author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Ivo Carnotensis
| 282 |
EPISTOLA CCLXXXII. IVO Ecclesiae Carnotensis minister .
|
Cum ea quae xenodochiis, ptocotrophiis vel aliis religiosis domibus devotio fidelium pro redemptione animarum suarum dare consuevit, ad sustentationem eorum qui ibi commorantur, non jam in humanis rebus computanda sunt, quia Dei sunt, oportet rectores Ecclesiarum ut ea tanquam divina patrimonia in defensionem Ecclesiae suscipiant, et exerto gladio spiritus pervasores eorum et distractores tanquam Dei contemptores canonica severitate ferire non differant. Quod ego IVO Ecclesiae Carnotensis minister pio affectu considerans, omnia quae Ptocotrophio quod situm est in Castroduno prope ecclesiam Beatae Mariae Magdalenae a fidelibus collata sunt, vel in futurum Deo donante conferenda sunt, in tuitionem sanctae Carnotensis ecclesiae et nostram paterne suscipimus, et pervasores eorum atque distractores ante tribunal aeterni Judicis terribiliter condemnandos esse denuntiamus, et in hac temporali Ecclesia, sine cujus communione ad illam aeternam perveniri non potest, eos a corpore et sanguine Domini et ejusdem Ecclesiae communione sequestramus, donec resipuerint, et Christi patrimonium reformare humili satisfactione studuerint. Conservantibus autem et idem Christi patrimonium amplificantibus benedictio et pax a Domino Jesu Christo, qui, cum dives esset pro nobis pauper et infirmus factus est, ut nos ditaret sua paupertate, et sanaret sua infirmitate.
|
(epist. 183)
|
[ al. procot.] [ duo v. c. Castrodumo.]
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | ||
Ivo Carnotensis
| 283 |
EPISTOLA CCLXXXIII. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister
|
Cum de ea quae religiosis locis devotio fidelium pro redemptione animarum suarum dare consuevit, ad sustentationem eorum qui ibi commorantur, non jam in humanis rebus computanda sunt, quia Dei sunt, oportet rectores Ecclesiarum, ut ea tanquam divina patrimonia in defensionem Ecclesiae suscipiant, et exerto gladio spiritus pervasores eorum et distractores tanquam Dei contemptores, canonica severitate ferire non differant. Quod ego IVO Carnotensis Ecclesiae humilis minister pio affectu considerans, praesentis scripturae monumento notum facio omnibus orthodoxis Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, quod Rotrocus nobilis et strenuus Mauritaniae comes humilitatis nostrae praesentiam adierit, postulans ut consecraremus cujusdam coenobii coemeterium, quod situm est super fluvium qui Tiron vocatur, ad usum quorumdam religiosorum monachorum, qui in eodem loco eremiticam vitam ducere elegerant, et monasterium ibi pro loci et temporis opportunitate construxerant. Nos itaque tanti viri piae petitioni assensum praebentes, praetaxatum locum in usum coemeterii, ea duntaxat conditione consecravimus, ut nulla ibi de caetero saecularis potestas aliquas saeculares consuetudines accipiat, nullas exactiones extorqueat. Cui conditioni praetaxatus comes benigne assentiens, rem cumulatius quam peteretur, exhibuit, praedictae libertati addens, ut quidquid de feudo ejus eidem loco concederetur, eadem immunitate potiretur. Nos igitur ad conservandam tranquillitatem servorum Dei, praedictum locum cum appendiciis ejus ad petitionem praedicti comitis in tuitionem sanctae 120 Carnotensis Ecclesiae et nostram paterne suscipimus, et pervasores eorum atque distractores ante tribunal aeterni Judicis terribiliter condemnandos esse denuntiamus, et in hac temporali Ecclesia, sine cujus communione ad illam aeternam perveniri non potest, eos a corpore et sanguine Christi et ejusdem Ecclesiae communione sequestramus, donec resipuerint, et Christi patrimonium reformare humili satisfactione studuerint. Conservantibus autem et idem Christi patrimonium amplificantibus benedictio et pax a Domino Jesu Christo, qui, cum dives esset, pro nobis pauper et infirmus factus est , ut nos ditaret sua paupertate, et sanaret sua infirmitate.
|
(II Cor. VIII)
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | |||
Ivo Carnotensis
| 284 |
EPISTOLA CCLXXXIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister.
|
Quoniam dispositiones rerum ecclesiasticarum episcopali curae faciendas decretorum et canonum paginae concedunt, oportet ipsos episcopos vigilanter attendere, ut qualiscunque disceptatio sit inter homines ut fidelis quis inveniatur, ipsi sibi bene conscii pio affectu et sincero intuitu disponant quae disponenda sunt; illis praecipue manum extendentes, qui renuntiaverunt mundi actibus, et nudam Christi crucem nudi secuti sunt. Si enim, ut dicit regula Patrum, « exigente charitate episcopus servus est plebis, non dominus, » multo magis oportet ut eorum quibus mundus crucifixus est, minister sit et servus. Quod ego IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister attendens, notum facio cunctis Ecclesiae fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quod vir religiosus Bernerius Bonaevallensis monasterii abbas humilitatem nostram adierit supplicans, mediante Gauslino ejusdem loci archidiacono, ut ecclesiam Beati Petri, in Castrodunensi sitam, quam per pecunias a manu laici occupaverant quidam clerici incircumcisi, Bonaevallensi monasterio concederemus. Cujus petitioni, quia saluti animarum convenire mihi visa est, assensum praebens, praesente et concedente ipso laico Odone nomine, qui eam hactenus occupaverat, praetaxatam ecclesiam Bonaevallensi monasterio concessimus eo tenore, ut clerici praebendas suas in vita habeant, si caste vixerint, et in ipsa ecclesia, sicut decet, Deo servierint. Post obitum vero eorum usibus suis monachi eas retineant, illis profuturas qui in eadem ecclesia sub monastica religione Deo servierint. Si autem praediti clerici criminaliter deliquerint, aut ecclesiae servire noluerint, episcopali judicio ab ecclesia eliminentur, et praebendae usibus monachorum mancipentur. Adjecimus etiam ut quidquid hactenus de casamento Carnotensis Ecclesiae concessione possidentium et praesidentium per annum et diem quiete possederint, de caetero nostra concessione quiete possideant, salvo legum tramite et salvo in omnibus jure Carnotensis Ecclesiae. Confirmamus etiam eis capellam Sancti Innocentii quae Carnoti sita est juxta portam Cinerosam, quam dedit ei Hugo vicecomes
|
(epist. 226 et 269)
|
[ un. v. c. Vincentii]
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | ||
Ivo Carnotensis
| 285 |
EPISTOLA CCLXXXV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister.
|
Quoniam dignum est commendari scripturae quae posterorum sunt transmittenda cognitioni et memoriae, ego IVO, gratia Dei Carnotensis Ecclesiae, licet indignus, episcopus, cum consensu et astipulatione fratris nostri Odonis archidiaconi, praecepi in hac describi paginula quod de ecclesia Sancti Nigasii, apud Mellentinum sita, in perpetua haberi volo notitia. Erat autem haec ecclesia Sancti Nigasii a saecularibus clericis per manum laici, comitis videlicet Melletensis intrantibus inhabitata et possessa, donec placuit domino Roberto comiti Melletensi cum beneplacito clericorum in praedicta ecclesia intitulatorum, ipsam ecclesiam in meliores usus commutare, et ut ibi Deo regulariter serviretur elaborare. Tradidit itaque ipse comes Robertus cum consensu et beneplacito praedictorum clericorum illam ecclesiam Sanctae Mariae Beccensis monasterii, ut ab ipso monasterio, secundum quod opportunum sit, monachi in praedicta ecclesia Sancti Nigasii ordinentur, Deoque regulariter famulentur; hanc autem traditionem a praefato Roberto comite factam, frater Guillelmus Beccensis abbas cum quibusdam sui monasterii fratribus ad praesentiam nostram detulerunt, humiliter deprecantes ut noster assensus praedictam donationem corroboraret. Et quia digna videbatur eorum postulatio, salvo jure et reverentia Carnotensis Ecclesiae, illis saepedictam Sancti Nigasii ecclesiam concessimus, ut ibi monachos ordinent qui Deo regulariter serviant, et per librum ipsam ecclesiam fratri Guillelmo Beccensi abbati dedimus, praesente et assensum dante fratre nostro Odone archidiacono, praesentibus quoque Hilduino cantore, Ansello cancellario, Ernoldo archidiacono, Guaslino praeposito, Geraldo capellano.
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | ||||
Ivo Carnotensis
| 286 |
EPISTOLA CCLXXXVI.
|
Non est epistola sed instrumentum fundationis monasterii S. Joannis in valle Carnotensi. Vide infra inter diplomata Ivonis. )
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | ||||
Ivo Carnotensis
| 287 |
121 EPISTOLA CCLXXXVII. IVO, minimus Belvacensis Beati Quintini presbyter, HAIMERICO bonae spei fratri, quod pie pulsat sibi patenter aperiri.
|
Litteras fraternitatis tuae nuper accepi; neque enim domi eram quando ad Ecclesiam nostram perlatae sunt, Lugdunum profectus occasione cujusdam ecclesiastici negotii. Quaerit autem in litteris illis fraternitas tua utrum Dominus noster Jesus Christus in coena quam fecit cum discipulis ante passionem suam dederit eis corpus suum passibile, cum nos illud de mensa altaris accipiamus impassibile. Ad quam quaestionem si tibi respondeatur, discipulos Christi corpus tale accepisse quale tunc erat, nos vero tale accipere quale nunc est, non video quae auctoritas contradicat, non video quae rationis violentia me urgeat: imo, si aliter dicerem, repugnantem mihi viderem rationem et auctoritatem. Nam corpus illud quod tunc discipulis suis Dominus commendabat, adhuc fuisse passurum, nemo est qui abnuat; sicut tu ex auctoritate Dominica in litteris tuis posuisti: « Hoc corpus quod pro vobis tradetur. » Passibile autem fuisse quod passurum erat, quis deneget? Impassibile vero nunc esse quod sumimus, tu ipse bene ex auctoritate Apostoli confirmasti, quod Christus resurgens ex mortuis « jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur . » Quomodo enim si figulus daret mihi vas fictile ante fornacem crudum et infirmum, post fornacem vero redderet idem coctum et firmum et humanae utilitati commodum, quam utilitatem habere non posset nisi coctum prius esset: sic Christi corpus ante passionem quale erat datum est discipulis passibile, quod per passionem transiturum erat ad impassibilitatem. Nec cuiquam profuisset ad salutem infirmitas illa passibilis corporis, nisi subsecuta fuisset glorificatio impassibilis et immortalis. Quomodo enim posset mihi dicere figulus, Vas quod tibi do ante ignem inutile et infirmum, hoc statim reddam post ignem utile et firmum : ita Dominus noster Jesus Christus signanter dixit: Hoc corpus, quod pro vobis tradetur, accipite; et subsequenter adjunxit: Hoc facite . 122 Hoc dixit, non aliud: alterum tamen futurum esse non negavit, quatenus relinqueret intellectui nostro, corpus quod de Dominica mensa sumimus, ejusdem esse substantiae ; quod exemplo suae transfigurationis et documento suae auctoritatis praesignaverat suis discipulis futurum esse alterius gloriae. Nec praetereundum est ad hujus rei discussionem, quod cum dixisset, hoc facite, addidit, in meam commemorationem. Quae autem sit illa commemoratio, beatus apostolus exponit dicens: « Quotiescunque enim panem Domini accipimus, et calicem ejus bibimus, mortem Domini annuntiamus donec veniat. » Sicut ergo impassibilis corporis assumptio, Dominicae mortis praeteritae est commemoratio, sic passibilis illius corporis acceptio, ejusdem Dominicae mortis adhuc futurae fuit praenuntiatio. Nec refert quale tunc acceptum fuerit vel modo accipiatur, sed qua utilitate acceptum sit vel accipiatur. Et cum utriusque acceptionis unus finis reperiatur, de qualitate rei quae sumitur, omnis dubitatio sopiatur. Sicut enim cum esurio panis meus qualis sit non exquiro, mollis an durus, frigidus an calidus: vinum quoque meum cum sitio, non curo sapa sit an carenum; sed hoc attendo, ut ruinas ventris reficiat, et indigentiae meae satisfaciat: sic Christi corpus qualecunque sumptum sit a discipulis, vel nunc sumatur a Christicolis, nil mea interest; tantum utilitati satisfaciat propter quam statutum est a Domino, ut illud populus fidelis accipiat. Item dixisti te haerere in quibusdam verbis beati Augustini conantis determinare verba Domini duodecim apostolos instruentis qui remanserant, septuaginta ferme retro abeuntibus. Sunt autem haec verba: « Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; neque bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt illi qui me crucifigent. Quod sic convenienter intelligi potest, quia ipsum est, et non ipsum. Ipsum quidem materiali essentia, sed non visibili forma. Unde et subditur: Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, necesse est tamen invisibiliter intelligi. » Ipsi enim qui recesserunt, putabant quod carnes Domini viventis bestiali more essent in frusta scissuri, et aut elixas vel assas in verubus comesturi. Quod si nollent, non possent ejus esse discipuli. Nos autem sic immolatum Christum manducamus et bibimus, ut integrum eum ad dexteram Patris manere credamus. Et cum semel in distinctione membrorum suorum, in manifestatione corporis sui se obtulerit hostiam viventem, passibilem et mortalem, quotidie tamen sub velamento panis et vini a sancta Ecclesia immolatur, et non in partes scissum neque cruentum corpus ejus fidelium ore percipitur, et hoc est quod dicitur, non hoc corpus quod videtis manducaturi estis. Neque enim quod de altari sumimus, beatus Augustinus verum corpus esse negaret, qui hoc in plerisque tractatuum suorum locis evidenter affirmat. Unde dicit in quodam sermone de verbis Evangelii: « Quod videtis in altari panis est et calix, quod etiam oculi renuntiant; quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus, calix est sanguis. » Et interpositis quibusdam: « Quomodo panis est corpus, vel quod habet calix quomodo est sanguis? Ista fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia aliud videtur, aliud intelligitur. » Idem in sermone ad neophytos. « Hoc accipite in pane, quod pependit in cruce, hoc accipite in calice, quod manavit de Christi latere. » De hac item invisibili corporis Christi assumptione dicit Eusebius Emissemus: « Cum reverendum altare cibis spiritualibus satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, manu cordis suscipe, et maxime totum haustu interioris hominis assume. » Possem quidem de Scripturis in hanc sententiam plura colligere, sed nunc ista sufficiant fraternitati tuae. Vale.
|
(Rom. VI) (Luc. XXII)
|
[ al. apostolica] [ al. et robustum] [ al. essentiae] [ al. plurima]
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | ||
Ivo Carnotensis
| 288 |
CCLXXXVIII. Reverendissimo Patri et domno O. Dei gratia abbati Majoris Monasterii sanctoque et in Christi charitate juncto conventui H. Pontiniacensis , et B. Claraevallensis, spiritu ambulare, et quaerere semper non pigre faciem Dei Jacob
|
Charitas fratres, etc.
|
( Exstat inter epistolas S. Bernardi, n. 397, al. 387.)
|
http://viaf.org/viaf/84971682
|
[] | |||
Sulpicius Severus
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD CLAUDIAM SOROREM SUAM. De ultimo judicio. I. II. III. IV. V. VI. VII.
|
Lectis epistolis tuis, multo modo permotum affectum lacrymis tenere non potui. Nam et gaudio flebam quod te secundum Domini Dei nostri praecepta vivere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram agnoscere, et pro desiderio tui non poteram non dolere, quod per summam a te injuriam alienabar, si litteras non misisses. Tali ergo sorore non fruerer? Testor autem salutem tuam, persaepe ad vos venire volui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consuevit obsistere. Nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere; et opus Domini nostri inter nos obiter videbamur acturi, cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, viveremus. Sed jam veniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque statui, implere non potui. Domini opperiar voluntatem; speroque quod meis votis et orationibus tuis de nostra nos fructum capere faciat perseverantia.
|
Caeterum quod a me in omnibus epistolis quas ad te miseram vitae ac fidei tuae praecepta desiderans, jam per assiduitatem scriptorum meorum verba consumpsi, nihil novum tibi rescribere modo possum quod ante non scripserim. Et sane propitio Deo jam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans, devotam in Christo exhibes charitatem. Unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres; ne manum aratro inserens , retrorsum conversa respicias. Quo utique in te redeunte vitio, ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiat. Alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessaverit. Nam sicut a peccato ad justitiam fugiendum est, ita et qui justitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecavendum. Scriptum enim est justo , in qua die exerraverit, justitiam non profuturam. In hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata evasimus, praemia parata perdamus. Stat enim adversus nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. Non abjiciendus est itaque clypeus, ne latus pateat. Non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere. Porro cum armatum viderit, abibit. Nec ignoramus durum esse ac difficile adversus carnem et saeculum quotidie dimicare. Sed si aeternitatem cogites, si coelorum regna consideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est qua tanta mereamur? Luctamen autem in hoc mundo parvi temporis est. Nam etsi mors non succedat, senecta succedet. Labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Jesus tamquam desideratos sibi celeriter vocabit. O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris vitae conversatione purgatos sede sua nos Christus excipiet! Occurrent martyres et prophetae, tangentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, victusque Satanas cruento licet ore pallebit; quippe qui etiam nostra, quae sibi in nobis praeparaverat, peccata perdiderit. Videbit gloriam concessam per veniam, merita honorata per gloriam. Nos triumphabimus hoste superato, ubi tunc mundi istius sapientes ridebuntur; ubi avarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus recognoscentur. Quid miseri pro sua defensione dicturi sunt! Nescivimus te, Domine, te in mundo esse non vidimus. Prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti. Patriarchas non vidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Evangelista non docuit, martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur. Futurum judicium tuum nemo praedixit, vestire pauperem nemo mandavit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari avaritiae nemo persuasit. Inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes. His e contrario ex illo sanctorum choro vel primus justus Noe proclamabit: Ego, Domine, et superventurum propter peccata hominum diluvium praedicavi, et post diluvium exemplum de me praebui bonis, ut malis pereuntibus non perirent, ut isti recognoscerent et quae esset innocentibus salus, et quae poena peccantibus. Post hunc, Abraham fidelis obsistet: Ego, inquit, Domine, fidem qua humanum in te crederet genus, media fere mundi illius aetate fundavi. Ego pater gentium, cujus exempla sequerentur, electus sum. Ego Isaac adhuc parvulum non dubitavi, Domine, offerre tibi pro victima, ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne filio quidem unico intelligerent pepercisse. Ego terram meam et cognationem meam te jubente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere. Ego, Domine, te licet corpore, sub imagine primus agnovi, nec dubitavi credere quem videbam, licet in alia mihi substantia videreris, ut isti intelligerent non secundum carnem, sed secundum spiritum judicare. Huic Moyses beatus obsecundabit: Ego legem, Domine, istis omnibus te jubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltem dicta cohiberet. Ego dixi: Non adulterabis , ut licentiam fornicationis inhiberem. Ego dixi: Diliges proximum tuum , ut charitas abundaret. Ego dixi: Domino soli servies , ne isti idolis immolarent vel templa esse paterentur. Ego ne falsa testimonia dicerentur edixi, ut istis adversus omne mendacium praecluderem ora. Ego facta dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae virtutis, exposui, ut istius cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. Ego te venturum, Domine Jesu, praedicavi, ut istis non inopinatum esset agnoscere quem venturum ante praedixeram. Post hunc astabit dignus Domini sui David semine: Ego te, Domine, per omnia nuntiavi; ego nomini tuo tantum serviendum esse clamavi. Ego dixi: Beatus vir qui timet Dominum ; ego dixi: Exsultabunt sancti in gloria ; ego dixi: Desiderium peccatorum peribit , ut isti te agnoscerent et peccare desinerent. Ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio superjecto, pulvere subjecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui vestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. Ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam istis probarem imitandam. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit: Ego, Domine, te per os meum loquente, praemonui: Vae his qui jungunt domum ad domum , ut modum cupiditati imponerem. Ego iram tuam peccantibus venisse testatus sum, ut istos a malefactis suis, si non spes praemiorum, saltem suppliciorum formido cohiberet. Post hos aliosque complures qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei Filius haec loquetur: Ego certe excelsa sede sublimis, coelum palma, terram pugillo continens , intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior, atque omnibus quae moventur exterior, inaestimabilis naturae potestate infinitus, invisibilis aspectu, incomprehensibilis attactu, ut inter vos ad edomandam duritiam cordis vestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam vestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum, depositaque Dei gloria, habitum formae servilis assumpsi, ut communicata vobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutaris adhiberem. Aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, visum caecis, vocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut vos signis coelestibus permoverem, quo facilius in me atque in his quae praedicaveram crederetis. Ego vobis coelorum regna promisi. Ego etiam, ut impunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocavi, ut illius fidem qui remitti sibi meruerat peccata, sequeremini. Atque ut exemplo meo pro vobis et ipsi pati possitis, pro vobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro se pati quod Deus pro homine pertulisset. Ego me post resurrectionem, ne fides vestra confunderetur, ostendi. Ego in Petro Judaeos monui, ego in Paulo gentibus praedicavi. Nec poenitet. Est fructus bonorum. Opus meum boni intellexerunt, perfecerunt fideles, justi impleverunt, consummaverunt misericordes; et magna pars martyrum, magna sanctorum est. In eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. Cur nullum in vobis bonum opus, gens vipereae stirpis, invenio? Poenitentiam malorum vestrorum nec sub ultima die vestri finis egistis. Quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? Ubi nunc vestrae divitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi vestrae sunt voluptates? Nullam novam in vos mando sententiam. Habetis judicium quod ante praedixi. Tunc illud miseris Evangelista recitabit: Ite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium . O miseri quos ista non permovent! Videbunt suam poenam et aliorum gloriam. Utantur saeculo, dum aeternitate illa quae sanctis praeparata est non fruantur. Affluant divitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur. Sint in saeculo divites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt . Consequenter autem de bonis Scriptura subjecit: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commemorent, felicius gaudeamus opprobriis quibus nobis gloria, illis poena cumulatur. Nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus: quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucrifacere possimus, augetur in nobis gloria. Sed agant se ut volunt, sint nobis tamquam gentiles et publicani; nos vero salvos incolumesque tueamur. Si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. Vale soror charissima et in Christo dilectissima.
|
(Luc. IX, 62) (Ezech. XVIII, 24, 26) (Exod. XX, 14) (Levit. XIX, 18) (Deut. VI,
13) (Ps. CXI, 1) (Ps. CXLIX, 5) (Ps. CXI, 10) (Isa. V, 8) (Isa. XL, 12) (Matth. XXII, 13; XXV, 30) (Ps. XXXIII, 11)
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||
Sulpicius Severus
| 2 |
EPISTOLA II. AD EAMDEM. De Virginitate. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX.
|
Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, quia addiscimus peculiare illi subsistere meritum cujus est specialis consecratio. Nam cum universa turba credentium paria dona gratiae percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nullius magis quam suae imaginis hostia placitura. De hujusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem . Possidet ergo virginitas et quod alii habent et quod alii non habent, dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi sponsas virgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum sponsarum modo eas Domino consecrat et velat, ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium quae subterfugerint carnale consortium. Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime illud completur Apostoli: Qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus .
|
Grande est et immortale, pene ultra naturam corpoream, superare luxuriam, et concupiscentiae spasmeam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, et vivere contra humani generis legem, despicere solatia conjugii, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque praesentis vitae esse commoda possint pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata. Dabo spadonibus, dicit Deus, et in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem filiis et filiabus; nomen aeternum dabo illis, et non deficiet . De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit dicens: Sunt enim spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum . Magnus est quidem pudicitiae labor, sed majus est praemium; temporalis custodia, sed remuneratio aeterna est. De his enim et beatus Apostolus Joannes loquitur, quod sequantur agnum quocumque ierit. Quod ita intelligendum puto, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, sed cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam digna Deo sit manifestius intelligi possit, illud cogitetur quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem uterum elegerit, ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et ut pudicitiae bonum utrique sexui intimaret. Virginem matrem habuit virgo mansurus. In se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum. Quo demonstratur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis habere plenitudinem ineruisse, dum tantum in matre fuit quidquid habebat in filio. Sed quid ego satisago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae bonum virginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti in dubium venire possit eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris? Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare aut non voluntarie ejus ferre laborem. Inde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti. Nunc itaque, quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. Quantum enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per se ipsam non potest: sicut et vini species, quod si non boni odoris vasis, et reparatis crebris picibus foveatur, genuinam vini suavitatem amittit. Attentius ergo providendum est ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat; et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur. Nisi fallor enim, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine vitae aeternae merito neminem consequi posse certum est. Aeterna vero vita nonnisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis in vitam pervenire, serva mandata . Vitam ergo non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit. Et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt. Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur. Ante omnia ergo pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum custodia est praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do . Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum, supra mandatum et praeceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, majus quam praeceptum est faciunt. Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non feceris? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum. Volens virginitatis praemium consequi, amplectere meritum vitae, ut tua castitas remunerari possit. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in morte fuerit, virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena. Tres enim species sunt per quas regni coelestis possessio introitur. Prima est pudicitia, secunda mundi contemptus, tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant, ita divisae prodesse difficile possunt; dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter alias flagitatur. In primis ergo quaeritur pudicitia ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni levius potest qui matrimonii nexibus non tenentur; mundi vero contemptus exposcitur ut justitia conservetur, quam difficile implere possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus et mundanarum voluptatum negotiis implicantur. Quisquis ergo pudicitiae possidet primam speciem, et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est. Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere? Vel cui rei mundum contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et propter quam mundi contemptum habere te convenit, non custodias? quia ut prima species propter secundam est, ita et prima et secunda propter tertiam; quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet. Dicis forsitan: Doce me ergo quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam. Dicam tibi breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium; quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioris eloquentiae narrationibus pandi. Res enim omnibus in commune necessaria, communi debet sermone monstrari. Justitia ergo non aliud est quam non peccare; non peccare autem est legis praecepta servare. Praeceptorum vero observatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit Psalmista: Recede a malo, et fac bonum . Nolo enim in hoc putes constare justitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio continetur: quoniam qui dixit: Recede a malo, ipse dixit, et fac bonum. Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. Neque enim tibi hoc solum praecipitur ut vestitum suis non spolies indumentis, sed ut spoliatos operias tuis; neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias; neque ut solum pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. Praeceptum enim est nobis flere cum flentibus . Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis, praebemus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas. Et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias, propter illud: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis . Nam cum flente flere, si nihil, cum possis flenti conferre, conferas, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit. Et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymae funduntur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasionem fletus auferre. Sed quis potens? inquies. Sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia qui quod potuit fecit. Sed, ut dicere coeperamus, non sufficere Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore qui, quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicit Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et reliqua . Non dixit, Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis; sed quia bona non fecerunt, condemnantur. Hi aeternis gehennae suppliciis addicuntur, non quia quae prohibita fuerant admisissent, sed quia quae praecepta fuerant implere noluerunt. Unde advertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi rei sint qui non fecerunt quae jubentur. Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus . Adam enim semel peccavit, et mortuus est. Et tu te vivere posse existimas illud saepe committens quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? An grande illum commisisse crimen putas unde merito ac juste damnatus est? Videamus ergo quid fecerit. Contra mandatum de fructu arboris edit. Quid ergo? Propter arboris fructum Deus hominem morte multavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes; ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut pro calumniantibus et persecutoribus tuis ores; ut percutienti maxillam, alteram praebeas; ut in judicio saeculari non litiges; ut si quis tua auferre voluerit, gratanter remittas; ut nec iracundiae nec zeli livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi exemplo vivas; malorum consortia in tantum devitans, ut cum fornicatoribus aut avaris, aut maledicentibus aut invidis, aut detrectatoribus aut ebriosis, aut rapacibus cibum non capias. Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi? Immo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis trahebatur exemplo. Tibi vero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post Evangelia, post apostolos si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit ignoro. An tibi de virginitatis praerogativa plaudes? Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est. Non negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam. Turpe est enim delicti indulgentiam postulare quae palmam virginitatis exspectant, et illicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castraverunt. Licitum quippe est matrimonii inire consortium. Et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserunt nuptiarum, ita damnandae non sunt quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo devotae, remedio apostolico abutuntur. Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes probantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis vel avaritiae in propriis incurrant crimen, si zeli, si livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, et alia quae fieri solent illicite faciant; quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet? Si vis prodesse tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est; aut ab iis non vitari quae prohibentur, quae subterfugerint quae conceduntur. Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu . Quae Dei sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat. Quae sunt ergo Domini? Dicit Apostolus: Quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae , ista sunt Domini, quae sanctae vere apostolicae virgines die noctuque meditantur et cogitant. Dei est etiam regnum coelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est immortalitatis incorruptio; Domini est splendor solis, qui sanctis promittitur: Domini sunt plures iterum in coelestibus mansiones, Domini est fructus trigesimus et sexagesimus et centesimus. Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant. Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti, in quibus ejus elogia sancta refulgent: quae si virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis propheticum illud: Fundamenta aeterna super terram solidata, et mandata Domini in corde mulieris sanctae . Sequitur, quomodo placeat Deo. Deo, inquam, non hominibus. Ut sancta corpore sit et spiritu. Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed, ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est, corpus vero omnium compago membrorum. Cum ergo dicit ut sit sancta corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur: quia non proderit sanctificatio caeterorum membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio. Non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta. Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto, sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat; numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum judicabuntur et caetera? Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proficiet integritas! Unde quaeso te, virgo, ne in sola tibi pudicitia blandiaris, neque in unius membri integritate confidas; sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem. Munda ab omnibus inquinamentis caput; quia crimen est illud, post chrismatis sanctificationem, aut croci aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari, aut auro aut gemmis vel cujuscumque terrenae creaturae specie. Grandis quippe divinae gratiae contumelia est, mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat quae non peccatum, sed Dei gratiam parit, Scriptura divina dicente: Est confusio adducens peccatum, est confusio adducens gratiam Dei . Munda collum, ut non auro texta capillis portet suspensa monilia, sed potius illa ornamenta circumferat de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficient a te: suspende autem illa in collo tuo . Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum numquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ad ea quae a Deo sunt facta custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam ; a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes quod prius a juramento quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures. Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et lubia tua ne loquantur dolum . Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite et nolite maledicere . Sed et illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro malo reddat alicui, neque maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditatis possideatis . Et illud: Si quis autem verbo non offendit fratrem, hic perfectus est . Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis et laudas; alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia ea lingua quis Dominum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit. Labia sancta exaudit Dominus, et ipsis annuit cito precibus quas lingua immaculata pronuntiat. Munda aures, ut nonnisi sermonibus sanctis et seriis auditum praebeant, ut numquam obscena aut turpia aut saecularia verba suscipiant, aut non aliquem de altero audiant detrahentem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam ; ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat , hoc est, nec auribus nec oculis delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae ; nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam viam pergant quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia, sed ad arduum magis et angustum gradiantur iter quod tendit ad coelum; quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris . Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutes membra formata; et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum fiducia palmam virginitatis exspecta. Quid sit sancta esse corpore breviter quidem, sed plene exposuisse me arbitror. Nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere. Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec carne delinquit; sciens enim cordis esse speculatorem Deum, et idcirco satis agit ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia custodi cor tuum . Et: Ita enim diligit Dominus sancta corda, accepti sunt autem ei immaculati . Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati; de quibus et Joannem in epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum; et quaecumque petierimus accipiemus ab eo . Nolo existimes te peccati crimen fugisse, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo . Ne dicas: Cogitavi quidem, sed non perfeci; quoniam etiam concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde et beatus Petrus praecipit dicens: Animas vestras castificate . Qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. Sed et illum locum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit , attentius considerare debemus, et animadvertere si solius integritatis ac pudicitiae merito isti divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabernacula discurrant, an et alia sint quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt ante thronum Dei . Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis, sed illi qui praeter virginitatem ab omni cogitatione peccati immaculatam gesserint vitam. Idcirco vel maxime virgo nuptias spernat, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat. Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit? Et quamquam nulli christianorum peccare liceat, et omnes quicumque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculatam decurrere conveniat vitam, ut Ecclesiae, quae sine macula, sine ruga, sine aliquo vitio hujusmodi esse describitur , possint visceribus intimari; multo magis hoc virginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat, nec, si qua peccet, poterit excusatione defendi. O virgo, serva propositum tibi magno praelio destinatum. Praeclara est apud Dominum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et macularum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris. Vide ne quid indignum ei cui desponsata videris admittas. Cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium. Quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pignoribus obarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite ac diligenter requirit et servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus maxime rebus delectetur et gaudeat. Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat ut sponsi moribus suum obsequium, sua jocunditas, sua dilectio, sua diligentia, sua vita concordet. Et tu quoque quae Christum sponsum habes, a domesticis, et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et sirenue ac solerter inquire in quibus praecipue delectatur, qualem in te compositionem vestium diligat. Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui nec nuptis quidem corporalem, sed spiritalem permittit ornatum, sicut in Epistola sua scribit: Mulieres similiter subjectae viris suis; ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram: quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus, sed qui absconsus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples . Dicat et alius apostolus beatus Paulus qui ad Timotheum scribens eamdem fidelium feminarum disciplinam testatur: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conversationem . Sed forsitan dicis: Cur haec apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant; ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur. Sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut nec nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. Revera ornare se et componere virgo debet. Nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? Ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritualiter, non corporaliter, componatur; quia Dominus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. Ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia come et spiritualibus indumentis exorna. Nihil in ea indecorum, nihil foedum appareat. Resplendeat auro justitiae, et gemmis refulgeat sanctitatis, et pretiosissimo margarito pudicitiae coruscet: pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. . Non cerussae aut alterius pigmenti decorem quaerat, sed innocentiae simplicitatisque candorem habeat, roseum verecundiae colorem et pudorem ruboris pudorisque possideat. Coelestis abluatur nitro doctrinae, et lumentis spiritalibus emundetur. Nulla in ea malitiae, nulla doli macula relinquatur. Et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suavissimae sapientiae et scientiae perfundatur. Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici, secundum illud: Audi, filia, et vide . Sed et tu ipsa, quotiescumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias quae Deo patri incongrua sunt; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus se saeculi nobilium filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant. Tanta in quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et nequaquam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae notam inurant, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis facientes naturam. Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte. Agnosce te non hominis tantum esse, sed et Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe ut in te coelestis nativitas pateat, et ut ingenuitas divina clarescat. Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit admiretur et dicat: Quae haec nova inter homines gravitatis patientia est, quae pudoris verecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas? Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis. Coeleste mihi aliquid in terreno corpore refulget. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus. Et cum te filiam Christi esse cognoverit, majori stupore tenebitur, et cogitet qualis ille sit Dominus cujus talis ancilla est. Si vis ergo habere partem cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. Nolo enim ut eas animas Christianas existimes esse, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientiae coram Deo testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone seducat. Nonnisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet: nullum apud Deum locum habet malitia. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, alterum velle vel laedere; nihil tam probabile quam omnes amare. Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum . Vide ne aliquam humanam gloriam diligas, ne et tua portio inter illos computetur quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ad invicem quaerentes ? et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae . Et: Confundantur a glorificatione vestra, et ab opprobrio in conspectu Domini . Nolo enim illas respicias quae saeculi non Christi sunt virgines, nec quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis in origine gloriantur; quae si pro certo Dei filias se esse crederent, numquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato, si patrem Deum se habere sentirent. Quid tibi, o stulta, blandiris et complaces? Duos homines in exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silva descendit. Mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio; et nulla inter eos discretio potest esse quos nativitas secunda generavit, per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur. Nusquam omnino jam comparet, dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelesti divinae gloriae nobilitate vestiuntur aequaliter. Nullus ibi jam ignobilitatis locus est; nec degener quisquam est quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda. Aut si putant, quam vanum est ut sese illis in minoribus praeferant quos sibi in majoribus pares sentiant, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi in coelestibus aequales crediderunt. Tu autem, quaecumque Christi non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris. Contentionum verba et animositatis causa evita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam servum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam; cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior! Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenos legis impone; et tunc si forte loquaris quando tacere peccatum, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. Beata quippe labia sunt, quae numquam quod revocare velint emittunt. Pudicae mentis sermo debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus . Pretiosa Deo lingua est quae non nisi de divinis rebus novit verba construere, et sanctum os unde coelestia semper eloquia proferuntur. Absentium obtrectatores quasi malignos Scripturae auctoritate deterre; quia etiam hoc inter perfecti hominis virtutes Propheta commemorat , si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit. Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire, quia nec ab aliis optas recipi tuam. Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri. Linguam tuam semper de bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum laudem quam ad malorum vituperationem accommoda. Vide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens ejus rei tantam te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris. Sancta magis esse quam videri stude; quia nihil prodest aestimari quod non sis, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur, et quod non habeas simulare. In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua et quidem Judaea talis fuit, qualem nunc esse virginem convenit Christi? Divinae magis dilectionis convivium dilige, et spiritalibus te satiari dapibus concupisce. Illos potius require cibos quibus anima magis quam corpus reficitur. Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge. Et tunc, si forte, vino exiguo utere cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas. Iracundiam vince, animositatem cohibe, et quidquid illud est quod post factum poenitentiam ingerit pro maximo crimine, proximi criminis abominationem declina. Satis quietam et tranquillam convenit esse mentem ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos ? Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum credere, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit, aut opereris aut cogites. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Deo locutura. Cum psalmum dicis, cujus verba loquaris agnosce, et in compunctione magis animi quam in tinnulae vocis dulcedine delectare. Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore . Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animi flebilis et lacrymosa dejectio. Omnibus actibus tuis diligentiam exhibe; quia scriptum est: Maledictus qui facit opera Domini negligenter . Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse quo senior: quia Dominus Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia spiritali, coram Deo et hominibus . Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Conceptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse, virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Cave ergo ne cuiquam concupiscendi occasionem tribuas, quoniam sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior est Christi adultera quam mariti. Esto igitur omnibus forma vivendi, esto exemplum. Praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe. Nihil corruptionis objiciatur capiti tuo. Cujus corpus integrum est, sit inviolabilis conversatio. Et quoniam, ut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factam, quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit, ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu aut visu contigerit, sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat gratiae ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.
|
(Rom.
XII, 1) (I Cor. VI, 17) (Isa. XVI, 5) (Matth. XIX, 12) (Matth. XIX, 17) (I Cor. VII, 25) (Ps. XXXIII, 15) (Rom.
XII, 15) (Matth. VII, 12) (Matth. XXV, 41) (Jac. II, 10) (I Cor. VII, 34) (Philipp. IV, 8) (Eccli. XXVI, 24) (Eccli. IV, 25) (Prov. III, 3) (Sap. I, 11) (Psal. XXIII, 14) (Rom. XII, 14) (I Pet. III, 9) (Jac. III, 2) (Eccli.
XXVIII, 28) (II Petr. II,
8) (Eccli. IV, 36) (Prov. IV, 26; Isai. LVII, 14; LXII, 10) (Prov. IV, 23) (Prov.
XI, 20) (Matth. V, 8) (I Joan. III, 21) (Matt.
V, 28) (I Pet. I, 22) (Apoc. XIV, 4) (Ibid.) (Ephes. V, 27) (I Pet. III, 1-4) (I Tim. II, 9, 10) (Coloss. III, 12) (Psal.
XLIV, 11) (Psal. XCVI, 10) (Joan. V, 44) (Isai. XXVI, 15, sec. LXX) (Jerem. XII, 13, sec. LXX) (Ephes. IV, 29) (Psal. XIV, 4) (Isai. LXVI, 2) (Psal. II, 11) (Jerem. XLVIII, 10) (Luc. II, 52) (Matth, X, 12)
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||
Sulpicius Severus
| 3 |
EPISTOLA III. AD SANCTUM PAULINUM EPISCOPUM. Severus coquum mittit ad praeparandos monachorum cibos aptum.
|
Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pal entem coquere fabam, et ignobiles betas aceto et jure condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum; piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium. Unum habet vitium, quod hortorum omnium non est civilis inimicus; ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur umquam caede malvarum. In praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obvia quaeque comburet; metet, nec dubitabit inferre tectis manus, et antiquos asseres laribus amovere. Hunc igitur cum his moribus atque virtutibus donatum, tibi non servum, sed pro servo filium cupimus, qui non erubescis minimorum esse pater. Ego tibi pro hoc servire voluissem: sed si voluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia coenasque felices mei memineris; quia rectius est vestrum esse mancipium, quam dominum caeterorum. Ora pro me.
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||||
Sulpicius Severus
| 4 |
EPISTOLA IV.
|
Licet dominus et germanus meus de vestra petierit honestate, ut tutum velitis esse tutissimum, tamen nihil fas fuit eumdem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet; sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccavit: nam se ubi ad bonam mentem considerationemque convertit, intellexit vitam scenicam consilio meliore damnandam; huic autem plena non posset evenire purgatio, nisi divinitatis accessu delicta dilueret: si quidem Catholicae religionis remedio commutatus, usum sibi loci turpioris negavit, seque ab oculis popularibus vindicavit. Domini ut supra. Quomodo itaque et divinae leges et publicae fidele corpus, et sanctificatos animos, non permittunt inhonestas exhibere delicias, et vulgares edere voluptates; maxime cum castae devotionis quodammodo videatur injuria, si quis sacro baptismate renovatus, in veterem lasciviam revocetur: oportet laudabilitatem vestram bonis favere propositis, ut is qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foveam theatralem cadere non cogatur. Vestrum tamen omnium judicium non recusat, si alias injungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||||
Sulpicius Severus
| 5 |
EPISTOLA V. AD SALVIUM. Conqueritur rusticos exagitari, juraque et possessiones aliorum usurpari. I. II. III. IV.
|
Forensis elatio fori debet exercitatione fervere; convenit enim lacertis industriae quotidie depugnantis motus habere terribiles; at cum sonora facundia receptui cecinit, et in otiosa nemora atque amoena diversoria se migravit, fremitus inertes oportet abjiciat, et desinat inefficacia minitari. Scimus etenim palmigeros bijuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari; illos non jugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis affixi praesepibus timere jam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes oblivia. Sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere juvat militem gloriosum, et patienter gerere senectutem.
|
An tibi igitur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intelligo; et ruricolas meos cur velis exhibitionis urgere formidine, non agnosco. Quasi vero illos nesciam consolari, et a pavore retrahere, et docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis. Fateor dum nos campus exciperet, me saepe eloquentia tua fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiva vulnera reponebam. Tecum sane condidici, quo jure coloni, quove ordine repetantur, cui competat actio, cui non competat exitus actionis. Volusianenses, ais, te velle reducere, ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum; et is qui, ut ego spero atque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, confecturum te homines meos conventione neglecta temere minitaris. Quaero de insigni prudentia tua, utrum jus aliud habeant advocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae est, aliud Mataritae. Interim nescio Volusium fundi umquam fuisse dominum: si quidem Dionysius fertur ejus possessionis jura servasse, neque haeredes illius defecisse, qui dum viveret, rei navalis in plurimos venenales aculeos intendebat. Fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus; neque tamen recte Zibberini filius nominatus. Idem generis quaestionem militia convelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. Multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore, et apud judicem patrono saepius uteretur. Aliquando etiam Dionysium comprimebam, quod Porphyrio non deberet viginti jugerum causa navicularia jurgia commovere. En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. At si te Porphyrii denuntias successorem, jugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari; aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget haeredem nominare Porphyrii; certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut adversum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. Caeterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. Quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet, et mecum redeas in gratiam, et ad privatum digneris venire colloquium. Desinas, quaeso, inertes et trepidos conturbare, et jactantiam tuam procul exerceas, et existimes me laetari tua superbia, non offendi; nec duri enim nec ineruditi sumus. Saltem te mitem faciat Maximinus.
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | |||
Sulpicius Severus
| 6 |
EPISTOLA VI.
|
Alia animorum quidem fides et religio manet; sed haec declaranda est indicio litterarum, ut charitatis augmentum salutatione succrescat. Sicut enim fertilis ager fructus copiosos attollere non potest, si cultura cessaverit; et terrarum bonitas perit desidia quiescentis: sic amorem gratiamque animi puto posse torpescere, nisi qui absentes sunt, epistolari praesentia visitentur. Deo gratias. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||||
Sulpicius Severus
| 7 |
EPISTOLA VII. CIRTENSIS PLEBIS AD S. AUGUSTINUM, sub falso Sulpicii Severi nomine vulgata. Laudatur Augustinus ob sapientiam et mansuetudinem, queis utitur in exhortationibus. I. II.
|
Sanctae religionis fidus interpres universa componit, ut peccatis ulterius locus esse non possit; nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut vitam beatam submotis erroribus agitemus? In quo laudem maximam tuis video convenire virtutibus, quod imperitam mentem piis hortationibus immutaris, et ad optimam traxeris rationem. Caeterum non ita mirabile videretur si eruditos animos infusa sapientia confirmasses; est enim prudentibus viris cum devotione cognatio, nec est cito conveniens credulitati rusticitas. Sic illi qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt: illi vero qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas juvari sentiunt facilitate pingendi; consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domne, praedicatio singularis est exhibenda, quod impolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos, et humana sentire feceris, et divina cognoscere.
|
Non minus ille Xenocrates in laude est, philosophorum longe doctissimus, qui severis exhortationibus fecit ut luxuria vinceretur: nam cum Polemo quidam vino languidus ex antelucano convivio publice vagaretur, illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est, et in numero studiosorum eo habitu quo de coena prodierat impudenter assedit; nam caput ejus florens corona contexerat; neque est veritus se omnibus videri dissimilem, cui revera caput, quod est domicilium sanitatis, usus longae potionis inverterat. Tunc graviter immurmurantibus caeteris, quod in multitudinem litteratorum intempestivus auditor irrepserat; ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare; tantumque valuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animum ad amorem pudoris impelleret. Et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit, discipulumque professus est; ad extremum ita se ad officium gravitatis inflexit, seque totum formavit ad verecundiam, ut prioris vitae consuetudinem emendatio gloriosa correxisset. Hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei vesanos animos convertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque vivere, quam cum paucis injusta sentire.
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | |||
Sulpicius Severus
| 144 |
S. AUGUSTINI EPISTOLA CXLIV. Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur admonens ut hoc divino tribuant muneri. Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus. I. II. III.
|
Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est; si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritatis vi evicta est; si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum extrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus . Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina, quam nostra; quia et nos si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus. Unde Apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus .
|
Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infirmum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum . Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus exsisteret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis; quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet; hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est ; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum) hoc tantum interim brevissimum, et nisi fallor invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus; et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur. Si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori, verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi et desideratissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus, sed vos benigne credere non dubitamus.
|
(Psal. LXXI, 18) (I Cor. III, 7) (Sap. VIII, 21) (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant
promissis Dei, qui dixit ad Abraham: In semine
tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4)
|
http://viaf.org/viaf/30332452
|
[] | ||
Alanus Antissiodorensis
| 1 |
EPISTOLA PRIMA.
|
Charissimo domino suo LUDOVICO magnifico regi Francorum, A. Antissiodorensis dictus episcopus salutem et devotum per omnia servitium.
|
Non miretur regia majestas quod, superveniente necessitate, aures vestrae magnificentiae toties inquietamus, toties crebris infestationibus agitati, sub umbra alarum vestrarum fugere compellimur. Adhuc enim manus comitis extenta, nec avertit indignationem suam ab Ecclesia. Tendit arcum suum adhuc spirans minarum, omnia pro voluntate quaerens disponere, omnia subjicere sub pedibus suis. Verum alii circumquaque vicini, ejus exemplo ducti, non dicam ad hoc ab eo inducti, sed ejus gratiae obtentu et amoris occasione inventa calumnias movent. Plura de casamento suo esse contendunt, quibus quoniam non pro voluntate sua satisfacimus, cuncta diripere, et cum jam multa rapuerint, majora inferre de die in diem minantur. Cum autem non sit qui audeat se murum pro domo Dei opponere, nec sit qui adjuvet nisi dominus meus rex, rogamus magnificentiam vestram, de qua non minimum adjutorii speramus, cui de facili est cunctis silentium imperare, ut aliquem de vestris nobis transmittatis, qui Varziacum et Apogniacum, aliamque terram nostram custodiat et tueatur. Comes enim nondum fidelitatem mihi fecit, sed nec facturum se promittit. Et nisi Dominus qui imperat ventis et mari nobis manum adjutorii sui porrexerit, plures nobis inferri molestias in futurum speramus.
|
http://viaf.org/viaf/315947093
|
[] | |||
Alanus Antissiodorensis
| 2 |
EPISTOLA II.
|
Charissimo domino suo LUDOVICO, magnifico regi Francorum, A. Antissiodorensis dictus episcopus salutem et devotum servitium.
|
Frequenter annuntiatum est celsitudini vestrae de vexatione qua comes Nivernensis ecclesiam Sancti Stephani Antissiodorensis aliasque Ecclesias ad eam pertinentes affligit, et vehementer opprimit; et credo quia compatimini. Qualiter autem ego et ipse ante dominum papam convenerimus, quid vero ibi actum fuerit, quo modo etiam comes se ibi habuerit, gestus, incessus ad terrorem praetenderit, et cum indignatione recesserit, dominus Nivernensis viva voce vobis plenius intimabit. Caeterum, terra nostra vestra est, et in vestra protectione et potestate consistit, et servientes vestri deputati sunt ad custodiendam terram. Rogamus proinde magnificentiam vestram ut comitem Nivernensem, sicut scitis, et sicut expedit, conveniatis, ne in res nostras, imo vestras, violenter audeat manus extendere, et damnum aliquod inferre. Caeterum de domino Bituricensi, qui multum fidelis, et major columna Ecclesiae in regno vestro, vos plurimum rogamus, ut tantum virum sicut decet regiam dignitatem vestram more solito benigne supportetis, ne de ejus gravamine episcopi regni vestri scandalizentur, imo de vestrae benignitatis exhibitione in ipsum ab omnibus nobis condignae gratiarum actiones referantur. Si quis autem de eo adversi aliquid susurraverit, pro religionis suae reverentia non omni verbo credatis.
|
http://viaf.org/viaf/315947093
|
[] | |||
Alanus Antissiodorensis
| 3 |
EPISTOLA III.
|
Charissimo domino suo LUDOVICO, excellentissimo regi Francorum, A. Antissiodorensis dictus episcopus, sic regnare ut Regi summo valeat placere.
|
Sublimitati vestrae gratias agimus de eo quod nuntium nostrum, qui ierat Senonas nuntiare vobis mala quae dominus de Firmitate terrae nostrae inferre non desinit, benigne suscepistis, et pacem, sicut regiam decebat majestatem, nobis de caetero conservari mandastis. Porro propter frequentes incursiones guerrarum, quae a longo tempore terram nostram vexare consueverunt, ita eam innumeris persecutionibus huc usque constat opprimi, ut pene nihil in eo remanserit, ipsamque ad paupertatem et inopiam redigi constiterit. Nunc vero Apogniacum et terram contiguam dominus de Firmitate et sui ita vexant et opprimunt, ut homines nostri ad culturam terrae egredi non audeant. Nam post mandatum vestrum, quod ei de conservanda nobiscum pace fecistis, nostram praesumpsit rapere praedam. His igitur consilium apponite. Nam si eorum malignitas impunita remanserit, nihil praeter culturas terrae et vineas forsitan nobis remanebit.
|
http://viaf.org/viaf/315947093
|
[] | |||
Alanus Antissiodorensis
| 4 |
EPISTOLA IV.
|
Reverendo domino suo LUDOVICO, magnifico regi Francorum, A. Dei gratia Antissiodorensis episcopus, salutem et servitium.
|
Tertia die ante Purificationem dies assignata exstitit inter me et comitem Nivernensem in praesentia domini Senonensis. Ad ipsum vero diem dominus Trecensis, abbas Sanctae Columbae Senonensis, et multi alii prudentes viri convenerunt, qui eorum quae tractanda erant mediatores exstiterunt. Porro requisivi ab eo ut mihi fidelitatem faceret sicut fecerat pater suus: quam se debere plane negavit, cum multi assisterent parati probare patrem suum fidelitatem mihi fecisse. Quorum probatione repudiata, judicio stare noluit si eorum probatio esset recipienda, sed nec damna Ecclesiae nostrae aliarumque Ecclesiarum restituere. Cum autem diceret de rebus Ecclesiarum nihil se habere, cum multi parati essent probare eum plura habuisse, eorum probationem refutavit, et ad quindecim dies post Pascha appellavit.
|
http://viaf.org/viaf/315947093
|
[] | |||
Alanus Antissiodorensis
| 5 |
EPISTOLA V.
|
Illustri domino suo charissimo LUDOVICO, magnifico regi Francorum, A. Antissiodorensis dictus episcopus, sic regnare ut Regi regum valeat placere.
|
Serenitati vestrae et regiae magnificentiae quantas possumus gratias referimus, pro vigili cura et sollicitudine quam erga nostram Ecclesiam, imo vestram, exhibuistis in rebus illius conservandis et manutenendis: et omnes qui audierunt laetati sunt, et Deum in vobis et de vobis glorificaverunt. Veniens itaque nuntius vester diem me constituisse mihi et comiti assignavit; quem laetus suscipiens, ad illum ire omni occasione remota paratus fui. Verum priusquam ille veniret, comes Nivernensis litteras suas ad capitulum Cisterciense direxerat; quibus perspectis, dominus et venerabilis Godefridus quondam Lingonensis episcopus, dominus Pontiniacensis et dominus Clarevellensis abbates, diem constituerunt mihi et comiti, cupientes inter nos et comitem pacem reformare. Cum igitur ego et turba virorum probabilium et religiosorum ad diem convenissemus, comes ea quae ad pacem sunt satis benigne se libenter facere significavit, et dicto domini G. quondam Lingonensis episcopi, Pontin. et Clarevall. abbatum stare se spopondit. Compellentibus vero cunctis, et laudantibus ut totam causam in dicto illorum poneremus, distulimus, donec prius consilium vestrum et voluntatem super hoc haberemus. Significate igitur nobis quid vobis placuerit. Nam secundum consilium vestrum et voluntatem parati sumus in hoc negotio agere
|
http://viaf.org/viaf/315947093
|
[] | |||
Stephanus III
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. STEPHANI PAPAE III AD BERTRADAM REGINAM, DEO SACRATAM. Per Itherium missum regium, quem narrat in Beneventano ducatu strenuam pro ecclesiae utilitatibus operam navasse. Quo nomine gratias agit, petitque ut Itherii fidem remuneretur.
|
Domnae religiosae filiae Bertradae Deo sacratae, seu domno filio Caroli regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.
|
Dum tantorum beneficiorum, in diversis apostolicis causis atque utilitatibus, a vobis cumulatis suffragiis, nimia jucunditatis laetitia, sancta spiritalis mater vestra universalis Dei Ecclesia revelata exsultat, nulla, ut opinor, oris assertio ad referendas sanctissimae religiositati vestrae atque Christianissimae praecellentiae tuae, gratiarum laudes sufficere valebit. Sed tamen licet digna vobis ab hominibus pro tanto vestro pio opere rependi non possit vicissitudo; verumtamen misericors Deus noster, qui potens est et scit bonis bona reddere, ipse copiosam laborum vestrorum vobis coelestium retribuet praemiorum recompensationem; sed et nostra sincera cordis habita erga vos affectio sedulo pro vobis divinae non desistit majestati orationum persolvere vota. Itaque praesens Itherius, religiosus ac prudentissimus vir, et revera noster et vester sincerus fidelis, quem cum suis concomitibus et reliquis vestris missis, pro exsequendis faciendisque justitiis fautoris vestri beati Petri direxistis, ad nos conjungens, illico in partes Beneventani profectus est ducatus pro recolligendo illis in partibus suo patrimonio ejusdem protectoris vestri apostolorum principis. Qui videlicet solertissimus vir in omnibus secundum vestram nostramque decertavit voluntatem, suique laboris constantiam, juxta ut a vobis illi praeceptum est, in ipsis apostolicis exhibuit utilitatibus. Unde nimis cor nostrum in ejus defensionis certamine, et firma operationis perseverantia laetatum est; quia profecto secundum quod coelestis muneris gratia magnae scientiae illustratur prudentia, piis quoque meritis atque immutilatae fidei decoratur integritate, tantam in eo reperimus fidelitatem in vestro nostroque servitio, quantam diutissime nostra de eo optabat cognoscere mens. Unde maximas atque innumerabiles gratiarum actiones religiosissimae sobrietati vestrae, atque Christianissimae excellentiae tuae referimus. Et ideo obnixe tanquam praesentialiter benignitatem vestram petimus ut amplissimam favoris vestri gratiam, atque largitatis munificentiam, et dignam consolationem eidem religioso viro, pro ejus laborioso certamine quod in vestro atque nostro, ut dictum est, apostolico servitio exhibuit, impertire jubeatis; quatenus sicut ab omnipotenti Deo, intercedente beato Petro, digna operis ejus in coelestibus regnis exarata fertur remuneratio, ita a vobis consolationis consequatur opem. Omnipotens autem Deus noster, sacris apostolorum principum interventionibus, sua vos circumtegat gratia, et praesentis vitae propera et aeterna felicitatis vobis multipliciter tribuat gaudia. Incolumem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.
|
http://viaf.org/viaf/7742188
|
[] | |||
Stephanus III
| 2 |
EPISTOLA II. STEPHANI PAPAE III AD BERTRADAM REGINAM ET CAROLUM REGEM. Item exemplar epistolae ejusdem papae ad domnum Carolum regem, et ejus praecelsam genitricem directae de Christophoro et Sergio filio ejus, qui cum Dodone et caeteris Francis Stephanum papam interficere conati sunt.
|
Domnae religiosae filiae Bertradae Deo consecratae, seu domno excellentissimo filio Carolo regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.
|
Cum magno dolore et gemitu cordis, tribulationis atque mortis periculum, quod nobis per sequaces diaboli jam eveniebat, ecce subtilius per has nostras apostolicas syllabas a Deo consecratae religiositatis vestrae, atque praecellentissimae Christianitatis tuae auribus intimare studemus, eo quod nefandissimus Christophorus et Sergius nequissimus ejus filius, consilium ineuntes cum Dodone misso germani tui Carlomanni regis, nos interficere insidiabantur. Unde cum eodem Dodone, et ejus Francis, cum aliquibus eorum nequissimis consentaneis aggregantes exercitum super nos, in Lateranensium sanctum patriarchatum cum armis ingressi sunt, confringentes et januas, atque omnes cortinas ipsius venerandi patriarchii lanceis perforantes, atque intus in basilicam domni Theodori papae, ubi nullus usus est aliquando vel etiam cum cultro ingredi, cum loricis et lanceis, ubi sedebamus, introierunt. Sicque ipsi maligni viri insidiabantur nos interficere. Sed omnipotens Deus cernens rectitudinem cordis nostri, quod nulli unquam malum cogitavimus, de eorum nos eripuit manibus, et vix per multum ingenium, dum hic apud nos excellentissimus filius noster Desiderius Longobardorum rex, pro faciendis nobis diversis justitiis beati Petri existeret, per eamdem occasionem valuimus, cum nostro clero refugium facere ad protectorem vestrum, et continuo direximus nostros sacerdotes ad eosdem malignos Christophorum atque Sergium, ut ab eadem iniquitate quam pertractaverant nobis ingerere, resipiscerent, et ad nos ad beatum Petrum properarent. Illi mox, ut audierunt, de praesenti cum Dodone et ejus Francis turmas facientes, et portas civitatis claudentes, fortiter resistebant, et nobis comminabantur, atque in civitatem nos ingredi minime permittebant. Et dum in eadem perfidia permanerent, et cognovisset universus noster populus eorum iniquum consilium, de praesenti eos dereliquerunt, qui etiam et plures per murum descendentes ad nos properaverunt. Alii vero portam civitatis aperientes, ad nostri progressi sunt praesentiam, et ita ipsi maligni viri coacti atque nolentes ad nos in ecclesia sancti Petri sunt deducti. Quos interficere universus populus nitebantur, et vix de eorum manibus eos valuimus eripere. Et dum infra civitatem nocturno silentio ipsos salvos introducere disponeremus, ne quis eos conspiciens interficeret, subito hi qui eis semper insidiabantur, super eos irruentes, eorum eruerunt oculos, Deo teste dicimus, sine nostra voluntate atque consilio. Unde magno dolore nostrum atteritur cor, et credite nobis, a Deo consecrata filia, atque excellentissime fili, nisi Dei protectio, atque beati Petri apostoli, et auxilium excellentissimi filii nostri Desiderii regis fuisset, jam tam nos, quam noster clerus, et universi fideles sanctae Dei Ecclesiae, et nostri, in mortis decidissemus periculum. Ecce quantas iniquitates et diabolicas immissiones hic seminavit, atque operatus est praedictus Dodo, ut qui debuerat in servitio beati Petri et nostro fideliter permanere, ipse e contrario animae nostrae insidiabatur. Non agens juxta id quod a suo rege illi praeceptum est, in servitio beati Petri, et nostra obedientia fideliter esse permansurum. Et certo credimus quod dum tanta ejus iniquitas ad aures excellentissimi filii nostri Carlomanni pervenerit, nullo modo ei placebit, in eo quod in tantam deminorationem atque devastationem sanctam Dei Ecclesiam is Dodo cum praefatis suis nefandissimis sequacibus cupiebat deducere. Et ideo nostras tribulationes et angustias atque pericula a Deo institutae religiosissimae Christianitati tuae atque excellentiae vestrae innotuimus, quoniam profecto omnipotens Deus credentes in se et confidentes in ejus misericordia non dereliquit. Agnoscat autem Deo amabilis religiositas vestra, atque Christianissima excellentia tua, eo quod in nomine Domini bona voluntate nobis convenit cum praefato excellentissimo, et a Deo servato filio nostro Desiderio rege, et omnes justitias beati Petri ab eo plenius et in integro suscepimus. Tamen et per vestros missos de hoc plenissime eritis satisfacti. Deus autem omnipotens sua vos protectionis dextera circumtegat, et praesentis regni gubernacula aevis atque prosperis temporibus perfrui annuat, et aeterna praemiorum gaudia multipliciter faciat adipisci. Incolumen religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.
|
http://viaf.org/viaf/7742188
|
[] | |||
Stephanus III
| 3 |
EPISTOLA III. STEPHANI PAPAE III AD CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES. Gratulatur eis quod ad fraternam concordiam reconciliati sint. Petit ut Longobardos cogant ea reddere quae de patrimonio Ecclesiae invaserunt.
|
Dominis excellentissimis filiis, Carolo et Carolomanno, regibus Francorum, et patriciis Romanorum, Stephanus papa.
|
Benedictus Dominus Deus noster, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolator et propitiator existit omnium invocantium eum in veritate. Ipse enim Redemptor noster, preces clamantium ad se exaudiens, moerentium tribulationes ad gaudium convertit. Quod certe nunc in nobis atque universo peculiari populo sanctae Dei Ecclesiae ejus, divinae pietatis clementia, et misericordiae benignitate cernimus esse diffusum, in eo quod nostrae orationis vota exaudiens, moeroris nostri lamentationem quam usque hactenus habuimus ex ipsa divisione discordiae, quam antiquus hostis inimicus pacis intra vestram fraternitatem immiserat, nunc Deo propitio, eodem pestifero aemulo confuso in communem dilectionem et concordiam, ut vere uterinos et germanos fratres vos connexos esse discentes, in magnam laetitiam convertere dignatus est. Itaque, praecellentissimi filii, magni victoriosissimi reges, et Dei providentia nostri Romanorum patricii conjungentes ad nos fidelissimi ac solertissimi vestri missi, scilicet Gauzibertus reverendissimus et sanctissimus frater noster episcopus, atque Fuchbertus religiosus, et Ansfredus, seu Helmagarius gloriosissimi vestri, detulerunt nobis honorabiles et nimis desiderabiles syllabas, a vestra a Deo instituta regali potentia directas: per quas innotuistis contentionis rixas, ac litigia inter vos versata fuisse, sed annuente Domino nunc ad veram dilectionem, et unitatis concordiam, et fraternum amorem, conversi exstitisse videmini. Quo audito, magno gaudio atque laetitia, cum universo populo nostro istius provinciae a vobis redemptae, repleti sumus, et gemina festivitatis gaudia peregimus, immensas Deo nostro omnipotenti referentes gratiarum actiones, atque victricem ejus clementiam collaudantes, consona cum prophetica voce cantantes atque dicentes: Benedictus es, Domine Deus noster, et benedicta omnia opera tua. Ecce enim nunc gaudet Deus noster in coelis, gaudet et universus chorus angelorum; et in terra etiam cunctus exsultat populus Christianus, et solus diabolus inimicus pacis, et discordiae seminator luget, dum victum se esse et superatum conspicit. Non enim aliter fidelium mentes existimare poterant pervenire, quam quod nunc factum esse gaudemus. Sic Deus omnipotens illam pacem et fraternam dilectionem in vobis multiplicet, et multiplicatam corroboret, quam suis donavit sanctis apostolis. Unde de vestra unitate etiam sancta spiritalis mater vestra Dei Ecclesia, et ejus populus universus exsultat. Nam et in his ipsis vestris ferebatur apicibus, tota vestra virtute vos decertaturos pro exigendis justitiis protectoris vestri beati Petri, et sanctae Dei Ecclesiae, atque in ea promissione amoris, quae a vestro progenitore sanctae recordationis domno Pippino eidem principi apostolorum, et ejus vicariis facta est, polliciti estis esse permansuros, et plenarias justitias sanctae Dei Ecclesiae, atque ejus exaltationem esse operaturos. Et quidem nos, excellentissimi filii Christianissimi magni reges, omnino de hoc certi, atque in omnibus satisfacti sumus, quod nulla hominum suasio, aut thesaurorum copiosa datio, vos poterit declinare, aut ab eadem vestra promissione quam beato Petro spopondistis quoquomodo immutare. Tamen nunc firmitatem vestram comprobavimus, dum non corruptori et fragili homini, sed Deo omnipotenti et ejus apostolorum principi placere procurastis. Unde obnixe tanquam praesentialiter petimus, et coram Deo vivo qui vos regnare praecepit, conjuramus excellentiam vestram, ut plenarias justitias beati Petri sub nimia velocitate, secundum capitulare, quod vobis per praesentes vestros fidelissimos missos direximus, exigere, et beato Petro reddere jubeatis, sicut et vestra continet promissio, et omnia quae beato Petro, et ejus vicariis cum vestro sanctae memoriae progenitore promisistis, adimplere dignemini: quatenus intercedente eodem principe apostolorum perfectam ab omnipotente Deo in praesenti vita et futura beatitudinem suscipiatis. Post Deum in vobis habemus fiduciam, et in vestro amore, atque charitatis dilectione, firmiter usque ad animam et sanguinis effusionem una cum universo populo permanebimus. Tamen et de hoc et de omnibus justitiis beati Petri, praedictis vestris missis subtilius locuti sumus, vestro regali culmini cuncta enarranda: et jam sicut terra sitiens imbrem praestolatur, ita vestrum auxilium, et congruum effectum de nostris petitionibus postulamus. Et videte, excellentissimi filii, quia obtestamur vos per tremendum diem judicii; etiam beatus Petrus per nos vos adhortatur atque obtestatur, ut sub nimia velocitate ipsas justitias ejusdem principis apostolorum exigere a Longobardis jubeatis; fortiter eos cum Dei virtute distringentes, ut sua propria idem princeps apostolorum, atque sancta Romana Ecclesia recipiat. Nam si, quod non credimus, ipsas justitias exigere neglexeritis, aut distuleritis, sciatis vos de istis rationem fortiter ante tribunal Christi eidem principi apostolorum esse facturos. Si quis autem vobis dixerit, quod justitias beati Petri recipimus, vos ullo modo ei non credatis. Deus autem omnipotens sua vos dextera protegat, et victoriam vobis de coelo tribuat, suumque angelum ante faciem vestram mittat, qui vos praecedat, et inimicos vestros coram vestris prosternat vestigiis, atque a Deo instituti regni vestri terminos dilatet, et praesenti regno longaeviter ac prospere gubernacula perfrui faciat, etiam et post hujus vitae longaevitatem coelestia vobis regna per infinita tribuat saecula possidenda.
|
http://viaf.org/viaf/7742188
|
[] | |||
Stephanus III
| 4 |
EPISTOLA IV. STEPHANI PAPAE III AD CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES. Obnixe conatur dissuadere, ne alter ipsorum Desiderii filiam uxorem ducat, neve sororem suam Gisilam Desiderii filio elocent in matrimonium.
|
Dominis excellentissimis filiis Carolo et Carolomanno regibus Francorum, et patriciis Romanorum, Stephanus papa.
|
Dum omnium electorum Dei praecipuam vitam et digna operum merita in nostram memoriam revolvimus, invenimus profecto nulla eos potuisse qualitatis diversitate ab eorum cordis statu et pristina sponsionis constantia amoveri. Unde et variis antiqui hostis suasionibus ac blandimentis circumvallati, immutabiles in suae mentis firmitate constat permansisse, et ob hoc cum triumpho victoriae ad optata pertingere meruerunt gaudia. Et nimirum considerandum est quia si quis quibusdam suasionibus demulcitus victus fuerit, a recto confestim tramite, qui ducit ad vitam aeternam, per abrupta declinans deviare contendat, ut ex hoc in proclivem delabatur noxam. Nam plerumque certum est quia idem antiquus hostis per infirmam naturam fidelium mentes subripere nititur. Hinc est enim quod olim primo homini in paradiso constituto per infirmam mulieris naturam pestiferis valuit suadere blandimentis, divinum transgredi mandatum, et ob hoc dirae mortis humano generi irrepsit excidium. Et ideo, praecellentissimi filii, magni reges, tanto studiosius ejusdem molimini resistendum est, ne quemquam suis irretire valeat argumentis, quanto cernimus suis crebro insidiis ad decipiendum fidelium corda insistere. Itaque nostrae perlatum est notioni quod certe cum magno cordis dolore dicimus, quod Desiderius Longobardorum rex vestrae persuadere dignoscitur excellentiae, suam filiam uni ex vestra fraternitate in connubio copulare: quod certe si ita est, haec proprie diabolica est immissio, et non tam matrimonii conjunctio, sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur. Quoniam plures comperimus, sicut divinae Scripturae historia instruimur, per aliae nationis injustam copulam a mandatis Dei deviare, et in magno devolutos facinore. Quae est enim, praecellentissimi filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac nobilissima regalis vestrae potentiae proles, perfida, quod absit, ac fetentissima Longobardorum gente polluatur; quae in numero gentium nequaquam computatur, de cujus natione et leprosorum genus oriri certum est? Nullus enim, qui mentem sanam habet, hoc vel suspicari potest, ut tales nominatissimi reges tanto detestabili atque abominabili contagio implicentur. Quae enim societas luci ad tenebras, aut quae pars fideli cum infideli? Etenim, mitissimi et a Deo instituti benignissimi reges, jam Dei voluntate et consilio conjugio legitimo ex praeceptione genitoris vestri copulati estis, accipientes, sicut praeclari et nobilissimi reges, de eadem vestra patria, scilicet ex ipsa nobilissima Francorum gente, pulcherrimas conjuges, et earum vos oportet amori esse annexos. Et certe vobis non licet eis dimissis alias ducere uxores, vel extraneae nationis consanguinitate immisceri. Etenim nullus ex vestris parentibus, scilicet neque avus vester, neque proavus, sed nec vester genitor, ex alio regno, vel extranea natione conjugem accepit: et quis de vestro nobilissimo genere se contaminare, aut commiscere cum horrida Longobardorum gente dignatus est, ut nunc vos suademini, quod avertat Dominus, eadem horribili gente pollui? Itaque nullus exterae gentis assumpta conjuge innoxius perseveravit. Advertite, quaeso, quanti qualesque potentes per alienigena conjugia a praeceptis Dei declinantes, et suarum sequentes uxorum alienae gentis voluntatem validis innexi excessibus, immensa pertulere discrimina. Impium enim est ut vel penitus vestris ascendat cordibus alias accipere uxores super eas quas primitus vos certum est accepisse. Non vobis convenit tale peragere nefas, qui legem Dei tenetis, et alios ne talia agant corripitis: haec quippe paganae gentes faciunt. Nam absit hoc a vobis, qui perfecti estis Christiani, et gens sancta, atque regale estis sacerdotium. Recordamini et considerate quia oleo uncti per manus vicarii beati Petri, coelesti benedictione estis sanctificati: et cavendum vobis est, ne tantis reatibus implicemini. Mementote hoc, praecellentissimi filii, quod sanctae recordationis praedecessor noster domnus Stephanus papa excellentissimae memoriae genitorem vestrum obtestatus est, ut nequaquam praesumeret dimittere dominam et genitricem vestram, et ipse, sicut revera Christianissimus rex, ejus salutiferis obtemperavit monitis. Nam et illud excellentiam vestram oportet meminisse, ita vos beato et praefato vicario ejus, vel ejus successoribus spopondisse, amicis nostris amicos esse, et inimicis inimicos, sicut et nos in eadem sponsione firmiter dignoscimur permanere. Et quomodo nunc contra animas vestras agere contenditis, et cum nostris inimicis conjunctionem facere vultis, dum ipsa perjura Longobardorum gens semper ecclesiam Dei expugnantes, et hanc nostram Romanorum provinciam invadentes, nostri esse comprobantur inimici? Itaque et hoc, peto, ad vestri referre studete memoriam, eo quod, dum Constantinus imperator nitebatur persuadere sanctae memoriae mitissimo vestro genitori, ad accipiendum conjugio filii sui germanam vestram nobilissimam Gisilam, neque vos alii nationi licere copulari, sed nec contra voluntatem apostolicae sedis pontificum quoquomodo vos audere peragere. Et quam ob causam nunc contra apostolica mandata, et voluntatem vicarii apostolorum principis agere conamini, quod nunquam vester pater perpetravit. An nescitis, quod non infelicitatem nostram, sed beatum Petrum, cujus licet immeriti vices gerimus, spernetis? Scriptum est enim: Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit , Recordamini, peto, excellentissimi filii, quomodo vos fide dicere visus est praefatus vester domnus ac genitor, promittens in vestris animabus beato Petro, atque ejus vicario antefato domno Stephano papae, firmiter debere vos permanere erga sanctae Ecclesiae fidelitatem, et omnium apostolicae sedis pontificum obedientiam, et illibatam charitatem: et postmodum praedecessori nostro domno Paulo papae eadem vos, una cum eodem vestro genitore, certum est plerumque per missos et scripta promisisse: et post decessum antefati sanctae memoriae patris vestri, et vos ipsi saepius, tam per vestros missos, quamque per litteras, simulque et per Sergium fidelissimum nostrum nomenculatorem, et per alios nostros missos, nobis spopondistis in eadem vos vestra promissione, sicut genitor vester, circa sanctam Dei Ecclesiam et nostram fidelitatem esse perseveraturos. Sed et illud, quaeso, ad vestram referte memoriam, qualiter nos praefatus domnus Stephanus papa in suo transitu per sua scripta sub terribili adjuratione adhortari studuit, firma stabilitate vos esse permansuros erga dilectionem sanctae Dei Ecclesiae, et illibatam charitatem apostolicae sedis pontificum; et omnia vos adimplere juxta vestram eidem Dei apostolo adhibitam sponsionem. Et nunc ista est vestra promissio? O quantum laborem sustinuit iisdem praecipuus ac beatissimus pontifex, qui ita imbecillis existens tanto se exhibuit prolixi itineris periculo; et nisi Dominus praesto fuerit, in vacuum ejus labor deducetur, fuitque nobis iter illud, quod ibidem noster praedecessor in Franciam properavit, in magnam ruinam, dum nostri inimici plus nunc quam pridem in superbiae ferocitatem elevati sunt. Et ecce quod verebamur evenire cernimus, conversaque est nostra laetitia in luctum, et facta sunt novissima mala pejora prioribus, et unde expectabamus nobis lumen oriri, erup erunt tenebrae. Quapropter et B. Petrus princeps apostolorum, cui regni coelorum claves a Domino Deo traditae sunt, et coelo ac terra ligandi solvendique concessa est potestas, firmiter excellentiam vestram per nostram infelicitatem obtestatur; simulque et nos, una cum omnibus episcopis, presbyteris et caeteris sacerdotibus, atque cunctis proceribus et clero sanctae nostrae Ecclesiae, abbatibus etiam et universis religiosis divino cultui deditis, seu optimatibus et judicibus vel cuncto nostro Romanorum istius provinciae populo, sub divini judicii obtestatione vos adjuramus per Deum vivum et verum, qui est judex vivorum et mortuorum, et per ejus ineffabilem divinae majestatis potentiam, atque per tremendum futuri judicii diem, ubi omnes principes ac potestates, et cunctum humanum genus cum tremore assistere habebimus; nec non et per omnia divina mysteria, et sacratissimum corpus beati Petri, ut nullo modo quisquam de vestra fraternitate praesumat filiam jam dicti Desiderii Longobardorum regis in conjugium accipere; nec iterum vestra nobilissima germana, Deo amabilis Gisila, tribuatur filio saepefati Desiderii; nec vestras quoquomodo conjuges audeatis dimittere. Sed magis recordantes quae beato Petro apostolorum principi polliciti estis, viriliter eisdem nostris inimicis Longobardis resistite distringentes eos firmiter, ut propria sanctae Dei Ecclesiae Romanae reipublicae reddere debeant: eo quod omnia quae vobis polliciti sunt transgredientes, nos quotidie affligendo et opprimendo non cessant: et jam quia aliquid nobis reddere minime sunt inclinati, etiam et nostros invadere fines noscuntur, et tantummodo per argumentum in praesentia de vestris missis simulant justitias nobis facere. Nam nihil ad effectum perducitur, et quidquam ab eis de nostris nequaquam recipere valuimus. Unde ecce, ut cuncti nostri dolores subtiliter vestris auribus suggerantur, direximus nostros missos, videlicet Petrum dilectum filium nostrum, et Pamphilum defensorem regionarium sanctae nostrae Ecclesiae: quos et de imminente nobis tribulatione, nec non et de singulis causis subtiliter informavimus vestro regali intimandis culmini: et petimus ut solita benignitate eos suscipere, nostraeque petitioni vestras a Deo inspiratas aures accommodare dignemini, et amplissimam liberationem atque exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et istius a vobis redemptae provinciae defensionem perficere jubeatis, ut perfectam remunerationem a justo judice Deo nostro, intercedente ejus principe apostolorum beato Petro, suscipiatis. Praesentem itaque nostram exhortationem atque adjurationem in confessione beati Petri ponentes, et sacrificium super eam atque hostias Deo nostro offerentes, vobis cum lacrymis ex eadem sacra confessione direximus. Et si quis, quod non optamus, contra hujusmodi nostrae adjurationis atque exhortationis seriem agere praesumpserit, sciat se auctoritate domini mei beati Petri apostolorum principis anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, et caeteris impiis, aeternis incendiis concremandum deputatum. At vero qui observator et custos istius nostrae exhortationis exstiterit, coelestibus benedictionibus a Domino nostro illustratus, aeternis praemiorum gaudiis cum omnibus sanctis et electis Dei particeps effici mereatur. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
(Luc. X)
|
[vobis
fideliter]
|
http://viaf.org/viaf/7742188
|
[] | |
Stephanus III
| 5 |
EPISTOLA V. STEPHANI III PAPAE AD CAROLOMANNUM REGEM. Rogat, ut fiat ejus compater spiritalis.
|
Domno excellentissimo filio Carolomanno regi Francorum, et patricio Romanorum Stephanus papa.
|
Dum tantam piae considerationis gratiam, atque efficacem solertiam creator noster omnipotens Dominus, vestro mellifluo regali cordi, pro defensione et exaltatione sanctae suae Ecclesiae, infundere dignatus est, praecellentissime fili ac benignissime rex: idcirco opinatissimi nominis tui praeclara memoria, et indita coelitus prudentia in toto terrarum orbe divulgata permanet, etiam in coelestibus regnis digna operum tuorum refulgent merita. Unde beatus es, bone Christianissime rex, quod quidem nos conspecta fidei tuae constantia, quam in apostolicis causis, et nostri amoris fervore habere dignosceris, firmi in tua dilectione permanentes, sedulo eidem nostro Conditori pro immensa vestra laetitia, et a Deo instituti regni vestri stabilitate, preces fundere nequaquam desistimus. Interea conjungentes ad nos Beraldus religiosus abbas, et Audbertus vir illuster, detulerunt nobis honorandas, nimisque desiderabiles syllabas a Deo protectae excellentiae vestrae, quas cum magno honoris affectu suscipientes atque relegentes, quae in eis ferebantur, omnino agnovimus. Sed et ipsi vestri fidelissimi missi ea, quae a vestra a Deo protecta excellentia, injuncta habuerunt, nobis subtilius retulerunt, de quibus, sicut vestris fidelibus ad singula eis responsum reddidimus, vestro a Deo inspirato culmini liquido enarrandum. At vero, quia amoris vestri fervor in nostris firmiter viget praecordiis, magna nobis desiderii ambitio insistit, praecellentissime regum, ut Spiritus sancti gratia, scilicet compaternitatis affectio inter nos adveniat, pro quo obnixe quaesumus Christianitatem tuam, a Deo institute bone rex excellentissimeque fili, ut de praeclaro ac regali vestro germine, quod vobis Dominus pro exaltatione sanctae suae Ecclesiae largiri dignatus est, in nostris ulnis ex fonte sacri baptismatis aut etiam per adorandi chrismatis unctionem, spiritalem suscipere valeamus filium, ut eadem, Deo prosperante, compaternitatis gratia in medio nostrum corroborata, laetitia ex hoc tam nos quamque universus noster populus pariter relevati, exsultare valeamus in Domino. Deus autem omnipotens, per quem reges regnant, et principes imperant, sua vos protegat gratia, et victoriam vobis de coelo pro suae sanctae Ecclesiae defensione tribuat; atque longaevos et sospites in solio regni pariter cum excellentissima et Christianissima filia nostra regina, dulcissima vestra conjuge, et amantissimis natis, conservare, et coelestis regni aeterna gaudia concedere dignetur possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
http://viaf.org/viaf/7742188
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 1 |
I. Cononis cardinalis synodica epistola pro monasterio S. Quintini de Monte prope Perronam. (Anno 1115).[MABILL., Annal. Bened., V, 694.]
|
CONO, divina gratia Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, omnibus fidelibus tam praesentibus quam futuris.
|
Cum legatione in Francia fungeremur, adversus Henricum abbatem Sancti Quintini de Monte, de quadam terra de Botencurt, scilicet quam chyrographo sibi defendebat, a quibusdam monachis Sancti Vedasti calumnia exorta est. Abbas tamen Sancti Vedasti et plures ex fratribus ejus illi chyrographo testimonium perhibebant et assensum non negabant. Cum igitur causa ista ad nos usque perlata fuisset, ad illos monachos litteras nostras direximus, ut vel ab injusta calumnia quiescerent, aut si quid contra chyrographum se habere confiderent, in concilio, quod Catalaunis futurum indixeramus, calumniam suam ad diffinitionem praesentarent. In indicto igitur termino cum concilium celebraremus, neminem illorum, qui adversus abbatem Sancti Quintini vel chyrographum ejus quidquam dicerent, adesse cognovimus. Sic itaque judicio concilii chyrographum illud ratum probavimus, et ut deinceps stabile et inconvulsum permaneat, auctoritate apostolicae sedis in hujus paginae patrocinio confirmavimus. Actum Catalaunis anno Incarnationis Dominicae 1115, indictione VIII. Huic confirmationi testes interfuerunt: S. Radulphi archiepiscopi, S. Godefridi Ambianensis episcopi, S. Gualonis Parisiensis episcopi, S. Guillelmi Catalaunensis episcopi, S. Joannis Morinensis episcopi, S. Johannis Aurelianensis episcopi, S. Philippi Trecensis episcopi, S. Rotberti Atrebatensis.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 2 |
II. Cononis apostolicae sedis legati judicium pro Ecclesia Hanachiensi ad terminandam litem inter abbatissam monasterii S. Mariae et canonicos Miliacensis. (Anno 1115.) [P. LOUVET, Antiquités de Beauvais, tom. I, p. 620, Rouen, 1614, 8º.]
|
Judicium quod datum est per manum D. Cononis episcopi Praenestini sedis apostolicae legati de Ecclesia Hanachiensi inter abbatissam monasterii S. Mariae quod dicitur ad S. Paulum canonicos Miliacenses. Altare ejus Ecclesiae erat pertinens ad monasterium S. Mariae sicut absque ulla contradictione ab ipsius abbatissae prolocutoribus dicebatur, et ideo presbyterum se dicebat praedicta abbatissa mittere debere in ipsam Ecclesiam et usque ad placiti diem per triginta annos se ecclesiam illam per introductionem presbyteri ordinasse. Quae verba abbatissae in nullo canonici Miliacensis refellebant. Sed hoc tantum dicebant quia, cum decimas majores et partem minutarum haberent decimarum, presbyter post dispositionem super ipso ab ejusdem monasterii abbatissa factam ad eos deberet venire, et per eorum licentiam in eadem ecclesia remanere. Et sic usque ad hujus placiti diem per triginta annos asserebant se tenuisse, hae sunt rationes utriusque.
|
Judicatum ergo ut quando quidem altare absque contradictione esse juris monasterii beatae Mariae dicebatur; neque refragari poterat quin per triginta annos ejusdem monasterii abbatissae presbyterum in ipsam Hanachiensem ecclesiam misissent. Deinceps per ipsius abbatissae, dispositionem absque aliquo ad ipsos Miliacenses canonicos recursu presbyter in ecclesiam Hanachiensem mittetur. Haec sunt nomina judicum ipsorum: Rainaldus abbas Vigeliacensis qui judicium recitavit, Goscelinus, Halegredus decanus Belvacensis, Rogerus archidiaconus, Giraldus abbas S. Luciani, Odo abbas S. Symphoriani, Seranus, canonicus, Drago S. Quintini canonicus, Eustachius clericus. Actum est hoc Belvaci praesente domno Conone Praenestino episcopo qui judicium hoc laudavit, et sigilli sui impressione firmavit, praesidente Petro Belvacensis Ecclesiae episcopo.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 3 |
III. Cononis sanctae Romanae Ecclesiae legati epistola ad Theogerum abbatem S. Georgii. (Anno 1118.) [D. BOUQUET, tom. XIV, p. 210.]
|
CONO Dei gratia Praenestinus episcopus et sanctae Romanae Ecclesiae legatus, dilecto fratri THEOGERO abbati, in cunctis hujus vitae laboribus consolationem sancti Spiritus.
|
Religionis et honestatis vestrae fama, et quam habetis in veritatis defensione constantia, Romanae Ecclesiae vos notum et acceptum fecit. Unde cum in Gallias pro legationis nostrae officio venimus Moguntinum archiepiscopum pro pallio quod ei apportamus conventuri, et quaedam praecipua cum eo et aliis tractaturi, vos etiam vocare necessarium duximus, ut vestrae paternitatis consilium et testimonium habeamus. Abbatem S. Clementis, qui vos ad colloquii nostri locum conducat, misimus, et ut cum eo absque ulla dilatione veniatis, rogamus et praecipimus.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 4 |
IV. Cononis sanctae Romanae sedis legati epistola pro electione Metensis Ecclesiae episcopi. (Anno 1118.) [D. BOUQUET, t. XIV, p. 209.]
|
CONO Dei gratia Praenestinus episcopus et sanctae Romanae Ecclesiae legatus, dilectis in Christo filiis et fratribus, abbatibus et clericis ad electionem Metensis Ecclesiae faciendam in Christi nomine congregatis, sancti Spiritus praesentiam et consolationem.
|
Quomodo vos non ignorare sacros canones novi, et qualiter episcopi electio facienda sit nosse, auctoritate et praecepto domini papae, insuper et rogatu domini Viennensis archiepiscopi, paucis vobis tantum scribere duximus. Ne quis igitur vestrum de minori numero causetur, ipsius Domini voce moneo dicentis: Nolite timere, pusillus grex, etc. ; sicut alibi: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum . Non dixit, Ego sapientia habito in multis, sed ego sapientia habito in consiliis . Neque conturbet vos discordia multorum; jam nec novum est nec inusitatum, ut in electione episcopi discors inveniatur sententia cleri et populi. Non majori itaque parti, sed saniori sacra Scriptura cedendum censet. Quapropter eadem autoritate praecipimus, ut semota partium animositate dignum Ecclesiae Dei pastorem eligatis: electo vero, quicunque ille est, ex parte Dei et Ecclesiae omnem honorem haberi praecipimus. Quod si contempserit, excommunicationi subjicimus; et domum ejus, domum discalceati in Israel nominari censemus, et tot animarum reum, quod prodesse poterat, decernimus; et in die judicii grandine grandinari addi adjicimus. Caeterum quae vobis lator praesentium ex parte nostra dixerit vel injunxerit, tanquam ab ore nostro audiatis et audita implere non differatis.
|
(Luc. XII, 32) (Matth. XVIII, 20) (Prov. VIII, 12)
|
[quando vel quoniam]
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |
Conon Praenestinus
| 5 |
V. (Anno 1118.) [D. BOUQUET, ibid., p. 212.]
|
CONO Dei gratia Praenestinus episcopus et sedis apostolicae legatus, dilecto fratri THEOGERO, salutem et dilectionem.
|
Litteras tuae fraternae dilectionis, fratre Alardo referente, audivimus, quibus Metensem Ecclesiam, ut constanter et fiducialiter ageret, hortabaris. Nunc vero, Deo annuente, tam tuis quam aliorum monitis omnes ejusdem Ecclesiae filii obtemperantes, omnesque in canonica electione convenientes, pari voto parique consensu te in pastorem sibi a Deo provisum elegerunt. Unde nos unanimiter supplicantes rogant quatenus electioni eorum assensum praebeamus, et qualiter te in pastorem habeant, quem intra terminos nostrae legationis morari cognoverunt, studeamus. Nos vero testimonium vitae et conversationis tuae investigantes, gratia Dei nihil invenimus quod sacris possit obesse canonibus. Quapropter, frater dilectissime, praesentibus litteris te commonemus, et monendo apostolica auctoritate praecipimus, quatenus injunctum tibi onus et curam sanctae Metensis Ecclesiae, proprii pastoris solatio destitutae, subire non subterfugias; sed potius murum pro domo Israel te opponas, et Ecclesiam Christi inter instantes et immanissima rabie persecutorum fluctuantes procellas nutantem, illis resistendo sustentare et juvare nullatenus dissimules, exemplo illorum sanctorum qui in primitiva Ecclesia curam pastoralem suscipientes, pro defensione Ecclesiae seipsos, cum opportunitas exigebat, periculis mortis tradere non dubitabant. Si autem monitis Ecclesiae ac nostris obedire contempseris, sciat te procul dubio ordinis tui periculo subjacere, et ecclesiarum introitum, nisi obediendo acquiescas, tibi nullo modo patere. Quamobrem dilectionem tuam iterum iterumque monentes praecipimus, ut injunctam tibi obedientiam omni occasione remota suscipias; deinde suscepta obedientia, domino Viennensi archiepiscopo et sanctae Ecclesiae Romanae legato te praestare non negligas, ut, pontificalis ordinationis accepta benedictione, digne in Ecclesia Christi militare valeas.
|
(quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | ||
Conon Praenestinus
| 6 |
VI. Cononis sedis apostolicae legati epistola ad Theogerum Metensem episcopum electum. (Anno 1118.) [D. BOUQUET, ibid., p. 212.]
|
CONO Dei gratia Praenestinus episcopus et apostolicae sedis legatus, dilecto fratri THEOGERO Metensi electo, spiritum obedientiae cum spiritu fortitudinis.
|
Cum Filius Dei obediens fuerit Deo Patri, tu e contra obedientiam subterfugiendo membrum illius te esse negasti. Vide igitur, reverendissime frater, ne inobediendo idololatra efficiaris, et ignibus deputeris aeternis. Vides enim Ecclesiam Dei laborare, et concertare contemnis; sed magis requiescere elegisti ut in aeternum laborares. Apostolica igitur te auctoritate commonemus, et commonendo praecipimus ut electionem Metensis Ecclesiae humiliter suscipias, atque usque ad Dominicam Misericordiae Domini legato Romano Viennensi archiepiscopo te praesentes. Quod nisi feceris, te ab omni divino officio sequestramus. Fratribus vero tuis per summam obedientiam praecipimus ut consentiant: quod nisi fecerint, eidem sententiae eos subjicimus. Nos enim per misericordiam regimen coenobii S. Georgii tibi concedimus, donec opportuno tempore eidem Ecclesiae dignum pastorem possis eligere. Sancta Divinitas, reverendissime frater, te doceat obedire.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 7 |
VII. Cononis Praenestini episcopi epistola ad episcopum Lingonensem pro Arnaldo abbate S. Petri Vivi. (Anno 1119.) [ Spicileg. D. Lucae D' ACHERI, t. II, p. 768.]
|
CONO Praenestinus episcopus et Romanae Ecclesiae legatus JOSCERANNO Lingonensium episcopo salutem.
|
Querimoniam venerabilis Arnaldi aboatis monasterii S. Petri Vivi audivimus de abbate Molismensi, et abbate monasterii Sancti Joannis de Prato, quorum unus ecclesiam unam ei aufert, alter villam cum appendiciis suis. Vos autem jam bis diem placiti ei constituistis, sed neque vos neque abbates ad ullam illarum venire noluistis. Et quia injuriam hujus rei penes vos esse sentimus, mandamus, et mandando obsecramus, ut ei inde plenariam justitiam faciatis. Quod si facere nolueritis, querimoniam ejus ante dominum papam, quia de legatione nostra est, me sciatis perlaturum, et causam ejus quantumcunque potero prosecuturum.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 8 |
VIII. Cononis epistola ad Fridericum archiepiscopum Coloniensem.--Scribit ei posse regem ab eo excommunicari. (Anno 1120.) [MARTENE, Ampl. collectio, I, 664, ex ms. S. Germani a Pratis.]
|
CONO Praenestinus Dei gratia episcopus et apostolicae sedis vicarius, venerabili fratri FRIDERICO Coloniensi archiepiscopo animae suae dimidio gaudium et laetitiam in Spiritu sancto.
|
Denuntiamus vobis in nomine Domini ut non cito moveamini a vestro sensu tam dictis pseudofratrum nostrorum, quam aliorum dicentium non pertinere ad vos excommunicare regem, quia nec rex nobis commissus, nec de parochia nostra esse videtur; quibus ex ore domni papae efficaciter respondemus, quia, etsi nobis parochiali jure commissus non fuerit, auctoritate tamen Spiritus sancti et sanctorum Patrum pro tanto scelere merito excommunicare debuimus, attendentes quod B. Ambrosius Theodosium imperatorem Romanum non sibi commissum, licet non papa, non patriarcha, non Ecclesiae Romanae legatus, excommunicavit pro scelere quod non in parochia sua, sed Thessalonice commiserat. Quidam falsi fratres mandaverunt nobis quod pax esset infer vos et regem, sed domnus papa nec nos credere voluimus quousque vos videremus.
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | |||
Conon Praenestinus
| 100 |
IX. Epistola Cononis A. S. L. Ad II. Nivernensem episcopum.--De inauguratione Calisti P. II agit. Deinde comitem atque ejus satellites ob sacrilegia in Vizeliacensem ecclesiam commissa excommunicatos declarat.
|
CONO Dei gratia Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, II. Nivernensi episcopo venerabili et dilecto fratri, salutem et fraternam in Christo dilectionem.
|
Quae postquam a nobis discessistis, apud nos gesta sunt, dilectioni vestrae innotescere volumus. Die ipsa qua ab invicem discessimus cum electo nostro duce misericordia Dei ad partes Lugdunensium properavimus. Antequam autem Lugdunum perveniremus, domnus Lugdunen. archiepiscopus electioni nostrae assensit, et Lugduni subscripsit. Ibi facta processione solemni, dominum papam Calixtum et nos honorifice suscepit. Nam et Engolismensis episcopus antequam a nobis discederet, subscripserat, et domino papae humiliter se subdiderat. Inde venimus Viennam, ubi in Dominica Quinquagesimae dominus papa coronatus est. Cum autem ab illo digressi Vizeliacum venissemus, comperimus rumorem eum verum, quem fama vulgante tristes acceperamus. Tristes, inquam, tum pro ecclesia Vizel. in cujus laesione laesa est Romana mater Ecclesia tum pro ipso Nivern. comite, quem satis dileximus, cujus clientela portas Vizelia, claustri fregit et dirupit, SS. Lazari et Marthae sororis ejus, et SS. Andeoli atque Pontiani martyrum corpora, crucem quoque in qua de ligno Domini habetur, jactis lapidibus exornaverunt, monachos verberaverunt, et lapidibus percusserunt, et quemdam ex ipsis ceperunt, et injectis manibus sub habitu monachi dehonestaverunt. Pro quibus omnibus vos monemus, et apostolica auctoritate praecipimus, ut ipsum comitem ex parte nostra conveniatis, et ad emendationem tanti sacrilegii eum venire moneatis. Quod si dixerit non se interfuisse huic flagitio; de consensu eum arguite, quia scilicet cum eadem die Vizeliacum ipse venisset, et omnes sacrilegos qui flagitium commiserant ibi invenisset, neque spontaneus neque monitus ab abbate sub testimonio multorum, de suis hominibus justitiam vel honorem, vel satisfactionem Ecclesiae Vizel. facere voluit. Quamobrem timeat sententiam Lucii papae sanctissimi, quae talis est ad episcopos Gallos et Hispanos inter alia in primo decretali suo: « Res ecclesiarum vestrarum, et oblationes fidelium quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et Ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum, testante Scriptura quae ait: Qui abstulerit patri vel matri aliquid, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est. Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; et mater nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter generavit. Haec fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum, et omnium Catholicorum Patrum vetant decreta, et tales praesumptiones sacrilegia esse dijudicantur: quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores una vobiscum a liminibus sanctae Matris Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt, rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. » Item Symmachus papa adversus pervasores Ecclesiarum: « Generaliter quicunque res ecclesiasticas confiscare, aut competere, aut pervadere periculosa aut saeva infestatione praesumpserit, nisi se citissime per Ecclesiae de qua agitur satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur. Similiter et hi qui Ecclesiae jus vel largitione principum vel quorumdam potentum, aut quadam invasione, aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel haeredibus suis, ut a quibusdam jam factum audivimus, quasi haereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, admoniti a pontifice agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum esse enim censemus, ut potius custodes chartarum, quam defensores rerum creditarum, ut praeceptum est, judicemur. » Quod si comes ipse privilegia Ecclesiae Vizel. contemnit, audiat Anacletum papam a B. Petro tertium: « Privilegia ecclesiarum et sacerdotum S. apostoli jussu Salvatoris ejus decreverunt manere temporibus. » Et in legibus saeculi cautum habetur: « Si Ecclesiae venerabilis privilegia cujusquam fuerint temeritate violata, vel assimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, juxta legum sanctionem, Ecclesiae cui factum est componatur, nobisque bannus noster in triplo persolvatur. » Item in alio loco: « Nullius autem sacrae res et religiosae et sanctae: quod enim divini juris est, nullius in bonis est. » Item adversus eos qui portas fregerunt, ait Justinianus: « Sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini juris sunt, et ideo nullius in bonis sunt. Ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos, qui aliquid in muros deliquerint. » Nolumus autem, frater charissime, exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est, sed volumus ut annunties eidem comiti, ut de perpetratis sacrilegiis nobis in manu nostra satisfactionem ab hominibus suis, quorum nomina subscribentur, fieri faciat usque ad mediantem Quadragesimam, et in futuro ab inquietatione Ecclesiae desistat: quia nisi obedierit, nos sequentes sanctorum suprascriptorum sententias, anathematis gladio tam ipsum, quam terram ejus, licet inviti, post transactum quem praefiximus terminum, feriemus. Haec sunt nomina illorum qui in sacrilegio illo manus commisisse visi sunt: Rainaldus Praepositus de Moncellis, et frater ejus Nicolaus, Guillelmus mariscalcus, Paganus buticularius, Petrus panetarius, Odo Camarlancus, Petiz de Moncellis; Theobaudus cocus, Guillel. praepositus de Cerciaco, Groslebos, Renaldus nepos Mainfredi de Porta, Beraldus de Moncellis, duo filii Aimberti de Moncellis, Joannes Deli, Tardet de Moncellis, Seguinus de Moncellis, Guichardus frater Galterii Baticularii, Burgensis de Moncellis, qui cognomine ita vocatur, Gaudricus de Climiciaco cum septem sociis, et multi alii quos donec nominatim nominemus suis conscientiis puniendos relinquimus, si non digne satisfactionem fecerint.
|
(specialis enim ejus filia
est)
|
http://viaf.org/viaf/283610121
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 1 |
1 EPISTOLA PRIMA. AD EGINHARDUM.
|
Charissimo Eginhardo Lupus salutem.
|
Diu cunctatus sum, desiderantissime hominum, auderem necne excellentiae vestrae scribere. Et cum me ab hoc officio aliae rationabiles causae, tum etiam ea maxime deterrebat quod posse id contingere videbatur ut dum vestram cuperem amicitiam comparare, offensam incurrerem. Scilicet quod praepropero et inusitato prorsus ordine ab ipso familiaritatis munere inchoaverim, qui nec primordia notitiae contigissem. Ita vehementer aestuanti facilis et modesta et quae sane philosophiam deceat animi vestri natura tantae rei obtinendae spem tribuit. Verum ut aliquid rationis afferre videar, taceo quidem saecularium litterarum de amicitia sententias, ne, quoniam eis apprime incubuistis, Horatianum 2 illud doctissimorum ore tritum merito accipiam: In silvam ne ligna feras. HORAT, Satyr. lib. I, sat. 10. Deus certe noster nedum aliquam aspernandi amicos occasionem relinqueret, diligendos omnino inimicos praescripsit. Itaque patienter, quaeso, et benigne advertite animum, dum altius meas repeto cogitationes, ut nosse possitis quam hoc non perperam nec juvenili moliar levitate. Amor litterarum ab ipso fere initio pueritiae mihi est innatus, nec earum, ut nunc a plerisque vocantur, superstitiosa otia fastidio sunt. Et nisi intercessisset inopia praeceptorum, et longo situ collapsa priorum studia pene interissent, largiente Domino meae aviditati satisfacere forsitan potuissem. Siquidem vestra memoria per famosissimum imperatorem Carolum, cui litterae eo usque deferre debent ut aeternam ei parent memoriam, coepta revocari, aliquantum quidem extulere caput, satisque constitit veritate subnixum praeclarum dictum: Honos alit artes, et accenduntur omnes ad studia gloriae. Nunc oneri sunt qui aliquid discere affectant; et velut in edito sitos loco studiosos quosque imperiti vulgo aspectantes, si quid in eis culpae deprehenderint, id non humano vitio, sed qualitati disciplinarum assignant. Ita dum alii dignam sapientiae palmam non capiunt, alii famam verentur indignam, a tam praeclaro opere destiterunt. Mihi satis apparet propter se ipsam appetenda sapientia: cui indagandae a sancto metropolitano episcopo Aldrico delegatus, doctorem grammaticae sortitus sum, praeceptaque ab eo artis accepi. Sic quoniam a grammatica ad rhetoricam et deinceps ordine ad caeteras liberales disciplinas transire hoc tempore fabula tantum est, cum 3 deinde auctorum voluminibus spatiari aliquantulum coepissem, et dictatus nostra aetate confecti displicerent, propterea quod ab illa Tulliana caeterorumque gravitate, quam insignes quoque Christianae religionis viri aemulati sunt, oberrarent, venit in manus meas opus vestrum, quo memorati imperatoris clarissima gesta clarissime litteris allegastis. Ibi elegantiam sensuum, ibi raritatem conjunctionum, quam in auctoribus notaveram, ibidemque non longissimis periodis impeditas et implicitas ac modicis absolutas spatiis sententias inveniens, amplexus sum. Quare cum et ante propter opinionem vestram, quam sapiente viro dignam imbiberam, tum precipue propter expertam mihi illius libri facundiam, desideravi deinceps aliquam nancisci opportunitatem ut vos praesentes alloqui possem; ut quemadmodum vos meae parvitati vestra tum probitas sapientia fecerat claros, ita me vestrae sublimitati meus etiam erga vos amor et erga disciplinas studium commendaret. Neque vero id optare desistam quandiu ipse incolumis in hac vita vos esse cognovero. Quod posse contingere hoc magis in spem ducor quo ex Gallia huc in Transrhenanam concedens regionem vobis vicinior factus sum. Nam a praefato episcopo ad venerabilem Rabanum directus sum, uti ab eo ingressum caperem divinarum Scripturarum. Ergo cum ad vos iturum hinc ejus nuntium comperissem, primo quasdam verborum obscuritates, a vobis uti elucidarentur, mittendas proposui; deinde praestare visum est ut etiam hanc epistolam dirigere debuissem; quae si a vobis dignanter 4 accepta fuerit, exoptabili me affectum munere gratulabor. Sed semel pudoris transgressus limitem, etiam hoc postulo ut quosdam librorum vestrorum mihi hic posito commodetis. Quanquam multo sit minus libros quam amicitiam flagitare. Sunt autem hi. Tullii de rhetorica liber; quem quidem habeo, sed in plerisque mendosum. Quare cum codice isthic reperto illum contuli; et quem certiorem putabam, mendosiorem inveni. Item ejusdem auctoris de rhetorica tres libri in disputatione ac dialogo de Oratore. Quos vos habere arbitror, propterea quod in brevi voluminum vestrorum post commemorationem libri ad Herennium, interpositis quibusdam aliis, scriptum reperi: Ciceronis de rhetorica. Item: Explanatio in libros Ciceronis. Praeterea: A Gellii noctium Atticarum. Sed et alii plures in praedicto brevi: quos, si Deus apud vos mihi gratiam dederit, istis remissis accipiens describendos mihi, dum hic sum, avidissime curare cupio. Exonerate, quaeso, verecundiam meam, quae supplico facientes; meque rimantem amaras litterarum radices, earum jam jucundissimis explete fructibus: illo vestro facundissimo eloquio incitate; quae si meruero, tantorum beneficiorum gratia, quoad vixero, semper mihi habebitur. Nam quae vos eorum merito sit remuneratio secutura non opus est dicere. Plurima scribenda in alia mens suggessit; sed vestrum ingenium meis ineptiis ultra remorari non debui, quod scio vel exterioribus occupatum utilitatibus, vel circa intimas et abditas philosophiae rationes intentum.
|
(liceat mihi absque suspicione adulationis
dicere)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 2 |
5 EPISTOLA II. AD EUMDEM.
|
Desiderantissimo praeceptori Eginhardo Lupus.
|
Molestissimo nuntio de excessu venerabilis vestrae conjugis consternatus, plus quam unquam vobis nunc optarem adesse; ut vestram moestitiam vel mea compassione levarem, vel concepto sensu ex divinis eloquiis assiduo sermone solarer. Verum donec id Deus praestet esse possibile, suggero ut memores humanae conditionis, quam merito peccati contraximus, modice sapienterque feratis quod accidit. Neque enim huic infortunio cedere debetis, qui blandimenta lenioris fortunae forti semper animo devicistis. Invocato itaque Deo, nunc illas tolerantiae vires expromite, ad quas charissimum quemlibet casu simili deprehensum probabiliter vocaretis. Opto vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 3 |
EPISTOLA III. EGINHARDI AD LUPUM.
|
Eginhardus Lupo suo salutem.
|
Omnia mihi studia omnesque curas tam ad meas quam amicorum causas pertinentes exemit et excussit dolor quem ex morte olim fidissimae conjugis, jam nunc charissimae sororis ac sociae, gravissimum cepi. Nec finiri posse videtur; quoniam exstinctionis illius qualitatem adeo tenaciter memoria retinet, ut inde penitus non possit avelli. 6 Huc accedit quod ipsum dolorem identidem accumulat et vulnus semel acceptum exulcerat, quod vota scilicet nostra nihil valere permissa sunt, ac spes quam in martyrum meritis atque interventione collocavimus exspectationem nostram ex asse frustrata est. Inde evenit ut solantium verba, quae aliorum moestitiae mederi solent, plagam cordis nostri recrudescere potius faciant atque rescindant, eum me aequanimiter ferre jubent infortunii molestias quas ipsi non sentiunt, atque in eo censent mihi gratulandum in quo nullum gaudii vel laetitiae valent demonstrare vestigium. Quis est enim mortalium cui mens constet, quique sanum sapiat, qui sortem suam non defleat, et qui se infelicem ac miserrimum non judicet, cum in afflictione positus eum quem votis suis fauturum fore crediderat aversum atque inexorabilem experitur? Haeccine talia tibi videntur ut suspiria, ut lacrymas homuncioni tantillo commovere, ut ipsum ad gemitum et planctum concitare, ut etiam in desperationis barathrum dejicere potuissent? Et utique dejecissent, nisi divinae miserationis ope suffultus quid in hujusmodi causis aut casibus majores ac meliores nostri tenendum servandumque sanxissent ad inquirendum subito me convertissem. Erant ad manum doctores egregii nedum non spernendi, verum omnimodis audiendi atque sequendi, gloriosus videlicet martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarum litterarum expositores Augustinus atque Hieronymus; quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus animatus depressum gravi moerore cor sursum levare conatus sum, coepique mecum sedulo reputare 7 quid super excessu charissimae contubernalis sentire deberem, cujus mortalitatem magis quam vitam videbam esse finitam. Tentavi etiam si possem a memetipso exigere ut id ratione apud me fieret quod longa dies solet efficere; scilicet ut vulnus quod animo nostro nondum sperata morte repentinus casus inflixit cicatricem ducere ac spontaneae consolationis medicamento sanescere inciperet. Sed vulneris magnitudo facilitati resistit; et licet saluberrima sint quae a memoratis doctoribus ad mitigandum gravem dolorem velut a peritissimis idemque mitissimis medicis offeruntur, plaga quae adhuc sanguinem trahit sanandi maturitatem nondum admittit. Hic fortasse miraris ac dicis ex hujusmodi occasione natum dolorem tam longum ac diuturnum esse non debuisse, quasi in dolentis sit potestate quando id finiatur quod ille, quando inciperet, neque in potestate habuit, neque praescivit. Metiri tamen posse videtur doloris ac moeroris magnitudo sive diuturnitas de eorum quae acciderunt damnorum quantitate: quae ego cum quotidie in omni actione, in omni negotio, in tota domus ac familiae administratione, in cunctis quae vel ad divinum vel humanum officium pertinent disponendis atque ordinandis immaniter sentiam, qui fieri potest ut vulnus quod tot ac tanta incommoda intulit, cum crebro tangitur non recrudescat potius et renovetur quam sanescat aut solidetur? Arbitror enim, nec vereor quod haec opinio falsum me habeat, hunc dolorem atque anxietatem, quae mihi de charissimae contubernalis occasione exorta est, perenniter mecum perseveraturam donec id ipsum temporis spatium quod 8 Deus mihi ad hanc miseram ac temporalem vitam concedere voluerit debito sibi termino finiatur: quam tamen proficuam potius mihi quam noxiam hactenus experior, cum animum ad laeta et prospera festinantem velut quibusdam frenis atque habenis remoratur ac retinet, mentemque ad revocationem mortis revocet, quam ad spem et amorem longaevitatis odium atque oblivio senectutis illexerat. Video mihi non multum superesse temporis ad vivendum, licet quantum id esse debeat mihi penitus ignoretur. Sed hoc certissimum teneo, et recens natum cito posse mori, et senem diu non posse vivere. Ac proinde longe utilius ac beatius fore censeo ipsam temporis incerti brevitatem cum luctu quam laetitia ducere. Quia si secundum Dominicam vocem beati ac felices erunt qui lamentantur et lugent , e contrario infelices ac miseri fient qui dies suos in jugi et continua laetitia finire non metuunt, gratias ago atque habeo charitati tuae, quod me per litteras tuas consolari dignatus es. Neque enim majus aut certius tuae erga me dilectionis indicium dare potuisti quam aegro atque jacenti manum exhortationis porrigendo, monendoque ut surgerem, quem mente prostratum ac moerore depressum ignorare non poteras. Bene vale, charissime ac desiderantissime fili.
|
(Matth. V)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 4 |
9 EPISTOLA IV. AD EGINHARDUM.
|
Epistolam vestrae dignationis calamitatem quae dudum vobis contingit graviter querentem haud quaquam mediocriter commota mente perlegi, confectumque vestrum animum tam diuturni moeroris anxietate vehementer indolui. Et quamvis qui me longe praestent amicorum solatia tentaverint hunc tantum levare dolorem, nec tamen ob eam rem profecerint, ut litteris vestris satis eminet, quod ipsi casus vestri considerationem non satis ad se admiserunt, eo usque ut eorum quidam super excessu gratissimae quondam uxoris gratulandum monerent, quod, ut opinor, nihil ad consolationem pertinet non tam aetatis levitate vel ingenii, quod exiguum sentio, confidentia quam proni erga vos amoris magnitudine haec rursum, qualiacunque sint, in vestri solatium non sum veritus cudere. Siquidem conscius mihi sum intimum me nobilissimae illius feminae morte cum vestra, tum etiam ipsius vice traxisse dolorem; quem atrociter exasperantem vestrae litterae, fateor, recrudescere coegerunt. Unde nequaquam desperaverim quod aliis, necdum sit datum mihi ut aliquod solatium vobis persuadere possim a Domino reservatum. Vilibus plerumque remedium quaeritur quod pretiosissimis et artis vigilantissima compositis diligentia frustra diu tentatum est. Itaque firmamentum justi, ut vobis videtur, doloris vestri duas in partes, epistolas mihi reddendo, divisistis. 10 Earum prima, quae et vel maxima, illa est, quod vota vestra et spes, quam in sanctorum martyrum intercessione locaveratis, vos velut irrita fefellerunt. Altera, quae proxime primam accedit, quod sinister ille casus quantum vobis importaverit incommodi quotidianis meriti negotiis cogimini, dum vos onus domesticarum divinarumque rerum, quod illius memorabilis feminae fida societas leve fecerat, vestris ex toto impositum ac relictum cervicibus obruit. Revera valida utraque res, et quae praeter sapientem, qui adversa quoque modice ferre didicerit, facile quemlibet sua mole possit opprimere. Ac primo quidem quam proposui pariter conabor non subvertere ac penitus auferre , sed tenuare, imbecillemque inspectu rationis efficere. Certe hinc movemini, certe hinc afficimini, quod vos cassa vota frustrata sint, ac spes in martyribus, imo in Deo sita illuserit. Quasi vero id vobis omnimodis constet quod tantopere poposcistis vestrae uxorisque saluti conducere. Quod sane si vobis satis exploratum fuisset, acrioris justique doloris ingens esse videbatur fomes, dum vos non quasi filium corriperet, sed veluti in adversarium divina censura desaevisset. Attamen sic quoque non desperationis barathrum subeundum, sed divinitas infensa precibus assiduis ac summissa fuerat flectenda patientia. Nunc autem cum Deus omnes homines salvos velit fieri, ac in nomine ipsius, qui Salvator dicitur, nemo postulet nisi qui propriae saluti proficua flagitarit, cumque vos in nomine Salvatoris plena fide petieritis, quis non opinetur non 11 exauditos quidem vos ad temporale votum, exauditos autem ad perpetuam salutem? Ego plane firmissime crediderim et vobis et uxori ejus etiam immaturo excessu consultum. Quaeritis quemadmodum? Nempe quod conjuges ex duobus corporibus in unam redacti compagem, licet concordissime vixerint, non una letho resolvuntur; et quantum ad usitatum naturae pertinet ordinem, necesse est unum alteri superesse. Hinc jam vestra prudentia intelligit quando sententia in hominem divinitus emissa, Terra es, et in terram ibis , differri aliquantulum potest, in perpetuum autem vitari non potest, fidis optandum conjugibus, cum uter eorum remansurus sit, eum fore superstitem qui sit et ad calamitatem ferendam robustior et ad justa de more Christiano curanda magis idoneus. Non enim sexu differentia virtutis, sed animo capienda est. Alioqui non video religiosi conjuges quemadmodum sibi sincero amore devincti sint. Cum haec ita se habere indubitata ratio persua leat, planum igitur est verisimile esse non illi feminae venerabili solum, sed etiam vobis a Deo magnum quiddam praestitum, dum quod vobis eligendum fuerat ipse ultro ingesserit, quanquam occulto, minime tamen injusto judicio. Certe illa etsi ex vestro consortio multa didicerat, ita ut non sui sexus modo, verum etiam turbam virorum sua insigni prudentia gravitate atque honestate, quae res magnam vitae humanae tribuunt dignitatem, longe superaret, ac corpore femina, animo in virum profecerat, ad sapientiae vestrae fastigium nunquam penitus aspirasset, nunquam tantum robur semperque similem, quam in vobis singulariter 12 omnes mirantur, constantiam ullis unquam profectibus aequavisset. Nunquam, si supervixisset, tantum vestrae quantum vos et illius et vestrae perpetuae saluti procurare potuisset. Ac per hoc, quoniam dum in hoc fragili versamur corpore, omni perturbatione ita vacare non possumus quin aliquando aliqua aegritudinis molestia quatiamur, quod posse sapienti contingere philosophi putaverunt hoc vobis evenire optem, ut casus adversos, ut primo aspectu apparet, quibus vulgo inculta mortalium multitudo subruitur, vestrae mentis sapientia sensim emolliat, imo divinae voluntati vestram contemperet. Deinde, quia vitae hujus obscurissimas tenebras sermo divinus irradiat juxta illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis , quomodo ipse formet eamdem vitam penitus intuendum est. Nimirum in Dominica oratione quotidie dicimus: Fiat voluntas tua, scilicet non nostra, quae ignara rerum sibi salubrium falli consuescit, sed tua, quae, utpote Dei, futura praenoscit. Salvator quoque noster passione impendente cum dixisset, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste , assumpti hominis infirmitatem, imo membrorum suorum, propter quod ad has preces descenderat, imbecillitatem sic divina virtute consolidat: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Scilicet fallere fallique nescius magister, quod Deus suo nos exemplo instituit ut cum adversa urgerent, sic ea depellere precibus conaremur, ut in his etiam contra nostrum votum ejus fieri voluntatem salubriter amplecteremur. Recolite, quaeso, Paulum, cujus tanta erat eminentia ut in tertium raptus coelum audierit 13 arcana verba sanctae Trinitatis quae non licet homini loqui, tamen Dominum orasse quo a se angelum Satanae, a quo tribulabatur, submoveret, nec obtinuisse quod voluit, sed quod profuit. Revocate in memoriam Davidem, quatenus se pro impetranda filio vita macerarit. Et certe cum tantus esset propheta, ne responsum quidem divinum tam immani confectus moerore promeruit. Quaecunque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus . Ergo perpendite qualiter David cassam precum suarum expertus instantiam, consolationem ratione perceperit, ac justitiae Dei subjectus humiliter acquieverit. Non estis tam fundatae fortitudinis. Quod praefato dictum est Apostolo, vobis responsum accipite: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur . Siquidem et ipse moerorem scriptae orationis, si quis ei subortus fuerat, hoc admonitus oraculo aliud oportere, deposuit. Hujusmodi praeceptis et exemplis sacrae Scripturae capitula exuberant: quae, quoniam, ut insignis ait poeta : Non canimus surdis, epistolarisque coarctat angustia, praeteriens, vobis consideranda relinquo. Suffecerit haec tantum tetigisse quae sola recepta vulneris hujus tumorem, quantum mea fert opinio, mulcere atque lenire largiente Domino poterunt. Quanquam mihi multa volventi aliud etiam occurrat, quod hoc Dei judicium clementiae quam iracundiae videri possit certissimum documentum. Nam quia flagellat omnem filium quem recipit , affectum vestrum in uxoris amore forsitan subdivisum non passus, putari potest ad se solum 14 amandum revocavisse; ac si quid ejus corpori intemperanter diligendo plus justo a vobis indultum fuerat, ejusdem corporis subtractione punisse. Cumque per prophetam loquitur: Non consurget duplex tribulatio , quod LXX interpretum sic expressit translatio: Non judicat Deus bis in idipsum, hic emendare dignatus est quod ut homo excessistis , ne quid gravius in vos quandoque decerneret. Quare Dei amplecti debetis inmensam pietatem, qui vos sua dignos judicaverit correctione, quam offensam metuere disciplinae illius verbera sustinentes. Fili, inquit Salomon, noli deficere a disciplina Domini, et ne fatigeris cum ab eo argueris. Quem enim Dominus diligit, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi . Denique quorum isthic peccata non visitat, quosque florere pro voto permittit, in hos post mortem ejusdem ira desaevit. De talibus in psalterio legimus: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur . Et in Job: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt . Praeterea hoc mihi subjicit mens, voluisse Deum rebus ipsis vos experiri quam sit infelix qui in perpetuum abjungatur ab ipso, in quo est perpetua et vera delectatio, si tam immaniter afficiat licet fidissimi atque charissimi tamen hominis, momentanea separatio. Cum haec verisimilia esse videantur, abolete, quaeso, quantum potestis, de quo sermo habetur, moerorem, et cum Job dicite: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum: sit nomen Domini benedictum . Et cum Apostolo in Dei spatiamini laudibus dicentes: Benedictus Deus et Pater 15 Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra . Restat pars altera suscepti negotii: quae stringenda breviter est, ne forte plura dicens sim oneri, qui gestiam esse solatio. Hinc instaurari, imo perseverare doloris vulnus asseruistis, quod duplicatus quotidie dispositionis labor quid boni perdideritis admoneat, ac propterea nec finiri posse videatur. Id esse verissimum ipse concesserim; illudque quod inter alia posuistis, non posse pro voluntate hominem dolori finem imponere, quem nec praesciat, nec imminentem queat effugere, vehementer approbo, satisque catholice dictum intueor. Non est enim in potestate hominum via ejus, sed a Domino gressus hominum diriguntur, et humani libertas arbitrii eget omnimodo auxilio gratiae Dei; sed plane quae facta sunt infecta esse non possunt, nec dolor revocare valet semel praeterita, nec est in homine unde a seipso petat auxilium. Quocirca deprehensi quibuslibet angustiis, quo verius nos sentimus fragiliores, hoc oportet celerius ad divinae miserationis subsidium velut ad portum tutissimum confungiamus. Eleganterque illud dictum est: Necesse est adesse divinum ubi humanum cessat auxilium. Nec longus, dummodo conemur, terendus est labor. Nam qui ad se hoc modo votat: Venite ad me qui laboratis , nitentes adjuvat, ad se pervenientes informat, in se permanentes procul dubio coronat. Quare quod dixistis memoratum dolorem quoad viveretis mansurum vobiscum, expressit hoc a vobis, sentio, concreta longo usu magnitudo amoris; sed in ea vos obstinatione 16 animum relinquere, quantum audeo, dehortor; siquidem et illi cujus causa emersit nihil immoderatum proderit, et vobis multum nisi deponatur, officiet. Quinimo totum vos curandum sanandumque Domino permittite, cui est perfacile quod nostra natura difficillimum judicat. Nam quis speravit in Domino et deceptus est? Obsecro, totum cor vestrum ad rogandum Deum effundite. Praestare vult qui se ut rogetur, admonuit, Petite et accipietis . Petite ut ipse vobis affectum inspiret rogandi, et effectum ipse tribuat impetrandi. Dicite quod clarissimus idemque suavissimus auctor Augustinus : Da quod jubes, et jube quod vis. Siquidem sua nos Deus gratia ut velle ac posse aliquid boni queamus et praevenit et subsequitur. Quod evidenter in Psalmis didicimus, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me . Utique et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae . Acquiescite Spiritui sancto per Davidem monenti: Jacta in Domino curam tuam, et ipse te enutriet ; ac Domino fiducialiter dicite: Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me . Et cum Apostolo jam exsultantes in Dei laudibus ingeminare poteritis: Omnia possum in eo qui me confortat . Tristitia enim saeculi mortem operatur , haud dubium quin spiritualem, sed et corporalem, ut optime nostis, saepe consciscit. Quamobrem aerumnis vitiorum quibus premimur contristemur, et ab eorum falsa dulcedine, quanta possumus amaritudine separari nitamur, ac hujus incolatum vitae, in qua sine querela non vivitur, modeste feramus. Caeterum, veniam a Deo exspectantes, in eo plena fide laetemur. Denique illud 17 quod in Evangelio promittitur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur , non de iis qui lugent de amissione charorum et temporalium commodorum, verum de illis qui moerent, initio sejuncti a mortifera vitiorum delectatione, donec virtutibus Spiritus sancti gratia consolationem recipiant, vel de his qui propter sua proximorumve peccata salubriter affliguntur, propter quod illius felicis vitae dilationem, cui votis omnibus suspiramus, rectissime intelligitur. Proinde petentes quondam uxori refrigerium sempiternum, quae mortem, ut credimus, non incurrit, sed exuit, vobis patientiam et in bonis actibus perseverantiam atque profectum postulate a Domino Deo nostro, et dicto citius consolationem vestro infundet pectori; ita ut audiatis Apostolum cohortantem: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete . Ego sane quod dignati estis vestros aestus mecum communicare, attentius et pro illa et pro vobis supplicare conabor. Credo, quamvis non meo merito, vestra tamen Deum humilitate placandum, qui absque respectu vestrae magnitudinis cum mea parvitate conferre tam seria non horruistis. Ostendi ut potui et humana ratiocinatione et divinis auctoritatibus non vos exauditos ad votum patienter ferendum, dolorisque vulnus, quod irremediabile videbatur, quemadmodum mitigari posset. Vestrae prudentiae ac solitae dignationis erit quae pia intentione non docendi, sed commemorandi causa profusa sunt, aeque pia mente lectitare, et si qua in his capi possit utilitas, pro jure amicitiae vestram deputare.
|
18 Libellum de adoranda cruce, meo judicio utilissimum, quem meo nomini dedicastis, ut par fuit amplexus sum. Atque utinam morem mihi gerentes sic omnia quaecunque ab initio enodanda vobis misi, vel hoc anno reliqui, aperire non gravaremini! Profecto non mihi solum, sed multis videtur hic labor prodesse. Tamen et pro hoc quod nunc mihi nec opinanti misistis, et pro aliis quibus a vobis institutus jam antea sum, maximas agens habensque gratias, quid Deus vestrae indulgentissimae dignetur inspirare pietati sollicitus praestolabor. Medio Maio vita comite hinc recedere decrevi. Quo tempore, Deo volente, sicut vobis, si recordamini, dixi, ad vos venturus sum, et aliquot apud vos dies facturus, ut et libros vestros vobis restituam, et quibus indiguero discam, fruarque aliquandiu vestro suavissimo alloquio, atque informer mihi gratissimo vestrae gravitatis et honestatis exemplo. Nam me hoc tempore discessurum inanis vobis fama mentita est. Quod etsi, quod penitus nolo, contingeret, sic quoque ad vos sine dubio properarem. Tantus enim mihi vestri amor incumbit, ut nullatenus vobis insalutatis, sanctorumque martyrum neglecto patrocinio, ad patriam remearem. Cupio te mei memorem bene valere in Domino, prosperisque pollere successibus, Domine desiderantissime Pater, et de me optime per omnia merite.
|
(quod
prorsus impossibile perfectis etiam oratoribus, si
essent; video, multo magis mihi) (Gen. III) (Psal. CXVIII) (Matth XXVI) (Rom. XV) (II Cor. XII) (Virgil., Ecl., X) (Hebr. XII) (Nahum I) (nemo enim mundus a sorde) (Prov. III) (Psal. LXXII) (Job XXI) (Job I) (II Cor. I) (Matth. XI) (Joan. XVI) (lib. X Confess., cap. 29, 31, 37) (Psal. LVIII) (Psal. XXII) (Psal. LIV) (Psal. XXXI) (Philipp. IV) (II Cor. VII) (Matth. V) (Phil. IV)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 5 |
19 EPISTOLA V. AD EUMDEM.
|
Fidissimo Patri Eginhardo Lupus salutem.
|
Memoriam vos habere mei quam gratum habeam nequaquam facile dictu est, praesertim cum eminentiae vestrae sublimitas eo usque se submiserit ut ultroneae salutationis munus hac vice meruerim, quamvis optaverim vestris refici litteris, quantumque jam aestus rei notae deferbuerit discere, atque si vobis hinc a parvitate mea quidquam persuaderi potuerit. Ego certe, quemadmodum pollicitus sum, et pro illius charissimae sempiterno refrigerio specialiter ac quotidie Dominum supplico, et quod vobis vel in praesenti vel futura vita conducibile credo vigilanti perseverantia postulare non desino. Proficiamne aliquid, vos forsitan sentiatis. Haudquaquam tamen dubitaverim harum fructum petitionum in divina miseratione reponere, ac licet serum, quantum ad voti spectat impatientiam, maturum tamen propter illius justitiae pondus sine dubio praestolari. Obsecro autem, legite libri sancti Augustini de Civitate Dei XXI, titulum 27, et videte si non his quae scripsi paria de eadem calamitate vir ille divini ingenii senserit; quae plane nunquam ante legeram: sed cum postea ea percurrissem, admodum miratus sum mea tam similia sensu fuisse, ut ab is colorem traxisse penitus viderentur. Caeterum profectionis in patriam, ac per hoc ad vos, tempus aliquantum producere coactus sum. Namque venerabili 20 viro Marcwardo, per quem mea reversio administranda est, cum in Italiam legatus mitteretur, ac me prius ad suum colloquium ut amicissimum evocavisset, mihi consuluerat ut hinc die qua significaveram vobis recedens sanctitatem vestram petere debuissem. Verum illustris abbas Rabanus postmodum regressus a palatio, foret necne per id temporis isthic propter legationem sibi commissam, ad liquidum scire non potuit; atque ob eam rem hortatus est ut reditum meum ad Non. Jun. differrem, quando solemnitas sancti Bonifacii se abesse minime sineret, nisi forte ipsi quoque imperialis jussionis et ea quam gravissima praejudicaret auctoritas. Itaque cum suam post regressionem Marcwardus ex me quaesitum quando potissimum reverti vellem misisset, memoratae rei causa equos huc adducendos ut pridie Non. Jun. curaret petii, quo Christo propitio VIII. Id. ejusdem mensis iter ad vos possem arripere: quod ille, si vita comes fuerit, indubitanter implebit. Quare certum diem quidem, quo ad vos venturus sim, exprimere non audeo; sed intra eam hebdomadam quae Non. Jun. coeperit omnino me venturum, Deo volente, confirmo. Atque utinam exoneratum omni curarum molestia vestrum reperire tunc merear animum, ut non vacet modo pro solita dignatione quaecunque amicalia videbuntur mecum conferre, verum etiam ubi vel meum vel aliorum me deficit, vestrum adsit consultum ingenium; cui quantum assurgam, quantumque deferam, quantum denique eo me vel adjutum vel adjuvandum credam, ut adulationis morsum effugiam, nolo amplius dicere; Deus viderit, cujus idipsum gratia procuravit. 21 Interim haec quae subjeci paterna, qua me semper fovetis, pietate considerare dignamini, ut ea praevisa mihi facilius expediatis. In priori libro Arithmeticae Boetius quarto capitulo sic ponit: Quod autem dictum est secundum duorum generum contrarias passiones hujusmodi est, ab eo loco usque ad haec verba, quae paucis interjectis subjiciuntur, Spatio est maxima parvissima quantitate, minus mihi quam velim clarum est. In eodem libro, capitulo 21, negat esse difficile diligentibus, praeter quas ipse expresserit partes, multiplices superpartientis secundum monstratum a se modum caeteras reperiri. Quod si per vos plene quod paulo praemisit superius intellexero, ubi ait, Vocabunturque hi secundum proprias partes duplex superbipartiens, et sequentia, nimirum mihi non erit difficile. Idem auctor eximius secundo ejusdem operis libro, itemque secundo capite, et ut ait, inquit, Nichomachus inmusitatum, sive, ut alibi reperi, enmusitaton theorema proficiens, etc.; quae verba Graeca quam habeant proprietatem nescio si recte acceperim. In eodem libro, cap. 25, ab eo loco ubi scriptum est: Omnis quoque cubus qui ex tetragonorum superficie in profunditatem corporis crevit, usque ad eum, Angulos vero octo, quorum singulis sub tribus ejusmodi continetur, quales priores fuere tetragoni unde cubus ipse productus est, ut verbo ipsius loquar, figuram rei subtilis non assequor, et ut per vos ejus intellectum capiam vehementer indigeo. In Victorii quoque calculum praevia Dei gratia vestraque doctrina ingredi cupio. Quinetiam in hujusmodi dictionibus, ut est aratrum, salubris, et similia, 22 quae non modo positione, sed etiam natura penultimam videntur habere productam, magna haesitatio est, in qua me adhuc laborare profiteor; utrumnam naturae serviendum sit, ut penultima, ut est, longa pronuntietur; an propter illud quod Donatus ait, Si penultima positione longa fuerit, ipsa acuetur, ut Catullus; ita tamen si positione longa, non ex muta et liquida fuerit, nam mutabit accentum, ut pharetra, in natura simul et tali positione productis, communis syllaba naturae praejudicet, et accentus in antepenultimam transferatur. Namque nihil in auctoribus solidum adhuc reperire potui unde uter eorum sensus aut astrui aut abdicari mihi posse videatur. Erit igitur vestrae prudentiae hanc ambiguitatem dirimere et utrum eorum aliquo documento fortissimo roborare. Siquidem ad difficultatem, quod certam hinc nullius reperio regulam, accedit etiam hoc quod in metro ejusmodi, ut est, aratrum, semper productam invenio penultimam, cum si in naturaliter quoque longis communis syllaba valeat, manifestum sit aratra nominativo, accusativo, et vocativo pluralibus per dactylum poni potuisse. Sunt et alia complura interroganda, quae notata teneo, quaeque commodius, si Deus vosque permiseritis, praesens disquiram. Et obsecro per quam mihi pietatem gratuito semper exhibuistis ut quoad veniam ad vos, quae necessaria mihi scitis me unde discam nisi ex vobis restare, ex abditis vestrae memoriae diligentius eruere ac mihi jure caritatis et amicitiae ultro aperire dignemini; ut semina in me vestri figentes ingenii, frugem illius ad plurimos transmittatis. 23 Praeterea scriptor regius Bertcaudus dicitur antiquarum litterarum, duntaxat earum quae maximae sunt, et unciales a quibusdam vocari existimantur, habere mensuram descriptam. Itaque si penes vos est, mittite mihi eam per hunc, quaeso, pictorem, cum redierit, schedula tamen diligentissime sigillo munita. A. Gellium misissem' , nisi rursus illum abbas retinuisset, questus necdum sibi eum esse descriptum. Scripturum se tamen vobis dixit quod praefatum librum vi mihi extorserit. Verum et illum et omnes caeteros, quibus vestra liberalitate fruor, per me, si Deus vult, vobis ipse restituet. Abdita in lege et maxime Graeca nomina, et alia ex Servio item Graeca, quae initio vobis direxi, saltem nunc utinam ne gravemini explanare. Valeas, clarissime praeceptor et Pater dulcissime, prosperisque perpetuo successibus polleas.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 6 |
EPISTOLA VI. AD REGINBERTUM.
|
Charissimo et desiderantissimo Reginberto Lupus et Adalgus aeternam salutem.
|
Graviter in me Lupum litterae tuae invectae sunt, quod videlicet omni germanitate atque natura eo usque mentem exuerim ut infelicitatem tuam saltem consolatoriis apicibus fastidissem lenire, quando alterius subsidii conferendi nulla copia provenisset. Unde collegi litteras meas nequaquam tibi redditas quas per Marcwardum abbatem a Transrhenanis partibus ante hoc ferme 24 triennium direxi, nec tamen illius incuria. Nam ipse, cum te minime invenisset gentili nostro Bodoni, quem nobis fidum credebat, monstratas litteras tibi tradendas reliquit: quod ille si complevisset, cognovisses me fraterna pietate, non tua modo penitus miseratum incommoda, sed etiam recuperandae fortunae jam tum consilium agitasse. Verum omittamus ista, quibus aut fraus aut negligentia detraxit effectum; praesentia magis urgent. Hilarioris fortunae faciem tibi aliquantulum aperiri utcunque gratulamur. Nec ejus indulgentia te abuti volumus, sed omnem illius fructum in tua tuorumque utilitate collocare. Id quemadmodum facere debeas melius intelliges, si tibi quae nostra sunt innotescant. Superiore anno, annitentibus amicis, in praesentiam imperatoris deductus sum, et ab eo atque Regina benigne omnino exceptus: et nunc, hoc est X Kal. Octobris, indictione prima, ad palatium regina quamplurimum valet evocante promoveo, multique existimant fore ut cito mihi gradus dignitatis aliquis conferatur. Quod si divina exuberante gratia evenerit, non dubites illico te accersendum, ut una permissu imperatoris degentes, communium studiorum exercitatione jucundissima perfruamur. Sin autem spes nostras eventus eluserit, rescribe an velis me per amicos* ut ab imperatore locus tibi quidem reddatur in monasterio tuo, apud me autem studendi gratia, quatenus uterque nostrum voluerit, conferatur. Cum haec ita se habeant, hortor ne divinae Scripturae nulla tibi fuerit cura, cujus et usus frequens est cognitio salutaris. Atque illud quaeso praecipue ut in mente habeas, firmaque 25 semper memoria complectaris: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, et sequentia Librum quem flagitasti misissem, nisi lator defuisset idoneus. Verum et illum et omnes quotquot divinitus accepero tecum si vita comes fuerit, communicare desidero, tuaque non minus quam mea commoda indesinenter curabo, siquidem puerilia jam deposui. Tenet animum causarum amor utilium, ad quae deprehendenda plurimum me adjuvari optime de nobis meriti Adalgi germani nostri confiteor instantia, cujus nomine hujus etiam epistolae vestibulum illustravi.
|
(Eccle. XII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 7 |
EPISTOLA VII. AD EUMDEM.
|
Aequumne fuisse putas, cum te mearum rerum fidissimum fecissem custodem, si me tuarum exsortem diu manere paterer? Caeterum quanta me tui cura possideat, nedum tu, nemo dubitaverit, si sospitatem nobis et quam animo praecipio facultatem Deus suffecerit. Namque quod scripsi non eo te modo quo disposueras apud me nunc posse studere, cum ad me veneris, et nostra quae litteris comprehendi non possunt cognoveris, tua comprobabit prudentia. Quanquam, si nulla mei status provenerit, satius est ut apprime sis et in Virgiliana lectione, ut optime potes, proficias. Abundabis enim otio, meaque prona in te diligentia, quam temetipso uteris magistro non tam fructuose quam laboriose proficias. Deo enim largiente et possum et 26 adesse tibi incredibiliter cupio. Feci autem litteras ad Anduinum et Ebrorum de tua reversione, quam visitationis adumbravi vocabulo. Verum deliberatio nostra, postquam veneris, manendum redeundumne tibi sit, facile inveniet. Praesentiam tamen tuam Kalendis Julii absque ulla retractatione mihi exhibe, quam differri maximum non sinit quod impendet negotium. Bene vale.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 8 |
EPISTOLA VIII. AD ADALGARDUM.
|
Singulariter uniceque dilecto Adalgardo Lupus in Domino salutem.
|
Obsecutus voluntati tuae, quanquam gravate, litteras has ipse formavi; quae si breviores quam voluisses, ut erunt, fuerint, tibi debebis imputare; quia me inextricabiliter implicitum duo uno tempore eodemque angustissimo munera extorsisti. Sed ne diu te morer, in talibus intelligendum reor quod Priscianus ait, in aliis vero rarissime, non absolute quibuslibet verbis, sed unde illi sermo erat, anomalis. Namque quod alia penultimam primae vel secundae personae producant Servius auctor est, qui in eo versu ubi Virgilius sistolen fecit his verbis: Egerimus nosti et nimium meminisse necesse est, VIRG. Aeneid. lib. VI. R, inquit, metri necessitate corripuit. Item Juvencus: Ne sanctum canibus dederitis, neve velitis, licet quidam praeteritum perfectum subjunctivi et futurum differre scribant. Rarissime autem id fieri in aliis anomalis, propter voluerimus, ritis, ederimus, 27 ritis, et si qua sunt caetera hujusmodi, ut mea fert opinio, expressit, quorum penultimas incunctanter producimus. Doceberis per e penultimam dicendum ipse Priscianus astruit, qui sicut in activo, sic etiam in passivo praesentis temporis declinationem dicit docere aliorum temporum de linationem absque perfecto et his qui ex eo nascuntur, quae fit, inquit, secundum unamquamque ex tribus conjugationibus. Ergo sicut praesens tertiae conjugationis passivum ab activo fit, interposita r, i tamen, ut ipse vigilanter admonuit, in e mutata, hoc est, legeris, non legiris, eodem modo, quia docebo, servat deductionem tertiae conjugationis docebaris, i activi convertit in e. Multa ex hac et priore quaestione dici posse intelligo. Sed epistolaris brevitas ea me reticere compellit. Habeo vero tibi plurimas gratias quod in Macrobio corrigendo fraternum adhibuisti laborem. Quanquam librum, cujus mihi ex eadem folium direxisti, praeoptarem videre. Est revera venerabilis et exactissimae diligentiae. Nec minus tibi gratulor pro commento Boetii. Nescio tamen adhuc an totum id contineatur, aut si tuum sit, aut si cum alio id contuleris. Hinc autem te castigatum in perpetuum velim, ut nihil mihi unquam aut scribas aut dicas ambiguum, quod tamen ipse compertum habeas, et in morem oraculorum Apollinis sententiam tuam aliqua obliquitate confundas. Siquidem neque utrum liber Tusculanarum nobis esset scriptus, neque quid Agio ageret, neque quos libros inveneris, neque, quod me satis sollicitat, utrum hoc secessu emolumentum sis aliquod assecutus, expressisti. Caeterum exercitus et alii more tuo agunt; 28 nec his novi aliquid accidit, nisi quod interventu Bosonii et Frosm. et librum recepi, et in societatem obnitentibus omnibus sum admissus. Bene vale.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 9 |
EPISTOLA IX. AD LEOT.
|
Lupus abbas dilecto suo Leot. salutem.
|
Molimina hostium nostrorum, quae litteris nostris ex integro cognoscere concupisti, tam numero, tam callida tamque tumentia exstiterunt ut si plene exponerentur, libri magnitudinem vindicarent. Unde factum est ut hac vice scriptori parcerem; tibi autem et quibusque benivolis beneficii divini seriem non quidem denegarem, sed in aliud tempus commodius, ut credo, differrem. Exitum tamen non tacui, propter quem et mihi et omnibus mei studiosis ingentes Deo sunt gratiae et habendae et referendae. Guichardo, si cognoscendae veritatis desiderio opus nostrum expetit, arbitror non negandum. Cavendum tamen prudenter ne dum praetendit discendi desiderium, nocendi aditum subdola mente rimetur. Bene vale.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 10 |
29 EPISTOLA X. AD MARCWARDUM.
|
Litterarum vestrarum non aliam quam fuit esse decebat sententiam, cum olim tantus nos charitatis fervor affecerit ut ejus refrigerandi ne parva quidem remanere posset suspicio. Res quam secreto parvitati meae significastis, quam grata sit, aequis oculis, ut puto, Deus aspicit, et vobis ab eo qui pertulit fideliter exponetur. Gratias liberalitati vestrae super muneribus mihi et fratribus missis artificiose non egeo referre cum pro comperto teneatis quod sicut vestram benevolentiam in nos singulariter experti sumus ita privatam quamdam ejus dignitatem animo speculemur. Caeterum ut ea quae monuistis in me Deus operetur, vestrum erit assiduis orationibus impetrare, scilicet ut qui nostri vobis infudit curam, profectus concedat audire laetitiam. Quid super Suetonio Tranquillo et Josepho a vobis fieri optem demonstrabit Eigel, nostrarum rerum fidus interpres. Salutate omnes fratres ex nostra parvitate, specialiterque, Gerungum, Fulcoldum et Ansboldum; et ut nostri benigne meminerint, dignamini postulare.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 11 |
30 EPISTOLA XI. AD LOTHARIUM REGEM, De cella sancti Judoci.
|
Domine praecellentissime Auguste, nos fratres ex coenobio Ferrariensi, multis et maximis hoc anno pressi angustiis, erubescimus quod totiens celsitudinis vestrae majestatem inquietare compellimur. Tamen recordantes quia pro vobis fideliter oravimus et oramus, et promissionem adjutorii vestri tenentes, non desperamus nos impetraturos quod petimus. Cellam sancti Judoci, quam Magnus Karolus quondam Alcuino ad eleemosynam exhibendam peregrinis commiserat, beatae memoriae pater vester nobis ea ratione concessit, sicut edictum illius attestatur, ut quod eleemosynae superesset in nostrum usum cederet. Hanc per subreptionem Rhuodingus a vobis obtinuit, nobisque legitimam donationem patris vestri repetentibus impostorum crimen inurit. Unde petimus ut inspecto edicto patris vestri, pro reverentia beati Petri et beatae Mariae et Pauli, apud quos communem Dominum pro vobis exoramus, sic hoc negotium terminare dignemini ut non solum invasor cellae illius in praesenti juste redarguatur, verum etiam posteris calumniandi nobis occasio auferatur. Nam etsi dominus noster, pater quondam vester, hoc nobis munus non concessisset, tam intente pro vobis et laboravimus et laboramus ut si eamdem cellam aut amplius quid a vestra excellentia peteremus, non esse nobis negandum unanimiter 31 confidamus. Ipse autem Deus inspiret prudentiae vestrae ut sicut hoc scandalum vestro tempore coepit, ita etiam per vos firmissimum finem accipiat; ut hoc beneficio et nos et posteri nostri pro vobis et filiis vestris nitamur eum attentius implorare, vosque sic tribuat imperare in terris ut aeternum regnum possideatis in coelis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 12 |
EPISTOLA XII. AD PARDULUM.
|
Clarissimo praesuli Pardulo Lupus plurimam salutem.
|
Cum repeto memoria intimos vos esse regi, nihil miror quando ad fidei vestrae meritum et sine invidia sapientiae metior privilegium; imo gaudeo plurimum quod jacentes res ecclesiasticas credo vestra industria sublevandas. Proinde fiducia familiaritatis hortor et moneo ne perceptam a Deo gratiam negligatis. Talentum enim, ut optime nostis, cum usura restituendum a Domino accepistis. Ecce quanta vobis lucrandi ultro confertur occasio. Monachi sanctae Columbae privilegio et antiquorum et praesentium muniti episcoporum, regumque et imperatorum et priscis et recentibus instructi edictis, spem recuperationis aliquam nacti, pietatis regiae portum petunt, ubi tutum perfugium vestra intercessione cupiunt invenire. Dignamini, quaeso, legere quae ferunt et ut a rege clementer audiantur efficere; et prudentiae vestrae laudabili acumine ne gravemini aperire, hii qui ante eum feliciter regnaverunt, quam proficuum sibi et patriae judicaverunt, si 32 Dei servis postulata concederent. Ferte opem indigentibus, praestate refrigerium laborantibus, sit vestrum memoriale saltem aliquorum Dei servorum instaurata libertas. Occupationum vestrarum intuitu parcius rem suggero, quam vestra mirabilis capacitas effectu tanti boni sufficienter intellectam desiderantibus patefaciat. Benigne mei memores cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 13 |
EPISTOLA XIII. AD AEDILULFUM REGEM.
|
Ad laudem et gloriam Dei magnis laudibus efferendo Aedilulfo regi omnium servorum Dei ultimus Lupus abbas ex monasterio sancti Judoci praesentis temporis felicitatem et beatitudinis aeternae salutem.
|
Quoniam regiminis vestri opinionem bonam cognovimus, et vires vobis a Deo collatas contra inimicos Christi audivimus, omnipotentem Deum, qui easdem vires tribuit, precamur ut contra omnes Christiani nominis hostes vos insuperabiles faciat, qui potestate sua incomprehensibili, sed tamen justa, omnia semper dispensat. Verum quia meam parvitatem a vestra excellentia separat continens, obsequendo notus vobis fieri cupio; maxime postquam vestrum in Dei cultu fervorem ex Felice didici, qui epistolarum vestrarum officio fungebatur. Praecipite igitur quidquid possibile mihi creditis, et me in omnibus ad famulandum paratum invenietis. Sed ut vos ad promerendum Deum excitemus, certandi vobis prioribus materiam ostendimus et in praesenti spem et in 33 futuro saeculo mercedem procul dubio praebituram. Ecclesiam in monasterio nostro, quod est mediterraneum, et Ferrarias appellatur, ac Bethlehem a conditore impositum nomen possidet, operire plumbo molimur post Deum in honore beati Petri et omnium caeterorum apostolorum consecratam: cujus operis, si dignamini, vos esse participes precamur. Estote igitur in Dei honorem ad hoc perficiendum adjutores, non meriti nostri, sed respectu divinae mercedis. Quia qui sine vestra largitione pro vobis intercessores sumus, alacriores erimus, si vobis et nobis profuturum, ad animae tantummodo remedium, munus acceperimus. Erimus tamen, sicut ante significavimus, in omne quidquid nobis possibile injunxeritis parati. Omnipotens Deus ad propagationem et conservationem suae fidei vos et posteritatem vestram diutissime regionis vestrae faciat esse principes, et quandoque sempiternae beatitudinis haeredes.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 14 |
EPISTOLA XIV. AD FELICEM.
|
Dilectissimo amico Felici Lupus, abbas monasterii Ferrariensis atque sancti Judoci salutem.
|
Licet aliquot anni fluxerint ex quo nos invicem, largiente Dei gratia, in monasterio Farae primo cognovimus, nec postea evenerit opportunitas, quod optavi, ut familiariter loqueremur, tamen quia in neutro nostrum fervor charitatis refrixit, precor ut apud laudabilem vestrum Aedilulfum mea petitio vestra 34 diligentia sortiatur effectum. Si quidem recordatus quantae illum liberalitatis praedicaveritis, per litteras flagito ut quoniam statui Ecclesiam beati Petri principis apostolorum in monasterio Ferrariensi tegere plumbo, ad diuturnitatem contignationis, ut ad augmentum bonorum suorum, ex eodem plumbi metallo ad memoratum opus, quantum ei Deus inspiraverit, nobis dignetur largiri. Quod si exuberante Dei clementia, et vestra cooperante industria, obtinuero, vestrae rursum erit sollicitudinis ut munificentiae illius beneficium ad villam Stapulas provehatur. Nos autem, sicut et in litteris praefato regi directis expressimus, et pro illo semper orare parati sumus, et si quid possibile nobis injunxerit, celeriter exsequi. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 15 |
EPISTOLA XV. AD LEOTALDUM.
|
Lupus abbas Leotaldo suo salutem.
|
Non eram nescius te id animo continere quod litteris expressisti; quoniam pene omnia sunt mihi ac frequenter in oculis quibus modis benevolentiae germanus animus sit solitus respondere. Unde autem te certiorem fieri poposcisti, indulgentia Dei scias me pro tempore bene valere, meisque dispositionibus, quas justitia semper condire cupio, nihil quod sciam, obsistere. Quamobrem bono animo esto, et pro nostra communi salute hoc sancto tempore instantius deprecare. Patrem patratum nomen esse gradus 35 sacerdotalis existimo, cum is qui eo fungeretur tantum venerationis a civibus mereretur ut eorum pater factus diceretur, per quem ea faciebant quae in Servio legis; ut hostes, quos viribus superare moliebantur, prius religione terrerent.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 16 |
EPISTOLA XVI. AD ORSMARUM METROPOLITANUM TURONUM.
|
Reverentissimo Orsmaro metropolitano Lupus in Domino salutem.
|
Germani mei vestrique fidissimi relatione postquam mihi vestra opinio innotuit, miro semper ardeo desiderio experiri quod illius diligentia delectabiliter praelibavi; maximasque sanctitati vestrae ago et habeo gratias quod ultro certare beneficiis non fastidistis, memoratum fratrem episcopaliter excipiendo et benigne fovendo, parvitatem vero meam ad vestrum amorem sincerissimo affectu invitando. Quod an pura mente depromam facile vestra prudentia colliget, si facultatem demonstrandi divina unquam gratia nactus fuero. Interim quod jam didicimus quantum de vobis praesumere debeamus, impendio supplicamus ut commentarios Boetii in Topica Ciceronis, quod in chartacio codice sive, ut emendatius aliis dicendum videtur, chartinacio Amalricus in armario sancti Martini habet, obtentos ab eo nobis per hunc, quem ob hoc direximus, nuntium dirigatis. Monemusque ut cum quilibet quaesierit cuinam praefatum codicem commodaturi 36 sitis, nostra nomina supprimentes, quod quibusdam propinquis vestris id magnopere flagitantibus velitis eum mittere respondeatis. Si autem per vos illum accipere meruerimus, optime tractabimus, et tempore opportuno remittemus. Super vestra incolumitate nobisque gratissima prosperitate litteris nos certiores facere dignemini, et ne aliqua ex parte ad vos frustra miserimus pariter procurate.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 17 |
EPISTOLA XVII. AD JUNETUM.
|
Quanquam vasta terrarum amplitudo diversis nos secernat locis, tamen, quia charitas illius qui per fidem facit unanimes habitare in domo Ecclesiae nos concordi sociat religione, aequum est ut quae, dictante utilitate, vicissim vobis scribimus germana reverentia complectamur. Itaque frater vester post longos errores ad nos devenit, delictique sui qualitatem simpliciter exposuit; quam litteris comprehendere otiosum judicavimus, quando et rebus et verbis illius scire volentibus absque difficultate constabit. Cujus condolentes calamitati, et congratulantes conversioni, sanctitati vestrae has tenuitatis nostrae litteras destinandas decrevimus, quibus imploramus ut excessus illius vindictam nostrae deprecationi remittere non dedignemini. Siquidem temeritatis suae adeo dignum refert pretium, ut si qui forte sint ejus inimici, tantae, tam molestae, tam denique infructuosae peregrinationis illius exsaturari possint injuria. Perditorum 37 enim hominum acquiescens circumventioni pene usque ad ultimas Galliae partes abductus est; omnique ope nudatus, inde ad vos magno cum rubore, ut videtis, revertitur. Quocirca vestra clementia nostris flexa precibus et culpam dignanter indulgeat, et pietatis gremium ei citius poenitenti aperiat.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 18 |
EPISTOLA XVIII. QUIBUSDAM FRATRIBUS EX MONASTERIO SANCTI AMANDI.
|
Charissimis fratribus Zupus in Domino salutem.
|
Curam vestri nec me cupide appetisse nec insolenter excepisse vidistis, quod parvitatem meam duplici onere gravari, non provehi, facile sentiebam; et nunc eamdem curam in promptu est conjicere me libenter deponere, nec alicui eam gerenti aliquatenus invidere; siquidem et sine dolore amittuntur quae absque delectationis illecebra possidentur; et juxta B. Apostolum , sive ex veritate, sive ex occasione, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo et gaudebo. Proinde videtur mihi obediendum vobis esse cui praecipitur, et ad generale placitum occurrendum, quod in praedio quodam Parisiorum, cui Bonogilo nomen est, incipiet Kal. Julii celebrari. Sacris enim regis obniti, praesertim hoc tempore, periculosum existimo. Exiguitatem vero meam, si vita comes fuerit, absque difficultate in conventu reperietis. Quod si tardius quam voluissetis praesentes vobis redditae fuerint litterae, noveritis vestras IX Kal. Jul. mihi fuisse allatas, et meas 38 postridie ejus diei traditas. Mei benigne memores cupio vos valere feliciter.
|
(Phil. I)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 19 |
EPISTOLA XIX. AD HERIBOLDUM EPISCOPUM.
|
Excellentissimo praesuli Heriboldo Lupus.
|
Quidam vestrum monachus, cui Joannis nomen est, nobiscum in monasterio nostro versatur, propter quamdam necessitatem a quodam fratre nostro vocatus, a me autem postea retentus, quod et nobis prodest, et in coenobio ejus, ut audivimus, indigentia laboratur. Quo congregari undique fratres vos praecepisse comperiens, celsitudini vestrae hos direxi apices, postulans ut et hunc mihi aliquandiu concedatis, et quantum audeo suppliciter implorans ut secundum ingenitam vobis benignitatem et impositam officii diligentiam loco illi consulatis; ne forte fratrum penuria non solum bona vestra obscuret, verum etiam Dei nostri, ad cujus quotidie judicium properamus, provocet offensam, et irrevocabilem acceleret vindictam. Res enim ecclesiasticae et animarum cura quanta cautela tractandae sint nec admonita vestra videt prudentia. Proinde et vobis et illis fratribus consulite, ut et de vestra indulgentia et de illorum sublevatione glorificetur Deus, qui singulis cito retribuet quod merentur. Valeas, Domine charissime, meique praecipue in sacris orationibus meminisse digneris.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 20 |
39 EPISTOLA XX. AD ALTUINUM.
|
Charissimo fratri Altuino Lupus plurimam salutem.
|
Litterae sanctitatis tuae III Kal. Maii mihi redditae sunt: quarum sententia pronum in me tuum declaravit affectum, haudquaquam sane aliter quam perceperam animo ac firmissime retinebam. Namque cum tam concorditer, tamque jucunde, ac forsan tam proficue, aliquandiu peregre vixerimus, qui poterat amor tam longo usu concretus labefactari? Infirmitatem vero quam contigisse mihi audisti cognoscas exuberante circa me, ut semper et in omnibus, divina gratia detrimenti nihil, at emolumenti plurimum addidisse. Quippe nihil incommodi praeter formidinem solam tulit. Orta enim in dextro inguine pustula impendentem solum minata est mortem. Tantam autem orationum peperit copiam, quacunque meum fama casum dissipaverat, ut opinari audeam eum divino mihi beneficio procuratum. Regressus a Transrhenanis partibus, ubi statum loci nostri deprehendi, morem gerere statui quibus debebam; et, favente Dei clementia, firmissima fruor quiete, otiumque meum est mihi pergratum conducibili lectionis negotio. Vides igitur nullos me itus moliri ac reditus. Quocirca si tibi necessarium ducis meum colloquium, adultam aestatem propter pabuli penuriam praestoleris oportet, quando non impediente cura equorum facere nobiscum dies aliquot valeas. Interim quae ex me quaesisti, 40 ea duntaxat quorum videor mihi attigisse notitiam, quam possum breviter absolvo. Communem syllabam ex muta et liquida fieri in eis solis quae per naturam brevia sunt nequaquam dubitaverim. Primo, quod natura pene semper arti praejudicat. Deinde, quod ut sentiam hujusmodi suadent pronuntiationes. Peccator creat ex se femininum peccatrix; amator, amatrix; venator, venatrix, multaque similia, in quibus penultima syllaba nullus unquam dubitavit ponendum accentum. Nam si positionem sequeremur, femininum genus acuta antepenultima proferremus. Quod quam sit absurdum, imo barbarum, quis non intelligat? Postremo quaecunque natura produxi nullius poetae testimonio usquam correpta reperio, quanquam diu sit quod id vigilanter quaesierim. Videtur ergo mihi et quibusdam doctis eisdemque studiosissimis viris, qui mecum talia pensitarunt, salubris, aratrum, et similia, accentu penultimo indubitanter moderanda. Bibliothecam quemadmodum enuntiare debeamus Martialis versu ostenditur, Quem mea non totum bibliotheca capit. In versibus moralibus quos Alcuinus dicitur edidisse, statera sic posita est: Non tibi sit modius duplex, nec statera duplex. Blasphemus Graecum esse non dubitabit nisi qui id per p et h scribi parum attendit. Itaque Graecus quidam Graecos blasphemus dicere correpta penultima mihi constanter asseruit, et id ipsum Eginhardus noster astruxit. Tamen Aurelius Prudentius, qui apud plerosque vehementissime celebratur, id nomen sic posuit: . . . Divisor blaspheme Dei. Hinc igitur longe lateque manavit ut 41 blasphemus et blasphemo accentum in penultima syllaba sortirentur. Nundinas in Theodulfi carmine legi producta penultima. Quod utrum ejus, an praeceptorum auctoritate, penes illum fides habeatur. Loquelam et querelam per unum l, Capri orthographiam sequentes, proferimus. Medelam vero, sicut suadelam, absque retractatione diceremus, ni conjugationis similitudinem confunderet diversitas generis, et omnium pene exemplarium non contemnenda repugnaret concordia. Quamobrem in medio relinquamus, nec temere nostrum permutemus usum, quoad si non sufficiunt quae dixi, vel a nobis vel ab obnitentibus aliquid robustius inveniatur. Sistrum musicum est instrumentum, quod Isis, ut scripsisti, manu gestare fingebatur, accessus et recessus Nili fluminis eo significans. Unde Cleopatram Virgilius, ut commentitiam ejus potestatem sibi arrogasse solita subtilitate aperiret : . . . Patrio, inquit, vocat agmina sistro. Fialas correpta penultima ea causa dicimus quod fialae dicuntur, quia fiunt ex vitro, quod Graeci hialin appellant. Hialin autem habes in Virgilio : Carpebant hialin saturo fucata colore. Item apud Martialem: Quid tibi cum fiala ligulam committere posses. De cometis qui visi sunt timendum potius quam disserendum videtur. Et quia de his nil usquam divina loquitur auctoritas, id opinari, imo metuere possumus quod gentiles illis apparentibus usu deprehenderunt. Hi portendere cometas pestilentiam, vel famem, vel bella tradiderunt. Hinc Mantuanus vates, morte Caesaris ac bellis civilibus imminentibus, inter alia quae ponit monstra : . . . Nec diri toties arsere cometae. 42 Josephus quoque prodit, priusquam everteretur Hierusalem, fuisse stellam in morem gladii per totum annum super eamdem urbem. Sed ut in spem aliquam adducamur clementiora experiendi, refert Pompeius Trogus Mithridatis regis futuram excellentiam cometa praemonstratam his verbis : « Nam et eo quo genitus est anno, et eo quo regnare primum coepit, stella cometes per utrumque tempus septuaginta diebus ita luxit ut coelum omne flagrare videretur. Nam et magnitudine sui quartam coeli partem occupaverat, et fulguris sui radiis nitorem solis vicerat; et cum oriretur occumberetque, quatuor horarum spatium consumebat. » Vidi ego praeterea hoc Aprili, post mediam ferme noctem, stellam quamdam subobscuram, quae sub Leone posita, radium ad spicam Virginis usque porrexerit. Quam rem aliquot dies scrupulose observans, stellam eamdem contemplatus sum; sed radium deinceps non vidi; deinde ipsa quoque stella sublata est. Librum quem petisti multi, quibus non erat commodandus, meum post reditum flagitarunt. Quare ablegandum illum aliquo, ne perire contingeret, pene statui. Hunc a me, cum veneris, forsitan impetrabis. Nam huic clerico etsi, quia tibi fidus est, hunc committi posse videbam, tamen non satis tuto, quod pedes erat, te non advertisse miratus sum. Caeterum ut me super episcopo nostro plene certum non reddideris, tuli moleste, quoniam nullius me causae quantum illius fatigant. Jam vero pene stomachor quoniam non scripsisti quid Probus noster exerceat, scilicet utrum in saltu Germaniae disciplinas liberales, ut serio dicere solitus erat, ordine currat, an 43 certe inchoatam satyram, quod magis existimo, struens Ciceronem et Virgilium caeterosque opinione ejus probatissimos viros in electorum collegium admittat, ne frustra Dominus sanguinem fuderit et in inferno otium triverit, si verum sit illud propheticum: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne . Vale, charissime, et in amore nostro benigne persevera. Ex parvitate mea digneris salutare praepositum et congregationem vestram, et precari ut pro me et patre meo atque matre Dominum exorare dignentur.
|
(Aeneid. VIII) (lib. IV
Georg.) (Georg. I) ( inquit ) (Justinus, lib. XXXVII,
c. 2) (Oseae XIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 21 |
EPISTOLA XXI. AD JONAM.
|
Moleste vos tulisse mearum litterarum sententiam non mediocriter mirari soleo; cum si ea paulo diligentius consideretur, non modo dignitati vestrae nihil derogaverit, verum etiam detulerit plurimum, quando id quod nos magna cogebat facere necessitas, ut vestra pace posset fieri exoravit. Tantum enim abest me vestram cogitasse injuriam ut sincera charitate optem gradum vestrum praedicationemque vos integritate vitae semper aequare, nihilque in ea prorsus apparere quod sanctitatis vestrae opinionem fuscare praevaleat. Hinc fuit quod propinqui vestri Agii vobis exposui, quae a multis culparetur, immodicam rapacitatem; ut quia vestra id fecisse jactabatur voluntate, cum a vobis deinceps compesceretur, extra illam ea omnia gessisse inspicere volentibus emineret. Et quanquam frustra 44 prioris jacturae querelam omiserim, et de illa quam postmodum intulit, impellentibus his qui maximo affecti fuerant damno questus fuerim domino nostro, atque ille ut ea in re lex conservaretur se velle responderit, persequi negotium reverentiae vestrae consideratione destiti, hortantibus id clarissimo viro Eriboldo et venerabili Fulcone, qui mallent me maximarum rerum quam amicitiae vestrae dispendia sustinere. Ut autem vere vobis confitear quod cupio vos episcopaliter accipere, in urbe vestra et in villulis quas extrinsecus habebamus nec tantum quidem nobis relictum est unde familia viveret agrique fenus acciperent. Fuit autem nobis ibi non contemnenda vini et annonae copia, salis quoque aliquantulum: quae vendita et vestimentorum nobis praebitura erant solatia, et in expeditionibus quae hoc reipublicae turbulento tempore exiguntur quantulamcunque facultatem argenti: quarum rerum tantam nunc patior anxietatem ut illud mihi solum occurrat dicendum: Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me . Hinc enim me fratrum vexat inopia, hinc impendenda itineribus vehementer affligit pecunia, et pene omnibus rebus nostris undique aut sublatis aut devastatis, nusquam nisi in Dei amicorumque suffragio auxilium valeo reperire. Caeterum de abbate quondam nostro falsa nescio quae vobis relata esse audio; et ne apud vos ea ulterius praevaleant, quae super ea gesta sunt quam verissime sanctitati vestrae significo. Dominus noster ne in monasterio nostro esse permitteretur jussit, praefatus de eo talia quae melius reticentur. Id reversus ad monasterium 45 quam mollissime eidem abbati edixi; atque illi hominibus qui eum deducerent deputatis, equis et vestimentis et argento ad viaticum concessis, cum jussu domini regis secundo Kalendas Decembris promoverem, constitui ut intra III Non. memorati mensis monasterio decederet, quod eo die ante dominum regem me venturum sperarem. Quod cum juxta meam opinionem fecissem, post solemnem exceptionem quaesivit quidnam de praefato abbate fecissem. Ego qui crederem sic eumdem abbatem gessisse ut nobis convenerat, praeceptum ejus me super eo complevisse respondi. Accepta igitur licentia, cum pridie Idus Decembres monasterio propinquassem, comperi saepedictum abbatem ibi adhuc morari. Hinc vehementer anxius, quod aliter domino nostro dixeram, aliter inveniebam, praemisi nocte qui ei honeste diceret ut primo diluculo egrederetur: non esse honestum ut aut ego meum differrem ingressum, aut illum ibi contra domini nostri praeceptum invenirem. Cumque ille mandasset se in crastinum exire disposuisse, ne aliquam inimicis calumniandi ansam relinquerem, remandavi me non ante ingressurum quam ipse egrederetur. Ita ille coenobium egressus est, permissis sibi omnibus quae illi ante largitus fueram, et nonnullis insuper attributis. Quam rem aulicis familiaribus meis continuo significavi, et opportune egomet domino nostro exposui, et mendacia quae inde sererentur declaravi. Non aliter me facere debuisse eis concorditer visum est. Viderint qui alia inde sparserunt, an perperam fecerint. Ego certe simplicem in hac parte oculum habens, lucidum fore corpus 46 meum divina auctoritate confido. Opto vos valere feliciter et bonis omnibus abundare.
|
(Psal. XXXI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 22 |
EPISTOLA XXII. AD LUDOVICUM.
|
Quantum congaudeam successibus vestris prosperioribus, etiamsi non scriberem, facile possetis ex antiquo nostro amore colligere. Illud forsitan juste flagitaverim, ut vestra celsitudo parvitatem meam non aspernetur, sed olim concessam notitiam condescensionemque retinere dignetur. Me vero noverit in sui obsequium fideliter praeparatum. Caeterum vestram opinatissimam flagito liberalitatem ut duos nostros famulos a vestris fabris, quos peritissimos vos habere longe lateque fama vulgavit, auri et argenti operibus erudiri jubeatis, vestro beneficio nobis et vicinis nostris plurimum profuturos. Unde ne nostra vota nimium differrentur, si quod petimus obtinere meruimus, unum eorum quos dirigere cupimus ea jam imbuendum arte procuravimus. Aurum praeterea quod hic frater noster apud vos deposuit eidem jubete restitui; ut opere inspecto, quid nobis agendum sit aestimare valeamus. Opto vos valere feliciter et virtutum in dies capere incrementum.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 23 |
47 EPISTOLA XXIII. ITEM AD EUMDEM EX ODONIS PARTE.
|
Clarissimis honoribus merito decorato Ludoguico ultimus abbatum, Odo et universa Ferrariensis coenobii unanimitas plurimam salutem.
|
Quoties aliqua perturbationis vel necessitatis procella quatimur, ad benevolentiae vestrae portum securi confugimus: quae omnibus ad benefaciendum exposita, neminem repellit qui sese opem petendo ingesserit. Verum ne vos in longum ducamus, meministis nobis Zachariam abbatem hoc anno commissum, quando et vestra prudentia in tantum nobis favit ut pene non nobis, sed aliis commendaretur. Nunc idem abbas dominum regem adit, quid ei potissimum agendum sit ab eo quaesiturus. Habeat igitur vestra insignis industria tenuitatis nostrae considerationem, et dignetur elaborare ut vel ad locum unde ad nos venit vel ad alium quemlibet jam dirigatur; quia, ut rem vobis uti est simpliciter fateamur, non mediocriter nos gravant expensae quae illius hominibus tribuuntur. Unde per vos sublevari deposcimus, ut sit unde aliis ad nos confluentibus hospitalis gratiam impendere valeamus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 24 |
48 EPISTOLA XXIV. ITEM AD QUEM SUPRA.
|
Summis honoribus dignissimo Ludogvico Odo, abbatum ultimus, plurimam in Domino salutem.
|
Affectum vestrae benevolentiae pronum in parvitatem meam luce clarius pervidens, ago multiplices gratias Deumque fore pietati vestrae retributorem exopto. Ipse autem paratus sum, si quid jubere vestra dignetur excellentia, fideliter obtemperare. Caeterum impellit me necessitas iterum vestri adjutorii patrocinium suppliciter implorare. Namque postquam vobis auxiliantibus impetrata licentia ab expeditione Aquitanica gravatus infirmitate redii, eadem pene semper attritus, necdum revalui: quae res ne cum aliis ad condictum occurrerem placitum prohibuit. Misi tamen homines nostros una cum comite pagi, qui expeditionis officia more solito exsequerentur. Vestram igitur supplicamus pietatem ut nos offensae metu levare dignemini. Siquidem quanquam ad obsequendum cum aliis paratissimam haberem voluntatem, imbecillitati tamen obviare non potui.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 25 |
EPISTOLA XXV. ITEM AD QUEM SUPRA.
|
Omni reverentiae apice suspiciendo viro clarissimo Ludovico O., omnium abbatum ultimus et universa Ferrariensis coenobii 49 societas in Domino salutem.
|
Non sumus nescii multarum maximarumque causarum undique confluentium vos molibus opprimi, eisque componendis vix tempora ipsa sufficere. Sed vestrae pietati eo usque confidimus ut apud vos nostris rebus locum semper patere credamus. Explicari autem vix potest quam simus parati vestrae voluntati, si quid jubere dignemini, obtemperare et condignis excellentiam vestram obsequiis prosequi. Interim, quod valemus, devotissimas preces Domino Deo nostro pro vestra salute atque prosperitate, quam et nostram ducimus, indesinenter dependimus. Vos autem accipite iterum petitionem nostram, et ut effectum obtineat quaesumus dignanter instate. Homines nostri toto hoc fere biennio aut nobiscum aut soli generalis expeditionis difficultatibus fatigati, censu rei familiaris in hujusmodi servitio effuso, onere paupertatis gravantur. Subveniat itaque illis vestra insignis clementia, et si possit fieri, licentiam domum revertendi obtineat, ut possint paululum respirare atque futuri servitii rursus impendia praeparare. Caeterum fama versatur inter nos clericos palatii diversorum coenobiorum sibi dominium optare atque poscere, quibus nulla sit alia cura nisi ut suae avaritiae oppressione servorum Dei satisfaciant. Unde in hac parte supplicamus vestram nobis vigilare prudentiam, ut tenuitas nostra per vos esse valeat tuta. Namque quia haud procul a nobis educati estis, apud nos quoque fuistis, qualitas monasterii nostri vos minime latet: ubi praeter studium religionis, quo sibi nomen inter alia coenobia vindicavit, non est quod expetendum sit ei qui se magni facit. Nisi 50 forte tam sacrilegus quis inveniatur qui stipendia Deo servientium in suos audeat usus convertere, et eorum inopiam, suam luxuriam facere. Ergo vestra industria hinc quoque nobis prospiciat; ut per vos accepta securitate, liberius pro vobis Domino supplicemus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 26 |
EPISTOLA XXVI. MARCWARDO ET SICHARDO.
|
Reverentissimis atque clarissimis Patribus Marcwardo et Sichardo O. sempiternam salutem.
|
Hominibus vestris, qui ad vos proficiscebantur, opportunitatem scribendi nobis ultro ingerentibus, officium nequaquam negleximus litterarum; vestramque sanctitatem precamur ut vicissim quam potestis celerius nobis litteras dirigatis vestrae sospitatis qualitatem modumque prosperitatis continentes. Nos autem in quodam meditullio positi fluctuamus incerti, dum deprehendere non valemus quinam potissimum regionem nostram sibi debeat vindicare. Namque, sicut relatio vestrorum hominum declaravit, varia hinc fertur opinio. Tamen suppliciter vestram poscimus paternitatem ut si consensus omnium in Lotharium pronior fuerit, et apud eum, sicut optamus et credimus, divina vobis locum ad servorum Dei utilitatem concesserit clementia, memores nostri esse non dedignemini; et perversorum improbitatem ne pigeat vos, quantum potestis, a nostra parvitate, opitulante Dei gratia, propulsare. Optamus vos bene valere et laetioribus in dies augeri successibus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 27 |
51 EPISTOLA XXVII. AD JONAM EPISCOPUM.
|
Reverentissimo praesuli Jonae. Lupus et VV. in Domino salutem.
|
Librum vestrum, sicut rogastis, excurrimus, sed, ut parcissime dicamus, in eo mutare nihil voluimus, ut operis vestri sitis ipsi correctores cujus estis auctores. Siquidem expendenda nobis fuit teneritudinis et tenuitatis nostrae ratio, et aetatis ac ordinis vestri habenda consideratio. Nec facilitatem ac delectationem quamdam reprehendendi, quam in quibusdam notare solemus, debuimus imitari.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 28 |
EPISTOLA XXVIII. ITEM AD EUMDEM.
|
Reverentissimo Jonae episcopo O. perpetuam salutem.
|
Pridie, hoc est IV Idus Augustas, post horam nonam, homines nostri ab expeditione Aquitanica reversi cuncta prospera retulerunt. Namque Aquitaniae tutela tripartito divisa est secundum opportunitatem locorum militarium virorum multitudine distributa. Quarum uni parti, quae apud Clarummontem agit, praeest Modoinus, Augustodunensium episcopus, et Autbertus Avallensium Comes, cum aliis quibusdam. Alteri, quae Lemovicis versatur, praesidet Gerardus princeps quondam et charus Pipini regis cum sociis ad idem 52 negotium idoneis. Tertiae vero praelatus est Reinoldus comes, Ecolesinae constitutae. Dominum autem regem eodem die, hoc est IV Iduum Augustarum, ad sanctum Martinum venire nuntiaverunt, inde vero ejus transitum per urbem Aurelianensium; quod putaverim verisimile, quoniam magnae indolis Ludoguicus epistolare in palatio gerens officium mandare mihi studuit ut aut ad urbem Turonum aut certe Aurelianorum domino regi occurrerem; sic temperans hortamentum, si tamen per urbem Aurelianensium iter habuerit. Caeterum Gunboldus et Ugo redeunt supplices ad regem, et proprios honores recuperaturi creduntur. Ipse vero rex IX Kal. Septembris ad Carisiacum vita comite venire disposuit.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 29 |
EPISTOLA XXIX. AD GUENILONEM EPISCOPUM.
|
Dum abundante iniquitate charitas jam refrixit multorum, et plures laetari videmus cum male fecerint et in rebus pessimis exsultare, quando peccatis nostris republica dissipata impune perversorum grassatur insania, legumque metus aboletur, maximo debemus affici gaudio, si saltem aliquis inveniatur qui, memor futurorum, saeculi fugientis contemptum pia mente concipiat, et operante Dei gratia perfectionis apicem apprehendat. Quod mihi quia moliri visi sunt duo presbyteri nostri, quorum alter Ardegarius, alter Baldricus vocatur, unum eorum , 53 vestrae reverentiae direxi, adjuncto militari viro qui eum in itinere tueretur, ut a presbytero utriusque desiderium agnosceretis, et nuntii nostri relatione testatior eorum vita prior et praesens devotio appareret. Vestra vero prudentia relinquendi suos eis titulos copiam negavit facturam ut liberius et dictrictius institutionem beati Benedicti sequantur, nisi forte nostra parvitas auctoritatem vobis depromat absque vitio posse fieri. Id tametsi nunquam in controversiam vocatum vel audierim unquam vel magistra lectione compererim, tamen simpliciter quod sentio vestrae auctoritati aperiam. Dominus Jesus diviti legalium praeceptorum sibi observantiam arroganti et audacius quid sibi deesset percontanti: Vade, inquit, et vende omnia quae habes, et caetera , ubi aperuit voluntariam paupertatem fore fructuosam, si illud impleatur quod alibi docet: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et reliqua , quod nusquam fieri aut tutius aut melius potest quam in monasterio; ubi sic libertas voluntatis propriae pro Dei amore, quod est laboriosissimum, resecatur ut ex arbitrio prioris subjectorum actio cuncta formetur. Quanquam quidam nostrorum, exuberante Dei gratia, ingenti vigore animi consortia humana vitaverint, et praefata Dominica sententia jam impleta, solitudines penetraverint, et constanter in Dei opere pene totam aetatem consumpserint. Ab ea igitur perfectione, quam Deus etiam laicis proposuit, absit ut submoveat sacerdotes. Sed dicat aliquis: Quid plebes faciant, quarum ab eis fuerat canonice cura suscepta? Nimirum qui hos ad implendum illud vocat quod in psalmo canimus: Vacate 54 et videte quia ego sum Deus , procurabit alios quos animabus gubernandis praeficiat. At, inquit, quemadmodum carnalem copulam non licet resolvere nisi causa fornicationis, ita susceptam semel pastoralem curam nefas est deponere quandiu ovium saluti consuli potest. Concedimus; nisi forte conjugium qui constituit ipse dissolvat, et qui regimen imposuit ipse, ut sibi liberius vacetur, id relinquere occulta inspiratione praecipiat. Namque qui jussit ut quod Deus conjunxit homo non separet, idem, quia Deus est, quoties libuit conjugia separavit; adeo ut etiam probabiles utriusque sexus personas optime noverimus, rescisso carnali commercio, in sacris locis separatim Domino militasse. Jam vero de presbyteris quid dicam, cum nullum fere monachorum reperiatur monasterium quo non aliqui eorum, saeculi tumultus declinantes, concesserint? Quos si perperam fecisse conemur asserere, obruemur eorumdem auctoritate qui nos et sanctitate superant et sapientia forte praecedunt. Neque enim frustra scriptum est: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia . Siquidem, ut de conjugiis taceam quae ob Dei amorem separata sunt, quorum magna nobis suppetit copia, certe Ferrariensis monasterii, cui indignus deservio, quondam nobilis abbas et presbyter Sigulfus, qui usque ad senium canonico habitu laudabiliter vixerat, sponte se potestate exuit, et nostram, hoc est monachicam, religionem assumpsit atque donec diem obiret, suo passus est subjici discipulo, quem ipsius voluntate ac fratrum consensu imperator Ludoguicus memorato loco abbatem praefecerat. 55 Quin etiam decessor vester beatae memoriae Aldricus, qui praefati Caesaris jussu et mirabili bonorum annisu nobis, cum esset abbas, ablatus, et Ecclesiae Senonicae pontifex factus est, ad nos immutabiliter proposuerat regredi, episcopali cura omissa, quando hanc vitam, ut credimus, feliciore mutavit. Quis hos viros canones ignorasse dicat, nisi prius ipse desipiat? Profecto primordia fidei Christianae recolebant; quae beatus Lucas commendans ostendit tunc illis omnia fuisse communia, quando postquam singuli agrorum et quarumlibet possessionum pretia apostolis, prout cuique opus erat, dividenda permiserant, ipsi Deo soli vacabant, et erat eis cor unum et anima una in Domino. Nec ab hac sancta societate sacerdotes exclusos invenio, cum praefatus evangelista hinc etiam nos instruendos prospiciens, Multa, inquit, turba sacerdotum obediebat fidei . Siquidem tametsi quam longissime absumus a tam sanctorum virorum perfectione, tamen vestigia et quaedam, ut ita dixerim, lineamenta formae apostolicae retinemus, dum nemo nostrum aliquid sibi vindicat, nec in saeculares curas dissipare animum permittitur, et orationum et abstinentiae legitimam constitutionem persolvere regulari rigore, cui nos sponte submisimus, coarctamur. Nec mirandum, sed episcopaliter compatiendum vobis est, si multos monachorum experti sitis a sua professione detestabiliter deviare; cum et natura humana prona sit ad malum, et hostis noster bono semini superseminare semper gestiat zizania. Caeterum, ut mea et multorum fert opinio, nullus intra sanctam Ecclesiam ordo est ubi certius promereri 56 Deum fidelis anima possit quam si monasticae disciplinae studeat propositum integre observare. Verum ne nos magnifacere videamur, beatus Gregorius, cujus tanta in Ecclesia resplendet auctoritas, Patrem nostrum Benedictum his verbis commendat : Scripsit monachorum Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam. Sanctus autem Benedictus sacerdotes suscipi in monasterium et posse et debere ostendit, cum quanquam non facilem, tamen eis permittat ingressum, et retinendi officium ex abbatis jussione praebet auctoritatem, quod nullo modo faceret, si soli admittendi essent criminosi. Nam et eos quidem interdum, sed difficillime, et vehementer compunctos recipimus. Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat . Cum autem beatus Gregorius Regulam Patris nostri Benedicti approbat, eadem autem Regula sacerdotes cum officio suscipiendos censet, nisi qui contentioso spiritu laborat, et susceptos jam inde ab initio nostri ordinis et esse integrae vitae sacerdotes in monasterium minime dubitat. Quapropter vestra paternitas dignetur haec studiosius pertractare, et presbyteris ad melius de bono tendentibus non cunctetur licentiae aditum reserare; ne forte, quod nullatenus optamus, videamini ordini nostro provisa coelitus incrementa derogare, quem summi et optimi pontifices non solum non infamaverunt, verum etiam, ut par fuit, suis et laudibus ornaverunt et exhortationibus cumularunt. Neque enim sacrorum canonum suspicienda censura, quantum dispicere valuimus, usquam nostram infirmat sententiam, quam et auctoritate divina et praeclaris exemplis roborandam 57 curavimus. Illud potissimum a vestra eximietate obtinuerimus, ne nostram admonitionem gravemini: quam non venditandae scientiae studio, sed implendae charitatis officio assumptam, et rerum pondere et styli lenitate satis, ut opinor, apparet.
|
(nam alterum inevitabilis necessitas retinebat) (Matth. XIX) (Matth. XI) (Psal. XLV) (Job. XXVIII) (Act. VI) (S. Greg.,
lib. III Dialog., cap. 36) (Matth. XVIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 30 |
EPISTOLA XXX. AD GOTTESCHALCUM MONACHUM.
|
Ni veritus fuissem ut me ab observatione charitatis aversum nullius flecti posse precibus putando, eamdem charitatem offenderes, etiam nunc silentii latebram fovens, nihil ad ea quae consuluisti respondissem, duabus videlicet ex causis. Altera, ne otio tuo materiam exercendi ingenii vel imminuerem vel detraherem. Altera, ut habita consideratione illorum quos super eadem quaestione te sollicitasse olim cognovi, mediocritatem meam non praejudicare quorumdam excellentiae aestimatione propria comprobarem. Verum autem illorum colloquio et rescripto potitus, quid ego hinc sentiam desideras experiri: quoniam de eisdem quaestionibus diversa sentire, quousque contra fidem non est, aut nulla aut parva culpa est. Quid mihi sentire visus sit beatissimus ac doctissimus Augustinus in eo loco quem enodandum proposuisti non gravabor exponere. Et illa quidem prior quaestio, quam, quia nullis divinarum Scripturarum exemplis aut testimoniis aut aegre aut nequaquam definiri poterat, in medio reliquit, penitus omittatur; scilicet an in illo cunctis exoptabili fidelibus 58 culmine resurrectionis oculi carnis aliquid sint mentis simile habituri: siquidem futuras earum rerum imagines aliqua nos mentis acrimonia posse apprehendere quae illius tanti auctoris ingenium sint transgressae si vel opinari possemus, esset id extremae dementiae. Nec tamen felicitati nostrae in illa resurrectione aliquid derogabitur, si divinitatis excellentia carnalibus oculis conspicua non fuerit; quando nullum hoc tempore dispendium intelligentiae nos pati sentimus, si rationem quam mentis acumine contuemur, manu perpetua, quod est incorporea, palpare non possumus. Nec indignum aliquid nostra patietur natura, si spiritus longe sublimiori donetur excellentia: qui jam inde ab initio nostrae nativitatis tantum excelluit ut et in eo, etsi aliquandiu decolor propter peccatum, semper tamen Dei perseveraverit imago, et ab eo in unam eamdemque personam redacta gubernata sit caro. Alteram vero quaestionem quibus verbis idem praecellentissimus auctor moderatus sit vigilanter considerantes, eorum mentem dispiciamus. « Aut quod est, inquit, ad intelligendum facilius, ita nobis erit Deus notus atque conspicuus ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in seipso, videatur in coelo novo et terra nova atque in omni quae tunc fuerit creatura . » Hactenus quid haec verba obscuritatis pariant non video. Quippe clarissimus auctor, quia divinae auctoritatis observantissimus, quemadmodum sit futurus Deus omnia in omnibus copiosius explicat; scilicet quod electis divina gratia ad angelicam provectis aequalitatem, remoto pristinae ignorantiae nubilo, 59 semetipsum plene manifestet, ac sua ineffabili visione in perpetuum beatificet, tantaque suae praesentiae laetificet evidentia ut uniuscujusque spiritus dubitare non possit quin nobis et reliquis sanctis omnibus insit Deus atque cuilibet alicui creaturae; ita ut rationabilem tantummodo sui notitia glorificet, irrationabilem vero, hoc est, terram et coelum, praesens ubique totus gubernando contineat. Ac per hoc rationabili aderit per notitiam et praesentiam, irrationabili per solam praesentiam: quae tamen longe praestantius quam nunc ad electorum notionem deducta, ut augmentum scientiae, ita etiam incrementum felicitatis factura est. Nam et nunc praesentia sua regit coelum et terram, cujus veridica vox est: Coelum et terram ego impleo . Sed ad comprehendendum quemadmodum totus in coelo, totus in terra sit, acies mentis nostrae caligat, quandiu corpus quod corrumpitur aggravat animam , ne naturae suae vim libere queat exerere. Quod cum totius corruptionis non molestia modo, verum etiam suspicione fuerit liberatum, glorificata duntaxat, non mutata natura , tantamque cum spiritu, cui nunc repugnat, habuerit concordiam ut cum eo deinceps nec velit peccare nec possit, idem spiritus Deo suo tunc vere inhaerendo, unum cum eo effectus, intueri merebitur habitatorem sui similiumque creaturarum, caeterarum vero rectorem. Haec est visio, in qua scilicet constabit et secura felicitas et felix securitas, cui videndae oculos non corporis, sed cordis, hoc est mentis, 60 mundari veritas praecipit: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Hujusmodi vero mundationem fides hic inchoat, illic charitas consummat. Nam quousque affectus noster dicere Deo possit: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? hoc est, quandiu in coelestis alicujus creaturae potentia vel excellentiae mundanae illecebra, et non in Deo, a quo sumus conditi, spem nostrae beatitudinis reponimus, grassum glaucoma nostris obductum oculis patimur. At cum salubriter ea sordere coeperint quae prius animum nostrum perniciose aut eludebant opinionum falsitate aut oblectabant fallaci suavitate paulatim Dei clementia fatiscente caligine, noster visus recuperatur, ac divinorum praeceptorum in dies exacuitur collyrio, donec deposita mortalitatis sarcina, ad videndum eum, in quem tota fuerat translata intentio, perducatur. Praemonstratis verbis super quorum sententia non ut voluimus, sed ut valuimus , diutule locuti sumus, idem mirabilis auctor subjecit : « Et per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi. » Hic vel parum saeculari litteratura imbutus nemo dubitat a communi subaudiendum, et ut videatur spiritu per corpora in omni corpore. Opinionem enim illam, ut videri possit Deus carnalibus oculis, nisi aliquid mentis obtinuerint, ipse manifestissime removet. Quid vero in eo voluerit intelligi quod ait, per corpora in omni corpore, scrupulosius quaeri posset, nisi eamdem rem, adhibita quadam similitudine, praestruxisset. Denique praemisit : « Vitam quidem suam » « qua nunc vivit in corpore, et haec terrena membra vegetat, facitque viventia, interiore sensu quisque non per corporeos oculos novit. Aliorum vero vitas, cum sint invisibiles, per corpus videt. Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? » Siquidem hac ejus tam luculenta sententia colligitur quod per corpora, hoc est, per corporis oculos, in omni corpore, quod idem conspexerint oculi, videndus sit Deus, non in sua substantia, quod privilegium spiritui reservatur, sed in evidentissima gubernationis praesentia. Sic enim cum per sensus corporeos vitas aliorum in corpore intuemur, non vitas invisibiles aspicimus; sed eas tamen inesse vivificationis potentia dubitare non possumus. Nec sustinebunt quidquam contumeliae oculi, si spiritu Deum ubique praesentem comprehendente, illi eum tantummodo in corporibus, quo direxerint aciem, quemadmodum superius ostendi, poterunt intueri; sicut neque nunc patiuntur aliquid ignominiae, cum sensu aurium dulcissimum quemlibet sonum capiente, ipsi intra metas proprii muneris cohibentur. Hic a me monstratus intellectus capituli omnibus te quas proposuisti quaestionum angustiis liberabit; inter quae etiam oculis nihil simile mentis habentibus in quovis corpore, nec proprie, nec figurate, Deum fore conspicuum declarabit. Namque proprietatem ejus cognitione spiritus sibi dignitas vindicabit. Quod autem tam evidenter creaturas suas divina reget majestas ut ne oculos quidem corporeos latere possit, nihil praeterquam quod geritur significare 62 omnis qui sobrie sapit facile advertit. Ad hunc enim exitum circumstantia, sine superstitionis pervicacia considerata, cautum instructumque lectorem perducunt. Quod adeo mihi constat ut etiam beatissimum Augustinum, si revivisceret, aliter quemquam sensisse credam non mediocriter miraturum. Proinde semper solvendo et nunquam persolvendo charitatis debito, te, suspiciende frater, exhortor ut nequaquam ultra in talibus tuum ingenium conteras: ne his ultra quam oportet occupatus, ad utiliora vestiganda sive docenda minus sufficias. Quid enim tantopere quaeramus quod nobis nosse necdum forsitan expedit? Certe divinitus illustrata mens Deo loquitur: Oculus non videt, Deus, absque te quae praeparasti exspectantibus te . Et nos illius ineffabilis visionis plenissimam rationem complecti animo, concretis vitiorum sordibus adhuc gravato, desideramus? In amplissimo Scripturarum sanctarum campo interim spatiemur, earumque meditationi nos penitus totosque dedamus, faciemque Domini humiliter, pie ac semper quaeramus, quoniam inquirentes Dominum non deficient omni bono . Ejus erit clementiae, ut dum considerata nostra conditione altiora nobis non quaerimus, nec fortiora scrutamur, nos ad sublimiora et robustiora sustollere, purgatisque nostrae mentis obtutibus, quibus videri se posse revelavit, semetipsum dignetur ostendere. Caeterum daturus necne sit oculis post resurrectionem aliquid simile mentis, ejus arbitrio relinquamus, cujus judicio et haec et alia innumera impune, quoad mortaliter vivitur, ignoramus. Quaternionem quem reperisti nescio quis mihi 63 sublegerat. Verborum vero, quorum flagitasti rationem, quia nec plenaria statim omnium occurrit, et eam indagare maximae causarum moles, quibus assidue obruor, inhibuerunt, in aliud tempus distuli: quanquam non sim nescius Graecorum sermonum proprietates a Graecis potius exspectandas. Sane si quando scribendum parvitati meae decreveris, obsecro superfluis aut falsis laudibus non oneres; sed magis Domino supplices ut me semper suae laudis avidum faciat, meae vero laudis fructum in illud tempus differat quo laus erit unicuique ab eo.
|
(de Civit. Dei, lib. XXII, cap. 29) (Jer. XXIII) (Sap. IX) (neque enim hinc nos
errare permisit qui ait: Palpate, et videte quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere [Luc. XXIV] ) (Matth. V) (Psal. LXXII.) (res enim quam
significant incomprehensibilis est) (August.
ibid.) (Aug.,
de Civit. Dei, lib. XXII, cap. 29) (haud 61 dubium quin spiritus) (Isa. LXIV) (Psal. XXXIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 31 |
EPISTOLA XXXI. AD GUENILONEM EPISCOPUM.
|
Summa veneratione colendo insigni praesuli Gueniloni Lupus plurimam salutem.
|
Cum ad regem proficiscerer, et praemisissem sciscitari quid me facere vellet, ipse vero praecepisset ut festivitate beati Martini ad monasterium ejusdem praeclari confessoris ei occurrerem, eum vero utilitas publica alio traxisset, missis iterum nuntiis per amicos obtinui cum gratia licentiam revertendi. Cur autem, sicut constituerat dominus noster rex, ad sanctum Martinum non accesserit, haec, ut nuntii nostri retulerunt, causa fuit quod Britanni, sibi praeter solitum dissidentes, regem nostrum in Britanniam versus evocaverunt, ut pars quae contra Nomenoium sentiebat ad eum tuto deficeret. De Pippino, unde vestra quaesivit paternitas, nihil certi in palatio dicebatur. Leviter tantum fama jactabat 64 eos qui nuper ab eo descivissent in concordiam redituros. Quidam vero de Aquitania venientes Nortmannos inter Burdegalam et Santones eruptionem his diebus fecisse retulerunt, et nostros, id est Christianos, pedestri cum eis praelio congressos et miserabiliter, nisi quos fuga eripere potuit, peremptos. In quo bello comprehensum ducem Vasconum Siguinum et peremptum etiam jurando testati sunt. Quae res quam vera sit, Dominica sententia: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur , indicat et discordiam amplectentibus qui fructus maneat manifestat. Bene vos valere cupimus.
|
(Luc. XI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 32 |
EPISTOLA XXXII. AD LUDOVICUM.
|
Desiderantissimo suo Ludovico, abbatum summo, Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Dici non potest quanto nuper dolore affectus sim cum in hac reipublicae calamitate feliciter fallax fama disperserit vos quoque inter alios cecidisse. Hunc moerorem nullus unquam dies, ut vere fatear, nisi cum ultimo mihi spiritu abstulisset. At veritate comperta, ut par fuit inexplicabili gaudio exsultavi quod is viveret cum quo, si possem, et esset necesse, juxta illud Horatianum, Meos dividerem libenter annos. Immensas itaque gratias omnipotenti Deo, omnium charissime, refero quod te mihi servavit; quo servato, ipse quoque servatus sum. Praeterea domini nostri regis adversitati condolens, et ereptioni supra modum congaudens, 65 instar illius evangelicae viduae quae duo minuta in gazophylacium misit, quidquid muneris consequi potui per vos offerendum direxi: quod gratum ei, sicut mihi expedire videtis, quaeso dignamini facere. Ideo autem dixi ille me totum quod invenire valuissem fideliter misisse quod propter ejus frequens servitium, quod prius a praecessoribus meis non exigebatur, et propter cellae nostrae subtractionem, et frumenti ante inauditam penuriam, omnia jam exhausta sunt, ita ut emptitio frumento fratres jam mense integro sustententur, eodem tanta prolixitate usque ad novas fruges victuri; nec suffecerunt quae ad communes usus parata fuerant; sed urgente inevitabili necessitate, paucissima vasa et caetera ornamenta ecclesiae nostrae, dolentibus omnibus, distrahuntur. Quae res quo redundet, et quantum publicam prosperitatem impedire possit, nec admonita vestra videt prudentia. Proinde vestram supplex imploro pietatem ut regi meas et fratrum necessitates, imo jam veras miserias aperiatis, suggerentes ut quod suo maximo periculo in beatum Petrum et nos fecit, voti memor quo se hoc anno obligavit, tandem aliquando immutare dignetur, ut et principem apostolorum in suis rebus dubiis adjutorem, et nos omnes ex corde possit habere intercessores. Neque enim contemnere debet orationes servorum Domini, cum de uno quolibet justo dicitur: Multum valet deprecatio justi assidua ; et de pluribus Domini cultoribus sacer insonet psalmus: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet . Nec de nostri instauratione coenobii tantum, verum etiam de totius Ecclesiae 66 statu sollicite vobis admonendum est, ne forte, quod absit, quam integram accepit, scissam nobis flentibus, hostibus autem ejus tam occultis quam manifestis irridentibus, relinquere compellatur. Utinam ei non contingat quod Deus suis contemptoribus comminatur: Sola vexatio intellectum dabit auditui . Nec experiatur quod ait Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis . In expeditione Aquitanica olim, ut nostis, omnia perdidi. Superiore anno missus in Burgundiam, decem quos amisi. Nunc nos quam significavi premit inopia. Cupio etiam, si Deo placet, quod didici et semper disco docere. Quas res , si me evocare voluerit ad comitatum, regi, quaeso, suggerite, quoniam nisi spoliem aliquod altare, aut fratres importabili affligam inedia, non habeo unde octo dies in ejus possim versari servitio donec novae fruges optatam referant facultatem. Nisi autem absque periculo possitis, militarium hominum nostrorum nolo vos otium deprecari, quanquam et illis quam sit necessarium ultro cognoscitis. Congratulationis chartulam, si utilem futuram ex morum ejus qualitate deprehenderitis, hoc est, ut ea ad bene agendum aliquo modo incitetur, ex parvitatis meae nomine tradendam curate. Sin autem, quid animo contineam vos nosse suffecerit. De annuis donis, quae adhuc penes me habeo, quid mihi agendum sit per meum nuntium remandate. Munusculi similitudinem, quam nimia verecundia, quod aliud non habui, celsitudini vestrae direxi, memores primae amicitiae nostrae 67 quaeso ne dignemini aspernari. Exiguitatis meae benigne memores bene vos valere cupio, et ad bonorum emolumentum prosperis semper augeri sucessibus.
|
(Jac. V) (Psal. CXLIV) (Isa. XXVIII) (Hebr. X) (praeter ultimam, ea enim velut
Reip. inutilis judicaretur, quae meo judicio caeterarum
est gravissima)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 33 |
EPISTOLA XXXIII. EXHORTATIO AD DOMNUM REGEM.
|
Praecellentissime domine, et, si dicere audeam, amantissime, audita nuper status vestri adversitate, ineffabili dolore distabui. Namque mecum reputabam vestrae nobilitatis indolem, quam cupio aetatis maturitate ac sapientiae gravitate consummari, nimis immature nobis ablatam. Id quia irrecuperabile videbatur, quoniam id constanter fallax fama jactaret, totum me cum fratribus qui me cum Deo servire satagunt, ad impetrandam salutem animae vestrae contuleram, cui vehementer timebam quorumdam non satis Deum timentium persuasiones obesse. Verum quoniam sospitate vestra donati sumus, incredibili gaudio repleti, sincera fide majestatem vestrae celsitudinis admonemus ut omnipotenti Deo nobiscum maximas gratias habeatis et referatis, qui nobis quantum se amare debeatis ostendit, cum, ut pace cunctorum dixerim, humano cessante auxilio, ipse vos potenter et pie servavit, et quantum de eo praesumere debeatis manifestare dignatus est. Nolite igitur casu contrario nimium contristari, sed potius credite veridicis verbis ejus: Sine me nihil potestis facere . Et: Non est volentis, neque currentis, 68 sed miserentis Dei . Et: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra . Et: Omnis voluntas mea fiet . Et: Non salvatur rex per multam virtutem . Et: Non est Domino salvare difficile in multitudine vel in paucis . Et: Qui glorificat me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles . Et spreto carnalium consilio, de quibus dicitur: Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum; consilium autem Domini in aeternum manet , acquiescite consilio quod per Prophetam ipse dignatur dare mortalibus: Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te nutriet . Et: Sperantes in Domino misericordia circumdabit . Et: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es . Et: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me . Praeterea mementote quod Salomon ad regendum populum Israel, cui diu in maxima pace praesedit, sapientiam potissimum postulavit. Nec spernatis etiam eorum hortamenta qui, Deum ignorantes, utilia non tam sibi quam nobis viderunt; in quibus invenitur quod ante quam aliquid incipiamus, prudenter quid agendum sit debeamus inquirere, et eum invenerimus, matura festinatione perficere, et quod diu apparandum sit bellum ut celeriter vincatur . Haec breviter celsitudini vestrae suggessi, ut divina et humana auctoritate quid vobis agendum sit indubitanter possetis cognoscere. Det autem ipse Deus ut spiritaliter et corporaliter quantum cupio valeatis.
|
(Joan. XV) (Rom. IX) (Psal. CXIII) (Isa. LVI) (Psal.
XXXII) (I Reg. XIV) (I Reg. II) (Psal. XLIV) (Psal. LIV) (Psal. XXXI) (I Reg.
XV) (Psal. XLIX) (Sallust. in Catilina)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 34 |
69 EPISTOLA XXXIV. AD ALTWINUM MONACHUM.
|
Venerabili fratri Altwino Lupus perpetuam salutem.
|
Si tanta facilitate discuti possent a quoquam quanta moventur quaestiones, olim ad consummatam studiosi quique sapientiam evasissent. Nunc litterarum studiis pene obsoletis, quotus quisque inveniri possit qui de magistrorum imperitia, librorum penuria, otii denique inopia merito non queratur? Quo minus indignari mihi debes, si perexiguum otii, quod mihi vix obtingit, indagandis quae nesciam, quam ventilandis quae jam consecutus sum, judicem expendendum. Nec, ut opinor, erro, si quibus divino favore viam intelligentiae vel aperui vel planiorem feci, quam praecesserim sequendi necessitatem indicam; hoc est, lectione magistra vel utens, vel usus, si auditoribus meis aut praesentibus id ipsum sermone, aut absentibus obstinato imponam silentio. Obtinuit tamen tua instantia ut quaedam ex iis quae studiose quaesiisti enuclearem. Locuples penultimam genitivi producere sic apud Priscianum probatur in libro V, cum de nominibus in es productam desinentibus disputaret. « Appellativa vero, inquit, si sint ad homines pertinentia, quae apud Graecos communia vel mobilia, apud nos communia sunt ut haeres, locuples. » Idem in septimo, penultima tertiae declinationis quando produci debeat vel corripi mira diligentia ostendens, « Producitur, inquit, in his quorum nominativus 70 in longam desinit seu natura seu positione, ut sol, solis, infans, infantis. Excipiuntur in on desinentia Graeca, et in o tam Latina quam notha, quae aliquando corripiunt, aliquando producunt penultimam genitivi. Praeterea in ms, vel bs, vel ps, vel x desinentia, quae penultimam genitivi semper corripiunt. Item par, lar, vas, pes, Ceres, compos, bos; sus, grus: quae producentia nominativos, corripiunt penultimam genitivi. » Cum igitur producta nominativo vel natura vel positione, penultimas genitivorum consequenter producant , eodem auctore genitivo longa penultima proferetur. Quod possem etiam poetico testimonio confirmare, nisi apud contentiosos quosque tanti viri tantum posset auctoritas. Locupleto autem, quod penultima producta nequaquam dubito proferendum , activum esse in Cicerone possumus confirmare, ; qua significatione etiam in Psalmo positum canimus: Multiplicasti locupletare eam . Apud memoratum auctorem Priscianum in jam dicto libro VII, quid sentire de pronuntiatione mulieris debeamus deprehendi potest. In eo enim in or correpta masculina, feminina, neutra, et communia inveniri dicit, in er autem producta Graeca masculina, et unum Latinum, et magis nothum, atque in sequentibus: « Corripientia, inquit, nominativum in quibusdam corripiunt penultimam genitivi in quibusdam producunt. Producunt in al et in el neutra, et in ar neutra derivativa. In or quoque desinentia alia producunt 71 penultimam genitivi, ut cursor, cursoris; alia corripiunt, ut Hector, Hectoris; alia vero omnia, quae nominativi terminationem corripiunt, similiter penultimam genitivi corripiunt. Excipitur inquies, quod simplicis declinationem servavit in composito, quamvis corripiat extremitatem nominativi. » Ergo si mulier desinit in er correptam, unde nulla dubitatio est, nec inter excepta ab eo est positum, secundum eum correpta penultima genitivus ejus efferetur. Ad hanc rem roborandam nullum adhuc poeticum habeo testimonium. Et quoniam, ut ipse ait , « nihil ex omni parte perfectum in humanis est inventionibus, » ab eo forsitan est non ignorantia sed oblivione praetermissum. Quare in usu mutando auctoritatis meae periculum nolo facere, donec aut mea aut amicorum diligentia aliquid hinc, si non solidius, at evidentius valeat inveniri. Ulciscor et vindico cur dixerit idem auctor insignis in utraque significatione accipiendum, ipse explanat, subinferens tam pro laeso quam contra laedentem accipiendum: unde et vindicta non solum poena, sed etiam liberatio accipiatur. Quamvis et ex Virgilianis versibus sensus ejus in promptu sit recte considerantibus. In eo enim quod posuit Ulta virum poenas inimico a fratre recepi, Ulta pro laeso facit. Laesus enim Sicharbas, sive, ut poetica licentia ponit Virgilius, Sichaeus, a Pygmalione fratre Didonis erat, a quo fuerat morte mulctatus. Maritum autem postea Dido ulta est; non ei, utpote qui erat exstinctus, poenam aliquam inferendo; sed Pygmalionem, propter quam scelus commiserat, pecunia privando. Itaque supplicium de eo qui laeserat pro eo qui laesus erat 72 sumpsit. Ita pro laeso idem verbum accipitur, quo sensu acciperetur etiam, si, metro permittente, dicere potuisset, vindicavi virum. Sequens exemplum quod est: Nunquam omnes hodie moriemur inulti, contra laedentem accipitur. Cum enim Aeneas socios ad repugnandum Graecis, qui in suam potestatem urbem redegerant, animaret, usus est eo verbo, ut fingit Virgilius, quo significavit vindictam et ultionem suorum gentilium, qui jam occidissent, et sui ante quam occidissent, viriliter a laedentibus exigendam. Illud quod sequitur tangere nolui, donec in Livio vigilantius indagarem. Propitius et per sibilum pronuntiari etiam a non parum doctis semper audivi, et in antiquissimis exemplaribus nunquam nisi per t scriptum inveni. Stupeo an convertat in praeterito u praesentis in i, apud Priscianum non discernitur. In veteribus tamen codicibus indifferenter expressum invenies. Patronum nostrum episcopum incolumem esse vehementer exsulto. Probum autem non tam aliquid edidisse admiror quam non omnibus jam scribendi materiam abstulisse. Bene vale; et pro me, patreque meo, et matre et per te et per caeteros amicos Dominum exorare, si me amas, quaeso ne cesses.
|
(his
sex exceptis nominibus, quae longa observantia deprehensa
notavit, quoniam, ipso teste, locuples in es
productam finitur) (sicut quoniam robur, roboris corripitur,
roboro
eadem penultima correpta pronuntiatur) (Cic. in lib. de Orat. et lib. I Off.) (Psal. LXIV) (Priscian. in praefat. lib. I)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 35 |
EPISTOLA XXXV. AD EBRARDUM MONACHUM, PROPINQUUM SUUM.
|
Assiduis urges, mi charissime, petitionibus ut antiquitatem nostrae propinquitatis et amicitiae singularis litteris prosequens scribam 73 aliquid quod esse tibi possit, si non usui, saltem delectationi. Hoc forsitan digne fecissem, si, cum, opus postulas, materiam praebuisses. Verum quia gratum tibi fore dum scribam, quidquid illud sit, polliceris, in exquirenda materia nolui me operosa torquere diligentia, multo minus in elegantia solerti verborum. Quod igitur mihi nihil tale molienti occurrit extemporaliter explicabo. Reviviscentem in his nostris regionibus sapientiam quosdam studiosissime colere pergratum habeo; sed hinc haudquaquam mediocriter moveor quod quidam nostrum partem illius appetentes, insolenter partem repudiant. Omnium autem consensu nihil in ea est quod jure excipi aut possit aut debeat. Quare apparet nos ipsos nobis esse contrarios, dum insipienter sapientiam consequi cogitamus. Etenim plerique ex ea cultum sermonis quaerimus; et paucos admodum reperias qui ex ea morum probitatem, quod longe conducibilius est, proponant addiscere. Sic linguae vitia reformidamus et purgare contendimus; vitae vero delicta parvipendimus et augemus. Sed cum omnis sapientia a Domino Deo sit, ut litterae divinae demonstrant, ordine congruo eam appetamus, et procul dubio consequemur. Id autem nobis ex divina auctoritate depromitur. Filii, inquit, concupisti sapientiam, serva mandata, ei Dominus praebebit eam tibi . Ubi etiam quid sit sapientia summe ac pulcherrime definitur. Timor Domini, inquit, est sapientia, et recedere a malo intelligentia . Caeterum de his qui perperam vivunt, et integre loqui concupiscunt, et corruptos sermones quam mores aspernantur, sic instruimur: Omnis labor homini in ore ejus, 74 et anima illius non replebitur . Quia dignum profecto est ut qui primas partes eruditioni tribuit, non sanctitati, a refectione sapientiae exitiali jejunio excludatur. Quocirca si vigilanter poliendo incumbimus eloquio, multo maxime consequendae honestati atque justitiae operam impendamus oportet. Sed cum variae sint sectae philosophorum, suo unaquaeque genere perfectae, quarum nulla alii praejudicat quo minus cultores suos in philosophiae sacrarium introducat, et discordi concordia omnes quodammodo uniantur, palam est propositorum diversitatem, qua pacatissimus Dei populus inseparabiliter, ut ita dixerim, separatur, non officere ad bene vivendum, et vario itinere pie venientibus matris Ecclesiae templum esse apertum, quando unicuique ordini sua constet perfectio. Quanquam id postremum hoc sit certius quo divina praestant humanis. Itaque hortor indolem tuae nobilitatis uti quicunque religionis Christianae gradus prae caeteris tibi animo sederit, servata caeterorum reverentia, in eo cooperante Deo in dies proficias, et integrum te in eo exhibeas. Quod si potes ex bono ad meliorem, atque ab imo ad summum evadere, id te niti summa intentione persuadere velim, ut laboriosius auctori militans, ab eo gloriosius coroneris. Jacta cogitatum tuum in Domino , ut ab eo nitorimenta perpetuo felicia et feliciter perpetua consequaris. Illudque ante omnia semper in oculis habeas quod ipse te fecerit, quod perditum reformarit, quod tam crebris, tam copiosis, tandemque proficuis auxerit beneficiis; ut hinc illum laudandi concepta materia, dum ei gratias de acceptis et habes et refers muneribus, fias ad accipienda majora 75 dignior, et fretus humilitate, perseverantiam in bonis actibus sortiaris. Sane dum his studiis occuparis, honestas artes et ingenio dignas nolim negligenter praetereas; verum postules earum scientiam ab eo qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et juxta mensuram fidei tuae tibi haud dubie tribuentur. Valeas, charissime et desiderantissime; et longa florens aetate, salutiferis quotidie crescas virtutibus, meique semper benigne memineris.
|
(Eccli. I) (Job XXVIII) (Eccli. VI) (Psal. LIV) (quod est donum inamissibile)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 36 |
EPISTOLA XXXVI. AD ALWINUM.
|
Si subitaneam nobis tuam attulisses praesentiam, infertilis profecto laboris retulisses dispendium. Namque ita me variis et inevitabilibus involutum offendisses negotiis, ut vix intra multos dies una hora vacuas tibi aures praebere potuissem. Quin etiam abbatis absentia intentioni tuae plurimum derogasset. Itaque quod et ego, quemadmodum supra expressi, sum occupatus, et abbas vix autumno reversurus creditur, si tibi ad nos veniendum existimas, opportunitatis vides exspectandum commercium. Caeterum germanum tuum, ut supplicasti, orationibus, quod potero, juvare contendam.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 37 |
76 EPISTOLA XXXVII. AD HERIBOLDUM EPISCOPUM.
|
Suspectae mihi amplitudinis vestrae nuper missae fuerunt litterae. Idcirco temperandum responsione putavi quoad rei veritatem rescirem. Nunc quoniam communis frater et earumdem litterarum fidem et vestri status patefecit veritatem, bonae valetudinis vobis recuperationem quam celerrimam exoptans, breviter litteris respondeo. Si naturae memores, quae nos arctissimo necessitudinis vinculo nexuit, pristinique amoris unice singulariterque devinxit sinceram mihi benevolentiam exhibendam decrevistis, imo quia decrevistis, locorum insterstitia, quae mihi questi estis, detrimento esse non poterunt. Si quidem et frequenter invicem videre nobis facultas est; et si quis casus impedierit, litterale nobis haudquaquam deest commercium, quo vicissim intentiones nostras familiariter possumus revelare. Caeterum codicem annotationum beati Hieronymi in prophetas, necdum a me lectum, vobis morem gerens, dirigo: quem vestra diligentia cito aut exscribendum aut legendum procuret, nobisque restitui jubeat. Unde vos monendum judicavi; ne forte vobis in multis assiduisque occupatis negotiis nihil vobis collatura nobis earumdem rerum obesset dilatio. Atque utinam altissimum divinumque vestrum ingenium, quantum posset fieri, a communibus 77 aversum negotiis ad indaganda humanae vel divinae sapientiae transferretur secreta. Profecto vestra nobilitas officiique clarissimus gradus, dignum sua amplitudine cepisset emolumentum. Quod nolim eo dictum a me accipiatis ut me in hac parte perfectum jactanter existimem, aut vobis in aliquo prorsus conferendum, nedum praeferendum, opiner. Sed sicut vos convenientibus cumulatos congratulor honoribus, ita etiam ingeniis, maxime quae excellent artibus, ornatos nosse desidero. Caius Julius Caesar historiographus Romanorum nullus est. Commentarii belli Gallici, quorum ad vos manavit opinio, tantum exstant; nec quantum ad historiam, quod compertum habeam, quidquam aliud. Nam caeterarum ejus rerum gestarum, postquam idem Julius totius pene orbis causarum molibus est oppressus, Hirtius ejus notarius in Commentarios seriem referendam suscepit. Ejusdem itaque Julii Commentarios ut primum habere potuero, vobis dirigendos curabo. Cupio vos valere feliciter.
|
(quorum unum est eventus, alterum judicii) (si vestra eo usque se summittit
sublimitas)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 38 |
EPISTOLA XXXVIII. AD REGEM CAROLUM.
|
Excellentissimo domino, judicioque sapientium multis et maximis regnis dignissimo, summa veneratione nominando, inclyto regi Carolo devotissimus per omnia Lupus.
|
Licet inevitabilis necessitas me ad tempus vestris aspectibus subtrahat, sic tamen animus meus vobis agglutinatus est, ut vos et vestra 78 semper in oculis habeam, et, ut absque adulationis fuco verum vobis confitear, vix comprehensibili amore complectar. Nam cur ab omnibus bonis debeatis amari facile in vobis eminet. Unde quantum capio, quantum sufficio, quantum intelligo, vobis fidelis sum. Caeterum praesentes meas necessitates per venerabilem Ludovicum, qui vobis non minus quam decet fidus est, majestati vestrae notas facere studui; quibus peto secundum datam vobis divinitus prudentiam, cui omnes congratulamur, pie consulatis ut Dei vestrique servitii talia nunc valeam in primordio ponere fundamenta quae futuri obsequii devotis molitionibus, opitulante ejusdem Dei gratia, et vestro favore, respondeant. Me autem noveritis, quotiescunque possum, Dei clementiam intentis precibus implorare ut concedat vobis prolixam sospitatem, incruentam victoriam, perpetuam pacem, vitiorum odium, possessionem virtutum, sicque vos faciat regnare in terris ut regnum non amittatis in coelis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 39 |
EPISTOLA XXXIX. AD EBROINUM EPISCOPUM.
|
Clarissimo Ebroino Lupus perpetuam salutem.
|
Causas meas Ludovico nostro significavi; quas his litteris repetere superfluum duxi, cum eas quae illi redditae sunt, vos lecturos et velim et sciam. Tantum postulo ut in omnibus ita mihi adesse dignemini sicut me confidere illis etiam litteris cognoscetis. Misi vobis eburneum pectinem, quem, quaeso, ut in vestro retineatis 79 usu, quo inter pectendum arctior vobis mei memoria imprimatur. Bene vos valere cupio.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 40 |
EPISTOLA XL. AD RABANUM, PRAECEPTOREM SUUM.
|
Reverentissimo Patri eximioque praeceptori Rabano Lupus salutem.
|
Rebus non potui hactenus gratias vobis agere. Tamen quantas affectu habuerim occultorum cognitor semper inspexit. Deinceps autem, si idem Deus vitam vestram produxerit, optatamque pacem reformaverit, non erit impossibile quid animo geram factis ostendere. Namque consensu fratrum nostrorum X Kal. Decemb. coenobium Ferrariense mihi commissum est; dominusque noster Carolus mira me dignatione fovens, gratia sua donavit. Vestra igitur benevolentia me unaque congregationem mihi creditam sacris orationibus, quaeso, commendare dignetur, ut sicut studia mea plurimum seruditione adjuvistis, sic officii difficultatem assiduis precibus temperetis. Caeterum audivi sarcinam administrationis vestrae vos deposuisse, et rebus divinis solummodo nunc esse intentos, Hattoni vero nostro curam sudoris plenam reliquisse. Cujus rei ordinem, simulque alia quaecunque videbuntur, beatitudinis vestrae litteris exspectabo cognoscere. Opto vos bene valere meique perpetuo dignanter meminisse.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 41 |
80 EPISTOLA XLI. AD IMMONEM.
|
Sanctitatis merito sincere suspiciendo venerabili Immoni Lupus aeternam salutem.
|
Epistolam vestram me quam molliter mulcentem amicitiaeque memoriam suaviter refricantem, ut par fuit, summa delectatione perlegi, eique sensa menti penitus illapsa diligenti memoriae commendavi. Nam si vere, ut scripsistis, me inter charissimos numeratis, erit forsitan veniabile quod peregrinationis molestia, praesertim tot quot inveniri facile potuerant neglectis opportunitatibus, epistolari solatio me levare sprevistis. Quanquam tanti contemptus dolorem vehementer exulceret non actum quod saepe inter nos constitit, ut quotiescunque nancisci possetis occasionem, quae cognoscenda mihi essent, vos potissimum panderetis. Verum haec alias. Caeterum propitio Domino Deo nostro sospes regressus sum; praeterque domini ac nutritoris mei Aldrici, quantum ad me attinet, plenum infortunii obitum et quorumdam aliorum amicorum, non est quod mihi extrinsecus accidisse admodum triste crediderim. Cur autem vobis significari petieritis quos libros in Germania vel scripserim vel legerim, demiratus sum, nec satis causam comprehendere potui; nisi forte mei experimentum argute capere voluistis, propositis duabus rebus; quarum altera, si cessissem, videri poterat ostentationis, altera imprudentiae puerilis. Itaque simpliciter vobis aperio principem 81 operam me illic destinasse lectioni, et ad oblivionis remedium et eruditionis augmentum libros pauculos paravisse, nec Germanicae linguae captum amore, ut ineptissime quidam jactaverunt, sarcinam subiisse tanti tamque diuturni laboris. Quod autem studio humilitatis me invigilare divinis auctoritatibus monuistis, pergratum habeo; et velim credatis me hactenus id agere ut quod Deus me fecit, quodque suis beneficiis donavit, totum ejus gratiae assignem, et ut ea in me conservans amplificet submissis precibus flagitem. Siquidem ad ea quae proposuistis, illud etiam evangelicum adjicio: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos ; et quod secretorum coelestium conscius docet Paulus: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nec illud me fugit, quanquam omnino me magnum non sentiam: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam . Atque tam multa, tam fortia tandemque salubria hinc teneo documenta, ut ne somniare quidem possim divinorum beneficiorum mihi aliquid arrogandum. Sed plane qui aliqua divina eminet gratia, non potest effugere varias diversorum opiniones; quandoquidem de Salvatore nostro, in quem nulla prorsus reprehensionis cadit suspicio, alii dicebant: Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas . Quare sapienti firmissimum erit illic ac singulare suffugium: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit . Benigne mei memores cupio vos bene valere.
|
(Marc. IX) (I Cor. IV.) (Eccli. III) (Joan.
VII) (Matth. VI; Luc. II)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 42 |
82 EPISTOLA XLII. AD HINCMARUM EPISCOPUM.
|
Non sum nescius, cum tantis divinae gratiae muneribus abundetis, ultro vos cogitare apud principem juvandi bonos facultatem divinitus accepisse; ut quod in se non habent, in vobis possideant, et remunerandae vestrae industriae materiam praebeant. Proinde familiaritatis fiducia moneo ut dum tempus habetis, usuram talenti multiplicare curetis; ut instar solis, benevolentiae vestrae splendor cunctos irradiet, nec quemquam excipiat, nisi qui superba caecitate lucem justitiae aspernatur. Nobilitatem vestrae generositatis ornat eruditio salutaris, altitudinem officii commendat religio professionis. Haec vestrae celsitudini non arrogantiae vitio, sed amicitiae studio scripsi, ut quoniam in vobis et nobilitas et sapientia convenerunt, quantum haec societas valeat, etiam nolentibus emineat, qui ipsa quoque lumina Ecclesiae obscurare contendunt. Loci nostri jactura vobis nota est; ut scilicet rex cellam nobis nulla mea culpa subtraxerit, quam pater ejus etiam edicto contulerat, quod comperisset monachicam religionem apud nos durare non posse, nisi facultatum fulciretur augmento. Itaque ad tantam inopiam devoluti sumus, ut hoc anno vix duorum mensium frumenti sustentaculum habeamus; famuli, quorum servitio carere non possumus, pene nudi sunt; nec quid his faciamus habemus. Plerique fratrum nuditatem attritis atque scissis vestimentis vitare coguntur, 83 hospitalitatem paupertate compellimur imminuere; et hoc turbulento Reip. tempore, his expensis quae majores nostri congregaverunt, a rege clementiam, a communi Domino patientiam flagitamus. Itaque taedio necessitatum afflictus vacationem officii, ad quod a fratribus electus sum, subinde cogito. Verum ab ea et saecularium perniciosa voracitate et impatientiae crimine, si in tanta perturbatione eosdem fratres relinquam, deducor. Cum enim pro viribus, imo ultra vires, regi servierim, et pro eo semper intente orem, non solum ut aliquid mediocritati nostri coenobii conferret non merui, verum etiam hanc notam incurri ut partem ejus optimam, saeculari homini traderet, non regendam, sed evertendam. Fecerit hoc mea vilitas. Cur tantorum virorum, qui mecum Deo serviunt, est contempta sanctitas? Vestro admonitu nosse debet esse inter nos aliquos de quibus merito Scriptura testetur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet ; et: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei . Quid ei saecularis illius excellentia contulit? Nunquid illi postea gentem aliquam barbaram subjugavit, aut hoc sibi dissidens regnum composuit? At si votum quo, vobis credo suggerentibus, in ecclesia beati Dionysii se obligavit, ex integro absque respectu ullius personae Deo persolvisset, imo primo consiliis quae in Verno quaesita et inventa sunt acquievisset, jam eum in pace regnare fecisset ille de quo sacrae continent litterae: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum . Canones eosdem, sive, ut vos vocatis, capitula 84 meo stylo tunc comprehensa vobis direxi: de quorum aequitate credo aetas posterior judicabit, et devotionis meae non erit immemor cordium renumque scrutator. Vos autem interim mihi quaeso et quibuscunque similia patientibus Mardochaei constantiam, Esther pietatem impendite; ut hostes famulorum Dei vestra diligentia, imo divina virtute, non ut tempore cujus mentionem facio, ad suam perniciem, sed ad perpetuam salutem vincantur et opprimantur. Bene vos valere optamus.
|
(Psal. CXLIV) (Zach. II) (Prov.
XXI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 43 |
EPISTOLA XLIII. AD LUDOVICUM ABBATEM.
|
Praecellentissimo abbati Ludovico Lupus aeternam salutem.
|
Debita dona quae per vos rex jussit direxi, quae ut ei grata fiant vestra benevolentia non aspernabitur procurare. Quia vero Odulphum cum regina ad regem venturum audivi, supplico ut memores nostri esse dignemini, scilicet ut cellam nostram, in qua praeter solum nihil pene aliud jam relictum est, tandem aliquando recipiam; quia eam nulla culpa mea perdidi, nec eas facultates noster habet locus ut sine praefata cella in eo durare possit religio. Namque inde cera ecclesiae, fratribus et famulis vestimenta, pisces, caseus, et legumina ministrabantur; quibus omnibus, utinam non ad duplum detrimentum domini nostri, gementes caremus. Admonete igitur eum sui periculi, ut et sibi et nobis aliisque similiter a se afflictis consulat; nec timeat Deum nostra 85 consolatione placare, quem non timuit acerba oppressione offendere. Siquidem generalis religiosorum assertio est, praeter vindictam ultimam quae impendeat, nunquam eum felicitatis optatae prosperitatem adepturum donec redintegret Ecclesiam quam divisit, et gravibus ac maturis bonorum, hoc est Deum timentium, consiliis acquiescat. Bene vos valere cupio.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 44 |
EPISTOLA XLIV. AD HINCMARUM.
|
Summa veneratione suspiciendo Hincmaro antistiti Lupus omnimodam salutem.
|
Effectum petitionis meae nuper a rege vestra digressio impedivit; quam urgente necessitate his litteris refrico, ut mea saltem importunitate, quae ipsum quoque ingenuum pudorem excludit, vos ad subveniendum mihi et aliis eadem patientibus impellam. Neque enim congregandi auri argentique, ac aliarum pretiosarum specierum sublatam nobis dolemus materiam, sed unde vitam mediocriter sustentabamus, hoc est, unde vestimenta et alimentorum consequebamur omni tempore adjumenta. Cogimur itaque attrita et resarta ferre vestimenta et famem pene semper solis oleribus et emptitiis leguminibus temperare. Hinc queruntur infirmi. Apud nos consueta requirunt, nec inveniunt, hospites. Praesentia tempora infamantur, et Deus ad vindictam sine dubio provocatur. Verum quia, sicut priori epistola non adulatorie, sed serio comprehendi, totius Ecclesiae causa vos dignitate ornatos et familiaritate 86 principis donatos credimus, idque rebus cupimus approbari, dum adesse Odulphus dicitur elaborare dignamini ut se rex tanto peccato exuat, et nos tam ingenti penuria liberet; ne non tam eum nostra oratio sublevet quam afflictio importabilis deprimat. Siquidem vestra suggestione institutus magnam potest habere opportunitatem ut quod perperam fecit, immutet, scilicet si saecularibus, quibus res ecclesiasticas impertitus est, enumeret quae se ipsum et illos post consecuta sint incommoda, et iratum Deum non, nisi sua ei restituant, esse placandum, nec aliter eos virtutem et consilium recepturos, nisi ex corde ad ipsum Deum reversi, rapinis abstineant, et suae imbecillitatis conscii, ejus omnipotentiae se submittant. Quod nisi facere dominus noster rex acceleraverit, et trepidaverit ubi non est timor, ultra quam dici potest formido ne citissime suis inimicis gaudium pariat exoptatum, nobis autem unice se amantibus opprobrium derelinquat. Bene vos valere cupio et in dies ad meliora proficere. Imitatus veteres eruditionis artificio, etiam nunc nostra recuperare molitus essem, nisi hoc frustra tentans experimento proprio comperissem, etiamsi Virgilius revivisceret, et totas tripertiti operis vires movendis quorumdam cordibus expenderet, ne lectionem quidem praesentium adepturum.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 45 |
87 EPISTOLA XLV. AD DOMNUM REGEM CAROLUM.
|
Omnipotentis Dei, quaeso, recordamini, qui gratis dedit vobis vitam, nobilitatem, pulchritudinem, potentiam, laudabilemque prudentiam, et, quod his majus est omnibus, sui cognitionem. Et honorate eum in servis ejus; quia ipsi, utpote habenti omnia, conferre nihil potestis. Polliceri dignatur ille: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur . Estote nobis nimium indigentibus misericordes, ut pro nobis beatitudinem misericordium ipse vobis restituat. Plus minusve quadriennium est ex quo septuaginta duo monachi, quos ad eorum votum electionemque mihi commisistis, quique indesinenter, nobis in diversa occupatis, pro salute ac prosperitate vestra excubant, propter abstractas facultates patiuntur incredibilem vestimentorum, leguminum ac piscium indigentiam; et publica hospitalitas, peregrinis juxta constitutionem priorum regum exhibenda, intermissa est: famuli monasterii squalore torquentur et frigore. Nec possum subvenire miseris, quoniam ab aliis multitudo collecta mihi relicta est, et copia unde sustentabantur ablata. Siquidem intercedente gloriosa matre vestra serenissimus pater vester Ludovicus Augustus ad remedium animae suae ac salutem posteritatis supplementum hoc coenobio nostro contulerat. Nec tamen, cum id haberemus, noxia diffluebamus abundantia, ut in delicias intemperanter 88 solveremur, quia quae Regula concedit integris facultatibus monasterii vix poterant procurari. Nunc autem longe pauciora consecuti, abstinemus inviti, algemus coacti: pueros, senes, atque infirmos propter inopiam non fovemus. In tanta calamitate patri et matri vestrae quotidianas preces et annuum officium persolvimus, quasi quod illi contulerunt possideamus. Fecerunt enim illi totum quod potuerunt, et donum suum robustissime firmaverunt. Tangat itaque vos affectus eorum per quos esse coepistis. Instaurate illorum eleemosynam ingenti periculo hactenus intermissam. Nec obliviscamini vestri. Etenim vos jam eleemosyna indigetis. Tempus est ut Dei timor atque amor vestram compungat mentem, quia jam pervenit corpus ad virilem aetatem. Ne differatis, quaeso, ulterius bonum quod vos velle dicitis: quoniam cum nesciatis quid superventura pariat dies, tamen quia nobiscum quotidie ad ejus judicium tenditis, cui verissime dicitur: Tu reddes unicuique secundum opera sua , dubitare nequaquam potestis. Horribile est autem incidere in manus Dei viventis . Nec vero dicere dignemini vos non posse. Siquidem, ut ait Apostolus Deus non irridetur . Scit ille quantum potestatis contulit, qui nonnisi quod justum est exigit. Ne trepidetis timore ubi non est timor. Audete potius benefacere, si in hac vita prospere et in futura feliciter desideratis regnare. Cur enim non constanter audeatis immutare quod nullus justum esse possit ostendere? Consensu bonorum omnium justum est quod poscimus, possibile regali potentiae, necessarium nobis, utile non tam nobis quam vobis. Nos enim 89 ex hoc beneficio temporalem consequemur usum, vos autem, accedentibus aliis bonis, praemium sempiternum. Flectant igitur pietatem vestram justissimae supplicationes, humillimae preces, quas maxima extorquet egestas. Et vel nunc perficere dignamini quod tunc firmissime concessistis, cum vobis Davidicum illud servandum proposui: Fixum est quod locutus sum . Namque nec aliter decet vestram nobilitatem atque probitatem, quae omnibus imitabilis esse debet; nec vero aliter convenit vestrae saluti atque Reipublicae paci. Nos autem nec in debito famulatu reddendo inveniemur segnes, et in placanda vobis, quantum poterimus, divinitate curabimus esse ferventes.
|
(Matth. V) (Matth. XVI) (Hebr. X) (Gal. VI) (II Reg. XIX)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 46 |
EPISTOLA XLVI. CUIDAM NECESSARIO.
|
Justa copiosaque suppetente materia, ne dubitetis tu, et quos fideles judicasti, perfidi commenta subvertere, qui impudentia singulari et beneficiis meis, ut in monasterio nostro subsistens, utitur, et lacerare non desinit a quo fovetur; atque opertus ignominia, et refertus invidia, unde se non valet expedire me conatur propellere. Et quia fugit eum optata victoria, mirabili amentia serere infamiam delectatur; illi! similis qui quod se nequaquam recuperaturum cognoscit, amoliri ab aliis non quiescit. Cur autem eum non constantissime invictis et insolubilibus argumentis opprimatis, quem juxta fidem divini oraculi anima Dei detestetur, quod humana 90 divinaque jura permiscens, seminet inter eos discordias quos vel natura protulit vel religio fratres fecit? Tu vero nullis omnino maleficiis a loco nostro avellaris, quod ope divina nec illud continget quod formidas, et eveniet cito quod optas; consequenterque securi studebimus: ita mihi jam explorata sunt omnia. Demosthenes noster ipso interdum caule indiget, et cibario nonnunquam pane altus fert modice. Desperatione quoque vini ad hoc perductus est ut venali cervisia delectetur; et vel in hoc Tullium superat, cum quod ille dormiens, id iste vigilans patitur. Ita nec lateribus robur comparatur, nec vocis conservandae cura laborat. Rhetoricae magis actionis immemor, retinendae vitae facultate contentus est. Verum enimvero auctor bonorum omnium nostram et vestram inopiam larga, ut credimus, opulentia abolebit.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 47 |
EPISTOLA XLVII. EIDEM.
|
Non est quidquam quod metuas. Nam et domestici et extrarii hostes, tametsi plurimum sibi, nihil mihi oberunt, quod protegere meam parvitatem dignabitur qui me sibi jussit et dedit confidere. Proinde irridenda omnis illorum molitio est qui vel implacabili cruciantur invidia, vel inexhausta cupiditate torquentur.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 48 |
91 EPISTOLA XLVIII. SAR.
|
Contentionis obstinatione posita, et superandi pervicacia, aequus aestimator necessitatum, vide ut affluens annonae copia, quam tibi commisi, prosit utilitatibus nostris. Namque sationi et animalium pabulo et, cujus ingentem te habere curam desidero, justae hospitalitati adhibita diligentia, non dubito superfuturum quod praestare non mediocre commodum possit.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 49 |
EPISTOLA XLIX. AD HINCMARUM EPISCOPUM.
|
Suspiciendo H. antistiti Lupus omnimodam salutem.
|
Angustiam nostram, quam temporis cum prolixitas, tum etiam asperitas peperit, nuntius a me directus vobis exposuit, nec aliud in paternitate vestra quam quod de ea praesumebam invenit. Sane priores certavimus officio; nec tantum poposcimus quantum praestitimus, scilicet implendae materiam charitatis. Itaque nobis omnium quorum indiget usus penuria jamdiu laborantibus magna properantia subvenite, ut promissionum benevolentiam optatus largitatis consequatur effectus. Hospitamur autem in villa quae antiphrasticos Viniacus vocatur, et ab Attiniaco in Africum plus minusve uno milliario distat. Hoc ideo ut etiam de vectura cogitet vestra insignis prudentia, quod hujus 92 quoque rei nulla nobis facultas est. Quo, et quanto, et quando nos visitaturi sitis, litteris per hunc latorem vicissim redditis pandere dignamini; ut interim et spe refici, et quid nobis agendum sit, valeamus prospicere.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 50 |
EPISTOLA L. CUIDAM FIDO.
|
Non ignoras prolixi temporis laborem quem recuperandae cellae studio assumpsi; quo adhuc flagrans, jussu regis, vita comite, ad colloquium proficiscar quod reges ad Trajectum habituri sunt. Pecunia nobis jam nulla est quae tanto spatio vix potuit sufficere. Proinde quia non videbatur consilium imperfectos conatus relinquere, donec evidenter apparet qui eos consequatur effectus, non usquequaque inhonestum credidi opem ab amicis petere, quorum fides mihi non fluxa in similibus inventa est. Itaque maxima spe ad dominam Rh. direxi; cui cum nostro nuntio, aut, si commodius judicaveris, separatim, hujus meae necessitatis volo causam aperias, eamque quam mollissimis precibus flectas, ut sicut semper, nunc mihi subveniat, et continuo per hunc meum nuntium argento quo in hoc utar itinere juvet me liberaliter; ut et in coenobii nostri, pro quo satagimus, instauratione particeps existat, et me sibi devotiorem, si id fieri possit, efficiat. Si quid etiam ab aliquo tibi datum habes, mihi mittere ingenti necessitate arctato ne graveris, quoniam nihil tam pretiosum aut parvum dirigere poteris quod non patiamur pro victu expendere.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 51 |
93 EPISTOLA LI. FRATRIBUS FERRARIENSIBUS.
|
Dilectis fratribus. Quod gaudium capiam de R. si forte vestrum aliquis ambigit, repetat illud memoria quod auctoritas divina neque rapaces regnum Dei possessuros affirmat , et ultra dubius esse non poterit. Praeceptor vero ejus, ne se insolubile argumentum reperisse glorietur, accipiat omnium villarum nostrarum meum, meum, inquam, esse regimen et laborem, usum vero fructuum ipsum etiam secundum meam dispositionem fratrum esse communem. Ita nec saecularem religio minuit potestatem, nec potestas confundit religionem. Interim prospicite nostris equis, ne a magistro aut a discipulo subtrahantur; et absque ullo in hac parte meo respectu, quidquid secundum leges valetis, contra violentiam pervasoris agere contendite, industriam vestram hoc mihi gratiorem scientes futuram quo major et illustrior enituerit. Mihi potiora molienti quod opportunitas hinc, imo Deus permiserit, curae erit perficere. Ego, quoniam cum rege ad Trajectum, Deo volente, iturus sum, quo ei ad colloquium fratres occurrent, et recipiendae cellae bona mihi spes est, nec possum adesse vobis, ut unusquisque vestrum agat mecum quod solet et debet, sicut superiore anno convenit nobis, qui potest agere studeat, quousque rediens, si aliquid sit immutandum, cognoscam. Satio studiosissime procuretur; et quod nostri boves post solemne debitum non suffecerint, 94 frequentes impleant corrogationes. Bene vos valere cupio et diligentissime orare pro nobis.
|
(I Cor. VI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 52 |
EPISTOLA LII. PRAEPOSITO.
|
E. noster probabilia fecit quaecunque abs te gererentur, quod mihi cordi fuit, moneoque te ut sicut coepisti, in officio sincera fide permaneas. Furiosum illum, super quo scripsisti, quia etiam poenitens suspectus mihi est, et germana sanctitate usque ad fastidium satiamur, vehementer me recusaturum cognosce: ac si se ingesserit, ne tridui moras excedat caeteris persuade; quia quod toleremus non opus est nobis extrinsecus quaerere.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 53 |
EPISTOLA LIII. AD DOMNUM REGEM CAROLUM.
|
Praecellentissime rex. Licet tacendo, loquendo ac scribendo, nihil hactenus profecerim, tamen quia Dei causa est quam ago, quiescere non audeo. Pro vestra salute ac prosperitate vos admoneo et supplex flagito ut vosmetipsos liberetis periculo, meque devotissimum vobis famulum secundum frequentes vestras promissiones asperrimo sublevetis labore. Quae beatae memoriae pater vester, intercedente gloriosa matre, peregrinis et Dei servis 95 largiti sunt ob redemptionem animarum suarum, haec afflicti variis necessitatibus, quatuor annorum spatio, quia omnes adesse non possunt, per me reposcunt a vobis. Ut ipsa etiam eorum verba sciatis, dicunt injustum esse ut a vobis fame torqueantur et frigore, cum assidue pro vestra temporali et perpetua salute cogantur orare, nec vos omnino consecuturos felicitatem quam desideretis donec cum parvulo nostro sancto Petro in gratiam amicitiae redeatis. Ac ne putetis eos jocari, serio confirmant senes nostri experimento se proprio comperisse, idque sibi pueris a senibus esse traditum, quod quicunque monasterio nostro insigne aliquod intulerit damnum, nisi cito resipuerit, magnum incurrerit incommodum, aut sanitatis, et vitae pertulerit dispendium. Ne igitur tali re aut similibus vestram impediatis prosperitatem, nec servorum Dei penuriam contemnatis, nec salutem vestram dubiam faciatis. Reddite potius Deo vota vestra, dum potestis; ad cujus judicium nimis tremendum quotidie properatis nobiscum, in quo absque respectu dignitatum aut personarum unusquisque recipiet quod meretur. Vita haec brevis et incerta est, et juniores vobis quotidie moriuntur. Ipse vero Deus promittit et minatur: Qui glorificat me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles . Ad virilem aetatem perducti estis. Ne timeatis justitiam facere, ut per eam thronus vester firmetur. Domine mi rex, considera quod sicut nuper in exhortatione prudenter dictum est, jam pater es, et in magnis adhuc versaris laboribus; et talem te omnibus exhibe ut boni te cupiant et optent videre fortunatum 96 atque felicem avum, et post hujus vitae transitum, coelestis patriae possessorem.
|
(I Reg. II)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 54 |
EPISTOLA LIV. NECESSARIO.
|
Non ignorabam haud aliter te quam volebam quamque oportebat facturum, et maleficia illius perditissimi maxima ingenti auctoritate praeventurum. Unde et tibi gratulor, et omnipotenti Deo si non dignas, certe quantas possum et ago et habeo gratias, qui sic me necessariis aliqua in parte destituit ut tamen hoc dispendium fidissimi devotione suppleret. Nec vero ille impudenter inimicus solum cavendus et eludendus est, verum et hi quos nuper dubitando praefeci, tua semper industria confirmandi, ut dicto audientes existere contendant, nec sibi ullatenus reniti tutum arbitrentur. Vultus noster, cum redierit, forsitan tibi metum detrahet. Interim sine pavere ingratos.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 55 |
EPISTOLA LV. AD MARCWARDUM ABBATEM.
|
Desiderabili maximaque veneratione suspiciendo Marcwardo abbati clarissimo Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Nithardi adventus ad Silvacum, quo me monasterii necessitas traxerat, vehementer me laetificavit , cum vos esse 97 sospites et communem filium Eigilem ex validissima infirmitate, opitulante favore divino, revaluisse ostendit. Tantam siquidem expertus sum vestram benevolentiam et liberalitatem ut nemini quam vobis me majorem debere sentiam devotionem. Verum quanquam temporis malitia obstiterit ne possem hactenus obsequiis pandere quod merito concupisco, bonitate vestra praefisus audeo supplicare ne ad regem nostrum venire gravemini: quia et res vestras forsitan recuperare poteritis, et nobis in recipienda cella sancti Judoci prodesse plurimum; super qua et vobis jam et mihi saepissime et Ludovico nuperrime tam serio promisit ut, si adesse dignemini, dilationis nullum possit invenire perfugium. Ita et rei discrimine terrebitur, quod et peregrinis nobisque monachis a suo patre et matre relicta stipendia sustulit; et promissionum suarum serie constringetur, ut saltem tunc faciat quod olim se facturum spopondit. Pridie Kalendarum Decembrium ad comitatum accessi; et ingentibus dispendiis atque laboribus cum rege versor assidue spes meas differente propter absentiam, ut fatetur, Odulfi. Is languere dicitur, nec tam periculose ut vel admonitus corrigatur, quod optaremus, nec tam graviter ut moriatur, quod propter ejus certissimam damnationem doleremus. Properate itaque ut, quoniam propiores aliquantulum facti sumus, post tanta spatia desideratis refovear alloquiis, et vestro annisu, auctore divina gratia, liberer angoribus vix ferendis. Tales, quaeso, nostris estote pueris quales non modo nostris, verum etiam vulgo fuistis omnibus paternitatem vestram pie quaerentibus. 98 Exiguitatis meae nomine charissimum Eigilem et reliquos omnes fratres dignamini salutare. Laboriosissimum difficillimo tempore negotium, praesertim nihil meritus, vobis imponere haudquaquam praesumpsissem, nisi quod rex noster vos ad colloquium invitaret comperissem; adeo ut mihi quoque hoc tempore praeceperit ut si forte ad monasterium nostrum accederetis, ad se vos deducendos curarem; utque licentiam impetraturi, inter alia commode imperatori suggerere possetis a me fratribusque nostris, qui pro eo semper oremus, vos precibus fatigari: ut quoniam de loco nostro sitis, a quo vos corpore duntaxat ecclesiastica utilitas abduxerit, isque diminutione facultatum vehementer attenuetur, atque religioni paupertas impedimento sit, intercessionis opem instaurationi ejus impensissimo studio conferatis. Vale, domine Paterque charissime, Lupique tui semper benigne memineris.
|
(cujus praesentia factum est ut hae litterae
vestrae paternitati redderentur)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 56 |
EPISTOLA LVI. RATBERTO ABBATI.
|
Bonis omnibus amplectendo Ratberto Lupus in Domino salutem.
|
Habita diligenter opportunitatis ratione, suggessi domino regi, annitente Vulfegiso nostro, super Ivone id vos postulare ut quoniam nec ad monasterium remeasset, et verisimile esset eum quae fuerit solitus iterare, si quando reverti tentaret, ne in sui aliorumque perniciem potestatis ejus praesidio muniret. Siquidem esset indignum ejus majestate, nisi resipiscentibus, perversis aperire accessum, 99 nedum impunitatis indulgere securitatem. Ille, quo solet vultu cum gratiosus apparet, post quaedam alia, jure se ipsi monacho deinceps negaturum auctoritatis aditum respondit, quo hactenus uti contempserit, atque hoc sibi satius videri ne pereat ut constringatur convenienti custodia priusquam societatis communionem recuperet. Nos vero, tametsi offerret quae sperare vix omnino possemus, idque, ut par erat, amplecteremur, vos nec citra decretum. Regulae subsistere nec ultra velle progredi constanter astruximus. De liberalitate vestra quid sentiam nolui praecipiti declarare praeconio, donec experirer an copia piscium, quae ventura erat cum maxima, tum etiam, ut opinabar, optima, mei supergrederetur ingenioli facultatem.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 57 |
EPISTOLA LVII. EIDEM.
|
Dilectissimo abbati Ratberto Lupus omnimodam salutem.
|
Quod flagitastis exsequi absque dilatione contendi; evolutisque ratiocinationibus multis, ad hanc virum compuli conditionem ut non modo noceat nihil, verum etiam prosit plurimum, si erga ejus propinquum, qui tempore tumultus discessit, et instaurata pace reverteretur, benigni exstiteritis. Id vos et libenter facturos et in omnibus quae jubere dignaretur obsecuturos, dum ejus gratia frueremini, fiducialiter spopondi; atque eo usque institi donec firmissime promitteret nihil se vobis offecturum, nisi prius mecum causam conferret. 100 Itaque modum petitionis meae hoc fine terminavi, ut si quando rebelles ejus favore suas querelas fulciri deposcerent, non vulgo acquiesceret, verum res duntaxat dignas vestrae conscientiae reservaret. Quaedam alia comperi tam caute revelanda ut ea litteris comprehendere tutum non putaverim, tamque necessaria cognitu, ut quam potestis celerius, praeterita qualibet alia utilitate, mihi ad colloquium occurrere debeatis. Caeterum, nisi jam molestum sit, profecturo mihi cum rege, si Deus vult, ad Silvacum nuntium dirigite; ut cum gratias agere coepero, uberius dicendi copia frustra conantem plurima non destituat. Ut vero epistolam serio claudam, obsecro ne sim vobis oneri quod nimiae familiaritatis fiducia multa postulo: quia si vitam et prosperitatem Deus mihi concesserit, non sum nunc ad accipiendum paratior quam quondam ad largiendum esse curabo.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 58 |
EPISTOLA LVIII. EIDEM.
|
Quod petiistis, necdum regi suggessi, quod opportunitas defuit. Maturabo tamen vobis, cooperante Deo, morem gerere, communi honestate servata. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 59 |
101 EPISTOLA LIX. AD MARCWARDUM ABBATEM.
|
Non ignoratis, credo, reges nostros apud Trajectum hebdomade secunda Quadragesimae celebraturos colloquium; quo me trahit ecclesiastica necessitas. Qua urgente, ut vobis jam aliis expressi litteris, cum rege quartum ago mensem, ita ut ne die quidem a comitatu abfuerim. Praebeat igitur se mihi saltem illic desiderabilis vestra paternitas, ut nostra familiariter viva tamen voce valeamus cognoscere. Si quid praeterea, ut passim soletis omnibus, nobis quoque facultas fuerit impendere, libenter nos accepturos cognoscite. Debent enim parentes thesaurizare filiis , ut fallere nescia divini Spiritus confirmat auctoritas. Benigne mei memores cupio vos valere feliciter.
|
(II Cor. XII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 60 |
EPISTOLA LX. AD EUMDEM.
|
Charissimo Patri Marcwardo Lupus.
|
Officiosa humanitas vestra vicit petitionem meam, quae leviter tetigit quod temporis poscebat necessitas. Proinde fuit ea gratior quam aestimare valeant aerumnarum expertes. Molestissime autem fero quod vobis non visis discedo. Quanquam consolatur meam moestitiam quod post Pascha nostram vos visitaturos pollicemini parvitatem. Commode autem et me praesente 102 id vos facturos puto, si secunda hebdomade mensis Maii iter ad nos arripiatis. Nam quinto decimo die post Pascha synodus magna, ut aiunt, apud Attiniacum celebrabitur; cui me abesse nequaquam, ut credo, nostri praesules patientur. De cella nostra nihil aliud paternitati vestrae possum exprimere nisi quod promissionum ubertas spes nobis varias pene quotidie pariat, et quod, sicut omnium, praeter malorum, illius quoque rei effectus incertus sit. Abbas monasterii quod Germanice Saligstat appellatur, cui nomen est Ratlegio, partem quamdam cujusdam libri faciet mihi describi, eamque vestro, mihi reddendam, nuntio se traditurum promittit; atque obsecrat ut tabulas quas Hilpericus pictor beatis vovit martyribus, hebdomada secunda post Pascha ipsi dirigere dignemini. Quod etiam causa petitionis meae vos maturare cupio; ut cum ad nos veneritis, praefatam partem ipsius libri nobis afferendam curetis. In pueris multum nobis praestiteritis, si quod coepistis paterna pietate non gravemini consummare. Capitis autem dolorem nepoti meo parcitas potus forsitan detrahet, si ejus appetentior fuerit deprehensus. Alioqui nostro curandus reservabitur medico, qui omnes, quarum nullam non ignorat, depellere se posse confidit infirmitates. Integerrime vos amans felicissime valere desidero, et ut me semper apud Deum praecipue juvare dignemini supplex efflagito.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 61 |
103 EPISTOLA LXI. AD GUIGMUNDUM EBORACENSEM EPISCOPUM.
|
Reverentissimo magnaque veneratione suspiciendo Guigmundo, Eboracensis Ecclesiae antistiti, cunctisque sub eo Domino Deo famulatibus Lupus abbas et universa coenobii Ferrariensis congregatio in Domino salutem.
|
Ingens fluxit spatium temporis quod, perturbationibus variis crebrescentibus, societas quae a praecessoribus nostris, auctore Domino, inita est, nulla praeter orationes protulit indicia charitatis. Nunc autem aperiente se gratia pacis, et recepta cella sancti Judoci, unde et haec scribimus, curavimus, ut par fuit, priores certare officio, vosque sive ad repetendam sive ad declarandam amicitiam provocare. Ac primum illud ante omnia suppliciter poscimus, ut et in privatis et in publicis precibus nostri memores esse dignemini. Deinde volumus ut vicissim nobis praestare studeamus quidquid gratiosum fore litteris utrinque directis constiterit et facultas permiserit. Maturate igitur vestram nobis pandere voluntatem, ut et ad morigerendum vobis continuo praeparemur, et fructu dilectionis Dominus Deus noster glorifice tur ac delectetur. Cupio vos valere feliciter, amantissimi Patres.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 62 |
104 EPISTOLA LXII. AD ALTSIG. ABBATEM.
|
Venerabili Altsig. abbati Lupus monasterii Bethlehemitici sive Ferrariensis in Domino salutem.
|
Ingenti clementia Dei nostri discordiae peste mitigata, quae totas Gallias Germaniamque hactenus vexavit atrociter, inter ipsa pacis exordia foedus quod inter nostram vestramque olim fuit Ecclesiam directis ad reverentissimum Guigmundum episcopum litteris studui renovare. Quia vero vos amore sapientiae, cujus et ego sum avidus, flagrare comperi, vel secundum illud Tullii, pares cum paribus facile congregantur, vel juxta receptae Scripturae assertionem, Omne animal diligit sibi simile, sic omnis homo, hac epistola meam offero et vestram expeto amicitiam, ut nobis vicissim cum in sacris orationibus, tum etiam in quibuslibet aliis utilitatibus prodesse curemus. Atque ut quod polliceor vos exsequamini priores, obnixe flagito ut quaestiones beati Hieronymi, quas, teste Cassiodoro, in Vetus et Novum testamentum elaboravit; Bedae quoque vestri similiter quaestiones in utrumque Testamentum, itemque memorati Hieronymi libros explanationum in Jeremiam, praeter sex primos, qui apud nos reperiuntur, caeteros qui sequuntur; praeterea Quintiliani Institutionum oratoriarum libros XII, per certissimos nuntios mihi ad cellam sancti Judoci, quae tandem aliquando nobis reddita est, dirigatis tradendos Lantramno, qui bene vobis notus 105 est, ibique exscribendos vobisque quam poterit fieri celerius remittendos. Quod si omnes non potueritis, at aliquos ne gravemini destinare, recepturi a Deo praemium impletae charitatis, a nobis autem quamcunque possibilem duntaxat cesseritis vicem tanti laboris. Valete, nosque mox ut se opportunitas obtulerit exoptabili responso laetificate.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 63 |
EPISTOLA LXIII. AD PRUDENTIUM EPISCOPUM.
|
Charissimo suo Prudentio Lupus in Domino salutem.
|
Septimo Idus April., Heriboldus episcopus paulo ante regressus a rege, mandavit mihi ex praecepto ejusdem regis ut quoniam se ipse legationis functione absolvisset, eamdem nos strenue ac celeriter exsequeremur, ut in conventu generali memoratus rex de singulis locis posset certior fieri. Itaque quia et tempus appropinquat, nec sine difficultate, maxime propter equorum pabulum, colloqui possumus, nec vero ante copiam herbae quod jubetur inchoare, et valetudinem vestram, et quid super hac re vobis placeat continuo directis litteris declarate. Ut autem hinc meam sententiam vobis aperiam, supervacuum judicio loca quorum statum jam perspeximus, iterum adire, quando nulla sit correctior subsecuta, et in Aurelianensi ac Senonico, et vestro ac nostro pago, restent quaedam coenobia in quibus tempus interim terere possimus, ut sicut in aliis locis, ita et in his etiam emendanda per nos rex cognoscat. Et ne in legatis ejus ipsius 106 jussio contemnatur, si voluerit, sanciat. Quanti enim simus habiti, imo ipse qui nos miserat, nobis impensus honor patefecit et monasteriorum instaurata religio. Proinde antequam legationem adoriamur, regi per me de his quae videbuntur suggerere statui et tractorias accipere, et tunc favente Dei gratia proficisci. Vicissim ergo sensum vestrum litteris exprimite, ut optimum factu ex utriusque ingenio colligatur. Illud autem non vos fugiat, quantumcunque in hac legatione laboraverimus, nec nobis nec hominibus nostris aliquid remittendum quin agamus quod caeteri, si motus his qui hactenus vexarunt exstiterint similes.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 64 |
EPISTOLA LXIV. EXHORTATIO AD REGEM CAROLUM.
|
Ut pacifice feliciterque regnetis observanda vobis fideli devotione collegi. Creatori vestro Deo et judici futuro gratias habete semper et agite, qui vos hactenus malis pluribus liberavit, et bonis multiplicibus exornavit; utque vobis initium, profectum atque perseverantiam in bonis actibus largiatur quotidianis precibus flagitate. Cum essetis parvuli, loquebamini ut parvuli, sapiebatis ut parvuli. Nunc autem ad virilem perducti aetatem, secundum eumdem Apostolum , in quo evidenter Dei Spiritus loquebatur, evacuate quae fuerunt parvuli. Scilicet stulta quaeque atque inania declinantes, rationabilia, praesenti et futurae saluti profutura, sectamini. 107 Quae agenda sunt prospicite diligenter et retractate subtiliter, communicato consilio cum Dei vestrisque perfecte fidelibus, quia, ut divinum nos instruit eloquium, qui sibi nequam est, cui bonus erit? Nec vos cuilibet ita subjiciatis ut ad ejus arbitrium omnia faciatis. Cur enim regium nomen praetenditis, si regnare nescitis? ut pace cunctorum dixerim, non expedit vobis et populo ut aliquem vobis aequetis, nedum praeponatis: quoniam Deus, qui scit quid sit in homine, praemonet ne des potestatem filiis tuis in vita , quia melius est ut illi te deprecentur quam tu illos. Si filiis hoc non est concedendum, quanto minus aliis? Vicem vos gerere Dei quis ignorat? At ipse dicit: Gloriam meam alteri non dabo . Non admittantur ergo a vobis monitores, quos bajulos vulgus appellat, ne gloriam vestram inter se ipsi partiantur, et meliorem amorem alienent a vobis. Imitatione Dei nolite personaliter judicare; sed in eadem causa dives, mediocris et pauper, eumdem vos sentiant; ut sit quod potentes terreat, et quod mulceat non resistentes. Bene semel gesta nunquam nisi in melius immutaveritis, ut fidem vestram atque constantiam cuncti mirentur. Fugite levitatem, morum maturitatem apprehendite, ut vestra probitas cunctis possit prodesse subjectis. Vitate malorum societatem, quoniam, ut scriptum recolitis, corrumpunt mores bonos colloquia mala . Amplectimini bonorum collegium, quoniam cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris . Et apud eumdem regem et prophetam pulcherrime dicitur: Ambulans in via immaculata, 108 hic mihi ministrabat. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum . Ne metuatis potentes, quos ipsi fecistis, et quos cum vultis extenuare potestis. Ne confidatis in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus ; sed transferte spem vestram ad Deum, qui fecit coelum et terram, qui custodit veritatem in saeculum. Concipite honestam veritatem, ut quod vos non decet praestare, nemo scienter a vobis audeat postulare. Cogitate multa, nec dicatis omnia, quia vel juxta divinam Scripturam qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam , vel juxta saecularem litteraturam: Quod occultum velis, nemini dixeris. Quomodo namque poteris ab alio exigere silentium quod tibi ipse non praestas. Et: Non potest vox missa reverti . Communem utilitatem et opportunitatem omnium charissimam vobis omnes intelligant, ut certatim omnes sibi vos praeferre contendant. Divinas et humanas leges, justas duntaxat, nemo sinatur contemnere, quia malorum impunitas vitiorum semper peperit incrementum. Humilitas cuncta opera vestra venustet, quia scriptum est: Quid superbit terra et cinis? Et: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam , et ipse Redemptor noster admonet: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris . Eleemosynis assiduis Deum vobis placate secundum illud: Miserere animae tuae placens Deo , quia, ut sacrae continent Litterae, eleemosyna a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras . Salvator quoque hanc ita 109 commendat: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis Glorificate Deum in omnibus, quia ipsa testatur: Qui glorificat me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles . Rex etiam et propheta eximius sic sibi Deum praeponit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam . Haec studiose custodientes, Deo et bonis quibusque placebitis; rebelles, Deo, ut credimus pro vobis pugnante, comprimetis atque vincetis, et post regnum temporale atque laboriosum consequemini sempiternum et vere quietum.
|
(I Cor. XIII) (Eccli. XIV.) (Eccli. XXXIII) (Isa. XLII) (I Cor. XV) (Psal. XVII) (Psal.
C) (Psal. CXLV) (Prov.
XXI) (Horat. de Arte,
V. 390, quoad sensum) (Eccli. X.) (Eccli. III) (Matth. XI) (Eccli. XXX) (Tob. IV) (Luc. XI.) (I Reg. II) (Psal. CXIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 65 |
EPISTOLA LXV. FRATRIBUS QUIBUS PRAEERAT.
|
Dilectis fratribus suis Lupus abbas in Domino salutem.
|
Flagrante cupiditate hostes nostri multa quidem conati sunt, sed protegente nos Domino meritisque sanctorum spe sua dejecti sunt, eodemque opitulante, nunquam optatum sibi consequentur effectum. Quod vobis declarare studui, ut Deo et sanctis ejus dignae gratiae referantur, et recepta securitate mentes vestrae quietis gratia perfruantur.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 66 |
EPISTOLA LXVI. AD REGINFRIDUM EPISCOPUM.
|
Reverentissimo praesuli Reginfrido Lupus in Domino salutem.
|
Profecturus Romam, transitum nobis fore haud longe ab 110 urbe vestra didicimus; ubi vestram humanitatem, quam animo praecipimus, re ipsa cupimus experiri, maximeque, cujus penitus copia deest, Italicae monetae argento, quod solum usui futurum est nobis, permutandi; id interrogati concorditer quique confirmant. Conspectum quoque vestrum, favente Deo, nobis exhibetis, ut officii beneficium hac, ut decet, gratia cumuletis. Sane adventus nostri certum tempus praefigere non valeo. Tamen hunc futurum aut praecipiti aestate aut prima suspicor parte autumni. Bene vos valere cupio.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.