author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Lupus Ferrariensis
| 67 |
EPISTOLA LXVII. AD W.
|
Venerabili V. Lupus.
|
Nec opinanti mihi, optanti tamen, videndi vos occasio sese obtulit, quod ab urbe quae in vestra cura et patrocinio requiescit Romam proficiscentibus, quo ipse tendo, iter patere cognovi. Facite itaque ut, positis aliis occupationibus, sincerae charitatis fruamur alloquiis, et de praesenti utilitate et futura salute tractemus. Otiosum autem existimo praemonere ut me juvare his quae usus poposcerit studeatis, cum nihil derogare debeam vestrae prudentiae et liberalitati confidere plurimum. Peritiam ergo regionis in qua versamini, affectumque patriae in qua orti sumus, praestare nobis contendite. Transibo vero, si Deus vult, per vos, ut opinor, aut extremo aestate aut certe primo autumno. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 68 |
111 EPISTOLA LXVIII. AD DOMINUM MARCWARDUM ABBATEM.
|
Charissimo ac desiderantissimo Patri Marcwardo Lupus plurimam salutem.
|
Orationis gratia et quarumdam ecclesiasticarum studio causarum, quas, Deo volente, reversus, cum vos videro, paternitati vestrae aperiam, Romam proficiscor. Et quoniam in conficiendis rebus apostolici notitia indigebo, ea vero sine munerum intercessione iniri commode non potest, velut ad paternum, imo ad maternum gremium ad vos confugio, supplicans ut sicut nunquam mihi in ulla necessitate defuistis, ita in hac adesse dignemini, mihique, si ullo modo potestis, per praesentes nuntios duo saga veneti coloris et totidem lintea, quae Germanice glizza vocantur, dirigatis, quae illi comperi esse charissima atque gratissima. Horum si fuerit vobis integritas ardua, nequidquam videbitur nobis ipsa medietas contemnenda. Namque ita saeculari eruditione docti sumus ut sperantes minora, majora poscamus. Ac ne ingenio nostro latiorem defuisse materiam suspicemini, si equo tollutario, vel quolibet alio fortissimo, nostrum iter sublevaveritis, plurimum nobis collatum esse ducemus. Sane nihil me obtinuisse moleste non feram, si communicatis his litteris cum communi filio Eigile, risum uterque vestrum tenuerit. Cupio vos valere feliciter, meique benigne memoriam gerere.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 69 |
112 EPISTOLA LXIX. AD ANSBALDUM.
|
Dilecto suo Ansbaldo Lupus salutem.
|
Moleste tuli quod tanta opportunitate comperta, ut parcissime dicam, nihil mihi vel mandare vel scribere voluisti. Tamen, quanquam curam nostri tam facile deposueris, quod in te reprehendo, ipse nequaquam imitabor, sed me aspernantem pio complectar colloquio. Tullianas epistolas, quas misisti, cum nostris conferri faciam, ut ex utrisque, si possit fieri, veritas exculpatur. Tu autem huic nostro cursori Tullium in Arato trade, ut ex eo quem me impetraturum credo quae deesse illi Egil noster aperuit suppleantur. Bene vale, et tuis me semper orationibus protege.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 70 |
EPISTOLA LXX. AD MARCWARDUM.
|
Desiderantissimo et integritate vitae merito suspiciendo Marcwardo abbati Lupus perpetuam salutem.
|
Dignas vobis rependere gratias non valemus, sed non idcirco vel verbis id tentare non debemus. Siquidem inter alia quae nobis jam plurima praestitistis, linguae vestrae pueros nostros fecistis participes, cujus usum hoc tempore pernecessarium nemo nisi nimis tardus ignorat. Itaque non istis gratam rem solum, verum etiam utilissimam nobis omnibus 113 contulistis. Dilectissimum fratrem Eigilem et caeteros IV Non. Septembris laetus excepi. Sed ut congruum curationi tempus impenderent, justo celerius dimisimus, ea conditione obstrictos ut per nos, dum redierint, proficiscantur. Sumus enim de eorum sanitate et ipsorum et vestri causa vehementer solliciti. Caeterum hunc novitium cursorem nostrum vestrae sanctitati commendamus, omni genere conversationis professioni suae respondentem, nisi quod adhuc, credo propter timores nocturnos, solus cubare non potest. Opto vos valere feliciter, meique semper paterno affectu meminisse.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 71 |
EPISTOLA LXXI. AD REGEM CAROLUM, ANTE RECUPERATIONEM CELLAE.
|
Praecellentissime domine mi rex, humiliter supplico ut suggestionem tui devotissimi famuli digneris prudenter cognoscere et clementer tractare. Religiosissimus imperator Ludovicus, vestrae nobilitatis auctor, ad petitionem gloriosissimae memoriae Judith Augustae matris vestrae cellam sancti Judoci monasterio Ferrariensi contulit, et suum donum praecepto firmavit; ut et monachi absque inopia in monasterio Deo servirent, et in praefata cella hospitalitatem juxta Dei timorem peregrinis impenderent, atque pro utriusque salute et prosperitate Dominum delectabiliter exorarent. Eorum eleemosynam primo benigne concessistis, 114 novo etiam praecepto firmastis; sed postea ad persuasionem eorum qui cum Dei offensione non timent ditescere, evacuata duplici eleemosyna, votum saecularium de memorata cella impiere coacti estis. Quam ob causam nunc Dei servi, qui pro vobis assidue orant, hoc triennio consueta vestimenta non accipiunt, et quae ferre compelluntur, attrita et pleraque resarta sunt, leguminibus emptitiis sustentantur, piscium et casei consolationem rarissime consequuntur, famuli debita indumenta non accipiunt: quae omnia nobis ex praedicta cella ministrabantur, in qua intermissam transmarinorum curam aliorumque pauperum et neglectam sui culturam utinam vobis Deus non imputet. Me, praeter communem necessitatem et singularem laborem, gravissimus pudor onerat, quia id quod alii abbates ad stabilitatem religionis munificentia imperiali consecuti sunt, ego quasi omnium vilissimus et inutilissimus amisi. Tamen spem gerens recuperandi meo servitio quod nulla in vos culpa, ut Deus testis est, perdidi, maxime cum vestram promissionem inde teneam, quam fallere nefas est; imploro quod juste reposcimus, ne ulterius differatis, sed continuo vobis nobisque dignemini consulere, ut et Deum faciatis vobis propitium, et nos ultimos famulos vestros reddatis ad intercedendum pro vobis omni tempore promptiores.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 72 |
115 EPISTOLA LXXII. AD DIDONEM Ex persona Marcwardi.
|
Reverentissimo et plurimorum praeconiis celebrando Didoni abbati Marcwardus plurimam salutem.
|
Artis vestrae singularis peritia multorum oratione pervulgata fratris Nithardi potissimum relatione nobis innotuit: quo etiam referente comperimus passim vos accessum indigentibus aperire, et sempiternam usuram temporali aegrotantium remedio procurare. Unde tametsi vobis adhuc sumus ignoti, non dubitavimus propter ejusdem religionis unitatem, cujus etiam vos observantissimos gratulamur, materiam praestandi nobis beneficii ultro proponere, parati vestrae opinatissimae liberalitati modis quibuscunque possumus respondere. Namque et filii nostri, quos et vestros optamus, molestia corporis laborabant; quam aliquot adhibiti apud nos medici propulsare nequiverunt. Hos, Domino et vestrae charitati fidentes, curandos vobis offerimus; ut per vos optatae sanitatis solatia temperantes, auctori ejusdem nobiscum gratias referant et vestro labori. Illi quidem devotionem, quam solam possunt, utpote monachi, repensent; nos autem dignum omnino servitium persolvamus. Petitionem nostram diu verbis extendere noluimus, ne forte de vestrae charitatis perfectione dubitare videremur, quae non solum ignotis, verum etiam inimicis prodesse contendit. Et ideo, ut optime 116 nostis, oraculi mandatum attestatione prophetica confirmatur. Optamus vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 73 |
EPISTOLA LXXIII. AD GUENILONEM.
|
Reverentissimo antistiti Gueniloni . . . cujus lectione vestra victus amore pene . . . per communem propinquum nostrum ab ra . . . dirigite. Quem quantopere diligantur . . . quod eum praeter vos nulli unquam passus sim . . . autem ecclesiae nostrae quod fanum appr . . . aequissimum jam decrevistis et . . . quaerere ipsi optime intelligetis. Quanquam in proximo conventu vobis gratias retulerim, putans penitus litem esse sopitam, noveritis nihil esse definitum, sed ad votum eorum qui etiam injuste non erubescunt, imo appetunt esse victores, occasione dilationis presbytero vestro praeparatum quod quaesivit emolumentum ac nostro, quam fastidit, jam spem inanem relictam. Proinde vestra insignis prudentia, quae didicit ex Evangelio non personaliter judicare, instructa est etiam illo veteri praecepto: Juste judica proximo tuo , judicii veritatem, ut coepit, constanter et cito perficiat, ne, quod absit, abutantur vestra nobilitate qui cupiditatis patrocinium suscepere. Nam et ipsa illis ad subversionem ecclesiae nostrae oratorium novum commenta est, et ne veritati acquiescant unanimitatemque charitatis dissolvant, adhuc inde sese hortatur. Peto etiam ut ad supplicationem Gerohaldi 117 presbyteri Lau. Diaconum ejus propinquum in ipsius titulo dignemini ordinare, quoniam difficultate visus frequenter non sufficit sacerdotale munus implere. Caete . . . perfectione quaeso me fieri e vestigio certiorem . . . digno tamen qualicunque parvitatis meae discedatis . . . valere feliciter . . .
|
(Levit. XIX)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 74 |
EPISTOLA LXXIV. AD EUMDEM.
|
Reverentissimo praesuli Gueniloni Lupus in Domino salutem.
|
T. Livium per hunc . . . agite, quia illo non mediocriter indigemus. Bene . . . tamen postulavimus dignamini implere . . . sanctos ordines largiemini participem cum . . . insenum infirmitas illius promotione . . . meum quod elaboravi delibero ac . . . veritate pretii quo redempti sumus ipse vobis elegi ostendere quam per quemlibet dirigere, ut otio nobis divinitus collato, tantarum rerum subtilitatem facilius mecum possitis advertere.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 75 |
EPISTOLA LXXV. AD BERTOLDUM.
|
Dilecto suo Bertoldo Lupus salutem.
|
In hoc quem nuper habuimus conventu, quanquam voluissem, idque episcopo vestro dixissem, demiror contigisse ne nos invicem videremus. Praeter alia vero quae inter nos familiariter 118 conferrentur, statueram vos precari, quod nunc efflagito, ut in saltu apud Matriniacum vestrum largiamini nobis viginti arbores, earumque peritos commodetis aliquot caesores, ut juncti nostris naviculam nobis componant meliorem quam invenire possimus venalem. Per hunc ergo nuntium quod vobis concedere placuerit remandate.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 76 |
EPISTOLA LXXVI. AD HINCMARUM.
|
Clarissimo praesuli Hincmaro Lupus perpetuam salutem.
|
Collectaneum Bedae in Apostolum ex operibus Augustini veritus sum dirigere, propterea quod tantus est liber ut nec sinu celari nec pera posset satis commode contineri. Quanquam si alterutrum fieret, formidanda esset obvia improborum rapacitas, quam profecto pulchritudo ipsius codicis accendisset; et ita forsitan et mihi et vobis periisset. Proinde tuto vobis memoratum volumen ipse commodaturus sum, cum primo, si Deus vult, aliquo nos contigerit sospites convenire. Pineas autem nuces, quot cursor ferre potuit, hoc est decem, mittendas curavi. Rescriptum vestrum, quo notarii, ut scripsistis, me privavit impedimentum, cursor idem noster ad hoc directus, ut a vobis propositum est, accipiat, ut lectione illius vel erudiar vel delecter. Benigne vos mei memores opto valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 77 |
119 EPISTOLA LXXVII. AD PARDULUM.
|
Charissimo suo Pardulo Lupus plurimam salutem.
|
Secundum quod statuistis, direxi nuntium qui super meis recentibus litteris quid vobis visum fuerit et quaecunque cognitu necessaria judicaveritis comprehensa vestris apicibus reportaret. Peto itaque ne illum vacuum aut tardius remittatis. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 78 |
EPISTOLA LXXVIII. EIDEM.
|
Unice singulariterque dilecto Pardulo episcopo Lupus in Domino salutem.
|
Sacris domini regis non sum evocatus. Propterea ad conventum non veni. Litterarum ipsarum exemplar dirigendum curavi, ut si forte mentio de me inciderit, juste me remansisse possitis ostendere. Caeterum quia me intra conseptum familiaritatis admisistis, quaeso ut et nunc, et quotiescunque possibilitatem Deus largitus fuerit, tutum vestra intercessione reddere curetis. Ego, ut nostis, hostem ferire ac vitare non didici, nec vero caetera pedestris ac equestris militiae officia exsequi, nec rex noster solis bellatoribus indiget. Admonitu vestro et, si opus fuerit. Hincmari, si expeditio ingruerit, obsecro doceatur ut, quoniam studia mea non magni facit, vel dignetur considerare 120 propositum et alia mihi injungere quae ab illo penitas non abhorreant. Id, si me sincere amatis, sic potestis efficere ut non solum offensae contraham nihil, verum etiam gratiae consequar aliquid. Ita mihi comperta et probata est vestra prudentia. Itaque dum tempus et locum habetis, et mihi et quibuscunque valetis, quaeso, succurrite, certi et Deum justum retributorem futurum, et nos sinceram beneficiorum memoriam habituros. Litteras quae me laetificent remittite; et mei benigne semper memores, bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 79 |
EPISTOLA LXXIX. AD ROTRANNUM MONACHUM.
|
Charissimo suo R. Lupus salutem.
|
Quoniam ad conventum non evocatus nolui me ultro ingerere, venerabili episcopo Hincmaro litteras dirigens, inter alia Hilmeradi nostri causam apud eum studui commendare. Ex eisdem litteris verba hic posui, ut eidem Hilmerado possitis ostendere quam velim rebus ejus favere. Hilmeradus, inquam, quem rex Ambianensium esse episcopum jussit, quadam mihi necessitudine conjunctus est, cui supplico prosit quod apud vos plurimum valeo. Nam licet desit ei forsitan aliquid eruditionis, tamen poterit esse utilis, cum et vestrae doctrinae parebit. Et si plene non potest docere instituta divina, poterit tamen facere unde et ipse et eum sequentes efficiantur salutis aeternae capaces. Haec ad illum sic scripsi. Vos quaeso ut in coepta semper amicitia maneatis, certi me nunquam ab officio recessurum. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 80 |
121 EPISTOLA LXXX. AD USUARDUM ABBATEM.
|
Dilecto Usuardo abbati et archidiacono Lupus in Domino salutem.
|
Non estis obliti quemadmodum vobis, praesentibus majoribus ecclesiae vestrae, constitutum synodi decretumque metropolitani Amuli ostenderim super presbytero Godelgario, terruerimque vos, nisi praeceptum domini nostri regis confirmantis quod sancta synodus et metropolitanus jussisset impleretis, futurum ut jacturam gravis exsilii pateremini. Verum quia id hactenus distulistis, et memoratus presbyter tam diuturnam calamitatem cupit effugere, synodali et metropolitani simulque auctoritate regia commoneo ut quod per me vobis injunctum est, sine dilatione perficiatis, ne forte pro triplici contemptu multiplicem vindictam sustinere cogamini. Breves etiam quos de facultate monasterii vestri mittere debuistis, ut apud Sedelocum mihi reddantur absque ulla excusatione procurate. Bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 81 |
EPISTOLA LXXXI. AD AMULUM EPISCOPUM. Ex parte Guenilonis et Gher.
|
Reverentissimo et clarissimo praesuli Amulo Guenilo episcopus et Gherardus comes perpetuam salutem.
|
Multa et magna 122 jussu domini nostri regis ex ejus parte familiarissime vobis mandata revelassemus, si quod ipse optavit, quod etiam suis vobis litteris significavit, nos quoque plurimum voluimus, ad Augustidunensem urbem vacuum fuisset vobis exspectationi nostrae occurrere. Sed quod nuntii vestri certissimas impossibilitatis vestrae causas nobis prodiderunt, quae copiose multipliciterque dicenda verbis nobis commisit, sensuum veritate servata, conati sumus vestrae sapientiae compendiosis litteris aperire. Praecepit itaque ut ejus vobis sermonibus diceremus se fideliter tenere quod Rex regum, idemque Sacerdos sacerdotum, qui solus potuit Ecclesiam regere quam redemit, postquam humanitatem suam in coelum evexit, semper cum suis futurus divinitate, potestatem suam ad eamdem gubernandam Ecclesiam, in sacerdotes divisit et reges; ut quod sancti docerent pontifices, et ipsi implerent et impleri facerent devotissimi reges. Quamobrem se cupere debitam sanctitati vestrae impendere reverentiam, sicut ei quem sciat Divinitatis cultum integre velle servare, atque vicissim postulare ut cum eo tale foedus concordiae ineatis ut ubicunque ecclesiasticae utilitati in portione divinitus sibi collata vestrae auctoritatis dispositione in re tanta cupit consulere, unanimitate vestri consensus continuo adjuvetur. Et ne vos longis ambagibus diutius fatigemus recens incommodum Augustudunensis Ecclesiae et prolixa perturbatio flexit ejus pietatem ut sua largitate vestraque promotione talem ei praeficiat qui ruinas illius et spiritualiter et saeculariter strenue sarcire sufficiat. Est autem quem benignitati vestrae 123 plurimum commendat propinquus ejus Bernus, a beatae memoriae glorioso imperatore Ludovico tenere educatus, et claris ornatus honoribus; quem et ipse hoc suo tempore multis experimentis invenit idoneum, et opitulante gratia Dei, tanto negotio credit aptissimum. In hoc probatissimorum ejus consiliariorum acquiescit consensus. Idque vestrae prudentiae dominus noster jussit suggerere non esse novicium aut temerarium quod ex palatio honorabilioribus maxime Ecclesiis procurat antistites. Nam Pippinus, a quo per maximum Carolum et religiosissimum Ludovicum imperatores ducit rex noster originem, exposita necessitate hujus regni Zachariae Romano papae, in synodo cui martyr Bonifacius interfuit, ejus accepit consensum ut acerbitati temporis industria sibi probatissimorum decedentibus episcopis mederetur; ne forte simplicitate pontificum posset contingere quod in hac Heduorum urbe, cujus nos nunc cura exercet, evenit. Proinde se petere ut honorem a papa Romano majoribus ejus et regibus et imperatoribus concessum, et a Lugdunensis Ecclesiae metropolitanis, cui auctore Deo praesidetis, nunquam hactenus infirmitatum, a vobis nulla vestra injuria consequatur. Quod si in hac parte spretus non fuerit, facturum se ut in regno ejus vestrum ministerium debitam semper venerationem obtineat et optatum exitum sortiatur. Cujus petitioni nostras nos supplices jungimus preces, ut quod tantis viris videtur optimum, vobis quoque complaceat; ut in obsequendo vobis non solum nos verum etiam illos faciatis, quod optamus, cupidissimos debitores. Idque impetratum a vestra fidissima 124 nobis familiaritate volumus ut quod vobis Deus inspiraverit nobis quam celerrime litteris ostendatis; ut per nos citius dominus noster rex, quod plurimum cupit, benevolam in se vestram cognoscens voluntatem, dignas Deo referat gratias, et antequam necessitate regni longius abducatur, damnosam praesulis dilationem recidat, vobisque fidissimum adjutorem dirigat ordinandum. Godelsadum etiam, quem ex palatio suo more praecessorum regum majorum suorum, ut ante monstratum est, Cabillonensi praefecit Ecclesiae, flagitat idem rex ut hac Quadragesima non gravemini ordinare. Quod si per absentiam Teotbaldi episcopi visum fuerit impossibile, quocunque tempore constitueritis congruum vobis curabimus ex episcopis nostris facere supplementum, ut quod prosit populo Christiano, absque dilatione per vos Deus implere dignetur.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 82 |
EPISTOLA LXXXII. AD GUENILONEM.
|
Reverentissimo praesuli Gueniloni Lupus salutem.
|
Hic presbyter, cui nomen est Erlegaudus, ex ecclesia sancti Petri et nostra queritur pati se calumniam et de suo gradu periclitari. Proinde vestram poscimus paternitatem ut ei juste ac rationabiliter adesse dignemini, ne quorumlibet insidiis opprimatur, qui forsitan divini timoris obliti, superare innoxium pervicaciter moliuntur. Prosit itaque huic et illis vestra prudentia, ut et hic, si est innoxius, liberetur, 125 et illi qui peccare in proximi laesione conantur, non inveniant facultatem. Quod donec inspirante Deo perficiatis et synodi tempus adveniat, si potest fieri, et vestrae sanctitati videtur, exsequendi officii quaesumus recipiat libertatem; ne secundum inimicorum votum, quorum se testimonio purgare possit invenire non valeat. Bene vos valere cupimus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 83 |
EPISTOLA LXXXIII. AD LUDOVICUM. Ante recuperationem cellae.
|
Excellentissimo bonisque omnibus charissimo Ludovico abbati Lupus plurimam salutem.
|
Jussu regis ad palatium dirigens nuntium, ad vos eum jussi accedere, ut quae mihi agenda sunt, per vos veraciter atque celeriter possim cognoscere. Proinde vestra insignis benevolentia mihi necessaria cognitu litteris comprehendat; quibus certior factus, rebus gerendis occurram. Unum impense flagitaverim, ut si molitiones quae occulte, ut fertur, cum Britannis exercentur effectum habiturae credantur, non aspernemini significare, quod frustra expertum infructuosum periculosumque laborem etiam strenuorum animi valde refugiunt, et compertum atque in litteras relatum est nequaquam invitos ad bellum esse cogendos. De recuperanda cella nostra si se locus obtulerit, quemadmodum in omnibus, nos juvare contendite; ut vestra industria et rex maximo purgetur peccato, et nos 126 tandem aliquando necessitate nimia liberemur. Ita semper ut cupio valeatis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 84 |
EPISTOLA LXXXIV. AD NOMENOIUM.
|
Landramnus, Turonum metropolitanus episcopus, Dodo Andegavorum, Aldricus, Cenomannorum episcopus, Guenilo, Senonum metropolitanus episcopus, Heriboldus, Antisiodori episcopus. Prudentius Trecassinorum, Agius Aurelianorum, Ercanradus Parisiorum, Hucbertus Meldorum, Helias Carnutum, Herimannus Nevernorum, Hincmarus, Rhemorum metropolitanus episcopus, Immo Noviomagi, Pardulus Lugduni, Rhothadus Suessionum, Hilmeradus Ambianorum, Erpoinus Silvanecti, Ermenfridus Bellovacorum, Paulus, Rothomagi metropolitanus episcopus, Saxbodus Saiorum episcopus, Freculfus Lexoviorum, Valfridus Baiocacensium, Nomenoio priori gentis Britannicae salutem quae est in Christo Jesu Domino nostro.
|
Diu est quod Deus occulto, justo tamen judicio, permisit esse te rectorem gentis tuae; in quo tamen regimine qualem te exhibueris testis est conscientia tua et amare querimoniae diversarum Ecclesiarum, et afflictiones nobilium et ignobilium, divitum et pauperum, viduarum et orphanorum, quos damnabili cupiditate et horribili crudelitate vexasti. Sed quia Christianum nomen non penitus abjecisti, et nos ex apostolica successione debitores sumus omnibus, ut bene 127 agentes ad perseverantiam exhortemur, delinquentes autem ad poenitentiam auctoritate divina provocemus, vehementissime tuis excessibus condolemus, et a tuo interitu paterna et episcopali sollicitudine te cupimus revocare. Cupiditate tua vastata est terra Christianorum, templa Dei partim destructa, partim incensa, cum sanctorum ossibus caeterisque reliquiis, possessiones ecclesiarum, quae fuerunt vota fidelium, redemptio animarum, patrimonia pauperum, illicite in tuos usus redacta, haereditates nobilium ablatae, et maximi multitudo hominum vel interfecta vel servitute oppressa, rapinae crudelissimae perpetratae, adulteria et corruptiones virginum passim commissae, episcopi legitimi sedibus propriis expulsi, et, ut mitius loquamur, quia dicere noluimus fures et latrones, mercenarii introducti, patroni nostri beati Martini quondam dioecesis, ex qua vos esse negare non potestis, violata, omnes postremo ecclesiastici ordines perturbati; quod nimis dolendo et compatiendo dicimus. Satis haec ad tuam perditionem sufficiebant. Sed ad cumulum malorum auxisti temeritatem, et omnem laesisti Christianitatem, dum vicarium beati Petri Leonem apostolicum, cui dedit Deus primatum in omni orbe terrarum, sprevisti. Cum enim eum postulasses ut in libro suo te scriberet, et pro te Dei elementiam exoraret, et ille directis litteris se id facturum promisisset, si se monentem obedienter audires, non solum nihil eorum quae mandaverat fecisti, sed ne litteras quidem ipsas recepisti; et quia nolebas a malo desinere, timuisti bene monentem audire. In eo 128 igitur laesisti apostolos, quorum est princeps Petrus. Laesisti episcopos, qui jam cum Deo regnant in coelis et miraculis coruscant in terris. Laesisti et nos: qui etsi non habeamus eorum meritum, idem tamen divina gratia possidemus officium. Nuper etiam excipiens Lantbertum, quem Ecclesia materna pietate ex aliqua parte receperat, ea scilicet conditione ut se corrigeret et mala solita perfecte declinaret, fecisti te participem, imo auctorem perturbationis populi Christiani. Eum enim amator pacis dominus noster rex etiam ad tuam suasionem removerat a finibus tuis, et aliis honoribus decoraverat. Et nunc eum rebellare conantem velut in gremium recepisti, et ut in malo proficiat fovere non desinis. Jube afferri libros tuos. In eis comminantem Dominum audies: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris ; et non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus dignos esse morte invenies. Nec ignoras quod certi fines ab exordio dominationis Francorum fuerunt, quos ipsi vindicaverunt sibi, et certi quos petentibus concesserunt Britannis. Quomodo ergo despicis legem Dei, quae praecepit ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui ? et terram Francorum injuste tibi defendere conaris, nec formidas illud: Maledictus qui transgressus fuerit terminos proximi sui ? O quid facturus es in die magni judicii, cum tibi reddenda erit ratio de tuis annis, mensibus, horis, momentis? et hoc erit celeriter. Verum est enim quod juvenis possit cito mori, sed senex diu non possit vivere? Ante te prolixum fuit 129 saeculum. Post te quoque Deo certum est quantum durabit. Pro hac vita brevissima noli tibi sempiternam miseriam comparare. Nisi deponas pervasionem alienorum, oppressiones omnium, societates perditorum, et recipias admonitionem sedis apostolicae nostraeque unanimitatis, non tibi prodest fides, nec quaecunque putas bona opera: quia Salvator dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum . Cogita quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis; et ita poteris colligere quam ingentem sis perlaturus, nisi resipueris, damnationem, qui partem maximam populi Christiani gravissime perturbasti. Monemus te, obsecramus, obtestamur, tuae salutis cupidi, pone finem malis tuis, convertere ad Dominum, cujus nemo nostrum potest effugere judicium. Fac fructus dignos poenitentiae. Hoc est. Quia granditer deliquisti, granditer bona exerce; ut non solum non torquearis cum diabolo et reprobis in inferno, verum etiam gaudeas cum Deo et electis ejus in coelo. Id quoque tibi pollicemur quia si te Deo restitueris, apud eum intercessores pro peccatis tuis esse cupimus; et apud pium principem nostrum, ut tibi tuaeque posteritati benigne consulat, conabimur obtinere. Maximum reatum te contraxisse scimus quod epistolam sedis apostolicae respuisti, existimans aliqua in ea tibi noxia contineri. Sed quod exemplar ejus venerabilis papa nobis dignatus est dirigere, notum tibi facimus nihil in ea contineri quod ad tuam pertineat laesionem; et 130 propterea parati sumus, si vis, secundo legatum sedis memoratae cum scriptis toti mundo venerandis dirigere. Quod si eum non receperis, nos, qui monuimus, excusabiles erimus. Si autem receperis et auscultaveris, et Dominum et beatum Petrum propitios, et nos habebis in fide conjunctos et intercessione proficuos. Si vero nos benigne monentes contempseris, certum tibi sit nunquam tibi futurum locum in coelo, et cito non futurum in terra: quia tua culpa separatus ab apostolica et nostra societate, anathematis ultione locum habebis, quod avertat Deus in tartaro. Hoc etiam per tuum ministerium denuntiamus Lantberti hominibus et quibuslibet gentis tuae, quia si communicaverint ipsi et rebellioni ejus consenserint, anathemate condemnabuntur, et traditi Satanae sine fine peribunt. Conversos autem recipimus, et in pace Christiana permanere optamus, atque pro eis parati sumus domini nostri regis clementiam, quantum possumus, flectere.
|
(II Par.
XIX) (Prov. XXII) (Deut. XXVII) (Matth. VII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 85 |
EPISTOLA LXXXV. AD MARCWARDUM.
|
Reverentissimo et clarissimo Patri Marcwardo Lupus perpetuam salutem.
|
Nuper a magnificentissimis epulis reversus, hoc est a Britannica expeditione, vix resumpto spiritu per cursorem hunc prosperitatis vestrae veritatem discere cupio; ut quia propriis angoribus aestuo, saltem vestris secundis successibus requiescam. Dominus meus rex, vester alumnus, cum 131 me deliciis quas gravabat, liberaret, suo vos nomine salutari praecepit: quod quam libenter faciam aestimare potestis. Charissimum nostrum, hoc est, communem filium Eigilem, et post eum, Ansb. caeterosque fratres, parvitatis meae nomine dignamini salutare. Cuppas viatico aptas, forma et qualitate pretiosissimas, ligneas duntaxat, mihi, cum opportunum vobis fuerit, curate dirigere: quia dum video pretiosiores quas aliis tribuistis, propemodum invidiae morbum incurro. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 86 |
EPISTOLA LXXXVI. AD HATTONEM.
|
Charissimo suo Hattoni Lupus in Domino salutem.
|
Quanquam occupationes inevitabiles colloquium nostrum, quod frequens esse debuit, impediant, tamen eis paulum perdilatis, nobismetipsis consulamus oportet, ne salutaria consilia, quibus invicem auctore Deo juvare possumus, ad no trum detrimentum ulterius negligantur. Curate igitur hoc mense Octobri, die quo significaveritis, ad Arceias vestras mihi occurrere; ut loco utrisque medio convenientes, opportune possimus de rebus necessariis consultare. Noveritis etiam Odacrum abbatem et consanguineum nostrum libram auri, quam nostis, instante Viviano repetere, cujus humanitas nulla inhumanitate exasperanda est. Mature cursorem hunc remittite, ut tempore quo significaveritis valeam vobis ad memoratum locum occurrere. Cum jam emisissem cursorem, supervenit 132 Rath., et causas vestras nuda veritate patefecit: quibus cognitis, accelerandum colloquium multo mihi maxime visum est, ut rebus asperis demonstrante Deo per subtilem tractatum prudenter possimus occurrere. Interim quemadmodum idem Rath. restituatur elaborate; quia vehemens indignitas est quod propter rem ad se nihil pertinentem tam diuturni laboris praemio vacuatur.
|
(qui nihil meritus impetum
indignationis excepit)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 87 |
EPISTOLA LXXXVII. AD HUGONEM.
|
Fratres nostri, qui ad vos directi sunt, retulerunt nobis commotionem vestram, quae occasione illius hominis accidit qui cum aliis malefactoribus rapinam sectando, sibi vitam auferri coegit; cujus rei nos non fuisse conscios optime nostis. Unde cum id venerabilis filius vester nobisque familiaris Stephanus, non sicut res erat, sed sicut ei falso relatum fuerat, narrasset, misimus praepositum nostrum talium peritum et, ut ejus aetatem atque nobilitatem decet, anxie religiosum; qui, secundum prudentiam quam in saeculo hauserat, causam cum vestro nuntio discerneret et finiret. Verum quia qui justitiam quaerebat, ipse implere nolebat, exitum res non potuit invenire. Itaque has litteras celsitudini vestrae dirigendas curavimus; quibus placare cupimus animi vestri motum, quem nequaquam ulla nostra negligentia aut pervicacia provocavimus. Potentia enim culminis vestri nequaquam 133 personis, sed justis causis favere debet, nec vilitatem nostram, sed divinam majestatem, cujus, quanquam indigni servi sumus, et beati Petri reverentiam attendere, nec nobis aliquid mali comminari aut inferre, qui sic justitiam repetimus sicut reddere parati sumus. Hoc etiam prudentiam vestri culminis commonemus ne propter defensionem perditorum hominum patrocinium beati Petri et nostram antiquam familiaritatem aspernemini. Sed cogitantes quod scriptum est: Quia sperantes in Domino misericordia circumdabit ; et: Omnis qui se humiliat exaltabitur , ita exortam controversiam sopire dignemini ut nec nos gravari patiamini, nec vestros impune male agere permittatis; ne forte, quod absit, Dei vindicta in vos propter iniquorum consensum redundet. Optamus vos bene valere et sicut nobilitatem et sapientiam vestram decet in omnibus agere.
|
(Psal. XXXI) (Luc. XVIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 88 |
EPISTOLA LXXXVIII. AD HUGONEM ABBATEM.
|
Summa veneratione suspiciendo Hugoni abbatum summo Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Postquam vos nosse coepi, diu in vestram venire notitiam, fateor, concupivi. Quod tandem vestra dignatione consecutus, plurimum vobis confidere audeo, dum et singularem in vobis nobilitatem et convenientem nobilitati sapientiam frequenter considero. Qua causa cum mihi quod nec timueram, nec, ut opinior, merueram, contigisset ut dominus rex 134 cellam coenobii nostri, unde edictum et ipsius et patris ejus domini Ludovici serenissimi Augusti habemus, nobis ablatam Odulfo comiti daret, eamque, ut eum decebat, Deo inspirante, et amplissimo viro Adalh. cooperante, nobis restituisset, vos potissimum hortante ipso Adalh. credidi expetendos, qui et ipsius Odulfi periculosam aviditatem prudenter compesceretis, et nobis benigne memoratam cellam restitueretis. Vestra igitur longe lateque bonitas pervulgata nobis vehementer indigentibus pro Dei amore secundum litteras regias quam celerrime fieri potest subveniat; ut et calamitatis nostrae commiseratio praemium vobis pariat sempiternum, et a nobis et a posteris nostris beneficii vestri memoria fideliter celebretur
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 89 |
EPISTOLA LXXXIX. AD PARDULUM. Ex parte reginae.
|
In nomine Dei solius et omnipotentis. Irmindrudis divina ordinante gratia, regina venerando Pardulo episcopo salutem.
|
Res novas, super quibus vos nihil posse scribere significastis nisi quod per Rhotbertum jam mandaveratis, prosperas exuberante Dei gratia provenire cupimus et audire. Diem vero vestrae ordinationis nostris et nostrorum precibus vobis utinam profuturis solemnem facere studebimus. Praeterea quae misistis munera grata nobis fuerunt; et stolae cujus imposuistis laborem libenter experiri curabimus, et secundum vestram suggestionem 135 propitio Deo, qui nos fecit et tantis bonis cumulavit, noxium studebimus otium evitare. Vestris tamen semper efficacibus juvemur orationibus: quia nihil unquam nobis praestabitis quod non de vestra probabili fidelitate praesumpserimus. Hoc a vestra benignitate impetratum volumus, ut pro his qui in defensione patriae suas posuerunt animas Dei clementiam suppliciter flagitetis, et superstitibus eorum hominibus auxiliemini quantumcunque vobis possibile fuerit.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 90 |
EPISTOLA XC. AD ODACRUM ABBATEM.
|
Tertio Non. Julii Deo propitio ad monasterium nostrum reversus, primum ut potui vestrae prudentiae has litteras dirigendas curavi, quibus totis affectibus vestrae benevolentiae gratias refero quod fratres nostros et caeteros homines tantae calamitatis angustia deprehensos aperto charitatis gremio excepistis et materna pietate fovistis; quorum relaxatio adeo me laetificavit, ut epistolaris angustia vix valeat indicium meae in vos voluntatis aperire; cum et germanos meos singulari dilectione tractetis, et amplissima liberalitate nostris omnibus quantam vix unquam sperare potuerant praebeatis. Proinde opto ut divina gratia, cujus munere tales estis, exiguitati meae largiri dignetur ut quantulamcunque vicem rependere sufficiam, integra vero merces ab eo vobis restituatur qui summam praeceptorum suorum in soliditate charitatis constituit.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 91 |
136 EPISTOLA XCI. AD MARCWARDUM ABBATEM.
|
In Aquitanica congressione manifesta morte liberatus, post captivitatis molestias solutus utroque periculo, ingenti Dei gratia, cui maxime praefidebam, et sanctorum ejus, beneficio praeterea cujusdam Turpionis ereptus, integra valetudine ad monasterium III Nonas Julii remeavi; ubi, quod ultro sciebam, et fratrum meorum Hattonis et Ratharii relatu, et litterarum vestrarum lectione certior factus sum mea calamitate vos vehementer commoveri. Jamque mihi videre videor vos ingenti gaudio exsultare, cum me, quem dolebatis aut captivum aut mortuum, accipiatis incolumem in monasterio residere. Ego vicissim fratresque omnes de vestra tam fructuosa reversione maxima laetitia gratulamur; et Domino Deo nostro gratias ingentes referimus, quod non solum vestram excellentiam nobis restituit, verum etiam vestro labore duplex patrocinium sanctorum providit. Pro vestra quidem incolumitate et regressione quotidie Deo supplicabamus; sanctorum autem perlationem voto continentes vestris amabilibus Deo studiis ut suspicaremur de vobis talia facile adducebamur. Nam Deum in commune laudamus, qui supra quam petere audeamus largitus est. Illud unum ad cumulum gaudiorum restat, ut praesentiam vestram nobis exhibeatis: quod vos haudquaquam posse litterae vestrae professae sunt, nos hoc eas promisisse tenebimus. Quod si feceritis, cum 137 parvitati nostrae plurimum, tum etiam vobis aliquid conferetis. Siquidem et nobis consolationem et virtutis incitamentum suggeretis, et fratrum, qui vestrum post discessum decedentium supplevere locum, notitiam et firmiorem, si possit fieri, lucrabimini charitatem. Quaeso praeterea ut ad sanctum Bonifacium solertem aliquem monachum dirigatis, qui ex vestra parte Hattonem abbatem deposcat ut vobis Suetonium Tranquillum de Vita Caesarum, qui apud eos in duos nec magnos codices divisus est, ad exscribendum dirigat; mihique eum aut ipsi, quod nimium opto, afferatis; aut si haec felicitas nostris differetur peccatis, per certissimum nuntium mittendum curetis. Namque in hac regione nusquam invenitur; et credimus hoc quoque nos beneficium vestra liberalitate consecuturos. Filium Guagonis nepotem meum, vestrumque propinquum, et cum eo duos alios puerulos nobiles et quandoque, si Deus vult, nostro monasterio suo servitio profuturos, propter Germanicae linguae nanciscendam scientiam vestrae sanctitati mittere cupio, qui tres duobus tantummodo paedagogis contenti sunt. Quod utrum dignemini praestare, ut primum se facultas obtulerit, ne gravemini aperire. Sterilitatem vini superiore anno passi sumus. Aliis rebus pro tempore abundamus, et largiente Dei gratia aliquantula pace fruimur; nisi quod saeculares quidam, qui vellent nostrum invadere monasterium, nobis moliuntur insidias. Unde vobis est studiose propter charitatis debitum persolvendum Deus orandus ut quod nobis maxime conducit in corde principum operetur.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 92 |
133 EPISTOLA XCII. AD LUDOVICUM.
|
Praecellentissimo atque clarissimo abbatum summo Lupus plurimam salutem.
|
Occupationum vestrarum considerationem habens, paucis vobis aperio magnum Adalh., cum adhuc proficisceretur, mihi serio promisisse quod nunc opportunitate se ultro ingerente cellam sancti Judoci nobis recuperaturus esset, et ne quis apud regem nobis aliquid nocere posset in omnibus provisurus. Cum autem ab Aquitania, Dei bonitate et clementia servatus, reversus essem, et a tantis calamitatibus, quas pro regis fidelitate passus fueram, vellem aliquantulum requiescere, fama dispersit datum nostrum monasterium Egilberto. Itaque de utroque, memores amicitiae nostrae, solito more me adjuvare contendite; praesertim cum et meam fidem in regem et servitium cognoscatis, et fieri magnam indignitatem facile comprehendatis me cum praedicto Egilberto conferri, nedum mihi eum praeferri. Quae proponere in tali negotio debeatis breviter complexus essem, nisi naturali prudentia et eruditionis copia vobis ultro suggererentur. Cupio vos bene valere et parvitatis meae memores laetioribus in dies augeri successibus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 93 |
139 EPISTOLA XCIII. AD DOMNUM REGEM CAROLUM.
|
Explicari facile non potest quam cupiam, domine mi rex gloriose Carole, ego ultimus vester famulus in omnibus vestram prosperitatem et spiritalem et saecularem. Propterea aliquoties et verbis et scriptis ultro me ingessi, ut mea devotio, opitulante Dei gratia, vestrae prodesset felicitati. Nunc etiam quod utilissimum vobis et vestro regno multa meditanti occurrit, paucis aperio. Observantia justitiae non solum apud Deum meritum vobis comparat, verum etiam terrenam potestatem confirmat. Bonorum societas profectum vobis et laudem parit ad exemplum beati David, qui se imitandum proponens ait: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat . Segregatio etiam perversorum aeque laudabilis est, ut idem ipse David instituit: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam, qui loquitur iniqua, nec direxit in conspectu oculorum meorum . Quod autem fidissimus quisque debeat esse familiarissimus illa sententia instruimur: Quae pestis ad nocendum efficacior esse potest quam familiaris inimicus? Quorum consilio Respublica, Domine faciente, de quo dicitur: Fiat pax in virtute tua , possit esse tuta et quieta sanctae litterae his verbis insinuant: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum . Hi enim intelligunt quod non est sapientia, non prudentia, non est consilium contra Dominum ; et in Davidis consiliis ab aequitatis tramite non recedunt. 140 Unde et eadem consilia ab ipso Domino ad utiles diriguntur effectus. Alibi etiam satis hinc aperte docemur, ubi legimus: Consilium semper a sapiente perquire . Sapientem hic intelligimus quem aut experientia docuit, aut lectio erudivit, aut inspiratio divina caeteris praetulit. Magnum aliquid facturi, quaeso, recolite memoria illud quod prudentissime dictum est: Antequam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est. Sic enim et praecipitatio vitabitur et nocitura dilatio. Romani orbis terrarum domini, quibus consiliariis usi sint hac una et brevi sententia ad vestram nostramque utilitatem considerare dignamini: Fidum erat et altum Reipublicae pectus, Curia, silentiique salubritate munitum et vallatum undique: cujus limen intrantes, abjecta privata charitate, publicam induebant. Tales quaeso, tales quaerite qui publicam dilectionem, hoc est, totius populi, praeferant privatis commodis, et miserante Deo motus isti molestissimi conquiescent. Imperatorum gesta brevissime comprehensa vestrae majestati offerenda curavi, ut facile in eis inspiciatis quae vobis vel imitanda sint vel cavenda. Maxime autem Trajanum et Theodosium suggero contemplandos, quia ex eorum actibus multa utilissime poteritis ad imitandum assumere. Ita diutissime regnetis ut semper Deus regnet in vobis.
|
(Psal.
C) (Ibid.) (Psal. CXXI) (Sap. VI) (Prov. XXI) (Tob. IV)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 94 |
141 EPISTOLA XCIV. AD MARCWARDUM.
|
Religiosissimo Patri Marcwardo Lupus salutem.
|
Si prudenter cogitemus quod originalis peccati merito justissima Dei vindicta exsules facti sumus, cum adversa nobis contingunt, non mirabitur. Repulsi enim a laetitiae patria, in vallem lacrymarum sumus dejecti. Dei potius ineffabilis clementia suspicienda pieque laudanda est, quae nos nec in ipsa ira deserit, et tristia blandis plerumque temperat, ne moerore victi, in desperationis barathrum corruamus. Unde culpanda quorumdam temeritas est, qui gratiae divinae continuis assuefacti beneficiis, dum aliquibus tanguntur incommodis, peccata querelis augent, quorum debita nec admoniti recognoscere debuerunt. Credibile tamen est in numero fidelium aliquos esse sanctitate, quam divinitus acceperunt, egregios, quorum non tam delicta curentur adversis quam merita augeantur. Neque enim soli beato Job Deus munus hoc contulit, quem ad imitandum servis suis in arce patientiae collocavit. Qui vicit in illo, vincit in multis, cum quibus se futurum usque in finem saeculi pollicetur. Si cujus felicitatem nulla unquam perturbatio interpellet, quam tardus est, nisi metum hinc concipiat ne cum purpurato divite quondam audiat: Recepisti bona in vita tua . Et quomodo non eum illa veridica terreat sententia: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt . Ille vero qui vigili memoria repetat, 142 Flagellat Deus omnem filium quem recipit , si morbo gravetur, excessu necessitudinem tentetur, substantiae imminutione vel amissione pulsetur, quomodo non ad affectum gratias agendi pio parenti excitetur, cujus cura se dignum correptionis privilegio, ipso instituente, praesumit? Futurae vitae dulcedo segnius appeteretur, nisi saepius praesentis amaritudo sentiretur. Multi hac, qualis est, delectantur. Nimirum plures delectarentur, si assidua prosperitas vota omnium sequeretur. Proinde quis non videat incomprehensibili Dei pietate per molestam hujus vitae mutabilitatem impelli nos quodam motu ad capessendam alterius vitae immutabilitatem, impelli nos pietate per molestam hujus vitae mutabilitatem? Dominus Jesus, qui cum Patre et Spiritu sancto beatitudo nostra erit, eos qui ejus magisterio adhaerebant ad toleranda adversa suo exemplo sic informat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; ne se diligi desperarent ab eo, cum variis quaterentur incommodis, quando dilectissimum Patri Filium per eadem transisse recolerent. Nec quid eis immineret occultans, In mundo, inquit, pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum ; scilicet ut superandi vires in illo se habere cognoscerent qui omnipotens esset. Sanctus Apostolus, in quo evidenter Dei Spiritus loquebatur, sua tempora videns, nostra praevidens: Qui volunt, ait, vivere in Christo, persecutionem patientur . Persecutionem autem hanc religiosis intelligimus inferri vel ab immundis spiritibus, vel a pravis hominibus. Verum, sive Deus tentet, sive tentari permittat, ne muliebriter pavidi succumbamus, alibi nos his verbis confirmat: 143 Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis sustinere . Nihil itaque importabile nobis evenisse causemur, quoniam qui certamen proponit, si postuletur fideliter, vincendi copiam subministrat. Benedicamus ergo eum in omni tempore, qui et prosperis nos invitat, et adversis castigat; et sit semper laus ejus in ore nostro, ut quod ipso largiente in saecula saeculorum facturi sumus beati, jam nunc meditemur devoti. Haec ad consolationem strictim, vitandi fastidii gratia, comprehensa sanctitati vestrae dirigere studui: quae, vobis, ut credo, erunt proficua, quia et ex charitatis fonte petita sunt, et ex eodem fonte manarunt. Mei benigne memores cupio vos valere feliciter.
|
(Luc. XVI) (Job XXI) (Heb. XII) (Joan.
XX) (Joan.
XVI) (II Tim. III) (I Cor. X)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 95 |
EPISTOLA XCV. AD HERIBOLDUM Ex parte reginae.
|
In nomine Domini solius et omnipotentis. Irmindrudis, ipsius gratia ordinante, regina Heriboldo venerabili episcopo salutem. Quoniam diuturna infirmitas gratum nobis vestrae sanctitatis denegat colloquium, absenti scribimus quod praesenti libentius diceremus. Germanus vester destitutus honoribus, propter homines qui ei famulati sunt maxime anxius, nostrae pietatis opem expetiit, confidens, post Deum, nostra opera se calamitatis molestiam evasurum; quem, solita mansuetudine miserantes, opportunitatem Deo praebente cupimus adjuvare. Verum ut in palatio 144 voluntatis nostrae praestolari possit effectum, suademus ne gravemini ejus indigentiam collatis necessariis temperare. Cum enim soleat vestra largitas ministrare postulata externis, etiam germano indigenti non sine spe divinae retributionis idem valet praestare: quod facile sacris monstraremus eloquiis, nisi ultro ea vobis occurrere crederemus, et nostrae vestraeque personae haberemus considerationem. Impendite igitur debitum religioni et necessitudini affectum, et in orationibus nostri assidue memores bene valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Lupus Ferrariensis
| 96 |
EPISTOLA XCVI. AD CAROLUM REGEM.
|
Glorioso Domino praecellentissimo regi Carolo integre fidelis Lupus salutem.
|
Cum a vestra majestate digrederer, praecepistis ut, impendente Quadragesima, quiddam vobis dirigerem unde caperetis fructum aliquem aedificationis. Sermonem itaque beati Augustini, in quo jurandi consuetudinem dissuadet, quamque sit ferale perjurium ostendit, vestrae prudentiae destinavi, profuturum vobis plurimum credens, si vobis admonentibus quidam assidue jurare desistant, et quod recte juraverint non contemnant. Non adulandi vitio in gratiam vestram dico, sed desiderio salutis eorum qui nobiscum Patrem in coelis invocant. Quicunque fidem vobis jurejurando firmaverunt, si ab ea saltem latenter deficiunt, jam sibi mortem animae intulerunt, nec possunt esse filii Dei, qui nolunt esse pacifici. Admoneantur ergo vestra 145 industria sui periculi, et saluberrima institutione tanti doctoris ad correctionis remedium invitentur. Misi praeterea celsitudini vestrae gemmas quas dudum opifex noster exsculpendas et poliendas acceperat: quarum formam atque nitorem si approbaveritis, memorato artifici gratulabor. Opto et oro ut bene semper agatis, et propitio Deo felici successu diutissime gaudeatis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 97 |
EPISTOLA XCVII. AD HILDUINUM.
|
Praecellentissimo abbati Hilduino Lupus temporalem et perpetuam salutem.
|
Recordans nostri convictus in vestra adolescentia et initio meae juventutis consuetudinem, et cogitans quod vestra nobilitas morumque probitas blandimentis fortunae nullatenus valeat immutari, quemamodum tunc familiariter loquebamur, ita nunc vobis simpliciter scribo. Omnibus, ut pluribus videtur vestri propositi, in largiendis opibus omnipotens vos Deus praetulit; et sine dubio cui tantum contulit, plurimum ab eo reposcet. Ipse enim dicit: Qui glorificavit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles . Itaque non sit vobis oneri quod illaturus sum. Honorate illum timore ipsius et amore qui vos tam sublimiter honoravit: et dum vobis bona suppetunt in hoc saeculo, curate illi qui haec dedit indesinenter placere; nec vos decipiat transitoria felicitas mundi, cui perpetua promittitur beatitudo coeli. Exercete 146 ubicunque potestis justitiam, et quibuscunque sufficitis impendite misericordiam: quia qui vobis bene agendi falcultatem largitus est, quandiu id permissurus sit ignoratis. Ipsius vox est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam . Nos etiam, qui vos unice diligimus, et per vos solatium aliquod habituros confidimus, aliquantulam diuturnitatem dignitatis vos possessuros credimus, si vos largitori bonorum omnium devote submiseritis. Donec vos videre merear, absque fastidio haec frequenter legite aut recolite; ut sicut de vestra excellentia gloriamur, ita de probitate certius exsultemus. Peto etiam ut propinquum meum abbatem cellae vestrae quae dicitur Cor., qui et Deo, ut credimus, et bonis omnibus, ut palam est, pro sua probitate placet, honorifice suscipiatis, benigne tractetis, et, quod sufficere credo , sic dignemini consulere illi semper in omnibus tantum semper quantum cupiunt qui bene sciunt. In saeculo et in Domino valeas.
|
(I Reg. II) (Matth. XXV) (sicut vestram decet nobilitatem, et
honestam eruditionem, ac bonae famae augmentum)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 98 |
EPISTOLA XCVIII. AD GUENILONEM EJUSQUE SUFFRAGANEOS.
|
Religiosissimis Patribus et fratribus Gueniloni, metroplitano Senonicae sedis antistiti, et universo clero ejus, et caeterarum Ecclesiarum praesulibus quae dioecesi memoratae sedis censentur, cunctisque in eis Deo famulantibus, clerus matris ecclesiae Parisiorum 147 et fratres coenobii sancti Dionysii et sancti Germani et beatae Genovefae ac Fossatensis, diversorumque monasteriorum unanimitas, praesentem et futuram salutem.
|
Venerabilem pastorem nostrum Ercanradum nuper decessisse cum longe lateque vulgatum sit, tum sanctitatem vestram latere non potuit; nosque affici moestitia de vocatione Patris defuncti, ac sollicitudine permoveri de electione successuri, prudentia vestra intelligit. Cum enim principaliter se futurum Dominus Jesus polliceatur cum his qui principes religionis existunt, non patimur diu carere antistite, cujus doctrina ad salutem nostram instituamur, exemplo informemur, benedictionibus in nomine Domini muniamur. Ejus, utpote bonorum omnium auctoris, nequaquam nos cura destitutos firmissime credimus, dum ipse curas nostras sua clementia sustulit, et vota ultronea benignitate praevenit. Namque ipse in cujus manu cor regis est, gloriosi domini nostri Caroli, quemadmodum plene confidimus, menti infudit ut ejus nos regimini committeret, quem in divinis et humanis rebus sui fidissimum multis experimentis probasset. Igitur Dei pronam in nos amplectentes misericordiam, et regis nostri piam suspicientes providentiam, Aeneam, cujus praeconia praemisimus, concorditer omnes eligimus, Aeneam patrem, Aeneam pontificem habere optamus. Quamvis enim tanta prudentia ac probitate praecellentissimus rex noster polleat, ut solum ejus judicium de viro memorato posset sufficere, tamen conditionis humanae non nescii, futurorumque curiosi, aulicorum nos ip i propositum ac mores longe prius inspeximus; et inter 148 graves probabilesque personas et sanctitate ferventes hunc quem antistitem habere cupimus, quotquot eum nosse potuimus, ut nunc palam est, absque errore annumeravimus. Proinde, sancti Patres, annitimini ne dilatione divini et regii beneficii torqueamur; sed nobis suspensis, nobis desiderantibus, nobis flagitantibus, ponatur celeriter lucerna super candelabrum; ut lumen veritatis populus Dei videat, et aemula devotione, praesulis vestigia tenens, sempiternae beatitudini praeparetur. Professionem vero nostri consensus in Aeneam Deo annuente per vestrum ministerium nobis futurum antistitem subscriptionibus nostris certatim roboravimus; ut nostra unanimitate comperta, votum summa properantia compleatis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 99 |
EPISTOLA XCIX. RESCRIPTUM EPISCOPORUM AD IPSOS.
|
Guenilo, sanctae Senonicae sedis metropolitanus episcopus; Heriboldus, Antisiodori episcopus; Agius Aurelianorum, Prudentius Tricassinorum, Herimannus Nivernensium, Frotbaldus Carnutum, Hildegarius Meldorum, clero matris ecclesiae Parisiorum et cunctis in diversis coenobiis sub ea Deo militantibus salutem.
|
De excessu reverentissimi coepiscopi nostri Ercanradi non mediocriter anxii, vestrique moeroris participes, tandem justissimae dispositionis Dei memores, consolationem recipimus, dum vos sub pastore bono agentes, qui summe bonnus 149 est, vicarium ejus scilicet visibilem, ministeriique nostri consortem, absque dilatione expetere vestris litteris tenentibus lineas rationis cognovimus. Praeparatum enim a Deo ei bonum exitum credimus, cujus munere talem videmus patere ingressum. Quanquam nobis futurus nunc socius olim fuit praecognitus et merito suae probitatis amabilis. Quis enim vel leviter tetigit palatium cui labor Aeneae non innotuit et fervor in divinis rebus non apparuit? Quamobrem electionem vestram in eo factam Deo propitio libenter sequimur, ut eum profuturum populo ejus ad dignitatem pontificatus promovendum concorditer decernamus. Sit igitur vobis pastor, qui pro suis in Deum meritis bene complacuit; et sequentes ejus veracem doctrinam, et sancta opera imitantes, ad coelestis regni pascua properate felices. Ordinationi autem ejus subscripsimus concorditer universi, ut securi ministerio potestatis ejus fruamini.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 100 |
EPISTOLA C. ADMONITIO.
|
Diversis malis afflicti, causam eorumdem malorum debemus cognoscere, et cognitam, auxiliante Dei misericordia, evitare. Causam prosperitatis et adversitatis Spiritus sanctus aperte demonstrat his verbis: Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum . Peccatum quo miseri efficimur hoc esse credibile est quod cum simus fide Christiani, destruimus factis nostram professionem. Et quia beatitudini sempiternae 150 felicitatem praeponimus temporalem, et illam, nisi resipiscamus, perdimus, et hanc, quae quantulacunque posset esse, si recti esse vellemus, non apprehendimus. Quia ergo vindicta Dei et in hac vita temporaliter incipit, et u que ad alteram, quae finem non habet, nisi conversio subveniat, pertendit, et hic saepe bonos bona temporalia comitantur, alibi autem eosdem bonos aeterna bona coronant, sive praelati, sive subditi, omnes deponamus excusationem; et cum sibi unusquisque nostrum sit conscius in quibus maxime Deum offendit, communiter cum et obedienter audiamus monentem: Redite, praevaricatores, ad cor. . Itemque: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere ; ut per poenitentiae salubrem cursum perveniamus ad indulgentiae tutissimum portum. Ita enim valebimus non solum effugere mala praesentia, verum etiam bona sperare ventura. Dediscamus sola carnalia appetere. De consequendis spiritualibus aliquando cogitemus; et ut nostrae cupiditates temperentur et modum aliquem teneant, veniat nobis in memoriam celer eorum transitus quos in dignitatibus vidimus, nec obliviscamur quod eos quotidie sequimur. Ad mortem enim sine intermissione properamus. Repetamus mores quibus hoc regnum crevit et viguit. Nullae sint factiones, nullae conspirationes inter nos, qui patrem invocamus Deum, quibus dicunt Pontifices, PAX VOBIS, et pro quibus omnes concorditer orant sacerdotes, Da propitius pacem in diebus nostris, et, Pax Domini sit semper vobiscum, et quibus polliceri dignatur: 151 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur . ita comminatio ejus non videatur nobis contemptibilis, Vae illi per quem scandalum venit ; ne forte, quod ipse avertat, sola vexatio det aliquando intellectum auditui ; ut infelici experimento quod nunc non credimus, aut nos nescire fingimus, in tormentis positi sentiamus. Praedas et rapinas conversationi Christianae nimis contrarias et a regno Dei miserrimos excludentes penitus deponamus. Contra hos enim sic sermo apostolicus fremit: Neque rapaces regnum possidebunt . Pro Dei timore atque amoro lucra propria intermittamus, bono communi et publico certatim et unanimiter consulamus; ut dum tranquillitatem fidelibus praestare nitimur, et vires resistendi infidelibus recuperemus, et ab eo qui est omnipotens utriusque pacis, id est, et qualis nunc esse potest, et illius consummatae, quae solis electis dabitur, gaudia consequamur. Illud autem neminem nostrum fugiat, quibusque doctissimis usque ad nostram aetatem probatum et creditum, quia per concordiam parvae res crescent, per discordiam vero maximae dilabuntur; ne forte dum cupimus nostra securius tenere vel ad majora capienda felicius conscendere, justo Dei judicio ruina nos regni, quam nostris dissensionibus praeparamus, involvat et in perniciem animae et corporis pertrahat.
|
(Prov. XIV) (Is. XLVI) (Is. I) (Matth. V) (Matth. XVIII) (Isa.
XXVIII) (I Cor. VI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 101 |
152 EPISTOLA CI. AD EPISCOPOS, De peregrinorum receptione, ex parte Guenilonis.
|
Reverentissimis praesulibus Italiae et Galliae caeterisque Dei fidelibus Guenilo Senonum metropolitanus episcopus in Domino salutem.
|
Quoties justa exstante causa sanctitatem vestram alloquimur, charitas, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, id agendi tribuit fiduciam, praesertim cum gratuito negotio pietatis proveniat incrementum. Monachi provinciae ac dioeceseos nostrae ex monasterio quod appellatur Bethleem sive Ferrarias, nomine Aldulphus et Acaricus, presbyterii gradu ornati, divino, ut credimus, instinctu Romam proficisci orandi studio destinarunt, et nostra abbatisque sui nobis admodum dilecti Lupi accepta licentia propositum exsequuntur; quos vestrae paternitati de more commendamus, implorantes ut quia laborem peregrinationis pro aeterna remuneratione susceperunt, consolationem in vobis in eundo ac redeundo eam inveniant qua devoti a religiosis foventur. Eritis enim mercedis eorum participes, si laboris fueritis benivoli adjutores. Cupimus vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 102 |
153 EPISTOLA CII. ITEM EX PARTE ABBATIS.
|
Plurima veneratione suspiciendis episcopis Italiae ac Galliae reliquisque Christiana religione pollentibus Lupus Abbas ex monasterio quod dicitur Bethleem sive Ferrarias, situm in dioecesi Senonicae urbis, cui praeest reverentissimus Guenilo, praesentem et futuram salutem.
|
Quamvis, vergente in occasum mundo, non dubito in electorum corde fervere charitatem, quae merito in sacris eloquiis latum appellatur mandatum . Ac propterea non erubesco postulare ab illis aliquid quibus nihil praestiterim, vel quos penitus facie nesciam. Ea bonis usitatissima charitate, Deus, qui nos facit unanimes habitare in domo, perpetuis bonis transeuntia mutare, lucrum esse maximum instituit. Proinde suggero sanctae paternitati vestrae monachos et presbyteros, quorum alter vocatur Aldulfus, alter Acaricus, ex nostro collegio Romam supplicatum proficisci statuisse et antistitis memorati ac nostro permissu quod exoptaverant adimplere. Vestra ergo benevolentia euntibus illis ac redeuntibus subsidium dignetur impendere: quia et sufficiens viaticum tanto itineri ferre fuit eis impossibile, et mercedis eorum vos credimus fore consortes, si experti fuerint laboris sui pro Dei nomine cooperatores
|
(Psal.
CXVIII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 103 |
154 EPISTOLA CIII. AD DOMNUM APOSTOLICUM.
|
Domino praecellentissimo et omnibus Christianis unice singulariterque venerando universali papae Benedicto ultimus Abbatum Lupus ex monasterio Galliae quod vocatur Bethlehem sive Ferrariae, praesentem prosperitatem, et futuram beatitudinem.
|
Tempore decessoris vestri beatae memoriae Leonis functus legatione Romae, cui auctore Deo praesidetis, et ab eodem antistite exceptus benigne atque tractatus, postquam vos non esse inferiores religione fama declaravit, nec tantum potestatis beatissimi Petri participes, verum etiam humilitatis, quam in allocutione Cornelii vulgavit, haeredes vera morum vestrorum expensio certa ratione perdocuit, ausus sum ego tantillus cognitioni vestrae sublimitatis me scriptis ingerere, meamque exiguitatem et fratrum meorum monachorum unanimitatem eximietati vestrae committere, ut in vestris sanctis orationibus mereamur a Deo et in praesenti vita consolationem et in futura communionem salutis feliciter consequi. Fratres praeterea et compresbyteros nostros Aldulphum et Acaricum, qui spontaneam peregrinationem pro nomine Domini susceperunt, et quanquam laboriosissime, ad memoriam beatissimorum apostolorum caeterorumque sanctorum tandem aliquando pervenerunt, specialiter vestrae mansuetudini commendamus, ut eos pietate competenti fovere dignemini, et consuetudinibus ecclesiasticis, 155 quae variae in diversis locis tenentur, diligenter instruere, ut per eos ad nos et ad caeteros quosque talia pie quaerentes institutio Romana perveniat. Siquidem in quibuscunque ad religionem vel honestatem pertinentibus ambiguitatem creat varietas. Ut optima quaeque eniteant, illuc sollicita investigatione credimus recurrendum unde ubique fidei manavit exordium. Caeterum quia parentes thesaurizare debent filiis , ut doctor gentium manifestat, nosque vobis obsequentissimi filii esse cupimus, commentarios beati Hieronymi in Jeremiam, post sextum librum, usque in finem praedicti prophetae, per eosdem fratres nobis mitti deposcimus in codice reverendae veritatis, vestrae sanctitati, si id obtinuerimus, postquam celeriter exscriptus fuerit, sine dubio remittendos. Nam in nostris regionibus nusquam ullus post sextum commentarium potuit inveniri; et optamus in vobis recuperare quidquid parvitati nostrae deesse sentimus. Petimus etiam Tullium de Oratore, et duodecim libros institutionum oratoriarum Quintiliani, qui uno nec ingenti volumine continentur: quorum utriusque auctorum partes habemus, verum plenitudinem per vos desideramus obtinere. Pari intentione Donati commentum in Terentium flagitamus. Quae auctorum opera si vestra liberalitas nobis largita fuerit, Deo annuente cum memorato sancti Hieronymi codice fideliter omnino restituenda curabimus. Sanctitatem vestram ad totius Ecclesiae utilitatem divina clementia diuturnis temporibus conservare dignetur.
|
(II Cor. XII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 104 |
156 EPISTOLA CIV. AD REGINB.
|
Charissimo suo Reg. Lupus in Domino salutem.
|
Desideramus quidem adventum vestrum, ut dignum est, quem jam certae litterae spoponderunt; sed suademus vigilantissima cautione tutum iter eligendum, propterea quod in regno Caroli Regis nostri novis exortis rebus, impune latrocinia committuntur, et nihil securius atque constantius quam rapinarum violentia frequentatur. Talis igitur est commeantium quaerenda societas quorum numero atque virtute improborum factio evitetur, aut, si necesse fuerit, repellatur. Catilinarium et Jugurthinum Sallustii, librosque Verrinarum, et si aliquos alios vel corruptos nos habere vel penitus non habere cognoscitis, nobis afferre dignemini; ut vestro beneficiio et vitiosi corrigantur, et non habiti, nunquamque nisi per vos habendi, hoc gratius quo insperatius acquirantur. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 105 |
EPISTOLA CV. AD MARCWARDUM ET EIGILEM.
|
Charissimis suis Marcwardo et Eigili Lupus plurimam salutem.
|
Octavo Idus Augusti litteras vestras accepi, cum essem in Farae monasterio, proficiscens ad generale placitum quod rex noster indixerat futurum VI Id. praedicti 157 mensis. Quia itaque quatuor mecum tantummono fratres habebam, et caeterorum voluntatem plene scire non poteram, et mira nimium res contigerat, sanctitati vestrae notum facio verae illius conversioni, si contigerit, me valde gratulaturum, et quaecunque in me commisit poenitenti ex animo dimissurum. Vos, dum a placito regredior, quod propter Deum coepistis, instanter elaborate perficere, videlicet ut integre ad Deum revertatur, et suam culpam in alium deinceps transfundere non nitatur. Temperantiae studeat, conspirationes non repetat, murmurum auctor nec particeps existat, seditiones nec faciat, nec foveat, sed quietem et ipse habeat, et alios habere permittat, et generaliter juxta Dei praeceptum declinet a malo et faciat bonum , et in diebus nostris in loco nostro nihil patietur unde juste queratur. Mox autem ut rediero, favente Dei gratia, ut vestrae suggestioni fratres pareant elaborare contendam, illorumque consensum sanctitati vestrae litteris exprimam et domino imperatori, cui propter singularem et ubique divulgatam pietatem devotissimi sumus, digno rescripto satisfacere curabimus. Benigne memorem nostri sanctitatem vestram felicissimeque 158 optamus, unice singulariterque nobis patres dilecti.
|
(quod scilicet G. in monasterio nostro
educatus, postquam divinam admonitionem assidue
audierat, nullam persecutionem passus, matura aetate
non eremum expetierat, sed, proprio relicto habitu,
dignitatem saecularem, quod diu meditatus et
confessus plurimis fuerat, lucraturus abierat, similibus
paria facturis felix iter paraturus, et nunc ad suggestionem
vestram proposito mutato ad Deum reverti
velle scribebatur a vobis,) (I Pet. III)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 106 |
EPISTOLA CVI. DE RECEPTIONE PEREGRINORUM
|
Omnibus Dei omnipotentis fidelibus Guenilo Senonum metropolitanus episcopus salutem.
|
Monachus quidam nostrae dioecesis, nomine Dolivaldus, ex monasterio quod appellatur Ferrariae, divino, ut credimus, instinctu laborem peregrinationis assumpsit, ut pro se fratribusque suis monachis ac pro nobis apud beatissimos apostolos Petrum et Paulum caeterosque sanctos Dei misericordiam imploraret, et quod suis non posset, eorum orationibus obtineret. Hunc vestrae committimus charitati, obsecrantes ut pro amore Dei, sicut servum ejus, eum excipiatis, tractetis, atque dimittatis, sive euntem, sive redeuntem. Decet enim ut ubicunque religionem suam, hoc est Christianam, invenerit, suam quoque patriam recognoscat, et inter caeteros hunc quoque faciatis amicum qui sunt vos in aeterna tabernacula recepturi.
|
(est enim valde religiosus)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 107 |
EPISTOLA CVII. ITEM UNDE SUPRA.
|
Dominis reverentissimis, Christiana religione pollentibus, Lupus Abbas ex monasterio Galliae quod appellatur Bethlehem sive 159 Ferrariae, plurimam salutem.
|
Monachus noster, cui nomen est Dolivaldus, magna simplicitate ac laudabili devotione, vir spiritu Dei, ut omnino credimus, accensus, cum venerabilis episcopi nostri Guenilonis ac nostra benedictione pro se ac pro nobis Deum et sanctos apostolos Petrum et Paulum precaturus Romam proficiscitur, quo majorem laborem assumpsit, hoc certius se exaudiendum confidens. Hunc vestrae sanctitati, probitati ejus testimonium perhibentes, commendamus. Ne dubitetis huic impendere quod bono cuique indigenti praebendum est; quoniam licet sit expers litterarum, mandata Dei quae non legit in codice demonstrat in opere, omniumque inter quos versatur non amorem solum, verum etiam venerationem brevi meretur. Vos itaque sic eum quaesumus vel euntem vel revertentem tractare dignemini ut ab illo cujus verus est cultor securi perenne praemium exspectetis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 108 |
EPISTOLA CVIII. AD DOMNUM LOTHARIUM.
|
Praecellentissimo domino Lothario glorioso Augusto ultimus abbatum Lupus et omnis monasterii Ferrariensis unanimitas praesentem felicitatem et futuram beatitudinem.
|
Quanquam inter administrationem terreni regni de coelestis acquisitione vos cogitare magnam spem vestrae salutis tribuat his qui sincere vos diligunt quod sempiternum praemium bonis operibus comparatis, tamen hoc eos maxime laetificat, ut absque fuco adulationis quod 160 sentimus, simpliciter eloquamur, quod potestatem culminis vestri gratissima Deo et hominibus pietate ornatis. In hac enim perseverantes, inter eos annumerabimini quibus promittere dignatur Salvator, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur . Nos devotissimi famuli vestri specialiter majestati vestrae gratias agimus quia fratrem nostrum G. a suo proposito devium et auctoritate revocastis, et mira dignatione, etiam intercessione, quae vim jussionis merito obtinet, ad nostrum collegium reduxistis. Debemus igitur vobis assignare post Deum nos ejus correctionem, ille suam salutem. Nam quod sacra vestra significabant, ut resumpto habitu in officio condendarum epistolarum perseveraret, nec vos decebat, et nobis consentire erat impossibile; quoniam propositum nostrum vix mediocriter inter claustra monasterii custoditur, nedum inter tumultus mundanos a quolibet, praesertim non satis cauto, valeat adimpleri. Dominus et Salvator noster ad tutelam et pacem populi Christiani, quem redemit, diuturna sospitate in hac vos vita contineat et in futura gloria sempiterna coronet.
|
(Matth. V) (ideo
fratrem, quia audivimus conversum)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 109 |
EPISTOLA CIX. AD MARCWARDUM ET EIGILEM.
|
Charissimis suis Marcwardo et Eigili Lupus omnisque Ferrariensis coenobii societas praesentem et futuram salutem.
|
Tandem a placito me reverso ad monasterium, fratribusque 161 vestra diligentia conversione G. exposita, ab omnibus talium capacibus sanctitati vestrae relatae sunt dignae gratiae; illi autem congratulatum, quod audiebant depositam certae perditionis temeritatem, et resumptam obtinendae salutis intentionem. Redeat itaque securus, si ex animo est, ut optamus, conversus: quia unde angeli, totius expertes peccati, gaudium habent, crudele est nos non exsultare, qui in multis offendimus omnes. Siquidem quacunque occasione quis ad Deum recurrat, gaudendum esse nobis luxuriosus ille filius misericordia patris receptus informat; cui apud eumdem patrem non fuit egestas opprobrio, quem gratis reformata dignitas abolevit. Litteras domino imperatori vobis legendas ac sigillo munitas majestatis ejus per vos honorifice offerendas direximus, ut voluntatem nostram etiam in eis rectam inspiceretis. Folchricum et Maur. cupimus cum fratre memorato redire ut piractio, quo unice delectantur , nobiscum fruantur. Raritas tamen fructuum idipsum defuturum, ut prodamus veritatem, minatur, cervisiam vero sterilis annonae proventus. Tuto igitur naturali potu, quo salubritas animae corporisque nonnunquam acquiritur, omnes utemur, non hausta lutulenta cisterna, sed puteali perspicuitate aut vitrei rivi decursu. Optamus vos valere feliciter et parvitatis nostrae benigne in omnibus meminisse.
|
(nam
hoc anno penuria vini timetur)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 110 |
162 EPISTOLA CX. AD HILDUINUM.
|
Nobilitatis, dignitatis, et moderationis apice conspicuo Hilduino, ecclesiasticorum magistro, Lupus praesentem et futuram prosperitatem.
|
Non est mirandum amplitudinem vestram putasse tuto committi nobis thesauri custodiam, propterea quod monasterii situs vobis non erat compertus. Hunc enim si cognovissetis, non modo diuturno non conservandum, sed ne tribui quidem spatio habendum eum nobis direxissetis. Namque tametsi piratarum huc difficilis videtur accessus , tamen infirmitas nostri loci et exiguitas hominum qui sint idonei resistere accendit rapacium aviditatem, praesertim cum silvis tecti possint advolare, nulla munitione, nulla hominum obstante frequentia, et vicinia saltuum recepti, sic diversi diffugere ut ipsi pecunia securi potiantur, inanem laborem inquirentibus derelinquant. Haec ita esse et homines vestri nuper inspexerunt; et hic Ivo, qui diu nobiscum versatus est, poterit approbare. Proinde vestra merito laudata et laudanda prudentia prospiciat nostrae formidini et suae rei, ac pretiosa pericula alio transferenda procuret; ne si quod veremur contigerit, vos sera poenitudine torqueamini, nos vero quam non meremur incurramus offensionem. Eximietatem vestram cupio valere feliciter.
|
(quibus jam,
peccatis nostris talia merentibus, nihil longinquum
non est propinquum, nihil arduum est invium)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 111 |
163 EPISTOLA CXI. AD ODONEM ABBATEM.
|
Charissimo suo Odoni, abbatum clarissimo, Lupus plurimam salutem.
|
Magnis et innumeris vestrae liberalitatis affectus beneficiis, si, quas animo retineo, gratias verbis explicare conarer, non epistolae solum, verum etiam voluminis modum excederem. Amplitudo vestra nostram exiguitatem non despexit, egestatem ubertate nimia sublevavit; nec tale quid me suspicari audentem, utpote longe imparem, fidissima sibi amicitia coaequavit: cujus ego suavissimis fructibus perfruens, tametsi facultate destituor, non desino anxius meditari saltem affectum mei animi declarare. Omnium siquidem amicorum quos ab ineunte aetate divina mihi pietas contulit firmissime vos teneo principes, nec cujusquam alterius ut vestra dignatione et largissima humanitate me sentio obligatum; adeo ut cum haec repeto, ruboris molestiam haudquaquam valeam evitare; atque unum ac singulare fessus reperio solatium, quod divina gratia, quae me nihil hujusmodi merentem in tantum culmen societatis evexit, collatura sit ne in perpetuum erubescam. Quaeso ne putetis me delinimentis fallacibus vobis illudere, quandoquidem tam sint apud me quae leviter tango seria ut in eis digne explicandis quaesita laboret oratio. Caeterum utinam fallax fama vulgaverit in procinctu contra barbaros quosdam vestrorum graviter sauciatos, in quibus admodum dilectum nobis G. lethalibus confossum 164 vulneribus vix evasurum. Hinc vehementi dolore afflictus, opemque intercessionis cum fratribus meis continuans, super statu eorum cupio vestris litteris mature fieri certior. Ingenti quoque vestri cura sollicitor, cum vos inermes incaute in media discrimina prorumpere solitos recogito, in quae juvenilem agilitatem vincendi rapit aviditas. Proinde benigna devotione suadeo ut, sola dispositione contenti, quae tantummodo vestro proposito congruit, armatos exsequi permittatis quod instrumentis bellicis profitentur. Denique multum proficit qui prudentibus consiliis competenter sibi et aliis prospicit. Quare servate vos vestro loco, servate vos amicis, servate bonis omnibus, nec committatis quod mecum plurimi lugeant. Emptionem ferri, quod propter messem erat difficillima, distulimus, parati in navem quam aedificamus vos recipere, nisi naulum recusetis auferre. Dirigite impendenti Septembri, si prius non fuerit opportunum, quemadmodum nobis convenit, fratres qui saltus partem assignent. Infaustum etiam Faustum afferant, et responsa de omnibus quae mandaveritis fideliter referant. Persica quae pollicitus sum per cursorem, quem jam bene cognoscitis, misi. Ea si, ut vereor, voraverit, vel vi sibi erepta questus fuerit, extorquete precibus ut vel ossa tradat, nisi tamen et ipsa consumpserit, ut jucundissimorum persicorum sitis quandoque participes.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 112 |
165 EPISTOLA CXII. ITEM AD EUMDEM.
|
Charissimo suo Odoni, Lupus perpetuam salutem.
|
Nuper mihi litteras redditas si possem divinare a vobis ipsis quam ab alio compositas, conveniens forsitan reperissem responsum. Nunc ambiguo deterritus, quibus verbis uti valeam, quibusve sententiis, anxie quaero, ne apud vos metas moderationis excedam, quandoquidem vestrae personae singulariter mihi consideratio jugiter sit habenda. Quis enim me ferendum judicaret, si vos, quibus praeter gratias plurima imo omnia debeo, sinistrae suspicionis arguerem? Nam si alium scirem epistolae auctorem, cohibito dolore doceri flagitarem quibus tandem modis fidei studium, aperire praeciperet, qui litteras, ut ita dixerim, calamo in veritate tincto perscriptas, suspectas tam inverecunde fecisset. Ego enim nihil unquam de humanis rebus homini locutus sum verius, nihil amico revelavi purius, nihil retineri decrevi constantius. In rebus aliis libenter exercendi aut delectandi gratia admitto ridicula. Porro in professione amicitiae, contemplatione tanti tamque divini muneris, seria sola complector. Hinc quiddam acute de Persicorum numero inventum approbarem, si sic commendaretur sublimitas virginalis ut non sperneretur humilitas conjugalis. Denique virginis filius non modo non damnavit conjugium, verum etiam ejus initium, nuptias videlicet, primo miraculo illustravit. Placet 166 itaque ac vehementissime virginalis integritas; sed non despicitur, ne ab ipso quidem Deo, conjugalis societas. Jam illud quam lepidum est quod recipi mecum in navem imponendae vobis mercedis taxatione refugitis? Sed si vos necessitatis articulus. quod futurum arbitror, constrinxerit, quem offerentem tam insolenter repellitis, juste recusantem prospicite ne impudenter implorare cogamini. Verum ut gravitatem stylus repetat, strenue profligatos barbaros et ad internecionem caesos vestra imo Dei virtute gaudeo, vosque ipsos et vestros ineffabiliter exsulto discrimine liberatos, nec minus partim admonitos, partim expertos, tandem vos credere non temere fortunam nec saepe tentandam. Pro G. reliquisque in defensionem patriae sauciatis non cessabimus preces fundere quousque vestra relatio parvitatem nostram sanitate illis restituta laetificet. Faustum dirigi postulavi, non quem refellit Augustinus, sed quem notat in Decretis Gelasius. Vinum vobis mercandi curam deposueram, propterea quod desperabatis possibile vobis futurum ad nos destinare, nostrorum discordia et barbarorum impediente audacia. Quoniam vero recenti me sollicitastis admonitione, quanquam vindemiae apud nos non est quantus jactabatur proventus, vincere sterilitatem anni labore contendam, si consilium quod vobis nuntius meus exponet placuerit. Illud autem quod pollicitus sum cum direxero, cognoscetis quanta proprietate intelligam indulgentiam Apostoli, qua se avidiores vini tuentur: Modico vino utere . Circumsepti enim conditionis necessitate, non aliud quam a me missum bibendi modum dedisse nomine 167 modici me sentire animadvertetis. Licet minaciter epistolam terminaverim, cupio vos valere feliciter.
|
(I Tim. V)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 113 |
EPISTOLA CXIII. AD LUDOVICUM ABBATEM.
|
Clarissimo abbatum Ludovico, Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Non dubito ubertate divinae gratiae factum ut vestra sublimitas meae humilitati dignaretur condescendere et me in qualicunque amicorum ordine numerare. Per vos enim et saepe alias et proxime intolerabili me incommodo divina pietas liberavit, cum molesta nimis et diuturna statio imponeretur. Vestris itaque innumeris et assiduis beneficiis me imparem credens et confitens respondere omnipotentem imploro, cujus munere tantam et in me et in omnes opis egentes estis benevolentiam consecuti. Caeterum homines mei frequentibus exhausti expeditionibus, audita profectione domini regis Britanniam versus, et denuntiati olim placiti aliquam sperantes dilationem, poposcerunt ut vos consulerem ubi et quando vobis jungi deberem. Proinde vestra indulgentissima moderatio nostras metiens difficultates dignetur nobis litteris exprimere quandiu post praestitutum placiti diem tuto morari possimus, ita ut nec desimus placito, et aliquid spatii, vestro nos consilio regente, lucremur. Illud etiam ne fastidiatis subjungere, si absque periculo piratarum navis nostra expensam vehens possit tenere cursum per Sequanam, et inde per confluentem 168 Isarae usque ad Credilium progredi. De vestra exoptabili sospitate super omnia parvitatem meam laetificate, meique benigne memores, bene semper valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 114 |
EPISTOLA CXIV AD EUMDEM.
|
Clarissimo abbatum Ludovico, Lupus plurimam salutem.
|
Vestris frequentibus imo assiduis beneficiis obligatus doleo rebus me non posse rependere gratias. Propterea id proxime conatus sum litteris agere; nec ruboris mei angustias amplitudinis vestrae dignatio fastidivit. Unde, quod solum possum, ingenue fateor arctiori parvitatem meam debiti vinculo devinxistis. Haec tam ingens vestra benevolentia et in me et in omnes, a quo solo infunditur, ab eo credo remunerabitur. Nos, qui vestri post Deum indigemus, continuis petitionibus aeternae illius retributionis augmenta praebemus. Positus in itinere comperi dominum regem ne tunc quidem quando constituerat ad vos reversum. Proinde dilationem flagitantibus hominibus meis, ut soleo ad praesidium consilii vestri confugio: quod sic quaeso moderamini, quae mihi agenda sint praescribentes, ut et ab offensa tutus esse valeam; et si in retundendis aut opprimendis barbaris, inspirante Deo, efficax molitio statuitur, pro viribus meae tenuitatis adjutor existam. Quantum cupio in perpetuum valeatis.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 115 |
169 EPISTOLA CXV. AD ERCANR. Ex Gu. et aliorum personis.
|
Reverentissimo praesuli Erc., G. H. et Ag. episcopi et universa synodus apud Murittum in Dei nomine congregata, perpetuam salutem.
|
Sanctitati vestrae gratias agimus quod, quanquam tardiuscule, tamen vestrum vicarium direxistis qui pondus deliberationum nostrarum nobiscum exciperet, definiendisque rebus necessarium conamen adhiberet. Sed persona vestra apud simplices quosque tantum amplius contulisset auctoritatis quantum praecedit apice dignitatis. Proinde quia, peccatis nostris merentibus, turbulentissimum tempus est, et tot sibi succedentibus annis, exuberante iniquitate, defuit facultas celebrandi conventum, ac regis cor Deus ita mollivit ut nobis aliquam correctionis largiretur opportunitatem, momenta vero vitae nostrae nullam sui transitus dilationem recipiunt, causam ipsius Domini nostri haudquaquam segniter debemus curare, nec nos ab exsecutione officii, quod indigni suscepimus, ulla nisi impossibilitatis necessitate subtrahere: quoniam, ut scriptum est, homo videt in facie, Deus autem in corde ; qui redditurus est, ut alibi verissime dicitur, unicuique secundum opera sua . Atque utinam supererogaremus aliquid, ut ipse rediens optata mercede cumularet. Charitatis igitur . . . . . . . Caetera desunt. 170 nostri detrimenta, ubi aliquot discipuli bene jam instituti immatura morte decesserunt, compensare illorum eruditione qui vel in profectu positi suae profectionis augmenta desiderant, vel eorum qui felicibus indiciis spem sui profectus, plurimum id nobis cupientibus, jam dederunt, nimirum crederem me totius boni auctorem tam fructuoso promereri labore. Ut ergo particeps efficiatur doctrinae memoratus puer, cui juste consulitis, licentiam et litteras sui habet episcopi, perducatur ad nos dilectissimo Remigio IV Kal. Jul., et, gratia Dei opitulante, conabimur cum aliis illi quoque prodesse.
|
(I Reg.
XVI) (Matth. XVI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 116 |
EPISTOLA CXVI. FRATRIBUS EX COENOBIO SANCTI GERMANI.
|
Sanctis patribus in monasterio beati Germani Deo excellenter militantibus, Lupus, socia congregatione Ferrariensi, copiosam in Domino salutem.
|
Semper quidem in coenobiorum nostrorum habitatoribus vera charitas viguit, sed nunquam tam certis indiciis ut nostro tempore sui magnitudinem declaravit; ac in nobis, si quid praeter solitum exercuisset, supprimendum videretur, ne immemoris beneficii exprobrationem nos formare aliquis aestimaret. De vobis liberum nobis est praesertim vera narrare ad divinae laudis augmentum. Et quoniam confidentius experta asserimus quam audita, a memetipso inchoandum decrevi, fidem propositioni facturus. Cum proximo autumno insignis 171 rex noster Carolus Autisiodorum venisset, et comitatus ejus proxima loca pene omnia occupasset, egentes hospitii vos potissimum adeundos credidimus. Nec spe nostra falsi, officiose sumus excepti; et publicum vestrum convictum regio famulatu nobis penitus adimente, quacunque hora elabi potuimus, nequaquam sensimus importunitatem nostram vobis oneri exstitisse. Postquam per charissimum propinquum Remigium et gratissimum auditorem meum Fridilonem sanctitati vestrae satisfecimus, ostendentes votum nostrum, quibus reniti non valebamus, mandata regis alio quam vellemus avertere. Discessuri, ne gratias quidem in conventu referendi copiam habuimus, quoniam moras omnes deferendae legationis impossibilitas auferebat. Unde in hac parte memoratos amantissimos fratres vicem nostram implere obsecravimus donec per nos id ipsum exsequi Divinitas largiretur. Ad haec quae supra retulimus, terrente praedonum improbitate, ornamenta ecclesiae nostrae occultanda curastis, nec ad id praestandum inventi estis difficiles. Quae secum reputans dilectissimus frater noster S. et cum sibi tum etiam pluribus aliis nostrum multa benigne collata recensens, impendente, ut metuebamus, ruina nostri loci, quam et nostra peccata et piratarum vicinia minabantur, vos elegit, non apud quos peregrinaretur, sed intra quorum collegium admissus, vicarium nostri loci contubernium possideret. Verum id etiam alii postulaverunt, optantes, licet diversi, in monasteriis consistere quam cum majore suorum parte in villa versari. Quanquam igitur Deus incertum utrum sua pietate in perpetuum 172 subversionem nostri monasterii removerit, an aliqua latente causa ad tempus distulerit, tamen praedictus frater quod obtinendum conceperat perseveravit flagitare: quod utinam vobis annuentibus consequatur, ne simili casu coactus, ulteriora compellatur sectari! Supplicamusque ut eum apud vos consistentem pie foveatis: quia meorum laborum diu particeps fuit, et pro sua probitate ac strenuitate semper gratus omnibus et universaliter utilis est judicatus. Praeterea vestrae sanctitati plurimum confisi, ausi sumus fratrem Bernegaudum, rudem adhuc monachum, roganti vestrae paternitati dirigere, vestrae voluntati obsecuturum, et in suo proposito perfectiorum exemplis atque doctrina studiosius confirmandum. Exiguitatis nostrae benigne memores optamus vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 117 |
EPISTOLA CXVII. AD ANSBOLDUM.
|
Reverentissimo A. abbati et universis fratribus ejus, Lupus et omnis Ferrariensis coenobii societas in Domino salutem.
|
Asperrimis difficultatibus evictis, gaudemus vos tandem aliquando gratia divina loco proprio restitutos. Nec illud non libenter accipimus, quod nostram in vos pronam voluntatem pio affectu jucundisque sermonibus prosequimini, quanquam longe plura atque majora vobis praestita cuperemus. Tribulationes nostras partim dolenter audistis, partim anxii aspexistis; sed eas, temperante vel penitus auferente 173 Domino Deo nostro, cum vestro commodo vobis vestrisque qui nos adierint desideramus usui esse ac sincerissimae voluptati. Ut igitur familiaritas olim inita uberiori proficiat incremento, in occidua plaga recuperatae facultates fuerint adjumento dum excursus et recursus per nos quae utrinque gerantur aperiet. Cupimus vos nostri benigne memores semper valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 118 |
EPISTOLA CXVIII. AD HERARDUM EPISCOPUM.
|
Reverentissimo Turonicae Ecclesiae antistiti Herardo, Lupus et Bethlehemitici coenobii unanimitas plurimam in Domino salutem.
|
Quemadmodum scribere dignati estis, divinitus cum exiguitate nostra familiaritatis foedera sociastis. Charitas enim, ut scribit Apostolus, a Deo est , quae maxime in his eminet qui sincera amicitia foederantur. Utinam autem vel orando spiritaliter, vel obsequendo saeculariter, aliquid vobis conferre possemus! Profecto nostram in vos voluntatem fideliter aperiremus, quod in charissimo nobis fratre T. declaramus, quem secundum petitionem vestram ad regendos monachos in cella Roclena concedimus: qui cujus momenti apud nos sit, ex officio quod laboriosissime gessit facile est aestimare. Supplicamus autem sanctitatem vestram ut eum assidua pietate foveatis, sentiatque paternum in vobis affectum, cujus dulcedine semper inter mundi amarissimas molestias recreetur.
|
(I Joan. VII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 119 |
174 EPISTOLA CXIX. AD AENEAM EPISCOPUM.
|
Charissimo suo Aeneae, Lupus aeternam salutem.
|
Doctrinae studiosissimo regi nostro, quemadmodum vobis post alia intentionem meam aperui, quod liberalium disciplinarum laborem recolendo, et alios instituendo, favente totius boni auctore Deo vellem repetere, si otium ipse habiturus praemii communionem sua indulgentia concessisset, quod votum meum sereno vultu sermonibusque blandis amplexus ut ad effectum valerem perducere se curaturum promisit, id vobis continuo significandum credidi, ne oblata occasione nesciretis ad tantae rei adnisum quibus esset invitandus alloquiis. Me vero monasterium ingredientem tristis excepit nuntius, ostendens Hildegarium vestrum, qui neptem meam habebat in conjugium, decessisse. Unde proprio affectu et propinquorum utriusque lineae impulsu asserentium me apud vos plurimum posse, sanctitati vestrae has litteras destinavi, supplicans ut filio ipsius, super quo postulavit, concedere dignemini beneficium tutorem vero, qui et moribus vestris congruat et militare obsequium exigat, laudabili prudentia statuatis. Relicta memorati viri ejusque propinqui decenter vos, si obtinuero, venerari studebunt; Deus autem, aliis etiam bonis suffragantibus meritis, in eorum collegium aggregabit quibus pollicetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. . Cupio vos valere feliciter.
|
(Matth. V)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 120 |
175 EPISTOLA CXX. AD ARDUICUM EPISCOPUM.
|
Desiderabili pontifici A., Lupus et fratres ejus monachi sempiternam salutem.
|
Suspensi ad benignissimas promissiones vestras, tempus frustra fluere dolemus, cum infestationes praedonum non possimus non habere suspectas. Proinde ut vestrum acceleretur votum, nostrumque depellatur periculum, suppliciter imploramus ut propter coelestem retributionem ipsi dignemini ad aliquem locum fatigari quo non sit mihi et quibusdam fratribus impossibilis accessus; ut et vos nobis exponentibus nostram necessitatem, et nos vobis aperientibus vestram voluntatem, plene valeamus cognoscere. Cum loco autem diem mensis exprimite, ne dubietate aliqua confundamur. Cupimus vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 121 |
EPISTOLA CXXI. AD VULFADUM ABBATEM.
|
Unanimi suo Vulfado, Lupus omnimodam salutem.
|
Fama vulgavit adventum regis aliter futurum quam fuerat ab eo dispositum. Causas igitur hujus immutationis, et quo tandem tempore venturus sit, aut ubi interim moraturus, familiaribus litteris aperite, ut ex eis quid mihi agendum sit, inspirante Dei favore, valeam aestimare. Relatio enim cursoris fidem non invenit, quoniam frequenter evidenti mendacio maculatur. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 122 |
176 EPISTOLA CXXII. AD GERHARDUM.
|
Praecellentissimo duci G. et clarissimae conjugi ejus B., Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Semper insignis fama de probitate vestra bonos quosque laetificavit; sed nunc in omnium notitia uberius effloruit, cum eamdem probitatem vestram successu profuturo Christianis omnibus divinitas comprobavit. Illi laudes, illi gratiae, illi exquisita praeconia, quo auctore hostes molestissimos partim peremistis, partim fugastis. Cum vero quae primo polliceri, postea promittere dignati estis largiti fueritis, conabimur gratias cumulare. Caeterum, quod diligenter scrutamini, noveritis monachum et discipulum meum Ad. nunquam a nostro monasterio aufugisse, sed ad petitionem beatae memoriae Marcwardi Abbatis ex Prumia aut Proneam a nobis eum honeste directum, et cum illo aliquandiu conversatum, quorumdam invidiosorum vitasse insidias, et inde discendi studio et quietis amore in urbe Lugdunensium constitisse. Reverentissimis autem viris Remigio memoratae urbis Metropolitano et H. Gratianopolitano instanter postulantibus, et conversationem memorati fratris laudantibus, quanquam olim meam verbis habuisset licentiam, etiam regulares litteras accepisse; quae prolatae quid de eo sentiam fidei relatione fatebuntur Litteras etiam eum ecclesiasticas habere a venerabili episcopo nostro Guenilone certissime scio, nec impedire aliquid 177 si Deus eum vocat, quo juste ejus infirmari possit electio. Bene apud nos conversatus est. Quo plurimum indiget Ecclesia, idoneus est ad docendum, regularibus et pontificalibus fultus est epistolis, progenitorum nobilitate ornatur. In sancto proposito, judicio praedictorum antistitum inter quos degit, devote perdurat. Quid restat nisi ut quod sanctis praesulibus Deus inspiraverit fiat? Quid autem mirum si aliquando asperius aliquid super eo locutus sum? Illud culpa fuit inimicorum ejus impudenter falsa vulgantium. Istud quod nunc litteris alligo meum est judicium constanter prius visa et postea comperta narrantis. Cupio vos valere feliciter.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 123 |
EPISTOLA CXXIII. AD ANSBOLDUM.
|
Charissimo suo Ansb. Lupus indeficientem salutem.
|
Vehemens ac generalis necessitas, ut comperistis, abduxerat; ac propterea nequivimus, quemadmodum uterque nostrum cupiebat, dum reverteremini, fido recreari colloquio. Erit autem divinae gratiae istud quandoque compensare dispendium. Interim sinceritate amoris probabiliter delectemur. Caeterum redditae sunt nobis dudum litterae diem ingressus vestri in monasterium ostendentes: quibus in conventu recitatis, et ab omnibus merito collaudatis, rescripsimus quae nobis consequentia videbantur. His autem recentibus inspectis, intelleximus illas necdum vobis fuisse 178 perlatas. Nunc vero, id est Nonis Martii, vos easdem habere opinamur, atque ideo quae continentur eisdem otiosum esse repetere. Fratres omnes affabiliter salutate; et ut pro nobis, utpote sibi devotissimis, orare dignentur, suppliciter obtinete. Optime vos valere optamus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 124 |
EPISTOLA CXXIV. AD GUENILONEM EPISCOPUM.
|
Reverentissimo Gueniloni pontifici, Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Non est mirum si vos tandiu metropolitanus episcopus mendacio fefellit, quando David nequam servus verisimili figmento ad horam decepit. Praediorum quibus donatus fuerat medietate servus ille multatus est. Episcopo vero timendum est ne promissionum coelestium integritate privetur, cum, teste sapientissimo Salomone, eum detestetur anima Dei qui seminat inter fratres discordias . Et hoc et omnia quae ab imprudentibus velut taedio et impossibilitate contemnenda ducuntur facillime judicii exitum sortientur, cum tanta evidentia in memoriam cuncta revocabuntur ut nec auctores malorum purgare objecta imo declarata conentur, nec ulla rationalis creatura inde dubitare praevaleat quae Creatoris aequitas omnibus proposuerit cognoscenda. Ibi, nisi satisfecerit, eum trepidare frustra videbitis, quem vera referre ut homo falsi credidistis. Quomodo enim tantae possem effici pravitatis ut depositionem ejus euperem cujus acceperam divinitus consecrationem? Testem eum 179 securus facio cujus experiemur uterque judicium quoniam postquam praeesse coepistis, et dignati estis me in familiaritatem assumere, semper optavi vos et in sanctitate proficere et dignitate augeri; et si, meis rebus integris, sinistrum aliquid, quod Deus avertat, vobis contigisset, paratus sui opem ferre pro viribus et me amicissimum modis omnibus evidentissime comprobare. Quod si me perfidiam incurrisse recolerem, tantum scelus negatione non tegerem, sed confessione simplici veniam obtinere conarer. Nam cui vel parum sacras intuenti litteras non ultro ac saepissime occurrat: Qui parat foveam proximo suo, incidet in eam . Haec quam vera sint utinam aperiat in praesenti qui, omni ambiguitate remota, patefaciet in futuro, ac me in hac parte penitus innocentem insolubilem familiaritatem vestram ad utilitatem utriusque tribuat obtinere! Quod aliunde compereram, vosque dignati estis mandare, si Deus annuerit, dominus rex fiet nobis vicinus: post cujus digressum, si vobis placet, ut primo fieri potuerit, desidero congruo utrique loco vos adire et sequestra Spiritus sancti gratia recuperare amicitiam quam spiritus maligni malivolentia aliquantulum perturbavit. Tunc etiam referre potero quid super fratre Bernegaudo sancti Germani monachi annuerint, quidque solum absque nostro damno praestare valeamus fugitivo nostro, qui nuper clementiam vestram precibus inquietavit. Exiguitatis meae memores semper cupio vos valere feliciter.
|
(Prov. VI) (Prov. XXVI;
Eccle. X; Eccli. XXVII)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 125 |
180 EPISTOLA CXXV. AD FOLCRICUM.
|
Reverentissimo praesuli Folcrico, Lupus temporalem et aeternam salutem.
|
Affluentiam gratiae divino munere vobis indultam litteris comprehendere placuit ac laudem illius qui dedit et ad condemnationem avaritiae commendationemque invictissimae charitatis. Nam cum aliquam insulam Sequanae pagani crudelissimi piratae applicuissent, quae sita est sub Melleduni oppido ab aliis recens exusto, et eorum viciniam nobis, ut erat, periculosissimam, nisi Dei miseratio subveniret, duceremus, nec in monasterio consistere audebamus, nec quo migrare possemus, depressi aerumna tantae calamitatis, inveniebamus. Inter haec, cum me graviter aegrotantem visitatum venissetis, ac nos ingenti exterritos metu offendissetis, illico absque ullo deliberationis taedio nostrum exonerastis pudorem; et praevenientes nostram supplicationem, obtulistis praedium Aquense, dominationis vestrae praecipuum, in quo tutius malitiam temporis vitaremus, tenendae nostrae professionis opportunitate non penitus destituti. Praeterea largissimam humanitatem vos praebituros vix credibili benevolentia ostendistis. Hinc incomparabili consolatione per vos ultro nobis divinitus oblata, praesertim in tam immani discrimine, quid faceremus, conati sumus, ut par erat, Deo et vobis saltem gratias referre. Sed, succumbente ingenio, nequivimus eas digne mente concipere, 181 nedum ore proferre. Ergo attoniti, abundante ubique iniquitate, et refrigescente charitate multorum, admirati sumus diebus nostris aliquem repertum qui cum tanto rei familiaris detrimento et imminutione indigentibus subveniret. Nimirum hoc fuit a fratribus necessitatem patientibus non claudere viscera, hoc fuit episcopaliter compati, hoc postremo charitatem implere. Verum, quoniam exuberans Dei nostri clementia, tegens indulgentia innumeras maximasque culpas nostras minas praedonum, quibus, vastatis longe lateque celeberrimis locis, etiam sedem negotiatorum cappas se petituros jactabant subvertit, ac eos a nobis, quod utinam ab omnibus Christianis faciat, avertit, nec hac vice avulsi a nostro coenobio cogemur peregrinari, optamus omnes, quasi concesso nobis usi beneficio, ut sit vobis tam copiosi boni salva merces repraesentanda a Deo, cum coeperit electos glorificare et gratiam pro gratia reddere. Parvitas autem nostra pene . . . audita vestra liberalitate obligata, nunquam erit vobis ingrata . . . ad obsequendum paratissimam quibuscunque valuerit indiciis confirmabit. Sit tamen Aquensis fundus tempore praelationis vestrae, quod Deus diuturnum esse concedat, nostro perfugio, si infelicitas similis acciderit, destinatus. Contineantur aedificia, hortus etiam diligentius excolatur, quod recte facere disposuistis. Agri ad hoc apti vitibus conserantur, acervi frugum justi laboris industria multiplicentur, ut et vobis suppetat quod de more quotannis domesticis tribuatis, et quod opem quaerentibus misericorditer largiamini, et si illo nos, quemadmodum formidamus, 182 peccatis nostris id exigentibus, ultima necessitas traxerit, latibuli nostri asperitas memoratis subsidiis leniatur. Quid autem velimus super his quae a nobis dignati estis accipere cur quaeritis? quare non aspicitis quota portio sit nostrae servitutis, si vestro maximo beneficio conferatur? Ac ne hujusmodi, quam non ferimus, dissimulatione nos callide ampliora suspicemini eligere meditari, quae cogitamus absque obscuritate exprimimus. Comperistis, quanquam locus noster Bethlehem, hoc est domus panis appelletur, panis nos penuriam cito passuros, nisi vestra aliorumque amicorum benignitas suffragetur. Deinde pollicitationis verae memores, potestis nos clientes vestros mense gratis alere dimidio, non sine usura quasi ex debito sustentare. Ac ne nos impudentiae, imo stultitiae, arguatis, recolite rhetoricae a nobis non improbari peritiam, quae instituit ut cum minora impetrare disponimus, majora poscamus. Cupimus vos valere feliciter et vestrae dignitatis eminentiam honestis jugiter moribus et sanctis actibus exornare.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | |||
Lupus Ferrariensis
| 126 |
EPISTOLA CXXVI. AD GUENILONEM.
|
Reverentissimo pontifici Gueniloni, Lupus praesentem et futuram salutem.
|
Sanctitatis vestrae litteris alacriter paruissem, nisi votum meum molestia corporis impedisset. Nam, cum post diuturnas et asperas hujus anni aegritudines bene revelascerem, subito tussim incurri, 183 quae meatus obstruens, pene totam mihi spirandi facultatem adimebat. Hinc factum est ut multum sanguinis detraherem, maximamque imbecillitatem contraherem. Proinde nusquam audeo progredi donec quietis ac medicamentorum imo Divinitatis ope mihi quantulacunque sospitas reformetur. Unanimis tantum vobis in omnibus supplicabo, et ad idem agendum fratres meos hortabor, ut Deus inspiret vobis consilium quo generaliter prositis omnibus Christianis; ne peccatum injustitiae, quae nos jam miseros fecit, in damnationem pertrahat sempiternam. In diebus pontificatus vestri ad tantam libertatem vitia proruperunt, ut vindicata impunitate apertis quibusque nec Deus, nec rex, nec episcopus timeatur. Quid moramini? Quid ultra exspectatis? Aut Deus vestra industria et auctoritate ad aequitatem reducet res humanas; aut haec malorum incrementa, post inauditas contumelias, pene omnes, qui pauci remanserunt, oppriment innocentes. Videtis quia secundum beatum Isaiam, qui recedit a malo, praedae patuit , nec tutus quisquam contra violentiam raptorum est, nisi qui viribus praevalet, aut in eorum concessit collegium. Cupio vos valere feliciter et parvitatis meae memoriam habere benignam atque continuam.
|
(Is. LIX)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 127 |
184 EPISTOLA CXXVII. AD ODON. PRAESULEM.
|
Unice singulariterque dilecto praesuli Odoni Lupus plurimam salutem.
|
Maximis pluribusque vestris beneficiis adjutus, securus ad vos decurro, his etiam usurus quae per nuntios meos vos praebiturum esse mandastis. Verum, quia non misistis equum, nec idoneum qui me exolutim ferret habebam, navi ad vos, si Deus vult, cursum tenebo. Ergo vestra indulgentissima pietas, quae me gratis et ultro fovendum recepit, navi egressum ne patiatur durioris equi succussatura vexari. Locum ubi tendamus vobis vicinum et congrua equis pabula cum vestris, sicut mandare dignati estis, vos procuraturum non dubito. Cursor noster, donec veniamus , pauperis apud vos locum implevit: et, si permissus fuerit, observabit fragmenta, ne pereant; pocula etiam, ne gratiam amittant humore, siccabit.
|
(quod opinor futurum, suffragante
Dei clementia, Kal. Junii)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 128 |
EPISTOLA CXXVIII. AD DOMINUM REGEM.
|
Domino glorioso regi Carolo sincere fidelis Lupus.
|
Dudum in urbe Biturigum quaesistis de praedestinatione et libero arbitrio ac redemptione sanguinis Christi quid sentirem; et ego quae in divinis litteris didiceram et in maximis auctoribus 185 inveneram vestrae majestati strictim aperui. Et quoniam aliter videtur quibusdam, qui me putant de Deo non pie fideliterque sentire, ipso Deo, cui ab intelligibili aetate plurimum confisus sum, sensum et stylum meum regente, memoratas quaestiones, quas audacter multi ventilant, intelligenter pauci capiunt, breviter, veraciter perspicueque dissolvam. Neque enim longa disputatione vos tenere debeo aut in aliquo fallere aut obscuritatibus retardare, cum vestras occupationes in disponenda republica non ignorem, vobisque post Deum fidem debeam singularem. Deus Adam rectum condidit, ut sancta Scriptura docet, et originaliter in eo nos omnes rectos creavit. Hic parens humani generis, rectitudinem deserens naturalem, nullo cogente peccavit tam granditer ut et se ipsum perderet et in se omnes utroque sexu natos condemnaret. Deus ergo fecit excellenter bonam hominis naturam, sed eamdem ipse homo vitiavit miserabiliter per spontaneam culpam. Denique fuit Adam, ut ait beatus Ambrosius, et in eo fuimus omnes. Periit Adam, et in illo omnes perierunt. Laudemus igitur Dei opificium, et cognoscamus culpae nostrae nihil aliud deberi nisi supplicium. Sed Deus, cui praeterita, praesentia et futura aeque praesto sunt , cum sciret in Adam massam totius humani generis peccato corrumpendam, non abstinuit ab ea bonum suae creationis, bene usurus etiam malis, et ante constitutionem mundi elegit ex ea quos a debita poena per gratiam liberaret, ut ait Apostolus: 186 Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem , caeteros autem, quibus non hanc gratiam misericordia impendit, in damnatione quam ipsi peccando meruerant justo judicio dereliquit: et hoc modo, ut docet Apostolus: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat . Miseretur eorum quos assumit per gratiam, indurat illos quos per eamdem gratiam non emollit, sed quamvis occulto, justo tamen judicio derelinquit. Hi ergo quorum miseretur praedestinati sunt ad gloriam secundum illud Apostoli: Quos praescivit et praedestinavit , et appellantur vasa in honorem. Hi debent Deo totum quod sunt et quod habent; siquidem ejus bonitate facti sunt, cum non essent; ejus benignitate salvati sunt, cum perditi essent. Illi vero quos indurat, hoc est non emollit, qui in damnatione relinquuntur, quam originaliter vel actualiter meruerunt, dicuntur vasa in contumeliam, perfecta vel apta in interitum. Hi quod creantur, Dei donum est: quod puniuntur, malum ipsorum. Hos beatus Augustinus in multis libris et in eo quem fecit ultimum non dubitat dicere praedestinatos ad poenam, non intelligens fatalem perditorum necessitatem, sed immutabilem relictorum desertionem. Legebat enim de Deo: Si concluserit hominem, nullus est qui aperiat ; itemque: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit , illud etiam: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis . Et, ut opinor, dirigebat eum in hunc sensum illud maxime testimonium de Deo qui fecit quae futura sunt. Cui et dicitur: Reddes unicuique secundum opera sua . Quod nimirum facturus est omnibus, nisi quos fecerit 187 beatos remittendo iniquitates eorum et tegendo peccata. Qui gratiam ipsius Dei summis efferentes praeconiis dicere possunt, non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Consentiunt Augustino verbis aliis Hieronymus et Gregorius, eodem autem verbo Beda et Isidorus. Quod ex ipsis auctoribus, si vestrae placuerit celsitudini, facile potero demonstrare. Liberum sane arbitrium in bono quod contempsit primus homo peccans perdidit, in malo autem quod elegit retinuit. Quemadmodum vero, si velit quis, vel subtrahendo sibi cibum se potest perimere, peremptum autem non potest vivificare, ita potuit homo voluntate delinquens usum in bono liberi arbitrii perdere, sed id, etiam si velit, non potest suis viribus resumere. Non erit igitur in bono liberum illi arbitrium, nisi fuerit divina gratia liberatum. Dominus Jesus sciebat, ut scriptum est, quid esset in homine , id salubriter aperiens, Sine me, inquit, nihil potestis facere , nihil scilicet boni. Nam ipse mali auctor et cooperator esse non potest, qui, ut Joannes ait Baptista: Agnus Dei est, qui tollit peccata mundi , et quae scilicet facta sunt, et ne fiant. Item alibi Dominus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis . Sanctus Cyprianus, martyr gloriosissimus et doctor suavissimus, bene expendens verba Apostoli: Quid habes quod non accepisti? quid gloriaris quasi non acceperis? statuit in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Unde bona quoque voluntas praeparatur a Domino, ut memoratus Apostolus docet. Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere opus bonae 188 voluntatis; propter quod subjungit, et perficere pro bona voluntate . Ipsam etiam bonam cogitationem a Deo nobis esse doctor gentium manifestans, Non quasi sufficientes simus, inquit, cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est . Dei gratia nos praevenit, propter quod scriptum est: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me , ut bona velimus et inchoemus. Dei gratia nos subsequitur, ut scriptum est, et misericordia tua subsequetur me , ne frustra velimus et coeperimus. Haec principaliter Dei sunt, ut praemissis testimoniis claruit, et consequenter nostra, quia voluntate a nobis fiunt. Et scriptum est: Domine, pacem da nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis . Reatus quidem peccati in baptismate solvitur, sed conflictus ejus propter exercendam fidem servatur, ita ut adjutorio Dei semper et comprimendis vitiis et obtinendis virtutibus egeamus. Hoc et unusquisque Deo pie militans in semetipso sentit, et Apostolus, jam Christi sacramentum consecutus, sic humiliter confitetur: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . De libero arbitrio concorditer ita senserunt quicunque mentem divinorum eloquiorum probabiliter perceperunt. Postremo quos redemerit Dominus sanguine suo evangelica lectione colligitur apud Matthaeum: Bibite, inquit Dominus, ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum . Apud Marcum: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, 189 qui pro multis effundetur . Apud Lucam vero: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur . Duo ergo evangelistae ponunt pro multis, unus pro vobis, quia et discipuli multis annumerantur, nullus pro omnibus. Et ne id ego temere scrutatus existimer, sanctus Hieronymus, explanans locum Evangelii: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis , quando, inquit, formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet, et non dixit dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint. Qua expositione juxta fidem catholicam docuit solos fideles esse intelligendos, sive in gratia permansuros, sive ab ea suo vitio recessuros. Item beatus Augustinus aperiens populo sententiam Evangelii: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis : Quomodo, ait, istis dixit, non estis ex ovibus meis, quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos. His tam claris luminibus doctrinam suam evangelico sensu roborantibus qui audeant contradicere nisi qui erubescunt sine luminibus apparere? Ut pace tamen et reverentia tanti viri dictum sit, hunc intellectum evangelico fonte manantem non videns Joannes Constantinopolitanus episcopus, cum exponeret illud Apostoli, qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem: Non pro fidelibus tantum, inquit, sed pro mundo universo; et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit. Verum cur hoc senserit, nullo divino 190 testimonio comprobavit. Quod si quis excellentiae culminis vestri ostendit aut ostenderit Faustum quemdam de his longe diversa scribentem, ne acquieveritis erranti: quoniam docet Gelasius cum septuaginta episcopis viris eruditissimis qui scriptores essent vel non essent recipiendi: statuens primo commendationem Augustini et singulares laudes Hieronymi, memorati Fausti scripta his verbis exauctoravit: Opuscula Fausti Regensis Galli apocrypha. Hanc fidem, quam expressi in supradictis quaestionibus, tenuerunt Ecclesiae catholicae invictissimi defensores. Hanc ego minimus omnium custodio, hanc volentibus absque invidia ostendo; nolentibus meae mediocritatis conscius non ingero. Nec, ut quidam suspicari se simulant, inaniter, hoc est, vanae gloriae studio cupio innotescere, cum terreat me plurimum illa de Scribis et Pharisaeis Domini sententia: Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus ; et de hypocritis: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam . Sed asserendae veritatis intuitu quod in divinis auctoritatibus earumque sensum sequentibus praecellentissimis auctoribus Deo inspirante deprehendi quaerentibus absque contentione manifesto. Vestrae igitur opinatissimae prudentiae si jam satisfactum est, gaudeo. Sin autem, vel nunc, vel cum Deus noster optatam vobis quietem contulerit, propter alia etiam negotia ecclesiastica, evocatis ad conventum doctioribus quibusque, rectene perperamve sentiam, subtilior plurium tractatus poterit invenire. Sic Deus vos, opto et oro, diu feliciterque faciat regnare, ut secum vos in aeternum regnare concedat.
|
(ipse est enim qui est, nec scientiae illius accedit
aliquid aut decedit) (Ephes. I) (Rom. IX) (Rom. I) (Job XII) (Eccli. II) (Psal. LXXX) (Psal. LXI) (Joan. II) (Joan. XV) (Joan. I) (Joan. VIII) (I Cor. IV) (Philip. II) (II Cor. III) (Psal. LVIII) (Psal. XXII) (Isa. XXVI) (Rom. VII) (Matth. XXVI) (Marc. XIV) (Luc. XXII) (Matth. VII) (Joan. I) (Matth.
XXIII) (Matth. VI)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 129 |
191 EPISTOLA CXXIX. AD HINCMARUM.
|
Reverentissimo praesuli Hincmaro Lupus perpetuam in Domino salutem.
|
Scrutanti mihi diu multumque de praedestinatione, de qua in pace, in qua vocati sumus a Deo, quaerimus et deliberamus, quid probabiliter esset sentiendum, ne illud Apostoli, quos praescivit et praedestinavit , pateat; illud vero, vasa irae perfecta, sive parata, sive apta in interitum ; et illud quod divinitus alibi scribitur, nescit homo utrum amore an odio dignus sit , itemque, Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit , et similia passim in divinis reperta eloquiis, dignum non habeant exitum, haec verissima videtur sententia, ut praedestinatio sit in bonis, juxta intellectum doctissimi Augustini, gratiae praeparatio, praedestinatio autem in malis, secundum nostram capacitatem, gratiae subtractio. De quibus idem certissimus auctor ita scribit: Quibus non vult subvenire non subvenit, de quibus in sua praedestinatione aliud judicavit, ita tamen ut in utrisque creator aequissimus inveniatur, dum et illis gratiam misericordia impertitur, et istis eamdem gratiam, quanquam occulto, justo tamen judicio non largitur. Dumque in Adam omnes recti creati sumus, et libertatem arbitrii absque ullius difficultatis impedimento et interpellatione accepimus, sponte autem peccante Adam, in quo, ut Apostolus testis est, omnes peccaverunt , omnes, ex eo duntaxat utroque 192 sexu progeniti, conditionis dignitatem amisimus, et poenam peccati, hoc est concupiscentiam, et mortem, non animae solum, verum etiam corporis merito nostro incurrimus. Hinc est quod qualis Adam a Deo creatus est non nascimur, sed originaliter peccatores, damnatique poena peccati: quorum alterum fecit spontanea culpa nostri primi parentis, alterum culpam puniens tremenda severitas justissimi judicis. Cum ergo communiter omnes damnati simus, cujus nostrum vult Deus miseretur, et quem vult indurat, hoc est, in propria duritia derelinquit. Miseretur magna bonitate, indurat nulla iniquitate. Sic itaque hos quos indurat praedestinat, non ad supplicium impellendo, sed a peccato quod meretur supplicium non retrahendo; quemadmodum induravit cor Pharaonis, non ad culpam urgendo, sed gratia emollitum a culpa non revocando. Sic recte possumus dicere, induci a Deo in tentationem qui non exaudiuntur, orantes: Et ne nos inducas in tentationem; non quod ipse inducat in malorum tentationem, quod utique, ut alibi docetur, intentator malorum est , sed quodam locutionis genere inducere dicitur cum judicio desertos patitur in tentationem induci, quos a tentatione gratia non educit. Nemo tamen opinetur aut justis aut injustis reprobis praedestinationis veritate fatalem necessitatem induci, cum in utrisque suspicionem necessitatis libertas excludat voluntatis. Siquidem electi accipientes a Deo et velle et perficere libenter agunt unde sempiternum praemium consequantur; perversi autem deserti ab eodem Deo, non inviti, sed et ipsi libenter agunt unde in aeternum merito puniantur. 193 Quis vero nisi, ut mitius loquar, tardus sit, ibi asserat necessitatem ubi videat regnare voluntatem vel adjutam misericordia vel desertam divino judicio? Bonorum ergo voluntatem sic divina commendant eloquia: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis . Porro malorum voluntatem talem insinuant: Noluit intelligere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in corde suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit . Permissus est ergo injustus agere quod elegit, ut de malo bene operante Deo claresceret quid esset inter servientem ei et non servientem, et salvati quantas habere et agere deberent ipsi Deo gratias agnoscerent, dum eamdem habentes damnationis causam, in isto aspicerent quod liberatoris gratia evasissent. Haec assertio voluntatis ne in recens quidem natis locum non habet. Nam aut percepta baptismatis gratia si decedunt, voluntate Dei salvantur, aut eadem gratia ejusdem Dei judicio fraudati, haereditarii peccati merito paterna commissi voluntate damnantur. Ego quod sentio simpliciter vobis aperui. Vos vicissim, si in aliquo diversi estis, ne gravemini reserare. Simile et Pardulo nostro direxi. Cupio vos valere feliciter.
|
(Rom. VIII) (Rom. IX) (Eccle. IX) (Eccli. VII) (Rom. V) (Jac. I) (Psal. III) (Psal. XXXV)
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||
Lupus Ferrariensis
| 130 |
194 EPISTOLA CXXX. AD NICOLAUM PAPAM. Ex parte Guenilonis et suffraganeorum ejus.
|
Suggerimus mansuetissimae paternitati vestrae in nostra dioecesi, in oppido quod Nevernum dicitur, esse quemdam episcopali officio praeditum nomine II. qui frequenter admonitus, et diu exspectatus ut revalesceret, implere non sufficit ipsum officium mente non integra. Dicitur autem Melchiades papa decrevisse ne quis unquam pontifex sine consensu papae Romani deponeretur. Unde supplicamus ut statuta illius integra, sicut penes vos habentur, nobis dirigere dignemini; ut hinc dictis ipsius confirmati, aut sicut beatus Gregorius doctor fecit de Ariminensi episcopo incommodo simili laborante sequamur, aut sicut sanctus Gelasius docet, removendus sit mente percussus. Quo verum absque dubietate sciamus, expetimus et exspectamus vestrum judicium, ne in temeritatis calumniam aliquatenus incidamus, sed vestro instituti moderamine, veritatis et rectitudinis tramitem nullatenus deseramus.
|
http://viaf.org/viaf/2478602
|
[] | ||||
Siricius papa
| 1 |
EPISTOLA I. SIRICII PAPAE AD HIMERIUM EPISCOPUM TARRACONENSEM. 1. 8. 9. 10. 11. 20.
|
I. De Arianis Hispana collectio addit a Catholicis non rebaptizandis.--II. Ut praeter Pascha et Pentecosten baptisma non celebretur. --III. De apostatis . --IV. Quod non liceat alterius sponsam in matrimonium sortiri.--V. De his qui poenitentiam minime servaverunt.-- VI. De monachis et virginibus propositum non servantibus. --VII. De clericis incontinentibus.--VIII. Quales debeant ad clericatus officium pervenire.--IX. De clericorum conversatione .--X. De grandaevis .--XI. Quod clericus qui secundam uxorem duxerit, deponatur . --XII. Quae feminae cum clericis habitare debeant.--XIII. De monachorum promotione .--XIV. Quod poenitens non fiat clericus . --XV. Ut si per ignorantiam vel poenitens, vel digamus, aut viduae maritus clerici facti fuerint, non promoreantur .
|
SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo. Siricius ordinationem suam, ut aportuit, significat. Ejus cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit. Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat, in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes. CAP. I.--2. Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet , et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari. CAP. II.--3. Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus , non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio , ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio. Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli . CAP. III.--4. Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos. Quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur, et vivat . CAP. IV.--5. Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De conjugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere . Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. CAP. V.--6. Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam , qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus . CAP. VI.--7. Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire. CAP. VII.-- Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte . Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester ? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti. Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere. Et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare , ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire . Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis . Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare? Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti , de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam. CAP. VIII.--12. Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur. Didicimus etiam, licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare. Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant ? et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem ? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, qua dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem : quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus. CAP. IX.--13. Ordinandorum aetas. Quicumque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari . Qui accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; postque ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde, post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata. CAP. X.--14. Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi conversione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse, constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum, presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis edecumarit electio, non immerito sortietur. CAP. XI.--15. Quisquis sane clericus aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat. CAP. XII.--16. Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit . CAP. XIII.--17. Monachos quoque quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, promoveantur ordinibus: et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia, maturae aetatis consecratione, perveniant. Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita. CAP. XIV.--18. Clerico nulli conceditur poenitentiam agere. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. CAP. XV.--19. Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim, solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens , quicumque bigamus, quicumque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam. Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta sedis apostolicae vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruntur. Data tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.
|
(excepta necessitate) (Hisp. coll. add. ab Ecclesia separandis) (Hisp. coll.
add. acceptam) (Hisp. col. De ministris) (seu, Qua aetate sint promovendi) (Hisp. coll. De his qui grandaevi ad sacram
militiam convertuntur) (Hisp. coll. De
clericis qui ad secundas nuptias transeunt, ut depoponantur) (Hisp.
col. propositione ad clerum) (Hisp. coll. De clericis ut poenitentiam
per impositionem manus sacerdotis non accipiant) (Hisp. coll. De poenitentibus, vel bigamis,
seu viduarum maritis, ut non permittantur ad ordinem
clericatus admitti ) (Ephes. IV,
5) (De
Consecr. dist. 4, c. 11) (I Cor. V, 7) (Matth. XVI, 18) (Ezech.
XVIII, 23) (27, q. 2. c. 50) (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17) (Zacharias papa epist. 7, c.
36) (Jerem. IX, 1) (II Cor. XI, 29) (Dist.
82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) (Levit. XX, 7) (Matth. V, 27) (Ephes. V, 27) (Rom. VIII, 8, 9) (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50) (Levit. XXI, 13, 14) (Ezech. XLIV,
22) (I Tim. III, 2) (Psalm.
XLIX, 18) (Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92) (Dist. 84,
c. 5; Ivo p. 6, c. 55) (Dist. 81, c. 31;
Ivo p. 6, c. 52 et 187) (Can. 3. Vide concil. Carthagin.
III, c. 17) (16, q. 1, c.
29; Ivo p. 6, c. 53) (Dist. 50, c. 56)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Siricius papa
| 2 |
EPISTOLA II. VALENTINIANI IMPERATORIS AD PINIANUM, Qua Siricii Romani antistitis electionem approbat.
|
.
|
(Haec epistola jam a nobis allata est in Monum. Vett. ad
Arianorum doctrinam pertinentibus, sup. col. 593)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | |||
Siricius papa
| 3 |
EPISTOLA III. MAXIMI IMPERATORIS AD SIRICIUM PAPAM.
|
Maximus catholicae fidei curam pollicetur. Spondet et Agricii, quem Siricius ad presbyterii gradum indebite provectum scripserat, causam in synodo examinandam esse. Suum denuo profitetur pro catholica fide studium, ac mittit gesta quibus recens prodita sunt Manichaeorum seu Priscillianistarum scelera.
|
(Haec epistola quoque collocata est a nobis in Monum. Vett.
ad Arian., supra col. 589.)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | |||
Siricius papa
| 4 |
EPISTOLA IV. SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Ut nullus in Illyrico episcopum sine Anysii consensu ordinet.
|
Dilectissimo fratri ANYSIO SIRICIUS.
|
Etiam dudum, frater charissime, per Candidianum episcopum, qui nos praecessit ad Dominum, hujusmodi litteras dederamus, ut nulla licentia esset sine consensu tuo in Illyrico episcopos ordinare praesumere: quae utrum ad te pervenerint, scire non potui. Multa enim gesta sunt illic per contentionem ab episcopis in ordinationibus faciendis, quod tua melius charitas novit. Et ideo sollicite agere te oportet, ne, ut factum est, certatim in una ecclesia dum ordinare praesumunt indignos, veluti tres episcopos fecisse videantur. Ad omnem enim hujusmodi audaciam comprimendam vigilare debet instantia tua, Spiritu in te sancto fervente: ut vel ipse, si potes, vel quos judicaveris episcopos idoneos cum litteris dirigas dato consensu, qui possit in ejus locum qui defunctus vel depositus fuerit, catholicum episcopum, et vita et moribus probatum, secundum Nicaenae synodi statuta, vel ecclesiae Romanae clericum de clero meritum ordinare.
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | |||
Siricius papa
| 5 |
EPISTOLA V. B. SIRICII PAPAE AD EPISCOPOS AFRICAE. 1. 2. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. 3. 4. 5.
|
Siricius cum synodo ubi edisseruit quanta episcopis cura esse debeat de Ecclesiae munditie, praecepta vetera a nonnullis jam neglecta restaurare studens, statuit qualiter ordinandi episcopi, ne clericus viduam ducat uxorem, nec ad clerum admittatur qui viduam duxerit, aut qui post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit; ne ex aliena ecclesia clericum quis ordinet. Item de abjectis non suscipiendis. De recipiendis Novatianis et Montensibus, qui ad Ecclesiam redeunt. De continentia sacerdotum ac levitarum. Ut judicium misericordiae non desit.
|
Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam, SIRICIUS. Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placuitque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus , talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum, conscientia nostra contaminata videretur. Qua de re, meliori consilio id sedit. Propter eos maxime, qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea, quae per ignasiam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta, sicut scriptum est: State, et tenete traditiones nostras sive per verbum, sive per epistolam . Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus. Non enim erimus immunes, quia praesumus plebibus; cum scriptum sit, Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur . Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluntatem populi sequentes, Deique judicium non timentes. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino, Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas : haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire. Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare. Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia confirmatur. Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in synodo Nicaena constitutum est et definitum. Item, si quis post remissionem peccatorum, cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. Ut is, qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet . Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat . Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant ; quia in ministerio, ministerii quotidianis necessitatibus, occupantur. Ad Corinthios namque sic Paulus scribit, dicens: Abstinete vos, ut vacetis orationi . Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri: quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur? Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciat? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum ? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum . Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse, sicuti et ego . Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu . Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri, quam Salvator ipse jam proximus passioni servandam esse praecepit , et haereditario nobis jure reliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis : et dictum Apostoli , ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro salvatori placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in diem, qua redditurus est unicuique secundum opera sua . Si quis sane inflatus mente carnis suae, ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum 80 sub die 8 idus Januarias post consulatum Arcadii augusti et Bautonis v. c. cons.
|
(Eph. V, 27) (II Thess. II, 14) (Luc. XII, 43) (Psal. XLIX, 18) (Can. 4) (Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic.
c. 18 et 19) (Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic.
c. 16) (Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102) (I Cor. VII, 5) (Tit. I, 15) (I Tim. III, 2) (I Cor. VII, 7) (Rom. VIII, 8) (Joan. XIV, 27) (Philip. II, 2 et 3) (I Thess. II, 4) (Philip. IV, 7) (Rom. II, 5)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Siricius papa
| 6 |
EPISTOLA VI, SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS. I. 2. 3.
|
Ut indignus nullus efficiatur episcopus. --II. Ut ignotis sacerdotium non detur. --III. Ut neophyti vel laici sacerdotes non fiant.
|
Siricius papa orthodoxis per diversas provincias. CAP. I.--1. Siricio ecclesiarum omnium cura. Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post hanc vitam unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta, Exalta ut tuba vocem tuam . Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam Domino dicente: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis . Quid enim aliud est, rejicere mandatum Dei, quam privato judicio et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari? Majorum statuta non patitur violari. Magna cura adhibenda in clericorum ordinationibus. Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis, contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere, et praetermisso fundamento, supra arenam velle construere, dicente Domino: Non transferes terminos, quos constituerunt patres tui . Quod et Sanctus quoque Apostolus novi et veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam . Qua de re videt vestra sinceritas, in sacris ministeriis aut in ordinationibus vestris quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare. Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis . Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum et ecclesiastico labore sit commendatior, qui vocatur in medium ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore; susceptus veritate, non gratia; apostolico ordine fultus, non praecipiti voluntate. Ambitiosis non cedit Siricius. De quo, charissimi mihi, ante vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret: ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti olim gloriati sunt. Qui postea quam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorumdam manu, et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt. Quantis hoc aliquoties certatum est viribus? Sed nihil tale potuit elici, quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari. CAP. II.--4. Monachi vagi ab episcopis, ut sumptibus parcant, ordinantur. Quantum illicitum sit illud, aestimari non potest, ut transeuntes , quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam, nolint sumptibus adjuvare, sed statim aut diaconos facere, aut presbyteros ordinare festinent, aut, quod est gravius, episcopos constituere non formident. Charius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium. Non retenti, inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt; quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur. CAP. III.--5. Ne legis loco ducatur quod semel ac secundo necessitas extorsit. Certe etiam illud non fuit praetermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas haereticorum intulit contra apostolica praecepta velut lege licitum coepisse praesumi, neophytum vel laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare: quasi meliores Apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum. Et qui non didicit, jam docere compellitur. Ita nullus reperitur idoneus clericorum? Nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur; sed ad condemnationem Ecclesiae laicus postulatur? Quod ne fiat ultra, admoneo. Praedico, ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes, pacifici in Christo et in observationibus apostolicis habere charitatem. Medio itaque Patre, et unigenito Filio ejus, et Spiritu sancto, et unius divinitatis Trinitate, convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat. Nec quisquam putet, tamquam ordinationes terrenas fieri, cum coeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis ejusdem, et ante tribunal Christi ex hinc non habeat quod accuset.
|
(Esa.
LVIII, 1) (Marc.
VII, 9) (Prov.
XXII, 28) (II Thess. II, 14) (I Tim. V, 22) (sive simulent,
sive sint monachi, quod se appellant) (I Tim. III, 6)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Siricius papa
| 7 |
EPISTOLA VII, SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS MISSA ADVERSUS JOVINIANUM HAERETICUM EJUSQUE SOCIOS AB ECCLESIAE UNITATE REMOVENDOS. 2. 3. 4.
|
Joviniani ac sociorum perversam doctrinam publice prodit, ejusque praecipuos auctores nominatim damnatos denuntiat.
|
Joviniani quae doctrina diabolo auctore. --1. Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris, sospitatis vestrae juvarentur indicio. At vero quia non patitur nos quiete ab incursione sua vacare hostis antiquus ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit; pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur; abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus, dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur . Quam perniciosa dum latebat. --O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat: ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverat, dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam: quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare, quam arctae viae iter cum labore transire. Qui detecta et damnata. Nuptiis intersunt sacerdotes. --Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis, pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium, sub religioso nomine, contagio violaret: sicut scriptum est Domino dicente: Multi venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos . Hi sunt videlicet, qui subtiliter Christianos sese jactant: ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant; ut sagittent in obscuro rectos corde , atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus; isti non habentes vestem nuptialem , sauciantes Catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus. Verum electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicarunt. Sed a fidelissimis Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata: ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur. Nos sane nuptiarum vota non aspernantes accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam. Haeresis novae incentores damnantur. Unde Apostoli secuti praeceptum , quia aliter quam quod accepimus annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardam et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.
|
(I Cor. XV, 32) (Matth. VII, 15 et 16) (Psal. X, 3) (Matth. XXII, 12) (Gal. I, 9)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Siricius papa
| 8 |
EPISTOLA VIII, SEU RESCRIPTUM AMBROSII, ALIORUMQUE EPISCOPORUM AD SIRICIUM PAPAM DE CAUSA SUPRADICTA.
|
Joviniani ac sociorum errores recensent ac refellunt. Primo quod meritorum gradus tollant et virginitati aequent conjugium: tum quod Mariae in partu virginitatem negent; deinde, quod jejuniis adversentur. Postremo, ubi notarunt eorum de Christi nativitate sententiam Manichaeis suffragari, Siricii judicio de eorum damnatione subscribunt.
|
Hanc epistolam Ambrosii vide ad opera ejusdem sancti Patris, tom. nostrae Patrol. XVI, col. 1123.)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | |||
Siricius papa
| 9 |
EPISTOLA IX, SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM ALIOSQUE ILLYRICI EPISCOPOS. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Siricius de Bonoso sententiam rogatus, non vult dicere: sed quos Capuana synodus ei judices delegerat, munere suo defungi jubet. Illum interim ob errorem de Mariae filiis merito reprehensum atque horrori fuisse confirmat.
|
Dilectissimis fratribus ANYSIO et caeteris episcopis per Illyricum constitutis, SIRICIUS. Bonoso et ejus accusatoribus judices dati. --Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis. Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis vel cognoscerent: advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi vel accusatoribus vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus elegit. Bonosus interdictam sibi ecclesiam irrumpere cogitans, ab Ambrosio dissuadetur. --Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est, ut ii judicent, quibus judicandi facultas est data: vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. Bonosi error de filiis Mariae. Judaeis favet. -- Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam Regis aeterni, concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent. Refutatur. --Et ubi est illud quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista, Mulier, ecce filius tuus: et rursus ad Joannem de Maria, Ecce mater tua ? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat, ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph, nulla tamen conjugalis coitus consuetudine tori jura cognoverit . Neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam discipulus in sua . Numquid ergo divortium fecit? numquid a viro abduxit atque abstulit? Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum consummans omne mysterium bono fine pietatis. Ecclesiae regimen commissum. --Legimus etiam et omnia percurrimus vel de eo, quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris unde vestrae normam exspectamus sententiae.
|
(Vide Ambros. de
Instit. virg. c. 7, n. 46, in Joan. XIX, 26, 27) (Matth. I, 18) (Ibid., 30)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Siricius papa
| 10 |
EPISTOLA X, SEU CANONES SYNODI ROMANORUM AD GALLOS EPISCOPOS. I. 1. 2. 4. 6. 7. 9. 11. 12. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20.
|
De virgine quae jam in Christo velata est, similiter et quae nondum velata est.--II. De eo quod sacerdotes bonorum operum plebibus forma fiant, et de castitate et continentia sacerdotum, et eo qui saeculo militaverit.--III. De consuetudine Ecclesiae Romanae in clerum; et de eo quod catholicorum episcoporum una confessio et una disciplina esse debet.--IV. De sacramento baptismatis, et oleo exorcisato, et eo qui sororem uxoris suae duxerit uxorem.--V. De iis qui saeculi adepti sunt potestatem. De eo qui avunculi sui duxerit uxorem. De ordinatione clericorum. Et de clericis alienis.--VI. Similiter de episcopo transgrediente proprios terminos. De laicis excommunicatis, et ab alio episcopo clericis factis.
|
Veritatis scientiam quaerendam; precibus ad eam perveniri. Dominus inter caetera salutaria mandata, quibus discipulos suos apostolos ad spem vitae hortatur et commonet, sicut et nos evangelica verba docuerunt, hoc etiam mandat, ut solliciti ad veritatis scientiam pervenire laboremus. Et primo cognoscamus, incognita non inani profectu, sed labore et sollicitudine, et quae nota necdum sunt, precibus investiganda. Notiora, quae vero difficilia sunt, instanter quaerenda praecepit: quae clausa sunt, fidei virtute pulsando, precibus petere sibi debere reserari. Sic enim scriptum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis . Nemo certe qui non petit accipit, et qui non quaerit invenit; et qui non pulsaverit, eidem poterit aperiri. Qua de re quoniam quod ex fide petitur, praestatur; et quod erat obscurum, manifestum in sensum dum investigatur acquiritur ; et quod erat clausum nobis, frequentius pulsando, id est rogando, revelatur. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur : unde eadem repetere mihi quidem non est molestum, vobis enim necessarium est. Traditionum mutatione in haeresim incurri. Quaestionibus propositis redduntur traditiones. Scimus, fratres charissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam Dei praemia habere, perquirere. Nunc igitur, quia non explorandi causa, sed fidei confirmandae gratia, sanctitudo vestra ex sedis apostolicae auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter: audite, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda, ad emendandas omnes quippe diversitates, quas discordare arrogantia sola praesumpsit, Scriptura divina dicente: Rejecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis . Si ergo integra cupitis fide veras observationes agnoscere, dignamini quae dico libenter advertere. Primo in loco pudoris mihi et pudicitiae causa proponitur. Deinde congestae quam multae quaestiones edentur. Singulis itaque propositionibus suo ordine reddendae sunt traditiones. CAP. 1.--3. De virgine velata quae propositum mutarit, quid judicatum. Quaeritur de virginibus velatis et mutato proposito, quid exinde judicatum sit. Si virgo velata jam Christo, quae integritatem publico testimonio professa, a sacerdote prece fusa benedictionis velamen accepit, sive incestum commiserit furtim, seu volens crimen protegere, adultero mariti nomen imposuit, tollens membra Christi, faciens membra meretricis ; ut quae sponsa Christi fuerat, conjux hominis diceretur: in hujusmodi muliere quot sunt causae, tot reatus; integritatis propositum mutatum, velamen amissum, fides prima depravata, atque in irritum devocata. Quali hic et quanta satisfactione opus est! quam magna poenitentia ejus quae interitum carnis incurrit! Non est parva culpa reliquisse Deum, et ivisse post hominem. Unde annis quam plurimis deflendum ei est, quo dignae fructu poenitentiae facto possit aliquando ad veniam pervenire, si tamen poenitens poenitenda faciat. Quid de puella nondum velata, quae a proposito item exciderit. Item puella quae nondum velata est, sed proposuerat sic manere, licet non sit in Christo velata, tamen quia proposuit, et in conjugio velata non est, furtivae nuptiae appellantur, ex eo quod matrimonii coelestis praeceptum non servaverit, amore properante ad libidinis caecitatem. Et his poenitentiae agendae tempus constituendum est: quoniam seu rapta, seu volens, ad virum ire perverso ordine consensit, nec propinquorum, nec sacerdotum testimonio conrogato tales ad velamen solemnitatis ordinem casto pudore tenuerunt; sed contra veteris Testamenti praeceptum fecerunt. Quos lex lapidari praecepit , et nunc cessante illa vindicta, spiritaliter feriuntur: ut Ecclesiam tamquam mortui introire non possint. Habent tamen poenitentiae agendae locum, cito non habent veniam; quoniam si secundum legem proclamasset puella, et diu contestata se continuisset, utique fuisset immunis a culpa. Utrisque ergo expedit sub eadem temporis constitutione a communione suspendi, dignam agere poenitentiam, fletu, humilitate, jejunio, misericordia redimere crimen admissum. CAP. II.--5. Episcopos, presbyteros ac diaconos continentiae lege obstringi. Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures manavit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exigit, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma. Sed quantum intelligo, cum Scriptura dicat: Loquere ad aures audientium, instruendo aures infundemus. Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est quod dictum est ad adulterum sexum: Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes . Quando enim non servatur quod admonetur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judicium tamen de his quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus. Primo in loco statutum est de episcopis, presbyteris, et diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, per quorum manus et gratia baptismatis traditur, et corpus Christi conficitur; quos non solum nos, sed et Scriptura divina compellit esse castissimos, et patres quoque jusserunt continentiam corporalem servare debere; qua de re non praetereamus, sed dicamus et causam. Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare, vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit filios generare, quam Deo? Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum, caruit regno ; et praevaricatorem putas posse ad regna coelestia pervenire? Ob quam rem Paulus dicit: Vos jam non estis in carne, sed in spiritu ; et item: Et qui habent uxores, ita sint quasi non habeant ? An qui populum hortatur, et levitis et sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale, idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis ; et alibi: Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum ? Qui militat Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire? Idolorum cultores daemoniis litaturi, continentiam sibi imperabant. De his itaque tribus gradibus, quos legimus in Scripturis, a ministris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in promptu est. Aut enim baptisma tradendum est, aut offerenda sunt sacrificia . Numquid immundus ausus erit contaminare quod sanctum est, quando quae sancta sunt, sanctis sancta sunt? Denique illi, qui in templo sacrificia offerebant, ut mundi essent, toto anno in templo, solo observationis merito, permanebant, domus suas penitus nescientes. Certe idololatrae, ut impietates exerceant, et daemonibus immolent, imperant sibi continentiam muliebrem, et ab escis quoque se purgari volunt: et me interrogas, si sacerdos Dei veri, spiritalia oblaturus sacrificia, purgatus perpetuo debeat esse, an totus in carne carnis curam debeat facere? Si commixtio pollutio est, utique sacerdos stare debet ad officium coeleste praeparatus, qui pro alienis peccatis est postulaturus; ne ipse inveniatur indignus. Nam si ad laicos dicitur: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi , et illi creaturae utique generatione deserviunt; sacerdotes tale possunt habere nomen, meritum habere non possunt. Quod si ita est, et permanet praesumptio, oportet jam episcoporum vel presbyterorum aut diaconorum disci ne cum publicanorum vita sociari. Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus, in quibus sanctitudo corporis per illuviem et incontinentiam videtur esse polluta, mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. Hos enim et ratio justa secernit. Audiant certe: Quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam . Et audet presbyter aut diaconus animalium more subjacere contendere? Eum qui fidelis militat saeculo, ab injustitia non esse immunem. Item de eo, qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, notitia est quod utatur publica libertate. Quis enim potest illum custodire? quis negare vel spectaculis interfuisse, vel pecuniae utilitate impulsum a violentia et injustitia immunem esse non potuisse? CAP. III.-- S. Qui baptizatus in fornicationem lapsus sit ad clerum non admittendum esse. Romana Ecclesia hoc specialiter custodit; ut si quis parvulus baptizatus integritatem corporis servaverit, admitti potest ad clerum: vel si quis major fuerit baptizatus, et manserit pudicus, unius uxoris vir, potest clericus fieri, si nullis aliis criminum vinculis alligetur. Caeterum qui corruperit carnalibus vitiis aquae sacramenta, post fornicationem etiamsi ducat uxorem, quomodo poterit ad dimittenda peccata ministerio assistere, qui prioris vitae repetierit caecitatem? Quomodo illud intelligitur: Neque fornicarii, neque idololatrae et caeteri tales, regnum Dei possidebunt , si nihil inter bonum et malum, inter justum et impium, inter luxuriosum et pudicum, inter observantem legem et publicanum intersit? Fient tales ministri vel sacerdotes, non Christi, sed potius antichristi. Et ubi est illud, quod sanctus apostolus Paulus, qui formam tulit episcopi, qualis esset ordinandus, ante praecepit dicens: Irreprehensibilem, sobrium et pudicum, etc. . Quomodo hic irreprehensibilis est, qui baptismi sacramentum non potuit custodire? O nova praesumptio! Huic sacerdotium creditum, cui poenitentia sola debetur, ut sordidata longa satisfactione veniae beneficia possit abluere. Ut una fides et una traditio sit. Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit . Si ergo una fides est, manere debet et una traditio. Si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri. Diversis in regionibus quidem Ecclesiae sunt conditae: sed per omnem mundum unitate fidei catholicae una est appellata. Nam et sic legimus: Una est columba mea, una est perfecta mea, una est genitrici suae . Non ergo nunc de baptismi ratione, sed de tradentium persona rescribo. CAP. IV.--10. Extra Pascha presbyteris licet baptismum conferre. Diaconis non concessa eadem licentia. Paschae tempore presbyter et diaconus per paroecias dare remissionem peccatorum, et ministerium implere consueverunt, etiam praesente episcopo in fontem quoque ipsi descendunt; illi in officio sunt, sed illius nomini facti summa conceditur. Reliquis vero temporibus, ubi aegritudinis necessitas consequi unumquemque compellit, specialiter presbytero licentia est per salutaris aquae gratiam dare indulgentiam peccatorum, quoniam et munus ipsi licet causa mundationis offerre, diaconis vero nulla licentia invenitur esse concessa: sed quod semel forte contigit usurpare, per necessitatem dicuntur excusari, nec postea in securitate commissuri. Olei exorcisati num iterari debeat inunctio. De oleo sane exorcisato capiendusne brevis numerus dierum, multus in hoc proficit sermo. Fide enim quis sua plena purgatur. Si enim chrisma infusum capiti gratiam suam toto corpori impertit, nihilominus et tertio scrutinio scrutatus si oleo fuerit contactus, non saepe, sed semel, virtute sua Deus operatur in tempore. Sororem uxoris suae non licere ducere uxorem. De eo, qui sororem uxoris suae duxerit uxorem, in lege veteris Testamenti scriptum est, ad suscitandum semen defuncti fratris oportere ducere uxorem, ita tamen, si liberos ex eadem minime reliquisset . Inde est enim quod Joannes Baptista contradixit Herodi, quoniam non licebat ei accipere uxorem, quia de fratre reliquerat filios . Tamen propter virilem generationem Legis constitutio imperabat hoc fieri a viro: de feminis nusquam est lectum, sed forte praesumptum. Nam Lex dicit: Maledictus qui cum uxoris suae sorore dormierit . Numquid qui duas habuit uxores Jacob uno in tempore sorores causa mysterii, et concubinas, et omnes qui nati sunt, patriarchae sunt appellati, nunc jam Christianus habere non permittitur? Numquid qui uxores et concubinas habuerunt? Sed nunc hoc non patitur fieri Testamentum, ubi amplius de integritate tractatur, et castitas Christo docente laudatur, cum dicit: Non omnes capiunt verbum Dei, sed quibus datur . CAP. V.--13. Eos qui jus saeculi exercuerunt ad altaris ministerium admittendos non esse. Simoniaca labes et gratia popularis in electionibus cavendae. Eos praeterea, qui saecularem adepti potestatem, jus saeculi exercuerunt, immunes a peccato esse non posse manifestum est. Dum enim et gladius exseritur, aut judicium confertur injustum, aut tormenta exercentur pro necessitate causarum, aut parandis exhibent voluptatibus curam, aut praeparatis intersunt, in his se, quibus renuntiaverunt, denuo sociantes, disciplinam observationis traditam mutaverunt. Multum sibi praestant, si non episcopatum affectent; sed propter haec omnia agentes poenitentiam, certo tempore impleto, mereantur altaribus sociari. Nicaenum concilium , divino spiritu annuente, dum fidei confessio fuisset jure firmata, etiam apostolicas traditiones episcopi in unum congregati ad omnium notitiam pervenire voluerunt, definientes inter caetera, neque abscisum clericum fieri, quoniam abscisus et mollis non introibunt in sanctuarium Dei . Deinde post baptismi gratiam, post indulgentiam peccatorum, cum quis saeculi militia fuerit gloriatus, vel illum qui purpura et fascibus fuerit delectatus, ad sacerdotium aliqua irruptione minime admitti jusserunt. Meritis enim et observationibus legis ad istiusmodi dignitatis culmen accedunt, non Simonis pecunia, vel gratia quis poterit pervenire, aut favore populari. Non enim quid populus velit, sed quid evangelica disciplina, perquiritur. Plebs tunc habet testimonium, quoties ad digni alicujus meritum, reprehendens auram favoris, impertit. Avunculi sui uxorem ducere non licere. Item de eo qui avunculi sui uxorem duxerit. Avunculi filiam ducere non licet: quoniam similis causa generando per gradus patris extranei separatur atque purgatur: retro autem redire fas non est. Nam qui torum patris vel matris violare praesumpserit, non hoc conjugium, sed fornicatio nominatur. Quisque tamen contra canones apostolicos facere usurpaverit, privandus est sacerdotio, si pertinax fuerit: si vero correxerit, aboleatur quod praesumptum est, ut possit reconciliatus nostrum habere consortium. Ne laici ad episcopatum provehantur. De ordinationibus maxime observandum est, ut semper clerici fiant episcopi. Sic enim scriptum est: Et hi primo probentur, et sic ministrent . Qui non probatur tempore praecedenti in minori officio ministrasse, quomodo praeponitur clero? Non est auditum, necdum tyronem militum imperium suscepisse. Is ergo debet fieri, quem aetas, tempus, meritum commendat, et vita. Aut quare Apostolus neophytum prohibet , et cito manus alicui imponi non permittit ? Ne migretur de ecclesia ad ecclesiam. --Item de his qui de ecclesia ad ecclesiam transeunt jussi sunt haberi, quasi relicta uxore ad alienam accesserint; quod impunitum esse non possit. Talem episcopum, invasorem pudoris alieni, episcopatu privari jusserunt. CAP. VI.-- Ne clerici ab episcopo suo abjecti, ab aliis recipiantur aut promoveantur. --Item de clericis alienis ex synodo frequenter est pertractatum atque firmatum, et ratio justa constringit, clericos abjectos de ecclesia ab episcopo suo, nec laicam communionem accipere posse in aliena ecclesia, confirmatum manifestatumque est, quando etiam innocens, sine litteris episcopi sui, vel formata, in aliena ecclesia non potest ministrare . Si quis autem in injuriam sacerdotis hoc facere praesumpserit, et condemnatum clericum suscipere vel promovere voluerit, sciat se communicasse peccatis alienis, et incurrisse sententiam Apostoli, qui ait, reos esse non solum qui faciunt contra legem, sed etiam qui consentiunt facientibus . Unde dimittendum est conscientiae illius, qui de suo clerico judicavit, sciens quod de judicio ejus Deus sit judicaturus in posterum. Audi Dominum dicentem, Quae enim vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis . Quid in injuriam fratris et consacerdotis armaris? Cum enim reus non solum suscipitur clericus abjectus, sed etiam promovetur, injustus judicatur episcopus. Hoc quisque facit, sciat se a Catholicorum societate seclusum, et communionem sedis apostolicae non habere jam posse. In alieno territorio ordinationes celebrare non licere. --Illud praeterea satis grave est, et contra episcopalem moderationem sedis apostolicae, suos fines excedere, ad alienam tendere regionem, festinare, ordinationes celebrare praeceptis metropolitanum episcopum non permittere in sua dioecesi una cum vicinis episcopis, sicut CCCXVIII episcopi confirmarunt, tres vel eo amplius sacerdotes episcopum ordinare debere, vel subrogare dignissimum . Si quis certe fines alterius possessionis invaserit, reus violentiae judicatur. Quid curritur? quid festinatur, ut regula ecclesiastica conculcetur? Leges humanae tenentur: et divina praecepta contemnuntur. Praesens gladius formidatur et temporalis poena: divina vero vindicta, quae habet flammas gehennae perpetuas, negligitur. Videritis quae praesumptio fecerit. Ex hoc si quis in aliena dioecesi ausus fuerit ordinationem facere praesumere, sciat se de statu suo posse periclitari, qui alienam ecclesiam invadere praesumpserit. Non est saeculare aliquid, non sunt mundanae promotiones. Audiamus Apostolum dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: te ipsum castum custodi . Si legantur scripta, et timor divinus sit in nobis, omnia scandala poterunt separari, et unanimitas per omnes fratres placida plenaque caritate consistere. Ne laici ab episcopo suo excommunicati, ab alio in clerum provehantur. --Praeterea etiam laici dicuntur a communione cognita causa seclusi, et ab alio episcopo clerici facti: hoc jam super omne malum est. Unde aut conventi corrigant qui talia ausi sunt facere, ita ut removeantur quibus indigne ordo collatus est, aut ad nos nomina eorum deferantur, ut sciamus a quibus nos abstinere debeamus . Sciat ergo vestra sinceritas, quod si haec omnia suo ordine ut certa sunt observentur, nec Deus offenditur, nec schismata generantur, nec haereses exsistunt: sed dicent Gentes, quoniam vere Deus in nobis est Christus Dominus noster qui vivit et regnat apud Patrem cum Spiritu sancto, in aeterna saecula saeculorum. Amen. Praeterea duae sunt Ambrosii episcopi Mediolanensis, scilicet 85 et 86, Siricio inscriptae familiares epistolae, ex quibus quanta illi praesuli cum papa nostro amicitia intercesserit, posset comprobari, si eum ad quem scribit, Siricium Romanum, non aliquem alium cognominem esse constaret. Quamquam cum hunc episcopum fuisse minime obscurum sit, ex eo quod Ambrosius in priore epistola parentem illum appellat, is esse, qui Romanae ecclesiae praeerat, haud improbabiliter credatur.
|
(Matt.
VII, 7) ( f. aperitur) (Ibid.) ( f. quibus) (Matth. V, 9) (I Cor. V, 15) (Deut. XXII, 24) (II Tim. III, 7) (Gen. III, 23) (Rom. VIII, 9) (I Cor.
VII, 29) ( Supple sic) (Rom. XIII, 14) (I Cor. VII, 7) (Vide Siric. epist. 1, c.
7, et Innoc. ep. 6, n. 2) (I Cor. VII, 5) (I Cor.
XV, 50) ( forte, et si) (II Cor. VI, 9) (I Tim. III, 2) ( forte commonuit) (Cant. I, 8) ( pro toti) (Deut. XXV, 5) (Matth. XIV, 4) (Levit. XVIII, 18) (Matth.
XVII, 11) ( Leg. in Nicaeno concilio) (can. 1) (Deut.
XXIII, 1) (Vide Nic. can. 2 et 9, necnon Siric.
epist. V, n. 2 et 3) (I Tim. III, 10) (Ibid. 6) (I Tim. V, 22) ( Supple quod) (Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6) (Rom. I, 32) (Matth. VII, 12) (Vid. epist. I Siric. n. 14) (I Tim. V, 22) (Concil. Nicaen. c. 5)
|
http://viaf.org/viaf/85460819
|
[] | ||
Victor II
| 1 |
I. Privilegium Victoris papae II ad sanctum Hugonem abbatem Cluniacensem, cui confirmat omnia monasteria, bona et jura coenobio Cluniacensi concessa. (Anno 1055.) [ Bullar. Cluniac. pag. 13.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei dilectissimo filio HUGONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
|
Desiderium quod religiosorum praepositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quoties in suae utilitatis commodum nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate solidare, ut, ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes, decernimus ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense coenobium pertinentia quae ab aliquibus fidelissimis Christianis regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco concessa sunt, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita sunt, Bernone videlicet, Odone atque Aymardo, et beatae recordationis sancto Maiolo et sancto Odilone praedecessoribus tuis, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense coenobium a potentissimo olim duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam, ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Covinias cum ecclesia; Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Masilias cum ecclesia; Clairmanum, Barjeserenam villam; Curtilias villam; Petroniacum; Arpasiocum; Darboniacum; Besurniacum ecclesia Sanctae Columbae; Vitreziam; Burguliensem villam; ecclesiam Sancti Laurentii; Castrum; Lurdonum; Blanuscum; villam nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Catus Locus cum omnibus ad se pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus quae ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore Sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis; ecclesias etiam et terras quae juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi; Eguirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreae apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quae supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctae Mariae constructam, cum omnibus quae ad ipsam aspicere videntur; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, et quaecunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Ojadellis constructam in honore sanctae Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis; illas etiam ecclesias et terras quas Teotardus clericus contulit jam dicto Cluniensi coenobio. Confirmamus autem et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiae episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus: Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis; omnesque ecclesias, et terras, et quaecunque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu In territorio vero Divionensi curtem Gluriacum cum omnibus suis pertinentiis: cellam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi tui praedecessores sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eum pertinentibus. Et cellam quae vocatur Firmitas cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Cellam quoque quae vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villa quae dicitur Langiacus. Et cellulam quae vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in Frigido Monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctae Dei Genitricis, cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quae vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso comitatu sitam, in honore sanctae Dei Genitricis sacratam, quae vocatur ad Montes. Monasterium autem Celcinianense cum ecclesiis, villis et terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celcinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum; monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctae crucis, consecratum, sicut praedecessor tuus Odilo in praedio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eum pertinentibus; cellam etiam in honore sanctae Mariae consecratam, quae vocatur ad Pentem. Omnes quoque ecclesias et terras, seu quaecunque videtur supradictus locus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. In episcopatu etiam Nivernensi cellam quae dicitur Sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quae dicitur Superciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quae ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte; cellam ad Fontes; cellam Rioms cum omnibus quae habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Colonellas et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructam, cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi episcopatu cellam in honore sancti Andreae constructam jam dicto Cluniacensi coenobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam, et omnia quae videtur supra dictus locus Cluniacus tenere, et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem; atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quae in patria quae vocatur Provincia, habet. In Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quae dicitur Ales, et in Montesio. Monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, et omnia quae videtur habere ipse locus in illo episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quae dicitur Causella, et villa quae vocatur Bracost, et villa quae dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quae videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu Lugdunensi cellam beatae Mariae quae dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, et cellulam Arthedunum; cellam quoque Ambertensem cum ecclesiis, villis, et terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam Sancti Andreoli, et ecclesiam quae vocatur Adoratorium; curtem de Romanis, cellam Cavariacum; cellulam Luviniacum; villam Tusciacum. Omnes quoque ecclesias, villas et terras quae Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quae videtur supradictus locus in jam dicto episcopatu. Monasterium vero Peterniacum ab Adeleide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege, et filio suo Rodulpho rege eidem Cluniensi coenobio, per praecepta regalia traditum, cum omnibus quae videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quae ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi coenobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus et corroboramus etiam nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Hugo Genevensis Ecclesiae episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleide imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Haec omnia supra scripta loca et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, viltulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quaelibet magna parvaque persona de praefatis omnibus rebus et decimis, quae inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione et forte contestatione, confirmatione et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione, seu consecratione ecclesiae, presbyterorum vel diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandos quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu , contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur. Bene valete. Datum III Idus Junias per manus Hildebrandi cardinalis subdiaconi sanctae apostolicae sedis, anno primo domni Victoris secundi papae, indictione nona.
|
(quod fieri non credimus)
|
[tenere]
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |
Victor II
| 2 |
II. Victor II canonicos Ferrarienses tuendos suscipit eorumque bona confirmat. (Anno 1055.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 533.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, GERARDO archipresbytero, et LEONI archidiacono, reliquisque canonicis S. Ferrariensis Ecclesiae suisque successoribus, in perpetuum.
|
Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus vestris, filii charissimi, confirmamus atque corroboramus vobis, vestrisque successoribus canonicis, quidquid per paginam concessionis et confirmationis juste acquisistis, vel acquisituri estis, ut quieti et securi ab omni laesione permanere valeatis Desiderio itaque ac petitioni vestrae, ut diximus, inclinati, vos, vestrosque successores sub nostrae apost. defensionis munimine suscipimus, et bona omnia, quae juste habet, vel habitura est ipsa canonica, videlicet villam, quae dicitur Quartisana, et fundum contra Padum, et locum Cuculi, et caput Redae, Baniolo, et Wartiaticum, et fundum Pecorile, et caetera quae jam dictae ecclesiae ad partem canonicorum pertinent, villas, terras, vineas, prata, agros cultos et incultos, aquas, aquarumque decursus, piscationes, venationes, seu molendina, servos, et ancillas, aldiones et aldianas, seu cunctas res mobiles et immobiles quae dici et nominari possunt, seu quidquid tenent, possident, habent tam de parte ecclesiae, quam de suis, suorumque pareutum haereditate, vel alias acquisitum per aliqua chartarum munimina, juxta eam etiam videlicet rationem, ut nullus injuriam residentibus super terras ipsorum canonicorum, colonis, colonabus facere praesumat, nec ipsos jam dictos distringere, aut molestare audeat de cunctis facultatibus eorum sine voluntate et consensu ipsius ecclesiae praesulis, praecepta confirmationis corroborare dignaremur. et sub nostra defensione duodecim homines ipsius civitatis reciperemus, qui eos navigio ducerent, quocunque usus corum canonicorum fuerit, sine omni pretio. Quorum dignis postulationibus consentientes, prout juste et legaliter possumus, confirmamus, et corroboramus haec omnia, quae supra leguntur, ut quiete et pacifice tenere ac possidere valeant quae supra leguntur, omnium hominum contradictione remota. Praecipientes igitur jubemus ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes et vicecomes, nullaque magna, vel parva persona, de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de suis, eos molestet, sive in placito eos conturbet, vel colonos, vel colonas distringere, seu aliquam publicam functionem solvere cogat. Quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra quadraginta dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur, et a liminibus S. Ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et B. Petri apostolorum principis, et nostram habeat, et in futuro aeternam retributionem percipiat. Amen, amen. Locus + sigilli. Bene valete. Dat. VI Kal. Julii, anno 1055, per manum Hidebrandi S. R. E. card. subdiaconi, Victoris papae II anno I, indict. VIII.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 4 |
IV. Victor II confirmat praeceptum de possessionibus Molianensis monasterii non invadendis. (Anno 1055.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 514.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei.
|
Praeceptum nostri dilectissimi filii Heinrici, Dei gratia Romanorum imperatoris Augusti, recognoscentes, datum ad defensionem et firmitudinem monasterii S. et perpetuae virginis Mariae, quod est situm in loco qui Mulianas dicitur, pro animae suae remedio, et ob interventum Agnetis imperatricis suae, videlicet dilectissimae conjugis, nec non lucrementum sui charissimi filii Heinrici quarti regis; id ipsum praeceptum, sicut ab ejus imperiali potestate datum est et confirmatum, ita nos nostra apostolica auctoritate damus, concedimus, et confirmamus. Debito summae et apostolicae sedis, cui gratia Dei, non nostris meritis, praesidemus, curam omnium Ecclesiarum agere debemus, quia ex hoc potissimum lucri praemium a Deo consequimur, si venerabilia loca, ad cultum Dei ordinata, per nos ad meliorem statum fuerint perducta. Et ideo notum esse volumus omnibus, in Christo pie vivere volentibus, qualiter nos omnia haec bona, quae Roso Tarvisiensis episcopus ad praefatum monasterium tradidit, auctoritate S. Petri et nostra, ibi rata et in perpetuum illic stabilita decernimus et confirmamus. Praeterea statuimus jam dicto monasterio ut, remota omnium pravorum hominum inquietudine, inviolabiliter teneat haec bona quae modo legaliter tenet, vel inantea juste ac legaliter acquisiturum erit, scilicet in campis, in pratis, in pascuis, in silvis, aquis aquarumque decursibus, in piscationibus, in molendinis, cultis et incultis, et omni usu qui aliquando ex his provenire poterit. Insuper vero praecipientes jubemus ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, nec aliqua magna seu parva persona, infringere praesumat scripta praedicti monasterii S. Dei genitricis Mariae quae modo habet vel in futuro legaliter acquisierit, aut ullo modo sine legali judicio inquietare. Si quis autem temerario ausu contra hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium agere praesumpserit, sciat se omnipotentis Dei potestate, et beati Petri apostoli nostra apostolica auctoritate anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, nisi resipuerit, et ad condignam satisfactionem venerit. At vero qui observator exstiterit, gratiam et misericordiam vitamque aeternam a misericordiosissimo Domino Deo nostro consequi mereatur. Datum IV Nonas Octobris, per manum Hildebrandi S. Romanae Ecclesiae cardinalis subdiaconi, anno primo domni Victoris papae II, indictione VIII.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 5 |
V. Victor II Adalberto, archiepiscopo Hamburgensi, pallii mitraeque usum tribuit et privilegia Ecclesiae ejus corroborat. (Anno 1055.) [LAPPENBERG Hamburg. Urkund., I, 77.]
|
VICTOR II episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro ADALBERTO, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiae, tibi tuisque successoribus in perpetuum.
|
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum in integrum tibi successoribusque tuis confirmaremus, sicuti a praedecessoribus nostris, videlicet Nicolao et Agapita, Benedicto et Leone, hujus almae apostolicae sedis episcopis, decretum est: inclinati precibus vestris, apostolica auctoritate concedimus et confirmamus cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum archiepiscopatum vestrum pertinentibus, scilicet omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisierunt, vel etiam amore aeternae patriae ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt vel largiuntur. Cum illis etiam, qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, provocante et protegente gratia Dei videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Isladon, Scridevinum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum, nec non etiam in illis partibus Slavorum quae sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidore. Ita ut sub tua tuorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscoporum maneant potestate, vel quidquid a vobis, divina favente gratia, ab errore perfidiae sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiri potest, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decernimus nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem vel alium quemlibet, in tua dioecesi ullam sibi vendicare potestatem. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostrae auctoritatis privilegio contraire vel in aliquo tentaverit illud temerare, anathema sit. Qui vero observaverit, gratiam et benedictionem consequatur a Domino Jesu Christo. Data IV Kalendas Novembris, per manus Friderici, sanctae Romanae Ecclesiae concellarii, anno domini Victoris II papae primo, indictione VIII.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 6 |
VI. Victor II canonicos ecclesiae S. Mariae Pisanae tuendos suscipit et eorum bona confirmat. (Anno 1055.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 359.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo filiis nostris, canonicis sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae, vestrisque successoribus, in perpetuum.
|
Justis et rationabilibus petitionibus benevolus debetur consensus, quae enim divinae religioni nihil auferunt, in futurum autem utilitati hominum multum conferunt, profecto concedenda et expetenda sunt. Quapropter notum esse volumus omnibus Christi fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter fratres Pisanensis Ecclesiae de canonica S. Dei genitricis Mariae, sicut praediximus, nostram adierunt clementiam, rogantes nostraeque paternitati humiliter supplicantes quatenus ipsos cum bonis praedictae canonicae jure pertinentibus sub tutelam apostolicae defensionis, dato eis nostro privilegio, susciperemus. Quorum petitioni benevolentia ipsius apostolicae sedis, cum Deo auctore, licet indigni, praesidemus, annuentes, eosdem fratres sub nostram defensionem suscipimus, datoque privilegio omnia haec bona, tam in decimis quam in praediis, quae eadem praescripta canonica nunc jure tenuit, vel in futurum juste acquisitura erit, auctoritate Dei sanctique Petri concessimus et confirmavimus. Super haec vero pacem quietam et securitatem eidem praenominatae canonicae bonisque suis cupiente, statuimus et confirmavimus ipsa eadem auctoritate Dei, sanctique Petri et nostra, ut nulla persona parva seu magna audeat, vel praesumat vim, damnum, vel molestiam ullam inferre, aut molestare, vel quidquam de bonis suis sibi absque legali judicio aut canonicali usurpare. Quod si quis, quod non optamus, hujus nostrae concessionis et confirmationis privilegium infringere praesumpserit, nostrique mandati immemor damnum vel molestiam eis intulerit, aut de bonis praenominatae canonicae quidquam sibi usurpaverit, nisi resipiscat dignamque emendae satisfactionem fecerit, vinculo anathematis innodetur qui vero custos, et observator exstiterit, apostolica benedictione repleatur, et misericordiam in Domino Deo consequatur. Amen. In plumbo haec circum circa verba sunt exsculpta: Victoris II sanctae Romanae, et universalis papae. Jesus Christus, Petrus, Paulus. Anno MLV, Pont. I.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 7 |
VII. Victor II Ecclesiae Asculanae possessiones et praevilegia, petente Bernardo episcopo, confirmat. (Anno 1055.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 449.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, BERARDO secundo episcopo ecclesiae et episcopatus S. Dei genitricis virginis Mariae, et beatissimi Christi martyris Emigdii, positae in comitatu Esculano intra civitatem, cunctisque suis successoribus canonice illuc intrantibus in perpetuum.
|
Quia divina largitate gratiae B. Petro, apostolorum principi, regere, dispensare, et ab omni pravorum infestatione defensare, omnis commissa est Ecclesia, ut cujus pascitur doctrina ejus muniatur et tutela, convenit nos, qui ejus vice apostolatus fungimur culmine, singulis Ecclesiae justae protectionis manus porrigere, quatenus, quod illis ad tutaminis proficit fulcimentum, nos expediat a debito quod debemus omnibus. Proinde rogatu domni supranominati Bernardi, episcopi S. Ecclesiae Esculanae, apostolicae auctoritatis munimem concedentes, et per eam praefato episcopo, cunctisque ejus successoribus canonice inibi intronizatis, quae ad honorem Dei genitricis semperque virginis Mariae est dedicata, nec in inferioris liberalitatis praescriptum, sed obstaculum, et totius protectionis clypeum, privilegii munimen conferimus, ut ecclesia quae nomini summi omnipotentis regis martyrum est dedicata, sit etiam, summi militis ejus, filii scripto protecta gladioque defensa. Ideoque apostolica auctoritate providentes singula, quidquid juste eidem neferretur ecclesiae, confirmamus et corroboramus tibi, ut nemo exinde eum audeat devestire, vel molestare, seu aliquam inquietudinem illi inferre, id est civitatem Esculanam ex integro cum ipsa sua portione de monasterio Sancti Angeli, quod in ipsa civitate est constructum, et monasterium Sanctae Mariae in sancto monte positum, cum omnibus juste sibi pertinentibus. vel quae in antea aliquorum justa datione legaliter pertinere poterunt. Castellum, quod dicitur Trione cum monasterio Sancti Laurentii cum omnibus pertinentiis suis, curtem de massa cum ipso Pojo de valle lucida, curtem de Monte, curtem de Pazano, sicut in cartula Maynardi filii Sigolphi habetur, et legitur. Castra quae dicuntur Sculcula, Matrice. Spinetula; curtem de Ilica, curtem de Cariano, curtem de Core, curtem de Belenterio, curtem de Flaminiano, curtem de Api, curtem de Tarracina, curtem de Bapino, curtem de Vuasto Pomarese, curtem de Saxa, curtem de Salli, curtem de Patarco, curtem de Villamagna, et omnia quae praedicto episcopatui, tam in supradictorum castrorum quam curtem de Montariolo intus civitatem Spoletanam, curtem de Paterno in loco qui Ponte dicitur, curtem de Primo-casu, Gualdum de Laguine, in Nursiam casam, et curtem infra locum ubi olim fuit civitas: curtem de Sala in eadem Nursia, Guallum de Fesso, curtem Savelli, in comitatu item Esculano, in loco qui aqua dicitur, castellum de Luco, et turrim de Fotiano, et Pojum de Quintodecimo, curtem Mazzannam, cum salinis suis, castellum de Murro, castrum Fundanianum, montem Purum cum forestis et silvis, cum Pojo quod clamatorium dicitur. Plage cum castro Lusiano, Villa magna cum Pojo et castello, Cicilianum, Montem Calvum, Bajanum, castrum de Gualdo, curtem Agelli, castrum Ligunianum, curtem Pupilianam, curtem S. Stephani, curtem de Paterno, et castrum de Spelunca cum ipsa curte de Valeriano, curtem de Bofiano, montem Andreae Pojum Silvistum, quod est ante castellum Gusianum, nec non et castrum de Spinetulo cum curte sua, quae Francisca dicitur, curtem Fassianam, curtem prostitulam, Pojum Valenterium, castellum de Ottavo, Pojum Gaminaldum, curtem Cervinariam, curtem Chrisianam, curtem de Vivario, curtem S. Felicis, Pojum de Pignole, curtem S. Martini, castrum de Corato, cum Pojo Heliceti, et Cisimulae, curtem Popiliano, curtem Lauretianam, curtem Maltinianam, castellum Castelli, in Frundaria, curtem Porilem, curtem Dianam, curtem Quarto, Castellum de Postmontes, curtem Capitinulam, curtem Paternionis, cum Pojo Avignonis, castellum de Callonnata cum suis curtibus, curtem Ciniani cum suo castello, curtem de Casule, et castellum de Vina. Haec omnia supra nominata cum plebibus et ecclesiis singulis earumque dotalibus, cum servis et ancillis, villulis, massaritiis, commendatitiis, et colonis singulis, cum alpibus et montibus, silvis, pratis, pascuis, vineis, olivetis, cultis et incultis, aquis, molendinis, piscariis, piscationibus, salinis aquarumque decursibus, nec non et armentis, equorumque forestis, seu omnibus juste sibi pertinentibus, in integrum confirmamus, atque apostolica auctoritate corroboramus. Decimas etiam, seu primitias, et cunctas oblationes fidelium vivorum et mortuorum eidem episcopatui juste et canonice pertinentes tibi, juxta canonicam institutionem SS. Patrum, concedimus. Nec non et illud statuendo decernimus, ne aliquis episcopus, alicujus auctoritate vel potestate suffultus, audeat absque licentia inibi uxta praefati episcopi ordinationes, seu constitutiones aliquas facere, vel judicia disponere, seu clericos, aut presbyteros synodo qualicunque distringere vel fatigare. Statuentes igitur apostolica auctoritate, quae servanda est ab omnibus, et in omnibus statuimus, et sub anathemate constringimus, ut nullus imperator, sive rex, nullus dux; vel marchio, comes, vicecomes, castaldus, vel quilibet publice pariter exactor, seu cujuslibet hominis persona, cujuscunque sit ordinis vel dignitatis, seu religionis, hanc pragmaticam privilegii sanctionem audeat refragare, vel in quoquam confringere; quod qui tentaverit a B. Petro, apostolorum principe, anathemate divino percussus intereat, quia Dei Genitricem, eique famulantes offendere non timuit Deumque hoc inspicere pro nihilo duxit; conservator vero benedictione suffultus apostolica a Deo omnipotente vitam consequatur aeternam. Victoris primae sedis episcopi et universalis papae II. JESUS CHRISTUS. PETRUS. PAULUS. Data IV Non. Januarii, per manus Hildebrandi S. R. E. subdiaconi vice Hermandi apostolicae sedis archicancellarii, an. primo D. Victoris papae II, indic. VIII. Datum Romae in Dei nomine feliciter. Amen.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 8 |
VIII. Victor II abbatiae Andlaviensi jura et privilegia confirmat. (Anno 1055-57.) [WURDTWEIN, Nova Subsidia diplom., tom. VI, pag. 223, ex libro Salico membranaceo abbatiae Andlaviensis, fol. 1, et ex bulla autographa Martini V. PP. an. 1426.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae MEHTILDI, religiosae abbatissae venerabilis monasterii Sancti Fabiani, Sanctaeque Felicitatis, quod appellatur Helgonis, situm in pago Helizaze, tuisque successoribus abbatissis perpetuam in Domino salutem.
|
Congruis et justis petitionibus divina miseratione praestandus est effectus. Quapropter vestris inclinati intercessionibus, juxta exempla praedecessorum nostrorum, pro futuri temporis cautela, nec non stabilitate vestri loci, concedimus et confirmamus vobis idem monasterium per hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium, cum omnibus rebus et facultatibus suis quas modo juste habere videtur, et deinceps, auxiliante Domino, sive a regibus, sive a cujuscunque dignitatis et ordinis hominibus esse poterit. Sane in ipso majore altari novae ecclesiae prohibemus alicui sacerdoti missam celebrare, nisi quem vos vestrique successores voluerint, sicut a praedecessore nostro Leone vobis est confirmatum; ipsum vero monasterium in integrum, sicut jam praediximus, concedimus et confirmamus; ea ratione, ut omnibus diebus vitae vestrae sub nostra ditione, vel regimine, sicuti vobis secundum Deum visum fuerit disponere, omnino pertineat. Cum autem divina vocatione de praesenti hac luce ad Dominum migraveritis, statuimus de propria congregatione, quam sibi unanimitas praefati monasterii ancillarum Dei concorditer elegerit, absque cujuscunque hominis contrarietate vel obstaculo, fieri abbatissam, praestante videlicet nobis et successoribus nostris annualiter tres pannos lineos pontificali usui aptos. Quod si in biennio, aut in triennio persolutum non fuerit, volumus ut in quarto anno census ipse de praedictis annis sub integritate solummodo persolvatur, nec a successoribus nostris aliquid amplius, modo quolibet, requiratur. Quapropter praesenti decreto jubemus ut nullus imperatorum, vel regum, aut cujuscumque dignitatis vel ordinis homo audeat, sub quolibet obtentu, vel occasione, praefatum monasterium, quod pro amore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac sempiterna scilicet animae suae remuneratione, praelibata gloriosissima imperatrix Richarda una cum charissimo filio nostro Carolo serenissimo imperatore Augusto, et quod beato Petro principi apostolorum per donationis paginam obtulerunt, inquietare, vel aliquatenus molestare, aut ad jus suum, vel alienum, transferre, sed neque in hominibus ac facultatibus ejus aliqua contradictione aut invasione quoque tempore facere praesumat. Sed liceat jam dictis ancillis Dei cum abbatissa propria in Dei omnipotentis servitio quiete vivere, ac sub defensione sanctae apostolicae cui, Deo auctore, deservimus Ecclesiae, securiter permanere. Si autem, quod absit et fieri non credimus, aliquis contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire facereve ausu temerario tentaverit, perpetui anathematis vinculo innodatus, ac perpetua ultione, nisi resipuerit, maneat condemnatus. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et misericordiam a Domino Deo consequi mereatur, ut in coelesti sede glorietur.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 10 |
X. Bulla Victoris II, qua Rolando episcopo Ferrariensi, ejusque Ecclesiae, omnia jura ac privilegia confirmat. (Anno 1055.) [MURATORI, Antiq. Ital., VI, 223.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei.
|
Notum sit omnibus Christi, nostrisque fidelibus, tam futuris quam praesentibus, qualiter nos confirmavimus privilegio nostrae auctoritatis Rulando Ferrariensis Ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omnes res ejusdem ecclesiae mobiles et immobiles, sicut modo ad praesens ipsa ecclesia juste tenet, vel queat in futurum juste legaliter acquirere, et ut amissa recuperare, et quae tenet securius valeat possidere. Omnibus denuntiamus, ut quidquid Gregorius, dissipator potius quam rector ipsius ecclesiae, chartis aut superscriptionibus composuit, vel scribi rogavit, nihil in aeternum valeat; sed et plebes, monasteria, capellas, curtes, villas, ripas, castella, paludes, piscarias, silvas, et omnia quae praefata ecclesia tempore antecessorum suorum juste tenuit, vel tenere debet, firmamus perpetualiter possidenda; et annulantes nostraque auctoritate destruentes, si sui praedecessores affinitate, vel parentela, seu malo ingenio, aliquam scriptionem vel pactionem nocivam ecclesiae contraxerant. Confirmamus Rulando praefatae ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omne districtum omnium castellanorum suorum, servorum, atque omnium eorum qui super terram suam resident, tam clericorum quam laicorum, sicut eadem Ferrariensis ecclesia ad praesens juste tenere videtur; eodem scilicet modo confirmamus eis plebem Sancti Stephani, quae est sita in Vicoventia, cum ecclesia Sancti Leonis cum omnibus suis pertinentiis; nominative autem Vicoventiam, Corrigiam, Vicumvariam, et dimidium Castri Rupinae, et monasteria Sanctorum Bartholomaei, Laurentii et Vicentii, cum villa quae dicitur monasteriolo, cumque ecclesia Sancti Leonis juxta vicum Aventinum, cum omnibus juste acquisitis, justeque deinceps acquirendis, ut et clerici et monachi ipsius episcopatus sint sub eorum episcoporum ordinatione, consecratione et districtu. Et nemo ex hiis se ad alicujus, nisi ad judicia proprii episcopi convertat. Ad hoc igitur confirmamus praedictae ecclesiae terras illas, quae sibi in For. . . . . . . et in plebe Sancti Stephani in Galigo, in plebe Sancti Donati, ac Sancti Georgii, et Sanctorum Gervasi et Protasii, per sacramenta ministratae sunt tempore sui praedecessoris, cum villis istis, quarum nomina sunt: Quartixiana, Caput de Reda, et Contrapadum, et fundum qui dicitur Carali, ut nullus absque legali judicio molestiam sibi inferat. Insuper etiam confirmamus sibi duodecim homines ipsius civitatis, qui eum sine pretio ejusque successores navigio ducant, quocunque usus antecessorum ejus fuit. Si quis igitur dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, vel aliqua magna parvaque persona, contra hoc nostrum privilegium facere praesumpserit, vel infringere tentaverit, nisi emendaverit et ad dignam satisfactionem venerit, vinculo anathematis innodetur, et a limitibus sanctae Ecclesiae separetur. Qui autem custos et observator hujus nostrae praeceptionis exstiterit, apostolicam benedictionem, et misericordiam a Domino Deo consequatur.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 11 |
XI. Victor II Brunonem, abbatem Dervensem, Tebaldo comiti commendat. (Anno 1055-57.) [MABILL., Annal. ord. S. Bened., IV, 557.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, TEBALDO comiti apostolicam benedictionem.
|
Confidentes quod gloria se vestra in amicorum suorum solatiis devota semper exhibeat, eorum vobis quos diligitis causas commendare studemus; nosque bonorum hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et in quantum ratio suppetit, eos adjuvare. Et ideo salutantes petimus, ut filius noster Bruno abba ex sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Bercharii martyris monasterio, qualem vos hactenus habuit, talem invenire semper mereatur, et apud omnes, quocunque necesse fuerit, gloriae vestrae solatia consequatur ac magnam in vobis consolationem inveniat; et ne cuidam injuste possit afflictioni vel gravamini subjacere, magnificentiae vestrae celsitudo disponat. Quantum praeterea sollicitudinem circa monasteria exhibeatis, super religiosis irreligiosisque monachis, et quam omnipotens Deus apud homines inde vobis gloriam concessit, ut sub tuitione vestra religiosiora consistant coenobia, quod misericors Deus a quo cuncta bona procedunt multiplicet vobis usque in diem retributionis, praedicto filio nostro referente, cognovimus. Eidem quoque monasterio, cui praeest, quantum profuit vestrae pietatis magnitudo, obsecrando et arguendo fratres, et in villas et ecclesias cum molendinis, cumque variis rebus reddendo, et etiam in reconstruendo pontes ad idem coenobium pertinentes, super quibus plures laetantur, maxime maris insulas habitantes, scilicet Scoti et Angli, et qualiter vos injusti arguunt ut desistatis, cum lacrymans, tum gaudens nobis praesente multorum attestatione narravit. Unde uberes gratias referentes petimus, quaeque admonentur vobis a bonis operibus praeditis libenter audite, devote agite, in memoria reservate; quia si pro Deo loquentes auditis, pro vobis orantes Omnipotens idem exaudiet. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus praelati fuerint, dona suae potestatis impendat. Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est. Omnipotens Deus sua vos protectione cum filiis et omni domo vestra ab omni adversitate tueatur atque custodiat, vobisque et praesentis vitae prosperitatem et laetitiam futurae concedat.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 12 |
XII. Bulla Victoris II pro Vindocinonense monasterio. (Anno 1055-57.) [ Gall. Christ., tom. VIII, Instrum., pag. 418.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, GAUFREDO venerabili comiti Andegavorum, et Agneti comitissae conjugi ejus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Omnibus votis quae de puro et justo desiderio procedunt, succurrere nos debere ipsa apostolica censura movemur. Quanto enim quisque alius effert oculos mentis ad divinae speciem contemplationis, tanto nos ejus intentionem studiosius animare et exaltare debemus, ut ad illum qui est fructus et merces operum bonorum possit pervenire desiderium bonum. At vos, filii charissimi, quia decrevistis ab auctoritate sedis Romanae, cui Deo praesidemus auctore, supplici devotione petere et postulare, quatenus apostolica virtute confirmaremus, et a cunctis hominum personis, nisi a solo primae sedis pontifice, liberum faceremus monasterium Sanctae Trinitatis apud castrum Vindocinense situm, quod scilicet de vestris bonis de novo fundastis, et beato Petro ejusque successoribus in alodium et patrimonium obtulistis, dignum judicavimus annuere precibus vestris vestrumque per omnia implere affectum. Confirmamus igitur, atque beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate ipsum monasterium ita specialiter corroboramus, quatenus inter primae et apostolicae sedis pontificem et venerabilis loci Vindocinensis abbatem nulla cujuscunque dignitatis vel ordinis persona sit, media habeatur. Quod si forte contigerit legatum Romanae Ecclesiae, praedictum beati Petri locum visitare, ibi cum omni charitate suscipiatur, et in quantum possibilitas loci permiserit, quae corpori erunt necessaria ei subministrentur a fratribus. Ipse vero in eodem loco nihil per se vel corrigere audeat, vel occasione legationis rectorem loci sive fratres molestare praesumat. Sed si quid viderit corrigendum papae litteris notificare licebit, in cujus solius potestate ipsius monasterii ordinatio sive correctio universa consistit. Abbas autem qui alodiarius Romanae Ecclesiae noscitur, ad concilium coactus, nec veniat, nec vocetur, quod ab ipso apostolicae sedis summo pontifice non fuerit celebratum, sed matrem suam Romanam Ecclesiam per se vel per nuntium suum visitare studeat, ibique singulis annis censum, duodecim scilicet solidos suae monetae ad concinnanda luminaria ante venerabile corpus beatissimi Petri persolvat. Praeterea statuimus ut, defuncto abbate congregationis ipsius, successor ei eligatur de eadem congregatione, si dignus praelatione inveniatur. Quod si apud eos non fuerit inventus, quod absit, a Cluniaco vel a Majori monasterio, vel undecunque melius potuerint, monachi sibi eligant abbatem secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam; tamen in eligendo sibi pastore trium abbatum consilio utantur, quos religiosiores in vicinis locis invenire potuerint. Consecrationem vero, ne statim Romam venire fatigetur, electus a Carnotensi praesule sine omni subjectione, vel qualibet exactione, suscipiat, si praesul idem canonice episcopatum susceperit, et si erga illum beati Petri locum se malevolum non exhibuerit vel suspectum, alioquin ad nos vel ad nostros successores recurrat et a sede beati Petri, cujus est juris, baculum et consecrationem suscipiat. Ordinato vero abbate, quomodo vel qualiter fuerit facta ordinatio studeant tam abbates quam etiam monachi ejusdem loci papae litteris intimare, ut aut emendet, si opus fuerit emendandum, aut si fuerit secundum nostrum decretum facta electio sive ordinatio, bono studio congratuletur. Illud etiam praecipimus ut comes Andegavensis ab omni tempore sit adjutor et defensor Vindocinensis monasterii ad honorem apostolicae sedis; ipse tamen vel quilibet successorum nullam exactionem sive consuetudinem monasterio vel monasterii rebus inferat, nec in eis aliquid vindicare praesumat, praeter patrocinium solum, quod ei ad honorem apostolicae sedis et ad animae suae salutem exhibere permissum est. Hoc etiam adjicimus ut tam in Vindocinensi loco, quam in Sancti Salvatoris juxta Andegavis muros ecclesia, nulli personae, nisi solo Romano pontifici, liceat potestatem aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare, seu interdicere, etiamsi Carnotensis aut Andegavensis patria pro culpis quibuslibet excommunicentur, excommunicati tamen a monachis non suscipiantur. Nos autem omnia quae ibi a vobis vel ab aliis hominum personis usque in praesentem diem oblata sunt, nostra auctoritate firmamus, ut in perpetuum eidem loco sine diminutione vel cujuslibet retractatione persistant. Si quis vero contra locum illum molestiam litis pro aliquibus rebus inferre voluerit, nullatenus abbas vel fratres ei respondeant, antequam Romanum pontificem consulant, quia quidquid sine nostro vel successorum nostrorum judicio definitum vel distractum fuerit, irritum erit. Ea vero quae ad praefatum pertinent monasterium, et beato Petro in patrimonium super ipsius altare a Gaufredo comite Andegavorum, et ab Agnete comitissa ejus conjuge oblata sunt, hic scripta noscuntur ad cognitionem futurorum. In pago Vindocinensi ecclesia Sancti Nicolai de Ferraria. Ecclesia de Pruneto, cum universis consuetudinibus. Medietas ecclesiae Sanctae Mariae apud Villam episcopi. Ecclesia Sancti Stephani apud stagnum. Ecclesiae quatuor quas Thedoricus episcopus Carnotensis dedit monasterio Vindocinensi amore Dei, et supplicatione Gaufredi comitis, ecclesia scilicet Sancti Beati, ecclesia Sancti Joannis de Castrodunensi, ecclesia de Balneolis, ecclesia de Villarebla, ecclesia Anscherici. In episcopatu Cenomanensi ecclesia Sancti Joannis Baptistae de Villa Dei, et villa ipsa cum terris et silvis, et vicaria, et consuetudinibus universis. Terra de Pinis et quae est ibi juxta dimidia ecclesia Sanctae Mariae, ecclesia Sancti Michaelis de Hulseto, et terra cum stagno, et molendinis cum boscis, et vicaria, et omnibus consuetudinibus. medietas ecclesiae de Torcio. In episcopatu Andegavensi ecclesia Sancti Saturnini et curtis tota, et silva quae dicitur Latez, et terra silvae, si silva fuerit exstirpata. Apud castrum Credonense ecclesia Sancti Clementis et universa ejus parochia, ecclesiae vici Meduanilis; ecclesia Sancti Joannis super Ligerim, et decem et novem arpenni vinearum et duo molendini; ecclesia Sancti Petri de Maziaco et curtis tota; ecclesia Sancti Medardi de Caviriaco. In episcopatu Pictavensi ecclesia de Olonna. In episcopatu Sanctonico ecclesia Sancti Georgii et tertia pars ejusdem insulae cum consuetudinibus universis. In castro Oleronis ecclesia B. Mariae; ecclesia Podii rebellis; ecclesia de Blosmeriaco; ecclesia Sancti Saturnini et terra S. Aniani cum salinis et piscationibus, et omnibus consuetudinibus. In foreste Wastina totum pasnaticum de propriis porcis omnium monachorum Sanctae Trinitatis, et medietas de pasnatico aliorum hominum, et mel et cera ejusdem silvae in luminaria monasterii. Assumptio etiam omnium arborum ab omnibus monachis Vindocinensibus, et ab universis hominibusipsorum, ad omnes usus suos in terris ad monasterium pertinentibus, sine licentia forestariorum. Si vero abbas praedicti loci et comes Vindocinensis alter adversus alterum, vel quilibet homo eorum querelam habuerit, non in curia comitis, nec in qualibet alia judicium efficiatur, sed in curia abbatis pro dignitate loci querimonia ipsa finiatur ita tamen ut pro amore summae Trinitatis, in cujus nomine et honore monasterium ipsum constructum est, dimidia pars foris facti nec quaeratur ab aliquo, nec donetur. Si quis autem hujus nostri praecepti scienter violator exstiterit, vel de suprascriptis rebus Vindocinensi monasterio quidquam subtraxerit, maledictione Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti damnetur, confundatur, pereat, ad cujus honorem et nomen locus ipse constructus est, deinde etiam iram Dei Genitricis et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat, et nostra apostolica auctoritate sit excommunicatus, et anathematis vinculo innodatus, ut nunquam regnum Dei videat, sed cum diabolo et Juda traditore, omnibusque impiis sit damnatus in aeternum, et in tenebris maneat et umbra mortis, et in incendio sulfurato, in frigore illo tartareo ubi est fletus et stridor dentium , nisi quod eidem loco abstulit digna satisfactione emendet. Qui vero conservator et inviolator exstiterit hujus nostrae apostolicae confirmationis et tuitionis, iste benedicatur omni benedictione, ut partem habeat in regno Dei cum sanctis et electis, et gaudeat laetitia sempiterna in illa luce et claritate coelorum ubi est omne bonum in saecula saeculorum. Amen. Victoris primae sedis episcopi et universalis papae II breve signum.
|
(Matth. VIII, 12)
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | ||
Victor II
| 13 |
XIII. Bulla Victoris papae II pro ecclesia SS. Simonis et Judae. (Anno 1057.) [HEINECCIUS, Antiquitatum goslariensium lib. I, p. 63.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, omnibus Christi fidelibus.
|
Sancti propositi votum non solum divino effectu impletur, sed etiam humano suffragio adjuvatur. Sit autem notum omnibus S. Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, quia filius noster charissimus, secundus Heinricus imperator Augustus, quamdam ecclesiam, a se funditus constructam, in honorem sanctae Dei genitricis virginis Mariae et beatorum apostolorum Simonis et Judae, positam loco Goslaria, ubi fratres sunt sub canonica degentes regula, quibus praeposuit Guntherium cancellarium suum, tam pro animae suae suaeque conjugis Augustae filiae nostrae Agnetis remedio, quam pro salute etiam parentum suorum Cunradi et Giselae, divae memoriae, pio affectu piaque intentione sancto Petro ejusque apostolicae sedi per scripturam, propria manu signatam, penitus concessit per manus nostras, scilicet indigni vicarii ejusdem apostolorum Principis, ut ipsa ecclesia, posita sub apostolico jure, in perpetuum libera et quieta persistat ab omni jure et dominio. ab omni laesione et molestia, suamque integritatem habens in omnibus rebus et facultatibus, quas modo habet in praedicto loco Goslaria in Egeln in Jeresleb et in Adesleb, et in Summensteten, et in Slansteten, et in Valentro, et in Aldendoff, et in Dingelstetein, et in Borestorff, et in Ogtkersleve, et in Balbria, et in Walchesleve, et in Herlingerode aliis quoque locis et villis, et quaecunque in perpetuum habitura est, sive sint mobilia sive immobilia. Quod donum de manibus praedicti charissimi filii nostri Augusti suscipientes decrevimus, per hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium, omne munimen, omne robur apostolicum eidem ecclesiae Sanctae Mariae et sanctorum apostolorum Simonis et Judae contribuere et condonare, ut, integra in suis rebus suisque possessionibus constans, in saecula nullum metuat ab imperatore, vel a rege, vel ab aliqua persona publica vel privata dispendium vel detrimentum. Dignum tamen duximus eidem charissimo filio nostro augusto ejusque successoribus advocationem ipsius sacri loci ea ratione relinquere, ut semper in potestate habeant ibi praepositos secundum Deum ordinare, non autem ex bonis ipsis alicus in proprium dare, seu in beneficium tribuere. At si contra prohibitionem nostram quisquam eorum tentaverit agere, liberum jubemus esse praeposito et canonicis, qui ibi pro tempore fuerint, sic omnimodo ad Romanam Ecclesiam deinceps respicere, ut nihil metuant de imperiali vel regali conditione. Episcopus autem in cujus dioecesi istius ecclesiae constructum est monasterium nihil in eo habeat juris aut potestatis praeter ecclesiasticum regimen, et secundum canonica instituta episcopalem potestatem. Statuimus igitur apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla potestas imperialis vel regia ecclesiastica, vel saecularis, vel quaelibet hominum persona magna vel parva, cujuscunque sit sexus vel aetatis, contra hoc nostrae apostolicae corroborationis privilegium venire pertentet. Quisquis vero quaequaeve, quod absit! fuerit, usque ad condignam satisfactionem, nostri apostolici anathematis vulnere saucius existat. Qui vero ab his prohibitis se custodierit, et quidquid hic legitur illibate observaverit plenam a nobis habeat benedictionem, et a Deo sempiternam salutem. Datum V Id. Jan., per manus Aribonis vice Annonis archicancellarii, Romanae Ecclesiae et Coloniensis archiepiscopi, anno vero domni papae Victoris II, indict. X.
|
(secundo)
|
[in honore] [divinae] [aliisque] [aliquid] [ abest apostolicae]
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |
Victor II
| 14 |
XIV. Privilegium Victoris II pro monasterio Fuldensi. (Anno 1057.) [DRONKE, Cod. Diplom. Fuld., 364.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, ECHBERTO pio et religioso abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et Sancti Bonifacii, quod situm est in loco qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, et per te idem venerabili monasterio suisque successoribus, in perpetuum.
|
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentibus juste et religiose alacri devotione assensum impertiri. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium, Deo, procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulastis a nobis, decrevimus nostra apostolica praeceptione reconcedere ac reconfirmare perpetualiter vobis vestrisque successoribus praedictum monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et Sancti Bonifacii, situm in loco qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus, quas nunc habet et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum, pro magno nostro amore nimiaque dilectione quam circa vos habemus et habere deinceps cupimus, monasterium Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur Ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis vinariis, et coquina, cum vincis, hortis, diversisque generibus pomorum, cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium generaliter pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Prohibemus autem omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in idem vestrum Fuldense monasterium quamlibet ditionem habere, vel auctoritatem, praeter nostram apostolicam sedem, specialiter episcopum in cujus dioecesi constructum esse videtur, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem celebrare praesumat. Dona vero, et oblationes decimasque fidelium, absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum nostrorum privilegia, confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat liquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus ac familiis ejus; et ne femina unquam illuc ingredi praesumat, nostra apostolica interdicimus auctoritate, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Eligendi quoque abbatem sibi, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant secundum regulam sancti Benedicti, sine ullius contradictione personae. Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut, congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquomodo retorquatur. Concedimus etiam tibi, quem bene cruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei auctoritate, sancti Petri apostoli Dei, et nostra ejus indigne vicarii, et ut, tam vos quam successores vestri, ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque nostra apostolica auctoritate obtineatis. Abbas vero, non nisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, et, si in aliquo crimine accusatus fuerit, de eadem nostra apostolica sede tantum judicium exspectet. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum, secundum quod ab antecessoribus nostris vobis concessum est, concedimus et confirmamus. Igitur generaliter addendum dignum duximus ut, quidquid, auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum regum et imperatorum, ipsi vestro Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit etiam nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum post decessorum pontificum Romanorum, regum, ducum, marchionum, comitum, et praeterea archiepiscoporum, episcoporum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum, contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quod si quis praesumpserit, sciat se nostri anathematis vinculo usque ad dignam satisfactionem insolubiliter innodatum. Qui autem pio intuitu se custodierit, et ne in aliquo infringatur a se observaverit, benedictionis gratiam et peccatorum suorum absolutionem a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur. B. V. Datum V Idus Febr., per manus Aribonis, vice Annonis, sanctae Romanae et apostolicae sedis archicancellarii, et Coloniensis archiepiscopi, anno II papae Victoris II, indictione X.
|
(S. p. s.)
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | ||
Victor II
| 15 |
XV. Victoris II privilegium pro Ecclesia Trevirensi. (Anno 1057.) [GUNTHER, Codex diplom. Rhen. Mosel., p. 134.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, tibi dilecto confratri ac sanctae Trevirensis Ecclesiae archiepiscopo tuisque successoribus in perpetuum.
|
Justis ac Domino placitis petitionibus affectuosus debetur effectus. Quid enim in praesentiarum tam justum, tam Deo placitum, quam et reverendis ac piis locis ad laudem et gloriam nominis ipsius debita auctoritas, reverentia simul, ac utilitas, vindicetur et conservetur? Quapropter piae sollicitudini tuae in confirmando ac perpetualiter retinendo jus sanctae Trevirensis Ecclesiae tibi temporaliter commisisse plurimum congratulamur, charissime nobis ac in Christo reverende confrater ac coepiscope Eberharde, juxta tuam suggestionem ac privilegia praedecessorum nostrorum Joannis videlicet XIII papae, ac Benedicti VII, beatae quoque memoriae Leonis IX per hujus nostri privilegii auctoritatem decernimus ac confirmamus tibi tuisque post te successoribus primatum Galliae Belgicae, hoc modo, ut quandocunque a nostra principali ac apostolica sede presbyter vel diaconus vel subdiaconus, vel quilibet ordinarius legatus pro ecclesiasticae utilitatis causa, seu peragenda synodo in Galliam Germaniamve directus fuerit, tu tuique successores post eumdem apostolicum legatum primum inter alios pontifices locum obtineatis, et si missus Romanae Ecclesiae defuerit, similiter post imperatorem sive regem sedendi sententiamque dicendi, ac synodale judicium canonice promulgandi primatum habeatis, utpote in illis partibus vicarii nostrae sedis apostolicae merito constituti. Neque dignum est ut illius Ecclesiae praesul aliquo tempore caeteris non habeatur praelatus, cujus honor in illis partibus sub ipso apostolorum principe exstitit primitivus. Et cum ejusdem Ecclesiae archipraesulem beatum Eucharium, scilicet a beato Petro apostolorum principe novimus ordinandum, sicut et beatum Apollinarem Ravennae civitatis, placuit nobis tibi fratri nostro Eberhardo sanctae Trevirensis Ecclesiae archiepiscopo, cunctisque post te successoribus tuis permittere, quatenus sicut in unius beati Petri scilicet apostoli ordinatione, benedictione, directione, gentibus ad praedicandum Christi Evangelium aliarum civitatum praedicatores aequales exstiterunt, ita et in missarum solemniis celebrandis in aequitando cum nacco per stationes ac omni honore aequales existant. Crux ante te sicut ante Ravennatem etiam archipraesulem, ubi geratur, cardinales quoque presbyteri tui te fratre nostro missam celebrante dalmaticis ac diaconi una cum presbyteris sandaliis utantur. Sed et tu tuique successores Romana mitra ob insigne primatus in ecclesiasticis officiis Romano more utamini, semperque vos discipulos Romanae sedis reminiscamini, eo videlicet pacto ut tu tuique successores singulis annis, nisi forte propter hoc canonica vocatio a sede apostolica vobis venerit; legatos vestros ad nos nostrosque successores semel mittatis, per quos vobis de nostris utilitatibus agendis illis in partibus remandemus, ac semper tertio anno excepta, ut dictum est, canonica vocatione, vos ipsi Romam visitationis gratia absque inevitabili causa veniatis. Pari namque modo sancimus omnes in parochiis tuis degentes sive ordinatione ac promotione cujuslibet ecclesiastici gradus a vobis percipientes eidem matrici Ecclesiae ejusque archiepiscopo debere canonice placere, obsequi ac jure obedire. Siquidem decreto beati Clementis papae super hoc ita cautum videtur. Si vero episcopis non obedierint omnes presbyteri, diaconi, ac reliqui clerici cuncti, omnesque principes tam majoris ordinis quam inferioris atque reliqui populi tribus et linguae non obtemperaverint, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt; dicente Domino: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Inter haec quoque omnia quae ad saepedictam Treverensem Ecclesiam intra et extra civitatem pertinere videntur: id est ecclesias cum universis rebus sibi attinentibus, seu monasteria tam monachorum quam virginum de quibus ex praeceptis sive scriptis regum seu imperatorum sive eorumdem fundatorum auctoritate ad se pertinent ac pertinere debent, ac quidquid omnino illa ipsa ecclesia ubi et quoquo merito possidet ac possidere debet: quia ita invenimus in privilegus praedecessorum nostrorum; idcirco eidem Ecclesiae haec omnia cum omnibus attinentibus generaliter ac specialiter concedimus; Reconfirmamusque tibi fratri ac coepiscopo nostro tuisque successoribus ad perpetuam sanctae Trevirensis Ecclesiae donationem atque ditionem per hanc nostrae apostolicae praeceptionis seriem a praesenti decima indictione et usque ad finem saeculi valituram. Contra quam si quis hominum quolibet modo agere praesumpserit, ac quod juste ac canonice a nobis decretum est in aliquo infringere attentaverit, sciat se ex Dei omnipotentis ac praedicti beatissimi apostolorum principis omniumque sanctorum, ac deinde nostra auctoritate damnandum ac anathematizandum ac cum omnibus impiis aeterno supplicio deputandum. Qui vero hoc ipsum nostrum privilegium observare, custodire, adimplere fideliter studuerit, benedictionis gratiam et misericordiae plenitudinem in coelestibus castris inter electorum numerum efficaciter a Domino Deo consequi mereatur. Scriptum per manum Gregorii notarii ac scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense apriti indictione praescripta die XXV. Datum VII Kal. Maii, per manum Arebonis diaconi vice Annonis sanctae Romanae et apostolicae sedis archicancellarii, sanctae Coloniensis Ecclesiae archiepiscopi, anno III domni Victoris II papae, indictione X mense Aprili, die vicesimo quinto.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 16 |
XVI. Victoris papae II litterae, quibus Ecclesiae Silvae Candidae privilegia Humberti episcopi gratia amplificat. (Anno 1057.) [MANSI XIX, 835.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo HUMBERTO, et per eum Ecclesiae sanctarum virginum et martyrum Rufinae et Secundae, quae nominatur Silva Candida, in perpetuum.
|
Officii nostri esse dignoscitur, ut ex apice summae apostolicae sedis, cui Deo auctore praesidemus, universitati Ecclesiarum tanquam nostris reliquis membris consulamus. In qua utique, si pia et necessaria sollicitudine debemus operam nostram etiam longinquis, et non quaerentibus ultro porrigere; multo magis propinquis sequela, merito eam debemus exigentibus prorogare; quia dum tempus habemus, ad omnes debemus bonum operari, maxime autem ad domesticos fidei , juxta magisterium divi apostoli Pauli. Ut enim ipse attestatur, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior . Ad instar siquidem visibilis ignis, invisibilis charitas paucis viciniora sibi corripit, et inde gradatim ad longinquiora se extendit. Quapropter secundum suggestionem tuam, noster reverendissime confrater et coepiscope Humberte, * ad aliquam temporalem memoriae decessori nostro domino Leoni, et jugiter in sancta Romana et apostolica sede, etiam supra vires tuas et facultates hactenus exhibuisti, per hujus nostri privilegii sanctionem decernentes concedimus, et confirmamus tibi et per te atque propter te in perpetuum, reverendae ecclesiae sanctarum virginum et martyrum, Rufinae ac Secundae, quae nominatur Silva Candida, in fundo qui vocatur Boscus, quidquid auri, argenti, pallii, seu cerae, vel quarumcunque rerum omnino jactatum vel positum fuerit, vel oblatum in toto altari majori sancti Petri, sive in ejus venerabili confessione, aut certe sibi suisque successoribus oblatum ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini usque dum completorium peractum fuerit veluti in Sabbato sancto ab hora tertia per totam ipsam diem, deinceps usque post expletam in crastinum missam, qualescunque vel quantascunque oblationes praefati altaris et confessionis ejus, per privilegia venerabilis Sergii et multorum antecessorum nostrorum, jam dicta ecclesia sanctarum Rufinae ac Secundae promeruit, retinuit, retinet, etiam retineat ad perpetuam animae nostrae mercedem, nominisque nostri et servitii sui in sancta Romana Ecclesia memoriam illarum oblationum, quas eidem sacrosanctae ecclesiae per hoc nostrum privilegium adjiciendo concedimus, et confirmamus, sicut superius dictum est: scilicet ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini, usque post completorium, salva sibi per omnia, et hoc nostro privilegio eidem in perpetuum reservata, et confirmata concessione et confirmatione omnium oblationum quas per privilegia antecessorum nostrorum hactenus accipere et sibi habere * conservetur: videlicet in die Palmarum, in Coena Domini et in Parasceve, in Sabbato sancto et die Dominica. Neque enim istud nostrum ita adjicimus, ut illud antecessorum nostrorum donum in aliquo minuamus. In qua utique concessione et confirmatione nil novitatis arbitramur egisse: scilicet exemplo reverendissimorum praedecessorum nostrorum, et copia sanctae Romanae Ecclesiae, inopiam lateralis et maxime domesticae filiae, laudabili liberalitate secundum apostolicam institutionem supplere. Venerabilis apostolicae sedis censura sub divini contestatione judicii, et anathematis interpositione statuentes interdicimus ut nullus unquam successorum nostrorum pontificum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet et quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat, contra hujus nostrae donationis privilegium cogere aut aliter quidquam alienare, auferre aut minuere; sed potius firmum et stabile in perpetuum, sicut concessum et confirmatum est, permaneat. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hoc nostrum apostolicae sedis statutum, in quoquam infringere praesumpserit et coadjutor illius in aliquo exstiterit, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis et apostolorum principis Petri, cujus, licet indigni, dignatione divina vice fungimur, vinculo anathematis sit mancipatus, et a regno Dei segregatus, et diabolo, et angelis ejus, nisi forte resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pio respectu observator et defensor hujus concessionis et confirmationis exstiterit, potestate beati Petri apostolorum principis et precibus sanctarum virginum ac Christi martyrum, Rufinae et Secundae, coelestis regni introitum, et gratiam atque gloriam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Maii, indict. X. Bene valete. Datum octavo Idus Maii, per manus Aribonis diaconi, anno 3 domini papae Victoris II, indict. X. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si quae igitur in futurum, etc. Cunctis autem, etc.
|
(Galat. VI, 10) (I Tim. V, 8)
|
[ f. spatia]
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |
Victor II
| 17 |
XVII. Pro monasterio Sancti Bertini, Victoris II privilegium. (Anno 1057.) [GUÉRARD, Collection des cartulaires, abbaye de Saint-Bertin, tom. III, pag. 180.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BOVONI, religioso abbati, cunctisque successoribus ejus, in Sithiensi coenobio regulariter promovendis, in perpetuum.
|
Convenit apostolico moderamini quatenus, sicut dignitate ac auctoritate Petri, principis apostolorum, singulari privilegio omnibus preaeminemus, ita universarum ecclesiarum Dei sollicitudinem habeamus, ac singulis quibusque fidelibus atque piis locis opportuna suffragia conferamus. Quapropter, inclinati precibus tuis, charissime ac religiose abba, Bovo, per hanc nostrae auctoritatis censuram confirmamus ac corroboramus, tibi tuisque successoribus, regulariter promovendis, Sithiense coenobium in perpetuum, quod in episcopio Taruannensi est constitutum in honore sancti Petri, ac omnium apostolorum, ubi etiam praeclarus Christi confessor Bertinus, ipsius loci primus fundator ac abbas, cum Folquino ac Sylvino, beatis confessoribus, corpore quiescit. Pariter quoque confirmamus tibi tuisque successoribus, sicut dictum est, in perpetuum, cuncta eidem coenobio juste pertinentia, tam ea quae hactenus devotione fidelium Christi illic collata sunt quam quae deinceps juste conferenda sunt, in arvis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscariis, villis, ecclesiis, comitatibus, familiis, vineis, pomeriis, cunctisque suis mobilibus vel immobilibus, cultis vel incultis, ut quidquid inde, secundum Dei timorem, ad ipsius coenobii utilitatem regulariter disposuistis agere, liberam in omnibus habeatis faciendi potestatem, per omnia vobis salva et hoc privilegio nostro perpetualiter confirmata immunitate illa seu libertate, quam beatus Audomarus, Taruannensis praesul, in praefato beato Bertino eidem coenobio proprio scripto indulsit atque confirmavit, qua hactenus secundum beati Gregorii papae luminoso abbati concessa, obeunte abbate monasterii ipsius, nullus episcoporum in describendis praevidendisque ac quaesitis quaerendisve rebus ecclesiae hujus, aliqua se occasione, permisceat; abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum disciplinae monasticae communi consensu, congregatio tota vel, quamvis parva, pars congregationis saniori consilio, secundum timorem Dei proposierit, ordinet. Stationes autem illic publicas per episcopum fieri omnint prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, ac simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit! in scandalum trahat. Frequentior quoque muliebris introitus, nisi forte, secundum dictum Nicolai papae, ab abbate monasterii vel fratribus, necessitatis causa vel dilectionis gratia, vocatus advenerit, ne importunitate sui ministrorumque suorum inquictudine, fratres vel abbas sustineant ullam molestiam, et sic ei cuncta laesionis funditus ablata potestate, nullatenus aliquando in vestro versetur gravamine. Unde, apostolicae sedis censura, sub divina contestatione judicii, anathematis impositione statuentes, interdicimus ut nullus unquam episcoporum, seu cujuslibet ordinis clericorum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet, aut quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat contra hoc nostrum privilegium agere, aut inde quidquam alienare, auferre, aut minuere vel transgredi; sed potius firmum ac stabile in perpetuum, sicut a nobis concessum et confirmatum est, permaneat; liceatque abbati vel fratribus monasterii ipsius apostolicam sedem appellare contra quorumlibet hominum injuriam, si per episcopum Taruannensem aut archiepiscopum Remensem satisfacere praedicto monasterio ejusdemque rectoribus contempserint. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu, contra hoc nostrum apostolicae sedis statutum in quoquam temerare, vel confringere praesumpserit, et contradictor illius exstiterit in aliquo, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis et apostolorum principis Petri, cujus, licet indigni dignatione, tamen vicibus fungimur, vinculo anathematis mancipatus, a regno Dei segregatus, diabolo et angelis ejus, nisi resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pio respectu observaverit, ac defensor hujus confirmationis et concessionis exstiterit, potestate beati Petri, apostolorum principis ac sanctorum confessoris Audomari atque Bertini, coelestis regni introitum et gratiam atque gloriam, a justo judice Domino, Deo nostro, vitamque aeternam percipere mereatur, in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Gregorii notarii anno Dominicae nativitatis millesimo quinquagesimo septimo. Ego Humbertus, dictus episcopus sanctae ecclesiae Silvae Candidae, interfui et propria manu subscripsi. Ego Benedictus, sanctae Bellitrensis ecclesiae dictus episcopus, cognovi, et propria manu subscripsi. Ego Bonifacius, sanctae Albanensis ecclesiae dictus episcopus, cognovi, et propria manu subscripsi. Ego Petrus, archidiaconus sanctae Romanae Ecclesiae, cognovi et propria manu subscripsi. Ego Hildebrandus, sanctae Romanae Ecclesiae archidicanus, cognovi, et propria manu subscripsi. Ego Fredericus, diaconus subscripsi. Datum tertio Idus Maii, per manus Aribonis, diaconi, anno tertio pontificatus domini papae Victoris, mense Maio, indictione decima, die tertio decimo.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 18 |
XVIII. Victoris II bulla pro monasterio Casinensi. (Anno 1055-57.) [MABILL., Annal. ord. S. Bened., IV, 744.]
|
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, FRIDERICO dilecto filio abbati venerabilis coenobii almi Patris Benedicti, quod nuncupatur Mons-Casinus, cunctisque successoribus ejus illic canonice ad regimen promovendis in perpetuum.
|
Pastoralis sollicitudinis nostrae bonum si debet prospicere et proficere omnibus etiam extraneis et longinquis, multo magis domesticis et propinquis. Ipsis quippe secundo gradu post Deum admovenda est visibilis charitas, ut per eos velut quaedam visibilis flamma gradatim ad remotiores quosque discurrat. Piis ergo locis et divina religione venerabilibus debitae consolationis et defensionis porrecturi manus, illum caeteris praeferendum non ambigimus, quem monasticae normae constat esse principale gymnasium, et sanctae Romanae et apostolicae sedi contiguum, quem cives Romani, patres videlicet eximii Benedictus, Maurus et Placidus cum nonnullis aliis fundarunt, quemque a gentibus destructum Romani pontifices nihilominus sua auctoritate restruxerunt, et privilegiis apostolicae sedis merito caeteris coenobiis praetulerunt, atque contra quorumlibet suspectas injurias efficaciter munierunt: quorum nos sacrae auctoritati sicut tempore et loco succedimus, sic eorum exemplo, ut oportet, innitimur, et per hujus nostrae decretalis paginae tenorem tibi, dilectissime fili et abba Friderice, electionem ad regimen coenobii praefati saniori consilio omnium fratrum in praesentia responsalis nostri a Petro monacho aliquorum pravorum conspiratione electo in te translatam collaudantes confirmamus. Unde et secundum privilegia eorumdem antecessorum nostrorum, atque consuetudinem tibi, quem abbatem sacravimus, monasterium almi Patris Benedicti situm Monte Casinicastri, cunctamque ipsius monasterii abbatiam, integre cum cellis suis, castellis, praediis, et omnia sua pertinentia concedimus, et nostra auctoritate decernimus tam in finibus Beneventanorum, Apulorum et Calabrorum, quam etiam in finibus Marsorum et in Marchiis, sive ubicunque longe et prope hactenus jure tibi pertinet, aliquid sive quidquid deinceps ubivis juste acquisierit. Ad haec justitiam, vel quodlibet debitum, quod officiales nostri sacri palatii exigunt a navibus ad Romanum portum applicantibus, vestri coenobii navi peculiari gratanter relaxamus; et quotiescunque Romam ad servitium sanctae Romanae Ecclesiae veneritis, in sancta Hierusalem palatii Susurriani hospitium habeatis; et defuncto abbate, ibidem vestra vel vestrorum successorum electione abbas constituatur a Romano pontifice consecrandus. Conservato vobis vestrisque successoribus privilegio, tam quod ex navi vestra, quam quod ex ipsa destructa ecclesia, ut vel sic restrueretur, proximus decessor noster sanctus Leo firmavit abbati Richerio. Usum quoque sandaliorum et dalmaticae, quamvis jure cardinalatus tui ab apostolica sede perceperis, a nobis tamen tibi, et loco deinceps et principalibus tantum festis concedimus ad honorificentiam tam venerabilis coenobii, et ob dilectionem tui, secundum quod praefatus decessor noster tuo praefato concessit. Praeterea corroboramus tibi tuisque successoribus in omni conventu episcoporum et principum superiorem omnibus abbatibus sedem, et in conciliis et judiciis priorem sui ordinis hominibus sententiam pro reverentia tanti loci, qui primum et summum monasticae legislatorem vivum et mortuum retinere promeruit, quique ipsius legislationem scripto, verbo et exemplo coenobiale propositum appetentibus in toto mundo sole clarius evibravit. Defuncto autem abbate, ex sese ipsa congregatio secundum sanius consilium sapientum et seniorum fratrum sibi abbatem eligat, et apostolicae sedis pontifici firmandum et consecrandum exhibeat: nec aliter ibi abbas constituatur aut aliunde illuc intromittatur, nisi forte ex se aliquem tanto regimini idoneum non habuerint, et ob id saniori consilio extraneum sibi elegerint. Porro praeter summum apostolicae sedis praesulem, cujuslibet Ecclesiae episcopum, vel sacerdotem, in praefato monasterio, vel in cellis ipsius, ditionem quamlibet sibi praesumere hac nostra interdicimus auctoritate, ita ut, nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare; sed remota et propulsata qualibet oppressione ecclesiasticarum, vel saecularium personarum, sicut hactenus mansit, a praesenti decima indictione, hoc nostro privilegio in perpetuum quietum, et liberum ad servitium, et gloriam Dei maneat sub defensione et jure sanctae Romanae et apostolicae sedis, cum suis omnibus, ex quibus summatim et generaliter omnibus haec nominatim, et specialiter tantum istic digessimus: Cella Albaneta, Ciconia; cella sancti Gregorii in Aquino, S. Nazarii, S. Benedicti in Clia, S. Benedicti in Insula, S. Silvestri, S. Urbani, S. Pauli, S. Angeli in Valle Lucis, S. Michaelis, sanctae Mariae in terris Albis, sanctae Luciae apud Fractas, S. Angeli in Canucio, S. Stephani in Terracina, S. Scholasticae in Gaieta, Sanctae Mariae in Berula, S. Nicolai in Pica, S. Mauricii in Limata, S. Petri in Esculeto, S. Benedicti in Sessa, S. Benedicti in Teano cum suis cellis, S. Benedicti in Capua, cum cellis, et terris circum circa; simul et in Apulia, S. Benedicti in Martia, S. Liberatoris in Teti cum cellis suis sexaginta, et terris cultis, et incultis, et omnibus suis; sanctae Scholasticae in Pinna, sanctae Mariae in Murena, S. Martini in Salinis, S. Nicolai in Esculo, cella sanctae Justae, S. Benedicti in Trunto, S. Benedicti in Trinio, sanctae Mariae ad Casales-planos, S. Eustatii, quam dedit Alferius Pantasiae, S. Benedicti in Alarino, S. Benedicti in Pectinari; item sanctae Mariae ad Casales-planos, S. Trinitatis in Termulis, S. Benedicti in Asculo, S. Focatis in Alesino, cum faucibus et piscaria; S. Eustasii in Arcu, S. Angeli in Barreio cum cellis et castellis, et terris multis; sanctae Mariae in Barretano, S. Georgii in Luca prope Posterulam Virivualam, quam sancto Benedicto contulerunt Heinricus, et Rolandus fratres sanctae conversationis habitum quaerentes, ex qua etiam pro novitate facti privilegium tuo rogatu fecimus; Sancti Valentini in Comino, S. Salvatoris inibi, S. Benedicti in Venafro; ibidem sanctae Mariae, item S. Nazarii, cortem S. Felicis, S. Benedicti in Cesamo, S. Bartholomaei in Miniano. Castella autem haec; inprimis ad pedem montis S. Salvatoris, quod est S. Germani, S. Petri, Pignatari, Plumbarola, S. Stephani, S. Georgii, S. Apollinaris, Vallis-frigida, S. Andreae, Bantra Comitalis, Bantra Monacisca, Junctura, S. Angeli, Turudum, S. Victoris, S. Petri in Clia, Cervara, Vallis-Rotunda, S. Eliae, Saraciniscum, Conca, Capriata, Francilone, S. Joannis, S. Benedicti minoris. S. Joannis in Capua. Quorum aliqua olim fuere monasteria, sed a Sarracenis destructa, postmodum ad tuitionem patriae necessario facta castella: insuper Lastinianum et alia tria castella, Mons Albrici, Muccla, S. Quirici cum portu decem navium, quae duo Transmundus comes filius Actonis beato Benedicto in Monte Casino legali donatione, et chartarum munimentis contulit; tertium autem Castellum Frisa, quod praefati Transmundi uxor pro anima sua simili, ut sua maritus, modo contradidit, quod etiam post mortem uxoris praefatus comes non timuit invadere, sed Laterani in cappella sancti Laurentii, praesente Humberto Silvae candidae episcopo, te quoque filio nostro Friderico nondum ad regimen electo, admonitus a nobis in ipsa confessione reatuum suorum Dominica quarta post Pascha sponte refutavit. Igitur his, et omnibus quae praefato coenobio juste pertinent nunc, et quae in futuro juste pertinebunt, sub tutela et Romana libertate hoc privilegio perpetualiter ad temporalem servorum Dei, praesentium scilicet atque futurorum quietem, statutis atque confirmatis apostolica censura, sub interpositione districti anathematis et divini contestatione judicii interminamus omnibus tam praesentibus quam futuris, ne ullus hominum cujuscunque ordinis, dignitatis, conditionis vel cujuscunque officii, seu quaelibet, vel quantumlibet magna aut parva persona, quibuscunque rebus vel personis praefato monasterio juste pertinentibus, aliquam violentiam inferat aut calumniosus existat, vel incumbat. Si quis vero, quod non optamus, hujus nostri privilegii decretalem paginam temerario ausu in aliquo infringere tentaverit, aeternae maledictionis vinculis innodatum se noverit, et perpetua supplicia luiturum cum diabolo et angelis ejus, nisi forte prius resipiscens satisfecerit; at qui pietatis intuitu devotus observator exstiterit, ipsius interventu almi Patris Benedicti, perfectorumque sequacium, sociorumque ejus sempiternae benedictionis particeps, et paradisi beatus possessor efficiatur. Amen. + Humbertus dictus cardinalis episcopus sanctae Ecclesiae Silvae Candidae cognitum relegit, et subscripsit. + Heldibrandus cardinalis subdiaconus sanctae Romanae Ecclesiae dando consensit, et subscripsit.
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | |||
Victor II
| 20 |
XX. Epistola S. Petri Damiani S. E. R. cardinalis ad Victorem II papam.
|
(Vide in B. Petro DAMIANO, ad an. 1702, Opp. tom. I,
epist. 5.)
|
http://viaf.org/viaf/21671671
|
[] | ||||
Aldricus Senonensis
| 1 |
EPISTOLA PRIMA. AD FROTHARIUM EPISCOPUM.
|
Eximio, mihique praedilecto Frothario episcopo Aldricus sempiternam salutem.
|
Orationum vestrarum opitulatione fulciri necesse habui, sicut ipse vobis eam expetens saepe testatus sum. Sed nunc illa usquequaque indigeo, cum, ut vos aestimo audisse, indigno mihi episcopalis cura injuncta est, quae me sicut indignum, ita quoque imparatum invenit. Nam cum olim monasticae disciplinae operam dans, fratrum curam ipsis cogentibus susceperim, quod ferre compellor, nullatenus potuit esse suspectum. Quam ob rem excepta Dei clementia totum me ad precum vestrarum confero reliquorumque amicorum familiare praesidium, obsecrans ut virium mearum fragilitatem earum jugitate adjuvare dignemini. Et quia prudentiae meae fiduciam ad tantum opus idonee exsequendum nullam habeo, quaeso ut vestra sacra intentio apud Deum obtinere laboret, quatenus et me ipsum sincere custodiam, et commissorum mihi curam eo miserante venerabiliter saltim exerceam. Benignitatem vestram bene ex hoc agentem Dominum perpetua incolumitate beatificare opto, reverentissime praesul.
|
http://viaf.org/viaf/20085173
|
[] | |||
Aldricus Senonensis
| 2 |
EPISTOLA II. AD ECCLESIAM SENONENSEM.
|
Dominis sanctissimis et reverendissimis fratribus et coepiscopis, religiosissimis quoque et venerabilibus abbatibus in ditione domini imperatoris Lotharii serenissimi Augusti, constitutis, Aldricus minimus servorum Christi famulus, sanctae Senonicae ecclesiae archiepiscopus.
|
Optime venerabilis et Deo devota sanctitas vestra novit quanta sit cura et sollicitudine commissum nobis pastorale regimen tuendum atque tractandum. Cum simus igitur in specula Ecclesiae constituti, et viam caeteris, per quam ingredi ad vitam debeant, debeamus ostendere; quantum posse et intelligere divina clementia dederit, satagendum est ea quae nobis commissa sunt, secundum Dei voluntatem provide prudenterque tractare: ut non solum quandiu advivimus, in praesenti tempore, nostris valeant prodesse subjectis, verum etiam et in perpetuum illis prospecta proficiant, qui in locis divino cultui mancipatis, nostraeque solertiae ad regendum pro tempore commissis, supernae pietati servituri sunt; qui dum de corporis necessitatibus, victus dico ac vestimenti, solliciti non fuerint, animum libere in divinae contemplationis specie figere valeant; cui summo ac salutari bono inhaerentes, eo semper suspirant tota spei libertate suspensi, quo se pervenire divina duce gratia aeternae vitae praemium jam consecuti gaudebunt. Et tamen cum sciamus res Ecclesiae esse oblationes fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; easque nobis administrandas, procurandas, atque ordinandas suscepisse; harum rerum administratores nos esse meminisse debemus, et redditus expensasque earum eis usibus applicare, quorum gratia divinis altaribus allegatae noscuntur. Proinde ad sanctitatis vestrae piissimam intentionem perducere statui, qualiter cellas monachorum ecclesiae episcopii parvitati meae commissi, id est cella sancti Remigii confessoris Christi in suburbio civitatis constructa, quae olim per divisiones praedecessorum meorum tempore fuit disrupta: et ob hanc negligentiam monachi, qui ibidem Deo degere videbantur, propter inopiam et importunitatem loci regulam beati Benedicti, ut debuerant, penitus observare non poterant. Idcirco una cum consilio fratrum nostrorum, canonicorum videlicet et monachorum, nec non et fidelium laicorum, visum est nobis propter importunitatem loci, et monachorum ibidem Deo degentiam, praefatam cellam ad Valliculas transmutare, et a fundamento aedificare, quam Rothlaus ob amorem Dei et remedium animae viri sui Meginarii, sive pro seipsa, suorumque liberorum ac parentum, ad supradictam cellam beati Remigii per donationis titulum delegavit, vel tradidit: ea videlicet ratione, ut divinus ibi ageretur cultus, et illis pro quorum salute traditum fuerat, augeretur merces. Volumus etiam, ut loca super quae aedificatum fuit supradictum monasterium, id est agros, vineas, prata, areas, vel omnia quae infra muros civitatis habuit, vel extra, absque alicujus diminutione ac impedimento habeant rectores et monachi, ad eorum usus qui ibidem Deo sub norma beati Benedicti deguerint. Hujus itaque rei causa hanc seriem libelli digestam sanctissimo coetui vestro relegendam, atque vestris subscriptionibus roborandam obtuli, quo statuere per vestram unanimitatem decrevi, ut nullus deinceps episcoporum, quicunque per tempora divina praestante successerint gratia, quidquam de his rebus, quas praesenti tempore memorata cella usibus monachorum attributas possidet, minuere, vel abstrahere, vel aliis usibus applicare, vel beneficii quidquam, vel suorum vel extraneorum dare praesumat: sed, ut intimatum est, quaecunque nunc temporis retinet per diversa loca et territoria, usibus monachorum deputata, et quae a timentibus Deum eidem postmodum fuerint loco collata, absque ulla diminutione vel subtractione cellae et monachis ibidem conversantibus maneant inconvulse. Haec autem sunt infra scripta loca monachorum stipendiis in memorata cella degentium destinata. Primitus Valliculas, ubi aedificare praefatum volumus monasterium; Staticus cum adjacentiis suis, id est vetus Ferrarias; et Petra Ursana cum territoriis et silvis; Chryniacus cum adjacente sibi Hermentaria, cum territoriis et silvis; Fontanicula cum territoriis; Lausa cum adjacentiis suis, hoc est vico sancti Sidronii, cum territoriis et silvis, et simul latione; Bracciacus cum territoriis; Columbarius cum adjacentiis suis, hoc est Esthiniacus, Silviacus, et territoria eorum cum silvis; Villamesca cum adjacente sibi ponte et territorio; Misceriacus cum adjacente sibi Ternanta; Villanova cum adjacentiis suis, hoc est Cavanarias, et Capotenus; Noerollis cum adjacente sibi Caprenciis cum territoriis et silvis, et simul Puteolis. In summo sunt mansa centum nonaginta, et hospitia decem et novem. Quidquid itaque in supradictis locis vel circa eamdem cellulam praesenti tempore monachi in eadem divinae gratiae famulantes possidere noscuntur, vel si qua sunt alia, quae forte meam fugerunt memoriam, et tamen ea suis stipendiis assignata retinent, cum territoriis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, et caeteris adjacentiis, ipsis tantum ex integro, ut praemissum est, eorumque usibus jure perpetuo absque ulla diminutione sub praetexto memorati episcopii nostri jure debito cedant. At vero episcopus qui pro tempore auctore Deo praefuerit, abbatem de eodem monasterio, eum vide licet quem omnis congregatio sibi ordinandum poposcerit, et sinceritas morum, et bonorum actuum probitas commendaverit, si inter eos talis inveniri quiverit, eis ordinandum procuret. Quod si talis inter eos minime inveniri potuerit, de eadem parochia vel dioecesi Senonica, consentientibus sanctis coepiscopis ejusdem dioecesis, et circumpositis venerabilibus abbatibus, eis praeficiendum atque ordinandum provideat. In aggregandis quoque monachis hunc modum abbas qui praefuerit, teneat, ut tricenarium numerum quantitatis summa non excedat, donec rerum copia major succrescat. Episcopus quoque in exigendis muneribus abbatem ejusdem loci non gravet: sed sufficiat ei ad annua dona equus unus, et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit, addantur ei de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinae, verveces decem: supra quae in exigendis muneribus, cupiditatis, avaritiaeque causa gravare eos nullatenus praesumat, ne et monachi ejusdem cellulae hujuscemodi negotio a suo proposito exorbitare, et episcopus causa eorum perditionis addictus sempiternas cogatur luere poenas. Corpora etiam sanctorum, quae in nostra parochia jam dicta exspectant sui beatam immutationem, a pravis et desidiosis custodibus permaxime negliguntur, ita ut officio luminaris ac debita careant custodia. Idcirco ob amorem Dei, cui viventes in carne servierunt, et emolumentum animae nostrae, per voluntatem et licentiam domini ac piissimi Ludovici ac Caroli regum, quia congruum ad hoc locum invenimus, illo deportanda volumus. Sed quia sacra auctoritas vetat, ne in talibus et similibus ecclesiis Christi per alicujus incuriam scandalum inferatur, multorum episcoporum exposcit consensum; ad vestrae paternitatis notitiam haec omnia perferri volumus: quatenus vestra deinceps censura et locus ipse, quem favente Deo ordinandum stabilimus, et memoratis sanctorum pignoribus a Dei servis ibidem Deo famulantibus digne et laudabiliter serviatur; et pro domini nostri ac totius sanctae Dei Ecclesiae statu indefesse vota debita persolvantur. Quod opus Deo dicatum, ut per tempora labentia, omnibus sanctissimis patribus et fratribus in Dei nomine consentientibus, firmiorem obtineat rectitudinis statum, et intactum permaneat, manu nostrae parvitatis subter relegenda firmamus. Et ut rata deinceps manere possint quae scripta sunt, manibus vestrae sanctitatis roboranda expostulamus. In Christi nomine Aldricus ecclesiae Senonicae indignus archiepiscopus hoc privilegium fieri decrevi, et subscripsi. In Christi nomine Landramnus Turonicae ecclesiae archiepiscopus recognovi, et subscripsi. In Christi nomine Bartholomaeus Narbonensis ecclesiae archiepiscopus feci, et subscripsi. Jonas Aurelianensis ecclesiae indignus episcopus huic facto astipulator subscripsi. Ego Rainardus Rothomagensis episcopus subscripsi. Rotualdus Suessionensis episcopus huic facto subscripsi. Aldricus Cenomannicae urbis episcopus. Careviltus Bajocensis episcopus subscripsi. In Dei nomine Radulfus Lexoviensis episcopus astipulator huic facto subscripsi. Acamradus Parisiorum indignus episcopus subscripsi. Stephanus Bituricensium indignus episcopus subscripsi. Altadus Genevensis episcopus subscripsi. Adalhelmus Catalaunensis episcopus subscripsi. Ragnerius Ambianensis episcopus subscripsi. Helias Tricassinensis episcopus subscripsi. Hucbertus Meldensium episcopus subscripsi. Alduinus Virdunensium episcopus subscripsi. Delricus Basiliensis episcopus subscripsi. Ego Fulconinus Warmatiensis episcopus indignus. In Dei nomine Teugrinus Albensis episcopus. Atto Namnetensis civitatis episcopus. Gerfredus Nivernensis episcopus. Facona episcopus. Boso abbas ex monasterio sancti Benedicti subscripsi. Adrevaldus abbas ex monasterio Noviacensi. Deidonus ex Rhemensi coenobio abbas. Christianus abbas monasterii sancti Germani. In Dei nomine ego Bernoinus Carnotensis episcopus subscripsi. Ragnemundus abbas de monasterio sancti Carilefi. Ingelnonus Sagiensis Episcopus subscripsi. Fova Cavilonensis episcopus subscripsi.
|
http://viaf.org/viaf/20085173
|
[] | |||
Lucius III
| 2 |
II. Monasterii S. Mariae Gallomontensis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Velitris, Oct. 14.) [ Neustria pia, p. 873.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GAUFRIDO, abbati monasterii S. Mariae de Gallomonte, et ejusdem fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum, etc.
|
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, in Domino filii dilecti, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Mariae de Gallomonte, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et B. Benedicti Regulam, atque institutionem Hambiensium fratrum, in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum ac principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterunt adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, etc., ut in confirmatione regis Henrici Angl.. Deinde addit: Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos, vel laicos, a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco fas sit, absque abbatis sui licentia, de eodem loco, nisi arctioris religionis obtutu, discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis vel interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare; in parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ipsi de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero nunc te, ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conservantes, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia, et Hambiensis monasterii debita reverentia, etc. Datum Velitris II Idus Octobris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus domini Lucii III pap. ann. 1.
|
[professionem]
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | ||
Lucius III
| 3 |
III. Ecclesiam Lucensem tuendam suscipit ejusque possessiones et privilegia confirmat. (Laterani, Nov. 12.) [ Memorie per servire all' istoria di Lucca, II, II, 194.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO, Lucano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Ordo juris expostulat, ut ab officio nostro non credatur alienum, ut Ecclesiam tibi commissam tanto ferventius diligamus et intendamus propensius ejus profectibus, et augmentis, quantum et ratione patriae, et consideratione beneficii, quod ab ipsa recepimus, nos ei recognoscamus amplius debitores. Dignum est siquidem ut cum in eadem ecclesia baptismatis gratiam recepimus, ei et sua jura speciali quadam sollicitudine conservemus, et, ut futuris temporibus a pravorum incursibus quieta consistat, apostolicum patrocinium impendamus. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, horum quae diximus et tuae consideratione devotionis inducti, suscipimus. . Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Alexandri II, Paschalis II, et . . . Urbani II Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, . . . scripti privilegio . . . statuentes, ut quascunque possessiones . . . bona eadem ecclesia in praesenti . . . possidere. . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . pertinere videntur. His adjungimus plebem, et curtem de Marlia, cum ecclesia Sancti Terentii, et cum omnibus mansis et terris, atque omni pertinentia sua. Duo quoque castella de Moriano, cum omnibus pertinentiis et adjacentiis suis, sicut . . . visse noscimus. Et terram quae dicitur Cerbajola; castrum etiam quod dicitur Fundanium cum omnibus pertinentiis suis; necnon castrum de Decimo et plebem . . . cum omnibus quae ad eam pertinent. Plebem etiam . . . et terram de Cerignana, et castrum et curte de Verrucla, quae est in Alpibus. Decim . . . quoque de Verrucla, quae est juxta Bojanum . . . connumeramus plebem, et castrum, et curtem Sanctae Mariae quae dicitur ad Montem, cum omni pertinentia sua; et terram de Vico qui dicitur . . . ; castrum et curtem Sancti Gervasii, cum omnibus quae ad eam pertinent. Plebem de Ficeclo, cum capellis suis. Capellam Sancti Viti de Valle . . . . . . ; plebem de Appiano cum omnibus capellis suis. Curtem de Camuliano cum pertinentiis . . . plebem ibidem, cum omnibus capellis suis; plebem de Gello cum omnibus capellis suis; plebem de Triano cum omnibus capellis suis; plebem de Aquis cum omnibus capellis suis; castrum Montis de Castello cum omnibus pertinentiis suis; plebem Sancti Stephani cum omnibus capellis suis. Praeterea praedecessoris nostri piae memoriae Calixti papae vestigiis inhaerentes, tibi tuisque successoribus usum pallii infra missarum solemnia in ecclesia tua de apostolicae sedis benignitate concedimus, quo duntaxat his diebus utamini, quibus est vobis a praedecessoribus nostris indultum. Insuper etiam auctoritate . . . ne in episcopatu tuo sine assensu tuo, vel successorum tuorum, monasterium aliquod vel ecclesia, salvis . . . privilegiis constituatur. Catechumeni infirmorum unctiones in populo a monachis fieri, vel publicas poenitentias dari, sine tua vel successorum tuorum permissione vetamus. Si vero ad monasteri . . . ipsius populo pro divini officii susceptione convenerit, per capellanum presbyterum, cui ab episcopo populi regimen et animarum cura commissa fuerit, sacramenta eadem . . . salvis tamen rationabilibus consuetudinibus . . . ecclesiarum. De parochialibus autem ecclesiis, quae a monachis in tuo episcopatu tenentur, synodalem beatae memoriae Urbani papae sententiam imitantes statuimus, ut in eis sine tua vel praedecessorum tuorum auctoritate, presbyterum minime collocent; sed cum vacaverint, vobis et abbatibus et prioribus, ad quos eaedem ecclesiae pertinent, praesententur, quibus a vobis animarum cura, si idonei fuerint, committatur, ita quidem ut . . . , de cura plebis et ordine suo debeant respondere: Porro si Lucanae parochiae vel monasteria, vel ecclesiae inter se causas habuerint, et . . . ad episcopum querela pervenerit, ejus judicio controversia . . . , salva Romanae Ecclesiae auctoritate. Illud quoque . . . constituimus ne quis excommunicatos vel interdictos Lucani episcopi in prohibitam . . . recipiendi habeat facultatem. Ad haec praesenti scripto sancimus, ut Lucanus episcopus non quorumlibet violentia laicorum, sed juxta canonum sanctiones ab Ecclesiae canonicis eligatur. Tibi praeterea tuisque successoribus ea, quae de concessione vel confirmatione praedecessorum nostrorum Alexandri II et Paschalis II, Romanorum pontificum . . . . . nihilominus confirmamus. Sententiam autem inter praedecessorem tuum, et Ficeclensem abbatem per Ildebrandum, quondam Pistoriensem episcopum, Argentim archipresbyterum, et R. primicerium . . . super decimis, ecclesiis et aliis rationabiliter datam, sicut in instrumento publico continetur, et hactenus observata est, futuris . . . temporibus observari. Renuntiationem quoque, quam fecit Bulgarus comes de Ficecclu Joanni praedecessori tuo de quibusdam possessionibus et ecclesiis, sicut publicum Gerardi notarii continet instrumentum, in posterum habere decernimus. Canonicas quoque consuetudines, quas in ecclesiis parochialibus monachorum, et in aliis episcopatus tam in recipiendis synodalibus, tam in aliis ab antiquo . . . adhuc habere dignosceris, ratas habemus, easque auctoritate apostolica confirmamus. Ob reverentiam insuper Ecclesiae tibi commissae, tuis et canonicorum tuorum, nec non etiam cleri, consulum et populi tuae civitati precibus inclinati, usum crucis per episcopatum tuum, tibi tuisque successoribus de consilio fratrum nostrorum concedimus, et apostolica auctoritate firmamus. Decernimus ergo, ut nulli omnino homini liceat praelibatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare . . . . . integra conserventur eorum pro quorum . . . concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisque persona, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodorus, Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Jacobus, Sanctae Mariae in Cosmidin diac. card. Ego Raineri, diac. card. Sancti Gregorii ad Velum Aureum. Ego Petrus, titulo Sanctae . . . presbyter card. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Vivianus, presb. card. tit. Sancti Stephani in Celio Monte. Ego Rainerius, diac. card. Sancti Adriani. Ego Cynthius, presb. card. tit. Sanctae Caeciliae. Ego Matthaeus, Sanctae Mariae Novae diac. card. Datum Laterani, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181; pontificatus vero domni Lucii anno primo.
|
(Arni) (valere)
|
[successorum]
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | |
Lucius III
| 4 |
IV. P[hilippo], archiepiscopo [Coloniensi], significat se praeposito Bonnensi mandasse ut comitem Sainensem, si illata monasterio Siegburgensi damna non compensasset, excommunicatione afficeret. (Laterani, Nov. 1.) [LACOMBLET, Urkund., I, 341.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P. archiepiscopo et dilectis filiis, capitulo Coloniensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro quibusdam injuriis quas nobilis vir comes de Seina Siberiensi monasterio intulit, et castro quod in allodio suo construxit, dilecto filio nostro Bonnensi praeposito dedimus in mandatis ut, si praedictus comes commissa praedicta non emendaverit, eum et castrum inhabitantes, exceptis parvulis et mulieribus, non differat excommunicationis vinculo innodare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum praepositus sententiam in comitem et alios praedictos propter hoc tulerit, per totam dioecesim vestram faciatis inviolabiliter, donec se correxerint, observari. Data Laterani Idus Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | |||
Lucius III
| 5 |
V. Privilegium pro abbatia Sanctae Mariae Suessionensi. (Laterani, Nov. 16.) [D. GERMAIN, Hist. de N.-D. de Soissons, 443.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae abbatissae Sanctae Mariae Suessionensis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Significasti nobis quod Mathildis quondam abbatissa, dum viveret in ecclesia Beati Petri, quatuor praebendas, antequam vacarent, quibusdam clericis pro sua voluntate promisit, quarum nullas priusquam decederet assignavit. Propter quod illi quibus hujusmodi facta fuit promissio, monasterium tuum fatigare irrationabiliter non desistunt. Quia vero tales promissiones sacrum concilium Lateranense condemnat, ne quis desiderare mortem proximi videatur, nos te ac monasterium ipsum ab hujusmodi promissionibus de sedis apostolicae benignitate absolvimus, districtius inhibentes ne aliquis te aut monasterium tuum super hoc aliqua ratione molestet. Ad haec volentes tibi cum sororibus tuis utiliter providere, auctoritate praesentium inhibemus ne is qui in majori ecclesia praebendam habuerit, in vestra de caetero aliquatenus admittatur, nec praebendae, donec vacaverint, alicui promittantur. Datum Lateran., XVI Kal. Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | |||
Lucius III
| 6 |
VI. Monasterium Siegburgense tuendum suscipit et ejus bona juraque confirmat. (Romae ap. S. Petrum, Nov. 18.) [LACOMBLET, Urkund., I, 337.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO, abbati monasterii quod in monte Sigeberg situm est ejusque fratribus tum praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
|
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, nostris justis postulationibus clementer annuimus et felicis recordationis praedecessoris nostri Innocentii papae vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium S. Michaelis archangeli quod in monte Sigeberg situm est, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam in Achara totam et eam quae est in Hanefe totam; in Pleysa inferiore ecclesiam et in superiore ecclesiam; in Bercheim ecclesiam. Item quod habetis in ecclesia de Geisteinghen, in ecclesia de Mendene, in ecclesia de Hare, in ecclesia de Olma et in ecclesia de Strala; ecclesiam in Wizenchirken. Supradictas vero ecclesias ab omni censu et exactione cum decimis liberas vobis auctoritate apostolica confirmamus, quemadmodum ab Annone, bonae memoriae Coloniensi archiepiscopo, et successoribus ejus monasterio vestro canonice concessae et eorum scriptis confirmatae noscuntur. Praeterea cellas et praedia ad jus istius monasterii pertinentia, vobis nihilominus confirmamus. Cellam videlicet in Pleysa, cellam Hirzenove, cellam in Rimago, cellam in Thidrode, cellam in Zulpiaco, cellam in Millen, cellam in Furstinberge juxta Xanctensem ecclesiam et cellam in Stokheim cum omnibus earum pertinentiis. Idem praedium in Hanefa, cum decimis et caeteris appendiciis quae a canonicis Bunnensibus data in eorum et ecclesiae usus custodia Bunnae, ecclesia vestra per concambium accepit. Villam Mandene, quam a praeposito et canonicis matris ecclesiae data per concambium in Badelecca decimatione suscepit. Loca etiam vestra, id est Achera; item Achera, Strala, Gestingen, Lara, Mandene, Aschemere, Gulsa, cum decimis terrae Salicae, sive labore vestro, sive per colonos vestros elaborata fuerit. Leia, Bettendorp, Ulma, Moffendorp, Flattena, Pirna, Venheim, Kerchich, Sulze, Meimedorp, Dorendorp, Mulindorp, Irmindiroth, Hofstede, Anrufle, Lwesberg, Quintinachin, Edelenkirchen, Hunefe, villam Hirzenowin quam Henricus quartus rex eidem coenobio tradidit. Decimas ejusdem villae; item praedia in Hanepha, in Wedowo, in Tevirnich, in Henaena, in Nistre, in Rupretherode, in Brath, in Ocherode, in Winkinberg, in Alpach; decimam in Heisterscorzzim; decimam in Wizinkirchen; decimam in Hanepha, decimam in Brathcozzim. In Kercich beneficium pretio receptum. In Flattina beneficium herradi pretio receptum. Similiter Dudlingin, in Unkilbach, in Brubach, in Crichesdorp, in Walerdop, in Geislere. Mansum in Wosnich, mansum in Kessenich. Duas partes vinearum in Brubach, quod dedit vobis comes Thuringiae Ludewicus pro anima matris suae Gunegundae. Praedium in Vennehusen, in Spele, in Wolpinrode, in Godingouin, in Auvich, in Dalehusin, in Reginsagen. Praedium in Hanepha, a fratribus de Werdina per concambium acceptum. Praedium in Ulpich, quod Walterus de Roulant et uxor ejus Voda vobis contulerunt. Item decimas in Ghimminich. Decimas in Geseche, quae a dioecesanis episcopis canonice sunt collatae. Donationem quoque decaniae absolutam in qua mons ipse situs est, sicut ab archiepiscopis Coloniensibus vestro monasterio rationabiliter est collata. Sane advocatis quibus pro tempore monasterii advocatia commissa fuerit, interdicimus ne aliunde advocatum constituant, neque de rebus ad sua stipendia conferendis, neque de his quae pro justitiis persolvuntur, amplius exigant, quam Annonis archiepiscopi deliberatione constat esse praevisum. Decernimus ergo, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus Ego Petrus, tit. S. Susannae presbyter cardinalis. Ego Jacintus, diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmydyn. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Diamani diaconus cardinalis. Ego Matthaeus, S. Mariae Novae diaconus cardinalis. Data Romae apud Sanctum Petrum, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kal. Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domni Lucii anno I.
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | |||
Lucius III
| 7 |
VII. Monasterii S. Petri Cerretensis, dioecesis Volaterranae, protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat. (Romae ap. S. Petrum, Nov. 26.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App. p. 108.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MAURO, abbati monasterii Sancti Petri de Cerreto, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
|
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis temporibus ibidem inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo praescriptum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Salvatoris de Fungeto cum omnibus pertinentiis suis. Decimam praeterea agriculturae vestrae, sicut a quadraginta retro annis inconcusse tenuistis, et hactenus possidetis, nihilominus vobis auctoritate apostolica confirmamus, ita videlicet ut nulli, nisi hospitali vestro, dare cogamini. Liceat quoque vobis clericos et laicos, e saeculo fugientes liberos et absolutos, absque alicujus contradictione ad conversionem recipere et in vestro monasterio retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis januis clausis, campanis non pulsatis, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER, SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS, LUCIUS PP. III. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theod. Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Petrus, presb. cardinalis tit. Sanctae Susannae. Ego Vivianus, presbyt. card. titulo Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Hugo, presbyt. card. tit. S. Clementis. Ego Arduinus, tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Matthaeus, presb. cardinalis tit. Sancti Marcelli. Ego Laborans, presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Hyacinthus, diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Rainerius, diac. card. tit. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Rainerius, diac. card. S. Adriani. Ego Matthaeus, diac. card. S. Mariae Novae. Datum Romae apud S. Petrum per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell., VI Kal. Decembris, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domni Lucii papae III anno I.
|
( Locus + signi. )
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] | ||
Lucius III
| 8 |
VIII. Bulla pro fratribus Hierosolymitani Hospitalis. (Romae, ap. S. Petrum, Nov. 29.) [ Priviléges de Saint-Jean de Jérusalem, p. 87.]
|
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis, presbyteris et aliis ecclesiarum praelatis, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Audivimus et audientes mirati sumus, quod cum dilectis filiis nostris fratribus Hierosolymitani hospitalis a patribus et praedecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus et sumptibus excolunt nemini decimas solvere teneantur. Quidam ab eis contra indulgentiam sedis apostolicae decimas exigere et extorquere praesumunt, et prava atque sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt, interpretationem hujusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum illud capitulum a solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, liberi sint penitus et immunes, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel quomodolibet ipsos contra justitiam molestandi, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus et mandando praecipimus quatenus omnibus parochianis vestris auctoritate nostra prohiberi curetis, ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis terris quas propriis manibus et sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium nullatenus decimas aut etiam primitias praesumant exigere, vel quomodolibet extorquere; nam si de novalibus vellemus tantum intelligi ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia vero, non est conveniens vel honestum ut contra instituta sedis apostolicae veniant quae obtinere debent inviolabilem firmitatem, mandamus vobis firmiterque praecipimus, si qui canonici, clerici, monachi vel laici contra privilegia sedis apostolicae praedictos fratres decimarum exactione gravaverint, canonicos clericos sive monachos, contradictione, appellatione, dilatione cessante, ab officio suspendatis; laicos autem excommunicationis sententia percellatis et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari. Ad hoc praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus quatenus, si quis in praedictos fratres manus violentas injecerit, eum accensis candelis publice excommunicatum denuntietis et faciatis ab omnibus, ut excommunicatum, cautius evitari donec congrue satisfaciat praedictis fratribus, cum litteris dioecesani episcopi, rei veritatem continentibus, apostolico se conspectui repraesentet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Kalendas Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/85172410
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.