author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Lucius III
9
IX. Archipresbytero et canonicis Ecclesiae Lucensis significat priorem S. Fridiani privilegiorum confirmandorum causa ad sese venisse. Affirmat se eorum jura tuiturum. (Romae ap. S. Petrum, Nov.-Dec.) [BALUZ., Miscell. ed. MANSI, IV, 596.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis archipresbytero et canonicis Lucanae Ecclesia, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras vestras ea qua debuimus benignitate suscepimus, et ex earum tenore percepimus quod dilecti filii nostri, prior et canonici S. Fridiani, litteris, quas pro vobis misimus, sicut decuit minime responderunt, sed infra statutum terminum prior iter arripuit ad sedem apostolicam veniendo: ideoque instantius postulastis voluntatem nostram vobis quantocius intimari. Vobis igitur litteris praesentibus innotescat quod volumus, pro utraque parte, ut juxta vos et eos negotium concordia vel judicio finiatur: quod si forte nequiverit, necessario ad sedem apostolicam referetur. Priorem vero noveritis pro renovandis privilegiis suis et negotiis, scilicet S. Salvatoris de Ficarolo et quibusdam aliis quae ad vos non pertinent, nostro se conspectui praesentasse; sed nec fecit nec faciet, auctore Domino, unde juri vestro praejudicium generetur. Nos enim, quantum potuimus, salva honestate, justitiam vestram pro nostro curabimus officio conservare. Non autem mirandum est vobis de fratribus qui privilegio vestro subscribere noluerunt, quia confirmari non solet alicui quod ab eo minime possidetur. Unde novistis dilectum filium nostrum D. contra voluntatem et consilium nostrum ad innovandum ipsum privilegium laborasse. Sed ne videremus negare velle quod vel quoquomodo possemus vobis concedere, quantum in nobis fuit, ejus acquievimus voluntati. Data Romae, apud Sanctum Petrum.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
10
X. Privilegium pro parthenone Sancti Hilarii. (Laterani, Dec. 29.) [LAMI, Eccles. Florent. Monum., I, 202.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CAPITINIGRO, abbatissae monasterii S. Hilarii in episcopatu Fesulano siti, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso , sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum fel. record. Alexandri, Coelestini, Eugenii et Adriani, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium S. Hilarii in episcopatu Fesulano situm, in quo divino estis obsequio mancipatae, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et his quae vobis successerint et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: monasterium S. Gorgonii cum pertinentiis suis, monasterium S. Gregorii cum pertinentiis suis; quod est positum juxta Bononiae civitatem, ecclesiam S. Mariae de Agnano cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Martini de Musignano cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Stephani de Pitiana cum pertinentiis suis; ecclesiam, quae est in castro S. Hilarii cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Mariae, quae est intra castrum et monasterium cum pertinentiis suis; castrum S. Hilarii cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Remulo cum pertinentiis suis. Reditus quoque, jura patronatus, et rationabiles et antiquas consuetudines quas habetis in monasterio, in Valleumbrosa vobis nihilominus confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat vobis feminas, e saeculo fugientes liberas et absolutas, ad conversionem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare · quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Praedecessoris nostri Adriani papae vestigiis inhaerentes, ipsum monasterium in eodem statu et religione, sanctimonialium videlicet feminarum, quotidie in religione proficiens, sicut ab exordio sui statutum est, perpetuo manere sancimus. Novas autem consuetudines, vel exactiones vobis, vel ecclesiis, aut hominibus vestris, imponi auctoritate apostolica prohibemus. Baptismus quoque, sicut est antiquitus consuetum, ita semper in ecclesia vestra, omni cujuslibet personae contradictione cessante, suo tempore celebretur. Prohibemus insuper ut nullus ejusdem coenobii vicecomitatum sibi audeat usurpare, sed liceat abbatissae, quae pro tempore ipsi monasterio praefuerit, communicato totius capituli sui consilio, idem officium dare, et, culpa vel alia manifesta causa rationabili exigente, auferre. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Sepulturam praeterea monasterii vestri liberam esse decernimus, et eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, tunc ejusdem loci abbatissa vel earum qualibet quae tibi successerint, nulla ibi cujuslibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam, providerint eligendam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis, et S. Rufinae episcopus. Ego Petrus, tituli S. Susannae presbyter cardinalis Ego Vivianus, presbyter cardinalis tituli S. Stephani in Coelio Monte. Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae. Ego Ugo, tituli S. Clementis presbyter cardinalis. Ego Ardricus, presbyter cardinalis tituli S. Crucis in Jerusalem. Ego Matthaeus, tituli S. Marcelli presbyter cardinalis. Ego Hyacinthus, diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Rainerius, diaconus cardinalis S. Adriani. Ego Matthaeus, S. Mariae Novae diaconus cardinalis. Datum Laterani per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Kalendas Januarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero D. Lucii pp. III anno I.
(Matth. XXV) (quod absit!)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
11
XI. Ad clerum Teutonicum. (Laterani, Dec. 29.) [LE PAIGE Bibliotheca Praemonst. ordinis, p. 634.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a viris ecclesiasticis pro conservatione religionis et ordinis in Ecclesia Dei rationabiliter statuuntur, firma volumus et illibata persistere, ne, si temeritate cujuslibet fuerint vacuata, vigor disciplinae depereat et grave periculum proveniat animarum. Sane cum ab antiquo in ordine Praemonstratensi fuerit institutum ut abbates et praepositi annis singulis ad generale capitulum debeant convenire, quidam, occasione praeteriti schismatis vocati, eo venire detrectant, mandatum abbatis Praemonstratensis et apostolici culminis contemnentes. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui vestrae jurisdictioni subjecti a memorato abbate ad capitulum evocati accedere recusaverint, nisi de majoris abbatis fuerit eis provisione remissum, aut alia rationabili et necessaria causa eos reddiderit excusatos, sententiam quam in eos propter hoc tulerit servetis et faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari. Datum Laterani IV Kalendas Januarii, anno Domini 1181.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
12
XII. Canuto regi, Sueciae, Aegidium episcopum Arusiensem commendat. (Laterani, Dec. 30.) [HILJEGREN Diplomatar. Suec., t. I, p. 117.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, CANUTO, illustri regi Sueciae, salutem et apostolicam benedictionem.
Ecce, juxta precum tuarum instantiam ac promissionem nostram, mittimus ad te dilectum filium nostrum Aegidium, quem confecimus episcopum Arusiensem, loco Iliani demortui, virum utique pium, prudentem et honestate conspicuum, nobisque inter alios fratres nostros, suis exigentibus meritis, specialiter charum, concesso sibi plene episcopatus officio per dioecesim Arusiensem, quae tuae nunc jurisdictioni existit, ut eradicet paganismum, exstirpet nociva, plantet Christianismum et similia salutaria, prout quaeque, secundum datam sibi a Deo prudentiam, viderit facienda et omittenda. Rogamus igitur regiam celsitudinem tuam, quatenus ipsum, imo versus nos in ipso recipias, alacriter et honorifice tractes, et a subditis tuis omnibus, praesertim insuper nominata dioecesi habitantibus, ei facias dignam honorificentiam exhiberi, ut devotio quam te ad apostolicam sedem habere confidimus, clareat in effectu, et nos ac fratres nostri, per hoc merito in tua charitate crescamus, idemque episcopus Aegidius, cujus sacratissimo officio animarum noster summus episcopus, Deus benedicat, qui per se et suos, grata sibi poterit vicissitudine despondere ad tuam dilectionem, perpetuis temporibus obligetur. Datum L . . . . III Kalend. Januar. pontificatus nostri anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
13
XIII. Privilegium pro ecclesia SS. Crispini et Crispiniani de Cavea Suessionensi. [ Gall. Christ. nov., X. Instr., 126.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO abbati ecclesiae SS. Crispini et Crispiniani de Cavea Suessionensis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani de Cavea Suessionensi, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Domini et B. Augustini Regulam in eadem ecclesia institutus dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; quidquid Paganus miles de Cella dedit vobis in eleemosynam in Bellomonte, uxore sua Ermentrudi et filiis suis, et Renaldo milite de Guni, de cujus feodo erat, concedentibus, tam in terragio quam in vinagio, et in censu et in aliis; vineam vestram quae adjacet praedicto loco; quidquid Odo miles de Chrosni possidebat apud Mont-Nantoil, quod dedit vobis in eleemosynam pro Maria filia sua ejusdem ecclesiae conversa, filiis suis concedentibus, tam in vinagio quam in censu, et unum modium vini quem Tesso dedit praedictae ecclesiae in eleemosynam in eadem villa; culturam de Sancei in villa sancti Audoeni salvo terragio et decima ejusdem ecclesiae; quidquid Dudo Lombardus possidebat in Nova villa, quod dedit ecclesiae vestrae in eleemosynam pro quatuor modiis annonae annuatim solvendis, tam in justitia quam in terragio, et in aliis; terram quam dedit vobis in eleemosynam Fredessendis, filia Oddonis militis de Ponte Sancti Medardi in Valrain, Warnero marito suo et filiis ejus concedentibus; decimam culturae Lisiardi militis de Virzi, quae est apud antiquam villam; decimam terrae vestrae apud Lorval, parochiam de Nancel, cum decima ecclesiae; vineam de Bordain quam dedit vobis Berengerus Pincerna et soror ejus Ascelina; terram de Beneroles quam dedit vobis Radulfus filius Engelberti Faucillons et soror ejus in eleemosynam sine ulla redemptione, concedente Gerardo de Cherisi de cujus feodo erat, decimam de Loiri; tres solidos census et novem nummos, et unum obolum, et terram quam dedit Bartholomaeus miles de Fessoma apud Valresis ecclesiae vestrae in eleemosynam; quidquid juris habetis in altare de Chaveigni, unum modium vini et dimidium, quem dedit vobis Radulfus Renel in vinagiis suis apud Billi, in eleemosynam; et unum modium vini quem dedit ecclesiae vestrae in eleemosynam filius Renaldi de Vassen de vinagiis suis apud Chuisi. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere praesumat; liceat quoque vobis clericos vel laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco, nisi arctioris religionis obtentu discedere: discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte vel excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia, et Arroensis ecclesiae debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domini Lucii papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
14
XIV. Privilegium pro abbatia Sancti Germani Parisiensis. [Bouillart, Hist. de l' abbaye de Saint-Germain des Prés, Preuv., p. 48.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Sancti Germani Parisiensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
In eminenti beati Petri cathedra ad hoc sumus, licet immeriti, disponente Domino constituti, ut justas petitiones debeamus libenter admittere, et eis studeamus affectum utilem indulgere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Beati Germani de Pratis, in quo divino estis mancipati obsequio, quod proprie beati Petri juris existit, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Innocentii, Lucii, Eugenii, Anastasii, Adriani et Alexandri, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Per praesentis itaque privilegii paginam vobis vestrisque successoribus in perpetuum confirmamus, ut quaecunque libertas, quaecunque dignitas privilegio beati Germani, scriptis Childeberti, Clotarii atque aliorum regum Francorum vestro monasterio collata est, permaneat illibata. Praecipimus autem ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes, ordinationes et quaecunque vobis ex pontificali sunt ministerio necessaria, a nullo catholico episcopo vobis vestrisque successoribus denegetur. Sane missas, ordinationes, stationes ab omni episcopo vel clero Parisiensis Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus, nec habeant potestatem ibi aliquid imperandi, sed nec divina ipsis officia interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci facultatem damus. Adjicimus etiam ut in parochialibus ecclesiis quas extra burgum Beati Germani tenetis, presbyteri per vos eligantur et episcopo praesententur: quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committet, ut ei de plebis cura, de rebus vero temporalibus ad monasterium pertinentibus vobis respondeant. Quod si forte facere noluerint, subtrahendi eis temporalia quae a vobis tenent liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem. Omnis autem abbas, dilecte in Domino fili Hugo, qui post te a congregatione commissi tibi coenobii secundum Regulam Beati Benedicti electus fuerit a Romano pontifice vel a quo maluerit catholico episcopo, gratiam et communionem apostolicae sedis habente, benedictionem accipiat. Auctoritate etiam apostolica statuimus, et vobis de consueta clementia et benignitate sedis apostolicae indulgemus, ut nullus legationi nisi a latere Romani pontificis specialiter fuerit delegatus, subjacere vel subesse amodo debeatis, nec alicui liceat, obtentu legationis ab apostolica sibi sede indultae, vos, et successores vestros, seu monasterium vestrum, vel ecclesias, quae infra burgum Beati Germani sunt, ulla interdicti vel excommunicationis sententia praegravare vel super vos, aut super jam dictas ecclesias jurisdictionem aliquam exercere, nisi specialiter hoc fuerit a Romano pontifice illi mandatum. Praeterea cum Senonensis archiepiscopus quasdam ecclesias, quas in ejus episcopatu habetis, cum eo numero personarum et equitaturarum, tempore jam dicti praedecessoris nostri Alexandri, visitare solitus fuerit, ut ejus esset visitatio plurimum ipsis Ecclesiis onerosa, sicut ante concilium pia monasterio vestro consideratione consuluit in hac parte, sic quoque ipsius subsecuti vestigia, auctoritate apostolica vobis duximus indulgendum, ut, si praefatus archiepiscopus vel successores ejus ab Ecclesiis vestris in quibus debent procurationem recipere, procurationem, nisi ex gratia pro pluribus quam pro quadraginta equitaturis ad plus et pro quadraginta quatuor hominibus exegerint, ad eam sibi solvendam vel ad exhibendum quidquam procurationis obtentu, eaedem Ecclesiae vel vos non possitis aliqua ratione compelli. Quod si archiepiscopus qui modo praesidet, vel ejus successores, in procurationibus quas debent archiepiscopo Senonensi quaedam Ecclesiarum vestrarum, numerum equitaturarum vel hominum superius definitum excedere forte voluerit, liberum sit vobis quod petitur denegare. Si autem propter hoc aliquam in ecclesias ipsas, monachos vel clericos sententiam promulgaverint, eam auctoritate apostolica decernimus non tenere. Prohibemus insuper ut monasterii vestri monachos, ubicunque habitaverint, nullus, praeter Romanum pontificem vel legatum ab ejus latere missum, absque speciali mandato apostolicae sedis, vel praeter abbatem ad quem cura et custodia eorum pertinet, excommunicet aut interdicat. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, ullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Auctoritate apostolica vobis duximus indulgendum ut, infra parochias ecclesiarum ad jam dictum monasterium pertinentium, nullus oratorium, capellam vel ecclesiam aedificare aut coemeterium facere sine dioecesani episcopi et vestro consensu audeat, nisi forte Templarii vel Hospitalarii fuerint, quibus hoc apostolicae sedis privilegiis indultum fuisse noscatur. Propterea paci et utilitati vestrae pontificali volentes provisione prospicere, praesenti privilegio duximus statuendum ut, si quis terras ad vos jure spectantes vel campos in quibus portionem habetis, donatione aut venditione seu quolibet alio alienationis titulo in aliam ecclesiam vel religiosa loca transtulerit, Ecclesiis illis vel locis religiosis ultra annum et diem eas sine assensu vestro non liceat retinere, sed, juxta consuetudinem Gallicanarum Ecclesiarum, talibus personis pretio sive dono concedant, quae vobis et monasterio vestro jura vestra cum integritate persolvant. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus, sign. Ego Paulus, Praenestinus episcopus, sign., etc. Datum . . . . . Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octogesimo primo, pontificatus vero domni Lucii papae tertii anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
23
XXIII. G. abbati Vizeliacensi et ejus successoribus usum mitrae concedit. (Laterani, Jan. 13.) [LAUNOII Opera omnia, t. II, pars I, p. 288.]
LUCIUS III episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. abbati, et fratribus Vizeliacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres nostri episcopi et cardinales nos suppliciter et devote rogarunt, ut monasterium vestrum, pro reverentia Beatae Mariae Magdalenae, cujus ibi corpus quiescit, largitionis nostrae studeremus munere decorare, ut ex hoc magis apud homines celebre fieret, et majoris venerationis in posterum haberetur. Ut igitur de largitione gratiae apostolicae sedis valeat amplius gloriari, et in majori apud homines veneratione haberi, tibi, fili abbas, tuisque successoribus usum mitrae de consueta benignitate apostolicae sedis concedimus, et ut ea in praecipuis solemnitatibus, et processionibus monasterii, in conciliis Romanorum pontificum, consessu episcoporum et mortuorum exsequiis libere uti possitis, clementius indulgemus. Datum Laterani Id. Januarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
24
XXIV. Pacem inter monachos et burgenses Trenorcienses confirmat. (Laterani, Jan. 15.) [JUENIN, Nouv. Hist. de Tournus, Preuves, p. 179.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis Trenorciensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosis viris annuere et eorum justis postulationibus consensum facilem impertiri et ordo juris exigit et charitas postulat ordinata. Audivimus sane quod cum inter vos et burgenses Trenorcienses super quibusdam consuetudinibus controversia verteretur, tandem fuit quod per venerandae memoriae Lodoicum, tunc regem Francorum, amicabili compositione sopita. In scrupulum recidivae quaestionis cum emergant, tandem compositionem, sicut facta est, et ab utraque parte recepta et in ipsius regis scripto authentico plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVIII Kalendas Februarii. In plumbo, Lucius papa III.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
25
XXV. Monasterii Bonifagetensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Jan. 15.) [HUGO, Sacri et canonici ordinis Praemonst. Annales, t. I, Prob., p. CCCXI.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WIARDO, abbati Ecclesiae de Bonofageto, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professuris in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit esse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Beatae Mariae de Bonofageto, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum, et B. Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea, quaecunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, ac in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum scilicet in quo abbatia fundata est, qui dicitur Bonlays, cum omnibus pertinentiis suis, terris, pratis, silvis, aquis, pasturis omni generi animalium necessariis, quem dedit vobis Willelmus de Bernole, consilio et assensu omnium haeredum suorum et Matthaei ducis Lotharingiorum; grangiam de Grusillis cum pertinentiis suis, terris, pratis, silvis et pasturis; allodium de Feischal cum molendinis et aliis pertinentiis suis, terris, pratis, silvis et pasturis; quidquid apud Brantigny possidetis; grangiam de Moironcourt cum omnibus pertinentiis suis, pratis, silvis, terris et pasturis; allodium de Janneio quod accepistis de manu Widerici, abbatis Clariloci, consilio et consensu omnium fratrum suorum, tam monachorum quam laicorum, acceptis a vobis triginta libris Tullensis monetae, quod allodium contulerunt eis et ecclesiae suae viri nobiles, Holdericus videlicet de Geanceyr et Holdericus filius ejus, Gerardus de Forcherul et filii sui, Petrus, Gauselius, Gerardus, consilio etiam et consensu ducis Matthaei, sub testimonio Theodorici de Romunt, Gerardi advocati de Bruyeres, Wuillelmi de Arches; tenorem etiam totum Theobaldi de Jorse o, in agris, silvis, pratis, pascuis juxta praedictum allodium adjacentibus, qui vulgo Benevilis vocatur, quem prius dederunt supradictae ecclesiae Clariloci ipse Theobaldus de Jorleio et Willer de Floremont, assensu filii sui Gerardi, rogatu et consilio Matthaei ducis, ducissae Beathar et filiorum suorum Simonis et Frederici; decimas etiam praedicti allodii a Benevilis, de pratis, campis et de omnibus aliis de quibus decimae persolvuntur, quas Henricus, quondam Tullensis episcopus, memoratae ecclesiae Clariloci prius possidendas in perpetuum concesserat, consilio Odonis archidiaconi, rogatu et assensu abbatissae Romaricensis totiusque capituli sui; assensu etiam ipsorum clericorum ad quos praefatae decimae pertinebant, Gerardi videlicet de Jorseio, et Widerici nepotis sui et Hefridi presbyteri de Janneio: quibus et suis successoribus singulis annis persolvetis quinque solidos Tullensis monetae in festo B. Martini, aut infra octavas, ponentes eos super altare memoratae ecclesiae de Janneio, quas decimas cum tenemento Theobaldi de Jorseio et cum allodio de Janneio accepistis de manu supradicti abbatis Widerici Clariloci, consensu totius capituli sui, et in ea libertate et integritate qua jam dicta ecclesia Clariloci prius possidebat. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, a saeculo fugientes liberos et absolutos, ad conversionem accipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, di ina officia celebrare: in parochialibus vero ecclesiis quas habetis liceat vobis quatuor aut tres ad minus de canonicis vestris ponere, quorum unus dioecesano episcopo praesentetur, ut ei curam animarum committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus et de ordinis observantia debeat respondere. Pro chrismate autem, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive pro abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidpiam audeat postulare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum cujus factum exactione turpis muneris imitatur . Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam vel rapinam, furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere vel interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus auferre possessiones, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodorinus, Portuensis episcopus, Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus, presbyter cardin. tituli S. Susannae. Ego Vivianus, presbyter cardinalis tituli S. Stephani in Monte. Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae. Ego Arduinus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis. Ego Matthaeus, presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli. Ego Hyacinthus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae Messoris. Ego Rainerius, diaconus cardinalis Sancti Gregorii ad Velum Aureum. Ego Gratianus, diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani. Ego Rainerius, diaconus cardinalis Sancti Adriani. Datum Laterani per manum Alberti, S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XVIII Kalendas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero Lucii papae III anno primo.
(quod absit!) (IV Reg. V)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
26
XXVI. Delegatis apostolicis mandat, ut inquirant de inovedientia plebani ecclesiae S. Bartholomaei, eamque si invenerint, puniant. (Lateran., Jan. 16.) [CORNELIUS, Eccl. Venet., XIV, 106.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri. . . . Forcellano episcopo, et dilecto filio. . . . priori ecclesiae S. Mariae de Charitate, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum inter ecclesiam S. Salvatoris de Rivoalto et S. Bartholomaei gravis controversia de quibusdam parochianis haberetur, commissa fuit a delegatione Romani pontificis venerabili fratri nostro Gradensi patriarchae et bonae memoriae I., quondam basilicae XII Apostolorum presbytero cardinali, fine debito terminando, qui auditis et cognitis rationibus utriusque partis praedictas parochiales ecclesiae S. Salvatoris adjudicarunt, quam utique sententiam felicis memoriae praedecessor noster Alexander papa, sicut ex litteris ejus manifeste monstratur, auctoritate apostolica roboravit, et quosdam de presbyteris ipsius et ecclesiae, quia contra sententiam fecerant, suspendi ab officio fecit. Quia igitur J. Praemarenus post appellationem, et minus canonice dicitur administrationem praelibatae ecclesiae recepisse, et post appellationem per conductitios presbyteros praedictis parochianis divina fecit officia celebrare: ne de impunitate tantae praesumptionis valeat gloriari, et alii exemplo ejus audaciam suscipiant delinquendi, discretioni vestrae per apostolica scripta districte mandamus, quatenus rei veritatem diligentius inquiratis et, si vobis ita constiterit, praedictum J. et presbyteros conductitios, quos fecit praedictis parochianis divina officia celebrari ab officio, remoto appellationis obstaculo, suspendatis, et tandiu faciatis manere suspensos, quousque praefato priori et fratribus satisfaciant, prout canonicum fuerit, aut ad apostolicam sedem satisfacti accedant. Testes autem quos ipsi vobis duxerint nominandos, veritati testimonium reddere moneatis; quod, si hoc gratia vel timore omiserint, eos ad dicendam veritatem districtius auctoritate nostra cogatis. Data Laterani, XVII Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
27
XXVII. Transactionem initam inter comitem Joigniaci et abbatissam S. Juliani Antissiod. confirmat. (Laterani, Jan. 27.) [ Gall. Christ. nov., XII, Instr., 138.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HEL. abbatissae, et sororibus S. Juliani Antissiodorensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex tenore scripti authentici nobis innotuit quod, cum inter Agnetem abbatissam ejusdem monasterii vestri, et R. comitem Joigniaci, super quatuor hominibus, Gosberto videlicet, Anulpho, Rainardo et Hurico, quos abbatissa in potestate Miganiae suos constituerat servientes, controversia mota per appellationem ad sanctae recordationis Al. papae praedecessoris nostri, qui tunc erat Senonis, audientiam pervenisset, eam nobis et bonae memoriae Odoni, S. Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinali, terminandam commisit. Post diutinam autem et prolixam ventilationem ipsius causae, de voluntate partium, mediantibus nobis, finem per hujusmodi transactionem accepit; quod comes praedictos quatuor homines, uxores eorum et liberos imperpetuum absolutos ipsi abbatissae et monasterio vestro dimisit, ita ut in eis nullam justitiam habeat, exactionem videlicet requisitam, quandiu servientes et ministeriales monasterii praedicti exstiterint: cum vero servientes sive ministeriales esse desierint, habeant in eis sicut in propriis hominibus monasterii vestri. Confessus est etiam et protestatus ipse comes nihil habere in nemore S. Juliani, quod est in Otha, excepta gruaria. Sed quod a controversia hominum et nemoris omnino discessit, pro reverentia nostrarum precum et intuitu sororis suae quae in monasterio vestro erat, et propter abbatissam hoc egit. Quam compositionem praescriptam, ut majorem habeat firmitatem scripto nostro quaeritis confirmari. Nos vestris postulationibus annuentes eam sicut a partibus sponte recepta est et servata, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contradicere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, XII Kalendas Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
28
XXVIII. Monasterii S. Petri Stivagiensis possessiones quasdam, ab ecclesia Hohenburgensi datas confirmat. (Laterani, Jan. 22.) [HUGO, sacri et canonici ordinis Praemonst Annales t. II, Prob., pag. CCLI.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GARNERO, abbati Sancti Petri Stivagiensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Justitiae ratio exigit, et sedis apostolicae benignitas exposcit ut personis et locis Deo et beato Petro sub regulari disciplina ad serviendum deputatis tuitionis nostrae manum abundantius et propensius extendamus, et sua eis jura atque collata beneficia paterna benignitate protegendo conservemus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, ac ea quae vestrae ecclesiae ab ecclesia Hohemburgensi, per manum dilectae filiae nostrae Herradis, ejusdem loci abbatissae, assensu totius capituli sui, vobis perpetualiter data, scriptoque rite confirmata sunt laudamus et praesentis scripti privilegio communimus et confirmamus, locum videlicet Sancti Gorgonii, cum omnibus rebus ad eumdem locum spectantibus, et praebendam hebdomadarii, carratam scilicet vini, quatuordecim maldios frumenti et septem hordei, et viginti solidos Argentinensis monetae, ac quidquid eidem hebdomadario aliisque sacerdotibus vestris, cum in Hohemburgensi publicas vel privatas missas celebraverint ecclesia, oblatum fuerit ad manus; beneficium altaris Sanctae Odiliae in Erhesheim constitutum, septemdecim quartalia bladii, in Wolganselseim carratam vini, pratum et silvam ad Sanctum Naborem sitam; et septemdecim jornalia terrae in Talheim, et quorumlibet animalium pascendi licentiam in Hohemburgensibus pascuis, ita videlicet quod, defuncto abbate vestro vel mutato, successor ejus de manu Hohemburgensis abbatissae praedicta beneficia sine ulla contradictione per librum recipiet, et in eadem ecclesia sui ordinis sacerdotes, et in praefato loco Sancti Gorgonii, tam clericos quam laicos fratres ad serviendum Deo constituet, et quotiescunque abbas vester voluerit, Hohemburgensem ecclesiam visitet, et in festo sanctae Odiliae, et in dedicatione capellae, et in Nativitate sanctae Mariae ad eamdem ecclesiam missam solemnem celebraturus, nisi infirmitate vel aliquo evidenti negotio fuerit detentus, annuatim veniat, vel aliquam personam, si venire nequiverit, mittat: Hebdomadarium quoque sacerdotem in Hohemburgensi ecclesia, et alium qui quotidie privatam missam ad altare Sanctae Odiliae celebret, provida dispensatione constituat, quoscunque de canonicis suis ad hoc idoneos cognoverit, quos quidem, sine contradictione abbatissae, removendi et loco ipsorum alios constituendi praedictus abbas plenam habeat facultatem; cui etiam licitum sit bona, tam spiritualia quam temporalia, ad locum Sancti Gorgonii spectantia charitative, prout Deus inspiraverit, dispensare. Statutum est etiam ut, quotiescunque fratres vel sorores ab hac luce migraverint, a conventu utriusque ecclesiae solemniter in missis et caeteris obsequiis plenarium servitium peragatur. Cum autem abbatissae Hohemburgensi morti appropinquare contigerit, abbas Stivagiensis, vocatus a fratribus Sancti Gorgonii, festinus accedens, si expeditus fuerit, exsequias pro ea in conventu solemniter celebrabit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc nostrae paginam protectionis et confirmationis infringere aut pervertere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis vero hoc attentare praesumpserit, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec pie observantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, etc. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Leodimus, Portuensis, et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Stephani in caelio Monte. Ego Hugo, presbyt. card. tit. S. Clementis. Ego Cinthius, presbyt. card. tit. S. Caeciliae. Ego Matthaeus, presbyt. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborantius presbyt. card. tit. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. S. Calixti. Ego Hyacinthius, diacon. card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Raynerius, S. Georgii ad Velum Aureum diacon. card. Datum Laterani per manum Alberti, S. R. E. presbyt. card. et cancellarii, XI Kalend. Febr., indict. XV, Incarn. Dom. anno 1181, pontificatus vero Domini Lucii papae III anno I.
( Locus signi + domini Lucii papae III. ) ( Cum appensione sigilli plumbei ex chordulis sericis. )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
29
XXIX. Ecclesiae S. Petri Jovillarensis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Jan. 22.) [HUGO, Sacri et canonici ordinis Praemonst. annales, t. l. Prob., p. DCCXCI.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO, abbati ecclesiae Sanctae Mariae Regiaevallis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Petri Jovillaris, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessorum nostrorum Innocentii, Eugenii, Alexandri, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra tutela suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum, et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensem in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum Jovillaris, in quo fundata est abbatia, quem habetis a Gaufrido domino de Jovilla, assensu filii sui Jofridi, et a Mathilde de Vienna, cognomine Lupa, assensu filii sui Henrici, et filiae suae Sybillae cum omnibus appenditiis suis, terris, pratis, silvis et quorumlibet animalium pasturis; ecclesiam et altare de Juvinicio cum omnibus appenditiis suis, dotibus videlicet et decimis, oblationibus et eleemosynis, quos dedit vobis venerabilis frater noster Petrus, Tullensis episcopus, assensu Theodorici archidiaconi et totius capituli sui; ecclesiam et altare de Savoneriis cum omnibus pertinentiis suis, dotibus et decimis, oblationibus et eleemosynis; quod dedit vobis Guido, Cathalaunensis episcopus, cum assensu totius capituli sui; partes allodii ejusdem villae quas habetis in terris, pratis, silvis et quorumlibet animalium pasturis; curiam de Clarofonte quam habetis ab abbate et communi capitulo Sancti Urbani, assensu Jofridi, ejusdem ecclesiae advocati, cum omnibus appenditiis suis, terris, pratis, silvis et pasturis; locum de Nantolio cum molendino et stagno superiori et aliis pertinentiis suis; allodium de Fouchers cum omnibus pertinentiis suis, terris, pratis, silvis, mancipiis, et quorumlibet animalium pasturis, quod dedit vobis Richerius de Salamanna pro filiabus suis et uxore in ecclesia vestra conversis, assensu filii sui Lethardi et omnium haeredum suorum; molendinum juxta villam situm, cum prato adjacenti, quod habetis a Guidone commestore Barri, assensu uxoris suae Petronillae et filiorum suorum, Gerardi, Lethardi, Gilonis, et filiarum suarum, Alburgis et Deuvidis; allodium quod dederunt vobis apud Satanae villam Rodulphus de Asperomonte assensu filiorum suorum, et Robertus de Solers assensu omnium haeredum suorum, cum omnibus pertinentiis suis, terris, pratis, silvis, decimis, mancipiis et pasturis; molendinum quod habetis infra parochiam supradictae villae, cum introitu et exitu aquarumve decursu, quod appellatur Retucuasach; medietatem alterius molendini quam habetis apud Sionnam; domum quoque hospitalem juxta Mareium sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, vineis et capella infra curiam ejusdem domus constructa, et dotibus ad eam pertinentibus, quam dedit vobis Guido Cathalaunensis episcopus, assensu totius capituli sui, eo tenore ut abbas vester tam fratres instituendi quam remittendi, et bona tam spiritualia quam temporalia, prout ei visum fuerit et Deus inspiraverit, charitative despensandi liberam habeat facultatem. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus collectis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, ex saeculo fugientes liberos et absolutos, ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis licentia de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Prohibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum, liceat alicui personaliter dare, sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus ne aliqui canonici seu conversi, sub professione domus vestrae astricti, sine consensu et licentia abbatis et majoris et sanioris partis capituli vestri pro aliquo fidem dent, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant ultra pretium capituli sui providentia provisum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserit non teneatur conventus, sine cajus licentia et consensu hoc egerunt, pro his aliquatenus respondere. Praeterea licitum sit vobis causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio, si ratum fuerit, propulsare violentiam et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentias, liberum sit vobis, salvo jure dioecesani episcopi et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis vobis et familiae vestrae divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis aut quolibet alio modo, quidquam audeat postulare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur . Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, et eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati et interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine consulere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut, infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam vel rapinam, vel furtum committere, ignem apponere seu hominem capere aut interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et canonica justitia dioecesani episcopi. Si qua autem in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam tenere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Petrus, presbyter card. Sanctae Susannae. Ego Vivianus, S. Stephani de Coelio Monte. Ego Cynthius, presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Hugo, presb. card. tit. S. Clementis. Ego Arduinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Marcus, presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborans, presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Jacob, diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Rainerius, diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum, Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Ranerius, S. Adriani diac. card. Data Laterani per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XI Kal. Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domini Lucii papae III anno primo.
(quod absit!) ( Juvigny ) ( Nantel ) (IV Reg. V)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
30
XXX. Monasterio S. Augustini Morinensi ecclesiam Qualquellensem asserit. (Laterani, Jan. 23.) [MIRAEUS, Opera diplomatica, t. IV, p. 377.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Sancti Augustini Morinensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato occurrentes assensu, ecclesiam de Qualquella cum decimatione segetum, allecium et aliarum rerum ad eam spectante, sicut eas juste ac sine controversia possidetis, devotioni vestrae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnimodo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani X Kalendas Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
31
XXXI. Monasterii S. Mariae Sorvensis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Jan. 25.) [THOKHELIN, Diplomatarium Arna-Magnaeanum, t. I, p. 266.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis Symoni, abbati Sanctae Mariae de Sara, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in ipsa domo noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus immutabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Donationem quam venerabilis frater noster Absalon Roskildensis episcopus, et Esbernus frater ejus, nec non et Juno consobrinus ejus, et alii quamplurimi pari voto et concordi devotione solemniter fecerunt, dimidiam videlicet post obitum suum portionem omnium possessionum suarum, quas vel ex paternis jure susceperunt vel juxta legem patriae terminis suis adjecerunt; et villam quae dicitur Ellingae cum silvis, pascuis, et reliquis ad illam pertinentibus concoloniis quam a praefato venerabili episcopo obtinuistis cum aliorum terrarum concambio; villam quoque quae dicitur Guthemae quam, partim pia largitione, partim concambio vel coemptione justo titulo obtinetis, et mancum in Wimmerleve et villam quae dicitur Slagosae cum reliquis ad illam pertinentibus terris, et Okelstorp et grangiam quae est in Lungae cum silvis et aquis et caeteris appenditiis, et viculis adjacentibus; grangiam quoque, quae dicitur Aswarthabothe cum silvis, pratis, pascuis et rivulo praeterstante, qui dicitur Tovebec, quam concambio diversarum terrarum a praescripto episcopo obtinuistis; praeterea tertiam partem oblationis quam apud memoriam beatae Margaretae in monasterio Sanctae Mariae Boskildensis praefatus episcopus jure episcopali habebat et cum praememoratis fratribus de Sora pia largitione ad opus construendi monasterii vel ad reliquos usus contulit; portionem quoque decimae quam idem episcopus sub attestatione privilegii sui dedit, de parochia videlicet Fumetorp et de parochia Sundertorp et de parochia Eleseu, nec non et de parochia Arclstadhe, de parochia etiam Geseleve cum attinente capella de Leoga, de parochia quoque de Swartatop, et de parochia Berbii cum adjacente capella Georleve. Sane laborum vestrorum, quos propris manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos, a saeculo fugientes liberos et absolutos, absque alicujus contradictione ad conversionem recipere et in vestro monasterio retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut, infra clausuram loci vestri seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam vel rapinam, furtum seu incendium committere, hominem capere vel interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praelatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ramerius diaconus Sancti Georgii ad Velum Ego Theodorus. Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Petrus, tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis. Ego Vivianus, presbyter cardinalis Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Hugo, presbyter cardinalis Sancti Clementis. Ego Arduinus, presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Laborans, presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim. Ego Hyacynthus cardinalis diaconus Sanctae Mariae. Aureum cardinalis. Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani dlaconus cardinalis. Datum Laterani per manum Alberti Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IX Kalendas Februarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero, domni Lucii papae III anno primo.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
32
XXXII. Ad Simonem Meldensem episcopum.--Confirmat ipsius statutum de residentia eorum qui personatum obtinent in Ecclesia Meldensi. (Laterani, Jan. 29.) [MARTEN., Ampl. Collect., I, 951.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S. Meldensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem
Quae pro Ecclesiarum utilitatibus et eorum qui nolunt Ecclesiis a quibus stipendia quotidiana recipiunt deservire, malitia reprimenda rationabiliter statuuntur, firma debent et illibata persistere, et ne pravorum nequitia perturbentur, apostolico munimine roborari. Accepimus sane quod hi qui in Ecclesia tua personatum habere noscuntur, nolunt ipsi Ecclesiae in propriis personis deservire: unde eadem Ecclesia in agendis suis e personarum absentia non modicum patitur detrimentum. Qua de causa tu, venerabilis frater, canonicorum ejusdem Ecclesiae consilio et assensu rationabiliter statuisti, ut nullus qui in Ecclesia ipsa personatum amodo receperit, in chorum recipiatur, nisi de obsequio Ecclesiae in persona propria exhibendo promissionem fecerit congruentem, salva tamen tua et capituli tui licentia, sive majoris et sanioris partis, quam quidem constitutionem, sicut rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, quarto kalendas Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
33
XXXIII. Bona et libertates monasterii S. Mariae Regiae-Vallis confirmat (Laterani, Jan. 29.) [HUGO, Praemonstr. annales, II, Prob., p. 412.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO, abbati ecclesiae S. Mariae Regiae-Vallis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae Regiae-Vallis, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessorum nostrorum Innocentii, Eugenii, Alexandri, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra tutela suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam, atque institutionem Praemonstratensem in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem eeclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ipsam scilicet vallem in qua fundata est abbatia, a prato Bovini sicut dictat labium nemoris quod dicitur Forest, usque ad viam Ovium, quae descendit a Fracia subtus pratum, et ex altera parte ab eodem prato Bovini, sicut dictat labium Chelme usque ad fontem Beliardis, et a fonte usque ad viam subtus pratum, sicut dictat via quae juxta Fraciam vadit ad Horreum. Terram Franciae quam dederunt vobis Guerardus et Theodoricus, domini de Sorceio, assensu omnium haeredum suorum, et per manum Henrici, quondam Tullensis episcopi, a quo in feudum tenebant. Allodium de Bernaicuria quod dederunt vobis, assensu Stephani, quondam Metensis episcopi, et Rainaldi, comitis Barri, in terris, silvis, pasturis, haeredes ejusdem allodii manentes in subscriptis villis, Neves scilicet, Commarceio, Sorbeio, Meligneio, Levovilla, locum de Bemont, qui antiquitus Rampuns dicebatur, certis metis videlicet crucibus et foraminibus in quercubus factis limitatum, quem dederunt vobis in terris, silvis, aquis et quorumlibet animalium pasturis, totius terrae domino de Commarceio pertinentis, Stephania, comitissa praedicti castri, assensu Simonis filii sui et filiarum suarum Sophiae et Agnetis, et Stephani, quondam Metensis episcopi a quo illum in feudum tenebat, et Stephanus de Sorceio et Savaricus de Belloramo, assensu uxoris suae Mathildis, et Philippus, castellanus Barri, assensu filiorum suorum Gerardi et Ulrici, et Petri, Tullensis episcopi, et totius capituli Tullensis. Sedem molendini quam dederunt vobis praedicti haeredes cum terris ante et retro eidem molendino et stagno, aquarumve cursui necessariis super rivulum qui currit ad pedem montis Furnellorum cum eodem monte, sicut dictat utraque vallis hinc et inde. Allodium de Sanzeio cum proprio banno in terris, silvis, pratis, aquis, et villarum adjacentium communibus pasturis, quod dederunt vobis Letardus de Thazeio, assensu uxoris suae Alcidis et haeredum suorum Joannis de Morcio, Valteri de Vodio et Henrici filii sui, et Vidricus de Blenau, assensu Richardi filii sui et filiae suae Bonae Filiae, et haeredum suorum Joannis de Moreio, Valteri de Vodio et Henrici filii sui et Matthaei, filii Simonis de Blenau. Locum Rengis- Vallis cum omnibus pertinentiis, quem habetis a capitulo Sancti Stephani Tullensis, et Havilda de Aspero Monte, assensu filiorum suorum Goberti et Theodorici, et a Balduino de Umplona. Locum de Jandoria cum omnibus pertinentiis suis, quem habetis ab abbate et capitulo Sancti Leonis Tullensis sub censu decem solidorum annuatim persolvendorum. Allodium de Utigneio quem dederunt vobis Valterus de Vodio, assensu fratris sui Simonis et sororis suae Berthae, et Matthei filii sui, et Hugo Rufus, et Henricus frater ejus, assensu Hugonis filii sui et Hodiernae filiae suae; silvulam quae Parvum Porum vocatur, et decem falces prati in Precra, et duas falces allodii inter Broceium et Sevodium, et sex jornalia terrae juxta Porum, quae dedit vobis Valterus de Vadio, assensu Henrici filii sui et filiarum suarum Agathae et Aleidis, pro filiabus suis in ecclesia vestra conversis. Decem et octo denarios quos idem Valterus vobis in perpetuum remisit, pro Havilde uxore sua in ecclesia vestra sepulta. Locum Jovillaris cum omnibus pertinentiis suis, quem habetis a Gofrido de Joinvilla et a Mathilde de Vienna cognomento Lupa. Locum de Gravia in Hungaria cum omnibus pertinentiis suis, quem habetis a Mendino, quondam Albensis Ecclesiae praeposito, cum omni integritate patrimonii sui assensu omnium haeredum suorum. Locum Sanctae Crucis in Marchia juxta Francamvillam, quae antiquitus Eremus vocabatur, cum omnibus pertinentiis suis terris, pratis, vineis et molendinis. Ecclesiam Sancti Stephani regis cum omnibus pertinentiis suis. Quatuor falces prati quas dedit vobis Hugo, dominus de Sorceio, in brolio suo ultra Navam pro filio suo Theobaldo in ecclesia vestra sepulto; tres falces prati supra vadum Sancti Martini, quas dedit vobis Garnerus Bocherans in ecclesia vestra conversus. Tres falces prati in Preca et duas inter Sevodium et Wacon eum vinea apud Bruveium juxta fontem, quae appellatur Busita, quae dedit vobis Henricus de Francavilla, pro filia sua in ecclesia vestra conversa. Pratum et vineam quae dedit vobis Otto miles de Bruleio , assensu uxoris suae Thecelinae, pro filia sua in ecclesia vestra conversa; vineas quas dedit vobis Oda, uxor Themanni, in Monte Barri, pro filia sua in ecclesia vestra conversa; vineas quas dedit vobis Valterus de Vodio, conversus vester, in eodem Monte; vineas quas dedit vobis Fridericus, conversus vester, retro monasterium; vineas quas dedit Rainaldus de Bruleio conversus vester in Risset; vineas quas dedit vobis Ermengardis de Broceio pro filia sua in ecclesia vestra sepulta; vineas quas dederunt vobis Theodericus et Wlfardus et Drogo et Hugo, conversi vestri; vineas quas dedit vobis Rainaldus Borrei cum tribus jornalibus terrae in Estrimes pro Hugone filio suo in ecclesia vestra canonico. Vineas et prata et terras quas dedit vobis Theodericus, conversus vester, in eadem villa. Praeterea quidquid habetis infra parochias, videlicet de Brureio, de Lucceio et de Langneio, in terris, pratis, vineis, decimis et molendinis nihilominus confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, absque abbatis sui licentia ab eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Iuhibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum, liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli vestri, aut majoris et sanioris partis ejusdem; si quae vero donationes vel alienationes aliter, quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ob evitandas vero saecularium frequentias liberum sit vobis, salvo jure dioecesani episcopi, et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis, cum necesse fuerit, vobis et familiae vestrae divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati et interdicti fuerint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam, vel rapinam, vel furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere aut interficere audeat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et canonica justitia dioecesani episcopi. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant, Amen. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae episcopus. Ego Paulus Praenestinus, episc. Ego Petrus, presb. card. S. Susannae. Ego Vivianus S. Stephani de Caelio-Monte, Presb. card. Ego Cynthius, presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Hugo, presb. card. tit. S. Clementis. Ego Arduinus, presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Marcellus, presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Jacobus, diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Ramerius, diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Ranerius, S. Adriani diac. card. Data Laterani per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Kal. Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181; pontificatus vero domini Lucii papae III anno prim
( Bruley )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
34
XXXIV. Monasterii S. Mariae de Nemore protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Jan. 30.) [HUGO, sacri et canonici ordinis Praemonst. Annales, t. II, Prob., p. CXXXVI.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUANERO, abbati ecclesiae Sanctae Mariae de Nemore, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Nemore, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum, et beati Augustini Regulam, atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Vallem scilicet in qua fundata est abbatia, a nemore Sanctae Glodesindis usque ad nemus Sancti Stephani et usque ad Bellai, cum colle supereminentis ex utraque parte praedictae vallis quam dederunt vobis Rainaldus et Almaricus, et Bertrudis de Venderiis et Letardus de Villers, assensu omnium haeredum suorum et assensu Judith abbatissae et totius capituli sanctimonialium Sancti Petri Metensis, et Simonis ducis Lotharingiae ejusdem ecclesiae advocati. Capellam inferiorem Sanctae Mariae Magdalenae cum censu et decimis et omnibus pertinentiis suis. Capellam de Prismeio liberam quam Matthaeus, dux Lotharingiae, vobis dedit assensu Henrici, quondam Tullensis episcopi, et filiorum suorum Simonis et Friderici. Partem allodii de Blanzei quam dedit vobis Matthaeus, dux Lotharingiae, liberam ab omni exactione et ab omni costuma immunem, assensu uxoris suae Berthae et filiorum suorum Simonis, Friderici, Matthaei et Roberti fratris sui, et Theodorici de Sassures, ejusdem allodii advocati, qui eamdem advocatiam in manu ducis, a quo eamdem tenebat, resignavit. Alteram partem ejusdem allodii in terris, pratis, vineis, silvis, pascuis et banno, quam habetis ab abbate Hugone et capitulo Sancti Apri Tullensis sub censu sex solidorum Tullensis monetae, in festo sanctorum Innocentium annuatim persolvendorum. Ecclesiam ejusdem villae de Blanzei cum omnibus pertinentiis suis, dote scilicet vineis, pratis, decimis, oblationibus et eleemosynis, quam habetis ab abbatissa et capitulo ecclesiae de Buxeriis sub censu sex resalium, trium siliginis, et trium frumenti, in festo Sancti Martini persolvendorum, per manum Henrici, quondam Tullensis episcopi, et Hugonis Rufi, ejusdem ecclesiae tunc archidiaconi, qui censum praedictae ecclesiae ad eos spectantem vobis in perpetuum remiserunt. Curiam de Tautecurt et curiam de Sparnemalla , quas dedit vobis Willelmus, Prisnei advocatus; Tautecurt scilicet sicut eam possidebat in longum et latum a cruce usque ad bannum Jaunei . Curiam de Sparnemalla cum omnibus pertinentiis suis, assensu filiorum suorum Girardi et Alexandri, omniumque hominum ad se pertinentium, et Matthaei ducis Lotharingorum, a quo praedictas curias in feudum tenebat. Curiam de monte Parignei, quam dedit vobis Drogo de Mancei, sicut eam possidebat a croada Willelmi advocati, vobis ab ipso tradita usque ad terminum Ernaldivillae , et a rupe anteriore usque ad sylvam Beaunville. Curiam de Romermunt cum omnibus pertinentiis suis, quam Cono de Asmancia et Becelinus filius suus cum uxore sua Lupa, assensu filiorum suorum Andreae et Jofridi et Boemundi de Ramere villa , nepotis eorum aliorumque cohaeredum vobis in perpetuum tradiderunt. Allodium de Marboge , in quo grangia vestra sita est, quod Garsilius de Domeure, uxorque sua Regina cum omnibus appenditiis suis vobis dederunt, assensu filii sui Hugonis et filiae suae Garsiliae. Duos molendinorum situs, quos Fulco de Moreio , uxorque sua comitissa vobis dederunt, assensu filii sui Joannis. Vineas quas habetis apud Vanderes, Runamprei, Seuranvigne, Laureiz, cum pratis in eadem villa adjacentibus: vineas apud Villers cum pratis quae in eadem villa habetis; vineas quas habetis apud Nouvarai. Quatuor partes tertiae partis decimarum de Parneio , tam grossarum quam minutarum, quarum unam habetis a Theodorico abbate et capitulo sancti Mansneti Tullensis sub censu duodecim denariorum, in festo sancti Mansneti annuatim persolvendorum, aliam quam habetis ab abbate et capitulo sancti Aggerici Virdunensis, sub censu trium sextariorum siliginis; aliam quam habetis a Balduino de Asperomonte, per manum Tullensis episcopi, assensu sororum suarum Alburgis et Comitissae, uxorisque suae Elisabeth et filiorum suorum Simonis, Hugonis, Formeri et Alberti; aliam quam habetis ab Hugone et fratre suo Reinaldo de Monzuns per manum praedicti Tullensis episcopi. Vineam quam dedit vobis Willelmus, advocatus de Prisneio, in clauso. Vineam quam dedit vobis Haimo, sacerdos de Prismei, in franco. Vineam quam dedit vobis Richerus de Warpei. Vineam quam dedit vobis Joannes de Farre in Pronora. Vineam quam dedit vobis Joannes de Rosigno in Vinulis. Vineam quam dederunt vobis Hugo et Gobertus fratres de Vilerces in vinulis. Duas vineas in vinulis quas habetis ab Hugone fratre vestro de Prisnei. Vineam apud Prisnei quam dedit vobis Gualterus sacerdos de eadem villa. Vineam quam dedit vobis Hugo presbyter de Prisneio inter castrum et villam. Allodium in eodem loco quod dedit vobis Ida de Sampigneio, assensu filiorum suorum Ulrici, Garneri et Theodorici. Allodium in praedicto loco quod dedit vobis Hauvildis de Parnei assensu filiae filii sui Hugonis et Henrici mariti sui de Castro. Vineam in Galteri-Campo quam dedit vobis Albertus de Parneis. Vineam quam dedit vobis Rechitia in eodem loco. Vineam in Daramprei quam dedit vobis Suenrus. Vineam quam dedit vobis Letardus de Vilers, nomine Rovigne. Vineam quam dederunt vobis Godefridus et uxor ejus Bonafilia in eodem loco. Vineam in Fosseis quam dedit vobis Widricus miles Cusiaensis. Vineam in Genval quam dedit vobis Letardus de Vilers. Duas vineas quas habetis in Fosseis a fratre vestro Gualone; vineam juxta Bellelai, quam dedit vobis Uscha. Tres vineas quarum duas habetis in eodem loco, tertiam ad Melariam. Vineam apud Fosseis in loco qui dicitur Liuns. Vineam in Murvaldi loco quam dedit vobis Drogo de Claro-monte. Vineam in eodem loco quam dederunt vobis Dudardus et Drogo fratres. Vineam in eodem loco quam dedit vobis Richardus. Vineam juxta torcular quam dederunt vobis Drogo et Theobaldus fratres. Vineam juxta eumdem locum in Hodani-vinea quam dedit vobis Drogo. Vineam in eodem loco quam dedit vobis Garterus Filamont: Vineam in eodem loco quam dedit vobis Hugo Clari-montis. Vineam in eodem loco quam dederunt vobis Drogo et uxor ejus. Vineam ad Melariam quam dedit vobis Simon. Vineam ad Andelandi fontem quam dedit vobis Galterus frater Balduini. Vineam in Bellilei quam dedit vobis Lifridus. Vineam nomine Bellelai quam dedit vobis Ancelinus Miles de Venderia. Vineam nomine Gerundia quam habetis a sorore vestra Rechitia et filia ejus Bertrude. Vineam in eodem loco quem dedit vobis Garinus. Duas vineas quarum unam habetis in Blacerio, aliam in Alandi vinea, quas Aledis de Venderia et filii sui Alexander et Simon dederunt. Vineam juxta Sorberium quam dedit vobis Martinus. Vineam in Credie vinea quam dedit vobis Gista. Vineam in Gunval quam dedit Herbertus. Vineam in eodem loco quam habetis ab Ascelino Fasne fratre vestro et uxore sua. Vineam in eodem loco quam dedit vobis Drogo de Salia et uxor ejus. Vineam in Winaprei quam dedit vobis Rodulphus filius Aulae. Vineam in eodem loco quam dedit vobis Holiardis. Vineam juxta torcular, quam dederunt vobis Joannes et Bono fratres de Parneio. Pratum juxta Parneium quod dederunt vobis Galterus et Julo filius ejus, et Richardus et Halvindis. Pratum quod dedit vobis soror vestra Rechitia in Mollum . Quinque molendina quae habetis, quorum quatuor sita sunt super Mantheum fluvium, unum juxta Borleacurt nomine Goranges, aliud juxta Vilers cum prato in quo situm est; tertium et quartum in banno de Vanderiis; quintum inter Vilers et abbatiam vestram. Allodium quod dedit vobis Witerus de Escrignes, in terris, sylvis, pasturis, in finibus vestris villae, assensu Ricoldis uxoris suae et filii sui Garneri et Heuvildis sororis suae et filiorum et filiarum ejusdem sororis, Lamberti videlicet et Galteri, Havuildis et Odilia. Allodium in eisdem finibus, quod dederunt vobis in terris, sylvis, pasturis, Hugo de Tireio et sorores suae et Hugo de Munzuns et uxor ejus Bonafilia, assensu filii sui Theodorici et filiae suae Falchatae et Hugo de Bricio, assensu filiorum suorum Herbranni, Hugonis et Arnulphi. Allodium in eisdem finibus quod dicitur Berlairet, quod dederunt vobis Hauno de Grunsuncurt assensu filiorum suorum Henrici, Stephani et Hugo et Bovo milites de eadem villa, et Holiardis uxor Gerardi de Rambertcurt, assensu filiorum et filiarum suarum Fulconis, Galteri, Hugonis et Elisabeth. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimento animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Inhibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet ecclesiae vestrae beneficium collatum liceat alicui personaliter dari, seu alio modo alienari sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus, ne aliqui canonici, seu conversi sub protectione domus vestrae astricti sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant, ultra pretium capituli sui providentiae provisum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserit non teneatur conventus, sine cujus licentia et consensu hoc egerant, pro his aliquatenus respondere. Praeterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere; atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentias, liberum sit, salvo jure dioecesani episcopi et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere et in ipsis, cum necesse fuerit vobis et familiae vestrae, divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sacro, consecrationibus ecclesiarum, odinationibus clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nulius obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam, vel rapinam, furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere vel interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, etc. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis et sanctae Rufinae episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Petrus, presbyter cardinalis tituli S. Suzannae. Ego Vivianus, presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte. Ego Cinthius, presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Hugo, presb. card. tit. S. Clementis. Ego Arduinus, presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Matthaeus, presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborans, presb. card. sanctae Mariae trans Tiberim tituli Calixti. Ego Jacobus, diac. card. sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Rainerius, diac. card. S. Georgii ad Velum aureum. Ego Gratianus, sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Ranerius, sancti Adriani diac. card. Datum Laterani per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Kalendas Februarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero Domini Lucii Papae III, anno primo.
( Sparmalle ) ( Jauny ) ( Ernaville ) ( Rumereville ) ( Marbache ) ( Morey ) ( Norroy ) ( Villers ) ( Moulon )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
35
XXXV. Ecclesiae S. Mariae Eugebinae possessiones et privilegia confirmat. (Laterani.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 639.--Diploma fere est idem cum eo quod jam eisdem concesserat Alexander III papa, anno 1170, III Kal. Novembris, indict. IV; hoc unum tantum peculiare legitur:]
Libertates insuper et immunitates a bo. mem. B. Eugubino episcopo in omnibus cum possessionibus et aliis bonis vobis ab initio concessis, et antiquas et rationabiles ecclesiae vestrae consuetudines, nec non decimationes, oblationes et mortuaria, quae ab annis quadraginta et amplius vos asseritis percepisse, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et eidem ecclesiae praesenti privilegio confirmamus. Prohibemus quoque ut infra antiquos terminos, tam majoris ecclesiae quam aliarum ecclesiarum vestri episcopatus nullus de novo aliam plebem, vel ecclesiam, aut oratorium sine consensu vestri episcopi et vestro aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum, etc. Si qua igitur in futurum, etc. Hanc nostrae constitutionis, etc.
Locus + sigilli. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae episc. Ego Paulus, Praenestinae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus, tituli S. Susannae presb. card. Ego Vivianus, tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. card. Ego Cinthius, tituli sanctae Caeciliae presb. card. Ego Hugo tituli sancti Clementis presb. card. Ego Jacinthus, diac. card. S. Mariae in Cosmedin Ego Raynerius, diac. card. tit. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus, sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Matthaeus, S. Mariae Novae diac. card. Datum Laterani per manum Alberti, S. R. E. presb. cardinalis cancel., IV Januarii, ind. XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, Pontif. vero D. Lucii papae III, anno I.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
36
XXXVI. Ad I. priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Laterani, Febr. 2.) [BALUZ., Miscell., ed. Mansi, IV, 597.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis I, priori, et fratribus S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Relatum est nobis ex parte vestra quod D. prior ecclesiae S. Martini Senensis, absque tuo, fili prior, et aliorum fratrum suorum consilio et assensu, contra etiam privilegia sedis apostolicae insolita gravamina ipsi Ecclesiae imponere pro sua temeritate praesumpserit. Quoniam igitur quae facta fuerint enormiter, apostolica debent auctoritate cassari, et culpa personae non debet in damnum Ecclesiae redundare, praesentibus litteris vobis indulgemus ut quod a praefato priore vobis inconsultis illicite factum est in manifestum detrimentum Ecclesiae, non teneamini aliquatenus observare. Data Laterani, IV Nov. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
37
XXXVII. Ecclesiae S. Waldetrudis Montensis protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat. (Laterani, Febr. 18.) [MIRAEUS, Opp. diplom., III, 350.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus ELISABETH priorissae S. Waldetrudis, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis in perpetuum.
Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso , sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eas a proposito revocet, aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam S. Waldetrudis, in qua divino mancipatae estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum, et B. Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesiae impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino, poterit adipisci, firmo vobis et illis quae vobis successerint illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum in primis in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis; quaecunque apud villam de Nimy in terris, pratis, aquis, domibus, molendinisve hahere noscimini; altare de Comis cum pertinentiis suis, quod vobis dedit Lictardus, Cameracensis episcopus, et quidquid in eadem villa possidetis; altare de Framerico cum appenditiis suis, de dono Alberti quondam Cameracensis episcopi et quidquid in eadem villa possidetis; altare de Mazca de dono Nicolai quondam Cameracensis episcopi; altare de Castres cum pertinentiis, quod vobis dedit Burchardus, quondam Cameracensis episcopus, et quidquid in eadem villa habere noscimini; altare de Braniavillotica cum pertinentiis suis, quod dedit vobis Lietbertus, quondam Cameracensis episcopus, et quidquid in ea villa habere noscimini; villam de Kevy, villam de Kuasrignon, villam de Hal, villam de Herentael, villam de Honestade, villam de Gemapia, servos et ancillas ecclesiae nostrae addictos; censum etiam quem vobis debet ecclesia de Guilenghiem, decem scilicet solidorum Valecenensis monetae; censum quem vobis debet monasterium de Liechies, quinque solidorum monetae Namurcensis. Antiquas et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae hactenus observatas, perpetuis decernimus temporibus inviolabiliter observari. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat. Liceat vobis personas e saeculo fugientes liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas absque contradictione qualibet retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, fas sit vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce, officia divina celebrare. Prohibemus insuper ne quis in vos, vel in ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa audeat promulgare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se ibi sepeliri deliberaverint, nullus obsistat, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salva apostolicae sedis auctoritate et diaecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam, etc. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae cardinalis episcopus. Ego Petrus Tusculanensis. Ego Paulus, Praenestinus episcopus, etc. Datum Laterani per manum Alberti, S. R. E. presbyteri cardinalis cancellarii, XII Kalendas Martii, indictione XV, Incarn. Dom. 1181, pontificatus vero domini Lucii papae nostri anno primo
(Matth. XXV) (quod absit!)
[Quesne]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
38
XXXVIII. Parthenonis S. Mariae et S. Petri de Caroli-Castro protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Febr. 25.) [DUNOD Hist. des Sequanois, t. I, Preuves, p. 100.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, abbatissae monasterii S. M. et S. P. de Caroli-Castro, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in praedicto monasterio.
Officium justa postulantibus indulgere vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Quapropter, dilectae in Christo filiae, justis vestris postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio ad exemplar felicis memoriae Urbani, Alexandri, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam esse dignoscitur institutus in eodem monasterio, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Noire et medietatem Ostelens; ecclesiam de Moolers cum quadam parte territorii; ecclesiam de Raons cum duobus mansis in eadem villa; villam Sancti Lamani cum appendiciis suis; ecclesiam de Brairi; in villa Arlaci mansos tres, et ecclesiam Sancti Vincentii; in castello Arlaci capellam Sancti Nicolai in Blaterans, sexdecim mansos et medietatem villae de Larnai; apud Vincens quinque mansos; in Lombar quatuor mansos, jus quod habetis in ecclesia Sancti Germani et Capellania in villa de Playnoisel; ecclesiam Sancti Remigii et mansum de Moseres; ecclesiam de Calmargis, in parochia de Vetars quidquid juste possidetis, castrum de Galardin, quod nobilis vir Willelmus comes in tua dilecta in Christo filia et aliorum plurimorum praesentia refutavit, ecclesiam de Juvingey, ecclesiam de Arinthod; villam Plesiaci cum appenditiis suis, villam de Louveres, villam Moronensem in . . . . . mansos tres, in Chilim quinque mansos; ecclesiam Turbionis cum ipsa villa; tertiam partem de Faisse cum ecclesia; ecclesiam de Fied cum aedificio domini Guidonis eremitae, in Beseno ecclesiam Sancti Joannis Baptistae; in Crotenai ecclesiam S. Petri, capellam de Novavilla, villam Ministroli; Carolicastrum integrum cum omnibus pertinentiis suis, et quidquid in parochia Ledonensi possidetis. Praeterea, Willelmo comite Burgundionum et Matisconensis viam universae carnis ingresso, Pontia comitissa, uxor ejus, cum Stephano et Gerardo filiis suis, tallias et alia emolumenta quae in earum terra contra justitiam faciebant, in praesentia venerabilis fratris nostri Humberti, Bisuntinensis archiepiscopi, supradictae ecclesiae, pietatis intuitu, refutarunt; et Tibertus de Montmoret ecclesiam Paintarum, campanariam et gerbariam quae in quosdam homines monasterii faciebat, et septem nummos, quos in festo sancti Martini annuatim in unoquoque manso et Caroli Castrensi ecclesia exigebat, in praesentia quorumdam nobilium pro animae suae remedio et salute reliquit. Easdem refutationes praesentis scripti privilegio communimus, et inconcussas perpetuis temporibus permanere. Sane quieti vestrae in posterum providere volentes, auctoritate apostolica inhibemus ut, in possessionibus coenobii vestri sine vestro et earum quae vobis successerint consilio et assensu, nullus omnino turres, domos, vel munitiones aliquas aedificare praesumat; adjicientes etiam ut terras et possessiones ad vestrum monasterium pertinentes nullus, absque causa rationabili, vobis vel his qui post vos successerint nescientibus et invitis, emendi habeat facultatem; et si emerit, venditio illa nihil habeat firmitatis. In electione autem abbatissae nulla prorsus saecularis persona, vocem vel potestatem sibi audeat arrogare; sed, obeunte te, Petronilla abbatissa dilecta in Christo filia, vel earum quae tibi successerint, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, praeter eam quam sorores ejusdem loci, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere et minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur . . . pro quarum gubernatione ac institutione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Sane vos ad judicium hujus praescriptae a Romana ecclesia protectionis, decem libras cerae, septimo anno redeunte, Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Redemptoris Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Sequuntur signa Lucii, Catholicae ecclesiae episcopi, et multorum aliorum, tam cardinalium quam episcoporum, et in fine: Datum Laterani per manum Alberti, S. R. E. presbyt. cardinalis et cancellarii, V Kal Martii, indict. XV, anno Incarnationis Dominicae 1181, pontif. vero D. Lucii pap. ann. III.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
39
XXXIX. Privilegium super redemptione decimarum Osnaburgensis Ecclesiae. (Laterani, Mart. 2.) [MOESER, Osn. Gesch., IV, 102.)
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Sancti Petri Osnaburgensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a nobis rationabiliter expetuntur, animo nos decet libenti concedere, et ea effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, decimas ad ecclesiam ipsam spectantes quibuscunque modis poteritis de manu redimere laicorum et eas, nullius contradictione obstante, vestris usibus applicare liberam auctoritate praesentium vobis impendimus facultatem. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, VI Nonas Martii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
40
XL. Privilegium de decimis laico non concedendis. (Laterani, Mart. 3.) [ Ibid., IV, 103.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri , Osnaburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitatis tuae discretio non ignorat, sicut pro certo credimus, quod cum decimae sine periculo nequeant a laicis possideri, non sunt eis sub occasione aliqua concedendae. Ideoque auctoritate apostolica prohibemus ne decimas, quae de manu laica sunt ereptae vel liberari poterunt in futurum, cuiquam laicorum assignes, sed in refectionem ecclesiarum et sustentationem clericorum et pauperum, sicut in canonibus est statutum, studiose convertas, ita quod ex hoc nec hominum detractionem incurras, nec indignationem divinam in supremo valeas examine formidare. Datum Laterani, V Nonas Martii. LUCIUS PAPA III.
[ARNOLDO]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
41
XLI. Privilegium de sepultura in ecclesia Osnaburgensi. (Laterani, Mart. 3.) [ Ibid. ]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . praeposito et conventui Osnaburgensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Si quando postulatur a nobis quod juri conveniat, et ab ecclesiastica non dissonet honestate, petentium desideriis facilem debemus impertiri consensum, eorumque vota effectu prosequente complere. Eapropter, postulationibus vestris gratum impertientes assensum, sepulturam ecclesiae vestrae liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, V Nonas Martii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
42
XLII. Ecclesias et bona monasterii S. Cassiani de Carisio confirmat. (Laterani, Mart. 8.) [ Annal. Camaldul., IV, Append., p. 107.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ANGELO abbati Sancti Cassiani de Carisio, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino estis mancipati obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, imprimis siqnidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Possessionum autem nomina duximus exprimenda: Villam de Carisio cum curte et districto et omnibus pertinentiis ejus, cum flumine Rogulo; ecclesiam Sancti Michaelis de Monterutrulo cum omnibus quae habet et possidet, et cum omnibus quae habetis in curte et castello de Peczole; ecclesiam Sancti Cerbonii cum omnibus quae habetis in villa et curte de Applano; et quae habetis in Rocoa, et curte de Valli; et partem quam habetis in ecclesia Sancti Justi; et omnia quae habetis in curte Aliga, et in curte et districto de Foliano, et in podio de monte Fusculo, et in curte de Alatreta eum ecclesia Sancti Andreae et omnibus quae habetis in eadem villa; ecclesiam Sancti Pontiani cum podio, villa et curte ejusdem; et quae habetis in curte de Legul et in curte de Toguano, et in curte de castro Falfi; ecclesiam Sancti Petri de Libiano cum his quae habetis in villa de Libiano; ecclesiam Sanctae Mariae de Griciano cum omnibus, quae habetis in Griciano, et curte ejus; et omnia quae habetis in Montecucari; et in curte de Monticlo, et in curte de Pava, et in curte de Casanova; et in villa de Padule, et in curte de Camuliano, et in curte de Palaja, et in curte de Montezano; et ecclesiam Sancti Fridiani de Pomponiano cum omnibus pertinentiis suis, et cum omnibus quae habetis in castello, et curte et districto de Bibone; et quae habetis in curte de Gavorrano; ecclesiam Sancti Andreae de Ravi cum omnibus quae habet et possidet, et omnia quae ad vos pertinent in eadem curte de Ravi; ecclesiam Sancti Germani cum omnibus quae possidet, quae sita in curte de Collemajori, et quaecunque habetis in curte et districto de Buriano; et omnia quae habetis in curte de Cumulo, et in curte de Ceole. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem vestram recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentem vero sine communium litterarum cautione audeat retinere. Porro cum generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare; parochialibus autem ecclesiis, quas tenetis liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Prohibemus autem ne quis in vos excommunicationis aut suspensionis seu in monasterium vel ecclesias vestras interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa promulget. Caeterum chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, per dioecesanum episcopum gratis et sine difficultate vobis praecipimus exhiberi. Statuimus insuper ut, infra fines parochiarum vestrarum, absque consensu episcopi dioecesani et vestro nullus ecclesiam vel oratorium de novo aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanae Ecclesiae. Praeterea sepulturam monasterii vestri liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quolibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona etc. ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER. Ego Lucius, Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodinus, Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus ss. Ego Petrus, Tusculanus episcopus ss. Ego Paulus, Praenestinus episcopus ss. Ego Petrus, tit. Sanctae Susannae presb. card. ss. Ego Vivianus, presbyt. cardinalis tit. Sancti Stephani in Coelio monte ss. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Caeciliae ss. Ego Hugo, presb. card. tit. Sancti Clementis, ss Ego Arduinus, tit. Sanctae Crucis in Jerusalem presb. card. ss. Ego Matthaeus, tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Hyacinthus, diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego Rainerius, diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss Ego Rainerius Sancti Adriani diac. card. ss. . . . . . per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis cancellarii, VIII Idus Martii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domni Lucii III papae anno I.
( Pendet consuetum plumbeum sigillum. )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
43
XLIII. Privilegium pro Ecclesia Mutinensi. (Laterani, Mart. 9.) [TIRABOSCHI, Memorie Moden., III, 82.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BONIFACIO, praeposito Mutinensis Ecclesiae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum.
Effectum juste postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Mutinensem Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessoris nostri Alexandri papae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam de Mocclena, ecclesiam Sancti Martini de Ponte ducis, decimam piscium ejusdem loci, tenementum Pelavicinii, Saccuucii et comitis de Massa, ecclesiam de Cesa et mansos quos ibi habetis, ecclesiam Sancti Jacobi de Aqualonga, et villam ejusdem loci, ecclesiam Sanctae Mariae de Situla, castrum Panzani cum curte et ecclesia, villam Marzani, ecclesiam Sancti Maronis, Molendinum et possessiones quas ibi habetis, medietatem Castri Novi, et ecclesiam, castrum Petrosae et ecclesiam, villam de Prato, villam de Guerlo, et ecclesiam, et quidquid habetis in curte Castri Veteris, ecclesiam de Monte Cuculo, ecclesiam Sancti Martini de Curso, plebem de Coligaria cum ecclesiis suis, scilicet ecclesia Sanctae Mariae in Strata sita juxta flumen Panarij, ecclesia Sancti Dalmatii et ecclesia de Coligarola, ecclesia de Fossato Regio, ecclesia de Insula, ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae, et Sancti Cusaldi et hospitali ejusdem ecclesiae, quartam partem territorii Miotinae cum decimis quae jure proprietatis canonice vestrae pertinet, et decimas quartae partis ejusdem territorii ad episcopum pertinentis et molendina quae in praefata quarta parte canonice consistunt, et quidquid habetis in Soleria pro concambio quod fecistis cum Manfredino filio Bernardini quondam Manfredi. Antiquas praeterea et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae hactenus observatas ratas habemus, et eas auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus quoque ut infra parochias ecclesiarum vestrarum nullus ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et vestro aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Interdicimus etiam ne quis in vos vel ecclesiam vestram sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare praesumat. Sepulturam praeterea Mutinensium civium eidem ecclesiae liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia parochialium ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et episcopi vestri canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Bene valete Ego Lucius, sanctae Romanae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Theodinus, Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus, subscripsi. Ego Petrus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Petrus, presb. cardinalis titulo Sanctae Suzannae, subscripsi. Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani Ego Vivianus, presb. cardinalis titulo Sancti Stephani in Coelio Monte, subscripsi. Ego Cynthius presb. cardin. titulo Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Hugo, presbyt. cardinalis titulo Sancti Clementis, subscripsi. Ego Ard., presb. cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem, subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Hyacinthus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin, subscripsi. Ego Rainerius, diac. cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi diaconus cardinalis, subscripsi. Datum Laterani per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Martii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domni Lucii papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
44
XLIV. Privilegium concessum canonicis ecclesiae Placentinae. (Laterani, Mart. 10.) [CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 366.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . praeposito et canonicis ecclesiae Placentinae salutem, et apostolicam benedictionem
Dignum est et consentaneum rationi, ut singulis ecclesiis dignitates, et jura sua diligenti studio conservemus, et ne aliquorum malignitate turbentur, congruam sollicitudinem adhibere. Hac itaque ratione inducti, et vestris precibus inclinati auctoritate apostolica prohibemus, ne cui liceat infra parochias ecclesiarum vestrarum sine dioecesani episcopi et vestro assensu ecclesiam vel oratorium construere, salvis nimirum authenticis scriptis Romanae Ecclesiae. Datum Laterani, VI Idus Marti
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
46
XLVI. Ad episcopos et clericos Scotiae.--De absolutione Willelmi, regis Scotiae. (Velletri, Mart. 17.) [MANSI, Concil., XXII, 474.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, episcopis, abbatibus, clero et populo per Scotiam constituto, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum regibus tanquam praecellentibus Apostolus statuerit deferendum, dignum est et consonum rationi, ut eos tanquam filios charissimos propensius honoremus, et in devotione beati Petri et sacrosanctae Romanae Ecclesiae, annuendo justis illorum desideriis, attendamus. Accepimus autem quod cum charissimus in Christo filius noster Willelmus, illustris rex Scotorum, electioni et consecrationi venerabilis fratris nostri Joannis episcopi inexorabiliter obviaret, obtentu litterarum sanctae recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, bonae memoriae Rogerus Eboracensis archiepiscopus, et jam episcopus dictus, in eum et regnum et quosdam de regno sententiam excommunicationis promulgarunt. Caeterum venerabilis frater noster Jocelinus, Glascuensis episcopus, et dilecti filii Arnaldus de Melros et Osbertus Kalkoensis abbates, et Walterus, prior Sanctae Columbae de Insula, propter hoc ad sedem apostolicam accedentes, sua nobis assertione monstrarunt quod archiepiscopus excommunicationis in regem, et interdicti in regnum, et episcopus jam dictus in quosdam de regno excommunicationis, sententiam protulerunt, quam ex multiplici ratione retractandam fore rationabiliter coram nobis et fratribus ostenderunt. Inde utique fuit quod praefato regi, tanquam charissimo in Christo filio deferentes, omnem sententiam jam dicti episcopi pro praefata causa in eum vel suos vel regnum prolatam de communi consilio fratrum auctoritate apostolica relaxavimus, et statuimus illum et suos excommunicatione, et regnum interdicto ex praescripta sententia nostra non teneri. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ei tanquam regi Catholico, et habenti communionem apostolicae sedis, participare minime dubitetis; sed in omnibus illi honorem congruum impendatis. Quanto enim certiores sumus de sinceritate devotionis illius ecclesiis et personis ecclesiasticis regni sui, tanto amplius eum volumus in omnibus in quibus secundum Deum possumus, honorari. Datum Veletrae, decimo sexto Kalendas Aprilis.
[Kalrensis]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
47
XLVII. Monasterii Bellelagiensis protectionem suscipit possessionesque ac jura confirmat. (Velletri, Mart. 19.) [HUGO, sacri et canonici ordinis Praemonst. Annales, t. l, Probat., p. 217.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii de Bellelaia ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur sacrae religionis infringat. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam de Bellelaia, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Innocentii et Eugenii, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, atque institutionis Praemonstratensis formulam, in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Thuvenna cum capella de Reconvilber cum earum appenditiis, tam dote quam decimis; ecclesiam de Boecurt cum curte ejusdem loci et aliis suis appenditiis; ecclesiam Sancti Ursicini de Nugerol cum curte quam ibidem habetis, et aliis appenditiis suis, Salmuris curtem cum vineis; Corceles et Marves, Cascale cum agris, Loueresce et Taragna, allodium in agris et pratis, allodium Manegoldi militis apud Belvilar et apud monasterium, allodium de Vernath, tam in silva quam in agris et pratis; allodium de Fornas, curtem de Racina cum appendiciis suis, curtem de Corcelum cum appendiciis suis apud Divilier, allodium apud de Laimunt, allodium apud Corfawre, allodium apud Sonillier, allodium apud Wingelies, allodium Chunegundis apud Zazingeim, allodium Fridelvonnis apud Bethelaica, allodtum Cononis apud Corginnart, allodium apud Villar, allodium apud Buires, allodium, curtem de Montagis cum appenditiis suis apud Chouna, allodium, monasterium de Grangurt cum appenditiis, videlicet allodio de Cordemasche; curtem de Langier cum appenditiis suis, curtem de Girevilar cum appenditiis suis, allodium apud Althorielie cum omnibus eorum pertinentiis. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare: chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipatis episcopo, si quidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque gravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Prohibemus etiam ut nullus, praeter Basiliensem episcopum, ipsius loci advocatiam occupare praesumat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut, infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam, vel rapinam seu furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere vel interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Tusculan. episcopus. Datum Velletri per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kal. Aprilis, indictione XIV, Incarnat. Dominicae anno 1181, pontificatus vero domini Lucii papae tertii anno primo.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
48
XLVIII. Privilegium pro monasterio S. Quintini Montensis. (Velletri, April. 8.) [GUIBERTI abbatis de Novigento Opera, p. 620.]
LUCIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Montis Sancti Quintini, ejusque fratribus tam praesentibus, quam futuris, etc.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis; praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Duas partes decimae quas acquisivistis in terris Joannis Bortel viginti solidos, etc. Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos absque alicujus contradictione ad conversionem recipere, et in vestro monasterio retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, nisi arctioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia, fas sit de eodem loco discedere: discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, a vobis decimas exigere vel extorquere nullus praesumat. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, eis curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui, ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo, quidquam audeat postulare. Inhibemus etiam ne ecclesias aut terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum, liceat alicui personaliter dari, seu alio modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus ne aliqui fratres seu conversi sub professione domus vestrae astricti, sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant, ultra pretium capituli sui providentia provisum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus, sine cujus licentia et consensu hoc egerint, pro his aliquatenus respondere. Praeterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam, et justitiam vindicare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione, astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, etc. Ut supra, in litteris Eugenii papae. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis, et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Petrus Tusculan. episcopus. Ego Petrus presbiter cardinalis tit. S. Susannae. Ego Vivianus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Arduinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Calixti. Ego Reinerius card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, VI Id. April. anno 1181, papae Lucii III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
49
XLIX. Ad Theobaldum abb. Clun.--Statuit quod nullus ordo seu religio alia ponatur in parochiis juris Cluniacensium. (Velletri, April. 11.) [ Bullarium Cluniacense., p. 76.)
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEOBALDO abbati Clun. ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Injuncti nobis a Deo apostolatus officium et ecclesiasticae utilitatis consideratio nos hortantur et admonent illas Ecclesias, quas in sanctae religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate et religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Theobalde, Ecclesiam tuam, vestigiis antecessorum nostrorum inhaerendo, sincere et tenere, utpote specialem ac per omnia devotam filiam apostolicae sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum praebere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo, seu religio, nisi Cluniacensis ponatur; ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum pontificum Ecclesiae tuae collata, obtentu cujuslibet novae vel supervenientis religionis imminuantur aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos parochiarum tuarum nullus coemeterium absque assensu tuo construere praesumat, salva sedis apostolicae auctoritate. Nulli ergo omnino hominum fas sit hujus nostri decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sane inposterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae operationis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen! Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Tusculan. episcopus. Ego Rainerius diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Vivianus presbyter card. tituli S. Stephani in Coelio Monte. Ego Cynthius presb. card. tit. Sanctae Ceciliae. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Laborans presb. c. S. Mariae trans Tiberim. Datum Velletri, per manum Alberti S. R. E. presbyteri card. et cancellarii, III Idus Aprilis, indict. XV, Incarnat. Dominicae anno 1182, pontificatus autem domini Lucii papae III anno primo
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
50
L. Bona et jura prioratus Sancti Petri de Rumiliaco, Boloniensis dioecesis, confirmat. (Velletri, April. 11.) [ Bullarium Cluniacense, p. 77.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori monasterii Beati Petri de Rumiliaco, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Beati Petri, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In episcopatu Lundoniensi ecclesiam de Stanford, ecclesiam de Lagefara, ecclesiam de Lagefara parva, ecclesiam de Cogeshala, ecclesiam de Teja, ecclesiam de Lanversoch ex dono Eustachii comitis Boloniensis, villam quae vocatur Rumiliacus, et Burdes, et Fosseneis, et Pochim, cum terris a mari usque ad Fon., molendinis, aquis, aquarumque decursibus, adnocariis, pratis, pascuis, silvis, servis et ancillis, et caeteris appendiciis suis. In Anglia, de dono comitis Eustachii, terram solventem annuatim viginti libras sterlinorum in villa quae dicitur Fobinges. Locus autem ipse, scilicet praedictum ipsum monasterium de Rumiliaco cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Tusculanensis episcopus. Ego Vivianus presb. card. tit. Stephani in Coelio Monte. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Rainerius diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Datum Vellet. per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri, cardinalis et cancellarii, III Idus Aprilis, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
51
LI. Monasterii Reichenbacensis protectionem suscipit, possessiones confirmat, privilegia amplificat. (Velletri, April. 14.) [RIED. Cod. diplom. Ratisbon., I, 254.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis REIMBOTONI abbati monasterii Sanctae Mariae in Reichenbach, quod in Ratisponensi episcopatu situm est, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Mariae de Reichenbach in Ratisponensi episcopatu situm, a bonae memoriae Diepaldo marchione, et uxore sua Adelheide constructum et beato Petro oblatum, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Calixti papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri tutela et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem vel quibuslibet aliis sacramentis ecclesiasticis, nullus a vobis aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur . Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat: salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Hoc ipsum etiam de advocati constitutione praecipimus; qui tamen advocatus, si fratribus gravis et monasterio inutilis fuerit, eo amoto, alium loco ejus substituendi liberam vobis concedimus facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, dioecesani episcopi consueta justitia. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia perceptae libertatis, aureum unum annis singulis nobis nostrisque successoribus persolvetis, quemadmodum a praedicto marchione Diepaldo noscitur institutum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Subscripserunt cum papa decem cardinales assensum praedicto protectorio praebentes. Datum Velletri per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, octava decima Kalendas Maii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero Lucii papae III anno primo. Plumbum: LUCIUS PP. III.
(IV Reg. V)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
52
LII. Ecclesiae Gradensis privilegia, petente Henrico patriarcha, confirmat. (Fragmentum. ) (Velletri, April. 18.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1131. Hic subscriptiones tantum et tempus dati diplomatis exhibentur, lectore revocato ad bullam ab Adriano IV Ecclesiae Gradensi concessam. Vide Patrologiae t. CLXXXIII.]
Datum Velletri per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii XIV Kal. Maii, indict. XV, Incarnationis Dominicae 1182, pontificatus vero D. Lucii papae tertii anno I. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus Tusculanensis episcopus. Ego Vivianus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Arduinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. Callisti. Ego Rainerius diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. card. Ego Ardicius S. Theodori diaconus card.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
53
LIII. Monasterii S. Mariae Cellae superioris Wirzeburgensis possessiones confirmat. (Velletri, Maii 1.) [HUGO, Sacri et canonici ordinis Praemonst. annales, t. I, Prob., p. 387.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RABENOLDO abbati monasterii S. Mariae semper Virginis in Cella, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis.
. . . In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo praelibatum monasterium constructum est, cum adjacenti sanctimonialium Cella et curiis monasterio contiguis, Herstart videlicet, et illa quae est ultra fluvium Wrogi sita cum praediis et decimationibus et omnibus pertinentiis suis cultis et incultis; montem etiam qui Rotemberc dicitur, cum omni proventu suo. Ad haec concambium illud quod inter vos et inter episcopum Nuwenburgensem et ecclesiam ipsius, per manus advocati ejusdem ecclesiae, scilicet Theotinis comitis, filii marchionis Conradi, et per manum Manegoldi cujusdam nobilis de Wilpere, et filiorum suorum, quemadmodum felicis recordationis praedecessor noster Alexander papa et imperator Fridericus, Heroldus Wirtzburgensis episcopus, Tuto Nuwemburgensis episcopus, et ipsa Nuwenburgensis Ecclesia privilegiis suis confirmaverunt. Sunt autem haec omnia bonorum quae Nuwenburgensi Ecclesiae in concambio data sunt; bona in Hinsmisart, et in Hosteim, in Carbach et in Birckinvald, de quibus singulis annis viginti octo marcae ecclesiae Nuwenburgensi solvuntur. Haec autem bona in concambio sunt recepta: Haselbrunen villa quaedam et villa quae Walprunnen dicitur, et duae partes villae quae Albestatt dicitur, tertiam vero partem ejusdem villae a canonicis majoris ecclesiae in Wirciburc pro annuo canone vos manu tenetis, cum villa quae Lusenbach dicitur, et cum bonis quibusdam in Hisingen, unde singulis annis sex libras Wirtzeburgensis monetae persolvitis. Mansos sexdecim quoque quos bonae memoriae Heroldus Wirtzeburgensis episcopus, tres libras cum decimis in Turrebach, ad opus infirmorum vestro coenobio contulit, unde singulis annis libram ei persolvitis. Insuper curiam in Mose et curiam in Richesbrunnen, cum decimis et omnibus pertinentiis suis, et curiam in Wirciburcg, et bona vestra in Gernestatd et in Karbach, et curiam in Hetingesfeld cum vineis attinentibus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus vestris colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut, infra clausuras locorum vel grangiarum vestrarum, nullus violentiam, vel rapinam seu furtum committere, aut ignem apponere, seu hominem capere, vel interficere audeat. Liceat quoque vobis clericos aut laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos absque alicujus contradictione ad conversionem recipere et in vestra ecclesia retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine abbatis licentia fas sit de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce, divina officia celebrare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerit eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, etc. Ego Conradus Sal. minister Galinensis episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Petrus Tusculan. episcopus. Ego Petrus tit. S. Susannae presbyt. card. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. card. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Arduinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Matthaeus presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim. tit. S. Calixti. Ego Jacobus S. Mariae in Cosmedin. diac. card. Ego Arditio S. Theodorici diac. card. Ego Rainerus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Rainerus diac. card. S. Adriani. Datum Velletri per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Kalend. Maii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domini Lucii papae III anno I.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
54
LIV. Ecclesiam S. Mariae de Reno tuendam suscipit et ejus bona ac jura confirmat. (Velletri, Maii 3.) [TROMBELLI, Mem. di Reno, p. 376.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO priori ecclesiae Sanctae Mariae de Reno, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Cum nobis sint, licet immeritis, omnium Ecclesiarum cura et sollicitudo commissae, pro statu Ecclesiae vestrae pastoralem cogimur sollicitudinem gerere, et paci vestrae, prout nobis Dominus dederit, intendere diligenter. Ut autem a pravorum incursibus apostolica sitis defensione muniti, Ecclesiam vestram in qua divino estis obsequio mancipati, inducti piis precibus et justis postulationibus vestris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praedicta ecclesia constructa est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Andreae, in Turricella, ecclesiam Sancti Domini juxta Bognum, ecclesiam Sancti Salvatoris; possessiones quae fuerunt Gerardi de Sala; ecclesiam Sanctae Paxedis, sicut a piae memoriae praedecessoribus nostris Anastasio et Alexandro, Romanis pontificibus, vobis concessa est, salvo jure et reverentia cardinalis qui pro tempore in eadem ecclesia fuerit; ecclesiam Sancti Jacobi quae dicitur Casa Dei, cum pertinentiis suis; pontem qui juxta ecclesiam vestram super Renum situs est, cum suis possessionibus. Libertates quoque et immunitates rationabiliter indultas a bonae memoriae Henrico et Girardo Bononien. episcopis ecclesiae vestrae, et aliis ecclesiis vestris quas praediximus, videlicet ut cum omnibus rebus suis, tam mobilibus quam immobilibus, ab omni conditione et a servitio et tributo tenentium ab episcopo, tam monachorum et clericorum quam laicorum, vel alicujus, tam magnae quam parvae personae, dominio, praeter episcopale jus liberae sint penitus et quietae, ratas habemus et firmas easque perpetuis temporibus illibatas manere censemus. Liceat etiam vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestra ecclesia absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit de eodem loco absque licentia prioris sui nisi obtentu arctioris religionis discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Et si aliquis ipsorum fratrum extra claustrum ausus fuerit sine praedicta licentia permanere, si secundo tertiove commonitus resipiscere forte contempserit, liceat priori ejusdem loci excommunicationis in ipsum tanquam in professum suum sententiam promulgare. Praeterea decimas quas a quadraginta annis inconcussas tenuistis, et nunc pacifice retinere noscimini, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus etiam ut nulli fas sit vobis vel ecclesiae vestrae novas et indebitas exactiones imponere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Ad haec, ordinationes clericorum vestrorum a quo malueritis catholico episcopo suscipiendi liberam vobis concedimus facultatem, sicut memorati episcopi facultatem ipsam vobis per authentica scripta indulsisse noscuntur. Fructum quoque vestrorum undecunque de episcopatu Bononiensi venientium, vobis decimas confirmamus, sicut eaedem decimae sunt ab eisdem episcopis ecclesiae vestrae provida circumspectione concessae. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare; aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Bononiensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Chunradus Sal. minister et Sabinensis episcopus ss. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus ss. Ego Petrus Tusculan. episcopus ss. Ego Petrus tituli S. Susannae presb. cardinalis. ss Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. card. ss. Ego Cynthius presb. card. tit. Sanctae Caeciliae ss. Ego Arduinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Matthaeus presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Hyacinthus diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego Ardicio Sancti Theodori diacon. card. ss. Ego Rainerius diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. diaconus cardinalis subscripsi. Datum Velletri per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. cardinalis et cancellarii, V. Nonas Maii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae III anno I.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
55
LV. Burgundi episcopi Argentinensis statuta de juribus praepositi Haselacensis et canonicorum ibidem confirmat. (Velletri, Maii 9.) [WURDWEIN, Nova subsidia diplomatica, t. X, p. 121.]
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Sancti Florentii Haselacensis, tam praesentibus quam futuris, legitime substituendis, in perpetuam memoriam.
Ea quae sunt pro Dei cultu rationabiliter de praelatorum auctoritate statuta in sua debent stabilitate consistere, et ne possint malignitate quorumlibet a suo statu divelli apostolico patrocinio communiri. Hinc est quod, cum pro distributione praebendarum ecclesiae vestrae frequens inter vos scandalum oriretur, beatae memoriae B. quondam Argentinensis episcopus, prout ex ejus scripto comparet, de scandalo sedando sollicitus, communicato fratrum suorum consilio, ita demum cum auxilio gratiae coelestis effecit quod, omni scissura deposita, quae debeantur vobis expressit, prout deputatae. Sane B. quondam praepositus vester decimas ad ecclesiam vestram pertinentes vobis, memorato episcopo suadente, concessit, videlicet de Hosthoven, de Hernoldeshseim decimas vini duntaxat, et post obitum ejus decimas frumenti et aliorum et decimas insuper de Hurmaten in Brussetal. Idem vero episcopus, dum praeposituram Ecclesiae vestrae in ipsa manu teneret, decimas de Sulcen et sex agros vineti Buytenheim, et tres in Westhoven, eo tenore concessit, ut nulli unicuique praeposito, qui aliquando vestrae praeesset Ecclesiae, vobis ea subtrahendi pateret facultas. Insuper etiam praedictus B. praepositus molendinum quoddam quod proprietario jure tenebat, cum adjacenti praedio in villa Tunguenesin eidem ecclesia pia devotione concessit, ita tamen ut, dum viveret, eis libere frueretur, et eo decedente ad ecclesiam vestram sine qualibet contradictione rediret, et vos in ejus anniversario de praescripto molendino deberetis quatuor quartalia frumenti pauperibus erogare. Praeterea B. de Cunze praedium quoddam in praescripta villa pro sua vobis salute legavit, eo quidem tenore, ut C. filius ejus concanonicus vester istud praedium in sua vita possideat, et in anniversario patris duodecim panes claustrales et situlam vini et duodecim denarios pauperibus largiatur, et, eo decedente, jam dicta ecclesia in ipso praedio ei, nullo contradicente, succedat; haec autem omnia, prout ea rationabiliter possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Ad haec, cum de cooperienda ecclesia vestra et de aliis quaestio suborta fuisset, recognitum est coram episcopo supradicto, prout ejus scriptum continet, quod praepositus dimidiam, et episcopus aliam partem ecclesiae debeant reparare, quoties in aliquo reparatione egebit. Insuper etiam praepositus officinis fratrum, videlicet claustro per totum, dormitorio, refectorio, pistrino, cellario, molendino ne aliqua negligentia defectum procuret sollicite praecavebit, et si etiam aliqua a suo statu ceciderint ea de proprio restaurabit defectuique rei familiaris et divinorum obsequiorum cum omni diligentia providebit. Et si aliquo ex ipsius negligentia vel incuria super his ecclesia vestra senserit detrimentum, idem praepositus illata damna tenebitur resarcire. Cellerarium etiam fratrum cum omni diligentia procurabit, quo eorum praebendas, videlicet frumentum et vinum ipsius custodiae deputatum usibus fratrum fideliter referentur, ne aliquo casu perdantur. Si vero deperdita fuerint, omnia restaurabit, nec sine communi electione fratrum ad recipiendum aliquem in canonicam potestatem habebit; decanum quoque, magistrum scholarum, custodem, portenarium, cellerarium non nisi ad electionem fratrum constituet; nec etiam ad pistorum constituendum, nisi electio fratrum accedat, manus extendet; vasa quoque vinaria, quotquot fratrum fuerint usibus necessaria, ex proprio ministrabit, et his tabe aut vetustate consumptis, alia nova tenebitur exhibere. Nullam autem curiarum, quarum donatio ei de jure praepositurae competit, sine fratrum electione locabit. Beneficium autem aliquod claustrale cum vacaverit, nulli jure successorio conferatur. Praepositus autem illi canonico, qui ab eo proximum locum obtinet, illud concedere non denegabit, si tamen id ab ipso devotionis studio fuerit postulatum. Si vero beneficium illud postulare noluerit, praepositus ipsum conferendi cui ecclesiae vestrae canonico maluerit facultatem habebit, singulorum tamen facultate considerata, nec si unum ditare intendat, ut aliis occasionem scandali praestare videatur. Praepositus insuper praehendas fratrum recipere debebit de curia videlicet Kircheim, de qua singulis annis centum triginta quartalia frumenti ad mensuram ecclesiarum Argentinensis civitatis, et quinque carratas vini, vobis debet exsolvere, praeter decem quartalia frumenti quae debet decano, et praeter quinque quartalia, quae praebendae eleemosynariae dare tenetur. Denarios quoque fratrum vestibus deputatos praepositus ministrabit, et ita ne fratres in officiorum divinorum possint celebratione tepere. Calefactoriam etiam a festo B. Martini usque ad Coenam Domini diebus singulis ad usum fratrum per ministrum suum faciet califieri, et fenum prati de Urmatten in ipsorum fratrum utilitatem etiam propriis expensis secari. Ne ergo contra id quod statutum est praepositus quidquid vobis subtrahere valeat, aut vos ab eo debeatis requirere quod ipse vobis solvere nec dare teneatur, haec quae praediximus, prout sunt de vestri episcopi auctoritate statuta et in ecclesia vestra servanda, futuris temporibus praecipimus integra permanere. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere conturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.Ego Raynerus diaconus card. S. Georgii ad Velum Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus tit. S. Susannae presbyter cardinalis. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio-Monte presb. cardinalis. Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Arduinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Matthaeus presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Hyacinthus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Ardicio Sancti Theodori diac. card. Aureum. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Chonradus episcopus Salsburgensis Ecclesiae minister. Ego Theodrinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Petrus Tusculanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Datum Velletri per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii VII Idus Maii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domni Lucii papae tertii anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
56
LVI. Monasterio Repsholtensi asserit reditum, a Liemaro quondam archiepiscopo Hamburgensi concessum. (Velletri, Maii 15.) [LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 230.]
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, praeposito ecclesiae Sancti Mauricii de Ripesholt, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Cura suscepti regiminis monet nos propensius et hortatur sic circa decorem domus Domini sollicite vigilare, ut ministri ejus statuta canonica in sua conversatione custodiant, et ad usum vitae praesentis, juxta quod Apostolus statuit, ut qui altario servit, de altario vivat, necessaria stipendia consequantur. Propositum autem est nobis ex parte vestra, dilecti in Domino filii, quod bonae memoriae Liemarus, Bremensis quondam episcopus, de obsequio nostri Creatoris et sustentatione ministrorum ejus in ecclesia vestra, pro episcopalis officii administratione sollicitus, prout inferius adnotatur, clericis in ecclesia vestra Domino servientibus necessaria stipendia providere curavit et perpetuis temporibus constituit exhibenda: omni scilicet die panem unum tantae magnitudinis, ut septem possint de mensura modii illius loci formari; quatuor becarios cervisiae, unum denarium Gavariensis monetae per singulos dies, et decem solidos annuatim ad utilitatem vestium comparandam. Constituit etiam et superaddidit, omni die Dominico pulchrum panem siliginum et denarium cum becario medonis vel duobus cervisiae. In majoribus autem festivitatibus, videlicet in Natali Domini, ipsis quatuor diebus, in Circumcisione Domini, in Epiphania, in Purificatione sanctae Mariae, in festivitate sancti Matthiae, in depositione carnis, in die sancto Paschae cum proximis tribus diebus, in festivitate apostolorum Philippi et Jacobi, in Ascensione Domini, in die sancto Pentecostes, in feria secunda, in tertia, in quarta, in festo sancti Joannis Baptistae, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, et Jacobi, Laurentii, in Assumptione sanctae Mariae, in festivitate sancti Bartholomaei, in nativitate sanctae Mariae, in festivitate sancti Matthaei apostoli, sancti Mauritii, et in dedicatione ejusdem ecclesiae, in festivitate sancti Michaelis, sanctorum apostolorum Simonis et Judae, Omnium Sanctorum, et sancti Willehadi, Andreae et Thomae apostolorum unicuique pulchrum panem, quatuor insimul porcellum ablactatum et pullum, vel privatim denarium. Tres becarios unicuique presbytero medonis, duos diacono, totidem subdiacono, vel bis tantum electae cervisiae. Addidit insuper ad supplementum praebendae pro debito charitatis solvendum, quidquid pro sepulturis mortuorum in denariis sive praediis pia fuerit devotione collatum. Quidquid vero reddituum sive census super expensam praebendae fratrum remanere contigerit, in aedificationem et structuram ecclesiae, sive in augmentum ornatus atque librorum, consilio et assensu fratrum et parochianorum colligi statutum est et converti. Obeunte vero praeposito, qui ibi pro tempore fuerit, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum timorem Dei providerint eligendum. Nunc igitur, quia contra malignorum incursus auctoritatis apostolicae petivistis munimine roborari, nos ad exemplar sanctae recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, petitioni vestrae grato concurrentes assensu, praedictam constitutionem auctoritate apostolica confirmamus, et ratam futuris temporibus permanere censentes, ecclesiam vestram sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Datum Velletri, per manum Alberti, Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XVIII Kalendas Junii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus vero domini Lucii papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
57
LVII. Gerardo archiepiscopo Ravennati mandat « ut sacramentum apud se dicere plebis S. Mariae in Portu, plebis S. Martini in Maiera incolas atque alios in ditione Ferrariensi jubeat, quos, jurata archiepiscopi obedientia, Ferrariensium consulum jussu, Pericinus eorum internuntius, exemerat. » (Velletri, Maii 21.)
[Vide RUBEI Historiam Ravennatem, p. 353.]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
58
LVIII. Monasterium Dudleyense tuendum suscipit et ejus possessiones ac privilegia confirmat. (Velletri? Jun. 16.) [ Monasticon Anglic., I, 614.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis suis EVERARDO priori ecclesiae de Dudleia ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Qui postpositis saecularibus desideriis sub regulari disciplina suum voverunt Domino servitium, apostolico debent patrocinio communiri, ne in sui propositi exsecutione tepescant, si pravorum fuerint injuriis lacesciti. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam S. Jacobi de Dudlei et capellas ejusdem villae Sancti Edmundi et s. . .; ecclesiam de Deggestei, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Porlfeldi cum capella de Cotton, ecclesiam de Angle . . . cum pertinentiis suis; ecclesiam de Bratetelde cum capella de Englefeld de donatione Gervasii Paganelli; ecclesiam de Womburne cum capella de Tresel et aliis pertinentiis suis de donatione Guidonis de Offeni; ecclesiam de Setlle cum pertinentiis suis de donatione Radulfi de Setlle; ex donatione Agnetis de Somery villam de Chyrchille cum pertinentiis suis; ex donatione Osberti de Kenefara villam de Saredune cum pertinentiis suis; ex donatione Roberti de Chandeu unam virgatam terrae in villa de Wolztone; et terras de Angepenne, ex dono Joannis Mansell. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. In parochialibus vero ecclesiis quas habetis liceat vobis clericos vel sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, nobis vero de temporalibus debeant respondere. Liceat vobis quoque clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem vestram recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne quis post factam in Eccleclesia vestra professionem, nisi arctioris religionis obtentu, discedere de eodem loco praesumat; discedentem vero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Antiquas quoque et rationabiles consuetudines, in Ecclesia vestra hactenus observatas, futuris temporibus ratas decernimus permanere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium in aliquo perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia et debita reverentia Cluniacensi Ecclesiae. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum, etc., XVI Kalendas Julii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1190 , pontificatus vero domini Lucii papae III primo.
[ leg. 1182]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
59
LIX. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Alteriacensi. (Velletri, Jun. 18.) [HUGO, Sacrae antiquit. monum., I, 210.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MILONI abbati ecclesiae Sanctae Mariae Alteriacensis caeterisque fratribus, tam praesentibus quam futuris, omnibusque aliis, apostolicam benedictionem in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur sacrae religionis confringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae Alteriacensis, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum scilicet qui nuncupatur Alteriacum, in quo ecclesia praefata fundata est, cum decimis, et omnibus appendiciis suis, in terris cultis et incultis, pratis, aquis, silvis, per terminos designatos, scilicet per duos Chillimontes , per montem Alteriaci, per Chelmini guttam , usque Mortaniam, et ex alia parte per vadum Sapinci , usque Mossur et cunctas terras de Nunfai, censum minime solventes, cum pasturis totius banni Rambertivillae; locum de Guandeborzoch perpetuo jure tenendas, sub tali conditione quod praedicta ecclesia duodecim nummos Metensis monetae capitulo S. Stephani singulis annis in synodo post festivitatem Omnium Sanctorum persolvet, ita tamen quod si aliqua in finibus Alteriaci ad aedificationem ecclesiae Dei sint in usibus utilia, nullo prohibente sive contradicente sumantur; Theodorico de Danubrio ejusdem loci advocato, et caeteris ministerialibus annuentibus et laudantibus. Dimidium molendini de Anglemont, sub censu unius nummi a Stephano quondam Metensi episcopo vobis concessum. Allodium quod Theodoricus advocatus Rambertivillae habebat apud Vicum; terram apud Nozuncurt quam Widericus miles de Spinis, consensu Widerici filii sui vobis dedit, cum decem jornalibus terrae, pro quibus et pro reliqua terra sex nummos singulis annis villico ejus in festo sancti Remigii persolvitis. Decimas de propriis laboribus vestris quos fratres vestri in horreo in praetaxata terra sito colligunt. Piscariam aquae quae Mortania dicitur inter Mossur , et Baldincham quam Theodoricus quondam Metensis electus quiete et absque omnium circummanentium inquietatione, possidendam vobis dedit. Ex libertate quod nullus infra metas, contra vestram voluntatem piscari praesumat, ita tamen quod praedictus electus castores et bannum ipsius loci in manu retineat. Sedem Molendini in banno de Nuzuncurt a praedicto electo cum conductu aquae per pratum suum, quantum molendino necessarium fuerit, vobis concessam. Tres terras quas apud Vicum liberas ab omni redditu et exactione possidetis. Pasturas in banno de Volmecurt quas Theodoricus ejusdem villae advocatus sub censu unius nummi Tullensis monetae vobis concessit, ita quod in festivitate beati Martini sive infra octavas villico de Volmecurt annuatim persolvitis. Decimas laborum vestrorum quas Guarinus sacerdos Rambertivillae, et Albricus nepos ejus sub censu septem nummorum singulis annis in Kalendis Octobris persolvendorum vobis concessit. Decimas laborum vestrorum quas Cono presbyter Dillonis-villae assensu Petri Leucorum episcopi tam in segetibus quam in pratis et nutrimentis in perpetuum vobis concessit, sub censu duodecim nummorum Tullensis monetae in Kalendis Octobris persolvendorum, et quidquid Willelmus miles Rambertivillae in decimis ecclesiae vestrae et grangiarum vestrarum se fatebatur habere. Et quidquid fratres vestri ab Atrio de Joanmesni et de Thiarmenni et supra elaboraverint, uxore sua laudante cum liberis suis, et Raynaldo clerico fratre suo, assensu Petri Leucorum episcopi in perpetuum sub censu sex nummorum in festo sancti Remigii persolvendorum, vobis concessit. Terras et decimas ad ecclesiam Dillonisvillae pertinentes quas Hermannus quondam Mediani coenobii abbas assensu capituli sui tali conditione vobis concessit, ut in festo depositionis sancti Idulphi pro decimis uniuscujusque carrucae singulis annis duos solidos Tullensis monetae ecclesiae suae persolvitis. Decimam quam habetis a Gerardo abbate coenobii Senoniensis, assensu capituli sui a villa de Berrue et supra, et a villa de Thiarmesnil et supra, tam in nutrimentis, quam in agricultura sub censu duorum solidorum in nativitate beati Joannis super altare Sancti Stephani in cella Danubrii persolvendorum; fundum qui in communitatibus duarum parochiarum Distorchii scilicet et Sanctae Helenae includitur, quem Galterus quondam decanus S. Deodati assensu capituli sui, sub censu decem et octo nummorum Tullensis monetae annuatim in festo sancti Deodati persolvendorum vobis concessit. Et quidquid Albertus miles de Froville habebat in pasturis nemorum S. Stephani, et in toto banno Rambertivillae, et partem nemorum banni Danubrii praefixis terminis suis ab aqua quae Mortenia dicitur, usque ad alteram quae dicitur Murz. Libertates praeterea quas bonae memoriae Stephanus quondam Metensis episcopus, et Theodoricus ejusdem Ecclesiae quondam electus domui vestrae in pratis, campis, silvis, pasturis in eleemosynam concesserunt vobis, nihilominus confirmamus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad ecclesiam vestram recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Dum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Inhibemus insuper ne ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dari, sive alio titulo alienari, sine totius capituli consensu, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes, vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus, ne aliqui canonici, seu conversi, sub professione domus vestrae astricti, sine consensu et licentia abbatis et majoris et sanioris partis capituli vestri pro aliquo fidejubeant, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant ultra pretium capituli sui providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus sine cujus licentia et consensu hoc egerant pro his aliquatenus respondere. Praeterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, sive ponendo, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo, quidquam audeat postulare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati, vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum, nullus violentiam, vel rapinam, furtum committere, ignem apponere, seu minime capere, truncare, vel morti dare praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus, tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis. Ego Vivianus, tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli Sanctae Ceciliae. Ego Arduinus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Matthaeus, presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli. Ego Laborans, presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim, tituli Calixti. Ego Petrus, presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Damaso. Ego Theodinus, Portuensis et Sanctae Ruffinae sedis episcopus. Ego Petrus, Tusculan. episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Jacobus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Arditio, Sancti Theodori diaconus cardinalis. Ego Gratianus, Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Datum velletri . . . per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kalendas Julii, indictione XV, Incarnationis Dominicae 1182, pontificatus vero domini Lucii papae tertii anno primo.
(quod absit!) ( Chillemont ) ( la goutte ou source de Chillemont ) ( le void du sapiné ) ( Mossoux ) ( la Souche, cum decimis et pasturis totius banni de Nozuncurt ( Nossoncourt ) ( Moussoux ) ( Baldonchamp ) ( Joanmenil ) ( Glonville ) ( Deneuvre ) ( Destord )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
60
LX. Ecclesiae Sanctae Mariae Magdalenae Vesontionensis possessiones confirmat. (Fragmentum. ) (Velletri, Jun. 26.) [ Mém. et doc. inédits de la Franchek-Comté, t. II, p. 318.]
LUCIUS episcopus, dilectis filiis MANOGOLDO cantori, et canonicis Sanctae Mariae Magdalenae apud Bisuntium constitutae, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum, etc.
Confirmamus Bisuntii capellam Sancti Jacobi, infra arenas, cum omnibus appendiciis suis; terram quam habetis ab ipsa capella usque ad muros civitatis sine contradictione deputandam et assignandam, ad quoscunque usus melius noveritis ecclesiae vestrae profuturam; mansum Petri de Osma, mansum Joannis militis, juxta puteum domini Dudini in campo Martis; mansum Constantini juxta molendinum in vico Baptenti; mansum Hugonis monachi, et quod habetis in molendino de Baptenti; partem furni siti in bivio Calvimontis, duos mansos et quidquid habetis apud Valentinum. Datum Velletri VI Kal. Julii, indict. XV, anno Dominicae Incarnationis 1182, pontificatus vero domini papae Lucii III anno:.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
61
LXI. Ecclesiae S. Mariae Lausannensis protectionem suscipit, canonicorumque possessiones confirmat. (Velletri, Jun. 26.) [ Mém. et doc. de la Société de la Suisse Rom., t. VII, p. 27.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ARDUCIO praeposito et canonicis Lausannensis ecclesiae, eorumque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo coegit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ecclesiam B. Mariae in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones . . . . . in quibus . . . . . exprimenda vocabulis: beneficium quod in majori altari et in altari Sanctae Crucis habetis; ecclesiam S. Protasii; ecclesiam de Domno Martino, ecclesiam de Essertines, ecclesiam de Bota, ecclesiam de Alba Aqua cum omni jure, et pertinentiis suis et antiqua libertate, ecclesiam S. Mariae, ecclesiam S. Petri, ecclesiam S. Laurentii cum appendiciis suis, ecclesiam S. Stephani, ecclesiam de Tolochina, ecclesiam de Juleus cum appendiciis suis, ecclesiam de Sugnens, ecclesiam de Baises, ecclesiam de Orba cum appendiciis suis, ecclesiam de Evonant, ecclesiam de Dalens, ecclesiam de Muratel, ecclesiam de Pentola, ecclesiam de Chavornay cum appendiciis suis, ecclesiam de Corrovald, ecclesiam de Crisie, ecclesiam de Dessilus, ecclesiam de Villaricomite, ecclesiam de Viveyo, ecclesiam de Bollo, ecclesiam de Granges cum appendiciis suis, ecclesiam de Danesse, ecclesiam de Utfinis, ecclesiam de Crans, ecclesiam de Nivillins, villam de Crans, villam de S. Protasio, villam de Tolochina, villam de Dellens, villam de Spanengis, villam de Domno Martino, villam de Bomanel, villam de Bota in Ogo, villam de Alba Aqua, villam de Essertines, villam de Warrens; et quod habetis apud Crissie, et quod habetis apud Viviacum et decimas quas accipitis in terris episcopi; et quod habetis apud Pulliacum, et quod habetis in Burgo et quod habetis in villa Lausannensi; et eleemosynam quam vobis fecit Petrus de Scandens, et donationem Cononis de Grandson et uxoris suae Algui, quam vobis de jure suo fecisse dicuntur et donationem quam fecit ecclesiae vestrae venerabilis frater noster Rogerius, episcopus vester pro Petro de Escandens, in recompensationem Majoriae de eo quod idem episcopus apud Bellomontem habebat; item amicabilem compositionem de ecclesia Sancti Marii de decima de speses et de candelis . . . . . et de procuratione secundae feriae paschalis, vobis et vestris successoribus exhibendis a bonae memoriae Petro, quondam Papiensi episcopo, apostolicae sedis legato, sine pravitate facto. Praeterea antiquas et rationabiles consuetudines, vobis et ecclesiae vestrae hactenus conservatas, auctoritate apostolica vobis nihilominus confirmamus: libertatem etiam quam ecclesia vestra in villis et hominibus usque ad haec tempora rationabiliter habuit, illibatam permanere sancimus, distinctius inhibentes ut nullus in eos, vel capellanos vel clericos vestros, novas et indebitas exactiones exercere praesumat. Decernimus ergo, etc. Datum Velletri.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
62
LXII. Confirmatio bonorum Ecclesiae Silvanectensis. (Velletri, Jun. 30.) [ Gall. Christ. nov. X, 220.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO decano ecclesiae Sanctae Mariae Silvanectensis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice instituendis, in perpetuum.
Devotis Ecclesiae filiis ex injuncto nobis apostolatus officio propensius adesse compellimur, et justas petitiones eorum efficaciter exaudire, ut ex suarum petitionum effectu ad devotionem Romanae Ecclesiae propensius animentur, et apostolica protectione vallati debitum Domino ferventius exhibeant famulatum. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, ecclesiam vestram S. Mariae Silvanectensis in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona sive redditus eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitionem regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus experimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum duabus plateis eidem adjacentibus, et aliis pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Petri in suburbio civitatis vestrae sitam: ecclesiam Sancti Hilarii ante portam Remensem: ecclesiam Sanctae Genovefae cum pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Aniani: ecclesiam Sancti Martini in vico Parisiensi sita: ecclesiam Sancti Martini de Ermenoldi villa, cum quibusdam hospitibus, terris et quadam parte decimarum, et aliis quae in villa ipsa et ejus territorio ecclesia vestra habere dignoscitur: ecclesiam de Ver cum pertinentiis suis: ecclesiam Sanctae Mariae de Eva, cum quibusdam hospitibus et parte decimarum, justitiis et aliis quae ibidem rationabiliter possidetis: ecclesiam de Moleignon cum eadem villa, terris, vineis, nemoribus, pratis, pascuis et aliis pertinentiis suis. Insuper de eleemosyna bonae memoriae Asthonis quondam cantoris ecclesiae vestrae, quatuor hospites certum redditum vobis annis singulis persolventes, quos nempe ab Odone de Gonessa milite justo titulo emptionis habuerat: ecclesiam de Monte Spiculatorio: ecclesiam de Ogerio Sancti Medardi: ecclesiam de Duviaco cum pertinentiis suis: ecclesiam de Ruilliaco cum medietate majoris decimae terrarum ejusdem villae: insuper medietatem cujusdam novae decimae, quae decima novalium nuncupatur: ecclesiam de Borreto cum parte decimarum: ecclesiam de Tremiliaco cum capella de Veterinis, et eadem villa cum justitiis et pertinentiis suis: ecclesiam de Rareio: ecclesiam Sanctae Mariae de Chamanto cum decima ejusdem villae, salva tamen portione quadam ipsius decimae ejusdem loci presbytero deputata: ecclesiam Sancti Leonardi de Valle profunda, cum eadem vi la, terris, pascuis, justitiis et pertinentiis suis: ecclesiam de Fonte Sancti Firmini: decimam de Chantileio: ecclesiam de Govix, cum ea parte decimarum quam in terris et in vineis ejusdem villae ecclesia vestra habere dignoscitur; majoriam quoque in ipsa villa, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, quam de suo proprio acquisitam venerarabilis fratrer noster Henricus nunc episcopus vobis pia liberalitate donavit: ecclesiam de Nova Villa, quae Lamorlaia dicitur, cum decimis ejusdem loci: intra burgum clausum civitatis vestrae hospites, terras et earum justitias et consuetudines, secundum quod est hactenus observatum: extra burgum clausum, sicut per antiquum fossatum distinguitur, hospites, vineas, terras, redditus et omnem sine diminutione justitiam totius terrae vestrae: in vico Parisiensi medietatem molendini quod dicitur molendinum Sanctae Mariae: maximam partem minutarum decimarum de hortis, areis et nutrimentis animalium et anserum civitatis ipsius, sicut ecclesia vestra noscitur hactenus habuisse: septem modios frumenti, decem modios vini, quinquaginta solidos Parisiensis monetae, quae de eleemosyna bonae memoriae Guidonis de Turre ecclesiae vestrae collata buticularius Silvanectensis vel ejus haeredes seriatim succedentes ad refectionem fratrum in Quadragesima annis singulis vobis tenentur persolvere, secundum quod in charta exinde facta plenius est expressum: quatuor minas salis quas ad eorumdem fratrum refectionem episcopus vester qui pro tempore fuerit, vobis annuatim reddere tenetur: in vico Sanctae Genovefae duos solidos censuales, quos pro anima patris sui Adae Odo de Fossato miles in terra sua vobis assignavit: terras de Longua aqua, cum quadam camparte et decimis earum: apud eumdem locum nemus quod dicitur Brocia Sanctae Mariae; prata quae inter duo vada possidetis: in prato Percebot unam carratam vel duas bigatas feni ibidem tempore quo fenum colligitur, annuatim habendas: in prato episcopi juxta fontem Arenarum, tantumdem feni et eodem termino recipiendum: insuper quaecunque in territorio memoratae civitatis in decimis seu quibuscunque possessionibus, consuetudinibus et justitiis rationabiliter possidetis: decimas in quibusdam terris villae quae Montis appellatur: apud locum qui Viaria dicitur, terras, campartem et decimas vobis persolventes: in episcopatu Belvacensi apud S. Lupum circa flumen quod Isara dicitur, pratum duos solidos censuales vobis persolvens: decem solidos censuales, quos Theobaldus de Crispeio per manum praedicti episcopi vestri vobis in eleemosynam reliquit: villam quae dicitur Olriacum, cum terris, nemoribus et aliis pertinentiis suis: vivarium quoque et molendinum eidem villae adjacentia: terras quas habetis apud villam quae Capella dicitur: hospites, terras, consuetudines et jura quae apud Basouches habetis: apud Sanctum Christophorum de Halatis duas partes decimarum de quibusdam terris ejusdem villae: terras et redditus quos habetis apud Saintines; ea quae habetis apud Ponponium: in villa Bernosa unum hospitem, cum vinea et quibusdam possessionibus: vineas quas apud Altum montem habetis de eleemosyna Willelmi quondam cantoris ecclesiae vestrae: dimidium hospitem apud Chamissiacum, novem minas grani, quatuor denarios et unum caponem vobis annis singulis persolventem: in territorio ejusdem villae terras pensionem vobis annuam persolventes: apud Baleigniacum unum hospitem cum minuta decima ejusdem domus, et annuo redditu quem vobis solvere tenetur: praeterea decimam in quibusdam mansuris et terris, quae in territorio ejusdem villae sitae sunt. Ad haec, sicut praefatus episcopus pontificali vobis auctoritate concessit et scripti sui munimine roboravit, ut vacantibus ecclesiis vestris quae in episcopatu ejus consistunt, donec rectores instituantur in eis per capellanos deservire possitis, ita et nos vestrae devotioni hujus privilegii auctoritate firmamus. Praeterea sicut homines ecclesiae vestrae ea gavisi sunt hactenus sine controversia libertate, ut de rebus suis quas in civitate vendunt vel ad usus suos comparant, theloneum reddere nemini teneantur, et ut domus et familiae vestrae potestati non subjaceant laicali, ita homines, domos et familias ipsas eadem libertate futuris decernimus temporibus gavisuras. Antiquas vero et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae hactenus observatas ratas habemus et perpetuo illibatas manere censemus, ut videlicet decedente aliquo vestrum, vel ad religionem se transferente qui de messe nova illius anni minam unam vel amplius de praebenda receperit, aliqua pars messis eum contingens in solutionem contractorum utiliter transeat debitorum, vel in alios usus secundum quod ordinaverit ipse vel alius cui rerum suarum dispositionem commiserit: si vero forte, quod absit! aliquis vestrum intestatus decesserit, solutis debitis utiliter contractis et expensis deductis, quod de rebus ipsius defuncti per ecclesiam acquisitis superfuerit, juxta statuta Laterani concilii ad ecclesiam devolvatur: ad ecclesias autem vestras cum vacaverint, liceat vobis personas dioecesano episcopo praesentare, a quo si idoneae fuerint, curam recipiant animarum, ita ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus, debeant respondere. Statuimus insuper ut episcopo vestro, aut etiam, te, fili decane, decedente, vel vestrorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem vos communi consensu vel pars vestrum consilii sanioris secundum Dei timorem et antiquam canonicamque consuetudinem ecclesiae vestrae duxeritis eligendum. In electionibus autem seu quibuslibet ecclesiae vestrae negotiis, statuta majoris et sanioris partis vestrum per contradictionem aliorum interdicimus impediri, dummodo quod statuitur ecclesiasticis non obviet institutis. Prohibemus etiam ut nemini liceat in vos vel ecclesiam vestram suspensionis vel excommunicationis, vel interdicti sententiam sine manifesta causa et rationabili promulgare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et episcopi vestri debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc. Datum Velletri per manum Alberici sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, secundo Kal. Julii, indict. XV; Incarnat. Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae III anno primo. Collatio facta est cum originali, die 24 April. 1336, post Pascha.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
63
LXIII. Petro, abbati Casinensi, asserit ecclesiam S. Nicolai de Gurgo, a Barasone, judice Arborensi, collatam. (Velletri, Jun. 30.) [MONTFAUCON, Diarium Italicum, p. 327.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Casinensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae locis religiosis pietatis intuitu conferuntur, firma volumus et illibata persistere, et ne pravorum nequitia perturbentur, apostolico praesidio communire. Hac itaque consideratione rationis inducti, et tuis nihilominus precibus inclinati, ecclesiam Sancti Nicolai de Gurgo cum omnibus pertinentiis suis, quam per dilectum filium nostrum nobilem virum Barason Arborensem judicem, dioecesanis episcopis assensum praebentibus, commissum tuae curae, coenobium est canonice consecutum, sicut in scripto ejus authentico continetur, et eam juste ac sine controversia possides, tibi et per te monasterio tuo, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem hujus facti notitiam idem scriptum inferius duximus adnotandum. « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Peccatorum pondere praegravatis principale reperitur remedium, ut temporalem substantiam Christi pauperibus erogare festinent, Domino ipso dicente: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; et iterum: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Ideoque hanc vocem audiens ego Barason rex et judex, avi et patris mei sequens pro posse pia vestigia, consentiente uxore mea regina Algaburga, necnon et episcopis nostris Mariniano Zorachi de Terra alba, et comitano Pais de Ala, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum, tradimus, donamus atque concedimus ecclesiae S. Benedicti de Monte Casino, ecclesiam de S. Nicolai de Gurgo cum omnibus pertinentiis suis, cum servis et ancillis, terris, vineis, cultis et incultis, saltibus et pratis, et silvis, atque piscationibus, nec non et animalibus, et cum omnibus quae in chartula ejusdem ecclesiae continentur scripta; tali pacto atque conventione, ut duodecim ibidem ad Deo serviendum, si tamen supradicta ecclesia hos sustinere sine sui detrimento potuerit, dirigat monachos, ex quibus tres vel quatuor ita sint litterati, ut si necessarium fuerit in archiepiscopos et episcopos possint eligi, et etiam regni nostri negotia sive in Romana cur a vel in curia imperatoris, et ubique valeant tractare. Si vero tantos sustinere non potuerit praedicta ecclesia, septem, vel quantos secundum consilium nostrum visum fuerit, transmittat, de qua ecclesia viginti byzantios, et non plus, annuatim accipiat ecclesia S. Benedicti Montis Casini, nisi forte aliquid intervenerit eidem ecclesiae impedimentum, vel pro curia Romana, vel pro guerra, vel certe pro regni sui negotio, vel etiam pro comparatione alicujus terrae. Mihi autem, vel alicui alteri non liceat aliquo modo supradictam S. Nicolai repetere vel inquietare ecclesiam, si supradictam tenere voluerint conventionem. Testes Marianus Zorraki episcopus Terralbe, et Comitanus Pais, episcopus Alae, et Ponthus curator de Bonorzuli, et Comitanus Fronsacute curator de Campitanno, et Comitanus de Lacon pedes curator de Valensa, et Constantinus Spanus curator de Frodoriane judex, Parason de Gallun curator de Miili, Orzocho de Lacon, filius meus, curator de Giltiber, Orzocor de Lacon Arborikesus curator de Barbaria de Meana, Constantinus Manca curator de Mantra Olisai, Joannes de Vinea Bujakesorum major cum totis suis sociis, Petrus Paganus, quamvis indignus, sacerdos qui haec omnia scripsit. Si quis autem contra hanc nostrae donationis chartulam aliquid moliri voluerit, omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nec non et beatae semper Virginis Dei genitricis Mariae, et omnium coelestium virtutum, et sanctorum patriarcharum, et prophetarum, apostolorum, evangelistarum, discipulorum, innocentium, martyrum, confessorum atque virginum, et omnium incurrant maledictionem electorum. Amen. Qui autem huic chartulae consenserint, et eam confirmaverint, et veram esse crediderint, habeant benedictionem Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nec non et beatae semper Virginis Dei genitricis Mariae, et omnium coelestium virtutum, et sanctorum patriarcharum et prophetarum, apostolorum, evangelistarum, discipulorum, innocentium, martyrum, confessorum atque virginum, et omnium electorum. Amen. Haec omnia sunt ordinata, et firmata anno millesimo centesimo octuagesimo secundo. » Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Velletri secundo Kalendas Julii. ( Adest sigillum plumbeum pendens, ex una parte inscriptum habens: SANCTUS PAULUS, SANCTUS PETRUS; ex altera: LUCIUS PAPA TERTIUS.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
64
LXIV. Universis Ecclesiarum praelatis mandat ud excommunicent eos qui monachis ad generale capitulum Cluniacense euntibus insidias posuerint. (Velletri, Jul. 14.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 414.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Ecclesiarum praelatis, in quorum dioecesibus malefactores existunt, qui monachis venientibus ad generale capitulum Cluniacense insidias ponunt, sive res proprias auferunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad tantam jam, sicut accepimus, pravorum hominum malitia devenit insaniam, et ita eorum cupiditas in immensum exarsit, ut nec pudori nec religioni jam parcat; sed passim avaritiae suae undequaque fomenta perquirant. Sicut autem nostris est auribus intimatum, quidam malefactores monachis ad generale capitulum Cluniacense venientibus ponunt insidias, et eis quos deprehendere possunt, rebus quas deferunt violenter ablatis, injurias praesumunt plurimas irrogare. Volentes itaque hujusmodi homines a tanta nequitia coercere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eos quos noveritis talibus criminibus irretitos, tandiu, sicut excommunicatos, nullius contradictione obstante faciatis ab omnibus arctius evitari, donec damna illata resarciant, et de injuriis satisfaciant competenter. Datum Velletri secundo Idus Julii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
65
LXV. Ad [Guidonem] Senonensem archiepiscopum. (Velletri, August. 5.) [ Antiquités de Saint-Aignan d' Orléans, p. 85.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Senonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster abbas S. Maximini transmissa nobis quaestione monstravit quod cum monasterium suum in ecclesia S. Aniani Aurelianensis praebendam quamdam de antiqua consuetudine, tempore longissimo percepisset, decanus et canonici sine judicio et justitia temeritate propria subtraxerunt. Nos itaque providere volentes ne suum monasterium in hac parte fraudetur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, si per testes legitimos de abbatis assertione constiterit, praebendam cum perceptis fructibus monasterio facias dilatione et appellatione cessante restitui, restitutione autem facta si aliquid apparuerit quaestionis diligentius audias, et mediante justitia decidas. Datum Velletri, Nonis Augusti.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
66
LXVI. Monasterii S. Mariae Murelensis protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Velletri, Nov. 23.) [MANRIQUE, Annal. Cisterc., III, 25.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati Sanctae Mariae de Murelo, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis.
Religiosam vitam professis apostolicum convenit adesse praesidium: quapropter, dilecti in Domino filii, vestris supplicationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, etc. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium, aut in praesenti possidet, aut in futurum poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda nominibus: Locum ipsum de Murello, in quo praedictum monasterium situm est, cum pertinentiis suis; grangiam de Ovila cum pertinentiis suis; grangiam de Alcaramaz cum appendiciis suis; grangiam de Azagron cum appendiciis suis, etc. Datum Veronae, nono Kalendas Decembris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus ejusdem domini Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
67
LXVII. Ecclesiam Signiensem tuendam suscipit et ejus bona ac privilegia confirmat. (Velletri, Dec. 2.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1237.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Signino ejusque successoribus canonice intrantibus in perpetuum.
Et ordo rationis expostulat, et ecclesiast. utilitatis consideratio nos invitat fratres et coepiscopos nostros ampliori charitate diligere, et commissas eorum gubernationi Ecclesias patrocinio sedis apostolicae propensius communire, quo ex suscepti exsecutione officii tanto vigilantiores possint semper existere, quanto a pravorum incursibus securiores se viderint permanere. Eapropter, ven. in Christo frater episc., tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Signinam Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ne quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia sive in domibus, casularibus vel extra civitatem, aut in vineis, arboribus fructiferis et infructiferis, seu in terris cultis et incultis, nemoribus, pratis, aquis, molendinis, et pascuis, aut in aliis tam in montibus, quam in planitie inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, parante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In civitate Signina ecclesiam S. Petri cum omnibus pertinentiis suis, eccles. S. Luciae cum omnibus pertinentiis suis, eccles. S. Stephani cum omnibus pertinentiis suis, eccles. S. Marci cum omnibus pertinentiis suis, in castro Collismedii eccles. S. Mariae cum omnibus pertinentiis suis, in castro Metellanici eccles. S. Angeli, et ecclesiam S. Petri cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Aegidii, et ecclesiam S. Mariae de Vacariis cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Nicolai de Montenigro cum omnibus pertinentiis suis, monasterium S. Mariae de Roscillis cum capella S. Margaritae, et capella S. Archangeli de Gabiniano, et cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis, in castro Gabiniani ecclesiam S. Thomae cum omnibus pertinentiis suis, eccles. S. Joannis de Montefocale, eccles. S. Mariae de Archipresbytero, et ecclesiam S. Valentini cum omnibus pertinentiis suis. In castro Plumbinariae, ecclesiam S. Mariae, ecclesiam S. Anastasii, ecclesiam S. Nicolai cum omnibus pertinentiis suis, monasterium S. Ceciliae cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Barbarae cum omnibus possessiones suis, ecclesiam S. Salvatoris de Viculo, ecclesiam S. Mariae cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Anastasiae, ecclesiam S. Georgii cum omnibus pertinentiis suis. In castro Vallismontoni ecclesiam S. Mariae, ecclesiam S. Andreae, ecclesiam S. Laurentii cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Joannis de Selva, et ecclesiam S. Nicolai cum omnibus pertinentiis earum, ecclesiam S. Zotici cum omnibus pertinentiis suis, monasterium S. Mariae in Silice cum omnibus pertinentiis, et libertatibus suis. In castro Sacci ecclesiam S. Angeli, et ecclesiam S. Ilarii cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Leonardi de Rocca, S. Sylvestri cum omnibus pertinentiis suis. In castro Montisfortini, ecclesiam S. Mariae, ecclesiam S. Crucis, ecclesiam S. Stephani cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Petri in versa aqua cum capella S. Sylvestri et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Archangeli, et ecclesiam S. Nicolai de Silva cespati cum omnibus pertinentiis suis. Hortum, qui est ante portam praedictae civitatis Signinae cum plaigis, et longara, et omnibus utilitatibus suis. Canapinam majorem quae est juxta viam, qua itur Anagniam, et est in pede placarum sub vadi cum alia terra, quae est supra ipsam Canapinam, et partem silvae, collis fenaltuli. Castra quoque collis medii, Metelanici, Gabiniani, Plumbinariae, Vallismontoni, Sacci et Montisfortini tibi tuisque successoribus episcopali jure subjacere decernimus, sicut praedecessoribus tuis subjecta fuisse noscuntur. Terminos autem tui episcopatus sicut in privilegiis praedecessorum nostrorum contineri noscuntur, et antecessores tui, et tu ipse praesentialiter possides, praesenti scripto nihilominus confirmamus; libertates quoque rationabiles, quas habes in feodatis, et hominibus tuis de Signia, ratas, et firmas manere censemus, ipsasque prohibemus in posterum temeritate qualibet violari. Interdicimus etiam, ut infra terminos ejusdem episcopatus nullus sine assensu tuo, vel successorum tuorum, salvis privilegiis apostolicae sedis, de novo ecclesiam vel capellam aedificare praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Henricus Albanen. episc. Ego Vivianus tit. S. Steph. in Coelio Monte presbyter card. Ego Arduinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Laborans presb. card. S. Mariae in Trans Tiberim tit. Cal. Ego Rainerius S. Georgii ad Vel. Aureum diac. card. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Datum Velletri per manum Alberti S. R. E. presbyter et cancellarii, IV Non. Decemb., ind. I, anno Incarn. Dom. 1182, pontificatus vero D. Lucii papae III anno II.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
68
LXVIII. Ecclesiam Ravellensem tuendam suscipit et ejus bona confirmat, petente Joanne episcopo. (Velletri, Dec. 4.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1185.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fr. Jo. episcopo Ravellen. ejusque success. canonice substituendis in perpetuum.
Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, quo cunctis Christi fidelibus, auctore Domino, praeeminemus, singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere, praesertim pro illorum quiete nos oportet esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt praediti, et ad officium pontificale promoti, et qui speciali praerogativa noscuntur ad jus Romanae Ecclesiae pertinere; nisi enim nos eorum utilitatibus intendentes, ipsorum dignitates et jura in quantum Deo permittente, possumus, integra conservemus, et auctoritate apostolica eos ab iniquorum hominum incursibus defendamus, de illorum salute non vere poterunt esse solliciti, qui sibi ad regendum Domino sunt disponente commissi. Eapropter, vener. in Christo frater Joannes episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Ravellensem ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplar praedecessorum nostrorum S. record. Adriani et Alexandri PP. sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium S. Triphonis, monasterium S. Trinitatis, et monasterium S. Mariae de Castiglione. Omnem vero ambitum Ravellensis parochiae, sicut a praedecessoribus tuis, et a te ipso hactenus rationabiliter possessus est, tibi, tuisque successoribus in perpetuum confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. card. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Laborans presbyter card. S. Mariae trans Tiberim, tit. Callixti. Ego Rodulphus diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Datum Velletri, per manus Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, II Nonas Decemb., ind. I, Incarn. Dom. anno 1182, pontificatus vero D. Lucii papae III anno II.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
69
LXIX. [ Stephano] Augustodunensi et [Manassi] Lingonensi episcopis mandat, videant, ne contra privilegium monachis Cisterciensibus concessum, agatur. (Velletri, Dec. 21.) [LILJEGREN, Diplomat. Suec., I, 116.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Aeduensi et Lingonensi episcopis, et dilectis filiis, abbatibus, prioribus et aliis Ecclesiarum praelatis in earum episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus et audientes mirati sumus quod, cum fratribus omnibus Cisterciensis ordinis a Patribus et praedecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis postmodum confirmatum, ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur. Quidam ab eis nihilominus contra indulta sedis apostolicae decimas exigere et extorquere praesumunt, et sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitula pervertentes, asserunt de novalibus debere intelligi, ubi de laboribus est inscriptum. Caeterum manifestum est omnibus qui recte sapiunt perversam esse interpretationem hujusmodi et intellectui sano contrariam, cum, juxta capitulum illud, a prestatione decimarum, tam de terris quas deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam etiam de terris cultis quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, sint penitus absoluti. Nam si de novalibus tantum Romana Ecclesia intelligi voluisset, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorumdam apponitur aliorum. Unde, quoniam ad commune detrimentum Ecclesiae non est dubium redundare, si contra sedis apostolicae statuta impune se posse quis credat quae obtinere debent perpetuam firmitatem, ne contra jam dictos fratres malignandi materiam ex hoc quisquam assumat, et quomodolibet ipsos contra justitiam molestandi, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus omnibus qui sub vestra potestate subsistunt auctoritate nostra districtius prohibere curetis, ne fratribus Fontanensibus, sive aliis omnibus ejusdem ordinis in vestris episcopatibus commorantibus, de novalibus seu aliis terris quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, vel de animalium nutrimentis, decimas praesumant aliquatenus extorquere. Si qui vero canonici, clerici, monachi vel laici contra privilegia sedis apostolicae praedictos fratres decimarum exactione gravaverint, appellatione remota, laicos tam excommunicationis quam interterdicti sententia percellatis, clericos autem ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam interdicti sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari. Ad haec praesentium auctoritate praecipiendo mandamus quatenus, si qui in fratres praescriptorum monasteriorum manus violentas injecerint, eos accensis candelis excommunicatos publice nuntietis, et faciatis ab omnibus sicut excommunicatos districtius evitari, donec congrue satisfaciant praedictis fratribus et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentent. Noveritis praeterea eis indultum ut in causis suis, quas vel ipsi adversus alios, vel alii adversus eos habuerint, liceat eis fratres suos idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Datum Velletri, XII Kalend. Januarii 1182.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
70
LXX. Monasterii S. Mariae Baumgartensis patrocinium suscipit et bona juraque confirmat. (Velletri, Dec. 21.) [SCHOEPFLIN, Alsat. diplom., I, 276.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONSTANTINO abbati monasterii S. Mariae de Borgar, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et eati Benedicti Regulam Batque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis et cum adjacenti grangia de Bongart, et quidquid habetis in fundis terrarum seu pasturis animalium, sicut in legitimis instrumentis Tullensium, scilicet et Argentinensium episcoporum et ducis Lotharingiae Matthaei factis exinde continetur. Quidquid etiam habetis in vineis, terris et caeteris rebus apud villam de Aphec et in adjacentiis ejus, grangiam quoque vestram de Anisseheim cum omnibus pertinentiis suis, eleemosynam Walfredi de Bixosseheim sicut eam per manum Argentinensis episcopi ecclesiae vestrae contulit in vineis, terris, pratis, curiis, domibus, mansis et molendino apud Bixosseheim et in Engresseheim et caeteris locis. Grangiam de Baudeneheim cum omnibus appendiciis suis. Usuaria quoque nemorum et pasturarum, ad proprios videlicet et omnium animalium vestrorum necessarios usus. Grangiam de Fossa sicut a duce Matthaeo Lotharingiae et Symone de Parreia vobis collata et caeteris terminis limitata est; pasturas quoque ad omnium animalium vestrorum genera. Usuaria etiam nemorum ad omnes usus vestros per totam terram castri, quod dicitur Spiceberg. Grangiam de Fresonevillari cum omnibus pertinentiis et appendiciis suis. Pasturas quoque et omnia usuaria vobis et animalibus vestris necessaria per totum bannum de domno Juvino et de Magnumuiler et de Wios. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino a vobis decimas praesumat exigere. Liceat etiam vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eo loco professionem fas sit de eodem absque licentia abbatis sui discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nulius audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate praesumat. Si vero episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum cum humilitate ac devotione, qua convenit, requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit, licitum sit eidem abbati proprios novitios benedicere et alia quae ad officium suum pertinent exercere, donec idem episcopus duritiam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Praeterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fassit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.Ego Theodinus Portuensis ecclesiae Rufinae sedis Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Susannae. Ego Jacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Vivianus tituli S. Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Arditio S. Theodori diaconus cardinalis. Ego Arduinus presbyter card. tituli S. Crucis Viterbiensis. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tituli Calixti. Ego Ranerius presbyter cardinalis sanctorum Joannis et Pauli tituli Pamachii. Ego Albinus diaconus cardinalis S. Mariae Novae. Datum Velletri, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, X Kal. Januarii, indictione prima, Incarnationis Dominicae 1182, pontificatus vero domni Lucii papae III anno II.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
71
LXXI. Transactionem a Guichardo, b. m. archiepiscopo Lugdunensi, cum Guigone, comite Forensi, factam confirmat. (Velletri.) [MENESTRIER, Hist. de Lyon, Preuv., p. XII.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo Lugdunensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Suscepti regiminis administratione compellimur justis petitionibus singulorum annuere et ea quae sine pravitate de voluntate partium statuuntur apostolico patrocinio communire, ne malignitate quorumlibet rescindatur in posterum quod est cum studio et labore amicabili compositione statutum. Unde quod postulavit a nobis vestra devotio, ut transactionem illam quam bonae memoriae Guichardus quondam archiepiscopus vester, nobis assentientibus et praesentibus, cum nobili viro Guigone Forensi comite fecit, scripti nostri munimine firmaremus. Nos vestris postulationibus annuentes, transactionem ipsam, sicut de spontanea voluntate partium facta est et recepta, ratam habemus et eam ad memoriam futurorum de verbo ad verbum, sicut in scripto authentico continetur, litteris duximus adnotandam, in nomine Domini nostri Jesu Christi ad perpetuae pacis stabilitatem inter dominum Guichardum, etc. Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, Nonas . . . . . indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
73
LXXIII. Privilegium pro capitulo Remensi. (Velletri, Mart. 26.) [VARIN, Archives administ. de la ville de Reims. t. I, partie 1 r e , p. 403.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, R. decano, et capitulo Remensi, etc.
Vestris justis postulationibus annuentes, praesentibus vobis litteris indulgemus ut nemini liceat R. de Roscio, vel haeredes ipsius aut quoslibet alios malefactores ecclesiae vestrae, a sententia qua pro suis excessibus canonice fuerint innodati, nisi prius ecclesiae vestrae pro facultate sua congrua satisfactione exhibita, relaxare. Datum Velletri, VII Kalend. Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
74
LXXIV. Petentibus canonicis Placentinis, sententiam inter ecclesiam Placentinam et Alfonsum, quondam episcopum Papiensem, latam corroborat. (Velletri, Mart. 28.) [CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 367.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. praeposito et canonicis Placentinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea, quae in controversia deveniunt et amicabili concordia vel judicio finiuntur, ne in recidivae contentionis scrupulum relabantur, scripturae sunt fidei committenda, et apostolico munimine roboranda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, sententiam inter ecclesiam Placentinam et bonae memoriae Alf. Papiensem episcopum super duabus partibus decimae totius curtis Portus Albarae a nobis olim, dum in illis partibus fungeremur legationis officio, promulgatam; sicut canonice lata est et a partibus recepta, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc. Datum Velletri, V Kal. Aprilis 1182.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
75
LXXV. Monasterio S. Dionysii asserit ecclesias ab archiepiscopis Senonensibus concessas. (Velletri, April. 2.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, t. I, p. 516.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis Sancti Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae per fratres et coepiscopos nostros religiosis locis pietatis intuitu conferuntur, ne alicujus valeant malignitate turbari, apostolico sunt munimine roboranda. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, concessionem vobis et per vos monasterio vestro factam a venerabili fratre nostro G. Senonensi archiepiscopo, et ejus antecessoribus bonae memoriae, Daiberto et Vuillelmo, de ecclesiis de Belna, de Sancto Lupo, de Josenuilla, de Ver, de Fericiaco, de Grandi Puteo, et Sancto Audoaeno, et praesentatione presbyterorum in eisdem ecclesiis, sicut canonice facta est et servata, et in scriptis authenticis continetur, auctoritate apostolica firmamus et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat, etc. Datum Velletri, quarto Nonas Aprilis 1182.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
76
LXXVI. Monasterio S. Dionysii asserit ecclesiam de Forest et altaria quaedam, ab episcopis Cameracensibus concessa. (Velletri, April. 4.) [ Ibid., p. 517.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis Sancti Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Concessionem vobis et per vos monasterio vestro factam a venerabili fratre nostro Cameracensi episcopo et ejus antecessoribus bonae memoriae Waltero, Odone, Nicolao et Rogero, de ecclesia de Forest, altari de Solempna, altari de Vertiniolo, et portionem cujusdam decimae de Kevi, sicut canonice facta est, et hactenus observata, et in scriptis authenticis continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire, Si quis autem, etc. Datum Velletri, secundo Nonas Aprilis 1182.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
77
LXXVII. Henrico episcopo et Willelmo decano et canonicis Bajocensibus concedit « ut tam ipsi quam successores eorum apud ecclesiam cathedralem valeant sepeliri. » (Velletri, April. 11.) [Opp. Petri Blesensis, p. 771.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO episcopo et dilectis filiis WILLELMO decano et canonicis Bajocensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Referente dilecto filio magistro Radulfo canonico vestro, nobis innotuit quod cum olim monachi Sancti Vigoris constitutionem cujusdam episcopi vestri fecissent a felicis recordationis Honorio PP., praedecessore nostro, auctoritate apostolica confirmari, qua sub excommunicatione constituit ne quis episcoporum vel canonicorum ecclesiae vestrae alibi quam apud monasterium sepulturam haberet, nihilominus tamen apud ecclesiam vestram praedecessores vestri sepulti fuerunt. Vos autem praedictam constitutionem humiliter formidantes, super hoc muniri auctoritate apostolica postulastis. Nos igitur precibus vestris benignius inclinati, excommunicationem praefatam decernentes de fratrum consilio non tenere, apostolica auctoritate concedimus, ut tam vos quam successores vestri apud cathedralem ecclesiam valeatis, contradictione et appellatione postposita, sepeliri. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Velletri, III Idus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
78
LXXVIII. A[delheidem] abbatissam et sorores Quedlinburgenses reprehendit « quod censum, ad indicium perceptae libertatis Romanae Ecclesiae debitum, diminuant, et cum in eisdem privilegiis sit expressum quod libram argenti Romano pontifici annuatim tribuere debeant, nonnisi marcam velint exsolvere, libram ibi marcam debere intelligi asserentes. » Attamen, petente S. praeposito Moguntino concedit « ut nonnisi marcam defaecati argenti ad pondus Coloniense ulterius annis singulis persolvant. (Velletri, April. 14.) [Vide ERATH, Cod. dipl. Quedlimb., 103.] LXXIX. Ad Petrum abbatem et capitulum Casinense. (Velletri, Mart. 20.) [TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 210.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. abbati, et capitulo Casinensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum monasterium vestrum multipliciter gravatum sit, et oppressum, et in praestanda procuratione his qui de curia nostra per vos saepius transeunt, expensas plurimas facere compellatur, super gravaminibus vestris paterna vobis volumus provisione prospicere, et onera vestra in quibus secundum Deum possumus relevare. Inde est quod cum interdum aliqui de curia nostra, et fratrum nostrorum in expensis monasterii apud Sanctum Germanum non necessitate sed voluntate morentur, praesentibus vobis litteris indulgemus, ut nemini de curia nostra vel fratrum nostrorum ultra unum vel duos dies apud Sanctum Germanum teneamini procurationem impendere, nisi forte infirmitas ipsum, vel alia manifesta necessitas detineret. Datum Velletri, XII Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
80
LXXX. Monasterio S. Remigii Remensi privilegia varia concedit. (Velletri, Maii 10.) [VARIN, Archives administ. de la ville de Reims, I, II, p. 395.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. abbati, et fratribus S. Remigii Remensis, etc.
Auctoritate apostolica vobis indulgemus ut tam clericos quam laicos, ad vestram confugientes religionem, liceat vobis liberos et absolutos recipere et sine contradictione aliqua retinere. In parochialibus vero ecclesiis quas habetis liceat vobis libere idoneas personas eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus animarum curam ipse committat, ita ut illi de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Liceat insuper vobis de redditibus unius parochiae duobus sacerdotibus qui ecclesiae deserviant, cum episcopali auctoritate pro vestra discretione et arbitrio providere, ita quod unus alio debeat subjacere, dummodo tanti sint redditus quibus uterque possit congrue sustentari. Paci praeterea et indemnitati vestrae paterna sollicitudine providentes, auctoritate apostolica inhibemus ne quis, infra clausuras et ambitus locorum et grangiarum vestrarum, aliquam violentiam facere, aut hominem aliqua temeritate capere seu interficere praesumat. Prohibemus insuper ne quoslibet vestros homines temere quisquam capere vel a dominio vestro alienare, aut indebitis hospitationum procurationibus et servitiis, seu quibuslibet injustis exactionibus audeat aggravare. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, et de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Ad haec praesentibus litteris inhibemus ut nulli liceat in fundo vestro, vel in possessionibus ad vos spectantibus, quas ad proprios usus sub vestro dominio retinetis, sine licentia et auctoritate vestra aedificium aliquod fabricare. Indebitum etiam gravamen a vobis amovere volentes, in vos aut ecclesias vestras interdicti vel excommunicationis sententiam, sine manifesta et rationabili causa, proferri vetamus. Sepulturas quoque locorum vestrorum, in quibus sex monachi ad minus fuerint, liberas esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen illarum ecclesiarum canonica justitia a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis fratres et servientes in eisdem domibus commorantes, et eos qui se religioni vestrae reddiderint, nisi forte nominatim fuerint interdicti vel excommunicati, vel aliud de ratione obstiterit, in coemeteriis vestris Christianae tradere sepulturae. Nulli ergo. . . . Datum Velletri, VI Id. Maii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
81
LXXXI. Refutationem pravae consuetudinis, quam Bulcardus de Montemorenciaco in vineis monasterii S. Dionysii, in Dioilo villa sitis, habebat, et rotaticum quod in terra sua idem Bulcardus habebat, sicut ea monasterio remisit, » confirmat. (Velletri, Maii 14.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, t. I, p. 516.]
Quoties piis locis et religiosis personis aliqua remittuntur seu pietatis intuitu conferuntur, ne in posterum alicujus malignitate turbentur vel in dubium valeant revocari, scripturae sunt fidei committenda et apostolicae tuitionis munimine roboranda. Eapropter, dilecti filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, refutationem pravae consuetudinis, quam Bulcardus de Montemorenciaco in vineis vestris monasterii in Dioilo villa sitis habebat; et rotagicum, quod in terra sua idem Bulcardus habebat, sicut ea rationabiliter monasterio vestro, fratribus suis, Herveo scilicet et Theobaudo de Marli volentibus et laudantibus remisit atque concessit, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc.
Datum Velletri, secundo Idus Martii 1182.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
82
LXXXII. Ad capitulum Narbonense. (Velletri, Maii 16.) [ Gall. Christ. nov., VI, Instr., 46.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capituli Narbonensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Venientes ad nos venerabiles fratres nostri Magalonensis et Biterrensis episcopi nostro apparatui suggesserunt, quod cum Ecclesia vestra esset non solum archiepiscopo, sed etiam personis aliis destituta, juramento praestito promisistis, quod mandato venerabilis fratris nostri Albanensis episcopi, qui tunc in partibus illis legationis officio fungebatur, de ordinatione ipsius ecclesiae sine contradictione qualibet pareretis; caeterum quia idem episcopus, antequam vestram ecclesiam ordinasset, ad sedem apostolicam rediit, nos providere volentes, ne personarum defectu eidem ecclesiae quodlibet incommodum perveniret, praedicto episcopo dedimus in mandatis, ut, sicut a vobis in eum religione jurisjurandi fuerat compromissum, jam dictam ecclesiam ordinaret; ipse vero cum consilio praedictorum episcoporum tres archidiaconatus vacantes, et sacristiam in ipsa ecclesia de personis idoneis ordinavit, et canonicum quemdam instituit, mandans vobis in virtute praestiti juramenti, ut personas illas in suos personatus, et praebendam admittere minime differatis, et redditus et loca sua libere permittatis habere: nos utique, quod ab eodem Albanensi factum est, ratum habentes, mandamus vobis atque praecipimus, quatenus ad mandatum ipsius Albanensis, sicut juramento tenemini, ordinationem ejus, contradictione et appellatione cessante, ratam habeatis et firmam, nec aliqui vestrum personas ab eo, sicut diximus, ordinatas impediant, quominus per investituram supradicti Biterrensis pacifice praescriptos personatus habeant et praebendam. Datum Velletri, decimo septimo Kalendas Junii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
83
LXXXIII. Abbatem et monachos Uranenses jubet archiepiscopo Ravennati obedire. (Velletri, Maii 18.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App., p. 111.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis de Urano, salutem et apostolicam benedictionem,
Significavit nobis venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennas quod, cum vos, monachi, ab officio, quia non eligebatis abbatem, nec suspensionem servastis, nec de contemptu sententiae, sicut injunximus, satisfacere jam dicto archiepiscopo curavistis, abbatem vos elegistis ad mandatum apostolicum iteratum. Quoniam igitur a tempore quod hominum excedit memoriam, omnes abbates monasterii vestri usque ad dilectum filium nostrum P. nunc Camaldulensem priorem, praedecessoribus suis obedientiae juramento asserit promisisse, tibi, fili abbas, per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus omnem obedientiam et reverentiam infra XL dies post horum susceptionem eidem archiepiscopo promittas et serves, quam praedecessores tui ejus antecessoribus archiepiscopis promittas. . . . . . . non obstante quod jam dicto priori sanctae recordationis A. . . . papa praedecessor noster pro tempore personaliter dignoscitur indulsisse. Ad haec praesentium auctoritate injungimus.. . . . . concessiones Ravennatis Ecclesiae, quas tenetis archiepiscopo sine difficultate. . . . . vel si cum eo nequiveritis amicabiliter convenire. . . . . venerabilibus fratribus Feretrano et Faventino episcopis, et dilecto filio praeposito Feretrano. . . . . ratis justitiae plenitudine exhibere. Datum Velletri, XV Kal. Junii. Ego Petrus Turriensis Cesenas tabellio, sicut vidi et perlegi in litteris Catholicis sigillo apostolico signatis, ita scripsi et exemplavi.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
84
LXXXIV. Vizeliacensi et Flavinianensi abbatibus mandat, cogant canonicos Cabilonenses et Matisconenses, ut monasterio Trenorciensi subtractas ecclesias restituant. (Velletri, Maii 23.) [JUENIN, Nouv. Hist. de Tournus, Preuves, p. 179.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Vigiliacensi et Flaviniacensi abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Querelam dilectorum filiorum nostrorum abbatis et monachorum Trenorciensis monasterii ad nos delatam accepimus, quod dilecti filii canonici Cabilonenses ecclesiam de Giniaco, ecclesiam de Molesia, eis contra justitiam abstulerunt. Ad haec prior et canonici regulares ecclesiae Sancti Petri Matisconensis, ecclesiam de Sancto Tauro apud castrum Rainaldi jam dictis monachis, sicut asseritur, praesumpserunt auferre. Nolentes igitur sustinere quod praefatum coenobium sui juris dispendium patiatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praescriptarum ecclesiarum detentores eas praefatis monachis restituere, vel in praesentia vestra plenam justitiam exhibere moneatis diligentius et ecclesiastica districtione cogatis. Datum Velletri, X Kalendas Junii. In plumbo, LUCIUS PAPA III.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
85
LXXXV. Sententiam ab archiepiscopo Viennensi et episcopo Genevensi in comitem Genevensem latam, confirmat. (Velletri, Jun. 1.) [SPON, Hist. de Genève, edit. 1730, in-12, t. III, p. 64.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Viennensi archiepiscopo et Gebennensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties in malefactores Ecclesiarum ecclesiasticae districtionis sententia pro eorum excessibus canonice promulgatur, tandiu in sua debet firmitate consistere donec malefactores ipsi cogantur cum satisfactione condigna quae perperam gesserant emendare. Hinc est quod sententiam quam in comitem Gebennensem et terram ejus pro damnis et injuriis Gebennensis Ecclesiae canonice promulgastis, auctoritate apostolica confirmamus et usque ad satisfactionem debitam praecipimus inviolabiliter observari. Datum Velletri, Kalendas Julii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
86
LXXXVI. Ecclesiae Basenvillensis immunitatem confirmat. (Velletri, Jun. 2.) [MARTEN. Anecdot., I, 589.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus de Basenvilla, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem decet nos praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, immunitatem et absolutionem in redditibus, procurationibus, consuetudinibus, exactionibus et aliis, exceptis feodis militum, a nobili viro Simone de Nealfa pro anima nobilis viri Simonis de Maurepast in praesentia bonae memoriae L. quondam illustris Francorum regis et venerabilis fratris nostri W. tunc Senonensis, nunc vero Remensis archiepiscopi vobis et successoribus vestris pia devotione factam, sicut in authenticis rescriptis praedictarum personarum habetur, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Velletri, IV Nonas Junii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
87
LXXXVII. Ad [Willelmum] Remensem archiepiscopum.--Queritur quod solvat ligatos ab episcopo Belvacensi. (Velletri, Jun. 9.) [ Ibid., 622.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Remensi archiepiscopo, Sanctae Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum quantum venerabilem fratrem nostrum Ph. Belvacensem episcopum ex causis pluribus diligere debeas et propensius honorare, fraternitatis tuae prudentia non ignoret, grave gerimus admodum et molestum quod, sicut ex conquestione ipsius audivimus, parochianis illius, quos pro suis excessibus ligat, eo inconsulto, absolvis; in quo non parum auctoritati ejus detrahitur et honori. Sane, sicut eo significante accepimus, eum nobilem virum et comitem Clarimontis excommunicationi, et terram ejus interdicto, de mandato tuo et consilio subjecisset, ei sine satisfactione aliqua pro arbitrio tuo absolutionis beneficium impendisti, juramento recepto, sed nihil ad satisfactionem pertinente praecepisti. Quoniam ergo quanto sincerius eumdem episcopum sua et suorum consideratione diligimus, et honorem illius liberrime conservamus illaesum, tanto minus volumus quod in ejus redundat injuriam sustinere, fraternitati tuae auctoritate apostolica prohibemus, ne dignitati ejus in aliquo deroges, neque sententias quas ipse protulerit, in ejusdem releves dispendium, vel gravamen: alioquin quantumcunque tibi, sicut venerabili fratri et magno Ecclesiae membro velimus, gravamen illius non poterimus relinquere incorrectum. Datum Velletri, IV Nonas Junii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
90
XC. Ecclesiae S. Dionysii de Passu protectionem suscipit et possessiones confirmat. (Velletri, Jan. 12.) [ Collection des Cartulaires, t. V, p. 501.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis ecclesiae Sancti Dionysii de Passu, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum. . .
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Dionysii de Passu, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona, . . . in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: redditus quos habetis a capitulo Parisiensi, videlicet duos modios et octo sextarios purioris frumenti granarii sui, ad minam regiam, exceptis septem modiis qui dicuntur de altaribus, et unicuique canonicorum Ecclesiae vestrae, tantum de pane et vino, quod dicitur Quadragesimae, quantum et uni canonicorum residentium Beatae Mariae, domum quae est in claustro juxta ecclesiam vestram, et domos quae sunt extra portam claustri ad posternam, quae duobus canonicis sunt assignatae ex dono Simonis de Sancto Dionysio; molendinum de Genestai, domos, vineas, prata, censum de Botunvileir, pastum, terram et justitiam, cum omnibus appendiciis in episcopatu Meldensi; decimam de Parvo Nanteolo, decimam de Vinantis, decimam de Tuiz, feudum decimae de Sancto Maximo, quam Bulchardus de Sanci tenet in feudo a vestra ecclesia, in episcopatu Parisiensi; decimam de Alneto et decimam de Dimiacho, quas de concessione Mauricii, Parisiensis episcopi, possidetis ex dono Petri, canonici Ecclesiae vestrae; quinque solidos de censu apud Argentolium, et decimam vini quae pertinet ad ipsum censum; tres solidos et quatuor denarios, juxta burgum Sancti Dionysii; terram de Miliaco arabilem, vineas, prata, domum, molendinum in Mibreyo situm, quod dicitur Quartum Molendinum, cujus medietatem emit viginti libras Parisiensis monetae, reliquam vero partem emit sexdecim libras; ex domo Barbedauri decani Beatae Mariae Parisiensis, vineas apud Montem Camacum, ad luminare ecclesiae vestrae; et ex dono Richeldis sororis Simonis de Sancto Dionysio, IV solidos censuales apud Sanctum Medericum. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit, etc. . . Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Januarii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
91
XCI. Ecclesiam S. Eusebii Vercellensem tuendam suscipit, canonicorumque possessiones confirmat. (Fragmentum. ) (Velletri, Jan. 16.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 783.]
Datum Velletri, per manus Alberti, S. Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, XVII Kal. Febr., indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus II.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
92
XCII. Petro episcopo et capitulo Carnotensi concedit « ut honores Carnotensis Ecclesiae aliis de caetero minime concedantur, nisi qui residentiam se promiserint habituros. » (Velletri, Jan. 17.) [D' ACHERY, Spicil. ed. in-fol., III, 547.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO episcopo, et dilectis filiis G. decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ab eo cui plus committitur, amplius exigatur, dignum est et consonum rationi ut qui in Ecclesia vestra prae aliis honorantur, studiosius illi deserviant et utilitati ipsius intendant. Hac itaque ratione inducti, auctoritate duximus apostolica statuendum, ut honores Carnotensis Ecclesiae aliis de caetero minime concedantur, nisi qui secundum antiquam et rationabilem consuetudinem residentiam se promiserunt habituros. Si autem post promissionem suam hoc nequaquam impleverint, ab ipsis reddantur honoribus alieni. Ad haec auctoritate apostolica inhibemus ne quis in alia ecclesia beneficium habens, in canonicum ecclesiae vestrae aut plebanum presbyterum admittatur, nisi priori cesserit beneficio, et a proprio fuerit episcopo absolutus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Velletri, XVI Kalend. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
93
XCIII. Joanni Magalonensi episcopo ecclesias quasdam confirmat. (Velletri, Jan. 24.) [ Gall. Christ. nov., VI, Instr., 362.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Magalonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad nos quod episcopatus tuus ex parte magna sit praedonum incursione vastatus, unde cum quarumdam ecclesiarum ad jus episcopale pertinentium presbyteri sint defuncti, eas tibi specialius reservasti, exposcens illas tibi a sede apostolica confirmari. Eapropter tuis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam S. Genesii de Gigeano, S. Andreae de Cucullo, S. Michaelis de Mujulano, S. Michaelis de Aguzanicis, ecclesiam de Cazillaco, et S. Petri de Agantico, sicut eas rationabiliter et sine controversia possides, personae tuae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Datum Velletri, IX Kalend. Februar., pontificatus anno tertio
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
94
XCIV. Episcopum Catanensem, archiepiscopi Monteregalensis suffraganeum factum, pallii gestandi potestate privat. (Velletri, Febr. 4.) [PIRRI, Sicilia sacra, I, 532.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO archiepiscopo Montisregalis, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Ne occasione pallii, cujus usum de indulgentia sedis apostolicae Catanensis episcopus solitus est habere, inter ecclesiam Montisregalis et Catanensem episcopum lis oriatur, apostolica sanctione sancimus, et tam tibi quam successoribus tuis praesenti pagina confirmamus, ut post obitum venerabilis fratris nostri Catanensis episcopi, qui nunc est, ejus successor non utatur pallio. Datum Velletri, II Nonas Februarii, 1184.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
95
XCV. Monasterium Monteregalense sedem archiepiscopalem constituit. Abbatem Guillelmum archiepiscopum consecrat, pallioque ornat atque episcopatus Catanensis metropolitam declarat. (Velletri, Febr. 5.) [ Ibid., 458.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO archiepiscopo Montisregalis, ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.
Licet Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam instituens discipulis suis eamdem super credentes ligandi ac solvendi dederit potestatem, unum tamen in ea, B. scilicet Petrum apostolum voluit praeeminere, dicens: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis : Intelligendum ex hoc tribuens fidelibus universis, quod sicut unus erat Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus , pacificans quae in coelis erant et quae super terram , et dissolvens maceriarum parietem, et faciens utraque unum , sic est in Ecclesia unum ex ipso et per ipsum omnium caput esse, ne in membris fieret ulla diversitas, quae per unius auctoritatem et providentiam capitis ad unam fidei veritatem, eamdem religionis reducerentur et cultum. Quod etiam in eo loco monstratur, in quo et de confirmandis fratribus et de pascendis Dominicis ovibus praeceptum a Domino nostro legitur ei datum. Ex hac itaque potestate quae ad B. Petrum ex Dominica traditione pervenit, sacrosancta Romana Ecclesia, quae per Dominum Jesum Christum ab eodem B. Petro instituta est et fundata, super universas Ecclesias auctoritatem obtinuit, ut ubique ratum esset ac solidum quod ipsius prudentia statuisset. Quod etiam ab universis Ecclesiis per orbem terrarum usquequaque diffusis et receptum est et servatum, ita ut et per eam et distributio facta sit dignitatum, et inditum Christi fidelibus et diligentibus ordinatum quod ad cultum pertinere visum est pietatis. Ex hac siquidem data B. Petro a Domino potestate ipse et successores ipsius per diversa mundi loca constituerunt episcopos, et dignitates per provincias diviserunt. Nos etiam, qui eis, licet impares meritis, Domino vocante, successimus, in loco, qui Monsregalis dicitur, pro multa utilitate populi Christiani metropoliticam sedem duximus statuendam. Cum etenim charissimus in Christo filius noster Guillelmus, illustris Siciliae rex, divinae charitatis igne succensus, ad gloriam Dei et salutem suam ac parentum suorum monasterium ibi fundasset, et primo locum ad id agendum B. Petro et Romanae obtulisset Ecclesiae, ab episcopali subjectione per auctoritatem praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri papae assensumque venerabilis fratris nostri Gualterii Panormitani archiepiscopi liberum reddidit et quietum. Ac sic aedificiis erigendis regiam curam impendens brevi tempore templum Domino multum digna administratione construxit, castris munitissimis et redditibus ampliavit, libris et sacris vestibus et argento decoravit et auro: et tandem multitudinem monachorum de Cavensi ordine introduxit et in tantum aedificiis et rebus aliis extulit locum istum, ut simile opus per aliquem regum factum non fuerit a diebus antiquis ut in admirationem homines adducat, ad quos ex auditu solo potuerit quod factum est pervenire. Deinde ad opus bonum, sicut cervus ad fontes aquarum anhelans, et modicum reputans quidquid desiderio fecerat aeternorum, juxta id quod Sapientia dicit: Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient , a praedicto praedecessore nostro, et nobis ipsis et fratribus nostris cum multa instantia postulavit, ut eumdem locum dignitate metropolitica donaremus, praesertim cum et illuc populum congregare coepisset et disponeret congregare, qui ex illa parte contra omnium inimicorum incursus inexpugnabile munimen posset toti terrae conferre. Porro nos, deliberatione habita non parva cum fratribus, et attendentes communem utilitatem quae de incremento illius loci speratur, desiderio, et petitioni ejus non duximus abnuendum, ne ubi liberalissimus ipse de thesauro et tenimentis suis exstiterat, nos de his quae ad injuncti nobis apostolatus a Deo spectant officium existere difficiles videremur, et tanta ejus et nostra minueretur tarditate devotio, quanta nostri studio de bono congruebat ad melius incitari. Nam ex hoc pro desiderio ejus non parum facile videbatur quod, licet esset insolitum, quod duae metropoles tam vicinae consisterent, ex hac tamen nova constitutione nequaquam jus minuebatur ulterius, cum jam ante monasterium ipsum per archiepiscopos et episcopos, tam in se quam in omnibus locis suis, ab omni episcopali jure fuisset exemptum et plena in omnibus libertate donatum, ita ut nulli archiepiscopo vel episcopo, nisi tantum Rom. pontifici subjaceret. Te itaque venerabili in Christo fratri Guillelmo in ejusdem loci archiepiscopum nostris tanquam B. Petri manibus consecramus et pallii dignitate statuimus decorandum. Recipiens quidem tandem ecclesiam ad honorem Domini Dei nostri et memoriam B. Mariae virginis, regia liberalitate fundatam, sub apostolica tuitione muniminis et nostro privilegio, quod factum est, roboramus. Statuimus autem imprimis ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et, B. Benedicti Regulam et Cavensis monasterii observantias in eo loco constitutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus, inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones et quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum ex dono praenominati regis et quorumque aliorum rationabiliter possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis poterit adipisci, firma eidem ecclesiae in perpetuum et illibata permaneant. In quibus episcopatum Catanensem proprio duximus vocabulo designandum, quem nos de fratrum nostrorum communi consilio ad multam praedicti regis instantiam tibi tuisque successoribus, sicut propriis archiepiscopis metropolitico in perpetuum constituimus jure subesse. Episcopale quoque jus et omnia quae in suscriptis locis ex concessione fratrum et coepiscoporum nostrorum habes, auctoritate apostolica tibi tuisque successoribus confirmamus, et firma et illibata perpetuis temporibus decernimus permanere; ex concessione scilicet venerabilis fratris nostri Gualterii Panormitani archiepiscopi cum voluntate, et consilio et assensu omnium canonicorum suorum, et regia etiam conniventia, totam parochiam, et dioecesim castelli Cerleonis cum monasterio S. Mariae Magdalenae, et aliis ecclesiis cum decimis et aliis justitiis, quas de baronibus et aliis hominibus ipsius castelli et pertinentiarum ejus, Panormitana ecclesia solebat percipere, et cum omni episcopali jure quod in eadem parochia et dioecesi videbatur habere; ecclesiam praeterea S. Sylvestri, quae fuerat dominii et proprii juris Panormitanae ecclesiae, quam pro eo quod ecclesiae tuae multum vicinat, et multum erat utilior ei quam Panormitanae ecclesiae, iam dictus archiepiscopus. sicut ejus scripto authentico continetur, de consilio et consensu omnium fratrum suorum eidem ecclesiae libera et spontanea tradidit voluntate, cum omnibus tenimentis, villanis, et possessionibus, et omni jure suo; ex concessione bonae memoriae Nicolai, quondam Messanensis archiepiscopi cum totius capituli sui consensu omne jus episcopale quod ecclesia Messanensis debebat habere in monasterio, et omnibus pertinentiis ejus, quod illustris recordationis ejusdem regis mater Margaritha, gloriosa quondam regina, in loco qui dicitur Monachium, in dioecesi Messanensi, in honorem Dei, et B. Mariae semper virginis memoriam pro sua devotione construxit, et per dictum archiepiscopum ab omni debito Messanensis ecclesiae liberum obtinuit et quietum ab omni jure; ex concessione Thomae Rhegytani archiepiscopicum communi capituli sui consensu, totum jus episcopale, vel quodcunque aliud ad Rhegytanam pertinebat ecclesiam in monasterio S. Salvatoris de Martello, quod construxit Joannes Calomenus, regius quondam camerarius, et in monasterio monialium Sancti Joannis Exocalnia, quod est extra muros civitatis Rhegii, cum cellis, obedientiis, possessionibus, tenimentis, et pertinentiis monasteriorum ipsorum, juxta quod in jam dicti archiepiscopi privilegio continetur; ex concessione Bartholomaei Agrigentini episcopi cum capituli sui assensu tam parochiam et dioecesim quam universum jus episcopale, cum omnibus decimis, et aliis justitiis, ac redditibus suis, quos de baronibus, et aliis hominibus castelli Battalazii, et pertinentiarum ejus et casale Busachini, nec non et omnes decimas, et alios redditus, quos Agrigentina ecclesia de castro Corleonis et pertinentiis ejus habebat, sicut in scripto ipsius episcopi dignoscitur; ex concessione Matthaei Mazariensis episcopi parochiam, et dioecesim, et jus episcopale, omnesque decimas et alios redditus, quos ecclesia Mazariensis habebat in municipio Jati, et municipio Calatrasi, cunctisque pertinentiis ipsorum, sicut in scripto praefati episcopi manifestius continetur; ex concessione R. Anglonensis episcopi cum communi capituli sui assensu in monasterio Carbonis cum cellis, obedientiis et possessionibus ejus totum episcopale jus, et quodcunque aliud in eo Anglonensis habebat ecclesiae, sicut in ipsius episcopi scripto denotatur expressum; ex concessione Bisiniensis episcopi cum capituli sui assensu ecclesiam S. Mariae de Maccla cum episcopali jure, et omnibus obedientiis et pertinentiis suis, sicut in ejusdem episcopi privilegio demonstratur; ecclesiam quoque S. Martini constructam in tenimento ecclesiae a Petro Indulfo, quam ipse Petrus obtulit eidem ecclesiae cum tenimentis, possessionibus et pertinentiis suis. Pallium ad haec, plenitudinem scilicet pontificalis officii, fraternitati tuae de sedis apostolicae liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda subscriptis diebus uti debebis, Nativitate scilicet Domini, festo S. Stephani, Octava Nativitatis Dominicae, Epiphaniae Hypopanti, Dominica in ramis Palmarum, Coena Domini, Sabbato Sancto, Pascha, et duobus diebus sequentibus, Assumptione, Pentecoste, tribus festivitatibus Dei genitricis et Virginis Mariae, Natalitio S. Joannis Baptistae, commemoratione Omnium Sanctorum, solemnitatibus omnium apostolorum, et praecipuis festis ecclesiae tuae, dedicationibus ecclesiarum, consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum, et anniversario tuae consecrationis die. Provideas igitur quomodo hujus indumenti honor modesta sit actuum vivacitate servandus, ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, et esse plus valeas bonis actibus quam hujusmodi ornamento, auctore Deo, conspicuus, et quem pastoralis curae constringit officium, dilectionem proberis fratribus exhibere, ut in humilitatis virtute fundatus, ne eleveris prosperis, nec fatigeris adversis. Ipsi etiam adversarii per mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; et, quantum in te fuerit, pacem habere cum omnibus, et ad pacem studeto reducere discordantes. Fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumerali ratione conjunctum, et ita in conspectu Dei procedas et hominum, quatenus commissa tibi gregi Dominico virtutis praestes exemplum, et taliter opere procedas et verbo, ut videntes opera tua bona glorificent Patrem nostrum qui in coelis est , et gaudeant se talem habere rectorem, per quem et erudiantur ad fidem et ad recta opera provocentur. Obeunte vero te aut tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem monachi ejusdem loci, vel major pars consilii sanioris de ipso collegio, siquidem idoneus fuerit in eo repertus, secundum Deum et canonicas sanctiones crediderint eligendum. Quod si forte idoneus ibi reperiri nequiverit, aliunde fuerit assumendus, per fratres ipsius loci monachus eligatur, qui nimirum et regularibus cibis et indumentis utatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium sane devotionis suae, ac ad demonstrandum quod eadem ecclesia Romano tantum pontifici subjaceret, supernominatus filius noster rex, cum eam sub nomine monasterii fundare coepisset, centum tarenos Romano pontifici annis singulis constituit persolvendos. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, etc. Ego LUCIUS catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Hyacinthus diaconus cardin. Sanctae Mariae Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Susannae. Ego Vivianus tit. Sancti Stephani in Coelio Monte presbyt. card. Ego Laborans presbyt. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Sancti Calixti. Ego Raynerius presbyt. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Ubertus presbyt. card. Sancti Laurentii in Damaso. Ego Pandulfus presbyt. card. tit. basilicae Duodecim Apostolorum. in Cosmedin. Ego Ardicio diaconus cardinalis Sancti Theodori. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Bobo diac. card. S. Angeli. Ego Gerardus S. Adriani diac card. Ego Octavianus diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Goffredus diac. card. Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Albinus diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Dat. Velletri, per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, Non. Febr. indict. I, Incarn. Dominicae an. 1182, pont. vero domini Lucii papae III anno II.
(Matth. XVI) (I Tim. II) (Coloss. I) (Ephes. II) (Luc. XXII) (Joan. XXI) (Eccli. XXIV) (Matth. V)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
96
XCVI. Cephaloediensi et Pactensi episcopis praecipit, ut Richardo, archiepiscopo Massanensi, obtemperent. (Velletri, Febr. 9.) [PIRRI, Sicilia sacra, I, 398.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Cephaludensi et Pactensi episcopis, et dilectis filiis abbatibus et aliarum Ecclesiarum praelatis, Messanensis ecclesiae metropolitico jure subjectis, salutem et apostolicam benedictionem.
Universitatem vestram credimus non latere quod ad hoc supernae dispositionis provisio gradus in ecclesia esse voluit, et ordines constituit esse distinctos, ut, dum minores potioribus reverentiam exhiberent et majores minoribus dilectionem impenderent, vera concordia fieret et recte officiorum se gereret administratio singulorum. Hinc Apostolus ait: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit . Quapropter, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro Richardo archiepiscopo vestro debitam obedientiam et reverentiam exhibentes, quae secundum Deum vobis injunxerit, contradictione cessante suscipiatis humiliter et firmiter observetis: id quod de virtute possitis commendari et doceatis exemplo subjectos, qualiter superiores oportet honorari; justum est enim et canonicae consentaneum sanctioni, ut qui se . . . aliis esse praelatum, reverentiam quam exigit, ipso impendat. Datum Velletri, V Idus Februarii.
(Rom. XIII)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
97
XCVII. Ecclesiam S. Stephani Pratensem tuendam suscipit et ejus bona ac jura confirmat. (Velletri, Febr. 12) [UGHELLI, Italia sacra, III, 334.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PLEBANO praeposito ecclesiae S. Stephani de Prato, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et fel. rec. Innocentii PP. praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam S. Stephani, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Mariae in Castello cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Trinitatis cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Petri in porta Fuya cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Vincentii, ecclesiam S. Jacobi, ecclesiam S. Thomae cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Marci cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Salvatoris cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Mariae de Ribaldo cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Martini cum suis pertinentiis, monasterium S. Martini de Cojano cum suis pertinentiis, jus quod habetis in monasterio S. Fabiani, ecclesiam S. Bartholomaei de Cojano cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Luciae cum suis pertinentiis, ecclesiam S. Petri de Figlino cum suis pertinentiis, jus quod habetis in ecclesia S. Michaelis de Cerreto, jus quod habetis in ecclesia S. Petri de insula, jus quod habetis in ecclesia S. Martini de Sorriana, jus quod habetis in ecclesia de Fabio, et jus quod habetis in ecclesia S. Joannis de Pistoria. Praesenti quoque privilegio duximus statuendum ut nulli parochianos vestros ad officia divina recipere liceat, quandiu a vobis fuerint excommunicationis vel interdicti sententia condemnati. Statuimus insuper ut in parochia ejusdem ecclesiae vobis invitis et contradicentibus nulli omnino hominum liceat ecclesiam construere, aut aliquam super hoc injuriam irrogare, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Decimas vero eorum qui ad vestram ecclesiam jure parochiali pertinent, absque alicujus contradictione vobis habendas concedimus. Prohibemus etiam ut nullus interdicti seu excommunicationis sententiam absque justa et rationabili causa in vos vel ecclesiam vestram audeat promulgare. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis, et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatis, indulgeat. Sepulturam praeterea ejusdem loci ad opus eorum, qui parochiani vestri censentur, vobis, et ecclesiae vestrae firmamus, ita quidem quod si ad aliquam religiosam ecclesiam, elegerint sepulturam, canonica vobis in testamento portio reservetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuen. et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episc. Ego Paulus Praenestinus episc. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. card. Ego Ranerius presb. card. SS. Joannis et Pavoli tit. Pammachii. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiber. tit. Calixt. Ego Pandolfus presb. card. tit. basilicae XII Apostolorum. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Arditio diac. card. S. Theodori. Ego Gratianus Sanctor. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Bobo diac. card. S. Angeli. Ego Gherardus S. Adriani diacon. card. Ego Octavianus diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Soffred. S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Albinus diac. card. S. Mariae Novae. Datum Velletri, per manum Alberti S. R. E. presb. cardinalis et cancell., XI Idus Februarii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero Dom. Lucii pp. III anno II.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
98
XCVIII. Compositionem Caldenbornensis monasterii et Rodensis confirmat. (Velletri, Febr. 25.) [SCHOETTGEN et KREYSIG., Diplomat., II, 702.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio praeposito Caldenbornensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae in controversiam devenisse noscuntur et interveniente compositione amicabili sunt finita, ne in recidivae contentionis scrupulum relabantur, scripturae sunt serie prosequenda et apostolico munimine roboranda. Pervenit quod quidem ad nos inter ecclesiam Caldenbornensem, in qua praepositurae officium administras et ecclesiam Rodensem controversia quaedam fuit olim diutius agitata, quam venerabilis frater noster Wigmannus Magdeburgensis archiepiscopus et dilectus filius Halberstadensis electus de consensu partium finierunt, ita quod ecclesiae tuae Rodensis praepositus de suorum canonicorum assensu sex mansos et dimidium, sitos in Elvenstedte, et unum situm in Amalungesdorff, et duas areas in Blackeneim solventes duos solidos, assignavit, ea videlicet conditione, ut querela de jam dictis praediis perpetuo conquiescat. Hanc igitur compositionem, sicut canonice facta est et ab utraque parte suscepta, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina et patrocinio communimus. Praeterea quaedam praedia, videlicet in Gerendorff duos mansos solventes triginta solidos, Gerbenstede tres mansos solventes duo talenta et sex solidos, in Gorditz unum mansum solventem quatuordecim solidos, quae emerunt a Merseburgensis Ecclesiae canonicis, et quaedam praedia quae receperunt in concambio a charissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore, scilicet in villa Vinkele decem talenta et decem solidos, in Wulfferstede quinque talenta et decem solidos, in Warrenstede quatuor talenta. Haec siquidem omnia sint praedictae ecclesiae Caldenbornensi, quae Caldenbornensis ecclesia pacifice et sine controversia possidet, auctoritate apostolica eidem ecclesiae duximus confirmanda et praesentis scripti serie munienda, statuentes ut nulli hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, omnipotentis Dei et SS. apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit indignationem incursurum. Datum Velletri, quinto Kal. Mart.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
99
XCIX. Privilegium pro monasterio Wilbacensi. (Velletri, Febr. 27.) [SCHATEN, Annal. Poderborn., I, 858.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati, et sanctimonialibus monasterii Wilboldessen, tam praesentibus quam futuris monasticam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris postulationibus clementer annuimus et monasterium vestrum, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio constitutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona ibidem monasterium in praesens juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Wilbodesson, Watervelde, Trevere, Atride, Ossenthorp, Hemelhusen, Rocethehusen, Northen, Wellethe, Ilrenhusen, item Northen, Histniche, Wetere, Hathesbatthessen, Volmarsen, Guntersen, Adenem, Othehem, Honrothem, Overethe, curtem in Suthem et decimam super eamdem villam, Esnethe Gheveburche, Limgo, Winnethe, decimam in Eddessen, decimam in Hatheburgusen, decimam in Richersen, decimam in Harderenssen, Sundram in Hornen, domum infra muros civitatis Patherburn, et quinque areas, et juxta civitatem tres mansos, decimam omnium novalium nostrorum et omnes decimas in terminis decimarum vestrarum. Cum autem generale interdictum fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam quoque loci illius liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illorum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem sorores communi consensu, vel pars consilii sanioris secundum Dei timorem et D. Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Vivianus S. Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiber. Ego Ranerius presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Datum Velletri, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Kalend. Martii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii tertii anno secundo,
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
100
C. Monasterium S. Laurentii Aversanum tuendum suscipit ejusque bona ac jura confirmat. (Velletri, Mart. 18.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 200.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BONOHOMINI, abbati monasterii Sancti Laurentii de Aversa, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, quod existit juris beati Petri specialiter, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Urbani et Alexandri Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio constitutus esse cognoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Universas quoque ecclesias, terras et oppida, quae monasterium ipsum rationabiliter possidet, vobis et eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus. Missas autem publicas ab aliquo episcopo in eodem monasterio celebrari, stationes fieri, processiones deduci, absque abbatis vel fratrum voluntate omnimodis prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, saecularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino vobis decimas exigere vel extorquere praesumat; nec liceat alicui episcopo ipsum monasterium vel cellas ejus interdicere, aut monachos excommunicare. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes clericorum et monachorum monasterio pertinentium, qui ad sacros ordines sunt promovendi, a quocunque malueritis catholico episcopo suscipiatis, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Capellanos vel clericos, qui ipsi monasterio aut ejus cellis deserviunt excommunicari vel ab officio suspendi, sive ad synodum vocari ab aliquo episcopo prohibemus. Ad haec etiam pro speciali ipsius monasterii libertate, qua Romana Ecclesia, nullo mediante, adhaerere dignoscitur; ad honorem ac reverentiam gloriosissimi martyris Laurentii cujus ibidem reliquiae sunt reconditae, usum mitrae ubilibet in celebrationibus divinorum, et quotidianum usum annuli tibi tuisque successoribus absque alicujus contradictione; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat. Vos itaque filii in Christo dilectissimi, oportet regularis disciplinae institutionibus operam diligenter impendere, quatenus, quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Decernimus ergo, etc. Si qua igitur, etc. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. S. Susannae. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim, tit. Calixti. Ego Rainerius presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Ubertus. . . . . . . . . . . . . Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XV Kalend. Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domni Lucii papae III anno II. Signum Lucii III papae: ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
101
CI. Ecclesiam Aeserniensem, rogatu Rainaldi episcopi, tuendam suscipit et bona ejus confirmat. (Velletri, Mart. 20.) [UGHELLI, Italia sacra, VI, 296.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RAINALDO Iserniensi episcopo, suisque successoribus substituendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis speculo, disponente Domino, constituti, fratres et coepiscopos nostros tam propinquos quam longe positos fraterna debemus charitate diligere, et Ecclesiis quibus Domino militare noscuntur suam justitiam conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Iserniensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, et largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Terminos, et fines tui episcopatus, quos nunc pacifice nosceris possidere, secundum quod incipiunt a flumine Vulturni prope ubi se conjungit cum fluvio Sesti, et extenduntur per castrum Mastralis, et castrum Zurlani, et castrum Capriatae, et castrum Fossaecaecae, et per montana castrum Gualdi, Felesti, et castrum Pizuti, et castrum Pestorani, et castrum Carpinonis cum Sancto Marco, et castrum Sexano cum Sancto Benedicto, et per montem Rosini assurgit castrum Periculi, et castrum Montis Nigri, et castrum Rocchae Siconis, et castrum Forunli, et extenditur per terram Sancti Vincentii, et per montem Alze ad Portellae, unde oritur Melerinum, et distenditur usque in finem de terris et silvis et montibus monasterii S. Benedicti, et iterum extenditur per fines territorii et silvarum et montium supradicti monasterii, et per verticem montis Aquilonis, et Sambuculi usque in forum S. Martini, et per verticem Montis Cesino, et distenditur in vadum Franciscum de ipso fluvio Secti, et descendunt in ipso flumine Vulturni, qui est prima finis. In Sesto plebem S. Eustachii, in Mastralis plebem S. Joannis, in Torcino plebem S. Mariae, in Capriata plebem S. Mariae, in Capperellis plebem S. Joannis, in Camposacco plebem S. Joannis, in Monte Odonis plebem S. Angeli, in Gualdo plebem S. Angeli, in Falesto plebem S. Mariae, in Longono plebem S. Bartholomaei, in S. Agapito plebem S. Nicolai, in Riperta plebem S. Salvatoris, in Pizzuto plebem S. Agathae, in Pestorano plebem S. Mariae, in Carpinone plebem Sanctae Mariae, in Sexana plebem S. Mariae, in Fara plebem S. Nicolai, in Monte Nigro plebem S. Mariae, in Roccha Siconis plebem S. Leonardi, in Forulo plebem S. Blasii, in Conestellis plebem S. Laurentii, in Roccha Beraldi plebem S. Nicandri, in Armana plebem S. Crucis, in Conveula plebem S. Angeli, in Meronda plebem S. Nicolai, in Periculo plebem S. Mariae, in Ovano plebem S. Mariae, in Saxo plebem S. Laurentii, in Valle Jampelli plebem S. Mariae, in Macchia plebem S. Nicolai, in Ravindola plebem S. Angeli, in Venafro plebem S. Mariae cum pertinentiis suis, in Roccha Venefri ecclesiam S. Crucis, in Roccha Peperoli ecclesiam S. Mariae, in Monte Aquilo plebem S. Mariae, in Valle S. Locheri plebem S. Mariae, in Cerasolo plebem S. Christophori, in Casali plebem S. Joannis, in territorio Venafrano ecclesiam S. Barbarae, S. Nicandri, et S. Crucis, in Peperolo ecclesiam S. Georgii, et S. Nazarii, in Camposacco ecclesiam S. Andreae, in Monte Rodono ecclesiam S. Nazarii, in Macchia ecclesiam S. Mariae, in Isernia ecclesiam S. Viti, S. Agapiti, et ecclesiam S. Salvatoris de territorio de Exano, et monasterium S. Mariae situm infra muros ejusdem civitatis Iserniae, in territorio Longanae ecclesiam S. Sepulcri et S. Erasmi, in S. Agapito ecclesiam S. Helenae, in Gualdo ecclesiam S. Nicolai, in Pizzuti ecclesiam S. Laurentii et ecclesiam S. Petri, in Carpinone ecclesiam S. Mauri et ecclesiam Sancti Romani, in Sexanti ecclesiam S. Angeli et ecclesiam S. Benedicti, in Miranda ecclesiam S. Angeli, in Forulo ecclesiam S. Petri, et ecclesiam S. Onuphrii, et ecclesiam Sancti Pancratii, in Monte Aquilo ecclesiam S. Pauli cum tribus capellis et pertinentiis earum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Iserniensem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conservare eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate, et Capuani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Petrus presb. card. S. Susannae. Ego Vivianus tituli S. Stephani in Coelio Monte presb. card. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. S. Calixti. Ego Rainerius presb. card. SS. Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Ubertus presb. card. eccles. S. Laurentii in Damaso. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Arditio diac, card. S. Theodori. Ego Gregorius SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Datum Velletri, per manus Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, XIII Kal. Aprilis ind. I, Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
102
CII. Privilegium pro abbatia S. Gisleni. (Velletri, April. 4.) [REIFFENBERG, Monuments, VIII, 393]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii Sancti Gisleni, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquitur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo estis divino mancipati obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eo loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; in villa Logia curtem, dominicatam et carrucatam terrae arabilis cum curtilibus, cum omni decima, tam ipsius terrae quam omnium feodorum ejusdem villae; decimas quas habetis in terris Sancti Petri, decimam decimae Hugonis, villare quod dicitur ultramontes cum pertinentiis suis, et ejusdem loci ecclesiam cum appendiciis suis Harminiaco et Beuweniis; decimam de curte et de terris Sancti Landolini; in Novella terram arabilem unius carrucatae, quartam partem villae Blelgiis, cum pertinentiis suis et districto; in villa quae dicitur Wamia allodium Gonteri et Aegidii filii ejus de Cing; terramque Hugonis de Aengien cum aliis terris, curtilibus, redditibus, pratis et silvis; partem villae Durni cum villa et districto, villam de Waherias et curtem dominicatam, ab omni advocatione et decima liberam; ecclesiam, quam sub annuo censu centum solidorum Cameracensis monetae ab ecclesia Sancti Gaugerici possidetis; in villa Chavren curtem dominicatam, cum terris, pratis, silvis, aquis, et curtilibus et portione decimae ab omni dominio libera, et ab aliis partibus divisa; in villa quae dicitur Harcheis tres fertones, ad pondus Flandriae, quos debet Alnensis ecclesia pro terra Heluidis; in Resbaco, curtem dominicatam et tres partes totius allodii, tam in terris quam in silvis, aquis, pratis et redditibus cum districto; apud Roncherias sex marcas argenti ad pondus Coloniae, quos debet Camberonis ecclesia sub annuo censu pro ejusdem loci terris, et altari cum capella de Herieriponte; altare de Cella, cum appendiciis suis Hornuth et Quaternione; ecclesiam de Durno cum appendiciis suis Blelgiis, Hercana, Astices et Slogio; ecclesiam de Villari cum appendiciis suis Harminiaco et Bewengiis; ecclesiam de Wama cum suis pertinentiis Wamiolo et Reseniis, Bassecles cum appendiciis suis; Altregiam, cum capella de villa, cum omnibus appendiciis suis, ab omni exactione liberam, praeter episcopi obsonium; apud Imbrechies curtem et terras dominicatas cum pratis et aquis, duas partes communis allodii ab omni exactione liberas, altare de Bosut, a personatu et ab omni exactione liberum, praeter annuum sex denariorum redditum pro episcopi obsonio; altare de Baldurno cum appendicio suo Willeroth, ab omni exactione liberum, praeter annuum trium solidorum redditum pro episcopi obsonio; altare de Lingniis et de Tumaide; capellam de Rameniis, liberam a personatu et omni exactione, praeter episcopi obsonia; Abechias cum appendiciis suis Belchi, Molembois, Popiola, Petrewez et aliis appendiciis suis; altaria quoque a bonae memoriae Nicolao quondam Cameracensi episcopo vobis collata et ejusdem privilegiis confirmata; Harchies cum appendiciis suis, Grandiecclesia et Stambrusia, et capellam de Equi campo; altare de Blathum, liberum et sine personatu; capellam de Wieres liberam, praeter sonegium duodecim denariorum; altare de Tulin cum appendiciis suis Hainin, altare de Huncheniis; altare de Hersella, altare de Rascengien, altare de Humberges; altare de Goi cum terra et appendiciis suis, altare de Longiis cum appendiciis suis Dolciis et capella de Squeri, capellam Delfait et capellam de Herieriponte, liberas ab omni exactione et personatu; in villa Alemannis curtem dominicatam et decimam ipsius curtis et terrae ad eamdem villam pertinentis in terris, vineis, pratis, silvis, et quaeque in pago Suessionensi Beati Gisleni juste ac pacifice possidetis; curtem et terras dominicatas apud Altregium, et partes communis allodii in terris, aquis, pratis, silvis et redditibus, ab omni exactione vel advocatione liberas; villam Bassecles cum omnibus appendiciis suis, et villicationem ejusdem villae in eleemosynam monasterio vestro concessam. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, e saeculo fugientes liberos et absolutos, ad conversionem vestram recipere, et absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen illarum ecclesiarum justitia a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Consuetudines etiam antiquas, libertates, immunitates eidem monasterio concessas et hactenus observatas, ratas habemus, easque futuris temporibus manere decernimus illibatas. Inhibemus insuper ne quis in vos vel ecclesias vestras, sine manifesta et rationabili causa, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae. Ego Vivianus tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Laborans, presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim, tituli Calixti. Ego Albinus diaconus cardinalis Sanctae Mariae Ego Rainerus presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Hubertus presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Damaso. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Hyacinthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Ardicio diaconus cardinalis Sancti Theodori. Ego Bono Sancti Angeli diaconus cardinalis. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Soffredus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. novae, Datum Velletri, per manum Alberti Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Nonas Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domini Lucii papae III anno II.
( Slogia ) ( Doulzies ) ( Defait, Defayt )
[de vinea]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
103
CIII. Privilegia fratrum militiae Templi Hierosolymitani confirmat. (Velletri, April. 28.) [RYMER, Foedera, etc., I, p. 37.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ARNALDO magistro religiosae militiae Templi quod Jerosolymis situm est, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio . Proinde, dilecti in Domino filii, de vobis et pro vobis omnipotentem Dominum collaudamus, quoniam in universo mundo vestra religio et veneranda institutio nuntiatur . Cum enim natura essetis filii irae et saeculi voluptatibus dediti, nunc per aspirantem gratiam Evangelii non surdi auditores effecti, relictis pompis saecularibus et rebus propriis, dimissa etiam spatiosa via, quae ducit ad mortem, arduum iter quod ducit ad vitam humiliter elegistis atque ad comprobandum quod in Dei militia specialiter computemini signum vivificae crucis in vestro pectore assidue circumfertis . Accedit ad hoc quod tanquam veri Israelitae atque instructissimi divini praelii bellatores, verae charitatis flamma succensi dictum evangelicum operibus adimpletis, quo dicitur: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis . Unde cum summi Pastoris vocem juxta animas vestras pro fratribus ponere , eosque ab incursibus paganorum defensare minime formidetis et, cum nomine censeamini milites, constituti estis a Domino catholicae Ecclesiae defensores et inimicorum Christi impugnatores. Licet autem vestrum studium et laudanda devotio in tam sacro opere toto corde et tota mente desudet, nihilominus tamen universitatem vestram exhortamur in Domino atque in peccatorum remissionem auctoritate Dei et beati Petri apostolorum principis, tam vobis quam servitoribus vestris injungimus, ut pro tuenda catholica Ecclesia, et ea, quae est sub paganorum tyrannide, de ipsorum spurcitia eruenda, expugnando inimicos crucis, invocato Christi nomine intrepide laboretis. Ea etiam, quae de ipsorum spoliis ceperitis, fidenter in usus vestros convertatis, et ne de his contra velle vestrum, portionem alicui dare cogamini prohibemus. Statuentes ut Domus seu Templum in quo estis ad Dei laudem et gloriam atque defensionem suorum fidelium et liberandam Dei Ecclesiam congregati, cum omnibus possessionibus et bonis suis quae in praesentiarum legitime habere cognoscitur, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, perpetuis futuris temporibus sub apostolicae sedis tutela et protectione consistat. Praesenti quoque decreto sancimus ut vita religiosa, quae in vestra domo est, divina inspirante gratia, instituta ibidem inviolabiliter observetur, et fratres inibi omnipotenti Deo servientes caste et sine proprio vivant et professionem suam dictis et moribus comprobantes, magistro suo aut quibus ipse praecepit, in omnibus et per omnia subjecti et obedientes existant. Praeterea quemadmodum domus ipsa hujus sacrae vestrae institutionis et ordinis fons et origo esse promeruit, ita nihilominus omnium locorum ad eam pertinentium caput et magistra in perpetuum habeatur. Ad haec adjicientes praecipimus ut obeunte te, dilecte in Domino fili Arnalde, vel tuorum quolibet successorum, nullus ejusdem domus fratribus praeponatur, nisi militaria et religiosa persona, quae vestrae conversationis habitum sit professa; nec ab aliis nisi ab omnibus fratribus insimul, vel a saniori ac puriori eorum parte, qui praeponendus fuerit, eligatur. Porro consuetudines ad vestrae religionis et officii observantiam, a magistro et fratribus communiter institutas nulli ecclesiasticae saecularisve personae infringere vel minuere sit licitum. Easdem quoque consuetudines a vobis aliquando tempore observatas et scripto firmatas, non nisi ab eo qui magister est, consentiente tamen saniori parte capituli, liceat immutari. Prohibemus autem et omnimodis interdicimus ut fidelitates, hominia, sive juramenta vel reliquas securitates quae a saecularibus frequentantur, nulla ecclesiastica saecularisve persona a magistro et fratribus ejusdem domus exigere audeat. Illud autem scitote, cum sicut vestra sacra institutio et religionis militia divina est providentia stabilita, ita nihilominus nullius vitae religiosioris obtentu ad locum alium vos convenit convolare, Deus enim qui est incommutabilis et aeternus, mutabilia corda non approbat, sed potius sacrum propositum semel incoeptum perduci vult usque in finem debitae actionis. Quot et quanti sub militari cingulo et chlamyde terreni imperii Domino placuerunt, sibique memoriale perpetuum reliquerunt? Quot et quanti in armis bellicis constituti, pro testamento Dei et paternarum legum defensione suis temporibus fortiter dimicarunt, atque manus suas in sanguinem infidelium Domino consecrantes, post bellicos sudores, aeternae vitae bravium sunt adepti? Videte itaque vocationem vestram, fratres tam milites quam servientes, atque juxta Apostolum, unusquisque vestrum, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Ideoque fratres vestros semel devotos atque in sacro collegio vestro receptos, post factam in vestra militia professionem et habitum religionis assumptum, revertendi ad saeculum nullam habere praecipimus facultatem. Nec alicui eorum fas sit, post factam professionem, semel assumptam crucem Dominicam, et habitum vestrae professionis abjicere, vel ad alium locum, seu etiam monasterium, majoris sive minoris religionis obtentu, invitis sive inconsultis fratribus, aut eo qui magister exstiterit, liceat transmigrare. Nullique ecclesiasticae saecularive personae ipsos suscipiendi aut retinendi licentia pateat. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat. Caeterum decimas quas consilio et consensu episcoporum de manu clericorum vel laicorum habere poteritis, illas etiam quas consentientibus episcopis et eorum clericis acquiretis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Ut autem ad plenitudinem salutis et curam animarum vestrarum nihil vobis desit et ecclesiastica sacramenta et divina officia vestro sacro collegio exhibeantur commodius, simili modo sancimus ut liceat vobis honestos clericos et sacerdotes, secundum Deum quantum ad vestram scientiam ordinatos, undecunque ad vos venientes suscipere, et tam in principali domo vestra quam etiam in obedientiis et locis sibi subditis, vobiscum habere; dummodo si e vicino sunt, eos a propriis episcopis expetatis, iidemque nulli alii professioni vel ordini teneantur obnoxii. Quod si episcopi eosdem vobis concedere forte noluerint, nihilominus tamen eos suscipiendi et retinendi auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae licentiam habeatis. Si vero aliqui horum, post factam professionem, turbatores religionis vestrae aut domus, vel etiam inutiles apparuerint, liceat vobis eos cum saniori parte capituli amovere, eisque transeundi ad alium ordinem ubi secundum Deum vivere voluerint, licentiam dare, et loco ipsorum alios idoneos substituere, qui etiam unius anni spatio in vestra societate probentur. Quo pacto, si mores eorum hoc exigerint et ad vestrum servitium inventi fuerint, tunc demum professionem facient regulariter vivendi et magistro suo obediendi, ita tamen ut eumdem victum et vestitum vobiscum habeant necnon lectisternia, excepto eo quod vestimenta clausa portabunt. Sed nec ipsis liceat de capitulo, vel cura domus vestrae se temere intromittere, nisi quantum eis a vobis fuerit injunctum. Curam quoque animarum tantum habeant quantum a vobis fuerint requisiti. Praeterea nulli personae extra vestrum capitulum sint subjecti; tibique, dilecte in Domino fili Arnalde, tuisque successoribus tanquam magistro et praelato suo, secundum statuta ordinis vestri obedientiam deferant. Consecrationes vero altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi et caetera ecclesiastica sacramenta a dioecesanis suscipiatis episcopis, siquidem catholici fuerint, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerint, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerint exhibere. Alioquin liceat vobis catholicos quoscunque malueritis adire antistites, qui, nimirum nostra fulti auctoritate, quae postulantur indulgeant. Clericos autem pro pecunia praedicare aut lucro, vosque pro hujusmodi causa eos ad praedicandum mittere, prohibemus, nisi forte magister Templi qui pro tempore fuerit, certis ex causis id faciendum esse decreverit. Si quando vero loca deserta fuerint, eidem venerabili domui, ab aliquo pia devotione collata, liceat vobis ibidem villas aedificare, ecclesias et caemeteria ad opus hominum ibidem manentium fabricare, ita tamen ut in vicinia illa abbatia vel religiosorum hominum collegium non existat, quae ob hoc valeat perturbari. Cum autem terrae cultae vobis quolibet justo titulo conferantur, facultatem et licentiam habeatis ibidem oratoria construendi, et caemeteria faciendi ad opus transeuntium et eorum solummodo qui de vestra fuerint mensa. Indecens enim est et animarum periculo proximum, religiosos fratres occasione adeundae ecclesiae, se virorum turbis et mulierum frequentiae immiscere. Quicunque sane in vestro collegio suscipientur, stabilitatem loci, conversionem morum, seque militaturos Domino diebus vitae suae sub obedientia magistri Templi, posito scripto super altare in quo contineantur ista, promittent. Decernimus ergo ut receptores vestrarum fraternitatum, sive collectarum, salvo jure dominorum suorum in beati Petri et nostra protectione consistant, et per terras in quibus fuerint pacem habeant. Simili modo sancimus ut quicunque in vestra fraternitate fuerit receptus, si forte ecclesia ad quam pertinet a divinis officiis erit prohibita, eumque mori contigerit, eidem sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicatus, vel nominatim fuerit interdictus. Praeterea si quis fratrum vestrorum, qui ad recipiendas easdem fraternitates vel collectas a vobis fuerint missi in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis officiis sit interdictus, pro omnipotentis Dei reverentia et eorum jucundo adventu, semel in anno aperiantur ecclesiae et, exclusis excommunicatis, divina ibi officia celebrentur. Statuimus etiam ut nulli episcopo in ecclesiis vobis utroque jure subditis, interdicti vel excommunicationis sententiam liceat promulgare. Verumtamen si generale interdictum fuerit in locis illis prolatum, exclusis excommunicatis et nominatim interdictis, clausis januis, absque signorum pulsatione, plane divina officia celebretis. Decernimus insuper auctoritate apostolica ut apud quemcunque locum vos venire contigerit, ab honestis atque catholicis sacerdotibus poenitentiam, unctionem, seu alia quaelibet sacramenta ecclesiastica suscipere liceat, ne forte ad perceptionem spiritualium bonorum vobis quidpiam deesse valeat. Quia vero omnes in Christo unus sumus, et non est personarum differentia, apud Deum, tam remissionis peccatorum quam alterius beneficentiae atque apostolicae benedictionis quae vobis indulta est, etiam familiam et servientes vestros volumus esse participes. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris atque aliorum Dei fidelium usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si quis igitur, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen.Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae. Ego Rainerius presb. cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Ubertus presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. Basilicae XII Apostolorum. Ego Jacobus diaconus cardinalis. S. Mariae in Cosmedin. Ego Ardicio diaconus cardinalis Sancti Theodori. Ego Bobo diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Gerardus diac. cardinalis, etc. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Soffredus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Albinus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Kal. Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii papae III anno II.
(Jac. I, 17) (Rom. I, 8) (Ephes. II, 8) (Matth. VII, 13, 14) (II Cor. IV, 10) (Joan. XV, 13) (I Joan. III, 16) ( Sigillo plumbeo pendente e filis sericis rubeique coloris. )
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
104
CIV. Ecclesiae S. Petri Ratisponensis protectionem suscipit et privilegia bonaque confirmat. (Velletri, April. 30.) [RIED, Cod. diplom. Ratispon., I, 260.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis RAPOTONI decano Ratisponensis Ecclesiae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis effectum congruum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, ecclesiam vestram, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concescessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam ipsam Beati Petri Ratisponen. cum omnibus possessionibus et appendiciis suis, parochiam majoris Ecclesiae, curtem de Gislingen cum omnibus possessionibus et appendiciis suis, domos vestras claustrales, areas domorum in civitate Ratisponen. sitas; ecclesiam de Persen in ea libertate qua bonae memoriae Hartwicus Ratisponen. episcopus vobis concessit, et pacifice ac rationabiliter possidetis; ecclesiam de Wibelsdorf; ecclesiam de Illinchoven, ecclesiam de Hovechirchen, ecclesiam Waltkeringen, ecclesiam Pfaffenberge, ecclesiam Hitinchoven, ecclesiam Pfolenchoven, ecclesiam Lirendorf, ecclesiam Leuchingen, ecclesiam Punnechoven, ecclesiam Otelhaim, ecclesiam Chirphinholze, ecclesiam Hazenchoven, decimam Wimtingen, decimam Samtingen, decimas in Toenkove, decimas in Norkowe; praedium, quod habetis in villa, quae dicitur Holzen; praedium, quod habetis in villa, quae dicitur in Heitemchoven; praedium, quod habetis in villa, quae dicitur Strazze; mansum quem habetis in villa, quae dicitur Talmazzingen. Ad haec adjicientes statuimus, ut nulli nisi ecclesiae vestrae canonicis ejusdem ecclesiae archidiaconatuum administratio committatur. Ut autem a saeculari tumultu securi liberius divinis celebrandis officiis consistatis, sub interminatione anathematis interdicimus, ne quis princeps, charissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto excepto, homines vel equos suos ponendi in hospitia vestra, vobis invitis, habeat facultatem. Cum autem ab imperiali serenitate solemnis curia fuerit congregata, apud vos sine introductione equorum personae duntaxat ecclesiasticae hospitentur. Praeterea, quoniam, sicut dicit Apostolus, nullus debet judicare alienum servum, quia suo domino stat aut cadit, auctoritate apostolica prohibemus, ne aliquis saecularis judex, contra antiquam consuetudinem usque ad moderna tempora observatam, quemquam servientum vestrorum sine assensu vestro judicandi habeat facultatem, nisi offensa fuerit, quae sanguinis vindictam inducat, quam per virum ecclesiasticum non conveniat exerceri. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia et debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodin. Portuen. et Sanctae Rufinae sedis episcopus ss. Ego Heinricus Albanen. episcopus ss. Ego Vunan. tt. S. Stephani in Coelio Monte presbyter card. ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim. tit. Calixti ss. Ego Rainerius presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Hubertus presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso ss. Ego Eander presb. card. tit. Basilicae XII Apostolorum ss. Ego Arditio diac. card. S. Theodori ss. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Albinus diac. card. S. Mariae Novae ss. Datum Velletri, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presb. card. cancell., II Kal. Maii, indict. I, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii papae III anno secundo. Plumbum appendet: LUCIUS PP. III.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
105
CV. Monasterium S. Martini in Insula Barbara tuendum suscipit, possessionesque et privilegia confirmat. (Velletri, Maii 11.) [LE LABOUREUR, les Mazures de l' abbaye royale de l' Isle Barbe, t. I, p. 115.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUICHARDO abbati monasterii S. Martini quod in Insula Barbara situm est, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris multis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium in quo estis divino officio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Innocentii et Alexandri praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo et monasterium quod secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem loco institutum esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiis in eadem insula constructis. In burgo extra, littus Araris ecclesiam Sancti Nicolai Sanctorumque Minervii et Eleazari. In Monte Aureo ecclesiam Sancti Nicetii, in villa Pomerii ecclesiam S. Juliani, S. Cypriani de Cassania. Capellam S. Bartholomaei. In Arderia ecclesiam S. Joannis et S. Germani in Taponaco. Ecclesiam S. Mariae et S. Justi de Ranciaco, ecclesiam de Beo, ecclesiam S. Andreae de Cimaloco, ecclesiam S. Christophori, capellam S. Bartholomaei, ecclesiam S. Martini de Franchelams, ecclesiam S. Euphemiae de Inviniaco, ecclesiam S. Florentii et ecclesiam S. Mariae de Visiniaco, ecclesiam S. Petri de la Montaneyo, ecclesiam S. Bartholomaei, ecclesiam S. Martini de Floriaco, ecclesiam S. Pauli de Petra Incisa. Ecclesiam S. Petri de Firminiaco, ecclesiam S. Petri de Biriaco, ecclesiam de Bressola. In Jalliaco ecclesiam S. Vincentii, ecclesiam de Pisiaco, ecclesiam de Sancta Cruce; ecclesiam de Corziaco, ecclesiam de Romaneche, capellam de Miribello, ecclesiam de Maximiaco mortuo, ecclesiam S. Petri in Rilliaco, ecclesiam de Buxiaco, ecclesiam de Fironda, ecclesiam de Crispiaco, ecclesiam de Beyno, ecclesiam de Villorges, ecclesias de Noyosco et de Gordanis et S. Mauritii, ecclesiam S. Petri de Mura, ecclesiam S. Julittae, ecclesiam S. Petri de Balma. Cap llam S. Mariae; ecclesiam S. Romani de Solemiaco, ecclesiam S. Gregorii, ecclesiam de Asnieres, capellas de montibus, de Villeta et de Jons et de Moiffone, ecclesiam de Pusiniaco et Joennages, capellam de Antone, in Fluriaco ecclesiam S. Bartholomaei, ecclesiam de Tartaraco, ecclesiam de Taurinis, ecclesiam de Castellucio, ecclesiam de Constantiis, ecclesiam de Cruento, ecclesiam de Claipiaco, ecclesiam de Marsiliaco, ecclesiam de Cella, ecclesiam de Magniaco, ecclesiam de Mareloco, ecclesiam de Versiaco, ecclesiam de Benerone, ecclesiam de Boteone, ecclesiam S. Laurentii, ecclesiam S. Romani, ecclesiam S. Petri de A . . . . . , ecclesiam S. Beneberti de Novellis, ecclesiam S. Romani Vetuli, ecclesiam S. Fidei, ecclesiam S. Mariae Magdalenae, jus quod habetis in ecclesia Castri S. Germani, ecclesiam S. Agathae, ecclesiam S. Andreae de Suriaco, ecclesiam S. Martini de Folliosa, ecclesiam S. Juliani de Turre, ecclesiam S. Justi super Ligerim et capellam de Grangent, ecclesiam de Chambla, monasterium S. Ragneberti, ecclesiam S. Cosmae et Damiani, ecclesiam S. Petri, ecclesiam S. Mariae, ecclesiam S. Martini, ecclesiam S. Justi de Velay, ecclesiam S. Clementis. In episcopatu Cabilonensi ecclesiam S. Laurentii, ecclesiam S. Martini de la Carre. In episcopatu Claromontensi ecclesiam S. Mariae. In episcopatu Aniciensi ecclesiam S. Ferreoli, ecclesiam S. Romani de Junsiaco, ecclesiam S. Martini de Tirangiis, ecclesiam S. Hilarii. In episcopatu Viennensi, ecclesiam de Cabanosco, ecclesiam S. Ragneberti de Fulcimagnia, ecclesiam S. Saturnini, capellam Sarreriae, ecclesiam de Sablone, de Baudinis, de Jossanis et de Appesiaco. In episcopatu Valentinensi, ecclesiam S. Desiderii de Revoria, ecclesias Montilii Adhemari, S. Petri, S. Crucis, S. Martini Hospitalis et aliam S. Martini, ecclesiam S. Praejecti; Sancti Michaelis et S. Marcelli, ecclesiam de Piosaco. In Aiguno, ecclesiam S. Mariae, S. Desiderii et S. Saturnini. In episcopatu Tricastrino sive Aurasicensi, ecclesiam S. Andreae, de Barres, ecclesiam S. Mariae de Alono et capellam ejusdem castri; ecclesiam S. Petri de Sallas, monasterium Abolenae, ecclesiam S. Genesii, ecclesiam de Mota de Monte Dracone, ecclesiam S. Joannis de Lagoneria, ecclesiam de Torcularibus cum decimis, ecclesiam S. Arigii, ecclesiam de Belgione de Spraranciano, ecclesiam S. Mariae de Albuna, ecclesiam S. Nazarii cum capella de Balma S. Dalmatiani de Causanti, ecclesiam de Mulieratis, ecclesiam S. Thirsi. In episcopatu Carpentoractensi ecclesiam S. Mariae de Innocentibus. In episcopatu Vasionensi, ecclesiam de Malatera, monasterium S. Benedicti de Capella, ecclesiam S. Romani, ecclesiam de Podio Almerado, ecclesiam S. Georgii, ecclesiam S. Marcelli, ecclesiam de Tilletoupis, ecclesiam S. Blasii, cum capella de Placiano. In episcopatu Sistaricensi monasterium S. Marii, ecclesiam S. Joannis cum capella de Castro Assarna, S. Petri, S. Juliani, ecclesiam de Lingosterio, de Cibarrano, ecclesias de Torrendos et S. Mariae Sisae. In episcopatu Diensi, ecclesiam S. Mariae, S. Jacobi de Arrolas, ecclesiam de Cassabone, ecclesiam de Brusaco, ecclesiam de Castilione. In episcopatu Vapincesi monasterium S. Petri de Lent, ecclesiam de Pellona, de Tornareto, ecclesiam S. Plandicii et S. Mariae, capellam de Phara, ecclesiam S. Michaelis de Durfort, ecclesias de Cornilio S. Michaelis, capellam S. Joannis, ecclesiam S. Mariae de Burienis, ecclesiam de Assenaco, ecclesiam S. Leontii, S. Albani et S. Verani in Valle Brosii, ecclesiam S. Petri, S. Joannis et S. Mariae, capellam de Castro, ecclesiam de Torretis, ecclesiam S. Mariae de Carcere et capellam Carceris ecclesiae S. Romani et capellam de Pomariolo, ecclesiam S. Georgii, capellam de Castro Lazari, monasterium Alomonis, cum ecclesiis infra oppidum et in circuitu constitutis, ecclesiam S. Clementis, capellam S. Victoriae, in territorio Castri Larderii, ecclesias duas quas habetis et capellam castri, ecclesiam de Clemensana et capellam de ipso castro. In episcopatu Ebredunensi ecclesiam S. Mametis, ecclesias de Bayonne, ecclesiam de Augustoduno, S. Martini, S. Mariae et aliam ecclesiam S. Mariae, ecclesias S. Petri et S. Domitiani et ecclesias de Sallone. Ad haec castellum de Ligniaco cum terris, nemoribus, et aliis pertinentiis suis, sicut ipsum de dono Stephani de Villario, rationabiliter et pacifice possidetis, vobis et monasterio vestro, auctoritate duximus apostolica confirmandum. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad professionem vestram recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eo loco professionem, fas sit de eodem absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentes vero, absque communi litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis quas tenetis liceat vobis presbyteros eligere et dioecesanis episcopis praesentare quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum committant ut eis de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Vobis quoque indulgemus ut infra terminos parochiarum vestrarum, sine assensu dioecesanorum episcoporum et nostro, ecclesiam de novo vel oratorium construendi nullus habeat facultatem. Sepulturam quoque loci ipsius liberam esse decrevimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen illarum ecclesiarum justitia a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis januis clausis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. Praeterea auctoritate apostolica inhibemus, ut nulli personae liceat in vos vel monasterium vestrum, absque manifesta et rationabili causa, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci ablate vel aliquo tuorum successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia proeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam promulgarunt eligendum, decernimus. Ergo nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare. Sed omnia integra, conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritateret dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad judicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis duos bysantios aureos nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, etc. Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, quinto Idus Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo octogesimo tertio, pontificatus vero domini Lucii papae tertii anno secundo.
(salvis privilegiis Romanorum pontificum)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
106
CVI. Monasterii S. Dionysii protectionem suscipit, possessionesque ac jura confirmat. (Velletri, Jun. 3.) [FÉLIBIEN, Hist. de l' abbage rosyale de Saint-Denys, Preuv., p. 112.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WILLELMO abbati S. Dionysii, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo postulat rationis, praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, quod specialiter beati Petri juris existit, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam in loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium est situm, cum omnibus pertinentiis suis; dominationem praebendarum in ecclesia S. Pauli; in episcopatu Parisiensi ecclesiam S. Leodegarii, ecclesiam S. Martini in Strata, ecclesiam de Trembleaco: in archiepiscopatu Rothomagensi, ecclesiam de Charz, ecclesiam de Cergi, ecclesiam de Bussiaco; in episcopatu Carnotensi ecclesiam de Trapis; in episcopatu Aurelianensi ecclesiam de Tauriaco; ad haec compositionem illam quam venerabilis frater noster Henricus Silvanectensis episcopus super diversis querelis, quae inter vos et nobilem virum Willelmum de Melloto, tam in talliis quam in corveis et in terris censualibus, et quibusdam aliis vertebantur, statuit observandam. Concessionem vobis et per vos monasterio vestro sanctam a venerabili fratre nostro Guidone Senonensi archiepiscopo et ejus antecessoribus, de ecclesiis de Belna, de Sancto Lupo, de Josenvilla, de Ver, de Fericiaco, de Grandi Puteo et de Sancto Audoeno; praesentationem etiam presbyterorum in eisdem ecclesiis; concessionem vobis similiter factam a venerabili fratre nostro Rogerio Cameracensi episcopo, et ejus antecessoribus bonae memoriae Walchero, Odone et Nicolao, de ecclesia de Forest, altari de Solemma, altari de Vertinolis; portionem cujusdam decimae de Kivi; item compositionem quam jam dictus Silvanectensis episcopus super controversia quae inter vos et Albertum de monte Homerio de quadam viatura et quibusdam pravis consuetudinibus vertebatur, statuit observandam; concessionem quoque coenobio vestro factam a venerabili fratre nostro Philippo Belvacensi episcopo, tam de personatu quam de repraesentatione in ecclesiis sacerdotum, videlicet ecclesia S. Martini de Colle, ecclesia de Ulliaco, ecclesia de Ciris, ecclesia de Croy, ecclesia de Asneriis, ecclesia de Moranciaco, ecclesia de Masters, ecclesia de Noisiaco, ecclesia de Murno et ecclesia de Buxorta; praeterea refutationem pravae consuetudinis, quam Buccardus de Montemoranciaco in vineis vestri monasterii, in Dioillo villa sitis, habebat, et Rotagici terrae suae; similiter compositionem initam inter monasterium vestrum et ecclesiam S. Exuperii Corboliensis in praesentia bonae memoriae Joannis quondam Carnotensis episcopi, super integritate praebendae ejusdem ecclesiae. Has siquidem omnes compositiones seu refutationes, sicut absque pravitate factae sunt et receptae, et in scriptis authenticis continentur, et etiam hactenus sunt servatae, apostolico munimine roboramus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes, ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eo loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, discedere de eodem; discedentem vero, absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare; quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere; justitias etiam aut officia laicorum quae tu, fili abbas, ad manus tuas ab hominibus in burgo S. Dionysii commorantibus legitime revocasti, de caetero aliis assignari; regulares etiam consuetudines a praedecessoribus vestris et a vobis hactenus observatas aliqua levitate mutari, nisi de tua sive tuorum fuerit providentia successorum, cum assensu capituli, vel majoris et sanioris partis, auctoritate apostolica prohibemus. Novas praeterea et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis, seu decanis, aliisque ecclesiarum praelatis omnino vobis fieri prohibemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis absque aliqua pravitate voluerit exhibere. Inhibemus insuper ut intra fines parochiarum ecclesiarum vestrarum, nullus, sine dioecesani episcopi et vestro assensu, capellam vel oratorium aedificare praesumat, salvis privilegiis Romanae Ecclesiae. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, fas sit vobis januis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia, seu violentia, praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, se domnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate et in praedictis ecclesiis dioecesanorum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.Ego Arditio decanus card. tit. Sancti Theodori Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Vivianus tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presb. card. subscripsi. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae Trans Tiberim tit. Calixti subscripsi. Ego Pandulphus presb. card. tit. Basilicae Duodecim apostolorum subscripsi. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Ruffae sedis episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. subscripsi. Ego Gratianus tit. Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. subscripsi. Ego Bobo diac. card. tit. Sancti Angeli subscripsi. Ego Gerardus Sancti Adriani diac. cardinalis subscripsi. Ego Soffredus diaconus cardinalis tit. Sanctae Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Albinus Sanctae Mariae Novae diac. card. subscripsi. Datum Velletri, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, tertio Nonas Junii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus domini Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
107
CVII. Monasterium SS. Florae et Lucillae Arretin sub protectione sanctae Romanae Ecclesiae recipit, ejusque bona enumerat et confirmat. (Velletri, Jun. 6.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 202.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CARITATI, abbati monasterii Sanctae Florae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et justitiam veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Florae, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum Innocentii et Alexandri, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Castrum Sanctae Florae cum capellis quae in eodem castro sitae sunt, capellam videlicet Sancti Anastasii, capellam Sancti Angeli, capellam Sancti Apollinaris, capellam Sancti Zenonis, et quidquid juris habetis in capella Sanctae Mariae, monasterium Sancti Petri Majoris in civitate Arretina cum hospitio et omnibus pertinentiis suis: adjicientes ut vos, secundum antiquam et rationabilem consuetudinem vestram, possitis illud libere ordinare; capellam Sancti Gregorii et quidquid juris habetis in ecclesia Sancti Laurentini, monasterium Sancti Michaelis de monte Pinculi cum capellis et aliis suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Tiburtii in Gargonsa cum pertinentiis suis, plebem Sancti Martini de Galognano cum omnibus pertinentiis suis, quidquid juris habetis in plebe Sanctae Mustiolae, quidquid juris habetis in ecclesia Sancti Vincentii in Cortona, castrum de Quarata cum ecclesia Sancti Andreae et curte sua, quidquid habetis in Sancto Mamma, castrum de Muglano cum ecclesia Sancti Angeli et curte sua, quidquid juris habetis in curte Sancti Prosperi, quidquid juris habetis in ecclesia Sanctae Mariae in Villa Alba, castrum de Fontiano cum ecclesia Sancti Petri et pertinentiis suis, castrum de Rughitino cum ecclesiis et curte sua, ecclesiam Sancti Leonis cum pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Florae Minoris cum medietate suae curtis et curtis de Bulgari cum jure quod habetis in ecclesia Sancti Laurentii et Sancti Sebastiani, ecclesiam S. Petri in Maiano cum jure quod sibi habetis, et quidquid habetis in Polliciano, Pilli et in vico. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis atsutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati benedicti Regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi sint excommunicati, nullus obsistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si qua igitur in futurum, etc.Ego Gratianus tit. Sanctorum Cosmae et Damiani Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae ss. Ego Vivianus tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis ss. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Landus presbyter cardinalis tit. Basilicae XII Apostolorum ss. Ego Hyacinthus diac. cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Ardicio diaconus cardinalis tit. Sancti Thomae ss. diac. card. ss. Ego Bobo diaconus cardinalis tit. Sancti Angeli ss. Ego Gerardus tit. S. Adriani diaconus cardinalis ss. Ego Octavianus diac. card. tit. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Soffredus diac. card. tit. Sanctae Mariae in Via Lata ss. Ego Albinus diaconus cardinalis tit. Sanctae Mariae Novae ss. Datum Velletri, per manum Hugonis sanctae Romanae Ecclesiae notarii, octavo Idus Junii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octogesimo secundo, pontificatus vero domni Lucii III papae anno tertio. Signum Lucii III papae. Adjuva nos, Deus salutaris noster.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
108
CVIII. Monasterii S. Himerii protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Jun. 18.) [MABILLON, Annal. Bened., VI, 696.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori ecclesiae Sanctae Ymerii, ejusdem fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis aliquatenus infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, et praesentis scripti privilegio communimus: imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in ecclesia vestra institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bonae eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo monasterium vestrum situm est, ex dono Hugonis de Monteforti cum omnibus pertinentiis suis, scilicet cum capella Sanctae Mariae in villa sancti Ymerii, et cum capella sancti Michaelis apud Pontem-episcopi, et cum decimationibus molendinorum de Cornevilla, et aliorum nemorum, et forestarum, et piscariarum, et vivariorum, et caseorum, et virgultorum, et omnium quae decimari debent de honore de Monteforti in Normannia, et Anglia. Et in Anglia ecclesias de Bradeburna, et Tiltentona, et de Esbrugge cum omnibus pertinentiis suis, et nominatim decimis piscium de Heca, et unam domum apud Iream, sicut donatorum chartae testantur. Ex dono Hugonis filii Gilleberti de Gant partem illam silvae, quae vocatur nemus Heroldi, et Valliscorvi, et virgultum quod fuit Ricardo Poree in Perrefita, et decimas de salinis, et nundinis de Ponte-episcopi, et de valle Ancre, sicut ejus charta testatur. Ex dono illustris Henrici Anglorum regis capellam de Bello-loco cum decimis et omnibus pertinentiis suis. Ex dono Willelmi de Perrefita, assensu, uxoris suae, et filiorum suorum, et Hugonis de Monteforti domini sui, decimam de mortua aqua, et de omnibus molendinis suis, sicut in ejus charta continetur. Ex dono Roberti Mauviel, assensu uxoris, et filiorum suorum, virgultum, et terram, et boscum quae tenebat de eo Hebertus clericus, et boscum de Quarreria, et hortum unum juxta fontem sancti Ymerii. Et in Ferravilla unum hortum et unam acram terrae. Ex dono Hugonis praepositi de Torta quercu tres acras terrae in eadem villa. Ex dono Willermi Furtel apud Magnam-villam unum vavassorem reddentem decem solidos cum pertinentiis suis. Ex dono Roberti de Monteforti pasturam, et terram de monte supra domum Hugonis Peissun, et aquam et piscariam de Ivea, et gardinum quod fuit Willelmi presbyteri, et decimam novi molendini, et molendini Fulleretii. Ex dono Heliae de Baillolio terram apud Tortam Quercum in essartis forestae, et unam salinam ad Tolcam, concessu domini sui Roberti de Monte-forti. Ex dono Walteri Pipard terram de Guvifosse, quam Hugo de Monteforti ei dederat pro servitio ejus. Ex dono Oliverii de Albineo unum vavassorem reddentem quinque solidos cum reguardis, et omnibus pertinentiis suis. Ex dono Albredae de Tilio, et Roberti filii ejus tertiam partem decimae molendini de Perrefita cum omnibus pertinentiis suis. Ex dono Willermi de Betevilla decimam molendini sui in eadem villa, et terram quam eis dedit apud Sanctum Ymerium juxta forestam, sicut in authenticis scriptis singulorum donatorum continetur. Sane novalium vestrorum quos propriis manibus, vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos, vel laicos a saeculo fugientes liberos, et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque prioris sui licentia de eodem loco, nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentem vero, sine communi litterarum cautione, ullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis clericos vel sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare; quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Cum autem generale interdictum fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Antiquas quoque et . . . . . . in ecclesia vestra hactenus . . . . . . habemus, easque futuris illiba . . . . . . Praeterea statuimus ut . . . . . . episcopo, decano, archidiacono, vel eorum officiali . . . . . ecclesias vestras, seu clericos familiae vestrae . . . . . . . manifesta, et rationabili causa, interdicti, excommunicationis aut suspensionis sententiam liceat pervulgare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, et extremae voluntati, qui se illic sepeliri desideraverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis titulo Sanctae Suzannae. Ego Vivianus titulo Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Laborans praesbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans Tiberim titulo Calixti. Ego Pandulphus cardinalis titulo duodecim apostolorum . . . . . . diaconus cardinalis . . . . . Sancti Theodori. Ego Gra . . . . . diaconus cardinalis titulo Sancti Angeli. Ego . . . . Oriani diaconus cardinalis . . . . Ego Galfredus titulo Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Albinus titulo Sanctae Mariae Novae diaconus cardinalis. . . . Per manum Hugonis sanctae Romanae . . . notarii, XIV Kalendas Julii, indictione . . . Incarnationis Dominicae anno 1182, pontificatus vero domini Lucii tertii anno secundo.
[ f. donationum]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
109
CIX. Abbati Siegburgensi scribit ut vel ipse afferat vel mittat testimonia ad id necessaria, quod saepe petierit, ut Anno, monasterii patronus, sanctus declararetur. Monet ut nuntio hanc epistolam perferenti aliquod honestum beneficium ecclesiasticum tribuat. (Signiae, Jun. 24.) [LACOMBLET, Urkund., I, 343.] CX. Ecclesiae S. Aniani Aurelianensis protectionem suscipit bonaque confirmat. (Signiae, Jun. 24.) [ Antiquités de Saint-Aignan d' Orléans, Pr., p. 118.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CADURCO decano ecclesiae S. Aniani Aurelianensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.
Cum omnium Ecclesiarum attentam curam et sollicitudinem ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio gerere debeamus, de illis tamen praecipue nos oportet esse sollicitos quae ad jus et proprietatem sacrosanctae Romanae Ecclesiae specialius pertinere noscuntur, et de apostolicae sedis protectione ampliori devotione confidunt. Et ne quorumlibet hominum in bonis seu etiam in dignitatibus temerariis ausibus fatigentur, auctoritatis nostrae suffragio eas convenit pariter communiri. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, praefatam Sancti Aniani ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones et quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Villam videlicet de Sentiliaco cum ecclesia, villam de Rum cum ecclesia, vi Iam de Tilliaco cum ecclesia, ecclesiam de Chalo et villam de Arthenaio, a charissima in Christo filia nostra Alizia, illustri Francorum regina, vobis communicatam, pro villa de Chalo in ea libertate et immunitate tuendam in qua bonae memoriae Ludovicus, quondam illustris Francorum rex, quemadmodum in ejus scripto continetur authentico, eam noscitur habuisse; medietatem quoque proventuum tam in minutis decimis quam in oblationibus et omnibus beneficiis vivorum et mortuorum in praedicta ecclesia de Chalo, juxta quod vobis olim concessum est a venerabili fratre nostro W. Senonensi, nunc vero Remensi archiepiscopo Sanctae Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato, ut in ejus scripto authentico redactum est, eo tamen tenore quod si plures in eadem villa parochiales ecclesiae constructae fuerint, in omnibus quae ibidem surrexerint, id juris habeatis quod in praedicta ecclesia habuisse noscimini, et habere; villam de Herbiliaco cum ecclesia et omnibus decimis et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Aniani veteris quae Capella vocatur, et ecclesiam Sancti Germani infra muros civitatis; quidquid habetis in villa de Fonteneto, et ecclesiam ejusdem villae cum decimis et aliis redditibus ad jus vestrum pertinentibus; aquam Ligeris a muro veteris civitatis usque ad Sanctum Lupum, et molendina omnia quae in eadem aqua habetis cum piscat onibus suis; quidquid habetis ultra Ligerim et in Secalonia, quidquid habetis in Gastineio, villam de Bardeziaco cum omnibus pertinentiis suis, quidquid habetis in foresta quae Boloma dicitur, et villam de Cazeliis, quidquid pertinet ad Majoriam de Jarria et villam de Seteis. In supradictis vero parochialibus ecclesiis, videlicet de Sentiliaco, de Ruem, de Tiliaco, de Fonteneio, de Centolio, de Herbiliaco, de Chalo, quas tenetis, presbyteros eligatis et episcopis praesentetis; quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum absque venalitate committant, ut de plebis quidem cura eis respondeant, pro rebus vero temporalibus debitam vobis obedientiam et consuetam subjectionem exhibeant. In reliquis vero duabus ecclesiis, videlicet S. Aniani et S. Germani, et ad servitium altaris Crucifixi ecclesiae Sancti Aniani libere et absque alicujus contradictione et praesentatione, sicut hactenus, ita et deinceps liceat vobis substituere sacerdotes. Liceat etiam vobis in parochialibus vestris vacantibus, uti consuetum est et ab antiquis hactenus temporibus observatum, ponere sacerdotes ad succursum, qui, donec conveneritis in personas idoneas quae institui debeant in eis, omnipotenti Deo famulentur. Ferias praeterea in duabus solemnitatibus beati Aniani, ad luminaria ejusdem ecclesiae concinnanda, tam a bonae memoriae Ludovico illustri rege Francorum quam a Joanne quondam Aurelianensi episcopo vobis et ecclesiae vestrae concessas, et scripti sui munimine roboratas, quemadmodum in eorum scriptis authenticis continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nihilominus praesenti decreto in perpetuum mansuro statuimus ut duae praebendae et annuales canonicorum, quocunque modo praebendae mutentur, officio confrariae permaneant. Vineas insuper et omnia quae praefatae confrariae collata sunt, vobis et per vos ipsi confrariae, prout communi assensu capituli statutum est et scripto firmatum, apostolicae sedis munimine roboramus, et constitutionem illam ratam et inconvulsam futuris temporibus decernimus permanere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes canonicorum seu clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pecunia vel exactione aliqua vobis voluerit exhibere; alioquin ad quemcunque malueritis antistitem recurrite, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Praeterea, omnes libertates seu etiam immunitates ac regias consuetudines a Francorum regibus vobis et ecclesiae vestrae indultas et scripti sui munimine roboratas auctoritate apostolica confirmamus et illibatas statuimus perpetuo permanere. Sancimus quoque et praesenti decreto statuimus ut nulli archiepiscopo vel episcopo seu cuilibet personae commissam vobis ecclesiam, vel vos aut clericos chori vestri, nisi Romano pontifici vel legato ejus, aut etiam de speciali mandato apostolicae sedis, excommunicare, seu a divinis officiis interdicere aut suspendere liceat. Prohibemus insuper ut nulli ecclesiasticae vel cujuscunque ordinis personae fas sit indebitas exactiones ecclesiis vestris aut capellis, aut sacerdotibus earum imponere. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Petrus cardinalis Sanctae Susannae. Ego Vivianus Sancti Stephani in Coelio-Monte presbyt. cardinalis. Ego Laborans presb. cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandus presb. card. tit. Basilicae XII Apostolorum. Ego Ardicio diac. card. Sancti Theodori. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. cardinalis. Ego Gerardus S. Adriani diac. cardinalis. Ego Soffredus diac. card. S. Mariae in Via Lata. Ego Albinus diac. card. S. Mariae Novae. Datum Segniae, per manum Alberti Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Julii, indict. I, Incarnationis Dominicae 1183, pontificatus vero domni Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
111
CXI. Privilegia parthenoni S. Zachariae Veneti ab Alexandro III concessa confirmat. (Signiae, Jul. 6.) [CORNELIUS, Ecclesiae Venetae, XI, 376.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CASOTE abbatissae monasterii S. Zachariae de Venetiis, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum.
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis, accensis lampadibus, per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eas appositu revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Zachariae de Venetiis in quo divino estis obsequio mancipatae, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Cluniacensium fratrum observantiam ibi noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Curtem sitam in loco qui Petrolio vocatur cum ecclesia Sancti Thomae et omnibus pertinentiis suis, curtem positam in loco qui dicitur Clugia, cum omnibus pertinentiis suis; mansos qui positi sunt in loco qui dicitur Runcaberto cum omnibus pertinentiis suis; mansos qui positi sunt in comitatu Tarvisino et pertinentiis; Tarvisii et possessiones quas habetis in episcopatu Civitatis Novae cum omnibus pertinentiis suis, et quidquid habetis in Sacco et in Lupa et in Paduano districtu, in Livenza et in Laurentiaca atque earum appendiciis. Decimas quoque omnium colonorum et terrarum quas in praedictis locis et curtibus rationabiliter secundum antiquam possessionem possidetis, vobis nihilominus confirmamus. Prohibemus autem ut nulla deinceps soror in eodem monasterio admittatur, quae proprietatem modis quibuslibet hinc praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua quidem ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae episc. Ego Petrus presbyter cardinalis titulo S. Susannae. Ego Vivianus tit. S. Stephani in Coelio Monte presb. cardinalis. Ego Laborans presb. card. S. Mariae Trans Tiberim tit. Calixti. Et sex alii. Datum Signiae, per manum Alberti sanctae Ro-Ecclesiae presb. cardinalis et cancellarii, II Nonas Julii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii papae tertii anno secundo.
(L. S.)
[a proposito]
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
112
CXII. Monasterii Ebersheimensis tutelam suscipit, possessionesque et jura confirmat. (Signiae, Jul. 19.) [SCHOEPFLIN Als. dipl., t. I, p. 278.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EGELOLFO abbati monasterii Sanctorum Petri et Pauli atque Mauritii de Ebersheim, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem tam professis, in perpetuam memoriam.
Quoties a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium sanctorum Petri et Pauli atque Mauritii sociorumque ejus de Ebersheim, situm in pago Alsaciense, super fluvium quod dicitur Ylla, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. In Sulza curtem Porte cum decimis suis et cum decimis dominicae curtis in agris, pratis et vineis. In Regenesheim decimas duorum mansorum. In Gundolvesheim decimas quinque mansorum. In Bercholtz decimas unius vineae. In Balteresheim, in Battenheim, in Bolichesheim, in Bollenwilre decimas quas in eis habetis. Capellam Zelle cum decimis allodii sui. Capellam Sarmonzhe cum decimis allodii sui. In Egenesheim decimas unius dominicae curtis. In Sigoltesheim curtem dominicam cum omnibus appendiciis suis, vineis, agris et pratis et banno, et capellam ipsius curtis cum omnibus decimis praedii sui et cum decimis duodecim mansorum et aliorum duorum mansorum Argentinensis ecclesiae. In Orheswilae curtem dominicam cum decimis ipsius praedii et banno. In Bunegesheim curtem cum allodio vinearum et agrorum cum omni decima sua, quod Ringardis regina vobis dedit. Insuper allodium in ipsa villa quod Odalricus vobis dedit. In Scerwilre curtem dominicam cum vineis, agris, pratis et cum decimis, et banno ipsius praedii. In Tamwilre allodium cum agris et pratis et aquarum decursibus et capellam cum decimis. In Ebersheim curtem dominicam cum forestis et quarta parte banni ipsius villae. In Kagenheim curtem dominicam cum omnibus appendiciis suis et banno. In Sermesheim curtem dominicam, cum decima salicae terrae et ecclesiam cum decimis ipsius villae. In Hittenheim decimas unius dominicae curtis. In Mazenheim decimas sexaginta octo jugerum. In Outenheim curtem dominicam et ecclesiam cum decimis ipsius villae. In Northus decimas unius dominicae curtis. In Hundenesheim et in Lumersheim similiter. In Valna curtem dominicam cum quarta parte banni ipsius villae. In Birenheim curtem dominicam cum medietate banni. In Hiltesheim curtem dominicam cum decimis salicae terrae et ecclesiam cum decima ipsius villae et banno et cum omni mundiburde sua ac libertate. Item in ipsa villa curtem dominicam ad sacrarium pertinens, cum decimis et appendiciis suis, scilicet Cellesheim, Conenheim et Hagenheim. In Azolveswilre curtem dominicam cum ecclesia et banno et omni dominio. In Mutersholz curtem dominicam cum ecclesia et decimis ipsius villae et medietate banni. In Baldenheim capellam cum medietate decimarum ipsius villae. In Wittensheim curtem dominicam cum tribus partibus banni et ecclesiam ipsius loci cum decimis. In Niveratesheim allodium et ecclesiam cum decimis ipsius villae. In Swavesheim curtem dominicam cum medietate banni. In Artusvesheim, curtem dominicam cum ecclesia et decimis ipsius villae et banno. Capellam in Bireheim cum decimis suis. In Cruzenheim curtem dominicam, cum tribus partibus banni et omni dominio ipsius villae et ecclesiam cum decimis suis. In Arzenheim curtem dominicam cum omni jure suo. In Burheim decimas dominicae curtis. In Castineto praedium unum. In Tambaco praedium unum. In Llichirchen tres mansos. In Offenheim duos mansos. In pago Brisaugiensi curtem dominicam in villa Wizwilre cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam cum decimis ipsius villae, banno et omni dominio. In Baldovesheim novem mansos. In Ibenheim mansum unum. In Widensoln mansum et dimidium. In Uresheim mansum unum. In Otrateswilre tres-mansos. In Ostheim mansum unum, in Onheim duos mansos, in Veltchirichen vineam unam et dimidium mansum. In Roleswilre duos mansos, insuper vineam trium jugerum cum curtibus suis, item aliam vineam. In Bateresheim duos mansos. In Burcheim dimidium mansum. In Berolvesheim novem mansos. In Bliemaresheim quartam partem mansi. In Stocesheim duos mansos et dimidium. In Hessenheim dimidium mansum. In Amricheswilre vineam unam. In Pfassenheim vineam unam. In Dubelsheim duos mansos. In Hedolvesheim mansum et dimidium. Et in Mochenheim dimidium mansum et capellam in Ebersheim sitam cum omnibus pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere aut extorquere, praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate atque ejusdem canonica justitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Susannae. Ego Vivianus tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis. Ego Laborans presbyter cardinalis sanctae Mariae Trans Tiberim tituli Calixti. Ego Pandulfus tituli Basilicae Duodecim apostolorum presbyter card. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae . . . . Ego Arditio diaconus cardinalis S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani cardinalis. Ego Bobo diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Octavianus diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Goffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Albinus Sanctae Mariae Novae diac. card. Datum Sig., per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kalend. Augusti, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii papae tertii anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
113
CXIII. Monasterii S. Nicolai Hermeriensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Signiae, Jul. 28.) [HUGO, Annales Praemonst., t. I, Prob., p. 648.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROBERTO abbati ecclesiae S. Nicolai Hermeriarum, fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod virtuti et honestati convenire dignoscitur, animo nos libenti decet concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum terris, pratis, et Nemore regis et omnibus abbatiae appendiciis; omnes domos et vineas quas apud Latiniacum habetis, et quidquid apud Conche tam in domibus quam in vineis et aliis tenementis possidetis; curtem quam apud Sarias habetis, cum terris, pratis et nemore et omnibus quae juris vestri sunt; et quidquid apud Medium Meldum tam in nemore quam in pratis acquisistis, de eleemosyna comitis Henrici; duo molendina apud Butrerches et apud Espault; et centum solidos annuatim reddendos in Barcho de Ari; ecclesiam Sancti Medardi cum domibus, terris, vineis et pratis ad presbyterum ejusdem ecclesiae pertinentibus, et ab omni consuetudine census et decimarum pertinentium ad dominum Simonem de Gliseria et fratrem et haeredes ejus, liberis et immunibus; medietatem decimarum minutarum Turnonii de Castris, de Campo Roboris, de Urscia, de Bernaio, de capella Hewidis, de capella Morcengin; duos modios annonae de eleemosyna Guidonis de Garlanda, et filii ejus Ancelli in grangia campi Roboris annuatim solvendos; itemque duos modios annonae de eleemosyna domini Radulphi de Bucy. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium aut de hortis, seu de fructibus arborum vestrarum nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, e saeculo fugientes liberos et absolutos, ad conversionem recipere et eos absque ullius contradictione in vestro collegio retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit aliqua levitate animi, sine abbatis sui licentia de claustro vestro discedere; discedentem vero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Ad haec, auctoritate apostolica prohibemus ne quis in ecclesias vestras interdicti, vel in vos aut clericos vestros excommunicationis vel suspensionis sententiam, absque manifesta et rationabili causa, pronuntiet. Pro benedictione sane abbatis sive pro ipso deducendo aut ponendo in sede vel pro aliis quibuslibet sacramentis, sive sub obtentu consuetudinis, sive quolibet alio modo quidquam a vobis exigi districtius prohibemus. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut, infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam, vel rapinam, seu furtum committere, aut ignem apponere, seu hominem capere vel interficere, vel in aliquem manus praesumat injicere violentas. In parochialibus vero ecclesiis quas habetis, liceat a vobis tres ad minus vel quatuor ex vobis ponere quorum unus dioecesano episcopo praesentetur, ut ab eo curam recipiat animarum, ita tamen quod ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus, et de ordinis observantia debeat respondere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, fas vobis sit, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum illarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas minuere, retinere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate ac dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. S. Susannae. Ego Laborans presb. card. S. Mariae Trans Tiberim et Calixti. Ego Pandulphus presb. card. tit. Basilicae Duodecim Apostolorum. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Ardicio diac. card. tit. S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Datum Signiae, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri card. et cancel., V Kal Augusti, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domini Lucii papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
114
CXIV. Privilegium pro canonicis Reginensibus. (Signiae, Aug. 13.) [TIRABOSCHI, Memorie Modenesi, III, p. 89.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Reginensibus deservientibus Sancto Prospero, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulat onibus clementer annuimus et ecclesiam Beati Prosperi, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, quae eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium vel aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo ecclesia memorata sita est cum omnibus adjacentiis quae ad eam pertinent; in civitate Regina capellam Sancti Stephani, capellam Sancti Faustini, capellam Sancti Apollinaris prope portam Bernonem, capellam Sancti Martini de Vinea passiva, capellam Sancti Mauritii in Strata, capellam Sancti Adalberti in vico Disbracato juxta civitatem; in comitatu vero plebem de Bagnolo cum capellis et pertinentiis suis, tertiam partem plebis de Nebularia cum pertinentiis suis, tertiam partem plebis Sancti Stephani cum pertinentiis suis, et tertiam partem curiae ejusdem loci, ecclesiam Sancti Martini de Pinizo, ecclesiam Sancti Dalmatii de Sisso, ecclesiam Sancti Joannis de Corigia, Braidam de Fontaneto cum segete et omnibus pertinentiis suis. Praeterea libertates et immunitates a praedecessoribus venerabilis fratris nostri Regini episcopi rationabiliter vobis et antecessoribus vestris indultas et hactenus observatas nec non rationabiles et antiquas consuetudines ipsius Ecclesiae integras illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Prohibemus insuper ut nulli liceat in vos aut subditos vestros sine manifesta et rationabili causa interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theod . . . . . Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis titulo Sanctae Euphemiae subscripsi. Ego Vivianus titulo Sancti Stephani in Coelio Monte presbyt. cardinalis subscripsi. Ego Laborans presbyt. cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Pand . . . . . presb. cardinalis titulo Basilicae XII Apostolorum subscripsi. Ego Andreas diaconus cardinalis Sancti Theodori subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Girardus Sancti Adriani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Albinus Sanctae Mariae Novae diaconus cardinalis subscripsi. Datum Sign., per manum Hugonis Sanctae Romanae Ecclesiae notarii, Idibus Augusti, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero domni Lucii III papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
115
CXV. Ad universos Germaniae praesules.--Christianum I archiepiscopum Moguntinum pie defunctum precibus eorum commendat. (Signiae, Sept. 2.) [MANSI, Concil., XXII, 480.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, conventibus, aliisque praelatis Ecclesiae Teutonicae, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad vestram volumus notitiam pervenire quod bonae memoriae Christianus, Moguntinus archiepiscopus, vir valde providus et magnificus cum charissimo in Christo filio nostro Friderico, illustri Romanorum imperatori et semper Augusto, longo tempore magnifice servivisset, et contra officii sui debitum excessisset in multis; cum Romanorum perfidiam, qui patrimonium Ecclesiae hostiliter devastantes Tusculanum nequiter obsidebant, aliter comprimere non possemus, eumdem archiepiscopum ad obsequium Ecclesiae convocavimus, ipse vero factus obediens usque ad mortem, ut sicut antea exhibuerat membra sua iniquitati ad iniquitatem, ita se et suos exhiberet ad serviendum justitiae in sanctificationem vitae, aeris intemperiem parvipendens, ad succurrendum Ecclesiae fluctuanti cum ingenti exercitus multitudine properavit, factumque est, volente Domino, quod Romani bis ad solius nominis ejus terrorem fugerunt. Illo autem Tusculanum ingresso, muros civitatis jampridem collapsos pro magna parte per illius auxilium, antequam decederet, fecimus reparari. Tandem Dominus misertus illius, ut salubriter impleret in eo quod legitur: Ubi te invenero, ibi te judicabo, febris eum aegritudine flagellavit, juxta quod scriptum est: Quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; unde idem archiepiscopus in vera confessione et multa contritione cordis, servitio beati Petri et Romanae Ecclesiae totus intendens, assumpta cruce et resignatis dignitatibus universis, VIII Kal. Septembris diem clausit extremum. Quia autem multum tenemur de illius salute esse solliciti, qui pro servitio universalis Ecclesiae mori non recusavit, et ex ejus fine magnam possimus de remedio fiduciam obtinere, monemus universitatem vestram, hortamur in Domino et mandamus quatenus eumdem archiepiscopum, memoriam ejus in vestris orationibus facientes, vestris apud Dominum intercessionibus adjuvetis, et in omnibus conventualibus ecclesiis tricenarium pro eo et anniversarium faciatis, ut maculas quae illi de terrenis contagiis adhaeserunt, divina clementia indulgeat et abstergat, et vos de opere pietatis indeficiens mereamini a Domino praemium obtinere.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
116
CXVI. Ad Petrum abbatem et fratres Casinenses. (Signiae, Sept. 5.) [TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 209.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et fratribus Casinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae in domibus religiosis fraternae charitatis intuitu, pie ac rationabiliter ordinantur, in sua debent firmitate consistere, et ex apostolicae sedis vigore robur perpetuum obtinere. Eapropter praesentis paginae auctoritate decernimus, ut ea, quae bonae memoriae Richerius abbas, et alii qui vestro monasterio praefuerunt, infirmario domus vestrae ad opus aegrotantium fratrum regulari providentia concessisse noscuntur, firma eis et illibata permaneant infirmorum fratrum usibus, sicut ratio exigit omnimodis profutura. Si qua vero ex his alienata sunt, vel in usus alios incauta qualibet praesumptione detorta, in statum pristinum revocari praecipimus et eorum infirmorum commoditatibus assignari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiae, Nonas Septembris.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
117
CXVII. Capitulum Terracinense tuendum suscipit ejusque bona confirmat. (Anagniae, Sept. 22.) [CONTATORE, Hist. Terrac., p. 365.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LEONI archipresbytero et capitulo Terracinensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio diligere, propensius consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur, tanquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, et devotionem vestram quam erga B. Petrum et nos ipsos habere dignoscimini, attendentes personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesentiarum juste et canonice possidetis aut in futurum, donante Domino, justis modis poteritis adipisci sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus districtius inhibentes, ne quis vos molestare audeat, vel ad res vestras manus extendere aliqua temeritate praesumat. Quod si praesumpserit, excommunicationis sent ut a se noverit feriendum. Nullus ergo omnino hominum audeat hanc paginam nostrae protectionis et prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, etc., etc. Datum Anagniae, X Kal. Octobris.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
118
CXVIII. Monasterii S. Petri Thierhauptensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Anagniae, Nov. 1.) [ Monum. Boic., XV, 101.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis abbati et conventui monasterii Sancti Petri in Thierhaupten, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosis viris, qui per opera sanctitatis jugiter se praeparant ad vitam immortalem, apostolicum debet patrocinium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur religionis infringat. Eapropter, dilecti in Christo filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium vestrum, ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, sub Beati Petri, et nostra protectione, suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes et concedentes vobis liberam exceptionem abbatis, et ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et Beati Benedicti Regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et his qui post vos successerint et illibata permaneant. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus et sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, officia divina celebrare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, ream que se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Lucius catholicae Ecclesiae episcopus, etc. . . Datum Anagniae per manum Hugonis S. Romanae Ecclesiae notarii, Kal. Novembris, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1183, pontificatus vero dom. Lucii papae tertio.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
119
CXIX. Sententia in sacrilegos juris ecclesiastici pervasores, quibus omne aufertur appellationis remedium. (Anagniae, Nov. 8.) [PETIT. Theodori Poenitentiale, p. 561.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Relatum est auribus nostris quod quidam parochianorum vestrorum bona ecclesiae vestrae violenter invadunt, et tam vobis quam hominibus vestris irrogare injurias pro suae voluntatis arbitrio non formidant; commoniti autem a sua non possunt malitia revocari. Quoniam igitur nobis imminet ecclesiis et personis ecclesiasticis providere pacem debitam et quietem, et contra insolentiam laicorum apostolicum praesidium impertiri, auctoritate vobis apostolica indulgemus ut quicunque parochianorum vestrorum, sive sit B. comes Perticensis, B. Drocensis, sive Vindocinensis, sive Ebroicensis, aut de Monteforti, vel barones, aut alii quilibet, qui ecclesiam aut homines vestros damnis vel injuriis affecerint vel affecerunt, et commoniti satisfactionem contempserint, congruam justitiam exhibere eos usque ad dignam satisfactionem, sublato appellationis obstaculo, censura ecclesiastica compellatis, et in terris ipsorum praeter baptisma et poenitentias divina prohibeatis officia celebrari, nullis litteris obstantibus, si quae sunt a nobis vel a felicis memoriae Adriano apostolico impetratae. Datum Anagniae, VI Idus Novem. 1183.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
120
CXX. Privilegium pro abbatia Longipontis. (Anagniae, Nov. 9.) [MULDRAC, hist. abb. Longipontis, p. 72.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . . . . abbati et fratribus Longipontis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum et ea quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ea quae vobis nobilis mulier Agatha domina Petraefontis monasterio vestro pia et rationabili eleemosyna contulit, vobis et eidem monasterio sicut ea juste et pacifice possidetis auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: nemus de Caisueto cum omni jure quod in eo habebat in venatione, in grieria sive in alia re qualibet ad exhortandum, vel quidquid volueritis faciendum, usuagium quoque plenarium mortui nemoris in foresta de Rest et pascua ibidem vestris animalibus obtinenda, totam praeterea terram suam arabilem quam apud Fontemmortuum excolebat cum duobus pratellis, uno de Matherival et alio de Bulbul, sicut venerabilis frater noster Nivelo Suessionensis episcopus de cujus feudo erant, concessit pariter et laudavit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniae, V Idus Novembris.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
121
CXXI. Constitutum, a canonicis S. Ursi de Augusta cum episcopo Augustensi per Haimonem archiepiscopum Tarentasiensem de ecclesiis quibusdam factum confirmat. (Anagniae, Nov. 11.) [ Historiae patriae Monum., Chartae, I, 936, ex arch. S. Ursi de Aosta.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus ecclesiae Sancti Ursi, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu transactionem quae inter vos et venerabilem fratrem nostrum Augustensem episcopum super ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Petri de Castro Argenteo et ecclesia Sancti Stephani de Grazano, ecclesia quoque Sancti Salvatoris de Valesia et Casaria quadam consilio religiosorum et sapientum virorum per venerabilem fratrem nostrum Aimonem Tarentasiensem archiepiscopum canonice facta est, et ab utraque parte quiete et pacifice recepta sicut in scriptis authenticis factis exinde continetur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniae, III Idus Novembris.
http://viaf.org/viaf/85172410
[]
Lucius III
122
CXXII. Petro Cisterciensi et Petro Claraevallensi abbatibus scribit Petri quondam archiepiscopi Tarentasiensis in sanctorum numerum referendi nondum esse tempus. Mandat ut de actibus ejus et conversatione ea quae certa sint in scripta redigi faciant. (Anagniae, Dec. 9.) [Vide Acta Sanctorum Bolland., Maii tom. II, p. 322.] CXXIII. Judicium in raptores, qui remedio appellationis abutebantur contra statuta ecclesiastica. (Anagniae, Dec. 12.) [ Theodori Poenitentiale, p. 562.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum appellationis remedium in oppressorum auxilium ad defensionem male agentium sit inventum, providere volumus et debemus ne malefactores ad bona ecclesiastica sub appellationis praetextu violentas impune manus extendant. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica constituimus ut, si quisquam res ecclesiae vestrae rapuerit et excessus ejus fuerit manifestus, aut coram episcopo vel archidiacono, in cujus archidiaconatu malefactor exstiterit, assertionem vestram canonice probaveritis, raptori non liceat per appellationis diffugium disciplinam ecclesiasticam declinare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniae, II Idus Decembris 1183
http://viaf.org/viaf/85172410
[]