perseverantem in tribulatione patientiam .
Quaesivit a me, quod melius me novit vestra prudentia, utrum mulier quae post completa sacramenta et officia nuptiarum infra duos aut tres menses peperisse cognoscitur, debeat propter foedera nuptiarum in conjugio manere, an propter patratum ante nuptias flagitium matrimonii dignitatem amittere, cum lex Moysi hujusmodi jubeat lapidari. Super qua re non memini me canonicam invenisse sententiam; dico tamen sine praejudicio melioris sententiae, quia si ante celebrationem sacramenti conjugalis, cognita fuisset mulieris turpitudo, secundum legum severitatem non esset honestanda matrimonio, sed asperis objurgationibus tanquam lapidum jactibus severa ei esset adhibenda correptio. Verum, postquam simpliciter praecedente consensu contracta sunt foedera nuptiarum, postquam matrimoniales tabulae datae sunt, et caetera conjugii sacramenta completa sunt, vir et mulier unum corpus per commistionem carnis facti sunt, non intelligo posse dissolvi conjugium, nisi divortii causa intercurrat adulterium, quamvis enim ex adulterio, docente Evangelio, possit mulier marito reconciliari, quanto magis ex simplici fornicatione quae patrata est quando nondum erat alligata lege maritali? Continetur libro Constitutionum , quia meretrices possunt honestiorem vitam eligere, et matrimonii jura contrahere, quanto magis mulieres, quae occulte peccaverunt, et quaestum corpore non fecerunt? Unde Augustinus in libro De conflictu virtutum atque vitiorum: « Quibusdam nubendi licentia tribuitur, hoc est quae virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professae sunt. Fornicatio vero nulli impune conceditur. » Haec sententia non fornicariam excepit, nec fornicarium a lege conjugii, sicut et Paulus lapsibus humanae fragilitatis occurrens scribit ad Corinthios: Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam, et unaquaeque habeat virum suum . Quibus verbis medicinaliter provisum est, ut carnalis commistio quae damnabilis foret turpitudine flagitii, venialis fieret honestate matrimonii, nec jam reputentur fornicariae quae prius erant inhonestae, neque liceat viris eas propter priorem lapsum dimittere, dicente Apostolo: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem . Cum enim fornicatio et in Veteri Testamento et Novo aeque inhonesta et damnabilis habeatur, ut de inhonesta faceret honestam, praeceptum est Oseae a Domino, ut uxorem sibi duceret mulierem fornicariam. Unde beatus Hieronymus in explanatione super Oscam ita scribit: « Non est culpandus Osea propheta, si meretricem quam duxit, convertit ad pudicitiam, sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, ipse polluitur si societur malo, sed qui malus est in bonum vertitur si boni exempla sectetur, ex quo intelligimus prophetam non pudicitiam perdidisse si copulatum fornicariae, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam prius non habuerat. » Ex his beati 80 Hieronymi verbis colligi potest quia si propter consortium pudici redditur mulier pudica, e contrario propter divortium ejus redditur impudica. Unde cum leges honestati consulere debeant et saluti, tutius mihi esse videtur, ut vir mulierem quam duxit, licet nesciens impudicam retineat uxorem, quam suo divortio et illam fornicariam, et se faciat fornicatorem. Beati quoque doctores nostri, Ambrosius et Augustinus, hujusmodi mulierum lapsus suadent potius a viris debere dimitti quam districte et sine misericordia judicari, cum et ipsi viri vix possint a similibus impudicitiis immunes videri . Unde Augustinus De verbis Domini, tractatu 47: « Si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris. Quales vultis eas ad vos venire, tales debent et ipsae vos invenire. Intactam quaeris? intactus esto. Puram quaeris? noli esse impurus. » Inde et Ambrosius in sermone De accusato Domino. « Pudicitiae causam nisi vir pudicus accusare non debet. Talem enim arbitrum meretur castimonia, apud quem non periclitetur verecundia. Quid enim tam divinum, quid tam justum sentias, quam ut is peccatum feriat qui peccati sit expers? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? » Unde et Augustinus in libro De verbis Domini, tractatu 47: « Dicit Dominus quod dicere debet mansuetus et justus: Qui sine peccato est, prior in adulteram mittat lapidem . Haec vox justitia est, puniatur peccatrix, sed non a peccatore. Impleatur lex, sed non a praevaricatoribus legis. » Item Angustinus, De decem chordis: « Quoniam virtus castitas est, tu sub uno impetu libidinis cadis, et vix uxerem victricem esse, tu victus jacens? Si caput est vir, melius debet vivere, et omnibus bonis factis praecedere uxorem suam. » Ex his et hujusmodi sanctorum Patrum sententiis ratiocinando colligi potest quia illicitus coitus, ante nuptias vel sponsalia patratus, non potest postea initum separare conjugium, quanto minus partus, qui non est fructus vitii, sed naturae? Ad hoc si quis altius intuens objiciat ex verbis Leonis papae non esse nuptias in quibus non continetur sacramentum Christi et Ecclesiae; cui per Paulum dicitur: Desponsi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo , audiat Hieronymum dicentem in tractatu octogesimi sexti psalmi: « Rem miram vobis loquor, sed tamen veram. Sion nostra in qua aliquoties alienigenae sunt, et Tyrus, et Aethiopes, illa specula, illa Raab meretrix, illa Babylon, illa quae devaricavit pedes suos cum omni transeunte secundum Ezechiel illa meretrix si voluerit repente virgo efficitur. » Si ergo Raab non repellitur a spirituali conjugio Christi, cur mulier lapsa non admittitur ad conjugium viri honesti? Neque enim ab hujusmodi nuptiarum foedere discrepat sacramentum Christi et Ecclesiae. Non ergo conveniens est Christianae pietati, neque sacramentis ecclesiasticis ea est inferenda injuria, ut quamvis celerius vel tardius celebrata sint quam traditus ordo postulat, eos tamen quos de turpitudine transtulerunt ad honestatem, de civitate diaboli ad civitatem Dei, nos indiscreta severitate cogamus reverti de honestate ad turpitudinem, de civitate Dei ad civitatem diaboli. Si vero aliter in aliquibus capitulis repertum fuerit, severitati disciplinae est ascribendum. Sed, ubi salus periclitatur, moderatione legum saluti intelligimus consulendum. De caetero sciat dilectio vestra, quia pro pace Ecclesiae Remensis et vestra, regem humiliter et fideliter interpellavimus, , et suo tempore interpellare non desistemus. Vale.
(I Cor. II) (I Cor. VII) (lib. I, c. 1 et epist. 148) (epist. 125) (Joan. VIII) (II Cor. II) (epist. 190)
[ al. ictibus] [l. XXIII, cod. De nuptiis] [ al. qui, ita ms. c. ] [professi, ita ms. c. ] [ al. per cop.] [ al. inveniri] [ quidam v. peccata censeat, qui; ita ms. c. ] [tuam, ms. c. ] [ al. divar.] [ al. Iezechiel]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
189
EPISTOLA CLXXXIX. IVO, Carnotensis Ecclesiae humilis minister .
Noverit sancta Romana Ecclesia, noverint omnes Ecclesiae, ad quas murmur Remensium clericorum pervenerit, nos in consecratione Ludovici regis Francorum nihil nostrum quaesisse, sed pro communi utilitate regni et sacerdotii consulte vigilasse. Erant enim quidam regni perturbatores, qui ad haec omni studio vigilabant, ut aut regnum in aliam personam transferretur, aut non mediocriter minueretur. Quod ne fieret, cooperante Deo, et pro integritate regni, et pro tranquillitate Ecclesiarum, quantum potuimus praecavere studuimus. Unde livori ascribendum videtur aut tumori, si quis utili et honestae actioni deroget, quam nec ratione potest redarguere, nec consuetudine infirmare, nec lege damnare. Si enim rationem consulimus, jure in regem est consecratus, cui jure haereditario regnum competebat, et quem communis consensus episcoporum et procerum jampridem elegerat. Praeterea quae ratio est Belgicorum regem suum creare et consecrare, quamvis in aliis provinciis regnaturus sit, si ita ipsorum regum voluntas et temporum atque locorum opportunitas se obtulerit, eadem est Celticorum et Aquitanorum, qui Belgicorum provinciae nihil debent, regem suum, quamvis et in Belgica regnaturus sit, eligere, et omne regi debitum obsequium exhibere. Si vero ad consuetudinem recurrimus, quae in exemplis maxime declaratur, respondemus ex verbis Augustini, quia ratio exemplis anteponenda est, cui tamen et exempla concordant. Ecce rationem dedimus, quam apud eos aeque validam super hoc negotio inveniri non credimus. Addamus et exempla rationi concordantia. Sicut enim legitur in Gestis Francorum: « Diviso regno inter filios Lotharii nepotes Clodovei, Charibertus et Guntrannus provincias Celticorum et Aquitanorum acceperunt in regnum suum, et alter eorum Charibertus, scilicet Parisium sibi sedem regiam posuit, et usque ad flumen Garunnam regnum suum extendit; Guntrannus vero Aurelianis sedem regiam sibi constituit et Burgundiam, quae Celticae pars est, in regnum accepit. » Isti quippe reges nullam a Remensi archiepiscopo benedictionem vel coronam acceperunt, sed et sacerdotibus provinciarum quas regebant, sublimati sunt et sacrati . Postquam vero regnum Gallorum in suam monarchiam revocatum est, deleta progenie Clodovei, Pipinus et filii ejus Carolus et Carlomanus , nec Remis nec a Remensi archiepiscopo in reges sublimati sunt, nec injuncti. Ludovicus quoque nepos Ludovici senioris apud Ferrarias, qui locus est in pago Senonensi, et uxor ejus nullo praesente metropolitano a quibusdam episcopis in reges sunt consecrati et coronati. Unde in Gestis Francorum ita legitur: « Audientes Hugo abbas et caeteri primates qui 81 cum filiis quondam senioris sui Ludovici agebant, Ludovicum nepotem cum uxore sua ad has partes venturum quosdam episcopos miserunt ad Ferrarias monasterium, et ibi consecrari eos et coronari in reges fecerunt. » Item in Gestis Francorum: « Supererant duo filii Roberti comitis Andegavorum, qui fuit Saxonici generis vir. Ex his senior Odo dicebatur, Robertus alter; ex his majorem natu Odonem Franci et Burgundiones, Aquitaniensesque proceres congregati in unum, licet reluctantem tutorem Caroli pueri, regnique elegerunt gubernatorem, quem unxit Walterus archiepiscopus Senonum. » Item: « Carolus simplex in carcere positus, Rodulfum nobilem filium Ricardi Burgundionum ducem, quem de fonte sacro susceperat, una cum consilio Hugonis magni filii supradicti Roberti, et procerum Francorum in regnum sublimavit. Unctus vero est in regem ipse Rodulfus tertio Idus Julii Suessionis civitate. Post mortem Rodulfi regis, per Vuillelmum archiepiscopum reductus est ab Anglia Ludovicus filius Caroli Simplicis in Franciam, et quarto Kal. Julii unctus est in regem apud Laudunum. Post translationem vero regni Francorum in progeniem Hugonis magni ducis, Robertus piissimus rex filius Hugonis regis, Aurelianis in regem consecratus est et coronatus, cujus filius Hugo juvenis Compendii est unctus, et in regem sublimatus. » Ex his et hujuscemodi exemplis manifestum est quod Francorum reges non omnes in Remensi Ecclesia, vel a Remensibus archiepiscopis sunt consecrati, sed multi in multis aliis locis, et a multis aliis personis consecrati sunt. Quae omnia si retexerentur, et prolixam facerent orationem, et superfluam disputationem: cum nullis scriptis vel exemplis probari possit, Remensem archiepiscopum Francorum regem extra Belgicam unxisse aut coronasse. Cum ergo haec eadem potestas sit cujusque metropolitani in metropoli sua, mirum videtur quare unus in proprium jus ambiat vindicare quod multorum constat esse commune, nisi forte quis dicere audeat majorem vim sacramentorum esse apud alios quam apud alios, quod schismaticum esset, et unitatem Ecclesiae divideret. Haec dicentes non reprehendimus institutionem ecclesiasticam, per quam pax Ecclesiae firmius colligata est, cum inferiores a superioribus sacramentorum dispensationem suscipiunt, nec ultra quam sibi concessum est usurpare praesumunt. Verum ubi personarum aequalis est potestas, quarum altera alteri nihil praeter charitatem debet, si altera alteri jus suum vult detrahere et sibi soli arrogare sua quaerens, deceptus est saeculi ambitione. Nos quippe Remensi Ecclesiae non invidemus, et si reges Francorum erga eam habuerint tantam devotionem, ut malint a metropolitano ejus consecrari quam ab alio, non repugnamus, non dolemus, imo super benedictionem eorum, si nos adesse contigerit, gratanter loco idiotae amen respondebimus. Supradicta vero verborum serie ostensum est in unctione Ludovici regis nihil nos fecisse contra morem. Restat ut ostendamus nihil nos fecisse contra legem. Lex quippe est praeceptio vel prohibitio scripta, ad communem utilitatem referens quidquid jubet aut prohibet. Contra hanc ergo nihil fecimus, qui nulla contradictione prohibiti, communi utilitati in hoc facto charitate suggerente consuluimus. Si vero privilegiis nititur Remensis Ecclesia, illa privilegia apud nos nulla sunt, quia nec in generalibus conciliis nobis audientibus sunt recitata, nec ad Ecclesias nostras epistolaria maturitate directa, et, ut manifestius dicamus, nulla nobis familiari vel publica ratione propalata. Illius ergo legis praevaricatores non sumus, cujus auditores nunquam fuimus. Quae tamen, si audita esset, nihil nobis obesse deberet. Lex enim justa debet esse et possibilis, loco et tempori congruens. Justa si sit, Deus scit. Nos autem interim nec ut justam approbamus, nec ut injustam condemnamus, quam adhuc ignoramus. Possibilis vero non erat, quia consecratio regis Remis ab archiepiscopo Ecclesiae nondum intronizato, sine summa perturbatione et sanguinis effusione celebrari non poterat. Loco non conveniebat, quia civitas sub anathemate posita erat. Tempori opportuna non erat, quia si consecratio regis differretur, regni status et Ecclesiae pax graviter periclitaretur. Quod ergo fecimus, salubri deliberatione et provida dispensatione fecimus, nulli invidentes, nullius auctoritatem nobis arrogare molientes, sed nos intra terminos nostros simplici oculo cohibentes . Sentiant aliter qui volunt; non timemus tribunal terreni judicis, quia securos nos facit conscientia nostra ante tribunal interni cognitoris . Novimus enim quia necessariae dispensationis modus nulli unquam sapientium displicuit , quem non solum privatae leges, quibus nec fidei veritati, nec morum honestati consulitur, sed etiam leges generales contra haereticos vel sceleratos promulgatae admittunt, quando majoribus morbis sanandis, vel majoribus malis amovendis melius subvenit moderatio sincerae charitatis quam rigor indiscretae severitatis. Haec primo ex auctoritate evangelica dehinc ex Actibus apostolorum, tertio ex Epistolis Apostoli, postremo ex decretis Romanorum pontificum, caeterorumque ortodoxorum Patrum sententiis facile probarentur, nisi prolixitas epistolae modum excedere videretur.
(epist. 67) (epist. 214)
[ al. qui, ad hoc, ita ms. c. ] [ al. Belgiarum] [ al. cui] [ al. divisum est regnum inter] [ al. Parisius, ita ms. c. ut epist. 5] [ al. ad fluvium] [ al. Aurelianum] [ al. episcopo] [ al. consecrati] [ vel propagine] [ al. Carlomagnus vel Carlomannus] [ al. Galterus, Gualterius, vel Gauterius] [ al. Guillelmum] [ al. leg. et decimo tertio Kal. Jul. vel etiam in ms. c. XII, Kal. Jul.] [ al. Remorum] [ al. non video quare] [ v. c. epistolari] [Conditoris, ms. c. ] [hoc, ms. c. ] [exemplis, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
190
EPISTOLA CXC. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, dilectionem filii et obedientiam per cuncta subjecti.
Notum esse volumus excellentiae vestrae, quia ego et domnus Theobaldus beati Martini monasterii Parisiensis prior audientes miserabilem et mirabilem Remensis Ecclesiae desolationem, ausu familiaritatis opportune et importune regem Francorum interpellavimus, quatenus praedictae Ecclesiae expulso invasore Gervasio pacem restitueret, et domnum Radulfum ejusdem Ecclesiae metropolitanum in gratiam suam receptum, eidem Ecclesiae praeesse concederet. Acquievit tandem precibus nostris, et concessit ut eum ad curiam suam, quae Aurelianis in Natali Domini congreganda erat, secure adduceremus, et ibi cum eo et cum principibus regni de hoc negotio, quantum fieri posset, salva regni integritate tractaremus. Factum est ut condictum erat, et convenientes in curiam multiplicatis intercessoribus petitionem nostram semel et 82 saepius replicavimus. Sed reclamante curia plenariam pacem impetrare nequivimus, nisi praedictus metropolitanus per manum et sacramentum eam fidelitatem regi faceret, quam praedecessoribus suis regibus Francorum antea fecerant omnes Remenses archiepiscopi, et caeteri regni Francorum quamlibet religiosi et sancti episcopi. Quod persuadentibus et impellentibus totius curiae optimatibus, et si propter mandatorum rigorem minus licebat, factum est tamen, quia ecclesiasticae paci et fraternae dilectioni sic expediebat. Cum enim plenitudo legis sit charitas , in hoc legibus obtemperatum esse credimus, in quo charitatis opus impletum esse cognovimus. Petimus ergo flexis genibus cordis, ut hoc eodem intuitu charitatis et pacis veniale habeat paterna moderatio, quod illicitum facit non aeterna lex, sed intentione acquirendae libertatis praesidentium sola prohibitio . In excessibus ergo filiorum utili dispensatione et compensatione contractis, sufficiat patri verbum pro verbere, et devota filiorum supplicatio pro summo reputetur supplicio. Si enim vult apostolica auctoritas omnia quae medicinali condescensione dispensantur districte judicare, oportebit pene omnes ministros administrationibus suis renuntiare, aut de mundo exire, nec habebunt ubi seminent spiritualia, nisi permittantur aliqua tolerare carnalia . Unde necessitati temporum cedendum esse apostolica docet sublimitas, et orthodoxorum consulit auctoritas dicens: quia ubi populorum strages jacent, detrahendum est aliquid canonum severitati, ut majoribus morbis sanandis charitas sincera subveniat . Haec dicendo tamen doctam paternitatem vestram non docemus, sed eamdem consulendo et rogando monemus, ut ibi consilii et pietatis studeatis visceribus abundare, ubi fas non est debitam fortitudinem exercere. Valete
(Rom. XIII) (epist. 60 et 236) (epist. 214) (c. Necessaria, et seqq. caus. 1, q. 7, et epist. 236)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
191
EPISTOLA CXCI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, HUGONI reverendo Cluniacensis monasterii abbati, salutem et servitium.
Est in quodam monasterio ditionis vestrae quidam frater, qui cum esset clericus in saeculo degens quamdam mulierem gravidam, cum qua consuetudinem habebat, oppressit. Mulier vero post aliquot dies abortivum fecit. Sed utrum hac oppressione vel alia occasione mulier abortierit, et opprimenti et oppressae fuit incertum. Propter hanc tamen causam ab accipiendis sacris ordinibus suspenditur, et a sacramentorum dispensatione removetur. Videtur multis haec praedura sententia, ut pro incerta culpa tam severum confirmetur judicium, cum dicat consona Evangelio canonica sententia : « Nullus pontificum incerta judicare praesumat. » Quae tamen culpa si certa esset, secundum antiquorum exempla, mitius animadverti potuisset , si tamen infirmis mentibus non obesset. Sanctus enim David post actam de adulterio et homicidio poenitentiam, prophetiae spiritum non amisit . Petrus postquam Christum cum perjurio negavit, culpam lacrymis diluens , non solum apostolus, sed etiam apostolorum princeps mansit . Paulus, post persecutionem et caedem discipulorum Domini, ad apostolicum fastigium pervenit. Homicida ille, quem beatus Joannes Ephesino episcopo nutriendum, erudiendumque commiserat, post caedes et rapinas ductus poenitentia, non solum indulgentiam obtinuit, sed etiam beato Joanne ordinante Ephesinae Ecclesiae praepositus fuit. Istae memorabiles personae quia veram poenitentiam egerunt, plenam indulgentiam meruerunt, non tantum ad culpae remedium, sed etiam ad obtinendum pastoralis curae fastigium. Verumtamen haec exempla legem non faciunt, quia sicut dicit beatus Augustinus: « Posterorum diligentia severissime sanxit ut post actam de crimine poenitentiam nullus in clericatu maneat, nullus ad clericatum accedat, quod dictum esse creditur non dispensatione indulgentiae, sed rigore disciplinae, quoniam aliqui propter affectatas honorum potentias, fictas agebant poenitentias. » Unde mihi videtur quia sicut ficta poenitentia ficte poenitentes a clericatu repellit, ita vera poenitentia vere poenitentes ad clericatum admittit. Haec dicentes sacris Patrum regulis non obviamus, sed ex ratione et exemplorum commemoratione in praesidentium intelligimus positum esse discretione, ut quos viderint veram egisse poenitentiam, eos ad ecclesiasticam possint promovere militiam, si tamen publicam non egerint poenitentiam; talibus enim ideo clericatus denegatur, quia ab insidiatoribus divinis sacramentis pro hujusmodi derogatur, et simplicium animus aut scandalizatur, aut infirmatur. Hic vero nihil horum est, quia nec culpa est certa, nec poenitentia publica; persona vero honesta, quantum de alterius vita aestimare potest humana conscientia. Quae ideo nobis videtur Deo posse offerre sacrificium, quia seipsam Deo fecit holocaustum. Quis sit ille frater, de quo agimus, dicent vobis fratres praesentium portitores, pro quo supplicamus reverentiae vestrae, ut, mitigato rigore vestrae consuetudinis, eum ad sacros ordines promoveri concedatis. Prudenti loquimur, nihil vos docentes, neque aliquid dicentes quod non noverit vestra prudentia, et saepe tractaverit vestra solertia. Valete.
(Sixtus papa, in c. Si quis, caus. 30, q. 5) (I Reg. XI) (Matth. XXVI) (Ambr. serm. 47. De fide Petri, can. Hi qui. dist. 50)
[ al. posset, ita ms. c. ] [ al. posteriorum ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
192
EPISTOLA CXCII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, monachis Columbensibus [quidam cod. Columbinis ], idipsum sapere in Domino.
Ut verbis Dominicis utar: Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum , quia quorumdam suasionibus a sensu vestro turbati estis, qui, pharisaico fermento inflati, non Dominico frumento impinguati, gloriantur in vilitate ciborum, et in non parcendo corpori, cum, secundum Apostolum, corporalis exercitatio ad modicum sit utilis , et Regnum Dei non sit esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto . Tales quippe non habentes exercitatos sensus in intelligentia Scripturarum, quae sapiunt non sapiunt ad sobrietatem , neque de quibus affirmant cum debita discretione intelligunt , non putantes pie posse vivere bonos in collegio malorum, attendentes illud Ezechielis: Recedite, exite inde ; et non attendentes illud quod sequitur: Et immundum ne tetigeritis , quod intelligendum est contactu cordis non corporis. Unde Augustinus 83 in sermone 18 De verbis Evangelii : « Quid est exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro uniusquisque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit, non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam congruam et quae unitatem non violet disciplinam, existi inde. Clamavit ista Moyses , clamavit Isaias , clamavit Jeremias , clamavit Ezechiel . Videamus si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam vehementer increpavit Jeremias in peccatores et sceleratos populi? inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem sceleratorum hominum congregatione vivebat, sed clamando exibat inde. Hoc est immundum non tangere, hoc est exire inde, et voluntate non consentire, et ore non parcere. » Idem in eodem : « A malis corde semper disjungimini, ad tempus caute aliquando corpore copulamini. Duobus modis non te maculat malus; si non consentias, et si redarguas. hoc est non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Neque ergo consentientes sitis malis ut approbetis, neque negligentes ut non arguatis, neque superbientes ut insultanter arguatis. » Idem in epistola concilii ad Donatistas : « Quisquis in hac Ecclesia bene vixerit, non praejudicant ei peccata aliena, quia in ea unusquisque proprium onus portabit. Ergo communio malorum non maculat aliquem communione sacramentorum, sed consensio factorum. » Idem in libro contra epistolam Parmeniani : « Cum idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum quod sancto Ezechieli ostensum est, illaesi evadere ab eorum vastatione mereantur. Nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia impia sunt et superba et plus perturbant infirmos bonos quam corrigant animosos malos. » Haec et his similia praecones hujusmodi suadent monachis ut monasteria sua deserant propter abbates suos et procuratores monasteriorum suorum, qui aliquas decimas, quae jure pertinent ad dispensationem episcoporum, monasteriis suis acquisierunt. Dicant mihi tam subtiles divinorum judiciorum scrutatores, quid salubrius sit monachis, utrum permanere coenobitas sub praepositorum suorum obedientia quae melior est quam victimae, et ibi vivere de decimis et fidelium oblationibus, quas Ecclesia lege charitatis communicare potest non tantum monasteriis, sed etiam xenodochiis, infirmis et peregrinis: an fieri Sarabaitas, ut in privatis locis proprio jure vivant et victum sibi de substantia pauperum per manum raptorum, et de foenore negotiatorum accipiant. Licet enim decimae et oblationes principaliter clericali debeantur militiae, potest tamen Ecclesia omne quod habet cum omnibus pauperibus habere commune. Quanto magis cum his pauperibus qui, relictis facultatibus propriis, non in angaria bajulantes Christi crucem, sequuntur pauperem Christum? Est tamen in quo abbatibus et praepositis monasteriorum parcendum esse non aestimo, si ab illis ad quos non pertinent, id est a laicis, decimas et oblationes accipiant , si inordinate eas a quibuscunque personis acquirant, si terminos transgrediantur antiquos, id est, si stipendia presbyterorum antiquitus instituta minorent ac sibi usurpent. Nec tamen ideo monachi qui haec ignorant aut non probant, debent suam collectionem deserere, aut abbatibus suis minus obedientes existere, dicente Domino de praepositis Ecclesiarum et monasteriorum sub nomine Scribarum et Pharisaeorum: Quae dicunt facite, secundum vero opera eorum nolite facere . Nec usus ipsarum rerum prohibendus est his quorum conscientia immunis est, cum dicat Apostolus, omnia munda mundis ; et: Unusquisque onus suum portabit , et Dominus in Evangelio: Quod intrat in os non coinquinat hominem, sed concupiscentia mala quae procedit de corde, et approbatio mali operis, quae procedit de ore, haec coinquinant hominem . Haec divini verbi praetaxati prolatores, et non satis discreti intellectores minus attendunt: qui dum quasi ad ligna caedenda procedunt, indiscretis sermonibus et non sale conditis, tanquam immoderatis ictibus percutiunt conscientias infirmorum, dum Ecclesiam orbis terrarum parvipendentes dicere videntur: Ecce Christus hic, et ecce illic, ecce in cubiculis, et ecce in deserto . Ita sentientes ante tempus usurpant sibi ventilabrum, quo in fine ventilanda est Dominica area, tanquam apud communem Ecclesiam sola remaneat palea, ad eos vero transeat triticum tanquam in Dominico horreo recondendum; in qua praesumptione valde metuendum est, ne dum qui se triticum a palea separatum reputat, pharisaico fermento inflatus palea fiat. Praeterea qui de laboribus manuum necessaria sibi praeparare non sufficiunt, non bene prospiciunt quia quae in aliis reprehendunt, frequenter ipsi committunt, dum victi penuria victus praedicant populis innocentiam suam, quod est oves vendere; praedicant ut manducent, quod est boves vendere, cum tales venditores cum venditoribus columbarum de templo Dominus ejecerit , et a Catholicorum societate eliminandos horum similes praefiguraverit . Neque enim hoc eos excusare videtur quod manu sua pecunias non accipiunt, sed Giezitas suos aut secum habent, aut post se mittunt qui collectionem accipiant, et in quorum voluerint usus expendant. Haec in se si considerarent, clericos, monachos, rectores Ecclesiarum et monasteriorum non tanto studio lacerarent. Haec scripsi vobis, fratres, ut non terreamini tonitru vanarum comminationum, neque moveamini a vestro sensu, sed secundum statuta praecedentium Patrum vitam vestram dirigatis, et obedientiam quam praelatis vestris debetis, et stabilitatem quam monasterio vestro professi estis, firmiter teneatis, ne damnationem eorum qui vota sua irrita faciunt, incurratis. Haec dicens anachoretarum vitam non improbo , eorum videlicet qui, in coenobiis regularibus instructi disciplinis, ordinabiliter ad eremum secedunt, quibus est solitudo paradisus, et civitas carcer, ut activam vitam de labore manuum viventes exerceant, aut dulcedine contemplativae vitae mentem reficiant, fontem vitae ore cordis sitiant, et, eorum quae retro sunt obliti, ad ea ultra non respiciant. Verum cum quidam ex hac professione in melotis suis vicos, castella, civitates gyrando perlustrent, humilitate vestium, vilitate ciborum , merita sua populis ostentant. Ambiunt fieri magistri qui nunquam fuerunt discipuli, deprimentes vitam 84 omnium hominum, quia non sunt quod ipsi sunt. Hos nec eremitas computandos intelligo, nec coenobitas, sed gyrovagos aut Sarabaitas, qui corpus Christi quod est Ecclesia tanquam ad unum membrum redigunt; non attendentes quia unusquisque proprium donum habet a Deo, et quia in domo Dei alius ambulat sic, alius sic, et quia omnia membra non eumdem actum habent, et in eodem Christi corpore non dicit ultimum membrum: Non sum de corpore, quia ultimum sum, nec gloriatur supremum membrum adversus inferiora, quia supremum est. Universitatem ergo corporis Christi, quantum in se est, destruunt, qui ad paucos solitarios solummodo Ecclesiam Dei pertinere contendunt. Qui etiam si seipsos veraciter agnoscerent, imperfectioni aliorum prudenter ignoscerent, cum nec seipsos a permistione malorum immunes intelligerent; cum Dominus de singulis gradibus Christianae professionis loquens per singulos dicat: Quia unus assumetur ad numerum electorum, unus vero relinquetur in massa damnatorum . Non enim beatum faciunt hominem secreta silvarum, cacumina montium, si secum non habet solitudinem mentis, Sabbatum cordis, tranquillitatem conscientiae, ascensiones in corde, sine quibus omnem solitudinem comitantur mentis accidia, curiositas, vana gloria, periculosae tentationum procellae; nec datur periclitanti animae opportuna tranquillitas, nisi Deo increpante repellatur tentationum importuna tempestas. Haec autem si penes vos habueritis, in quocunque loco fueritis, in quocunque ordine vel habitu Deo militaveritis, bravio aeternae remunerationis non carebitis. Sed quia Satanas aliquando transfigurat se in angelum lucis, timeo ne sicut serpens antiquus seduxit Evam astutia sua, sic callidus tentator per occultas administrationes suas quorumdam mentes seducat, et conscientias eorum illusionibus suis corruptas septem nequam spirituum habitacula faciat, qui velamine vanae religionis palliata domicilia sancti Spiritus esse confingat, et per deceptos suae deceptionis muscipulas latius extendat. Quod ne fiat, secundum apostolum, Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sunt , quia discretio spirituum cum consilio Scripturarum poterit istos motus in vobis sedare, et in mentis stabilitate servare, ut contra tentatores vestros dicatis cum Psalmista: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero . « In hunc modum possem multa ad aedificationem vestram scribere, sed iis qui quotidie audiunt sacras Scripturas, vel audiunt salutiferas admonitiones, puto ista posse sufficere. Valete.
(Luc. XXII) (I Tim. VIII) (Rom. XIV) (Rom. XII) (I Tim. I) (Ezech. XIV; Isa. LII) (ibid., et II Cor. VI) (refert. in cap. Ecce, et cap. Recedite caus. 23, q. 4) (Num. XVI) (Isa. LII) (Thren. IV) (Ezech. XIV) (c. 8, A malis caus. 23, q. 4) (cap. Si quis, caus. 23, q. 4) (lib. III, c. 3, et in c. Non potest, caus. 23, q. 4) (non intelligentes aut non legentes [non legentes aut non intelligentes ms. c. ]) (epist. 289) (Matth. XXIII) (I Tit. I) (Gal. VI) (Matth. XV) (Deuter. XIX) (Marc. XIII) (Matth. XXI) (Joan. II) (IV Reg. IV) (epist. 256) (Marc. XIII; Matth. XXIV) (I Joan. III) (Psal. XII)
[ al. collectione] [ al. consensus] [in ecclesiastica lege, ms. c. ] [ al. collectam] [ al., humilitatem vest. vilitatem cib.] [ al., quod vel qui] [ al. habeat]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
193
EPISTOLA CXCIII. GAUFRIDO, venerabili Belvacensium episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Dilectionem vestram pro Ecclesia Beati Quintini saepe interpellavimus , bonam spem, bonum promissum a dulciloquio vestro reportavimus. Unde adhuc humili devotione piis precibus eamdem dilectionem vestram petendo, pulsando imploramus, quatenus praedictae Ecclesiae quietem et ipse conservetis, et ab aliis conservari, postposita omni commodi datione, occasione, et aemulorum delatione, studeatis. Nunquam enim adversum vos in judicium venire voluimus, nunquam aemulis vestris et detractoribus aurem cordis accommodavimus. Sed si quid indecens de vobis fama sonuit, pie dissimulare, et fraterna compassione velare studuimus. Hoc autem est quod a dilectione vestra postulavimus, et adhuc postulamus ut privilegia quae dicta beati Quintini Ecclesia ab antecessoribus vestris obtinuit, et apostolica manus roboravit, regia quoque majestas pragmatica sanctione firmavit, intemerata servetis, sicut, si fierent vestra, illibata servari velletis. Nolumus adversum vos sublimium personarum aures pulsare, donec experiamur misericordiae viscera vobis clausa perdurare, quia tunc demum tumores ferro pungendi sunt, cum sentire fomenta refugiunt. Sciat vestra prudentia, quod quaecunque bona fecerunt antecessores vestri praedictae Ecclesiae, vestra sunt, et aeque profutura vobis ut illis, si congaudeatis; temporaliter et aeternaliter obfutura, si pusillum Domini gregem inquietare et a tranquillitate mentis, quae servis Dei necessaria est, perturbari aliqua temporalis emolumenti occasione permittatis. Vestrum est rigare et nutrire quod alii plantaverunt, ut eumdem fructum reddat secunda gratia nutritori, quam reportatura est prima gratia plantatori. Sciat quippe sollicitudo vestra, quia fundator praedictae Ecclesiae bonae memoriae domnus Guido Belvacensis episcopus, nullam mulctam pecuniae, nullam exactionem, nullam consuetudinem in praedicta Ecclesia, vel in vico sibi adjacente sibi vel successoribus suis, vel cuicunque potestati retinuit. Omnia haec per regiam manum, deinde per comprovincialium episcoporum convenientiam , demum per auctoritatem apostolicam dedit, omnia praedictae Ecclesiae praetaxatis sanctionibus confiscavit. Hanc libertatem Ecclesia a tempore sacerdotii mei, et tempore domni Galonis postea Parisiensis episcopi inconcusse possedit. Quod modo ut audivi adnihilare molitur malevolorum persuasionibus vestra intentio, dicens se rem aliter habuisse quam diximus, cum constet non esse pro lege habendum, quod manifestum fuerit contra privilegia fuisse praesumptum. Quod si aliquis de clientela Ecclesiae, vel parochianis contra pacem vel Christianam legem fecerit, per officium vestrum ad satisfactionem cogite; Ecclesiam vero cum suo abbate quiete Deo servire permittite. Valete.
(epist. 31)
[ in quibusdam v. c. conniventiam]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
194
EPISTOLA CXCIV. Dei gratia, IVO, Carnotensis Ecclesiae minister, HUGONI Ecclesiae Aurelianensis decano, et VULGRINO ejusdem Ecclesiae archidiacono, et communi capitulo praedictae Ecclesiae, salutem.
Mandastis mihi per litteras vestras, quod Reginaldus Canardus meum se negat esse parochianum; quod injuste eum negare, si colloquium inter nos baberetur, et lege probaremus et consuetudine. Verum quia hoc ad praesens commode fieri non potest, interim eum a nobis excommunicatum monemus, et rogamus ut pro excommunicato in Ecclesiis vestris teneri faciatis . In quo si mihi acquiescere 85 non vultis, auctoritati saltim Patrum obtemperetis, quae parochianos alterius Ecclesiae ab alia Ecclesia excommunicatos, dum in sua parochia morarentur, a propria Ecclesia recipi non debere testatur. Legitur enim in concilio Meldensi cap. 2: « De illis autem qui infra parochiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt: placuit ut excommunicentur, nec ante ex parochia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est , ne eos recipiant antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt, et omnia pleniter emendent. » Adversus hanc sententiam tam perspicuam, tam firmam, si quis stare tentaverit, et malitiam impoenitentis hominis adhuc velare voluerit, metropolitanae sedis audientiam appello .
(epist. 76 et 111) (epist. 189) (cap. 20, Curae, caus. 11, q. 3)
[ al. saltem ] [ al. metropolitanam sedem ap.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
195
EPISTOLA CXCV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GAUFRIDO Vindocinensis monasterii abbati, non alta sapere, sed humilibus consentire.
Accepi litteras tuas palpantes et pungentes, in quibusdam mellis dulcedinem redolentes, in quibusdam fellis amaritudinem respergentes, objicientes mihi quod te et tibi commissa praedonibus et malefactoribus exposuerim, et multa tibi mala factis et dictis ingesserim. Hoc prorsus dico teste veritate, quae Deus est, et conscientia mea, quia nec te nec tua cuiquam exposui, neque ut res monasterii tibi commissi male tractarentur, cum aliquo tractavi. Verum quia frequenter ex te bibo amara, non est mirandum si non possum tibi propinare dulcia, nec exhibere me patrem, qui te non invenio filium. Non ergo est injustum, si tibi subtraho lac matris, qui mihi debitum honorem non exhibes patris. Noveris enim vanas esse excusationes quas obtendis, te propter obedientiam Romanae Ecclesiae, Carnotensis Ecclesiae professionem refutasse, cum Ecclesia Romana a Deo nullam injustam acceperit potestatem, fidem violandi videlicet, debita sua cuique non reddendi, sed tantum quae sunt liganda ligandi, et quae sunt solvenda solvendi. Unde ad omnia objecta tua vel praemissa breviter respondeo, postpositis omnibus verbis supervacuis: Fac quod tuum est, et ego faciam quod meum est. Quod quandiu facere distuleris, si distulero facere ea quae tua sunt, non mireris.
[ne. ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
196
EPISTOLA CXCVI. LUDOVICO, Dei gratia Francorum regi, dulcissimo [et dilectissimo, ms. c.] domino suo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et debitum pro posse servitium.
Dictum est mihi quod ad suggestionem inimicorum abbatem Sancti Dionysii graviter accusatis, et testimonio cujusdam pseudomonachi de objecta sibi falsitate infamare contenditis. Quod nec leges habent, nec antecessorum vestrorum regum instituta permittunt, ut alicui de se confesso credi debeat super crimen alienum . Unde excellentiae vestrae supplico, ut majestati regiae primo consulatis, et nobilis monasterii, quod cum omnibus sibi appendentibus vestrae voluntati obnoxium est, ne in aliquo jura minuatis, sed potius beneficia quae praedecessores vestri eidem venerabili loco contulerunt, tanquam in propriam eleemosynam defendendo vindicetis . Et quia periculosum est loca sanctorum perturbare, militantes in sanctis locis inquietare, salubre consilium mihi videretur , ut postpositis aemulorum insimulationibus tales personas ad hanc discussionem invitaretis vel exspectaretis, qui sine omni fuco malitiae consilium vobis darent, et vestrae utilitati, et quieti monasterii salubriter providerent. In his autem et in omnibus det vobis Dominus spiritum consilii, et fortitudinis et pietatis. Vale.
(epist. 229 et 249, et t. ult. c. De accusationib.)
[unus v. c. vertatis, alii, vereatis, ita ms. c. ] [ al. videtur] [ al. insinuationibus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
197
EPISTOLA CXCVII. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, GULIELMO [al. WUILELMO], eadem gratia Majoris-Monasterii abbati, summo Pastori in sancto placere proposito.
Continetur in litteris vestris presbyterum, tanquam ad terrendos inimicos, domum suam succendisse, et eo incendio puerum quemdam sequentem matrem, cum incendium praevaluisset, occubuisse. Quaerit itaque vestra fraternitas utrum praedictus presbyter, factus monachus, ulterius valeat Christi sacramenta tractare, an omni tempore a sacerdotali officio alienus existere. Respondeo itaque vobis ex verbis papae Nicolai de simili casu, cuidam episcopo Hosbardo ita scribentis: « Quoniam presbyter et si voluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignatio, ex quibus mortifera illa commotio prodiit, in omnibus, et praecipue in Dei ministris inhibetur, atque ubique damnatur. . . » Quibus verbis colligi potest quia si presbyter rem licitam et ordinatam fecisset, et praeter ejus intentionem alicujus inopinata mors inde provenisset , immunis esset. Nunc quia diabolo suadente quod illicitum et contra sacerdotale propositum erat prius fecit, et de malo initio pejor exitus prodiit, nullo modo presbyterum debemus immunem aestimare, nec sacerdotali officio dignum judicare, nisi eum longa monasticae vitae probet experientia, et ad intermissum ministerium ex meritorum praerogativa pastoralis obedientia revocet.
[ al. Hosbaldo] [ al. processisset] [ vel possumus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
198
EPISTOLA CXCVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GISLEBERTO bonae spei fratri, et multiplici honore sublimi.
Noverit dilectio tua mihi et coepiscopis nostris Parisiensi et Suessionensi litteras a domno papa directas, quibus praeceptum est nobis ut te et Gaufridum concanonicum tuum usque ad Idus Julii in competenti loco ad audientiam nostram convocemus, et causam quam adversum te habet praedictus Gaufridus de praepositura Suobrii rationabiliter decidamus. Locum itaque Stampis statuimus, ad quem locum unusquisque vestrum poterit personas negotio suo necessarias adducere, et intrepide suas actiones exercere . Diem vero 86 Idus Julii denotamus ; et ad locum illum et diem ea auctoritate qua nobis praeceptum est, te invitamus, et si ad vocationem nostram venturus sis, certos nos ad praesens fieri flagitamus . Vale.
[ al. Sodobrii ut epist. seq. ] [ al. exerere] [ al. denominamus, [ al. denotavimus, ms. c. ] [ al. postulamus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
199
EPISTOLA CXCIX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GISLEBERTO nepoti domni Turonensis archiepiscopi, salutem.
Ad causam te ex praecepto domni papae adversus Gaufridum concanonicum tuum de praepositura Suobrii denominato certo die, certo loco invitavimus, et ut de tuo adventu certos nos redderes, quia de obedientia tua incerti eramus, patenter admonuimus, ne nos et alios qui ad hanc causam venturi erant, frustra fatigaremur Tu vero admonitionem nostram, imo domni papae postponens, legationi nostrae nihil respondisti, judicium subterfugiens, nobis ignorantibus, venisti, et quia cum judicibus de causa non conveneras, judices non invenisti. In quo melius tibi absenti potuit suffragari innocens et simplex veritas quam praesenti prodesse possit ad nocendum multo scrutinio perquisita et palliata duplicitas. Quomodo enim prodesse non potest dolosa absentia, sic jure prodesse non potest dolosa praesentia, quia sicut dicit beatus Augustinus, « Simulata aequitas non est aequitas, sed simulatio et iniquitas. » Ergo iterum monemus quod monuimus nos et collegae nostri ex praecepto apostolico, ut revertaris ad judicium, et diem tibi praescribimus, loco non mutato, Kal. Septembris; ad quem si venturus es, usque ad Assumptionem beatae Mariae praemandare nobis ne pigriteris, quia ad hanc discussionem aliter convenire non debemus, nisi venturum te esse praesciamus. Alioquin vitabis arcum ferreum, et incurreres arcum aeneum . Vale.
(epist. 201) (Job. XX)
[ in duob. v. c. Sodobrii, ut epist. praec. ] [ al. vocati] [fatigaremus, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
200
EPISTOLA CC. DAIMBERTO, Dei gratia reverendo Senonensium [al. Senonum archiepiscopo metropolitano suo, IVO, Carnotensis Ecclesiae humilis minister, debitam cum omni devotione obedientiam.
Quoniam sponsae Christi custodes et paranymphi deputati sumus, eamdem sponsam casto amore zelare debemus, ut eam Sponso suo immaculatam exhibere possimus. Si ergo macula vel ruga decorem ejus infuscaverit, nos omni studio curare debemus, vel rugam duplicitatis ad simplicitatem reducere, vel maculam turpitudinis nitro et sapone debitae correptionis abluere. Quae idcirco eminentiae vestrae praelibavimus, quoniam in Ecclesia Senonensi, Deo auctore vobis commissa, per quosdam ex fratribus ejusdem Ecclesiae grave scandalum emersisse cognovimus, partim propter cantorem ipsius Ecclesiae, qui contra sacramenta quae fecit, indebitam sibi sedem in Ecclesia temeraria ambitione occupavit, partim propter quemdam de praelatis Ecclesiae, qui publice sibi duo scorta copulavit et tertiam pellicem cui matrimoniales tabulas faciat jam sibi praeparavit . Quae quantum inhonesta sint, et apostolicis praeceptis contraria, non est meum prudentiam vestram docere, sed tantum ut tales excessus non tepide, non trepide comprimatis, filiali dilectione admonere. Decet enim magnitudinem vestram, ut haec vulnera cancrena ne latius serpant, medicinali cauterio circumcidatis, et a simili contagio caeteros horum exemplo compescatis. Quod si per vos id perficere non sufficitis, adhibete vobiscum duos aut tres ex suffraganeis episcopis, quorum consilio et auxilio scandalum hoc sedare studeatis, ne forte tantus faetor longius et latius diffusus ad olfactum Romanae Ecclesiae perveniat, et cum fatigatione corporum gravia quoque damna rerum infligat. Valete.
(epist. 218)
[ al. correctionis] [ al. sociavit, ita ms. c. ] [ al. nec, ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
201
EPISTOLA CCI. PASCHALI summo pontifici, IVO, sublimitatis suae filius, cum debita obedientia, quidquid potest esse beatius.
Ex majestatis vestrae praecepto Gislebertum nepotem archiepiscopi Turonensis ad praecidendam causam quae erat inter eum et Gaufridum concanonicum suum invitavimus, diem et locum ei designavimus, et quia incertum nobis erat utrum ad hanc discussionem venturus esset, an non, ne frustra nos fatigaremus ut adventum suum nobis praenuntiaret , admonuimus. Ad hanc admonitionem nihil respondit. Nobis nescientibus, tanquam per absentiam nostram sublationem vel dilationem sententiae lucraturus, ad locum praesignatum venit, sed judices quibus dolose adventum suum celaverat, non invenit. Nos itaque ita illusi alium diem ei statuimus, legatum ei cum litteris semel et saepius direximus. Ipse vero, more solito, latebras quaesivit, et litterarum auditum tanquam venenum vitavit. Remittimus itaque praedictum Gaufridum paternitati vestrae, ut secundum ordinem rerum gestarum, quod vobis Deus inspiraverit de eo statuatis, et fatigationem ejus et miseriam paterna miseratione sublevetis. Decet enim majestatem apostolicam tales tergiversatores in astutia sua comprehendere, et vitantes arcum ferreum intenso arcu aeneo de longe sagittare . Vale.
(epist. 199)
[ al. decidendam, ita ms. c. ] [ al. praemandaret]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
202
EPISTOLA CCII. LUDOVICO, Dei gratia dulcissimo regi Francorum, domino suo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et debitum pro posse servitium.
Non decet majestatem regiam vilia vel quaelibet vanitatis lenocinia a sacerdote quaerere, nec sacerdotalis officii est in talibus regiae majestati obtemperare. Hoc quibusdam litterulis respondeo, quae ex parte vestra quaerebant a me duo paria pellium catinarum. Quas ubi legi, propter honorem vestrum valde erubui, nec ex parte vestra eas mihi fuisse missas credere potui: et tamen tanquam a vobis missae fuissent, supradicta rescripsi, ut nunquam amplius a me vel ab alio Episcopo talia quaeratis, si regiae majestati debitum honorem servare curatis. Vale.
[ al. litteris] [ al. aliquo]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
203
87 EPISTOLA CCIII. LESIARDO [al. LISIARDO], Dei gratia Suessionum episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem.
De portionibus Ecclesiarum ad episcopum pertinentibus, quas archidiaconi vestri ante et post electionem vestram sibi usurpaverunt, quaesivit dilectio vestra utrum haberem canonicam sententiam hujusmodi ausibus obviantem, et eorum rapacitatem canonico rigore cohibentem. Nova sunt haec genera morborum, et ideo nova exigunt genera medicamentorum. Tamen si inspiciamus epistolam Isidori, Leufredo, Cordubensi episcopo directam, patenter intelligi poterit, quia non pertinet ad archidiaconum praeter portionem suam aliquid de reditibus parochiarum sibi retinere, vel ultra terminos a patribus positos aliquid usurpare. Dicitur enim in epistola praefata: « Archidiaconus inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta et res basilicarum vel parochiarum, gesta libertatum ecclesiasticarum idem episcopo refert; collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo defert. » Quibus verbis liquet quia ultra portionem suam nihil sibi retinere debet; quod si aliquid usurpat, decretalem sententiam papae Joannis subeat dicentem: « Qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed quod invasit non simplum sed quadruplum reddat, secundum evangelicam sententiam: Si quem defraudavi, reddo quadruplum . » De angariis vero super presbyteros minime faciendis legitur in concilio Toletano tertio, capitulo 20: « Neque in angariis presbyteri aut diacones, neque in aliquibus fatigentur indictionibus. » Quae tamen si in absentia vestra facta sunt, vestrae discretionis est aut indulgere, aut canonica severitate vindicare. Lex enim sic de praeterito indulget, ut in posterum prohibeat . Pauca scribo quia non ignoranti legem respondeo. Vale.
(Luc. XIX) (l. VII, c, De legib. et const. princip.)
[ al. redditibus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
204
EPISTOLA CCIV. Dommo et Patri suo PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, quidquid obedientiae, quidquid famulatus ferre potest ejus humilitas.
Noverit vestra paternitas me Guidonem Puteacensem refugam, et clericalis militiae desertorem, propter sacrilegia sua, propter lamentationem et oppressionem pupillorum et viduarum, propter indebitas angarias, propter intolerabiles exactiones quas exercet in possessionibus Ecclesiae Carnotensis, tanquam putridum membrum a corpore Ecclesiae praecidisse, et Sathanae, cui pene per omnia famulatur, cum suis sequacibus tradidisse. Unde, flexis genibus cordis, paternitati vestrae supplico, ut sententiam anathematis juste in eum factam apostolica autoritate confirmetis et archiepiscopo Senonensi, episcopo Aurelianensi, episcopo etiam Parisiensi, ut idem anathema in eum faciant , vestra auctoritate apostolica injungatis. Nisi enim rebellium filiorum pravitatem paterna severitate feriatis, nisi tribulatos materna consolatione foveatis, nisi auxiliatricem manum laborantibus et pene labentibus porrigatis, merito conquerendo clamabit Ecclesia: Caput meum plenum est rore, et cicinni mei pleni guttis noctium , quia pene totum corpus Ecclesiae occupant vitiorum vepres, et vix invenitur aliqua eradicans manus. In tantum enim apud nos in majoribus populi abundavit iniquitas ut nec paternis admonitionibus obediant , nec Deum terrentem timeant cum et ex sterilitate terrae fame pauperes eorum afficiat. et morbo qui dicitur sacer ignis, multorum membra ad praecisionem, multorum corpora ducat ad mortem. Opportune igitur et importune eorum increpanda ad concordiam revocari. Paratus enim est subdecanus quidquid actor sui juris esse probare potuerit, in pace dimittere, secundum legis tramitem, quae contra petitorem judicari praecipit, et possessionem suo in loco remanere, ubi actor rem quam petit, suam esse probare non poterit Turbant hoc quidam litis amatores , invidiae et odii sui tali importunitate virus effundentes, majorum institutionibus nolentes acquiescere, nisi irrefragabili constringantur auctoritate. Scribat ergo paternitas vestra quod voluerit Carnotensi Ecclesiae de hac dissonantia. Scribat et suprataxatis episcopis de refrenanda sacrilegorum plangenda malitia. Caetera quae his negotiis necessaria sunt, quae scribere longum fuit, referet sanctitati vestrae praesentium portitor, et ad praetaxatas personas quod placuerit, prudentiae vestrae reportabit. Vale.
(Cantic. III) (epist. 128) (instit. 2, tit. De legat. § 4.)
[ al. lamentabilem oppres.] [ ita v. c. antea sequentibus] [jaciant] [ al. pietate] [ sic v. c. antea inculpanda) est malitia, ut vel sic cognoscatur ab eis severa Dei misericordia. Praeterea dissentio est quaedam inter duos Ecclesiae nostrae praelatos, decanum videlicet et subdecanum, qui in rebus ecclesiasticis quasdam consuetudines habent communes, quasdam proprias, similiter quosdam reditus communes, quosdam proprios. Dicit itaque decanus quaedam ex ipsis, quae separatim longa retentione habuit subdecanus, decano esse debere communia. Quo in negotio, quia nolunt judices in unam convenire sententiam, ut dicant cui incumbat probatio, dicenti aut neganti, hanc litem sententia vestra petimus terminari et fratres dissentientes [ al. volo penitus t. et f. dissidentes] [ al. decanus] [ al. litis auctores] [ al. providentiae]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
205
EPISTOLA CCV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GUILLELMO nobili et strenuo [al. strenuissimo] militi salutem.
Missus a te clericus anxie et diligenter ex tua parte consuluit parvitatem meam quid sentirem super inhonesta suspicione quam conjecisti in uxorem tuam, opponens ei non esse genitum ex te quod peperit dum morareris in Anglia; propterea quod, computatis diebus qui sunt inter conceptum et partum, inventi sunt minus septem dies quam consuetudo credebatur habere parientium; auges inde suspicionem taum, quod miles quem de concubitu uxoris tuae suspectum habebas, cum subiisset examinationem ferri candentis ad se purgandum, cauteriatus est, nec ullus producitur accusator aut testis qui suspicioni tuae nisi de conjecturis ullum praebeat argumentum. Pro quibus aliquem condemnare nec usus majorum, nec ulla legum concedit auctoritas. Primo de conjectura dierum cui defuisse dicuntur, respondeo, quia nullum tibi certum faciunt argumentum cum honestae 88 mulieres et veteranae causa veritatis inquirendae a nobis interrogatae manifeste responderint , non semper intra eumdem terminum dierum contingere solere puerperium, cum secundum alacritatem naturae vel imbecillitatem, nunc paulo celerius, nunc paulo tardius post conceptum soleant contingere partus. Quod ex ratione seminum facile colligi potest, cum secundum aeris temperiem vel intemperiem quibusdam annis celerius, quibusdam tardius segetes maturescant ad messem. Simili modo cauterium militis nullum tibi certum praebet argumentum, cum per examinationem ferri candentis occulto Dei judicio multos videamus nocentes liberatos, multos innocentes saepe damnatos. Praeterea cum talis examinatio sit in Deum tentatio, non est mirum si divino auxilio deseritur, cum incaute et sine judiciali sententia ab aliquo suscipitur. Unde beatus Augustinus defendens Abraham, quod uxorem suam finxit esse sororem, ita dicit: « Quando habet homo quid faciat, non debet tentare Deum suum. » Unde Stephanus papa scribit Leuberto Maguntio episcopo: « Ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet , sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione, vel testium approbatione, publicata delicta habito prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini judicare: occulta vero et incognita illius sunt judicio relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum . » Hinc etiam cum ad singulare certamen propter similes suspiciones Teibergam uxorem suam cogere vellet rex Lotharius, adversus eum ita scribit papa Nicolaus: « Monomachiam vero in legem non assumimus quam praeceptam fuisse non reperimus, quam licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum David et Goliam sacra pandit Historia , nusquam tamen ut pro lege teneatur, alicubi divina sanxit auctoritas: cum hoc et hujuscemodi sectantes, Deum solummodo tentare videantur. » His et hujusmodi sententiis correptus, tempera zelum tuum, ne te et uxorem tuam, et sobolem tuam immoderata severitate trudas in infamiam, quam sedare non poteris, cum aliquando, poenitentia ductus, multo sudore sedare studueris. Sufficiat ergo tibi cum juramento uxoris tuae probatarum personarum testimonium [cum juramento. ms. c. ), dicente Apostolo Omnis controversiae eorum finis est juramentum . Vale.
(epist. 252 et 280) (epist. 74 et 280) (epist. 280) (I Reg. XVI) (Hebr. VI)
[ al. respondeant] [ al. numerum dierum] [Maguntino ms. c. ] [ ita v. c. antea, corda fidelium]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
206
EPISTOLA CCVI. HILDEBERTO [ un. ex. LAMBERTO], Dei gratia Cenomanensi episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem.
De subdiacono respersione infamiae lacerato nihil respondere dilectioni vestrae possumus, quod non noverit vestra prudentia. Sed quia gratum est unicuique recte consideranti, cum multos cognoverit in unam convenire sententiam non est ingratum parvitati nostrae ea scribere quae ex auctoritate Patrum collegimus, et quod ipsi in hujusmodi negotiis observare consuevimus. Dicit enim beatus Augustinus : « Nos quemquam a communione removere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo ecclesiastico, vel saeculari judicio nominatum atque convictum. » Inde et Stephanus papa quintus de quodam diacono ex infamia accusato ita scribit Leoni Tianensi , episcopo: « Si suspicio super diaconum habetur, et accusatores idonei reperiuntur, et testes quales sacri canones sanciunt, cum fuerit legitimis testibus approbatus, canonica sententia feriatur, quod si nec sponte confitetur, neque legitimi accusatores vel testes reperti fuerint, et mala fama crebrescit, non publico examine, sed coram te et coram reverendissimis presbyteris et diaconibus secreto juramento se purget, et boni testimonii permaneat. » De simili negotio papa Nicolaus ita scribit Salomoni episcopo Constantiensi: « Si, examinante episcopo causam presbyteri vel diaconi, non fuerit presbyter ille vel diaconus per testium approbationem forte convictus, non est scelus episcopo manifestum legitime, nisi forte presbyter vel diaconus scelus sponte suo confiteatur. Sola enim spontanea confessio et legitimus numerus , vel qualitas testium clericum privat proprio gradu. » Hinc beatus Gregorius scribit Joanni Panormitano episcopo : « Si quid de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit, quod juste possit offendere, non facile credas, ne , ad vindictam te accendat res incognita. » Unde idem in quadam epistola : « Si sacerdos vel quilibet clericus a populo fuerit accusatus, si certi testes non fuerint qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, ut illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. » Haec praetaxatorum Patrum auctoritas comprobare videtur, quod quilibet clericus mala fama pulsatus, sola se manu possit purgare et in suo gradu permanere. Verum posterorum diligentia experta, quod temeraria hominum cupiditas facile adderet flagitio perjurium, districtiorem ad sedandam presbyteri infamiam sanxit purgationem, addens aliquid severitati, ut sacerdotum studiosius consuleret honestati in quorum ore non est apud simplices verbum Dei pretiosum, si non habeant etiam ab his qui foris sunt bonum testimonium . Posuerunt autem haec in discretione episcoporum, ut secundum quod audiunt malam famam presbyterorum crebrescere et ingravescere, exigant purgatoria sacramenta a presbyteris infamatis, cum tribus, aut quinque, aut septem collegis. Unde ita continetur in concilio Hilerdensi, capitulo X : « Si quis presbyter a plebe sibi commissa fuerit infamatus, et episcopus legitimis testibus approbare non potuerit, suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus in eo scandalum patiatur. Sed sive secundum canones, sive ad arbitrium episcopi, collegas sibi quinque vel septem adjungat, cum quibus, coram posito sacro Evangelio, juret immunem se esse ab objecto crimine. » Quam satisfactionem nonnulli praecedentium Patrum in consuetudinem duxerunt, exemplo Leonis papae per sacramenta purgati . His et hujusmodi dictis et exemplis credimus in potestate episcoporum esse purgationem sacerdotum vel exaggerare vel temperare, secundum quod intelligunt, et famae eorum consultum, et saluti plebium sibi commissarum esse necessarium. Scripsissemus vobis plura, sed nec ista intelligimus prudentiae vestra esse necessaria. Vale.
(hom. 50; can. Multi, caus. 2, q. 1) (can. De crimine, caus. 5, q. 5) (decernentibus episcopis, et accusatore quod objecerat comprobante) (can. Si quid caus. 15, q. 7) (c. Presbyter quilibet, caus. 2, q. 4.) (I Tim. III) (Ivo lib. V, et Grat. c. Presbyter si, caus. 2, q. 4) (epist. 229)
[tuae ms. c. ] [ al. per famam. ita. ms. cod. ] [ al. Theanensi] [ al. et canonicus numerus] [ al. nec] [ al. posteriorum; ita. ms. cod. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
207
89 EPISTOLA CCVII. SAMSONI, Dei gratia Wigornensi [al., Wigorniensi] episcopo, IVO, eadem gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Licet marina discrimina corporalem praesentiam locali positione discriminent, societatem tamen animorum nulla locorum spatia quamlibet longinqua discriminant. Quod tamen in parvitate mea evidenti dilectionis argumento diligentia vestra probavit, quando mihi sandalia pedibus apostolicis digna transmisit . Quod vero gratiae vestrae debitas gratias non rependi, non ideo praetermisi quia ingratus sim, sed quia homo tardus sum, et infecundae facundiae, et frontis non satis urbanae . Unde tarditatem meam cum petitione indulgentiae reprehendo, qui tamen tardus non invenirer, si opportunitas serviendi vobis vel vestris desideranti animae se offerret. Interim autem germano affectu nos invicem diligamus, et per hoc undosum et naufragosum mare navigantes, mutuas orationum manus ad alterutrum porrigamus, ut post haec marina discrimina in tuto salutis portu quiescere valeamus. Vale.
(epist. 165) (epist. 7)
[quod, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
208
EPISTOLA CCVIII. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFRIDO dilecto sibi in Christo fratri, de Sion Hierusalem contemplari.
Nosti, charissime, de te ipso, et melius me nosti, cum quanta spei fiducia, et cum quanta laude hominum, calcato mundi flore, solitariam vitam elegeris, quomodo post servatam aliquandiu laudabiliter solitariam conversationem, ad regendum monasterium vocatus fueris. Nosti quia tumultus populares, sine quibus nec modica rei familiaris dispensatio administrari potest, prae amore internae quietis ferre non potuisti, et idcirco ad intermissam quietem modis omnibus revolare studuisti, in loco tuo abbatem, quem congregatio tibi commissa voluit, tu ipse elegisti, et tanquam columba a molestiis evolans elongasti, ut in solitudine maneres, et eum exspectare qui salvum te faceret a pusillo animo et inquieto, decrevisti. Nunc vero, ut aiunt quidam, contra propositum tuum monachos rumigerulos de loco ad locum discursantes, abbati suo detrahentes, et bilingues, intra cellulam tuam libenter suscipis, murmurationibus eorum aurem delectabiliter aperis, et non tantum magnam partem diei, sed etiam noctis, non tantum superfluis , sed etiam noxiis collocutionibus expendis, et secretum locum tuum publicum facis, cum indebita curiositate silentium monachorum in verba adulatoria et detractoria nescio qua vanitate lenocinante interrumpi permittis. Dicitur etiam quod milites illos qui beneficia monasterii habent , tanquam eos tibi reservans, hominium facere abbati non permittis. Dicuntur multa in hunc modum, quae omnia summo studio praecavere debet tua religio, ut aut omnino non sint, aut probabiliter fingi non possint. Quae scripsi tibi Deus novit; ideo scripsi quia et si non omnia ita sunt ut dicuntur, sed ab aemulis fortasse conficta sunt, tamen scio quod aliquando plus prosunt inimici detrahentes quam amici adulantes, et illud Salomonis, quia meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula blandientis . Multa possem in hunc modum scribere prudentiae tuae, sed sapienti ista sufficiunt. Vale.
(epist. 240) (epist. 153 et 168) (Prov. XXVII)
[ al., avolans] [in, in utroque loco ms. c. ] [ quidam lib., hominatum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
209
EPISTOLA CCIX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, HUGONI magnifico Trecensium comiti, salutem et servitium.
Notum volo facere celsitudini tuae, quia discussio illa quae ventilanda est in octavis Pentecostes Senonis, de conjugio regis et consobrinae tuae, filiae Bonifacii marchionis, virgini illi de cujus conjugio tractandum est, nec honesta est nec utilis. Ideo inutilis, quia foedus illud quod de ipso conjugio initum est, consilio episcoporum et optimatium omnino cassabitur. Honesta vero ideo non erit, quod infamia virginis, quae de legitimo conjugio nata non est, longe lateque divulgabitur. Nullus quippe qui fidelitatem fecerit regi, praesumet illud dare consilium quod sit contra fidelitatem suam, et regni minuat majestatem. Cum his enim quae fidelitas continet, praecipue observandum est utile et honestum, quae minime observarent qui mulierem de incesto conjugio natam regiae personae sociandam esse decernerent. Jam enim insonuit murmur ducum et marchionum qui jam deliberant se a rege dividere, si tam manifestam occasionem valuerint invenire. Vos itaque qui hujus conjugii paranymphus estis, potestis in utrumque cosulere, ut nec rex incurrat perjurium, nec turpe consobrina vestra repudium, maxime cum rex dicat hanc se maculam ignorasse, et simpliciter in vestra verba jurasse. Propterea scribo vobis absens quod dicerem vobis praesens, consulens in hoc meae fidelitati, et nobilitatis vestrae honestati, quatenus ita discrete et provide rem istam modificetis, ut omnibus quae de hoc contractu contingere possunt, salubri consilio occurratis. Unde mibi consultius videtur, ut conventus convocatus non fiat, ne res ista amplius ventilata in pejus proveniat. Vale.
[ al., optimatum] [ al., debeant se a regno] [ antea, contactu] [ al., quam res]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
210
EPISTOLA CCX. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, pro fideli dispensatione, aeterna perfrui visione.
Quia dispensationis apostolicae consideratio non omnibus aeque placet, vel non omnibus aeque nota est, murmurant aliquando adversus bonum dispensatorem, qui non auderent murmurare adversus justum judicem. Dispensationes ergo vestrae ita librandae essent, ut si male meritis impendunt misericordiam, benemeritis non inferant violentiam. Quod ideo praelibavi filiali dilectione paternitati vestrae, quia domnus Odo Cameracensis episcopus anxie gemit, multis sibi congemiscentibus, quod Radulfum Bribrantensem archidiaconum sine audientia, sine judicio suo archidiaconatu spoliastis, qui cum Romana Ecclesia semper fuit: Galfridum vero sedis apostolicae 90 impugnatorem eodem archidiaconatu investistis. Unde tam pro amore justitiae quam pro honore sedis apostolicae consulendo, supplicamus sanctitati vestrae ut, si alicujus importunitate extorta est de ore vestro in bene meritum severa sententia, ita discretione vestra modificetur ut religiosi episcopi anxietas relevetur, et bene meritus frater non gravetur, quatenus in hoc facto male meriti de sua praesumptione non valeant gloriari, nec bene meriti, a sua spe cadentes, cogantur contristari. Virorum enim fortium antiqua laus est Parcere subjectis, et debellare superbos.
Vale.
(VIRGIL. Aeneid., lib. VI.)
[ al., Bribantensem ve Bribatensem] [ at., Gaucherium, vel Gaulcherium, et Galcherium]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
211
EPISTOLA CCXI. RADULPHO, Dei gratia [reverendo, ms. c.] Remorum archiepiscopo, Ivo, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Consanguinitatem, quae dicitur esse inter filium Flandrensis comitis et filiam comitis Redonensis, didici, cum essem in curia papae Urbani, non propter istos pueros, qui nondum fortasse nati erant, sed propter avos eorum, aut proavos paternos aut maternos, de quorum consanguinitate tunc temporis, urgente necessitate, tractabatur. Computavit enim eam ad suggestionem domni papae, me audiente, quidam monachus Arvernensis, nomine Castus, aetate maturus, de nobilibus terrae illius progenitus, vita et fama honestus. Computaverunt eamdem consanguinitatem alio tempore in praedicta curia legati Fulconis Andegavensis comitis, et probaverunt, eum accusaretur rex Francorum Philippus quod praedicto comiti consanguineo suo uxorem suam subtraxerat, quam etiam illicite retinebat. Propter quam accusationem, et patrati incestus comprobationem, excommunicatus est rex a domno papa Urbano in Claromontensi concilio. Et cum, post factum divortium, praedictus rex esset reversus ad praedictae mulieris consortium , excommunicatus est in Pictavensi concilio, a cardinalibus Joanne et Benedicto. Haec scribo absens qui nihil aliud quod ad rem pertineret dicturus essem praesens. Occurrerem tamen libenter amabili mihi vestro colloquio, nisi obsisteret mihi coluber in via, cerastes in semita, videlicet Puteacensis dominus, qui propter intolerabiles injurias quas infert Ecclesiae nostrae, a nobis est excommunicatus. Computatores vero genealogiae quos monebatis mecum venire, quorum mentionem superius feci, non sunt parochiani mei, neque etiam novi utrum vivant, ut possim eos ad hanc discussionem invitare. Generatio autem sic est: Gaufridus Grisagonellus Fulco Andegavensis comes. Comitissa Vascinensis Fulco Rechins. Comitissa Redonensis. Filia ejus N Blanca Arelatensis comitissa. Constantia regina. Adera Flandrensis comitissa. Albertus Friso . Robertus filius Frisonis. Sexto gradu filius hujus Roberti N.
[Philippus, ms. c. ] [illicitum, ms. c. ] [ al., Pictaviensi] [duo v. c. etms. c., fratres. ] [al., Vastinensis vel Vassenensis. ] [ Robertus, ms. c]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
212
EPISTOLA CCXII. Ivo, Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFRIDO, Dei gratia Belvacensium episcopo, salutem.
De eo qui ante plurimos annos bona sua monasterio Sancti Symphoriani devovit, et circa obitum suum se et sua, nullo calumniante, contradidit, hoc respondeo dilectioni vestrae quod legibus et moribus, et rationi concordat, videlicet quia si adversus monachum praetaxatum quandiu in monasterio vixit nulla actio mota fuit, quod monasterio contulit ab eo jure alienari non poterit, si tamen huic calumniatori conversio praedicti monachi nota fuit. Sicut enim de criminationibus sic de pactionibus lex et ratio docet , ut qui jam tantum judicio divino subjacet, judicio ulterius non pulsetur humano. Praeterea etiam si vera sunt quae calumniator ille proponit, ut haeres fuerit a praedicto monacho designatus, continetur tamen in libro Institutionum de haeredibus, quia prius testamentum posteriore dissolvitur; et in legibus Theodosianis : « Si aliquis unam rem per legitimas scripturas duobus donaverit, uni prius et alteri postea, non quaerendum est in his donationibus qui primus, qui posterior sit: sed quirem, tradente donatore, possederit: is eam cui tradita est possidebit. » Si alia quae non audivimus non impediant, sic potest de proposita controversia rationabiliter et legitime judicari. Vale.
(l. fin, c. Ad leg. Tul.) (l. IV, d. De loc., et l. L, d. De re jud.) (Anianus in schol. ad Pauli Sent., lib. V, tit. 11)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
213
EPISTOLA CCXIII. JOANNI, Dei gratia Aurelianensium episcopo, Ivo, eadem gratia Carnotensis minister, salutem et dilectionem in Domino.
Venerunt ad nos quidam fratres qui in episcopatu vestro communiter vivunt, sollicite quaerentes utrum clerici regulariter viventes parochias regere possint, et animarum habere custodiam . Quibus hoc respondi, quia in primitiva Ecclesia nullus constitutus est rector animarum, nisi de communi vita assumptus, quia nemo rectius custos praeponitur vitae alienae quam qui prius custos est factus vitae suae. Quod nullo in loco melius probatur quam inter eos in quibus regularis vita vigere videtur; quibus tantum displicet aliena malitia quantum prius displicuit sua. Unde Clemens in quarta epistola sua : « Communis vita, fratres, omnibus est necessaria, et maxime iis qui irreprehensibiliter vivere cupiunt, et apostolorum vitam eorumque discipulorum imitari volunt. » Et in sequentibus: « Unde consilium dantes, vestram prudentiam hortamur ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem vitam ducentes, et Scripturas sacras intelligentes, quae Deo vovistis adimplere studeatis.. » Inde etiam papa Urbanus in primo Decretali suo : « Scimus vos non ignorare, fratres, quia vita communis inter bonos Christianos hactenus viguit, et adhuc gratia Dei viget, maxime inter eos qui in sortem Domini electi sunt, id est inter clericos. » Hae sententiae apostolicae nullum clericum a communi vita excipiunt, nec civilis, nec suburbanae ecclesiae presbyterum. Quod vero communis vita in omnibus ecclesiis pene defecit tam civilibus quam dioecesianis, 91 non auctoritati, sed desuetudini et defectui ascribendum est, refrigescente charitate, quae omnia vult habere communia, et regnante cupiditate, quae non quaerit ea quae Dei sunt et proximi, sed tantum quae sunt propria. His rationibus et auctoritatibus freti, constanter asserimus non esse audiendos, qui clericos regulariter viventes a regimine animarum judicant repellendos , quia saeculo renuntiaverunt, sed ideo potius ad hoc assumendos, quia voluptates et pompas saeculi contempserunt. Non enim mundi contractus est animas a vitiis avocare, et ad virtutum celsitudinem provocare. Ideo convenientius ista docent qui ea quae dicunt opere complent, quam ii qui sunt doctores legis et non factores legis. Non tamen ad hoc officium alii assumendi sunt, nisi quos vita et doctrina commendat, et episcopalis auctoritas ad hoc agendum idoneos probat. Haec fraterne scripsi dilectioni vestrae, ut eorum qui sua quaerunt rapacitatem adversus pusillum Dei gregem compescatis, et in clericali militia quiete vivere faciatis. Vale.
(epist. 69) (epist. 5, et in c. Dilectissimis, caus. 12, q. 1) (primus in c. Scimus, caus. 12, q. 1) (epist. 69)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
214
EPISTOLA CCXIV. BRUNONI, Dei gratia primae sedis Belgicorum episcopo, Ivo, eadem gratia humilis Carnotensis Ecclesiae minister, per hoc mare spatiosum et undosum pervenire ad aeternae beatitudinis portum.
Quamvis lateat oculos corporis mei corporalis vestra praesentia, non tamen latet oculos mentis meae quae in vobis lucet divina gratia, per quam adhuc supersunt in mundo quaedam luminaria, quae radiantia verbo et exemplo valent ad illustrandam caliginem vitiorum, et illuminandum decorem virtutum. Sicut enim interpositis vaporibus hujus inferioris aeris aliquando luminaria coeli refundere lumen suum terris non possunt, et tamen tranquilla superioris aeris spatia illustrare non desinunt, ita luminaria Ecclesiae, licet canibus sanctum, porcis margaritas aliquando anteponere dissimulent, ne verbum Dei propter oblatrantes et conculcantes apud infirmos auditores minus currat et fructificet, tamen si quem pium et humilem et quietum in hac valle plorationis invenerint, exemplis informant, et radiis doctrinae spiritualis illustrare non desistunt. Et quanto plus videmus mundum in maligno positum, quod deplorat Isaias dicens: Omne caput languidum et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas , tanto magis hi in quibus Deus lumen gratiae suae posuit, debent lamentabilibus Ecclesiae ruinis obviare, et sponsam Christi maculis et rugis infuscatam in virginitatis suae decorem pro viribus reformare. Videmus enim scissum regnum et sacerdotium, quibus tanquam principalibus et fortioribus paxillis tabernaculi Dei status firmiter figebatur, ne ullo impetu procellarum et turbinum everteretur. In tanta scissura, in tanta procella florere et fructificare non potest mater Ecclesia, de qua dicitur: Una est columba mea, sponsa mea . Ad hanc unitatem resarciendam laborare debent membra Christi, quae medicinaliter ferro putredines istas resecarent, aut competenti dispensationis malagmate tantam scissuram procurarent solidare. Non enim in tanto salutis periculo solus medicinae rigor servandus est, sed et dispensationis modus, qui nulli sapienti displicuit, ad sedandas tantas perturbationes in aliquibus admittendus est. Monente enim Cyrillo Alexandrino, sicut nautae in mari periclitantes, cum non habent spem servandorum omnium negotiorum suorum, quaedam projiciunt, ut quaedam servent: sic in dispensationibus ecclesiasticis, ubi non periclitatur fidei veritas et morum honestas, quaedam instituta temperare debemus, ut tantis Ecclesiae ruinis subvenire valeamus. Sic enim vela cilicina in tabernaculo Dei bysso et purpura, cocco et hiacintho supposita, imbrem et pulverem in se admittebant , ut decorem interiorum ornamentorum ab imbrium madidatione et pulveris offuscatione conservarent. Facit hoc charitas, quae operit multitudinem peccatorum , quae cum infirmantibus infirmatur, cum scandalizatis uritur , et omnibus omnia fit ut omnibus prodesse mereatur. Unde a subditis non debet reprehendi praelatorum dispensatio, si salvo fidei fundamento , et nota communi regula morum, aliqua infirma faciunt aut tolerant, ut vitam subditorum in proposito suae sanctitatis conservare praevaleant. Unde beatus Gregorius in libro Pastorali: « Si tu intus ut coccus rutilas, cilicium quo protegeris cur accusas? » Sic enim et misericordiam et judicium Domino cantamus . Judicium, cum vitiis omni severitate resistimus; misericordiam vero, cum rigorem disciplinae utili compensatione temperamus. Haec dicendo prudentiam majorum meorum et coepiscorum meorum non doceo, sed tanquam de longo sopore monente charitate excitare desidero, ut tandem quisque pro persona quam portat tantis ruinis occurrat, ne pro suo silentio tanquam mutus canis intereat. Haec pauca ausu charitatis de remotis partibus excellentiae vestrae scripsi, qui bonum odorem vestrae notitiae ad nos usque pertingentem suaviter olfeci. Et quia in Belgica provincia vos estis qui religione et auctoritate praecellitis, supplico sanctitati vestrae, ut aliquando meae parvitatis memor in hoc peregrinationis itinere pusillanimitatem meam murmurantem, et aliquando pene deficientem, verbo consolatorio refocillare studeatis. Vale.
(Matth. VII) (Isai. I) (Cant. VI) (Exod. XXXV) (I Petr. IV) (II Cor. XI) (I Cor. IX) (epist. 190, 250) (Psal. C)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
215
EPISTOLA CCXV. THOMAE [al. TUSTANNO], Eboracensi archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, pro dispensatione fideli promereri gaudium boni servi.
Benedictus Deus qui conversationem vestram lucere facit in tenebris barbarae nationis, quo his quibus praeestis, verbo et exemplo prodesse possitis, et bonae opinionis odorem ad nos usque transmittatis. Unde arctius inter nos vinculum dilectionis colligare desiderans, praesentes litterulas direxi benignitati vestrae, ut hoc commonitorio discamus invicem mutuis nos consolationibus refovere, et devotis suffragiis orationum relevare. Cum enim positis in regimine frequenter immineant illa pericula, quae Psalmista commemorat dicens: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est : hoc solum remedium nobis expetendum est quod sequitur: Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, 92 et de tribulationibus eorum eduxit eos . Hunc clamorem charitas auditu dignum facit, quam nec temporum inaequalitas impedit, nec locorum longinquitas intercludit, cum exauditor ubique sit praesens, qui et pia vota subministrat et postulata implere non tardat. Unde est quod in typo se invicem diligentium in tabernaculo Dei, duo cherubin se invicem respiciunt, et vultus suos in propitiatorium vertunt , quod et mutuam inter se dilectionem proferant, et quod suggerente charitate postulaverint, Deo propitiante, se posse obtinere confidant. In hunc modum intuitu charitatis nos invicem respiciamus, mutuas orationum manus porrigamus, et quae saluti nostrae sunt necessaria vel impetrata vel impetranda propitiationi divinae humiliter ascribamus, quae hujus procellosi maris discrimina, in quo sunt reptilia quorum non est numerus , sic modificabit ut non permittat nos tentari supra id quod possumus sustinere, sed faciat cum tentatione proventum , qui imperat ventis et mari , ut possimus tumores aequoreos superare. De caetero noverit excellentia vestra parvitatem nostram paratam non tantum ad impendenda orationum suffragia, sed etiam ad omnia charitatis officia, quae impendere valet facultas vel scientia nobis divinitus collata. Vale.
(Psal. CVI) (ibid.) (Exod. XXV) (Psal. CIII) (I Cor. X) (Matth. VIII)
[ al. colligari] [ al. litteras] [ al. qui cum pia]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
216
EPISTOLA CCXVI. RICHARDO, Dei gratia Albanensium episcopo, sanctae sedis apostolicae vicario, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, obedientiam et salutem.
Frequenter pulsat aures vestrae sollicitudinis Bonaevallensis abbas, negotiorum suorum rationibus quae obsunt vitans; quae prosunt, oratoria declamatione exaggerans: tanquam ego aliquid de concessione sibi a me facta minuam, et abbati Blesensi concedam. Ego vero illibatum unicuique defendere volo quod concessi, cum abbati Bonaevallensi nihil aliud concesserim, nisi quod a possessoribus, imo detentoribus cujusdam parochiae nostrae posset acquirere. Ipse vero etiam ea quae ab eis habere non potest vult nostra concessione extorquere. Blesensis vero abbas reliquas partes ejusdem Ecclesiae, quas Bonaevallensi abbati nemo concesserat, a detentoribus obtinuit; quas si abbati Bonaevallensi communicare voluisset, jam pax inter eos reformata fuisset. Qua in re, quia dictante justitia Blesensi abbati violentiam inferre non valui, ita litem istam terminare volui, ut quisque portione sibi concessa contentus esset, et alterius metas alter non occuparet; sed infinita monachorum cupiditas infinitam facit manere discordiam. Propterea non succenseat mihi vestra discretio, si in hoc negotio quod volo implere non valeo. Praeterea satis injuste conquestus est Bonaevallensis abbas circa monasterium suum judicium non esse servatum, quod in Floriacensi concilio promulgatum fuit de coemeterio, unde controversia erat inter abbatem monasterii Carnotensis et abbatem monasterii Bonaevallensis. Novit enim veritas, quia sacramenta in praetaxato concilio adjudicata cum omni diligentia facta sunt. Sed abbas Bonaevallensis ea audire contempsit, quia sibi ea obesse perspexit; cui praecipue sua voluntas ratio est et auctoritas. Vale.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
217
EPISTOLA CCXVII RICHARDO, Dei gratia Albanensium episcopo, sedis apostolicae vicario, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam et devotam obedientiam.
Juxta consilium et admonitionem vestram abbatem Blesensem et Bonaevallensem convocavi ad praesentiam nostram, ut ex officii nostri debito aut pacem inter eos reformarem, aut litem quae inter eos erat judiciario ordine terminarem. Primo itaque auditu ad hoc intendi, ut quartam partem Ecclesiae de qua lis orta est, licet nondum eam, quamvis a me concessam, obtineret, a possessoribus quietam ei facerem; deinde ut aliam quartam, nec a me nec ab aliquo sibi concessam, acquirerem, quatenus ex benevolentia sola, sic in alienos labores introiret, et colligeret ubi non sparsit, meteret ubi non seminavit, ea tamen conditione, ut si de caetero aliquae lites a laicis inde moverentur, utrique abbates pro pace obtinenda simul laborarent, si quid expendendum esset, simul expenderent, et commoda et incommoda aequa lance dividerent. Cum ergo huic dispensationi Blesensis abbas et si non libenter, tamen obedienter assensum praebuisset, Bonaevallensis abbas nec meo consilio voluit acquiescere nec judicio. In hoc vero negotio nullam potest idoneam causam praetendere, nisi forte illam poeticam, quia omnis potestas regni impatiens consortis erit ; et nititur quodam novo et hactenus inaudito mandato, quod potius impugnat charitatem quam sequatur auctoritatem. Quod tamen si inviolatum manet, plus proderit Blesensi quam Bonaevallensi abbati. Habuit namque Blesense monasterium partem decimarum et oblationum a multis praecedentibus annis pertinentium ad Ecclesiam de qua ista contentio orta est, sicut evidentia rei probat, et ipse abbas prodere poterit, cum ei necessarium fuerit. Hoc interim scripsi sollicitudini vestrae, ne desidiae, aut contemptui imputaretis, si nihil me inde tractasse audiretis. Vale.
(epist. 216) (LUCAN. Phars., lib. I, vers. 92, 93)
[aditu, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
218
EPISTOLA CCXVIII. GUALONI, Dei gratia Parisiensium episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem.
De canonico Ecclesiae vestrae, qui contra prohibitionem vestram matrimoniales tabulas sibi composuit , nullam sententiam ad manum habeo, quam dilectio vestra ignoret, si scripta apud se reposita diligenter exploret. Verumtamen consilium quod mihi ipsi darem, si aliquem de commissis mihi fratribus uxoria compede astrictum deprehenderem, tutum esse intelligo, videlicet ut sacramentum conjugii maneat, clericus vero qui, postposita clericali continentia, de superiori ordine ad inferiorem descendit, stipendia militiae clericalis amittat. Novit enim vestra dilectio, quando de laica conversione in clericum quis assumitur, non maritali exercitio, sed divinae tantum militiae dedicari. Unde ab 93 ordinatoribus clericorum, in eorum ordinatione dicitur de eis: Haec est generatio quaerentium Dominum ; non dicitur quaerentium conjugium, sed quaerentium tantum Dominum, quia ut testatur doctrina apostolica: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probaverit . Postquam ergo de inferiori laicorum gradu quis sortitus fuerit superiorem, id est militiam clericalem, et inde se praecipitaverit ad voluptatem conjugalem, nulla ratio sinit ut in illo casu positus, illius ordinis dignitate et utilitate potiatur, quam misera voluptate commutasse videtur. Ad hoc enim instituta est clericalis militia, ut psalmodiae et hymnodiae quotidianum Deo offerat sacrificium: quod offerre jure non poterit, cui, ut plus placeat uxori quam Deo, lenocinante uxore et fallente carnis voluptate, operam dare necessarium erit. Cum enim secundum Apostolum non concedatur laicis orare, nisi eo tempore quo continent , quanto magis semper debent continere, qui tam pro suis quam pro aliorum delictis jubentur orare. Ad hoc quippe fidelium oblationes in stipendia clericorum deputatae sunt; ut et continenter vivant, et benefactorum suorum peccata sanctitatis intercessione detergere sufficiant, quatenus hi de quorum eleemosynis vivunt, hoc eorum meritis assequantur, quod assequi suis meritis non merentur. Quandiu ergo in hoc agone positi, ab omnibus a quibus abstinendum est, se abstinent, merito stipendiis militiae suae habentur digni; cum autem ea servare contempserint, eisdem judicantur indigni. Quibus ad depositionem eorum hoc solum sufficere videtur, quod et illicita praesumunt, et salutaribus episcoporum praeceptis obedire contemnunt, secundum illud Apostoli: Habentes in promptu ulcisci omnem inobedientiam . Praeterea qui honestam et utilem Ecclesiae consuetudinem quam pro lege habendam censet auctoritas, pertinaciter et superbe contemnit, manifeste canonicae institutionis violator existit, cui contemptui qui parcit, multos in discrimen adducit. In hunc modum Nicaeni canones et Agatense concilium prohibent clericum non tantum mulierum carnale sortiri consortium, sed etiam domesticum habere contubernium, exceptis illis personis quae non continent aliquod suspicionis argumentum . In hanc sententiam consentiunt etiam sententiae sanctorum Patrum, Augustini, Hieronymi caeterorumque doctorum, qui de vita scripsere clericorum. Quae omnia breviter commemoro, quia nihil horum vos latere cognosco. Vale.
(epist. 200) (can. 16, 17, 18, dist. 81) (Psal. XXIII) (II Tim. II) (I Cor. VII, relat. in c. 1, dist. 31) (II Cor. X) (Nic. can. 3, 16, dist. 32) (l. XIX, c. De episc. et cler. et c. 25 et 29, dist. 8)
[ al. conversatione in clerum] [al., probavit ] [ al., cum ea probare]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
219
EPISTOLA CCXIX. Domno et Patri suo, PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, ut patri honorem, ut domino timorem.
Ut Cypriani verbis utar, « si aliqua falsitas de me ad apostolicam sedem praecessit, oportet ut veritas subsequatur, » quae latrocinia noctis detegat , et ordinem gestarum rerum lucide aperiat. Nuper enim litteras accepi a quodam adolescente, canonico Ecclesiae nostrae, charactere apostolico signatas, quas cum aperuissem et perlegissem, multis de causis suspectas habui, existimans eas aut esse furtivas, aut aliqua suggestione fallaci subreptas. Primo, quia praedictus adolescens infestus est mihi, quod eum non permitto contra canones et conciliorum edicta, per manum laicam in quadam Ecclesia presbyterium usurpare , et presbyteri oblationes presbytero ablatas suis usibus mancipare. Alter vero clericus qui cum adolescente fuit, et ipse mihi infestus est, qui in hoc negotio nullus est, quia canonicus non est, nec in conventu bonorum audiendus, qui a me suspensus est ab officio diaconi propter incestum patratum cum uxore consanguinei sui. Haec de personis interim dicta sint. Praeterea consuetudinem apostolicae sedis hactenus fuisse nec legimus nec audivimus, ut ad delationem unius personae, quamlibet splendidae, sententia daretur in absentem, praecipue qui nec auditus fuerat, nec vocatus. Cum ergo de hujusmodi jure possim conqueri et plurimum disceptare, malui tamen servare humilitatem obsequentis quam mihi arrogare solertiam disserentis. Restat ergo ut excusem innocentiam meam, quae Deum testem habet, et meam conscientiam. Opponunt enim mihi litterae illae, cujuscunque sint, me dimidiam partem cujusdam praepositurae communitati canonicorum contulisse, et eamdem contra canones imminentia regiae potestatis eisdem canonicis abstulisse. Cui calumniae respondeo ex testimonio conscientiae meae, immerito dici ablatum esse quod canonice potest, vel a me vel ab aliquo eis fuisse collatum, nec esse restituendum quod probari non potest aliquando fuisse statutum. Dicam itaque paternitati vestrae quid dederim, et quid non dederim, et cur dederim, et qua de causa nihil ultra dare voluerim. Cum enim in quampluribus canonicorum Carnotensium desuevisset disciplinae regularis observantia, ut de negligentibus facerem diligentes, de somnolentis vigiles , de tardis assiduos , ad frequentandas horas canonicas, deliberavi apud me ut darem eis dimidiam praeposituram, ut inde fieret quotidianus panis, quem acciperent assidui, amitterent tardi, ut ad quas eos panis interni dulce lo non movebat, panis corporei refectio provocaret, quamvis eorum annua praebenda eis ad hoc sufficiens esse deberet. Certus tamen de praeteritis eorum negligentiis, et sollicitus de futuris, praecepi eis ut ad me mitterent duos de clero illo, quibus missis commisi praesentes illius anni fructus, ut inde quotidianum panem praepararent, et tradito ordine, confratribus dispensarent. Novit Veritas quia nihil aliud dedi de reliquo nihil eis dans aut promittens, nisi ut in hoc modico fideles et assiduos invenirem, ut mihi bene placeret possessionem rei eis concedere, et legitima stipulatione firmare. Haec dispensatio intra tres menses ita depravata est, ut nulla mihi voluntas, nulla ratio suaderet, et nullum coepiscoporum vel religiosorum virorum consilium approbaret, ut propter infructuosam rerum canonicalium amplificationem minuerem dignitatem episcopalem. Panes enim illos vendebant quidam de senioribus, ad ludum vero alearum dabant quidam de junioribus, et qui se videndum praesentabat horis nocturnis, subtrahebat se diurnis; et qui audiebat missam catechumenorum, subterfugiebat missam sacramentorum. Talis exitus rei revocavit me ab intentione 94 mea, ut non auferrem eis quod non dederam, sed nec aggrederer quod proposueram. Quibus verbis liquet, quia de his quae eis contuli, nihil omnino imminentia regiae potestatis abstuli, nec regem ad dispensationes ecclesiasticas vel causas invitavi vel admisi; qui eum meo multo labore et sudore et multis expensis a vexatione Ecclesiae, ab incendiis et direptionibus ecclesiasticorum bonorum procul feci. In hoc quippe negotio major pars Ecclesiae et sanior mecum fuit. Sed quidam talium actionum minus periti, intellexerunt rem aliter fuisse quam fuerit. Sed cum ante metropolitanum calumnia eorum dilata et ad ultimum delata fuisset, de hoc negotio certa diffinitio processit, et omnis controversia sopita est, et pacis osculo confirmata, et in plenario capitulo praeter eos qui non interfuerant , ab omnibus collaudata. Quibus suo ordine terminatis, volui ex benevolentia mea, quae mihi multa gravamina intulit, praedictam partem praetaxatae praepositurae concedere duodecim presbyteris, si possent inveniri, qui ad hoc officium eligerentur, et suis temporibus ad sacerdotium promoverentur. Quod cum per decanum Ecclesiae et per me, et per litteras domni Richardi Albanensis episcopi, legati vestri, studiose quaesiissem, nec unus inventus est, qui vellet aut valeret ad hoc officium promoveri aut eligi. Consilio itaque ejusdem legati vestri, et pene totius Ecclesiae, nullo repugnante, nullo contradicente, prout melius potui, ne Ecclesia saepius inde perturbaretur, personaliter ordinavi, et honesto clerico et eidem rei administrandae et defensandae utili contuli . Ad quam ordinationem alium minime quaesiissem, nisi illum qui tenebat alteram partem, sed suspectus erat Ecclesiae tanquam per eum turbatio haec orta fuisset in Ecclesia. Isto vero ibi posito, et murmur sedatum est, et quievit Ecclesia. Ne ergo de caetero Ecclesia hac vana occasione perturbetur, flexis genibus cordis, paternae pietati supplicamus, ut causam, quae semel decisa est, propter cupidorum et malevolorum delationem, non iteretis, et pacem quam nunc habet Ecclesia non tantum non concutiatis, sed etiam debito paternitatis affectu collaudetis, et de caetero senectutem meam propter superfluam et impunitam appellatorum licentiam vexari non permittatis. Dum enim premit nos a praelata potestate illata adversitas, regendi in nobis debilitatur auctoritas, cum ecclesiasticam in eos non audemus exercere disciplinam, qui eam adversum nos appellant, non confidentia justitiae, sed pro dilatione sententiae. Quod si juvenili vigore possemus adhuc peditare per ruinosas Alpium vias, equitare per praecipites praeterfluentium torrentium undas, et praecedere aut subsequi ad apostolicam sedem delatores nostros, procul dubio refrenaret se murmurantium lingua, quae parum adhuc novit quid distet inter serenitatem charitatis, et caliginem cupiditatis. Si ergo aliquod temperamentum adversus haec incommoda non procuraveritis, et inveteratis dierum malorum et indisciplinatis juvenibus, qui vix sunt digni habere quae habent, nedum ambire quae non habent, vexandum me exposueritis, unum restat mihi tutum et totum consilium, assumptis pennis columbae a molestiis inutilibus avolare, et in solitudine montis requiescere, ubi exspectem eum qui salvum me faciat a pusillanimitate mentis et inquietudine. Cum et ante episcopatum et in episcopatu semper voluntas mea fuerit, magis in loco humili salvari quam in alto periclitari, et in domo Dei magis abjectum esse quam illis praeesse quibus non possem prodesse. Sed quia tantae sublimitatis aures ad fastidium verbis nolumus onerare, si qua minus de necessariis dicta sunt, isti fratres supplebunt, et si opus fuerit, probabunt. Vale.
(epist. 133) (canon. sub caus. 16, q. 7) (Psal. LIV)
[clericorum ms. c. ] [ al., vigilantes] [ sic v. c. antea, assuetos] [ al., quod] [ al., cum frat.] [ unus v. ad videndum praebebat, ms. c. ] [ al., non adfuerant] [ al., concessi, ita ms. c. ] [neminem, ms. c. ] [rumosas ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
220
EPISTOLA CCXX. HILDEBERTO, Dei gratia Cenomanensium episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae humilis minister, salutem.
De appellationis ordine quantum arbitror, nihil penes nos invenitur, quod penes vos similiter non inveniatur. Tamen ne fastidiosum videatur amico respondere, quod super hac re sentio, breviter dilectioni vestrae rescribo. Primum igitur hoc intelligo, quia propter vocem appellantis, nunquam transibitis de Ecclesia ad Ecclesiam, vel de provincia ad provinciam, nisi primum appellator litteras invitatorias a judice ad quem appellatum est, deferat, in quibus judex diem et locum agendae causae constituat. Unde ait Felix papa : « neminem de provincia ad provinciam exhiberi oportet, nisi ad relationem judicis ad quem appellatum est. » Debet autem ipse appellator infra quinque dies litteras accipere a judice a quo appellatum est, dirigendas ad judicem ad quem appellatum est; quas qui accipere aut postulare neglexerit, secundum statuta legum ab agendo removendus est. Quod si forte injuste appellaverit, sumptus quos expendit adversarius, dum appellationem sequeretur, solvere cogendus est. De caetero quod abbas a vobis exigit, ut communem rem fratrum vestra stipulatione quietam possideat, absurdum valde videtur ut a vobis exigatur quod juris vestri non esse manifeste probatur, canonum auctoritate prohibente , videlicet ut nullus episcopus rem Ecclesiae sine conniventia cleri alienet, commutet, aut donet. Unde in Decretis pontificalibus legitur: « causae quae legibus non continentur, a judicibus ecclesiasticis minime audiantur . » Ad interrogata pauca rescribo, quia haec et meliora vos nosse non dubito. Vale.
(can. 15, caus. 3, q. 6, et epist. 172) (cap. Sine, caus. 12, q. 2) (idem epist. 119 et 241)
[ duo v. c., convenientia]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
221
EPISTOLA CCXXI. JOANNI, Dei gratia Aurelianensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem.
De libero viro qui nesciens ancillam duxit uxorem, postea vero veritate cognita eam dimisit, et nunc aliam ducere, accepta a vobis licentia, disponit, quod sentio dilectioni vestrae respondeo. Si decreta Patrum et leges saeculi super hoc consulere volumus, reperiemus quia inter ingenuos et aequales tantum legitima constat esse conjugia, et ubi aliter per ignorantiam evenerit, licita fore divortia. Si vero divinum institutum et legem naturae consulimus, ubi neque servus est neque liber, non mihi potest facile persuaderi, ut propter conditionem quam natura non habuit, nec divina 95 lex a lege conjugali excepit, lex humana posterius lata cassare possit conjugii sacramentum, quod veteri et evangelica lege constat esse confirmatum. Quod si vir propter conjugii charitatem noluerit subire servitutem, nec mulieri voluerit acquirere libertatem, ita rem modificandam puto, ut si per aliquam dispensationem permittimus cessare opera nuptiarum, non tamen ideo concedamus cassari conjugii sacramentum. Ita nec prorsus evangelii erimus violatores, nec legum humanarum contemptores. De proposita quaestione ita sentio, nec tamen a dicentibus meliora et firmiora, si cum Evangelio et Apostolo sentiant, dissentio. Valete.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
222
EPISTOLA CCXXII. IVO, Dei gratia humilis Carnotensis Ecclesiae minister, clericis Eduensibus [Edulensibus, ms. c.], eloquiorum castorum unam faciem attendere.
Quoniam universae viae Domini misericordia et veritas , non intelligimus Scripturas divinas inter se dissentire, cum alia Scriptura rigorem intendit justitiae, altera autem dispensationem sequitur indulgentiae. Quod interim omisso sensu allegoriae considerandum puto inter evangelicam sententiam, quae absolute consulit adulteram aut viro priori reconciliari , aut manere innuptam , et illam Veteris Testamenti quae dicit adulteram dimissam a priore viro, et alteri per conjugium sociatam, si ab eo repudiata fuerit, nullatenus priori reconciliandam. Haec enim sententia quae reconciliationem adulterae prohibet, rigorem mihi videtur sequi justitiae, ne dum uni parcitur, multi in discrimen adducantur, et paucis indulta licentia, plurimorum faciat pullulare flagitia. Quod notabiliter habetur in ipsa legis sententia, ubi prohibitioni subinfertur: Ne peccare facias terram, quam Dominus Deus tuus tibi dedit possidendam . Evangelica vero sententia humanae infirmitati contemperata misericordiam magis vult quam judicium, quae legis temperat austeritatem, sine ulla exceptione consulens fieri adulterae mulieris reconciliationem; quam secuti sunt Patres nostri post Evangelium, utiliorem intelligentes esse misericordiam in tali contractu quam judicium. Beatus vero Hieronymus honorans sacramentorum sanctitatem legalem more suo in hac sententia sequitur legis austeritatem, intelligens per hoc tutius posse muniri salutem. In hac igitur ambiguitate finem ponit auctoritas evangelica, contra quam nec personalis nec epistolaris valere debet sententia. Unde Leo quartus episcopis Britanniae ita scribit: « De libellis et commentariis quorumlibet non convenit aliquos judicare, et canonum atque decretorum regulas relinquere. » Beatus quoque Augustinus scripturas suas et sibi similium inter canonicas Scripturas in multis opusculis suis testatur non esse computandas. Quod si auctoritate Veteris Testamenti me urgetis, breviter respondeo: haec et alia Veteris Testamenti praecepta quae ibi figurate sunt posita, in Ecclesia spiritualiter fuisse completa. Cum enim anima quaelibet per fidem Christo fuerit sociata, si per haereticam pravitatem a Christo recedens alteri viro, id est diabolo adhaeserit, cum forte ad priorem virum, id est ad Christum reverti voluerit, secundum diffinitionem antiquorum canonum usque ad exitum vitae non est societati ejus copulanda, id est ad communionem sacramentorum Christi et Ecclesiae admittenda, non quod vere poenitens debeat de indulgentia desperare, sed in hac separatione lapsum suum humiliter deplorare. Possem ea quae dixi multiplicibus sententiis confirmare, sed puto ad intelligendum id quod sentio ista sufficere. Valete.
(Psal. XXIV) (Matth. XIX) (I Cor. VII) (Deut. XXIV)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
223
EPISTOLA CCXXIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, AUDOENO Ebroicensis Ecclesiae designato episcopo, Deo placitum adipisci sacerdotium.
Quoniam vinitoribus et agricultoribus comparat nos sermo divinus , guadere debemus in Domino, cum agricultioni nostrae gratia divina tales adhibet operarios, per quos vinea Domini Sabaoth palmites suos latius extendat, et ager Dei feracior fiat. Quod cum ab initio nascentis Ecclesiae Domino dicente necessarium fuerit, maxime his diebus necessarium hoc esse videmus, cum manifesta novissimorum dierum signa prae oculis habemus, secundum quod praedictum est homines seipsos amantes , sua quaerentes, quae Dei sunt post dorsum ponentes, tam viros quam mulieres per omnia corporis sui membra ordinem naturae adulterantes, et in hunc modum plurima quae non tantum facere, sed turpe est etiam dicere. Quae quia per domnum Gulielmum Carnotensis monasterii S. Petri abbatem, fraternitati vestrae displicere audivimus, in Domino gavisi sumus, quia vos utile vas in domo Dei futurum esse credimus ; simul expetentes ut familiarem inter nos dilectionem confirmemus, et vicina ab invicem solatia atque praesidia pro eventuum et actionum ecclesiasticarum necessitate exspectemus. Praesentibus itaque litteris initia vestri episcopatus visitare decrevimus, ut amodo fraterna dilectione pro invicem sentiamus, onera nostra invicem portemus, quatenus secundum canonicam institutionem oppressores ecclesiasticorum pauperum gladio spiritus unanimiter persequamur, et a communione viventes, et a sepultura mortuos arceri faciamus. Habent enim parochiani nostri a nobis communione privati apud Musivum quosdam presbyteros et quosdam monachos, a quibus communionem petunt et accipiunt, qui etiam fluvium unde Musivus vicus ille dicitur transeunt, et in quodam falso coemeterio corpora excommunicatorum sepulturae tradunt. Quod de caetero fieri prohibeat dilectio vestra, ne manente prava consuetudine contingat detestanda perversitas, si excommunicationis vilescat auctoritas, et sceleratorum insolescat impunitas. Adversus haec et hujusmodi det vobis Dominus spiritum consilii et fortitudinis, ut tanquam lucerna super candelabrum posita, in domo Dei luceatis, et necessarium lumen ignorantibus ministris. Vale.
(Matth. XX; Luc. X) (II Tim. III)
[ duo v. c. agricolationi] [ al. Vuilelmum] [ al. B. Petri] [credidimus] [ v. c. cimiterio]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
224
96 EPISTOLA CCXXIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GUIDONI Molismensis monasterii abbati, salutem in Domino.
Frater iste praesentium portitor litterarum, cum litteris vestris ad nos veniens, quam inordinate vera celando, falsa profitendo, cum ordinandus examinaretur, ad sacerdotii culmen aspiraverit, lacrymabiliter nobis aperuit, consultius sibi aestimans ab inordinate accepto officio penitus cessare, quam in eodem periculose ministrare. De cujus cordis anxietate sollicita perquisitione quod sentio, et quod de canonicis Scripturis collegi, fraternitati vestrae rescribo, quia licet inordinate accesserit ad sacrum ordinem, sacramenti tamen accepit sanctitatem; sed tamen quandiu in perversa intentione lucrorum temporalium perstitit, fictus et solo sacramento sacerdos fuit sibi ad perniciem, licet aliis ad salutem. Et si in eo rigor canonum servaretur, omni tempore ab inordinate accepto officio suspenderetur. Postquam vero mutata intentione quod deerat integritati sacerdotali ei gratia divina contulit, et sanctitati sacramenti novitatem vitae addidit, et impletum est in eo quod dicitur: Sacerdotes tui induantur justitiam , non jam fictus nec solo sacramento sacerdos fuit, et non tantum salutem aliorum, sed etiam suam per sacerdotale ministerium potuit operari. Unde Augustinus in libro contra epistolam Parmeniani: « Hoc pene in omnibus talibus quaestionibus intelligendum admonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsint, indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus. » Item: « Spiritus sanctus in Ecclesiae proposito vel ministro sic inest ut si fictus non est, operetur per eum, et ejusdem mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem vel aedificationem qui per eum sive consecrantur, sive evangelizantur. Si autem fictus est, desit quidem saluti ejus, et auferat se a cogitationibus ejus quae sunt sine intellectu; ministerium tamen non deserat, quod per eum salutem operatur aliorum. » His et hujusmodi palam est praesentem fratrem ad sacri ordinis ministerium misericorditer posse admitti, nisi aliud lateat, quod sacris canonibus obviare videatur. Verum ut tutius muniatur ejus conscientia, exspectanda est ad hoc paterna obedientia, quatenus sanet hoc vera humilitas, quod vitiavit ambitiosa cupiditas. Vale.
(Psal. CXXXI)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
225
EPISTOLA CCXXV. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, cum debita obedientia salutem et dilectionem.
De milite qui ante legitimas nuptias cum sorore uxoris suae concubuit, et culpam suam publice confessus est, hoc paternitati vestrae respondeo quod vos bene nostis, quia sibi publicam ingessit infamiam, et adversus honestam personam nec accusare de caetero potest, aut testificare. Verum, quia nemo criminiosus confessionem facere potest, nisi aut de flagitio aut de facinore, negare non possumus quin confessiones quas pro Dei timore et sua salute adversum se faciunt poenitentes, recipiamus, et quin eis legitimas poenitentias injungamus; quas si eis denegaremus, invisibilium luporum faucibus eos devorandos objiceremus. Si vero hujusmodi accusatores sui leviter et impune transire permittimus, bonum conjugale quod natura et lege ab initio sancitum est, periculose violandum exponimus. Quia ergo omnis controversiae finis ecclesiasticae, secundum Apostolum, est juramentum , districtis sacramentis, et per probatas sex personas sive quae praesentes hoc flagitium cognoverint, sive quae fidei suae argumento rei veritatem astruere possint, confessio illa approbanda est, quia nos cogunt nova genera morborum nova quaerere experimenta medicamentorum. Cum ergo confessio illa ita fuerit comprobata, jam constabit incestuosum fuisse conjugium: « Incestis autem conjunctionibus secundum canones , nihil veniae reservamus, nisi cum flagitiosum conjugium separatione sanaverint. » Ipse autem conjugii violator et accusator omni tempore velut viduus usque ad tempus peractae poenitentiae sine conjugio maneat; mulier autem pretium pudicitiae suae, dotem videlicet non amittat. Ita quidem et confessioni satisfaciemus, et conjugii bono in futurum utiliter providebimus. Haec interim sine ullo ordinis nostri dispendio facere potest vestra dispensatio, donec suo tempore ad generale concilium, vel generalem conventum veniamus, in quo de his et hujusmodi, cum conniventia episcoporum tractare valeamus. Ego enim ita facio, si quid mihi aliquando tale contingit, et sic feci in hac praesenti Quadragesima de quodam milite, semper ad generalem audientiam reservans quid statuendum sit de talis conjugalis boni violatore. Valete
(Hebr. XVI) (can. De incestis, caus. 35, q. 2) (can. Concubuisti, caus. 32, q. 7)
[ al. comprobanda] [ in aliis v. codd. vel ut minus usque] [ quidam convenientia]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
226
EPISTOLA CCXXVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, BERNERIO, Bonaevallensis monasterii abbati et fratribus sibi commissis, misericordiae visceribus abundare.
Monachus praesentium portitor litterarum, fugam qua de monasterio vestro elapsus est, lacrymabiliter nobis confessus est, et ut a fraternitate vestra indulgentiam ei impetrem, multa instantia deprecatus est. Precibus itaque miseri hominis, misericordia motus opportune et importune rogo et moneo, ut ovis quae aberraverat a grege, et anxie reverti desiderat, cum digna satisfactione suscipiatis, edocti exemplo et verbo summi Pastoris, qui ovem perditam non solum revertentem recipit, sed etiam fugientem et errantem quaesivit, et ad ovile reduxit . Exemplo itaque illius ex misericordia judicium temperate, et misericordiam quam sibi quisque impendi vellet, si ita affectus esset, fraterna charitate impendite. Possem in hanc sententiam plura vobis scribere, sed puto divinam lectionem quotidie frequentantibus ista sufficere. Valete.
(Luc. XV)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
227
97 EPISTOLA CCXXVII. PASCHALI, summo pontifici, IVO, humilis Carnotensi Ecclesiae minister, in eo semper gaudere qui delectabiles facere potest exitus matutini et vesperae.
Quoniam paternitatem vestram a civibus Babyloniae audivimus plusquam mille passus angariatam, intimo dolore congemuimus, et quia ad aliud non suffecimus, conditorem bonorum et dispositorem malorum, quantum intensa prece valuimus, interpellavimus, ut tantae procellae fluctus in auram serenitatis converteret qui Petrum in fluctibus ambulantem ne mergeretur erexit , et coapostolum ejus Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit . Non ergo dedignetur vestra sublimitas humilitatem nostram consolationis suae facere participem, ut quae praecordialiter compassa est in adversis, uberius gaudere valeat in prosperis. Non enim immemores sumus apostolicae doctrinae monentis: Cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et cum gaudet unum membrum, congaudent omnia membra . Quanto magis dolenti capiti debent omnia membra condolere, aut gaudenti omnia congaudere? De caetero si per quamcunque personam pervenerit ad aures vestras aliqua conquestio vel suggestio de quadam praebenda, quam daturum me disposueram cuidam presbytero, nomine Guarino, nosse volo paternitatem vestram, quia sicut disposui, sic quantum in me est, perficere paratus sum et paratus fui, ea videlicet conditione ut Ecclesia scandalum hac de causa non patiatur; quae, sicut nostis, pacis et fraternae dilectionis magis compagae socianda est, quam alicujus scissurae dissensione saucianda. In hoc vero negotio tota pene Ecclesia cum decano in faciem mihi restitit , et presbyterum petitorem praebendae, secundum morem Ecclesiae canonicari non permittit. Hac itaque de causa distuli facere quod proposueram, quia nec aliter aliquid illi presbytero, quidquid ipse dicat, me daturum promisi, nisi cum pace Ecclesiae posset fieri. Haec ergo paternitas vestra indubitanter credat, et ne Ecclesia inde perturbetur, sapientia sibi divinitus collata provideat. Valete.
(Matth. XIV) (I Cor. XI) (I Cor. XII) (epist. 182)
[quam, ms. cod. ] [ un. v. c. operatus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
228
EPISTOLA CCXXVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GONHERIO bonae spei presbytero, ad ostium veritatis pulsare, ut ei se ipsam Veritas dignetur aperire.
Quaerit fraternitas tua quomodo inter se conveniant prophetica sententia, quae dicit: In quacunque hora peccator conversus ingemuerit, salvus erit , et synodalis, quae crimina sua confitentes aliquandiu a corporis et sanguinis Christi communione suspendit; repugnare enim tibi videtur dissentire sententiam capitis et corporis, ut quos caput, id est Christus celeriter a peccato liberat, eos corpus Christi, id est Ecclesia sub poena peccati diu ligatos retineat. Quae quaestio facile solvitur, si interni judicis animadversio et humanae fragilitatis consideratio diligentius attendatur. Cum enim criminalis culpa delinquentem separet a capite et a corpore, rationis ordo hoc exigit ut internus judex tanto remittat celerius quanto solus magis videt interius; Judex vero qui tantum videt in facie, usque adeo delinquentes sub peccati poena detineat, donec per manifestum poenitentiae fructum, qui sit poenitentis affectus intelligat. Per internum enim gemitum satisfit interno judici, et idcirco indilata datur ab eo peccati remissio, cui manifesta est interna conversio. Ecclesia vero, quia occulta cordis ignorat, non solvit ligatum, licet suscitatum nisi de monumento elatum, id est publica satisfactione purgatum. Hinc est quod Ecclesia sua crimina confitentes a sacramentorum communione suspendit, et in cinere et cilicio positos ab introitu ecclesiarum statuto tempore excludit, ut per hoc experiatur, si jam sunt intus vivificati, cum fuerint longa poenitentiae maceratione probati. Si haec attendat fraternitas tua, videbis non dissentire propheticam et synodalem sententiam, cum illa deferat quod suum est capiti, et ista concedat quod suum est corpori. In discretione tamen episcoporum est secundum affectum poenitentiae tempus adbreviare vel prolongare, dicente beato Augustino : « In actione poenitentiae, pro qua reus ab altari separandus est, non adeo consideranda est mensura temporis ut doloris, quatenus enim agnoscis, eatenus Deus agnoscit, juxta illud Psalmistae: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam . » De proposita quaestione ista satisfaciant . Vale.
(Ezech. XVIII) (Enchiridio, c. 65, et can. 83, De poen. dist. 1) (Psal. XCIII)
[ ita v. c.; antea, Rep. tibi videntur dissentireque sententia, ita ms. c. ] [ al. sufficiant]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
229
EPISTOLA CCXXIX. LISIARDO, Dei gratia Suessionum [al. Suessionensium] episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
De conjugio mulieris de qua me ex vestra parte consuluit domnus Stephanus, quae ante conjugium rem dicitur habuisse cum consanguineo ejus quem nunc habet maritum, hoc legum fretus auctoritate respondeo, quia corruptor ejus etiam si verum sit quod dicit, eam accusare non potest, dicente apostolico decreto : « Nemini de se confesso credi oportet super crimen alienum; » et alibi : « Neminem reum esse judicandum, nisi judiciario ordine convincatur, » id est nisi ipse in quem crimen intenditur, aut sponte se reum esse fateatur, aut per innocentes testes in aliquo saeculari judicio vel ecclesiastico reus esse comprobetur. Quod vero accusator propter improbitatem suam testes adhibet qui factum non viderunt, quamvis vera dicant, non sunt tamen audiendi, cum leges contineant testes adversus reum non esse admittendos, nisi de his quae sub praesentia eorum facta esse noscuntur. Si vero mulier consulens famae suae adversus hanc infamiam purgare se voluerit, Romanorum pontificum Xisti et Leonis exemplo edocti consulimus prudentiae vestrae , ut secundum quod fama crebrescit, quinta manu mulieris vel septima purgationem ejus accipiatis, quatenus sic et legibus vim non faciatis, et conscientiae vestrae et sedando rumori consulatis. De caetero apud dilectionem vestram excusatum me esse volo, videlicet quod Carnoti me absente facta est separatio Guidonis cujusdam parochiani vestri, et Mathildis cujusdam parochianae nostrae, quae 98 fratri ejus prius fuerat desponsata, ego tamen quomodocunque res se habeat, super parochianum vestrum nec judicium dedi nec dari feci. Ipsi sponte sua consilio quorumdam clericorum inter se divortium quaesierunt; ipsi causas divortii me nesciente jurejurando probaverunt. Quae res, si perperam facta est, vos melius scitis quam ego; et si inde in parochianam nostram aliqua calumnia emerserit, quantum in me est quod ratio et lex suaserit judicabo. Valete.
(c. Nemini, caus. 15, q. 3; et epist. 196) (c. Incerta, caus. 30, q. 5) (epist. 206)
[ al. parochia nostra]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
230
EPISTOLA CCXXX. HILDEBERTO, Dei gratia Cenomanensium episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium [al. additur et dilectionem in Christo. ]
Quoniam a principio conditionis humanae naturali institutione conjugium constat esse sancitum, nullum credo posse fieri divortium, nisi causa interveniat quam lex admittit, aut Evangelium. Adhuc enim vigebant Judaeorum et gentilium, secundum legem naturalem, sociata conjugia, et nulla vel rarissima erant Christianorum connubia, quando apostolis interrogantibus - Si licet homini uxorem dimittere quacunque ex causa, responsum est a Domino, nullum conjugatorum fieri posse divortium excepta fornicationis causa . Sed, quia secundum apostolicam doctrinam thorum immaculatum et honestum connubium oportet esse in omnibus , crescente religione Christiana ad causas divortii additus est incestus; qui si in aliqua copula repertus fuerit, non potest probari thorus esse immaculatus et honestus. Hoc ergo mihi considerandum videtur de muliere quae relicto Judaismo convolavit ad baptismum, utrum consanguinea fuerit prioris mariti, an non. Quod si repertum fuerit, credo secundum legem Christianam quam professa est, a priori marito posse dissolvi, et nubere cui velit in Domino; alioquin vir cui nupserit adulter erit, et ipsa adultera; « baptismus enim secundum Innocentium papam peccata dimittit, non conjugia solvit. » Hoc de proposita quaestione sentio, sine melioris sententiae praejudicio. Valete.
(Matth. V; XXXII) (Hebr. XIII) (c. Gaudemus, tit. 19; De divort. l. IV Decret. et in c. 10; Si quis, dist. 34)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
231
EPISTOLA CCXXXI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, PONTIO venerabili Cluniacensium abbati, in regimine sibi commisso placere summo rectori
Quaesivit a parvitate mea prudens diligentia et diligens prudentia vestra, quid mihi significare videatur calicis elevatio et ejusdem repositio, quid significant illae consignationes quae fiunt super calicem et intra, et extra, quae praetermissa videntur in libello quem composui De convenientia veteris et novi sacerdotii. Quae ideo praetermissa mihi quia ad illam convenientiam de qua in opusculo illo agebatur parum aut nihil pertinere videbantur. Cum vero per se ista considerantur, mysticum aliquid continere videntur, praeter illas consignationes quae distincte ante istas in tribus locis frequentantur. In his enim specialiter intenditur ut illa dona quae jam vocantur sacrificia, in Christi corpus et sanguinem commutentur, vel commutata salutaria nobis efficiantur. Cum autem panis et calix adhibito diacono elevatur, exaltatio Christi corporis in cruce commemoratur; quod vero cum hostia jam consecrata, intra vel supra calicem signum crucis imprimitur a latere calicis orientali usque ad occidentalem, et a septentrionali usque ad australem, hoc figurari intelligimus, quod ante passionem Dominus discipulis suis praedixit in commendationem suae passionis: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum . Hostia quoque, quae juxta calicem consignatur sic debe esse posita ut sua et calicis positione dextrum Christi latus repraesentet, de quo manavit sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quae utraque in calice contineri prudentia vestra non ignorat. At cum cooperante diacono calix deponitur, et hostia in suo loco reponitur, et corporali palla cooperitur, hoc commemoratur quod Joseph et Nicodemus, accepta licentia a Pilato, corpus Christi de cruce deposuerunt, et venerabiliter sepulturae mandaverunt. Haec de iis sentio, non respuens si quis de eis altiora et secretiora ex auctoritate vel divina inspiratione dicere valuerit. De monacho qui in ignem cadendi juveni causa fuit non voluntate, sed casu, non videtur mihi esse criminale quod fecit, testante beato Augustino et dicente: « Peccatum adeo est voluntarium, ut si non sit voluntarium, constet non esse peccatum. » Unde si ad tempus monachus ille ab officio est suspensus, vel ab aliqua promotione dilatus, congruum mihi videretur ut et levitas ejus impunita non remaneret, et exemplum a simili levitate cavendi consortibus fieret. Ex sola ergo prudentia vestra pendet, ut secundum qualitatem vitae et scientiae aut eum omnino suspendatis, aut in sacris eum ordinibus ministrare concedatis. De caetero si monachi illius transgressionem qui se propter epilepsiam curandam eunuchizavit, secundum rigorem canonum animadvertere vultis, nec ad altiorem gradum promoveri poterit, nec in eo in quo erat ordine ministrabit, quod, sicut bene nostis, ei non interdiceretur si esset sectus a medicis. Si enim secundum Nicaenos canones illi ab ecclesiasticis officiis removentur qui se abscindunt obtentu servandae castitatis, multo magis illi removendi sunt qui se eunuchizant causa curandae corporalis aegritudinis. Verum quia sicut rigor commissus est rectoribus ad servandum pro necessitate locorum et temporum, aut pro consideratione appetendorum commodorum, aut vitandorum incommodorum, sic dispensationes eisdem permissae sunt, quae Ecclesiae Dei non generent scandalum pro honestate personarum, aut pro utilitate rerum publicarum. In quibus omnibus adhibenda est rectorum diligentia, ut nec nocitura concedant, nec profutura prohibeant. Sicut enim aegroti aliquando servatis legibus medicinae minime curantur, qui remissis competenter legibus sanarentur, ita in curandis morbis animarum considerandum est quibus prosit rigor disciplinae, et quibus moderatio indulgentiae. In quibus omnibus summa consilii est, quam habemus a Patre Augustino dicente in tractatu De disciplina ecclesiastica: « Habe charitatem, et fac quidquid vis; si parcis, parce cum charitate; si corripis, corripe cum charitate. » Haec breviter ad proposita vestra pro intellectu meo respondi, quia, veniente ad nos portitore litterarum vestrarum, ego aliquantulum aegrotabam, et portitor litterarum ad reditum festinabat. Vale.
(Joan. XII)
[ un. v. c. propter] [ al. sacratiora] [ al. et conscientiae] [ vett. cod. abscidunt]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
232
99 EPISTOLA CCXXXII. HILDEBERTO, Dei gratia Cenomanensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, F. Cenomanensis Ecclesiae praecentori salutem.
De viro qui antequam uxorem duceret, circa maritalia loca matrem ejusdem uxoris exteriori pollutione maculavit, nihil sanius respondere valeo, quam quod papa Urbanus respondit Hugoni Gratianopolitano episcopo consulenti eum de simili negotio. Respondit enim ex consulto, propter tale flagitium legitimum solvendum non esse matrimonium. Consuluit tamen diligentissimis et districtissimis examinationibus esse perquirendum, utrum in tali turpitudine contigerit aliqua carnis commistio, per quam fierent in commistione seminum una caro, propter quam fieri debet male initi vel violati matrimonii disjunctio. Audivi enim quod vir ille de quo agitur, de objecto crimine examinatione igniti ferri se purgaverit , et a laesione ignis illaesus repertus sit. Quod si ita est, et hoc in sacramento purgationis suae posuit quod nunquam cum matre uxoris suae una caro fuerit, contra divinum testimonium nullum ulterius investigandum intelligo esse judicium. Valete.
(epist. 74, 205, 252 et 280)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
233
EPISTOLA CCXXXIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, HENRICO, abbati Angeliacensis monasterii, salutem et mutuum [al. mutuarum; ita ms. cod.] orationum munus.
De investituris Ecclesiarum quas laici faciunt, sententiam praecedentium Patrum Gregorii et Urbani , quantum in me est laudo atque confirmo . Quocunque autem nomine talis pervasio proprie vocetur, eorum sententiam qui investituras laicorum defendere volunt, schismaticam judico. Nec ista contra domnum papam dico, quia quibusdam litteris mihi scripsit se coactum fecisse quod fecit, et adhuc se prohibere quod prohibuit, quamvis quaedam nefanda quibusdam nefandis scripta permiserit. Et quia verenda patris debemus potius velare quam nudare , familiaribus et charitatem redolentibus litteris admonendus mihi videtur, ut se judicet, aut factum suum retractet. Quod si fecerit, referamus Deo gratias, et gaudeat nobiscum omnis Ecclesia, quae graviter languet dum caput ejus laborat tanta debilitatum molestia. Si autem in hoc languore insanabiliter aegrotaverit, non est nostrum judicare de summo pontifice . Habemus enim evangelicam sententiam, quae securos hos facit : Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, quae dicunt servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere . Vult enim haec sententia praecepta praesidentium ad cathedram pertinentia obedienter impleri non eos factiosa conspiratione a suis sedibus removeri. Si vero ea praecipiant quae sint contra doctrinam evangelicam vel apostolicam, ibi eis non esse obediendum exemplo docemur Pauli apostoli, qui Petro sibi praelato non recte incedenti ad veritatem Evangelii in faciem restitit, non tamen eum abjecit. Ubi enim succumbunt humana judicia, divina est expetenda misericordia, quatenus insitorum conservata pace ramorum, et ipsi qui praecisi sunt unitati Ecclesiae studeant reformari et insitorum ramorum societate laetari. Alioquin nec praecisi inserentur, nec inserti fructificare aut florere in tanta turbinum concussione permittentur. Haec de proposita quaestione respondeo majorum sententiis non praejudicans, quae paci Ecclesiae consulant et aedificationi. Vale.
(c. Si quis, et c. Quoniam, caus. 16, q. 7) (epist. 60) (Gen. IX) (epist. 236) ( unus v. c. nos, ms. c. reddit) (Matth. XXIII) (etiamsi tales sint quales erant Pharisaei)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
234
EPISTOLA CCXXXIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GULIELMO, abbati Majoris Monasterii, et fratribus sibi commissis dilectionem in Domino.
Quod « concordia parvae res crescant, discordia autem maximae res dilabuntur , » experimento didicisse credo fraternitatem vestram. Unde cum arca Noe Ecclesiae figuram praeferens, cum per singulas dimensiones multis fuisset cubitia dilatata, in uno tamen est cubitu consummata , quatenus hac praefiguratione tunc intelligeretur Ecclesiae forma perfecta, cum ab inferioribus membris praelatis suis plena fuerit obedientia exhibita; quam quia multo tempore non exhibuistis , prout debuistis, non est mirandum dilectioni vestrae si a vobis exigitur quod debetur , videlicet ut metropolitano vestro obedientiam debitam et ore promittatis, et data dextera confirmetis. Sic a Petro Domino interrogante exacta est trina confessio , quia eo timente praecesserat trina negatio . Sic Petrus a Paulo et Barnaba dextram accepit societatis ut apostolatum sibi commissum non usurparent, sed Paulus in gentibus, Petrus in circumcisione Evangelium praedicaret . In hunc modum, si vobis libet, satis licet, ut quod debetis et corde tenetis, ore promittatis, et manu confirmetis , quia non major mihi videtur obligatio manus quam oris, dicente Apostolo: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem . Sed aliquando cogunt nos invenire nova genera medicamentorum, nova incrementa morborum. Et si enim, quod absit! exigatur hoc quod dictum est ex aliqua vana occasione, cum tamen non obsit fidei et bonis moribus, acquiescendum est vobis causa reformandae pacis ex debita humilitate. Sic Paulus contra propositum suum Lystris permisit circumcidi Timotheum propter scandalum Judaeorum , quamvis sciret et praedicaret sacramentum circumcisionis Christianae religioni non esse necessarium. Exemplo ergo suo nos docuit, quod ibi dispensatio admittenda est, ubi rigor periculosus est. Possem plura scribere in hunc modum, sed quia prudentibus loquor, haec pauca sufficiant. Vale.
(SALUSTIUS, Jug. 10) (Gen. VI) (epist. 235) ( un. v. c. quod non deb.; ita ms. c. ) (Joan. XXI) (Matth. XXVI) (Gal. II) (Rom. X) (Act. XVI)
[ al. cubito; ita ms. c. ] [de sacramento per manum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
235
EPISTOLA CCXXXV. RADULFO, Dei gratia Turonum [5 ms. Turonorum; ita ms. c.] archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et sevitium.
Audivi et gavisus sum quod vicini episcopi Cenomanensis et Andegavensis pacem reformare studeant inter metropolitanam sedem vestram et fratres Majoris Monasterii, 100 et ad hoc unum solum restare, quod abbas id quod profitetur ore, non vult data dextera confirmare. Sed haec dissentio, quantum fuerit illi monasterio sumptuosa, vobis autem laboriosa, melius me novit prudentia vestra. Unde consulendum excellentiae vestrae, ut paci et unanimitati studeatis, quatenus et monasterium debitam ad obtinendam salutem sufficiat professio oris cum fide cordis, credo quia cum hoc in audientia Ecclesiae testificatus fuerit, promissionem suam irritam non faciet, quod in infamiam eum truderet, et damnationi obnoxium faceret. Uti enim se habet simplicitas hominum, plus horret hoc abbas facere, quia est insolitum, quam quia sit illicitum. Et cum dicat Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem , quod sufficit ad salutem, sufficere mihi posse videtur ad promittendam subjectionem. Plura scripsissem, sed sapienti satis dictum est. Vale.
(Rom. X)
[ al. et unitati] [vobis subjectionem exhibeat, et aetatis vestrae gravitas reliquos dies vitae suae in pace et quiete perficiat. Si enim debitam subjectionem abbas ore professus fuerit, cum [etiam, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
236
EPISTOLA CCXXXVI. JOANNI, Dei gratia Lugdunensis primae sedis archiepiscopo, DAIMBERTUS eadem gratia Senonensium archiepiscopus, IVO Carnotensis episcopus, WALO Parisiensis episcopus, JOANNES, Aurelianensis episcopus, cum caeteris coepiscopis Senonensis provinciae, institutam a Patribus reverentiam .
Jure primatus vestri invitastis nos ad concilium apud Ansam celebrandum, in quo tractare disposuistis de fide et investituris laicorum , ad quod venire minime contemnimus, sed terminos quos posuerunt patres nostri, terminos antiquos transgredi formidamus. Nusquam enim reverenda Patrum sanxit auctoritas, nusquam hoc servare consuevit antiquitas, ut primae sedis episcopus episcopos extra provinciam propriam positos invitaret ad concilium, nisi hoc aut apostolica sedes imperaret, aut una de provincialibus Ecclesiis pro causis quas intra provinciam terminare non poterat, primae sedis audientiam appellaret. Quod non de corde nostro prophetamus, sed apostolica auctoritate muniti, irrefragabilibus sententiis approbamus. Unde scribit papa Nicolaus in haec verba Radulfo Aquitaniarum primati ultra jus primatis aliqua sibi usurpanti : « Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus archiepiscopus Narbonnensis, quod clericos suos eo invito ad judicium venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi jure patriarchatus tui disponas, cum hoc nec antiquitas cui Patres sanxere reverentiam habeat, et auctoritas sanctorum et canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, quae apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint, vel si episcopus suus decesserit, res Ecclesiae suae judicio tuo dispensare voluerint. Primates enim vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur Ecclesiis. » Huic sententiae concordant Clemens et Anacletus, qui post apostolos ordinaverunt in quibus civitatibus essent primae sedes, in quibus metropolitanae , statuentes ita demum judicium episcoporum ad primates esse referendum, si ad eorum audientiam fuerit appellatum. His auctoritatibus muniti, nolumus Ecclesiis vestris inauditam novitatem inducere, vel jura earum antiquitus instituta permutare. Praeterea quia in hoc concilio de investi turis laicorum, quas quidam inter haereses computant, tractare disponitis, potius pudenda patris vestri nudabitis , quae publicanda non essent in Geth, nec in compitis Ascalonis , deridenda exponetis quam post dorsum ea velando benedictionem paternam vobis acquiratis . Quod enim propter vitandam populi stragem paterne in se admisit summus pontifex, coegit necessitas, non approbavit voluntas. Quod inde constat, quia postquam evasit periculum, sicut ipse quibusdam nostrum scripsit, quod jusserat jussit, quod prohibuerat prohibuit, quamvis quibusdam nefandis urgente periculo quaedam nefanda scripta permiserit. Sic Petrus trinam negationem trina confessione purgavit, et apostolus mansit. Sic Marcellinus papa deceptus a profanis coram fano , cum tamen non esset seductus a populo, ut Deum esse crederet, vel divinae culturae reverentiam ei exhiberet. Meruit tamen veniam tantus excessus, et Domino jubente per manum Moysi ad summum sacerdotium est sublimatus . Sic Moyses ipse, qui cum Domino loquebatur sicut ad amicum amicus , Deum tamen offendit, cum propter murmur populi dicentis: Nunquid poterit nobis ejicere aquam de petra hac? Dubitare coactus est, et aquam cum disceptatione a Domino postulare . Sic doctor gentium qui in synagogis publice clamabat: Circumcisio nihil est, et Christus nihil vobis proderit, si circumcidamini , propter scandalum Judaeorum circumcidi permisit Timotheum, ut hac condescensione Judaeos lucrifaceret . Haec infirma probabili necessitate vel provida dispensatione passi sunt summi et sancti viri, Deo bene utente malis nostris, ut per hoc doceret eos seipsos agnoscere, quatenus discerent, infirma sua sibi ascribere, et bona sibi collata ad Dei gratiam referre. Nec ad hoc ista scripta sunt ut in exemplum vivendi ducantur, sed ut ex lapsu majorum discant timere minores, ne similes lapsus incurrant, et si forte ceciderint, summa celeritate resurgant. Quod si papa adhuc in Teutonicum regem debitam severitatem non exercet, credimus quia consulte differt secundum quorumdam doctorum judicia , qui consulunt quaedam admittenda pericula ut possint vitari majora. Unde dicit Augustinus in tertio libro contra Parmenianum Donatistam : « Hoc sanitas observat Ecclesiae, ut cum quisque fratrum, id est Christianorum, intus in Ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est, atque id cum eo dilectione fiat, de qua ipse Apostolus alibi praecipit dicens: Ut inimicum eum non existimetis, sed corripite ut fratrem . 101 Ubi satis ostendit quod, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum certa stabilitate certa securitas manet; id est quando ita cujusque crimen notum est et omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae. In qua tanto est efficacior emendatio pravitatis quanto diligentior conservatio charitatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis, et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematizatur, aliena est. Nec enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum quod Ezechieli sancto revelatum est , illaesi evadere ab illorum vastatione mereantur . Si quis enim frater in aliquo caeteris dissimili crimine nominatur, et revera si contagio peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et inania sunt, et perniciosa, atque sacrilega, quia et impia et superba fiunt, et plus turbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. » Ad hoc non videtur nobis utile consilium, ad illa concilia convenire, in quibus non possumus eas personas contra quas agitur, condemnare vel judicare, quia nec nostro, nec ullius hominum probantur subjacere judicio . Unde nos constat esse immunes, si facta eorum oris gladio ferire formidamus, cum ipse Mediator obedire eis praecipiat etiamsi tales sint quales erant Pharisaei, si ea quae ad cathedram pertinent, recta praecipiant, ea vero minime faciant . Ex quibus omnibus hoc constare videtur, quatenus feminalia sacerdotalia pudendis superponamus, ne verecunda nostra deridenda insidiatoribus nostris exponamus, et unde quaerimus reformare Ecclesiae fortitudinem, in majorem incurramus debilitatem. Haec dicentes non instruimus prudentiam vestram, sed excusamus innocentiam nostram, quia et principales Ecclesiae claves nolumus potestate sua privare, quaecunque persona vices Petri habeat, nisi manifeste ab evangelica veritate discedat. Haec dicentes non tollimus quin possint quique metropolitani episcopos, secundum jus antiquum, convocare provincialem synodum, salva reverentia Romanae Ecclesiae celebrare . Quae si ad praesens non potest Satanam sternere sub pedibus suis, non obviabit tamen salubribus dispositionibus vestris, in quibus secundum quod in praetaxato libro legitur, quisquis vel quod potest arguendo corrigit, vel quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludit, vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest, aequitate improbat, firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto quod Scriptura dicit: Vae his qui dicunt quod nequam bonum est, et quod bonum est, nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem: qui ponunt quod amarum est dulce, et quod dulce est amarum! Omnino liber, prorsus securus, penitus alienus. His catholicorum Patrum terminis contenti, quae possumus secundum decreta Patrum salvo vinculo pacis corrigere volumus; quae autem corrigere non possumus, usque ad messem, si necesse sit, Domino docente tolerare decrevimus. His verbis excusatos nos credimus, quod a laceratione domni papae linguas nostras reprimimus, et si quid contra sententiam suam suorumque praedecessorum de remissis Germanico regi investituris fecisse videtur, filiali charitate excusamus. Non enim praevaricator est legis, qui delinquit in lege aliqua fallente subreptione vel impellente necessitate, sed qui legem impugnat studiose, et delictum suum non curat agnoscere. Unde hunc excessum ejus non tantum non accusamus, sed dictante ratione approbamus , si, imminente strage populi, paterna charitate cum nonnullo vulnere suo se tantis periculis voluit objicere, ut majoribus morbis posset sincera charitate subvenire. Nec ipse primus nec solus factus est dispensator Dominicorum praeceptorum, quia Mediator Dei et hominum, cujus vita in terris disciplina fuit morum, primo praecepit discipulis ut non ferrent sacculum neque peram , quia tunc nulla necessitas urgebat. Imminente vero tempore passionis suae, sciens eos penuriam panis passuros cum transirent de loco ad locum, temperavit praeceptum, dans eis licentiam ut ferrent peram et sacculum , non jam imperans cupiditati, sed indulgens necessitati. Ita cum haereses diversi generis pullularent per diversas partes mundi, ut catholici territi severitate sententiae haereticorum seductiones caverent, severissime praeceptum est ut revertentes ab haeresi vel clerici non fierent, vel clerici non manerent. Pro cujus rigore decreti cum Ecclesia maxima damna pateretur, prudens discretio religiosorum voluit et docuit mutandam esse sententiam, et ab haeresi revertentes, et catholicam unitatem profitentes, fraterne suscepit, et in honoribus suis manere concessit, judicans melius esse ut fieret aliquod vulnus in cortice matris arboris quod charitas sanaret, quam Ecclesia de omnibus quos posset sua membra non colligeret. Postremo quod quidam investituram haeresim vocant , cum haeresis non sit nisi error in fide, sicut enim fides cordis est ad justitiam, oris autem confessio ad salutem, ita haeresis error est ad impietatem, professio vero ejusdem erroris est ad perniciem. Et fides et error ex corde procedunt, investitura vero illa de qua tantus est motus, in solis est manibus dantis et accipientis , quae bona et mala agere possunt, credere vel errare in fide non possunt. Ad haec si investitura haec haeresis esset, ei renuntians sine vulnere ad eam redire non posset. Videmus autem, in partibus Germaniarum et Galliarum, multas honestas personas purgato isto naevo per quamlibet satisfactionem, pastorales virgas reddidisse, et per manum apostolicam refutatas investituras recepisse. Quod summi pontifices minime fecissent, si in tali investitura haeresim et peccatum in Spiritum sanctum latere cognovissent. Cum ergo ea quae aeterna lege sancita non sunt sed honestate et utilitate Ecclesiae instituta vel prohibita, pro eadem occasione ad tempus remittuntur pro qua inventa sunt, non est institutorum damnosa praevaricatio, sed laudabilis et saluberrima dispensatio. Quod cum multi minus studiosi minime attendant, ante tempus judicant spiritus mobilis et spiritus immobilis non intelligentes differentiam. Si quis vero laicus ad hanc prorumpit insaniam, ut in datione et acceptione virgae putet 102 se tribuere posse sacramentum vel rem sacramenti ecclesiastici, illum prorsus judicamus haereticum, non propter manualem investituram, sed propter praesumptionem diabolicam. Si vero congrua volumus rebus nomina dare, possumus dicere quod manualis illa investitura per laicos facta, alieni juris est pervasio et sacrilega praesumptio; quae pro libertate Ecclesiae et honestate, salvo pacis vinculo, si fieri potest, funditus abscindenda est. Ubi ergo sine schismate auferri potest, auferatur; ubi sine schismate auferri non potest, cum discreta reclamatione differatur. Nihil enim tali pervasione demitur sacramentis ecclesiasticis, quominus sancta sint , quia apud quoscunque sint , sive apud eos qui intus, sive apud eos qui foris sunt, eadem ipsa sunt. Haec scripsimus dilectioni vestrae, parati refelli sine contumacia, si melius his quae scripsimus nos docuerit prudentia vestra, quod munitum sit scriptura canonica. Valete.
(epist. 233) (cap. Conquestus est, caus. 9, q. 3) (c. Urbes, et c. In illis, dist. 80) (Gen. IX) (II Reg. I) (Gen. IX) (Matth. XXVI) (Joan. XXI) (can. Nunc autem, dist, 21) ( un. cod. coram profano], thurificavit et tamen a fratribus minime judicatus post paucos dies martyrio coronari promeruit. Sic Aaron in eremo moram faciente Moyse, in monte propter importabilem populi seditionem vitulum fusilem fieri permisit, quem populus insipiens adoravit (Exod. XXXII) (Lev. VIII) (Num. XII) (Num. XX.) (ibid.) (Gal. V) (Act. XVI) (Henricum IV) (lib. III, c. 2) (II Thess. III) (Ezech. IX) (haec, ms. c. ) (epist. 233) (epist. 61 et 233) (c. Nec licuit, et c. Multis, dist. 17) (Isai. L.) (Gregorii septimi, et Urbani secundi) (epist. 233) (epist. 190) (Matth. X) (Luc. XXII) (epist. 237) (epist. 60) (epist. 60) (quidam cod. stabilis, ita ms. c., epist. 288) (epist. 73)
[ al. Rodulfo Bituricensi archiepiscopo] [nostris, ms. c. ] [ al. nostri] [al. eicere] [ al. doctorum consilium] [ al. uniuscujusque] [neque, ms. c. ] [revelatur, ms. c. ] [perturbant, ms. c. ] [ al. corrigunt] [ al. ad haec] [vel alicujus] [ al. veneranda] [Germanicorum, ms. c. ] [ vett. codd. abscidenda] [ipsa sunt, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
237
EPISTOLA CCXXXVII. JOANNES ( al. JOSCEMNOS) , primae Lugdunensis sedis archiepiscopus, DAIMBERTO, Senonensi archiepiscopo, salutem.
Quoniam sapienti pauca sufficiunt, fraternitatem tuam paucis convenire decrevimus, et quia in multiloquio peccatum non deerit , multitudinem verborum evitantes ad prolixitatem tuam qua potuimus brevitate respondere curavimus. Quaedam itaque proposuisti, in quibus partim personam nostram de praesumptuosa elatione notare, partim Lugdunensis Ecclesiae dignitati derogare, partim vero in totius Ecclesiae corpus inexpiabilem naevum inducere velle videris. Primum ergo est, ut nosmetipsos expurgantes ad caetera liberiores et expeditiores accedamus. Placuit enim discretioni tuae ut nobis imponeres quod te extra provinciam ad concilium apud Ansam celebrandum invitaremus, ad agendum de fide et investituris laicorum, et ad judicandum eas personas de quibus non est nobis fas judicare. Testem itaque Deum, et conscientiam nostram adhibemus, nos neque extra provinciam, neque ad judicandum de illis personis fraternitatem tuam trahere voluisse, sed simpliciter dilectionis tuae praesentiam ad colloquendum et consulendum de diversis perturbationibus quae in Ecclesia Dei ortae sunt, adsciscere studuisse, ut laborem et meritum ac praemium laboris ac meriti tecum et cum aliis religiosis viris participaremus. Si quidem cum prima Lugdunensis provincia sit, nihilominus secunda et tertia Lugdunensis provincia est. Cum ergo primae sedis Lugdunensis praesul pro suis aut illorum necessitatibus secundae vel tertiae provinciae praesules vocat, non ad alienam provinciam trahit, sed rationabili et justo ordine servato inferiora membra ad caput revocat, ut ei vel de adversitate condoleant, vel de prosperitate congaudeant. Nec prudentiam tuam latere credimus, quoslibet metropolitas provincialia concilia intra suos fines convocandi jus habere. Qua autem habitudine suffraganei ad suos metropolitas se habent, eadem metropolitae ad suos primates se habere noscuntur, ut videlicet causae quae apud inferiores terminari nequeunt, apud superiores diffiniantur , nisi ad Romanam audientiam appellatum fuerit, salvis tamen singularum Ecclesiarum privilegiis. Utinam igitur, charissime frater, serio dixisses te nolle aut non audere antiquos terminos a Patribus positos transgredi. Terminos vero Lugdunensis Ecclesiae ac Senonensis ab antiquis Patribus positos universa pene novit Latinitas. Mirari autem non sufficimus, quare plures personas ab ecclesiastico judicio exclusas esse notaveris, nisi forte et omnes episcopos in eadem emunitate comprehendi volueris. Quod si reges aut imperatores a pontificali judicio eximere tentaveris, recurre ad magnum imperatorem Constantinum, qui in Nicaeno concilio, praesente papa Sylvestro hujusmodi verba legitur habuisse . « Vos, inquit, episcopi, a solo Domino judicandi estis. » Non ait, ego et vos a solo Domino judicandi sumus. Cum enim solos excludit episcopos, se procul dubio, et omnes reges ecclesiastico subdit judicio. Nunquid culpas factum clarissimi doctoris Ambrosii, qui Theodosium imperatorem ob suam culpam excommunicavit? Nunquid incusas Gregorium septimum, qui regem Henricum ob sua scelera damnavit? Addidisti te vereri ne forte patris nostri pudenda in colloquio nostro revelarentur. Timuisti certe ubi non erat timor. Malumus enim absque dubio cum pietate verecundorum filiorum benedici, quam cum inverecundia irreverentis filii maledici. Atque utinam ipse pater pudenda ista pro voluntate nostra contegi pateretur! Causatus es praeterea periculosa tempora, causatus es adversariae partis robur ac multitudinem, causatus es nostrae partis debilitatem ac paucitatem. Et profecto quanto periculosiora sunt tempora, tanto fortius servis Dei est adnitendum ne cum abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, refrigescat etiam charitas paucorum. Nonne recordaris quid paucis discipulis Christus dixerit: Confidite, inquit, quia ego vici mundum . Si ergo doces diffidendum, victoriam mundi praedicas, et Christi victoriam prosternis. Novum et inauditum philosophandi genus, hortari contra fortes timidos, contra importunos desides, fieri in bello fugaces, in pace vero audaces, in periculo securos, in securitate providos. Intestabilis magister navis, qui in tranquilla serenitate artis suae fastigium exercet, in tempestate vero clavum et caetera armamenta remittit. Ne verearis, frater, bonum semen seminavit Christus in agro suo. Noli superseminare zizania, quae ultro crescunt, et honum semen suffocare nituntur . Multiplicatur numerus malorum, abundant filii diffidentiae; sed potens est Christus suos confortare et adversarios prosternere. Quid enim ait Apostolus? Omnia, inquit, possum in eo qui me confortat Christo . Nunquid in solo Paulo erat Christus? Nunquid in eo solo omnia poterat? Credimus et confitemur quia in omnibus et singulis fidelibus omnia potest. Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus . Quod autem eos arguis, qui investituras ecclesiasticarum dignitatum per laicas factas inter haereses computant, non satis efficaciter facere videris. Quamvis enim sicut catholica fides in corde, ita et haereticus error in corde maneat; tamen, sicut ex catholicis operibus catholicum sentimus, ita ex haereticis operibus haereticum cognoscimus. A fructibus eorum, inquit Dominus, cognoscetis eos ; et unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur. Et licet exteriores investituras per laicos factas non satis proprie haeresis nomine censeamus; sentire tamen ac defendere fieri debere, indubitata haeresis est. Quod autem nonnullis indultum esse dicis, quod 103 de laicorum manibus investituras acceperint, quasi ad palpandum et extenuandum hoc crimen noveris scriptum esse, quia quod lex in praesenti indulget, in posterum vetat . Unde constat, quia omnis indulgentia praeteritorum criminum, futurorum cautela est et prohibitio. Sed et forsan formidas quod jura tui praesulatus annullare velimus. Nihil ad tuum sive Ecclesiae tuae jus pertinens usurpare volumus; solam obedientiam quam metropolitanus primati suo debet, a te charitative requirimus. Obsecundare tibi sicut charissimo fratri, et invicem obsequium tuum recipere parati sumus. Meminisse potes quia ex quo amicitiam et familiaritatem Lugdunensis Ecclesiae recuperasti, gratulanter te vidit, et exsultanter recepit, quanta potuit affectione honoravit. Noli, frater, omni spiritui credere. Sensimus olim procellam istam, sed Deo favente aliquandiu resedit, et ipso faciente quievit. Extra provinciam te trahere noluimus, sed nec volumus. Credebamus enim et credimus convenientius esse ut secundarum provinciarum praesules ad primam provinciam pro causarum necessitate invitentur, quam primarum sedium pontifices ad secundas pro quibuslibet causis trahantur provincias. Alioquin quomodo stabit quod in sacris canonibus cautum est, ut majores causae ad suos referantur primates? Id enim non esset causas ad primates referri, sed primates ad singularum provinciarum causam reduci. Postremo si primae sedis pontifex ad secundam vel tertiam, vel forte quartam provinciam progrediens, provinciam non excedit, profecto secundae, vel tertiae, vel quartae metropolitanus ad primam vocatur, ad alienam provinciam non trahitur. Nullum enim causarum forum secundarum provinciarum praesulibus convenientius est quam sua prima provincia. Haec tuae dilectioni sub brevitate rescripsimus, adversus quae si quid parare volueris sive cominus sive eminus, audire et respondere parati sumus. Vale.
(Prov. X) (epist. 236) (append. can. 4, caus. 11, q. 1) (ut dicis) (epist. 18) (Joan. XVI) (Matth. XIII) (Philip. IV) (Matth. XXVIII) (Matth. VII) (epist. 203)
[ ita v. c.; al. praesumpta] [ al. vestram] [definiantur, ms. c. ] [ al. aliquantulum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
238
EPISTOLA CCXXXVIII. Domno et Patri suo PASCHALI, summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, filialis obedientiae famulatum.
Novit paternitas vestra, quia regnum Francorum prae caeteris regni sedi apostolicae semper fuit obnoxium: et idcirco quantum ad ipsas regias personas pertinuit, nulla fuit divisio inter regnum et sacerdotium Quod ergo hactenus cum pace et utilitate Ecclesiae observatum est, humiliter petimus ut de caetero observetur, et regni Francorum pax et summi sacerdotii nulla subreptione dissolvatur. Quod idcirco praelibamus, quia audivimus clericos Tornacenses ad apostolicam sedem venisse, petituros ut apostolica praeceptione proprium possint habere episcopum, et Noviomensis Ecclesiae frustrare privilegium. Quod ne fiat, sicut filii et fideles rogamus et consulimus, ut statum Ecclesiarum, qui quadringentis ferme annis duravit, inconcussum manere concedatis, ne hac occasione schisma quod est in Germanico regno adversus sedem apostolicam, in Galliarum regno suscitetis. Nec in hoc resistimus, quin possit sedes apostolica parochiarum amplitudinem minorare, aut brevitatem dilatare, si utilitas populi Dei ita exigat, et nullum inde schisma contingat. Quia ergo rex Francorum , utpote homo simplicis naturae, erga Ecclesiam Dei est devotus, et sedi apostolicae benevolus, petimus et consulimus, ut a benevolentia ejus nulla vos subreptio subtrahat, nulla persuasio disjungat. Novit enim paternitas vestra, quia cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt, sed etiam magnae res miserabiliter dilabuntur. Ad hoc quod petimus cum coepiscopis nostris non est contra majestatem sedis apostolicae, non est contra utilitatem, ut non dicam dignitatem Tornacensis Ecclesiae, servare terminos antiquos quos Patres eorum posuerunt, et longa antiquitate servaverunt. Praeterea cum dignitas episcopalis paupertatem his diebus honeste ferre non valeat, providendum est ne ista divisione uterque episcopus fiat pauper: quod testantur Noviomenses, qui utriusque Ecclesiae experti sunt facultates. De caetero si causa Milonis et filiae comitis Stephani ad aures vestras pervenerit, sciat vestra paternitas quia Milo priorem uxorem canonice non dimisit, et filiam comitis Stephani, sicut judicio episcoporum probatum est, canonice non accepit. Valete.
(Ludovicus Crassus)
[ un. v. c. et summum sacerdotum, ita ms. c. ] [ duo v. c. multitudinem] [ al. Ad haec, et epist. 241; ita ms. c, ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
239
EPISTOLA CCXXXIX. LUDOVICO, Dei gratia Francorum regi, IVO eadem, gratia humilis Carnotensis Ecclesiae minister, in eo vivere et regnare cui servire regnare est.
Quod fama vulgante audivimus, hoc ex litteris vestrae excellentiae certius didicimus, videlicet quod neptem Flandrensis comitissae, puellam aetate nubilem, genere nobilem, honestis moribus ut dicitur laudabilem, in uxorem ducere disponatis. Quod nos et Deo placitum esse credimus, et hominibus vestrae famae honestatem, et regni vestri soliditatem sincere diligentibus gratum esse cognoscimus. Cum enim bene viventium tres professiones Domino docente didicerimus, conjugatorum videlicet, continentium et rectorum ecclesiasticorum, quicunque in aliqua harum professionum repertus non fuerit, ante tribunal aeterni Judicis proscriptus aeterna haereditate carebit. Cum enim Dominus de distinctione electorum et reproborum loqueretur, ait: si fuerint in medio eorum Noe, Daniel, et Job, ipsi quidem salvi erunt, filii autem eorum non liberabunt animas suas , in Job fidelium conjugatorum gradum intelligens, in Daniel vitam continentium, in Noe professionem praelatorum. His ergo documentis instructi, quotidianis precibus pro honestate vestra et salute, Dei clementiam imploramus, ut in manu vestra Francorum regnum dirigat, et in electorum numero vos ascribat. Praeterea, quod monuimus instanter monemus, ut propositum vestrum, quatenus in vobis est, ad exitum perducere studeatis, ne antiquus hostis aliqua fraudulenta subreptione etiam per amicos vos impediat, et a bono proposito, et ita ab electorum numero vos excludat. Ad haec, si Spiritus Dei in vobis est, sicut utilitati vestrae, ita stabilitati regni, et paci Ecclesiarum providere debetis. Quae omnia, si sine successore de hac vita migraveritis, in multas scissuras dividentur, et fiet quod Dominus dicit. Omne regnum in seipsum divisum 104 desolabitur, et domus super domum cadet . Quae ruina quanta sit futura, quamque miserabilis, nec lingua potest dicere, nec hamanus animus sufficit cogitare. Ut ergo haec omnia vitentur incommoda, ad ineundum vitae conjugalis ordinem nolite moras innectere, ne de eo quod saepe proposuistis et saepe distulistis, cadat in vos hostilis illa irrisio . Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare . Festinate ergo ut de lumbis vestris exeat qui vanam spem tot ambitiosorum hominum destruat, et ad unius spem mobilitatem reducat. Quae res et illicitos motus carnis compescet, et detractores vestros atque irrisores in conspectu vestro silere faciet. Valeat celsitudo vestra, et non desistat a bono proposito.
(Ezech. XV) (Matth. XII) (Luc. XIV)
[ al. quantum; ita ms. cod. ] [ al. derisio]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
240
EPISTOLA CCXL. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GAUFRIDO, anachoritae, frui mentis tranquillitate.
Cum omnis castae religionis professor visceribus charitatis abundare debeat, ut tam saluti proximorum quam suae providere studeat, necesse est ut haec duo principaliter appetat, puram conscientiam et bonam famam, conscientiam propter se, famam propter proximum. Qui enim negligit famam suam crudelis est; occidit enim proximum quantum in se est . Qui ergo vult famam suam conservare non tantum debet quae bona sunt facere, sed etiam quae probabiliter fingi possunt mala evitare. Haec Paulus in se considerans confidenter dicebat: Pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque me ipsum judico, nihil enim mihi conscius sum . Nos itaque quamvis sanctitati Pauli longe impares simus, tamen quantum Dei gratia donante possumus, cum bona conscientia famam nostram conservare studeamus, ne caeco et infirmo fratri offendiculum aut scandalum ponamus, et pereat secundum Apostolum, infirmus in conscientia nostra frater . Quod evenire aliquando solet, cum vicini curiosi corrosores vitae nostrae, desidiosi autem correctores vitae suae, simplicia facta nostra inspiciunt, quae in utramque partem verti possunt, adhibitis conjecturis, quibus aliquando credi oportet, aliquando non oportet. Unde infirmitati fraternae consulentes ea facere non debemus in oculis infirmorum, quibus tanquam argumento utantur ad velandam suam perversitatem, vel ad infuscandam mentis nostrae serenam simplicitatem. Quod quia periculosum est, vitanda est a nobis omnis occasio maledicti, ut is qui ex adverso stat, occasionem quaerens non inveniat, sed bono exemplo informatus correctus ad se redeat. Haec tibi, dilectissime, ex amore fraterno direxi, non docens, sed commonefaciens prudentiam tuam, ut sicut es custos vitae tuae, ita sis famae tuae. Habes enim fratres infirmos quos scandalizas frequenti et familiari collocutione cujusdam devotae mulieris, quae incompetentibus horis et locis, aspectibus eorum frequenter occurrit , cum quibus vult curiose et otiose verba miscet. Quae res tibi et illis apud aemulos occasio est detrahendi, et tibi interruptio Sabbati tui. Praeterea si tu tibi in teipso construxisti castra pudicitiae, non debet ista tua securitas his qui extra ista castra sunt causa esse ruinae. Quod enim sancta animalia ante et retro oculos habere describuntur , sicut nosti, hoc intelligitur, quia sanctorum vita debet esse circumspecta, quatenus sic quisque se diligat ut amorem ejus qui supra se est, non postponat; sic eum qui supra est diligat, ut eum qui juxta se est non contemnat. Haec est vera et ordinata charitas, sine qua quantalibet corporalis exercitatio non est vera religio, sed sub velamine religionis vana superstitio , quam a nobis avertat omnipotens misericordia et misericors omnipotentia. Vale.
(AUGUST., serm. 52, et can. Nolo c. 12, q. 2) (I Cor. IV) (I Cor. VIII) (epist. 208) (Ezech. I; Apoc. IV) (epist. 192)
[enim negligit famam suam conservare, ms. c. ] [ al. correptores] [se, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
241
EPISTOLA CCXLI. HUMBALDO [al. GUMBALDO; ita ms. c.], Dei gratia Antissiodorensi episcopo, IVO, eadem gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et dilectionem.
Sententiarum multitudine, quas mitti vobis postulastis, possemus auditorum aures officiose onerare, si ad manum tales haberemus, quae negotio vestro forent necessariae. Quas ad manum idcirco non habemus, quia calumniatorum vestrorum propositiones, et quibus eas confirment rationes prorsus ignoramus. Intendere autem arcum et mittere sagittas quae hostem non feriant, risus est intuentium, non defensio dimicantium, Praeterea non est vobis pugna necessaria, quia causa vestra jam est apostolica falce praecisa. Quam si coram clericis et laicis inconsulto summo pontifice retractaveritis, majestatem apostolicam offendetis, et a causa vestra quae nunc in tuto est, jure cadetis. Si autem comes per hominium suum vos cogit ad retractandam causam ecclesiasticam, contra fidelitatem quam vobis debet facit, qui in periculum ordinis vestri vos impingit. Quod autem ante judicem saecularem, causam ecclesiasticam tractare non debeatis ex canonibus et decretis pleniter invenietis. Habetur enim in decretis : « Pulsatus ante suum judicem causam dicat: ante non suum judicem, si voluerit, taceat, » Hoc et Julius papa in haec verba confirmat: « Nullus episcopus nisi in legitima synodo, et suo tempore, apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, vel judicetur, vel damnetur. Si aliter praesumptum a quibusdam fuerit, in vanum deducetur quod egerint, nec intra ecclesiastica ullo modo reputabitur . » Ad hoc canonibus manifeste, prohibetur , ut causae quae legibus non continentur, a judicibus ecclesiasticis non audiantur. Legibus autem non continetur, imo prohibetur, ut episcopus a judice saeculari ad eausam ecclesiasticam vocetur, vel cincti judicis sententiae subjiciatur, ut in duarum civitatum ecclesiis clericus conscribatur, in Calcedonensi concilio prohibetur , quanto magis si episcopus alterius civitatis in Ecclesia alterius provinciae praeficiatur? Quamvis ergo ad exstinguendam praesentem controversiam haec pauca sufficere videantur, tamen si calumniatores vestri pertinaciter instare voluerint, appellate judicium metropolitani vestri et coepiscoporum vestrorum, ut secundum ordinem rerum gestarum, quantum salva reverentia apostolica fieri poterit, causa vestra ibi accipiat finale judicium. Vale.
(can. sub tit. Utrum clericus ante civil. judic. caus. 11, q. 1) (Fabiani papae c. 3, caus. 3, q. 6) (c. 1, caus. 5, q. 4) (epist. 200) (c. 10, et Grat. sub caus. 21, q. 1)
[ al. vero] [ al. hostes] [ al. deducatur, ita ms. c. ] [ al. reputetur] [ al. vel laici]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
242
105 EPISTOLA CCXLII. AUDOENO, Dei gratia Ebroicensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Scripsit mihi dilectio vestra vos audiisse a quibusdam, quod dirimerem conjugia liberorum et ancillarum, et e converso , et hoc vobis videri quod sit contra sententiam evangelicam, qua dicitur: Non licet viro dimittere uxorem, nisi causa fornicationis . Ad quod dilectioni vestrae respondemus, quia contra hanc sententiam scienter nihil agimus, vel agere volumus. Si enim divortium facimus inter liberum et ancillam, non conjugium solvimus, sed contubernium male conjunctorum dissolvimus et dissociamus. Unde scribit Leo papa Rustico Narbonensi episcopo: « Non omnis mulier viro juncta, uxor est, nuptiarum quippe foedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales. » Cum ergo separamus eos qui non sunt hac lege conjuncti, non dicimus esse conjugium. quod non continet Christi et Ecclesiae sacramentum. Quod minime continere videtur illa copula viri et mulieris, in qua non servatur praeceptum dilectionis. Non enim verum est inter eas personas veram esse dilectionem, quarum altera alteram suo contubernio redigit in servitutem. Cum ergo principale praeceptum sit evangelicum, ut diligamus invicem, et ne facias alteri quod tibi non vis fieri , constat a Deo non esse conjunctos, quos potius contra praeceptum evangelicum videmus esse corporaliter sociatos, nec esse verum conjugium quod contra Dei legem constat esse praesumptum. Quod etiam legibus saeculi cautum habemus, quas catholici reges composuerunt, et ex auctoritate Romanae Ecclesiae catholicis populis servandas tradiderunt. Unde Justinianus in codice Novellarum : « Si quis per errorem ancillam mulierem duxerit uxorem, liberam esse eam putans, vel e contrario, si libera mulier servo per errorem juncta sit, postea quam veritas reperta fuerit, dicendum est omnino nuptias non constitisse. Inter liberum enim et ancillam, servum et liberam mulierem nuptiae contrahi non possunt. » In tali ergo contractu quod lex damnat, non homo, sed justitia separat. Quia quod contra leges praesumitur , per leges dissolvi meretur. Si quis autem liber ancillam in matrimonium duxerit, non habebit licentiam dimittere eam, si prius scientes conditionem suam et consentientes matrimonium contraxerunt, quia conjugium consensus facit, non coitus. Ubi ergo bona fide conjugia contracta sunt, ibi valet quod Deus conjunxit, homo non separet ; et: Non licet viro dimittere uxorem, nisi causa fornicationis . Ubi vero humana deceptio foedus nuptiarum vitiaverit, tales nuptias non facit Deus, sed homo; earum autem separationem facit Deus, non homo. De his possemus multipliciter rationibus agere, et authenticas sententias inde proferre, sed credo ista sufficere prudentiae vestrae. De caetero scripsistis quosdam clericos cum litteris nostris ad vos venisse, qui auctoritate earumdem litterarum peterent se ab acolytho usque ad diaconatum promoveri, sed ego hoc omnino ignoravi, quia cum hoc saltu nullum clericum ordinavi, nec ordinandum alicui transmisi. Vale
(epist 221; Grat. caus. 29, q. 2; Greg. lib. IV, tit. 9) (Marc. X; Matth. XIX) (epist. 9, et c. 12, caus. 32, q. 2) (Matth. XVII) (nov. 12, De nuptiis, c. 2, § Si vero, et c. 2, extra. De conjug. serv.) (c. Vides, dist. 10, et epist. seq.) (Gen. II) (Matth. XIX)
[ male antea, Rotrico Narb.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
243
EPISTOLA CCXLIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GUALONI, eadem gratia Parisiensi episcopo, salutem et dilectionem.
Nuper cum essemus apud castrum Militonense, narravit mihi dominus Stephanus cancellarius quasdam nuptias fuisse celebratas in episcopatu vestro contra placitum vestrum, inter quemdam puerulum et quamdam puellulam, cum adhuc pene in cunis essent. Quae nuptiae cum sint sine fide, sine prole, sine consensu, sine omni bono conjugali, sollicite quaesivit utrum possint legitime dissolvi. Cui secundum tramitem legum breviter respondi, quia quod contra leges praesumitur , per leges dissolvi meretur. Unde et scribit papa Nicolaus: « Conjugium facit consensus, non coitus. Qui consensus si forte solus in nuptiis defuerit, caetera omnia cum ipso coitu celebrata frustrantur. » Quibus auditis rogavit me ut scriberem vobis, quatenus tales nuptias aut fieri non permitteretis, aut factas dissolvi praeciperetis. Non enim ignota vobis sunt quae scribimus, et ideo de hac re tam pro legum observatione quam pro ejus amore, quod ad officium vestrum pertinet, facere vos monemus, quatenus hoc exemplo caeteri doceantur ne imaginariis, imo falsis nuptiis de caetero copulentur. Quae sint personae de quibus agitur, a praetaxato cancellario vobis notificabitur. Valete.
(c. Vides. dist. 10)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
244
EPISTOLA CCXLIV. PASCHALI summo pontifici, domno et Patri suo, IVO, humilis Ecclesiae minister, sic summo Regi militare ut bravium aeternae beatitudinis mereatur accipere.
Domnus Hubertus Silvanectensis episcopus, creatio vestra, lacrymabiliter conqueritur se a quibusdam clericis suis personis ut dicit infamibus, de venditione sacrorum ordinum , apud metropolitanum suum injuste fuisse accusatum, et quibusdam coepiscopis suis factum sibi fuisse praejudicium, unde sentiens se gravatum appellavit ad apostolicam sedem, apud quam et per quam solent hujusmodi gravamina materna pietate relevari, et in statum rectitudinis justitiae lance reformari. Unde supplicamus beatitudini vestrae, quatenus audita et cognita accusantium et testificantium causa sic compensetis ex misericordia judicium ut et justitia non periclitetur, et judicialis ordo causarum minime perturbetur; nullus enim locus remanebit innocentiae, si liceat quibuscunque personis sua quaerentibus, contra legum sanctiones cujuscunque innocentis vitam maculare. Cujus enim sit vitae, et cujus famae, et quibus de causis accusent eum praedicti adversarii, idem episcopus praesens vestrae paternitati referet, et publicam eorum infamiam veridica assertione retexet. Valete.
(can. sub caus. 2, q. 1)
[ un. v. c. stateram]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
245
EPISTOLA CCXLV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, HUGONI, magnifico et spectabili Trecassinorum comiti, sic militare in via ut regnare possit in patria.
Audivimus et cognovimus quod Hierosolymam profecturus militiae Christi te 106 ipsum devovisti, illam evangelicam arrepturus militiam, qua cum decem millibus secure pugnatur adversus cum qui cum viginti millibus adversum nos pugnaturus occurrit . Denarius enim qui est secunda unitas, propter Decalogum integritatem, et soliditatem figurat virtutum; vigenarius vero qui est duplus ad denarium, duplicitatem et mollitiem significat vitiorum. Plura enim sunt vitia quam virtutes, quia non tantum vitia virtutibus patenter sunt opposita, sed etiam sunt quaedam vitia virtutum specie palliata. Unde, secundum Apostolum, angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis , cum circumiens et quaerens quem devoret , molitur quosdam fallere per vitia virtutibus similia, quos impellere non valuit ad manifesta flagitia vel facinora. Videtur enim aliquando suadere justitiam, ut sub specie justitiae introducat saevitiam, suadet quibusdam largiri propria, ut nudatos propriis im ellat ad diripienda aliena, cum melius sit non habere quod tribuas, quam male acquirere quod des. Suadet quibusdam jejunia, non ut ament continentiam, sed ut venentur vanam gloriam; suadet quibusdam non reddere debitum conjugale uxoribus suis, ut sub velamine castitatis mittat eos ad stupra illicita, vel uxores eorum ad perpetranda adulteria. In hunc modum occurrunt multa vitia pro virtutibus quibus tanquam laqueis occultis simplex anima decipitur; cujus vita licet videatur honesta, non tamen satis est circumspecta. Haec tibi, charissime, ausu charitatis scripsi, ut propositum tuum ita circumspicias, quatenus, sicut videtur laudabile in oculis hominum, ita in oculis Dei videatur acceptum, et sic impleas vota voluntaria, ut non omittas legitima. Duxisti uxorem, quod lex naturae initiavit, et lex evangelica atque apostolica subsecuta firmavit. Dicit enim vetus lex: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una . Et Evangelium: Quod Deus conjunxit, homo non separet . Et Apostolus: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem; et vir reddat debitum uxori, et uxor similiter viro; nisi forte ex consensu, ad tempus, ut vacetis orationi, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram . Hic autem consensus ita debet esse voluntarius, ut nulla vi sit extortus, vel aliqua simulatione palliatus. Alioquin si absque consensu uxoris servas castimoniam, etiam si pro Deo fiat, non servas conjugalem copulam, nec sacrificium offers de tuo, sed de alieno. Non enim, secundum Apostolum, vir habet potestatem sui corporis, sed mulier; nec mulier habet potestatem sui corporis, sed vir . Quae enim voventur de alieno, non placent Altissimo . Oportet ergo, ut in hoc proposito tuo sic tibi provideas, quatenus ista novissima vota impleas, ut statuta naturalia et legitima non frangas. Vale.
(Luc. XIV) (II Cor. XI) (I Petr. V) (Gen. II) (Matth. XIX) (I Cor. VII) (ibid.) (tit. De convers. conjug. et can. Agathosa, cum seq. cau. 27, q. 2)
[et, ms. c. ] [introducere, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
246
EPISTOLA CCXLVI. LISIARDO, Dei gratia Suessionensium episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et dilectionem.
Noverit dilectio vestra, quia conjugium Petri filii Gervasii et filiae Waleranni Brituliensis nunquam laudavi, neque ut fieret consilium dedi vel assensum, imo per Drogonem clericum Waleranno consulenti me, dissuasi ne fieret, quia tale conjugium stare non posset, si esset qui concuteret. Addidi et sententiam legis, quia unus maritus duas sorores non posset habere in conjugium, sicut nec una mulier cum duobus fratribus legitimum posset inire matrimonium. Sinegundis quippe soror hujus juvenculae quam nunc habet praetaxatus Petrus in conjugium, uxor fuit ejusdem Petri non solum legitime desponsata, sed etiam sacerdotali benedictione conjuncta. Quod si objicitis non fuisse conjugium, ubi constat non subsecutum fuisse carnale commercium, ex auctoritate Patrum respondeo, quia conjugium ex eo insolubile est, ex quo pactum conjugale firmatum est. Unde beato Joseph ab angelo dicitur: Noli timere, accipere Mariam conjugem tuam . Conjugem Joseph vocabat, quam carnis commistione non noverat, nec aliquando cogniturus erat. Unde Ambrosius ad virginitatis Exhortationem libro secundo: « Desponsata viro, conjugis nomen accepit, cum enim initiatur conjugium, tunc conjugii nomen assumitur; non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Denique cum jungitur puella conjugium est; non cum viri admistione cognoscitur. » Item Isidorus Etymologiarum libro nono: « Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. » Quod vero vir sororem sibi prius desponsatae in conjugium habere non possit, sicut nec frater desponsatam fratris uxorem, cum de paribus idem sit judicium, in concilio Triburiensi continetur capitulo 5 : « Quidam desponsavit uxorem et dotavit. Cum ea coire non potuit, quam frater ejus clanculo corrupit, et gravidam reddidit. Decretum est igitur, ut quamvis nupta esse non potuerit legitimo viro, desponsatam tamen fratri, frater habere non possit. » Ut enim esset honestum connubium et thorus immaculatus, diligentissime praecaverunt patres nostri, ut desponsata fratri, alteri fratri non nuberet, vel confoederatus uni sorori, alteram in uxorem non duceret, quia per hanc licentiam fallente diabolo possent multa inhonesta et incestuosa provenire conjugia, quae cessant servata prohibitione legitima. Pauca scripsi dilectioni vestrae, quae mecum novit prudentia vestra, et servare consuevit vestra diligentia. De caetero commendo paternitati vestrae fratres nostros clericos beati Quintini, qui apud vos morantur, ut patrocinium vestrum eis impendatis, et a Deo retributionem exspectatis. Vale.
(Matth. I) (in can. Quidam, caus. 27, q. 8; l. v, c. De incest. nupt.)
[ al. Galeranni Britollensis, vel Brutalensis] [ al. Galeranno] [ al. fraternitati]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
247
EPISTOLA CCXLVII. JOANNI, Dei gratia Aurelianensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, spiritum consilii et fortitudinis.
Clerici nostri nuper ad nos revertentes , qui causae comitis Theobaldi Aurelianis interfuerunt, retulerunt nobis quod quidam miles domni Radulphi quemdam militem comitis ad monomachiam provocaverit, et hanc provocationem Ecclesia vestra judicio confirmaverit et diem peragendae monomachiae constituerit. Quod audientes valde mirati sumus, 107 cum monomachia vix aut nunquam sine sanguinis effusione transigi valeat; judicium vero sanguinis servanda Patrum auctoritas clericos agitare prohibeat, et Romana Ecclesia in legem eam non assumat, dicente papa Nicolao in causa Lotharii contra Theobergam reginam: « Monomachiam in legem non assumimus, quam antecessores nostros minime accepisse cognoscimus. » Quomodo enim Ecclesia judicare debet fundendum sanguinem alienum, quae a primo ortu suo jussa est fundere sanguinem proprium? Faciant haec cincti Judices, qui ad malorum vindictam gladium materialem portant non qui contra nequitias spirituales gladio spiritus pugnant, ut cum unumquodque membrum Ecclesiae officium non usurpaverit alienum, laudes mereatur quae sponsae Christi cantantur in Canticis canticorum: Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata . Alioquin si alieni ordinis usurpatores fuerimus, nec nostri officii quod postposuimus, nec alieni quod usurpavimus, meritum obtinebimus, sed tanquam capite deorsum posito, et pedibus erectis thymelicorum incessum imitabimur. Praeterea si ex vestro judicio forte periculum mortis incurrerit, perpetes inimicitias et periculum vestri ordinis incurrere poteritis. Dico haec ex dilectione fraternitati vestrae, quatenus salubri consilio judicium hoc retractetis, et provida dispensatione, si aliter fieri non potest, majora vitando pericula, minora potius subeatis. Vale.
(epist. 248) (cap. His a quibus, caus. 23, q. 8, et tit. Ne clerici vel mon. saecul. negot. lib. III Decretal.) (Cant. I)
[ al. donni Radulfi] [ al. cuncti., ms. c. ] [ un v. c. temulentorum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
248
EPISTOLA CCXLVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, RADULFO de Balgenciaco, salutem et dilectionem.
Mandavit mihi serenitas tua quod nostrum velles habere colloquium, vel per litteras in praesenti necessitate salubre consilium; de praesenti quippe negotio tuo scripsi Aurelianensi episcopo , quod illi et tibi utile mihi visum est, a quo poteris audire quid de hoc conflictu inter te et comitem sentiam, et pro tempore consulam. Tamen interim petitioni tuae respondeo, ut quaecunque pactio inter te fuerit et comitem, semper honorem ei deferas, et notam ei infamiae non opponas. Sic enim dicit Apostolus: Cui honorem, honorem; cui timorem, timorem . Et alibi: Omnis anima potestatibus sublimioribus sit subdita . Sic David, quamvis rex futurus, Saul perfido regi honorem detulit, et cum aliquando nactus esset opportunitatem occidendi , oram tantummodo chlamidis ejus incidit, et de hoc tantillo poenitentia ductus cor suum percussit. Et quamvis eum persequeretur, semper honoravit vivum, ei planxit defunctum. A talibus ergo exemplum accipe, et ea quae sunt pacis et fidelitatis erga dominum imitare. Si quam vero ab eo injuriam expostulas, rationibus utere, verba probrosa et contumeliosa dimitte, ne verba superba interminabile odium generent, cum superbia humiliet, humilitas exaltet. Vale.
(epist. 247) (Theobaldum) (Rom. XIII) (ibid.)
[ sic tres vett. codd; in aliis, aliquando esset ei opportunitas eum occid.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
249
EPISTOLA CCXLIX. IVO, Dei Gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GIRBERTO, Parisiensi archidiacono, salutem.
Cum actum et consensum pari poena condemnet Apostolus et per innocentes testes crimina comprobanda sint, non mihi videntur testes sufficere ad convincendam moecham, quam vivente adultero, timore vel amore publicare vel accusare noluerunt. Quorum etiam quidam lenonicia turpitudinis adulterae ministraverunt et ita sicut ipsi nunc testantur, consentientes procul dubio fuerunt, et ideo sicut scitis, de se confessis non est credendum super crimen alienum . Si tamen in aliis honesti sunt, et ex corum accusatione fama crebrescit et foedus rumor infirmorum conscientias percutit, cogenda est mulier ut ad arbitrium praesidentium de objecto crimine probatarum personarum testimonio se expurget. Vel, si id facere non poterit, candentis ferri examinatione innocentiam suam comprobet. Si haec causa apud me ita ventilaretur, ita eam vellem tractari, ita rei veritatem investigari, nihil praejudicans sententiae aliorum, qui forsitan aliter sentiunt, et talia negotia saepius discutiunt. Vale.
(cap. Omnes, cau 17, q. 4) (Rom. I) (epist. 229)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
250
EPISTOLA CCL. PASCHALI, summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, devotam ut patri obedientiam, debitam ut domino reverentiam.
Quoniam in oculis apostolicae majestatis aliquam pie praesumo habere me gratiam, ea praesumptione aliquando cum aliqua spe peto ab eadem sede apostolica etiam ea quae videntur esse contra rigorem apostolicum, sed non contra honorem apostolicum, quia non est indecens sedi apostolicae cantare Deo misericordiam et judicium. Cum ergo opportunum est, securus pulso ad thronum justitiae ; cum ratio exigit, cum pia praesumptione pulso ad thronum misericordiae. Judicium sine ulla disceptatione debet omnis judex, de misericordia vero deliberandum est, utrum expediat an non expediat. Haec non ignorantibus scribo, sed ad hoc ista praemitto, ut in quamcunque harum partium se vertat postulatio mea, aut petenti justitia non negetur, aut pie pulsanti misericordiae janua non claudatur. Quod bene discernere poterit vestra paternitas, cum summam nostrae petitionis audieritis, et per praesentes legatos, adventus sui causam cognoveritis novit enim vestra paternitas quanto tempore post mortem bonae memoriae Anselmi archiepiscopi Cantuariensis Ecclesia pastore viduata languerit, quomodo rex Anglorum bona episcopalia in usus saeculares usurpaverit, quanto studio episcopalem electionem ibi fieri non permiserit; nunc vero post increpationes vestras, post multas episcoporum dioecesanorum admonitiones praetaxata Ecclesia consensu episcoporum, rege tandem connivente, elegit sibi in archiepiscopum Radulfum Rofensem episcopum, virum religiosum et honestum, scientia et moribus clarum. Hic in propria persona sedem apostolicam visitare secundum majorum instituta, deliberavit. Sed eum partim corporis debilitas impedivit, partim periculum Romani itineris deterruit. Mittit itaque praedicta Ecclesia vice electi sui religiosas personas, et dictis et scriptis obnixe postulantes, ut praedictum electum Cantuariensi episcopatui confirmetis, et dignitatem ei pallii 108 concedatis. Ego quoque affectu fraternae charitatis et ausu paternae dilectionis consulendo rogo, et rogando consulo, ut etiamsi aliter fieri non potest, cum aliqua tamen dispensatione languenti Ecclesiae subveniatis, et propter Ecclesiae necessitatem, deinde propter utilitatem et honestatem personae, petentium supplicationibus aurem misericorditer inclinetis. Nisi enim medicinalis manus cito subveniat, praedicta Ecclesia in veteres ruinas relabetur, et vox dilatoria potentium sine modo ultra modum protelabitur. Cum enim Dominus noster, qui institutor erat Sabbati, misericordiae opera faceret in Sabbato, et redargueretur a Pharisaeis quod solveret Sabbatum, spicas discipulis vellentibus, eorum murmurationi respondit: Si intellexissetis: Misericordiam volo et non sacrificium nunquam condemnassetis innocentes; et alibi: An nescitis quia Filius hominis Dominus est etiam Sabbati? per hoc doctores informans, quia tunc possunt legum rigorem propter necessitates Ecclesiasticas temperare , quando ipsa legum remissio nihil continet contra fidei veritatem, vel morum honestatem. His exemplis admoniti secure pulsamus ad januam misericordiae, credentes non esse indignum si apostolicus praeceptum mittentis sequatur aut exemplum. Postremo quantum potest mens humana de alieno corde pensare, sanum nobis esse videtur consilium, ut eum paterne suscipiatis, quatenus vos liberalem filium et fidelem vobis adoptasse gaudeatis. Valete.
(epist. 46) (I Reg. XV) (Matth. XII) (Marc. II) (epist. 214)
[ al. ad haec] [ al. novit autem] [thronum, epist. 258]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
251
EPISTOLA CCLI. MANASSAE, Dei gratia Meldensium episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Quaesitum est nuper a parvitate mea ex parte abbatissae Jotrensis monasterii, utrum deliquerint presbyteri, qui cuidam aegroto ex consuetudine post prandium vomenti viaticum dare non fuerunt ausi, eodem aegroto consulente ut differrent in crastinum, quatenus hoc sacramentum jejunus acciperet et ei sacramento debitam reverentiam pro viribus exhiberet quo audito languentis pietatem laudavi, et presbyterorum diligentem negligentiam in quo reprehenderem non inveni. Pius fuit in hoc languentis timor, pia fuit medicinae dilatio . In utroque ergo non fuit culpabilis negligentia, sed salubris et cauta diligentia, ubi nec medicus suo defuisse videtur officio, nec moriens divino caruisse beneficio. Unde Augustinus de acceptione Eucharistiae ita scribit : « Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam se alteri proposuit Zachaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua suscepit Dominum , alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum , ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. » Moneo itaque dilectionem vestram, ut rei veritatem investigetis, et si ita se veritas habet, nullum inde scandalum in Ecclesia faciatis, ne aut nimiae imputetur simplicitati, aut alicui occultae cupiditati. Valete.
(c. Si quis, de cons.) (c. Legimus, de cons, dist. 2) (l. De eccl. dogm., c. 53, et c. Quotidie, de consec. dist. 2) (Luc. XIX) (Matth. VIII)
[ al. exerceret] [ sic v. c.; antea laudatio]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
252
EPISTOLA CCLII. RADULFO, Dei gratia Remorum archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Ausu charitatis mitto paternitati vestrae praesensentium latorem canonicum beati Quintini, bonae spei fratrem, ut pro Dei amore et nostro negotium, propter quod paternitatem vestram visitavit, diligenter attendatis, paterne dirigatis, quantum salva justitia fieri potest auxilio et consilio sustentetis; habet enim praesens frater sororem quamdam conjugatam, quam per conjecturas suspectam habet maritus suus de adulterio, non in adulterio deprehensam, non testibus convictam, nec ab aliquo accusatam. Cum ergo ita res se habeat, maritus tamen hujus mulieris horum conjugii deseruit, et debitum conjugale subtraxit. Quod audiens pater generum suum convenit, et causam cur hoc faceret, diligenter inquisivit. Qua audita voluit filiam suam de objecto crimine jurejurando purgare, et insuper praecipiti voluntate et sine consilio addidit, quod mulier examinatione candentis ferri parata esset comprobare quod nunquam fuerit cum praedicto viro una caro, de quo orta erat tam flagitiosa suspicio. Paulo post ventilata est haec causa ante judices ecclesiasticos, quorum quidam dicebant quod in hujusmodi causa non esset admittenda talis examinatio, in qua nulla judiciario ordine facta praecessisset accusatio. Alii vero aliis ita dissentientibus judicaverunt, quod juxta esset ista examinatio quam mulier obtulerat ex suo judicio, non attendentes quia nemo debet tentare Deum suum, quandiu habet quid faciat . Tunc enim tentat homo Deum suum, quando postposito ordine judiciario per examinationem candentis ferri vel aquae ferventis divinum requirit testimonium. Unde Stephanus papa Litberto Magontino episcopo: « Ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum; spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta habito prae oculis Dei timore commissa sunt regimini judicare, occulta vero et incognita illius sunt judicio relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum. » Non negamus tamen quin ad divina aliquando recurrendum sit testimonia quando, praecedente ordinaria accusatione , omnino desunt humana testimonia; non quod lex hoc instituerit divina, sed quod exigat incredulitas humana, sicut de juramentis habemus in Evangelio: Non jurabis omnino. Sit autem sermo vester, est, est, non, non, quod amplius est, a malo est, non jurantis, sed jurare cogentis . Cum ergo ita omne juramentum prohibeat praeceptum evangelicum, Paulus tamen negotia ecclesiastica ita terminari permittit in Ecclesia, ut propter infirmitatem litigantium, juramentum finis sit in omni controversia . Non scribo talia ignoranti, sed commonefacio, ut quod novit prudentia vestra perficiat in hoc litigio, et in omni proposito sibi negotio. Valete.
(epist. 280) (cf. epist. 74) (cf. epist. 249) (Matth. V) (Hebr. VI)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
253
109 EPISTOLA CCLIII. LUDOVICO, Dei gratia serenissimo Francorum regi domino suo, IVO, humilis Carnotensis minister, ejus praeceptis obedire, cui servire est regnare.
Domnus Godefridus Ambianensis episcopus, vir religiosus et honestus, nuper Belvaci hospitatus, ad colloquium nostrum pro humilitate sua venit, importabiles miserias suas et angustias, quibus a violatoribus pacis vexatur, lacrymabiliter nobis aperuit, et consilium quomodo tanta mala mitigare posset, a me anxie quaesivit. Quod cum excederet vires meas, quia consilium sine fortitudine inutile esse solet, hoc unum mihi prae caeteris occurrit, quatenus eum monerem, ut regiam majestatem adiret, apud quam et consilium inveniri, et auxilii fortitudo valeat sociari. Ex jure ergo fidelitatis et dilectionis monemus et rogamus regiam majestatem vestram, quatenus lacrymabiles ejus conquestiones intenta aure perpendatis, et cor vestrum aculeis doloris ejus suggerente pietate compungatis. Decet enim regiam majestatem vestram, ut pactum pacis quod Deo inspirante in regno vestro confirmari fecistis, nulla lenocinante amicitia vel fallente desidia violare permittatis, ne si uni in hoc maxime principio parcere volueritis, multos in discrimen adducatis, cum e contrario dicat Scriptura: Pestilente flagellato sapiens sapientior erit ; et: Intelligens gubernacula possidebit . Si ergo poena malorum utilis est sapienti, multo magis impunitas malorum nocitura est insipienti. Faciat itaque gladius regalis officium suum ad vindictam malorum, ut sicut pios colligit mansuetudine, sic impios coerceat justa severitate. Sic devotio pauperum pro vestra salute Dominum orabit, et quod a Salvatore postulaverit impetrabit. Valete.
(Prov. XIX) (Prov. I)
[un. v. c. tabernacula poss. ] [Deum, ms. cod. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
254
EPISTOLA CCLIV. PASCHALI, summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum debita obedientia devota servitia.
Pluribus de causis cogit me charitas frequenter pulsare aures vestrae paternitatis, ut mea admonitio vel petitio utilis fiat his qui sedi apostolicae minus sunt noti, nobis autem bene cogniti. Non ergo gravet serenitatem paternam per litteras tantum frequens visitatio quam praesentia corporalis libentius exhiberet, nisi difficultas montium imbecillitatem meae senectutis impediret. Quae verba praelibavimus, ut importunitatem nostram excusemus, et opportunitatem paterni auditus impetremus. Rogamus enim paternam discretionem vestram pro domno Gaudrido Rothomagensi archiepiscopo, qui tunc tandem impetravit a principe suo rege Anglorum, ut posset in propria persona sedem apostolicam visitare, quam tamen non distulit visitare suis temporibus in persona aliena. Non ergo existimamus imputandum contemptui sedis apostolicae quod necessitas imperavit, non torpor dissuasit, non neglectus retinuit, pro eo enim secure intercedimus, quia personam utilem et honestam ab adolescentia sua et ab aliis didicimus, et per nos experti sumus. Quia ergo ad altiorem locum in mensa Domini sui vocatus est , et gratias Deo referimus, et eum ut columnam immobilem in domo Dei confirmare praeoptamus, et apostolicam discretionem nostris desideriis non sine ratione occurrere flagitamus. Valete.
(Luc. IV)
[ al. et nos]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
255
EPISTOLA CCLV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, RADULFO, abbati monasterii Sancti Fusciani, patientiam beati Job.
Jam a longo tempore audivimus languorem tuum, et tam humanitatis intuitu quam pietatis affectu condoluimus, et si possemus competenter medicinae remedia adhibere, pro competentia locorum et temporum opportunitate, si curabilem sciremus morbum, libenter studeremus aliqua remedia procurare. Verum quia intervalla locorum et innumerabilium onera negotiorum nos ad hoc vacare non sinunt, cum ipsa praesentia corporalis ad chronicas passiones curandas vix sufficiat, tutius nobis videtur medicinam non dare quam eam inutiliter vel perniciose ministrare. Consilium ergo damus ut corporales molestias patienter supportes, quas pro igne purgatorio severa Dei misericordia tibi contulit ad purgationem vitiorum, custodiamque virtutum. Neque enim credimus tibi timendum esse alium ignem purgatorium, si hunc patienter sustinueris et in gratiarum actione permanseris. De caetero si videris in regimine monasterii te non posse sufficere, non consulo ut tanquam arbor infructuosa occupes terram, sed des locum alicui de fratribus, quem congregatio regulariter elegerit, qui et monasterium regat, et tibi in quieto loco, quandiu vixeris, filiali charitate serviat. Unctionem vero quam semel accepisti, non aestimo repetendam, quia, secundum institutum apostolicae sedis, genus est sacramenti. Qui autem sacramenta Christi et Ecclesiae repetit, injuriam ipsis sacramentis ingerit. Unctio enim infirmorum publicae poenitentiae est sacramentum, quam non esse repetandam sicut nec baptismum testatur Augustinus, testatur Ambrosius. Augustinus in epistola ad Macedonium: « Caute salubriterque provisum est, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esse aegrotis videatur, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit. » Ambrosius in secundo libro De poenitentia : « Sicut est unum baptisma, ita et una poenitentia, quae tamen publice agitur. Nam quotidie nos debet poenitere peccati; sed haec, delictorum leviorum, illa, graviorum. »
(c. Quamvis, dist. 50, et cod. De poenit. dist. 3)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
256
EPISTOLA CCLVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, fratri RAINALDO, salutem et dilectionem.
Novit dilectio tua quia primitivae Ecclesiae formam sequi desiderans, ut prudens Nazaraeus in Ecclesia beati Joannis Baptistae professus es sanctitatem, professus communiter vivendi societatem, et tanquam aliqua 110 lucerna in domo Dei ad incrementum propositi tui lumen verbi minus doctis ministrare coepisti. Nunc vero, ut audio, nescio quo spiritu fascinante, derelicta sociali vita non sine scandalo infirmorum ad eremum convolare deliberas, ubi tantum offeras sacrificium turturum, postposita oblatione columbarum. Qua in re pensare debet prudentia tua quod Christus caput tuum, quem sequi debent membra cohaerentia de secreto suo processit ad publicum nostrum, ut charitatem suam nobis commendaret, et suo nos informans exemplo per vitae vias ad amissam beatitudinem reduceret. Tu vero postposito hoc exemplo communem vitam, cui te devovisti fugere desideras, in qua, nullo vento vanitatis impediente, solidam gloriam poteris conservare, et in solitudine cordis ascensiones in corde disponere, multisque prodesse verbo et exemplo, et in secretis locis vitam tuam spectabilem magis quam utilem praebere, quod est gloriam tuam in pulverem deducere . Quod si feceris, a voto tuo, a professione tua ex parte cecidisti; et qui tanquam duobus pedibus, id est sanctitate et communiter vivendi societate, per geminam charitatis viam coeperas repedare ad patriam, praeciso uno pede, et praeclusa una charitatis via, dum quasi claudus requiris religionis augmentum, timeo ne incurras lamentabile detrimentum. Haec dicens non condemno vitam anachoretarum , sed praefero vitam communiter viventium, qui non tantum sua reliquerunt, sed etiam propriis voluntatibus renuntiaverunt, et ita semetipsos secundum evangelicam admonitionem abnegaverunt . Qui si etiam ex objectu visibilium aliquibus tentationibus afficiuntur, vel non inventa solitudinis opportunitate, vel ecclesiasticorum studiorum occupatione, facile ab hujusmodi suggestionibus liberantur. Vita vero solitaria ideo inferior est, quia voluntaria et importunis cogitationibus plena, quae tanquam muscae minutissimae de limo surgentes volant in oculos cordis et interrumpunt sabbatum mentis. Quare punctionibus misera mens cruentata perdit decorem illum de quo dicit Psalmista: Omnis gloria ejus filiae Regis ab intus , cum currens per phantasias et vanas imaginationes suas aliquando ita superatur, ut si opportunitas se offerret, facile in tentationis suae laqueum laberetur. Nec hoc ex conjecturis dicimus, sed ab his qui experti sunt vera esse didicimus, quos aliquando in communi conversatione hominum vidimus vixisse laudabiliter, sed quando ad solitariam vitam se transtulerunt, ipsos, eisdem confitentibus, novimus fuisse lamentabiliter lapsos. Quod si esum carnium culpas, qui aliquando adhibetur mensis communiter viventium, considerare debes quia laudabilior abstinentia est sine foeda concupiscentiae flamma lautioribus cibis uti et non repleri, quam cum foeda gulae flamma vilibus cibis ingurgitari . Sic Joannes Baptista delectabilibus cibis utens carnibus locustarum et melle silvestri laudatus est a Domino de abstinentia ; Esau vero vili cibo lenticula videlicet ingurgitatus, culpatus est de gulae concupiscentia . Haec dicens non te doceo, sed commonefacio uti bonum tuum ita dispenses, ut cum perfectioni intendis, ne fias scandalum infirmis, quia satius est aliquando infirma tolerare quam summa cum schismate facere . Possem tibi multa in hunc modum scribere. Sed haec, et alia charitati convenientia satis novit prudentia tua. Vale.
(Jud. XVI) (quia sicut ipse ambulavit, nos ambulare praecepit [I Joan. II ]) (Psal. VII) (epist. 192) (Matth. XVI; Luc. IX) (Psal. XLIV) (S. AUG., c. 1, 4, dist. 41) (Matth. III; Marc I) (Gen. XXV)
[ al. alia] [solitudinem mentis, epist. 219] [ al. quaeris] [ al. imagines, ut ep. 10] [ al. ipsis] [ al. admiscetur] [ al. quam firma cum schism. f.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
257
EPISTOLA CCLVII. PHILIPPO, Dei gratia Trecensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Gratias referimus liberalitati vestrae, quod memor beneficentiae vestrae, dissensionem quae inter domnum Odonem Ecclesiae S. Georgii priorem, et quosdam fratres sibi commissos orta fuerat per Beati Quintini Ecclesiam regulariter sedare voluistis, et eosdem dissentientes ad praedictam Ecclesiam transmisistis. Sic enim a paternitate vestra et Ecclesia vobis commissa institutum est, ut Ecclesia Sancti Georgii a vobis ecclesiastica et temporalia beneficia cum debita humilitate recognoscat, ab Ecclesia autem Beati Quintini regularia instituta suscipiat. Factum est itaque ut imperastis. Venerunt quidam ex dissentientibus fratribus adversus praelatum suum disceptaturi, et sententiam debitam pro meritis accepturi. Nos autem scientes quia « concordia parvae res crescunt, discordia autem maxumae dilabuntur » , paci et unanimitati studuimus. Et quia sine eorum culpa tanta discordia fieri non potuit, persuasimus illis ut a praelato suo pro commissis veniam peterent, et indulgentiam postularent. Quo facto, facta est pax inter domnum Odonem et praesentes fratres, et condicta inter praesentes et absentes, ita ut qui cum eo remanere vellet, remaneret cum subjectione debita. Qui autem remanere nollet, fraterna charitate servata transiret ad Ecclesiam Beati Quintini, vel ad aliquam Ecclesiam eidem adjacentem cum assensu domni Odonis, et dispensatione domni Radulfi abbatis. Reformata itaque pace, noluimus pati ut alius in labores domni Odonis intraret, qui ibi diu cum multo labore et sudore congregavit quae potuit, et pro scientia sua fideliter dispensavit. Si autem zelus domus Dei in nimiam zelotypiam eum excitavit, monuimus etiam ut temperet zelum suum, et, secundum Apostolum, fiat infirmis infirmus, et omnibus omnia ut multos lucrifaciat . Remisimus itaque eum sub tuitionem vestram et Ecclesiae vestrae, ut vobis humiliter et obedienter serviat, et a vobis in necessitatibus ecclesiasticis paternum auxilium fiducialiter petat. Quod postulo a pater nitate vestra, postulo a filiis vestris, Reinaldo praeposito et archidiaconis vestris, Petro, Drogone, Joscelino, Simone, Odone camerario, ut pauperem Ecclesiam verbo consolentur, auxilio tueantur. Vale.
(SALLUST. Jug. 10) (I Cor. IX)
[ sic v. c.; antea a parvitate mea] [ al. qui ibi dudum cum, ita ms. c.; sed cum deest ] [ al. eum ut]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
258
EPISTOLA CCLVIII. PASCHALI, summo pontifici, Ivo, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, dilectionem filii et obedientiam subjecti.
Quoniam apud sedem apostolicam viget misericordia et justitia, a quibuslibet oppressis humiliter ad eam recurrendum est, ut ibi unusquisque accipiat aut justum pro rerum veritate judicium, aut pium pro apostolica 111 moderatione solatium. Unde flexis genibus cordis supplicamus excellentiae vestrae, quatenus causam domni Huberti Silvanectensis episcopi, soli audientiae vestrae reservetis , ubi eum temeraria multitudo non terreat, nulla principum violentia cogat, sed sola veritas secundum testimonium conscientiae suae prolata et probata defendat. Novimus enim quia praeteritis annis cum domnus Richardus Albanensis episcopus apostolica legatione fungeretur, quia Trecis ab eodem legato concilium celebratum est, in quo a malevolis et aemulis personis crimen venditionis sacrorum ordinum eidem episcopo objectum est, sed propter insufficientiam accusantium personarum consentientibus in hoc episcopis, minime probatum est. Sed praedictus episcopus tanti criminis infamiam cupiens evitare, ad arbitrium legati vestri, sicut testantur qui affuerunt, spontaneus de objecto crimine se purgavit, et innocentiam suam jurejurando comprobavit. Quo facto intelligimus causam istam judiciario ordine fuisse decisam, et, secundum tenorem regum, non esse ulterius iterandam. Sed quia finitiva episcoporum judicia ad apostolicam sedem sunt referenda, finem causae suae impositurus, et quae dixerit per honestas personas confirmaturus, ad thronum misericordiae per nos et per alios sibi benevolos humiliter pulsat, quatenus sic erga eum observetur justitia, ut non periclitetur innocentia; quod sine nostra intercessione sedem apostolicam facturam speramus. Sed voluntaria oris nostri approbari ab ea desideramus. Valete.
(epist. 244 et 103) (epist. 250) (Psal. CXIX)
[ unus v. c. spontaneis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
259
EPISTOLA CCLIX. RADULFO, Dei gratia Remorum reverendo archiepiscopo, IVO, eadem gratia Cannotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Praecepit sublimitas vestra Radulfo abbati Sancti Quintini Belvacensis in virtute obedientiae, ut visis litteris vestris infra quindecim dies exsequeretur judicium ab episcopo Ambianensi de molendino Beati Quintini factum. Abbas ad hoc respondet se nullum judicium de hoc negotio audiisse vel subterfugisse; quod tamen si factum fuisset non esset legi consentaneum, cum, lex debeat esse justa, possibilis, loco temporique conveniens , quae omnia defuisse huic negotio manifeste probat ratio. Non enim justum est ut incommoditatem quam sibi infert negligentia abbatis, aut pervicacia, alter reformet, cum abbas studio subterfugiat munire ripas fluvii juxta prata, de quibus controversia est, praeterfluentis. Quae si munitae fuissent sicut eas vidimus et saepe pertransivimus, de aqua quae redundat in pratis nulla esset controversia. Item justum non est, ut quod ab omnibus molendinis Belvacensis Levae committitur, totum in molendinum Beati Quintini reflectatur. Quae si ad statum suum pristinum redigerentur, tota haec controversia sopiretur. Abbas enim et quidam monachi Sancti Luciani adversus Ecclesiam Beati Quintini veteres exercent inimicitias, qui quandiu habuit tutorem et defensorem, ab istis inquietationibus quievit, et per quadraginta quinque annos in quiete possedit. Praeterea omnis obedientia possibilis debet esse, et sicut dictum est, tempori et loco congrua. Haec autem vestra obedientia praedicto abbati cum tanto rigore injuncta, etiamsi per eum juste esset adimplenda, propter rigorem hiemis et loca palustria nullo modo valet ad praesens impleri, quia nullus operarius in locis palustribus et aquosis hoc tempore praevalet operari. Si ergo per aliquam importunitatem vel subreptionem aliquid a vobis extortum est, rogamus paternitatem vestram, ut considerata rerum et temporum opportunitate cum discretione temperetis sententiam, ut et Ecclesia Beati Quintini non cogatur molendinum suum ita debilitare ut molendi officium perdat, et monasterium Sancti Luciani, sub illis judicibus qui negotium ordine judiciario tractant, jus suum non amittat. Vale.
(epist. 189)
[ sic v. c.; antea Albianensi] [ alius v. c. leugae]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
260
EPISTOLA CCLX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, STEPHANO regis cancellario (ep. 243) , abundare spiritu consilii et fortitudinis.
Nuper Aurelianis rediens domnus Galterius Carnotensis archidiaconus intimavit mihi fluctuationes cordis tui, et quomodo anima tua tabescat in malis, quaerens quid potissimum de sibi propositis eligat, aut fugiat; simulque addidit, ut secundum audita dilectioni tuae responderem, et consilium quod, Deo inspirante, sentirem sanius esse, prudentiae tuae rescriberem. Quibus auditis nihil utilius tibi consulere possum quam ut jactes cogitatum tuum in Domino , quia ipse te ab omni fluctuatione liberabit, et tranquillitatem cordis in te reformabit. Hoc tamen unum consilium praecipue tibi do, ut voluntatem tuam voluntati Dei nunquam praeponas, sed vocanti te ad agriculturam suam humiliter acquiescas, et dicenti tibi in loco humili posito: Ascende superius , minime contradicas. Quid enim scis, si ille omnipotens medicus hac via honesta te velit eruere de luto fecis, et confirmare in petra suae dilectionis? Non enim terrere te debet, et a bono proposito removere, quod domnus papa non absolute respondit petitionibus tuis, sive de retinendis honoribus tuis cum episcopatu Parisiensi, sive de Belvacensi Ecclesia, ut aliter non transferatur ad eam domnus Gualo , nisi eum repetat eadem Ecclesia. Novi enim consuetudinem Romanae Ecclesiae, quia non solet neque vult decretis suis patenter obviare. Solet autem dispensatorie multa infirma tolerare postquam patrata sunt, tam pro locorum necessitate, quam pro personarum utilitate et honestate . Neque aliter cogendus est summus pontifex contraria sibi scribere vel facere, ne cogatur dicere illud apostolicum: si quid destruxi, iterum aedifico, praevaricatorem me constituo . Haec attendens fiducialiter ascende superius, quia cum ascenderis, tolerantiam, quam nunc absolute non impetras, tum pro tua strenuitate, tum pro multorum te diligentium mediatione , quantum res temperari poterit, salva honestate Romanae Ecclesiae quod quaeris, ut credimus, impetrabis. Vale.
(Psal. LIV) (Luc. XIV) (can. Sententiam, can. 35, q. 9; epist. 231) (Gal. II)
[ al. Vualo, ita ms. c. ep. 144] [ al. dispensatione] [ quod, ms. c.] [ duo v. c.; al. meditatione; epist. 180 eo mediante]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
261
112 EPISTOLA CCLXI. HENRICO, Dei gratia excellenti Anglorum regi, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, sic florere in regno terreno ut perfruatur aeterno.
Quoniam fama vulgante gloria vestra longe lateque diffusa est, oportet, ut quod de liberalitate vestra fama praedicat, rerum veritas in se contineat. Sic enim verum possidebitis regnum, si et vos ipsum bene regatis, et subditos vestros virga justitiae ab iniquitate revocetis. Haec est enim vera gloria regum, sequi formam summi Regis, cui per Psalmistam dicitur: Virga directionis, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem . Haec idcirco praelibavi excellentiae vestrae, quoniam audivi vos quamdam filiam vestram cuidam nostro parochiano, Hugoni videlicet, filio Gervasii, desponsasse. Quos quidem parentes eorum gradu consanguinitatis esse testantur genitos, ut inter se nuptias contrahere non possint, nisi incestuosas, et ideo illicitas. Quod minime decet regiam majestatem, culpam videlicet in se admittere quam in aliis debet legum severitate punire. Unde pro reverentia et dilectione vera magnitudinem vestram praemonitam et praemunitam esse cupimus, ut honeste, dum fieri potest, tales nuptias fieri non permittatis, ne tale conjugium si contra leges praesumatur, per leges dissolvi mereatur. Quod enim dicimus, non ex conjecturis facimus, quia prae manibus habemus scriptam genealogiam, quam scribi fecerunt nobiles viri de eadem tribu progeniti, et parati sunt ante judices ecclesiasticos eamdem genealogiam in tuto loco computare, et secundum legum instituta probare. Misi itaque vobis eamdem genealogiam a trunco suo inchoatam, et usque ad praeta xatas personas computando descriptam, quatenus ea perspecta rei veritatem discutiatis, et prudenti consilio ab illicita copulatione praedictas personas desistere faciatis. Non enim poterimus a legum tramite deviare, si viderimus parochianum nostrum maxime in pacto conjugali aliquod nefarium perpetrare, dicente apostolica sententia: « Incestis conjunctionibus nihil veniae reservamus, nisi cum incestum separatione sanaverint . » Cum enim revereamur temporalium regum potentiam, magis nos revereri oportet aeterni Regis omnipotentiam, ut sic reddamus quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei sunt Deo . Genealogia autem ut dicitur sic se habet: Gonnors et Seufria sorores fuerunt. Ex Gonnors exivit Richardus. Ex Richardo, Robertus. Ex Roberto, Gulielmus rex. Ex Gulielmo, Henricus rex. Ex hoc rege ista quae datur filio Gervasii. Item ex Seufria exivit Joscelina. Ex Joscelina, Rogerius de monte Gummeri. Ex Rogerio, Mabilia soror Roberti Bellimensis. Ex Mabilia, Mabilia uxor Gervasii. Et ex ista Mabilia, Hugo filius Gervasii cui ista datur.
(Psal. XLIV) (epist. 225) (Matth. XXII)
[ ita ex v. c., male, antea vestro] [ al. vestra] [ al. Vuilelmus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
262
EPISTOLA CCLXII. IVO, Dei gratia Carnatonensis Ecclesiae minister, PONTIO venerabili Cluniacensis monaterii abbati, salutem et dilectionem in Domino.
Quaesivit a me tanquam divinorum secretorum diligenti scrutatore diligens dilectio vestra, cur inter verba sacramentorum in consecratione Dominici calicis positum sit mysterium fidei, cum Dominus inter mystica coenae verba dans discipulis corpus et sanguinem suum haec verba non posuerit, nec aliquis evangelistarum evangelicis verbis a se dictatis haec interseruerit. Nunc ergo cur in canone haec verba posita sint videamus; deinde utrum ab evangelistis praetermissa sint, vel alicubi aequipollenter admissa, manifeste considerare poterimus. Scandalizati sunt enim, et adhuc scandalizantur multi infirmi, quomodo sub specie elementorum sumatur corpus et sanguis Christi, cum sensus humani nihil aliud renuntient nisi colorem et saporem panis et vini, propter quorum dubietatem positum esse credo in canone mysterium fidei, tanquam dicatur: Sacramenta quae vides in altari, aestimanda sunt non specie, sed fide. Aliud enim renuntiant oculi exterioris hominis, aliud tibi affirmant mentis oculi. Sic cum Dominus dixisset discipulis suis aliquanto tempore antequam celebrasset novissimam coenam cum apostolis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis , multi ex discipulis abierunt retro dicentes: Durus est hic sermo , putantes quod praeciperentur carnes ejus sumere aut elixas in lebetibus, aut assas in verubus et sanguinem cruentum sorbere in calicibus. Dominus itaque ne hic error offenderet omnes, alios qui remanserant his verbis instruxit, qualiter intelligendum esset quod dixit: Verba quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt ; tanquam si diceret: Verba quae locutus sum vobis, spiritualiter intelligere debetis . Cibus de quo loquor vobis, non est esca ventris, sed cibus mentis. Si haec verba Domini diligenter attendamus, mysterium fidei quod in consecratione calicis Domini positum est, eamdem sententiam continere videbimus, nec aliunde canoni inserta, nisi ex verbis Dominicis assumpta, cognoscemus. De prima quaestione vestra respondi quod sentio, sine melioris sententiae praejudicio. De caetero, Melchisedech commemoratum inter sacra mysteria non alium intelligo quam ipsum regem Salem, cujus sacerdotium commendat Apostolus , quia antequam institutum fuisset Leviticum sacerdotium, in oblatione panis et vini praemonstravit nobis novi sacerdotii formam, sicut in Abel sacrificio praefiguratam videmus innocentiam, et in oblatione Abrahae commendatam videmus obedientiam, quorum omnium commemoratio ad hoc valere probatur, ut sicut praetaxati Patres Deo placuerunt per fidem futurorum, ita nos placere studeamus per fidem exhibitorum, et ita probetur una esse fides legis et Evangelii, umbrae et veritatis, licet aliis et aliis praesignata sint figuris, cum essent futura; manifestis comprobata documentis, cum essent praeterita. Possent haec latioribus verbis explicari, sed haec pauca sufficere videntur sapienti. Collectiones canonum quos a me postulatis, et opuscula mea quae his addi voluistis, in monumentum dilectionis per domnum Ernaldum modo monachum vestrum olim clericum nostrum, transmisi vobis. Vale.
(Joan. VI) (ibid.) (ibid.) (Hebr. VII)
[intelligenda sunt. ms. cod. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
263
113 EPISTOLA CCLXIII. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, Belvacensis Ecclesiae fratribus, stare in adversis et resistere perversis.
Recitata in medium vestrae calamitatis epistola, nobis ex materia litterarum materies orta est lacrymarum. Siccis enim oculis legere non potuimus exsilium vestrum, infestationes Burgensium, domorum spoliationem, terrarum invasionem; in quibus omnibus fuit impetus non ratio, et praevaluit aemula clericorum laicalis praesumptio. Cessare quidem a divinis juste vel injuste, quid ad regem pertineat non videmus. Excessus enim clericorum si contigerit, non est vindicandus potestate saeculari, sed canonico judicio puniendus est, et censura episcopali, cum tamen in hujusmodi interdicto nullus sit excessus, nihil praepropere factum, nihil videatur esse praesumptum. Vos ergo, fratres charissimi, quia scriptum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam , nolite turbari, nolite terreri. Deus enim in cujus conspectu intrat gemitus compeditorum , Ecclesiam suam etsi tribulari permittit, tamen non dimittit. Videte igitur, dilectissimi, videte ne pro amissione rerum vestrarum, quod valde timemus, deficiatis. Amor enim pecuniae parit defectum, defectus opprobrium; quod nullatenus evadere potestis, si laicorum pedibus colla supponatis. Et si honor Ecclesiae per vos periclitatur, si rigor justitiae per vos adnihilatur, exemplum erit omnibus vobis quidem dedecorosum, aliquibus vero periculosum. Absit autem ut Ecclesia Belvacensis quae floruit inter alias, tanti dedecoris nota decoloretur! Absit ut libertas Ecclesiae per vos in servitutem redigatur! Nos quidem indubitanter, fratres charissimi, nos quidem pro facultate nostra et pro voluntate vestra in omnibus et per omnia vobiscum sumus, et nos et nostra vobis offerimus, et rebus consequimini si vultis quod voce promittimus. Valete. Angelus pacis vobiscum.
(Matth. V) (Psal. LXXVIII)
[consequemini]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
264
EPISTOLA CCLXIV. LUDOVICO, Dei gratia serenissimo et dulcissimo regi Francorum domino suo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, in eo regnare cujus regnum est sine fine.
Quoniam regiam sublimitatem libram convenit tenere pietatis et justitiae, sic oportet condiri justitiam ex pietate, ut nec indiscreta pietas in subditis nutriat insolentiam, nec nimius justitiae rigor opprimat innocentiam. Sic enim constat antiquorum regum floruisse et viguisse potentiam, ut aliquando peccata humilium subditorum dissimularent, aliquando tanquam filiorum ferula corrigerent: contumaces vero erectos districta animadversione punirent , quatenus poena redderet subjectos, quos impunitas et patientia faciebat erectos. Quibus praelibatis supplico excellentiae vestrae flexis genibus cordis, ut in hoc appareat me obtinere gratiam in oculis regiae majestatis, quatenus pro Dei amore et nostro ita et clerum et populum Belvacensem pro temeritate interfecti hominis tractare studeatis, ut et innocentia non gravetur, et temeritas incauta per subreptionem diabolicam concitata non superbientium ultione feriatur, sed poenitentium virga corrigatur. Non enim decet, sicut dictum est, regiam moderationem aequo modo tractare subjectos , ne sub specie correptionis subrepat furor crudelitatis, et immoderatus terror dispergat in omnem ventum populum hactenus dilectum, a quo potest regia majestas prae caeteris urbibus Galliarum honestum habere servitium. Quod si in hoc non acquiescit consilio meo et precibus meis vestra sublimitas, hoc saltem a majestate vestra impetrare satagit humilitas mea, ut consilium vestrum communicetis ecclesiasticis et honestis personis, quae absque malevolentia et amore ultionis velint et valeant sanum dare vobis consilium, non ad dispergendum et conterendum populum, quod crudelitati ascribatur, et post tempus factum vestrum poenitentia comitetur. Si qua vero adversus decanum vel clerum vobis est controversia, moneo et consulo, ut unamquamque personam juxta ordinem suum examinari faciatis, et sub judicibus ecclesiasticis causam cujusque terminetis. Ita enim regia majestas in nullo minuetur, et cuique personae suum jus conservabitur. De divino autem servitio, a qua mater Belvacensis Ecclesia suspensa est, consilium sanum mihi minime videtur, quia iste rigor alibi minime servandus est, nisi ubi culpa sacrilegii, vel violatae pacis aliter vindicari non potest . Valete.
(epist. 263) (epist. 266) (epist. 50.)
[ al. potestatem] [ un. v. c. nec nimis erectus justitiae rigor] [ al. ferirent] [ et erectos, ms. c. ] [ al. regia potestas]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
265
EPISTOLA CCLXV. LUDOVICO, Dei gratia dulcissimo et serenissimo Francorum regi, temporali domino suo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, in eo vivere et regnare per quem reges regnant.
Suggestum est excellentiae vestrae quod clerici Carnotensis Ecclesiae jus praepositorum suorum minuant, et quod longo usu possederunt eis auferant. Unde suadeo serenitati vestrae, ne credatis omni spiritui, maxime sua quaerenti, et non quae sunt Jesu Christi. Non enim minuitur aliquid de jure praepositorum vel aufertur, sed apostolica auctoritate interdicuntur eis illicitae angariae , et pauperum vexationes, quas non tantum clericis, sed nec laicis licet exercere vel exigere. Quod cum ex relatione clericorum more ecclesiastico perventum sit ad aures apostolicas, ne illicitae angariae amplius in pauperes ecclesiasticos fiant, papa sub anathematis vinculo prohibuit , et quod prohibuit scripto firmavit. Non potest igitur decretum apostolicum inconsulto apostolico vel a me, vel ab aliqua persona, sine periculo ordinis sui destrui, mutari vel minui. Unde flexis genibus cordis supplico excellentiae vestrae, ut super admonitione vestra congruas mihi et Ecclesiae detis inducias, donec transacto fervore canicularium dierum possint legati Carnotensis Ecclesiae ad sedem apostolicam mitti, et permittente sede apostolica conservata justitia et remota pauperum oppressione, sine periculo Ecclesiae vestra voluntas adimpleri. Interim autem rogo et moneo regiam majestatem vestram, ut cum Ecclesia pacem habeatis, nec de peccato alieno peccatum vestrum cumuletis. Decet enim regiam majestatem regiam viam tenere, nec cupidorum ambitionibus aures aut linguam inclinare. Sciatis enim quia 114 de jure praepositorum nihil volo minui, ubi eis justitia et quieta possessio legitime poterit suffragari. Valeat et vivat per longa tempora virtus et gloria vestra.
(epist. 271) (Paschalis) (epist. 271)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
266
EPISTOLA CCLXVI. CONONI, Dei gratia Praenestino episcopo et sanctae sedis apostolicae legato, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, obedientiam et salutem.
Sicut visito praesentiam vestram per legatum et litteras, sic visitarem propria persona, nisi adhuc detineret me ex longa infirmitate contracta debilitas. In primis itaque suggero simpliciter incedenti vestrae sollicitudini, ut non credatis omni spiritui. Suasit enim Hugo filius Gervasii propter violatam pacem se esse injuste excommunicatum, et terrae patris sui injuste divinum officium esse interdictum , quia dicit ea die qua vocatus erat ad justitiam, se a domino rege suo fuisse detentum. Quae excusatio adversus pacem violatam apud nos nullius momenti est, quia rex et princeps hanc licentiam dederunt militibus suis, ut absolutam fidelitatem jurarent paci et justitiis pacis infra septem dies, quibus moniti essent se venturos ad justitiam, nisi eos detineret aut proprii corporis invaletudo, aut propriae personae violenta detentio, nec rege excepto nec domino. Unde si praetaxatum Hugonem sine satisfactione absolverem, haberent me parochiani mei sicut ethnicum et publicanum, et illo cujus bona diripuit, usque ad novissimum quadrantem totum quod amisit a me repeteret, et de me et de meis quam gravius posset talionem exigeret. De caetero supplico sanctae sollicitudini vestrae, ut ad terminandam causam quam tertio Kalendas Septembris inter me et abbatem Majoris Monasterii statuistis , latus vestrum muniatis prudentibus et religiosis personis, quae nec falli quaerant nec fallere, nec pretio vinci nec precibus. In hoc enim monachi confidunt, quod multis multa et magna promittunt. Ut autem hujus rei noveritis veritatem, breviter vobis aperiam, latius vobis dicturus vel scripturus, si Deus dederit opportunitatem. Haec enim Ecclesia in municipio quod Curvavilla dicitur sita, a fundatore suo in honore sancti Nicolai canonico ordini fuit deputata, et haec praedicti fundatoris devotio, episcopali auctoritate, et anathematis severitate roborata. Defuncto autem fundatore successor ejus nomine Jerogius ascivit quosdam monachos caementarios, quorum monasterio promisit se daturum praedictam Ecclesiam, si muro munirent praetaxatum municipium. Quod audientes monachi Majoris Monasterii, qui in vicina quadam cella morabantur, nolentes habere alterius monasterii monachos sibi vicinos, inconsulta Carnotensi Ecclesia, cujus juris est praetaxata Ecclesia, non tantum canonicali jure, sed etiam parochiali acceptis a Jerogio duabus praebendis, Ecclesiam illam contradicentibus clericis loci illius invaserunt; nec amen communionem canonicorum, nisi quorumdam assentatorum habere potuerunt. Unde quidam ex illis religiosus et litteratus nomine Robertus, cum quibusdam aliis domnum Hugonem Diensem episcopum adiit qui tunc erat sedis apostolicae legatus , et in auribus ejus privatim et publice clamorem de hac invasione ventilavit; qui acceptis litteris a legato domum rediens, praedictis monachis praedictae Ecclesiae invasionem per has litteras interdixit. Illi vero infra praescriptum terminum Ecclesiam dimiserunt, et de caetero per triginta et duos annos aut eo amplius absque synodali reclamatione quietam reliquerunt. Nunc vero cum ordinem canonicum non dissipare, sed in melius in ipsa Ecclesia consensu clericorum studerem promovere, monachi daemoniaca invidia moti voluerunt in alienam messem falcem mittere, et me episcopali jure privare. Quod vero dicunt hanc Ecclesiam ab antecessore meo eis fuisse concessam; quidquid dicant, Carnotensis Ecclesia cujus ipsa membrum est, ignoravit, et quod ibi invaserunt, illo minime reclamante vel adjuvante, amiserunt. Haec breviter scripsi, ut ad defendendam veritatem arctius vos accingatis, et clericalis ordinis in quo estis , quantum potestis, ruinas relevetis. Valete.
(epist. 261) (epist. 264) (epist. 267 et 268) (papae Gregorii septimi) (epist. 274) (epist. 1 et 2) (epist. 36)
[amonicali, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
267
EPISTOLA CCLXVII. CONONI, Dei gratia Praenestino episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, devotam et debitam legatis apostolicis obedientiam.
Invitavit me sollicitudo vestra ad agendam causam vel per me vel per vicarios meos de ecclesia Sancti Nicolai adversus monachos Majoris Monasterii, quae sita est in municipio quod Curvavilla dicitur, quam aliquando contra jura Ecclesiastica occupare praesumpserunt. Sed secundum legum tramitem , quod ab eis contra leges praesumptum est, praecipiente legato apostolico domno Hugone Diensi episcopo per leges dissolutum est. Hanc igitur causam idcirco tractandam suscepi, quia in propria persona me eam posse tractare putavi. Nunc vero quia adhuc equitare vel vehiculum aliquod sustinere non valeo, supplico sanctitati vestrae, quatenus ita sincere tractari faciatis causam istam, ut propter insufficientiam vicariorum nullum praejudicium patiatur absentia mea, sed potius, si necessarium fuerit, secundum tenorem canonum, congruo loco vel tempore exspectetur praesentia mea. Quidquid enim monachi dicant, si praesens essem, probarem irrefragabiliter nihil monachos illos in praedicta Ecclesia habuisse nisi per invasionem, partim clericis de loco suo expulsis, partim comminationibus territis, partim graviter percussis , nec firmamenta chartarum habere sive de apostolica manu, sive de episcopali, nisi extorta per subreptionem. Sic ergo in hac causa sollicitudini vestrae providete, ut cum fama hujus rei longe lateque sonuerit, honor sit Dei et sanctae Romanae Ecclesiae. Valete.
(epist. 268 et 274)
[can. Vides, dist. 11]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
268
EPISTOLA CCLXVIII. Episcopis WALONI Belvacensi, GULIELMO Catalaunensi [al. VUILELMO Cataldunensi ], GAUDEFRIDO Ambianensi, CLAREBALDO Silvanectensi, IVO humilis Ecclesiae Carnotensis minister, spiritu scientiae et pietatis, et zelo justitiae abundare.
Cum secundum decretales paginas et scita canonum omnes controversiae ecclesiasticae in locis, in quibus ortae sunt, primo sint 115 discutiendae, et nisi appellatum fuerit terminandae, abbas Majoris Monasterii postposito ordine judiciario , contempta fraterna charitate, et injustum et inordinatum clamorem de me detulit ad sedem apostolicam, qui nullam feceram ei injuriam, imo judicio Ecclesiae mihi commissae, praesente Gualterio archidiacono et Hugone subdecano cum pluribus aliis omnem obtuleram justitiam. Unde in auribus domni cardinalis et vestris et totius hujus conventus hanc primitus expostulo injuriam. Qua de re si dilata vel denegata mihi fuerit justitia, ut res non ad ordinem redigatur, longe lateque clamabo dictis et scriptis, quia aegrotanti et impetum monachorum ferre non valenti, infertur violentia. Haec enim causa praecepto domni Hugonis Diensis episcopi, quondam sedis apostolicae legati, in concilio Exolidunensi me praesente et audiente cum quibusdam aliis Carnotensibus clericis praecisa est. Et ideo si in causa non essemus, cum caeteris episcopis canonice judicaremus quia ulterius repetenda non est. Quod autem dico, honestarum personarum testimonio comprobari potest, quae clamorem canonicorum Ecclesiae de qua agitur, in pluribus conciliis audierunt, et judicium de removendis ab Ecclesia monachis certissime cognoverunt. Hujus remotionis testis est etiam tricennalis quieta possessio, in qua toto hoc tempore canonici canonicis in praedicta Ecclesia successerunt, nec recedentes nec accedentes aliquam canonicam calumniam a monachis audierunt. Ego quoque toto hoc tricenario nullum clamorem canonicum apud antecessorem meum , de cujus concessione confidunt, super hoc factum cognovi, et in viginti quinque annis, quibus in episcopatu moratus sum, calumniam canonicam vel apud me, vel apud concilia provinciarum, vel generalia aliquando factam audivi. Quidquid ergo monachi dicant, haec sicut a me dicuntur, si necesse sit , probabuntur. Quibus possem multa addere, sed ista credo ad defendendam justitiam meam prudentiae vestrae posse sufficere. Ordo autem rerum gestarum diffusius in litteris cardinali missis continetur, quarum exemplar vestrae sollicitudini transmisi, ut ex eis veritas certius possit agnosci. Valete.
(epist. 267 et 274) (epist. 181) (Gaufridum, epist. 266)
[ al. Gautero] [ al. si necesse fuerit, ita p., ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
269
EPISTOLA CCLXIX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, BERNERIO [al. BERNERO] Bonaevallensis monasterii abbati et fratribus sibi commissis, abundare visceribus fraternae dilectionis.
Quoniam divina gratia fratrem praesentium portitorem praevenit in benedictionibus dulcedinis, ut eundo de virtute in virtutem arduas vias Patrum studeat sequi, et post longam coenobiticae conversationis experientiam solitariae quietis dulcedine desideret perfrui, et in solitudine mentis Dominum dominorum in Sion contemplari, non nobis fraudandus a desiderio suo videtur, sed confovendus et promovendus, ut non frigescat, aut tepescat in eo divini amoris tam pia devotio. Monemus ergo ut in hoc boni fratris proposito nulla mentes nostras titillet invidia, neque ejus tanta promotio fraternae famae videatur esse diminutio, tanquam placere et se praeferre studeat in oculis hominum, qui in hoc proposito soli contendit placere Patri luminum. Unde etsi non est datum omnibus imitari, nolite tamen adversari, neque exstinguere in eo spiritum ardentem et lucentem, et talia desideria suggerentem. Vale.
(epist. 219) (ep. 256)
[et cordis] [esse ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
270
EPISTOLA CCLXX. TURGEDO, Dei gratia Abricensium [al., Ambricensium; al. Abricensium] episcopo, IVO eadem gratia humilis Carnotensis Ecclesiae minister, Paracleti consolatione refoveri.
Quoniam cum patitur unum membrum debent compati omnia membra, auditis tribulationum vestrarum angustiis, compassus sum et condolui. Certum tamen vobis consilium dare non audeo, quod sine offensione alicujus potestatis vos sequi posse non video. Cogit enim vos ex una parte legatio apostolicae sedis, ut praeceptis ejus obediatis; urget vos ex altera regia potestas, ut resistatis. Cum igitur sibi invicem adversentur praecepta apostolica et regalia, sanum consilium nemo vobis dare potest aliud quam quod Susanna dictante Spiritu sancto sibi dedit: Melius est mihi incidere in manu hominum quam derelinquere legem Dei mei , videlicet, ut aut apostolicae sedi in legatis suis plenarie obediatis, aut principaliter ad sedem apostolicam vicarios vestros mittatis, qui ibi pro vobis satisfacient, et gratiam sedis apostolicae vobis restituant. Alioquin anathematis vinculum rumpere potestis, solvere non potestis. In his omnibus ambiguitatibus det vobis Dominus Spiritum consilii et fortitudinis, ut et sana sapiatis, et eadem fortiter impleatis. Valete.
(Dan. XIII)
[ al., solvere autem; ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
271
EPISTOLA CCLXXI. PASCHALI, Dei gratia summo pontifici [Patri et domino suo ], IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, integram et devotam pro viribus obedientiam
Gratias referimus summae paternitati vestrae, quod per praesentium latorem perspectis litteris nostris, confirmastis optatum privilegium communi clero Carnotensis Ecclesiae contra rapacitatem praepositorum , ad compescendam oppressionem ecclesiasticorum pauperum . Adversus quod duo ex praepositis, quos praesentium lator celsitudini vestrae nominabit, pertinaciter se erexerunt, et regiae potestati ad diminutionem sui regni hoc privilegium factum esse suggesserunt, et ita in apostolicam sedem, si animadvertere velit, ad perpetuam infamiam suam graviter deliquerunt. Unde pro ipso clero et cum ipso clero flexis genibus cordis supplico excellentiae vestrae, quatenus repetitis scriptis decretum vestrum corroboretis, et qua poena feriendi sint praesentialiter isti apostolici decreti contemptores, manifeste et sine ambiguitate verborum, Ecclesiae Carnotensi cum terribili gladio ex utraque parte inobedientiam feriente dirigatis. Isti enim ad hoc regem seduxerunt quomodo voluerunt et valuerunt, ut minaces litteras adversus clerum mihi mitteret, continentes cum minis quod bona clericorum sibi accepturus sit ubicunque poterit, nisi privilegium vestrum destruatur, et rapacitas praepositorum in pace concedatur. Has itaque litteras excellentiae vestrae misi, quibus visis, in suggestores eorum severam 116 sententiam dictetis, quatenus infamiae semper subjaceant, nisi ii qui hac occasione res suas amiserint, eas ex integro recipiant. Ita enim et oppressionem pauperum relevabitis, et caeteros a simili praevaricatione compescetis. De precariis vero , quas jam bis in Carnotensi Ecclesia vetuistis, similiter obnixe precamur, ut nunquam mutetur vestra sententia, sed magis confirmetur; quia quando personaliter accipiebantur, oriebantur inde illicita emptio et venditio inter accipientes et non accipientes, et foeda contentio, irae, rixae, aemulationes, inimicitiae, et multa illicita, quae radicitus evellenda esse ab Ecclesia sancire debet vestra excellentia. De caetero et ego et clerus celsitudini vestrae supplicamus de hoc praesentium latore, ut si quid adversitatis ipsi causa hujus negotii contigerit, apostolicam manum et vindicem et adjutricem sentiat. Nam cum ante hoc negotium in pace esset, nunc et a rege et a comite Carnotensi sub obtentu aliarum occasionum minis atque odiis circumvenitur, nec tamen et se et sua pro Ecclesia et pro pauperibus devote et misericorditer impendere desistit. Deprecamur etiam, si quid de hoc negotio postulaverit quod praesenti paginula non contineatur, ut ipsum tanquam nos in hac re audiatis. Vale.
(epist. 265) (l. II, c. De episc. et cler.) (Ludovicum, epist. 265) (can. 4, 5 et 6; caus. 10, q. 2)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
272
EPISTOLA CCLXXII. REGINALDO [RAGINALDO, ms. c.], Dei gratia Andegavensi [ Andegavensium, ms. c.] episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, sic gregem sibi regere creditum, ut non tristis neque gemens cogatur aeterno Judici pro eo rationem reddere.
Cum nobis sacerdotibus ad hoc Dominici ovilis cura commissa sit, ut oves nobis commissas per pascua vitae ducere studeamus, non oportet ut ovem errantem ita ab unitate gregis irrevocabiliter separemus , quatenus eam devorandam luporum faucibus exponamus. Exigit enim cura nobis commissa ut potius ovem errantem per devia sequamur, et cum scarificatione et cruentatione laterum, si necesse sit, per dumeta et spineta nos coarctemus, ut eam ovili suo restituere valeamus. Quae verba dilectioni vestrae praelibavimus, quia pro quadam parochiana vestra, nomine Mathilde, rogare sollicitudinem vestram ab domno Gaufrido dilecto nobis, cujus consanguinea est, rogati sumus, quatenus errores et lapsus ejus ita misericorditer et discrete attendatis, ut postposita omni simultate, deleto omni rancore, consilium vitae quaerentem non abjiciatis, sed exemplo summi Pastoris, qui peccatricem lacrymantem suscepit , vulnera ejus sanare, et ad viam salutis et honestatis eam reducere studeatis. Cum enim vita Domini Jesu disciplina morum fuerit super terram , tunc recte per vias vitae incedimus, cum ea vitamus quae eum vitasse cognoscimus, vel ea facimus quae eum fecisse didicimus. Plura diceremus, sed prudentiam vestram multiloquii fastidio onerare formidamus.
(epist. 279) (Luc. VII) (epist. 279)
[ al. imitamur]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
273
EPISTOLA CCLXXIII. CONONI, Dei gratia Praenestino episcopo, sanctae sedis apostolicae legato, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et obedientiam.
Novit vestra sollicitudo, quia vaccae quae arcam portabant, relictis fetibus domi Bethsamis ibant et cum pro fetibus mugientes retro aspiciebant, non tamen a via exorbitabant . Quod attendere debet sollicitudo vestra, quia licet ab obedientia sedis apostolicae nulla ratione dissentire velimus, tamen aliquando fraternae compassionis affectu, pro fratribus in tribulatione positis, sedem apostolicam, vel vicarios ejus compellare compellimur, ut moderato rigore justitiae, amicis et familiaribus nostris aliquod consolationis remedium impetremus. Unde pro Bajocensi episcopo justis de causis nobis amicissimo sollicitudini vestrae supplicamus , quatenus excommunicationem in episcopos Northmanniae intentatam ita in eo temperetis, pro amore Dei et nostro, et caeterorum pro eo supplicantium, ut si episcopale officium ei concedere non potestis, saltem introitum ecclesiae ad tempus non negetis. Sub alieno enim jure tanquam sub torculari positus dolet et gemit se nihil plus posse quam permittitur. Unde iterum et iterum supplicamus, ut apud vos pro eo nostra valeat intercessio, quam a nobis non extorquet nisi sola fraternae charitatis affectio. Valete.
(I Reg. VI) (epist. 270)
[tamen, ms. cod. ] [nec ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
274
EPISTOLA CCLXXIV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, cum plena obedientia plena salutis gaudia.
Causae, quam inter me et abbatem Majoris-Monasterii coram Praenestino episcopo sedis apostolicae legato fieri praecepistis , praepediente corporis infirmitate interesse non potui, responsales tamen meos et litteras meas calumniosis monachorum objectionibus obviantes eidem legato vestro et episcopis, quos ad hanc causam tractandam convocaverat, transmisi. Quarum litterarum veritatem cum monachi nullo judiciario ordine infirmare valuissent, nondum aliquo judicio praegravati, vel aliqua in eos data sententia, non confidentia justitiae, sed causa afferendae morae, absentem et aegrotantem me ad apostolicam sedem invitaverunt , cum ego per responsales meos obstringere me vellem ad ea infirmanda quae mihi objecerant, et ea judiciario ordine comprobanda, quae litteris meis injustis eorum objectionibus responderam, si infirmitati meae indulgeretur locus opportunus et tempus opportunum. Ut autem summam veritatis breviter concludam, noverit vestra sanctitas , quia nullam investituram illius Ecclesiae de qua controversia est, nec in toto, nec in parte habuerint, nisi per invasionem aut subreptionem. Quae invasio cum ad aures domni Hugonis Diensis episcopi delata fuisset, qui tunc temporis legatus erat papae Gregorii , missis litteris praedictam Ecclesiam a monachorum invasione liberavit, et canonicis ibidem servientibus apostolica auctoritate quietam reliquit. Ab eo ergo tempore eadem Ecclesia nullam inquietudinem, nullum clamorem legitimum, vel in capitulo Carnotensi, vel in synodo provinciali, vel in concilio generali sustinuit, sed sub suo episcopo clericis vicissim sibi succedentibus per triginta aut eo amplius annos in clericali ordine militavit. Nunc vero cum vellem eorumdem clericorum vitam vel ordinem ad meliorem statum erigere, monachi adversus me surrexerunt, et propositum 117 meum injustis calumniis impedierunt. Et cum eis nullam justitiam denegassem, praepostero saltu et postposito ordine judiciario ad aures apostolicas injuriosam calumniam detulerunt. Flexis igitur genibus cordis supplico sanctitati vestrae, ut hanc injuriam meam vestram reputetis, et intra provinciam nostram sub judicibus a paternitate vestra ordinatis causam hanc in loco vicino, in quo possim meam exhibere praesentiam, et tractari terminari jubeatis, aut monachos cognito ordine rerum ab injusta calumnia cessare faciatis. Misi itaque paternitati vestrae litteras quas scripsi legato vestro , et episcopis quos ad hanc causam idem legatus convocaverat, ut in eis veritatem quam probare paratus eram in loco opportuno liquide cognoscatis, et ita propulsandae injustitiae, et defendendae justitiae melius providere valeatis. Quaecunque enim de hac causa ibidem continentur, paratus sum canonice probare, si imbecillitati meae indulgeatur locus opportunus et tempus opportunum. Consulat igitur beatitudo vestra famae suae, ut nullum praejudicium apud vos fieri permittat senectuti et imbecillitati meae, vel demembrationem Ecclesiae mihi commissae. De caetero obsecro per viscera paternae misericordiae, ut si aliquis clericorum Carnotensium aliqua subreptione a vobis impetrare voluerit ut ei geminetur honor ecclesiasticus, non acquiescatis ne praevaricationi imputetur, et perniciosa consuetudo, quae abolita fuerat redintegretur. Sub eisdem precibus commendo paternitati vestrae Ecclesiam Beati Joannis Baptistae, et ejusdem Ecclesiae abbatem praesentium portitorem, ut quod pro necessitate pusilli gregis sibi commissi postulaverit obtineat, unde religio loci sibi commissi crescat et vigeat. Valete.
(epist. 267 et 268) (epist. 219) (septimi, Regist. lib. IX, epist. 15 et seq.)
[sancta paternitas, ms. cod. ] [ al. viritim] [et] [ ita v. c., antea, meum multis cal.] [Cononi, ex epist. 267]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
275
EPISTOLA CCLXXV. CONONI, Dei gratia Praenestino episcopo, sedis apostolicae legato, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et obedientiam.
Nuper accepi litteras vestras, continentes excommunicationem eorum qui Nivernensem comitem ceperunt, vel captioni ejus interfuerunt, vel de spoliis ejus aliquam partem acceperunt, vel auxilium in hoc dederunt excepta sola persona Theobaldi comitis, cui inducias usque ad octavas Omnium Sanctorum donastis. Et tamen, nisi interim comitem Nivernensem reddat, ex tunc eum eidem excommunicationi subjecistis. Has itaque litteras Theobaldo comiti legi et exponi feci, ut audito rigore ecclesiastico forte apud se cogitaret, vel Deus ei inspiraret, ut praedictum comitem reddat, et terrae turbatae, et gravius turbandae, pacem restituat. Quibus auditis et intellectis miratus est valde quod rex apud judices ecclesiasticos clamorem de eo fecerit, qui nullam ei, cum dominus ejus sit, justitiam denegaverit. Offert itaque se ad omnem justitiam ante judices pacis eo ordine quo rerum gestarum ordo postulaverit, in omni loco ad quem securus suas possit, et in quo securus suas possit exercere actiones, et probare, exacturus tamen prius injuriam sibi factam, quod praepropere et inordinate milites sui excommunicati sint, qui vel nihil inpactum pacis deliquerunt, vel nullam inde justitiam denegaverunt. Auditis itaque ejus responsionibus consilium mihi fuit, ut reverendas personas religioni vestrae transmitterem, qui verba comitis et haec et alia vobis referrent, ut de his cum domino rege tractetis, et inter eum et comitem pacem componere studeatis. Ita enim comes verbis defendit suam innocentiam, et regis et comitis Nivernensis exaggerat injuriam, ut justam causam habere videatur, nisi judiciario ordine et invincibili ratione convincatur. Sciat autem vestra prudentia quia in propria persona me his actionibus praesentassem, si imbecillitas corporis me permitteret equitare, et laborem itineris sustinere. Communicato itaque consilio cum episcopis et judicibus pacis, ita hanc controversiam sedare studete, ut qui ex adverso stat non habeat quod reprehendat et pax Ecclesiarum et quies pauperum in sua stabilitate permaneant. Dicit enim comes quod libenter reddet aut recredet comitem Nivernensem, si, auditis ejus rationibus, judices pacis in hoc consenserint, et, dictante justitia, judicaverint. Valete.
( sic )
[ al. Tebaldi] [ al. Tebaldo] [ al. exerere]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
276
EPISTOLA CCLXXVI. PASCHALI summo pontifici, Patri et domino suo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, debitum et devotum obedientiae famulatum.
Quoniam sedes apostolica omnium pie pulsantium necessitatibus occurrit, ab omnibus filiis suis tribulationem patientibus tanquam ad materna viscera consolationis concurritur, ut ab ea lac parvulis, solidus cibus adultis, pro cujusque necessitate ministretur. Unde Eboracensis Ecclesia in partibus occidentis posita, diu pastore desolata, tam per filios quam per familiares suos ad aures matris suae pie pulsat, ut in tribulatione posita maternae misericordiae viscera inveniat. Elegit enim praetaxata Ecclesia venerabilem virum, nomine Tustinum in archiepiscopum: qui, quantum ad personam pertinet, continentis est vitae et honestae famae, et utilis, quantum humana conscientia de alterius vita potest indicare, sanctae Dei Ecclesiae. Hujus consecratio studiose dilata est, propter indebitam consuetudinem, et contra ejusdem Ecclesiae privilegia, quae exigit ab eo Cantuariensis Ecclesia. Sed, quia paternae discretionis est Ecclesiarum contentiones sedare, et pacem inter eas reformare; quamvis ex abundanti facere videamur, paternitati vestrae tamen supplicamus, ut praedictae Ecclesiae jus suum defendatis, et manentibus in sua stabilitate apostolicis privilegiis electum ejusdem Ecclesiae, in ea dignitate ad quam vocatus est, prout dignus est paterne confirmetis. Valete.
[ fort. Turstinum, vel Turstanum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
277
EPISTOLA CCLXXVII. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, ALDEBERTO Cenomanensis Ecclesiae electo, sincerae dilectionis munus.
Quoniam, secundum verba Sapientiae, meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula blandientis , moneo fraternitatem tuam, ut verba mea non graviter accipias, 118 licet aliquantulum caustica et mordacia, quoniam intendunt correptioni non criminationi, purgationi, non invectioni . Placet equidem mihi temporalis tua provectio, si non sit ab aeternitate dejectio, si non illud Psalmistae in te impleatur: Dejecisti eos, dum allevarentur . Audivi enim de te, quae mihi sunt dolori et horrori. Quae si vera sunt, non poteris populo praebere regimen, sed augere discrimen. Dicunt enim quidam de majoribus Cenomannensis Ecclesiae, qui anteactam vitam tuam se nosse testantur, quod ultra modum laxaveris frena pudicitiae, in tantum ut post acceptum archidiaconatum accubante lateribus tuis plebe muliercularum, multam genueris plebem puerorum et puellarum. Tu autem nosti, quod probatae debeat esse castitatis, qui sublimatur ad fastigium curae pastoralis. Alioquin post sacrum ordinem lapsus non solum non debet ad majorem gradum conscendore, sed nec in eo in quo lapsus est ordine ministrare. Unde beatus Gregorius scribit Januario episcopo Caralitano : « Qui post acceptum sacrum ordinem in peccato carnis lapsus fuerit, sacro ordine ita careat ut ad ministerium altaris ulterius non accedat. » Nosti etiam quod qui in officium pastoris assumitur. pro peccatis populorum Dei supplicaturus, Dei et hominum mediator efficitur. Dicit autem beatus Gregorius in Moralibus: « In gravibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. » Idem in Pastorali: « Cunctis liquet quia, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, procul dubio irati animus ad deteriora provocatur. » Addunt quoque huic calumniae praetaxatae personae, quod nec earum consilio fueris electus, nec consensu. Quae omnia si ita sunt, periculosa tibi sunt, dilectissime frater, et infinitum laborem, quantum aestimo, paritura. Unde consule tibi secundum testimonium conscientiae tuae, ut vel honeste et caute coepta perficias, vel saluti tuae consulens sponte ipse deficias. Jucundus enim debet esse defectus, in quo salutis speratur effectus. Vale, et de me quantum de amico per omnia justa et honesta confide.
(Prov. XXVII) (Psal. LXXII) (c. Pervenit dist. 50)
[ al. non impugnationi]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
278
EPISTOLA CCLXXVIII. ROBERTO, Dei gratia Lincholiensis Ecclesiae episcopo, IVO, eadem gratia Ecclesiae Carnotensis minister, assumptis pennis columbae in extremis maris habitare.
Quanto de remotiori provincia vicinior fuit vestrae munificentiae parvitatis nostrae memoria, tanto amplior a nobis eidem dilectioni referenda est gratia, quae memoriam humilitatis nostrae nullo merito nostro praecedente pura mente concepit, et operis exhibitione probavit. Unde, si qua nobis divinitus collata est gratia, quae utilis esse possit aut vobis aut vestris, quod voce promit affectus Deo donante in rei exhibitione probabit effectus. Si ergo aliquod servitium nostrum placet benevolentiae vestrae, per alumnos vestros apud nos morantes, quos tam pro sua honestate quam pro vestra charitate diligimus, nobis scribite, ut illis mediantibus voluntati vestrae pro viribus satisfaciamus, et charitatis vestrae affectum circa nos arctius astringamus. Interim autem mutuas orationum manus nobis invicem porrigamus, quatenus emenso procelloso hujus vitae salo, in tuto aeternitatis portu sedem collocare mereamur. Valete
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
279
EPISTOLA CCLXXIX. LISIARDO, Dei gratia Suessionensi episcopo, IVO, eadem gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, discretionis et misericordiae visceribus abundare.
Praesentium portitor litterarum ad nos veniens vulnus suum tanquam medico detexit, sed medicinae remedium tanquam per nos minime curandus non accepit. Dedimus tamen ei consilium, qualis ei utilis esset medicina, et a quo sulubriter expetenda. Objecit itaque verbis meis se hoc totum fecisse, et a paternitate vestra secundum regularem disciplinam se modum poenitentiae expetisse; sed impediente quorumdam simultate se invenisse non remedium curationis, sed severitatem sectionis. Unde supplico dilectioni vestrae, quatenus aut eum in Ecclesia cum regularis disciplinae satisfactione recipi jubeatis, aut ei in alia regulari Ecclesia Deo militandi licentiam impetretis. Non enim conveniens est ut ovis ab ovili suo expulsa luporum faucibus exponatur , et nimia severitate afflicta, abundantiori tristitia absorbeatur. Recogitandus est nobis ille bonus pastor qui, cum malediceretur, non maledicebat; cum percuteretur, non comminabatur, sed patientiam suam proponebat nobis in exemplum, cujus vita nobis proposita est ad eruditionem morum . Ad cujus ovile minime pertinebit, qui formae vitae ejus imprimi contempserit. Quod si tanquam ovem morbidam eum abjiciendum judicatis, quae totum gregem contaminet, diligenter examinanda est vobis vita ejus et conversatio ne viventem mortificetis, aut mortuum vivere aestimetis . Sed quia non est meum aut Minervae sapientiam instruere, aut Mercurii facundiam exornare, summa est petitionis meae, quatenus sic ex misericordia judicium temperetis, ut nec judicium conterat, nec misericordia insolentiam pariat.
(epist. 272) (epist. 272) (Ezech. XIII)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
280
EPISTOLA CCLXXX. LISIARDO, Dei gratia Suessionensium episcopo, IVO, eadem gratia humilis Carnotensis Ecclesiae minister, super oves sibi commissas pastorali vigilare custodia.
Archidiaconus vester filius domni Nivelonis Petrofungensis ad nos veniens cum quibusdam honestis fratribus diligenter consuluit parvitatem nostram, qualiter consultis legibus liberare posset sororem suam de infamia quam ei odiose objicit Suessionensis comes maritus suus. Quibus auditis visum est mihi quod non eam judiciario ordine pulsat, nec ad legitimam purgationem provocat. Dicunt enim instituta legum Novellarum , quas commendat et servat Romana Ecclesia, non prius ad poenam tradendum vel esse convictum, quem maritus suspectum habet, quod velit illudere pudori uxoris suae, nisi per tres idoneos testes eum ter contestatus fuerit, ut nullum familiare colloquium habeat cum uxore sua in domo sua vel aliena. Quod postquam factum fuerit, si eos de caetero cum tribus 119 idoneis testibus colloquentes in privato loco invenerit, tunc primum potest eos vel ad judicium provocare, vel poenam debitam inferre. Alioquin de conjecturis aliquem reum fieri, nec leges mundanae concedunt nec divinae, et bene novit prudentia vestra quia inoffensus debet esse affectus accusatorum et testium, ut nihil per simultatem fiat, nec ipse accusator inde reprehesibilis sit unde alium accusat. Quod vero comes eam ad examinationem ferri candentis provocat , quia hoc eam sponte obtulisse testatur, vel ad monomachiam, leges ecclesiasticae potius hoc prohibent quam jubent. Unde Stephanus Luitberto episcopo Mogontino: « Ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini judicare; occulta vero et incognita, illius sunt judicio reservanda, qui solus novit corda filiorum hominum. » Inde etiam dicit Nicolaus I papa : « Monomachiam vero in lege non assumimus, quam praeceptam fuisse non reperimus, quam licet quosdam inisse legamus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit Historia, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi divina sanxit auctoritas, cum hoc et hujusmodi sectantes Deum solummodo tentare videantur. » His et hujusmodi sententiis liquet quia praedictus comes non potest uxorem suam nisi legitimo testium numero de adulterio convincere, praesertim cui nec charitatem conjugii exhibuit, vel vix debitum conjugii reddidit. Possem multa in hunc modum rescribere, sed, quia scienti legem scribo, puto ista sufficere. Vale.
(JUSTINIANUS, Novel. 117. Ut liceat matri et aviae, cap. 15) (ep. 252) (ep. 50 ad Car. reg., tom. III Epist. sum. pontif.)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
281
EPISTOLA CCLXXXI. ANSELO, Dei gratia Belvacensi episcopo, IVO, humilis Carnotensium episcopus, salutem.
Audivimus quia canonici S. Petri Belvacensis inferunt calumniam canonicis B. Quintini, qui illam terram absque omni contradictione possederunt tempore domni Widonis episcopi praedecessoris vestri, et subsequentium episcoporum usque ad tempora vestra. Sciatis quod, si certum et conveniens tempus prescriptum fuerit, in quo vobis in capitulo vestro possim me praesentare, paratus sum alicui vice mea facto, probare quod ego interfui capitulo canonicorum vestrorum, et vidi et audivi quia ipsi concesserunt canonicis supradictae Ecclesiae terram, de qua locutus sum, perpetuo jure quiete possidendam, nullo contradicente. Videte ergo ne temporibus vestris Ecclesia paupercula possessionibus suis minuatur, non faciente justitiam ad quem ecclesiasticarum rerum gubernatio pervenit Dei providentia, ne nos et alii ejusdem Ecclesiae amatores cogamur illas sibi injurias ad majorem audientiam deferre. Valete.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]