author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Ivo Carnotensis
82
EPISTOLA LXXXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GAUFRIDO Vindocinensis monasterii abbati, salutem.
Quidam frater monasterii tui nomine Daniel ad nos veniens graviter conquestus est a tua fraternitate se inordinate et miserabiliter multoties tractatum tam contumeliis verborum quam injuriis verberum, et qualem te in se expertus est, talem te existere in omnes, aut pene omnes pronuntiat. Unde moneo fraternitatem tuam quatenus zelum tuum ita modifices, ut nec tumori parcas, nec in sanas partes ferrum mittas, et quos corripis cum charitate corripias, et quibus parcis cum charitate parcas. Nosti enim quia cum unus prophetarum ligna caedens 41 immoderate percuteret, ferrum de manibus prosilivit de manubrio, et unum de filiis prophetarum occidit. Sic sic, charissime, immoderatus rigor disciplinae quos corripit non corrigit, sed in laqueum diaboli praecipitanter impellit. Rogo itaque et moneo fraternitatem tuam, quoniam praedictus monachus sub pondere correptionis tuae deficit, ut eum in aliqua cella monasterii tui respirare permittas, aut, si omnino importabilis tibi videtur ejus conservatio, licentiam ei salvandi animam suam in alio monasterio concedas, et hoc mihi ad praesens rescribas. Ita enim fieri poterit ut et frater renovatis moribus melioretur, et anima ejus de manu tua non requiratur. Vale.
[correctionis ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
83
EPISTOLA LXXXIII. Reverendis in Christo fratribus dioecesis Remensis episcopis, IVO, humilis Carnotensium Ecclesiae minister, salutem in Domino.
Litteras a metropolitano vestro ad vos directas vidimus et legimus et quam asperis et minacibus verbis sit usus dictator earum, credo quia meminit prudentia vestra. Sed quidquid minarum vel contumeliarum intentent litterae illae, vestrum est tam pro vobis quam pro confratre vestro Suessionensi episcopo pondus earum animadvertere, et in periculo ejus periculum vestrum studiose praecavere. Si enim concessum fuerit, ut metropolitanus in Ecclesiis comprovincialibus absque consensu episcoporum, qui eis praesunt, quidquid voluerit, valeat imperare, clericos earumdem judicare, vel ab officio suo suspendere, dignitati episcoporum indigna fiet violentia, et auctoritati sanctorum Patrum ruinosa injuria . Rogatu itaque confratris vestri Suessionensis episcopi, ex communi debito charitatis hortamur vestram reverentiam, ut hujusmodi incoeptis manus obvias extendatis, et tantos impetus canonicae auctoritatis ariete repellatis. Habetis enim in Heptatico, quia in contentione duorum, qui ad alterius pudenda manum miserit, lapidibus obruatur . Quod quid est aliud dicere, nisi qui in aliqua disceptatione in aliquem convitiosa verba protulerit, ab omnibus duriter arguatur. Quandiu enim Suessionenses parati sunt in capitulo suo per episcopum suum canonice satisfacere, nemo eis debet haeresis aut sacrilegii crimen imponere, et ipsi clerici vel eorum episcopus, si canonica servatur auctoritas, nisi canonice satisfactum fuerit, eis de objecta per scriptum infamia nullatenus debent ad objecta respondere. Et cum ea quae a me scripta sunt multis auctoritatibus possint muniri, pauca de multis subnectere curavi, non ad docendum vos, sed ad commonefaciendum. Dicit enim beatus Augustinus: « Qui maledicto vel criminis objectu aliquem laesit, studeat ex ore eodem proferre medicamenta unde protulit vulnera. » Alioquin secundum papam Fabianum, qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulit, ipse patiatur . Nisi illud forte obsit, quia majorum nugae negotia vocari solent. De non judicanda vero alterius Ecclesia, multorum sententiis consentiens inter alia dicit Callixtus papa . « Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo vel judicari aut disponi nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, quae ejus ecclesia vel parochia indubitanter intellegitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari vel disponi conceditur. » Inde etiam scribit papa Nicolaus Radulfo Bituricensi archiepiscopo : « Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigegodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo invito ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi jure patriarchatus tui disponas, cum hoc nec antiquitas habeat, et auctoritas sacrorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis quas apud se terminare non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint; vel, si episcopus suus decesserit, res Ecclesiae suae judicio tuo dispensare voluerint. Primates enim vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur Ecclesiis » . Possem in hunc modum multa interponere, sed supervacuum videtur, quoniam habentur apud vos sicut apud nos. Valete.
(ep. 85) (Gratian. cau. 9, q. 3) (Deuter. XXV, vide notas) (tit. Qua poena, etc. apud Grat. cau. 2, q. 3) (ep. 2, et in c. Sicut cau. 7, q. 1) (refert. epist. 236) (cui Patres sanxere reverentiam) (c. 1, 2, 8, 10, 17, 21, cau. 25, q. 2)
[concessu, ms. c. ] [ solus cod. Put. calumniosa injuria] [ al. Suessionis] [ unus cod. debent objectis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
84
EPISTOLA LXXXIV. JOANNI presbytero cardinali, Romanae Ecclesiae legato, IVO, humilis Carnotensium Ecclesiae minister, legatione fungi in Christo.
Litteras tuae benevolentiae indices nuper accepi, quibus aliqua constantiae tuae opera parvitati meae notificasti. In quibus hoc egregie laudabile intellexi, quod te a communione regis abstinuisti, quoniam in hoc et famae tuae et legationi tibi commissae sane consuluisti, licet quidam Belgicae provinciae episcopi in Pentecosten contra interdictum bonae memoriae papae Urbani coronam ipsi regi imposuerint, tanquam mortuo praecone justitiam mortuam esse crediderint. Quod autem Pictavis aut intra provinciam Aquitanicam concilium celebrare disponis, omnino laudo, quia si intra provinciam Belgicam vel Celticam concilium celebraretur, multa premi silentio oporteret, quae ventilata scandalum generarent, et totum pene fructum concilii aliqua exaestuatione praefocarent, pressa vero silentio, tanquam verbo Dei alligato, legationis tuae auctoritati plurimum derogarent. De termino vero habendi concilii, quem IV Kal. Aug. designasti, facile occasionem quaerent episcopi partium nostrarum, dicturi non esse congruum spatium ad peragendam viam, et praeparandum viaticum. Non enim poterunt multi episcoporum ad locum pervenire concilii, nisi per multos circuitus, et per acquisitos undecunque conductus. Si ergo videtur prudentiae tuae, convenientior videretur mihi terminus in capite autumni: quando et annus erit fertilior, et unusquisque invitatus indulto sibi congruo spatio ad eumdum paratior. Si autem praeter spem evenerint haec omnia, cum Deus invicem nos loqui concesserit, et de termino et de loco habendi concilii, et de multis aliis cum prudentia tua tractabo, quia multa praetereo quae non sine ratione interim chartae commendare dissimulo. Mitto itaque tibi 42 cum brevigerulo tuo cursorem istum, per quem mihi remandes et de tempore et de loco colloquii nostri, et de constitutione habendi concilii. Vale.
[justitia, ms. c. ] [ solus v. c. Put. verbo Dei suffocato, Romanae auctoritati] [ al. quoniam] [ unus v. c. cum hoc gerulo]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
85
EPISTOLA LXXXV. MANASSAE reverendo Remorum archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, charitatis visceribus abundare.
Allatae sunt nobis nuper litterae a vobis per comprovinciales episcopos vestros missae, quibus perlectis intelleximus grave scandalum levi de causa inter Remensem et Suessionensem Ecclesiam nuper exortum. Cum autem in provincia vestra peregrinum sit judicium nostrum, peregrinum tamen non putamus esse consilium nostrum, quo charitate suadente reverentiae vestrae et omni religioni, si facultas esset, vellemus bene esse consultum. Videbantur autem illae litterae, ut pace vestra dicam, plus continere invectionis quam correctionis , perturbationis quam reconciliationis, magis percutere robur sanorum quam colligare vulnera infirmorum, niti etiam auctoritatibus honestis, et firmis, non tamen satis apte ad id de quo agebatur accommodatis. Nec ista mordendo dico, sed dolendo, fraterno amore desiderans ut scandalum prudenti moderatione sopiatis, et his qui curiosi sunt ad cognoscendam vitam alienam , desidiosi autem ad corrigendam suam, occasionem disceptandi de vobis quam celerius potestis subtrahatis, et caecis offendiculum non ponatis. Legitur enim in Exodo quia si litigaverint duo viri, et perculserint mulierem praegnantem, et exierit infans nondum formatus, detrimentum patietur quantum indixerit vir ejus, et dabit pro anima sua . Quid est autem haec mulier praegnans, nisi anima infirma, nondum in amore Dei perfecta? haec ergo anima religiosis viris inter se contendentibus, et sua contentione scandalum generantibus, percutitur et scandalizatur, ita ut amorem Dei, quem tenuiter conceperat, abjiciat et perdat. Qui autem huic infirmiori et muliebri animae abortivum excussit, damnum patietur, quia mercede, qua fidelis servus pro talento multiplicato donandus est, privabitur. Vir vero hujus mulieris est Christus qui poenam huic offensioni debitam inducit sic dicens, : Qui scandalizaverit unum de pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Quae detrimenta ut evitare valeatis, filiam vestram Suessionensem Ecclesiam, quam sacrilegam, licet canonice obedire paratam, prout libuit, appellatis , ad sinum matris paterne revocate, et haec amaritudinis verba, quae aeternarum inimicitiarum esse monumentum possunt , mutata in melius mente temperate: ne forte, si pertinaciter vos invicem mordetis et comeditis, ab invicem consummamini. Quantum enim intellexi, nisi zelum vestrum temperaveritis, non absque canonica ratione cavebit se judicio vestro submittere, qui velut in hostem videmini adversus eam exercitum commovere, et quasi procinctum belli praeparare. Utatur ergo prudentia vestra consilio non iratorum, sed eorum qui possint esse discreti mediatores utrarumque partium, ne forte post multas vexationes alienum cogamini subire judicium. Valete.
(epist. 83) (epist. 7 et 118) (Exod. XXI) (Marc. IX)
[correptionis, ms. c. ] [indicit, ms. c. in quo duo sequentia verba desunt ] [ al. appellastis ita, ms. c. ] [possunt esse monimentum, ms. c. ] [ unus cod. consilio matorum, sed]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
86
EPISTOLA LXXXVI. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, STEPHANO palatino comiti, dilectionem et pacem in Christo [al. salutem et dilectionem, ep. 49].
Clericos minis territos et contumeliis affectos, ad vos mittere non valeo. Mitto itaque chartam non timentem, neque erubescentem, justitiam exigentem et justitiam promittentem. Moneo itaque excellentiam vestram nunc tertio, ut homines vestros qui in pacem offenderunt, ad justitiam pacis, quam ipse dictastis et promisistis, venire faciatis, et cum hoc correctum fuerit, si quid in vos deliquimus, emendare parati sumus. Neque enim aliud aliquid aliquando de hoc negotio vobis mandavi, quidquid dixerint vobis legati vestri. Quidquid autem vel plus, vel minus hactenus in auribus vestris dictum sit, vel aliter, nunc expostulo justitiam et offero justitiam, secundum rationem rerum gestarum et ordinem admonitionum, prout concorditer illi judicabunt, qui justa judicia se facturos de pace juraverunt. Et hoc futura die Martis. Quod si refutaveritis, scimus quia potentia vestra et principatus vester pace ecclesiastica non eget. Nos vero erimus contenti terminis nostris; et pacem istam, quae Ecclesiae valde est onerosa et sumptuosa , quam contra vos tenere non possumus, dimittemus; in aliis autem sicut magno et potenti viro serviemus . Valete.
[ quidam infructuosa] [ al. servientes]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
87
EPISTOLA LXXXVII. JOANNI et BENEDICTO cardinalibus presbyteris, et Romanae Ecclesiae vicariis, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ita sibi commissa fungi legatione ut Angelo magni consilii valeant complacere.
Quia Belvacensis Ecclesiae lapsum dudum vobis ex parte per litteras insinuavi, nunc in quantum profundum malorum descenderit, sollicitudini vestrae reticere non valeo: ne mea taciturnitas mihi reputetur in vitium et veterno ipsius Ecclesiae morbo nullum procuret adhibere remedium. Praedicta enim Ecclesia tandiu jam bonos desuevit habere pastores ut malos habere videatur ei quasi legitimum, bonos autem eligere quasi nefarium. Quod in hoc satis patet quod adversus litteras domni papae et vestras de electione vel assumptione episcopi illicita prohibentes, ad contemptum sedis apostolicae, irrisoria et contemptibilia verba in vos protulerunt, et postposita omni canonica obedientia clericum quemdam illitteratum, aleatorem et caeteris hujusmodi lenociniis vacantem, procul etiam a sacris ordinibus inventum, quondam quoque propter publicum adulterium a legato Romanae Ecclesiae Lugdunensi archiepiscopo de Ecclesia ejectum, pro voluntate regis, et illius contubernalis suae, in episcopum assumpserunt. Praedictus autem intrusus Stephanus vocatur de Guarlanda . Cui si ad episcopalem ministrationem aliquando apostolica auctoritate patuerit aditus, manifestum est temporibus nostris exitiale silentium impositum esse canonicis legibus. Quomodo enim ad fontem scientiae pertingemus, 43 si ab ipsis qui clavem tenent, intrare non permittimur? His et hujusmodi praemonitam et praemunitam volo esse sollicitudinem vestram, ut et vobis caveatis, et domnum papam super his cautum faciatis, ut qui ex adverso stat occasionem maledicendi non habeat de vobis tanquam sua quaerentibus, et non quae Jesu Christi. Praedictus enim intrusus festinat ut cito Romam vadat, aut mittat, et palatinos quibus poterit muneribus vel promissionibus flectat in suam partem, et domnum papam quacunque poterit machinatione decipiat. Rei itaque veritatem vobis notificamus, ut et auctoritati apostolicae provideatis, et famae vestrae bene consulatis, et Ecclesiam in malis tabescentem solatio foveatis, forti manu relevetis, et corrosorum dentes sinceritatis lapide conteratis . Si enim et in hoc cassata fuerit expectatio nostra, jam quid contra obloquentes pro Romana Ecclesia loquamur, non habebimus, et murum pro domo Dei ponere fiducia Romanae Ecclesiae ultra non audebimus . De mundana ergo Dei domo, et de vindicando contemptu vestro, consilium cito capite, et quid super hoc et super aliis dispositionibus vestris facere velitis, per portitorem praesentium rescribite. Cum vobis Deo donante loqui poterimus, haec et alia diligentius et diffusius exponemus. Valete.
(epist. 89, ad Paschalem)
[ al. hujus mundi] [ al. contubernialis, ms. c., epist. 13] [ quidam cod. de Gallanda, vel de Valanda] [ in aliis cod. ita ms. c. consecrationem, cod. Put. Si episcopalis consecratio] [ aliqui ap. auct. potuerit per vos manif.] [ al. permittitur.] [ unus cod. contundatis] [ al. non valebimus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
88
EPISTOLA LXXXVIII. Domno et omni veneratione dignissimo PASCHALI summo pontifici, IVO humilis ejus filius, omnis obedientiae affectum et effectum.
Audivi nescio quorum falsidicorum delatione ad aures sanctitatis vestrae pervenisse domnum Hilgotum quondam Suessionensem episcopum pro certis criminibus depositum ad monasterium confugisse. Quod absit ut credat sanctitas vestra! Nulla enim infamia denotatus, nulla criminali accusatione pulsatus, propter praelatorum pericula, quae jam expertus fuerat se salubriter ferre non posse, episcopatui renuntiavit, et ad portum monasterii confugiens de naufragio hujus mundi nudus evasit. Eram quippe tunc temporis presbyter Belvaci in quadam regulari Ecclesia: ipse autem mihi familiaris erat propter aliquam, quam in me aestimabat pietatis formam. Per me enim transivit, in auribus meis coram Deo totum se effudit, ad ultimum propositum suum aperuit: et cum ei licet leniter resisterem, et ut in regimine sibi commisso persisteret multis modis persuaderem, multis verbis ultro citroque habitis, summa fuit consilii sui, se malle in loco humili salvari, quam in alto periclitari. Visa itaque animi ejus constantia, quod vir tantae nobilitatis, et tantae felicitatis, ita mundum calcaret, et sub leve Christi jugum confugeret, approbavi intentionem ejus, et qui me fecerat conscientiae suae judicem, habuit de caetero sui propositi laudatorem. Qualiter autem in monasterio sit postea conversatus, dicant vobis qui noverunt, qui etiam approbata conversationis ejus experientia in patrem sibi eum elegerunt. In quo nihil aliud opponunt, quibus plus displicet bonum insolitum, quam malum inolitum, nisi quod episcopali dignitati indigna fiet injuria, si qui episcopus fuit, fiat archimandrita. Dicunt enim quia non potest esse abbas sine benedictione . Si autem benedicitur, episcopali benedictioni vehemens injuria irrogatur. In quibus omnibus vestra exspectanda est censura, vestra est tenenda sententia. Nam quidquid horum decernere velit apostolici culminis praerogativa, nulla episcopali sacramento nobis fieri videbitur injuria, cum abbatis benedictio nulla sit sacramenti repetitio, vel hujus benedictionis abstinentia non impediat virum ad hoc electum ad procuranda bona spiritualia vel temporalia . Quod quam multis modernorum et antiquorum Patrum probari possit exemplis, novit vestra prudentia. Haec suggerere volui sanctitati vestrae, ut non omni spiritui credatis, nec de honesta persona inhonesta murmurantibus aurem facile praebeatis. Valete.
(vide epist. 73)
[ al. Hilgodum] [praelationis] [ al. existimabat] [ al. leviter] [ quidam in summo] [ al. si non benedicatur ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
89
EPISTOLA LXXXIX. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, quidquid filius patri.
Quoniam uterinum filium Romanae Ecclesiae testante conscientia mea me esse cognosco cum scandalizatur, non possum non uri, cum tribulatur, tribulor; cum detractorum livido dente laceratur, disrumpor. Unde suggero dulcissimae paternitati vestrae, ut si quae de partibus nostris accusandorum vel excusandorum episcoporum vel aliorum hominum ad aures vestras causae perlatae fuerint, non statim petitionibus eorum qui quae sua quaerunt, et non quae Jesu Christi, acquiescatis, sed indulto congruo et prolixo spatio, religiosorum, qui in vicina regione rem liquide nosse possunt, testimonia requiratis, et ita cognita veritate prout vobis Deus inspiraverit, juste vel misericorditer quaelibet negotia terminetis. Ita enim bonam famam vestram. quae sedi apostolicae valde necessaria est, conservando, multorum saluti providebitis, et aemulorum linguas a maledicto revocabitis. Alioquin si quae pudenda patris, quod Deus avertat! revelata fuerint, non ea ut filii aversionis deridebimus, sed tamen ab hujusmodi admonitionibus, quas infructuosas videbimus, stylum et linguam cohibebimus. Nec indignetur sanctitas vestra, si ut filius talia suggero paternitati vestrae, quia multos amatores justitiae jam vidi propter remissa flagitia, vel multorum dissimulata facinora , ori suo silentium posuisse, et a spe corrigendorum malorum plurimum defecisse. Haec hactenus. De caetero notum facio excellentiae vestrae, Belvacenses clericos contra interdictum vestrum et legatorum vestrorum, quemdam clericum nomine Stephanum , in episcopum assumpsisse, procul a sacris ordinibus inventum, utpote nondum subdiaconum, hominem illitteratum, aleatorem, mulierum sectatorem, publice olim de adulterio publico infamatum, et ob hoc a Domno Lugdunensi archiepiscopo tunc temporis sedis apostolicae legato, Ecclesiae communione privatum. De quo possent dici multa alia inhonesta, sed haec quae vera et manifesta sunt ad repulsionem ejus sufficiunt, si apostolica et canonica instituta vigorem suum non amittunt. Volo itaque sanctitatem vestram a parvitate mea super hoc esse praemonitam et praemunitam, ne per subreptionem innocentiam vestram aliquis decipiat, ut licentia vestra ad episcopatum 44 perveniat. Quod si factum fuerit, quantum in hoc casura sit sedis apostolicae auctoritas, si verbis meis non creditis, tandem rei experientia cognoscetis. Ne igitur diu terram occupet, paedagogum illum ab Ecclesia Dei removete ut caeteri incircumcisi clerici haec videntes a simili ambitione desistant, et ita sermo Dei in diebus vestris currat et proficiat. Sciat autem sanctitas vestra hunc Stephanum prius a Belvacensibus propter praetaxatas causas fuisse repulsum, sed cum sanior pars assensu regis quemdam religiosum vellet eligere, a quibusdam malevolis clericis et laicis excommunicatis eumdem fuisse receptum, jamdiu enim illa Ecclesia tales consuevit habere pontifices quibus ipsa damnaretur, non a quibus ad viam vitae dirigeretur. Vestrum autem est et oves errantes et dissipatas per nebulas et avia deserti quaerere, et ad pascua reducere, pastoremque qui gregis curam habeat, eidem providere. Et licet ipsae oves velint perire, velint errare , velint se ferocitati luporum suffocandas objicere; dicendum est tamen sanctitati vestrae, nolo erretis, nolo pereatis. Ut autem sciatis verum esse quod propter adulterium fuerit de Ecclesia ejectus, exemplar litterarum Lugdunensis archiepiscopi vobis mittere curavi. Valete.
(de quo epist. 87, 95 et 104) (vide loc. epist. 102)
[ al. quia multos pastores jam vidi: confer. locos epist. 109 et 110.] [ vel dissimulata multorum facinora, vel flagitia ms. c. ] [ al. paternitatem] [ Unus cod. consuerat]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
90
EPISTOLA XC. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensi archiepiscopo, IVO, Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Portitor litterarum vestrarum festinabat ad reditum; ego autem aliquantulum potione et sanguinis minutione debilitatus eram pro valetudine, tamen et opportunitate haec ad interrogata respondeo, quia trevia Dei non est communi lege sancita, pro communi tamen utilitate hominum ex placito et pacto civitatis ac patriae, episcoporum et Ecclesiarum, ut nostis, est auctoritate firmata. Unde judicia violatae pacis modificari oportet, secundum pacta et diffinitiones quas unaquaeque Ecclesia consensu parochianorum instituit, et per scripturam vel bonorum hominum testimonium memoriae commendavit. Unde palam est, quia vitricus et frater vester erga illum quem in jurando pacem ab observantia pacis exceperunt, quamvis reatum homicidii incurrerint, non tamen pactum pacis violarunt. Sed quia exceptio illa personam nocentis non excessit, et nepos illius excommunicati non erat prius de ejus adjutorio vel communione culpatus, si ille nepos paci erat juratus, quantum nobis videtur, injuste est contra pacis instituta peremptus, nisi forte alias rationes habeatis, quae in litteris vestris minime fuerunt, quibus interfectorem ejus a violatae pacis injuria defendatis. Non enim etiam ipsos violatores pacis, non tantum ad puniendum non exponendos inimicis, sed nec excommunicandos esse censemus, nisi postquam accusati et convicti fuerint, et malefacta sua emendare contempserint. Unde Augustinus in libro De poenitentia: « Nos quemquam a communione prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio non sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum aut aliquo sive saeculari sive ecclesiastico judicio accusatum atque convictum. » In hunc modum multa dici possent, sed haec vos ignorare non aestimo. Valete.
[ al. diminutione] [treuvia] [ al. maledicta] [ quidam cod. privare]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
91
EPISTOLA XCI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ADELAE nobili comitissae, cum fideli oratione servitium.
Gratias agimus Deo, qui procellam vestrae infirmitatis convertit in serenitatem recuperandae sospitatis, quia , sicut contristavit nos nubilum ingruentis infirmitatis, sic laetificavit serenum redeuntis sospitatis. Interpellamus itaque divinam clementiam, ut praesentia flagella carnis medicinam esse faciat interioris hominis, quatenus et commissa praeterita fletu diluatis, et flenda de caetero caveatis committere, ne divina manus, quae modo misericorditer flagellat, postea miserabiliter conterat. Rogo autem pro remedio animae vestrae, ut ecclesiam beati Joannis Baptistae, in qua regularem vitam Deo donante ordinavimus, diligatis, et res ad ipsam ecclesiam pertinentes contra insidiantes et incursantes pro posse vestro defendatis, et praecipue regulas cujusdam Haimerici quondam servi sanctae Mariae Jotrensis monasterii in eadem ecclesia conversi, quiete ab incursu vestrorum possidere faciatis. Abbatissa enim praedicti monasterii servum illum cum rebus suis eidem ecclesiae manumisit , sicut dicet vobis domna Hilescendis vicedomina. Pro hoc enim a fratribus praedictae ecclesiae habebitis munus orationum, et a nobis fidele servitium. Valete.
(juxta canones sub distinct. 54)
[ al. quoniam] [ al. Hilesendis ms. c. vel Hilensis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
92
EPISTOLA XCII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, debitam cum omni devotione obedientiam.
Mater mea Belvacensis Ecclesia, quae in Christo me genuit, quae lacte suo me aluit, crebra mutatione perniciosorum aut inutilium episcoporum valde vexata et vehementer attrita, lacrymabili vociferatione post me clamat, tanquam per me impediatur electi sui consecratio, vel eam apud sanctitatem vestram mea impetrare possit intercessio. Et quia materni dolores, quamvis aliquando non usquequaque rationabiles pia viscera vehementius penetrant, ejus conquestionibus non possum non moveri, ejusdem gemitibus non compungi. Postulat autem eadem Ecclesia in persona electi sui unam tantum imperfectionem remitti, videlicet quod in sacris ordinibus non est inventus cum in caeteris ejus integritatem praedicet, utilitatem commendet. Si autem in eo aliquid criminosum, vel quod sacris canonibus obviet, repertum fuerit, pro hujusmodi non est nostrum apud sedem justitiae intercedere, nec vestrum inordinatis precibus aurem praebere. Scimus tamen ad audientiam vestram, et legatorum vestrorum quorumdam relatione fuisse perlatum, aliquando praedictum electum insimulante Lisiardo praedictae Ecclesiae archidiacono per Lugdunensem archiepiscopum, tunc sedis apostolicae legatum, cujusdam criminis objectione fuisse pulsatum, non tamen sponte confessum, vel aliquo ecclesiastico vel saeculari judicio fuisse convictum. Asserit itaque praedicta Ecclesia eumdem ad omnia objecta fore paratum canonice respondere, si quis 45 canonice possit accusare. Praedictus etiam Lisiardus qui tunc inimicus accusabat, nunc conversus specialius eum diligit , prae caeteris expetit, quanta potest excusatione defendit. In causis autem in quibus accusatores fiunt defensores, quid judex facere debeat, non est meum vestram sollicitudinem monere, vestram prudentiam docere. Quicunque vero hujus facti sint laudatores aut vituperatores, ipse electus tanquam de conscientia sua, quae illi non dubius testis est aut pro se, aut contra se, bene securus tribunalibus vestris se praesentat, aut misericordiam accepturus, aut judicium subiturus. Petimus itaque cum petentibus, pulsamus cum pulsantibus, quatenus sic judicium ex misericordia temperetis, ut quantum salvo honore vestro potestis, miserabilibus Ecclesiae ruinis misericorditer occurratis. Sic enim volumus amicis prodesse, ut auctoritati et honestati sedis apostolicae in nullo velimus obesse. Valete.
[al. atque. vide epist. 87 et 89] [ al. eligit]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
93
EPISTOLA XCIII. DAIMBERTO, Dei gratia Hierosolymitano patriarchae, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae servus, fidelium orationum munus.
Quia divina miseratio sollicitudinem vestram illi Ecclesiae praeesse voluit, de qua verbum Dei processit, gaudemus tum propter familiarem qua vos amplectimur charitatem, tum propter utilitatem quam populo Dei collaturam speramus vestram sollicitudinem. Quos igitur corporalis non jungit aspectus, jungat indissolubilis charitatis affectus, et ante oculos mentis nos invicem quotidiana representet oratio, quorum praesentiam corporalem spatiosa terrarum volumina excludunt. Oramus itaque, ut extensis in coelum manibus, et fusis in monte precibus vincatur Amalech , quatenus post multa flagella filiorum Israel, in tempore sacerdotii vestri arca Dei liberata revertatur in Silo , ubi populus pacificas hostias possit immolare, et pro offensionibus suis sacrificio contriti cordis Deum placare. Mittat etiam Salvator et propugnator noster, David fidelem, in auxilium vestrum, qui numerosa Philistinorum praeputia circumcidat, et in sortem israeliticae plebis adducat, quatenus haec terrena Hierusalem non serviat ut ancilla cum filiis suis, sed supernam quae libera est imitetur; cujus cives sunt non tantum qui in hac perigrinantur, sed omnes qui ad supernae visionis pacem pertinere merentur . De caetero commendamus sollicitudini vestrae, parochianos nostros portitores praesentium litterarum, et caeteros quos Hierosolymam venisse cognoveritis, ut eos paternis consolationibus foveatis, et si a via justitiae deviaverint, obsecrando, increpando, arguendo, ad supernae tramitem intentionis redire moneatis. Nihil transitorium, nihil quod ad praesentem vitam pertineat a vobis expetimus; sed si aliquid pium, aliquid sanctum, quod memoriam vestri menti nostrae arctius imprimeret, et majorem in nobis gratiam devotionis excitaret, nobis mittere possetis, hoc optaremus, hoc humiliter peteremus. Si quid autem de statu vestro, et matris nostrae orientalis Ecclesiae parvitati nostrae scribere volueritis, per istos secure poteritis. Augeat Dominus per officium linguae vestrae populum fidelem merito sibi et numero servientem. Valete.
(Exod. XVII) (I Reg. IV)
[ al. cum liberis] [ al. fiunt] [ unus cod. nituntur]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
94
EPISTOLA XCIV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, sanctitatis suae servus obedientiae et servitii munus debitum [un. cod., seipsum ut filium obedientissimum ].
Quoniam divino adjutorio Carnotensis comes pravas consuetudines quas habuerant antecessores sui, et ipse in domibus et rebus Carnotensis episcopi defuncti vel depositi, multo meo labore et sumptu Ecclesiae dimisit, et parvitas mea super hoc, privilegium a sanctitate vestra promeruit ad perficiendam ejusdem libertatis confirmationem, peto ab excellentia vestra mitti litteras clero Carnotensi continentes hanc sententiam, ut si forte aliqui Carnotensium comitum, vel ministrorum eorumdem aliquando cupida temeritate et temeraria cupiditate libertatem a comite concessam infregerint, tanquam ecclesiastici juris sacrilegi pervasores ab ipso clero apostolica auctoritate excommunicentur, et Ecclesiae, tam civiles quam suburbanae , usque ad satisfactionem claudantur. Non enim potest populus rapinis assuetus aliter a sua malitia coerceri, nisi summo rigore justitiae refrenetur, et terribili excommunicatione plectatur. Addatur etiam, ut si succedens episcopus illius sacrilegii patratores absque satisfactione absolverit, vel ambitione acquirendi episcopatus vel timore amittendi supportaverit, tanquam sacrilegii particeps, et episcopatus exutor adjudicetur. Tali enim obice poterit malitiae torrens a solito praecipitio retineri, intraque debitos limites coerceri. Nec indebitum est, si adversus nova morborum genera inveniuntur et apponuntur insolita medicamenta. Valete.
(epist. 121)
[ quidam assuefactus]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
95
EPISTOLA XCV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, se ipsum ut filium obedientissimum [episcopus sanctitatis suae servus obedientiae et servitum debitum obsequium, ms. c.].
Laetatus sum supra quam dici possit, et de Stephani Belvacensis Ecclesiae proci repulsione, et de facta in me propter eum paterna invectione , quamvis ego in posterioribus litteris nihil contrarium prioribus ex me scripserim, nec pro ejus persona, sed pro ruinis Ecclesiae sanctitatem vestram interpellaverim. Importunitate enim sua extorsit a me litteras, quas ei nullo modo profuturas, imo multum credidi obfuturas , si intelligentem haberem lectorem, et commodum expositorem. In litteris itaque vestris, quam constans sit in vobis amor justitiae et zelus domus Dei, liquido mihi apparuit, et me publicante fere omnibus nostri regni Ecclesiis ad laudem divini nominis innotuit. Nihil itaque de hoc negotio restat, nisi ut bonis principiis et bonis provectibus bonus imponatur exitus. De caetero notum facimus providentiae vestrae, quod venerabilis confrater, et Romanae Ecclesiae semper amator Catalaunensis episcopus, per nos qui Pictavensi concilio interfuimus, convenit et interpellat clementiam vestram, quatenus sententiam vestram de thesauraria Catalaunensis Ecclesiae, importunitate Drogonis et nebulis verborum ejus ab innocentia vestra extortam, mitigetis, 46 vel in melius mutetis, et, sicut decet apostolicam moderationem, confratri nostro justa et possibilia jubeatis. Et cum judicium apostolicum a nemine sit foris retractandum , vos ipse perpendite, vos ipse judicate, utrum synodalis sententia apostolicis decretis et canonicis sanctionibus munita dissolvi debuerit sine utriusque partis audientia. Nec enim indecens est, sicut apostolicis docemur exemplis et scriptis, si aliquando sententiam mutet ipse apostolicus in melius , cum aliquid subreptum vel falsis precibus a sede apostolica fuerit impetratum. Ut autem per subreptionem a sanctitate vestra litteras Catalaunensi episcopo missas extortas agnoscatis, seriem causae quam tractavimus, prudentiae vestrae breviter intimabimus. Praedictus enim Drogo cum omnium in Pictavensi concilio confidentium importunis clamoribus aures oneraret, dicebat, se praedicta thesauraria a Philippo Catalaunensi episcopo canonice fuisse investitum, et ideo injuste spoliatum. Cujus rei veritas cum diligenter fuisset eventilata, contestantibus Catalaunensis Ecclesiae clericis, Drogoni praedicto objectum est quod secundum ordinem ecclesiasticum praedictum honorem habere non posset nisi ipsius Ecclesiae canonicus, quod ipse nec fuerat, nec esse poterat, cum jam esset in alia Ecclesia, et in alia provincia factus canonicus et archidiaconus. Additum est etiam quod praetaxatus episcopus jam moriens et inunctus, importunitate Drogonis superatus non eum praedicta administratione investierit, sed tantum eo tenore concesserit, ut eo vivente nunquam se de ea intromitteret, nec ejus ususfructus usurparet. Invitati itaque a venerabilibus cardinalibus vestris ad judicium, cum nullus esset qui praedictis rationibus obviaret, et confirmantibus eisdem cardinalibus judicium nostrum , ex ratione et auctoritate judicavimus non fuisse canonicam investituram, contra quam clamant decreta apostolica, canonica instituta, et universa pene concilia. Leges enim nequaquam appellant investituram concessionis, sed possessionis, quam praedictus Drogo in vita defuncti episcopi non habuit, sed post mortem ejus ipse se impudenter ingessit. Nec habet ordo canonicus, ut in ea Ecclesia quis praepropero saltu fiat praepositus, in qua nunquam meruit esse suppositus. Quod autem praedictus clericus in duarum civitatum titulari non possit ecclesiis, tam ex vestris quam praedecessorum vestrorum comprobamus sententiis. Intelligimus etiam ex dictis papae Gelasii: quia si quid fuerit contra apostolica decreta manifeste praesumptum, non opus esse ut tanquam res dubia devocetur in judicium, quod tam frequenter apostolica falce est praecisum, et generalium conciliorum sententiis definitum. Nec enim alia de causa concilia convocatis, nisi ut contemptores decretorum vestrorum ad eorumdem observantiam revocetis. Unde, si observatores apostolicorum praeceptorum vestra auctoritate fatigantur, vel fatigari permittuntur, vos ipse videte, quae pax restat Ecclesiae, quis rigor superest disciplinae. Sic enim ab obedientia mandatorum sanctorum dissimulabunt non tantum illi qui ea servant in angaria , sed etiam hi qui custodire volunt cum diligentia. Quid etiam ultra valebunt celebranda concilia, quorum per unius personae delationem irrita fient quantalibet auctoritate fulta judicia? Unde rogamus sanctitatem vestram, ut librata consideratione commodorum et incommodorum quae de hujusmodi perturbatione nasci possunt, saniori sententiae animum accommodetis, ut et judicia synodalia non nisi summa ratione cassentur, et mandata apostolica curiosius observentur. Valete.
(Vide epist. 87, 44 et 97) (epist. 92) (epist. 159) (c. Sententiam. cau. 35, q. 9)
[ al. nullatenus, ms. c. ] [ unus v. c. offensuras] [haberent ms. c. ] [ al. facio prudentiae] [Pictaviensi] [ al. Pictaviensi] [nec, ms. c. ] [ Un. exemp. episcopis vel cardinalibus] [ un. cod. fratrum] [praeceptorum, ms. c. ] [ al. ipsi] [vigor] [ cod. Put. obedientiam] [ al. qui ad eam servandum angariantur] [ al. quae de ejus misera perturbatione]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
96
EPISTOLA XCVI. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, PETRO pusilli gregis doctori, L. Suessionensis Ecclesiae praeposito, H. ejusdem Ecclesiae decano, et reliquo Ecclesiae clero, salutem in Domino.
Veniens ad nos Petrus Ecclesiae vestrae archidiaconus postulavit a parvitate mea ut scriberem fraternitati vestrae, flagitanti consilium meum, quid sentirem de sepultura patris sui, cui denegata est defuncto communio ecclesiastica, quam nec judicio ecclesiastico, nec pro aliquo facinore in quo deprehensus fuisset amiserat, sicut idem Petrus dicebat in vita. Quod si ita est, rata nobis haec sententia videtur quoniam defunctis communionem interdicere non debemus, quibus vivis non interdiximus: sicut defunctis illis communicare non debemus, quibus vivis non communicavimus. Non enim data est potestas Ecclesiae alia ligare vel solvere, nisi quae sunt super terram. Unde constat ea divino reservanda judicio, quae inter viventes humano non sunt terminata judicio . Precor itaque fraternitatem vestram et consilium do, ut quantum salva reverentia episcopi vestri fieri potest, anxietatem confratris vestri relevetis, et sepulturam ecclesiasticam, si ita injuste ablata est, ut praedictus frater asserit, reliquiis patris ejus reddi faciatis. Valete.
(epist. 59 et 212)
[ ita v. c. antea, videtur quod] [ al. quam vivis] [ al. forti]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
97
EPISTOLA XCVII. Reverendis fratribus et coepiscopis LAMBERTO Atrebatensi, et JOANNI Tarvanensi [al. Tarvernensi ], IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem in Domino.
Litteras domni papae et vobis transmissas per confratres nostros beati Quintini canonicos credo vos accepisse, quibus et reprehensi sumus de qualicunque assensu Stephani Belvacensis Ecclesiae proci, et praemoniti quatenus omnibus modis caveamus, ne in Ecclesiam Belvacensem irrepat persona minus apta sacra ordinibus. Quoniam igitur vestra semper consuetudo fuit lupos in ovilia Dei subintrantes perfecto odio reprobare, et eos sicut fideles in domo Dei canes ubi licuit impugnare, vestram religionem, importune et opportune rogamus et monemus, ut quod hactenus fecistis amore justitiae, propensius faciatis in hoc negotio ex debito obedientiae. Vos itaque ut suffraganei Remensis Ecclesiae admonete metropolitanum vestrum, quatenus secundum tenorem litterarum quas domnus papa misit Belvacensibus, Belvacensis Ecclesiae clericos ad faciendam canonicam electionem pro officii sui debito cohortetur, quatenus ex munimine auctoritatis ejus et infirmi habeant unde sanentur , 47 et fortes unde solidentur. Quod si praeblandiente desidia facere distulerit, aut dissimulaverit, monendus est a vobis quatenus sic honorificet ministerium suum, ut quod per eum faciendum est, per manus non impleatur aliorum. Valete.
(epist. 98)
[sacris, ms. c. ] [ al. salventur] [ al. si ipse bland.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
98
EPISTOLA XCVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, dilectis in Christo fratribus Belvacensis Ecclesiae filiis, stare, viriliter agere et confortari in Domino .
Divinae miserationi pro modulo nostro gratias referimus quod in corpore Ecclesiae vestrae sint adhuc plura quam crederemus membra sensibilia, de dolore suo dolentia, et pro sanitate sua laborantia. Benedictus Deus, quia in vobis adhuc est aliqua spes vitae, quamvis inter vos sint aliqui filii alieni qui assumpta facie meretricis nescientes erubescere, pro ventris esca, quam Deus destruet , et vilibus sarcinulis matrem suam eviscerant, et vitae suae et famae non parcentes, tanquam membra putrida fetorem suum non sentiunt, et reliquos qui sanari possent sua putredine et fetore coinquinare contendunt. Vos itaque, qui adhuc mortem vetare vultis, et praedicto putore formidatis putere, videte ut, quantum in vobis est, apostolicis praeceptis et monitis obtemperetis, et electionem in aliam personam, non dico illam, vel illam, sed tantum catholicam et canonicam, secundum tenorem apostolicarum litterarum, cito facere studeatis. Hoc enim modo et Ecclesiam vestram a multiplici paedagogorum invasione liberabitis, et multas vexationes quae adhuc pendente negotio fiunt, evitabitis, et famae vestrae utiliter consuletis. Nec ista dico ut aliquam specialiter sicut praetaxatum est commendem personam, quia omnis persona mihi placitura est quae vita clareat et doctrina. Nihil enim meum in hac causa requiro, sed vobis omnibus qui pro domo Dei viriliter stare volueritis, et me, et mea indifferenter expono, secundum vires, consilio vobis profuturus et auxilio. Angelus magni consilii et spiritus fortitudinis operetur vobiscum. Valete.
(I Cor. VI)
[ in cod. Put. et libidinis sarcinulis] [vitare, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
99
EPISTOLA XCIX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, dilecto in Christo fratri et compresbytero GUALONI, salutem in Domino.
Sciscitata est a me dilectio tua utrum pueri sex annorum, vel infra, possint inter se sponsalium vel matrimonii contrahere sacramenta: et celebratis sponsalibus, si alter obierit, utrum possit superstes cum sorore, vel cum fratre defuncti inire matrimonium, cum quo prius inierat desponsationis vinculum . Et de matrimonio quidem, si legem naturalem consulimus, et verba Domini diligenter attendimus ubi dicit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una , respondere incunctanter possumus, quia tunc primum initur legitimum matrimonium, cum conjuges per commistionem carnis reddere sibi invicem possunt conjugii debitum. Si autem ante annos pubertatis ratione dilatandae vel conservandae Pacis inter aliquos talia sacramenta celebrantur, si inter eas personas fiat inter quas lex id fieri non prohibet, et ex amborum consensu, non reprehendimus, quia sicut papa Nicolaus dicit ; « Matrimonium facit consensus, non coitus. » Unde etiam in libro Pandectarum, continetur libro XXIII titul. I: « In sponsalibus consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam famlias consentire oportet; » Et in consequentibus : « Filiofamilias dissentiente, sponsalia ejus nomine fieri non possunt. » Qua autem aetate ista fieri debeant, nec ecclesiasticis, nec humanis legibus pleniter est diffinitum. Unde in supradicto continetur libro: « In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium diffinita non est, ut in matrimoniis, » quapropter a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intelligitur , id est, si non sint minores quam septem annis. Postquam vero sponsalia utriusque personae consensu contracta sunt, conjugii nomen acceperunt. Unde dicit Ambrosius ad exhortationem virginitatis, libro primo . « Desponsata viro conjugis nomen accipit. Cum initiatur conjugium, tunc conjugii assumitur; non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. » Item Isidorus ethymologiarum lib. IX: « Conjuges veri appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc ignoretur conjugalis concubitus. » Inde etiam Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia: « Neque fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam . Conjux vocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognoverat, nec cognosciturus erat. His igitur auctoritatibus manifestum est quia postquam per desponsationis foedus inter duas personas ex majori parte fuerit conjugium ex utrorumque voluntate compactum, non potest ulterius frater uxorem fratris ducere nec soror sororis marito nubere. Unde legitur in concilio Triburiensi capitulo 10: « Decretum est ut, quamvis mulier nupta esse non potuerit legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit. » Haec tibi interim, charissime, ad interrogata sufficiant. Ex his enim quasi rationum scintillis poteris majora colligere et quibus necesse fuerit de propositis satisfacere. Vale.
(epist. 246) (Gen. II) (epist. 243. l. VII et XI, d. De sponsalibus) (l. XIII, d. eod. et epist. 134) (epist. 148 et 246) (Matth. I) (Gratianus causa 27, q. 2)
[ al. sponsaliorum, ms. c. ] [intelligatur, ms. c. ] [ cod. Put. jure ap.] [ al. cogniturus, ita ms. c. ] [ al. poterit. ita ms. c. ] [ cod. Put. scintillulis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
100
EPISTOLA C. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, JOANNI, eadem gratia Aurelianensis Ecclesiae episcopo, salutem.
Exspectans exspectavi et non intendisti mihi, quia altare de basilicis, quod mihi in concilio Pictavensi adjudicatum est, secundum judicium synodi non restituisti mihi. Paganus enim praedicti altari sacrilegus invasor adhuc manum mittit ad sacrilegium, et tam tuo consensu quam Turonensis archiepiscopi patrocinio, cui plus justo subjacet fraternitas tua, sibi usurpat jus meum. Si autem huic rei consensum non praebere te dicas, credi non potest, qui pro officio tuo cum possis vindicare non vindicas: « Facientis autem procul dubio culpam habet , qui quod potest corrigere non studet emendare; nec caret naevo consensionis 48 occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. » Unde sciat fraternitas tua quia si de praedicto pervasore plenam justitiam mihi non feceris, quod exigi potest a faciente, de caetero quibus modis potero exigam a consentiente. Quid autem super hoc mihi facturus sis, per praesentium portitorem scripto mihi remandet tua fraternitas. Vale.
(epist. 112 et 114) (c. 3, dist. 86, et epist. 77)
[ sic vett. cod. antea Pictaviensi]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
101
EPISTOLA CI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ADELAE excellenti comitissae, salutem et orationum munus.
Audivi quod a Radulfo archipresbytero nostro bannum leugae requiritis propter quamdam pseudomonacham, cujus reculas saisivit, quas apud quemdam Burgensem Blesensem invenit. Unde rogamus et monemus excellentiam vestram ut hanc nobis non inferatis injuriam . Omnes enim pseudopraedicatores, et pseudomonachi, et pseudoclerici fornicatores, adulteri, foeneratores et alii qui in Christianismo offendunt , a nobis distringendi et corrigendi sunt, et ipsi et eorum res nostri sunt juris. Et haec est antiqua et inconcussa consuetudo non tantum Carnotensis Ecclesiae, sed omnium ecclesiarum per totum regnum Galliarum et hoc astruere parati sumus, sive in Ecclesia nostra, sive in omni Ecclesia quae canonicum super nos possit facere judicium. Cesset ergo a tali incoepto prudentia vestra et sicut inconcussum vultis habere principatum vestrum, sic Ecclesiam permittite habere jus suum. Nec obsit nobis apud excellentiam vestram, quod vos et vestra diligimus, et inviti adversum vos aliquid etiam ratione movente attentamus. Sciat autem prudentia vestra quia quod fecerunt ministri vestri in praedictum archipresbyterum, graviter ferimus, sed propter dilectionem vestram dissimulamus. Sed si res in pejus, quod absit! se verterit, adhuc ab eis pro officio nostro districte exigemus. Valete.
(sic epist. 121) (exceptis his qui poena capitali puniendi sunt)
[ quidam Gradulfo] [bannum. ut epist. 134] [ unus cod. non faciatis] [ alias, canonice] [ al., monente, ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
102
EPISTOLA CII. MANASSAE reverendo [al. venerando] Remorum archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem in Domino
Quam crebris luporum incursionibus , quam multiplicibus filiorum alienorum deceptionibus aggravata sit Belvacensis Ecclesia, non est necessarium vestram docere prudentiam, cujus ista non praeteriere notitiam . Sed, quia Ecclesia illa in Christo me genuit, et fundamentum religionis in me posuit, quamvis ab aliis, quantum Deus donavit, superaedificatum sit, cum infirmatur, non possum non infirmari; cum scandalizatur, non possum non uri. Unde non miretur vigilantia vestra, si apud paternitatem vestram intercedo pro genitrice et nutrice mea, ut vos qui quotidianas ejus ruinas frequenti relatione cognoscitis, pro officio vestro lamentabilibus ejus lapsibus occurrere studeatis. Vestrum est enim dissipatas oves in die nubis et caliginis per avia quaerere, et ad ovile, quantum ad vos pertinet, reducere, licet velint errare, licet velint perire . Vestrum est etiam quaerendo oves perditas, per ardua vos et aspera coarctare , ut possitis gaudens et non gemens bonam aeterno Judici de commissa vos sollicitudine rationem reddere. Vestrum est oves morbidas quae contagione sua plurimas perdunt, ab ovili interim removere , et inter eas quae vocem pastoris audiunt non connumerare; sanis autem et non errantibus pascua providere, et pastori quem oves cognoscunt et expetunt, ovile committere. Et quia integritatem personae electi per vos bene nostis, et voluntatem summi pontificis et consilium super hoc audistis, sanum consilium mihi videretur ut communicato et confirmato cum coepiscopis consilio, consecrationem electi praedictae Ecclesiae acceleraretis , ne differendo, vel non faciendo quod vestrum est, honorem vestrum alteri detis. Non enim licet regibus, sicut sanxit octava synodus, quam Romana Ecclesia commendat et veneratur, electionibus episcoporum se immiscere, vel aliqua eas ratione impedire . Francorum etiam reges Carolus et Lodovicus electiones episcoporum Ecclesiis concesserunt, quod et in suis capitularibus scriptum reliquerunt , et in conciliis episcoporum provincialibus sanciri permiserunt. Habeat ergo Deus in Ecclesia sua principaliter quod suum est. Habeat rex posteriori ordine post Deum quod sibi a Deo concessum est. Neque id impedire videatur quod regi de obnoxietate parentum ejus invidiose suggestum est, quia secundum mediocritatem suam de honestis parentibus progenitus est, et obnoxietas eorum a nullo vivente legitime comprobari potest. Quod si Deus vult humilia et mundi infirma suo more eligere ut confundat fortia, quis est qui possit vel debeat ejus ordinationi resistere? Sic David de post fetantes ad regnum assumptus est. Sic Petrus ad summum apostolatum de piscatione vocatus. Sic multi egeni de pulvere suscitati et ad summa regimina Dei providentia sublimati , ut ostenderet quia apud eum mundi sapientia vel saecularis potentia nullius sunt momenti. Sed quia haec omnia non ignota sunt vobis, summam repetendo concludam nostrae apud vos intercessionis, videlicet ut labenti Ecclesiae cito subvenire studeatis. Vale.
(ep. 89, in fine; S. August. in c. Displicet caus. 23, q. 4) (lib. I, c. 84)
[ unus, c. morsibus] [ cod. Put. in cujus ista subrepsere notitiam] [ al. fraternitatem] [cotidianas, vetus ms. c. rectius ] [latera etiam, si necesse sit, inter spineta cruentare, mss. c. ] [ al. plurimos p. ab ovili interdum rem. mss. c. ] [ al. videtur, ita ms. c. ] [ al. acceleratis] [ al. praepedire] [ al., sublevati] [ al. ignorata]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
103
EPISTOLA CIII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, cum Petro militare et cum Petro donativum recipere.
Filius vester et confrater noster Silvanectensis Episcopus pro Romana Ecclesia contra Romanam Ecclesiam absque audientia et judicio de propria sede pulsus, rerumque suarum damna perpessus, quamvis hoc anno redierit a sede apostolica munitus litteris apostolicis, tamen nec apud regem tribulationis suae aliquod invenit remedium, nec apud metropolitanum suum paternum suffragium, nec apud comprovinciales suos fraternum solatium. Reditus quoque praebendae suae Parisiensis, de qua specialiter intuitu misericordiae mandaveratis, nullos recepit, imo, sicut dicitur, decanus Parisiensis praebendam suam alteri tradens, episcopi praebendam sibi mancipavit. 49 Condolens itaque non tantum ejus miseriae, quantum ingemiscens apostolicae sedis injuriae, hac aestate, eum apud me detinui, et pro modulo meo stipendia ministravi. Supplicando itaque moneo, et monendo supplico, ut tam pro vestra quam pro destituti filii injuria, jam non desistatis arcum intendere; sed cervici eorum, qui contemptores exstiterunt praeceptorum apostolicorum, nitamini gladium fortiter imprimere. Si enim filius vester, creatio vestra, sub maternis alis protectionem non invenerit, ignotus quid sperabit? Sicut igitur Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum mater est et magistra ; sic eam decet filiorum injurias propulsare, et contemptorum inobedientiam vindicare, ut et filius fuisse se subditum gaudeat, et contemptores inobedientes se fuisse poeniteat . Valete.
(epist. 244 et 258) (c. Non decet., dist. 12)
[ al. redditus] [excommunicationem] [ al. poeniteant]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
104
EPISTOLA CIV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, cum devoto filii affectu debiti famulatus obsequium.
Belvacenses clerici melioris famae, et consilii sanioris, praecedente consilio vestro, consilio optimatum dioecesis suae, et laude populi domnum Galonem virum vita honestum, litteralibusque studiis et ecclesiasticis disciplinis ornatum in episcopum sibi elegerunt. Pauci tamen ex clericis Stephani illius repudiati complices, quos sibi pelliculis peregrinorum murium atque aliis hujusmodi vanitatum aucupiis inescaverat, huic electioni non assenserunt, nec tamen ei aliquid quod sacris canonibus obviet, objicere potuerunt. Cum vero rem per se impedire non valerent, regem adierunt, quaedam verba auribus ejus instillaverunt, quae facile in cor ejus eliquaverunt, videlicet quod praedictus electus discipulus meus fuerit apud me nutritus, apud me eruditus , addentes quod a sanctitate vestra fuerit electus, et quod magnus ei futurus esset adversarius si in regno ejus aliquando fieret episcopus. Rex itaque virulentis his verbis succensus, et ab omni bona voluntate turbatus non vult electioni assensum praebere, nec electo bona episcopalia dimittere. Unde electores ejus ad paternitatem vestram jam confugissent, nisi quia metropolitanus eorum eos detinet condicto die inter contradictores et electores, sicut dicitur pacem volens componere, vel forsitan propter voluntatem regis rem callide impedire. Superest ergo, dilectissime Pater, ut pro potestate et auctoritate vestra, sicut coepistis, Ecclesiae, prout clerici rationabiliter postulaverint, succurratis, et consilium vestrum inconfusibile faciatis, ne insidiatores et detractores vestri, subsannando de vobis dicere incipiant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare . De caetero notum facio sanctitati vestrae, quod Francorum rex Romam in proximo se venturum dicit, quod tamen non credimus. Sed seu veniat, seu mittat, cavete et vobis et nobis, ut semper clavibus et catenis Petri fortiter teneatur. Et si forte absolutus fuerit, et ad vomitum, sicut jam contigit, reversus fuerit, e vestigio eisdem clavibus recludatur, eisdem catenis religetur. Et hoc litteris vestris omnibus Ecclesiis manifestetur. Ita enim corrosorum dentes confringetis, et justitiae satisfacietis. Quod si forte Deus cor ejus ad poenitentiam illustraverit, mementote nostri qui portavimus pondus diei et aestus, ut, sicut fuimus particeps tribulationis, ita simus et consolationis. Valete.
(epist. 105) (epist. 95) (Luc. XIV)
[ al. liberalibusque] [ unus cod. educatus et eruditus] [ al. fuerit] [ unus cod. constituto die] [ejusdem, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
105
EPISTOLA CV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, spiritu fortitudinis abundare.
De tribulatione qua a filiis vexatur alienis Belvacensis Ecclesia, et de regis Francorum in flagitio suo sacrae religioni perniciosa et ignominiosa pertinacia , nihil apertius et nihil vestrae auctoritati utilius et honestius scribere vel dicere possum quam scripsi , praeter quod sacramentum sacris canonibus et omni religioni obvium per quemdam servientem suum ad suggestionem Drogonis cantoris, qui omni reilgioni, quantum praevalet, adversatur, dari fecit, quod Galo in vita ejus nunquam futurus esset Belvacensis episcopus . Qua in re prudentiam vestram muniri oportet spiritu fortitudinis, quia si tali sacramento annullari potest canonica electio, nulla ulterius in regno Francorum futura est, nisi aut Simoniaca aut violenta intrusio. Quod si sanctitati vestrae objicitur regem non oportere cogi ad perjurium, recordari potestis quid dicat beatus Ambrosius libro primo De officiis. Dicit enim : « Est nonnunquam contra officium promissum custodire sacramentum, ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petiturus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Joannis concessit ne promissum negaret. » Dicit etiam Augustinus in sermone quem fecit in decollatione Joannis Baptistae: « Video David hominem pium, sanctum in jurationem temerariam procidisse , et maluisse non facere quod juraverat quam jurationem suam fuso sanguine hominis implere. » Item: « Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate. De duobus peccatis elegit minimum. » Item Ambrosius in libro tertio De officiis: « Plerique saepe se constringunt jurisjurandi sacramento, et cum ipsi congnoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus. Quanto tolerabilius fuisset tale perjurium sacramento, si tamen perjurium dici posset, quod ejuratus inter saltantium choros promiserat? » Item Hieronymus, lib. I super Jeremiam. « Animadvertendum quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium atque justitiam . Si ista defuerint, nequaquam juramentum erit, sed perjurium. » Et in actione septimae synodi legitur : « Herodes observavit sacramentum, et periit. Petrus negavit cum juramento, et conversus flevit et salvatus est. » Sed quia scientibus ista loquor, non docendo sed commemorando et commonefaciendo haec dicere me arbitror. Ad summam veniam. Si rex a sanctitate vestra, seu per se, seu per alios poenitentiam acceperit , et, ut pro certo credimus, ad vomitum reversus fuerit , qualiter me habere debeam, instruite et litteris praemunite. Valete.
(epist. 13 et 104) (epist. 104) (epist. 104) (Gratia. cau. 22, q. 4) (epist. 16, et in c. 2, cau. 22, q. 2) (c. Actione. cau. 22, q. 4) (epist. 104)
[ al. incidisse ms. c. ] [ al. constringuntur] [ sic v. c. antea, egerit.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
106
50 EPISTOLA CVI. HENRICO excellenti Anglorum regi, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, in eo vivere et regnare per quem reges regnant.
Quoniam paterni regni solium conscendere vos fecit divina dispensatio , pro gratia nobis collata divinam interpellamus clementiam, quatenus paternos mores, paternam vos faciat imitari honorificentiam, ut in nullo vestra sublimitas ab eorum nobilitate degeneret, et in nullo ab eorum frugalitate declinet. Et quia res omnes non aliter bene administrantur, nisi cum regnum et sacerdotium in unum convenerint studium , celsitudinem vestram obsecrando monemus, quatenus verbum Dei in regno vobis commisso currere permittatis, et regnum terrenum coelesti regno, quod Ecclesiae commissum est, subditum esse debere semper cogitetis. Sicut enim sensus animalis subditus debet esse rationi, ita potestas terrena subdita esse debet ecclesiastico regimini. Et quantum valet corpus nisi regatur ab anima, tantum valet terrena potestas nisi informetur et regatur ecclesiastica disciplina. Et sicut pacatum est regnum corporis, cum jam non resistit caro spiritui, sic in pace possidetur regnum mundi, cum jam resistere non molitur regno Dei. Hoc cogitando, servum servorum Dei vos esse intelligite, non dominum; protectorem, non possessorem; unam debere esse de cedris Libani quas plantavit Dominus, in qua nidificent passeres , id est sub cujus tutela quiete fructificent, et conversentur Christi pauperes; quorum orationes pro statu regni vestri et incolumitate vestra quanto quietiores, tanto saniores, quanto saniores, tanto constat esse efficaciores. Hoc enim faciendo, et regnum terrenum quiete Deo cooperante possidebitis, et ad regnum aeternum ejusdem miseratione pervenietis. De caetero commendo vobis hos canonicos nostros praesentium litterarum portitores quos Ecclesia nostra excellentiae vestrae pro sua necessitate transmittit, quatenus, ea audita, prout vobis visum fuerit et Deus inspiraverit, eidem necessitati occurratis, et charitatem, quam erga eamdem Ecclesiam parentes vestri habuerunt , et vos habere studeatis. Eadem enim Ecclesia parentes vestros specialius caeteris benefactoribus suis habet in memoria , tam pro eorum excellentia quam pro eorum munificentia. Valete.
(epist. 60, 214 et 239) (Psal. CIII) (epist. 118)
[unus cod. miseratio, epist. 93] [ al. vobis] [ al. conserventur] [habet cum mem.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
107
EPISTOLA CVII. Reverendae Anglorum reginae MATHILDI, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, in finibus terrae audire sapientiam Salomonis.
Quoniam unam te esse de prudentibus mulieribus fama divulgante cognovimus, corpore longe positam, praesentem te nobis bonae opinionis odor exhibuit, et ad diligendam charitatem, quam in te castarum mentium sponsus ordinavit, excitavit. Unde a tua excellentia mutuam promereri cupimus dilectionem, quam propter praeclaram memoriam reginae Angelorum Mariae, Ecclesiae, cui auctore Deo, licet indigni, deservimus, ante tua tempora exhibuerunt reginae Anglorum. Nec indecens est religioni et famae tuae, si quem diligere debes communi sorte ut hominem, quodam privilegio diligas ut Christi sacerdotem, et Christianae religionis pro suo modulo dilectorem. Hac itaque confidentia transmisimus tuae liberalitati duos de canonicis nostris, qui necessitatem Ecclesiae nostrae tibi referant, et benedictionem quam cordi tuo Deus immiserit , sicut benedictionem accipiant. Peto etiam ut ad imprimendam arctius menti meae tuae excellentiae memoriam, poderem, vel aliquam aliam vestem sacerdotalem parvitati meae transmittas qualem deceat et reginam dare, et episcopum in celebratione divinorum sacramentorum induere. Valete.
(epist. 142)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
108
EPISTOLA CVIII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam cum omni devotione obedientiam.
Quanta charitate hactenus sollicitudo Romanorum pontificum quieti invigilaverit monachorum, quanto fervore studuerit procul fieri infestationes monasteria gravantium a vexatione monasteriorum, quanto etiam cautelae studio discuti mandaverit personas et causas accusantium et testificantium, non est nostrum docere doctores nostros a quibus tantum exspectamus formam praecepta implendi, sicut accepimus regulam praecipiendi. Quae omnia si observare vult sanctitas vestra in causa domni abbatis Majoris-Monasterii, nec accusatores admittendos credimus ad accusandum, nec testes ad testificandum. Primo enim si personam accusatoris, Turonensis videlicet archiepiscopi attendimus, pene omnia quae in ordinatione ejus facta sunt, contra ordinem usurpata sunt. Crimina vero adversum se commissa vel in se admissa, perjurium videlicet et proditio, quae in praedictum abbatem intendit, non sunt facile, quantum videtur, a judicibus ecclesiasticis audienda; quae aut nunquam perpetrata sunt, aut ordinata curatione ad sanitatem perducta sunt, cum dicat Apostolus: Qui videbantur esse columnae, quales antea fuerint, nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit . Quae si vera essent, tunc dicenda fuissent, quando videbat eum in publicis conventibus de ecclesiasticis negotiis cum episcopis judicantem, pontificalia sacramenta tractantem; quae tractare non debet nisi manus a crimine immunis, et conscientia innocentiae testis. Si de his recte pulsari poterat, magis arguendus erat propter usurpationem sacerdotii quam propter gerendam sollicitudinem monasterii, in qua nullum novimus esse genus ecclesiastici sacramenti, cum dicat Hieronymus monachorum institutor praecipuus : « Monachus non docentis habet officium, sed plangentis, qui se et mundum lugeat. » Sed dicet aliquis, quia tunc merito tacuit, quando in episcopatu eum non laesit. Tanto minus itaque iste alienae vitae curiosus inspector et suae desidiosus corrector audiendus est , qui modo sincerum vas non amore justitiae, sed livore vindictae nititur incrustare , non incrustatum a sorde mundare. Credo enim et bene credo, quia cum veterem hominem depositurus, et novum pariturus, vetustatis suae saccum in oculis Dei me 51 praesente conscinderet, et omne noxium quod intus latebat per confessionem oris effunderet, si haec dedecora in se agnovisset, nullatenus abscondisset. Denique, si causam hujus accusationis inspicitis, manifeste scitis non aliunde exarsisse istam malevolentiam, nisi inde quod interdicente sedis apostolicae decreto non potest Turonensis archiepiscopus in Majori Monasterio publicas missas celebrare , erga monachos imperiose agere, bona monasterii prout libuerit usurpare. Unde etiam hoc anno in synodo agens, sicut dicunt qui adfuerunt, quantum in se est, Juliani renovavit decretum, videlicet, « ne quis saeculo renuntiaturus parochianorum suorum majus ingrederetur monasterium. » Postremo, si testificantium personae discutiuntur et causae, tales sibi subornavit , quos inter notos notum est aut maculis aspersos, aut sibi consanguineos, aut mercede conductos, aut de domo sua productos, quibus personis, sicut scitis, facile poterit imperari, ut testimonium perhibeant tam mendacio quam veritati. Cum igitur ea quae dicta sunt ita se habeant, quamvis non necessario, tamen supplicando exhortamur sanctitatem vestram, quatenus sic in hac causa paternarum traditionum tramitem teneatis, ut et innocentia non periclitetur, et perversa voluntas justo talione punienda suis conatibus corruat, suisque nexibus innodetur. Valete.
(Gal. II) (sup. epist. 36) (HORAT. sat. 3, lib. I, vers. 56) (c. Abbatem et c. Luminoso, cau. 18, q. 2)
[ unus v. c. attendendus est] [revocavit, ms. c., melius renovavit ut in textu ] [ al. subordinavit]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
109
EPISTOLA CIX. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, sicut auctoritate, ita praeminere virtute.
Quoniam apud nos quotidie videmus Ecclesiam ruentem, et nullam aut pene nullam manum erigentem, et pro domo Israel murum ponentem, charitas Christi urget nos ut dolorem cordis nostri, quo pro morte et morbis ovium Christi cruciamur, paternitati vestrae revelemus. Interest enim capitis membrorum imbecillitatibus providere, et pro valetudinum quantitate vel qualitate congrua remedia procurare. Cum enim a latere vestro mittitis ad nos cardinales vestros tanquam filios uterinos , quia in transitu apud nos sunt, non tantum non possunt curanda curare, sed nec curanda prospicere; inde est quod multi praepositorum facta gladio linguae ferire cupientes, dicunt sedem apostolicam non subditorum quaerere sanitatem, sed suam, aut lateralium suorum quaerere commoditatem. Unde ego et quidam corregionales nostri hoc murmur non aequanimiter accipientes, utpote Romanae Ecclesiae filii unanimes, scribere decrevimus sanctitati vestrae, ut alicui transalpino legationem sedis apostolicae injungatis , qui et vicinius subrepentia mala cognoscat, et ea vel per se vel per relationem ad sedem apostolicam maturius curare praevaleat. Cui sollicitudini nullum magis cognovimus idoneum, quam domnum Lugdunensem archiepiscopum, qui et in eodem officio jamdiu ministravit, et ut experimento cognovimus, tam Romanae Ecclesiae quam transalpinis Ecclesiis mirabiliter profuit. Multos enim ad visitandam sedem apostolicam praepediunt, aut pericula imminentia, aut rei familiaris indigentia, aut itineris difficultas, aut proprii corporis imbecillitas. Unde si velletis mediocritatis nostrae suggestioni acquiescere, congruum videretur, ut mediatricem personam huic sollicitudini praeficeretis, potissimum in eadem sollicitudine consuetudine et utilitate probatam, quae emergentia mala tanto frequentius quanto vicinius agnosceret, et levamina quae melius valeret adhiberet. Ausu quidem familiaritatis et filialis amoris haec scribo, quia sic ego cum multis Ecclesiae Dei melius credo posse consuli, et aemulorum obtrectationes posse vitari. Etenim discipuli Domini, Domino licet nihil ignoranti , plurima necessaria suggesserunt, quae ad informandam posteritatem praelatorum non solum patienter audivit, sed etiam aequanimiter adimplevit. Valete.
(epist. 60 et 87) ( al. collateralium) (epist. 12)
[ in v. c. Put. non clericorum quaerere] [ in plerisque leg. venerabiliter] [ al. detractiones] [ al. licet non ign.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
110
EPISTOLA CX. PASCHALI summo pontifici, IVO humilis sanctitatis suae filius, quidquid potest esse felicius.
Quoniam pro gratia nobis collata, decorem Ecclesiae Dei diligimus, multa inordinate in eadem fieri vehementer dolemus. Qui in quibusdam subditis cum quaedam illicita corrigere, vel cum quosdam ad meliora promovere studemus, ipsi in stercoribus suis computrescere cupientes, litteras a sede apostolica, nescio quibus subreptionibus impetratas nobis deferunt ad palliandam malitiam suam, vel defendendam inobedientiam. Unde fit in Ecclesia mirabilis contemptus mandatorum Dei, et ineffabilis morum corruptela, cum ibi invenit quorumdam perversitas incorrepta confugium, ubi innocentia sola deberet habere praesidium. Et quod mirabilius et miserabilius est, isti vitae suae curiosi corruptores ab ipsis columnis gratanter audiuntur, cum vitam religiosorum aliquibus maculis respergere moliuntur; quibus non est credendum de aliena injustitia, quandiu non discesserent a sua. Cum itaque tam pro nostra insufficientia quam pro subditorum duritia praedictae causae de fructu laboris nostri pene desperare nos cogant, onus quod pene infructuose portamus, deponere saepe deliberamus, et pennas columbae nobis dari flagitantes , avolare a molestiis inutilibus, et in mentis solitudine quiescere praeoptamus. Hac itaque necessitate commoniti, praesentiam sanctitatis vestrae adire cupientes, et de his quae dicta sunt , cum multis aliis vobiscum tractare cupientes, venimus pene usque ad Alpes; in quarum angustiis, quia insidias nobis paratas audieramus, usi magnorum virorum consilio, inito itinere supersedimus. Domnum itaque Gualonem confratrem et coepiscopum nostrum, qui in suspectis locis ad occultandum se aptior est, paternitati vestrae transmisimus, in cujus ore verba nostra posuimus, quatenus eum tam pro sua quam pro nostra necessitate paterne audiatis, et quae corrigenda sunt corrigatis, et quae utiliter statuenda firmiter statuatis. Quamvis enim quod ratio suadet, vel quod usus approbat, vel episcopalis moderatio disponit, per se satis vigere videatur, tamen charius fit, et quasi quadam luce irradiatur, cum id, quod prohibendum vel praecipiendum est, decreto apostolico roboratur. Valete.
(et cum in ms. c. ) (epist. 17 et 25)
[ al. domus Dei] [ quidam cod. ab omnibus col.] [ al. discedunt] [ al. montis] [ al. praedicta] [ al. incepto itinere]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
111
52 EPISTOLA CXI. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Colloquium vestrum jam a multo tempore desiderans, speravi me posse paternitati vestrae loqui in conventu ad quem invitati eramus in civitate Vellavorum , et ore ad os clamorem facere de injuriis quas mihi et Ecclesiae mihi commissae infert Hugo Puteacensis, more suorum semper rependens mala pro bonis ; quem nec pudor humanus, nec fides quam mihi debet ut domino, detinet a rapinis, dum nulla nostra in eum praecesserit injuria, vel nulla ei a nobis sit denegata justitia. Quod ergo certa ratione tunc distulimus, nunc praesentibus litteris, flexis genibus cordis, postulamus, ut eum a nobis excommunicatum excommunicetis, et divinum officium Merarivillae et ejus adjacentiis interdicatis, et Aurelianensi episcopo, ut idem faciat apud Puteacum, praecipiatis. Alioquin, si principes mundi plus timemus quam Deum, manifeste jam portae inferi praevalebunt, et qui pro domo Israel murum ponere debemus , secundum propheticam irrisionem canes muti non valentes latrare reputabimur . Res enim ecclesiasticae, sicut testantur etiam saeculi leges, quia divini juris sunt, in nullius bonis sunt, et ideo prorsus errat, qui pro suis occasionibus aut principum jussionibus, a quibus eas maxime servari convenit usurpat, et male tractat . Unde ait Papa Symmachus in sexta synodo : « Qui praedia Ecclesiae petierit, vel acceperit, vel possederit, vel retinuerit, nisi se cito correxerit, anathemate feriatur, sitque danti et accipienti, vel possidenti anathema. » Ista dicendo prudentiam vestram non docemus, sed ad officii vestri sarcinam fortiter portandam cohortamur, quatenus pusillanimitatem nostram consolatio vestra confoveat, patientiam nostram fortitudo vestra communiat. Valete.
(epist. 76, 112 et 211) (epist. 76) (Ezech. XIII) (Isa. LVI) (epist. 143) (c. Quicunque et c. Praedia, caus. 12, q. 2)
[ al. Vellanorum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
112
EPISTOLA CXII. IVO humilis Carnotensis minister, FULCONI Parisiensis Ecclesiae decano, et clero sibi commisso, dilectionem et salutem.
Quoniam omnis injuria ecclesiastica quae admonitione non corrigitur, anathemate plectenda est, si ancillam Ecclesiae vestrae adversus dominos suos calcitrantem excommunicastis, quod vestri juris erat fecistis, maxime cum dominorum potestatem in servos suos illibatam debere esse lex constituat , nec cuiquam hominum jus suum detrahi posse permittat. Quod autem ex consuetudine Ecclesiae vestrae hoc vobis licere absque alterius personae interpellatione asseritis, non est haec solius Parisiensis Ecclesiae consuetudo, sed etiam Carnotensis, et aliarum Ecclesiarum, quibus episcopali auctoritate excommunicandi jus concessum est. Unde non aliud sanius consilium vobis dare possumus quam ut consuetudinem fortiter teneatis, a qua si semel cesseritis , non ad arbitrium vestrum recuperare valebitis. De caetero culpo dilectionem vestram, quod Paganum a nobis ecclesiastice excommunicatum, et apostolica auctoritate exigentibus culpis suis in infamiam pulsum, in communionem recipitis, et Hugonem Puteacensem similiter , quod a nobis fieri de vestris excommunicatis manifeste culparetis. Moneo itaque ut de caetero quam a nobis justitiam in necessitate vestra vobis fieri velletis, eamdem nobis in nostra necessitate faciatis, ne, si vos negligentes invenerimus in nostris, et nos similes inveniamur in vestris. Et, ut hoc apostolica auctoritate debere fieri sciatis, litteras domni papae, quas misit Senonensi Ecclesiae, et Aurelianensi, et Parisiensi interim vobis transmitto, quas jam bullatas domnus metropolitanus accepit.
(l. II, De his qui sunt sui, vel, Al. jur.) (epist. 114) (epist. 76, 24 et 60)
[ al. discesseritis] [monemus, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
113
EPISTOLA CXIII. DAIMBERTO, Dei gratia reverendo Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, filialem subjectionem et fraternam dilectionem.
De electione domni Manassae facta in eum a Meldensi Ecclesia , pia tripudiatione gaudemus; quem bonae indolis adolescentem et melioris spei juvenem evidenti morum mansuetudine comperimus, partim aliorum relatione didicimus. Unde ad ejus consecrationem, tam pro vestra paterna admonitione quam pro ejus optabili dilectione, gratanter occurreremus, etiamsi ad remota loca hac de causa invitaremur. Sed quae difficultates, quae pericula vias nostras sepiant, non minus novit vestra paternitas quam nostra parvitas. Unde, si tanta instantia huic consecrationi interesse nos vultis, aut locam ad quem secure venire possimus eligite, aut conductum nobis securum procurate. Alioquin paterna discretione date veniam manifesta pericula metuenti, quam daretis eadem pericula non sine vestrae famae jactura subeunti. Quod si regius metus, vel aliorum qui adversum nos injuste saeviunt, abesse coegerit, consecrationem quam voce et manibus facietis corporaliter praesentes, confirmabimus litteris et corde corporaliter absentes. Omnibus enim aliis cessantibus causis vehementer doleo, quod non mereor vestro colloquio confoveri, vestra consolatione relevari. Gratias tamen quas possum refero excellentiae vestrae, quia tribulationibus nostris compatimini, et doloribus nostris condoletis, et ad subveniendum, manum, quantum potestis, extenditis. Quod si alii confratres nostri similiter facerent, non in tantum portae inferi praevalerent . Vale.
(epist. 115) (Matth. XVI)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
114
EPISTOLA CXIV. JOANNI, Dei gratia Aurelianensi episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem.
Quod nostris tribulationibus compatiatur vestra fraternitas, quantas sufficimus vobis gratias referimus De pace autem quam inter nos et domnum Ludovicum reformare velletis , hoc vobis respondemus, quia, quantum testatur nobis conscientia nostra, nullas ei injurias intulimus, et si quid a nobis expostularet, judicio vestro et confratrum nostrorum libenter ei satisfaceremus, et si quid adversum parvitatem nostram fecit, quod eum non deceret, patienter supportaremus. Hugonem autem Puteacensem , et Paganum transfugam 53 atque desertorem, sine digna satisfactione suscipere non possumus, quia ita est inter nos non sine summa obligatione condictum, et apostolica auctoritate roboratum. Si autem Paganus ideo seipso vult major fieri, quia deterior seipso factus est, et episcopali excellentiae summa fiet injuria, et ordini clericorum ad exorbitandum proclivior patebit via. In hoc ergo negotio ita praecavete periculo vestro sicut et nostro, quia ut vobis vera fateamur, malumus, quae Deus permiserit adversa perpeti, quam in parcendo filiis disscordiae plurimos in discrimen adduci. De loco autem in quo secure colloqui possimus, certum non est mihi consilium, quia intra episcopatum vestrum et nostrum nullus mihi securus est exitus, nisi fraterna charitas vos cogeret, quod petere non praesumo, ut usque ad nos veniretis, et de quibus bonum esset nobiscum consulte quando velletis, tractaretis. Valete.
(epist. 124) (epist. 112) (epist. 100 et 112)
[ unus v. c. ordinationi] [ al. proclivis ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
115
EPISTOLA CXV. DAIMBERTO Senonensis Ecclesiae metropolitano, et suffraganeis ejusdem Ecclesiae coepiscopis suis, IVO, humilis Carnotensis ecclesiae minister, salutem et obsequium.
Quia apostolicum illud in me completum est, foris pugnae, intus timores , praecordialiter doleo quod sancto et desiderabili conventui vestro interesse non valeo . Et quia in nomine Salvatoris congregatos vos esse non ambigo, quidquid salubriter statuistis [statuitis, ms. c. ), vobiscum statuo, et nominatim domnum Manassem claris natalibus ortum modestis moribus ornatum, quem Meldensis Ecclesia elegit, cum eligentibus eligo, et manus impositionem quam ei facturi estis praesentes corpore, hanc ego confirmo et facio, quantum in me est, praesens corde. Credo enim vos esse tanti consilii, et tantae fortitudinis, ut nihil praesumatis illicitum, nihil subterfugiatis legitimum. Valete.
(II Cor. VII) (epist. 113 et 119)
[praecordiabiliter ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
116
EPISTOLA CXVI. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister , ADELAE excellenti comitissae, salutem et obsequium.
Charitas qua nobilitatem vestram ab initio dilexi, nullatenus in me refrigescit, sed praecedentibus et subsequentibus in me beneficiis vestris, magis ac magis inardescit. Unde excellentiam vestram rogando moneo, et monendo rogo, ut si quid sinistrum me adversum vos vel vestros fecisse vel dixisse suggestum fuerit , nullatenus credatis, nec quidquam quod ira dictante servientes vestri postulent, ad praesens statuatis. Cum enim terra exterius sit turbata, si etiam intestina surgerent bella, periculum repente imminere plebi posset et urbi. Cum autem Deo prosperante ad nos veneritis, tunc omnia verius addiscetis, et secundum audita sanius consilium capietis. Valete.
(epist. 121)
[ al., sinistri]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
117
EPISTOLA CXVII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, cum debito obedientiae felicitatem utriusque vitae.
Cum nuper de amputandis pravis Ecclesiae consuetudinibus quaedam mandata , vel interdicta vestrae paternitatis accepissem, et fratribus mihi commissis denuntiassem, quidam ita gratanter susceperunt, ut non tantum ea verbis approbarent, sed etiam quibusdam additis quae ad honestatem vel libertatem Ecclesiae prodesse videbantur, jurejurando firmarent. Et quia quibusdam qui sua quaerunt, quorum famae vel commodis haec et similia obviare videntur, aliquantisper displicent, ut per succedentia tempora inconvulsa maneant sub clavi Petri, ita ea observari per mediocritatis nostrae intercessionem postulant, ut nulli minori clavi ea ulterius solvere liceat , et a sua stabilitate convellere. Misimus itaque duos ex nostrorum collegio fratres, qui auribus paternitatis vestrae rei ordinem et causam aperiant, ut cum intellexeritis pro quanta libertate et honestate, vel pro quibus incommodis vitandis fecerint quod fecerunt, auctoritate qua praeminetis missis Ecclesiae litteris confirmetis. Valete.
(epist. 133) (epist. 126)
[quaedam ms. c. ] [graviter ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
118
EPISTOLA CXVIII. HENRICO, excellenti Anglorum regi, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, regis regum feliciter [in uno v. c., fideliter] militare.
Quoniam instantia precum saepe flectitur excellentia regum, licet importuni videri erubescamus, tamen nunc tertio per portitorem praesentium, domnum videlicet Gulielmum Ecclesiae nostrae canonicum sublimitatis vestrae aures pulsamus, ut saltem nunc benevolentiae vestrae ostium apertum sentiamus, quatenus exsuscitetis dilectionem quam erga praedictam Ecclesiam parentes vestri et affectu habuerunt , et effectu probaverunt. Cum enim in regibus praecipue vigere debeat pietas, mansuetudo, justitia, ad pietatem pertinere credimus, quod ad divinum cultum etiam usque ad nos aliquos facultatum vestrarum ramusculos extendi flagitamus. Ad mansuetudinem vero pertinet, ut petentium importunitatem aequanimiter supportetis; ad justitiam vero, ut promissi vestri debitorem vos esse cognoscatis. Non enim ad proprios vel humanos usus aliquid ab excellentia vestra requirimus, sed in quo non sufficimus ad decorandam vel conservandam domum Dei, adminiculum vestrum misericorditer postulamus. Nec infructuosam credimus futuram largitionem vestram. Quia quod nostris viribus non valemus, meritis beatae et perpetuae Virginis, cui Deo auctore famulamur, indubitanter obtineri posse confidimus. Valete.
(epist. 106)
[Guillelmum ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
119
EPISTOLA CXIX. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensi archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et obsequium.
Quoniam adversus electionem domni Manassae contradictionem obortam esse audivimus , tum pro ipsius Ecclesiae vexatione, tum pro ipsius electi injuria, qua debemus compassione, dolemus. Dicitur enim quod qui adversus praedictum Manassem prodiit accusator, nullo testium sit fultus adminiculo, nihil etiam quod praesens viderit vel audierit in accusatione protulerit, sed quod tantum 54 suspicionibus ipse sibi suasit, vel volaticis rumoribus conjectavit. Quod si ita est, cum etiam ipse accusator pridem sit notatus infamia, nec ejus accusatio ullatenus est admittenda, nec justa electio ullis est dilationibus fatiganda. Habent enim sicut nostis statuta majorum, « ut illae causae a judicibus ecclesiasticis minime audiantur, quae legibus non continentur . » Tamen si prudentiae vestrae visum fuerit, famae ipsius electi et vestrae congruit, ut quos melioris testimonii fratres de clero Meldensi probaveritis, , ad purgandum eum postuletis, et accepta purgatione, sub conspectu eum publico ordinetis. Si enim praesens essem, si ita res se habet, uti superius dixi, nihil aliud reverentiae vestrae suaderem. Vale.
(epist. 113 et 115) (epist. 220 et 241) (juxta c. Illud dist. 23)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
120
EPISTOLA CXX. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, Roberto comiti Pontivensi, salutem.
Si injuste vobis a Sagiensi episcopo divinum officium interdictum est, displicet mihi tam propter facientem quam propter patientem. Sed quia id non debeo facere proximo quod nollem ab eo pati, ne miremini si chrisma quod a nobis petitis ad praesens non accipitis. Lex est enim ecclesiastica, ut qui interdicti vel excommunicati sunt ab una Ecclesia, non recipiantur ab alia . Nec est meum in absentem judicare, etiamsi pensem utrum juste an injuste vester pastor vos obligaverit, cum hoc tantum observare debeam, ut in alienam messem falcem non mittam. Libenter autem tantis malis remedium quaererem, si Deus mihi daret opportunitatem perficiendique facultatem. Vale.
(epist. 76 et 111)
[ ita habet v. c. S. G. praeessem ms. c. ] [et ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
121
EPISTOLA CXXI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ADELAE excellenti comitissae, patientiae et pacis abundare visceribus.
Pro summa charitate qua diligo principatum vestrum, jam semel et secundo monui celsitudinem vestram , ut quod dictante ira suaderent vobis servientes vestri, non statim reciperetis, sed reditum vestrum ad nos, ad audiendam et cognoscendam veritatem rerum gestarum, exspectaretis, quia parati erant et adhuc sunt omnes canonici beatae Mariae ad exsequendum per manum nostram et quod ratio dictaverit, et justitia exegerit. Cum itaque ad omnem justitiam exsequendam erga vos et erga vestros promptos se exhiberent, praecepto vestro, sicut dicunt, vestri servientes annonam Ecclesiae apud Castrumduni, et apud Bonamvallem violenter acceperunt, et vinum domni Hilduini cantoris in vico coriariorum saisierunt , plurima etiam indigna clericis et hominibus eorum intulerunt. Postulant itaque clerici summa instantia ut in civitate et per totum episcopatum divinum officium interdicam , donec sua recipiant, quae injuste et praepropere sibi esse ablata reclamant. Et quia justitiae deesse non possum, postulavi ab eis inducias, quas vix impetravi, donec ad vos nunc tertio mitterem, et ad corrigendum quod perperam factum est, excellentiam vestram commonefacerem. Moneo itaque et consulo, ut clericis sua restitui faciatis, ne tam praeclara Ecclesia in tam sanctis diebus divino privetur officio, et de vobis a transeuntibus, qualem non deceret, publicetur opinio. In recuperabili enim re non est tam praeceps danda sententia, nec malevolorum inordinate satianda saevitia. Monui itaque et iterum moneo suadente charitate qua praecordialiter vos diligo, ut quod corrigendum est corrigatis, et quidquid duriter facere intenditis, usque ad legitimam discussionem differatis, ne, digesta ira, poeniteat vos fecisse quod faciendum non fuisse ratione docente videbitis. Quod si admonitionibus et petitionibus meis toties repetitis acquiescere non vultis, et justam satisfactionem respuitis, ne miremini si doleo cum dolentibus, et lugeo cum lugentibus, qui per omnia paratus eram et gaudiis vestris congaudere, et doloribus condolore. Valete.
(epist. 116 et 136) (epist. 101) (epist. 94 et 120)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
122
EPISTOLA CXXII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, VULGRINO Parisiensi archidiacono, a zelo justitiae, non tepescere.
Quia portitor litterarum vestrarum festinabat ad reditum, et ego publicis et familiaribus negotiis praepeditus eram, plura scribere non potui. Breviter itaque de Judaea baptizata et Christiano nupta, postea vero ad Judaismum reversa, fraternitati tuae respondemus, quoniam verum connubium fuit, quod inter personas ejusdem legis nulla interveniente causa quae conjugium solvit, rite celebratum fuit. Quamvis itaque mulier dupliciter fornicata sit, quia et ad Judaismum rediit, et viro alteri, Judaici videlicet ritus nupsit, vir tamen Christianus qui aliam, vivente ea, duxit, procul dubio adulterium perpetravit. Canon autem manifeste dicit, sicut ipse bene nosti : « Quia incestis conjunctionibus nihil veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. » Dicit enim beatus Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia : « Manet inter viventes quoddam conjugale, quod nec separatio nec cum alio copulatio possit auferre. » Hieronymus etiam ad Oceanum de morte Fabiolae: « Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. « Multa in hunc modum reperiri possent, sed te haec bene nosse non ambigo. Vale.
(epist. 225) (c. ult. caus. 32, q. 7, et epist. 125)
[ in duobus v. c. ad ultimum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
123
EPISTOLA CXXIII. IVO, Ecclesiae Carnotensis minister, GALTERIO [ al., GAUTERIO] fratri, Belvacensis Ecclesiae bibliothecario, salutem.
Requisitus ex parte tua, qua poenitentia mulctandus sit presbyter, qui verba divina sacramenti, et insignia sacerdotalis officii in conjugali benedictione cujusdam virginis illusorie transmutavit, et alia pro aliis interposuit, hoc interim respondeo, quia specialem sententiam super hoc non inveni, quia nec tale adulterium vel potius sacrilegium divinorum sacramentorum ab aliquo perpetratum ulterius audivi. Videtur itaque mihi, quia sicut 55 novum genus est criminis, ita procurandum est novum experimentum medicaminis, ne tamen ali quid severius in hujusmodi sacrilegio sine divinae auctoritatis munimine judicetur; ubi speciales sententiae non occurrunt , quantum mihi videtur, generales, quae super divinorum sacramentorum temeratores promulgatae sunt, sufficere possunt. Habetur enim in concilio Toletano VIII capitulo 11: « Nihil contra ordinem temeritatis ausu praesumatur, neque illa quae summa veneratione censentur vel minimo praesumptionis actu solvantur. » Et post pauca: « Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit. » Item in decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis: « Sacerdos aliter quam praeceptum est faciens, tandiu a sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit. » Et haec de his qui simpliciter et ignoranter erraverunt, quanto magis de his qui fraudulenter verba sacra perverterunt, et ita mulierculam simpliciter accedentem, quantum in se fuit, fornicationi addixerunt? Et de his ista sufficiant. Vale.
(l. XII De legibus)
[ al., sacrorum alicubi perp.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
124
EPISTOLA CXXIV. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, per omnia devotum obsequium.
Noverit paternitas vestra quoniam Hugo Puteacensis timore Dei tactus et corde compunctus , ea quae Ecclesiae nostrae abstulerat, quantum ad portionem suam pertinuit, integerrime reddidit. Mihi vero quae mea et meorum erant, se cuncta redditurum datis obsidibus sub fidei sponsione firmavit, et quia de discretione a vestra paternitate fueram commonitus, ea interim accipere distuli quamdiu abstinuerit ab exactionibus et angariis, quas in terra Fraxineti facere consuevit. Unde gratias referimus quantas possumus vestrae paternitati, qui manum nobis in hac necessitate porrexit, et qua debuit miseratione condoluit. Rogamus etiam ut causa nostri de caetero non teneatis eum interdictum vel excommunicatum, neque suos, quandiu in sponsione sua perseveraverit, et praedictas exactiones non acceperit; domnus vero Ludovicus non vult nobiscum pacem componere , quia nolo paganum illum in infamiam lapsum, qui matrem suam evisceravit, et quibus potuit unguibus schismatis laceravit, honoribus ecclesiasticis sublimare. Ego itaque per manum vestram offero ei omnem justitiam, vel si ad satisfactionem venerit, quam ei potero facere lege non contradicente misericordiam. Et quia utrumque refutat, unum consilium mihi restat exspectare misericordiam Dei, donec justificet causam meam. Valete.
(epist. 111 et 112) (epist. 114)
[quam maximas, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
125
EPISTOLA CXXV. DAIMBERTO [al. exemp. UMBERTO, male], Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum humili devotione servitium.
De Hierosolymitanis quorum uxores fornicatae sunt , bene mihi videtur sentire sanctitas vestra quia secundum evangelican et apostolicam doctrinam oportet eos aut ad proprias uxores redire aut, eis viventibus, sine ulla carnis commistione manere. Alioquin, ii qui nec adulteras mulieres abhorrent, adulteri reputabuntur, et adulterorum poena apud Deum judicabuntur, secundum illud Apostoli: Fornicatores et adulteros judicabit Deus . Unde Augustinus in libro De decem cordis: « Non adulterabis, id est non ibis ad alienam aliquam praeter uxorem tuam. » Idem in libro De nuptiis et concupiscentia : « Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges etiam separati, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. » Et paulo post: « Manet inter viventes quoddam coujugale quod nec separatio, nec cum alio copulatio possit auferre. » Inde etiam Hieronymus ad Oceanum : « Praecipit Dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam , quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus retinendus. » His et aliis ejusmodi auctoritatibus freti, si aliquando apud nos causa fornicationis, tale divortium contigerit , censura ecclesiastica cogimus separatos vel sibi reconciliari, vel sine spe manere conjugii. Quod si ii qui debent uxores virtute praecedere, volunt uxores victrices esse libidinis, ipsi autem vincuntur a libidine qui aliis mulieribus cupiunt adhaerere , monemus eos, ut considerantes fragilitatem vasis muliebris id infirmiori sexui indulgeant, quod fortiori indulgeri desiderant. Dicit enim beatus Augustinus De sermone Domini in monte : « Nihil enim iniquius quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse vir convincitur velle fornicari. Occurrit enim illud Apostoli: In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, debet et ipse a fornicatione esse alienus. » Idem in lib. De verbis Domini, tractatu 47: « Intactam quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. » Quod si reprehensibiles se esse futuros formidant quod fornicarias mulieres recipiunt, audiant quid dicat Hieronymus in explanatione Oseae : « Non est culpandus Osea propheta, si meretricem quam duxit, convertit ad pudicitiam; sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit; non enim qui bonus permanet, polluitur si societur malo, sed qui malus est in bonum vertitur si boni exempla sectetur. » Et quia non ignoranti legem loquor, haec pauca quae dicta sunt ad inquisita sufficere arbitror. Valete.
(epist. 188) (Hebr. XIII) (c. 20, in c. 28, caus. 32, q. 7) (in c. XIX Matth., caus. 32, q. 5) (Matth. XVI) (epist. 148) (in c. Nihil, caus. 32, q. 6) (lib. I ad cap. 1; epist. 148)
[nunc, ms. cod. ] [ al. contingat]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
126
EPISTOLA CXXVI. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensis Ecclesiae archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et obsequium.
Gratias referimus excellentiae vestrae, quod paterna diligentia super nos vigilatis, et ne turba major inter Ecclesiam Carnotensem et comitissae clientelam concitetur, praecavere nos monetis. Quod et nos studuimus, quamvis multis injuriis lacessiti, multis contumeliis provocati . Certum tamen habeat amantissima vestra paternitas, quia juramentum quod fecerunt clerici de non recipiendis 56 vulgo natis in concanonicos, vel quibuslibet aliis de extranea familia genitis me inconsulto fecerunt. Sed quia non est meum filios mihi commissos in infamiam detrudere, ne perjurium incurrerent, non solum quod fecerant indulsi, sed etiam apud domnum papam pro eis intercessi, ut quod fecerant approbaret, et decreti sui pagina roboraret, ne cui minori clavi solvere liceret , quod sub principali clavi seratum esse cognosceret. Hujus itaque decreti formam sanctitati vestrae transmisi, ut si forte colloquium cum comitissa vos habere contigerit, persuadeatis ei, ut hanc injuriam, quae quantum ad eam pertinet, nulla est, aequanimiter ferat, aut quod justitia et lex dictaverit, accipiat. Alioquin parati sunt clerici magis in aeternum exsilium trudi quam ad perjurium aliquo modo pertrahi. Valete.
(epist. 121) (epist. 117)
[ al. agimus] [ sic v. c.; antea extraneae f. gentis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
127
EPISTOLA CXXVII. LUDOVICO, Dei gratia Francorum regi designato, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Quando venerunt ad nos litterae vestrae, omnino imparatus eram, ut in tam brevi secure et honeste venire possem ad colloquium vestrum. Praeterea respectus est inter me et comitissam usque ad adventum Albanensis episcopi, per cujus consilium vel judicium promittit se satisfacturam Deo et Ecclesiae nostrae. Infra ergo hunc respectum non est legitimum vel honestum, ut ei quaeram aliquod malum vel nocumentum, vel etiam reddam me in hoc suspectum. Transacto vero hoc respectu, potero vestrae celsitudini, ubicunque placuerit, cum vestro conductu, occurrere, et libere et aperte secundum quod ratio postulaverit, et rerum exitus, ea quae erunt tractanda tractare, et, prout ratio dictaverit, diffinire. Non ergo indignetur adversum me vestra sublimitas, si suspicionem doli et perfidiae incurrere mea veretur humilitas; quibus remotis vestrum desidero habere colloquium, et meum pro viribus offerre servitium. Valete.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
128
EPISTOLA CXXVIII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ODONI confratri et compresbytero, salutem
Legatus quem tua fraternitas mihi misit, non exspectavit responsum nostrum vel rescriptum. Nunc itaque fraternitati tuae respondeo, de persona illa quam ad colloquium nostrum mittere disponebas, Virgilianum illud, . . . . . timeo Danaos et dona ferentes. VIRG.. Aen., lib. II, vers. 49. quia suspectum me semper habuit, et apud sublimes potestates quantum potuit me insimulavit. Unde, si secus quam vellet, res accideret, de suspecto magis me suspectum redderet, et majores inimicitias adversum me concitaret. Si autem sua sponte, suo instinctu ad colloquium nostrum veniret, vel quicunque illius partis et modum conciliandae pacis mihi intimaret, quantum Deo donante praevalerem, pulverem pedum portantium pacem humiliter lavarem atque detergerem. Nostrum enim propositum est, quantum possumus, paci Ecclesiae insudare, et potestate quam nobis Deus dedit, uti in aedificationem et non destructionem. Et quantumcunque me ad hoc implendum, aut mea impediat imbecillitas, aut resistat auditorum pervicacitas , aut quantumlibet me laceret aemulorum obtrectatio, principaliter tamen in corde meo ista viget intentio, quia et sol, licet suae claritatis radios non effundat cum nube tegitur, tamen caloris sui virtute non privatur. In his itaque recurro ad judicem internorum: et cum bona volo et non valeo, judici meo dico: Imperfectum meum viderunt oculi tui . Oret itaque fraternitas tua cum caeteris conservis meis, ut qui dedit velle, addat et perficere pro bona voluntate. Vale.
(epist. 12, 25, 67, 204) (Psal. CXXXVIII)
[ al. personas]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
129
EPISTOLA CXXIX. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis episcopus, GAUFRIDO, Vindocinensi comiti, salutem.
Cum omnibus ovibus nobis a Deo commissis, pastorali diligentia providere debeamus, ne pascua vitae deserant, ne luporum invisibilium morsibus se intrudant, praecipue hoc nobilitati tuae debemus, qui et noster es parochianus, et Ecclesiae nostrae cataneus. Quod ideo dilectioni tuae scribo, quoniam audivi te velle ducere in uxorem vicecomitissam Blesensem, cujus defuncto marito fuisti consanguineus, sicut mihi scripserunt et probare parati sunt nobiles viri, tam tui, quam defuncti vicecomitis Roberti consanguinei. Unde tibi mando, et per legem Christianam interdico ferales et incestas nuptias, quas nec lege poteris defendere, nec legitimos de eis haeredes suscipere. Si ergo salutaria nostra monita suscipis, cum ad nos miseris, statuemus tibi diem certum et locum, quatenus ad legitimam discussionem venias, et sententiam quam lex Christiana dictaverit, super tali desponsatione recipias . Quod si aliter incoeptum tuum adimplere praesumpseris, et excommunicationem incurres, et infamiae notam non evades. Consanguinitas autem inter te et virum praedictae mulieris sic se habet. Landricus Sorus quemdam filium filiamque habuit, qui filius, Lancelinus nomine, filium Lancelinum genuit, ex quo Agnes fuit, quae Robertum genuit, qui Robertus filiam Hugonis Dunensis in uxorem habuit. Filiam vero Landrici Sori habuit Buchardus Rata-pilata. Ex quibus natus fuit Buchardus Calvus de quo Fulco Aser natus fuit, ex quo descendit Nifrana , quae Gaufridum Grisam tunicam genuit, qui illam vult accipere in uxorem. Vale.
[ al. accipias] [ al. Burcardus] [ al. Anser] [ al. Vifrana, vel Infrana]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
130
EPISTOLA CXXX. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis episcopus, MATHILDI Blesensi vicecomitissae, salutem.
Quoniam tibi et omnibus quos in Deum vel propter Deum diligimus, salubria monita vel praecepta dare debemus, monemus et praecipimus per legem Christianam, ut conjugium quod cum comite Vindocinensi te inituram pepigisti, usque ad legitimam discussionem differas, et bonam aestimationem quam hactenus habuisti non amittas . Quod si aliter praesumpseris, et excommunicationi subjacebis, et perdes res tuas 57 quas pro hoc conjugio distraxeris. Dicunt enim communes consanguinei Vindocinensis comitis, et Roberti vicecomitis mariti tui defuncti, quia consanguinei fuerunt comes Vindocinensis et Robertus maritus tuus, eo gradu quo litterae comiti missae demonstrant, et probare parati sunt. De qua re statuam tibi et comiti diem et locum, cum ad me propter hoc nuntios vestros miseritis. Ordo autem parentelae supra scriptus est . Vale.
(epist. 129)
[ al. perdas]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
131
EPISTOLA CXXXI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, WLGRINO Parisiensi archidiacono, salutem.
De presbytero qui Ecclesiam quam regebat, nulla cogente necessitate, in manu tua refutavit, et per manum laicorum cubile sponsae, qua se indignum vel quam se indignam refutando judicavit, conatur ascendere, hoc fraternitati tuae respondeo, quia justum est ut in judicio quod de se judicavit permaneat, et sponsam quam repudiavit, vivente fratre qui ei legitime incardinatus est, adulterare non praesumat. Quod si per laicorum violentiam intrudere se voluerit, tua fraternitas novit antiquis regulis cautum esse quod laicis nulla est attributa facultas presbyteros in Ecclesia ordinandi, vel de Ecclesia ejiciendi . Adversus quam formam si presbyter Ecclesiam irruperit, tui officii est in presbyterum praesumptorem anathematis gladium exerere , et laicos hujus pervasionis cooperatores, donec desinant, a liminibus Ecclesiae sequestrare. Vale.
(can. sub caus. 16, q. 7)
[ al. exercere]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
132
EPISTOLA CXXXII. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Quoniam importunitas pulsantium frequenter quod quaerit assequitur, iterum et iterum paternitatem vestram rogamus, ut justitiam adhuc ab archipresbytero Stampensi dilatam , amodo accelerari faciatis de Haymone Stampensi parochiano vestro et nostro, qui hominem meum et alium hominem hujus archipresbyteri mei angustiis carceralibus et inedia injuste ad redemptionem cogit; qui etiam eumdem archipresbyterum, cum deferret legationem vestram et nostram ad eum, coegit in fide spondere quod nullam de eo proclamationem vel apud vos vel apud nos ultra deberet facere. Hanc igitur ignominiosam injuriam sicut decet animadvertite, et vobis et mihi super his quantam oportet justitiam facite. De caetero disceptationem quae est inter partes Ecclesiae nostrae volo ut sciatis, quam breviter adnotabo vobis. Violato claustro Carnotensi praeterita aestate , major cleri pars, quantum ad personarum et numerum, ferre non valentes comitissae injurias et minas, de civitate exierunt, quosdam ex suis ad vos mittendo. Alii regem regisque filium pro reclamanda injuria sibi illata adierunt; de stipendiis communibus fratrum, quod opus fuit, expenderunt. Injuriam sibi factam dicit minor pars adversaria, quod res communis sine communi consilio est expensa. Cui objectioni respondet pars altera: quod expendimus, tam pro vestra quam nostra utilitate expendimus, et quod vobis cum prius hoc non tractavimus, ratio fuit quia a quibusdam vestrum impedimentum timebamus, nec ad Ecclesiam nostram redire permittebamur. Consentiunt in hoc multi quos ad hoc congregavi, quia quod pro communi necessitate expensum est plurimorum et majorum consensu, de communi exsolvendum est. Volo itaque, ut per praesentium portitorem sententiam vestram et Ecclesiae vestrae super hoc mihi rescribi faciatis. Vale.
(ep. 50, in fine) (epist. 133)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
133
EPISTOLA CXXXIII. RICARDO [al. RICHARDO], Dei gratia Albanensium episcopo et sanctae Ecclesiae Romanae legato, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, bene valere et non omni spiritui credere.
Sciens quia meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula blandientis , et illud Psalmographi: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : caustica verba vestra quantum pertinet ad simplicitatem intentionis vestrae, aequanimiter accepi; sed duplicitatem falsorum fratrum, qui quasi quibusdam latrociniis noctis , falsa pro veris sollicitudini vestrae suggerunt, graviter animadverti, quorum falsitas cito patebit cum luce veritatis reverberabitur et in lucem prodire non audebit. Horum sunt quidam qui infamiam suam non aliter se posse velare arbitrantur, nisi famam bonorum laedere, et vasa sincera incrustare moliantur , qui alia de causa Simoniam non reprehendunt, nisi quod Simoniaci esse non possunt, cum alii aliqui in Ecclesia assequuntur quod isti praepedientibus quibusdam incursionibus assequi non merentur. Quod si oculos mentis in se reflecterent, praeter Simoniam multa in se tam facinora quam flagitia merito reprehenderent ut patenter eis dici possit illud Apostoli: In quo alterum judicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas . Nec ista dico quod conscientiam meam aliquando tali scelere contaminatam intelligam; sed miror cur hoc solum vel in sola Carnotensi Ecclesia reprehenditur, cum et hoc et multa alia aeque damnabilia in omni pene Gallicana Ecclesia dominentur. Quod autem vobis suggestum est, Simoniacam haeresim me permittente in Ecclesia Carnotensi publice dominari, omnino veritate caret, quia hoc malum ab initio clericatus mei semper exhorrui, et postquam ad episcopatum veni, quantum, Deo donante, praevalui, in superficie resecavi. Quod manifestum fieret, si pace confratrum et coepiscoporum nostrorum fieri posset; in quorum Ecclesiis multae malae consuetudines adhuc caput erigunt, quae temporibus nostri sacerdotii Deo auxiliante in Ecclesia Carnotensi sopitae sunt . Si qua autem adhuc sunt quae pro consuetudine antiqua publice exigant decanus et cantor, et alii ministri ab his qui canonici fiunt, me contradicente et persequente, Romanae Ecclesiae consuetudine se defendunt, in qua dicunt cubicularios et ministros sacri palatii multa exigere a consecratis episcopis vel abbatibus, quae oblationis vel benedictionis nomine palliantur, cum nec calamus nec charta gratis ibi habeatur, et hoc quasi 58 lapide conterunt frontem meam, cum non habeam quid respondeam, nisi evangelicum illud: Quod dicunt servate et facite; sed si id faciunt, secundum opera eorum nolite facere . Si autem hanc pestem radicitus evellere non valeo, non tantum invalitudini meae hoc imputandum est, quia ad hoc ab origine nascentis Ecclesiae Romana Ecclesia laboravit, nec a gremio etiam suo tales sua quaerentes penitus praevaluit eliminare. Nec in diebus malis regnare desinet cupiditas, donec, finito mundi termino, pacatum regnum accipiat charitas. Interim autem, ut verbis Augustini utar « Quantumlibet vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior quam arca Noe, ubi inter homines octo reprobus unus derisor patris inventus est ; aut melior quam domus Abrahae, ubi dictum est: Ejice ancillam et filium ejus ; aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui . » Et ut ad Christiana tempora veniam, semper patitur Christus, in membris suis Judam proditorem, Ecclesia Nicolaum fornicationis laudatorem, Simonem lucrorum sacrilegorum sectatorem, et ut universaliter dicam, semper abundabit palea donec ventiletur area. Si qua tamen talia in auribus nostris judiciario ordine publicantur, si certis documentis approbantur, conservato quidem legum tramite inulta praeterire non patimur. Incerta autem aeterni Judicis tribunalibus judicanda reservamus, scientes quia qui non habet potestatem reum condemnare, vel non potest comprobare, immunis est. Intelligant igitur conservi vestri, viventes in diebus malis sicut et nos, quibus nondum sunt revelata abscondita tenebrarum et manifesta consilia cordium, sicut nec nobis, ex imperfectione sua imperfectionem nostram, neque festinent incerta judicare. Sed si forsitan ad ligna caedenda simpliciter incedunt, videant ne per immoderatum ictum ferrum de manubrio fugiat, et aliquem de filiis prophetarum occidat . De caetero notum facio sollicitudini vestrae suspectum vos esse clericis Carnotensis Ecclesiae, quod eos Blesim invitastis ad recipiendum pro emunitate claustri Carnotensis judicium , ubi dicunt se timere vim temerariae multitudinis , cum clientela comitissae praecipuam ibi habeat potestatem, quae statutum Carnotensis Ecclesiae de non admittendis ad clerum libertis adversus suam factum esse conqueritur honestatem. Quapropter oportet libertatem religionis vestrae ita in medio stare ut non videamini in judicio parvipendere personam pauperis et honorare vultum potentis. Nec ista dico, quod mali aliquid suspicer ex parte comitissae, sed quia debitor sum honestati Romanae Ecclesiae, quantum ad parvitatem meam pertinet , providere. Cujus si non honoro missum, non videor honorare mittentem.
(Prov. XXVII) (Psal. CXL) (ep. 277) (epist. 219) (HORAT., sat. 3, lib. I) (Rom. II) (epist. 94 et 117) (ut aiunt) (Matth. XXIII) (epist. 137 ad Hippon., in cap. 6, dist. 47) (Gen. IX) (Gen. XXI) (Mal. I) (Deut. XIX; S. GREGOR. lib. X Mor., c. 9. PET. BLES. Epist.) (epist. 127) (epist. 92)
[quia ms. c. ] [qui ms. c. ] [ al. manifestata] [ al. leg. contrariae multitudinis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
134
EPISTOLA CXXXIV DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et obsequium.
De pacto conjugali quod factum est inter duos nobiles , ita ut qui filiam habebat, juraverit se eam traditurum uni de filiis alterius nobilis cui vellet, cum ad nubiles annos virgo pervenisset: hoc paternitati vestrae respondeo, quod et natura disposuit, et lex tam ecclesiastica quam mundana firmavit, quia quorum per conjugalem copulam unum debet fieri corpus, eorumdem pariter animorum debet esse consensus. Quidquid ergo pater, nesciente virgine, juraverit , cum ad annos rationales perducta est , nisi ipsa virgo consentiat, etiam vivente patre secundum leges irritum erit. Unde papa Nicolaus Hincmaro scribit episcopo: « Sufficiat per leges solus eorum consensus de quorum conjunctionibus agitur. » Qui consensus solus in nuptiis si forte defuerit, caetera omnia etiam cum ipso coitu frustrantur, Joanne Chrysostomo magno doctore attestante, qui ait: « Matrimonium non facit coitus sed voluntas. » Inde etiam in legibus Romanis Justiniani imperatoris ita habetur: « Sponsalia sicut nuptiae consensu fiunt contrahentium. Et ideo sicut in nuptiis, ita sponsalibus filiasfamilias consentire oportet. » Et alibi: « A primordio aetatis effici sponsalia possunt, si modo ab utraque persona id fieri intelligatur, id est si non minores sint quam duodecim annis. » Hoc de proposita quaestione sentio, et hujusmodi controversiam, si ad aures meas pervenerit, tali ratione diffinio. De caetero notum facio paternitati vestrae quod cum nulla a me illata esset injuria, vel nulla denegata justitia, cum etiam respectus esset inter me et comitissam , mediante apostolico: Gulielmus comitissae filius in mortem clericorum Carnotensium , et perniciem meam, et omnium ad nos pertinentium coram altare beatae Mariae conjuraverit, et omnes cives qui sub banno sunt ad eamdem conjurationem compulerit, nisi voluntati servorum suorum cedamus, et sibi usurpet violentia, quod sola debet obtinere gratia. Ego itaque hoc Herodianum juramentum audiens, nolui postea in praesentia hujusmodi conjuratorum divina sacramenta tractare, nec super eos benedictionem episcopalem more solito dare. Promeritum tamen anathema distuli super eos fundere, donec consilium vestrae paternitatis et collegarum nostrorum super hoc acciperem, et, consilio et auxilio multorum fretus, debita eos censura a funesta conspiratione revocarem. Cum ergo ad vos remisero, volo vos esse praemunitum, ut consilium et auxilium quod vobis sit honestum et nobis utile ad manum habeatis, et naufragantibus ante submersionem manum extendere festinetis. Valete.
( l. Titia., De verb. obligat. ) (ep. 127) (epist. 136)
[ al. jurat] [ vel. pervenerit] [ al. secundum leges, ita ms. c., ut in cap. 2, cau. 26, q. 2] [ al. Romanorum; epist. 99] [ al. inquisitione, ita ms. c. ] [ al. altari, ita ms. c. ] [ vel retinere]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
135
EPISTOLA CXXXV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis minister, debitam cum devotione obedientiam.
Miles iste praesentium portitor, nomine Raimbaldus, in obsidione Hierosolymitana strenue militavit. Unde reversus ad propria, diabolico instinctu et impetu irae subversus, quemdam monachum et presbyterum Bonaevallensis monasterii, quia quosdam ejus servientes herbam furantes, verberari fecerat, castrari fecit. Quod quia inauditum apud nos fuerat, coacto rigore ecclesiastico, arma ei abstulimus, 59 et quatuordecim annorum poenitentiam indiximus, ut diebus sibi praescriptis a cibis lautioribus abstineret, et tam immane facinus eleemosynis et jejuniis expiaret. Quod obedienter quidem suscepit; sed postea, adhibitis sibi multis et magnis intercessoribus, multa nos precum instantia fatigavit quatenus, propter infestationes inimicorum suorum, armis ei uti concederemus. Sed hujusmodi precibus assensum dare noluimus, timentes ne et ipsum et multos alios tam facili indulgentia in discrimen adduceremus . Reservantes itaque hanc indulgentiam apostolicae moderationi, ad apostolorum eum limina direximus, quatenus et fatigatione itineris hujus peccatum suum diluat, et apud pietatis vestrae viscera misericordiam, quam Deus vobis inspiraverit, inveniat. Valete.
(epist. 161)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
136
EPISTOLA CXXXVI. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, ADELAE Palatinae comitissae, et pacis et charitatis visceribus abundare.
Multa vobis de me referuntur quae non oportet ut a vobis vera esse credantur. Habui enim et habeo multos et magnos ad perturbandum suasores , qui se etiam promitterent futuros per omnia et in omnibus adjutores. Quod adhuc studiose evito et evitavi, licet hoc a multis non religioni ascribatur, sed pusillanimitati. Et putabam me invenisse modum quo pax fieri poterat cum vestra honestate et clericorum voluntate, nisi consilio insipientium et malignorum, filius vester Herodianum illud sacramentum fecisset , et ad idem burgenses suos coegisset. Quo facto usus virorum honestorum consilio, nolui eis ultra dare benedictionem. Sed tamen pro amore vestro distuli maledictionem; nec enim benedictione digni sunt qui maledictionem meruerunt, et in mortem immeritorum incaute conspiraverunt, donec resipiscant, et pro illicito juramento veniam petant. Oportet ergo ut antequam res in pejus vergat, aut per vos, aut idoneos mediatores colloquium habeamus, et prout melius Deus donaverit, tam periculosam et inutilem turbam ad pacem reducere studeamus. Jam enim dissimulare diu juste non potero, quin justo anathemate feriam talium malorum incentores et eorum cooperatores, nisi tantis et illicitis ausibus remedium praepararetur, quo res impia et turba inutilis in pacis serenum convertatur. Valete, et quod melius vobis visum fuerit per praesentium portitorem remandate.
(epist. 116 et 124) (epist. 134)
[sic ex vett. codd. antea, in mortem inimicorum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
137
EPISTOLA CXXXVII. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, Belvacensis Ecclesiae congregationi, divinam in tribulationibus consolationem.
Sciat fraternitas vestra quia in tribulationibus vestris contribulor, et passionibus vestris compatior , sed quia res vestra in angusto posita est, prout oporteret, certum vobis concilium dare non possumus, quia in hoc negotio vestro nisi Deus misericorditer consulat, oportet ut aut legem offendatis aut regem. Si enim concanonicum vestrum criminaliter impetitum alibi quam in Ecclesia examinari conceditis, canonicam legem offenditis; si audientiam regalis curiae respuitis, regem offenditis. In qua disceptatione cum ipsi et ratione et auctoritate sciatis quid sit verius, quid honestius, tamen pro temporum opportunitate sequi vos oportebit quod infirmitati vestrae erit tolerabilius . Si autem sciremus vos esse paratos, ut cum gaudio tolerare possetis ruinas domorum, exterminationes corporum, rapinas bonorum vestrorum, possemus vos exhortari ut sequeremini consilium Susannae, quae magis elegit in manus hominum incidere quam Dei legem derelinquere . Sed quia in donis spiritualibus consilium et fortitudo conjuncta sunt, consilium aliud, nisi quod patientia vestra tolerare possit, dare non audemus, quia qualis vestra sit fortitudo ignoramus. De curia autem in causis clericorum vitanda , de accusatione vel testimonio clericorum adversus laicos vel laicorum adversus clericos, quid decreta, quid canones, quid et mundanae leges clament, et apud vos habetur, et nos ex parte scripsissemus vobis, nisi quia gerulus litterarum vestrarum sexta feria post meridiem ad nos venit, et ad redditum festinavit. Ad praesens aliud auxilium fraternitati vestrae ferre non possumus, nisi quod Angelum magni consilii interpellabimus, ut consilia vestra et actus dirigat, et ad bonum exitum perducat. Valete.
(epist 263 et 264) (epist. 171) (Dan. XIII) (Grat. c. 11, q. 1)
[ in uno v. c. quid sit verecundius, quidve]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
138
EPISTOLA CXXXVIII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, dilectis sibi in Christo archidiaconibus Wulgrino et Stephano [Parisiensib. ex epist. 122 et 131] , decorem domus Dei diligere, et quae Jesu Christi sunt quaerere.
Cum de electione episcopi apud vos ageretur, et quibusdam vestrum domnus Fulco decanus vester eligeretur, habita est ut audivimus inter vos feda contentio, quae et multorum aures offenderet, et de Ecclesia vestra non bonum odorem longe lateque dispergeret. De obtenebrata itaque pacis vestrae serenitate, fraterna compassione doluimus, quia quae gravamina de fraterno schismate Ecclesiis evenire soleant, experimento didicimus. Petitioni vestrae tamen hoc respondemus, quia electioni domni Fulconis vel alterius assensum non dabimus, nisi quem aut cleri plebisque consensus elegerit, aut metropolitani judicium cum conniventia suffraganeorum, habita legitima discussione, probaverit . Consulendo itaque monemus fraternitatem vestram ut nemo vestrum in tanto discrimine privata odia exerceat, nullus privatum honorem vel privatum commodum quaerat, nullus fratrem suum publica infamia pulset, nisi judiciario ordine probare possit quod objecerit: ne, dum temere non probanda objicit, ipse talionem, recipiat, et se et sua in periculum mittat. Miramur autem prudentiam vestram, quare adversus regem in praesentia regis disposuistis causam istam examinare, ubi plus poterit voluntas regis quam justitia legis, ubi nec veritas poterit cum pace discuti, vel inventa servari. Valete.
(Grat., dist. 61)
[ al. convenientia, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
139
60 EPISTOLA CXXXIX. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, debitum filii famulatum.
Appellatio quam fecerunt Parisienses, ad vos referenda erat, ut vos eis diem et locum pro arbitrio vestro praescriberetis, et episcopos suffraganeos ad hanc discussionem indulto congruo spatio invitaretis. Quod quia factum non est, praepropere mihi facta videtur domni Fulconis electio , et ejusdem electionis futura discussio. Et quia desideranti animae nihil satis festinatur, poterit contingere quod per sapientiam dicitur: Haereditas ad quam festinatur in initio, in novissimo benedictione carebit . Ad hanc autem discussionem a domino Philippo rege invitatus eram; sed hoc mibi displicebat, quia, secundum morem ecclesiasticum et institutionem canonicam a vobis talis admonitio non praecesserat. Nunc vero audita vestra admonitione, si conductum promissum rex mihi dederit, Deo donante venire curabo. Si autem aliqua praepediente ratione venire non potero, neque tot de collegis convenerint, qui ad tanti negotii diffinitionem sufficiant, aut in aliud tempus rem differre, aut ad sedem apostolicam utramque partem ire permittite, ad quam iturus est domnus Fulco, sive rata, sive irrita fiat ejus eletio. Valete.
(epist. 238) (Prov. XXIX)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
140
EPISTOLA CXL. IVO, Dei gratia humilis Ecclesiae Carnotensis minister, dilecto fratri et compresbytero GUNHERIO, cum quiete corporis quietem mentis.
Si sacramenta ecclesiastica ab apostolico, ut rumor est, vetita, quibus periculose interesse times, scriptis apostolicis vel viva voce illius personae, fraternitati tuae interdicta fuissent, cui haec interdicendi licentia commissa fuisset, consulerem ut non tantum eis interesse timeres, sed etiam ea penitus abhorreres, non quia quod celebratur non sit sacramentum, sed quia communicantibus usurpatum per inobedientiam fit detrimentum. Securum itaque te in talibus faciat conscientia munda, quia secundum Apostolum: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, quia inquinata est eorum mens et conscientia . Si ergo ad divina sacramenta te vel pro consuetudine repraesentaveris, vel a fratribus invitatus fueris, quae celebrantur apud quoscunque inveneris, cordis manu suscipe mirare, et eorum significata sicut vitae alimenta in ventre memoriae suaviter ruminanda repone, non magnopere attendens quid opinio aut rumor aspergat, sed quid legatio praelatae potestatis ad vos usque ordinabiliter perveniens prohibeat aut jubeat. Sicut enim judicibus ecclesiasticis non alia credenda sunt, licet vera sint, nisi quae judiciario ordine publicantur, quae manifestis testimoniis comprobantur . Ita non omnia quae dicuntur fidei committenda sunt, nisi litteris authenticis comprobentur, aut viva voce gerulorum publicentur. Haec interim de tua dubitatione respondeo fraternitati tuae, nullum faciens praejudicium sententiae meliorum. Vale.
(Rom. XIV) (Tit. I) (c. Quamvis 73, caus. 11, q. 3)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
141
EPISTOLA CXLI. RICARDO [ al. RICHARDO], Dei gratia Albanensi episcopo et sanctae sedis apostolicae vicario, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et obsequium.
Sicut de excommunicatione regis graviter doluimus, propter Christianae religionis detrimentum, ita de absolutione ejus, si ad honorem Dei et sanctae sedis apostolicae fieri posset, granditer gauderemus, propter ejusdem sanctae religionis incrementum. Ut autem secus fiat quam sollicitudini vestrae a domno papa commissum est, consulere non audemus, quia de rerum exitu sicut vos ita et nos incerti sumus. Si autem divina gratia cor ejus humiliaverit ad poenitentiam, consilium nobis videtur, ut coram positis quamplurimis episcopis publice eum et solemniter absolvatis, quatenus sicut longe lateque patuit ejus aversio, ita multorum religiosorum testimonio publicetur circumquaque ejus optanda reversio. In qua re satagendum erit diligentiae vestrae, quatenus qui pro amore justitiae et obedientia sedis apostolicae perdiderunt ejus amicitiam, in reconciliatione ejus redintegrentur ad gratiam . Consultum autem famae vestrae melius credidissem si alibi quam Senonis ista fieret absolutio, ubi cuique liceret libere dicere quod sentiret. De caetero ad concilium denominatum gratanter ire desidero; sed contra voluntatem regis, cujus odium jam per decennium tolero, qua via, quo conductu, vel circuitu Trecas venire valeam, non invenio. Si ergo vel per ipsum regem vel per comitissam, aliquam mihi securitatem impetrare potestis, obnixe rogo ut id facere studeatis.
(epist. 104)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
142
EPISTOLA CXLII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, MATHILDI Anglorum reginae (epist. 107) , cum Regina angelorum in coelo regnare
Cum omne datum non tantum ex sua quantitate quantum ex dantis affectu aestimandum sit, campanas quas beatae et perpetuae virgini dedistis, tum pro vestra devotione, tum pro sua delectabili sonoritate vice ipsius perpetuae Virginis gratanter suscepimus, et in loco celebri ad auditum coufluentium populorum collocari fecimus. Quae quoties ad significationem certarum horarum moventur, ita auditorum mentes mulcent , ut vestra memoria in singulorum cordibus renovetur. Nec leviter est aestimanda talis memoria, quae tunc reflorescit, quando illa singularis hostia pro nobis redimendis in ara crucis oblata, per novi sacerdotii ministros in Domini mensa quotidie consecratur, quando hymnis coelestibus, tanquam vitulis labiorum, Deus a fidelibus honorificatur , quando a peccatoribus rea pectora tundentibus Deus offensus sacrificio contribulati spiritus ad misericordiam inclinatur. Horum bonorum procul dubio participes exstant, qui Dei ministris bona quibus abundant et istis desunt, pro ejus honore et amore subministrant. Ita quod deerat inopiae nostrae, copia vestra benigne ministrare jam coepit, et se suppleturam in supplendis vel restituendis 61 Ecclesiae nostrae tectis uberius repromisit. Sic antiquus Dei populus ad tabernaculi usum, jubente Domino per Moysem offerebat aurum, argentum et aes, bissum quoque et coccum, purpuram et hyacinthum, mulieres etiam gemmas, et inaures , quibus tunc visibiliter vestimentum pontificis et tabernaculum ornarentur et ministrorum Novi Testamenti sancti mores designarentur. Quibus autem pretiosa ista deerant, pilos caprarum offerebant, quibus vela cilina fierent, ad conservandum splendorem interiorum ornamentorum, ne pulvere sordescerent, vel imbribus putrefierent. Hanc formam pietatis sequetur excellentia vestra, cum ad utensilia vel sartatecta domus Dei reficienda, in quibus voluerit, vel quantum voluerit, suppeditabit necessaria. Pro quibus omnibus illum exspectate procul dubio retributorem, quem talium didicistis fuisse praeceptorem. Vale.
(Exod. XXXV)
[ al. mulcentur] [ al. honoratur] [ al. reficiendis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
143
EPISTOLA CXLIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, ROBERTO Mellentino comiti, salutem et orationum suffragia.
Libertati et prudentiae vestrae gratias referimus, quod domnum Richardum Pratellensis monasterii abbatem, virum religiosum et prudentem, prout dignus est, honeste tractatis , et in negotiis suis, prout opus est, devote et fideliter ei assistitis ; et insuper rogamus, ut quod bene coepistis, meliori fine concludatis. Quod enim in revocandis monasterii sibi commissi possessionibus elaborat, professionis suae debito coactus facit, quia ab unoquoque abbate, quando benedictionem accepturus est ab episcopo, hoc exigitur, quatenus profiteatur res monasterii sui hactenus male dispersas se recollecturum et ad usus fratrum pauperumque fideliter dispensaturum. Et in decretis Symmachi papae caeterorumque sanctorum Patrum de distractis Ecclesiae rebus continetur , ut sit danti, et accipienti, vel possidenti anathema, nec aliquo se obstaculo ante tribunal Christi muniat qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta dispergit. In Agathensi quoque concilio continetur ut in venditionibus quas abbates faciunt haec forma servetur: « ut quidquid sine licentia episcopi venditum fuerit, ad potestatem episcopi revocetur. » Idem etiam de strenuitate vestra dici potest, quia divina providentia vos eidem loco defensorem praeparavit, quoniam quidquid a monasterio praedicto sine vestro assensu distractum est, totum oportet ipsi monasterio restitui, et usibus fratrum quibus data sunt, integerrime restaurari. Haec hactenus. De caetero nobilitatem vestram in hoc culpamus quod beneficium Carnotensis Ecclesiae, quod aliis magnis magnum videtur, ita parvipenditis, ut neque quod dispersum est ab antecessore vestro revocare studeatis, neque debitum nobis servitium in aliquo impleatis. Qui enim beneficium illud occupaverunt, ita inter utrumque natant ut neque nobis serviant propter vos, neque vobis propter nos. Monemus itaque vos, ut super hoc consilium capiatis, et nobis remandetis, quia in hoc nullum est vestrae amplitudini commodum, nobis autem magnum incommodum. Valete.
(epist. 111)
[liberalitati, ms. c. ] [tractetis, ms. c. ] [assistatis, ms. c, ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
144
EPISTOLA CXLIV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum debita obedientia fidelium orationum obsequium.
Notum facimus paternitati vestrae quod, tertio Kal. Augusti, plures episcopi, tam Remensis quam Senonensis provinciae, invitati a domno Richardo Albanensi episcopo legato vestro, convenimus in quoddam municipium Aurelianensis episcopatus, nomine Balgenciacum, ad faciendam absolutionem regis , secundum tenorem litterarum, quas super hac re miserat moderatio vestra. Convenit etiam rex et lateralis sua et 28), et, secundum praeceptum vestrum, tactis sacrosanctis Evangeliis, parati fuerunt abjurare absolute omnem carnalis copulae consuetudinem, insuper et mutuam collocutionem, nisi sub testimonio personarum minime suspectarum, usque ad vestram dispensationem. Sed quia in litteris vestris continebatur ut in hac absolutione consilium prudentium sibi adhiberet domnus Albanensis episcopus, totum onus consilii voluit ex arbitrio pendere ponctifcum. Episcopi vero nescimus quid conjicientes, semper replicabant se debere esse hujus consilii comites et non duces. Quamvis quibusdam nostrum videretur quod praedicta absolutio ita posset, sicut praetaxata est, honeste fieri, et propter quorumdam simultates non satis rationabiliter impediri. Cum itaque res indefinita remaneret in medio, rex clamitans inculcabat se male esse tractatum, qui tamen per se et per nos adhuc pulsat ad aures paternitatis vestrae, ut secundum moderationem litterarum vestrarum, et verba quae domno Galoni coepiscopo nostro injunxistis, causam ejus temperetis, ne contingat de eo illud Salomonis: Qui multum emungit , elicit sanguinem . Dispensationis autem modus nulli unquam sapientum displicuit. Unde beatus Cyrillus ad Gennadium presbyterum : « Sicut enim qui mare navigant, tempestate urgente, navique periclitante quaedam exonerant, ut caetera salva permaneant, ita et nos cum non habemus salvandorum omnium negotiorum certitudinem, despicimus ex iis quaedam, ne cunctorum patiamur dispendia. » Et quia haec suggerendo dicimus non docendo, nostrae suggestionis summa est, ut imbecillitati hominis, amodo, quantum cum salute ejus potestis, condescendatis, et terram quae ejus anathemate periclitatur, ab hoc periculo eruatis. De caetero sanctae paternitati vestrae supplicando suggerimus, ut domnum Galonem coepiscopum nostrum , de Belvacensi episcopatu, quem propter sacramentum domini Ludovici habere non potest, per manum Senonensis archiepiscopi transferre jubeatis in Parisiensem episcopatum, quem ei gratanter et devote concedunt pro vestro amore rex et regis filius. Qualiter autem in eum cleri et plebis vota conveniant, dicet vobis praesentium portitor clericus Parisiensis Ecclesiae canonicus, ut cognoscatis eum bene posse transferri, qui sedem propriam nulla ratione praevalet adipisci. Valete.
(epist. 141) (epist. 13) (Prov. XXX) (epist. 171) (epist. 145 et 146)
[quarto] [ al., Richardo] [al., emungitur]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
145
62 EPISTOLA CXLV. Domno MANASSAE Remorum archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Quoniam ego Belvacensis Ecclesiae filiae vestrae genuinus filius paternitatem vestram quasi innata dilectione amplector, ut omnia vestra in charitate fiant ex evangelica et apostolica institutione, qua valeo sinceritate exhortor. Unde consulendo suggerimus, et suggerendo consulimus, ut rigorem justitiae quem nunc tandem, cum res ad portum jam pene pervenit, erga Belvacensem Ecclesiam nescio quo impellente intendistis, consultiori moderatione remittatis, donec pax quae inter dominum regem, et domnum Gallonem Belvacensi Ecclesiae consecratum , aut integre solidetur, aut penitus disrumpatur. Alioquin proretae officium prohibere videbitur, ne navis procellis circumacta vel ad optatum portum applicare valeat, vel ad alium. Valete.
(epist. 144)
[ al., plene]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
146
EPISTOLA CXLVI. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensi archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum debita reverentia servitium.
Notum facimus vestrae paternitati quod clerus et populus Parisiensis Ecclesiae voto et voce domnum Galonem Belvacensi Ecclesiae consecratum in episcopum elegerunt , et ipsam electionem cum litterarum astipulatione missis ex clero idoneis personis praedicto episcopo praesentes ut pastoralem praedictae Ecclesiae curam susciperet, humiliter et devote petierunt. Sed quia translationes episcoporum necessitate urgente metropolitani auctoritate et summi pontificis dispensatione fieri oportet, nos quantum in nobis est eidem electioni assensum praebentes, paternitati vestrae suggerimus, quatenus eidem electioni astipulando, a domno papa postuletis ut praedictum episcopum per manum vestram transferri praecipiat, cum propriam sedem obtinere non valeat. Ita enim et vestrum ministerium honorificabitis , et Ecclesiae desolatae solatium praebendo, eligentium et electi devotionem vobis arctius astringetis. Et in hoc consilium vobis damus, ne, si alio exitu res proveniat, Ecclesiae vestrae dignitas in aliquo minuatur, et mutua charitas non tam firmo vinculo colligetur. Valete.
(epist. 144, 145 et 260) (epist. 288)
[praesentantes, ms. c. ] [ al., honorabitis] [ al., dilectionem; ita ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
147
EPISTOLA CXLVII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam cum sinceritate obedientiam.
Quoniam patres nostri antecessores vestri in multis negotiis aliqua severitati detraxerunt , in quibus salus minime periclitabatur, ut majoribus malis amovendis operam darent, ea fiducia, flexis genibus cordis, majestati apostolicae supplicamus, ut erga Ecclesiam Carnotensem misericordiae viscera effundatis , et pacem diu turbatam, quae bene olentem Ecclesiae florem cum provectu bonorum fructuum concutit et discutit, eidem Ecclesiae reformare studeatis. Ita enim haec res ex vestro tantum pendet arbitrio ut ex verbis illius centurionis evangelici secure sanctitati vestrae dicere possimus: Dic tantum verbo, et sanabitur puer meus . Jam enim tandem crebris persuasionibus publicis et privatis precibus, multa mora, multa lima ad hoc Carnotensium clericorum corda Deo donante infleximus, quatenus apud paternitatem vestram fideliter intercedant, ut conditionarios de familia Carnotensis comitis, qui de legitimo conjugio nati fuerint, et regios fiscalinos, pro quibus similis perturbatio fieri posset, de privilegio quod eidem Ecclesiae fecistis, de non admittendis conditionariis, excipiatis, et in eumdem statum in quo erant ante privilegium, redire jubeatis . Non enim hoc impedit sacramentum clericorum quod super hac re antea fecerant, quia cognoscunt, tam majores quam minores, et publice fatentur se sacramentum illud hac conditione fecisse, ut possent instituto suo et profutura adjicere, et nocitura excipere. Aliter quippe damna, scandala, perturbationes intus et foris, contentiones, irae, rixae, quae omnia ista de causa orta sunt, et quotidie oriuntur , sedari non possunt. Haec autem omnia Deo faciente cessabunt, si vigilantia vestra manentibus in sua stabilitate his qui in privilegio sunt, ea tantum quae Ecclesia dispensari postulat, paterna provisione dispensaverit; et ea quae cohibenda sunt, apostolica censura cohibuerit. Haec omnia in propria persona putavi me posse dicere sanctitati vestrae; sed a capite autumni ita me gravis vexavit infirmitas et debilitavit ut non tantum prolixum iter, sed nec breve adhuc valeam arripere. Unde misi vobis vice mea domnum Bernerium, monasterii Bonaevallensis abbatem, boni testimonii virum, et Romanae Ecclesiae bene notum, qui et necessaria nostra vobis insinuet, et ea quae ei commisimus a sanctitate vestra nobis reportet. Miserunt etiam canonici vice sua domnum Goselinum presbyterum et concanonicum suum, qui commune votum concanonicorum suorum vobis sincera veritate denuntiet, et quod sanctitas vestra inde statuerit, eis renuntiet. Excusatos etiam volumus esse apud sanctitatem vestram decanum et cantorem a vobis invitatos, quos jam gravat aetas, et irruentium perturbationum importunitas. Valete.
(epist. 214 et 231) (epist. 126) (Luc. VII) (epist. 132)
[ al., permittatis] [ al., Guaslinum vel Gauslinum; ita ms. c. ] [ al., perturbantium]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
148
EPISTOLA CXLVIII. HILDEBERTO, Dei gratia Cenomanensi episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem
De viro illo qui prius per concubinatum cuidam adhaesit mulieri, postea vero cum eadem muliere infirmitate correpta pactum conjugale dato annulo iniit , hoc respondemus prudentiae vestrae, quia ex majori parte conjugii sacramentum implevit, quod postea nisi adulterium intercessisset, lege divina et humana prohibente, solvi non potuit. Unde Augustinus in libro De bono conjugali: « Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto postea 63 placito consequente, manifestum est. » Idem in eodem: « Solet quaeri cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media ut nec ille cum altera, nec illa cum altero id faciat, utrum sint nuptiae vocandae? Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicujus eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sunt, non tamen vitaverunt, ut vel, nolint sibi nasci filios vel etiam opere aliquo mala agant, nascantur. » Ambrosius ad virginitatis exhortationem: « Desponsata viro conjugis nomen accepit. Cum enim initiatur conjugium, tunc conjugii nomen assumitur. Non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Denique cum jungitur puella, conjugium est, non cum viri admistione cognoscitur. » Isidorus Etymologiarum lib. IX, cap. 7: « Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. » Item Nicolaus Hincmaro episcopo: « Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, quorum de conjunctionibus agitur. » Qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, caetera omnia etiam cum ipso coitu frustrantur celebrata, Joanne Chrysostomo magno doctore testante, qui ait : « Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. » Hinc etiam habetur in libro Constitutionum : « Si quis sine dotalibus instrumentis, affectione maritali uxorem duxerit, non audeat sine causa legibus cognita repudium ei mittere. » Item in libris Novellarum : « Si quis, divinis tactis Scripturis, juraverit mulieri se eam legitimam uxorem habiturum, vel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla scriptura, alia interposita sit. » Quod si propter patrata utrobique adulteria dicitur eos ultra non posse conjungi, consulatur Hieronymus ad Oceanum scribens : « Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet et viris, et eadem servitus pari conditione censetur. » Item: « Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. » Item : « Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum; ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum, sed ut post viri divortium adultera revocetur, non ut post Christi consortium adultera non vocetur. » Idem super Osee: « Non est culpandus Osee propheta, si meretricem quam duxit, convertit ad pudicitiam, sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est in bonum vertitur, si boni exempla sectetur. » Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat. Ex his igitur et similibus sententiis colligere potest vestra prudentia inter praetaxatas personas verum fuisse connubium, et si vir alteram duxerit, vel mulier alteri nupserit, manifestum esse adulterium; si vero ex consensu reconciliati fuerint, nullum esse flagitium. Valete.
(epist. 16 et 155) (epist. 243) (hom. 16 in Matth.) (l fin. c. De repud. ) (novel. 22 De nuptiis, §, Nuptias et § Sic itaque ) (supra, epist. 23) (supra, epist. 125)
[ al. Hicmaro; al. Igmaro] [al. converterit; infra, epist. 188]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
149
EPISTOLA CXLIX. GULIELMO [ al. VILLELMO], Dei gratia Rothomagensium archiepiscopo, et caeteris dioecesis Rothomagensis episcopis, IVO, humilis Ecclesiae Carnotentensis minister, salutem et debitae charitatis obsequium.
Gratias agimus justo et misericordi Deo, qui Ecclesiam suam delinquentem paterna severitate flagellat, et flagellis attritam misericorditer visitat , ut tanquam pia mater panem consolationis tribuat lugenti, qui flagella prius juste irrogaverat delinquenti: quod in Ecclesia Luxoviensi, nunc Deo propitiante, et vestra solertia cooperante provenisse cognovimus. Quorum consilio et auxilio eliminata est de praedicta Ecclesia spurcitia puerorum, nova et inaudita neophytorum haeresi, cathedram episcopalem in eadem Ecclesia usurpantium. Quod quamvis ad tempus aliqua rationabili consideratione, vel aliqua pusillanimitate sit a vobis toleratum, nunc tamen est, quantum nobis videtur, in melius commutatum. Cum et ipsos flammigeros pueros de praedicta Ecclesia ejici feceritis, et virum strenuum et honestum, domnum videlicet Gulielmum Ebroicensem archidiaconum in pastorem praedictae Ecclesiae elegeritis. Unde multum liberalitati vestrae congratulamur, et charitati vestrae, si in hoc negotio parvitatis nostrae auxilium vel consilium foret opportunum, pro viribus paratum esse pollicemur. Valete.
(epist. 153, 154)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
150
EPISTOLA CL. Domno et Patri suo PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, omnem pro sua possibilitate obedientiam.
Post Idus Januarii paternitatis vestrae litteras accepi, commonefacientes me quatenus venirem ad concilium a sanctitate vestra celebrandum in Nonis Martii; a quo termino non restabant nisi septem hebdomadae usque ad diem denominati concilii. Compensans itaque vires meas cum brevitate tanti articuli, sensi hoc opus a me nullo modo in tanta brevitate posse transigi, utpote cui non erat ad manum tanta pecunia de qua possem tanto itineri necessaria tam cito praeparare; vel ea corporis sanitas, vel tam libera membrorum agilitas, quae posset tam prolixum iter per vias arduas et ruinosas tanta velocitate perficere. Vera esse quae dico testis est mea veritas et conscientia mea, qui duo testes non sunt producendi impune ad falsa testimonia; quorum etiam testimonio profiteor desiderantissime faciem vestram videre me velle, non in turba, neque in transitu, sed in ea tranquillitate in qua possem vestro dulciloquio aliquandiu familiariter frui, et aestus cordis mei in oculis vestris effundere, et de fonte sacri pectoris vestri ad refocillationem languentis animae aliquid salutiferi potus in cor meum eliquare. Supportate igitur paterna discretione absentiam meam, donec Deus donet ut suo tempore exhibere possim conspectui vestro praesentiam meam. Valete.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
151
64 EPISTOLA CLI. GAUFRIDO, Dei gratia Belvacensium episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, sibi et gregi sibi commisso salubriter providere.
De quanta spe promissionum vestrarum ceciderim novi ego, noverunt et illi qui promissiones vestras mecum audierunt. Contra petitionem etenim meam et promissionem vestram, contra canonicam et apostolicam institutionem, contradicentibus majoribus et prudentioribus Ecclesiae Beati Quintini fratribus, Odonem olim fratrem, nunc vero hostem in praedicta Ecclesia, quod sine me fieri non poterat, confirmastis in abbatem. Hanc plantationem vestram poterit eradicare, qui non plantavit eam, Deus; fructum quippe primitiarum mearum, quantum in vobis est, in hoc mihi abstulistis, et vobis forsitan non satis utiliter providistis. Qui enim hoc consilium vobis dederunt, callide inter me et vos discidium fieri voluerunt. Quod qua intentione factum sit, si modo non perpenditis, forsitan aliquando perpendetis. Hoc autem factum vestrum si ad praesens corrigere non vultis aut non valetis, saltem id quod mihi inter caetera promisistis, ornamenta quae praedictae Ecclesiae commendavi , mihi facite restitui, et in cella fratris Gunherii custodiri, donec suo tempore cogitem quid inde velim facere. Interim autem, ubicunque sint qui praedictum invasorem non recipiunt, nihil grave, nihil intolerabile super eos faciatis, vel fieri permittatis, quoniam sentientes se esse praegravatos per me et per se sedem apostolicam appellant; in cujus redundabit injuriam, si quis eis amodo aliquam intulerit violentiam. Valete.
[ sic vett. codd.; antea dissidium] [commodavi, ms. c. ] [ al. intolerandum]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
152
EPISTOLA CLII. LEODEGARIO venerabili Bituricensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Quoniam speculatores domui Israel positi sumus , in alto positi magis a circumstantibus et longe positis inspicimur et discutimur, quam si in loco humili positi nostrae tantum saluti et privatis utilitatibus nostris sollicitudinem nostram impendere studeremus. Unde oportet ut in omnibus dispensationibus nostris simpliciter incedamus, et scandala fratrum prae caeteris cavere procuremus. Si enim sicut Apostolus monet, bonum nos habere oportet testimonium ab his qui foris sunt , quanto magis ab his qui domesticam conversationem nostram sciunt, et quibus voluerint revelare pudenda nostra magis quam velare, in aliquo a nobis offensi parati sunt? Quod ideo dilectioni vestrae commemoro, ut injurias domni Hugonis Maidunensis, sicut ipse dicit, hactenus neglectas, zelo dilectionis paternae attendatis, et quod verbo vel lingua corrigi non potest, severitatis baculo feriatis. Nec enim decet honestatem vestram esse oblitam qualiter vobis in omnibus necessitatibus vestris adjutor et propugnator astiterit, qualiter de incommodis vestris sicut de suis doluerit, ne ingratum fuisse beneficiis ejus vobis forsitan sit incommodum, et aliis in exemplum. Charitate itaque suadente, excellentiam vestram moneo, ut quod hactenus erga nobilem virum minus sollicite fecistis, de caetero diligentius implere studeatis, ne si ad majorem audientiam clamor ejus pervenerit, et famae vestrae incurratis dispendium, et rerum vestrarum non sine corporis vestri vexatione detrimentum. Valete.
(Ezech. III) (I Tim. III) (sicut ipse commemorat)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
153
EPISTOLA CLIII. GULIELMO [al. VUILLELMO], Dei gratia Rothomagensium archiepiscopo, et Gilberto [al. GISLEBERTO, ita ms. c.] Ebroicensium episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, abundare spiritu consilii et fortitudinis.
Quoniam pro domo Dei stare, et murum pro domo Israel ponere coepistis, sollicitudini vestrae summopere cavendum est, ut sartago quae fervere coepit, ferrea fortitudine nullis ignibus cedat, sed zelus domus Dei et amor decoris ejus de die in diem in mentibus vestris et vehementius exardescat. Quod ideo sanctitati vestrae commemoro, ut quod de Luxoviensi Ecclesia bene incoepistis, meliore exitu terminare studeatis, ut caudam hostiae cum capite immoletis . Audivimus enim et dolemus, quod stercora quae de praedicta Dei domo vestro fuerant labore emundata, multiplicato nequam spirituum numero in eamdem sint reportata, et ipsa domus graviori errore quam prius infecta. Quam domus Dei injuriam si non, ut decet, animadverteritis, si non pro persona quam portatis correxeritis, certum nobis est quia cum iste fedus et fetidus rumor apostolicas aures vel nostra vel aliena relatione percusserit, nec praeterita neglecta remittentur, et haec graviter exigentur. Ideo, dum tempus est, praemonemus dilectionem vestram, ut suo tempore libera fronte possimus famam vestram excusare, et apostolicas aures opportune pro vobis et importune pulsare. Cum enim, in ipsa infantia mundi, in Lamech carnalis bigamia sit culpata, quomodo poterit in sponsa Christi quae est Ecclesia, laudari , quae et sacramento et in veritate sacramenti uni debet viro desponsari? Eliminetur ergo de Luxoviensi Ecclesia Ranulfus Dunelmensis episcopus, ut bigamia non admittatur, eliminentur pueri ejus, ut neophytorum haeresis exstirpetur. Non ignorantibus legem loquimur, sed charitative vos monemus ut vestrae consulatis honestati et Ecclesiae utilitati. Valete.
(Levit. III) (epist. 154)
[ al. Rannulfus, epist. 154]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
154
EPISTOLA CLIV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae humilis minister, ROBERTO comiti Mellentino, per viam vitae incedere et ab ea non recedere.
Quoniam ad ovile nobis commissum pertinere te credimus, licet laetis pascuis abundes, nostrum tamen est aliquod sacrae admonitionis tibi pabulum ministrare, et adversus lupos invisibiles tuam dilectionem praemunire. Cum enim gratiam inveneris in conspectu regis Anglorum, testantur multae ecclesiasticae personae quod plus ei placere studeas quam Regi angelorum. Non tamen culpamus ei placere in his quae Deo non displicent, sed si quid molitur regia potestas adversus Dominum et Christum ejus, et 65 Ecclesiam ejus, in mente habere debes quia Christi sanguine redemptus es, quia legibus Christi initiatus, per sacramenta Ecclesiae regeneratus es, et illius es liber qui pro te se servum fecit, ut libertas tua nihil se debere intelligat alicui, quo divinam offendat majestatem et Ecclesiae minuat libertatem. Quod ideo suademus nobilitati tuae, ut praedictum regem sanis consiliis informes, et leges ecclesiasticas a sanctis Patribus traditas et a catholicis regibus confirmatas in nullo conturbes. Quae enim ratio, quae lex permittit, ut Rannulfus Dunelmensis episcopus de Ecclesia alterius regni ad aliam Ecclesiam transeat , et velut quadam moechatione praesentiae suae , vel filiorum suorum occupatione, Luxoviensem Ecclesiam per violentiam Anglici regis invadat? Quod facere vel tolerare, et contra legem est, et contra regem, quia non est hoc populo regimen praebere, sed discrimen augere. Quantum ergo ex tua sententia pendet ejus consilium, suade ei, ut Ecclesiam Dei, quantum in se est, liberet, nec de peccatis alienis sua multiplicet. Unde illi qui de adventu ejus ad has partes bona senserunt et bona praedixerunt, velint nolint, mutent serenitatem laudis in nubilum vituperationis. Non enim ad hoc instituuntur reges, ut leges frangant; sed distortores legum gladio, si aliter corrigi non possunt, feriant. Vale.
(epist. 153, 157, et 185)
[ al. nec] [renatus, ms. c. ] [vestrae, ms. c. ] [ al. severunt]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
155
EPISTOLA CLV. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, ODONI Aurelianensi archidiacono, salutem.
In litteris tuis sciscitata est fraternitas tua utrum mulier praegnans de fornicatione, possit legitime nubere , ad quod principaliter ex sententia facile responderi non potest; sed quid in hujusmodi observandum sit, ex similibus ratiocinando ab his qui non plus sapiunt quam oportet, colligi potest. Qua in re ex ratione qua praeditus es considerare te oportet, quia alia est medicina quae congruit sanis ad conservandam sanitatem, alia quae debetur aegrotis ad recuperandam sospitatem, quid secundum imperium praecipiatur sanis, quid secundum indulgentiam concedatur infirmis. Secundum imperium quidem naturale et institutum nulla mulier sive ex flagitio, sive ex matrimonio praegnans ante ablactationem sui partus debet viro carnaliter commisceri, sine qui non complentur jura matrimonii. Si autem moderationem apostolicam attendamus, qua dicitur: Unusquisque vir habeat uxorem suam propter fornicationem, et unaquaeque mulier suum virum , non excipiemus viduam, non excipiemus praegnantem, non excipiemus fornicariam, non excipiemus incestuosam, tantum ut in Domino sit, id est ut ipsum per se conjugium non sit flagitiosum aut facinorosum. Nec inde culpandus est vir, qui fornicariam duxit, sed inde laudandus quod impudicam castam fecit. Unde Hieronymus super Osee lib. I. « Non est culpandus Osee propheta, si meretricem quam duxit, ad pudicitiam converterit: sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, polluitur si societur malo; sed qui malus est in bonum vertitur, si boni exempla sectetur. » Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat. Quod si causantur viri mulieres suas ante conjugium fuisse fornicatas, attendant et ipsi forsitam se incidisse in crimen fornicationis vel adulterii. Quod ergo vult sibi a muliere indulgeri, cur non et ipse mulieri indulgebit ? Unde Hieronymus ad Oceanum de morte Fabiolae : « Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris; eadem enim servitus pari conditione tenetur. » Item Augustinus De adulterinis conjugiis : « Non erit turpis neque difficilis et post parata atque purgata adulteria remissio peccatorum, non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. » Si ergo hoc fieri licet, de ea quae foedus conjugale violavit, cur non fieri magis liceat de ea quae in foedus matrimonii quod nondum inierat nihil deliquit? Attendant etiam viri hujusmodi calumnias inferentes, quod dicit Augustinus in libro De verbis Domini - « Si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris: quales vultis eas ad vos venire, tales debent vos et ipsae invenire. Quis juvenis est, qui non velit ducere castam uxorem? et si virginem ducturus est, quis non intactam desideret? Intactam quaeris? intactus esto. Puram quaeris? noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. » Ex his ergo et similibus intelligi et probari potest quia si alligatus non esses uxori, posses deliberare; sed postquam ex pari consensu alligatus es uxori, non debes quaerere solutionem. Ita enim ab ipsa mundi creatione naturale et inviolabile manet conjugii sacramentum, ut nec praevaricatio originalis illud abstulerit, nec diluvii sententia crimina diluens immutaverit. Quod ergo divina sententia sanxit, et immutabile fieri voluit, non debet humano interdicto disjungi, nisi fuerit absque contrahentium factum consensu, aut per se criminosum, id est adulterinum, aut incestuosum. Quod cum evenerit, non est differendum, sed separatione sanandum. Ubi vero ista defuerint, sive sint raptores, sive excommunicati, sive quolibet alio vitio conjuges infecti, tamen haec omnia toleranda sunt pro conservanda fide conjugii. Quis enim in circumcisione vel in praeputio coactus est a praedicatoribus Novi Testamenti uxorem quam habuit ante baptismum, dimittere post baptismum? Nec tamen dico quod contra interdicta copulanda sint conjugia; sed si copulata sunt, propter has causas non esse disjungenda. Qui autem contra interdicta talia conjugia contraxerint, vel presbyteri qui ea consecraverint, pro inobedientia sua digna satisfactione ad arbitrium judicis sui corrigantur, ut caeteri a tali temeritate compescantur; conjugia vero nisi causa legibus cognita minime solvantur. Sicut enim sacramentum ordinationis, quamvis ab ordinatoribus ordinationem illicite usurpantibus semel acceptum, manet in ordinatis, sic sacramentum conjugii, quamvis ab inobedientibus presbyteris impositum, manet in conjugatis, quia virtutem sacramentorum cassare non possunt prava merita usurpatorum. Semper ergo sanctitas eorum est honoranda, usurpantium vero perversitas punienda. Sic thuribula Core, quia eis ante Deum ministratum est, jubente Deo altari apposita sunt; factores vero ejus igne consumpti sunt . Prolixitatem vitans epistolae non fui ausus plura inserere paginae, 66 quia nolui fraternitatem tuam rerum tibi bene notarum multitudine onerare. Potes tamen ex his paucis intelligere quid de praetaxatis sentiam, et quid aliis ad haec interrogata respondeam. Vale.
(epist. 107 et 147) (I Cor. VII) (in cap. 20, cau. 22, q. 5) (cap. 8, caus. 22, q. 1) (serm. 46; et in cap. 2. caus. 32, q. 6) (Num. XVI)
[quibus, ms. c. ] [ut ab. abest aliq. v. c. ] [ al. indulgeat] [ al. origine; ita ms. c. vel conditione] [vel]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
156
EPISTOLA CLVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, dilecto sibi in Christo fratri OLRICO [ al., ALRICO] salutem.
In litteris tuis continentur facinorosum quemdam cujusdam vicini sui domum succendisse, et ideo, cum satisfacere nollet, a presbytero suo excommunicatum fuisse. Qui postea cum vellet absolvi, secreto crimen suum confessus est presbytero suo, cum nihil restituere vellet de re perdita proximo suo. Quaerit ergo fraternitas tua quid mihi faciendum presbytero ejus excommunicatori videatur, cum ipse excommunicatus ecclesiam ingrediatur, utrum sit a communione publice repellendus, an aliqua dissimulatione tolerandus. Quo in negotio quaedam sententiae sibi repugnare videntur, nisi solerti discretionis libratione pensentur. Primo quia presbyter peccantem absolvere non potest, nisi poenitentem, secundum quod beatus Augustinus scribit ad Armentarium et Paulinam . « Si res propter quam peccatum est, cum reddi potest, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Si autem veraciter agitur, non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum, si tamen, ut dixi, restitui potest. » Sunt et aliae canonicae sententiae , sicut ipse nosti, quae cum excommunicatis orare , vel cibum sumere, vel eis ave dicere , terribiliter contradicunt. Sunt et aliae quae confitentium secreta publicare non permittunt. Unde habetur in concilio Agathensi, capitulo 8: « Si tantum episcopus alieni se sceleris conscium novit, quandiu probare non potest nihil proferat, sed cum reo ad compunctionem cordis, secretis correptionibus elaboret Qui si correptus pertinacior fuerit, et communioni publicae se ingesserit, ille quamdiu probari nihil potest in communione omnium, praeterquam illius qui eum reum judicat, permaneat. » In conclusione hujus sententiae, solus excommunicator rei, a communione ejus quem excommunicavit, excipi non praecipitur, sed excipiendo permittitur abstinere, quia exceptiones non solent esse regulae, sed permissiones. Est et alia sententia, quae non tantum secretam confessionem publicandam vetat, sed etiam publicanti poenam irrogat. Continetur enim in concilio Carthaginensi cap. 7, cui interfuit Faustinus Romanae Ecclesiae legatus: « Placuit ut si quando dicit episcopus aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet episcopus ad suam injuriam pertinere quod sibi soli non creditur, et si scrupulo propriae conscientiae dicit se ei nolle communicare, quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus, ne dicat in quemquam quod aliis documentis convincere non potest. » Unde Augustinus ad Vincentium : « Facta nocentium quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentes etiam cognita sustinentur; non enim propter malos deserendi sunt boni, sed propter bonos tolerandi sunt mali, sicut toleraverunt prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant, sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitium toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit, sicut toleraverunt apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius diaboli vitium est , Christum annuntiabant. » Ne istae ergo sententiae dissonare videantur, sic modificandae sunt, ut quae de vitanda malorum communione loquuntur, de illis tantum nocentibus intelligantur, quorum facinora aut ita nota sunt ut probatione non egeant, aut quae confessione evidenti manifesta sunt, aut judiciario ordine publicata, aut sufficientibus testimoniis comprobata. Unde etiam Augustinus De unico baptismo lib. II: « Sane si judex es, si judicandi potestatem accepisti ex ecclesiastica regula si apud te reus accusatur; si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica. » Idem in sermone De verbis Evangelii . « A malis corde semper disjungimini, ad tempus caute corpore copulamini. » Idem de eodem : « Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis; sed contactu cordis non corporis; displicuit tibi quod quis peccavit, non tetigisti immundum, redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non violet, disciplinam, existi inde. » Possemus in hunc modum plura colligere, sed ex iis et similibus intelligere potest dilectio tua, quia peccantem peccata sua secreto confitentem non debemus a nostra communione corporaliter separare, nec contactu cordis ejus pravitati communicare. Hoc tenore utramque sententiam servabimus, et illam qua praecipimur excommunicatis non communicare, et illam qua jubemur confitentium crimina non propalare. Debent tamen presbyteri, non designatis personis, plebibus praedicare, taliter excommunicatos ante tribunal Judicis cuncta cernentis esse damnatos, qui contra praeceptum Dei proximo nocuerunt et rem ejus insatiabili cupiditate in suos usus transtulerunt, aut diabolica malignitate de medio abstulerunt. Sic Dominus discipulis dicens: Unus ex vobis diabolus est , non designata persona, Judam et excommunicatum praedicebat, et tamen eum a communione sua suorumque minime sequestrabat. Cum igitur vita Domini Jesu disciplina sit morum, perfectus erit quisque dicente Domino, si sit, sicut magister ejus . Haec de proposita quaestione sentio, sic ista quaerentibus ex ratione et auctoritate respondeo. Vale.
(epist, 54, ad Macedon. et in c. Si res, caus. 14, q. 6) (c. Excommunicatos. caus. 11, q. 3) (II Cor. VI) (II Joan. I) (epist. 48, in cap. 10, Quam magnum, caus. 23, q. 4) (c. 8. caus. 23. q. 4) (serm. 18, De ver. Domini) (Joan. VI) (Luc. VI)
[ al. secrete factum suum] [ al. nisi sollicitae disc.] [ al. alicujus se sceleris] [ al. tam omnium quam illius qui eum.] [ al. publicam poenam.] [ al. Fautinus, in cap. 3. caus. 6, q. 2.] [ al. quod ipsius diaboli merum est] [ al. ex evang. regula; al. ex apostolica reg.] [quisque, ms. c, ] [ al. multa]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
157
EPISTOLA CLVII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitum cum omni subjectione famulatum.
Cum status Ecclesiae pene ubique terrarum ruinas lamentabiles patiatur, quisque dilector domus Dei, deshonestationes ejusdem domus quanto vicinius sentit, tanto uberius plangit, quoniam et ignis viciniora comburit. Quod idcirco majestati vestrae praelibavimus, quoniam cum in aliis locis unusquisque domus Dei prostitutor malitiam suam aliquo velamine tegere moliatur, in terra Northmannorum ita manifeste prostituta est Ecclesia ut de ea illud propheticum dici possit: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt . Quod in Ecclesia Luxoviensi paternitas vestra poterit agnoscere, quam jam per plures annos Rannulfus 67 agnomine Flammardus, Dunelmensis episcopus inaudito invasionis genere occupavit, qui duos filios suos vix duodennes accepto pastorali baculo a comite Northmannorum praedictae Ecclesiae intrudi fecit, ea conditione ut si primogenitus moreretur, Judaico more in episcopatum alter alteri subrogaretur . Quod cum partim dolentibus partim deridentibus plurimis diu perpessa esset Ecclesia, monitu quorumdam religiosorum graviter redargui solo charitatis intuitu Rothomagensem archiepiscopum, ad cujus dioecesim pertinet praetaxata Ecclesia , quod ex adverso non staret, quod pro domo Israel murum non opponeret. Hoc idem feci aliis episcopis ejusdem metropolitani suffraganeis. Tandem cum comes terrae illius periculo amittendi principatus sui urgeretur, quasi poenitentia ductus, monente Ebroicensi episcopo cum metropolitano suo, praecepit ut praedictus Dunelmensis episcopus de Ecclesia cum sua sobole ejiceretur et episcopus ibi canonice eligeretur. Oblatum est igitur praedictae Ecclesiae, ut secundum morem ecclesiasticum episcopum sibi eligerent; qui communicato cum episcopis consilio elegerunt virum strenuum Gulielmum Ebroicensem archidiaconum, quem etiam a metropolitano suo postulaverunt sibi ordinari episcopum. Sed cum subauditum esset quod metropolitanus ab officio episcopali suspensus esset, praedictus archidiaconus, quia familiaris meus erat, et nihil adversus canones sciens praesumere volebat, ad me veniens mecum deliberavit, utrum cum hoc scrupulo posset a metropolitano suo sacram ordinationem suscipere, vel a suffraganeis quibus auctoritas metropolitana solet ista praecipere. In qua deliberatione cum mihi occurreret illud apostoli: Omne quod non est ex fide, peccatum est ; et illud Augustini: « Quia consecratio magis constat in fide, et devotione benedictionem poscentis, quam in merito benedictionem dantis » praedicto fratri consilium dedi , ut tantum sacramentum nulla cum disceptatione susciperet, sed apostolicam sedem aut per se, aut per legatos suos consuleret, et rem, quantum nobis videbatur, bene incoeptam auctoritate apostolica perficeret. Videns itaque Dunelmensis episcopus consecrationem differri, aliud tergiversationis genus arripuit, et praedictum episcopatum cuidam clerico suo a comite Northmannorum datum esse asseruit. Unde ille clericus ad sedem metropolitanam vocatus est, ut proferret si quid juris se habere in episcopatu confideret; qui nulla ratione potuit asserere, quod electionem cleri aut consensum plebis habuisset, aut etiam donum comitis, quod plus obesse quam prodesse debuerat, accepisset. Consilio itaque nostro et quorumdam comprovincialium suorum majestatis vestrae praesentiam adiit, accepturus aut justum pro ratione judicium, aut necessarium pro dispensatione consilium. Ausu igitur familiaritatis filialis suggero sanctitati vestrae, quatenus apud majestatem vestram gaudeat se invenisse paternum suffragium, quae nulli consuevit ad se confugienti denegare medicinale remedium. Vale.
(Isa. III) ( al. cognomine) (epist. 149 et 153) (Rom. XIV) (epist. 73)
[Gratian, caus. 8, q. 1]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
158
EPISTOLA CLVIII. HUGONI, Dei gratia Lugdunensis Ecclesiae primae sedis episcopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium
Quia Deo annuente sategimus cum rege Francorum, et filio ejus rege designato, ut jam displiceat eis incestum conjugium, quod est inter Constantiam filiam praedicti regis et comitem Trecassinum, fulti, auctoritate legum et adjutorio bonorum, cupiunt hujus conjugii maturare divortium. Dum ergo haec voluntas ita fervens est , eorum instinctu moneo et rogo paternitatem vestram, ut commonitorias litteras mittatis archiepiscopis et episcopis ad curiam quae habenda est in Natale Domini Suessionis, quatenus a rege ipso audiant computationem genealogiae, quam ipse, sicut dicit, paratus est jurejurando approbare, et idoneis testibus confirmare. Et quia haec genealogia ab Arvernensibus multoties est vobis computata, obnixe precantur, ut eamdem computationem litteris aperte signatis per praesentium portitorem episcopis ad curiam transmittatis, et rei veritatem litterarum testimonio manifestiorem faciatis. Nec enim decens est ut tantae nobilitatis sanguis tam publico incestu diutius polluatur, et ad similem incestum perpetrandum ferali exemplo carnalium voluntas animetur. Consulo itaque ut filius et familiaris, ut qui importune instare deberetis , nunc opportune, quantum in vobis est, malagma vulneri superponere minime differatis. Valete.
[ quidam codd. ita recens est] [ al. incesto] [ al. debetis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
159
EPISTOLA CLIX. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, per mare hujus mundi prospere navigare, et post superata naufragia navem in tuto collocare.
Quoniam judicia Romanae Ecclesiae a nemine foris retractari posse, eadem Romana Ecclesia docente didicimus , si qui aliquando se praegravatos ipsius Ecclesiae auctoritate conqueruntur, hoc eis consilium damus, ut non descendant in Aegyptum propter auxilium, sed ab ipsa ad ipsam confugiant, et inde expetant levamen, unde se conqueruntur accepisse gravamen, quia quae aliquando corripit paterna severitate, eadem frequenter colligit materna pietate. Quod ideo praelibavimus beatitudini vestrae, ut causam Fossatensium monachorum patienter audiatis, et quantum salva apostolica reverentia fieri potest, anxietatem eorum misericorditer relevetis. Conqueruntur enim se in concilio Turonensi fuisse praegravatos quoniam ad suggestionem comitis Andegavensis dicunt fuisse subreptum domno papae Urbano monasterium Sancti Mauri, situm in patria Andegavensi, quod sub jure Fossatensis monasterii antea per trecentos aut eo amplius annos exstiterat, de ejusdem monasterii jure auferret, et ordinato ibi abbate liberum esse constitueret. Quod et factum est Fossatensibus monachis jus suum reclamantibus, et multis qui concilio intererant, aliter sentientibus, cum viderent privilegium quo nitebantur Fossatenses monachi de manibus 68 eorum ab Andegavensibus fuisse ereptum, et in plures partes fuisse conscissum. Adhibitis ergo multorum intercessionibus supplicant praedicti monachi, ut eorum negotium a majestate vestra legitima discussione retractetur, et vel misericordia flectente, vel justitia dictante terminetur. Vale.
(c. Patet; c. Nemo; c. Ipsi; c. Cuncta; caus. 9, q. 3)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
160
EPISTOLA CLX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, O. [ODONI] Gemetensis [in aliquot v. c. Gemeticensis ] monasterii abbati, paternae dilectionis visceribus abundare.
Haec ovis gregis vobis commissi derelicto grege suo luporum morsibus patens miserabiliter per hujus mundi deserta vagatur, et multa ex ejusdem mundi conversatione bella perpetitur, in tantum ut pene usque ad contemptum sui ordinis et monastici habitus venire cogatur. Haec itaque jam panem desiderans filiorum, sicut voto, sic voce dicit: Vadam ad Patrem meum , sed clausa se dicit invenisse paterna viscera, ut nec inter filios recipi possit, nec inter mercenarios. Novit autem fraternitas vestra, quia quicunque pastoris nomen habet, imitando summum pastorem, pastoris officium implere debet, qui oves quaesivit errantes, invenit perditas, curavit languidas, sanavit morbidas, laetatur de conversis, qui dolere nos admonet de aversis. Non equidem ista dicendo vos docemus, sed commemorando per ipsa viscera charitatis, quibus nos invicem diligere debemus, vos monemus et rogamus, ut hunc fratrem revertentem , de longinqua regione dissimilitudinis paterne suscipiatis, et cum satisfactione quae ejus excessibus debetur, intra ovile a quo aberraverat colligatis. Vale.
(Luc. XV) (epist. 57)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
161
EPISTOLA CLXI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, RADULFO Remensis Ecclesiae praeposito, et ODOLRICO bonae spei fratri, salutem.
De viro qui cum muliere, cujus nuptiae interdictae non erant, pactum iniit conjugale, postea vero ad alterius nuptias transiit , hoc sentio, quia sacramentum nuptiarum, quod cum perjurio et pacti conjugalis violatione usurpatum est, aut esse irritum, aut manere ad judicium. Si irritum est, ad prius pactum constat esse redeundum; si autem manet ad judicium, cessare debent opera nuptiarum. Quod si neutrum fecerit, semper juris pervasor erit alieni. Qui enim juramento pactum conjugale firmavit, ex majori parte sacramentum conjugale implevit. Unde et beatam Domini matrem, quae cum sancto Joseph pactum conjugale inierat, angelus conjugem Joseph appellat: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam ; quam nondum traduxerat, nec aliquando carnali commistione cogniturus erat. Super qua re multa Patrum dedimus testimonia in epistola Hildeberto Cenomanensi episcopo missa . Est autem canonica sententia quia « quod contra leges praesumitur, per leges dissolvi meretur, » veluti si quis contra decreta sacerdotii sacramentum sibi usurpet, aut est omnino per leges deponendus, aut a ministerio altaris suspendendus. Quibus auctoritatibus et rationibus liquet quia non debet praeponderare quod illicite et cum injuria proximi praesumptum est, sed id quod legitime et honeste consensu contrahentium prius confoederatum est, quamvis si alterum praeponderaret, cum utrobique crimen sit, periculose tamen secundum Scripturas, illa admittitur compensatio, quae crimen crimine defendit . Nec enim in Scriptura sacra laudatur, quod Lot voluit Sodomitis filias suas prostituere , ut ea compensatione compescerentur a sua turpitudine. Si ergo aliqua compensatio in talibus admittenda est, ea est praeferenda quae justa severitate saluti proximorum consulit, non ea quae simulata indulgentia latiorem viam ad patranda perjuria, ad committenda scelera lubricis pandit. Tutius enim est unius juris alieni pervasoris voluntati non parcere quam multos falsae misericordiae exemplo in discrimen adducere. Praeterea de sacramentis minoribus ad majora nisi ordinabiliter transiri non oportet, quia desponsata alteri, alteri nubere non debet; sicut conjugatus nisi a conjugio solutus, consecrari presbyter, aut monachus ordinari non potest; et in hunc modum plurima. Vale
(epist. 167) (Matth. I) (epist. 148) (S. August. in cap. Quod ait, dist. 14) (Gen. XIX)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
162
EPISTOLA CLXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, JOANNA eadem gratia Aurelianensi episcopo, salutem.
De presbytero qui in statua feminea sacramenta ecclesiastica profanavit, breviter respondeo, quia ut sacrilegus et idololatra judicandus est. Quam si tractare vultis secundum censuram canonicam, oportet ut adhibitis vobis aliis quinque episcopis, publice detractis sacerdotalibus indumentis per singulos eum gradus deponatis, et depositum perpetuo carcere damnetis, aut in aeternum exsilium detrudatis. Quod si id facere vobis fuerit difficile, tamen ab omni honore clericali eum suspendite, et caetera quae supra dicta sunt ad caeterorum correptionem in persona ejus perficite. Quod vero merito sacrilegii sui deponendus sit, testatur decretalis sententia, qua dicitur: « Privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. » Quod vero a conspectu eorum qui scelus ejus cognoverunt removendus sit, ne foeda facti memoria simplicium mentes perturbet, hinc probari potest: quod pecus innocens quod a bestialibus hominibus ascendebatur, secundum legem occidi jubebatur , non propter crimen subacti pecoris, sed propter abolendam memoriam tam exsecrabilis foeditatis. Quanto magis ergo ab oculis consciorum removendus est quem nulla defendit innocentia, nulla excusat ignorantia. Ut ergo ad summam veniam, hoc inauditum sacrilegium prudentia vestra tanta severitate coereeat ut omnes qui audierint, a tam exsecrabili abusione removeat. Sicut enim crimen est inauditum, sic, si necesse sit, inaudita poena est corrigendum, quia, secundum beatum Augustinum, nova genera morborum cogunt nos invenire nova genera curationum . Vale.
(Lev. XIX) (August., q. 74, ad c. XX Levit.) (epist. 288)
[ al. correctionem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
163
EPISTOLA CLXIII. IVO, Dei gratia Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFRIDO Vindocinensis monasterii abbati, in omnibus libram tenere justitiae.
De monacho illo quem juramento constrinxisti, ne ultra illam administraret 69 obedientiam quam aliquandiu sibi usurpaverat per inobedientiam, consilium meum est ut ulterius eam non habeat, quod et illi esset criminosum et caeteris fratribus ruinosum. Cum enim juramentum comites habeat justitiam et veritatem , si justum fuit, quamvis contra ordinem praesumptum quod juravit , oportet ut sit et verum. Testatur enim Apostolus juramentum rem esse immobilem , per quod dicit Deum haeredibus Novi Testamenti immobilitatem sui pronuntiasse consilii. Praeterea ad propriam redundaret infamiam, si palliata obedientia perjuranti tuam adhiberes conniventiam. Plura de his dicere possemus, quae silentio praeterimus, quia ignota tibi esse non credimus. Vale.
(Jer. IV) (ex S. Hieronymo, epist. 105) (Hebr. VI)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
164
EPISTOLA CLXIV. IVO, Dei gratia Ecclesiae Carnotensis minister, GAUFRIDO sanctae solitudinis cultori, irretortis oculis in anteriora se extendere.
Quam delectabilis, quam necessaria servis Dei sit quies mentis cum quiete corporis, credo, tam scientia quam experientia, didicit sancta fraternitas tua. Aliter enim mens discurrentium rumusculis et dissidentium obtrectationibus patens, perturbatas aut saucias habet orationes, nec se potest quantocunque suo conamine in unitatem colligere, donec Dominus in navi dormiens tantis fluctibus circumacta intenso clamore suscitetur, quo increpante redeat desiderata tranquillitas . Unde oportet ut sancta fraternitas tua ab auditu auris et ab auditu cordis verba eorum repellat, qui sub specie diligentium et consulentium virus infundunt decipientium et perimentium. Quod ideo praelibavi fraternitati tuae, quia nuper oblatae sunt mihi a quibusdam monachis Blesensibus quaedam litterae a te Mauricio abbati directae, quas vix possum credere a te fuisse dictatas, cum non tranquillo spiritu, sed perturbato dictatae esse videantur, et quasi ferro excusso de manubrio indiscretis ictibus, non lignum caedere, sed fratrem occidere . Videntur etiam non nihil redolere vanitatis et ambitionis, quasi cum amore relictam abbatiam tenueris, et cum dolore amiseris . Dicis enim in litteris illis, si tamen tuae sunt, praedictum Mauricium, utcunque loco tuo positum, impulsu malorum te esse ejectum, vilissimumque omnium factum, et ab iniquis eum tibi superinductum. Contra quem etiam minaciter loqueris, si in aliquo eum tuae voluntati contraire perspexeris. Si haec verba tua sunt, longe extra te factus es. Non congruunt proposito tuo, non congruunt gestis tuis, qui in manu Romanae Ecclesiae legati nullo te cogente , imo ipso legato dissuadente, abbatiam dimisisti, et in electione ipsius Mauricii primam vocem dedisti. Redi ergo, dilectissime, ad cor tuum, et ne plus credas adulatori tuo, imo perturbatori tuo de te quam tibi quia plus aliquando corrigunt nos inimici reprehendentes quam amici fallaciter blandientes juvant. Nosti enim quia dicit sermo apostolicus: Pacem sequimini, sine qua nemo videbit Deum . Pacem ergo nulla tibi auferat praeteritarum injuriarum recordatio. Nec tibi dolendum vel condolendum esse credas, quod de naufragio nudus evasisti, sed illis potius condole quos adhuc vides in alto periclitari. Talem te hactenus intelleximus, talem te adhuc aestimamus, nisi simplicitatem tuam perturbatorum duplicitas moveat, et a tranquillitate mentis expellat. De caetero ergo si quid in abbate, si quid in subjectis corrigendum cognoveris, mitioribus verbis fraterne admone, ut aedificationi studere videaris, non vindictae. Si autem te non audierint, antequam aliqua dissentio oriatur, rem perperam factam ad notitiam nostram perferre stude, ut pacem monasteriis necessariam studeamus talibus monitionibus imponere. Vale.
(Marc. IV) (Deut. XV) (epist. 208) (Hebr. XII)
[ al. nullo tunc cog.]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
165
EPISTOLA CLXV. SANSONI, Dei gratia Wigornensis [Vingornensis, ms. c.] Ecclesiae episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, bene valere et in extremis maris habitare.
Quamvis ad praesens lateres oculos meos, non tamen latebas animam meam, quia bonum odorem tui nominis de transmarinis partibus olfaciebam, et olfactum intime diligebam. Ad ultimum nuntiavit oculus, sensit manus, quod per auditum prius senserat cordis odoratus. Et ita sensibus intus bene nuntiantibus expertus sum tuam in me non tepuisse charitatem, quamvis mutuam ad plenum non habuissemus inter nos collocutionem. Praevenit itaque liberalitas tua tarditatem meam , mittendo calceamenta evangelica quo munere erga me dilectionem tuam demonstrasti, et ad injunctum mihi officium diligentius exsequendum monuisti. Quod ergo ipse monuisti, remigantes per hoc mare spatiosum et undosum porrigamus nobis invicem mutuas orationum manus, quatenus et prospere navigemus, et in optato salutis portu naves nostro regimini commissas collocare valeamus. Hoc tuae dilectioni pro parvitate nostra promittimus; hoc e converso a tua devotione requirimus, nec ulla diligentium corda disjungat localis remotio, quos fraternae dilectionis conglutinat affectio. Plura scriberem, sed verbis nisi necessariis nolo aures onerare prudentis. Vale.
[ duo v. c. olefactum] [tuam]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
166
EPISTOLA CLXVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, HUMBALDO, eadem gratia Antissiodorensis Ecclesiae episcopo, salutem.
Noverit dilectio vestra praeterita aestate, cum domnus Bruno Signinus episcopus apostolica legatione fungeretur, Hugonem Album praesentiam ejus adiisse, et qualiter Pontius nepos Trecensis episcopi filiam suam nomine Mathildem Galeranno camerario regis prius a parentibus traditam renitentem et flentem in conjugium sibi usurpaverit, sibi indicasse. Sed qui utraque persona absens erat, injunctum est a praetaxato legato Parisiensi episcopo, ut utramque partem die competenti ad causam vocaret, et auditis utriusque partis rationibus controversiam quae erat inter Pontium et praedictam Mathildem prudentium virorum consilio et judicio terminaret. Reversus itaque Parisiensis episcopus diem et locum Pontio et Mathildi constituit, 70 me et quosdam coepiscopos suos ad discutiendam et terminandam hanc rem charitative invitavit. Convenerunt itaque Parisium die constituto ad causam accusatores et accusatus, testes et judices. Quaesitum est a praetaxata Mathilde, quare conjugium Pontii refutaret. Quae breviter respondit, quod non esset ei legitime juncta, quoniam prius esset Galeranno a parentibus tradita , et huic contradicens pro posse suo et flens, nolente matre, copulata. Cum ergo oblatum esset Pontio, ut ad objecta responderet, quaerens quaedam diverticula, nihil ad objecta respondit, sed a conventu, cui se praesentaverat, non satis apte recessit? Mandatum est ei itaque semel et saepius, ut vel ad objecta responderet, vel judicium audire non differret. Cum ergo ita a judicio declinaret, judicatum est ei ex apostolico decreto, quod dilationem sententiae ex absentia lucrari non deberet exinde prolatis ex legum et canonum auctoritate sententiis , quia si testes mulieris, adversus Pontium agentis, datis sacramentis probare possent quod mulier objecerat, a conjugio Pontii libera esset, et cui vellet in Christo nubere posset. Iterum mandatum est Pontio, ut ad audiendum haec sacramenta veniret, aut si quid legitime personis testificantium, vel dictis eorum objicere posset, objiceret. Quod cum ut caetera simplicitate vel duplicitate sua subterfugeret, a decem viris vel eo amplius data et accepta sunt sacramenta, quibus probatum est, et mulierem prius a parentibus alteri fuisse traditam et Pontio sine sua voluntate copulatam. Negotio itaque diligenter pertractato et judiciario ordine terminato, judicavimus mulieri quod esset libera a Pontii, ut non dicam conjugio, sed contubernio, et quia nubere posset cui vellet in Domino. Haec scripsimus sanctitati vestrae, quia praedictam mulierem quidam parochianus vester vult habere in conjugem, ne de praeteritis nuptiis aliquod apud vos generetur scandalum, vel presentibus aliquod ponatur offendiculum. Valete, et ex mutua dilectione parvitatis meae memor estote.
(epist. 167) (epist. 247) (cap. Decernimus, caus. 39, q. 9)
[causam] [ al., vel calliditate] [nostrae]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
167
EPISTOLA CLXVII. HILDEBERTO, Dei gratia Cenomanensi episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, salutem.
Quidam parochianus vester vulgari nomine Petitus de Rupibus , nuper causa orationis ad Ecclesiam nostram veniens petivit colloquium nostrum. Qui inter caetera retulit nobis quod filiam suam cuidam alteri parochiano vestro de municipio quod Pontiacum dicitur, conjugali foedere tradidit, et ille eam se ducturum in uxorem tempore sibi constituto absolute juraverit. Nunc vero aliam duxit uxorem contra pactum conjugale, quod legitime cum alia muliere prius inierat. Legitima enim sunt foedera nuptiarum inter eas personas quarum nuptiae interdictae non sunt, cum filia familias a voluntate patris non dissentit. Haec foedera solvi et divinae leges prohibent et humanae. Et si mulier ad alium virum transire voluerit dicit canonica sententia, quia mulierem alii desponsatam, alteri non licet habere in conjugium. E converso: si vir aliud vult inire conjugium, legitur in lege Novellarum : « Si quis divinis tactis Scripturis mulieri juraverit se eam legitimam uxorem habiturum, vel in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla scriptura interposita sit. » Qui aliter facit, contra leges sapit: et secundum decretum apostolicum : « Quod contra leges praesumitur, per leges dissolvi meretur. » Sic enim cum praeterita aestate Signinus episcopus , apostolicae sedis legatus apud nos esset, et similis causa ad nostras aures delata esset, prolatis legibus justum esse judicavimus et legitimum. Haec scripsi dilectioni vestrae rogatus a praetaxato milite, ut pro eo apud vos interdicerem , quamvis ei non esse necessarium persuadere satagerem. Bene enim sentimus de religione vestra, quia, ubi eluxerit vobis vera et justa sententia, non declinabitis a via regia. Vale.
(nov. 22, De nupt., et in cap. 9, caus. 30, q. 5) (cap. Vides, dist. 10) (epist. 166)
[ ita omnes v. c.; antea. Petrus] [ al. alteri] [intercederem]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
168
EPISTOLA CLXVIII. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, eadem Dei gratia Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et servitium.
Quoniam in quibusdam negotiis aliqua dubia vel difficilia occurrunt , debemus invicem manus auxilii vel munus consilii porrigere, seriem cujusdam causae quae praeterita aestate apud nos emersit, et adhuc serpit, congruum duxi paternitati vestrae significare , cui haec causa principaliter litteris apostolicis terminanda committitur, ut et vobis, et nobis, cui secundo loco committitur, bene provideatis, quatenus nec obedientiam apostolicam contemnamus, nec aliquem injuste praegravemus. Erat enim quidam fundus in parochia nostra, cujus partem habebat quidam miles, et in ea domum suam separatim, et alius aliam, et in ea domum suam similiter separatim, pro hujus fundi tuitione, utrique serviebant vicecomiti Carnotensi. Hanc vero tuitionem cum servitio dedit vicecomes cuidam militi suo in beneficium, domino videlicet Curvaevillae, post non multum temporis emit comes Rotrocus partem illius fundi quae allodium erat, comportavit ibi aggerem, et fecit munitionem. Quod audiens vicecomes quia Hierusalem iturus erat, et dominus Curvaevillae, clamorem fecerunt in auribus Ecclesiae, ut justitia eis fieret, quae debebatur Hierosolymitanis et paci . Constitutus est dies utrique parti ad agendam causam. Cum convenissent, objectum est a vicecomite comiti Rotroco quod injuste et contra pacem aedificaret munitionem in fundo tuitionis suae. Quo audito responsum est pro Rotroco quod fundus minime pertineret ad tuitionem vicecomitis, sed potius ad tuitionem Rotroci comitis. Quae altercatio cum aliquandiu durasset; praecipimus judicium fieri; judicatumque est quia haec causa sine monomachia terminari non poterat, et judicium sanguinis nobis agitare non licebat , ut utraque pars irent in curiam comitissae, ad quam talia judicia pertinebant, et de cujus feudo ista tenebant. Sicut judicatum erat, venerunt utrique in curiam comitissae, et actionibus utrinque ventilatis nescio quibus de causis vicecomes a causa cecidit. Postea coeperunt Ivo dominus Curvaevillae, qui hoc beneficium se asserebat habere a vicecomite, et 71 comes Rotrocus adversum se guerram facere , et alter alterius bona diripere. Et sicut varius est eventus belli, quadam die, cum praedictus Ivo procederet armata manu ad nescio quae negotia sua agenda, captus est a militibus Rotroci, et incarceratus. Praecipitur itaque vobis et nobis ex clamore Hugonis vicecomitis ab apostolica sede, ut pro debito officii nostri, Guidoni fraternarum rerum custodi et Ivoni capto justitiam faciamus. Perlectis ergo litteris apostolicis, diligenter notate verba, et secundum ordinem rei gestae et tenorem litterarum apostolicarum providete vobis quo ordine causa sit agenda, utrum statim sit Rotrocus excommunicandus, an ad judicium invitandus. Quia quo ordine praecedet et in actione causae et in executione justitiae nobis praelata sublimitas eo sequetur pro posse subjecta nostra humilitas. Et si ad praesens non eluxerit vobis certa sententia, his qui in litteris nominati sunt locum et diem competentem constituite, et accusatores et accusatum ad eumdem locum invitate, ut praesentialiter audita et cognita veritate plenius possitis justitiae satisfacere. Quod ex his vobis melius visum fuerit, parvitati meae rescribite. Valete.
(epist. 169 et 170) (Hugo in epist. 169 et 173) (epist. 169 et 173) (epist. 247) ( al. foedo) (epist. 20)
[ al. notificare] [ quidam iret] [ al. praeceperit]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
169
EPISTOLA CLXIX. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, GALLONI [ al. GUALLONI] eadem gratia Parisiorum episcopo, salutem.
Cum Rotrocus comes munitionem aedificaret in quodam fundo parochiae nostrae, quem sui juris et suae tuitionis esse defendit , vicecomes vero Carnotensis, et Ivo Curvaevillae dominus ad jus suum pertinere contendit, suggestum est domno papae, sicut forsitan audistis ab Hugone vicecomite Hierosolymum tendente, quatenus super hac injuria justitiam faceret, et rem Hierosolymitani secundum sua statuta defenderet . Cujus rei veritatem papa ignorans scripsit nobis quatuor, Senonensi archiepiscopo, Carnotensi, Parisiensi, Aurelianensi episcopis, quatenus pro debito officii nostri justitiam faciamus tam de fundi invasione quam de Ivonis captione. Acceptis igitur litteris istis importune exigunt a me Guido fraternarum rerum custos, et dominus Curvaevillae quatenus praedictum Rotrocum sine audientia, sine judicio excommunicem, cum ipse Rotrocus paratum se dicat, ut ad audientiam domni metropolitani, vel nostram, vel comprovincialium episcoporum, congruo tempore et loco veniat, et secundum justum judicium de objectis satisfaciat. Ego itaque servato legum tramite, nolo quemquam more sicariorum sine audientia punire, nolo Satanae tradere, donec vel audientiam subterfugiat, vel judicium contumaciter respuat. Consulatur super hoc Evangelium, consulantur leges divinae et humanae, si de re in contentione posita aliter aliqua lex fieri jusserit, postposita mea sententia libenter cedam alienae. Nec aliter puto domnum papam intellexisse, ubi praecepit nos pro debito officii nostri praedictis petitoribus justitiam facere. Hoc tonitruo circumstrepente, quamvis non essem dubius de veritate scripsi tamen metropolitano, ad quem jam litterae apostolicae venerant, ut diligenter inspectis litteris apostolicis, et intellecta rerum gestarum veritate, quam ei conscripseram, consilium mihi daret, utrum praedictum Rotrocum deberem sine audientia excommunicare, an ad judicium vocare. Ipse vero nescio quo instinctu, quo intellectu, rescripsit mihi ut litteris apostolicis obedirem, et Rotrocum excommunicarem. Nec tamen determinavit juxta inquisitionem meam, utrum hoc facere deberem cum audientia. Litteris itaque vestris petimus muniri sententiam nostram, si justa est, aut removeri, si justa non est. Addimus etiam petitioni nostrae si necesse fuerit, quatenus, si fraterne invitati fueritis, praesentiam vestram nobis exhibeatis, et quod faciendum erit nobiscum faciatis. Valete. Ut melius eas intelligatis exemplar litterarum apostolicarum transmisi vobis.
(epist. 168 et 170) (epist. 173)
[ al. faceret] [ al. Retrochum, ut etiam in seq. ] [ al. tonitru]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
170
EPISTOLA CLXX. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, plenum debitae subjectionis obsequium.
De parochiano vestro qui maritum cujusdam mulieris interfecit, et postea uxorem interfecti in uxorem duxit, hoc respondemus excellentiae vestrae quia, si mulier conscientiam suam purgare potest de morte mariti, vir vero, sicut dicitis, purgare se potest legitime quod mulierem illam, vivente viro, non adulteraverit, nec spe hujus conjugii virum hujus mulieris interfecerit, secundum legem naturae et antiquum conjugii statum, potest ei indulgentia quam clavis apostolica viduis aperit aperiri, videlicet ut cui velint nubant in Christo. Sic enim David, de quo dicitur, nemo sanctior David, patrato adulterio et homicidio, postquam ei dictum est, acta poenitentia, dimissum est tibi peccatum tuum, Bersabee uxorem Uriae retinuit in conjugium . Sed posteriorum diligentia experta proclive esse humanum genus ad lapsum, et quia in hujusmodi casibus uni parcere nihil aliud esset quam multos in discrimen adducere, severissime sanxit, ut nullum tale conjugium fieri inter hujusmodi personas permitteretur, nisi prius vir et mulier innocentes esse ab adulterio et homicidio districta examinatione probarentur. Nos vero qui medici animarum constituti sumus, et saluti subditorum providere debemus, in nostra deliberatione positum habemus, ut secundum ingruentes necessitates aut rigorem teneamus disciplinae, aut moderationem indulgentiae, quatenus fortes indulgentia non emolliat, nec infirmos nimia severitas frangat. De caetero si relatum fuerit ad vos nos Rotrocum nondum excommunicasse, sciatis nos non inobedienter fecisse , sed rationabili et legitima causa distulisse, quia pendente negotio quamlibet humilem personam, lege prohibente, excommunicare non audeo, nec apostolicus cum ad hanc excommunicationem nobis praesentibus multis persuasionibus urgeretur, aliter fieri voluit; qui litteris suis nos qui vicini eramus admonuit ut rei veritatem investigaremus, et cognita veritate non sententiam praecipitaremus, sed, sicut debet officium nostrum, servato legum tramite rebellium inobedientiam ulcisceremur. Accusatores vero Rotroci ad audientiam venire, et justitiam suam probare dissimulant, aut causae diffidentes, 72 aut praecipitem sententiam a nobis extorquere molientes, cum Rotrocus promittat ad audientiam vestram vel nostram se venturum, et quod lex et justitia dictaverit se facturum. Nec ista dico tanquam velim Rotrocum defendere, vel munitionem quam facit mea sententia confirmare quae nulli tantum nocitura est quam mihi, et Ecclesiae mihi commissae. Volo tamen in eum ita sententiam dare, ut possim eam moribus et legibus in omni bonorum conventu approbare. Valete.
(II Reg. XII) (epist. 169) (epist. 168, 169, et 173)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
171
EPISTOLA CLXXI. DAIMBERTO, Dei gratia Senonensium archiepiscopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, delectabiles exitus matutini et vesperae.
Sicut ex litteris vestris accepimus, undique sunt vobis angustiae, quia si raptores et sacrorum dierum violatores juste a vobis a communione separatos, sine satisfactione in communionem recipitis, offenditis legem; si in separatione eorum ab Ecclesia sicut dignum est, perseveratis offenditis regem. Qua in re si adesset nobis spiritus fortitudinis, sicut adest spiritus consilii, severitatem disciplinae esse servandam censeremus . Sed, quia in hoc rigore gravium dissentionum periculum imminere sentitis, rem dispensatione egere intelligimus. Et ideo non consilium nostrum, sed sanctorum Patrum ante oculos ponimus. Dicit enim Cyrillus episcopus ad Gennadium presbyterum et archimandritam : « Dispensationes rerum nonnunquam cogunt parum quid a debito quosdam foras exire, ut majus aliquid lucri faciant. Sicut enim hi qui mare navigant, tempestate urgente, navique periclitante quaedam exonerant, ut caetera salva permaneant, ita et nos cum non habemus salvandorum omnium negotiorum penitus certitudinem, despicimus ex his quaedam, ne cunctorum patiamur dispendia. » Unde et Augustin. in epistola ad Marcellinum : « Soleo audire in potestate esse judicis mollire sententiam et mitius vindicare quam leges . » Idem in tertio libro contra epistolam Parmeniani: « Cum quisque fratrum et Christianorum in Ecclesiae societate constiturorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est. » Item: « Quando cujusque crimen notum est, et omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae. » Et quia dispensationes rerum temporalium regibus attributae sunt, et basilei, id est fundamentum populi et caput existunt, si aliquando potestate sibi concessa abutuntur, non sunt a nobis graviter exasperandi, sed ubi sacerdotum admonitionibus non acquieverint, divino judicio sunt reservandi, ubi tanto districtius sunt puniendi, quanto minus fuerint divinis admonitionibus obnoxii. Unde habetur in libro Capitulorum regalium auctoritate episcoporum constitutorum: « Si quos culpatorum regia potestas, aut in gratiam benignitatis receperit, aut mensae suae participes effecerit, hos et sacerdotum et populorum conventus suscipere ecclesiastica communione debebit; ut quod principalis pietas recipit, nec a sacerdotibus Dei extraneum habeatur. » Ego itaque de mea infirmitate paternitati vestrae profiteor, quia si aliqua dispensatione faciente cogerer aliquem impoenitentem ad reconciliationem admittere, patenter dicerem ei: nolo te fallere, introitum hujus visibilis Ecclesiae cum tuo periculo te habere permitto, sed januam regni coelestis tali reconciliatione tibi aperire non valeo. Et ideo in tantum te absolvo, quantum tua expetit accusatio, et ad nos pertinet remissio. Dicent forsitan fortiores fortiora, meliores meliora: ergo pro mediocritate mea sic sentio, non legem in talibus praescribens, sed propter vitanda majora pericula Ecclesiae, necessitati temporum, si commodius fieri non potest, cedendum esse intelligens. Valete.
(epist. 137) (epist. 214 et epist. 144) (epist. 158) (epist. 236)
[ al. judicare, ita ms. c. ] [alienum epist. 62]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
172
EPISTOLA CLXXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, omnibus Ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris.
Quod ad multorum notitiam pervenire congruum duximus, litterarum monimentis mandare provida deliberatione decrevimus. Noverit ergo praesens aetas omniumque secutura posteritas quod Mauricius Blesensis coenobii Sancti Launomari abbas intra terminos cujusdam parochiae suae quae dicitur Ulcha, capellam quamdam nostra auctoritate munitus coepit aedificare: ad quam quidam parochiani, qui remoti erant a matrice ecclesia, suis temporibus debitas oblationes reddituri possent convenire. Quod audiens Vindocinensis abbas, misso petitorio ad hoc canonice improbandum, adversus monachos Blesenses diem sibi dari postulavit, et ex condicto utriusque partis accepit qui cum die statuto ad causam venissent, dixit abbas Vindocinensis se oblationes parochianorum qui morantur in municipio, quod appellatur Mons Fauni, per viginti annos fere tenuisse, nec alicui justitiam denegasse, et idcirco monachos Blesenses injuste eas accepisse. Unde etiam dicebat prius se esse revestiendum, antequam transiret ad actionem aliarum causarum. A quo cum quaereretur utrum habuisset eas ex concessione Carnotensis episcopi, an ex jure parochiani, an ex largitione alicujus legitimi possessoris, nihil objicere potuit, nisi pertinaciam retentionis. Ad quod responderunt Blesenses monachi se ab illis parochianis omnia parochialia accepisse, et illam partem oblationum quam, sibi Vindocinenses monachi usurpaverant, violentia Lancelini Balgenciacensis occupasse; nec tamen eas ipsis viginti annis in quibus confidebant, absque synodali reclamatione tenuisse: imo ipsos monachos Vindocinenses qui praedictum montem Fauni occupabant inde judicio Carnotensis Ecclesiae eliminatos, latibulum cujusdam silvae petiisse. Quod cum multorum testimonio confirmatur, et ab abbate Vindocinensi nullatenus infringeretur, judicatum est abbatem non esse investiendum, cum nihil dematur usibus ecclesiasticis, si quisque quod suum est recipiat. Quod judicium cum displicuisset abbati Vindocinensi, non confidentia justitiae, sed causa afferendae morae, sedem appellavit apostolicam, quam tamen appellationem pro reverentia domni papae patienter sustinuimus, quamvis secundum cautionem legum, nec libellum ad eum qui de appellatione cogniturus erat a nobis postulasset , nec tempus nec modum nec ordinem exsequendae appellationis observasset. Unde eum a causa cecidisse intelligentes, capellam, 73 quam Blesensibus aedificare concessimus, de caetero confirmamus, et omnes oblationes capellarum adjacentium parochiae quae dicitur Ulcha illibatas tenere sancimus.
(epist. 220)
[coeperit, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
173
EPISTOLA CLXXIII PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam cum omni devotione obedientiam.
Secundum tenorem litterarum vestrarum quas dedistis Hugoni vicecomiti Carnotensi Hierosolymam eunti, Rotrocum comitem ad justitiam vocavimus, quia accusabatur munitionem in terra ad jus praedicti Hugonis pertinente, postquam crucem acceperat, aedificare coepisse; et Ivonem ejusdem Hugonis militem, qui praedictam terram ab ipso Hugone habebat in feudum, injuste cepisse et redimisse. In qua vocatione postulatum est a comite Rotroco, ut usque ad exitum causae nihil in coepta munitione aedificaret, nihil de redemptione Ivonis acciperet . Die statuta ventum est ad causam: obtulit se ad judicium Rotrocus, secundum ordinem gestarum rerum dixerunt petitores, qui pro Hugone loquebantur, se nolle ad hanc causam ingredi nisi prius eis satisfaceret de eo quod non erat intermissa aedificatio munitionis, et recredita redemptio Ivonis. Responsum est ex parte Rotroci neutrum debere fieri, quia munitio illa ei adjudicata erat in curia comitissae, de cujus feudo erat, cum judicio Ecclesiae ad praedictam curiam haec causa translata esset, et praedictus IVO pro peregrinatione Hugonis minime erat reddendus, cum praedictus IVO Rotrocum dominum suum diffiduciasset, et praedam ejus prior cepisset, homines suos, ea die qua captus est in vinculis haberet, et ad foris faciendum eidem armata manu militum ea die procederet. Dictum est ex altera parte quod possent omnes istas depulsiones veridicis assertionibus locis suis et temporibus falsificare, sed non esse accedendum ad ista, donec satisfactum esset de iis quae prius objecta fuerant, nisi judicio cogerentur. Praeceptum est ergo confidentibus clericis, ut hanc litem justa sententia dirimerent. Qui cum diu inde disceptassent, non potuerunt in unam convenire sententiam, dicentes novam esse institutionem de tuitione ecclesiastica impendenda rebus militum Hierosolymam proficiscentium, neque scire utrum haec tuitio ad solas pertineat proprietates eorum, an etiam pertineat ad casamenta eorum quae tenent potentes homines se et sua, fortitudine sua defendentes. Postulaverunt ergo sibi dari inducias, donec super hoc vestra requireretur sententia. Quas inducias ea conditione dare voluit comes Rotrocus, ut aedificatio munitionis non intermitteretur, nec redemptio Ivonis suspenderetur. Quod concedere pars altera omnino refutavit, et de hoc iterum judicium postulavit. Quo judicio cum se praegravari timeret comes Rotrocus, audientiam apostolicam appellavit, cujus eum auctoritate premebamus. Mittimus ergo eos paternitati vestrae cum litteris nostris ordinem causae continentibus, ut prudentia et potestate vobis divinitus concessa litem hanc dirimatis, quia inter nos homines isti magni sunt, nec a nostra parvitate, prout oportet, ad pacem cogi possunt. Valete.
(epist. 168) (epist. 169)
[ al. satisfieret]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
174
EPISTOLA CLXXIV. MATHILDI excellenti Anglorum reginae, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, devotarum munus orationum.
Vestrae piae devotionis opinio multorum maxime religiosorum mentes afflavit, et quadam sanctae dilectionis suavitate indulcavit. Unde pro gratia nobis divinitus collata grates summo referimus bonorum omnium largitori, qui femineo pectori virile robur immisit, non solum ad evitanda flagitia vel facinora, sed etiam ad impendenda indigentibus necessaria suffragia. Nos igitur tam communium quam privatorum beneficiorum non immemores, excellentiae vestrae preces devote suscepimus, et pro anima fratris vestri religiosi regis, quod peccatis nostris exigentibus parum est, devotas Deo preces effundimus, quamvis animam ejus in sinu Abrahae collocatam, si vita ejus ita se habuit ut dicitur indubitanter confidamus. Sed, quia incertus est status animarum post animal, non videtur otiosum si pro his intercedimus, qui jam requie perfruuntur, ut eorum requies augeatur, et pro his qui locis purgatoriis deputati sunt, ut fidelium orationibus indulgentiam consequantur. Haec et alia quae vires nostras non excedant humeris nostris imponere potest excellentia vestra. Valete.
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
175
EPISTOLA CLXXV. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitum cum omni devotione servitium.
Parabam me pro viribus meis ad iter concilii a vestra paternitate indicti, sed, quia frequentia curiae vestrae ea tempestate qua solitus eram, purgatorium accipere me non permisit, tota confluentia humorum repente in caput ascendit, et ita media pars capitis congelascente flegmate in quemdam rigorem tumoris induruit. Cum vero propter propositum iter adhuc purgare me differem, ut et caput resoluto per se flegmate detumesceret, exspectarem, non solum non detumuit, sed adhuc gravius et periculosius intumuit . Hac itaque necessitate compulsus catharticum accepi, nec de laxatione cathartici nec de duritia tumoris bene convalui, ita ut nec breve iter aggredi valeam sine periculo corporis mei, quia, etsi tumor exterius est digestus, dolor tamen interius non adhuc est sedatus. Misi itaque tres ex archidiaconibus Ecclesiae nobis commissae cum litteris nostris, qui testimonium ipsis litteris perhibeant, et apud paternitatem vestram excusatum me habeant, quamvis sit propositum meae voluntatis ante solutionem concilii videre faciem vestram, si Deus mihi plenam restituerit sanitatem, et veniendi ad vos dederit opportunitatem. Sed, quia secretiora dicenda sunt, isti fratres dicent vobis. Valete.
[induruit] [si quae]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
176
74 EPISTOLA CLXXVI. PASCHALI summo pontifici, IVO humilis Carnotensis Ecclesiae minister, debitam cum omni subjectione obedientiam.
Reversus a concilio Trecensi, filius noster Wlgrinus Ecclesiae nostrae cancellarius anxie conquestus est, quod Dolensis Ecclesia, destinatis excellentiae vestrae quibusdam legatis suis, eum sibi in episcopum sub praesentia vestra elegerit, et huic electioni ad eorum petitionem vestra paternitas assensum praebuerit , nec ejus excusationibus quamvis idoneis adhuc aurem accommodare voluerit. Quamvis enim sit bene litteratus, et bonis moribus ornatus, multis tamen allegationibus humiliter insufficientiam suam praetendens, dicit se potius multa gravia perpessurum quam onus episcopi hoc tempore subiturum. Novit autem vestra paternitas quia leges saeculi dissentiente filiofamilias sub ejus nomine sponsalia fieri non permittunt, quanto magis in sponsalibus Ecclesiae id observari convenit, in quibus nisi sincera subveniat charitas, quid boni est quod per angariam facere possit, sive facultates suas distribuendo, sive seipsum ad martyrium exponendo, humana imbecillitas? Nemo enim invitus bonum facit, etiamsi bonum est quod facit . Unde nos admonet Spiritus sanctus in Cantico canticorum: Adjuro vos, filiae Hierusalem, nolite suscitare dilectam, neque evigilare, donec ipsa velit . Ne igitur nostro Jacob amanti Rachel, nocte supponatis Liam , nisi forte Rachel mandragoras primogeniti Liae concupiscat, et hac mercede conductum Jacob cum Lia dormire permittat . Tali enim ordine posset de tali copula merces boni operis provenire, et fortitudo quae plurimum necessaria est omni regimini ad tolerandos ejusdem regiminis labores, exuberare. Et ne diu verbis oneremus sanctitatem vestram, flexis genibus cordis opportune et importune imploramus clementiam vestram, ut nullis vinculis obedientiae praedictum fratrem constringatis, cujus saluti, quantum possumus, providere debemus, quia eum de sacro fonte suscepimus, qui etiam elegit magis in loco humili salvari quam in alto periclitari. Valete.
(epist. 178) (l. XII, c. De nupt.) (cap. Praesens, caus. 20, q. 3) (Cant. II) (Gen. XXIX) (Gen. XXX)
[vester, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
177
EPISTOLA CLXXVII. GAUFRIDO, Dei gratia Belvacensium episcopo, IVO, eadem gratia Carnotensis Ecclesiae minister, in prosperis timorem, in adversis fortitudinem.
Antequam legissem litteras dilectionis vestrae, cognovi cumulum tribulationis vestrae, audivi et condolui, quia degener filius essem, si matris meae Belvacensis Ecclesiae miserias immisericordi animo sustinerem. In quo discrimine summa et sola medicina est clamare ad Dominum, ut nubilum tantae tempestatis convertat in auram serenitatis, et fluctus tanti mali silere faciat, qui pro arbitrio suo imperat ventis et mari. De caetero de clerico, illo qui Drogoni excommunicato in missa et in mensa communicavit, dilectioni vestrae consulo ut competentem ei poenitentiam injungatis, quae a simili facto caeteros absterreat, si tamen defendere non vult per tumorem, quod deliquit forsitan per timorem. Alioquin detur sententia in contumacem, quae eum et officio privet et beneficio. Poenitentiae autem modus in arbitrio est constitutus episcopi, cui a Domino concessa est potestas ligandi atque solvendi. Unde Augustinus in libro De poenitentia : « Judicet se homo voluntate dum potest, ne cum jam voluntate non poterit, praeter voluntatem judicetur a Domino. Veniat ad antistites, per quos illi claves in Ecclesia ministrantur, et tanquam jam incipiens bonus esse filius, maternorum membrorum ordine constituto a praepositis sacramentorum satisfactionis suae modum accipiat, et in offerendo sacrificio contribulati cordis devotus et supplex permaneat. Id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum ut si peccatum ejus non solum in gravi ejus malo sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum vel etiam totius plebis agere poenitentiam non recuset, non resistat, ne lethali plagae per pudorem addat tumorem. » Si autem praedictus frater posteaquam notatus est de excommunicationis culpa ante audientiam communioni se ingessit, secundum decretum Martini papae , et concilium Carthaginense , ipse in se damnationis judicatur sententiam protulisse. De alio autem clerico qui negat se Drogoni communicasse, nec se sciente in Ecclesia eo praesente orasse, qui tamen in Ecclesia profanorum orasse non negat , mihi videtur sufficere, si sub duobus testibus idoneis suae possit conscientiae innocentiam approbare. Possemus haec multis testimoniis confirmare, nisi vitaremus prolixitatem epistolae. Ego de proposito ita sentio, majorum sententias non praeveniens aliquo meo praejudicio. Valete.
(c. 85, distinct. 1) (c. Si quis episcopus, caus. 11, q. 3) (c. Placuit, caus. 11, q. 3)
[ al. custodito] [fit si] [ al. negatur] [propositis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
178
EPISTOLA CLXXVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae humilis minister, clero Dolensis Ecclesiae et STEPHANO comiti, salutem.
Bonae intentionis vestrae laudamus affectum quod Wlgrinum filium nostrum, vita honestum, scientia clarum, elegistis vobis in archiepiscopum . Sed, quantum nobis videtur, frustra laborat studium vestrum, quia nec praetaxati filii nostri voluntas est electioni vestrae acquiescere, nec nostrae potestatis ad hoc eum invitum cogere. Habent enim leges imperiales, quia filiofamilias dissentiente, nequaquam possunt sponsalia sub nomine ejus contrahi . Multo itaque minus spiritualis sponsi animus ad spiritualis sponsae copulam in angaria est pertrahendus. Praedictus enim frater jam super hoc per litteras nostras et suas allegationes domno papae transmisit, et onus episcopi, prout potuit, refutavit. Si ergo studia vestra mutare non vultis, si in aliam personam deliberatione vestra declinare non vultis, non a nobis, sed a summo pontifice est quaerendus, cui concessum est invitos ad haec officia cogere et de volentibus et de nolentibus Ecclesiae Dei pontifices ordinare. Quantum ergo domnus papa super hoc me coegerit tantum ego praedictum fratrem cogam. Valete.
(epist. 176) (l. XII, cod. De nuptiis, et l. XI, De ritu nupti)
[deliberationem vestram, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
179
75 EPISTOLA CLXXIX. IVO, humilis Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, ADELAE, excellenti comitissae, bene sapere et bene facere.
Interdictus est, ut audivimus , praecepto vestro filiis nostris canonicis beatae Mariae Exitus Viarum, panis et aqua, et omnia huic vitae necessaria quae sunt sub potestate vestra. Quod quid aliud est facere quam homines innocentes et arma non tenentes sine audientia et sine judicio morti destinare? Ita enim necat fames et sitis, sicut gladius. Quod truces Turci, Christiani nominis persecutores possent truculentius edictum in Dei servos promulgare quam necessaria eis vitae subtrahere? Unde monendo consulo et consulendo moneo nobilitatem vestram, quatenus inconsideratum sententiae vestrae rigorem usque ad audientiam in melius commutetis, et non convictos, non judicatos tam severa sententia morti addicatis. Nos enim pro amore vestro sententiam nostram quamvis justam et judicio diffinitam temperavimus, nec baptismi sacramentum, nec confessionem, nec poenitentiam, quae saluti animarum in necessitate sufficiunt, etiam ipsis persecutoribus denegavimus. Ita ergo vos habetote, ut laus fortis mulieris quam Sapientia commendat , de vobis praedicetur, non crudelitas perversae mulieris per omnes nostras provincias publicetur. Quod si sanis et piis admonitionibus meis acquiescere non vultis, commoneo vos per pacem quam praesenti anno in manu domni papae, ante autem tertium annum in manu mea promisistis, quatenus diem competentem exsequendae justitiae per praesentium portitorem nobis denominetis, et interim filios Ecclesiae secundum institutum pacis, suis rebus libere potiri permittatis. Quod si haec omnia contempseritis, procul dubio sciatis quia Ecclesia corde contrito et humiliato, ascitis sibi omnibus Ecclesiis subjectis quotidie ante corpus et sanguinem Domini et sanctorum patrocinia clamorem faciet adversus omnes hujus mali patratores et consentaneos, et ad hoc ipsum ex debito omnes vicinos episcopos cum Ecclesiis sibi subjectis invitabit. Dolens haec dico, consulens tamen in hoc honestati et famae vestrae, nihil aliud quaerens, nisi ut secundum morem et legem justitiam faciatis, et, si qua adversus Ecclesiam calumnia est, justitiam habeatis. Valete.
(epist. 121 et 136) (Prov. XXXI) (quam in Herodiade Chrysostomus detestatur)
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
180
EPISTOLA CLXXX. LEODEGARIO, Dei gratia Bituricensi archiepiscopo, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, salutem et servitium.
Placet admodum parvitati nostrae quod audivimus vos rigorem justitiae inflexo tramite velle custodire. Sed, cum in pectore sacerdotis rationale affixum esse debeat, et connexum superhumerali condecens est ut rector sic moderationem justitiae teneat, quatenus nec immoderatus rigor corrigendos desperatione misericordiae in profundum malorum dejiciat, vel indiscreta misericordia arrogantiam augeat. Quod ideo suggero sanctitati vestrae, quia audivi quosdam parochianos vestros submurmurantes, vos ita esse obligatum cum quibusdam parochianis vestris, ut nisi eorum consensu justitiam intendere vel remittere non valeatis; unde nuper contigit, ut audivimus, dura eorum obstinatione causam Arnulfi Virsionensis in curia vestra ita esse exasperatam, ut in eadem causa facto judicio sedes apostolica sit appellata, et finitiva ejusdem causae sententia usque ad apostolicam audientiam sit dilata. Quod quanta sit vexatio, quanta rerum expensa, quam incertus negotiorum exitus, tam experimento in vestris negotiis didicistis, quam ex aliorum causis audistis. Consilium ergo quod per quosdam pacis amatores didici, necessarium vobis scribere existimavi, videlicet ut per Radulfum Belgeiacensem aliquanto prolixas inducias detis praetaxato Arnulfo, non de minoranda justitia ecclesiastica, sed tantummodo de non ducenda super eum communia Interim autem sicut dixit praetaxatus Radulfus, eo mediante inter Arnulfum et ejus adversarios pax reformabitur, et justitia in nullo periclitabitur, et appellatio quae in curia vestra facta est, sine vestra vel vestrorum vexatione ad nihilum redigetur. Vos itaque quod dico, prudenti deliberatione pensate, et si vera sunt quae dicuntur, si meliora vobis non occurrunt, vos ipsi probate, quia, suadente charitate, salva justitia placeret mihi pax vestra. Valete.
(Exod. XXVIII)
[irreflexo, ms. c. ] [ al., Balgiacensem, vel Belgiacensem, ita ms. c. ] [communia, ita ms. c. ] [enim, ms. c. ] [ipsos, ms. c. ]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]
Ivo Carnotensis
181
EPISTOLA CLXXXI. RICHARDO, Dei gratia Albanensium episcopo, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et debitum Romanae Ecclesiae servitium.
Intelligens in vobis pro gratia divinitus coliata fervere zelum justitiae, veritatem quam novi de causa Vigeliacensis et Belvacensis monasterii Sancti Luciani sollicitudini vestrae intimare curavi. Buglensis ecclesia, de qua nunc controversia est, inter praedicta monasteria, olim fuit juris monasterii Sancti Luciani. Sed, cum Northmannorum persecutio monasteria Belvacensis territorii devastasset et in solitudinem redegisset bona monasteriorum propter defensionem terrae ex magna parte in usus laicorum distracta sunt. Antequam autem illa vastitas plene reformari potuisset, in Buglensi ecclesia quidam canonici ordinati fuerunt. Et ita per successiones usque ad tempora Guidonis Belvacensis episcopi, et Hugonis Buglensis comitis, canonici canonicis successerunt. Hugo autem comes habito consilio cum Guidone episcopo, praedictam ecclesiam Sancto Luciano reddidit, sibi et praedecessoribus suis indulgentiam postulans, qui eam injuste detinuerant. Sed abbas praedicti monasterii Sancti Luciani, contradicentibus clericis praedictae ecclesiae, pro sua simplicitate distulit aliquanto tempore monachos suos ibi ordinare, exspectans ut cum pace clericorum posset omnia transigere. Et quia praedictus comes posthabito discretionis moderamine, monachos quomodocunque festinabat intrudere, Vigeliacenses monachos, qui ibi prope habebant cellam unam, vocari fecit, et eis, reclamantibus clericis et monachis Sancti Luciani, absque consensu episcopi ecclesiam 76 quae jam sua non erat, concessit. Postea, vero ductus poenitentia cum a multis argueretur, eamdem ecclesiam beato Luciano reddidit. Sed quia monachi Sancti Luciani rem quamvis suam absque judicibus ab invasoribus acceperunt , in concilio Exolidunensi adjudicata est Vigeliacensibus sola vestitura, usque ad tempus legitimae discussionis. Neque ulla finitiva sententia ibi data est quae monachis Sancti Luciani suam justitiam auferret, et monachis Vigeliacensibus praedictam ecclesiam perpetuo habendam adjudicaret. Hujus negotii ordinem, utpote Belvacensis , ita processisse cognovi, et qui in Exolidunensi concilio huic discussioni interfui, haec, si praesens essem, vera esse probare possem. Et ideo ea vobis scripsi, ut, cognita veritate, melius sciatis cui parti aurem securius inclinare audeatis . Val.
(epist. 268)
[ unus v. c. Vizeliacensis] [monasterii, ms. c. ] [ al. Vuidonis, ita ms. c. ] [Vuidone] [ al. Vizeliacenses] [ al. Vizeliacensibus, ut etiam paulo post ] [Ivo Belvacensis] [ al. valeatis]
http://viaf.org/viaf/84971682
[]