author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Adrianus I
54
EPISTOLA LIV. AD TILPINUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Confirmat novo privilegio antiqua jura ecclesiae Rhemensis, et de Lullo episcopo Moguntino investigari et ad se referri jubet.
Adrianus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Tilpino, ecclesiae Rhemensi archiepiscopo.
Quia ad petitionem spiritalis filii nostri et gloriosi regis Francorum Caroli, praebente tibi bonum testimonium de sanctitate et doctrina Fulrado amabilissimo abbate, Franciae archipresbytero, pallium secundum consuetudinem tibi transmisisse nos, cum privilegio, ut metropolis ecclesia Rhemensis in suo statu maneret, bene memoramus. Tua vero fraternitas nobis retulit, quia faciente discordia inter Francos, archiepiscopus Rhemensis, nomine Rigobertus, a sede contra canones dejectus et expulsus fuit, sine ullo crimine et sine ullo apostolicae sedis consensu vel interrogatione, sed solummodo quod antea non consensit in parte illius qui postea partem illam de regno in sua potestate accepit, in qua parte Rhemensis civitas est; et donatus atque magis usurpatus contra Deum et ejus auctoritatem fuit ille episcopatus simul cum alio episcopatu et aliis ecclesiis a saecularibus potestatibus, Miloni cuidam sola tonsura clerico, nihil sapienti de ordine ecclesiastico; et alii episcopatus de ipsa dioecesi Rhemensis diverso modo essent divisi, et aliqui ex magna parte sine episcopis consistentes, et ad alios metropolitanos episcopi et clerici ordinationes aliquando accipientes erant et refugia indebita habebant, et a suis episcopis judicari et distringi non sustinebant, et clerici, et sacerdotes, et monachi, et sanctimoniales, sine lege ecclesiastica pro voluntate et licentia vivebant. Deinde sanctae memoriae Bonifacius archiepiscopus, et legatus sanctae Romanae Ecclesiae, et praefatus amabilissimus Fulradus Franciae archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariae et Stephani successoris illius, multum laboraverunt, ut bonae memoriae praedecessor noster domnus Zacharias pallium archiepiscopo Rhemensi, Abel nomine, per deprecationem suprascripti Bonifacii transmitteret. Qui ab illo constitutus fuit, sed ibi permanere permissus non fuit, sed magis contra Deum ejectus est, et Rhemensis ecclesia per multa tempora et per multos annos sine episcopo fuit, et res ecclesiae de illo episcopatu sunt ablatae et per laicos divisae sunt, sicut et de aliis episcopatibus, maxime autem de Rhemensi metropolitana civitate. Et tua fraternitas jam ex magna parte res ipsas apud gloriosum filium nostrum Carolum, et ante ad Carolomannum gloriosissimum fratrem ejus, impetratas habes, et ordinem ex aliqua parte et in episcopis et in aliis secundum canonicam et sanctae sedis Romanae auctoritatem directum habes. Propterea petisti a nobis tibi et ecclesiae tuae fieri privilegium ex auctoritate beati Petri principis apostolorum, et sanctae sedis Romanae, ac nostra, ut quod perfectum habes inante valeat permanere, et quod adhuc perfectum non habes, per nostram auctoritatem possis auxiliante Deo et beato Petro apostolo ad perfectionem perducere. Pro quo et nos ardenti animo, et divino juvamine apostolicaque fulti auctoritate, non solum vetera secundum sacros canones et apostolicae hujus sanctae sedis decreta statuimus, sed et nova tibi pro tuo bono studio concedimus, atque auctoritate beati Petri principis apostolorum, cui data est a Deo et salvatore nostro Jesu Christo ligandi solvendique potestas peccata hominum in coelo et in terra, confirmamus atque solidamus. Rhemensem ecclesiam sicut et antiquitus fuit metropolim permansuram, et primam suae dioeceseos sedem esse, et te, qui in eadem sede cooperante Deo ordinatus es, primatem ipsius dioecesis esse, cum omnibus civitatibus quae ab antiquo tempore Rhemensi metropoli ecclesiae subjectae fuerunt, atque etiam perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis sit confirmatum. Et hoc interdicentes ut nullus audeat, juxta sanctorum canonum traditionem, ex alio episcopatu ibidem translatare, aut constituere episcopum post tuam de hoc saeculo evocationem. Neque aliquis tuas parochias, aut ecclesias, vel civitates subtrahere, neque dioecesim Rhemensem ullo unquam tempore dividere, sed integra maneat sicut antiquitus fuit, et sacri canones et praedecessorum nostrorum firmavit et nostra firmat auctoritas. Et te aut futuris temporibus Rhemensem episcopum et primatem illius dioecesis non praesumat neque valeat unquam aliquis de episcopatu dejicere sine canonico judicio, et neque ullo judicio sine consensu Romani pontificis, si ad hanc sanctam sedem Romanam, quae caput esse dignoscitur orbis terrae, appellaverit in ipso judicio. Sed in sola subjectione Romani pontificis permanens, dioecesim et parochiam Rhemensem, adjuvante Domino, et nostra atque beati Petri fultus in ista sancta sede auctoritate, secundum sanctos canones et hujus sanctae sedis praeceptiones, tibi subjectas ita certes et studeas gubernare, ut illam desiderabilem vocem Domini nostri Jesu Christi valeas cum electis ejus audire: Euge, serve bone et fidelis: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui . Et quod ad nostram notitiam perduxisti, quia ad alios episcopos de ipsa dioecesi Rhemensi quidam accipiebant ordinationes, et habebant indebita refugia, et hoc per omnia prohibemus; sed sicut sacra docet auctoritas, et in synodis comprovincialibus convocandis et faciendis, et in ordinationibus ac dijudicationibus, Rhemensis ecclesia et archiepiscopus qui in ea constitutus fuerit talem habeat auctoritatem, sicut sacri canones et hujus sanctae ecclesiae constitutiones docent. Et nullus per ullum unquam tempus tibi, vel Rhemensi ecclesiae, de rebus ad illam debite pertinentibus divisionem vel violentiam, sicut antea factum fuit, facere praesumat. Nam si, quod non credimus, si quis ille fuerit qui contra hanc nostram praeceptionem temerario ausu venire tentaverit, nisi se cito et maxime post commonitionem correxerit, sciat se aeterno Dei judicio anathematis vinculo esse innodatum. Si quis vero apostolica servaverit praecepta, et normam rectae et orthodoxae fidei fuerit assecutus, benedictionis gratiam consequatur. Haec a nobis definita per hujus nostrae confirmationis paginam in tua ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conservanda esse mandamus. Injungimus etiam fraternitati tuae, ut quia de ordinatione episcopi nomine Lulli, sanctae Moguntinae ecclesiae, ad nos quaedam pervenerunt, assumptis tecum Viomago et Possessore episcopis et missis gloriosi ac spiritalis filii nostri Caroli Francorum regis, diligenter inquiras omnia de illius ordinatione, et fidem ac doctrinam illius, atque conversationem, et mores ac vitam investiges: ut si aptus fuerit et dignus ad episcopalem cathedram gubernandam, expositam et conscriptam, et manu sua propria subscriptam, catholicam et orthodoxam fidem per missos suos cum litteris ac testimonio tuo, seu aliorum episcoporum quos tecum esse mandavimus, ad nos dirigat, ut pallium illi secundum consuetudinem transmittamus, et ordinationem illius firmam judicemus, et in eadem sancta ecclesia Moguntina archiepiscopum constitutum esse faciamus. Bene vale.
(Matth. XXV)
[ Hard. al. Wiomado, episcopo Treverensi ]
http://viaf.org/viaf/13102089
[]
Adrianus I
55
EPISTOLA LV. AD BERTHERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM METROPOLITANUM. De ecclesiarum statu, ac honore tum episcoporum, tum Metropolitanorum, pridem in Galliis neglecto.
Adrianus servus servorum Dei, Bertherio Viennensi episcopo salutem.
Dilectus et illustris ac religiosus filius noster Carolus rex, patricius Romanorum, Romam venit, et Pascha Domini apud sanctum Petrum nobiscum egit, ubi inter alia eum monuimus de metropolitanorum honore, et de civitatibus quae laicis hominibus traditae erant, et quia episcopalis dignitas fere per 80 annos esset conculcata. Cum haec et alia similia gloriosus rex audisset, promisit ante corpus beati Petri apostoli, quod omnia ad emendationem nostram venirent. Unde placuit nobis ut omnibus archiepiscopis et episcopis auctoritatem nostrarum litterarum mitteremus, ut sicut antiquis privilegiis singulae metropolitanae urbes fundatae sunt, ita maneant; ut habeat unaquaeque metropolis civitates sibi subditas, quas beatus Leo et alii praedecessores ac successores ipsius post Chalcedonensem synodum singulis metropolitis distinxerunt. Nec propterea ulla metropolis praejudicium patiatur, si alicui suffraganeorum, aut nos aut praedecessor noster, rogantibus piis Francorum ducibus, pallium largiti sumus. Nec debet Ecclesia ullum damnum sui ordinis inde sustinere, si per 60 aut 80 et eo amplius annos, incuria quorumque praesulum et vastatione barbarorum, dignitatem antiquam et Romanorum antistitum firmitate roboratam perdidit et amisit, quando innumeris pene annis illa, Spiritu Dei disponente, usa fuerit. Auctoritate igitur beati Petri principis apostolorum, singulis metropolitis antiquo more potestatem suam reddidimus, et filium nostrum gloriosum et inclytum regem Carolum ante corpus beati Petri inde rogavimus ut antiquam dignitatem omnis metropolis haberet. Ideo hanc epistolam auctoritatis nostrae omnibus misimus, quam et tu ut haberes voluimus, et ut tu nosceres ecclesiae tuae privilegium, quod a tempore beati papae Leonis habuit, esse integre reformatum. Datum Kalendis Januarii, imperante piissimo Augusto Constantino, annuente Deo coronato piissimo rege Carolo, anno primo patriciatus ejus.
http://viaf.org/viaf/13102089
[]
Adrianus I
56
EPISTOLA LVI. AD CONSTANTINUM ET IRENEM.
Adrianus episcopus servus servorum Dei dominis piissimis et serenissimis imperatoribus ac triumphatoribus, filiis diligendis in Deo et Domino nostro Jesu Christo, Constantino et Irenae Augustis.
Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui eripuit nos de potestate tenebrarum per incarnationem Filii sui veri luminis, in quo complacuit omnem plenitudinem deitatis habitare, et per eum renovare omnia, et in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in coelis, sive quae in terris sunt , per multiplices divitas bonitatis suae, in faciem Ecclesiae suae respiciens, vestram praescitam et praedestinatam serenissimam et imperialem clementiam ad fidei nunc integritatem vocare dignatus est, ita ut omni falsitatis nubilo procul exploso per vos victricem faciat veritatem. Quantum relationibus vestrae piissimae tranquillitatis ad nos venientium didicimus, etiam ipso auditu nimis noster exsultans relevatus est animus, et tantum jucunditatis gaudium in cor nostrum ascendit, ut lingua humana explicare nullus sufficiat sermo: quia nimirum magis nobis laetitia de vestris jussionibus nunc orta est quam dudum pro schismaticorum haeresi moeror affecerit. De his quippe in ipsis venerandis jussionibus vestris referebatur, quae pridem facta sunt in vestra regali civitate propter venerabiles imagines, qualiter qui ante vos regnaverunt, eas destruxerint et in inhonestate atque injuria posuerint. Utinam non illis imputetur: melius enim illis fuisset non mittere manus eorum in Ecclesiam; et quia omnis populus qui est in orientalibus partibus erraverunt, et pro sua voluntate usi sunt illis, usquequo Deus erexit vos regnare, qui in veritate quaeritis gloriam ejus, et quae tradita sunt a sanctorum apostolorum et omnium simul sanctorum magisterio tenere. Quas reserantes, et venerabiles imagines ad vestrum piissimum imperium laudabiliter exaratas reperientes, atque haereticorum abjicientes vesaniam, seu in divinae examinationis judicio principum, qui manus miserunt in Ecclesiam, jaculum deputantes, vestram a Deo promotam in triumphis imperialem potentiam insontem esse ab eorum saevitia prorsus credimus. Unde omnipotentis Dei clementiam exorantes, referimus grates sine fine; tenentesque ea quae vestra sanxit et coepit serenitas perficere, constantes estote. Quod si perseverantes permanseritis in ea quam coepistis, orthodoxa fide, et per vos in partibus illis in pristino statu erectae fuerint sacrae ac venerandae imagines, sicut piae memoriae dominum Constantinum imperatorem et beatam Helenam, qui fidem orthodoxam promulgaverunt atque sanctam catholicam et apostolicam spiritualem matrem vestram Romanam Ecclesiam exaltaverunt, et cum caeteris orthodoxis imperatoribus, utpote caput omnium ecclesiarum venerati sunt, ita vestrum a Deo protectum clementissimum nomen novum Constantinum et novam Helenam habentes, per quos in primordiis sancta catholica et apostolica Ecclesia robur fidei sumpsit, et ad quorum instar vibrantissima ac in toto orbe terrarum vestra opinatissima in triumphis imperialis fama laudabiliter divulgatur. Magis autem si orthodoxae fidei sequentes traditiones Ecclesiae beati Petri apostolorum principis amplexi fueritis censuram, et sicut antiquitus vestri praedecessores sancti imperatores egerunt, ita et vos eam honorifice venerantes, ejus vicarium ex intimo dilexeritis corde, potiusque vestrum a Deo concessum imperium eorum secutum fuerit orthodoxam, secundum sanctam Romanam nostram Ecclesiam, fidem. Ipse princeps apostolorum cui a Domino Deo ligandi solvendique peccata in coelo et in terra potestas data est, crebro vobis protector existens, omnesque barbaras nationes sub vestris prosternens pedibus, ubique vos victores ostendat. Etenim ejus insignia dignitatis sacra pandat auctoritas, quantaque veneratio ejus summae sedi exhibenda sit a fidelibus cunctis per orbem. Dominus enim eumdem clavigerum regni coelorum cunctis praeposuit principem, et hoc ab ipso honoratur privilegio quo ei claves collatae sunt regni coelorum. Iste itaque tam praecelso praelatus honore promeruit confiteri fidem supra quam fundatur Ecclesia Christi. Beatam confessionem beatitudo secuta est praemiorum, cujus praedicatione sancta universalis illustrata est Ecclesia, et ex ea caeterae Dei ecclesiae fidei documenta sumpserunt. Nam ipse princeps apostolorum beatus Petrus, qui apostolicae sedi primitus praesedit, sui apostolatus principatum ac pastoralis curae successoribus suis, qui in ejus sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit, quibus et auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salvatore nostro Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque suis contulit ac tradidit divino jussu successoribus pontificibus, quorum traditione Christi sacram effigiem sanctaeque ejus Genitricis, apostolorumque vel omnium sanctorum veneramur imagines. Ex eo enim quo Christi Dei nostri Ecclesiae quietis et pacis apertae sunt fores, hactenusque depictae ecclesiae imaginibus sunt ornatae, beato atque sanctissimo papa Silvestro testante. In ipsis enim exordiis Christianorum, cum ad fidem converteretur pius imperator Constantinus, sic legitur. Transacta die, nocturno regi facto silentio, somni tempus advenit, et ecce adsunt sancti apostoli Petrus et Paulus dicentes: Quoniam flagitiis tuis posuisti terminum, et effusionem innocentum sanguinis horruisti, missi sumus a Christo Jesu Domino dare tibi sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra, et fac omnia quaecunque indicabimus tibi. Silvester episcopus civitatis Romanae ad montem Soractem persecutiones tuas fugiens in cavernis petrarum cum suis clericis latebras fovet. Hunc cum ad te adduxeris, ipse tibi piscinam ostendet, in quam dum tertio merserit, omnis te valetudo deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem salvatori tuo compensa ut omnes jussu tuo per orbem totum Romanum ecclesiae restaurentur. Tu autem in hac parte purifica te, ut relicta omni superstitione idolorum, Deum unum, qui verus et solus est, adores et excolas, et ad ejus voluntatem attingas. Exsurgens itaque a somno statim convocat eos qui observabant palatium, et secundum tenorem somni sui misit ad montem Soractem, ubi sanctus Silvester in cujusdam Christiani agro persecutionis causa cum suis clericis receptus, lectionibus et orationibus insistebat. At ubi a militibus se conventum vidit, credidit se ad martyrii coronam evocari; et conversus ad clerum omnem qui cum eo erat, dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Profectus itaque, ut dictum est, pervenit ad regem, cui nuntiatus cum tribus presbyteris et duobus diaconis introivit. Ingressus dixit: Pax tibi et victoriae de coelo ministrentur. Quem cum rex alacri animo et vultu placidissimo suscepisset, omnia illi quae facta, quae dicta sunt, quae etiam relevata sunt, secundum textum superius comprehensum exposuit. Post finem vero narrationis suae percunctabatur, qui essent isti dii Petrus et Paulus, qui illum visitarent ob causam salutis suae, et ejus latebras detexissent. Silvester respondit: Hi quidem dii non sunt, sed idonei servi Christi, et apostoli electi ab eo, et missi ad invitationem gentium, ut credentes salutem consequantur. Cumque haec et his similiter Augusto diceret papa, interrogare coepit Augustus, utrumnam istos apostolos haberet aliqua imago expressos, ut ex pictura disceret hos esse quos revelatio docuerat. Tunc sanctus Silvester misso diacone imaginem apostolorum sibi exhiberi praecipit: quam imperator aspiciens, ingenti clamore coepit dicere, ipsos esse quos viderat, nec debere jam differe per Spiritum sanctum factam ostensionem piscinae quam istos promisisse suae saluti memorabat. Ecce, ut praemissum est, sanctorum figurae ab ipsis sanctis fidei nostrae rudimentis apud omnes fuerunt Christianos atque in ecclesiis sanctorum sacrae figurae expressae atque depictae hactenus fuerunt, quatenus gentilitas paganorum, conspecta divinae Scripturae depicta historia, ab idolorum cultura daemonum simulacris ad verum Christianitatis lumen atque amoris Dei culturam verti deberet, sicut et praecipuus pater atque idoneus praedicator beatus Gregorius hujus apostolicae sedis praesul ait, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quae legere in codicibus non valent. Ob hoc quippe sancti probatissimi Patres ipsas imagines atque picturas divinae Scripturae et gesta sanctorum in ecclesiis depingi statuerunt, et cuncti orthodoxi atque Christianissimi imperatores, et omnes sacerdotes ac religiosi Dei famuli, atque universus Christianorum coetus, sicut a primordio traditionem a sanctis Patribus susceperunt, easdem imagines atque picturas ob memoriam piae compunctionis venerantes observaverunt, et in partibus illis usque ad tempora proavi serenitatis vestrae orthodoxe coluerunt. Sed ipse vester proavus, per quorumdam impiorum immissiones, easdem deposuit sacras imagines, et ex hoc error magnus in ipsius Graeciae partibus accrevit, et ingens scandalum in universum mundum devenit. Sed vae illi per quem scandala in universum mundum venerunt! sicut ipsa Veritas testatur. Unde magno dolore constricti dominus Gregorius atque item Gregorius beatissimi pontifices qui illo tempore existebant, eumdem vestrae tranquillis simae pietatis proavum suis apostolicis exarationum apicibus deprecati sunt, ut ab eadem novae praesumptionis temeritate resipisceret, easdemque imagines in pristino statu restitueret. Sed nullo modo eorum saluberrimis deprecationibus inclinatus est. Et postmodum dominus Zacharias, et Stephanus, atque Paulus, et item Stephanus, praedecessores nostri sancti pontifices, saepius avum et genitorem vestrae serenissimae tranquillitatis pro statuendis ipsis imaginibus sacris deprecati sunt, simulque et nostra pusillitas cum magna humilitate vestram studuit clementissimam imperialem potentiam constanter postulare. Et demum subnixius quaesumus, ut sicut a sanctis patribus et praedecessoribus nostris probatissimis pontificibus suscepimus, divinae historiae Scripturam in ecclesiis pro memoria piae operationis et doctrina imperitorum depingimus, et sacram imaginem Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi secundum incarnatam ejus humanam formam in aula Dei constituimus, simulque et sanctae ejus Genitricis, atque beatorum apostolorum, prophetarum, martyrum, et confessorum, ob eorum amorem designantes veneramur, ita et vestra clementissima imperialis potentia partibus ejusdem Graeciae faciat vestrae orthodoxae fidei coaequari, ut sicut scriptum est: Fiat unus grex et unum ovile ; quia in universo mundo, ubi Christianitas est, ipsae sacrae imagines permanentes, ab omnibus fidelibus honorantur, ut per visibilem vultum ad invisibilem divinitatis majestatem mens nostra rapiatur spirituali affectu per contemplationem figuratae imaginis secundum carnem quam Filius Dei pro nostra salute suscipere dignatus est. Eumdem redemptorem nostrum qui in coelis est, adoremus et in spiritu glorificantes collaudemus, quoniam juxta ut scriptum est, Deus spiritus est , et ob hoc spiritualiter divinitatem ejus adoramus. Nam absit a nobis ut ipsas imagines, sicut quidam garriunt, deificemus; sed affectum et dilectionem nostram, quam in Dei amorem et sanctorum ejus habemus, omni modo praeferimus . Et sicut divinae Scripturae libros ipsas imagines ob memoriam venerationis habemus, nostrae fidei puritatem servantes. Nam creator noster Dominus Deus. dum ad imaginem et similitudinem suam de limo terrae plasmasset hominem, sagacitatis industria illustrans, in proprio considerationis arbitrio eum constituit. Et ipse primus homo ex proprio arbitrio divina inspiratione cuncta animantia, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae propriis nominibus appellavit, et in ipsa appellatione permisit animantia permanere. Etiam et Abel divino ignitus Spiritu, de primogenitis gregis sui munera ex proprio considerationis arbitrio Domino obtulit. Pro quo legimus, quod respexit Deus ad Abel et ad munera ejus . Porro et Noe post diluvii inundationem et ipse superna inspiratione suo arbitrio propriae adinventionis consideratione altare Domino aedificavit, et de cunctis pecoribus et volucribus mundis holocausta super eodem altare Domino obtulit. Simili modo Abraham, sicut scriptum est, suo arbitrio altare aedificavit ad honorem et gloriam Dei qui apparuit ei. Sic Jacob fugiens Esau fratrem suum, dum in somnis angelos Dei ascendentes in coelum et descendentes per scalam, atque innixum ipsi scalae loquentem sibi Dominum aspiceret, surgens protinus suo arbitrio tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, erexitque in titulum, fundens oleum desuper, appellavitque locum illum Bethel, dicens: Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli . Pro quo nequaquam omnipotens Deus iratus est, quod lapidem illum erexit in titulum suo arbitrio et consideratione. Unde post paululum in historia Geneseos fertur dictum illi fuisse: Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Ecce, serenissimi domini filii magni principes, omnia quae humana consideratione ad laudem Dei parantur, non sunt prohibenda, potius autem omnino creatori nostro Domino constat esse placabilia. Nam idem ipse Jacob proprio demum arbitrio summitatem virgae filii sui Joseph deosculatus est, fidei dilectione hoc agens, sicut beatus Paulus in epistola ad Hebraeos testatur : non virgae, sed tenenti eam honoris ac dilectionis exhibuit affectum. Sic et nos pro amore et dilectione quam apud Dominum et sanctos ejus habemus, honorabiles eorum effigies imaginibus depingentes, non tabulis et coloribus honorem exhibemus, sed illis pro quorum honore consistunt. Rursumque legimus praeceptum fuisse Moysi a Domino Deo nostro, cum dicitur: Facies et propitiatorium de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii erit longitudo ejus, semis et cubiti latitudo. Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi ; et post paululum, ad cooperiendam arcam, in qua pones testimonium, quod dabo tibi: inde praecipiam et eloquar ad te , super propitiatorium scilicet ac medios cherubim, qui erant super arcam testimonii. Sed et in cortinis atque opertorio tabernaculi cherubim textrino opere diversis coloribus fieri praeceptum est. Considerandum quippe est, tranquillissimi domini filii magni principes, quod omnipotens Dominus noster inter eosdem cherubim manu factos existentes, ob salutem populi sui loqui dignatus est. Pro quo dubium non est, quod omnia quae in ecclesiis Dei ad laudem et decorem ipsius constituta sunt, sancta ac veneranda esse noscantur. Etiam hoc, serenissimi filii, addendum est ad incredulorum satisfactionem et directionem errantium, quod Deus famulo suo Moysi praecepit dicens : Fac serpentem, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur . O insania frementium contra fidem et religionem Christianam, ut asserant non colere aut venerari imagines, in quibus figuratae sunt Salvatoris effigies, et ejus genitricis, vel sanctorum, quorum virtute subsistit orbis, atque potitur humanum genus salute! Aenei serpentis inspectione credimus Israeliticum populum a calamitate injecta liberari, et Christi Domini nostri et sanctorum effigies aspicientes atque venerantes dubitamus salvari? Absit tali nefariae temeritati cedere assensum, Patrum priscas sequamur traditiones, et ab eorum doctrina nulla declinemus ratione. At vero et Salomonem regem in templo quod aedificavit, cherubim ad gloriam Dei fecisse legimus, et diversis coloribus idem adornavit templum . Ob hoc quippe nos et omnes orthodoxi ob confessionem fidei nostrae, et pulchritudinem domus Dei varietate colorum atque ornamentis picturam exhibemus, quemadmodum Isaias propheta vaticinatus ait: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domini, eritque in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt etenim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos . Sicut eximius prophetarum beatus David cecinit dicens: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; et idem ipse: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae . Et iterum adventum redemptoris nostri atque incarnationem ipsius Filii Dei annuntians, magnopere vultum ejus secundum humanitatis ipsius dispensationem adorari praemonuit, inquiens: Vultum tuum, Domine, requiram . Et post: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis . Et rursus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine . Hinc et beatus Augustinus praecipuus pater et optimus doctor in suis admonitionum sermonibus ait: Quid est imago Dei, nisi vultus Dei, in quo signatus est populus Dei? Interea et beatus Gregorius Nyssenus episcopus inter plura quae in sermone quem de Abraham instituit, ita dixit: Vidi multoties conscriptionem imaginis passionis, et non sine lacrymis visionem praeterii, opere artis ad faciem afferentis historiam, et caetera de interpretatione ejus in Cantica canticorum, sicut conscripta doctrina dicit: Materia quaedam est omnino in diversis tincturis, quae complet animantis imitationem. Qui enim ad imaginem conspicit ex eadem arte per colores completam tabulam, non tincturis praefert contemplationem, sed ad visionem depictam conspicit tantummodo quam per colores magister demonstravit. In epistola beati Basilii ad Julianum transgressorem missa refertur: Secundum id quod a Deo haereditate possidemus nostram immaculatam fidem Christianorum, confiteor, sequor, et credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; unum Deum haec tria adoro et glorifico. Confiteor autem et Filii incarnatam dispensationem, et Dei genitricem quae secundum carnem eum genuit, sanctam Mariam. Suscipio vero et sanctos apostolos, prophetas et martyres, qui ad Deum deprecationem, faciunt, quia per eorum interventionem propitius mihi efficitur misericordissimus Dominus, et remissionem mihi facinorum donat; pro quo et figuras imaginum eorum honoro, et adoro, et veneror specialiter: hoc enim traditum est a sanctis apostolis, nec est prohibendum, ac ideo in omnibus ecclesiis nostris eorum designamus historiam. Item ejusdem de sermone in sanctos quadraginta martyres: Nam et bellorum triumphos ac victorias et sermonum conscriptores multoties et pictores significant, quidam quidem verbo adornantes, quidam vero tabulis praesignantes, et multos utrique ad virilitatem excitaverunt. Quae enim sermo historiae per auditum depinxit, haec conscripta silens admonitio per imitationem demonstrat. Item beati Joannis archiepiscopi Constantinopolitani, qui et Chrysostomus, de parabola seminis: Indumentum imperiale si contumeliis affeceris, nonne ei qui induitur contumelias irrogas? Nescis quia si quis imagini imperatoris injuriam infert, ad ipsum imperatorem, id est, ad ipsum principalem et ad ejus dignitatem refert injuriam? Nescis quod si quis imagini quae ex ligno et coloribus est maledicit, non judicatur veluti si contra inanimatum quiddam praesumptuose se gesserit, sed tanquam is qui contra imperatorem egerit? Dupliciter enim imperatori contumeliam infert. Et iterum de sermone ejusdem Patris habito in quinta feria Paschae: Omnia facta sunt propter gloriam Dei et usum nostrum: nubes ad imbrium ministerium, terra ad fructuum abundantiam, mare navigantibus absque invidia est: omnia famulantur homini, magis autem imagini Dei; neque enim quando imperiales vultus et imagines in civitates introducuntur, et obviant judices et plebes cum laudibus, tabulam honorant, vel supereffusam cera scripturam, sed figuram imperatoris. Sic et creatura non terrenam speciem honorat, sed coelestem ipsam figuram reveretur. Similiter et beati Cyrilli ex interpretatione sancti Evangelii secundum Matthaeum sermonem proferimus: Depingit enim fides quod in forma Dei existit verbum, sicut et nostrae vitae redemptio oblata est Deo, secundum nos carne indutus et factus homo. Et idem ipse post pauca: Imaginum nobis explent opus parabolae, significantes virtutem, ac si oculorum adhibitione et palpatu manus suggerant etiam ea quae in exilibus cogitationibus invisibiliter habent contemplationem. Item sancti Athanasii episcopi Alexandriae de humanatione Domini, cujus initium est: Sufficienter quidem de multis pauca sumentes, intimavimus; et post: Et ipsa quae scribuntur in lignis, abolita forma per exteriores sordes, iterum idipsum necesse est in omnibus resumere et unire, cujus est forma, renovari possit imago in eadem materia et elemento. Per eamdem enim formam et materia, ubi et conscribitur, non dejicitur, sed in ea ipsa configuratur, et caetera. Item beati Ambrosii ad Gratianum imperatorem ex libro tertio, capite nono: Nunquidnam quando et deitatem et carnem adoramus, dividimus Christum? aut quando in ipso et Dei imaginem et crucem adoramus, dividimus eum? Absit! Item sancti Epiphanii Constantiae Cypri: Nunquid enim et imperator pro eo quod habet imaginem, duo sunt imperatores? Non sane; sed imperator unus est etiam cum imagine. Item sancti episcopi Stephani Bostron de imagine sanctorum: De imaginibus vero sanctorum confitemur quoniam omne opus quod fit in Dei nomine bonum est et sanctum: aliud enim est imago et aliud simulacrum, id est, statunculus. Quando enim Deus Adam plasmavit, id est, condidit, dicebat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram . Et fecit hominem ad imaginem Dei. Nunquid enim quia imago Dei est homo, ideo simulacrum, id est, idolorum cultura est et impietas? Nequaquam fiat. Si enim Adam imago daemonum esset, abjectus utique et inacceptabilis esset. Sed quia imago Dei est, honorabilis et acceptabilis est. Omnis enim imago in nomine Domini, aut angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum, aut justorum facta, sancta est. Non enim lignum adoratur, sed id quod in ligno conspicitur et memoratur, honorificatur. Omnes enim nos adoramus principes et salutamus, licet peccatores sint. Cur ergo non debemus adorare sanctos Dei servos, et in memoriam eorum constituere imagines eorum, ne oblivioni tradantur? Sed dicis quia ipse Deus interdicit adorare manufacta. Dic itaque, o Judaee, quid est super terram quod non sit manufactum, cum a Deo sit factum? Nunquid arca Dei, quae ex lignis Sethim fabricata atque constructa fuit, manufacta non est? Et altare, et propitiatorium, et urna in qua erat manna, et mensa, et candelabrum, et tabernaculum interius et exterius, non fuerunt ex hominum operibus manuum, quae Salomon fecit? Et cur sancta sanctorum vocantur, manufacta existentia? Nunquid cherubim et senarum alarum animalia, quae in circuitu altaris erant, non fuerunt imagines angelorum, opus manuum hominum? et quomodo non abjiciuntur? quia vero per praeceptum Dei imagines factae sunt angelorum, sanctae sunt; et haec animalia erant. Etenim idola gentium, quia imagines fuerunt daemonum, Deus deposuit et condemnavit ea. Nos autem ad memoriam sanctorum imagines facimus, Abrahae videlicet, Moysi, Eliae, Isaiae, Zachariae, et reliquorum prophetarum, apostolorum, et martyrum sanctorum, qui propter Dominum interempti sunt, ut omnes qui vident eos in imagine, memorentur eorum, et glorificent Dominum qui glorificavit eos. Decet enim eos honor et adoratio, et commendatio nostra secundum justitiam eorum, ut omnes qui vident eos, festinent et ipsi imitatores effici actionis eorum. Qualis enim est adorationis honoratio, nisi tantum quemadmodum et nos peccatores adoramus et salutamus alterutrum per honorem et dilectionem? Ita et imaginem Domini nostri non aliter adoramus et glorificamus et contremiscimus, quia imago est similitudinis ejus, et in ea ipse depictus est. Ergo quicunque pii sunt, et bonum quidem agunt, et sanctorum memores sunt, nec prohibent benefacientes, nec scandalizant eos qui honorant sanctos et servos Dei, quin potius memorantur eorum, mercedem bonam ex bona operatione percipient. Impii vero secundum quod cogitaverunt, habebunt desolationem inhonorationis, pro eo quod illud quod erat justum neglexerint et a Deo recesserint. Propter memoriam enim sanctorum imagines pinguntur, adorantur et honorantur, sicut servorum Dei et pro nobis divinitatem deprecantium. Dignum enim est commemorari praepositorum nostrorum, et gratias referre Deo. De sermone beati Hieronymi presbyteri Jerosolymitani: Etenim sicut permisit Deus adorare omnem gentem manufacta, Judaeos autem tabulas, quas dolavit Moyses, et duos cherubim aureos, sic et nobis Christianis donavit crucem et bonarum operationum imagines pingere et adorare, venerari, et demonstrare opus nostrum. Itaque haec ipsa, piissimi ac tranquillissimi domini et filii, praedicta testimonia sanctorum Patrum transivimus breviter; sed et divinae Scripturae Novi Veterisque Testamenti testatur historia de divini cultus observatione, quod ad laudem Dei in ecclesiis in memoriam piae operationis Dei nutu constituta sunt secundum traditionem sanctorum Patrum; sed et de statu sacrarum imaginum etiam a divinae Scripturae historia satis promulgata sunt, quemadmodum in hujus apostolicae suggestionis serie a Deo corroboratae serenitati vestrae potentiae cum omni humilitate et sinceritate cordis studuimus intimare. Unde et quod in diversis et probabilibus Patrum testimoniis qui ipsas sacras imagines statuerunt, subtiliter videri potest, sicut in eorum libris reperimus, vestrae clementissimae potentiae fore studuimus intimandum, deprecantes cum magna cordis dilectione mansuetissimam vestram clementiam, et tanquam praesentialiter humo prostratus, et vestris Deo directis vestigiis provolutus, quaeso et coram Deo deposco et adjuro, ut easdem sacratissimas imagines in ipsa a Deo conservata regia urbe et caeteris Graeciae partibus in pristinum statum restituere et confirmare jubeatis, observantes traditionem hujus sacrosanctae nostrae Romanae Ecclesiae, abjicientes ac respuentes iniquorum atque haereticorum calliditates, ut in hujus nostrae sanctae catholicae et apostolicae ac irreprehensibilis Romanae Ecclesiae ulnis suscipiamini.
(II Cor. IV) (Coloss. I) (Joan. X) (Joan. IV) (Gen. II) (Gen. IV) (Gen. XXVIII) (Hebr. XI) (Exod. XXXVII, 25) (Exod. XL) (in libro enim Numerorum ita legitur contra pestem quae in eos irruerat) (Num. XXI) (I Reg. VI) (Isai. XIX) (Psal. XCV) (Psal. XXV) (Psal. XXVI) (Psal. XLIV) (Psal. IV) (Gen. I) ( Gr. add. voluit)
[ In Graeco add. victoribus] [ Gr. relat. litterarum] [proferimus] [ Gr., secundum] [ Gr. prototypi] [ Gr. Propter]
http://viaf.org/viaf/13102089
[]
Adrianus I
57
EPISTOLA LVII. AD TARASIUM PATRIARCHAM.
Dilecto fratri Tarasio patriarchae Adrianus episcopus servus servorum Dei.
Pastoralibus curis quibus convenit nos pascere populum Dei, et subtilissimis cogitationibus perpendentes quemadmodum praedicationis vox sana a praecone in omni tempore debeat praedicari, et qualis in conversatione debeat esse ut omnibus proximus compassione fiat et cunctis conversatione insignis, quatenus et per piam miserationem ad se omnium infirmitates transferat, et ipse per summum respectum sui ad divina transcendat, consideravimus vestrae dilectae sanctitati sacra affari concordia et subtiliter verbum manifestare. In synodicis confessionis vestrae fidei, quae apostolicae sedi nostrae directa sunt per Leonem reverendissimum presbyterum vestrum, invenimus in eis in initio primae paginae, reverentiam vestram ex laico ordine et imperatoria administratione ad sacrati gradus sublimatam esse fastigium. Et vehementer in his anima nostra mirata est. Et nisi vestram sinceram et orthodoxam fidem in praedictis synodicis sacri symboli secundum ritum sanctarum sex universalium synodorum, et de venerabilibus imaginibus bene se invenissemus habere, nullatenus auderemus hujuscemodi obaudire synodica. Sed quantum cor nostrum tristabatur de inepta veteri ex nobis distantia, tanto confessionem et rectam fidem vestram anima nostra inveniens laetata est. Invenimus autem in praedicta synodica epistola sanctitatis vestrae, post plenitudinem fidei et confessionem sacri symboli et omnium sanctarum sex synodorum, et de sacris ac venerabilibus characteribus miraculum laude ac veneratione dignissimum contineri: Quia et easdem sanctas sex synodos suscipio, cum omnibus regulis quae jure ac divinitus ab ipsis promulgatae sunt. Inter quas continetur: In quibusdam venerabilium imaginum picturis agnus digito praecursoris exaratus ostenditur , qui in figuram praeteriit gratiae, verum nobis per legem praeostendens agnum Christum Dominum nostrum. Ergo veteres figuras et umbras, ut veritatis indicia et praesagia Ecclesiae traditas amplectentes, gratiam proferimus et veritatem, hanc ut plenitudinem legis suscipientes. Ut ergo perfectio etiam per colorum operationes in cunctorum vultibus depingatur agni Christi Dei nostri qui tulit peccatum mundi, secundum humanitatem, characterem et imaginem hominis, pro veteri agno depingi definimus, per ipsum Dei Verbi humilitatis celsitudinem considerantes , et ad memoriam in carne conversationis, tam scilicet passionem ejus quam salutarem mortem atque redemptionem quae hinc est mundo effecta, manu quodammodo reducentes. Hoc testimonio orthodoxae fidei malignorum curiositatem et haereticorum garrulitatem vestrum repulit fraternum sacerdotium, quemadmodum et eorum maligna sollicitudo non est a nobis neque a gratia divina recepta, sed instabilis in hujusmodi reputata, siquidem nobis succinctis lumbos mentis nostrae confitetur etiam nostra catholica et apostolica Romana Ecclesia, consonans et concordans adversus haereticorum amentiam, a quibus etiam impugnata taliter disposuisse ostenditur. Quia ergo sanctas imagines Christi Dei nostri, qui secundum nos et pro nobis et propter nos incarnatus est juxta humanum characterem, atque sanctae intemeratae et revera Dei genitricis, nec non et sanctorum ejus, vestra dilecta sanctitas colere atque adorare pollicita est, idcirco ejus orthodoxum propositum, si quemadmodum coepit, perseveraverit, modis omnibus collaudamus, et ut pastoralis curae sollicitudinem habentes consilium damus, ut orthodoxam fidem quam semel confessa est immutabilem servet praedicando pariter et docendo. Fundamentum enim aliud potest ponere nemo praeter id quod positum est, quod est Dominus Jesus . Ergo quisquis dilectionis Dei et proximi ac fidei quae in ipso est firmamentum tenet, eumdem Jesum Christum Dei et hominis Filium apud se posuit fundamentum. Confitendum est enim quia, ubi Christus fundamentum est, bonorum etiam operum sequatur aedificium. Ipsa vero per se Veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed intrat aliunde, ille fur est et latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ovium . Unde rursum idem Salvator ait: Ego sum ostium : ille ergo ad ovile intrat per ostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum intrat, qui de eodem conditore et liberatore humani generis veritatem intelligens praedicat et custodit, culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris, curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent. Certe beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum; oves tuae et caprae steriles non fuerunt; arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam; quidquid furto perierat, a me exigebas; die noctuque aestu urebar et gelu; fugiebat somnus ab oculis meis . Si igitur sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labori quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei! Sed in his omnibus ipse vos instruat, qui propter nos homo factus est, et qui dignatus est fieri quod fecit, ipse et charitatem sancti Spiritus sui ac amorem infundat in vos, et ab omni cura conservet, et oculos vestrae mentis aperiat, ut per cursum et agonem atque sollicitudinem vestrae dilectionis, apostolicam nostram imitantis priscae orthodoxae fidei traditionem, in partibus piorum imperatorum nostrorum sacrae ac venerabiles iconae secundum antiquum ordinem sistant, quatenus vestrum per hoc stabile permaneat sacerdotium. Porro post confessionem fidei vestrae notum factum est nobis quod vestra venerabilis sanctitas postulaverit ab orthodoxis ac zelatoribus et propugnatoribus veritatis, piissimis videlicet imperatoribus nostris, qui ad gloriam Dei facti sunt, quo fieret universalis synodus; et repromiserint coram omni Christiano populo suo supplicationi vestrae pie annuentes, synodumque in regia urbe fieri definientes. Nos autem, quemadmodum et in ipsorum diva continebatur jussione, dilectos nobis et approbatos atque prudentes sacerdotes pro statu sacrarum imaginum, ut prisco illis in partibus ordine constituantur, cum magno desiderio et maximo gaudio destinavimus. Sed vestra sanctitas eisdem piissimis imperatoribus et triumphatoribus alacriter suggerat, ut in primis pseudosyllogus ille qui sine apostolica sede inordinate et insyllogistice factus est adversus venerabilium patrum traditionem contra divinas imagines, anathematizetur praesentibus apocrisariis nostris, et omne zizanium eradicetur ab Ecclesia, et Domini nostri Jesu Christi sermo compleatur: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam; et rursus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in caelis . Cujus sedes in omnem terrarum orbem primatum tenens refulget, et caput omnium Ecclesiarum Dei consistit. Unde idem beatus Petrus apostolus Domini praecepto pascens Ecclesiam, nihil dissolutum dimisit, sed tenuit semper et retinet principatum. Cui si adhaerere cupit vestra sanctitas, et nostrae apostolicae sedis, quae est caput omnium Ecclesiarum Dei, sacram et orthodoxam formam incorrupte ac incontaminate ex profundo cordis et sinceritate mentis custodire studet, ut revera orthodoxa et Dei cultrix consistens, hoc primum omnipotenti Deo offerat sacrificium, ut ex persona nostra praedictorum piissimorum et Deo coronatorum magnorum imperatorum nostrorum sublimia vestigia obsecret, et ut in conspectu Dei per terribile illos adjuret judicium, ut sacras imagines in ipsa Deo conservanda et regia urbe et in omni loco in antiquum statum restituere et stabilire jubeant, conservantes traditionem hujus sacrae ac sanctissimae nostrae Romanae Ecclesiae, et persequentes ac abominantes malignorum et haereticorum errorem per certamen vestrum et fidelem sollicitudinem. Si autem sacras ac venerabiles imagines illis in partibus non restituerint, consecrationem vestram recipere non audemus, et maxime si sectatus fueris eos qui non credunt veritati. Quapropter cum summo labore ac amore fidei atque agone, in his omnibus indubitanter vestram venerabilissimam sanctitatem convenit sacras imagines Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, et sanctae ipsius genitricis semperque virginis Mariae. seu sanctorum apostolorum et omnium sanctorum prophetarum atque martyrum, simul et confessorum, illis in partibus in antiquo erigere statu, quatenus uno consensu digne propheticum canamus canticum, dicentes: Domine, salvos fac piissimos reges, et exaudi nos in die qua invocaverimus te ; quia dilexerunt decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae . Dilectos autem nostros, Petrum scilicet archipresbyterum sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, et Petrum monachum et presbyterum atque abbatem, qui missi sunt a nobis ad vestigia tranquillissimorum et piorum imperatorum, rogamus propter amorem sancti Petri apostolorum principis, et propter nos, omni benigna susceptione ac humanitate dignos apud vos judicandos pariter et habendos, quatenus et in hoc magnas referre gratias valeamus. Deus omnipotens dilectionem vestram, si stabiliter permanserit, conservare annuat, et fructum qui tibi creditus est super mensuram abundantiae faciat abundare, atque in sempiterna transire gaudia jubeat. Deus te incolumem servet, dilectissime frater.
(Joan. I) (I Cor. VII) (Joan. X) (Ibidem) (Gen. XXXI) (Matth. XVI) (Psal. XIX) (Psal. XXXV)
[demonstratus exaratur] [ Gr. assumptus est] [sollicita] [asyllogistice]
http://viaf.org/viaf/13102089
[]
Gregorius I
1
LIBER PRIMUS. Mense Septembri, indict. IX, quae fuit ordinationis ejus prima. 485 EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS SICILIAE. Suas intra Siciliam vices Petro subdiacono commissas declarat. Ut provincia illius episcopi semel per annum conveniant statuit. Ipsos quid in concilio cavendum, quid agendum sit monet. EPISTOLA II. AD JUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Justinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti. EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat. EPISTOLA IV. AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Ejus orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam. EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat. EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se dejectum dolet. EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari. EPISTOLA VIII. AD BACAUDAM FORMIENSEM EPISCOPUM. Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi unit. EPISTOLA IX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut disceptatio de agrorum finibus quadraginta annorum possessione componatur. EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Judaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat. EPISTOLA XI. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Eam de morte Eutherii consolatur. EPISTOLA XII. AD JOANNEM EPISCOPUM DE URBE VETERI. Ne Monasterium vexare pergat admonet. EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur. 500 EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, jam vero catholicam communionem repetentes excipiat. EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit. EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo judicandus. 502 EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ITALIAE. Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur. EPISTOLA XVIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Marcello ad victum et vestitum necessaria provideat, pastores in lapsorum locum et vicem curet substitui. EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.) EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae. EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium. EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum. EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem. EPISTOLA XXIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut quibusdam ancillis Dei Paulino presbytero, et duobus monachis certam solidorum summam eroget. EPISTOLA XXV. AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur. EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali. EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat. EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret. EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat. EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit. EPISTOLA XXXI. AD JOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis ejus transmittit. EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat. EPISTOLA XXXIII. AD ROMANUM PATRICIUM ET EXARCHUM ITALIAE. Blandum episcopum, aut in synodo judicari, aut in Ecclesiam suam reverti concedat. EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet. EPISTOLA XXXV. AD PETRUM EPISCOPUM TERRACINENSEM. Concessum prius Judaeis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi. EPISTOLA XXXVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Commonitorium sibi datum assidue relegat. Quaedam addit monita summam spirantia aequitatem ac prudentiam. 527 EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Maurilioni expraefecto opem ferat. EPISTOLA XXXVIII. AD MALCHUM EPISCOPUM DALMATIAE. Stephanum episcopum ad judicium compellat, et quod judicatum fuerit exsequatur. EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri jubet. EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat. EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget. 530 EPISTOLA XLII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monachos vagos, peculiaritati studentes et uxoratos coerceat; e clericatu vero ad monachismum conversos Ecclesiam in qua militarunt repetere non sinat. EPISTOLA XLIII. AD LEANDRUM EPISCOPUM HISPALENSEM. De onere episcopali gemit. Laetatur de Recharedi regis conversione. Inductum ab Hispanis ex Arianorum occasione unicae in baptismo mersionis ritum probat. Nonnullos mittit Codices. 533 EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra jus facta emendari jubet. De subdiaconorum coelibatu decernit. EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent. 541 EPISTOLA XLVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Godiscalchi filio inopi et caeco ad victum necessaria suppeditet, praecipit. EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Judaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos. EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Juliana abbatissa judicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo jure protegat. EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit. EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur. EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire jubet. EPISTOLA LII. AD SYMMACHUM DEFENSOREM. De construendo in Corsica monasterio; de corrigendis monachis in Gorgonia; de sacerdotum cum mulieribus conversatione. EPISTOLA LIII. AD FELICEM EPISCOPUM SIPONTINUM. Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit. EPISTOLA LIV. AD JOANNEM EPISCOPUM SURRENTINUM. Ut in sancti Stephani monasterio sanctae Agathae reliquias solemniter collocet. EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur. EPISTOLA LVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Quid ad celebrandam dedicationem dare debeat ad erogandum pauperibus. EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo. EPISTOLA LVIII. AD ARSICINUM DUCEM, CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM ARIMINENSIS CIVITATIS. Ne Ocleatinum in episcopum eligant. EPISTOLA LIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Palatinae annuos triginta solidos pro sustentatione tribuat. EPISTOLA LX. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM CONSISTENTEM PERUSIAE. Ne episcopi electionem diutius differant. EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere jubeat. EPISTOLA LXII. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva justitia, tueatur. EPISTOLA LXIII. AD JANUARIUM EPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Pompeianam, ne contra aequitatem gravetur, commendat. EPISTOLA LXIV. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Catellam religiosam feminam commendat. EPISTOLA LXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Injuste titulatam Petronii domum, Theodorae illius viduae restituendam EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet. EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum. EPISTOLA LXVIII AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Judaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat. EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda. 556 EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant. EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Joannam conjugem ejus ex Judaea Christianam tueatur. EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat. EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis. EPISTOLA LXXIV. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Illum ad comprimendos haereticorum adversus Ecclesiam conatus incitat. Ne primas ex ordine loci eligatur. Ne extra civitatem resideat. Ne qui Romam venire voluerint Numidae episcopi impediantur. EPISTOLA LXXV. AD GENNADIUM, PATRICIUM, ET EXARCHUM PER AFRICAM. Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium ejusdem patrimonii rectorem commendat. EPISTOLA LXXVI. AD GAUDIOSUM MAGISTRUM MILITUM AFRICAE. Post officiosa verba, commendat Hilarium EPISTOLA LXXVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS NUMIDIAE. Quod prius nolebat, jam ex antiqui moris reverentia concedit, seniorem episcopum eo ipso in primatem eligi. Donatistam excipit. Numidas antistites hortatur ad pacem, ad Ecclesiae defensionem, ad sollicitudinem de proximorum animabus. EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem injungit Saonensis Ecclesiae. EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit. EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis injungit. EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit. EPISTOLA LXXXII. AD LAURENTIUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Ut aliquem cum quo de postulata pecunia lis orta dirimatur instituat. 566 EPISTOLA LXXXIII. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Comprimendum Liberati diaconi ambitum, neque illum absque solemni episcopi sui cessione ullatenus incardinandum. EPISTOLA LXXXIV. AD HILARUM MONACHUM AFRICAE. Ut, coacto quamprimum concilio, in Argentium Lamigensem episcopum inquiratur. 568 EPISTOLA LXXXV. AD GENNADIUM PATRICIUM AFRICAE. Droculfum de hostibus reversum commendat.
Gregorius servus servorum Dei, universis episcopis per Siciliam constitutis.
Valde necessarium esse perspeximus ut sicut decessorum nostrorum fuit judicium, ita uni eidemque personae omnia committamus; et, ubi nos praesentes esse non possumus, nostra per eum cui praecipimus repraesentetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae, 486 intra provinciam Siciliam vices nostras, Deo auxiliante, commisimus. Nec enim de ejus actibus dubitare possumus, cui, Deo auxiliante, totum nostrae Ecclesiae noscimur patrimonium commisisse. Illud quoque fieri debere perspeximus, ut semel per annum ad Syracusanam, sive Catanensium civitatem, universaliter honore quo dignum est, sicut eidem jussimus, fraternitas vestra conveniat, quatenus quae ad utilitatem ipsius provinciae Ecclesiarum pertinent, sive ad necessitatem pauperum oppressorumque sublevandam, sive ad admonitionem omnium atque correctionem eorum quorum excessus contigerit demonstrari, congrua cum eodem Petro subdiacono sedis nostrae debeatis moderatione disponere. A quo concilio procul absint odia, facinorum nutrimenta, atque invidia interna tabescat, et nimis exsecrabilis animorum discordia. Sacerdotes suos 487 concordia Deo placita, et charitas recognoscat. Haec igitur omnia cum ea maturitate ac tranquillitate gerite, ut dignissime episcopale possit concilium nuncupari. Gregorius Justino praetori Siciliae. Quod lingua loquitur, attestatur conscientia, quia dudum vos et nullius dignitatis occupationibus implicatos, multum dilexi, multumque veneratus sum. Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat ut diligi etiam a nolente debuisset. Et cum vos venisse ad administrandam praeturam Siciliae audivi, valde gavisus sum. Et quia quamdam inter vos atque ecclesiasticos simultationem subrepere comperi, vehementissime constristatus sum. Nunc vero quia et vos administrationis cura, et me studium hujus regiminis occupat, in tantum nos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus. Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cujus tremendo judicio nostrorum actuum posituri rationes sumus, ut ejus respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet ex quo inter vos vel parva dissensio proveniat admittat. Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant, nullius vel minae, vel amicitiae, ab itinere rectitudinis deflectant. Quam sit vita brevis aspicite; ad quem quandoque ituri estis judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas 488 dispendiosorum lucrorum causas nobiscum ad judicium deportamus. Illa ergo sunt nobis commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat. De frumentis autem quae scribitis, longe aliter vir magnificus Citonatus asserit, quia solummodo tanta transmissa sunt quae pro transactae indictionis debito ad replendum sitonicum redderentur. De qua re curam gerite, quia si quid minus huc transmittitur non unus quilibet homo, sed cunctus simul populus trucidatur. Ad regendum vero Siciliae patrimonium, talem, ut aestimo, virum, Deo auctore, transmisi, cum quo vobis, si, ut ego expertus sum, recta diligitis, omnino conveniat. Quod autem me ut vestri memor esse debeam admonetis, verum fateor, si ex antiqui hostis insidiis injustitia nulla subrepat, tantam gloriae tuae modestiam didici, ut esse non tuus erubescam. Gregorius Paulo Scholastico. Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officii extranei arrident non valde penso, de vobis autem mihi hac ex re arridentibus non minime doleo, qui desiderium meum plenissime scitis, et tamen profecisse me creditis. Summus enim mihi profectus fuerat, si potuisset impleri quod volui; si voluntatem meam, quam dudum cognitam habetis, perficere optatae quietis perceptione valuissem. At quia nunc in civitate teneor Romana, honoris hujus vinculis religatus, habeo aliquid quod etiam vestrae gloriae exsultem. 489 Et quia viro eminentissimo domno Leone exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor; et cum ipse quoque tuo honore religatus, Romae retineri coeperis, quid moeroris, quid amaritudinis ego patiar agnosces. Veniente autem viro magnifico domno Maurentio chartulario, ei, quaeso, in Romanae urbis necessitate concurrite, quia hostilibus gladiis foris sine cessatione confodimur. Sed seditione militum, interno periculo gravius urgemur. Petrum vero subdiaconum nostrum, quem pro regendo Ecclesiae patrimonio, Deo auctore, transmisimus, vestrae gloriae per omnia commendamus. Gregorius Joanni episcopo constantinopolitano. Si charitatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diligere proximos sicut nos jubemur, quid est quod beatitudo vestra me non ita sicut se diligit? Quo enim ardore, quo studio, episcopatus pondera fugere voluerit scio; et tamen haec eadem episcopatus pondera ne mihi deberent imponi, non restitit. Constat ergo quia 490 non me sicut vos diligitis, qui illa me voluistis onera suscipere, quae vobis imponi noluistis. Sed quia vetustam navim vehementerque confractam indignus ego infirmusque suscepi , per omnipotentem Deum rogo, ut in hoc mihi periculo orationis tuae manum porrigas, quia et tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione tribulationum, quas in hac terra patimur, longius statis. Synodicam vero epistolam subsequenti festinatione transmitto, quia latorem praesentium Bacaudam fratrem et coepiscopum nostrum in ipso meae ordinationis initio, multis et gravibus pressus occupationibus relaxavi. Gregorius Theoctistae sorori imperatoris. Mens mea vestrae venerationi quanta devotione substernitur, explere verbis nequeo, nec tamen me prodere laboro, quia et me tacente in vestro corde legitis quid de mea devotione sentiatis. Miror autem quod in me collatas dudum continentias vestras ex hac moderna 491 pastoralis officii continentia distraxistis, in qua, sub colore episcopatus, ad saeculum sum reductus; in qua tantis terrae curis inservio, quantis me in vita laica nequaquam deservisse reminiscor. Alta enim quietis meae gaudia perdidi, et intus corruens, ascendisse exterius videor. Unde me a conditoris mei facie longe expulsum deploro. Conabar namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri, cuncta phantasmata corporis ab oculis mentis abigere, et superna gaudia incorporaliter videre; et non solum vocibus, sed medullis cordis ad Dei faciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; Vultum tuum, Domine, requiram . Nil autem in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene crederem impletum, quod pollicente Domino ex propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terrae . Super enim altitudines terrae sustollitur, qui et ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi per mentis despectum calcat. Sed repente a rerum vertice tentationis hujus turbine impulsus, ad timores pavoresque corrui, quia etsi mihi nil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt, valde formido. Undique causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus deprimor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me . Redire post causas ad cor desidero, sed, vanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum. Ex hoc ergo mihi longe factum est quod intra me est, ita ut obedire nequeam propheticae voci, qua dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor . Sed stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor: Cor meum dereliquit me . Contemplativae vitae pulchritudinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram ; quae etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt. Sed quo judicio, nescio, Lia mihi in nocte conjuncta est, activa videlicet vita; fecunda, sed lippa; minus videns, quamvis amplius pariens. Sedere ad pedes Domini cum Maria festinavi, verba oris ejus percipere; et ecce cum Martha compellor in exterioribus ministrare, erga multa satagere . Expulsa a me, ut credidi, legione daemonum, volui oblivisci quos novi, et ad Salvatoris pedes quiescere; et ecce mihi nolenti atque compulso dicitur: Revertere in domum tuam, et annuntia quanta fecerit tibi Dominus . Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula praedicare, cum jam 492 mihi difficile sit saltem recolere? Pressum namque in hoc honore tumultu saecularium negotiorum, ex eis me esse video de quibus scriptum est: Dejecisti eos dum allevarentur . Neque enim dixit: Dejecisti eos postquam allevati sunt, sed dum allevarentur; quia pravi quique dum temporali, honore suffulti, foris videntur surgere, intus cadunt. Allevatio ergo ipsa ruina est, quia dum gloria falsa subnixi sunt, a gloria vera evacuantur. Hinc iterum dicit: Deficientes ut fumus deficient . Fumus quippe ascendendo deficit, et sese dilatando evanescit. Sic videlicet fit cum peccatoris vitam praesens felicitas comitatur, quia unde ostenditur ut altus sit, inde agitur ut non sit. Hinc rursum scriptum est: Deus meus, pone illos ut rotam . Rota quippe ex posteriori parte attollitur, et in anterioribus cadit. Posteriora autem nobis sunt bona praesentis mundi, quae relinquimus; anteriora vero sunt aeterna et permanentia, ad quae vocamur, Paulo attestante, qui ait: Quae retro oblitus, in ea quae sunt priora me extendens . Peccator ergo cum in praesenti vita profecerit, ut rota ponitur; quia in anterioribus corruens, ex posterioribus elevatur. Nam cum in hac vita gloriam percipit quam relinquit, ab illa cadit quae post hanc venit. Et quidem multi sunt qui sic exteriores provectus regere sciunt, ut per eos nequaquam interius corruant. Unde scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens . Et per Salomonem dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit . Sed mihi haec difficilia sunt, quia et valde onerosa; et quod mens voluntarie non recepit, congrue non disponit. Ecce serenissimus Dominus imperator fieri simiam leonem jussit. Et quidem pro jussione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest. Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suae pietati deputet, qui virtutis ministerium infirmo commisit. Gregorius Narsae patricio. Dum contemplationis dulcedinem alte describitis, ruinae meae mihi gemitum renovastis, quia audivi quid intus perdidi, dum foris 493 ad culmen regiminis immeritus ascendi. Tanto autem me percussum moerore agnoscite, ut vix loqui sufficiam, oculos enim mentis meae doloris tenebrae obsident. Triste est quidquid aspicitur, quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile apparet. Penso enim, ab alto quietis meae culmine corruens, ad quam dejectum exterioris provectus culmen ascendi. Et pro culpis meis in occupationis exsilium a facie dominantis missus, quasi destructae Judaeae vocibus cum propheta dico: Qui consolabatur me, longe recessit a me . Quod vero causae et nominis similitudinem faciendo, per scripta vestra clausulas declamationesque formatis, certe, frater charissime, simiam leonem vocas. Quod eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos saepe catulos, pardos vel tigrides vocamus. Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas recta opera amisi. Nolite ergo me vocare Noemi, id est, pulchram; sed vocate me Mara, quia amaritudine plena sum . Quod autem me dicitis scribere non debuisse, ut in agro Dominico cum bubalis arares , quia in ostenso beato Petro linteo, et bubali et omnes ferae oblatae sunt, scis ipse quia subjunctum est: Macta et manduca . Tu ergo qui easdem bestias necdum mactaveras, cur jam manducare per obedientiam volebas? Aut nescis quia ea de qua scripsisti bestia oris tui gladio occidi recusavit? Quas ergo per compunctionem occidere potueris, de illis necesse est ut in tui desiderii fame satieris. De causa autem fratrum nostrorum, ut scripsisti, ita futurum si Deus adjuvet aestimo, de qua modo serenissimis rerum dominis scribere omnino non debui, quia in ipso initio non est a questibus inchoandum. Sed dilectissimo filio meo Honorato diacono scripsi, ut opportuno tempore eis congrue suggerat, et mihi responsum sub celeritate in dicet. Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, filium meum Marinum, domnam Esiciam, domnam Eudochiam, et domnam Dominicam, 494 mea peto vice salutari. Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno. Epistolas beatitudinis vestrae, ut fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans accepi. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, sed sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit; et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut existimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis, ita ut mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque . Multis enim causarum fluctibus quatior, et tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me . Periclitanti igitur mihi orationis vestrae manum tendite, vos qui in virtutum littore statis, Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque mihi ad iniquitatum mearum cumulum accidit, ut, cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam. Quibus autem hoc in loco terrenarum rerum tumultibus premor, explere verbis nequeo; quod tamen colligere ex brevitate epistolae potestis, in qua ei minus loquor, quem plus omnibus diligo. Praeterea indico quia a serenissimis dominis quantis 495 valui precibus postulavi, ut vos honore restituto, ad sancti Petri apostolorum principis limina venire; et, quousque ita Deo placuerit, hic mecum vivere concedant; quatenus dum vos videre meruero, peregrinationis nostrae taedium de aeterna patria invicem loquendo relevemus. Gregorius Bacaudae episcopo Formiensi. Et temporis necessitas nos perurget, et imminutio personarum exigit, ut destitutis Ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianae Ecclesiae in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cui fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam providentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius, quam Ecclesiae tuae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae jus 496 potestatemque hac praecepti nostri auctoritate transmigrare, ut a praesenti tempore, sicut de propria Ecclesia, debeas cogitare, eique tua competentia disponere; quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus clerique proficiat. Gregorius Petro subdiacono. Gregorius servus Dei, presbyter et abbas monasterii sancti Theodori in Sicilia provincia, territorio Panormitano constituti, insinuavit nobis homines fundi Fulloniaci, juris sanctae Ecclesiae Romanae, fines fundi Gerdimiae, collimitantis eidem praefato fundo Ecclesiae sanctae Romanae, quos quieto jure per innumeros annos possederunt, velle pervadere. Et ideo volumus accedentem te ad Panormitanam civitatem, quaestionem ipsam tali ratione discutere, dominio rei apud possessorem, sicuti hactenus possessum est, videlicet permanente, ut si monasterium praefatum sancti Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussis quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps, etiam si quid 497 sanctae Romanae Ecclesiae competere potuit, patiaris sustinere calumniam, sed quietem eorum inconcussam modis omnibus procurare. Sin vero actores sanctae Ecclesiae non eos possedisse quadraginta annos inconcusso jure monstraverint, sed aliquam intra haec tempora motam fuisse aliquando quaestionem eorumdem finium, electis arbitris, tranquille et legaliter sopiatur. Nos enim non solum nunquam mota suscitari volumus, verum etiam quae prava foris admoventur, sopire modis omnibus festinamus. Ita ergo experientia tua cuncta faciat effectibus mancipari, ne qua post hac hujus rei ad nos quaestio revertatur. Testamentum autem Bacandae quondam xenodochi in ea qua conditum est volumus firmitate persistere. Mense Novembri, indictione nona. Gregorius Bacaudae et Agnello episcopis. Supplicaverunt nobis Hebraei Tarracinae degentes, ut locum quem synagogae hactenus habuerunt, eum illis nostra quoque auctoritate esset habendi licentia. Sed quia pervenit ad nos quod locus ipse sic vicinus esset ecclesiae, ut etiam ad eam vox psallentium perveniret, scripsimus fratri et coepiscopo nostro Petro, ut si ita esset ut vox de eodem loco in ecclesia resonaret, Judaeorum celebrationibus privaretur. Itaque fraternitas vestra cum suprascripto fratre et coepiscopo nostro locum ipsum diligenter inspiciat; et si ita est ut aliquid vobis ecclesiae visum fuerit obfuisse, alium locum intra ipsum castellum praevidete, ubi praefati Hebraei conveniant, quo possint suas sine impedimento ceremonias celebrare. Talem vero fraternitas vestra locum praevideat, si hoc fuerint loco privati, ut nulla exinde in futuro querela nascatur. Praedictos vero Hebraeos gravari, vel affligi 498 contra ordinem rationis prohibemus; sed sicut Romanis vivere legibus permittuntur, annuente justitia, actus suos, ut norunt, nullo impediente disponant, eis tamen Christiana mancipia habere non liceat. Gregorius Clementinae patriciae. Epistolam gloriae vestrae suscipientes, quae de transitu Eutherii quondam magnificae memoriae loquebatur, indicamus non minus animos nostros quam vestros esse tali moerore confusos, eo quod opinionis probatae viros huic paulatim subtrahi mundo conspicimus, cujus ruina in ipsis jam causarum effectibus comprobatur. Sed huic nos solerti decet conversionis cautela subducere, ne sua nos secum pariter ruina circumplicet. Et quidem amicorum nos amissio tanto debet tolerabilius contristare, quanto amissuros nos illos conditio mortalitatis exposcit. Sed tamen amissum carnalis vitae subsidium potens est ille consolari, qui ut ad imeretur permittendo concessit, et ipse ad locum qui destitutus erat consolator accedere. Diaconum vero Anatholium , quem ad vos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus, quam rigoris austeritas facit. Vicedominum enim eum constituimus, cujus arbitrio episcopium commisimus disponendum. Gregorius Joanni episcopo de urbe veteri. Agapitus, abbas monasterii sancti Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere, et non solum in his quae necessitatis 499 tempore aliquod monasterio possint ferre subsidium; verum etiam quod in eodem monasterio missas prohibeatis celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicatis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi; et sepeliri ibidem mortuos, vel celebrari missas, nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de iis quae dicta sunt praedictus vir venerabilis Agapitus deponere compellatur. Gregorius Dominico episcopo Centumcellensi. Officii quidem sacerdotalis est ut viduis ac maritali regimine desolatis impertiri solatia debeatis, ut unde in hoc mundo humana conditione privantur, sacerdotali tuitione possint remedia reperire. Quoniam ergo Luminosa, herilis femina relicta clarissimi Zemarchi tribuni, nostrae se post Deum tuitioni commisit, huic vos solatiari in quo sibi necesse fuerit admonemus, nullusque sit ei de quolibet molestus articulo. Sed quia comitivam illam, quam vir ejus agendam susceperat, nunc Theodoro palatino concedente, ipsi est mulieri, ut peragere debeat, attributum, vel quem ipsi placuerit, donec praesentis indictio is celebretur impletio, nullum eamdem quousque expleat inquietare permittas. Ita ergo facite, ut et Deum vobis faciatis pro rebus talibus debitorem, et noster hujuscemodi de impensis a vobis solatiis propensius animus gratuletur. Gregorius Demetrio episcopo Neapolitano. Stephanus praesentium portitor, cum de quibusdam fidei capitulis ejus a via veritatis nutaret intentio, pro hujus rei dubietate a catholicae se ecclesiae communione suspenderat, donec eum Deus, veritatis judex, ad viam rectitudinis revocaret, quem recepta satisfactione in fide catholica communicasse cognoscas. Sed quia eum quosdam dubietatis suae socios ibidem in Neapolitana civitate habere comperimus, hoc nobis de his quoque praefatus Stephanus pollicitus esse dignoscitur; ut si eorum ambiguitatem animae nostrae interpositionis periculo sanaremus, ipsos etiam ad communionem catholicam sine mora posse vel replicatione converti. Pro qua re praesentibus epistolis admonemus, nostra fide, nostroque sicut ipsi videntur, poposcisse periculo, eos in fidem catholicam communionemque suscipite, quibus potestis modis ad lucem de tenebris revocate. Ne postquam ad nos hujusmodi causa perlata est, si silentio praeterimus, de animabus eorum, negligentiae possimus subire jacturam. Gregorius Balbino episcopo Rosellano. Pervenit ad nos quod Populonensis Ecclesia ita sit sacerdotis officio destituta, ut 501 nec poenitentia decedentibus ibidem, nec baptisma possit praestari infantibus. Hujus igitur tam piae rei tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae, ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae Ecclesiae visitator accedas, ut unum cardinalem illic presbyterum, et duos debeas diacones ordinare. In parochiis vero praefatae Ecclesiae tres similiter presbyteros, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate praevideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae cum digna cautela provideatur Ecclesiae. Gregorius Severo episcopo Aquileiensi. Sicut gradientem per avia, carpentem denuo rectum tramitem tota Dominus aviditate complectitur, ita demum de deserente cognitam veritatis viam majore moerore quam gaudio quondam de convertente laetatus fuerat contristatur, quia minoris excessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem cognita non manere. Aliudque est quod ab errante committitur, aliud quod per scientiam perpetratur. Et nos si quidem quantum incorporatum te jampridem fuisse in unitate Ecclesiae gavisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a catholica societate confundimur. Pro qua re imminente latore praesentium, juxta christia nissimi et serenissimi rerum domini jussionem, ad beati Petri apostoli limina, cum tuis sequacibus venire te volumus, ut auctore Deo aggregata synodo, de ea quae inter vos vertitur dubietate judicetur. Gregorius universis episcopis Italiae. Quoniam nefandissimus Autharit in hac, quae nuper expleta est paschali solemnitate Langobardorum filios in fide catholica baptizari prohibuit, pro qua culpa eum divina Majestas exstinxit, ut solemnitatem Paschae alterius non videret, vestram fraternitatem decet cunctos per loca vestra Langobardos admonere, ut quia ubique gravis mortalitas imminet, eosdem filios suos in Ariana haeresi baptizatos ad catholicam fidem concilient, quatenus super eos iram Domini omnipotentis placent. Quos ergo potestis admonete, quanta virtute valetis eos ad fidem rectam suadendo rapite, aeternam eis vitam sine cessatione praedicate; ut cum ad districti veneritis conspectum judicis, possitis ex vestra sollicitudine lucrum in vobis ostentare pastoris. Gregorius Petro subdiacono. Insinuatum nobis est Marcellum Barunitanae Ecclesiae, ibidem in Panormitana civitate, in monasterio sancti Adriani in poenitentiam deputatum, non solum victus necessitatem pati, sed et nuditatis nimiam sustinere molestiam. Pro qua re necesse habemus strenuitati tuae praesenti jussione praecipere, ut ipsi pro victu et vestimento stratoque ad continentiam, pueroque ejus 503 annonam, quantum prospexeris satis esse, constituas; ut inopia nuditasque ejus tali providentia possint habere consultum, ut ea quae eidem viro deputaveris, tuis postmodum possint rationibus imputari. Ita ergo fac, ut et nostram jussionem impleas, et tu quoque hoc ipsum bene disponendo, hac ipsa possis participari mercede. Praeterea hoc tibi indagandum mandare curavimus, veteri quae jam inoleverat consuetudine postposita, ut si quae civitates in provincia Siciliae pro peccatis per sacerdotum lapsus a pastorali regimine vacare noscuntur, de clero Ecclesiarum ipsarum, vel ex monasteriis, si qui digni ad sacerdotalem locum possunt inveniri, perspicias, et ad nos inquisita primitus morum gravitate transmittas, ut grex uniuscujusque loci per pastoris lapsum inveniri non debeat longo tempore destitutus. Si vero vacantia quidem loca repereris, et nullus tali dignitate ex eadem Ecclesia congruus inveniatur, ad nos similiter inquisitione solerti renuntia, ut Deus quem dignum talibus ordinationibus judicaverit, valeat provideri. Non enim oportet ut unius excessu grex dominicus per praerupta possit sine pastore difluere. Ita enim et locorum ordinatio proveniet, et revertendi lapsis ad gradum priorem, quo melius poeniteant, suspicio non manebit. Gregorius Natali episcopo Salonitano. Gesta quae nobis in concilii vestri confecta secretario direxistis, in quibus archidiaconus Honoratus addicitur, plena esse cognevimus 504 semine jurgiorum, cum uno eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii honorem provehitur, quae tanquam immerita a diaconatus officio removetur. Et sicut justum est ut nemo crescere compellatur invitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio dejiciatur injuste. Verumtamen quia inimica Deo discordia tuas partes excusat, locum et administrationem suam Honorato archidiacono restituas commonemus, atque concordes divinis ministeriis competentia exhibere servitia. Audientiae et quaestioni nostrae, si adhuc inter vos causa nutritur scandali, praedictus archidiaconus occurrat admonitus, atque dilectio tua pro partibus suis dirigat personam instructam, quibus praesentibus solatiante nobis Domino, deposito studio personarum, quae competunt favori justitiae decernere valeamus. Gregorius Honorato diacono Salonitano. Ea quae nobis contra vos tu et episcopus tuus contraria direxistis scripta agnoscentes, doluimus, eo quod inter vos nihil charitas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus; et si illic potest, superante gratia, causa vestri scandali definiri, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita discordia inter vos partes suas armavit, ut in tumore 505 scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam; ut omnia subtili ratione perpensa constituere, quae visa fuerint partibus, debeamus. Scire vero te volumus , quod a te omnia districte quaesituri sumus; quia vel propriae ecclesiae, vel quae de diversis ecclesiis cimelia sunt collecta, sub omni nunc sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cujusquam fraude deperierit, tu in hoc reatu constringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae ejusdem ecclesiae arctius implicaris. Gregorius Natali episcopo Salonitano. Scripta reverentiae tuae, quae processioni nostrae gratias referebant, offerente Stephano diacono, quem direxistis, accepimus; et nimirum valde credenda sunt gratia et studio charitatis impensa, dum pontificatus vestri congaudere ordinem ratio commonebat. Idcirco nos salutationis tuae causa redditi laetiores, conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris onera me aegro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, necessario mentem meam parti laetiori revocavi. Pro qua re reverentiam vestram epistolario sermone deposcimus, ut tam nos quam Christianus grex curae nostrae commissus orationis vestrae solatiis perfruamur, quatenus ea valeamus praesidii firmitate procellas temporum superare. Mense Februario, indictione nona. Gregorius Nonnoso. Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis conjungor. 506 Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo. Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus. Gregorius Gregorio praeposito Italiae. Bonitatem excellentiae vestrae, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi. Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gratiam, et apud serenissimos principes largiatur. Si autem nullae hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete. Quod in omnipotente Domino confido, quia hoc vobis etiam per documentum meae attestationis ostendo. Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quoties usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis. Gregorius Anthemio subdiacono. Insinuatum nobis est ancillas Dei quasdam Nolanae civitatis, in Aboritana domo commorantes, nimiam victus vestitusque penuriam sustinere. Quibus ex praecepto Dei subvenire nos convenit, et inopiam earum, in quantum possumus, donante Domino, sublevare. Propterea experientiae tuae praesenti jussione mandamus, ut de hac praesenti nona indictione, quadraginta in auro eis solidos dare debeas, et deinceps succedentibus indictionibus annuos viginti solidos ministrare, qui tuis possint rationibus imputari. Praeterea Paulino presbytero monasterii sancti Erasmi, quod in latere montis Soractis situm est, sed et duobus monachis in oratorio sancti Archangeli servientibus, quod in Lucullano castro 507 juxta sancti Petri basilicam esse dignoscitur, binos te in praesenti tantummodo solidos dare praecipimus, qui et ipsi tuis rationibus imputentur. Ita ergo fac, ut impensae mercedis tu quoque participium sortiaris. Gregorius Joanni Constantinopoli, Eulogio Alexandrino, Gregorio Antiocheno, Joanni Jerosolymitano, et Anastasio expatriarchae Antiocheno, a paribus. Consideranti mihi quod impar meritis, at toto animo renitens, pastoralis curae pondera portare compulsus sum, caligo moeroris occurrit, et triste cor nihil aliud nisi eas quae videri nil sinunt tenebras videt. Nam quid antistes a Domino, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, apud quem de propriis securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui et sibi iratus, et mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quaereret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia ejus notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime praesumpsissem, fieri intercessor erubescerem, quantae hoc audaciae est, quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me esse per vitae meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido novimus, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati ad deteriora animus provocatur. Et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cujus nunc usque delicta Dominus aequanimiter tolerabat. Cum vero utcunque hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate deterreor. 508 Perpendo quippe quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, operatione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus. Quae videlicet cuncta dum subtili studeo inquisitione perscrutari, ipsa me in singulis latitudo considerationis angustat. Nam sicut praedixi, curandum summopere est ut rector cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat. Quia necesse est ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat, ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida ipsa insequens lutum tenet. Scriptum namque est: Mundamini, qui fertis vasa Domini . Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas in conversationis suae exemplo suscipiunt. Apud semetipsum ergo quantum debeat mundari conspiciat, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae conversationis portat. Hinc divina voce praecipitur , ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. Nec indiscretum quid vel inutile cogitet, qui ad exemplum vitae aliis constitutus ex gravitate semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet. In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos enim Patres in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla Patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis sui limitem pedem operis tendat. Rursum cum me ad consideranda debita pastoris opera confero, perpendo quanta intentione curandum est ut sit operatione praecipuus, quatenus vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Qui enim loci sui necessitate cogitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum 509 cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo praecipit, ostendendo adjuvat ut fiat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion . Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque subditos facilius ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum , ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso discat Conditori suo immolare. Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi, respecto intimo terrore, despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae quoque vocis imperio, in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniatur, quatenus juxta Pauli vocem , Per arma justitiae a sextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae anteriora sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. Non hunc prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluptatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur, ostendat. Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco et torta fieri bysso praecipitur, ut quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus qui aereo colore resplendet adjungitur ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores intimos, sed ad amorem coelestium surgat, ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque ac hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor, cum summa quaeque praedicat, etiam in semetipso suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni habitum moribus defendat. De hac etiam nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium . De hac etiam potestate, qua vitia subigimus, Joannis voce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri . Auro autem, ac hyacintho, et purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum opera ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum simul et proximum 510 diligit, quasi coccus ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro maceretur. Unde et bis tincto cocco torta byssus adjungitur, de terra enim byssus nitenti specie, oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit. Rursum cum me ad considerandum debitum Pastoris verbum ac silentium confero, paventi cura perpendo, quod valde necesse est ut et discretus sit in silentio, et utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui recta libere pertimescunt; et, juxta Veritatis vocem , nequaquam jam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos Dominus per prophetam increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare . Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini . Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione commissi gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in praelio stare, est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori etenim recta timuisse dicere, quid est aliud quam terga tacendo praebuisse? Qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant nunc iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent . Prophetae quippe nonnunquam in sacro eloquio doctores vocantur, qui dum fugitiva esse praesentia indicant, quae sunt ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur. Qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. Clavis quippe apertionis sermo est correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt redarguere . Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est . Hinc per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam . Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium 511 accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos vero si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit , quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni speculatoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Audiatur sonitus quando ingreditur vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur . Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine sonitu praedicationis incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis ejus describuntur inserta? Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam ? Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. Sed considerandum quoque est ut rector cum se ad loquendum praeparat, sub quantae cautelae studio loquatur attendat; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos . Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem . Hinc in sacerdotis veste juxta divinam vocem, tintinnabulis mala punica conjunguntur . Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Tunc ergo tintinnabulis mala punica jungimus, cum per omne quod dicimus unitatem fidei custodimus. Rursum, cum me ad considerandum confero qualis rector in compassione, qualisque esse debeat in contemplatione, perpendo ut et singulis compassione sit proximus, et prae cunctis contemplatione suspensus; quatenus et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens proximorum infima despiciat, aut infimis proximorum congruens appetere alta desistat. Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur ; et tamen illa invisibilium contemplatione suspensa, ad cubile carnalium mentis aciem revocat; et cum sanctum conjugium creandorum sit causa liberorum, aliquid etiam eis et de voluptate largitur, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro . 512 Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem sublevatus ad invisibilia erigit, hunc mentis oculum ad secreta conjugum inflectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul et infimis junctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter ad ima revocatur. Pro hac suae compassione charitatis, iterum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror ? Hinc rursus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus . Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, et in se personam infidelium transfigurans; ut ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis ; quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo attemperare. Hinc Jacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes et descendentes angelos vidit, quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit, et qui intus in contemplatione rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit; exemplum procul dubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc ipsa Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet; imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut etsi jam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, eo valenter recurrit ad summa. In qua videlicet compassione necesse est ut talem se qui praeest exhibeat, cui subjecti quique occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum suarum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant, et hoc, quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio lacrymis orationis lavent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant , qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi universus pastorum ordo signatur? De quibus lex, Paulo disserente, dicit: Non obturabis 513 os bovi trituranti . Quorum quidem nos aperta opera cernimus; sed apud districtum judicem, quae illos posterius maneant in occulta retributione, nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam abluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis vel operis manus lavet. Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo recognoscit, auditis tentationibus et ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. Rursus cum me ad considerandum confero qualis in humilitate, qualisque esse rector debeat in districtione, perpendo, quoniam necesse est ut et bene agentibus sit per humilitatem socius, et contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, quatenus et bonis in nullo se praeferat, et cum pravorum culpa exigit, prioratus sui potestatem agnoscat; ut et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et contra perversorum culpas ex zelo justitiae excrescat. Hinc est namque quod Petrus, auctore Deo, sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et se e ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, se que illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego homo sum . Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset, ostendit . Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Hic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, illic zelus ultionis jus aperuit potestatis. Hinc est quod Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri . Ad quae ideo adjunxit: Fide enim statis. Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, in quo vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se esse fratribus nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum . Et rursus: Nos autem servos vestros per Christum . Sed cum culpam, quae corrigi debuisset, invenit, illico se magistrum esse recoluit, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos ? Summus itaque locus tunc bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur. Bene acceptam potestatem regit, qui et tenere illam novit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa caeteris in aequalitate componi. 514 Sic autem servanda est virtus humilitatis, ut non solvantur jura regiminis; ne dum praelatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam restringere sub disciplinae vinculo non possit; et sic servanda est disciplinae severitas, ne dum plus quam necesse est zelus accenditur, mansuetudo funditus amittatur. Saepe namque vitia virtutes se esse mentiuntur, ut tenacia parcimonia, effusio largitas, crudelitas zelus justitiae, remissio pietas velit videri. Disciplina ergo vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed magna discretionis arte servanda est, et juste consulens misericordia, et pie feriens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus ejus adhibetur ; ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, et per oleum foveantur. Necesse quippe est ut is qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Sit ergo amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans: Quod bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Suscepto itaque pastoralis curae onere, cum cuncta haec atque alia hujusmodi multa considero, videor quod esse non possum, maxime quia hoc in loco quisquis Pastor dicitur, curis exterioribus graviter occupatur; ita ut saepe incertum fiat utrum pastoris officium an terreni proceris agat. Et quidem quisquis regendis fratribus praeest, vacare funditus a curis exterioribus non potest, sed tamen curandum magnopere est ne ab his immoderate deprimatur. Unde recte ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua . Quid enim signant capilli in capite, nisi exteriores cogitationes in mente? Qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt; quae ex negligenti ac torpenti sensu, quia importune prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia ergo cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis relaxent. Unde bene dicitur: Tondentes attondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudinis, et ad quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporalis subditorum vita protegitur, et rursus per moderatam alta cordis intentio non impeditur, quasi capilli in capite sacerdotis servantur, ut cutem cooperiant; et resecantur, ne oculos claudant. Sed 515 hoc in loco hujus discretionis moderamina video servari non posse, quia tanti quotidie casus imminent, ut mentem simul obruant, cum vitam corporalem necant. Unde, frater sanctissime, per venturum judicem rogo, per multorum millium angelorum frequentiam, per Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, sub hoc pastoralis curae onere lassescentem orationis tuae intercessione adjuva, ne suscepta me pondera ultra vires premant. Memor vero quod scriptum est: Orate pro invicem ut salvemini , etiam impendo quod peto. Sed recipiam quod impendo. Dum enim nos vobis per orationis opem conjungimur, quasi ambulantes per lubricum vicissim nobis manum tenemus, fitque ex magna provisione charitatis ut eo singulorum robustius charitas perfigatur, quo in alterum alter innititur. Praeterea, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor. Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur; tota devotione complector, integerrima approbatione custodio: quia in his velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo et epistola, quae Ibae dicitur, erroris plena, reprobatur. Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Scripta quoque Theodoriti, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata refutantur. Cunctas vero quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Quisquis vero praedictarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre per 516 Jesum Christum Filium ejus, qui cum eo vivit et regnat consubstantialiter Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno. Scripta vestrae beatitudinis, uti fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans inveni. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit, et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut aestimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis; ita ut omnem mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque . Tanta me quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna animus nullatenus erigatur. Multis causarum fluctibus quatior, et post illa quietis otia, tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestus demersit me . Periclitanti igitur mihi manum orationis vestrae tendite, vos qui in virtutum littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse, multisque posse lucere perhibetis, aestimationem mihi meam, fateor, in dubietatem maximam perduxistis. Considero namque qui sum, et nihil in me ex hujus boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea. Cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra. Sed quaeso, vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut etsi non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis. Praeterea. sicuti patriarchis 517 aliis patribus vestris, synodicam vobis epistolam direxi; quia apud me semper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod ex voluntate hominum putamini non esse. Latori vero praesentium Bonifacio defensori aliqua injunxi, quae sanctitati vestrae debeat secretius intimare. Amatoris autem vestri beati Petri apostoli vobis claves transmisi, quae super aegros positae multis solent miraculis coruscare. Gregorius Anastasio archiepiscopo Corinthi. Judicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto debent humanis sensibus esse metuenda; ut quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humilis cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illuc obedientibus mentis gressibus prosequatur. Ego autem considerans infirmitatem meam ad apostolicae sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluit operari. Nam fraternitati vestrae, etsi praesens non eveniret occasio, necessario fuerat indicandum quod licet indignum me apostolicae sedi Dominus praeesse dignatus est. Cum ego fieri hoc et causa posceret, et directi a nobis praesentium latoris, id est Bonifacii defensoris, evenisset occasio, curavimus, non solum scriptis fraternitati vestrae, 518 charitatis vota persolvere, sed etiam de ordinatione nostra, quod desiderabile vobis fuisse credimus, indicare. Propterea charitas vestra reciprocis litteris nos de unitate Ecclesiae, et desiderabili nuntio salutis vestrae laetificet, quatenus absentia corporalis, quam nos locorum facit sustinere disjunctio, scriptorum sibi vicissitudine praesentetur. Adhortamur etiam ut quia memoratum superius praesentium portitorem pro necessariis quibusdam causis ad clementissimi principis vestigia destinavimus, et mutabilitas temporis multa solet impedimenta itineris generare, quidquid ei sive in terreni itineris provisione, sive etiam in procuratione navigii necessarium fuerit, vestra sacerdotalis impendat affectio, ut destinatum iter celerius, Domino miserante, valeat explicare. Gregorius Sebastiano episcopo Rhisiniensi. Quamvis nulla merui beatitudinis vestrae scripta suscipere, tamen ego etiam obliviscentem me non obliviscor, negligentem pulso, torpentem amoris stimulis inquieto, ut qui ex semetipso non vult impendere, vel pulsatus sciat reddere quod debet. Praeterea indico suggestionem me apud piissimos dominos summis precibus plenam fecisse, ut virum beatissimum domnum Anastasium patriarcham, concesso usu pallii, ad beati Petri apostolorum principis limina mecum celebraturum solemnia missarum transmittere debuissent; quatenus si ei ad sedem suam minime reverti liceret, saltem mecum in honore suo viveret. 519 Sed quae causa contigerit, ut eadem scripta retinerem, praesentium lator vobis innotescet. Ejusdem tamen domni Anastasii animum cognoscite, et quidquid ei de hac re placuerit, vestris mihi epistolis indicate. Gregorius Aristobolo, expraefecto et antigrapho. Ad explendum affectum meum, fateor, lingua non sufficit; sed quidquid de vobis sentio, vester vobis melius affectus dicit. Quibusdam vero vos adversitatibus laborare audivi. Sed non hac de re valde contristor, quia plerumque navis, quae pervenire ad alta pelagi per prosperitatem poterat, in ipso navigationis initio vento adversante repellitur, sed ad portum repulsa revocatur. Praeterea si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferte, quia plerumque dum proprietas verborum attenditur, sensuum virtus amittitur. Gregorius Andreae illustri. Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si me diligitis, plangite, quia hic hujus mundi tantae occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum. Quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum exoretis rogo. Praeterea sacratissimam clavem a sancti Petri apostoli corpore vobis 520 transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare; nam etiam de ejus catenis interius habetur. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. Gregorius Joanni exconsuli, atque patricio, et quaestori. Bonitatem excellentiae vestrae expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. Sed contra amorem non modice contristor, quia quietem me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis. Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed me a tanto loci hujus periculo qualiter voluerit absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthiciae spathae sunt, et gratia poena. Ecce ubi me patrocinia vestra perduxerunt. Gemo quotidie occupationibus pressus, et respirare non valeo. Sed vos, qui adhuc valetis, mundi hujus occupationes fugite, quia quantum in eo quisque profecerit, tanto, ut video, ab amore Dei amplius decrescit. Praeterea sacratissimam clavem a beati Petri apostolorum principis corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare, nam etiam de ejus catenis interius habet. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. Gregorius Philippo, comiti excubitorum. In quantum homo discutere et investigare judicia superna non sufficit, in tantum sub eis 521 debet cervicem cordis inflectere; ut quia id quod sibi tribuitur quo judicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad repellendum contumax debet inveniri. Unde indignus ego ad suscipienda episcopatus onera, jussioni omnipotentis Dei vestraeque voluntati me subdidi, cui me praeesse largitate magis gratiae quam judicii aestimatione voluistis. Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem, ut gratiam quam indignis famulis ejus impenditis, apud eum invenire multiplicius valeatis. Causas vero Italiae vestra, quaeso, excellentia habeat commendatas, ut dum vos petentibus libenter impenditis, omne quod a Deo petitis quantocius impetretis. Gregorius Romano, patricio et exarcho Italiae. Scribendi ad excellentiam vestram si causa omnino nulla suppeteret, nos tamen esse oportet charitate paterna de vestrae salutis incolumitate sollicitos, ut quod de vobis audire cupimus, internuntiorum frequentia cognoscamus. Praeterea pervenit ad nos, Blandum episcopum Hortensis civitatis longo jam tempore in civitate 522 Ravennate a vestra excellentia detineri. Et fit ut Ecclesia sine rectore, et populus, quasi sine pastore grex, defluat, et ibidem infantes pro peccatis absque baptismate moriantur. Et rursus quia non credimus quod eum excellentia vestra, nisi pro aliqua probabilis excessus causa tenuerit, oportet ut habita synodo palam fiat, si quod in eum crimen intenditur. Et si talis in eo culpa reperitur, quae usque ad degradationem sacerdotii perducatur, aliam necesse est ordinationem inquiramus, ne Ecclesia Dei in his sine quibus eam Christiana non patitur esse religio, inculta ac destituta remaneat. Sin autem excellentia vestra aliter se habere quam de eo quod dicitur esse perspexerit, eum ad Ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat. Mense Martio, indictione nona. Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano. Multi hominum stulti putaverunt quod si ad ordinem episcopatus eveherer, te alloqui et per epistolas frequentare recusarem. Sed 523 non ita est, quia ipsa jam loci mei necessitate compellor, ut tacere non debeam. Scriptum quippe est: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam . Et rursus scriptum est: Speculatorem dedi te domui Israel, audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me . Ex qua videlicet annuntiatione vel retenta vel exhibita, quid speculatorem vel auditorem sequatur, protinus intimatur: Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur; tu autem animam tuam liberasti. Hinc etiam Ephesiis Paulus dicit: Mundae sunt hodie manus meae a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis . Mundus ergo a sanguine omnium non esset, si eis Dei consilium annuntiare noluisset, quia cum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit. Hac igitur consideratione compulsus, velis, nolis, locuturus sum, quia omni virtute aut te cupio salvari, aut de tua morte me eripi. In quo enim habitu fueris recolis, et supernae districtionis animadversione postposita, ad quid sis delapsus agnoscis. Culpam ergo tuam pensa, dum vacat; districtionem futuri judicis, dum vales, exhorresce; ne tunc illam amaram sentias, cum eam jam nullis fletibus evadas. Pensa quod scriptum est: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato . Ad ambulandum quippe in hieme torpor frigoris obsistit, et juxta praeceptum legis, ambulare in Sabbato non licet. Hieme ergo vel Sabbato fugere conatur, qui iram districti judicis tunc appetit fugere, quando ei jam non licet ambulare. Dum vacat ergo, dum licet, animadversionem tanti terroris fuge; pensa quod scriptum est: Omne quod potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, sunt apud inferos, quo tu properas . Teste Evangelio, scis quia divina severitas de otioso sermone nos arguit, et de verbo inutili rationes subtiliter exquirit . Pensa ergo quid factura est de perverso opere, si quosdam in judicio suo reprobat de sermone? Ananias pecunias Deo voverat , quas post, diabolica victus persuasione, subtraxit . Sed qua morte multatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos quos dederat nummos Deo abstulit, considera quanto periculo in divino judicio dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum Deo omnipotenti, cui te sub monachico habitu devoveras, subtraxisti. Quapropter si correptionis meae 524 verba secuturus audieris, quam sint blanda et dulcia in fine cognosces. Ecce, fateor, moerens loquor, et facti tui tristitia addictus, edere verba vix valeo, et tamen animus tuus actionis suae conscius vix sufficit ferre quod audit, erubescit, confunditur, adversatur. Si ergo non valet verba ferre pulveris, quid facturus est ad judicium Conditoris? Fateor tamen quia supernae gratiae esse misericordiam maximam credo, quod te effugere vitam conspicit, et tamen ad vitam adhuc reservat; quod superbientem te videt, et tolerat; quod per indignos famulos suos verba tibi increpationis et admonitionis administrat. Tantum est ut pensare sollicite debeas quod Paulus ait: Exhortamur vos, fratres, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Sed scio quia cum epistola mea suscipitur, protinus amici conveniunt, litterati clientes vocantur, et de causa vitae consilium a fautoribus mortis quaeritur: qui dum non te, sed res tuas diligunt, nulla tibi, nisi quae ad tempus placeant, loquuntur. Tales enim fuerunt, sicut ipse reminisceris, dudum consiliarii, qui ad tanti facinus te perduxerunt delicti. Ut tibi aliquid saecularis auctoris loquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis. Si vero in causa tua hominem consiliarium quaeris, consiliarium, rogo, me suscipe. Nullus tibi fidelior esse ad consilium potest, quam qui non tua, sed te diligit. Omnipotens Deus cordi tuo indicet, cor meum quanto te amore, quantaque charitate complectitur, in quantum tamen divina gratia non offendatur. Nam sic culpam tuam insequor, ut personam diligam; sic personam diligo, ut culpae vitium non amplectar. Si igitur a me amari te credis, apostolorum liminibus praesentare, meque consiliario utere. Si autem esse fortasse in causa Dei nimius credor, et pro zeli mei ardore suspectus sum, cunctam simul Ecclesiam in consilio hujus disceptationis adhibeo, et quidquid omnibus fieri salubriter placet, ego in nullo contradico, sed quod in commune decernitur, laetus impleo, et subscribo. Implentem quae monui gratia te divina custodiat. Gregorius Petro episcopo Terracinensi. Joseph , praesentium lator, Judaeus nobis insinuavit quod de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi 525 castro consistentes convenire consueverant, tua eos fraternitas expulerit, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis, te quoque noscente et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco expulsos se denuo conqueruntur. Sed si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et ad locum quem, sicut praediximus, cum tua conscientia, quo congregentur adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Eos enim qui a religione Christiana discordant, mansuetudine, benignitate, admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur, Oportet ergo ut ad audiendum de vobis verbum Dei benigne conveniant, quam austeritatem quae supra modum extenditur expavescant. Gregorius episcopus servus servorum Dei Petro subdiacono. Pergenti tibi ad Siciliam capitulare quod dedi assidue relegendum est, ut cura maxima esse de episcopis debeat, ne in causis saecularibus misceantur, nisi in quantum necessitas defendendorum pauperum cogit. De monachis vero vel clericis quae in eodem capitulari sunt inserta, nequaquam existimo modo esse movenda. Sed experientia tua tanta haec observatione custodiat, quanta meum desiderium ex hac re valeat adimplere. Praeterea pervenit ad me ab Antonini defensoris temporibus nunc usque in hoc decennio multos a Romana Ecclesia quasdam violentias pertulisse, ita ut quidam publice conquerantur fines suos violenter invasos, mancipia abstracta, res etiam mobiles manu, non judicio aliquo ablatas. In quibus omnibus volo ut experientia tua vehementer invigilet, et quidquid per hoc decennium invenerit violenter ablatum, vel sub nomine Ecclesiae injuste detineri, hoc ei cujus esse cognoverit ex praesentis praecepti mei auctoritate restituat; ne cogatur qui vim pertulit ad me venire, et tanti itineris laborem assumere cum utrum 526 vera dicat hic apud me non possit edoceri. Considerata ergo venturi judicis majestate, omnia cum peccato ablata restitue, sciens quod magnum mihi lucrum reportas, si mercedem potius quam divitias congregas. Plerosque vero cognovimus de amissis mancipiis conqueri: dicentes quia si servus cujuspiam fortasse Dominum suum fugiens, juris ecclesiastici se esse professus est, rectores Ecclesiae protinus hunc ut servum ecclesiastici juris habuerunt, nullo agentes judicio, sed servi vocem manibus defendentes. Quod mihi tantum displicet, quantum a veritatis judicio abhorret. Unde volo ut experientia tua quaecunque ita facta cognoverit, postposita tarditate corrigat, et talia quoque mancipia, si quae nunc in jure ecclesiastico habentur, sicut sine judicio ablata sunt, restitui ante judicium decet; ut si quid in eis sanctae Ecclesiae legitime competit, tunc eorum possessores debeant ordinata actione pulsari. Cuncta. haec irretractabiliter corrige, quia tunc vere beati Petri apostoli miles eris, si in causis ejus veritatis custodiam etiam sine ejus acceptione tenueris. Si quid vero juste conspicis juri ecclesiastico posse competere, cave ne unquam hoc manu studeas defensare; maxime quia et decretum sub anathematis interpositione constitui ne unquam a nostra ecclesia urbano vel rustico praedio tituli debeantur imponi; sed quidquid ratione pauperibus competit, ratione etiam debet defendi, ne dum bona res non bene agitur, apud omnipotentem Deum quod juste a nobis quaeritur, de injustitia redarguatur. Laici autem nobiles vel vir gloriosus precor pro humilitate te diligant, non pro superbia perhorrescant. Et tamen cum eos fortasse contra quoslibet inopes injustitiam aliquam agere cognoscis, humilitatem protinus in erectionem verte, ut eis semper, et bene agentibus subditus, et male agentibus adversarius existas. Sed ita fac ut nec humilitas tua remissa sit, nec auctoritas rigida, quatenus et humilitatem rectitudo condiat, et ipsam tuam rectitudinem humilitas blandam reddat. Praeterea sicut moris fuit ut ad natalem pontificis episcopi convenirent, ad ordinationis meae diem venire eos prohibe, quia stulta et vana superfluitas non delectat. Sed si eos convenire necesse est, in beati Petri apostolorum principis natalem conveniant, ut ei ex cujus largitate pastores sunt gratiarum actiones solvant. Bene valeas. Datum sub die XVII Kalendarum Aprilium, imperatoris Mauricii anno nono. Gregorius Joanni episcopo Ravennati. Si professionem ordinis nostri et locum cujus ministerium gerimus attendamus, oportet nos afflictis, in quantum possumus, comitante justitia subvenire. Quoniam ergo gloriosum virum Maurilionem expraefecto in septis ecclesiasticis insontem residere cognovimus, vestra ei fraternitas, in quantum possibilitas subest, opem ferre festinet. Non quia, quod absit, de viri excellentissimi domni Georgii praefecti justitia dubitamus, aut in aliquo putamus eum rationis tramitem declinare, virum quem in hujus tantae dignitatis administratione, in bonis omnibus habemus expertum; sed quo et gloriosus vir Maurilio expraefecto rationes suas absque suspicione oppressionis exponat, et praedictus excellentissimus vir domnus Georgius praefectus rationes sine laceratione suae opinionis exsequatur. Gregorius Malcho episcopo Dalmatiae. Joannes vir eloquentissimus, consiliarius viri excellentissimi domni Georgii praefecti per Italiam, insinuavit nobis contra Stephanum episcopum Scodrensis civitatis, quorumdam se negotiorum habere controversias, et petiit inter eum et se judicium debere consistere. Propterea fraternitatem tuam praesenti praeceptione curavimus admonendam, ut praedictum episcopum ad eligendum compellas venire judicium. Et quidquid inter praedictum Joannem virum magnificum, et saepe fatum episcopum electorum fuerit sententia definitum, ad effectum perducere non omittas, 528 ut et actor de consecuta justitia gratias referat, et pulsatus cum ad cognitionem deducitur, nihil contra se de illata injustitia conqueratur. Gregorius Anthemio subdiacono. Discedenti tibi mandavimus, et postmodum praeceptis discurrentibus injunxisse me memini, ut curam pauperum gereres. Et si quos illic egere cognosceres, scriptis recurrentibus indicares, et vix de paucis haec facere curasti. Volo autem ut domnae Pateriae thiae meae, mox ut praesentem jussionem susceperis, offeras ad calciarium puerorum solidos quadraginta, et tritici modios quadringentos. Domnae Palatinae relictae Urbici, solidos viginti, et tritici modios trecentos. Domnae Vivianae relictae Felicis, solidos viginti, et tritici modios trecentos. Qui omnes simul octoginta solidi in tuis rationibus imputentur. Summam vero pensionis sub festinatione adducito, et ad paschalem diem, Domino auxiliante, occurrito. Gregorius Felici episcopo Messanensi. Et tibi gratum confidimus, si fratris tui viri venerabilis episcopi Paulini peregrinationis onera releventur, ut ejus regimine communi mercede beati Theodori monasterium in civitate tua fundatum studiosius omnipotenti Deo deserviat. Quod etiam te voluisse facere, jam ejus relatione didicimus. Ideoque rectori patrimonii nostri praecepimus, ut monachos monasterii memorati 529 episcopi perquisitos ad unum congreget, et in eodem monasterio cum iis qui nunc ibi sunt collocare non differat, quatenus eo rectore dignius animarum suarum curam exerceant. Quam rem venerationi tuae innotescendam praevidimus, ne te omisso aliquid in tua contristeris dioecesi ordinari. Gregorius Petro subdiacono. Venerabilis Paulinus episcopus Tauri civitatis, provinciae Brutiorum, nobis asseruit monachos suos occasione dispersos barbarica, eosque nunc per totam vagari Siciliam, et eos quippe sine rectore, nec animarum curam gerere, nec disciplinae sui habitus indulgere. Qua de re praecipimus eosdem monachos te omni cura et sollicitudine perquisitos ad unum reducere, et cum memorato episcopo rectoreque suo in monasterio sancti Theodori in Messanensi civitate posito collocare, ut et hi qui nunc ibi sunt, quos egere rectore comperimus, et illi quos de congregatione ejus inventos reduxeris, in unum possint eo duce omnipotenti Domino deservire. Quam rem venerabili Felici ejusdem civitatis episcopo nos significasse cognosce, ne praeter suam notitiam in dioecesi sibi commissa ordinatum quippiam contristetur. Gregorius Anthemio subdiacono. Joannes frater et coepiscopus noster directo per Justum clericum suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere: sed, et quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere. Propterea experientiae tuae praesenti jussione mandamus, ut neque monacho ulterius de monasterio in monasterium liceat migrare, neque eorum aliquem peculiare quidquam habere permittas. Sed si quilibet hoc praesumpserit, in monasterio in quo ab initio conversatus est, et sui abbatis sub regula de qua fugerat, cum competenti coercitione reddatur, ne si tantam iniquitatem fluxam inemendatamque dimittimus, pereuntium animae a praepositorum anima requirantur. Si quos autem a clericatu in monachicam conversionem venire contigerit, non liceat eis ad eamdem vel aliam Ecclesiam, quarum pridem milites fuerant, sua voluntate denuo remeare, nisi talis vitae monachus fuerit, ut episcopus cui ante militaverat sacerdotio dignum praeviderit, ut ab eo debeat eligi, et in loco quo judicaverit ordinari. Et quia aliquos monachorum 531 usque ad tantum nefas prosiliisse cognovimus, ut uxores publice sortiantur, sub omni eos vigilantia requiras, et inventos digna coercitione in monasteriis quorum monachi fuerunt retransmittas . Sed et de clericis ad monachatum venientibus, sicut supra diximus, peragere non omittas. Ita enim Dei placabis oculos, et impletae mercedis particeps invenieris. Gregorius Leandro episcopo Hispalensi. Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat, quam aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Interque haec omnia turbatus cogor modo in ipsam clavum adversitatem dirigere; modo, curvato navis latere, minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, jamjamque putridae naufragium tabulae sonant. Flens reminiscor quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus tenere non possum. Si ergo me, frater charissime, diligis, tuae mihi orationis in his fluctibus manum tende; ut quo laborantem me adjuvas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas. Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum, quod communem filium Recharedum gloriosissimum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi devotione conversum. 532 Hujus dum mihi per scripta vestra mores exprimitis, amare me etiam quem nescio fecistis. Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra victores proponit, nunc erga eumdem solertius sanctitas vestra evigilet, ut bene coepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam vitae quoque meritis teneat, et quia aeterni regni civis sit operibus ostendat, quatenus post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat. De trina vero mersione baptismatis , nil responderi verius potest quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquia educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Sed quia nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant, dumque quod faciebant faciunt, se morem nostrum vicisse glorientur. Dulcissimae autem mihi fraternitati vestrae Codices direxi, quorum notitiam subter inserui. Ea autem quae in beati Job expositione dicta fuerant, et vobis dirigenda scribitis, quia haec verbis, sensibusque tepentibus per homilias dixeram, utcunque studui in librorum ductum permutare, quae nunc adhuc a librariis conscribuntur. Et nisi portitoris praesentium me festinatio coangustasset, cuncta vobis transmittere sine aliqua imminutione voluissem, maxime quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi, ut ei quem prae caeteris diligo, in meo videar labore desudasse. Praeterea si vobis indulgeri tempora ab ecclesiastica occupatione cognoscitis, quid sit jam scitis; quamvis etiam absentem corpore, praesentem mihi te semper intueor, quia vultus tui imaginem intra cordis viscera impressam porto. Data mense Maii. Gregorius Petro subdiacono Siciliae. Quod responsalem tuum tarde dimisimus, Paschalis festivitatis occupationibus implicati, eum relaxare citius minime valuimus. Causas vero, de quibus indicandum curasti, omnes subtiliter perquirentes, qualiter disposuerimus, inferius cognosces. Cognovimus rusticos Ecclesiae vehementer in frumentorum pretiis gravari, ita ut instituta summa eis in comparatione abundantiae tempore non servetur. Et volumus ut juxta pretia publica omni tempore, sive minus sive amplius frumenta nascantur, in eis comparationis mensura teneatur. Frumenta autem quae naufragio pereunt, per omnia volumus reputari; ita tamen ut a te negligentia ad transmittendum minime fiat, ne dum transmittendi tempus negligitur, damnum ex vitio vestro generetur. Valde autem iniquum et injustum esse prospeximus, ut a rusticis Ecclesiae de sextariaticis aliquid accipiatur, et ad majorem modium dare compellantur, quam in horrea Ecclesiae infertur. Unde praesenti admonitione praecipimus, ut plus quam decem et octo sextariorum modios nunquam a rusticis Ecclesiae frumenta debeant accipi. Nisi forte si quid est quod nautae juxta consuetudinem superaccipiunt, quod minui ipsi in navibus attestantur. Cognovimus etiam in aliquibus massis Ecclesiae 534 exactionem injustissimam fieri, ita ut a septuaginta terni semis, quod dici nefas est, conductores exigantur; et adhuc neque hoc sufficit, sed insuper aliquid ex usu jam multorum annorum exigi dicuntur. Quam rem omnino detestamur, et amputari de patrimonio funditus volumus. Sed tua experientia sive in hoc quod per libram amplius, sive in aliis minutis oneribus, et quod ultra rationis aequalitatem a rusticis accipitur, penset; et omnia in summam pensionis redigat, et prout vires rusticorum portant, pensionem integram et pensantem ad septuagena bina persolvant; et neque siliquas extra libras, neque libram majorem, neque onera supra libram majora exigere debeant; sed per aestimationem tuam, prout virtus sufficit, in summam pensionis crescat, et sic turpis exactio nequaquam fiat. Ne vero post obitum meum haec ipsa onera quae super pensum illata subtraximus, et in capite pensionis fecimus crescere, iterum in quolibet addantur, et inveniatur summa pensionis augeri, et onera adjectionis insuper rustici solvere compellantur, volumus ut securitatis libellos ita de pensionibus facias, quatenus imprimas, dicens tantam pensionem unumquemque debere persolvere, inibi abjectis siliquis, oneribus, vel granaticis. Quod autem ex his minutiis in usum rectoris accedebat, volumus ut hoc ex praesenti jussione nostra ex summa pensionis in usum tuum veniat. Ante omnia hoc te volumus sollicite attendere ne injusta pondera in exigendis pensionibus ponantur. Sed si qua talia inveneris, frange, et nova et recta constitue; quia et filius meus servus Dei Diaconus jam talia invenit quae ipsi displicerent, sed licentiam haec immutare non habuit. Super justa ergo pondera praeter excepta 535 et vilia cibaria, nihil aliud volumus a colonis Ecclesiae exigi. Praeterea cognovimus quod prima illatio burdationis rusticos nostros vehementer angustat, ita ut priusquam labores suos venundare valeant, compellantur tributa persolvere: qui dum de suo unde dare debeant non habent ab auctionariis publicis mutuo accipiunt, et gravia commoda pro eodem beneficio persolvunt, ex qua re fit ut dispendiis gravibus coangustentur. Unde praesenti admonitione praecipimus ut omne quod mutuum pro eadem causa ab extraneis accipere poterant, a tua experientia publico detur, et a rusticis Ecclesiae paulatim ut habuerint accipiatur; ne dum in tempore coangustantur, quod eis postmodum sufficere in inferendum poterat, prius compulsi, vilius vendant, et hoc eis minime sufficiat. Pervenit etiam ad nos quod de nuptiis rusticorum immoderata commoda percipiantur: de quibus praecipimus ut omnia commoda nuptiarum unius solidi summam nullatenus excedant. Si qui sunt pauperes, etiam minus dare debent; si qui autem divites, praefati solidi summam nullatenus transgrediantur; quod nuptiale commodum nullatenus volumus in nostram rationem redigi, sed utilitati conductorum proficere. Cognovimus etiam quod nonnullis conductoribus morientibus parentes sui non permittuntur succedere, sed res eorum ad usus Ecclesiae pertrahuntur; de qua re definimus ut parentes morientium qui in possessione Ecclesiae degunt haeredes eis succedere debeant, nec aliquid eis de substantia morientium subtrahatur. Si vero filios parvulos aliquis reliquerit, quousque ad aetatem talem perveniant ut substantiam suam regere valeant, personae eligantur cautae quibus parentum eorum res tradi debeant ad custodiendum. Cognovimus etiam quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in ejus substantia vindicatur; de qua re praecipimus ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem ut dignum est vindicetur. A commodo autem ejus omnino abstineatur, nisi forte parum aliquid quod in usum exsecutoris qui ad eum transmissus fuerit proficere possit. Cognovimus etiam quia quoties conductor 536 aliquid colono suo injuste abstulerit, hoc quidem a conductore exigitur, sed ei non redditur a quo ablatum est: de qua re praecipimus ut quidquid violenter cuilibet ex familia ablatum fuerit, ipsi restituatur cui ablatum est, et utilitati nostrae non proficiat, ne nos ipsi auctores violentiae esse videamur. Praeterea volumus ut si quando eos qui in obsequio sunt experientiae tuae in aliquibus causis quae fiunt extra patrimonium transmittas, parva quidem commoda ex eis accipiant, sed tamen ita ut in eorum utilitatem proficiant, quia nos sacculum Ecclesiae ex lucris turpibus nolumus inquinari. Jubemus etiam ut hoc experientia tua summopere custodiat, ut per commodum conductores in massis Ecclesiae nunquam fiant; ne dum commodum quaeritur, conductores frequenter mutentur, ex qua mutatione quid aliud agitur, nisi ut ecclesiastica praedia nunquam colantur? Sed et ipsa etiam libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur. Per cellas et cellaria non plus de massis Ecclesiae te accipere volumus, nisi quantum consuetudo est, tua autem quae comparari jussimus, ab extraneis comparentur. Pervenit autem ad nos tres libras auri Petro conductori de Subpatriana injuste ablatas: de qua causa Fantinum defensorem subtiliter require; et si manifeste, injuste, et incompetenter ablatae sunt sine aliqua tarditate restitue. Cognovimus etiam rusticos burdationem quam jam ab eis exactam Theodosius minime persolverat iterum dedisse, ita ut in duplo exacti sint. Quod ideo factum est, quia ejus substantia ad debitum Ecclesiae non sufficiebat. Sed quoniam per filium nostrum servum Dei Diaconum edocti sumus quod ex rebus substantiae ejus possit hoc ipsum damnum sufficienter resarciri, volumus quingentos septem solidos eisdem rusticis sine aliqua imminutione restitui, ne in duplo videantur exacti. Si autem supra damnum rusticorum etiam quadraginta solidi de rebus Theodosii remanent, quos et apud te diceris habere, volumus ut filiae ejus reddantur, ut res suas, quas in pignore dederat, recipere debeat. Cui etiam batiolam patris sui restitui volumus. Campanianus gloriosus magister militum duodecim 537 solidos annuos Joanni notario suo reliquerat ex massa Varroniana: quos dare te annis singulis sine aliqua dubitatione praecipimus nepti Eupli conductoris, quamvis omne mobile ejusdem Eupli perceperit, exceptis duntaxat solidis; dare etiam de solidis illius te volumus solidos viginti quinque. Suppostorium aliquod argenteum, pro uno solido dicitur esse appositum, et calix pro sex solidis dicitur esse appositus. Interrogato Dominico secretario, vel aliis qui scire possunt, debitum recipe, et vascula praefata restitue. Agimus autem gratias sollicitudini tuae, quia de causa fratris mei praecepi tibi ut argentum illius retransmittere debuisses, et sic oblivioni mandasti ac si tibi aliquid ab extremo mancipio tuo diceretur; quod jam vel modo non experientia, sed negligentia tua studeat implere, vel quidquid ejus apud Antoninum fuisse cognoveris, sub omni velocitate retransmitte. De causa Salpingi Judaei, epistola aliqua est inventa quam tibi fecimus transmitti, ut eam relegens, et subtiliter causam ejus, vel viduae cujusdam quae in eodem negotio dicitur implicata, cognoscens, de quinquaginta uno solidis qui reddi debere noscuntur, sicut justum tibi fuerit visum, responsum facias, ita ut res alienae injuste nullo modo a creditoriis defraudentur. Antonino medietas legati sui data est, medietas redimetur: quam medietatem ex communi substantia ei volumus adimpleri, et non solum ei, sed etiam defensoribus et peregrinis, quibus legati titulo aliquid dereliquit; et familiae legatum persolvi volumus, quod tamen ad nos pertinet. Collecta ergo ratione pro nostra parte, id est pro novem unciis persolve. De solidis Ecclesiae Canusinae volumus ut aliquid clericis ejusdem Ecclesiae largiaris, quatenus et ii qui nunc inopiam patiuntur, sustentationem aliquam habeant; et si illic Deus voluerit ordinari episcopum, habeat unde subsistat. De lapsis sacerdotibus vel quolibet ex clero, observare te volumus ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis; sed pauperrima regularia monasteria require, quae secundum Deum 538 vivere sciunt, et in eisdem monasteriis ad poenitentiam lapsos trade; et res lapsorum in eodem loco proficiant, in quo agere poenitentiam traduntur, quatenus ipsi ex rebus illorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita tamen ut eorum stipendium, qui in poenitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari. Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes, vel levitae, vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in poenitentiam volumus, sed res eorum ecclesiastico juri non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant, unde ad poenitendum subsistant, ne si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, onerosi sint. Si qui parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradendae sunt, ut in ipsis juri Ecclesiae conserventur. Ante triennium subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant ut more Romanae Ecclesiae nullatenus suis uxoribus miscerentur. Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur ut nullum subdiaconum facere praesumant , nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eamdem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi. Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerint, nolumus pervenire ad sacrum ordinem, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata. Liberato negotiatori qui se Ecclesiae commendavit, qui habitat in massa Cinciana, annuam continentiam a te volumus fieri. Cujus continentiae summam ipse aestima, qualis esse debeat, ut 539 renuntiata nobis in tuis possit rationibus imputari. De praesenti vero indictione, jam a filio nostro servo Dei Diacono percepi. Fantinum defensorem Joannes Monachus quidam moriens in sex uncias haeredem dimisit, cui hoc quidem quod dimissum est trade, sed contestare eum ut hoc facere ulterius non praesumat. Sed pro labore suo statue quid accipiat, ut ei vacuus labor suus esse non debeat; et hoc meminerit, ut qui Ecclesiae stipendiis subsistit, ad lucra propria non anhelet. Si quid vero sine peccato, sine appetitu concupiscentiae, per eos qui causas Ecclesiae agunt ad Ecclesiam venerit, dignum est ut ex labore suo ipsi vacui esse non debeant, sed nostro servetur judicio qualiter debeant remunerari. De argento Rusticiani causam subtiliter require, et quod tibi justum videtur exsequere. Alexandrum virum magnificum admone, ut causam suam cum sancta Ecclesia decidere debeat. Quod si facere forte neglexerit, eamdem causam cum timore Dei, honestate servata, ut potes, exsequere. In qua re etiam largiri te volumus aliquid; et si potest fieri, quod aliis dandum est, ipsi relaxetur, dummodo causam quam nobiscum habet perexeat. Donationem ancillae Dei, quae lapsa est, et in monasterio data, omni postposita tarditate restitue, quatenus ipse locus, ut superius dixi, rerum ejus stipendia habeat, qui ejus sollicitudinis labores portat. Sed et quidquid ab aliis ex ejus substantia tenetur, recollige, et monasterio praefato trade. Pensiones Xenodochii de via nova, quantas mihi indicasti, quia apud te habes, nobis dirige. Actionario autem, quem in eodem patrimonio deputasti, prout tibi videtur, ei aliquid largire. De ancilla Dei quae cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem, quam fecit reddas. Domum monasterii, quam Antoninus datis triginta solidis a monasterio tulerat, receptis solidis omni postposita tarditate restitue. Amulas onychinas, requisita subtiliter veritate, restitue, quas per portitorem praesentium retransmisi. Saturninum, si vacat, et occupatus apud te non est, ad nos dirige. Felix conductor Domnae Campanae, quem liberum reliquerat, atque esse indiscussum jusserat, dixit sibi a Maximo subdiacono septuaginta duos solidos ablatos, pro quibus dandis asseruit quia omnes res suas quas in Sicilia habuit, vel venundedit, vel apposuit. Sed scholastici dixerunt quod de fraudibus indiscussus esse non potest. Dum tamen ad nos de Campania reverteretur, facta tempestate mortuus est: cujus te volumus uxorem et filios requirere, et quidquid apposuerat, vel vendiderat, apposita 540 absolve, de venditis pretium restitue, et insuper eis aliquod alimentum praebe, quia Maximus eum in Siciliam miserat, et ibi ei quae asserebat abstulerat. Cognosce ergo quae ablata sunt, et uxori filiisque ejus sine aliqua mora restitue. Haec omnia sollicite relege, omnemque illam familiarem tuam negligentiam postpone. Scripta mea ad rusticos quae direxi, per omnes massas fac relegi, ut sciant quid sibi contra violentias debeant defendere ex auctoritate nostra, eisque vel authentica vel exemplaria eorum dentur. Vide ut omnia absque imminutione custodias, quia de his quae tibi pro servanda justitia scribo, ego absolvor, et tu si negligis, obligaris. Terribilem judicem considera venientem; et de adventu illius nunc tua conscientia contremiscat, ne tunc sine causa jam timeat, cum coram illo coelum et terra tremuerit. Audisti quod volo, vide quid agas. Gregorius universis episcopis per Illyricum. Jobinus excellentissimus vir, filius noster, praepositus per Illyricum, scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis, jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat ad eos episcopos qui nunc usque in locis propriis degunt pro sustentatione et stipendiis praesentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus his praeceptum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam, quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium, diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos captivitatis diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos convivendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere. Non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo, et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. Mense Junii, indictione nona. Gregorius Petro subdiacono. Divina praecepta nos admonent diligere proximos sicut nosmetipsos; et cum hac eos praecipiamur charitate diligere, quanto magis debemus his in subsidiis necessitatum carnalium subvenire, ut eorum angustias, si non ex omnibus, saltem aliquibus sustentaculis sublevemus. Quoniam ergo Godiscalchi viri dignissimi filium non solum amissione visus, sed etiam inopia victus egestatem pati conspeximus, necessarium duximus, in quantum possibilitas suppetit, ei praebere consultum. Propterea experientiae tuae praesenti jussione praecipimus ut annis singulis viginti quatuor modios tritici, fabae quoque modios duodecim, et vini decimatas viginti pro sustentatione vitae debeat ministrare, quod tuis postmodum possit rationibus imputari. Ita ergo fac ut praesentium lator nullas de percipiendis Domini donis moras sustineat, et tu bene dispensatae mercedis possis particeps inveniri. Gregorius Virgilio Arelatensi, et Theodoro episcopo Massiliae Galliarum. Scribendi ad fraternitatem vestram reddendique debitae salutationis alloquium, licet nulla congrui temporis vel personarum esset occasio, actum est ut uno in tempore et quae decebant de dilectione proximitatis fraternae persolverem, 542 et quorumdam querimoniam, quae ad nos perlata est, quomodo errantium animae salvandae sint, non tacerem. Plurimi si quidem Judaicae religionis viri in hac provincia commanentes, ac subinde in Massiliae partes pro diversis negotiis ambulantes, ad nostram perduxere notitiam, multos consistentium in illis partibus Judaeorum, vi magis ad fontem baptismatis quam praedicatione perductos. Nam intentionem quidem hujuscemodi et laude dignam censeo, et de Domini nostri dilectione descendere profiteor. Sed hanc eamdem intentionem, nisi competens Scripturae sacrae comitetur effectus, timeo ne aut mercedis opus exinde non proveniat, aut juxta aliquid, animarum quas eripi volumus, quod absit, dispendia subsequantur. Dum enim quispiam ad baptismatis fontem non praedicationis suavitate, sed necessitate pervenerit, ad pristinam superstitionem remeans, inde deterius moritur, unde renatus esse videbatur. Fraternitas ergo vestra hujusmodi homines frequenti praedicatione provocet, quatenus mutare veterem vitam magis de doctoris suavitate desiderent. Sic enim et intentio nostra recte perficitur, et conversi animus ad priorem denuo vomitum non mutatur. Adhibendus ergo est illis sermo, qui et errorum in ipsis spinas urere debeat, et praedicando quod in his tenebrescit illuminet, ut pro his admonitione frequenti mercedem fraternitas vestra capiat, et eos quantum Deus donaverit, ad novae regenerationem vitae perducat. Gregorius Theodoro duci Sardiniae. Justitiam, quam mente geritis, oportet coram hominibus luce operum demonstretis. Juliana siquidem abbatissa monasterii sancti Viti, quod 543 Vitula quondam recordandae memoriae construxerat, insinuavit nobis a Donato officiali vestro possessionem juris praedicti monasterii detentari. Qui dum excellentiae vestrae patrociniis se cingi conspicit, ad examinandum judicium venire contemnit. Sed nunc gloria vestra praecipiat eumdem officialem cum praedicta ancilla Dei arbitrale subire judicium, quatenus quidquid eorum de tali controversia arbitrorum judicio fuerit diffinitum, effectui mancipetur; ut id quod se amittere sive retinere perspexerit, non hoc virtutis opere fieri, sed legis justitiae debeat reputari. Praeterea et Pompeiana religiosa, quae monasterium in domo propria construxisse dignoscitur, questa est matrem quondam generi sui defuncti testamentum ejus velle cassare, quatenus ultimum filii ejus arbitrium ad irritum deducatur. Pro qua re charitate paterna gloriam vestram necessarium duximus adhortandam, ut piis se causis salva justitia libenter accommodet, et quidquid his juris ratio tribuit, benigne jubeat custodiri. Dominum autem petimus ut viam vitae vestrae propitius dirigat, dignitatemque susceptam administrationis prosperitate disponat. Gregorius Honorato diacono. Quia regiminis locum licet immeriti suscepimus, oportet ut fratrum nostrorum necessitatibus, in quantum facultas suppetit, concurramus. Januarius ergo metropoleos Caralis frater et coepiscopus noster, veniens huc in Romanam civitatem, edocuit nos Theodorum gloriosum magistrum militum, qui ducatum Sardiniae insulae suscepisse dignoscitur, multa illic contra piissimorum dominorum jussa peragere, quibus plurima gravamina possessorum, vel civium imperii sui, competenti clementia vel mansuetudine submoverunt. Pro qua re volumus ut apto tempore piissimis dominis, juxta id quod provinciales 544 praedictae insulae juste et competenter postulant, suggeras; dum et antea ad Edancium gloriosum magistrum militum, jam per indictionem septimam tunc ducem Sardiniae, sacra imperialia concurrerunt, quibus omnia praeceperunt gravia nunc capitula submoveri, quatenus eorum jussa de pietatis largitate procedentia a ducibus quos in tempore praeesse contigerit inconcussa serventur, mercesque eorum ad administrantibus non debeat dissipari; ut quietam sub imperio clementi dominorum vitam transigant, et consultum quod subjectis suis tranquilla mente tribuunt, in adventu aeterni judicis multiplicata compensatione recipiant. Gregorius Anthemio subdiacono. Sicut regiminis locum Deo, ut ipsi placuit, disponente suscepimus, ita nos oportet de commissis nobis animabus esse sollicitos. Comperimus autem in insula Eumorphiana, in qua situm beati Petri apostolorum principis oratorium esse dignoscitur, multos virorum cum mulieribus suis diversorum patrimoniorum illuc pro necessitate feritatis barbaricae refugisse: quod importunum judicavimus, ut dum alia refugiorum loca vicina sint, cur ibidem cum monachis debeant mulieres habitare? Propterea praesenti jussione praecipimus experientiae tuae ut a praesenti tempore nullam illic ulterius mulierem, sive ecclesiastici juris sit, sive cujuslibet alterius, habitare commanereve permittat, sed refugium sibi, cum sicut praedictum est, tot loca vicina sint, ubi maluerint, ipsi provideant, ut omnis exinde mulierum conversatio submoveatur; ne si, quae in nobis est, curam gerere desistamus, atque inimici laqueis obviare, nos exinde, quod absit, si quid diversi contigerit, culpabiles existamus. Praesentium itaque latori Felici abbati mille quingentas 545 plumbi libras, de quo in eadem insula egere dignoscitur, dare non differas, quod tuis postmodum, cum totius quantitatis ratio noscetur rationibus imputetur . Ita ergo fac ut te ipse provideas, si in ejusdem insulae fabrica expendi utiliter valent. Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante decem et octo annorum tempora suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in Romanam urbem transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire. Gregorius universis monachis in Christi monte insula constitutis. Pervenit ad nos nulla vos monachicae regulae praecepta custodire: pro qua re compulsi sumus praesentis praecepti portitorem Horosium abbatem ad vos dirigere, ut omnia acta vestra subtiliter exquirens, quaeque ei recta fuerint visa disponat, et nobis quae ab eo ordinata fuerint renuntiet. Proinde admonemus ut omnem ei obedientiam praebeatis; et quidquid disposuerit, velut a me dispositum, cum debita reverentia custodite. Gregorius Symmacho defensori. Filius meus Bonifacius diaconus dixit mihi quod experientia tua scripsisset monasterium quondam ab Labina religiosa femina constructum paratum existere, ut in eo debeant monachi ordinari. Et quidem laudavi sollicitudinem tuam; sed volo ut excepto eo loco qui jam 546 in eamdem rem dimissus est, locus alter debeat provideri; ita tamen, ut pro incertitudine temporis locus super mare requiri debeat, qui aut loci dispositione munitus existat, aut certe non magno labore muniri valeat, ut illuc monachos transmittamus, quatenus insula ipsa, quae monasterium nunc usque non habuit, etiam in hujus conversationis via meliorari debeat. Ad quam rem implendam atque providendam Horosium abbatem, praesentis praecepti portitorem, direximus, cum quo tua experientia littora Corsicae circumeat; et si cujuslibet personae privatae locus talis inveniri dignus potuerit, dignum parati sumus pretium dare, ut possimus aliquid firme constituere. Cui praefato Horosio injunximus ut in Gorgoniam insulam pergat, cum quo tua experientia pariter eat; et mala omnia quae illic cognovimus admissa ita vindicate, ut per ultionem vestram praefata insula etiam in posterum maneat correcta. Hujus insulae monasteria saepe fatus abbas Horosius instituat, atque ita ad nos remeare festinet. Ita igitur experientia tua faciat, ut ex utraque re, id est vel providendo in Corsica monasterio, vel corrigendis monachis in Gorgonia, non nostrae, sed voluntati omnipotentis Dei parere festines. Praeterea volumus ut sacerdotes qui in Corsica commorantur prohiberi debeant ne cum mulieribus conversentur, excepta duntaxat matre, sorore, vel uxore, quae caste regenda est. Tribus vero, de quibus praedicto filio meo Bonifacio diacono tua experientia scripsit, quia vehementer egent, quidquid eis sufficere aestimas, impende; quod nos in tuis postmodum rationibus imputabimus. Data mense Julio. Gregorius Felici episcopo Sipontino. Pervenit ad nos quod Canusina ecclesia ita sit sacerdotii officio destituta, ut nec poenitentia ibidem decedentibus, nec baptisma praestari possit infantibus. Hujus igitur tam piae rei 547 tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae ecclesiae visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare; quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate pervideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae condigna cautela provideatur ecclesiae. Gregorius Joanni episcopo Surrentino. Religiosis desideriis facile est praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Et quoniam Savinus abbas monasterii sancti Stephani insulae Capris suggessit nobis se sanctae Agathae Martyris reliquias jam olim apud se habere concessas, et in monasterio suo vult ipsa sanctuaria collocari, ideo ad praedictum monasterium te jubemus accedere, et, si ibidem nullum corpus constat humatum, praedicta sanctuaria solemniter collocabis, ut devotionis suae potiatur effectu. Gregorius Anthemio subdiacono. Non solum frequentibus praeceptionibus, sed etiam praesentem te saepius monuisse me memini, ut illic vice nostra, non tantum pro utilitatibus ecclesiasticis, quantum pro sublevandis pauperum necessitatibus fungereris, et eos magis a cujuslibet oppressionibus vindicares. Praesentium ergo lator Gaudiosus insinuavit nobis ab actoribus sanctae Romanae, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae sibi violentiam irrogari, asserens quod filios suos viri praedictae Ecclesiae velint vindicare. Oblatis etenim ab eo documentis, agnovimus Siricam uxorem praesentium portitoris, ab Ecia quondam gloriosae memoriae, Morenae cuidam feminae titulo donationis fuisse largitam, et ab eadem Morena per epistolam manumissam; et ideo indecens esse credimus ut 548 progeniti ex libera muliere filii ad servitium retrahantur. Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, exuto a curis animo, diligenter intendat, quatenus si documenta nulla sunt ab Ecclesiae parte quae documentis hujus hominis debeant obviare, ab ejus se molestia sine aliqua retractatione suspendat. Durum enim est ut si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab Ecclesia quam tueri has oportuerat revocentur. Iterum ergo atque iterum experientiam tuam necessario submonemus, ut illic si quae inter pauperes et Romanam Ecclesiam sanctam quaestiones vertuntur, omni mentis integritate discutiat, sicque patrimoniales utilitates peragat, ut a benignitate justitiae non recedat. Gregorius Petro subdiacono. Festivitatibus sanctorum desiderabiliter insistentes, praesentis praeceptionis nostrae paginam ad experientiam tuam necesse duximus dirigendam, indicantes ei oratorium beatae Mariae, quod nuper in cella fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse dignoscitur, Augusto mense disposuisse nos, adjuvante Domino, summopere dedicari, quatenus coepta nostra, operante Domino, debeant consummari. Sed quia cellae ipsius tenuitas exigit, debere nos in ipsa diei festivitate concurrere; propterea volumus ut ad celebrandam dedicationem dare debeas ad erogandum pauperibus, in auro solidos decem, vini amphoras triginta, agnos ducentos, olei orcas duas, berbices duodecim, gallinas centum, quae tuis possint rationibus postmodum imputari. Statim ergo fieri haec nulla morae interjectione constitue, ut vota nostra, Deo auctore, celerem sortiantur effectum. Gregorius Severo episcopo. Fraternitatis tuae edocti sumus epistola, in persona Ocleatini de electione episcopatus 549 aliquos consensisse, quem quoniam nos non concedimus, in ejus non debent immorari persona. Sed habitatoribus ejusdem civitatis edicito, ut si in eadem Ecclesia dignum ad hoc opus invenerint, in ipsius cuncti electionem declinent. Alioquin praesentium tibi portitor personam, de qua ei diximus, indicabit, in cujus debeat fieri electione decretum. Vos etenim in ejusdem visitationem Ecclesiae estote solertes atque solliciti, ut et res ejus illibatae serventur, et utilitates vobis disponentibus more solito peragantur. Gregorius Arsicino duci, clero, ordini et plebi Ariminensis civitatis. Dilectionis vestrae quam sit in exspectatione pontificis prona devotio, directae relationis textus insinuat. Sed quia ordinatorem vehementer in his oportet esse sollicitum, nostrae in hoc utique cura deliberationis invigilat. Ideoque charitatem vestram scriptis praesentibus admonemus, ut nullus se debeat pro Ocleatini ad nos fatigare persona; sed si in eadem civitate qui ad hoc sit utilis invenitur, ita ut a nobis reprehendi non possit, vestra concurrat electio. Si vero ad hoc dignus inventus non fuerit, nos in quo pariter debeatis praebere consensum, praesentium diximus portitori. Vos autem unanimes orate fideliter, ut quincunque fuerit ordinandus, et vobis utilis possit existere, et dignum Deo nostro sacerdotale exhibere servitium. Gregorius Anthemio subdiacono. Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio necessitatibus clementem Dominum reperimus. Palatina siquidem femma illustris, continua hostilitate insinuavit se plurimis necessitatibus subjacere. Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, uti pro sustentatione ejus 550 annuos triginta solidos dare non differat, qui tuis postmodum possint rationibus imputari. Ita ergo fac ut et tu bene ministrando mercedis commmodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas. Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Perusiae. Miramur, carissimi fratres in Christo, quare Ecclesiam Dei tanto tempore absque Rectore conspicitis, ac de vestro totiusque plebis regimine minime cogitatis. Notum est enim, quod grex, si pastoris cura defuerit, per avia gradiatur, et ob hoc facilius inimici laqueos insidiantis incurrat. Unde necesse est de his qui Ecclesiae militant unum, habito timore Domini, perquirere, qui Pastoris ministerium possit digne suscipere, atque illic, protegente Domino, sacramentorum divinorum dispensator insistere, quatenus et pro filiis Ecclesiae vestrae purae quotidie mentis holocaustum offerat, et viam gregi, quomodo ad supernam patriam gradiatur, ostendat. Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae. Dei prae oculis vos indesinenter habere timorem, ac sectari justitiam submissa hostium colla testantur; sed ut gloriam vestram in eadem prosperitate gratia Christi custodiat, quaecunque perperam committi cognoscitis, celeri, sicut consuevistis, prohibitione compescite, ut armis justitiae praemuniti, hostiles impetus fidei virtute, quod est tutius culmen virtutis, superetis. Marinianus siquidem Turritanae civitatis frater et coepiscopus noster nobis lacrymabiliter indicavit civitatis suae pauperes omnino vexari, et 551 commodalibus affligi dispendiis. Insuper et religiosos ecclesiae suae homines gravem ab hominibus Theodori magistri militum sustinere molestiam, ac pati corporales injurias; et quod ad hoc usque prorumpitur, ut in carcerem, quod dici nefas est, retrudantur, se quidem etiam in causis ad Ecclesiam suam pertinentibus a praefato glorioso viro graviter impediri. Quae quam sint, si tamen vera sint, reipublicae disciplinae contraria, vos scitis. Et quia haec omnia vestram excellentiam convenit emendare, salutans eminentiam vestram exposco, ut ea ulterius fieri non sinatis, sed ex opere illi jubete diligere, ut ab Ecclesiae se laesione removeat et nullus eorum in angariis seu commodis ultra quam sinit ratio praegravetur, aut si quae causae fuerint, non potentatus metu, sed legali ordine finiantur, Ita igitur quaeso, aspirante vobis Domino, haec omnia praeceptionis vestrae interminatione corrigite, ut si non rectitudinis contemplatione, saltem formidine vestrae jussionis a talibus se gloriosus Theodorus, vel homines ejus abstineant, quatenus quod ad laudem vestram proficiat et mercedem in partibus vobis commissis possit florere cum libertate justitia. Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae. Si ipse Dominus noster viduarum se maritum, orphanorumque patrem Scripturae sacrae profitetur testimonio, nos quoque membra corporis ejus ad imitandum caput summo debemus mentis affectu intendere, et, salva justitia, orphanis et viduis praesto, si necesse sit, esse. Et quia insinuatum est nobis Catellam religiosam feminam habentem filium suum hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari, de ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre, salva justitia, non declinet, sciens quod de hujuscemodi rebus et Dominum sibi debitorem faciat, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim praedictae feminae, sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur. Oro autem Dominum, 552 qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat. Gregorius Januario episcopo Caralis Sardiniae. Licet fraternitas vestra zelo justitiae se in diversorum tuitionem congruenter impendat, proniorem tamen eam credimus prorsus existere in eorum solamina quos el nostra commendat epistola. Pompeiana igitur religiosa femina per hominem suum suggessit multa se quorumdam hominum sustinere assidue irrationabiliter gravamina, et ob hoc nobis supplicasse dignoscitur ut nostris eam vobis commendaremus apicibus. Propterea salutantes fraternitatem tuam, debito charitatis affectu praedictam vobis feminam necessario duximus commendandam, ut, comitante justitia, in nullo eam fraternitas tua contra aequitatem gravari permittat, nec aliqua inconsulte pati dispendia. Sed si quas eam habere causas contigerit, in electorum judicio, altercando ventiletur contentio, et quaecunque fuerint definita, ita tranquille ad effectum vobis solatiantibus perducantur, ut et vobis pro tali opere merces inhaereat, et nostris apicibus commendata gaudeat se invenisse justitiam. Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae. Pastoralis regiminis necessitate compellimur ut orphanorum viduarumque causis solertius quam curis caeteris insistamus. Insinuatum vero nobis est Catellam religiosam feminam, habentem filium hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari. De ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam, ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre salva justitia non declinet, sciens quod de hujusmodi rebus et sibi Dominum faciat debitorem, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim 553 praedictae feminae sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur. Oro autem Dominum qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat. Gregorius Anthemio subdiacono. Sicut res ad jus Ecclesiae pertinentes amittere non debemus, ita alienas appetere incivile esse nihilominus judicamus. Et quoniam edocti sumus domum Petronii notarii sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore praesidemus, a Constantio tunc defensore irrationabiliter titulatam, experientiae tuae praesentis praecepti pagina demandamus ut, omni excusatione vel dilatione omissa, deposito titulo eamdem domum praesentium latrici Theodorae relictae antedicti Petronii sine mora restituas, ne, quod absit, viduis inde praejudicium oriatur, unde consolationis debent invenire solatium. Gregorius Felici episcopo Messanensi. Consuetudines quae Ecclesiis gravamen noscuntur inducere nostra nos decet consideratione remittere, ne illuc aliqua cogantur inferre, unde sibi inferenda debent potius exspectare. Clericorum siquidem vel aliorum consuetudinem te oportet illibatam servare, eisque annis singulis quae sunt consueta transmittere. Nobis autem de caetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus. Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus; sed eas, ne quod 554 exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari, et id fraternitati tuae transmisimus singillatim. Sed quia charitatem tuam ad nos venire velle cognovimus, scriptis praesentibus admonemus ut ad veniendum non debeas laborem assumere; sed ora pro nobis, ut quanto nos itineris intervalla dissociant, tanto animis nostris adinvicem Christo adjuvante simus in charitate conjuncti, quatenus nos alterna obsecratione juvantes, susceptum officium venturo integrum judici resignemus. Gregorius Petro subdiacono. Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio petitionibus Dominum clementem reperimus. Pastorem siquidem, qui nimia visus imbecillitate laborat, habentem conjugem, duoque mancipia, qui et cum Jonatha quondam gloriosa fuerat, plurimis cognovimus necessitatibus subjacere. Propterea experientiam tuam per praesentis praecepti paginam admonemus, uti pro sustentatione ejus annuos tritici modios trecentos, necnon et fabae modios totidem dare non differas, quae postmodum possint tuis rationibus imputari. Ita ergo fac ut et tu bene ministrans mercedis commodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas. Mense Augusto. Gregorius Anthemio subdiacono. Fuscus archiater, ardore fidei provocatus, preces effudit, dicens Opilionem diaconum servum Dei, et Crescentium, clericos, Venafranae 555 Ecclesiae, oblitos timorem futuri judicii, ministeria antefatae Ecclesiae Hebraeo cuidam, quod dici nefas est, vendidisse: id est, in argento calices duos, coronas cum delphinis duas, et de aliis coronis lilios, pallia majora sex, et minora septem. Et ideo mox ut praesentem jussionem experientia tua susceperit, memoratos ecclesiasticos ad se faciat indifferenter occurrere; et requisita veritate, si ita, ut suggestum est, constiterit, memoratum Hebraeum, qui, oblitus vigorem legum, praesumpsit sacra cimelia comparare, per judicem provinciae faciat conveniri, et sine aliqua mora antefata ministeria reddere compellatur, ut ex eis saepe fatae Ecclesiae nihil possit imminui. Suprascriptos autem diaconum vel clericos, qui tantum nefas commiserunt, in poenitentia religare non differas, ut tale tantumque delictum suis lacrymis possint diluere. Gregorius Petro subdiacono Siciliae. Sicut studii nostri esse condecet a litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent, ita necesse est nostram provisionem, quemadmodum negotia eorum disponi debeant ordinare, ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Praesentium itaque lator abbas Joannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia. Pro qua re experientiam tuam per praesentis scripti paginam admonemus, quatenus cum Fausto, qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat, loqui debeat. Cujus si pronam ad hanc rem compereris voluntatem, ei monasterii ipsius generaliter debeas constituto salario commendare negotia. Expedit enim parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates cellae per negligentiam non pereant, et servorum Dei mentes ad opus dominicum liberiores existant. Gregorius Universis episcopis per Siciliam. Fraternitatis vestrae diu jam probata devotio tanto nos compellit pro vobis caute providere, quanto vos astruit, audito nostrae Ecclesiae damno, studiose concurrere. Cognovimus quosdam in Sicilia insula, simulantes se sedis apostolicae defensores, de frumento vos in angariis aliisque rebus affligere, necessarioque duximus eorum fallaciae scriptis praesentibus obviare. Ideoque fraternitatem vestram charitate debita salutantes, magnopere commonemus, ut nullo modo talibus deinceps apud vos locus subripiendi remaneat; sed quisquis ille est, si revera sedis nostrae fuerit notarius vel defensor, nisi nostra ad vos specialiter vel rectoris nostri patrimonii scripta detulerit, nullis per nomen Ecclesiae nostrae potiatur angariis; nec aliqua vobis ab eo gravamina imponi permittatis, sed suis utilitatibus iter suum propriis, ut novit, disponat expensis. Nec quemquam ab eo in locis istis patiamini molestari. Haec etenim quae nostris apicibus pro vestra vestrorumque quiete inhibuisse cognoscimur, sic constantius conservate, ut hoc exuti gravamine, divinis obsequiis devoti ac paratiores inveniri valeatis. Gregorius Petro subdiacono. Egentibus nostrae commendationis auxilio, oportet nos, in quantum ratio patitur, benigna mente praebere subsidium. Proinde experientiae tuae Cyriacum et Joannam conjugem ejus, praesentium portitores, nostra praeceptione duximus commendandos, quatenus a nullo eos contra justitiam opprimi vel gravari permittas. Sed ubi necesse fuerit, tuis, annuente justitia, solatiis perfruantur, ut, salva aequitate, nostram sibi in 557 omnibus commendationem te concurrente prodesse laetentur. Quia vero praefata femina, pro eo quod post acceptas sponsalitias arrhas, ex Judaea ad Christianam religionem conversa est, dicitur sustinere molestiam, et eamdem causam jam dictam asseruit et finitam, experientia tua diligenter exquirat; et si causam judicatam cognoverit, nullam exinde querelam adversus suprascriptam feminam ulterius quolibet modo reserpere permittat. Sed quae judicata sunt, modis omnibus conserventur, ne ob id quod meliorem partem elegisse dignoscitur, malornm hominum controversiis quatiatur. Gregorius Petro subdiacono. Quia fratres et coepiscopos nostros in Sicilia insula commorantes ad beati Petri Apostoli natalitium diem convenisse voluimus, scriptis praecedentibus agnovisti. Sed quia ea causa quae cum viro magnifico Justino expraetore dicitur eorum iter interim praepedivit, et quia jam tempus veniendi et redeundi non sinit, eos nolumus ante hiemem fatigari. Gregorium vero Agrigentinum, et Leonem Catanensem, et Victorem Panormitanum per omnia nos volumus ad nos ante hiemem proficisci. Quinquaginta vero auri libris nova frumenta ab extraneis compara, et in Sicilia in locis in quibus non pereant repone, ut mense Februario illuc naves quantas possumus dirigamus, et eadem ad nos frumenta deferantur. Sed etsi nos transmittere cessamus, ipse naves provide, et ad nos, auxiliante Domino, Februario mense transmitte haec eadem frumenta, exceptis duntaxat frumentis, quae nunc mense Septembri, vel Octobri, juxta consuetudinem transmitti praestolamur. Ita ergo experientia tua faciat, ut sine alicujus vexatione coloni ecclesiastici frumenta congregentur, quia tantum hic parva nativitas fuit, ut, nisi auxiliante Deo frumenta de Sicilia congregentur, fames vehementer immineat. Naves vero, quae commendatae Ecclesiae sanctae semper fuerunt, in omnibus tuere, ad quod tibi etiam directae gloriosi viri Leonis exconsulis epistolae concurrunt. Multi vero huc veniunt, qui terras aliquas, vel insulas in jure Ecclesiae nostrae, in emphyteosim sibi postulant dari, et aliquibus quidem negamus, 558 aliquibus vero jam concessimus. Sed tua experientia sanctae Ecclesiae utilitatem conspiciat, memor quod ante sacratissimum beati Petri apostoli corpus potestatem patrimonii ejus acceperit. Et licet hinc scripta decurrant, quod utilitatem patrimonii impedit, fieri nullo modo permittat, quia nec nos sine ratione aliquid dedisse reminiscimur, vel dare disponimus. Gregorius Petro subdiacono. Quanto apostolicae sedi ab Ecclesiis reverentia caeteris exhibetur, tanto eam in earum decet esse tuitione sollicitam. Et quia domus vel fines atque possessiones Taurominitanae juri Ecclesiae pertinentes ab actionariis dicuntur nostrae Ecclesiae contra rationis ordinem occupatae, experientiae tuae praesentis hujus praecepti pagina deputamus, quatenus, cognita veritate, si ita est, cuncta quae occupata didiceris in ante fatae Ecclesiae pristina jura restituas. Quia vero pervenit ad nos, vivente adhuc Victorino episcopo, ejusdem Ecclesiae perisse pecunias, ad earum requisitionem te Secundino fratri et coepiscopo nostro volumus praebere solatia, et utilitatibus ejusdem Ecclesiae in quo necessarium fuerit salva aequitate concurrere. Ita etenim cuncta quae in hujus praecepti pagina continentur effectui mancipare festina, ut de aequitate servata praefati episcopi relationibus ipse lauderis. Gregorius Gennadio patricio, et exarcho Africae. Sicut excellentiam vestram hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet eam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare, quatenus ejus ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis adversariis 559 catholicae Ecclesiae pro Christiano populo vehementer obsistitis, et ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda, si valuerint, Christiani corporis membra transfundant. Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam, Domino eis adversante, colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat. Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una juxta eorum electionem civitate resideat, quatenus adeptae dignitatis meliori genio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex concilio vero Numidiae, si qui desiderarint ad apostolicam sedem venire, permittite; et quilibet eorum vitae contradicere voluerit, obviate. Magno profectu excellentiae vestrae apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum Ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum enim largita munera ad nominis sui gloriam conspicit revocari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae dignitatem viderit ampliari. Persolventes praeterea paternae charitatis affectum, Dominum petimus, qui brachium vestrum ad comprimendos hostes forte efficiat, et mentem vestram, zelo fidei velut mucronem gladii vibrantis exacuat. Gregorius Gennadio patricio et exarcho per Africam. Si non ex fidei merito , et Christianae religionis gratia tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant, cum sciamus etiam haec antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, 560 Deo largiente, victorias, non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente, descendat. Ubi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio? Quae et bella vos frequenter appetere, non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat. Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futura coelestium gaudiorum participatione glorificant. Plurima enim pro pascendis ovibus beati Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonii ejus, propriis nudata cultoribus, largitis Datitiorum habitatoribus, restaurasset. Quaecunque igitur illi Christiana mente confertis, horum retributionem per spem in futuro judicio sustinetis. Quamobrem praesentium quoque latorem Hilarum eminentiae judicavimus commendandum vestrae, ut in his quae sibi necessaria, justitia tamen praeeunte, suggesserit, solitum ei impendatis affectum. Persolventes autem paternae charitatis alloquium, petimus Dominum Salvatoremque nostrum, qui eminentiam vestram pro solatio sanctae reipublicae misericorditer protegat, et ad dilatandum per finitimas gentes nomen ejus magis magisque brachii sui firmitate confortet. Gregorius Gaudioso magistro militum Africae. Sicut lucernae lumen per collimitantia quaeque quo lucet loca diffunditur, ita cujuslibet personae bonorum actuum probitas non solum quo degit, sed per diversas provincias, fama loquente, cognoscitur, ut quoniam praesentiae nulla potest esse notitia, hoc discursus opinionis efficiat, quod rei veritas per praesentiam poterat exhibere. Didicimus enim diversos judices, qui ad ministrandam Africanam Provinciam diriguntur, summa gloriam vestram familiaritate diligere. Quod non procederet, nisi apud eosdem judices mentis ejus sinceritas appareret, ut adeptam administrationem 561 consilii vestri participatione disponerent. Et quidem maximas Deo gratias referimus, cum tales habere proprios provincias habitatores agnoscimus qui ingenita nobilitate polleant, et potentibus viris adhaereant, provincialibusque suis ad remedium, adepta temporum opportunitate, consistant. Persolventes itaque paternae charitatis affectum praesentium latorem, quem illuc ad ordinandas res pauperum direximus, vestrae gloriae commendamus, quatenus ei in quo necesse fuerit, salva justitia, tribuatis. Oro autem Dominum, qui vitam vestram in omni bono custodiat, actusque vestros misericordiae suae dono disponat. Gregorius universis episcopis Numidiae. Si quando, charissimi in Christo fratres, inter virentes segetes zizaniorum quaedam se infert importuna commistio, hanc radicitus necesse est cultoris manus adimat, ne futurus fecundae segetis fructus possit intercipi. Et nos ergo, qui, licet indigni, dominici agri culturam suscepimus, ab omni zizaniorum scandalo ingenuam reddere segetem festinemus, quatenus ager Domini reditu abundantiori fructificet. Petiistis etenim per Hilarum chartularium nostrum a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quas a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit . Et nos quidem juxta seriem relationis vestrae, consuetudinem, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis, caeterisque capitulis; exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo clericorum eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus. Sufficiat autem illis commissae sibi plebis tantummodo curam gerere, non autem etiam illos antistites quos catholica fides in Ecclesiae sinu 562 et edocuit et genuit ad obtinendi culmen primatus anteire. Vos ergo, fratres charissimi, admonitiones nostras zelo charitatis dominicae praevenite, scientes quod districtus judex ad examinandum deducturus est cuncta quae gerimus, et unumquemque nostrum non ex praerogativa sublimioris gradus, sed ex operum meritis approbabit. Quaeso ergo, vosmetipsos invicem alterna pace diligite in Christo, et haereticis vel inimicis Ecclesiae uno cordis intuitu obviate. De proximorum animabus estote solliciti: ad fidem quos valetis praedicatione charitatis, praetenso etiam terrore futuri judicii, suadete, quoniam pastores constituti estis, et Dominus gregum ab iis quibus commisit pastoribus fructum multiplicati gregis exspectat. Qui si proprii gregis augmentum, adhibito studio diligentiori, prospexerit, multiplicibus profecto vos coelestis regni muneribus decorabit. Persolvens praeterea fraternae dilectionis alloquium, oro Dominum, qui vos animarum pastores, quos elegit, ante se dignos efficiat, et hic actus nostros quos in futura vita digne suscipiat, ipse disponat. Gregorius Leoni episcopo in Corsica. Pastoralis nos cura constringit Ecclesiae sacerdotis moderamine destitutae sollicita consideratione concurrere. Et quoniam Ecclesiam Saonensem ante annos plurimos, obeunte ejus pontifice, omnino destitutam agnovimus, fraternitati tuae visitationis ejus operam duximus injungendam, quatenus tuis dispositionibus ejus possit utilitas profligari. In qua etiam Ecclesia vel ejus parochiis diaconos atque presbyteros tibi concedimus ordinandi licentiam. De quibus tamen tui sit studii diligentius perscrutari, ut eorum personae a sacris nullo modo canonibus respuantur. Sed quos fraternitas tua tanto dignos ministerio perspexerit, eorumque mores et actus huic ordinationi concordare cognoverit, eos auctoritatis nostrae permissione ad praedictum promoveat licenter officium. Cunctis igitur rebus superscriptae Ecclesiae ut proprium te volumus uti pontificem, usque ad secundam nostram epistolam. 563 Ita ergo in omnibus his diligens esto ac sollicitus, ut tua dispositione utilitates ecclesiasticae salubriter modis omnibus Deo valeant auctore disponi. Gregorius Martino episcopo in Corsica. Justa poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et Ecclesiae non desit sollicitudo pastoris. Et quoniam Ecclesia Tanatem, in qua dudum fuerat honore sacerdotali tua fraternitas decorata, ita est delictis facientibus hostili feritate occupata atque diruta, ut illuc ulterius spes remeandi nulla remanserit, in Ecclesia Saonensi, quae jam diu pontificis auxilio destituta est, cardinalem te, secundum petitionis tuae modum, hac auctoritate constituimus sine dubio sacerdotem. Ita ergo studio vigilanti cum Dei amore secundum canonum praecepta, cuncta dispone vel ordina, ut et fraternitas tua suis desideriis se gaudeat fuisse potitam, et Ecclesia Dei alterno gaudio repleatur cardinalem te suscepisse pontificem. Gregorius clero et nobilibus Corsicae a paribus. Etsi vos multo jam tempore sine pontifice esse Dei Ecclesiam non doletis, nos tamen de ejus regimine 564 cogitare, et suscepti cura compellit officii, et vestrae quamplurimum charitas dilectionis astringit, scientes quod in ejus gubernationibus animarum vestrarum simul consistat utilitas. Nam si gregi pastoris cura defuerit, facile laqueos insidiatoris incurrit. Ea de re quoniam Ecclesia Saonensis sacerdotis diu est auxilio destituta, necessarium duximus Martinum fratrem et coepiscopum nostrum ibidem cardinalem constituere sacerdotem, Leoni vero fratri et coepiscopo nostro operam ejus visitationis injungere. Cui etiam in ea parochiisque ipsius presbyteros atque diacones concessimus ordinandi licentiam, eumque rebus ejus, quousque illic fuerit, ut proprium pontificem uti permisimus. Ideoque scriptis praesentibus admonemus, uti praefatum visitatorem charitas vestra cum omni devotione suscipiat, eique obedientiam in iis quae rationi conveniunt, sicut Ecclesiae decet filios, exhibete, quatenus omnia quae ad utilitatem suprascriptae pertinere cognoscuntur Ecclesiae, vestra valeat suffultus devotione implere. Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus Mevaniensi Ecclesiae. Quoties res aliqua pluribus agenda committitur, dum quisquis dissentit ab altero, dispendiis potius quam utilitatibus aditus reseratur. Quod nos providentes, ne hoc vestrae contingere possit Ecclesiae, ejus curam utilitatesque Honorato presbytero ad praesens committendas elegimus, quatenus res utilitatesque Ecclesiae per eum et procurari valeant, et modis omnibus custodiri. 565 Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, quatenus, ut vobis possit ordinari sacerdos, invicem vestrae voluntatis in unius digna electione concordet assensus, nec amplius Dei Ecclesiam officio patiamini vacare pontificis. Quousque vero Ecclesiae ipsi sacerdos fuerit ordinandus omnem supradicto presbytero, sicut diximus, sollicitudinis ejus curam commisimus. Ita ergo se vestra dilectio in his omnibus exhibere festinet, ut amorem vos Ecclesiae habere, pronae devotio mentis ostendat. Gregorius Laurentio episcopo Mediolanensi. Scripta fraternitatis vestrae suscipiens, gratias omnipotenti Deo retuli, qui desiderabili me sospitatis ejus nuntio relevavit. Quod autem perhibetis ab exactione patrimonii Siciliae provinciae juri sanctae cui Deo auctore praesidetis Ecclesiae certam redhiberi pecuniae quantitatem, pro eo quod ab actoribus sanctae Romanae Ecclesiae illo in tempore patrimonii Ecclesiae vestrae celebrabatur exactio, necessarium fuit, juxta tenorem scriptorum a vobis directorum, acceptarum illatarumque pecuniarum summam inspicere, et totius ratiocinii meritum subtiliter indagare; quibus perspectis, nihil a sancta Romana Ecclesia Ecclesiae vestrae allegatum est redhiberi. Sed quia dum Constantius diaconus vester ad ea quae objecta a nostris fuerant aliud allegavit, examen negotii venit in dubium, quod subtilius poterat ventilari si qua persona existeret cum qua definiri aliquid stabiliter potuisset. Proinde necesse est ut sanctitas vestra hac de re personam instituat, cum qua Romana Ecclesia aliquid debeat solide definire, ut sive nihil debet, ex judicio pateat; seu aliquid debuit et restituit, persona quam instituitis securitatem solemniter emittat Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae. Scriptis tuis cor nostrum laetificasse dignosceris, quod te mandatorum nostrorum memorem fuisse testatus es. Et quia memoriter retinemus ea quae nos fraternitati tuae mandasse commemoras, quemadmodum disponendum sit ubi voluntatis nostrae exspectatur auctoritas, scriptis praesentibus breviter respondemus. Liberatus igitur, de quo nobis tua fraternitas indicavit, qui diaconii fungi perhibetur officio, si a decessore tuo non factus est cardinalis, ordinatis a te diaconibus nulla debet ratione praeponi; ne eos quos consecrando probasse cognosceris, reprobare supponendo quodam modo videaris. Praedictum itaque Liberatum, quem reprimendus ambitionis inflat spiritus, omni instantia ab intentus sui pravitate compesce, et ultimum inter diaconos stare constitue, ne dum se illicite praeferri contendit, immeritus loco in quo nunc situs est judicetur. Cujus tamen si obedientia fueris invitatus, et eum post haec cardinalem facere volueris, nisi pontificis sui cessionem solemni more meruerit, abstinendum ab omni incardinatione memineris, quoniam aequitati convenire non ambigis ut aliis servare non differas quod ipse quoque tibi servari desideras. Gregorius Hilaro monacho Africae. Felicissimus atque Vincentius diacones Ecclesiae Lamigensis, oblata petitione, quae 567 tenetur in subditis, suggesserunt, ab Argentio ejusdem civitatis episcopo gravem se injustitiam pertulisse, et accepto praemio Donatistas in Ecclesiis fuisse praepositos, eumque inter alia non leve aliud facinus, quod dici nefas est, commisisse commemorant. Propterea experientiae tuae praesentis praecepti pagina duximus injungendum, quatenus praefatum episcopum idoneae satisfactioni committere non omittas, tuaque instanlia in locis illis fiat ex more concilium, et omnia secundum oblatae petitionis textum canonice coram positis partibus subtili indagatione perquirantur. Et quaecunque eorum judicio fuerint terminata, te exsequente modis omnibus compleantur. Ita ergo cum omni te vivacitate huic causae volumus praebere instantiam, ut ad examinanda quae jussimus nulla possit subnecti dilatio, sciturus non in levem te offensam incurrere, si nostra quacunque excusatione lentata fuerit praeceptio. Gregorius Gennadio patricio Africae. Droculfus praesentium portitor de hostibus ad rempublicam veniens, opinionis vestrae, quae longe lateque diffusa est, bono succensus, ad excellentiae vestrae obsequia summo desiderio festinavit occurrere. Et quoniam nostra se apud vos poscit epistola commendari, paterna dulcedine salutantes, petimus ut eum, sicut Deus vobis in cor miserit ac utile fuerit, excellentia vestra ordinare dignetur, quatenus bona quae de vobis etiam positus adhuc inter hostes audivit, in se valeat experiri, et excellentiae vestrae ejus quoque ante omnipotentis Dei oculos inter caeteras merces accrescat.
(Grat. dist. 94, cap. 1) (undique enim fluctus intrant, et quotidiana ac valida tempestate quassatae putridae naufragium tabulae sonant) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 46.) (Psalm. XXVI, 8) (Isai. LVIII, 14) (Psal. LXVIII, 3) (Isai. XLVI, 8) (Psal. XXXIX, 13) (Genes. XXIX) (Luc. X, 39 seq.) (Marc. V, 19) (Psal. LXXII, 18) (Psal. XXXVI, 20) (Psal. LXXXII, 14) (Phil. III, 13) (Job. XXXVI, 5) (Prov. I, 5) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 47.) (Thren. I, 16) (Ruth. I, 20) (Amos. VI, 13) (Act. X, 13) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 48.) (Psal. CXVIII, 107) (Psal. LXVIII, 3) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 25; l. IV, c. 25.) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 14.) (Caus. 16, q. 4, cap. 2) (Grat. dist. 39, cap. 3) (Cf. Paul. Diac. l. III, c. 12; Joan. Diac. l. IV, c. 38.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.) (Grat. dist. 74, cap. 2) (Extra de officio Arch. c. 3) (Grat. dist. 74, cap. Gesta) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 3.) (Caus. I Q., cap. Necesse est) (Isai. LII, 11) (Exod. XXVIII, 22, seq.) (Isai. XL, 9) (Levit. VII, 33, seq.) (II Cor. VI, 7) (I Petr. II, 9) (Joan. I, 12) (Joan. X, 12, 13) (Isai. LVI, 10) (Ezech. XIII, 5) (Thren. II, 14) (Tit. I, 9) (Malach. II, 7) (Isai. LVIII, 1) (Act. II, 4) (Exod. XXVIII, 35) (Psal. CXXXI, 16) (Marc. IX, 49) (Rom. XII, 3) (Exod. XXVIII, 33) (II Cor. XII, 2, seq.) (I Cor. VII, 2) (II Cor. XI, 29) (I Cor. IX, 20) (II Cor. V, 13) (III Reg. VII, 24, 25) (I Cor. IX, 9) (Act. X, 26) (Act. V, 3, seq.) (II Cor. I, 23) (I Thess. II, 7) (II Cor. IV, 5) (I Cor. IV, 21) (Grat. dist. 41, cap. 6) (Luc. X, 33, seq.) (Ezech. XLIV, 20) (Jac. V, 16) (Psal. CXVIII, 107) (Psal. LXVIII, 3) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 23; l. IV, c. 25.) (Cf. Joan. Diac., l. I, c. 64.) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 50.) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 51.) (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 54.) (Isai. LVIII, 1) (Ezech. III, 17) (Act. XX, 26, 27) (Matth. XXIV, 20) (Eccle. IX, 10) (Matth. XII, 36) (Act. V, 2, seq.) (Caus. 17, q. 1, can. 3) (Considera judicium Dei, quod mereatur qui semetipsum Deo vovit, continuoque, mundi desideriis irretitus, mentitus est quod vovit.) (II Cor. VI, 1, 2, seq.) (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 44 et 48.) (Ivo part. I, cap. 285) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Sup., ep. 40.) ( qualibet occasione) (Grat. 16, q. 1, can. 32; et 27, q. 1, can. 39) (Grat. de Consecr. dist. 4, can. 89) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 32.) (Grat. 16, q. 6, can. 5) (Grat. 16, q. 10) (Grat. dist. 31, can. Ante triennium) (Grat. dist. 28, can. Nullum) (Cf. Joan., Diac., l. II, c. 59.) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 16.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.) (Grat. 20, q. 1, can. 5) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 24.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 60.) (Grat. 23, q. 4, can. 48) (Grat. 23, q. 4) (Grat. dist. 12, can. 8) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.) (Vide l. III, ep. 64.)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER SECUNDUS. Mense Septembri, indictione X. 569 EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM NOTARIUM. Tropaeanis monachis, si religiose vivant, modis omnibus subveniendum. EPISTOLA II. AD PRAEJECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos. EPISTOLA III. AD VELOCEM MAGISTRUM MILITUM. Ut Ariulphum Langobardorum ducem, si ad Romanas vel ad Ravennates partes excurrat, a tergo insequatur. EPISTOLA IV. AD SABINUM SUBDIACONUM. Hortum Feliciani monasterio ancillarum Dei tradendum. EPISTOLA V. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Basilicam, percepta prius legitima et secura dote, consecrandam. EPISTOLA VI. AD NEAPOLITANOS. In Demetrii ob nefanda crimina depositi locum, absque mora et discordia, episcopum eligant. EPISTOLA VII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Vices suas in Sicilia gerat, reservatis tamen majoribus causis. EPISTOLA VIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Ne aegrotanti Clerico consueta negentur stipendia. EPISTOLA IX. AD NEAPOLITANOS. Paulum experiantur diutius; humili charitate ipsi jungantur; quem tandem, si fructum animarum fecerit, atque ita Deus inspiret, episcopum obtinebunt. EPISTOLA X. AD PAULUM EPISCOPUM NEAPOLIT. Sic interea fungatur episcopalibus muniis, ut Neapolitanorum testimonia et vota firmentur. 576 EPISTOLA XI. AD NEPESINOS. De Leontio illuc transmisso, ut ei obediant. EPISTOLA XII. AD CASTORIUM EPISCOPUM ARIMINENSEM. De oratorio sanctae crucis consecrando. EPISTOLA XIII. AD IMPORTUNUM EPISCOPUM ATTELLANUM Suffraganeum episcopum monet de presbytero a se, ut in quadam dioecesis illius ecclesia proesit, deputato. EPISTOLA XIV. AD JOANNEM EPISCOPUM VELITRANUM. Episcopi sedes in tutiorem locum transfertur. 579 EPISTOLA XV AD PAULUM EPISCOPUM. Paulum, cui Neapolitanam Ecclesiam commiserat, de reditu citius cogitantem, ut ibi perseveret hortatur. De Petro diacono respondet, nihil illi timendum, nullumque apud se fore locum subreptioni. EPISTOLA XVI AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Paulinum Taurianensem episcopum Ecclesiae Liparitanae praeficit. EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet. EPISTOLA XVIII. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Increpato de assiduis conviviis Natali, ut Honoratum archidiaconum suo loco restituat jubet. EPISTOLA XIX. AD UNIVERSOS DALMATIAE EPISCOPOS. Quid in causa Natalis et Honorati actum sit explicat. EPISTOLA XX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Exposita iterum eadem causa, Antonino praecipit ut ad Honoratum loco suo restituendum Natalem hortetur: hunc, ni pareat, primum usu pallii, deinde communione privet. Restituto tandem Honorato, personam mittat episcopus; ipse vero archidiaconus Romam veniat, uterque causam dicturi. Advocatur etiam pro Malcho episcopo fidejussor. EPISTOLA XXI. AD JOBINUM ILLYRICI PRAEFECTUM. Vastatam a barbaris provinciam ejus regimine recreari gaudet. Patrimonii rectorem commendat. Natali episcopo ne opem contra justitiam ferat hortatur. EPISTOLA XXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ILLYRICI. Joannis episcopi ordinationem confirmat. EPISTOLA XXIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Gratulatur quod unanimi omnium consensu electus sit. Ipsum ex more pallio donat, et vicariatu apostolicae sedis. Ad pastorale munus summa prudentia et charitate implendum hortatur. EPISTOLA XXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ut laudatum a Felice presbyterum diligenter examinet, eumque Romam, si episcopatu dignum perspexerit, mittat. EPISTOLA XXV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanae Ecclesiae visitationem delegat, ut tum Ecclesiam illam tueatur, tum ex ipsius clero idoneum sacerdotem eligi procuret. EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ecclesiae Nepesinae visitationem injungit. EPISTOLA XXVII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Bonum quod dono Conditoris in corde concipitur, celeri ac firma devotione complendum. Si quis contra nos calumnias molitur, ad Deum tota spes mentis inflectenda. EPISTOLA XXVIII. AD STEPHANUM CHARTULARIUM. Monachos duos sui status desertores jubeat retrudi; monasterio consuetudines novas imponi non sinat. EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur. EPISTOLA XXX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. De dubia Suanensium fide, ac de parato Ariulphi exercitu monet. EPISTOLA XXXI. AD CUNCTOS MILITES NEAPOLITANOS. De obedientia Constantio tribuno exhibenda. EPISTOLA XXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. De patrimonii regimine plurima praecipit, in quibus elucent justitia, religio, prudentia, et liberalis erga egenos animus; familiaris quoque in Petrum dilectio facile advertitur. EPISTOLA XXXIII. AD JUSTINUM PRAETOREM. Ut, deposita omni suspicione, Leoni episcopo a falsis criminationibus plenissime purgato charitatem omnem et congruam reverentiam exhibeat. EPISTOLA XXXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Eusebium abbatem, quem imprudenter afflixerat, consoletur. EPISTOLA XXXV. AD JOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Gratulatur ob exhibita Castorio episcopo infirmo charitatis officia. Hunc ad se per Siciliam transmitti petit. Suffraganeorum antistitum, quos a Roma dividebant hostes interpositi, Ravennati curam committit. 599 EPISTOLA XXXVI. AD EUSEBIUM ABBATEM. Ipsum de superbia arguit, quod redditam a Maximiano episcopo gratiam et communionem respueret. Eidem erogat solidos centum. EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM SQUILLACINUM. Joannem ea lege Squillacinum episcopum instituit, ut ad Lissitanam Ecclesiam revertatur, si illam ab hostibus liberam effici contigerit; abstineat ab illicitis ordinationibus, susceptumque pastoris officium digne gerat. EPISTOLA XXXVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Crotoniensis Ecclesiae, post antistitis obitum, visitationem et curam mandat. EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM CROTONAE. Ut Joanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem. EPISTOLA XL. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ut de causa Viulandi contra Gravinianum, amota dilatione, judicet. EPISTOLA XLI. AD CASTORIUM EPISCOPUM. Ne Castorius episcopus ejusve successores, mortuo Ariminensi abbate, res monasterii describant aut administrent; ne alium ab eo quem congregatio poposcerit abbatem ordinent; ne in monasterio missas publicas faciant. EPISTOLA XLII. AD LUMINOSUM ABBATEM. Scribit omnia gravamina a monasterio illius ablata, ut ibi divinum opus summa tranquillitate ac devotione peragatur. EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Trium vacantium Ecclesiarum visitationem injungit. EPISTOLA XLIV. AD LUCILLUM EPISCOPUM. Ut clericos suos terrarum Africanae Ecclesiae quas tenebant, pensionem absque mora cogat persolvere. EPISTOLA XLV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanam et Misenatem Ecclesias unit, ac utriusque Pontificem constituit Benenatum. EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quod ejus epistolis non responderit, morbum causatur. Hortatur ut Romani animum ad pacem cum Ariulpho ineun lam inclinet. De schismaticis Istriae episcopis ad unitatem compellendis, se ad impp. scripturum asserit. Ordinatum non esse iterum ordinandum. Monendum de Neapolitanae urbis periculo Exarchum. Misericordiam prius fidelibus quam Ecclesiae hostibus faciendam. Se de Natalis episcopi correctione consolatum. A Malcho episcopo dudum patrimonii rectore rationes deposcit. EPISTOLA XLVII. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatoriae de ordinatione sua epistolae dilationem eximia charitate compensari. Virtutum hanc matrem quam variis effert laudibus inconcussa stabilitate tenendam. Ut Romanae Ecclesiae privilegia defendit, sic singulis quibusque Ecclesiis sua jura servat. EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Maximianum Pudentianae Ecclesiae antistitem, adunato concilio, deponendum, si, pecunia corruptus, Donatistam episcopum in civitate sua fieri permisit. Alia quaedam privata negotia privatim definienda. Donatistarum haeresim dilatari gemit, ac ne ad illam Catholici deficere permittantur, succendit pastoralem zelum. EPISTOLA XLIX. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM. Auditis de Januario episcopo querelis, Joannem notarium mittit qui partes ad judicium compellat, et quae judicata fuerint exsequatur. Januarium ob id maxime increpat, quod nulla, nisi propriae injuriae causa, Isidorum excommunicaverit. 614 EPISTOLA L. AD JOANNEM EPISCOPUM. Desolatam ab hostibus trium Tabernarum Ecclesiam unit Velitranae. EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. Frustra de persecutione gloriari schismaticos. Damnatis tribus capitulis, nihil in fide immutatum. Ex Italiae flagellis, quod ipsa erraverit, non recte inferri. Pelagii librum mittit, quem si puro corde perlegant, illos ad Ecclesiam filios suos invitantem reversuros confidit. EPISTOLA LII. AD NATALEM EPISCOPUM. Profana quibus indulgebat convivia, et sacrae lectionis negligentiam non bene ab ipso excusari. De exhortationis studio gratulatur. Se laudatum dolet. Non modo ad Ecclesiam haereticos, sed et illos qui intra Ecclesiam sunt ad vitae rectitudinem revocandos. De spreta sua et decessoris sententia queritur; parcit tamen ad ordinem reverso, summamque in judicanda illius causa spondet aequitatem. EPISTOLA LIII. AD HONORATUM DIACONUM. Ut Venantio chartas exconsulatus, oblatis XXX auri libris, postulanti apud impp. faveat. EPISTOLA LIV. INCIPIT EPISTOLA SANCTI LICINIANI EPISCOPI DE LIBRO REGULARUM, AD SANCTUM GREGORIUM PAPAM URBIS ROMAE DIRECTA. Librum Regulae pastoralis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria celebrent, nisi ordinentur nonnunquam minus periti. Libros in Job, aliosve morales a Gregorio conscriptos postulat.
Gregorius Petro notario.
Monasterium sancti Archangeli, quod Tropaeis est constitutum, indicante praesentium portitore, victus habere necessitatem didicimus. Ideoque experientia tua diligenter invigilet; et si ejusdem loci monachos bene se tractare noveris, in quibus eos necessitatem habere manifesta veritate patuerit, eis subvenire hac auctoritate suffultus, modis omnibus festinabis, sciturus tuis esse rationibus quidquid nostra praeceptione praebueris imputandum. Sed et terrulam Ecclesiae nostrae vicinam sibi, quam solidum unum et tremisses duos pensitare asserunt, si ita est, libellario nomine ad summam tremissis unius habere concede. Studii ergo tui sit haec omnia ita complere, si, sicut diximus, ejus loci monachi in Dei servitio, sicut decet, solerter perstiterint. Gregorius Praejecto episcopo Narniensi. Pervenit ad nos, peccatis imminentibus, in civitate vestra Narniensi mortalitatem omnino grassari, 570 quae res nos nimis addixit. Quamobrem salutantes fraternitatem tuam modis omnibus, suademus ut a Langobardorum sive Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione sive exhortatione nulla ratione cessetis, et maxime a gentilium et haereticorum, ut ad veram rectamque fidem catholicam convertantur. Sic enim aut divina misericordia pro sua eis forsitan conversione, et in hac vita subveniet; aut si eos migrare contigerit, a suis, quod et magis optandum est, transient facinoribus absoluti. Gregorius Veloci magistro militum. Et pridem expressimus gloriae vestrae quia milites illuc erant parati venire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola vestra significaverat, haec eos hic causa retinuit. Nunc vero utile est visum ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat. Et occasione inventa, cum gloriosis filiis nostris Maurilio et Vitaliano loquere, et quaecunque vobis Deo adjutore pro utilitate reipublicae statuerint, facite. Et si huc vel ad Ravennates partes, nec dicendum Ariulphum cognoveritis excurrere, vos a dorso ejus ita sicut viros decet fortes, laborate, quatenus opinio vestra ex laboris vestri qualitate amplius in republica, Deo auxiliante, proficiat. Illud tamen prae omnibus admonemus, 571 ut familiam Maloin, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso Maurilio magistro militum esse noscuntur, sine aliqua mora vel excusatione relaxes, quatenus venientes illuc homines praedicti viri cum eis sine aliquo impedimento debeant ambulare. Gregorius Sabino subdiacono. Officio pietatis impellimur monasteriis provida consideratione ferre consultum, ne hi qui in servitio Dei deputati esse noscuntur, necessitatem aliquam, quod avertat Dominus, possint sustinere. Ideoque experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, ut hortum quondam Feliciani presbyteri positum in regione prima, ante gradus sanctae Sabinae, excusatione postposita, monasterio Euprepiae, in quo ancillarum Dei congregatio esse dignoscitur, jure proprietario possidendum tradere sine ambiguitate festinet, quatenus nostrae beneficio largitatis in Dei servitio, ipso quoque suffragante, securis mentibus perseverent. Gregorius Felici episcopo Messanensi. Januarius subdiaconus Ecclesiae Messanensis petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in civitate Messanensi basilicam se pro sua devotione fundasse, quam in honorem sancti Stephani et Pancratii, atque Eupli desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae dioecesis civitatis jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est a praesentis anni tributis liberos fiscalibus solidos decem, et reliqua de substantia sua sibi tantummodo usumfructum retineat. Quae omnia diligenter inquire; et si eorum quae offeruntur redituum quantitas, vel quae tempore mortis reliquerint, sartis 572 tectis, et luminaribus, necnon alimoniis servientium annua possunt praestatione sufficere, reipsa munificentia sit gestis municipalibus alligata. Quod si haec quae diximus per sollicitudinem tuam impleta non fuerint, de propria substantia quanti interfuerit utilitati Ecclesiae te vel haeredes tuos satisfacturum esse non dubites. His igitur procuratis, benedictio optata proveniat. Nec ante dedicationis munus impertias, quam superius comprehensus fuerit ordo donationis impletus, enuntiaturus ex more nihil illic conditoris juri ulterius jam deberi, nisi processionis gratia, quae Christianis omnibus in commune debetur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis. Gregorius clero, nobilibus, ordini et plebi consistentibus Neapoli. Quamvis spiritualium sincera devotio filiorum pro matre Ecclesia nullius adhortationis indigeat, verumtamen ne se neglectam existimet, epistolari debet alloquio provocari. Propter quod dilectionem vestram commonitione paternae charitatis aggredior, ut profusis lacrymis Redemptori nostro unanimiter gratias referamus, qui sub tam perverso doctore vos per avia gradi non pertulit, sed indigni pastoris crimina publicavit. Demetrius siquidem, qui nec ante episcopus dici meruerat, tantis ac talibus negotiis inventus est involutus, ut si secundum suorum qualitatem facinorum judicium sine misericordia recepisset, divinis mundanisque legibus durissima procul dubio fuerit morte plectendus. Sed quia poenitentiae reservatus, sacerdotii honore privatus est, Ecclesiam Dei sine doctore diu vacare non patimur, quia et canonicis regulis est constitutum ut defuncto vel sublato pastore, diu sacerdotio privari Ecclesia non debeat. Ideoque charitatem vestram scriptis praesentibus duxi necessario commonendam, ut ad eligendum pontificem nec mora, nec discordia, quae consuevit scandala generare, proveniat. Sed talem vobis cum omni sollicitudine personam exquirite, in qua 573 et omnium adunata possit gaudere concordia, et sacris nullo modo canonibus respuatur; quatenus officium quod nefandissimus hominum male gerendo polluerat, quisquis ille cum Christi gratia fuerit ordinatus, ipso quoque suffragante, digna valeat administratione complere. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas Siciliae Ecclesias reverendissimum te virum Maximianum fratrem et coepiscopum nostrum vice sedis apostolicae ministrare decernimus, ut quisquis illic religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subjaceat, quatenus eis non sit necessarium post haec pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia existunt, quae fraternitatis tuae judicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum judicium flagitent, ut sublevati de minimis, in causis majoribus efficacius occupemur. Quas videlicet vices non loco, sed personae tribuimus, quia ex transacta in te vita didicimus quid etiam de subsequenti tua conversatione praesumamus. Mense Decembri, indictione decima. . Gregorius Candido episcopo de urbe veteri. Cum percussio corporalis , utrum pro purgatione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc 574 judicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione quam sustinet consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit negari, idcirco fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis quatenus nil eum ad percipienda quae consueta sunt, haec aegritudo debeat impedire, quia diversis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, saepe contingit infirmitas. Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de caetero qui Ecclesiae militet poterit inveniri, sed secundum loci ejus ordinem quaeque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae Ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione judicii aegrotanti praebere non desinat, quatenus in hujus rei administratione ad eleemosynam potius videaris quae sunt consueta exsolvendo convertere. . Gregorius ordini et plebi consistenti Neapoli. Quale de Paulo fratre et coepiscopo nostro habeat charitas vestra judicium, directa a vobis relatio patefecit. Quem quoniam ita estis in paucis diebus experti, ut eum cardinalem habere desideretis episcopum, gratulamur. Sed quia summis in rebus citum non oportet esse consilium, et nos quid fiendum sit matura subinde, Christo adjuvante, deliberatione disponimus, et vobis melius tractu temporis qualem se exhibeat innotescit. Ideoque, filii dilectissimi, praedicto viro, si eum vere diligitis, obedite, devotisque ad eum mentibus occursione pacifica convenite, quatenus ita 575 vos ad alterutrum dilectio mutuae charitatis astringat, ut inimicus saeviendo circumvolans in nullo vestrum viam nanciscatur ad dissociandam unanimitatem qua subrepat. Praefatum quoque episcopum dum fructum animarum, quem desideramus, Deo nostro, ipso quoque suffragante, facere senserimus, quidquid post haec de ejus persona vestroque desiderio cordi nostro inspiratio divina ministraverit, faciemus. Gregorius Paulo episcopo Neapolitano. Si sacerdotale, quod suscepimus, secure ministramus officium, et divinum adjutorium, et dilectio nobis spiritalium aderit sine dubio filiorum. Propterea ita se fraternitas tua in cunctis studeat exhibere, quatenus testimonium quod de ea Neapolitanae civitatis clerus, nobilitas, simul habet et populus, bonitatis tuae roboretur augmento. Sic ergo te in praefati populi adhortatione assidua debes occupatione constringere, ut verbi tui fructum, quem ex eis fueris operatus, in suis horreis divinus condat agricola. Quousque vero de iis quae a nobis praedicti filii nostri fienda depostulant, revelante Domino, deliberare possimus, clericos ex laicis ordinari, necnon et manumissiones apud te in eadem Ecclesia solemniter celebrari concedimus. Consuetudines autem clerici suprascriptae Ecclesiae et presbyterorum te volumus sine cunctatione persolvere. In cujus etiam instructione ita diligenter invigila, quatenus ab incongruis vel illicitis omnibus abstinentes, in Dei nostri servitio digno obsecundationis ministerio, te quoque hortante, consistant. Mense Januario, indictione decima. Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Nepae. Leontio viro clarissimo praesentium portitori curam sollicitudinemque civitatis injunximus, ut in cunctis invigilans, quae ad utilitatem vestram, vel Reipublicae pertinere dignoscet, ipse disponat. Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus admonemus, quatenus ei exhibere obedientiam in omnibus debeatis, nec quisquam vestrum eum pro vestra utilitate tractantem existimet contemnendum: quia quisquis incongrue ordinationi ejus restiterit, nostrae resultare dispositioni cognoscetur. Quicunque vero eum in iis, quae supra retulimus, audierit, nos audiet. Si quis autem, quod non credimus, eum post hanc admonitionem nostram contemnendum putaverit, ad suum procul dubio sciat pertinere periculum. Gregorius Castorio episcopo de Arimino. Timothea illustris femina petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, intra civitatem Ariminensem in loco juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctae crucis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae civitatis jure memorata constructio consistit, et nullum corpus 577 ibidem constat humatum esse, percepta primitus donatione legitima, id est totius facultatis ejus, excepta familia, mobilium vel immobilium seque moventium unciis octo, retento sibi usufructuario diebus vitae suae, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si missas forte maluerit fieri ibi, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil aliud a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis Gregorius Importuno episcopo Attellano. Ea quae provide disponuntur, fraternitatem tuam credimus libenter amplecti. Et quia ecclesiam sanctae Mariae Campisonis in tua parochia positam, presbytero vacare cognovimus, praesentium portitorem Dominicum presbyterum 578 in eadem ecclesia ut praeesse debeat, nos certum est deputasse. Ideoque fraternitas tua ei emolumenta ejusdem ecclesiae faciat sine cunctatione praestari, et decimae fructus indictionis, qui jam percepti sunt, praedicto viro fac sine mora restitui, quatenus ejusdem ecclesiae utilitates, cujus emolumenta consequitur, Deo adjutore, sollicite valeat procurare. Gregorius Joanni episcopo Velitrano. Temporis qualitas admonet episcoporum sedes antiquitis certis civitatibus constitutas, ad alia, quae securiora putamus, ejusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et barbaricum possint periculum facilius declinare. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Velitrensis civitatis, sedemque tuam in locum qui Harenata dicitur ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festa disponas. Mense Februario, indict. 10. Gregorius Paulo episcopo. Ad hoc fraternitatem tuam Neapolitanae Ecclesiae ad praesens praeesse constitui, ut quosque potuisses, suasoria ad Deum praedicatione converteres. Et dum tota te oporteat hoc intentione peragere, priusquam hunc Domino fructum opereris, reverti festinas petisque a me ut celeriter eamdem debeam Ecclesiam ordinare, dum meus non sit animus in hac re otiosus. Sed quia utilitates ejus summa cupio firmitate vallare, diuturna de hoc necesse habeo deliberatione tractare, ut eam digni possam ordinatione, Christo revelante, disponere. Interea ergo fraternitas tua ita invigilare animarum lucris studeat, ut judicium quod de te habeo, operationis tuae roboretur effectu. De persona vero Petri diaconi quae scripsisti, omnia mihi Theodorus vir consularis nunc indicavit. Et ideo postquam tibi adhaerere et ecclesiasticis eum utilitatibus tua testificatione studere cognovi, nullius debet adversitatem vel inimicitias formidare; sed quanto sibi alios invidere perpendit, tanto vigilantius, ut ei nihil nocere valeant, in utilitatibus Ecclesiae, et Dei servitio perseveret. Fraternitas autem tua pro ejus persona post hoc non debet esse suspecta, quia apud me nulla subreptio locum inveniet. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Locis munitis Ecclesia constituta pastoris vacare non debet officio. Quia igitur Ecclesia 580 Liparitana sacerdote privata dignoscitur, ideo Paulinum Taurianensis Ecclesiae episcopum in praedicta Ecclesia Liparitana fraternitas tua sine mora praeesse constituat, ut officii sui administrationem in eadem Ecclesia vigilanter exhibeat, et quaeque ejus utilitatibus convenire didicerit, ordinare non desinat. Cunctumque clerum ut in omnibus canonice ei obedire debeat admoneas, quatenus praefatae Ecclesiae in cunctis utilitas, praedicto fratre et coepiscopo nostro disponente, Christo adjuvante procurari valeat. Gregorius Paulino episcopo. Scire te volumus quia Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae Liparitanae ex nostra auctoritate praeesse constituat. Cui te modis omnibus obedire necesse est, ejusque te Ecclesiae utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque ejus commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere. Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis. Ita ergo fraternitas tua haec omnia implere festinet, ut et sui praesentia Liparitanam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem Ecclesiam congregare et fovere non desinat. Data mense Martio, indictione decima. Gregorius Natali episcopo Salonitano. Multis ab urbe tua venientibus, frater charissime, didici, pastorali cura derelicta, solis te conviviis occupatum . Quae audita non crederem, 581 nisi haec actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exhortationi invigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium quod eis sub quibus es positus reverentiam servare nescis. Cum enim sanctae memoriae decessoris mei fueris scriptis prohibitus ne contra Honoratum archidiaconum tuum dolorem tam longae ingratitudinis in corde retineres, cumque et a me haec tibi summopere fuerint interdicta, et mandata Dei negligens, et scripta nostra contemnens, praefatum Honoratum archidiaconum tuum, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus es callida arte degradare. Unde actum est ut eo archidiaconatus loco summoto alium accerseres, qui tuis moribus obtemperare potuisset, cum praefatus vir pro nulla tibi re, ut arbitror, displicuit, nisi quod vasa sacra et velamina tuis te parentibus dare prohibebat. Quam causam subtili voluimus et nunc ego, et tunc sanctae memoriae decessor meus, indagatione discutere; sed tu, tuorum tibi actuum conscius, personam ad judicium instructam transmittere distulisti. Proinde fraternitas tua, vel post frequentatam toties admonitionem a culpae suae errore resipiscat, et praefatum Honoratum in suum, mox ut mea scripta susceperit, locum suscipiat. Quod si forte facere distuleris, usum tibi pallii, qui ab hac sede concessus est, noveris esse sublatum. Si vero, etiam amisso pallio, in eadem pertinacia adhuc persistis, dominici corporis ac sanguinis te scias participatione esse privatum. Post quae jam necesse est ut causas tuas subtilius indagantes, an in episcopatu ipso persistere debeas, summa cura atque inquisitione debeamus tractare. Eum vero qui contra justitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponimus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione communionis sacrae noverit esse privatum. Tu igitur, frater charissime, nequaquam nos amplius provoces, ne duros valde in asperitate sentias, quos erga te positos in charitate contemnis. Restituto igitur loco suo Honorato archidiacono, instructam personam sub festinatione transmitte, qui mihi hoc debere ex ratione fieri suis possit allegationibus demonstrare. Eumdem namque archidiaconum ad nos venire decrevimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nos enim nullum pro personali 582 amore defendimus, sed auctore Deo, normam justitiae, postposita cujuslibet personae acceptione, custodimus. Gregorius universis episcopis per Dalmatiam constitutis. Fraternitatem vestram licet desideremus scriptis discurrentibus frequenter visitare, tamen praeterea cum res exigit, utraque cupimus negotia unius occasione persolvere, ut et fraternos de visitatione relevemus animos, et quae superveniunt, ne mentem possint ignorata confundere, subtilius explicare. Frater itaque noster Natalis Salonitanae civitatis episcopus, cum Honoratum archidiaconum sedis suae ad ordinem presbyteratus vellet provehere, ac deinceps ille ad sublimiorem gradum crescere declinaret, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ne ad hunc ordinem invitus accederet. Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat. Pro qua re tunc jam sanctae memoriae decessor noster scripta Natali frater coepiscopoque nostro direxerat, interdicens ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis in corde retineret. Cumque et a nobis, et haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed et scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum, ut dicitur, contra morem, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est callide degradare. Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco submoto, alium arcesseret, qui in loco depositi Archidiaconi ministraret. Quem scilicet Honoratum arbitramur antistiti suo propterea displicere potuisse, quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibebat. Quam causam, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego subtili voluimus indagatione discutere; sed is ipse sibi conscius, personam ad judicium postposuit destinare, ne actuum ejus discussa potuisset veritas apparere. Nos itaque tot jam scriptis admonitum, et hactenus pertinaciter obstinatum, scriptis iterum directis per praesentium latorem curavimus admonendum, quatenus Honoratum archidiaconum, 583 conjungente statim praesentium latore, in priore loco susciperet. Qui jam obdurato adhuc corde contumaciter ad eumdem revocare gradum si forte postponeret, usu eum pallii, qui ab hac sede concessus est, pro contumacia tot vicibus admissa privari praecipimus. Si vero etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseveraverit, a dominici quoque corporis ac sanguinis participatione submoveri. Aequum enim est ut asperos de justitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit. Nos itaque nec nunc quidem a justitiae, quam praefatus antistes despexit, semita deviamus; sed restituto in locum suum eo, cujus nobis culpa minime patuit, praecipimus Natalem episcopum instructam ad nos debere dirigere personam, quae rectam ejus esse intentionem suis possit nobis allegationibus demonstrare. Nam et eumdem archidiaconum venire fecimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nullum namque pro personali amore defendimus, sed, auctore Deo, normam justitiae, postposita cujuslibet acceptione personae, custodimus. GREGORIUS ANTONINO SUBDIACONO. Honoratus , archidiaconus Ecclesiae Salonitanae, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ut ab antistite suo invitus provehi ad fortioris gradus ordinem contra morem nullatenus cogeretur. Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat. Pro qua re tunc jam sanctae memoriae decessor noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque nostro interdixerat ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis diutius in corde retineret. Cumque et a me haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est arte callida degradare. Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco summoto, alium arcesseret qui ejus obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum archidiaconum arbitramur antistiti suo aliunde displicere non potuisse, nisi quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibeat. Quam causam subtili voluimus, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego, indagatione discutere; sed is ipse suorum 584 sibi actuum conscius personam ad judicium postposuit destinare. Proinde experientiam tuam praesentis praecepti auctoritate duximus fulciendam, quatenus conveniens in Salonam, Natalem fratrem coepiscopumque nostrum saltem tot scriptis admonitum studeat adhortari, ut supra memoratum archidiaconum in suo statim loco suscipiat. Quod si facere hoc contumaciter, ut consuevit, forte distulerit, usum ei pallii, qui ab hac sede concessus est, ex auctoritate sedis apostolicae contradicito. Quem si etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseverare perspexeris, Dominici quoque corporis ac sanguinis eumdem antistitem participatione privabis. Eum vero qui contra justitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponi praecipimus. Quem, si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, communionis sacrae participatione privamus. Aequum enim est ut asperos de justitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit. Restituto ergo loco suo Honorato archidiacono, instructam personam supradictus antistes, te compellente, dirigat, quae intentionem ejus esse vel fuisse justam, suis mihi allegationibus possit demonstrare. Sed et eumdem archidiaconum ad nos venire praecipimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nos enim nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo normam justitiae, postposita cujuslibet acceptione personae, servamus. Malchum vero fratrem coepiscopumque nostrum curabis fidejussori committere, ut ad nos quantocius veniat, quatenus omni mora ac dilatione postposita, actionum suarum expositis ratiociniis, ad propria cum securitate valeat remeare. Gregorius Jobino praefecto Illyrici Licet ad reddenda paternae charitatis officia, hostilitate itineribus occupatis, raritas portitorum impediat, quoties tamen occasio inciderit, excellentiam vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare, quatenus quorum aspectum praesentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri. Gaudemus itaque quod eminentiae vestrae regimine afflictae Dominus voluit provinciae consulere, ut quam ex una parte flagello barbaricae vastationis ulcerat, hanc ex alia per eminentiam vestram, quasi per superductam salutem curet. Largitam ergo vobis dignitatem ex solo munere donantis attendite, et ex ipsa concessi regiminis administratione Conditorem vestrum erga vos placabiliorem facite; 585 quatenus cum ipse quod largitus est meritis bonorum operum, ad suam viderit gloriam revocari, et in hac vos vita clariores efficiat, et praemia vobis regni coelestis concedat. Praesentium igitur latorem, quem illuc pro ipsa exigui patrimonioli administratione direximus, vestrae excellentiae commendamus. Nos enim charitatis vestrae connexi vinculo Dominum petimus, quo sic actus vestros in hac vita dirigat, ut ipsorum merito ad aeterna vos regna perducat. Natali autem fratri et coepiscopo nostro in nullo Gloria vestra opem contra justitiam ferat, quia tanto necesse est ut canonicae ultionis vindictam sentiat, quanto et ipsam regulam canonicam ignorat. Gregorius universis episcopis per Illyricum. Et nobis confert de sollicitudine vestra laetitiam, et fraternitatem vestram de sua reddit ordinatione securam, si antiquae consuetudinis ordo servatur. Quia ergo ex epistolis quas ad nos per Maximianum presbyterum et Andream diaconum direxistis, in persona Joannis fratris et coepiscopi nostri consensum omnium vestrum et serenissimi principis convenisse cognovimus voluntatem, magna nos exsultatio habuit talem, Deo auctore, ad sacerdotii officium fuisse provectum, qui dignus cunctorum est electionis judicio comprobatus. Proinde juxta postulationis vestrae desiderium, praedictum fratrem et coepiscopum nostrum, in eo in quo est sacerdotii ordine constitutus, nostri assensus auctoritate firmamus, ratamque nos ejus consecrationem habere, dirigentes pallium, indicamus. Cui quoniam juxta morem nostras vices commisimus peragendas, ideo fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, quatenus ei in his quae ad ordinem ecclesiasticum rectitudinemque pertinent disciplinae, sive in aliis quibus canonum decreta non obstant, parere nullo modo differatis, ut charitatem vestram sincero eum judicio elegisse exhibita valeat obedientia declarare. Gregorius Joanni episcopo primae Justinianae Illyrici. Manifestum bonitatis esse liquet indicium, in unius electione cunctorum convenire 586 consensum. Quia igitur suscepta fratrum et coepiscoporum nostrorum relatio ad locum vos sacerdotii totius concilii unito consensu et serenissimi principis voluntate declarat accersiri, gratias omnipotenti Deo creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, qui vitam actusque vestros ita de praeteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere judicio. Quibus nos quoque in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus. Atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut charitatem vestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat. Pallium vero ex more transmisimus, et vices vos apostolicae sedis agere iterata innovatione decernimus, admonentes ut ita vos circa subjectos debeatis exhibere placabiles, ut rectitudinem vestram diligere provocentur potius quam timere Quorum si culpa forte poposcerit, ita excessus emendare curabitis, ut paternum affectum de animo nullo modo relinquatis. Estote in custodia commissi gregis vigilantes atque solliciti, et disciplinae zelo districti, ut lupus insidians, nec ovile turbare dominicum, nec nocere ovibus aliqua fraudis occasione praevaleat. Animarum lucrum Deo nostro tota mentis intentione facere festinate, nomen nos pastoris non ad quietem, sed ad laborem suscepisse cognoscite. Exhibeamus ergo in opere quod signamur in nomine. Sacerdotii praerogativam si recta consideratione pensemus, sollicitis et bene gerentibus in honore, negligentibus autem profecto erit in onere. Sicut igitur laborantes et circa animarum salutem sollicitos hoc nomen ante Deum aeternam ducit ad gloriam, ita desides ac torpentes vergit ad poenam. In lingua nostra vitam esse aliam plebs commissa agnoscat. Sit illis fraternitatis vestrae doctrina, gratus coercitionis stimulus, et vita imitationis exemplum. Quid enim diligere et quid timere debeant, charitatis vestrae sermo praedicationis aperiat, fructum efficacia vestrae aeternae hujusmodi retributionis acquirat. Inter haec vero et ista vos principaliter deliberationis cura constringat, ne unquam ordinationes facere tentetis illicitas; sed si quos ad clericatus ordinem vel potiorem forte gradum promoveri contigerit, non praemiis aut precibus, sed meritis ordinentur. In nulla ordinatione fraternitati vestrae commoda quolibet modo surripiant, ne laqueis simoniacae, quod absit, haereseos illigetur. Quid enim prodest homini, sicut Veritas docet, si totum mundum acquirat, et suae faciat animae detrimentum ? Unde necesse est ut Deum in omni quod gerimus attendamus, peritura et temporalia contemnamus, atque ad aeternitatis bona cordis desiderium dirigamus. Xenia autem vestrae sanctitatis suscipere omnino nolueram, quia valde esset incongruum ut a praedatis atque afflictis fratribus munera percepisse videremur. Sed responsales vestri alio me argumento vicerunt, ad eum illa deferentes, a quo non possent oblationes vestrae fraternitatis 587 repelli. Illud enim vobis prae omnibus studendum est, ut venturo judici animarum, sicut praediximus, non peritura munera procuretis, quatenus et vos de vestra mercedis operatione, et nos pariter de nostra adhortatione respiciat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Felix vir consularis, praesentium lator, edocuit nos. esse quemdam in illis partibus presbyterum, qui ad episcopatus ordinem provehi vitae merito dignus appareat. Hunc ergo fraternitas tua coram se deduci faciat, eumque, sicut certus sum, propter animae periculum diligenter examinet. Quem si ad hunc gradum provehi dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare, ut eum, disponente Deo, loco cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem. Praesentium vero latorem Felicem virum consularem chartularium, salva fraternitati tuae justitia, commendamus, quatenus in iis quae juste poposcerit, fraternum invenire possit affectum. Gregorius Benenato episcopo. Quoniam Cumanae Ecclesiae Liberius quondam antistes de hac luce migrasse cognoscitur: 588 propterea visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus, quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo charitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere te volumus, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat. Commonemus etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forre inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui incurras. Gregorius Joanni episcopo. Quoniam Paulo fratri et coepiscopo nostro Neapolitanae Ecclesiae visitationis operam injunximus, idcirco fraternitas tua visitationem Ecclesiae Nepesinae non desistat assumere, quatenus, exigente Paschali festivitate, quidquid sacrorum solemnitas poscit, te operante, modis omnibus impleatur. Donec igitur quid de persona praedicti fratris et coepiscopi nostri agendum sit, 589 deliberare possimus, ita in cunctis te fraternitas tua solertem vigilantemque studeat exhibere, ut praedictus vir absens nullo modo sentiatur. Mense aprili, indictione decima. Gregorius Rusticianae patriciae. Epistolam excellentiae vestrae suscipiens, votivo sum incolumitatis ejus nuntio relevatus, optans ut vitam actusque vestros sua Dominus misericordia protegat et disponat. Valde autem miratus sum cur deliberatae viae eundi ad loca sancta intentionem et votum boni operis deflexistis, dum si quando bonum aliquod dono Conditoris in corde concipitur, celeri necesse est devotione compleri, ne dum callidus insidiator animum irretire nititur, subinde impedimenta suggerat, quibus ad effectum minime desideria sua mens occupationibus debilitata perducat. Unde necesse est excellentiam vestram omnibus impedimentis piis causis obviantibus anteire, et ad fructum boni operis totis cordis nisibus inhiare; ut et in praesenti saeculo tranquille vivere, et in futuro coeleste regnum valeat possidere. Illud autem quod scripsistis, Passivum contra vos aliquas molitum fuisse calumnias, piissimos vero imperatores non solum libenter non audisse, sed etiam aspere suscepisse, cujus hoc fuerit donum, perpendite; et ad eum qui hominibus in hoc saeculo ne quantum appetunt nocere valeant, potenter obviat, totam spem mentis inflectite, quatenus pravas hominum voluntates brachii sui oppositione reverberet, conatusque eorum, ut consuevit, misericorditer ipse confringat. Gloriosum domnum Appionem et domnam Eusebiam, domnum Eudoxium et domnam Gregoriam, mea per vos deprecor vice salutari. Gregorius Stephano chartulario. Scientes magnitudinem charitatis vestrae toto Dominum corde diligere, ob hoc ea quae in massis 590 de jure quondam patriciae recordationis Julii contra praecepta dominica contraque canonum regulam commissa esse didicimus, ad ejus necesse duximus referre notitiam, quatenus et quae perpetrata sunt corrigi debeant, et alii deinceps tentare non praesumant. Insinuatum igitur nobis est, in massa quae nuncupatur Marato, abbate monasterii sancti Georgii quod in eadem situm est, duos monachos refugisse; et unum quidem ex eis jam conjugem accepisse, alium autem laicum effectum saeculariter vivere; cum nec ex familia massae homines ipsi esse liberi asserantur, et vel si secundum conditionem debuissent agere, contra Deum erat ut post adeptum divini officii cultum, ad saecularem vitam atque habitum remearent. Unde hortor ut, habita judicis aeterni consideratione, monachos ipsos retrudi sine dilatione faciatis, ne eorum exemplo, cum vestro, quod absit, peccato, caeterorum monasteriorum districtio dissipetur, sed magis ut magnitudinis vestrae solatio aliis monachis spes gerendi talia submoveatur. Asserit autem praedictus abbas presbyterum praedictae massae novas monasterio ipsi velle imponere consuetudines, quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere. Quod magnitudo vestra studeat diligenter agnoscere; et si hoc ab initio non fuit, etiam labentibus temporibus aliud noviter imponi non concedat, maxime cum exiguae substantiae et monasterium pauperum esse didicimus, et abbatem ipsum hospitalem omnino esse multorum attestatione didicimus. Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum. Gloriae vestrae suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quae scripsistis parata fuerunt. Sed Aldio vir magnificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo jam Ariulphus esset, et timuimus ne milites qui ad vos diriguntur in manus ejus inciderent. Tamen et hic, in quantum Deus adjuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum 591 se paravit. Sed et gloria vestra, si huc perexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cum auxilio Dei a dorso ejus quod potestis perficite. Speramus enim in omnipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cujus ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsum sibi contrarium sine mora inveniet. Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum. Suppliciter gloriae vestrae per filium nostrum Vitalianum cum quo ut tractaretis et verbo et scripto mandavimus. Undecimo autem die mensis Januarii Ariulphus hanc epistolam quam vobis direximus transmisit. Et ideo relegentes eam, videte si in fide sua Suanenses quam reipublicae promisere perstiterunt. Obsidesque dignos de quibus possitis confidere ab eis percipite; et insuper eos denuo Sacramentis obstringite, reddentes eis quod loco pignoris sustulistis, et sermonibus vestris eos sanantes. Si autem manifestissime cognoveritis eos cum Ariulpho de sua subditione locutos fuisse, vel certe obsides ei dedisse, sicut nos Ariulphi epistola quam vobis direximus dubios reddidit, salubri consilio pertractantes ne in aliquo anima vestra vel nostra de sacramentis gravetur, quidquid utile reipublicae judicaveritis peragite. Sed ita faciat gloria vestra, ut neque sit aliquid unde possimus ab adversariis reprehendi, neque in quo utilitas reipublicae exigit, quod avertat Dominus, negligatur. Praeterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum comperi, nostem collectum habet, et Narina dicitur residere; et si huc cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius, quantum vos Dominus juverit, depraedamini, aut certe sculcas quos mittitis, sollicite requirant, ne dolens factum ad nos discurrat. Gregorius universis militibus Neapolitanis. Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctae reipublicae utilitatibus exhibere, quodque sibi utiliter imperatum 592 fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodiae civitatis deputavimus praeesse, paruit, et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit. Unde scriptis vos praesentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per praesentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis. Gregorius Petro subdiacono Siciliae. Indicante mihi Romano defensore, cognovi quia monasterium ancillarum Dei quod est in fundo Monotheo, ab Ecclesia nostra de Villa nova, de fundo juris sui violentiam pertulit, qui eidem monasterio dicitur dimissus. Quod si ita est, experientia tua eis et fundum restituat, et ejusdem fundi de duabus quas exegisti indictionibus pensiones restituat. Quia autem multi Judaeorum in missis Ecclesiae commanent, volo ut si qui ex eis Christiani voluerint fieri, aliquantum eis pensi relaxetur, quatenus isto beneficio provocati, tali desiderio et alii assurgant. Vaccae autem quae jam sunt aetate steriles, vel boves masculi qui omnino inutiles esse videntur, vendi debent, ut saltem eorum pretium ad aliquam utilitatem crescat. Greges vero equarum quas valde inutiliter habemus, omnes volo distrahi, et tantummodo quadringentas juniores servari ad fetum, ex quibus quadringentis singulis conductoribus singulae condonari debent, quatenus ex ipsis annis singulis aliquid reddant, quia durum est valde ut sexaginta solidos pastoribus expendamus, et sexaginta denarios ex eisdem gregibus non habeamus. Ita ergo experientia tua faciat, ut alia per conductores omnes, sicut diximus, partiantur, alia distrahe, et in nummum redige. Pastores vero ipsos per possessiones ordina, ut ex cultura terrae ferre aliquid utilitatis possint. Aeramenta vero omnia quae vel in Syracusis, vel in Panormo, juris ecclesiastici esse possunt, distrahenda sunt priusquam ipsa vetustate funditus pereant. 593 Veniente autem fratre Cyriaco servo Dei Romam, de illo subtiliter requisivi si cum tua conscientia fuerit de accipiendo praemio in causa mulieris cujusdam locutus. Quod idem frater ita se dicit, te referente, cognovisse, quia ex te immissus est, ut quis esset ad conferendum praemium immissor probaret. Quod ego credidi, moxque eum in gratiam familiariter recepi, coram populo et clero eum perduxi, presbyterium ei auxi, in loco superiori inter defensores posui, collaudans coram omnibus fidem ejus, quia ita se in obsequio tuo fideliter gesserit, quem idcirco ad te celeriter retransmisi. Quia vero multum festinas, et ego quamvis aegrotus videre te desidero, quem ipse in omnibus probatum habes, loco tuo in Syracusana parte derelinque, et ipse ad me venire festina, ut, si omnipotenti Deo placuerit, communi consilio pertractemus utrum ipse illuc reverti, an alter in loco tuo illic debeat ordinari. Benenatum vero notarium pariter transmisi, ut in Panormitana parte locum tuum in patrimonio, quoadusque omnipotens Deus ordinet quod ei placuerit, ipse conservet. Romanum de levitate sua vehementer increpavi, quia sicut nunc reperi, in xenodochio quod tenuit magis suis utilitatibus quam mercedibus occupatus fuit. Et ideo si fortasse tibi visum fuerit, loco tuo ipsum relinque. Vide quemadmodum eum terrendo et admonendo praemunias, ut sciat se circa rusticos pie et sollicite agere, et circa extraneos et urbanos se in omnibus mutatum et strenuum exhibere. Ego tamen haec loquens, nullam personam eligo, sed tuo hoc judicio derelinquo. In Panormitana autem parte loci servatorem tui me sufficit elegisse. Et videre volo quod ipse in Syracusana parte provideris. Veniens autem, pecunias et ornamenta de Antonini parte vel substantia tecum defer. Pensiones quoque nonae et decimae indictionis, quas exegisti, et rationes omnes pariter deporta. Stude, si Deo placuerit, ut in hanc urbem ante natalem beati Cypriani transeas, ne ex signo quod 594 diebus istis mari semper imminet, quod absit, aliquod periculum possit evenire. Praeterea cognoscas quia pro eo quod Pretiosum Dei servum non pro gravi culpa graviter adversatus sum, eumque a me tristem amaricatumque repuli, non leviter in mea cogitatione mordear. Et scripsi domno episcopo ut eum transmittere debuisset, si vellet, sed omnino noluit. Quem contristare ego nec debeo nec possum, quia in causis Dei occupatus, consolatione fulciri debet, non amaritudine deprimi. Idem vero Pretiosus, sicut audio, omnino contristatur quod ad me non revertitur. Ego vero domnum episcopum, ut dixi, contristare non possum, qui eum non vult dimittere, et inter utrosque anceps maneo. Tu ergo, si quidem in parvo corpusculo majorem sapientiam habes, eamdem causam ita dispone, ut et mea voluntas fiat, et domnus episcopus non contristetur. Quem tamen si leviter contristari videris, omnino exinde nihil loquaris. Aegre tamen tuli quod domnum Eusebium excommunicavit, virum tantae aetatis, et tantae aegritudinis. Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sententiis praeceps non sit, quia causae quae per sententiam decidendae sunt, necesse est ut prius studiosa et frequentissima consideratione mensurentur. Venientibus scribonibus, qui sicut audio jam illic tirones colligunt, loci tui servatori deputa, ut parum aliquid xenii offerat, quatenus sibi eos placabiles reddat. Sed et officio praetoris, prius quam venias, aliquid secundum antiquam consuetudinem tribue, per manus tamen illius quem dimittis, ut ei gratiam eorum concilies. Ne et nos omnino eis inhumani esse videamur, ea quae danda per praeceptum singulis quibusque personis vel monasteriis tuae experientiae injunxi, loci servatoribus tuis praecipe, ut per omnia impleant. Haec vero auxiliante Domino cum veneris, qualiter disponenda sunt, pertractabimus. Trecentos vero solidos quos per te pauperibus direxi, eorum arbitrio non arbitror committendos. 595 Illa ergo de singulis locis et personis impleant. Ante vero hoc tempus jam scripsisse memini, ut legata quae ex tenore Antonini defensoris a nobis debentur, monasteriis vel aliis, prout statutum fuit, solverentur. Et quare nescio tua experientia hoc implere tardaverit. Proinde volumus ut pro portione nostra ex pecuniis Ecclesiae eadem legata impleas, ut cum ad me veneris, illic contra te gemitum pauperum non relinquas; cautiones vero quae in ejusdem Antonini substantia sunt inventae, pariter defer. Cognovi autem, Romano referente, quia moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis dixerit venundari et libertis suis dari, scutellam quoque argenteam monasterio cuidam reliquerit; in quibus utrisque voluntatem ejus per omnia volumus impleri, ne ex rebus minimis peccata majora capiamus. Fratre autem Mariniano abbate indicante, cognovi quia fabrica in praetoriano monasterio nec ad medietatem quidem adhuc perducta est. Ex qua re quid aliud quam fervorem tuae experientiae collaudemus? Sed vel nunc admonitus excitare, et, quantum potes, in ejusdem monasterii constructione te exhibe. Ego nihil dari eis in expensis dixi, non autem monasterium de eis fabricare prohibui. Sed ita fac ut ei quem loco tuo Panormi dimiseris modis omnibus injungas quatenus expensis et annona ecclesiastica hoc idem monasterium construat, et ad me privati abbatis querela non redeat. Praeterea cognovi quod quasdam res vel plures fundorum alieni juris esse cognoscis, sed, pro quorumdam obtestatione vel metu, hominibus suis restituere formides. Qui si veraciter Christianus esses, plus Dei judicium quam voces hominum formidares. Attende quia ego te quoque hac de re indesinenter admoneo. Quod si implere neglexeris, etiam meas voces contra te in testimonium habebis Si vero de laicis Deum timentibus inveneris ut tonsurari debeant, et actionarii sub rectore fieri, omnino libenter fero. Quibus necesse est ut etiam epistolae transmittantur. De causa vero filii Commissi scholastici consuluisti, et non sunt legibus justa quae repetit: utilitatem pauperum gravare nolumus, sed pro eo 596 quod se hic fatigavit, quinquaginta solidos ei dare te volumus, quos tuis certum est rationibus imputari. In causa vero Prochisi quas expensas de rebus Ecclesiae fecisti, aut illic de pensione redituum tuum ejus tibi satisfacito, aut si certe ipsi reditus minime ad recompensandum sufficiant, hic necesse est ut a diacono hoc recipiatur. De Gelasio autem subdiacono loqui aliquid non praesumas, quia scelus illius usque ad finem vitae gravissima poenitentia indiget. Praeterea unum nobis caballum miserum, et quinque bonos asinos transmisisti. Caballum illum sedere non possum, quia miser est; illos autem bonos sedere non possum, quia asini sunt. Sed petimus ut si nos continere disponitis, aliquid nobis condignum deferatis. Eusebio autem abbati dare te volumus auri solidos centum, quos tuis certum est rationibus imputari. Cognovimus autem Sisinnium qui judex Samnii fuit, gravi inopia in Sicilia laborare, cui volumus XX decimatos vini et quatuor solidos annuos debeas ministrare. Anastasius autem religiosus juxta Panormitanam civitatem dicitur habitare in oratorio sanctae Agnae, cui dari volumus auri solidos sex. Matri autem Urbici praepositi dari volumus solidos sex, qui tuis rationibus imputabuntur. De Honoratae vero ancillae Dei causa hoc mihi videtur, ut omnem substantiam quae constat quia ante tempus episcopatus Joannis episcopi Laurinensis fuit, veniens tecum deferas. Eadem vero ancilla Dei cum filio suo veniat, ut nos cum ea loqui, et quod Deo placitum fuerit facere debeamus. Codicem autem Heptatici de substantia Antonini dari volumus in monasterio praetoriano, reliquos tecum deferri. Gregorius Justino praetori. Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum 597 falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de iis quae dicta fuerant culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de iis quae sunt jam purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona cujus minister est videamini honorare. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Frequenter me admonuisse vos recolo ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis. Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem Eusebium commota furore vestra fraternitas excommunicavit. Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua ejus conversatio, non aetas longa, non aegritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret. Quilibet enim in eo fuerit excessus, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere. Quem enim divina disciplina conterit, ei humana flagella addi superfluum fuit. Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis. Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quia valde injustum est, 598 ut qui te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant. Gregorius Joanni episcopo Ravennati. Dominicis mandatis praecipimur proximos sicut nosmetipsos diligere, eorumque languoribus tanquam propriis infirmitatibus condolere. Quorum memor fraternitas vestra competenti sibi more Castorium fratrem coepiscopum nostrum, et prius compassione habita studuit visitare, et eum postmodum pro excrescenti molestia corporis in Ravennati urbe suscipere. Unde non solum nos impensae charitatis, sed et Deum vobis fecistis procul dubio debitorem, qui in fratris infirmitate condoluisse probamini, ipsumque aegrum in sui membri molestia non solum visitasse, sed etiam suscepisse. Quem quidem ipse pro sua simplicitate illic ordinare omnimode renuebam, sed petentium importunitas fecit ut contradicere nullatenus potuissem. Si autem fieri potest, multum mihi et ipsi consuletis, si eum ad me vel per Siciliam transmittatis, si tamen ei grave non esse perpenditis. De episcopis vero ad nos pertinentibus, qui tamen huc pro interpositione hostium venire non possunt, curam vestra fraternitas gerat. Ita tamen ut pro causis suis ad Ravennatem urbem nullatenus revocentur, ne eos hoc tempore vexare aut fatigare in aliquo videamur. Sed si qua sunt, quae in eis videantur juste reprehendi, debent semper per fraternitatis vestrae epistolas admoneri. Sin vero, quod absit, aliqua graviora contigerint, haec ad nos subtiliter referre vos volumus, ut inquisitionis vestrae testimonio roborati, quae legibus canonibusque conveniunt, salubri, juvante Domino, consilio disponamus. Mense Julii, indictione decima. Gregorius Eusebio abbati. Credat mihi charitas tua quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si in te injuriam ipse pertulissem. Sed cum postmodum agnovi quia etiam reddente reverendissimo viro fratre et coepiscopo nostro Maximiano gratiam atque communionem, tua dilectio ab eo communicari nolebat, cognovi et illud prius justum fuisse quod factum est. Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. Qui vero se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur qui servi Dei esse contemnunt. Et quidem ab illo hoc quod factum est minime fieri debuit, a te tamen cum omni debuit humilitate suscipi; et rursum cum gratiam reddebat, ad eum cum gratiarum actione debuit occurri. Quod quia ita a te factum non est, ad hoc cognosco quia nobis omnino lacrymarum opus est. Non enim grande est iis nos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc saeculares quilibet faciunt; sed illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. Nam Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis . Nos cujus vitae sumus, qui humiles esse etiam patribus nolumus? Proinde, dilectissime fili, rogo ut omnis amaritudo de corde tuo transeat, ne fortasse finis vicinus sit, et antiquus hostis per iniquitatem discordiae viam regni coelestis intercludat. Praeterea centum solidos per Petrum subdiaconum dilectioni tuae dari fecimus, quos peto ut absque injuria sui suscipiat. Gregorius Joanni episcopo Squillacino. Pastoralis officii cura nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum debeant pastorali sollicitudine 600 gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivatae Lissitanae civitatis episcopum in Squillacina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas. Et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quae a pastore vacat Ecclesiam debes gubernare; ita tamen ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et, Domino protegente, ad priorem statum contigerit revocari, ad eam in qua prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua a nobis incardinatus es, debeas Ecclesia permanere. Praecipimus autem ne unquam illicitas ordinationes facias. Nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel in qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentem, vel cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere. Sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere. Afros passim , vel incognitos peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Afri quidam Manichaei, aliqui rebaptizati; peregrini vero plurimi etiam in minoribus ordinibus constituti, ad fortiorem de se praetendisse honorem saepe probati sunt. Admonemus etiam fraternitatem tuam ut in commissis sibi animabus solerter invigilet, et animarum magis lucris quam commodis vitae praesentis intendat. In continendis aut disponendis rebus Ecclesiae diligens existat, ut omni ex parte susceptum, digne te gessisse pastoris officium venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare. Gregorius Joanni episcopo Squillacino. Obitum illius antistitis directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus; quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid istud est, in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque 601 ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos veniat consecrandus. Commonemus fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius parochia constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo juvante, actione respondeat. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Crotonae. Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Joanni solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus obedire convenit, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Nam non solum talem ad episcopatus apicem 602 nulla ratione provehendum, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. Gregorius Joanni episcopo Ravennae. Jurgantium controversias celeri sententia terminare, et aequitati procul dubio convenit et vigori. Quia ergo Viulandus, praesentium lator, fraternitatis tuae cognitionem implorat, diaconem Gravinianum, contra quem se habere causam commemorat, fraternitas tua ad suum faciat accersire judicium; et, amota dilatione, causae veritatem subtili inquisitione discutiat et quaecunque justitiae ordo dictaverit, ac tua fuerit sententia definita, et observare et implere partes modis omnibus compellantur. Gregorius Castorio episcopo Arimini. Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. Pro qua re fraternitatem tuam hortamur, ut, obeunte abbate monasterii ipsius, Ecclesia tua in describendis providendisque acquisitis acquirendisve ejusdem monasterii rebus nulla se occasione permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota 603 poposcerit, te volumus ordinare. Missas autem illic publicas per episcopum fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, et simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. Hanc autem scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te episcopis ordinandis firmam statuimus illibatamque servari, ut et tua Ecclesia, juvante Domino, suo tantummodo sit jure contenta et monasterium illud, nulli ulterius alii quam generali canonicaeve jurisdictioni deserviens, remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiat. Gregorius Castorio episcopo de Arimino. Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. Namque eodem referente, plurimis in monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse comperimus. Oportet ergo ut tuae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in Dei servitio, gratia illius suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam monachis quidquam molestiae inferre praesumat, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. De privilegiis monasteriorum. Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis prohibemus, cujus vice huic Romanae Ecclesiae praesidemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de reditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo occasiones movere, vel dolos vel immissiones aliquas facere; sed si qua causa forte inter terram venientem ad partem suarum ecclesiarum et monasteriorum evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos abbates et alios Patres timentes Deum, sine voluntaria dilatione mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. Defuncto vero abbate cujusquam congregationis, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur. Quod si aptam inter se personam invenire nequeunt, solerter sibi de aliis monasteriis similiter eligant ordinandum. Neque constituto abbate 604 quaecunque persona qualibet occasione praeponatur, nisi forte exstantibus criminibus, quod absit, quae sacri canones punire monstrantur. Pariter autem custodiendum est ut invito abbate ad ordinanda alia monasteria aut ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Descriptiones quoque rerum aut monasterii ab episcopis ecclesiasticas fieri omnino negamus. Sed si, quando res exigit, abbas loci cum aliis abbatibus causas rerum inventarum faciat, et eorum consilio sive judicio finiatur. Obeunte quoque abbate episcopus in describendis providendisque rebus monasterii acquisitis, vel datis, acquirendisve nulla se occasione permisceat. Missas quoque publicas ab eo in coenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi cathedram collocare vel quamlibet potestatem habere imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate; nullusque monachum sine testimonio vel concessione ab his in ecclesia aliqua teneat, vel ad aliquem promoveat honorem. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servare, ut et suae Ecclesiae, juvante Domino, tantummodo sint jure contenti, et monasteria ecclesiasticis conditionibus seu angariis vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juris deserviant, sed remotis vexationibus a cunctis gravaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiant. Gregorius Luminoso abbati monasterii sancti Thomae de Arimino. Petitionem tuam congregationisque tuae libenter suscepimus, secundum statuta Patrum jurisque formam tuis precibus accommodantes effectum. Castorio siquidem fratri et coepiscopo nostro, nostra praeceptione transmissa ei epistola successoribus ejus, et a te monasterioque tuo cunctam laesionis funditus abstulimus facultatem; ut nec ultra in vestro versetur gravamine, nec monasterii res describantur, nec publica illic debeat esse processio; illa videlicet ei jurisdictione relicta, ut in defuncti abbatis locum alium quem dignum communis consensus congregationis elegerit debeat ordinare. His autem ita perfectis, in 605 Dei opere estote solliciti, et assidue operam orationi date, ne non videatur magis vobis quaesita mentis in oratione securitas, sed male, quod absit, degentibus episcopalis evitata districtio. Gregorius Felici episcopo de Acropoli. Quoniam Velina , Buxentina, et Blandana Ecclesiae, quae tibi in vicino sunt constitutae, sacerdotis noscuntur vacare regimine; propterea fraternitati tuae earum solemniter operam visitationis injungimus, illud prae omnibus commonentes, ut ubi praefatarum Ecclesiarum sive dioeceseos earum, vel diaconi, sive religiosae personae inventae fuerint, districte canoniceque ut vivant modis omnibus studebis. Nec passim eis in qualibet re sit excedendi licentia, sed tuo moderamine atque provisione inculpabiliter in qua sunt conversatione vel habitu perseverent; sciturus, si quid secus accesserit, tuo neglectui modis omnibus imputari. Presbyteros quoque vel diacones, si in aliquibus Ecclesiis praevideris ordinandos, si tales personae fuerint quae a canonicis regulis morum vel vitae qualitate nullo modo reprobentur, habebis per omnia ordinandi licentiam. Ministeria vero earumdem Ecclesiarum ubi sint recondita, sollicita indagatione perquire; quibus repertis, ad nostram notionem perducere festinato, ut cognoscentes quid fiendum sit, adjutore Domino, disponamus. Gregorius Lucillo episcopo de Melita. Officii nostri decet valde propositum subjectis magnopere suadere ut rebus debeant 606 servare fidem in placitis; ne dum inconsiderate lucrandi rapiuntur studio, pacificam vertant conventionem in jurgium. Pervenit itaque ad nos fraternitatis tuae clericos, terras Africanae tenentes Ecclesiae, quod pensionem earumdem possessionum dare contemnant. Quod si verum est, et ad fraternitatis tuae haec sunt perlata notitiam; tua in hoc desidia eorum culpa nutrita est. Ob quam rem scriptis te praesentibus admonemus, quatenus ad persolvendam pensionem nulla mora nullaque excusatione eosdem clericos uti permittas. Sed si fidem honestatis contemplatione servare postponunt, tua districtione compulsi, quae rationi conveniunt cogantur implere. Nam si hujus rei ad nos denuo querela recurrerit, et de te aliam aestimationem habere incipiemus, et in illos, ut dignum est, vindicabimus. Gregorius Benenato episcopo. Et temporis qualitas , et vicinitas nos locorum invitat, ut Cumanam atque Misenatem unire debeamus Ecclesias, quoniam eae non longo a se itineris spatio sejunctae sunt, nec, peccatis facientibus, tanta populi multitudo est ut singulos, sicut olim fuit, habere debeant sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitae hujus explevit, utramque nos ecclesiam praesentis auctoritatis pagina unisse tibique commisisse cognosce, propriumque utrarumque Ecclesiarum scito te esse pontificem. Et quaeque tibi de earum patrimonio, vel cleri ordinatione sive promotione, juxta canonum statuta visa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi vero commodius atque utilius esse perspexeris, habitato; ita sane, ut alteram Ecclesiam, a qua corporaliter ad praesens absens es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic mysteria solemniter, auxiliante Domino, peragantur. 607 Fraternitas ergo tua tanto in adhortatione lucrandisque animabus sollicitiori cura semper invigilet, quanto se unitarum Ecclesiarum gubernationis onera suscepisse cognoscit. Gregorius Joanni episcopo Ravennae. Quod multis scriptis vestrae beatitudinis minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate, quia, peccatis meis facientibus, eo tempore quo Ariulphus ad Romanam urbem veniens alios occidit, alios detruncavit, tanta moestitia affectus sum, ut in cholicam molestiam caderem. Valde autem mirabar quid esset, quod illa mihi notissima sollicitudo vestrae sanctitatis huic urbi meisque necessitatibus minime prodesset; sed scriptis vestris discurrentibus, agnovi vos quidem sollicite agere, sed tamen apud quem agere possitis non habere. Peccatis ergo hoc meis deputo quia iste, qui nunc interest, et pugnare contra inimicos nostros dissimulat, et nos facere pacem vetat, quamvis jam modo, etiamsi velit facere, omnino non possumus, quia Ariulphus exercitum Authari et Nordulphi habens, eorum sibi dari precaria desiderat, 608 ut nobiscum aliquid loqui de pace dignetur. De causa vero episcoporum Istriae, omnia quae mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse jam ante deprehendi in iis jussionibus quae ad me a piissimis principibus venerunt, quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro iis quae scripsistis zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debitoremque me vobis multipliciter factum profiteor. Scitote tamen quia de eadem re serenissimis dominis cum summo zelo et libertate rescribere non cessabo. Movere autem vos non debet praefati excellentissimi viri Romani Patricii animositas, quia nos quanto eum loco et ordine praeimus, tanto si qua sunt ejus levia, tolerare mature et graviter debemus Si quando tamen est aliquis cum eo locus obtinendi, agat apud eum fraternitas vestra, ut pacem cum Ariulpho, si ad aliquid parum possumus, faciamus, quia miles de Romana urbe tultus est, sicut ipse novit. Theodosiaci vero, qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant, et destituta ab omnibus civitas, si pacem non habet, quomodo subsistet? Praeterea de puella de qua scripsistis nobis, quae de captivitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuissemus, sciat sanctitas vestra quia ignota persona non facile investigari potest. Illud autem quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit autem a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in 609 eodem iterum ordine non valet consecrari. Sed si quis forsitan cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa poenitentia indici debet, et tamen ordo servari. De Neapolitana vero urbe, excellentissimo exarcho instanter imminente, vobis indicamus, quia Arigis, ut cognovimus, cum Ariulpho se fecit, et reipublicae contra fidem venit, et valde insidiatur eidem civitati, in quam si celeriter dux non mittatur, omnino jam inter perditas habetur De hoc vero quod dicitis incensae civitati Severi schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco vestra fraternitas sentit, quia quae contra nos praemia in palatium mittat ignorat. Quae etsi non transmitteret, nobis considerandum fuit quia misericordia prius fidelibus ac postea Ecclesiae hostibus est facienda. Juxta quippe est civitas Fanum, in qua multi captivati sunt, ad quam ego jam transacto anno transmittere volui, sed inter hostes medios non praesumpsi. Videtur ergo mihi ut Claudium abbatem cum aliquanta pecunia illuc transmittere debeatis, ut liberos quos illic pro pretio in servitio teneri invenerit, vel si qui adhuc sunt captivi, redimat. De summa vero ejusdem pecuniae transmittenda, vobis certum sit quia quidquid vos decernitis, mihi placet. Sin autem cum excellentissimo viro Romano Patricio agitis ut pacem facere cum Ariulpho debeamus, ego ad vos personam aliam transmittere paratus sum, cum qua mercedis causae melius fiant. De fratre autem et coepiscopo nostro Natali valde contristabar, quod de illo quaedam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam simul meipsum vincendo consolatus est. Pro qua te fratrem et coepiscopum nostrum Malchum admone, ut priusquam ad nos veniat, rationes suas ponat, et tunc demum alibi, si necesse est, proficiscatur. Et si ejus actus bonos cognoscimus, ei fortasse necesse est ut hoc ipsum patrimonium quod tenuit restituamus. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi Perlatas ad nos serius per Donatum atque Quodvultdeum reverendissimos fratres et coepiscopos nostros, necnon et Victorem diaconum, 610 vel Agisegium notarium, vestrae fraternitatis epistolas summa cum gratulatione suscepimus. In quarum etsi nos sustinuisse dispendium tarditate putavimus, tamen de uberiori reperimus charitate compendium, ut hac dilatione temporis non interrupta videatur, sed nutrita dilectio, quam miserante Domino, contemplatione sacerdotii, lectionis usu, aetatisque in vobis cognoscimus jam maturitate fundatam. Non enim tam large de te flueret, si in tuis plurimas atque uberrimas venas mentibus non haberet. Hanc ergo matrem custodemque virtutum, sanctissime frater, inconcussa stabilitate teneamus. Nullae in nobis eam subdolorum linguae imminuant, nullae antiqui hostis insidiae corrumpant. Haec namque divisa jungit, et conjuncta custodit. Haec humilia sine tumore subrigit. Haec erecta sine dejectione submittit. Per hanc universalis Ecclesiae unitas, quae est compago corporis Christi, exaequatione mentis gaudet in singulis, cum sit ei disparilitas in diversitate membrorum. Per hanc eadem membra et alieno gaudio in suis afflicta exsiliunt, et alienis moeroribus etiam in suis laeta contabescunt. Teste enim magistro gentium, dum si quid patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra, et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; vos non ambigo de nostra perturbatione ingemiscere, cum nos omnino certum sit de vestra pace gaudere. Quod vero ordinationi nostrae fraternitas vestra congaudet, affectum mihi integerrimae charitatis exhibet. Sed ex consideratione hujus ordinis mentem meam, fateor, transverberat vis doloris. Grave namque est pondus sacerdotii; prius quippe est sacerdoti necesse, ut caeteris ad exemplum vivat, ac deinde servandum ut mentem per ostensa exempla non elevet. De praedicationis semper ministerio cogitet, intentissimo timore considerans quod recessurus ad percipiendum regnum Dominus, et talenta servis tribuens dicat: Negotiamini dum venio . Quod profecto negotium tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo proximorum animas lucramur, si infirmos quosque, coelestis regni gaudia praedicando, in superno amore roboramus, si protervos ac tumidos, gehennae supplicia terribiliter insonando, flectimus, si nulli contra veritatem parcimus, si supernis amicitiis dediti, humanas inimicitias non timemus. Quod nimirum exhibens, quasi quoddam se sacrificium obtulisse Deo Psalmista noverat, cum dicebat: Nonne qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi . Sed ad hoc ego pondus meae infirmitatis expavesco, et quod, accepto regno, paterfamilias redeat rationem nobiscum positurus, aspicio. Sed qua eum mente sustineo, cui de suscepto negotio animarum lucrum aut nullum, aut pene nullum reporto? Tua ergo 611 me oratione, frater charissime, adjuva, et quae de me formidare me conspicis, in temetipso quotidie timore providae sollicitudinis pensa. Per charitatis quippe compagem, et tua sunt quae de me loquor, et mea quae te agere concupisco. De ecclesiasticis vero privilegiis , quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est, ambitu stimulante, derogo; sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. Responsalium vero vestrorum moribus valde congaudeo; in quibus mihi ostensum est quantum me diligitis, qui ad me electos fratres et filios transmisistis. Data decimo Kalend. Augusti, indictione decima. Gregorius Columbo episcopo. Notum est, charissime in Christo frater, quod antiquus hostis, qui primum hominem de paradisi deliciis in hanc aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo jam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit, eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriae vindicare. Sed nos qui, licet immeriti, sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiae Pudentianae diacones in Numidia provincia constitutae, Maximianum ejusdem Ecclesiae antistitem in loco quo degit, corruptum praemio Donatistarum, episcopum nova licentia fieri permisisse, cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis praesentibus necessario duximus 612 ad hortandam, ut veniente ad te Hilaro chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore venturi judicii, causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur modis omnibus degradetur, ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, et caeteri tentare talia non praesumant. Aequum enim est ut qui Jesum Christum Dominum nostrum haeretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus videlicet sacrosancti corporis ac sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro probata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat. Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum haeresim pro peccatis quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus dominicum gregem non jam in nocte latenter, sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum, quem pascendum suscepimus, otiosa mente cernimus a bestia devorari? Studeamus igitur cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes, imbribus geluque constricti, ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte utilis pereat. Quam si insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt, quibus cordis anhelant aestibus, in quas voces ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis Domino quidquid per incuriam perdiderint exigatur? Vigilemus ergo ne quid pereat; et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est vigilasse nos circa ovile suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoc quoque vos necesse est solerter attendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio, subtili debeat indagatione perquiri; et si fortasse ipsi quoque pro sua culpa jure feriendi sunt, eis pro eo quod 613 ad nos fatigati sunt, nequaquam censemus esse parcendum. Mense Augusti, indictione decima. Gregorius Januario archiepiscopo Caralitano. Si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia, ut sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere. Dum ergo tales nos esse quales praefati sumus oporteat, miramur cur adversus fraternitatem tuam tanta querimoniarum moles exorta sit. Quod quidem nos adhuc credere dubitamus. Sed ut veritatem valeamus agnoscere, Joannem sedis nostrae notarium nostra illic praeceptione suffultum direximus, qui partes in electorum compellat adesse judicio, et sua ad effectum exsecutione, quae fuerint judicata perducat. Quocirca fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut causarum apud se ante debeat merita pertractare. Et si qua se injuste tulisse vel habere cognoscit, ante judicium, sacerdotii contemplatione restituat. Inter querelas autem multiplices, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit , dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te injuriaverat factum innotuit. Quae res nos vehementer affligit; quia si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae injuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriae tuae inferre denuo non praesumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum. Gregorius Joanni episcopo Velitrano. Postquam hostilis impietas diversarum civitatum ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, majori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernatae per invia fidei hostis callidi rapiantur, quod absit, insidiis. Hujus ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque trium Tabernarum Ecclesiae providimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjutore, possis existere; quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione, seu promotione, vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex nostra praesenti permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, quod ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas. Gregorius universis de trium capitulorum causa episcopis. Scripta vestra summa cum gratulatione suscepi; sed erit in me uberior valde laetitia, si mihi 615 de vestra contigerit reversione gaudere. Prima itaque epistolae vestrae frons gravem vos pati persecutionem innotuit. Quae quidem persecutio dum non rationabiliter sustinetur, nequaquam proficit ad salutem. Nam nulli fas est retributionem praemiorum exspectare pro culpa. Debetis enim scire, sicut beatus Cyprianus ait, quia martyrem non facit poena, sed causa. Dum igitur ita sit, incongruum nimis est de ea vos, quam dicitis, persecutione gloriari, per quam vos constat ad aeterna praemia minime provehi. Reducat ergo charitatem vestram tandem integritas fidei ad matrem quae vos generavit Ecclesiam; nulla vos animorum intentio a concordiae unitate dissociet, nulla persuasio repetendo vos a recto itinere defatiget. Nam in synodo, in qua de tribus capitulis actum est, aperte liquet nihil de fide convulsum esse, vel aliquatenus immutatum, sed sicut scitis, de quibusdam illic solummodo personis est actitatum: quarum una, cujus scripta evidenter a rectitudine catholicae fidei deviabant, non injuste damnata est. Quod autem scribitis quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagelletur Italia, non hoc ad ejus debetis intorquere opprobrium, quoniam scriptum est: Quem diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit . Si igitur ita est ut dicitis, ex eo tempore magis dilecta est apud Deum, et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita sit quemadmodum vos in ejus insultationem affirmare conamini, rationem attendite. Postquam recordandae memoriae Vigilius papa, in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel Acephalos, damnationis promulgavit sententiam, tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est. Ergo bonam causam habuerunt Acephali, et injuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerunt? Absit. Hoc enim nec vestrum quempiam, nec alios, qui catholicae fidei mysteriis instituti sunt, dicere, vel aliquo modo confiteri convenit. His denique cognitis, ab hac quandoque jam deliberatione recedite. Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate possit satisfactio abundanter 616 infundi, librum quem ex hac re sanctae memoriae decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere. Quem si, deposito voluntariae defensionis studio, puro vigilantique corde saepius volueritis relegere, eum vos per omnia secuturos et ad unitatem nostram nihilominus reversuros esse confido. Porro autem si post hujus libri lectionem in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita compassione charitatem vestram admoneo, ut quoniam Deo suffragante fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit, mentis tumore deposito, tanto citius ad matrem vestram, quae filios suos exspectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie pro vobis exspectari cognoscitis. Gregorius Natali episcopo Salonitano. Quasi oblita praecedentium scriptorum serie, sola vestrae beatitudini quae ad dulcedinem pertinerent loqui decreveram; sed dum vestra epistola ad priora scripta ratiocinando revocat, iterum forsitan quaedam quae minus libeant narrare compellor. In conviviorum etenim defensionem vestra fraternitas Abrahae convivium memorat, in quo, teste sacro eloquio, tres angelos suscepisse perhibetur . Sed hoc exemplo neque nos beatitudinem vestram de convivio reprehendimus, si hanc suscipere angelos in hospitalitate cognoscimus. Rursum narrat Isaac satiatum benedictionem filio dedisse . Quae utraque Veteris Testamenti, quia ita sunt gesta per historiam, ut tamen signarent 617 aliquid per allegoriam, utinam valeamus sic res gestas legendo percurrere, ut possimus etiam gerendas providendo sentire. Ille quippe in tribus angelis unum salutans, Trinitatis subsistentias unius substantiae esse declaravit. Iste vero satiatus benedixit filium, quia qui divinis epulis repletur, illius sensus in prophetiae virtutem tenditur. Divinae autem epulae sacri eloquii verba sunt. Si igitur assidue legitis, si exemplum ab exterioribus trahentes interna penetratis, quasi de agri venatione satiati, mentis ventrem repletis, ut anteposito filio, suscepto videlicet populo, possitis ventura nuntiare. Sed jam in hoc saeculo caligat, qui de Deo aliquid prophetat, quia profecto dignum est ut hic jam per concupiscentiam minus videat, cujus sensus per intelligentiam intus coruscat. Haec ergo ad vosmetipsos trahite, et si vos tales cognoscitis, nihil est quod de nostra aestimatione dubitetis. Gaudere quoque beatitudinem vestram invenio, si voracis nomen cum rerum auctore sustineat. Quod ego breviter expono, quia si de vobis falsum dicitur, nomen hoc veraciter cum rerum auctore sustinetis. Si vero de vobis verum est, hoc de illo falsum fuisse quis dubitet? Absolvere vos non valet par nomen, quorum dispar est causa. Nam cum eo crucem etiam periturus latro suscepit; sed quem reatus proprius tenuit, par crucifixio non absolvit. Ego autem quantis valeo precibus deposco, ut sanctissimam fraternitatem vestram auctori nostro non solum nomen, sed etiam causa conjungat. Convivia autem quae ex intentione impendendae charitatis fiunt, recte sanctitas vestra in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est quia tunc ex charitate veraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, et nec inanes in eis saecularium negotiorum fabulae, sed verba sacrae lectionis audiuntur, cum non plus quam necesse est servitur corpori, sed sola ejus infirmitas reficitur, ut ad usum exercendae virtutis habeatur. Haec itaque si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium fateor magistri estis. Quod ergo Pauli apostoli testimonium ad me posuistis, quo ait: Qui non manducat, manducantem non judicet ; omnino existimo incongruum fuisse, quia neque ego non comedo, neque ad hoc a Paulo dictum est ut membra Christi, quae in ejus corpore, id est in Ecclesia, invicem sibi charitatis compage connexa sunt, nullam de se ullo modo curam gerant. Sed si neque ego ad te, neque tu aliquid pertineres ad me, jure tacere compellerer, ut eum non reprehenderem qui emendari non posset. Haec ergo sententia solummodo propter eos dicta est qui illos judicare student quorum sibi cura commissa non est. At postquam nos, auctore Deo, unum sumus, si ea quae nobis corrigenda sunt tacemus, valde delinquimus. Ecce fraternitas tua aegre tulit se de conviviis a me esse reprehensam, cum ego, qui etsi hanc non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab 618 omnibus emendari paratus sim. Et hunc solum mihi amicum aestimo, per cujus linguam, ante apparitionem districti judicis, meae maculas mentis tergo. Illud autem, frater dulcissime, quod tribulationibus pressum te legere posse abnegas, minus ad excusationem idoneum puto, cum Paulus dicat: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus . Si igitur ad consolationem nostram sacra Scriptura praeparata est, tanto magis debemus legere, quanto magis nos conspicimus sub tribulationum fasce lassari. Si vero in ea solummodo sententia est fidendum, quam in epistola vestra posuistis, qua Dominus dicit: Cum tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis . Sacra ergo ad nos eloquia frustra mandata sunt, qui repleti spiritu, verbis exterioribus non egemus. Sed aliud est, frater charissime, quod angustati persecutionis tempore absque dubitatione confidere, aliud quod in tranquillitate Ecclesiae agere debemus. Oportet enim nos per hunc spiritum modo legendo percipere quae possimus, si contigerit causa in nobis, etiam patiendo demonstrare. Valde vero epistola vestra gavisus sum, quod vos exhortationi studium dare fatemini. In hoc etenim scio quia curam vestri ordinis solerter agitis, si ad auctorem vestrum et alios trahere curatis. Quod autem in eodem loco dicitis vos mei similes non esse, post obortam laetitiam me illico contristastis, quia laudes meas per irrisionem dici existimo, quas per veritatem minime recognosco. Ago autem omnipotenti Deo gratias, quia per vos quidem haeretici ad sanctam Ecclesiam revocantur. Sed curae vobis esse necesse est ut ipsi quoque qui intra sanctae Ecclesiae gremium continentur ita vivant, quatenus ejus adversarii pravis moribus non existant. Nam si non divino desiderio, sed terrenis cupiditatibus voluptatibusque deserviunt, intra ejus gremium filii alieni nutriuntur. Quod autem vos fatemini ecclesiasticos ordines ignorare non posse, ego quoque hoc de vobis per omnia scio, atque idcirco valde contristor, quia cum rerum ordinem scitis, in me, quod pejus est, sciendo deliquistis. Postquam enim ad beatitudinem vestram et decessoris mei et mea in causa Honorati archidiaconi scripta directa sunt, tunc contempta utriusque sententia, praefatus Honoratus proprio gradu privatus est. Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset, sine gravissimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meae, nec decessoris mei injuriae memor sum. Quod vero dicitis nostris temporibus debere servari quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me ut statuta 619 majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. Sed cum responsales vestri advenerint, quae inter vos et praefatum Honoratum archidiaconum sint justa cognoscam; et ex ipso meo examine perpendetis quia si pars vestra per justitiam fulta est, nihil adversum a me perferetis, sicut nec ante pertulistis. Sin vero saepe fato Honorato archidiacono in assertione sua justitia suffragatur, ex ejus absolutione monstrabo quia personas etiam quas novi in judicio non agnosco. De excommunicationis vero articulo , quae tamen interposita conditione secundo vel tertio jam, ut ita dicam, ex necessitate subjuncta est, beatitudo vestra immerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam . Sed ista jam transeant, ad nostra redeamus. Si enim recte agit, ego domno Natali non possum conjunctus non esse, cujus me affectui valde esse debitorem novi. Gregorius Honorato diacono. Filius meus Dominus Venantius nepos quondam Opilionis patricii ad beatum Petrum apostolum venit, hoc a me summopere petiturus, ut causam ejus tuae dilectioni commendare debuissem. Honores enim non habet, et chartas exconsulatus petiit, pro quibus triginta auri libras transmisit, ut ei debeant comparari. In qua re volo ut dilectio tua se summopere impendat, quia talis vir est, cui etiam honor sine pretio debeatur. Et quia easdem chartas emere paratus est, ut dixi, non valde necesse est ut ex me aliquid serenissimis principibus dicatur, sed magis ex se agat dilectio tua, quatenus, oblatis in sacello consuetudinibus, honores mereatur accipere. Si quid tamen potueris de eo mitius agere, maximam mercedem habebis. Sed ita fac ut labor ejus quo hic ad nos fatigatus est, vacuus non sit. Si vero in eadem causa difficile aliquid esse perspexeris, etiam quia per me hoc postulet, indicare 620 debes, et cujus bonitatis, cujus modestiae sit atque sapientiae serenissimis Dominis intimare. Domino beatissimo papae Gregorio Licinianus episcopus. Librum Regularum a sanctitate tua editum, et ad nos divina gratia opitulante perlatum, tanto libentius legimus, quanto in eo spiritales regulas inesse cognoscimus. Quis non libentius legat, ubi jugi meditatione medicinam animae suae inveniat; ubi contemptis hujus saeculi rebus caducis in sua mutabilitate variantibus, ad aeternae vitae stationem oculos mentis aperiat? Liber hic tuus omnium est aula virtutum. Illic prudentia inter bonum et malum discretionem limitis figit; justitia unicuique sua tribuit, dum Deo animam corpus que animae subdit. Illic fortitudo etiam in adversis et in prosperis reperitur semper aequalis, quae nec in contrariis frangitur, nec in prosperis exaltatur. Illic temperantia furorem libidinis frangit, discreteque voluptatibus modum imponit. Illic cuncta quae ad vitae aeternae participium pertinent comprehendis; et non solum pastoribus regulam vivendi describis, sed etiam his qui regiminis officium nullum habent, vivendi regulam tribuis. Habent enim pastores in quadripartita tua distributione quales ad hoc officium veniant; qualem vitam gerant cum venerint; qualiter vel qualia doceant; et ne in tanto sacerdotali culmine extollantur, quid agant. Attestantur huic eximiae doctrinae tuae sancti antiqui Patres, doctores, defensoresque Ecclesiae, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Gregorius Nazianzenus; hi omnes testimonium tibi praebent, sicut apostolis praebuerunt prophetae. Hilarius sanctus dicit, exponens verba Apostoli doctoris gentium: « Ita etenim quae propriae disciplinae et morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec 621 quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt; quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo scienter agere, aut tantummodo scienter praedicare, cum et innocens tantum sui sufficiat si doctus sit, et doctus nisi doctrina vivendo. Attestatur huic libro tuo sanctus Ambrosius in illis libris quos fecit de Officiis. Attestatur sanctus Augustinus, dicens: In actione non amandus est honor in hac vita, sine potentia, quoniam omnia vana sub sole; sed opus ipsum quod per eumdem honorem vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id est ut valeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est . . . Propter quod ait Apostolus: Qui episcopatum desiderat, opus bonum desiderat. Exponere voluit quid sit episcopus , quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, et inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens, episcopus quippe intentio est. Ergo episcopum, si velimus, Latine superintendere possumus dicere. Ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dixerit , non prodesse. Ita enim a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit charitas; percipiendae ac tuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. Sed nec sic commodo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimatur ista necessitas. » Attestatur Gregorius sanctus, cujus stylum sequeris, cujus exemplo delitescere cupiebas, ut pondus sacerdotii declinares, quod quale sit in toto libro tuo liquide declaratur; tamen portas quod metuebas. Pondus enim tuum sursum fertur, non deorsum; non quod te ad ima premat, sed quod ad astra sustollat; dum per Dei gratiam, et obedientiae meritum, operisque boni efficientiam, fit suave quod per imbecillitatem humanam videbatur habere gravedinem. Dicis enim ea quae consonant apostolis, et apostolicis viris. Pulcher enim pulchra dixisti, et in his pulchrum te esse ostendisti. Nolo ergo te similare indecoro pictori pulchra pingenti, quia spiritalis doctrina a spiritali mente proficiscitur. Plus plerisque aestimatur pictor homo, quam inanimata pictura. Sed hoc non assentationi aut adulationi reputes, sed veritati; quia nec me decet mentiri, nec te decet falsum laudare. Ergo plane licet fidus, et te et omnia tua pulchra conspexi, et memet 622 in comparationem tui satis indecorum vidi. Unde precor per gratiam Dei quae in te exuberat, ut non respuas deprecantem, sed libenter doceas quae me fateor ignorare. Compellimur enim necessitate facere quod doceas. Peritus enim dum non reperitur qui ad officium sacerdotale veniat, quid fiendum est, nisi ut imperitus ut ego sum ordinetur? Jubes ut non ordinetur imperitus. Sed pertractet prudentia tua ne forte ad peritiam sufficiat ei scire Jesum Christum, et hunc crucifixum; si autem non sufficit, nemo erit in hoc libro qui peritus esse dicatur; nemo erit utique sacerdos, si nisi peritus esse non debet. Bigamis enim aperta fronte resistimus, ne sacramentum utique corrumpatur. Quid si unius uxoris vir, ante uxorem, mulierem tetigerit? Quid si uxorem non habuerit, et tamen sine mulieris tactu non fuerit? Consolare nos stylo tuo, ut non puniamur nec nostro nec alieno peccato. Valde enim metuimus ne per necessitatem ea faciamus quae non debemus. Ecce obediendum est praeceptis tuis, ut talis fiat, qualis apostolica decet auctoritas; et non reperitur qualis quaeritur. Cessabit ergo fides, quae constat ex auditu; cessabit baptismus, si non fuerit qui baptizet; cessabunt illa sacrosancta mysteria, quae per sacerdotes fiunt et ministros. In utroque periculum manet; aut talis ordinetur qui non debet, aut non sit qui sacra mysteria celebret vel ministret. Ante paucos annos Leander episcopus Spalensis remeans de urbe regia, vidit nos praeteriens, qui dixit nobis habere homilias a vestra beatitudine editas de libro sancti Job. Et quia festinans pertransiit, minime eas petentibus nobis ostendit. Postea vero scripsisti ei de trina tinctione, in qua epistola memorant displicuisse vobis illud opus ; sed hoc salubriori consilio statuisse, ut in librorum ductu eas transponeres. Habemus sane libellos sex sancti Hilarii episcopi Pictaviensis, quos de Graeco Origenis in Latinum vertit; sed non omnia secundum ordinem libri sancti Job exposuit. Et satis miror hominem doctissimum et sanctum, ut de stellis naenias Origenis transferret; mihi, sanctissime Pater, nullo pacto suaderi potest ut credam astra coeli Spiritus rationales, quae neque cum angelis neque cum hominibus facta esse Scriptura sancta declarat. Dignetur ergo beatitudo vestra opus ipsum de libro sancti Job; sed et alios libros morales quos fecisse te memoras in hoc libro Regularum, exiguitati transmittere. Tui enim sumus, tua legere delectamur. Optabile namque est mihi praeclarum, sicut tuus Gregorius ait, usque ad ultimam discere senectutem. Incolumem coronam vestram ad erudiendam Ecclesiam suam sancta Trinitas Deus conservare dignetur, sicut optamus, beatissime Pater.
(Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.) (Vide infra ep. 9 et 10, et lib. X, ep. 62.) (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 25) (Grat. q. 1, c. 2) (Vide sup. l. I, ep. 12; Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 33.) (V. infra, ep. 15.) (Grat. 7, q. 1, c. 44) (Cf. Joan. Diac., l. III, c. 17.) (Grat. dist. 44, c. 5) (Grat. 7, 41, c. 40) (Cf. Joan. Diac., lib. III, c. 34.) (Grat. dist. 74, can. 8) (Grat. 7, q. 1, c. 40) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 9.) (Vide sup. lib. I, ep. 45, indict. 9; et inf. ep. 23.) (Grat. dist. 63, c. 9) (Dist. 100, c. 10) (Matth. VIII, 36) (Vide sup. ep. 22.) (Cf. Joan. Diac. lib. I, c. 13.) (quod evenire non credimus) (quod absit) (Vide ep. 34.) (Vide sup. l. I, ep. 2.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52; sup., ep. 12; inf., ep. 41 et 42, indict. 11, ep. 24 et 25, indict. 13, ev. 44, indict. 15.) (Psal. IX, 14) (Vide sup. ep. 34. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Grat. 7, q. 1, c. 42) (Grat. dist. 34, c. 10) (Grat. dist. 98, c. 3) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 22.) (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 22.) (Vide ep. 12.) (Vide ep. 15, l. VIII.) (Grat. 12, q. 1, c. 14) (Grat. 16, q. , c. 48) (Grat. dist. 68, c. 1) (Luc. XIX, 13) (Psalm. CXXXVIII, 21) (Grat. 25, q. 2, can. 8) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 1.) (Grat. 23, q. 4, c. 27) (Grat. 16, q. 1, can. 49) (Hebr. XII, 6) (Vide ep. 22 lib. III.) (Genes. XVIII) (Genes. XXVII, 27) (Grat. dist. 44, cap. 6) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 33.) (Rom. XIV, 3) (Rom. XV, 4) (Matth. X, 19) (Vide lib. I, epist. 19 et 20, ac hujus lib. epist. 17, 19, 20.) (Grat. 24, q. 3, cap. 15) (II Cor. X, 6) (Lib. VIII de Trinit., num. 1.) (Lib. I ep. 43)
[ Lege sive] [ Forte episcopatus] [ Forte episcopatus] [ Lege dilexerit] [ Deest forte meae] [ Deest forte et]
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER TERTIUS. Mense Septembri indictione XI. 623 EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM SUBDIACONUM. Epiphanium subdiaconum mittit, qui de seditione in Pautum episcopum commota inquirat. Ut illum in reos agentem adjuvet, absque ulla dilatione aut personarum acceptione, praecipit instantius. Ad civitatis ecclesias revocanda mancipia. EPISTOLA II. AD PAULUM EPISCOPUM. Illum de accepta injuria consolatur. EPISTOLA III. AD JOANNEM ABBATEM. Bonifacii in praepositum ordinationem probat. Sancti Joannis tunicam petit. In causa cum Floriano vult aliquid cedi, ut ad compositionem perducatur. Abbatem arguit quod tum ipse, tum fratres sacram lectionem et orationem negligant. Illum hortatur ad solicitiorem de fratrum animabus, de hospitibus, ac de pauperibus curam. EPISTOLA IV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Vitandum in operibus bonis humanae laudis desiderium. EPISTOLA V. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut viduam in omnibus causis ab iniquorum violentia tueatur. EPISTOLA VI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Sacra eum communione privat, ob damnatum injuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui jubet. EPISTOLA VII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Iniquam Adriani damnationem Joannis metropolitani machinationibus procuratam fuisse ostendit, ex judicii ordine. Hunc exinde ab omni in illum jurisdictione abstinere statuit, et sacrae communionis, nisi pareat, privationem minatur. EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii judicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam. EPISTOLA IX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Ut Florentio, si a convocatis episcopis absolvatur, res suas omnino restitui curet. EPISTOLA X. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Ut evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipit ac veneratur Gregorius. Chalcedonensis fidem in quinta synodo violatam non fuisse declarat. Savino proinde ad Ecclesiae unitatem remeandum. EPISTOLA XI. AD ORDINEM ET PLEBEM ALBANENSEM. Ordinatum ipsis episcopum. EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agrigentini episcopi accusatores et ad ejus causam spectantia documenta Romam mittat. EPISTOLA XIII. AD AGNELLUM EPISCOPUM. Agnellum Terracinensi Ecclesiae ita praeficit, ut Fundensis Ecclesiae jura potestatemve illi non subtrahat. EPISTOLA XIV. AD TERRACINENSES. Hortatur ut Agnello episcopo suo in omnibus obediant. EPISTOLA XV. AD SCHOLASTICUM JUDICEM. Cum Florentius subdiaconus a Neapolitanis electus episcopatum fuga declinarit, de alio eligendo cogitandum. EPISTOLA XVI. AD PETRUM EPISCOPUM. Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum advenientem commendat. EPISTOLA XVII. AD GRATIOSUM SUBDIACONUM. Florae abbatissae domum cum hortis et hospitiis ad construendum monasterium tradat. EPISTOLA XVIII. AD THEODORUM CONSILIARIUM. Acosimi pueri donationem, jam Theodoro factam scripto firmat. EPISTOLA XIX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut sancti Severini reliquias ad ecclesiae consecrationem mittat. EPISTOLA XX. AD GRATIOSUM EPISCOPUM. Sancti Anthemii Ecclesiam unit Numentanae. EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM, DEMETIANUM ET CASTORIUM. Orphanis patris substantiam Ecclesiae obligatam reddit, debitasque ab illo pecunias omnino condonat. EPISTOLA XXII. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Salonae episcopum curet eligi, qui Romae ordinetur. In electione solum vitae ac morum decus attendendum moneat. Descriptas Ecclesiae res selectis viris custodiendas committat. Ab illis abstineat Malchus episcopus, Romamque administrati patrimonii rationes tandem expleturus venire festinet. EPISTOLA XXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Deponendum ob crimina Secundinum abbatem, postulatumque a congregatione ordinandum Theodosium. EPISTOLA XXIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Ut infirmo et absente Castorio episcopo, Ariminensem Ecclesiam regat. EPISTOLA XXV. AD ARIMINENSES CIVES. Illos de episcopi sui infirmitate accusat, ut Leontio in omnibus obediant jubet. EPISTOLA XXVI. AD MAGNUM PRESBYTERUM. Quem Laurentius quondam episcopus immerito excommunicaverat, absolvit. Ipsum hortatur ut Ecclesiae suae pure ac diligenter ministret, clerumque ac populum de idoneo episcopo absque dissensionibus eligendo admoneat. EPISTOLA XXVII. AD MARINIANUM ET BENENATUM. Ut in Bonifacium inquirant; qui, si inventus fuerit reus, sacra privetur communione, atque in monasterium retrudatur. EPISTOLA XXVIII. AD ROMANUM PATRICIUM. Ut Armenio orphano egenti ac nobili, locum vel operam provideat, unde quotidianis stipendiis sustentetur. EPISTOLA XXIX. AD PRESBYTEROS ET CLERUM MEDIOLANENSEM. Ad Constantii, quamvis sibi notissimi et amici, electionem non sollicitat. Qualis esse debeat pastor, quis eligentium affectus egregie depingit. Ex terrarum plagis mundi finem ac judicium proximum suadet. EPISTOLA XXX. AD JOANNEM SUBDIACONUM. Ut Mediolanensium apud Genuam scrutetur vota; quae si in Constantium consentiant, hunc a propriis episcopis faciat consecrari. EPISTOLA XXXI. AD ROMANUM PATRICIUM. Constantium sibi amicissimum commendat. EPISTOLA XXXII. AD HONORATUM ARCHIDIACONUM. Ejus absolutionem firmat. Ea vero de quibus erat conquestus, Antonino discutienda committit. EPISTOLA XXXIII. AD DYNAMIUM PATRICIUM. Quadringentos solidos de reditibus Ecclesiae Romanae se accepisse significat. Mittit crucem sacris reliquiis refertam. EPISTOLA XXXIV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Festum episcopum civibus suis conciliet. EPISTOLA XXXV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ex clero Neapolitano mittendos Romam duos vel tres, qui vice omnium episcopum eligant. Futuro episcopo deferenda necessaria. Paulo secedenti dandos pro labore solidos centum cum mancipio uno. EPISTOLA XXXVI. AD SABINUM DEFENSOREM. Ut Januarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adjuvet Romam venire cupientes. EPISTOLA XXXVII. AD BONAM ABBATISSAM. Monasterium construi praecipit, et omnia a Joanne presbytero ipsi legata confirmat. EPISTOLA XXXVIII. AD LIBERTINUM PRAEFECTUM. Ut Nasam Judaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet. EPISTOLA XXXIX. AD EPISCOPOS CORINTHIOS. Diaconum mittit, qui de audita Adrianum inter et episcopos ejus accusatores reconciliatione inquirat. EPISTOLA XL. AD PETRUM SUBDIACONUM. Numerium diaconum, si episcopatu dignum judicet, Romam mittat consecrandum. Catellam servam, si animo sincero monasticum habitum petit, a Felice redimat. EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Stuprator virginis aut eam ducat, aut corporaliter castigatus in monasterium detrudatur. Diaconus captivus Ecclesiae sumptibus redimatur. EPISTOLA XLII. AD FELICEM EPISCOPUM. Ecclesiarum ministeria, pecuniae, etc., Ecclesiae Sipontinae describantur, quorum index Romam mittatur. EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Episcopum de illato a nepote stupro arguit, ipsique imponit latae in reum sententiae exsecutionem. EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat. EPISTOLA XLV. AD ANDREAM EPISCOPUM. Ut sacerdotium ipse deponat, si peccati cum concubina sit conscius, hortatur. Quod mulierem fustibus caedi jusserit, a missarum celebratione per duos menses abstinere jubet. EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Andream episcopum, si concubinam in sacro ordine constitutus contigerit, a ministerio prohibendum. Suspendendum eumdem a missarum celebratione ob caesam fustibus mulierem. Expendendas quoque clericorum de illo querelas. EPISTOLA XLVII. AD CLERUM ECCLESIAE SALONITANAE. Honorati electionem in episcopum approbat. EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Praemisso singularis benevolentiae testimonio, illum ne pueros ordinari, neve ordines ex favore aut ex venalitate conferri sinat, atque ut sibi concilii statum indicet, hortatur. De catenis beati Petri aliquid clavibus inclusum mittit. EPISTOLA XLIX. AD ADEODATUM EPISCOPUM. Post amicam salutationem, eum hortatur ad explendum officium; imprimis ne ullos nisi provectiores aetate, et mundos opere ordinet; ne sit in ordinatione venalitas. Maximiani episcopi utatur consilio. Tandem peracta synodo, se de ejus concordia certiorem faciat. EPISTOLA L. AD THEODORUM EPISCOPUM. Ipsum laudat quod sacerdotum vitam sollicite perscrutetur ac renuntiet. Paulum episcopum in monasterio ad poenitentiam permanere praecipit. Hujus describendas res ac servandas. De Bonifacio graviter accusato inquirendum. EPISTOLA LI. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM De miraculis Patrum in Italia factis scribere cogitans, Maximianum rogat ut ea quorum meminit indicet. EPISTOLA LII. AD PRISCUM PATRICIUM. Ex prosperitatis et adversitatis vicissitudine humilitatem suadet. Gratulatur de recuperata impp. gratia. Sabinianum et Castum commendat. EPISTOLA LIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Responsionem de causa Joannis et Athanasii presbyterorum simulatam, ineptam, ac Joannis episcopi sanctitati nullatenus congruentem, scelesto juveni tribuit, ad cujus consilia nimium ille inflectebatur. Ut dicta causa juxta canones finiatur, instat acerrime. Sabinianum apocrisiarium suum commendat. EPISTOLA LIV. AD THEOTIMUM MEDICUM. Post amicissimam salutationem commendat Sabinianum. EPISTOLA LV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agathonis episcopi in quem districte fuit vindicatum sustentationi providet. EPISTOLA LVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ne in plateis pallium ulterius ferat, nisi a Romanis pontificibus id sibi concessum ostenderit. Ne in secretario ipso, cum pallio deinceps sedeat. In quosdam e clericis suis inquirat; contumacibus interdicat sacro ministerio. Primis duntaxat Ravennatis Ecclesiae diaconibus mappularum usum concedit. EPISTOLA LVII. JOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi objectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat. EPISTOLA LVIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Si non habet Cosmas unde solvat, cum illius creditoribus paciscatur; atque ejusdem filios, pactam summam persolvens, liberet. 671 EPISTOLA LIX. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Baptisterium de monasterio auferatur, ut monachis liceat opus Dei securius celebrare. EPISTOLA LX. AD ITALICAM PATRICIAM. In ipsis pauperum causis, ne litigiis immisceatur, silentium eligit. Cypriano potestatem facit ut cum Italica, si id ipsa velit, salvo pauperum jure, causam absque lite finiat. EPISTOLA LXI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Quomodo in Ecclesia sua conversari debeat. EPISTOLA LXII AD EUTYCHIUM EPISCOPUM. Ut in convertendis idolorum cultoribus perseveret hortatur. Ipsi praetoris postulat patrocinium. EPISTOLA LXIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. De monasterio Gratiosae abbatissae consecrando. EPISTOLA LXIV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM. Mevaniensi Ecclesiae quaerat episcopum, presbyteros ordinet, ibique consignet infantes. 675 EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Precatur ut legem temperet vel immutet, qua tum publicis rationibus implicatos, tum milites, in monasteriis suscipi prohibuerat. EPISTOLA LXVI. AD THEODORUM MEDICUM. Ostensa latae legis iniquitate, Theodorum hortatur ut epistolam suam imperatori offerens, ipsi de revocanda lege suadeat. EPISTOLA LXVII. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Allatam dudum a se raptus Dinae, Genes. XXXIV, juxta spiritalem sensum expositionem propugnat. Domitiano gratulatur, tum quod saecularibus causis occupatus Scripturas meditetur, tum quod Persarum imperatori fidem praedicaverit.
Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
Quale in castello Lucullano sit scelus in Paulum fratrem et coepiscopum nostrum commissum, directa nobis fecit relatio manifestum. Et quia his diebus Scholasticus vir magnificus, Campaniae judex, hic praesens inventus est, specialiter ei injunximus ut tantae perversitatis insaniam districta debuisset emendatione corrigere. Sed quia nunc praedictae relationis portitor nos ut personam dirigeremus admonuit, ideo Epiphanium subdiaconum illuc direximus, qui una cum praefato judice, a quibus excitata sit vel commissa seditio, investigare ac cognoscere possit, et digna ultione vindicare. Experientia ergo tua ita tota virtute in hac causa solatiari festinet, quatenus et cognosci veritas, et in delinquentes valeat vindicta procedere. Quoniam igitur mancipia gloriosae Clementinae in eodem scelere interfuisse, et voces, quae seditionem commoverent, jactitasse dicuntur, si ita est, districte ea imminenti uhioni substerne, nec pro persona illius sit vestra severitas remissior, quia tanto amplius ferienda sunt, quanto, utpote nobilis feminae pueri, ex sola superbia deliquerunt. Sed et illud subtili vos oportet indagatione perquirere utrumne praedicta femina in tanta habuerit sceleris immanitate 624 consilium, aut si cum ejus est scientia perpetratum, ut quam sit periculosum non solum manibus, sed etiam in sacerdotem verbis excedere, ex nostra cuncti possint defensione cognoscere. Si quid enim in hac causa lentatum fuerit vel omissum, ad tuam culpam ac tuum potius cognoscas pertinere periculum; nec aliquem apud nos excusationis locum invenies. Nam quanto te apud nos res ista, si districtissime fuerit perscrutata et emendata, commendat, tanto si levigata fuerit, nostram contra te scito indignationem exacui. Mancipia autem si qua de caetero in monasterium sancti Severini, vel in alia ecclesia ejusdem castelli de civitate refugerint, mox ut ad notitiam tuam pervenerit, nullo modo illic ea immorari permittas, sed intra civitatem in ecclesiam revocentur; et si justam contra dominos suos querelam habuerint, cum congrua ordinatione de ecclesiis exire necesse est. Si vero venialem culpam commiserint, dominis suis, accepto de venia sacramento, sine mora reddantur. Gregorius Paulo episcopo. Licet non mediocriter nos contristaverit cognita quam es perpessus injuria, habemus aliquam tamen consolationis materiam, quod laudem tuam huic rei inesse cognovimus, ob id quod pro aequitatis rectitudine hoc, quantum directa 625 nobis patefecit relatio, pertulisti. Ut ergo ad majorem fraternitatis tuae gloriam applicetur, haec res constantiam tuam nec frangere, nec a via debet veritatis avertere. Nam major in sacerdotibus merces est, in veritatis tramite etiam post injurias permanere. Ac ne tantae impietatis insania inulta remaneat, et in pejus indisciplinatio perniciosa prorumpat, Scholastico viro magnifico Campaniae judici, quia hic praesens inventus est, ut haec digna coercitione vindicare debuisset, injunximus. Sed quia homines tui a nobis ut personam dirigere debuissemus petiverunt, propterea Epiphanium subdiaconum illuc nos transmisisse cognosce, qui una cum suprascripto judice investigare valeat, ac cognoscere veritatem, quatenus in eos a quibus tantum facinus immissum constiterit, vel perpetratum, sua instantia dignam faciat exerceri vindictam. Gregorius Joanni abbati. Petiit dilectio tua ut frater Bonifacius in monasterio tuo a te debeat ordinari praepositus; quod ego valde miratus sum, quare ante factum non est. Nam ex quo illum tibi dari feci, jam eum ordinare debuisti. De tunica vero sancti Joannis omnino grate suscepi, quia sollicitus fuisti mihi indicare. Sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aut, quod melius est, eumdem episcopum qui eam habet cum clericis suis et cum ipsa ad me transmittere, quatenus et benedictione tunicae perfruamur, et de eodem episcopo vel clericis mercedem habere valeamus. Causam vero quae cum Floriano vertitur incidere volui, et jam ei vel octoginta solidos mutuos dedi. Quos ille, credo, disponit sibi pro monasterii debito recompensari, et omnino volo eamdem causam decidi, quia Stephanus chartularius dicitur imminere ut eam praedictus Florianus in publicum transferat, et grave nobis est cum publico litigare. Unde necesse est nobis aliquid cedere, ut possimus eamdem causam ad compositionem perducere. Quod dum factum fuerit, dilectioni tuae, Deo auxiliante, nuntiabimus. De fratrum vero animabus omnino esto sollicitus. Sufficiat jam quod opinio monasterii per vestram negligentiam inquinata est. Non frequenter 626 foras egrediaris. In causis istis procuratorem institue, et tu ad lectionem atque orationem vaca. De hospitalitate esto sollicitus; quantum potes pauperibus largire, ita tamen ut serves quod Floriano restitui debeat. In ipsis autem fratribus monasterii tui quos video, non invenio eos ad lectionem vacare. Unde considerare necesse est quantum peccatum est ut ex aliena oblatione Deus vobis alimoniam transmiserit, et vos mandata Dei discere negligatis. De sex vero unciis domus, si authenticam chartulam non videmus aut exemplaria, nil possumus facere. Sed Florentino Dei famulo praeceptum transmisi, ut si ei veritas constiterit, easdem sex uncias vobis restituat. Quibus restitutis, reliquas sex uncias aut in emphyteosim damus, aut reditus commutamus. Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi. Quibusdam venientibus agnovi fraternitatem tuam misericordiae operibus vehementer insistere; atque omnipotenti Deo gratias retuli, quia juxta egregii praedicatoris vocem, nunc vivimus, si vos statis in Domino . Sed illud, fateor, non leviter mentem meam momordit, quod eadem opera multis vosipsi nuntiatis; ex qua re collegi quod mens vestra non studeat Dei oculis, sed humano judicio placere. Unde necesse est, frater charissime, ut cum bona exterius agis, haec interius cum magna cautela custodias, ne appetitus placendi hominibus subrepat, et omnis labor boni operis incassum fiat. Nos enim qui sumus, quibus placeri ab hominibus quaeritur? Quid namque aliud quam pulvis et cinis sumus? Sed illi tua fraternitas placere desideret, qui et non longe est ut appareat, et omne quod retribuerit finem nullo modo habebit. Mense Octobri, indictione undecima. Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Sicut in judiciis laicorum privilegia turbare non cupimus, ita eis praejudicantibus, moderata te 627 volumus auctoritate resistere. Violentos namque laicos coercere, non contra leges est agere, sed legi ferre subsidium. Quia igitur Deusdedit gener Felicis de Orticello praesentium latrici violentiam dicitur irrogasse, praefatamque rem illicite detinere, ita ut viduitatis ejus dejectio non misericordiam provocare, sed ejus inveniatur roborare malitiam, praecipimus experientiae tuae ut tam contra praefatum virum, quam in caeteris causis, in quibus se asserit praefata femina praejudicium sustinere, tuae ei solatium tuitionis impendas, nec a quolibet eam praegravari permittas, ne vel ea quae tibi, salva tamen aequitate, mandantur, in aliqua inveniaris parte negligere, vel viduis aliisque pauperibus, dum illic auxilium non inveniunt, ex hujus itineris profligentur longinquitate dispendia. Gregorious Joanni episcopo primae Justinianae. Post longas tribulationes, quas Adrianus Thebanae civitatis episcopus a consacerdotibus suis, velut ab hostibus pertulit, in Romanam civitatem confugit. Et licet adversus Joannem Larissaeum episcopum ejus fuisset prima suggestio, non ab eo in causis pecuniariis reservatis legibus judicatum; tamen post haec magis contra personam fraternitatis tuae, a qua non juste se a sacerdotii gradu flagitabat esse dejectum, gravissime querebatur. Sed nos, indiscussis petitionibus non credentes, eadem quae apud Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, vel quae apud fraternitatem tuam sunt acta, relegimus. Et quidem de memorati Joannis episcopi Larissae judicio, quod fuerat appellatione suspensum, satis et piissimi rerum Domini, ad Corinthi episcopum missis jussionibus, decreverunt. Et nos quoque, per praesentium latores epistolis nostris ad praefatum Joannem Larissaeum directis, Christo auxiliante, decrevimus. Cum vero diversi disceptationem judicii cujus examen tibi imperialia jussa tradiderant, et inspectam gestorum apud Joannem episcopum de criminalibus habitorum seriem ventilavimus, reperimus prope nil te quod ad nominatas indictasque tibi causas attinuit exquisisse, sed machinationibus quibusdam testes adversus Demetrium diaconum in damnationem ejusdem episcopi produxisse, qui eum de illo, quod nec audiri fas est, testimonium dicentem se audivisse perhiberent. Quod dum praesens Demetrius contradiceret se dixisse, adversus sacerdotalem 628 morem disciplinamque canonicam, dejectum honore suo diaconum proconsuli provinciae tradidisse. Qui cum, multis laniatus verberibus, adversus episcopum suum forsan aliqua potuisset tormentorum necessitate mentiri, usque ad finem negotii nihil eum de quibus interrogabatur penitus invenimus fuisse confessum. Sed nec alia in gestis ipsis, sive per depositionem testium, sive per Adriani professionem, quod ei potuisset obesse, reperimus. Sed tantum fraternitas tua, nescio quo mentis motu, divino humanoque jure contempto, abruptam protulit in ejus damnatione sententiam; quae licet non esset appellatione suspensa, contra leges tamen canonesque prolata, ipsa non poterat jure subsistere. Postquam autem ex abundanti appellationem tibi constat esse porrectam, mirati sumus cur nec homines tuos secundum cautionem Honorato diacono nostro per responsales tuae Ecclesiae expositam, qui tui judicii rationem potuissent reddere, transmisisti. Quod factum te vel de contumacia vel de conscientiae trepidatione redarguit. Si igitur haec quae nobis oblata sunt veritate vallantur, quoniam occasione vicium nostrarum consideramus vos injusta praesumere, de his alias secundum id quod a nobis deliberatum fuerit, Christo auxiliante, decernemus. Quod vero ad praesens attinet, cassatis prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus triginta dierum spatio te sacra communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, adjuvante Domino, severius puniendam. Praelatum vero Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum ex tua sententia, ut diximus, nequaquam canonibus neque legibus existente damnatum, in suum locum atque ordinem reverti Christo comitante disponimus, ut nec illi fraternitatis tuae noceat contra justitiae tramitem prolata sententia, nec charitas tua, pro placanda futuri indignatione judicis, incorrecta remaneat. Gregorius Joanni episcopo Larissaeo. Frater noster Adrianus , Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens lacrymabiliter 629 est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, necnon a Joanne primae Justinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum. Cumque per diuturnum tempus nullam diversae partis videremus huc advenire personam, quae ejus debuisset objectionibus respondere, necessario cognoscendae veritatis intuitu, ea quae penes vos acta sunt relegenda tradidimus. Ex quibus cognovimus Joannem atque Cosmam diaconos, unum pro lubrico corporis, alterum pro fraudibus ecclesiasticarum rerum proprio depulsos officio, de pecuniariis criminalibusque capitulis adversus eum piissimis nostris imperatoribus suggessisse. Qui per jussiones suas te voluerunt, servata videlicet juris canonumque districtione, cognoscere, ita ut de pecuniariis quidem ferres firmam jure sententiam, de criminalibus vero, eorum clementiae habita subtilius examinatione, suggereres. Quod si tam rectas jussiones tua fraternitas rectis quoque mentibus accepisset, nunquam viros pro suis excessibus proprio amotos officio, atque jam inimicantis animi, ad accusationem passim sui suscepisset episcopi, maxime cum ex suggestione piissimis dominis oblata eorum sit detecta fallacia, qui cum consensu omnium clericorum haec contra suum pontificem se suggessisse professi sunt. Post haec tamen, ut breviter quaedam strictimque quae apud te sunt acta percurram, primum capitulum penes fraternitatem tuam motum est Stephani Thebani diaconi, cujus vitam quasi sciens turpissimam Adrianus episcopus, non eum sui ordinis honore privaverat. Quod capitulum nullus deductorum testium ad Adriani episcopi dicit pervenisse notitiam, nisi quod solus Stephanus, turpis vitae suaque professione damnabilis, dicitur esse confessus. Secundum capitulum adversus eum videtur esse propositum, de infantibus ejus jussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis, atque ita inabluta sorde peccati defunctos in tenebris. Sed nullus adversus eum deductorum testium professus est nosse se tale aliquid ad Adriani episcopi pervenisse notitiam, sed a matribus infantum, quarum viri remoti pro culpis, ut dicitur, ab Ecclesia fuerant, se cognovisse dixerunt. Sed nec inbaptizatos eos mortis tempus professi sunt occupasse, sicut accusatorum continebat invidiosa suggestio, cum in Demetriade civitate baptizatos eos esse constiterit. Et haec quidem de criminalibus causis. De pecuniariis vero qualiter a te fuerit judicatum, inquisitio deputatorum a principe virorum piissima jussione serenissimis principibus attestatur. Nam cum tuam saepe fatus Adrianus suspendisset appellatione sententiam, quantum ex quatuor testium depositionibus apud Joannem primae Justinianae episcopum prolatis agnovimus, arctissima detrusus custodia, libellum in quo objecta sibi confiteretur capitula tua coactus est fraternitate porrigere. 630 Qui quidem in porrecto a se libello de pecuniariis invenitur tuae consensisse sententiae. Criminalia vero medio quodam dubioque verborum calle transcurrit, ut et tua quibusdam subjectis nebulis frustraretur intentio, et ipse porro nimis a confessione perplexae locutionis obscuritate refugeret. Cumque porrecta appellatio per homines ejus caeteraque quae penes te gesta sunt piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho, cunctisque examinatis subtiliter, a serenissimis est dominis ab omnibus jussionibus absolutus. Sed nescio quibus machinationibus exquisitis, alia rursus est principalis jussio elicita, ut de cunctis ante fatis capitulis Joannes primae Justinianae episcopus requirens subtiliter judicaret. In cujus judicio omnes clerici Adriani episcopi, et Demetrius diaconus inter tormenta professus est omnem hanc contra Adrianum episcopum calumniam fraternitatis tuae machinatione confectam. Nec aliqua de capitulis ipsis quae in tua audientia criminaliter objecta fuerant Adriano episcopo sunt probata. Sed provenit alia contra canones ac leges in Demetrium diaconum ejus aliasque personas crudelis atque dolosa discussio, in qua nihil pene repertum est ex quo saepe memoratus Adrianus damnari legitime debuisset, sed magis ex quo potuisset absolvi. Sed de Joannae primae Justinianae urbis antistite, ac de nequissimo ejus damnandoque judicio alias sumus juvante Domino, tractaturi. Adrianum vero episcopum reperimus, et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo jure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condemnatum fuisse sententia. Quia igitur et ab ante fato Joanne primae Justinianae episcopo contra jus canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari Ecclesia, atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus revocari. Et cum oportuisset te ex eo Dominici corporis communione privari, quod, admonitione sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam eum Ecclesiamque ejus de tuae jurisdictione potestatis exemit, rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes, decernimus ut fraternitas tua ab eo Ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem jurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur. Quod si contra haec quae statuimus, quolibet tempore, qualibet 631 occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. Haec enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. Res autem sacras sive alias mobiles immobilesque ejus Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat. De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. Gregorius Natali archiepiscopo Salonitano. Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeant, tum quae ad dejectionem sacerdotalium graduum pertinent, districtius sunt trutinanda, in quibus non tam de humilibus constitutis, quam divinae quodammodo benedictionis refragatione tractatur. Quae res quoque nos in Florentii Epidauritanae civitatis episcopi persona ad exhortationem vestrae fraternitatis admonuit . Nuntiatum siquidem nobis est a quibusdam fuisse eum in causis criminalibus accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii proveniente judicio, eum ab honoris officio non jure, sed auctoritate depositum. Quia ergo non potest quemquam episcopatus gradu, nisi justis ex causis, concors sacerdotum summovere sententia, hortamur fraternitatem vestram ut praefatum virum ex eodem in quo detrusus est ejici faciatis exsilio, causamque ejus episcopali disceptatione perquiri. Et si in his in quibus accusatus est canonica fuerit probatione convictus, canonica procul dubio est ultione plectendus. Quod si alias quam de eo aestimatum est synodali fuerit inquisitione compertum, necesse est ut et criminatores justi districtionem juris exhorreant, et incriminato innocentiae suae serventur illibata suffragia. Exsecutionem vero ante fati negotii Antonino subdiacono nostro ex nostra praeceptione mandavimus, quatenus ejus instantia et quae sunt legibus 632 canonibusque placita decernantur, et decreta, juvante Domino, mancipentur effectui. Gregorius Antonino subdiacono. Pervenit ad nos Florentium Epidauritanae civitatis episcopum, praereptis prius rebus ejus, pro quibusdam non approbatis criminibus, sine sacerdotali concilio fuisse damnatum. Et quia non debet is poenam sustinere canonicam , in cujus damnatione non est canonica prolata sententia, praecipimus experientiae tuae ut Natali fratri et coepiscopo nostro debeas imminere, quatenus supradictum virum de eodem ejici faciat, quo nunc dicitur detrusus exsilio. Convocatoque episcoporum concilio, si haec in quibus accusatus est canonice fuerint approbata, praefati Natalis fratris et coepiscopi nostri volumus in eum proprium robur obtinere sententiam. Sin autem generali fuerit judicio absolutus, nec eum deinceps cujuslibet praejudicio subjacere permittas, et praefatae res districta tuae sollicitudinis restituantur instantia. Necesse est ergo ut quanto graviora talium negotiorum perpendis pondera, tanto ea maturiori vigilantiorique studeas exsecutione complere. Gregorius Savino subdiacono. Exeuntes maligni homines turbaverunt animos vestros, non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, astruentes quod aliquid de sancta Chalcedonensi synodo piae memoriae Justiniani temporibus sit imminutum, quam omni fide omnique devotione veneramur. Et sic quatuor synodos sanctae universalis Ecclesiae, sicut quatuor libros sancti Evangelii recipimus. De personis vero de quibus post terminum synodi aliquid actum fuerat, ejusdem piae memoriae Justiniani temporibus est ventilatum: ita tamen, 633 ut nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliquid aliud ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem si quis ex diffinitione fidei, quae in eadem synodo prolata est, aliquid imminuere praesumit, vel quasi corrigendo ejus sensum mutare; sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, fili charissime, decet ad unitatem sanctae Ecclesiae remeare, ut finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera praevalere non potest, ex hac causa inveniat unde tibi in die exitus tui in aditum regni coelestis obsistat. Gregorius ordini et plebi consistentibus in Albano. Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis, fratrem namque et coepiscopum nostrum Hominembonum vobis ordinavimus sacerdotem. Mense Novembri, indictione 11. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Pridem quidem fraternitati vestrae scripseram ut eos qui adversus Gregorium episcopum Agrigentinae civitatis aliqua dixerant, ad Romanam civitatem transmittere deberetis. Quod et nunc ut instantius fieri debeat praesentibus adhortamur epistolis. Unde personas ipsas, caeteraque documenta, id est gesta et petitiones, quae data sunt festinate cum celeritate transmittere. Nec moram aliquam excusationemque perquiri penitus permittimus, quatenus eis in Romanam, sicut diximus, civitatem sub celeritate transmissis, sciamus quid auxiliante Domino, de persona salubrius ejus disponere debeamus. Gregorius Agnello episcopo de Fundis, qui nunc in civitate incardinatus est Terracinensi. Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos valde laetificat , ob hoc quod de tua 634 fraternitate bona testatur. Et quia defuncto Petro pontifice suo te sibi cardinalem postulant constitui sacerdotem, eorum vota necessario complenda esse praevidimus, quatenus et illi se gaudeant impetrasse quod postulant, et nos concessisse quod expedit videamur. Quia igitur ob cladem hostilitatis nec in civitate nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiae cardinalem constituimus sacerdotem, admonentes ut ita de animabus populorum illic consistentium, Deo protegente, debeas esse sollicitus, quatenus callidi perversique hostis insidiae commisso tibi gregi qualibet arte nocere non valeant, sed sollicitudinis tuae grex circumseptus custodia, digni se pastoris gaudeat meruisse tutamina. In tuis actibus plebi exempla bene vivendi existant, avaritia in te vires non habebat. Tua praedicatione qui litteras nesciunt quid divinitus praecipiatur agnoscant. In Dei timore populum, quemadmodum, vivere possit, tui mores instituant. Operibus exerce quod subjectos doces et praedicas. Actus tui in aliorum correptionem proficiant, in adjutorium sibi vitae tuae imitationem assumant. Sicque te in cunctis operibus exhibere festina, ut scripturam constructionemque in te habeat, quicunque aut negligit, aut non potest lectione formari. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante ejus conspectum in die retributionis inveniat. Quidquid vero de praedictae rebus Ecclesiae vel ejus patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneve, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, solerter atque canonice ordinare facereque provideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem. Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te praedictae Terracinensis Ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis Ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque ejus praetereas, quia ita fraternitatem tuam saepe dictae Terracinensi Ecclesiae, sicut praefati sumus, praeesse praecipimus, ut ante dictae Fundensis Ecclesiae tibi jura potestatemve nullo modo subtrahamus. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti in Terracina. Dilectionis vestrae desideria insinuata nobis quam obtulistis petitio reseravit, electionemque vestram valde laudavimus, quia Agnellum fratrem et coepiscopum nostrum probatum jam meritis cardinalem vobis constituti deprecamini sacerdotem. 635 Et quoniam gratae laudandaeque petitioni nec effectum negari, nec moram oportebat innecti, secundum desideria postulationemque vestram supradictum Agnellum, directa praeceptione, Ecclesiae vestrae cardinalem esse statuimus sacerdotem. Pro qua re dilectionem vestram paterna adhortatione commoneo, ut ei obedientiam praebere in omnibus debeatis, quatenus charitatis vestrae solatio roboratus, curam gubernationemque Ecclesiae quam vobis probatur petentibus suscepisse, adjuvante Domino salubriter valeat adimplere. Mense Decembri, indictione 11. Gregorius Scholastico judici Campaniae. Dum de Neapolitanae civitatis cura destitutae sacerdotis solatio vehementius angeremur, supervenientes praesentium latores cum decreto in Florentium subdiaconum nostrum confecto aliquid nobis in tanto cogitationum pondere relevationis invenerant. Sed dum praefatus subdiaconus noster, refugiens civitatem ipsam, ordinationem suam lacrymabiliter evitasset, quasi ex majori quadam dispensatione nostram cognoscite crevisse moestitiam. Atque ideo salutantes hortamur magnitudinem vestram, ut convocantes priores vel populum civitatis, de electione alterius cogitetis, qui dignus possit cum Christi solatio ad sacerdotium promoveri. In quo decreto solemniter facto, atque ad hanc urbem transmisso, ordinatio illic tandem, Christo auxiliante, proveniat. Sin autem aptam non invenitis in quam possitis consentire personam, saltem tres viros rectos ac sapientes eligite, quos ad hanc urbem generalitatis vice mittatis, quorum et judicio plebs tota consentiat. Forsitan huc venientes, praestante Dei misericordia, talem reperient qui vobis antistes irreprehensibiliter ordinetur, quatenus destitutae 636 civitati vestrae nec intrinsecus actuum suorum desit inspector, nec extrinsecus, adhibita sollicitudine sacerdotis, hostilibus aditus praestetur insidiis. Gregorius Petro episcopo de Baricis. Licet fraternitatem tuam piis se causis non dubitemus sponte impendere, verumtamen quia proniorem eam nostra fieri arbitramur epistola, idcirco praesentibus tibi indicamus apicibus horum latorem Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum in illas partes advenisse; cui tanto enixius in omnibus debetis ferre solatium, quanto eum mercedis intentione longinqui itineris laborem assumpsisse cognoscitis. Sic enim et hic quod intendit, te adjuvante, perficiet, et fraternitas tua pro impenso solamine magnam apud Deum, sicut desiderat, retributionem inveniet. Mense Januario, indictione 11. Gregorius Gratioso subdiacono. Religiosam vitam eligentibus congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cujusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur, quod absit, conversationis infringat. Idcirco praesenti tibi auctoritate praecipimus quatenus domum positam in hac urbe, regione quarta, juxta locum qui appellatur Gallinas albas, vel hortum juris sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo auctore, praesidemus, in qua Campana quondam Patritia mansisse dignoscitur, simul et hortum atque hospitia, quae intra eamdem domum janua concludit, 637 Florae abbatissae debeas tradere, proprietatis jure procul dubio possidendam. In qua domo monasterium, ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo queat adjuvante construere, ut tam ipsa quam etiam quae in ejus loco honoreque successerit praedictam domum et hortum cum omnibus ad se pertinentibus, sicut diximus, quieto inconcussoque jure, a nobis pietatis consideratione concessa, valeat possidere. Gregorius Theodoro consiliario. Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subjiciunt, digne nostris provisionibus consolentur. Quia igitur te Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, juri dominioque tuo dari tradique praecipimus. Quem quoniam traditum ex nostra voluntate jam possides, hujus te necesse fuit scripti, pro futuri temporis testimonio ac robore largitatis, auctoritate fulciri, quatenus, Domino protegente, secure eum semper et sine ullius retractationis suspicione, quippe ut dominus, valeas possidere. Neque enim quemquam fore credimus qui tam parvam largitatem pro tua tibi devotione concessam desideret, vel tentet ullo modo revocare, cum uno eodemque tempore, et verecundum sit a decessoribus bene gesta resolvere, et verecundum sit docere caeteros in sua quandoque resolutoriam proferre largitate sententiam. Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Cor nostrum pia Divinitatis inspiratione compungitur loca quondam exsecrandis erroribus deputata in catholicae religionis reverentiam dedicare. Quia igitur ecclesiam positam juxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio 638 diu Ariana detinuit, in honorem sancti Severini cupimus consecrare, experientia tua reliquias beati Severini summopere debita cum veneratione transmittat, quatenus quae nostris animis perficienda decrevimus, implere, omnipotentis gratia suffragante, possimus. Gregorius Gratioso episcopo Numentano. Postquam hostilis impietas diversarum civitatum ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, majori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis, nullo pastoris moderamine gubernante, per invia fidei hostis callidi, quod absit, rapiantur insidiis. Hujus ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque sancti Anthemii Ecclesiae, in Curium Sabinorum territorio constitutae, praevidimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjuvante, possis existere, et quaeque tibi de ejus patrimonio vel de cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint, cura disponere; quippe ut pontifex proprius, liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens mandatorum, salubriter ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possis, exhibeas. Mense Februario, indictione 11. Gregorius Paschali, Demetiano, atque Castorio, filiis Urbici defensoris de Tiburtina. Officii nostri est orbatis ita parentibus ferre consultum, quatenus aliquid de his quae 639 juste debentur Ecclesiae relaxantes, eorum possimus subvenire miseriis. Quia igitur, facta subtilius ratione, patrem vestrum Urbicum, quondam defensorem, de patrimonio Sabinensi atque Carsiolano, quod ejus fuerat curae commissum, constat in non modicam summam debitorem fuisse defunctum, et quamvis tota ejus substantia pro hoc sit Ecclesiae obligata, nec tamen ad satisfactionem eorum quae consumpserat possit sufficere, nos tamen, pietatis intuitu, ejusdem patris vestri substantiam vos habere ac possidere permittimus atque concedimus, vestris procul dubio utilitatibus profuturam, securi quod nullus vos denuo de iis quae vobis relaxantes concessimus aliqua ratione concutiat. Mense Martio, indictione undecima. Gregorius Antonino subdiacono, rectori patrimonii in Dalmatia. Natalem Salonitanae Ecclesiae fratrem et coepiscopum nostrum obiisse, discurrens in partibus istis fama vulgavit. Quod si verum est, experientia tua omni instantia omnique sollicitudine clerum et populum ejusdem civitatis admonere festinet, quatenus uno consensu ordinandum sibi debeant eligere sacerdotem; factoque in personam quae fuerit electa decreto, ad nos transmittere studebis, ut cum nostro consensu, sicut priscis fuit temporibus, ordinetur. Illud quidem prae omnibus tibi curae sit, ut in hac electione nec datio quibuscunque modis interveniat praemiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant. Nam si quorumdam patrocinio fuerit quisquam electus, voluntatibus eorum cum fuerit ordinatus, obedire reverentia exigente compellitur, sicque fit ut et res illius minuantur Ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non servetur. Talem ergo, te imminente, personam debent sibi eligere, quae nullius incongruae voluntati deserviat, sed vita ac moribus decorata, tanto ordine digna valeat inveniri. De rebus vero vel ornamento ejusdem Ecclesiae, fideliter rerum inventarium 640 facito, te praesente, conscribi. Et ne rebus ipsis possit aliquid deperire, Respectum diaconum atque Stephanum primicerium notariorum ut ipsarum rerum omnino gerant custodiam admoneto, interminans eis de propria eos satisfacturos esse substantia, si quidquam exinde eorum negligentia fuerit imminutum. Malchum autem fratrem et coepiscopum nostrum contestari te volumus, ut se penitus in hac causa non misceat. Nam si per eum aliquid contra voluntatem nostram factum vel tentatum potuerimus addiscere, non modicam ad se culpam et periculum pertinere cognoscat. Sed et hoc eum admonere curato, ut ad ponendas explendasque rationes patrimonii nostri, quod gessit, debeat esse sollicitus; pro quibus etiam faciendis, ex Siciliae partibus ad nos, postposita excusatione, venire festinet. In rebus igitur Salonitanae Ecclesiae nullo modo se miscere praesumat, ne amplius ei aut obnoxius, aut possit esse culpabilis. Nam multa habere de rebus praedictae Ecclesiae fertur, eumque opinio pene auctorem exstitisse in venditione rerum ejus vel aliis illicitis asseverat. Quod si ita esse, sicut dicitur, manifesta veritate patuerit, certus sit inultum hoc nullatenus remanere. Expensa vero, quae necessaria fuerit, per oeconomum, qui tempore mortis praedicti episcopi inventus est, erogetur, quatenus rationes suas futuro episcopo ipse, ut novit, exponat. Cuncta siquidem quae tibi agenda mandavimus, cum consilio magnifici atque eloquentissimi Marcelli filii nostri te agere profecto necesse est, quatenus ita omnia quae hujus praecepti pagina continet, sollicite strenueque possis implere, ut nulla te neglectus culpa respiciat. Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Quamvis horrenda exsecrandaque nimis Secundinum ad aures nostras pervenerit crimina commisisse, hoc tamen solum ad ejus damnationem potest sufficere, quod etiam ipse de se dicitur fuisse confessus. Cognovimus autem ab eo dictum, quod dum tertius a loco esse abbatis, a statu habitus sui in lapsum corporis ceciderit; et licet ad abbatis ordinem tanto coinquinatus 641 facinore nulla debuerit ratione proficere; tamen quia, temerario post ausu ac tanta pollutione detentus, hoc indignus arripuit, experientiae tuae hujus auctoritatis tenore praecipimus ut, suprascripto Secundino remoto ab abbatis officio, Theodosium, quem congregatio ipsa sibi petiit ordinari, in monasterio sancti Martini abbatem solemniter per eum cujus provisio interest facias ordinari, quatenus in cura congregationis subjectae, adjuvante Deo, cauta possit sollicitudine vigilare. Possessiones vero vel hortos ejusdem monasterii ecclesiastica, in quantum ratio patitur, tuitione defende. Gregorius Leontio episcopo Urbinati. Castorium fratrem et coepiscopum nostrum hic pro corporis sui molestia retinemus. Et quia nunc ad suam Ecclesiam non valet remeare, propterea, eo absente, Ecclesiae ipsius fraternitati tuae operam providimus visitationis delegandam; admonentes charitatem tuam ut ita efficaciter omnes utilitates ejus exerceat, quatenus tui praesentia proprium se absentem habere non sentiat sacerdotem. Quidquid autem tibi visum fuerit pro utilitatibus ejusdem Ecclesiae ordinare, habebis modis omnibus ex nostra permissione licentiam. Reditus vero vel ornamenta, ministeriaque ipsius, sollicitudinis tuae intuitus et cura conservet. Et praeter ordinationes clericorum, caetera omnia in praedicta Ecclesia tanquam cardinalem et proprium te volumus agere sacerdotem. Gregorius universis habitatoribus Arimini. Si culpam vestram, filii dilectissimi, intentius velitis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod episcopum vestrum non devota mente nec ut filii suscepistis: quem inquietudo et tribulatio a vobis illata ad hoc usque perduxit, ut molestiam corporalem incurrerit, quamvis in eo nihil de his quae nobis sunt scripta cognovimus, sed solam inesse debilitatem vidimus, pro qua eum hic retinere curavimus. Et quia illuc modo ad praesens non valet remeare, Ecclesiae vestrae necessario providimus 642 Leontium fratrem et coepiscopum nostrum visitatorem per omnia deputare, cui etiam nostris scriptis injunximus ut omnia quae ad curam utilitatemque Ecclesiae pertinent, tanquam proprius episcopus debeat ordinare. Vos ergo ita ei in omnibus obedite, quatenus operam sibi visitationis injunctam, vestra jutus salubriter in omnibus devotione, possit complere. Gregorius Magno presbytero Ecclesiae Mediolanensis. Sicut exigente culpa quis a sacramento communionis digne abigitur, ita insontibus nullo modo talis debet irrogari vindicta. Comperimus siquidem quod Laurentius, quondam frater et coepiscopus noster, nullis te culpis exstantibus communione privaverit, ideoque hujus praecepti nostri auctoritate munitus, officium tuum securus perage, et communionem sine aliqua sume formidine. Illud praeterea necessario te duximus adhortandum, ut ita te in cunctis utilitatibus Ecclesiae tuae pure ac diligenter exhibeas, quatenus nec offensa te aliqua de neglectu respiciat; et culpam, si qua in te, propter quam Dominici corporis et sanguinis communione fueras privatus, vel latens inventa est, tuae fidei puritate detergas. Admone igitur clerum et populum, ut ad eligendum nullatenus dissentiant sacerdotem; sed uno consensu talem sibi eligant consecrandum episcopum, cujus et actus laudabiles, et grata Deo et hominibus possit esse persona; ne si aliter actum fuerit, in diversis, quod absit, studiis, damnum ecclesiasticis rebus eveniat. Mense Aprili, indictione 11. Gregorius Mariniano abbati de Panormo, et Benenato notario rectori patrimonii Panormi. Si ea de quibus vehementer Deus offenditur insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum 643 utique Divinitatis patientiam provocamus. Multa etenim ad nos mala de quibusdam in Panormitana civitate degentibus pervenerunt, quae quoniam majorem coercitionem exspectant, nec temere credenda, nec desidiose quaerenda sunt. Pro qua re Victori fratri et coepiscopo nostro injunximus ut si vera essent, et ea insequi debuisset et ulcisci. Nunc itaque huc veniens Bonifacius, vir clarissimus, praesentium lator, frustra se et communione privatum, et alia se gravia a praedicto episcopo queritur fuisse perpessum. Quia ergo nullus sine cognitione damnandus est, eidem fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut si persona quae de ipso quaedam dicere possit inventa fuerit, eam ad vestram debeat cognitionem dirigere. Ideoque hujus praecepti vos pagina necessario duximus adhortandos, quatenus nullius personam attendentes, sed Dei timorem habentes prae oculis, ibi cum omni aequitate, si qua vobis de eo dicta fuerint, memores futuri judicii, subtili debeatis indagatione perquirere. Et si in vestra cognitione cujusquam eum facinorosi criminis reum esse patuerit, tunc ex nostra auctoritate non solum dominici corporis et sanguinis communione privatus sit, verum etiam in monasterium, ubi poenitentiam agere debeat, retrudatur, ut criminis sui maculas convenienti valeat apud aeternum judicem lamentatione purgare. Si vero aut nihil adversus eum in cognitione vestra dictum fuerit, aut si quid dici contigerit, et verum non esse constiterit, nec aliquibus illum indiciis in hoc quod dicitur incidisse potueritis agnoscere, modis omnibus renuntiare nobis curabitis. Praedictum enim Bonifacium nullam a quolibet volumus molestiam sustinere, quoniam sicut justum est ut in delinquentes digna debeat vindicta procedere, ita iniquum est quibusdam afflictionibus quemquam irrationabiliter subjacere. Gregorius Romano patricio per Italiam. Quidquid misericorditer ac respectu pietatis impenditur, et hic auctorem suum adjuvat, et optatum ei praemium in die retributionis apportat. Quod cum ita sit, quia excellentiam vestram valde diligo, mercedis vobis causas insinuo. Armenius itaque magnificus, filius quondam Antonii 644 illustrissimi viri, sua me egestate compulit, ut pro eo vobis debuissem scribere. Qui quoniam, sicut nostis, utroque parente orbatus est, eminentiae vestrae tuitionem et continentiam praestolatur. Unde christianitas vestra piae considerationis, ut consuevit, intuitu, in quantum utile perspicit, ei locum vel actionem provideat, ex qua quotidianis stipendiis valeat contineri; quoniam haec maxima laus et merces est, si illa orphanis impendantur quae eorum pro suis obsequiis poterant genitoribus exhiberi. Gregorius presbyteris, diaconibus et clero Mediolanensis Ecclesiae. Epistolam dilectionis vestrae suscepimus, cui tamen nullius erat inserta subscriptio, sed fidem Magni presbyteri et Hippolyti clerici portitorum personae faciebant. Qua relecta, comperimus omnium vestrum in Constantio filio nostro, Ecclesiae vestrae diacono, convenire consensum, qui dudum mihi bene cognitus fuit. Et cum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, longo mihi tempore adhaesit, sed nihil unquam in illo quod reprehendi passim potuisset inveni. Verumtamen quia antiquae meae deliberationis intentio est, ad suscipienda pastoralis curae onera, pro nullius unquam misceri persona, orationibus prosequor electionem vestram, ut omnipotens Deus, qui futurorum actuum nostrorum semper est praescius, talem vobis pastorem praebeat, in cujus lingua et moribus exhortationis divinae pascua valeatis invenire; in cujus mente et humilitas cum rectitudine fulgeat, et severitas cum pietate; qui vobis viam vitae non solum loquendo, sed etiam vivendo possit ostendere, quatenus exemplo illius discat vestra dilectio ad aeternae patriae desiderium suspirare. Itaque vos , filii charissimi, officii nostri censura commoniti, suademus ut in hac suscipiendi antistitis causa nullus vestrum neglecta utilitate communi suo lucro prospiciat, ne si quisquam propria commoda appetit, frivola aestimatione fallatur, quia nec libero judicio praeferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes igitur quae cunctis expediunt, ei quem vobis 645 divina gratia praetulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebete. Judicari namque a vobis ultra non debet semel praelatus, sed tanto nunc subtiliter judicandus est, quanto postmodum judicandus non est. Consecrato autem vobis, Deo auctore, pastori tota vos mente committite, atque in illo omnipotenti Domino, qui vobis hunc praetulit, deservite. Sed quia juxta meritum plebium solent superno judicio personae provideri pastorum, vos spiritalia quaerite, coelestia amate, temporalia et fugitiva despicite; et certissimum tenete quia placentem Deo pastorem habebitis, si vos in vestris actibus Deo placetis. Ecce jam mundi hujus omnia perdita conspicimus, quae in sacris paginis audiebamus peritura. Eversae urbes, castra eruta, ecclesiae destructae; nullus terram nostram cultor inhabitat. In nobis ipsis paucissimis, qui ad modicum derelicti sumus, cum supernae percussionis cladibus humanus gladius incessanter saevit. Mundi igitur mala, quae dudum ventura audiebamus, aspicimus, quasi paginae nobis Codicum factae sunt ipsae jam plagae terrarum. In interitu ergo rerum omnium pensare debemus nil fuisse quod amavimus. Appropinquantem itaque aeterni judicis diem sollicita mente conspicite, et terrorem ipsius poenitendo praevenite. Delictorum omnium maculas fletibus lavate. Iram quae aeterna imminet temporali lamento compescite. Pius enim Conditor noster, cum ad judicium venerit, tanto nos majore gratia consolabitur, quanto nunc conspicit quod a nobis nostra delicta puniuntur. Latorem vero praesentium Joannem subdiaconum nostrum ad hoc, Deo favente, transmisimus, ut electum vestrum sua imminentia cum Dei omnipotentis solatio secundum morem decessoris ejus faciat episcopum consecrari. Nam sicut ab aliis nostra exigimus, ita singulis sua jura servamus. Gregorius Joanni subdiacono. Quanto apostolica sedes , Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas, et illa nos valde sollicitat. ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio Ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid quod ad cautelam pertinet omittamus, hujus idcirco 646 praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, eis convocatis, in commune perscrutari. Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatenus hujusmodi servata consuetudine, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. Gregorius Romano patricio et exarcho Italiae. Obitum Laurentii Ecclesiae Mediolanensis episcopi excellentiam vestram jam credimus cognovisse. Et quia, quantum ex cleri relatione didicimus, in Constantio filio nostro, diacono ejusdem Ecclesiae, omnium consistit electio, necesse fuit pro servanda consuetudine militem Ecclesiae nostrae dirigere, qui eum in quo omnium voluntates atque consensum concorditer convenire cognoverit, a suis episcopis, sicut vetus mos exigit, cum nostro tamen assensu faciat consecrari. Proinde paterna dilectione persolventes debitum salutationis officium, quaesumus ut praedicto Constantio, seu fuerit consecratus episcopus necne, excellentia vestra, ubi necesse fuerit, suum dignetur impendere justitia favente solatium, quatenus haec vos merces et hic apud inimicos vestros exaltet, et in futura vos vita apud Deum praevenienter commendet. Meus est enim proprius, olimque mihi magna fuit familiaritate conjunctus. Et vos quos nostros cognoscitis, habere ut vestros et peculiariter diligere debetis. Gregorius Honorato archidiacono Salonitano. Dudum quidem decessoris nostri nostraque praeceptio ad dilectionem tuam cucurrerat, in qua et de objectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, et in tui gradus ordine sine aliqua te instituimus altercatione restitui. Sed quia rursus ante non multum temporis spatium, ad Romanam civitatem veniens, de aliquibus illic actis incongrue, de sacrorum es conquestus alienatione 647 vasorum; atque dum pro hac re, quae tuis objectionibus respondere potuissent, sustineremus in hac civitate personas, Natalis episcopus tuus de hac luce migravit, necessarium judicavimus easdem praeceptiones tam decessoris nostri, quam nostras, quas dudum, ut dictum est, pro tua absolutione transmisimus, praesentibus deinceps apicibus confirmare. Quamobrem a cunctis tibi objectis capitulis te plenius absolventes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione permanere, ut nihil tibi penitus mota a praefato viro quaestio qualibet occasione praejudicet. De his autem capitulis de quibus conquestus es, Antonino subdiacono, et rectori illic patrimonii sanctae, cui, Deo auctore, praesidemus, Ecclesiae instanter injunximus ut si quidem in his ecclesiasticas invenerit immistas esse personas, cum summa causas ipsas districtione atque auctoritate definiat. Sin autem cum talibus res agitur, in quos ecclesiasticae vigor non possit jurisdictionis extendi, de singulis quibusque capitulis probationes inter publica gesta depositas ad nos absque ulla dilatione transmittat, ut instructi subtiliter sciamus quid de his debeamus, Christo auxiliante, disponere. Gregorius Dynamio patricio Galliarum, etc. Monstrat quam bene dispenset propria, qui fideliter administrat aliena. Quod vestra 648 nobis gloria ostendit, quae perenni muneri intenta, beato Petro apostolorum principi suorum redituum fructus intulit. Cui dum sua fideliter impenditis, haec apud eum vestra munera fecistis. Sic quippe agere hujus terrae gloriosos de aeterna gloria cogitantes decet, ut in eo quod temporaliter praevalent, mercedem sibi non temporalem parent. Proinde debitum salutationis alloquium persolventes, omnipotentem Dominum deprecamur ut vitam vestram et bonis praesentibus repleat, et ad sublimia gaudia aeternitatis extendat. Suscepimus namque per Hilarum filium nostrum de praefatis Ecclesiae nostrae reditibus Gallicanos solidos quadringentos. Transmisimus autem beati Petri apostoli benedictionem, crucem parvulam, cui de catenis ejus beneficia sunt inserta. Quae illius quidem ad tempus ligaverunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis solvant. Per quatuor vero in circuitu partes, de beati Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, ut hoc, ubi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat. Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Queritur Festus frater et coepiscopus noster a suis se clericis ac civibus despici atque contemni. Pro qua re experientiae tuae praecipimus ut tranquilla eos adhortatione convenias, 649 quatenus sedatis, si quae forte odiorum causae sunt, mutua eos et Deo placita charitate concilies, ut et ille quod filiis decet impendat, et illi quod patri oportet exhibeant. Si quae vero aliae causae sunt, praedicto episcopo te impendere praecipimus salva tamen justitia et aequitate, solatium. Mense Maio, indictione 11. Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Saepius a nobis Paulus frater et coepiscopus noster expetiit ut eum ad propriam reverti faceremus Ecclesiam. Quod quia rationabile esse perspeximus, ejus petitionem necessario duximus adimplere. Proinde experientia tua clerum Ecclesiae Neapolitanae conveniat, quatenus duos vel tres de suis eligere et huc ad eligendum episcopum transmittere non omittant. Sed et sua nobis relatione insinuent quoniam ii quos transmiserint omnium in hac electione vice fungantur, ut Ecclesiae illi, Deo auctore, suus antistes valeat ordinari. Nam amplius eam sine proprio non patimur esse rectore. Qui si fortasse admonitionem tuam quolibet modo differre tentaverint, ecclesiasticum in eos vigorem exerce. Nam pravitatis de se dabit indicium, quisquis in hoc non sponte consenserit. Praedicto autem Paulo fratri et coepiscopo nostro centum solidos, et unum puerulum orphanum, quem ipse elegerit, pro labore suo de eadem Ecclesia facias dari. Illos autem qui cunctorum vice huc venerint ad eligendum episcopum admone, ut vestiarium omne episcopi sui sciant deferendum, et quantum praeviderint secum argentum adducant, quod in usu suo habere possit qui fuerit episcopus ordinatus. Haec vero omnia vivaciter districteque implere festina, et sub omni huc celeritate electos, sicut diximus, de clero transmitte. ut quia diversi hic nobiles civitatis Neapolitanae praesentes sunt, una cum eis de episcopali ordinatione et tractare et, adjutore Domino, deliberare possimus. Gregorius Sabino defensori Sardiniae. Quaedam ad aures nostras gravia pervenerunt, quae quoniam canonicam emendationem exspectant, 650 idcirco experientiae tuae praecipimus quatenus una cum Joanne notario, omni excusatione postposita, Januarium fratrem et coepiscopum nostrum summa huc exhibere instantia non omittas, ut eo coram posito, ea quae ad nos perlata sunt subtili valeant indagatione perquiri. Pompeiana vero atque Theodosia religiosae feminae, juxta postulationem suam, si huc venire voluerint, vestra eis in omnibus praebete solatia, ut desideria sua vobis queant succurrentibus adimplere: praecipue autem Isidorum eloquentissimum, sicut petiit, studii vestri sit per omnia vobiscum adducere, ut causae ejus qualitas, quam contra Ecclesiam Caralitanam habere dignoscitur, interius trutinata, legalem valeat finem accipere. Praeterea quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri facinora nuntiata sunt, necesse est ut diligentius cuncta perscruteris, et seu mulieres cum quibus perisse dicitur, seu alios quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiasticae districtioni liquide possint aperiri quae vera sunt. Haec vero omnia ita efficaciter utrique curabitis adimplere, ut nulla vos de neglectu culpa respiciat, scientes ad vestrum omnino pertinere periculum, si haec nostra quoquo modo fuerit lentata praeceptio. Gregorius Bonae abbatissae. Ecclesiastica damnum non sentit utilitas, si res aliis competentes, cognita veritate, restituat. Cognovimus itaque Joannem quondam presbyterum sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, in domo juris sui posita in hac urbe Roma, juxta thermas Agrippianas, oratorium construxisse, ibique quosdam reditus legati titulo per testamenti sui seriem reliquisse; in quo etiam oratorio servorum Dei congregationem esse constituit; et haec omnia ut debuissent impleri, testamenti sui pagina sanctae memoriae decessori nostro Pelagio noscitur deputasse. Sed quia, morte occupatus, hoc non occurrit implere, et domus ipsa cum horto suo ab actoribus nostrae Ecclesiae detinetur, et idcirco hactenus necdum voluntas defuncti completa est, justitiae ratio nos vehementer incitat hujusmodi piae dispositionis arbitrium vestra sollicitudine, et hoc quod decessori nostro injunctum est, adimplere. Sed quoniam illic, pro difficultate temporis, nova servorum Dei congregatio adhiberi non potuit, feminarum saltem congregationem constituendam esse decernimus, atque ideo et locum ipsum solemniter dedicare. Et quia monasterium ubi tu prius fuisti in ruinae erat periculo constitutum, te illic 651 cum congregatione tua consistere per omnia debere, Deo annuente, perspeximus, quatenus in suprascriptae domus monasterio, juxta voluntatem defuncti, Domino Redemptori nostro serviens esse congregatio potuisset, et imminens posses periculum evitare. Unde necesse est ut et nunc et in futuris temporibus Dei illic laudes per eam quae modo est vel successura est congregationem modis omnibus celebrentur. Considerantes igitur antedicti presbyteri voluntatem, perpetuo illic tempore monasterium esse, atque ad id eamdem domum in integro cum horto suo et rebus inferius designatis, quae a testatore relictae sunt, proprietatis jure constituimus pertinere; id est, massam Magulianensem cum appendicibus suis via Numentana milliario plus minus undecimo, tabernam in hac urbe, quae est posita juxta Palacenis, et Salgamum positum ante domum suprascripti monasterii. Oportet ergo ut ita dilectio tua diligenter invigilet, ut et Dei illic, sicuti praefati sumus, laudes salubri studio devote, ut moris est, celebrentur, et suprascriptae res ad jus ipsius pertinentes, nulla, te negligente, occasione depereant. Hanc enim sollicitudinem non solum te, sed etiam eas quae tuo loco successerint in praedicto monasterio et rebus superius designatis, constituimus nihilominus exhibere. Gregorius Libertino praefecto Siciliae. Ab ipso administrationis exordio, Deus vos in causae suae voluit vind etam procedere, 652 et hanc vobis mercedem propitius cum laude servavit. Fertur siquidem quod Nasas quidam sceleratissimus Judaeorum, sub nomine beati Eliae altare punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit; sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac utilitatibus deputavit. Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribus debuisset ulcisci, gloriosus Justinus, medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit injuriam vindicare. Gloria autem vestra haec omnia districta examinatione perquirat; et si hujusmodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum festinet vindicare Judaeum, quatenus hac ex causa et gratiam sibi Dei nostri conciliet, et his se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis. Mancipia autem Christiana , quaecunque eum comparasse patuerit, ad libertatem, juxta legum praecepta, sine ambiguitate perducite; ne, quod absit, Christiana religio Judaeis subdita polluatur. Ita ergo omnia districtissime sub omni festinatione corrigite, ut non solum pro hac vobis disciplina gratias referamus, sed et testimonium de bonitate vestra, ubi necesse fuerit, praebeamus. Gregorius universis episcopis Corinthiis. Desiderii nostri est ad concordiam redire discordes, et unitos esse in gratia eos quos divisos ab alterutra dilectione voluntatis facit esse 653 diversitas. Scripta igitur fraternitatis vestrae relegentes, agnovimus quod hi, qui contra Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed quoniam ea quae dicta sunt indiscussa remanere non patimur, Sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus; quia nuntiati nos facinoris qualitas vehementer impellit ut ea quae audivimus dissimulare nullatenus debeamus, praesertim cum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicastis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne fortasse eorum sit comparata concordia; quae si, quod absit, non ex charitate, sed ex praemio facta constiterit, majori hoc emendatione plectendum est. Nam nos qui canonice, revelante Deo, mala, si quidem vera sunt, resecare praecedentia festinamus, commissam postmodum culpam sine vindicta nulla ratione dimittimus . Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Ante aliquot dies tibi scripsimus, ut Numerium diaconum Nucerinae Ecclesiae interrogare subtiliter debuisses; et si nihil esset quod ei ad sacerdotii gradum potuisset obsistere, huc eum consecrandum Deo auctore transmitteres. Et ideo si, facta interrogatione quam diximus, suprascriptum ad nos diaconum transmissurus es, clerum et populum civitatis ipsius admonere curabis. ut cum eo quanticunque potuerint venire non differant, quatenus eis praesentibus, si Deo placuerit et ordinandus fuerit, consecretur. Praeterea quia Felix defensor puellam nomine Catellam habere dicitur, quae cum magnis lacrymis et vehementi desiderio habitum conversationis appetit, sed eam praefatus dominus suus converti minime permittit, proinde volumus ut experientia tua praefatum Felicem adeat, atque puellae ejusdem animum sollicite requirat; et si ita esse cognoverit, pretium ejusdem puellae suae domino praebeat, et huc eam in monasterio dandam cum personis gravibus, Domino auxiliante, transmittat. Ita vero haec age, ut non per lentam 654 actionem tuam praefatae puellae anima detrimentum aliquod in desiderio suo sustineat. Gregorius Pantaleoni notario. Questus est nobis Evangelus, Sipontinae Ecclesiae diaconus, filiam suam a Felice fuisse, quod dici netas est, stupratam. Pro qua re hujus praecepti auctoritate suffultum ad Sipontinam civitatem te proficisci necesse est, et adhibitis tibi sapientibus illic viris, cum omni subtilitate veritatem curabis addiscere; et si ita repereris, eam quam stupravit, aut uxorem factis nuptialibus instrumentis accipiat, aut corporaliter castigarum in monasterium eum privatum communione, ubi poenitentiam peragat, tradere festinabis; ita ut nulla exinde ei sit quoquomodo egrediendi licentia, nisi hoc nostra permiserit fortasse praeceptio. Praeterea quia supradictus diaconus de hostibus se redemptum, ac propterea debitum habere commemorat, ideo si talem ejus substantiam non esse cognoveris quae ad reddendum debitum ipsum possit sufficere, Felici fratri et coepiscopo nostro te imminere praecipimus, ut ejus pretium de Ecclesia dare non differat, quatenus suprascriptus Evangelus diaconus sine tarditate aliqua a debiti possit necessitate cui est suppositus liberari. Gregorius Felici episcopo Sipontino. Propositi nostri sollicitudo nos vehementer astringit ut ita rerum ecclesiasticarum, Deo auxiliante, debeamus providere cautelam, quatenus in eis nulla possit ex neglectu evenire jactura. Proinde fraternitas tua una cum Bonifacio, necnon et Pantaleone latore praesentium, sedis nostrae notariis, res Ecclesiarum, quae apud Sipontinam noscuntur esse Ecclesiam, curet subtiliter singulas quasque describere, ut tam ministeria Ecclesiarum, 655 quam etiam usuale argentum, vel quidquid aliud est, idem brevis a vobis conscriptus, veraciter rerum facta inspectione, contineat. Nec quamdam ad hoc moram vel excusationem fraternitas tua tentet adducere; sed, omni excusatione cessante, haec quae a nobis injuncta sunt modis omnibus implere festina, eumdemque nobis brevem manu tua subscriptum per ante dictum Pantaleonem transmitte, quatenus quid de hoc fieri salubriter debeat, divina possimus gratia suffragante disponere. Gregorius Felici episcopo Sipontino. Exspectabamus fraternitatem tuam sua aliquos ad Deum praedicatione convertere, et male agentes ad rectitudinem revocare. Qua de re nimis contristamur, quia e diverso in nepotis tui Felicis pravitate, tua evidenter, qui talem nutristi, culpa monstrata est. Pervenit itaque ad nos quod suprascriptus Felix Evangeli tui diaconi filiam, quod nefas est dici, stupro deceperit. Quod si verum est, quamvis gravi esset de lege poena plectendus, nos tamen aliquatenus legis duritiam mollientes, hujuscemodi disponendo praecipimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterium, ubi poenitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine nostra praeceptione licentia. Ita ergo fraternitas tua, ut haec compleantur studeat, quatenus nihil de his aliquo modo possit omitti. Nam si quid, quod non credimus, lentatum fuerit, et illi grave postea periculum imminebit, et te non levis incipiet culpa respicere. Gregorius Bonifacio episcopo Regitano. Sicut Ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore invadere alienas non oportet. Stephania siquidem latrix praesentium, quasdam res suas temporibus decessoris tui 656 Lucii quondam episcopi ab actoribus ejus vi queritur occupatas. Et quia sibi eas petiit, justitia favente, debere restitui, propterea fraternitas tua cum Dei timore haec quae asserit subtiliter curet addiscere. Et si ita, quemadmodum suprascripta femina ait, esse repererit, quaecunque male ablata sunt, faciat sine aliquo damno vel dilatione restitui. Nam valde durum est res alienas contra rationem Ecclesiam detinere. Ita ergo querimoniam praefatae mulieris salubriter salubriter finire festina, ut nec nos exinde denuo molestiam patiamur, nec te avarum vel desidiosum haec causa demonstret. Gregorius Andreae episcopo Tarentino. Tribunal judicis aeterni securus aspiciet , quisquis reatus sui conscius digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re, si, in sacro ordine constitutus, ejus te permistione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro sine dubio te reddere rationem, si hujus sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Unde te iterum adhortamur, ut si te deceptum antiqui hostis calliditate cognoscis, competenti eum, dum licet, poenitentia superare festines, ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere. Praeterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitramur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere. In quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti. Nam valde 657 dignum est, ut postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correptionis medicina compellat. Gregorius Joanni episcopo Calliopolitano. Ex gestis quae ad nos fraternitas tua direxit, inventum est Andream fratrem et coepiscopum nostrum habuisse sine dubio concubinam. Sed quia incertum est si eam in sacro ordine constitutus contigerit, necesse est ut eum sollicita adhortatione commoneas, ut si positus in sacro ordine cum ea se novit immistum, ab eo quo est officio quiescat, et nullatenus administrare praesumat. Quod si forte conscius sibi hujus rei peccatum suum supprimens administrare praesumpserit, animae suae periculum divino judicio imminere cognoscat. Matriculam vero quam fecit fustibus castigari, quamvis exinde post octo menses obiisse non credimus, quia tamen eam contra propositi sui ordinem hujusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum solemnitate suspende, ut vel haec eum verecundia qualem se de caetero possit exhibere, instituat. Praeterea, oblata nobis petitione, quae tenetur in subditis, clerici praedicti episcopi multa se mala ab eo sustinere commemorant. Ob quam rem fraternitas tua subtiliter cuncta curet addiscere, et ita ea rationabili modo emendare atque disponere, ut nulla eis pro hac re huc remeandi de caetero necessitas imponatur. Mense Julio, indictione 11. Gregorius Clero ecclesiae Salonitanae. Dilectionis vestrae scripta relegentes, electionem vos in Honoratum archidiaconum vestrum fecisse didicimus, et omnino nobis gratum fuisse 658 cognoscite quod olim expertum virum et gravem moribus ad episcopatus ordinem elegistis. Cujus etiam et nos personam, quia dudum est nobis bene cognita, comprobamus, eumque vobis juxta desiderium vestrum et nos ordinari voluimus sacerdotem. Pro qua re hortamur vos in ejus electione sine aliqua ambiguitate persistere. Nec quaedam vos res ab ejus debet persona deflectere, quia sicut ista laudabilis nunc probatur electio, ita si, quod absit, dilectionem vestram ab eo quisquam deviare seduxerit, et animae vestrae gravamen, et opinioni maculam infidelitatis imponet. Eos vero qui ab electionis vestrae unitate desideratae discordant, ut vobiscum sentire possint, ab Antonino subdiacono nostro fecimus admoneri. Cui etiam de persona Malchi fratris et coepiscopi nostri quid oporteat fieri, jam pridem injunximus. Sed quoniam et ipsi scripsimus, credimus eum ab inquietudine vestra sine mora quiescere. Qui si fortasse obedire quocunque modo neglexerit, contumacia ejus modis omnibus canonicae ultionis districtione multabitur. Gregorius Columbo episcopo. Et antequam fraternitatis tuae scripta susciperem, bonum te Dei famulum esse, nuntiante veridica opinione, cognovi. Et postquam suscepi, certum fuisse hoc quod fama dudum asperserat, plenius intellexi; meritisque tuis valde congaudeo, quod testes vitae laudabilis mores tuos et actus ostendis. Haec ergo quoniam superna tibi sentio majestate collata, gratulor; et Deum Creatorem nostrum utique benedico, qui servis humilibus misericordiae suae dona non denegat. Qua de re verum fateor quia sic me fraternitas tua ad amorem suum flamma charitatis accendit, sicque tibi unitus est meus spiritus, ut et videre te cupiam, et tamen absentem corde semper attendam. Haec igitur ita esse ex te bene consideras. Nam profecto plus in charitate animorum unitas quam corporalis potest unire praesentia. Praeterea tota te mente, toto corde, totaque anima apostolicae sedi inhaerere ac esse devotum et nunc scio, 659 et priusquam epistola tua hoc testimonium perhiberet, manifeste cognovi. Praemisso itaque debita ex charitate salutationis alloquio, adhortor ut eorum quae beato Petro apostolorum principi promisisti memor esse non desinas. Itaque erga primatem synodi tuae esto sollicitus. ut pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant. Nulla sit in ordinatione venalitas; potentia vel supplicatio personarum nihil adversus haec quae prohibemus obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore, quod absit, aut ex venalitate provehitur. Haec autem si fieri cognoscis, non taceas; sed instanter obsiste: quoniam si haec aut investigare fortasse neglexeris, aut intellecta celaveris, non solum illos qui haec agunt, peccati vinculum illigabit; sed et te hujus rei non levis ante Deum culpa respiciet. Oportet ergo canonica ultione si quid tale committitur, coerceri: ne tantum facinus cum aliorum peccato vires ex dissimulatione percipiat. Praesentium igitur portitorem Victorinum fraternitatis tuae diaconum, quem tuum reor imitatorem existere, et cum charitate suscepi, et ad remeandum citius relaxavi, per quem etiam claves beati Petri, in quibus de catenis ipsius inclusum est, tibimet pro benedictione transmisi. Praeterea de unitate ac pace concilii, quod Deo auctore congregare disponitis, charitas tua animos nostros subtiliter omnia indicando laetificet. Gregorius Adeodato episcopo Primati provinciae Numidiae. Qualiter erga nos fraternitatem vestram charitas dilectionis astrinxerit, scriptorum vestrorum series evidenter innotuit; magnumque fomitem nobis contulere laetitiae, quod ea et benigna pietate composita et Deo placita dilectione fervere didicimus. Ut igitur breviter diximus, ita mentem vestram epistola quam direxistis exposuit, ut auctor ejus abesse minime crederetur. Nec enim absentes judicandi sunt, quorum animus ab alterutra charitate non discrepat Quamvis autem nec virtus, nec aetas vos, sicut scribitis, ad nos venire permittat, ut de fraternitatis vestrae corporali possimus gratulari praesentia, tamen, quia animus noster vobis, vesterque nobis unitus est, 660 vicissim nobis per omnia praesentes sumus, dum nos unita per amorem mente conspicimus. Salutantes praeterea fraternitatem vestram, congruo charitatis affectu hortamur, ut officium primatus, quod Deo habetis auctore, tota intentione sic studeatis sagaciter exhibere, quatenus ad hunc vos ordinem pervenisse et animae vestrae proficiat, et aliis in futuro exemplum bonae imitationis existat. Estote ergo praecipue in ordinatione solliciti ; et ad sacros ordines aspirare, nisi provectiores aetate, et mundos opere, nullatenus admittatis, ne forte semper esse desinant quod immature esse festinant. Eorum enim qui in sacro sunt ordine collocandi prius vitam moresque discutite; et ut dignos huic officio adhibere possitis, non vobis potentia aut supplicatio quarumlibet surripiat personarum. Ante omnia autem cautos vos esse oportet, ut nulla proveniat in ordinatione venalitas, ne, quod absit, et ordinatis et ordinantibus periculum majus immineat. Si quando igitur de his tractari necesse est, graves expertosque viros consiliis vestris adhibete participes, et cum eis communi de hoc deliberatione pensate. Prae omnibus autem Columbum fratrem et coepiscopum nostrum in cunctis adhibere vos convenit. Credimus enim quia si illa quae agenda sunt cum ejus consilio feceritis, nullus in vobis quod quibusque modis redarguere possit inveniet; nobisque ita gratum esse tanquam si cum nostro consilio agantur, cognoscite: quoniam vita moresque illius ita nobis sunt in omnibus approbati, ut cunctis liquido constet quia quod cum ejus consensu agitur nullius culpae macula fuscatur. Praesentium vero lator Victorinus, suprascripti coepiscopi nostri diaconus, vestrorum praeco ita exstitit meritorum, ut animos nostros de vestra vehementer actione reficeret. Et oramus omnipotentem Dominum ut bona quae de vobis retulit placita sibi plenius faciat operatione clarescere. Concilium itaque quod congregare disponitis, dum Deo fuerit solatiante peractum, de ejus nos unitate atque concordia laetificate, ac reddite per omnia certiores Gregorius Theodoro episcopo Lilibaetano. Fraternitatis tuae grata nobis omnino sollicitudo est, quia ea quae de sacerdotum vita cognoscit, et perscrutari curat, et investigata renuntiat. 661 Ut ergo in hac sollicitudine quam in te laudamus possis sine diminutione persistere, studiosus esto ac vigilans; et si quos illic a quibuslibet, quod absit, excessus perpetrari cognoveris, siquidem tates sunt qui emendari ibidem possint, rationabiliter emendentur; alioquin fratri nostro Maximiano episcopo scriptis renuntiare festina, ut quid fiendum sit a vobis informatus agnoscat. Nulla igitur res ab investigatione pravorum actuum vel insinuatione te revocet. Nam quanto vigilantiam tuam modo laudamus, tanto culpabilior invenieris, si hujusmodi actus qualibet dissimulatione celaveris. Paulum praeterea quondam episcopum, in monasterio in quo est, in poenitentia volumus permanere. Res autem quae apud eum inventae sunt, in cimiliarchio ecclesiae tuae servare modis omnibus studebis. De quibus etiam secundum rerum inventarum paginam desusceptum te facere volumus, et in scrinium ecclesiae tuae transmittere. Sed et clericis ejus, si tamen illic aliqui praesentes sint, a pari aliud facere desusceptum te convenit, in quo tua fraternitas fateatur quia desusceptum de eisdem rebus in scrinio nostro emiserit, quatenus, dum necesse fuerit, competenti personae res omnes possint sine detrimento restitui. De Bonifacio vero quaedam gravis ad nos accusatio pervenit, cujus scelera volumus utrum vera sint ut fraternitas tua cum loci servatore praetoris examinet. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Fratres mei qui mecum familiariter vivunt omni modo me compellunt aliqua de miraculis Patrum quae in Italia facta audivimus sub brevitate scribere. Ad quam rem solatio vestrae charitatis vehementer indigeo, ut ea quae vobis in memoriam redeunt, quaeque cognovisse vos contigit, mihi breviter indicetis. De domno enim Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentomis fuit, aliqua retulisse te memini, quae oblivioni mandavi. Et hoc igitur, et si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, et mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad me ipse non properas. Gregorius Prisco patricio Orientis. Si vitae istius cursum veraciter attendamus, nihil in eo firmum, nihil invenimus stabile; sed 662 quemadmodum viator modo per plana, modo per aspera graditur, sic nobis utique in hac vita manentibus nunc prosperitas, nunc occurrit adversitas; denique alternis sibi succedunt temporibus, et mutua se vice confundunt. Dum igitur omnia in hoc mundo mutabilitatis ordo corrumpat, nec elevari prosperis, nec frangi debemus adversis. Tota ergo mente ad illum nos convenit anhelare, ubi quidquid est, firmum permanet, ubi non mutatur adversitate prosperitas. In hac ergo vita miro Dei omnipotentis moderamine idcirco agitur, ut vel prosperitatem adversitas, vel adversitatem prosperitas subsequatur, quatenus et humiliati discamus quidquid deliquimus flere, et iterum exaltati adversitatis memoriam quasi humilitatis anchoram in mente teneamus. Non hoc ergo Creatoris nostri ira est deputanda, sed gratia; per quam discimus ut ejus dona tanto servemus verius quanto humilius tenemus. Quia igitur perfectam vos dominorum gratiam auctore omnipotente Deo reparasse cognovimus, magna pro vobis exsultatione gaudemus, optantes ut vitam vestram rerum omnium gubernator et bonis semper praesentibus fulciat, et ad gaudia perpetua extendat. Haec vobis ideo loquor, quia multum vos diligo, atque me a vobis diligi scio. Sed hoc quod me diligitis, in latorem praesentium Sabinianum diaconum demonstrate, ut ubi usus exegerit, vestra patrocinia consequatur. Vir autem gloriosus Castus praeco laudum vestrarum in Romanis partibus existit, quem vestrae excellentiae paterna dilectione commendo. Gregorius Joanni episcopo Constantinop. Quamvis causae consideratio me movet, ad scribendum tamen et charitas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domno Joanni scripsi, sed non ejus epistolas recepi. Alter enim mihi saecularis quidam sub ejus nomine loquebatur; quae si epistolae ejus fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni. De causa enim reverendissimi viri Joannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est; et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit de qua causa scriberem. Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus volvens, si verum dicit, quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat qui praesto est? 663 Quae enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit? Si autem scivit sanctitas vestra, et de qua causa scripserim, et quid vel contra Joannem presbyterum, vel contra Athanasium Isauriae monachum atque presbyterum gestum sit, et mihi scripsit, nescio; contra hoc ego quid respondeam, quando per Scripturam suam Veritas dicit: Os quod mentitur, occidit animam . Requiro, frater sanctissime, illa tanta abstinentia ad hoc pervenit, ut fratri suo ea quae novit gesta, negando velit abscondere? nunquid non melius fuerat in illud os carnes ad vescendum ingredi, quam de eo falsum sermonem ad illudendum proximum exire? praecipue cum Veritas dicat: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem . Sed absit hoc, ne ego de sanctissimo corde vestro tale aliquid credam. Illae epistolae vestro nomine praenotatae sunt, sed vestras eas fuisse non arbitror. Ego beatissimo viro Domno Joanni scripseram, sed credo quod mihi familiaris vester ille juvenculus rescripsit qui adhuc de Deo nihil didicit, qui viscera charitatis nescit, qui in scelestis rebus ab omnibus accusatur, qui insidiari quotidie diversorum mortibus per occulta testamenta, nec Dominum metuit, nec homines erubescit. Mihi crede, frater sanctissime, si zelum veritatis perfecte habes, ipsum prius corrige, ut ex his qui vobis vicini sunt etiam ii qui vicini non sunt exemplo melius emendentur. Illius linguam noli recipere; ille ad consilium vestrae sanctitatis debet dirigi, non autem sanctitas vestra ad verba illius inflecti. Si enim illum audit, scio quia pacem cum suis fratribus habere non poterit. Ego enim attestante mihi conscientia, fateor quia cum nullo homine habere scandalum volo, et quanta valeo virtute declino. Et quamvis cum omnibus hominibus pacem habere summopere cupiam, vobiscum praecipue, quos vehementer amo, si tamen ipsi quos novi vos estis. Nam si canones non custoditis, et majorum vultis statuta convellere, non cognosco qui estis. Age ergo, frater sanctissime atque charissime, ut nos invicem recognoscamus, ne si antiquus hostis duos per scandalum moverit, per nequissimam victoriam multos necet. Ego enim ut aperte indicem, 664 quia per elationem nil quaero, si ille juvenculus de quo praelocutus sum apud fraternitatem tuam culmen pravae actionis minime teneret, ipsa etiam quae mihi de canonibus suppetunt interim tacere potuissem, et ab ipso initio venientes ad me personas ad eam fiducialiter retransmisissem, sciens quod eas sanctitas tua cum charitate susciperet. Sed etiam nunc dico, aut easdem personas in suis ordinibus suscipe, eisque quietem praebe; aut si hoc fortasse nolueris, omni mihi altercatione postposita, de eorum causa statuta majorum et canonum terminos custodi. Si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non devitamus. Quid autem de episcopis qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene vestra fraternitas novit . Pastores etenim facti sumus, non persecutores. Et egregius praedicator dicit: Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina . Nova vero atque inaudita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem. Sed de his multa in epistolis loqui non debeo, quia dilectissimum filium meum Sabinianum diaconum pro responsis ecclesiasticis faciendis ad Dominorum vestigia transmisi, qui vobiscum cuncta subtilius loquetur. Si nobiscum litigare non vultis, paratum eum ad omnia quae justa sunt invenietis. Quem vestrae beatitudini commendo, ut saltem ipse domnum illum Joannem inveniat, quem ego in urbe regia scivi. Gregorius Theotimo medico. Fuerunt quidam veteres philosophorum qui in duobus corporibus unam esse animam dicerent, non affectu jungentes duos, sed unam in duos animae substantiam partientes. At contra nos esse in multis unam animam dicimus, non dividendo substantiam, sed corda jungendo. Nam de illis primis fidelibus scriptum est: Erat in eis cor unum, et anima una . Quod ego sic in Actibus apostolorum lego, ut in me et domno Theotimo recognoscam, quia sic unanimis mecum et, 665 ut mihi et praesens corpore, nunquam defuerit, et absens corpore, semper per spiritum praesens fiat. Ago autem omnipotenti Deo gratias, qui charitatis suae gratia, mentis vestrae viscera infundit; et deprecor ut magis magisque in vobis dona sua augeat, et hic bona nobis praesentia, et in futuro saeculo gaudia aeterna concedat. Filium meum Sabinianum diaconum venientem charitati vestrae commendo, petens ut eo amore quo me diligitis etiam nostros ametis. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Postquam in Agathonem quondam episcopum, juxta qualitatem excessuum districtione est canonica vindicatum, necesse est, humanitatis intuitu, quemadmodum sustentari possit disponere. Propterea fraternitas tua ad Liparitanam Ecclesiam, in qua supradictus Agatho sacerdotis gessit officium, festinet dirigere, eique ad praesens exinde quinquaginta solidos, qui in ejus possint proficere victum, transmittat. Nam nimis est impium si alimoniorum necessitati post vindictam subjaceat. Gregorius Joanni episcopo Ravennati. Non multum temporis intervalium est quod quaedam nobis de tua fraternitate fuerant nuntiata, de quibus vobis, veniente illuc Castorio, notario sanctae cui, Deo auctore, praesidemus Ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus. Pervenerat namque ad nos quaedam in Ecclesia vestra contra consuetudines a que humilitatis tramitem geri, quae sola, ut bene nostis, est officii sacerdotalis erectio. Quae si sapientia vestra mansuete vel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te haec eadem cum gratiarum actione corrigere. Contra morem quippe ecclesiasticum est , si non patientissime toleratur, 666 quod a nobis absit, etiam injusta correctio. Mota autem nimis est vestra fraternitas, atque cum tumore cordis quasi satisfaciens, scripsit nobis pallio te non nisi post dimissos de secretario filios Ecclesiae, et missarum tempore, atque in litaniis uti solemnibus, verbis aliquid te usurpasse contra generalis Ecclesiae consuetudinem apertissima veritate professus. Quomodo enim fieri potest ut illud cineris atque cilicii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere in conventu pauperum, nobilium, et in secretario Ecclesiae velut illicitum excusasti? Illud tamen , frater charissime, tibi non putamus ignotum, quod pene de nullo metropolita in quibuslibet mundi partibus sit auditum extra missarum tempus usum sibi pallii vindicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis Ecclesiae noveritis, vestris nobis manifestissime significastis epistolis, quibus praeceptum beatae memoriae decessoris nostri Joannis papae nobis in subditis transmisistis annexum, continens omnes consuetudines ex privilegio praedecessorum nostrorum concessas vobis Ecclesiaeque vestrae debere servari. Confitemini igitur aliam esse generalis Ecclesiae consuetudinem, postquam ea quae vos geritis vobis ex privilegio vendicatis. Nulla ergo nobis in hac re ut arbitramur, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitarum etiam a tua est fraternitate servandus, aut si tuae Ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum, praeceptum a prioribus Romanae urbis pontificibus, quo haec Ravennati Ecclesiae sunt concessa, a vobis oportet ostendi. Quod si hoc non ostenditur, restat postquam talia agere neque consuetudine generali, neque privilegio vindicas, ut usurpasse te comprobes quod fecisti. Et quid dicturi sumus futuro judici, frater dilectissime, si illud grave jugum atque vinculum cervicis nostrae, non dico pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari nobis dignitate defendimus; gravari nos judicantes, si tanto pondere vel parvi temporis spatio careamus? Decorari pallio volumus, forsan moribus indecori, dum nihil in episcopali cervice splendidius fulget quam humilitas. Oportet igitur fraternitatem tuam si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scripto privilegiis se tueri. Vel si postremo nihil horum est, aliis Metropolitis hujusmodi te praebere nolumus praesumptionis exemplum. Sed ne forte putes nos, haec vobis scribentes, quae pro fraterna sunt charitate neglexisse, scitote in nostro scrinio de privilegio Ecclesiae 667 tuae subtiliter perquisitum. Et quidem quaedam inventa sunt quae omnino possint fraternitatis tuae intentionibus obviare, nihil autem in quo de hujuscemodi capitulis pars vestrae possit Ecclesiae roborari. Nam et de ipsa consuetudine tuae quam opponis Ecclesiae, quae vobis olim, ut a partibus vestris probaretur, scripsimus, jam satis nos sollicitudinem gessisse cognoscite, inquirentes filios nostros Petrum diaconum, atque Gaud osum primicerium, necnon et Michaelium defensorem sedis nostrae, vel alios, qui pro diversis responsis Ravennam a nostris decessoribus sunt transmissi, et haec te in praesentia sua egisse districtissime negaverunt. Apparet igitur secreto non potuisse geri, nisi quod usurpabatur illicite. Unde quod latenter subintroductum est, nulla debet stabilitate persistere. Quae ergo superflue a te vel a tuis decessoribus sunt praesumpta, cum charitatis intuitu, atque cum fraterna stude benignitate corrigere. Nullatenus, non dico per te, sed per aliorum vel decessorum tuorum normam ab humilitatis tentes regula deviare. Ut enim ea quae superius dixi breviter colligam, admoneo quatenus nisi decessorum meorum munificentia tibi haec per privilegium attributa docueris, uti in plateis pallio ulterius non praesumas; ne non habere et ad missas incipias quod audacter et in plateis usurpas. De secretario autem, quod fraternitas tua resedisse cum pallio, et filios Ecclesiae suscepisse et fecit et excusavit, nunc interim nihil querimur, quia synodorum sententiam sequentes, minores culpas quae negantur ulcisci recusamus. Hoc tamen quia semel et iterum sit factum cognovimus, sed fieri ulterius prohibemus. Fraternitas autem tua sit omnino sollicita, ne hoc quod praesumptioni inchoanti adhuc ceditur, in proficiente deterius vindicetur. Conquesti praeterea estis quod quidam de sacerdotali ordine Ravennatis civitatis, peccatis imminentibus, gravibus sint criminibus involuti. Quorum causam vel illic te discutere volumus, vel huc eos, si tamen probationum difficultas pro locorum longinquitate non impedit, ad haec ipsa discutienda transmittere. Quod si vel ad tuum judicium vel ad nos, majorum fulti patrocinio, quod non credimus, venire despexerint, et in objectis sibi capitulis contumaciter respondere nequiverint, volumus ut eis post secundam et tertiam admonitionem tuam, ministerium sacri interdicas officii; atque nobis de contumacia eorum scriptorum tuorum tenore renunties, ut deliberemus quemadmodum actus eorum debeas subtiliter perscrutari, atque secundum definitiones canonicas emendare. Cognoscat igitur fraternitas tua de causa hac nos plenissime absolutos, ex eo quod vobis causas ipsas commisimus subtiliter perquirendas, atque omnia peccata eorum si inulte 668 venerint, omne pondus discussionis hujus in tuae animae redundare periculum; sciens nullam dilectionem vestram excusationem apud futurum judicem habituram, si non excessus cleri tui cum summa canonici rigoris severitate correxeris, et hos quibus haec fuerint approbata, sacros ulterius ordines temerare permiseris. Illud autem quod pro utendis a clero vestro mappulis scripsistis, a nostris est clericis fortiter obviatum, dicentibus nulli hoc unquam alii cuilibet Ecclesiae concessum fuisse, nec Ravennates clericos vel illic vel in Romana civitate tale aliquid cum sua conscientia praesumpsisse, nec si tentatum esset ex furtiva usurpatione sibi praejudicium generari. Sed etiamsi in qualibet Ecclesia hoc praesumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani pontificis, sed sola surreptione praesumitur. Sed nos servantes honorem fraternitati tuae, licet contra voluntatem ante dicti cleri nostri, tamen primis diaconibus vestris, quos nobis quidam testificati sunt etiam ante eis usos fuisse, in obsequio duntaxat tuo mappulis uti permittimus, alio autem tempore vel alias personas hoc agere vehementissime prohibemus. Reverendissimus conservus meus Castorius, apostolicae sedis vestrae notarius, reddidit mihi domini mei epistolam, consortem mellis et vulneris. Quae sic tamen infixit aculeos, ut locum non subtraheret medicinae. Nam qui superbiam, divinum sequens judicium, reprehendit, merito se mitem ac placidum quodammodo profitetur. Commemorastis igitur quod ego, novitatis ambitione, pallii usum supra quam antecessoribus meis indultum fuerat usurpassem. Quam rem proprii domini mei conscientia, quae divina regitur dextera, nullo modo credere patiatur, nec opinionis incerto aures sacratissimas aperire. Primum, quia licet peccator, novi tamen quam grave sit terminos nobis a patribus affixos transcendere, et quod omnis elatio nihil aliud habeat quam ruinam. Nam si majores nostri in regibus superbiam non tulerunt, quanto magis non est in sacerdotibus sustinenda? Deinde recolo me in sinu atque in gremio sacrosanctae Ecclesiae vestrae Romanae enutritum, et Deo auxiliante provectum. Et quibus ausibus ego sanctissimae illi sedi, quae universali Ecclesiae jura sua transmittit, 669 praesumpserim obviare, propter cujus conservandam auctoritatem, sicut Deo manifestum est, multorum contra me inimicorum invidiam graviter excitavi? Sed beatissimus dominus meus nihil me contra priscam consuetudinem existimet attentasse, quod et a multis et prope ab omnibus civibus hujus urbis attestatur, inter gesta etiamsi acquievisset, et suprascriptus reverendissimus notarius potuerat attestari, quoniam jam de secretario descendentibus filiis Ecclesiae, et ingredientibus diaconibus ut mox procedatur, tunc primus diaconus episcopo Ravennatis Ecclesiae pallium consuevit induere, quo et in litaniis solemnibus uti pariter consuevit. Nullus ergo contra me domino meo conetur subrepere, quia si vult, Deo custode, non potest probare quod a me aliqua novitas fuisset introducta. Qualiter enim jussionibus vel utilitatibus vestris, ubi causa exegerit, paruerim, omnipotens Deus cordi vestro purissimo faciat manifestum; et hoc peccatis meis imputo, quod post tot labores atque angustias, quas intus forisque sustineo, talem vicissitudinem merear invenire. Sed iterum me illa res inter alia consolatur, quod interdum sanctissimi patres ob hoc tantummodo castigant filios suos ut eos faciant potiores; et post hanc devotionem ac satisfactionem sanctae Ravennati Ecclesiae, quae peculiariter vestra est, non solum vetera privilegia conservetis, sed et majora vestris temporibus conferatis. Nam quod de mappulis a presbyteris et diaconibus meis praesumptum apostolatus vester scribit, vere fateor, taedet me aliquid exinde commemorare, cum per se veritas, quae apud dominum meum sola praevalet, ipsa sufficiat. Nam cum hoc minoribus circa urbem constitutis Ecclesiis licitum sit, poterit etiam apostolatus domini mei, si venerabilem clerum primae apostolicae sedis suae requirere dignatur, modis omnibus invenire, quia quoties ad ordinationem episcopatus seu responsi sacerdotes vel levitae Ravennatis Ecclesiae Romam venerunt, omnes in oculis sanctissimorum decessorum vestrorum cum mappulis sine reprehensione aliqua procedebant. Quare etiam eo tempore quo istic a praedecessore vestro peccator ordinatus sum, cuncti presbyteri et diaconi mei in obsequium 670 domni papae mecum procedentes usi sunt. Et quia praevidens Deus noster omnia in manu vestra et in conscientia purissima collocavit, adjuro vos per ipsam sedem apostolicam, quam antea moribus, nunc etiam honore debito gubernatis, ut in nullo Ravennati Ecclesiae, quae familiariter vestra est, pro meo merito privilegia quibus hucusque usa est, minuatis; sed et secundum vocem propheticam, in me, et in domo patris mei, secundum suum meritum transferatur. Quia ergo universa privilegia quae sanctae Ravennati Ecclesiae a praedecessoribus vestris indulta sunt, pro majori satisfactione subjeci ea in scriniis venerabilibus secundum consecrationis decessorum meorum tempora, fidem nihilominus reperientes, nunc vero in Dei et in vestra est potestate quidquid veritate cognita fieri jusseritis, quoniam ego jussionibus apostolatus domini mei parere desiderans, quamvis antiqua consuetudo obtinuit, usque ad secundam jussionem abstinere curavi. Gregorius Cypriano diacono. Cosmas ex variis periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, ita ut pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri. Quae res si ita est, nos omnino commovit. Quamobrem hortamur dilectionem tuam, ut quia de rebus pauperum dandis agitur, causam ejus cum summa subtilitate perquiras; et si inveneris eum praedictis debitis veraciter involutum, ut non sit substantia unde possit haec ipsa persolvere, praedictos creditores ejus adeas, et propter recolligendos filios ejus, quanta cognoveris quantitate componas. Et quia, sicut dictum est, hic non habet unde restituat, de rebus pauperum ex praesenti nostra auctoritate persolve; sciens quidquid illic te providente datum fuerit, patrimonii nostri pensionibus esse reputandum. Mense Augusto, indictione 11. Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano. Pridem praecepimus ut de monasterio sancti Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum insolentias debuisset auferri, atque in eodem loco quo fontes sunt altare fundari. Cujus rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus igitur fraternitatem tuam ut nullam jam moram post susceptas praesentes litteras nostras inserere debeas; sed, repleto loco ipsorum fontium, altare ad sacra celebranda mysteria illic sine aliqua dilatione fundetur; quatenus et praedictis monachis opus Dei securius liceat celebrare, et non de negligentia vestra contra fraternitatem tuam noster animus excitetur. Gregorius Italicae patriciae. Suscepimus plenas dulcedine litteras vestras, atque incolumitatis excellentiae vestrae nos laetificavit auditus. Circa quas tanta est nostrae mentis sinceritas, ut nihil in earum tranquillitate simultatis reconditum, paternus nos suspicari permittat affectus. Sed omnipotens Deus faciat, ut sicut de vobis nos bona sentimus, ita mens vestra nobis bona respondeat, et dulcedinem, quam verbis impenditis, exhibeatis operibus. Nihil enim prodest gloriosissima sanitas et pulchritudo in superficie corporis, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire. Hoc nos et scripsisse meminimus; et scimus nosmetipsos, juvante Domino, a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum, rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud scire vos credimus, taciturnitatem atque 672 patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praejudicium non facturam. Unde et nos explentes supra memoratam promissionem nostram, jam de causis ipsis praevidimus reticendum; nec in his in quibus minus agi benigne sentimus, desideramus nos per nosmetipsos immiscere negotiis. Sed ne forte ex his conjiciatis, gloriosa filia, ea quae ad concordiam pertinent adhuc nos omnino renuere, filio nostro Cypriano diacono venienti ad Siciliae partes indiximus, ut si quid de his salubriter et sine peccato animae vestrae ordinare disponitis, ex nostra auctoritate vobiscum definiat, et nos non amplius illis vexemur negotiis, quorum cum mansuetudine est dispensatus effectus. Deus autem omnipotens, qui ea quae omnino impossibilia sunt ad possibilitatem bene novit inflectere, ille vobis aspiret, et causas vestras cum pacis intentione disponere, et pro mercede animae vestrae, de rebus eis competentibus hujus Ecclesiae consulere pauperibus. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Scripta tuae charitatis accepimus, quibus nobis indicasti, Deo propitio, te bene a filiis tuis Neapolitanis civibus esse susceptum. De quibus omnipotenti Deo gratias retulimus. Oportet ergo affectui eorum te tuis moribus compensare, malos coercere, bonis te discrete atque benignissime relaxare, ad sequendas eos meliores partes frequentius admonere, quatenus et illi paternos in te mores invenisse se gaudeant, et tu creditam tibi regiminis causam, cooperante Domino, studiosius exsequaris. Gregorius Eutychio episcopo Tyndaritano. Scripta fraternitatis tuae, Benenato Ecclesiae tuae clerico deferente, suscepi; gratiasque omnipotenti Deo retuli, quod in causis animae et iis quae ad Deum pertinent, te occupatum esse cognovimus. Scripsisti siquidem nobis quosdam idolorum cultores, atque Angelliorum dogmatis in 673 iis in quibus constitutus es partibus inveniri, de quibus plures asseruisti esse conversos, aliquos autem potentum nomine atque locorum se qualitate defendere. Auxiliantes igitur bonis tuae charitatis operibus, viro glorioso praetori Siciliae nostra scripta transmisimus, quatenus, juvante Domino, qua potest tibi virtute concurrat, ut quod laudabiliter coeptum est, valeat salubriter adimpleri. Oportet ergo fraternitatem tuam, maximam in hoc sollicitudinem gerere. Vere enim episcopalem vitam sequeris, si per zelum lingnamque tuam hos qui a fidei veritate dissentiunt in Ecclesiae unitatem reduxeris. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Religiosis desideriis sine difficultate praestari decet effectum. Atque ideo Gratiosa abbatissa una cum congregatione sua, oblata petitione, quae tenetur in subditis, postulavit quod patriciae recordationis Rustica per ultimum voluntatis suae arbitrium in civitate Neapolitana, in domo propria, in regione Herculensi, in vico qui appellatur Lampadi, monasterium construi voluerit ancillarum Dei, in quo praefatam Gratiosam abbatissam praeesse disposuit; simulque et oratorium exstruxisse dignoscitur, cui et pro voto suo quatuor uncias totius substantiae suae dimisisse suggessit, quodque in honorem beatae Mariae semper virginis, genitricisque Dei et Domini nostri Jesu Christi desideravit consecrari. Et ideo, frater charissime, praesenti praeceptione dilectionem tuam duximus adhortandam, ut inspecto primitus testamento, si jure subsistat, et easdem quatuor uncias verissime eidem monasterio collatas esse compereris, ad praedictum locum cum postulaverint, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens, ut quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae in suprascripto loco deservientibus 674 celebrentur sacrificia veneranda missarum; ita ut in eodem monasterio neque fraternitas tua, neque presbyteri praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferat; aut si quid pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi aestimet vindicandum. Sive aurum, sive argentum, sive praedium, sive vestimentum, omnibus modis constructio praefata possideat, cum ancillis Dei in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid offerri ibidem contigerit. Gregorius Chrysantho episcopo Spolerano Ante hoc biennium fraternitati tuae Mevaniensis Ecclesiae visitationis deputaveramus officium, in quo more serinii nostri nihil vos de provectionibus facere voluimus clericorum. Nunc vero venientes huc praesentium portitores praedictae Ecclesiae clerici, dixerunt sacerdotem se neque in eadem Ecclesia, neque in ejus parochiis habere. Hortamur igitur fraternitatem tuam ut si quidem talem potuerit reperire personam quae digna ad episcopalis officii apicem valeat promoveri, huc eam cum solemnitate decreti vestrarumque testimonio litterarum celerius dirigatis. Sin vero hoc nunc inveniri non potest, cum omni studio ac vivacitate personas exquirite, quae illic in presbyterii ordine valeant consecrari. Quarum vitam actusque subtili prius inquisitione discutite, ut in nullo eis vel sacri canones, vel ecclesiasticae regulae valeant obviare, ut hac provisione populus illic degens communionem, qua se privatos ob sacerdotum necessitatem flebiliter conqueruntur, recepisse se gaudeant, et in ecclesiis illis sacra missarum solemnia deesse non debeant. Sed et pro consignandis infantibus fraternitas tua illuc curet accedere, ut nihil sit quod pastoralis sollicitudinis neglecta vos cura remordeat. Gregorius Mauricio Augusto. Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimis dominis in omne quod agit et loquitur purus non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famulus in hac suggestione neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicae, sed jure privato loquor, quia, serenissime domine, ex illo jam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras. Longino viro clarissimo stratore veniente, dominorum legem suscepi; ad quam, fatigatus tunc aegritudine corporis, respondere nil valui. In qua dominorum pietas sanxit ut quisquis publicis administrationibus fuerit implicatus, ei ad ecclesiasticum officium venire non liceat. Quod valde laudavit, evidentissime sciens quia qui, saecularem habitum deserens, ad ecclesiastica officia venire festinat, mutare vult saeculum, non relinquere. Quod vero in eadem lege dicitur, ut ei in monasterium converti non liceat, omnino miratus sum, dum et rationes ejus possunt per monasterium fieri, et agi potest ut ab eo loco in quo suscipitur ejus quoque debita suscipiantur. Nam etsi quisquam devota mente converti voluisset, prius res male ablatas redderet, et de sua anima tanto verius quanto expeditior cogitaret. In qua lege subjunctum est ut nulli qui in manu signatus est 676 converti liceat. Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi, quia per eam coelorum via multis clauditur, et quod nunc usque licuit, ne liceat prohibetur. Multi enim sunt qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere. Et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt. Ego vero haec dominis meis loquens quid sum nisi pulvis et vermis? Sed tamen quia contra auctorem omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Ad hoc enim potestas super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est, ut qui bona appetunt adjuventur, ut coelorum via largius pateat, ut terrestre regnum coelesti regno famuletur. Et ecce aperta voce dicitur ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, Domino Jesu Christo militare non liceat. Ad haec, ecce per me servum ultimum suum et vestrum respondebit Christus, dicens: Ego te de notario comitem excubitorum, de comite excubitorum Caesarem, de Caesare imperatorem; nec solum hoc, sed etiam patrem imperatorum feci. Sacerdotes meos tuae manui commisi, et tu a meo servitio milites tuos subtrahis? Responde, rogo, piissime domine, servo tuo, quid venienti et haec dicenti responsurus es in judicio Domino tuo? Sed fortasse creditur quia nullus eorum puro animo convertatur. Ego indignus famulus vester scio quanti his diebus meis in monasterio milites conversi miracula fecerunt, signa et virtutes operati sunt. Sed per hanc legem jam ne quisquam talium converti debeat prohibetur. Requirat, rogo, dominus meus, quis prior imperator 677 talem legem dederit, et subtilius aestimet si debuit dari. Et quidem considerandum valde est quia eo jam tempore prohibentur quique relinquere saeculum, quo appropinquavit finis ipse saeculorum. Ecce enim mora non erit, et ardente coelo, ardente terra, coruscantibus elementis, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus tremendus judex apparebit. Si omnia peccata dimiserit, et solum hanc legem contra se dixerit esse prolatam, quae, rogo, erit excusatio? Unde per eumdem tremendum judicem deprecor, ne illae tantae lacrymae, tantae orationes, tanta jejunia, tantaeque eleemosynae domini mei, ex qualibet occasione apud omnipotentis Dei oculos fuscentur; sed aut interpretando pietas vestra, aut immutando vigorem ejusdem legis inflectat, quia tunc magis dominorum exercitus contra hostes crescit, quando Dei exercitus ad orationem creverit. Ego quidem jussioni subjectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui. Gregorius Theodoro medico. Quanta bona omnipotentis Dei et serenissimi domini mei imperatoris habeam, lingua mea non sufficit explere. Pro quibus bonis quid est meum retribuere, nisi eorum vestigia pure amare? Peccatis autem meis facientibus, ex quorum suggestione vel consilio nescio, transacto anno, talem in republica sua legem protulit, ut quisquis eum pure amat, flere vehementer debeat. Ad quam legem tunc respondere non potui, quia aegrotus fui. Modo autem eidem domino aliqua suggessi. Praecipit enim ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui optio, vel manu signatus, 678 vel inter milites fuit habitus, ei in monasterio converti liceat, nisi forte si militia ejus fuerit expleta. Quam legem primum, sicut ii dicunt qui leges veteres noverunt, Julianus protulit, de quo scimus omnes quantum Deo adversus fuerit. Quod si ideo serenissimus dominus noster fecit, quia forte multi milites convertebantur, et exercitus decrescebat, nunquid per virtutem militum subjugavit ei omnipotens Deus imperium Persarum? Nunquid non solae lacrymae illius auditae sunt, et eo ordine quem ipse nescivit, ejus imperio Persarum imperium subdidit? Valde autem mihi durum videtur ut ab ejus servitio milites suos prohibeat, qui ei et omnia tribuit, et dominari eum non solum militibus, sed etiam sacerdotibus concessit. Nunquid si intentio est servandarum rerum, non poterant ea ipsa monasteria, quae milites suscepissent, alienas res reddere atque ad conversionem homines tantummodo habere? Haec quia mihi valde dolent, eidem domino suggessi. Sed vestra gloria opportuno tempore secrete suggestionem meam ei offerat. Nolo eam a responsali meo publice dari, quia vos qui ei familiarius servitis, loqui ei liberius et apertius potestis quae pro ejus sunt anima, quoniam in multis est occupatus, et vix animus ejus invenitur a curis majoribus vacuus. Tu quidem, gloriose fili, pro Christo loquere. Si auditus fueris, lucrum est animae praedicti domini tui, et tuae. Si vero auditus non fueris, lucrum solummodo tuae fecisti. Gregorius Domitiano metropolitano. Scripta dulcissimae et suavissimae beatitudinis vestrae suscipiens, valde gavisus sum, quia multa mihi de sacra Scriptura loquebantur. Et quia dilectas in eis epulas reperi, eas avide comedi. In quibus quaedam quoque de causis exterioribus et necessariis sunt permista. Et quasi menti convivium 679 praeparantes egistis, ut oblatae epulae ex diversitate melius placerent. Et si quidem exteriores causae velut inferiores et abjecti cibi minus sapiunt, ita tamen a vobis prudenter dictae sunt, ut libenter sumantur, quia et cibi contemptibiles plerumque dulces ex condimento bene coquentis fiunt. Servata autem veritate historiae, hoc quod dudum de divina significatione dixeram, respui nullo modo debuit. Nam etsi mihi, quoniam ita vultis, significatio ejus non congruit, ex ipsis tamen locis suis circumstantibus hoc quod ex ea dictum est incunctanter teneri potest. Nam et corruptor ejus princeps terrae dicitur , per quem aperte diabolus designatur: quia Redemptor noster ait: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras . Qui etiam uxorem petit, quia malignus videlicet spiritus festinat, ut licenter possideat animam quam prius occulta seductione corruperit. Unde Jacob filii vehementer irati, contra omnem Sichem domum ejusque patriam gladios sumunt ; quia a cunctis zelum habentibus ipsi quoque insequendi sunt, qui maligni spiritus adjutores fiunt. Quibus prius circumcisionem praecipiunt, quos in dolore positos postmodum occidunt. Quia plerumque magistri severiores, si zelum suum moderari nesciunt, quamvis per praedicationem vitia corruptionis resecent, cum jam a delinquentibus plangitur quod fuerat perpetratum, adhuc tamen ipsi per asperitatem disciplinae saeviunt, et duriores existunt. Qui enim jam et praeputia absciderant, mori minime debebant, quia qui culpam plangunt luxuriae, et voluptatem carnis in dolorem vertunt, a magistris sentire non debent asperitatem disciplinae, ne ipse humani generis Redemptor minus ametur, si pro eo anima plus quam debet atteritur. Unde et eisdem filiis Jacob dicit: Turbastis me, et odiosum feristis Chananaeis . Quando enim 680 hoc quod jam delinquentes plangunt, adhuc magistri crudeliter insequuntur, infirmae menti ipse Redemptoris sui amor tepescit, quia ibi se affligi considerat, ubi sibi et ipsa non parcit. Haec igitur dixerim, ut intellectum, quem protuli, non esse improbabilem ex locis circumstantibus demonstrarem. Ea vero quae ex eodem loco a vestra sanctitate in meam consolationem dicta sunt, libenter accipio, quia in intellectu sacrae Scripturae, respui non debet quidquid sanae fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una sacrae Scripturae intelligentia expositores quique per innumeros intellectus quasi varia ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt. Valde autem gaudeo quod dulcissima beatitudo vestra etiam causis saecularibus occupata, ad intellectum sacri eloquii vigilanter ingenium reducit. Sic quippe necesse est ut si illa omnimodo caveri non possint, ista non omnimodo postponantur. Sed per omnipotentem Dominum rogo, mihi in tantis tribulationum fluctibus laboranti tende orationis manum, ut ex vestra intercessione ad summa relever, qui culparum mearum pondere ad profundum premor. Imperatorem vero Persarum etsi non fuisse conversum doleo, vos tamen ei Christianam fidem praedicasse omnimodo exsulto, quia etsi ille ad lucem venire non meruit, vestra tamen sanctitas praedicationis suae praemium habebit. Nam et Aethiops in balneum niger intrat, et niger egreditur, sed tamen balneator nummos accipit. De Mauricio autem bene dicitis, ut in actione ejus ab umbra statuam cognoscam, id est in minimis majora perpendam. In hoc tamen ei credimus, quia ejus nobis animam sacramenta et obsides ligant.
(Vide sup. l. II, ep. 9, 10, 15, et inf. ep. 15.) (Vide sup. ep. 1.) (I Thess. III, 8) (Vide inf. ep. 7 et 38. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.) (Grat. caus. 16, q. 1, c. 52) (Vide sup. ep. 6. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.) (Infra, epist. 9) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 28.) (Grat. 11, q. 1, c. 64) (Grat. 21, q. I, c. 5) (Vide inf. ep. 24. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.) (Vide sup. ep. 1. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 8.) (Grat. 12, q. 2, c. 75) (Grat. XII, q. 2, c. 67) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.) (Grat. VIII, q. 2, c. 1) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52. Vide sup. ep. 9, inf. ep. 25, lib. V, ep. 34.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52.) (Grat. XXIV, q. 3, c. 2) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 33. Vide inf. ep. 29.) (Grat. VIII, q. 2, c. 2) (Vide sup. ep. 26, inf. ep. 30.) (Grat. dist. 63, c. 10) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 24. Vide sup. ep. 29.) (Vide sup. ep. 29, 30.) (Vide l. I, ep. 19 et 20, l. II, ep. 17 et 52. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 9.) (Vide l. II, ep. 15.) (Grat. dist. 54, c. 13) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.) (Grat. 12, q. 2, c. 49) (Grat. dist. 33, c. 7) (Cf. Joan. Diac. l. 3, c. 43.) (Vid. sup. ep. 44. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 27.) (Grat. 1, q. 1, c. 120) (Grat. 1, q. 1, c. 119) (Sap. I, 11) (Matth. XV, 11) (Grat. dist. 45, c. 1) (II Tim. IV, 2) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 44; l. III, c. 9.) (Actor. IV, 32) (Grat. dist. 100, c. 7) (Grat. dist. 100 c. 8) (Grat. ibid.) (Grat. dist. 93, c. 22) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 2.) (Vid. ep. 45 indict. 12. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Grat. 18, q. 2, c. 7) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 50.) (Genes. XXXIV) (Joan. XII, 31) (Genes. XXXIV) (Ibid., 30)
[ Al. Hilarium]
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER QUARTUS. Mense Septembri, indictione XII. 681 EPISTOLA PRIMA AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Quod concordi omnium assensu fuerit electus, gratulatur. Monet respondendum suorum affectibus, necessitatibus succurrendum, corrigenda mature vitia. In bonis profectum precatur. Pallium mittit. EPISTOLA II. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Theodelindam reginam et tres episcopos, ob tria capitula a Constantio divisos, susceptis epistolis suis ad illius communionem reversuros sperat. Pacem cum Langobardis exoptans, petit ut se de Francorum cum Langobardorum rege gestis faciat certiorem. EPISTOLA III. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Nullam a Constantio datam de tribus capitulis cautionem. Chalcedonensis synodi fidem in Romana Ecclesia integram servari. Divisis proinde episcopis ad unitatem redeundum. EPISTOLA IV. AD THEODELIN AM REGINAM. Quod sese a Constantii communione suspenderit, dolet. Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Justiniani temporibus actum asserit. Hortatur ut Constantii ordinationem suscipiat, eique communione jungatur. EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis ejus decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44. EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli ejus corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui. EPISTOLA VII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Columbo episcopo in Numidiae concilium inquirenti, et pravos correpturo faveat. Compescat intestina Ecclesiarum bella. 687 EPISTOLA VIII. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Stephani defuncti voluntatem de monasterio construendo curet adimpleri. EPISTOLA IX. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Singulis ancillarum Dei monasteriis probatus vir deputandus, a quo sic procurentur negotia, ut monialibus exinde vagari non liceat. Illarum lapsibus decernuntur poenae. Concilia bis in anno celebrentur. Judaeorum servi ad Ecclesiam fidei causa fugientes in libertatem vindicentur. Ne in baptizatorum frontibus iteretur chrismatio, solum pectus ungant presbyteri, deinde episcopi frontem. Monasterium juxta Petri defuncti voluntatem construatur, si congrua adsit redituum quantitas. EPISTOLA X. AD UNIVERSOS EPISCOPOS DALMATIAE. Ne absque consensu et permissu suo ullum Salonae episcopum ordinent. Si tamen in aliquem alium a Maximo consentiant omnes, consecretur. EPISTOLA XI. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Etiam novorum redituum quartae partes juxta canonicam distributionem dispensandae. Presbyter aliusve clericus abbas non fiat, nisi relicta Ecclesiae cui ministrabat cura. Defuncto episcopo, Ecclesiae res diligenter, at gratis, describendae. Visitatoribus et eorum clericis tribuendum stipendium. Virgo nondum sexagenaria non fiat abbatissa. EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Puniendum facinus quo ablata est cujusdam uxor, et alteri venundata. EPISTOLA XIII. AD CLEMENTIUM EPISCOPUM. Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus. EPISTOLA XIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat. EPISTOLA XV. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat. EPISTOLA XVI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dispersa, quae in Siciliam detulerant Itali sacerdotes, Ecclesiarum vasa colligantur, ac summa cautione serventur. EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis. EPISTOLA XVIII. AD MAURUM ABBATEM. Dat monachis in perpetuum ecclesiam sancti Pancratii, tum ne missarum celebratio deinceps negligatur, tum ut ad martyris corpus opus Dei peragatur quotidie. 698 EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat. EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, ejusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae jussionis veritate constiterit. EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Judaeis non liceat; qui vero Judaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere jure colonario. EPISTOLA XXII. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adjuvet. EPISTOLA XXIII. AD HOSPITONEM DUCEM BARBARICINORUM. Felici et Cyriaco in convertendis ab idololatria Barbaricinis laborantibus faveat. EPISTOLA XXIV. AD ZABARDAM DUCEM SARDINIAE. Gratias agit quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponat, ut Christo serviant. EPISTOLA XXV. AD NOBILES AC POSSESSORES IN SARDINIA. Quod rusticos suos ab idolorum cultu non avertant arguit; id praestare si nequeunt, saltem Felici et Cyriaco ad hoc opus missis opem ferant. EPISTOLA XXVI. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Clericos, a quibus despiciebatur, ad disciplinam cogendos. Rusticum in infidelitate pertinacem pensionis onere premendum. Clerici carne lapsi irrevocabiliter deponantur. Accurate, antequam ordinentur, examinandi. Sardiniae presbyteris id concedit quod vetuerat, ut nempe, quos baptizabunt, si episcopi desint, chrismate in frontibus tangant. EPISTOLA XXVII. AD JANUARIUM EPISCOPUM. A xenodochis rationes exigat; ii sint notae probitatis atque industriae clerici. Qui Epiphanium presbyterum scriptis epistolis accusavit, si in probatione deficiat, communione privetur. Paulus clericus in maleficiis deprehensus detur in poenitentiam. Gratis ordinentur, vel connubio jungantur clerici; gratis velentur virgines. Ad laicorum patrocinia clerici non confugiant. EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM DEFENSOREM. Ut Albino luminibus privato singulis annis duos tremisses praebeat. 708 EPISTOLA XXIX. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat. EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Constantinam caput sancti Pauli postulantem deterreat, varia recenset prodigia. Addit hanc esse Romanis consuetudinem, ut reliquias petentibus brandea solum concedant. Ad objectam Graecorum consuetudinem respondet. Tandem e catenis sancti Pauli particulas lima excutiendas promittit. EPISTOLA XXXI. AD THEODORUM MEDICUM. Gratias refert de transmissa in pauperes pecunia. Ad sacrae Scripturae lectionem hortatur. Commendat Narsetem. Mittit munera tabulas. EPISTOLA XXXII. AD NARSEM PATRICIUM. Causam presbyterorum cum Joanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturum declarat. Commendatum a se Theodoro Narsetem. Epistolae brevitatem excusat, quod tribulationibus prematur. EPISTOLA XXXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Judaeis conversis tribus det solidos singulis annis. EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM PRAEFECTUM. Ut Donatistarum audaciam comprimat, et Paulum episcopum Romam quantocius mittat, hortatur. EPISTOLA XXXV. AD VICTOREM ET COLUMBUM EPISCOPOS. Coacto concilio, Donatistis prompte ac fortiter obsistant. Mittant ad se Paulum episcopum, quo edocente, Donatistarum facinoribus planius cognitis, de illis puniendis ac comprimendis tutius decernat. EPISTOLA XXXVI. AD LEONEM EPISCOPUM. Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur. EPISTOLA XXXVII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Euplo patris et matris bona reddi jubet. 718 EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat. EPISTOLA XXXIX. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Brixianis civibus non juret se tria capitula minime damnasse, sed in epistola integram Chalcedonensis synodi fidem profiteatur. Joannem Ravennatem intra Missarum solemnia non nominet, nisi id postulet antiqua consuetudo, aut ab illo soleat ipse nominari. Theodelindae iterum scribens, jam quintae synodi non meminit, quae tamen contra priores quatuor statuit nihil. Compescat Fortunatum. Ursicinum e status sui conditione non pulset. EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati. EPISTOLA XLI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM HORTONAE. Barbarum visitatorem delegat. Ante omnia monet ne laicam personam in episcopum eligant. EPISTOLA XLII. AD VALENTINUM ABBATEM. Ne monachi feminas in monasterium inducant, aut eas sibi commatres faciant. EPISTOLA XLIII. AD BONIFACIUM VIRUM MAGNIFICUM. Veniat Romam, de fide sua, jam non per epistolas, sed per semetipsum responsurus. Qui cum eo dubia patiuntur, secure venire posse, cum non potestate, sed ratione erga ipsos usurus sit. EPISTOLA XLIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Quosdam e Bacaudae episcopi clero, ad sacros ordines in Sicilia promotos, ad ipsum illos repetentem transmittat. EPISTOLA XLV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Solidos sexaginta mittit pro Cosma persolvendos. EPISTOLA XLVI. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Festinum nimis illius e monte Sina reditum reprehendit. 725 EPISTOLA XLVII. AD SABINIANUM DIACONUM. Maximi, qui Gregorii scripta publice scindi fecerat, superbiam comprimendam. Ejus calumniae de Malcho episcopo occiso quid respondendum. Monendum de duobus Romanum.
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Scripta fraternitatis vestrae suscipiens magnas omnipotenti Deo gratias retuli, quia ordinationis vestrae merui celebratione relevari. Quod vero ex superno munere in electionem vestram concorditer omnium convenit assensus, hoc fraternitas tua cum summa debet consideratione pensare, quia post Deum valde est debitrix eis qui sibi vos praeferri tam subdita mente voluerunt. Decet igitur vos sacerdotali benignitate eorum moribus in omnibus respondere, eorumque necessitatibus pia compassione concurrere. Si quorum fortasse sunt vitia, haec maturis objurgationibus increpato, ut ipsa quoque sacerdotalis indignatio virtuti sit admista dulcedinis, quatenus et tunc a subjectis amari debeat, etiam cum graviter metuitur. Quae res personam vestram apud eorum judicium ad magnam quoque reverentiam adducit, quia sicut praeceps furor usitatusque despicitur, ita contra culpas discreta indignatio plerumque quo tarda fuerit, eo amplius fit timenda. Joannes vero subdiaconus noster multa nobis bona tuae fraternitatis rediens nuntiavit. De quibus omnipotentem Deum petimus, ut haec qui 682 coepit, ipse perficiat; quatenus te interius exteriusque profecisse, et nunc inter homines, et post inter angelos ostendat. Praeterea pallium ad sacra missarum solemnia utendum ex more transmisimus. Sed peto ut dum hoc suscipitis, ejus honorem ac genium ex humilitate vindicetis. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Dilectissimus filius meus Bonifacius diaconus quiddam mihi ex scripto fraternitatis tuae secreto nuntiavit, quod exquisita occasione potius quam inventa, tres se episcopi a pia fraternitatis vestrae communione separaverint, dicentes vos in damnationem trium capitulorum consensisse, atque cautionem fecisse. Et quidem si quid de tribus capitulis in quocunque vel verbo vel scripto nominatum est, bene fraternitas tua reminiscitur; quamvis decessor fraternitatis tuae Laurentius districtissimam cautionem sedi apostolicae emiserit, in qua viri nobilissimi, et legitimo numero, subscripserunt. Inter quos ego quoque, tunc urbanam praeturam gerens, pariter subscripsi; quia postquam 683 talis scissura pro nulla re facta est, justum fuit ut sedes apostolica curam gereret, quatenus unitatem universalis Ecclesiae in sacerdotum mentibus per omnia custodiret. Quod autem dicitur, filiam nostram Theodelindam reginam sese a communione tua hoc audito nuntio suspendisse, constat per omnia, quia etsi pravorum hominum verbis ad paululum seducta est, venientibus tamen Hippolyto notario et Joanne abbate, erit modis omnibus vestrae fraternitatis communionem quaesitura: cui etiam meas epistolas direxi, quas fraternitas vestra sine dilatione transmittant. De episcopis vero qui se suspendere visi sunt, aliam epistolam feci, quam cum eis ostendi feceris, eos non ambigo de superstitione suae superbiae apud fraternitatem tuam poenitentiam acturos. Subtiliter autem mihi et breviter indicastis, vel de Agone rege, vel de Francorum regibus quae gesta sunt. Peto ut fraternitas vestra quae adhuc recognoverit, mihi modis omnibus innotescat. Si autem videritis quia cum patricio nihil facit Ago Langobardorum rex, de nobis ei promittite, quia paratus sum in causa ejus impendere, si ipse utiliter aliquid cum republica voluerit ordinare. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Pervenit ad nos quod quidam episcopi vestrae dioecesis exquirentes occasionem potius quam invenientes, sese scindere a fraternitatis vestrae unitate tentaverint, dicentes te apud Romanam urbem in trium capitulorum damnationem cautionem fecisse. Quod videlicet idcirco dicunt, quia quantum fraternitati tuae etiam sine cautione credere soleam, nesciunt. Si enim hoc esset necessarium fieri, verbis nudis vobis credi potuisset. Ego tamen nominata inter nos neque verbo neque scripto tria capitula recolo. Sed eis, si citius revertuntur, de suo errore parcendum est, quia, juxta Pauli apostoli vocem: Non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant . Nos enim, auctore veritate, teste conscientia, fatemur nos fidem sanctae Chalcedonensis synodi per omnia illibatam custodire, nihilque ejus definitioni addere, nihil subtrahere audere. Sed si quis contra eam, ejusdemque synodi fidem, sive plus minusve ad sapiendum appetit usurpare, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu matris Ecclesiae alienum esse decernimus. Quem igitur ista mea confessio non sanat, non jam Chalcedonensem synodum diligit, sed matris Ecclesiae sinum odit. Si ergo ea ipsa quae audere visi sunt, zelo loqui animae praesumpserunt; superest ut hac satisfactione suscepta, ad fraternitatis tuae 684 unitatem redeant, seque a corpore Christi, quod est sancta universalis Ecclesia, non dividant. Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum. Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet. Quod quantum vos pure diligimus, tantum de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea percipere quae audierint possunt. Dicunt enim piae memoriae Justiniam temporibus aliqua contra Chalcedonensem synodum fuisse constituta, qui dum neque legunt neque legentibus credunt, in ipso errore manent quem sibi de nobis ipsi finxerunt. Nos enim, teste conscientia, fatemur de fide ejusdem sancti Chalcedonensis concilii nihil motum, nihil esse violatum; sed quidquid praedicti Justiniani temporibus actum est, ita actum est ut fides Chalcedonensis concilii in nullo vexaretur. Si quis autem contra ejusdem synodi fidem aliquid loqui praesumit vel sapere, nos ejus sensum sub anathematis interpositione detestamur. Cum ergo integritatem nostram ex conscientiae nostrae attestatione cognoscitis, superest ut nunquam vos a catholicae Ecclesiae communione separetis, ne tot vestrae lacrymae, tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniuntur aliena. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum meum Constantium, cujus et fides, et vita bene olim mihi approbata est, sub omni celeritate transmittere, eique directis vestris epistolis indicare ordinationem ejus quam benigne suscepistis, et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini. Quamvis in hac re me vobis superflue dicere arbitror, quia etsi quid in vestro animo dubietatis fuit, veniente filio meo Joanne abbate, atque Hippolyto notario, ex corde vestro arbitror fuisse sublatum. Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi. Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri. Quod enim ipsi debent 685 exigere, turpiter exiguntur. Tamen ne, quod non aestimamus, in aliquo fraternitas tua ea quae ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te praevidimus adhortandum. Admonemus itaque ut nullatenus clerus Regitanae civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tuae remissione laxetur. Sed in iis quae ad Deum pertinent, instantissime atque studiosissime compellantur. Opinionem quoque praedicti cleri tui studere te volumus, ut nihil de iis pravum, nihil quod contra ecclesiasticam disciplinam pertinet, audiatur; ad ornatum quippe ejus, non ad foeditatem actuum eorum pertinere debet officium. Subdiaconis vero tuis hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cujusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis. Gregorius Cypri no diacono et rectori Siciliae. Perlatum est ad nos Petronillam nomine de provincia Lucania genitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi jure potuissent competere, tamen eidem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse: morientemque praedictum episcopum dimidiam partem substantiae suae Agnello cuidam filio suo, qui notarius nostrae esse fertur Ecclesiae, atque dimidiam eidem monasterio reliquisse. Sed cum propter irruentem Italiae cladem Siciliam refugissent, dicitur eam saepe nominatus Agnellus corruptis ejus moribus stuprasse, atque sentiens gravidam, de monasterio seduxisse, resque ejus omnes tam proprias, quam eas quas de parte patris ipsius habere poterat abstulisse, ac post perpetratum tale tantumque facinus, in sui eas dominii jure defendere. Hortamur igitur dilectionem tuam 686 ut praedictum virum vel ante fatam feminam sub districta ad te facias exsecutione perduci, causamque ipsam secundum sui meritum summa subtilitatis examinatione perquiras. Et si ita inveneris, ut nobis nuntiatum est, negotium tot iniquitatibus inquinatum, cum summae purgationis severitate determina; quatenus et ante fato viro, qui nec suum, nec illius attendit habitum, et tantorum causa fuit scelerum, ultio districta proveniat; et illa prius procedente vindicta, atque in monasterium sub poenitentia redacta, omnes res, quae de saepe dicto loco ablatae fuerant, cum omnibus illis suis fructibus atque accessionibus revertantur. Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae. Satis credimus religiosae excellentiae vestrae mentem adversus ea maxime quae in Ecclesiis geruntur incongrua divini amoris aemulatione succendi. Tanto igitur ecclesiasticarum correctionem causarum vobis libenter ingerimus, quanto de pia vestrae mentis intentione confidimus. Cognoscat siquidem excellentia vestra quibusdam de Africanis partibus venientibus ad nos fuisse perlatum plura in concilio Numidiae contra Patrum tramitem atque canonum statuta committi. Quarum rerum frequentes querelas quia diutius tolerare nullatenus potuimus, Columbo fratri et coepiscopo nostro, de cujus gravitate ipsa ejus quae percrebuit dubitare jam nos non permittit opinio, commisimus perquirendas. Quamobrem paterno salutantes affectu, hortamur excellentiam vestram, in cunctis quae ad ecclesiasticam correptionem pertinent, vestri robur ei subrogetis auxilii, ne si quod male geritur quaesitum vel vindicatum non fuerit, longorum usurpatione temporum cum majori licentia in futuros crescat excessus. Scito autem, excellentissime fili, si victorias quaeritis, si de commissae vobis provinciae securitate tractatis, nihil vobis magis aliud ad hoc proficere, quam zetari sacerdotum vitas, et intestina Ecclesiarum, quantum possibile est bella compescere. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Nos quidem arbitramur quod ad imminentiam expletionis piarum rerum, ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cujuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter judicavimus exhortandum. Pervenit si quidem ad nos Stephanum vestrum de hac luce migrantem, supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari. Cujus desiderium Theodosiae honestae feminae haeredis ejus fertur quod hactenus dilatione protrahitur. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut maximum de praedicta causa studium geras, atque ante nominatam feminam commoneas, quatenus intra annale spatium, monasterium, ut jussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum defuncti voluntatem sine altercatione construere. Quod si intra praedicti temporis metam aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut sive in loco eo quo constitutum fuerat, seu certe ibi non poterit, et alibi placet ordinari, et dilatione interveniente negligitur, tunc volumus ut fraternitatis tuae aedificetur studio, ordinatisque omnibus, res atque reditus qui relicti sunt per te loco ipsi venerabili sine imminutione aliqua socientur. Sic enim et ante tremendum judicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piissimas leges, dilatas defunctorum pias voluntates episcopali supplebis studio. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Satis quidem te ipse pastoralis zelus instigare debuerat ut gregem quem susceperas etiam sine nostro solatio salubriter ac provide tuereris, et a callidis inimicorum surreptionibus eum diligenti 688 circumspectione servares. Sed quia charitatem tuam pro suae firmitatis augmento nostrae quoque pagina auctoritatis indigere comperimus, necessarium nobis fuit titubantes animos tuos ad religiosi vigoris studium fraternae dilectionis exhortatione firmare. Pervenit siquidem ad nos minus te monasteriis ancillarum Dei in Sardinia sitis tuitionis impendere; et cum dispositum a tuis prudenter fuisset decessoribus ut quidam de clero probati viri curam gerentes earum se necessitatibus adhiberent, nunc ita funditus esse neglectum, ut per publicas personas pro tributis aliisque muniis ipse per se principaliter Deo dicatae feminae compellantur ire, necessitatemque habeant pro supplendis fiscalibus per villas praediaque discurrere, atque virilibus incompetenter se miscere negotiis. Quod malum fraternitas tua facili correctione removeat, ut unum probatum vita moribusque, cujus aetas atque locus nihil de se pravae suspicionis objiciat, sollicite deputet, qui sic monasteriis ipsis cum Dei timore possit assistere, quatenus ulterius eis pro quibuslibet causis privatis, vel publicis, extra venerabilia loca contra regulam vagari non liceat; sed quidquid pro his agendum est, per eum quem deputaveris rationabiliter peragatur. Ipsae vero referentes Deo laudes, atque coercentes semetipsas, in monasteriis suis nullam occasionem ulterius fidelium mentibus pravae suspicionis injiciant. Si qua autem earum vel per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem ad lapsus adulterini deducta est, aut in futurum fuerit perducta voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae, in aliud districtius virginum monasterium in poenitentiam volumus redigi, ut illic orationibus atque jejuniis vacet, et sibi poenitendo proficiat, et metuendum caeteris arctioris disciplinae praestet exemplum. Is autem qui cum hujusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, communione privetur, si laicus est; si vero clericus fuerit, a suo quoque remotus officio, pro suis continuo lugendis excessibus in monasterium detrudatur. Episcoporum etiam concilia, sicut tam tuae mos dicitur fuisse provinciae, quam sacrorum canonum auctoritate praecipitur, bis in anno celebrare te volumus; ut et si quis inter eos a sui forma propositi actionis atque morum qualitate discordat, sociali possit fratrum increpatione redargui, et pro securitate commissi gregis, animarumque statu, paterna valeat circumspectione tractari. Pervenit etiam ad nos servos ancillasque Judaeorum, fidei causa ad Ecclesiam refugientes, 689 aut infidelibus restitui dominis, aut eorum, ne restituantur, pretium dari. Hortamur igitur ut nullatenus tam pravam consuetudinem manere permittas; sed quilibet servus Judaeorum ad venerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini praejudicium sustinere. Sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizatus, sine ullo pauperum damno, religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio, in libertatem modis omnibus defendatur. Episcopi baptizatos infantes signare bis in frontibus chrismate non praesumant; sed presbyteri baptizandos ungant in pectore, ut episcopi postmodum ungere debeant in fronte. Pro fundandis etiam monasteriis, quae a diversis jussa sunt construi, si injusta perspicis haec aliquos quibus indicta sunt excusatione differre, solerter secundum quod leges praecipiunt imminere te volumus, ne piae defunctorum voluntates tua, quod absit, remissione cassentur. De monasterio autem quod in domo sua construendum quondam Petrus asseritur praecepisse, praevidimus ut fraternitas tua subtiliter requirat relictorum illic redituum quantitatem . Et si quidem modus habet substantiae, recollectis omnibus quae de rebus ipsis imminuta vel dicuntur esse dispersa, cum omni studio hoc et sine aliqua dilatione fundetur. Sin autem vel minus idonea vel damnosa facultas est, omnibus, ut edictum est, subtiliter inquisitis, nobis renuntiare te volumus, ut sciamus quid deliberare juvante Domino de ejus constructione possimus. Fraternitas igitur tua ita in cunctis praedictis capitulis se solerter impendat, ut nec nostrae admonitionis seriem inveniatur fuisse transgressa, nec, divini rea judicii, de minori zelo pastoralis existat officii. Gregorius universis episcopis per Dalmatiam. Oportuerat quidem fraternitatem vestram, divini respectu judicii clausis carnalibus oculis, nihil quod ad Deum pertinet et rectam mentis intentionem omittere, nec cujuslibet hominis faciem rectitudini justitiae praeponere. Sed postquam mores vestri ita sunt saecularibus traducti negotiis, ut obliviscentes omnem sacerdotalis in vobis honoris tramitem, cunctumque superni metus 690 intuitum, non quid Deo, sed quid vobis placeat studeatis explere, necesse habuimus haec ad vos districtiora specialiter scripta transmittere, quibus ex beati Petri principis apostolorum auctoritate praecipimus ut nulli penitus extra consensum permissionemque nostram, quantum ad episcopatus ordinationem pertinet, in Salonitana civitate manus praesumatis imponere, nec quemquam in civitate ipsa aliter quam diximus ordinare Quod si contra haec quidpiam vel sponte vestra, vel a quolibet coacti praesumpseritis vel tentaveritis agere, decernemus vos dominici corporis et sanguinis participatione privatos, quatenus ex eadem ipsa attrectatione vestra, vel voluntate transgrediendae praeceptionis nostrae, a coelestibus mysteriis alieni sitis, nec is quem ordinaveritis habeatur episcopus. Nos namque nullum cujus vita reprehendi potest ordinari temere volumus. Quod si Honoratus diaconus indignus ostenditur, de vita moribusque ejus qui electus fuerit nobis renuntiari volumus, ut quidquid in hac re agendum est cum consensu nostro salubriter permittamus impleri. Confidimus enim in omnipotentem Dominum quia, quantum ad intentionem nostram pertinet, nunquam quod nostram gravare possit animam, nunquam sinimus fieri quod vestram gravare possit Ecclesiam. Sin vero in qualibet persona ita voluntarius omnium consensus accesserit, ut auctore Deo digna sit, et non sit qui ab ejus ordinatione dissentiat, hanc a vobis in eadem Salonitana Ecclesia ex praesentis epistolae nostrae concessa licentia volumus consecrari, excepta duntaxat persona Maximi, de qua ad nos multa mala perlata sunt; quae si ab appetitu majoris ordinis non cessat, restat, ut arbitror, quatenus subtiliter discussa, ipso quoque in quo est officio careat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Olim quidem fraternitati tuae nostra fuerat auctoritate commissum ut si qua in Siciliae excederentur Ecclesia caeterisque venerabilibus 691 locis, vel incongrue gererentur, nostra vice corrigeres. Sed quia post haec de quibusdam neglectis hactenus capitulis ad nos querela pervenit, rursus ad eorum correctionem tuam fraternitatem specialiter praevidimus excitandam. Cognovimus namque de reditibus Ecclesiarum noviter acquisitis canonicam dispositionem quartarum minime provenire, sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam antiquorum redituum, nunc vero quaesita suis usibus retinere. Quamobrem pravam subintroductamque consuetudinem fraternitas tua vivaciter emendare festinet, ut sive de praeteritis reditibus, sive de iis quae nunc obvenerunt vel obvenerint, quartae secundum distributionem canonicam dispensentur. Incongruum namque est unam eamdemque Ecclesiae substantiam duplici quodammodo jure censeri, id est usurpationis et canonum. Presbyteros , diaconos, caeterosque cujuslibet ordinis clericos, qui Ecclesiis militant, abbates per monasteria esse non permittas, sed aut omissa clericatus militia, monachicis provehantur ordinibus; aut si in abbatis loco permanere decreverint, clericatus nullatenus permittantur habere militiam. Satis enim incongruum est si cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque judicetur idoneus, sicque invicem et ecclesiasticus ordo vitae monachicae, et ecclesiasticis utilitatibus regula monachatus impediat. Illud quoque charitatem tuam commonere curavimus, ut si quispiam episcoporum de hac luce migraverit, vel, quod absit, pro suis fuerit remotus excessibus, convenientibus hierarchicis cunctisque cleri prioribus, atque in sui praesentia inventarium Ecclesiae rerum facientibus, 692 omnia quae reperta fuerint subtiliter describantur, nec, sicut antea fieri dicebatur, species quaedam aut aliud quodlibet de rebus Ecclesiae, quasi pro faciendi inventarii labore tollatur. Sic namque ea quae ad munitionem pauperum facultatis pertinent desideramus expleri, ut nulla penitus in rebus eorum ambitiosis hominibus venalitatis relinquatur occasio. Visitatores Ecclesiarum, clericique eorum, qui cum ipsis per non suae civitatis parochias fatigantur, aliquod laboris sui capiant, te disponente, subsidium. Justum namque est ut illic consequantur stipendium, quo pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium. Juvenculas abbatissas fieri vehementissime prohibemus . Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus aetas hoc atque mores exegerint, velare permittat, quatenus tam prioribus quam praesenti capitulo tuae districtionis instantia Domino adjuvante correctis, et diu dissolutum rerum venerabilium statum canonicis nexibus religare festines, et divina negotia non per incongruas voluntates hominum, sed competenti possint districtione disponi. Mense Octobri, indictione 12. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Tanta nobis subinde mala quae aguntur in ista provincia nuntiantur, ut peccatis facientibus, 693 quod avertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. Praesentium namque portitor veniens lacrymabiliter questus est ante plurimos annos ab homine nescio quo de possessione Messanensis Ecclesiae de fontibus se susceptum, et violenter diversis persuasionibus puellae ipsius junctum, ex qua juvenculos filios jam habere se asseruit, et quam nunc violenter huic disjunctam abstulisse dicitur, atque cuidam alii venundedisse. Quod si verum est, quam sit inauditum atque crudele malum, tua dilectio perspicit. Ideoque admonemus ut hoc tantum nefas sub ea vivacitate quam te in causis piis habere certissime scimus requiras atque discutias. Et si ita ut supradictus portitor insinuavit, esse cognoveris, non solum quod male factum est, ad statum pristinum revocare curabis, sed et vindictam, quae Deum possit placare, exhibere modis omnibus festinabis. Episcopum vero qui homines suos talia agentes corrigere negligit atque emendare vehementer aggredere, proponens quia si denuo talis ad nos de quoquam qui ad eum pertinent querela pervenerit, non in eum qui excesserit, sed in ipsum canonice vindicta procedet. Gregorius Clementio episcopo primati Bizaceno. Praesentium latoris Adeodati querelam , qui se sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus petitionis explanet, tamen paulo judicavimus apertius retexendam. Asserit namque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo pro quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, aegritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se Ecclesiae defuisse, cujus rei occasionem captantem praedictum fratrem nostrum alium loco ejus illic presbyterum ordinasse. Hortamur igitur fraternitatem tuam 694 ut causam ejus sollicite districteque perquiras. Et si manifestae aegritudinis, sicut dicitur, causa Ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas praejudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui. Sin autem aliter se res habere dicitur quam porrecta ab eo continere videtur suggestio, causam ejusdem canonice legitimeque perquire, et quidquid tibi secundum Deum visum fuerit, juvante Domino, ita stude decernere, ut nulla de hac re quaestio ad nos ulterius revertatur. Illud autem charitatem tuam specialiter admonemus , ut si vera fuerit hujus suggestio, atque in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero qui in loco ejus ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse sollicitus. Et si quidem sine datione aliqua ad eumdem ordinem pervenerit, ut in simoniacam haeresim non potuisset incidere, in alia quacunque vacante Ecclesia cum volumus ordinari. Sin autem in eo quidpiam, quod avertat Dominus, fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ordine, quem non causa replendae necessitatis Ecclesiae, sed sola comprobatur ambitione suscepisse. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Praesentium lator Felix diaconus, cum nullatenus in haereticorum dogma lapsus sit, nec a catholica fide discesserit, pravis illectus adversus Constantinopolitanam synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione removerat. Qui cum Romam venisset, recepta a nobis juvante Domino ratione, excessum suum, recepta Dominici corporis communione, correxit. Quia ergo, ut dictum est, non in haeresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiae mysteriis quasi rectae studio intentionis erravit, imbecillitati ejus atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi ejus pietatis intuitu providentes, in tua Ecclesia 695 Syracusana eum praevidimus cardinandum; sive ut officium diaconatus expleat, seu certe ut sola ejusdem officii pro sustentanda paupertate sua commoda consequatur, in tuae fraternitatis volumus hoc pendere judicio. Quod hortamur ut tua fraternitas implere festinet. Commendantes etiam personam ejus, quatenus nullis eum patiaris molestiis aut necessitatibus subjacere, ne vel nostrae commendationis inveniaris tramitem neglexisse, vel minus exhibuisse quam tuus exigit ordo pauperibus, quia et nos ei annuum quid de nostra Ecclesia dari fecimus, ut ejusdem operis quod te hortamur exhibere participes esse possemus. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Theodosia religiosa femina in construendo monasterio voluntatem Stephani quondam viri sui complere desiderans, petiit a nobis ut ad fraternitatem tuam nostras transmitteremus epistolas, quibus per commendationem nostram tuum facilius mereretur auxilium. Asserit siquidem hoc a suo conjuge constitutum, ut in praedio quod appellatur Piscenas, quod ad Xenodochii Thomae quondam episcopi jura pervenit, monasterium construi debuisset. Quia igitur in alienis hoc fundare rebus, licet possessor, permitteret, dominus tamen videtur cum ratione refugere, petitionem ejus praevidimus annuendam, id est ut in domo juris sui, quam Caralis asserit se habere, ancillarum Dei monasterium debeat, Domino adjuvante, construere. Sed quia praedictam domum suam dicit ab hospitibus atque supervenientibus onerari, hortamur fraternitatem tuam ut studeas ei in cunctis concurrere, devotionique ejus tuae praebeas tuitionis auxilium, ut mercedis defuncti atque ejus studii tuus te concursus faciat et sollicitudo participem. Reliquiae vero, quas ibidem postulat collocandas, volumus ut a fraternitate tua sub debita veneratione condantur. Gregorius Cypriano diacono, rectori Siciliae. Pervenit ad nos diversos Italiae sacerdotes Siciliam confugientes plurima secum Ecclesiarum suarum ministeria detulisse, eaque sive defunctis eis, sive male dispergentibus, prope omnia deperiisse. Qua in re moti hortamur dilectionem tuam 696 quatenus transmittens per omnia Siciliae loca, sicubi vasa sacra resque Ecclesiarum positas incaute repereris, eas cum summa districtione recolligi facias, atque adunatas sub notitia atque desuscepto apud singularum Ecclesiarum episcopos deponas, apud quos usque dum pacis tempus expoposcerit, juvante Domino, debeant tutissime conservari. Omnium autem rerum ipsarum non solum desusceptum eos qui eas tradunt percipere volumus, sed etiam a te notitias earum subtiliter retineri, ut, dum necesse fuerit, ex hac cautela, juvante Domino, possint ab iis quibus traduntur sine imminutione restitui. Mense Novembri, indictione 12. Gregorius Felici episcopo Sipontino. Qualiter succurrendum sit redemptionibus captivorum, et sanctorum canonum et mundanarum legum sanctio evidenter edocuit. Quod cum omnibus notum sit, mirati sumus ut fraternitas tua in redemptionem Tribuni clerici tui praesentium latoris nulla mota misericordia subveniret. Quod ergo sponte facere distulisti, nostra saltem facere festina adhortatione commonitus, ne si, quod non credimus, negligendum putaveris, incipiat tibi necessitas quod voluntas fugit imponere. Quia igitur supradictus Tribunus ab hostibus se praedatum ac centum duodecim solidis se perhibet comparatum, ad quorum se deflet restitutionem urgeri, haec te oportet diligenter inquirere. Et si ita est, nec eum unde pretium in se datum reddere possit habere cognoveris, supradictos solidos de Ecclesia redemptori ejus restitue. Nam valde durum est si de Ecclesia cui militat remedium nullum inveniat. Omissa itaque excusatione, pretium quod in eo datum manifesta veritate patuerit, sine aliqua mora, sicut sumus praefati, restitue, quatenus nec creditorem ejus tempore necessitatis afficto subvenisse poeniteat, et hic onere moeroris exutus, mente libera, officii sui ministerium sollicite ac competenter exhibeat. Mense Januario, indictione 12. Gregorius Mauro abbati. Ecclesiarum cura, quae sacerdotalibus officiis evidenter infixa est, ita nos cogit esse sollicitos, 697 ut nulla in eis neglectus culpa appareat. Quoniam vero ecclesia sancti Pancratii, quae erat commissa presbyteris, frequenter neglectum habuisse cognovimus, ita ut venientes Dominico die populi missarum solemnia celebraturi, non invento presbytero, murmurantes redirent, hoc matura deliberatione nostro sedit arbitrio ut, eis remotis, monachorum congregationem in monasterio eidem ecclesiae cohaerenti constituere cum Dei gratia deberemus, quatenus abbas qui illic praeesset curam et sollicitudinem ante fatae ecclesiae habere modis omnibus debuisset. In quo etiam monasterio te Maurum abbatem praevidimus praeponendum, statuentes ut terras praefatae ecclesiae, vel quidquid illuc intraverit, seu de reditibus ejus accesserit, ante dicto monasterio tuo debeat applicari, atque illic sine diminutione aliqua pertinere, ita sane ut quaecunque in ipsa suprascripta Ecclesia fienda reparandaque sunt per te sine dubio reparentur. Sed ne remotis presbyteris quibus Ecclesia ipsa fuerat ante commissa, vacare ministeriis videatur, idcirco hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus ut peregrinum illic non desinas adhibere presbyterum, qui sacra missarum possit solemnia celebrare. Quem tamen et in monasterio tuo habitare, et inde vitae subsidia habere necesse est. Sed et hoc prae omnibus curae tuae sit, ut ibidem ad sacratissimum corpus beati Pancratii quotidie opus Dei procul dubio peragatur. Haec igitur, quae tibi praecepti hujus facienda serie deputamus, non solum te perficere, verum etiam et ab his qui in officio locoque tuo successerint sic in perpetuum servari volumus et impleri, ut nullus deinceps in supradicta ecclesia possit inveniri neglectus. Gregorius Leoni acolytho. Locorum venerabilium cura nos admonet de eorum utilitate per omnia cogitare. Quia ergo ecclesia sanctae Agathae sita in Subura, quae spelunca fuit aliquando pravitatis haereticae, ad catholicae fidei culturam Deo propitiante reducta est, ideo hujus auctoritatis tenore commonitus, pensiones omnium domorum in hac urbe constitutarum, quas praedictam ecclesiam temporibus habuisse Gothorum constiterit, annis singulis congregare non desinas, et quantum in sartis tectis, vel luminaribus, aliaque reparatione ejusdem ecclesiae necessarium fuerit, erogare modis omnibus studebis. Quidquid vero exuberare potuerit, fideliter rationibus te ecclesiasticis inferre praecipimus. Mense Aprili, indictione 12. Gregorius Maximo praesumptori in Salona. Licet caetera cujuspiam talia vitae sint merita, ut nihil sit quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione damnatur. Cognovimus itaque quod vel surrepta vel simulata 699 piissimorum principum jussione, dum vita dignus non fueris, te ad sacerdotii ordinem cunctis venerabilem prorupisse. Quod nos ideo sine ulla haesitatione credidimus, quia vitam aetatemque tuam non habemus incognitam, ac deinde quia serenissimi domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotalibus miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur. Additur inauditum nefas, quod post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicatione tua, ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris, diaconibus, caeteroque clero, manu militari ad medium diceris deductus. Quam rem nos consecrationem dicere nullo modo possumus , quia ab excommunicatis est hominibus celebrata. Quia igitur sine ullius exempli forma violasti talem tantamque sacerdotii dignitatem, praecipimus ut usque dum dominicis vel responsalis nostri cognoverim apicibus quod non surreptitia, sed vera fueris jussione ordinatus, nullatenus tu ordinatoresque tui attrectare quidquam praesumatis sacerdotalis officii, neque usque ad rescriptum nostrum ad cultum vos sacri altaris accedere. Quod si contra haec agere praesumpseritis, anathema vobis sit a Deo, et a beato Petro apostolorum principe, ut contemplatione judicii vestri, caeteris quoque catholicis Ecclesiis ultionis vestrae praebeatur exemplum. Mense Maio, indictione 12. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Multorum ad nos relatione pervenit, a Judaeis in Lunensi civitate degentibus, 700 in servitium Christiana detineri mancipia: quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem ut superstitioni Judaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis jure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam ut secundum piissimarum legum tramitem, nulli Judaeo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio. Sed si qui penes eos inveniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione servetur. Hi vero qui in possessionibus eorum sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diutius adhaeserunt, ut pote conditionem loci debentes, ad colenda quae consueverant rura permaneant, pensiones praedictis viris praebeant, et cuncta quae de colonis vel originariis jura praecipiunt peragant, extra quod nihil eis oneris amplius indicatur. Quod si quisquam de his vel ad alium migrare locum, vel in obsequio suo retinere voluerit, ipse sibi reputet qui jus colonarium temeritate sua, jus vero dominii sibi juris severitate damnavit. In his ergo omnibus ita te volumus solerter impendi, ut nec direpti gregis pastor reus existas, nec apud nos minor aemulatio fraternitatem tuam reprehensibilem reddat. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Quorumdam de Laudensium venientium partibus ad nos relatione pervenit, religionem locorum ipsorum ita ab ecclesiasticae disciplinae tramite deviasse, ut nullatenus in suis moribus, 701 actionibusque canonicae dispositionis statuta respiciant. Quae quia erant et examinanda subtilius, et severius ulciscenda, praesentium latorem Venantium fratrem et coepiscopum nostrum ut instanter emendarentur, admonui. Sed pro magnitudine inquietudinis excedentium personarum, solum se non judicavit in hujusmodi inquisitione sufficere; ideoque postulavit a nobis ut in eodem examinando negotio fraternitatis tuae ei adjiceretur atque auctoritatis auxilium. Quanquam igitur fraterna dilectio hoc a te et sine nostris scriptis debeat exigere, tamen praesentibus quoque vos specialiter epistolis adhortamur, ut adhibito vobis praedicto fratre nostro, cunctos clericos caeterosque religiosos praenominatae civitatis et territorii ejus de excessibus quorum aliquid est suspicionis ad te venire compellas, atque cuncta secundum Deum propter futuri metum judicii subtiliter inquirentes, si quem a canonum statutis recessisse repereritis, canonica eum ultione corrigite. Nec patiamini in locis vestris eos qui non gerunt in moribus quod ostendunt in habitu per abrupta diutius evagari. Quos oportet et ad rectitudinis normam pastorali vos circumspectione reducere. Ita ergo fraternitas tua, cunctis solertius indagatis, quae nobis in talibus nuntiata sunt corrigat, ordinet, atque in futurum sopire festinet, ut et animae tuae proficiat, si tui causas vigilanter atque vivaciter perscrutaris officii, et nostrum minime frustrari permittas, quod semper de tuae maturitatis habuimus districtione judicium. Gregorius Hospitoni duci Barbaricinorum. Cum de gente vestra nemo Christianus sit, in hoc scio quia omni gente tua es melior, quia tu in ea Christianus inveniris. Dum enim Barbaricini omnes, ut insensata animalia vivant, Deum verum nesciant, ligna autem et lapides adorent, in eo ipso quod Deum verum colis, quantum omnes antecedas ostendis. Sed fidem quam percepisti etiam bonis actibus exsequere et verbis, et Christo, cui credis, offer quod praevales, ut ad eum quoscunque potueris adducas, eosque baptizari facias, et aeternam vitam diligere admoneas. Quod si fortasse ipse agere non potes, quia ad aliud occuparis, salutans peto ut hominibus nostris, quos illuc transmisimus, fratri scilicet et 702 coepiscopo meo Felici, filioque meo Cyriaco servo Dei, solatiari in omnibus debeas, ut dum eorum labores adjuvas, devotionem tuam omnipotenti Domino ostendas; et ipse tibi in bonis actibus adjutor sit, cujus tu in bono opere famulis solatiaris. Benedictionem vero sancti Petri apostoli per eos vobis transmisimus, quam peto ut debeatis benigne suscipere. Mense Junio, indictione 12. Gregorius Zabardae duci Sardiniae. Scriptis fratris et coepiscopi mei Felicis et Cyriaci servi Dei, gloriae vestrae bona cognovimus. Magnasque omnipotenti Deo gratias agimus quod talem ducem Sardinia suscepit, qui sic sciat quae terrena sunt reipublicae exsolvere, ut bene etiam noverit omnipotenti Deo obsequia patriae coelestis exhibere. Scripserunt etenim mihi quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponitis, ut eosdem Barbaricinos ad Christi servitium adducatis. Hac de re valde laetatus sum, et dona vestra, si omnipotenti Deo placuerit, citius serenissimis principibus innotesco. Vos ergo, quod coepistis explete, omnipotenti Deo devotionem vestrae mentis ostendite, eos quos illuc ad convertendos Barbaricinos transmisimus quantum valetis adjuvate, scientes quod talia opera multum vos et ante terrenos principes, et coram coelesti rege praevaleant adjuvare. Gregorius nobilibus ac possessoribus in Sardinia insula consistentibus. Fratris et coepiscopi mei Felicis vel filii mei Cyriaci servi Dei relatione cognovi pene omnes vos rusticos in vestris possessionibus idololatriae deditos habere. Et valde hac de re contristatus sum, quia scio quod subjectorum culpa praepositorum deprimit vitam, et cum in subjecto peccatum non corrigitur, in eos qui praesunt sententia retorquetur. Unde, magnifici filii, exhortor ut omni cura omnique sollicitudine animarum vestrarum 703 zelum habere debeatis, et quas rationes omnipotenti Deo de subjectis vestris reddituri estis aspiciatis. Ad hoc quippe vobis illi commissi sunt, quatenus et ipsi vestrae utilitati valeant ad terrena servire, et vos per vestram providentiam eorum animabus ea quae sunt aeterna prospicere. Si igitur impendunt illi quod debent, vos eis cur non solvitis quod debetis? id est, ut assidue illos magnitudo vestra commoneat, ab idololatriae errore compescat, quatenus eis ad fidem ductis, omnipotentem Dominum erga se placabilem faciat. Ecce enim mundum hunc quam vicinus finis urget aspicitis; quod modo humanus in nos, modo divinus saeviat gladius videtis; et tamen vos veri Dei cultores a commissis vobis lapides adorari conspicitis, et tacetis? Quid, quaeso, in tremendo judicio dicturi estis, quando hostes Dei et sub potestate vestra suscepistis, et tamen eos Deo subdere atque ad eum revocare contemnitis? Unde debitum salutationis alloquium solvens, peto ut magnitudo vestra attendere erga zelum Dei vehementer invigilet, et quis quantos ad Christum perduxerit suis mihi epistolis indicare festinet. Quod ergo vos agere ex aliqua occasione forsitan minime valetis, praedicto fratri et coepiscopo nostro Felici vel filio meo Cyriaco injungite, eisque ad opus Dei solatium praebete, ut in remuneratione vitae tanto possitis esse participes, quanto nunc bono operi solatium praebetis. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Cyriaci abbatis relatione cognovimus quod in 704 insula Sardinia sacerdotes a laicis judicibus opprimantur, et fraternitatem tuam ministri sui despiciant; dumque solum simplicitati a vobis studetur, quantum videtur, disciplina negligitur. Unde hortor ut, omni excusatione postposita, ecclesiam quam suscepisti auctore Deo regas, disciplinam clericis tenere, nullius verba metuere studeas. Archidiaconum vero tuum , ut audio, cum mulieribus habitare prohibuisti, et nuncusque in ea prohibitione despiceris. Qui nisi jussioni tuae paruerit, eum sacro ordine volumus esse privatum. Accidit autem aliud valde lugendum, quia ipsos rusticos, quos habet Ecclesia tua, nuncusque in infidelitate remanere negligentia fraternitatis vestrae permisit. Et quid vos admoneo ut extraneos ad Deum adducatis, qui vestros ab infidelitate corrigere negligitis? Unde necesse est vos per omnia in eorum conversionem vigilare. Nam si cujuslibet episcopi in Sardinia insula paganum rusticum invenire potuero, in eumdem episcopum fortiter vindicabo. Jam vero , si rusticus tantae fuerit perfidiae et obstinationis inventus, ut ad Dominum Deum venire minime consentiat, tanto pensionis onere gravandus est, ut ipsa exactionis suae poena compellatur ad rectitudinem festinare. Pervenit etiam ad nos quosdam de sacris ordinibus lapsos, vel post poenitentiam, vel ante, ad ministerii sui officium revocari, quod omnino prohibuimus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium ulterius non accedat. Sed ne unquam ii qui ordinati sunt pereant, provideri debet quales ordinentur, ut prius aspiciatur si vita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si eleemosynae amorem habuerunt. Quaerendum quoque est ne forte fuerit bigamus. Videndum etiam ne sine litteris, aut ne obnoxius curiae, compellatur post sacrum ordinem ad actionem publicam redire. Haec itaque omnia diligenter fraternitas vestra inquirat, ut, dum diligenter 705 quilibet exquisitus ordinatur, non celeriter post ordinationem deponatur. Ea autem quae fraternitati vestrae scripsimus, cunctis sub vobis episcopis innotescite, quia ego illis scribere nolui, ne honorem vestrum viderer imminuere. Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizandi sunt prohibuimus. Et nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostrae fecimus; sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizandos chrismate tangere debeant concedimus . Gregorius Januario episcopo Caralitano. Oportebat quidem fraternitatem tuam ita de rebus piis esse sollicitam, ut nihil ad explendas eas nostris admonitionibus penitus indigeret; tamen quia quaedam ad nos pervenerunt quae 706 sunt corrigenda capitula, nihil est incongruum si nostrae quoque vobis pagina auctoritatis accedat. Quamobrem significamus pervenisse ad nos consuetudinem fuisse ut xenodochia quae sunt in Caralitanis partibus constituta, apud episcopum civitatis singulis quibusque temporibus suas subtiliter rationes exponerent, ejus videlicet tuitione atque sollicitudine gubernanda. Quod quia tua hactenus fertur charitas neglexisse, hortamur ut, sicut dictum est, tibi singulis quibusque temporibus rationes suas xenodochi, qui in eis sunt constituti vel fuerunt, subtiliter ponant. Atque tales in eis qui praesint ordinentur, qui vita, moribus, atque industria inveniantur esse dignissimi, religiosi duntaxat, quos vexandi judices non habeant potestatem, ne si tales personae fuerint, quas in suum possint evocare judicium, vastandarum rerum debilium qui illic rejacent praebeatur occasio; de quibus rebus summam te curam gerere volumus, ut nulli sine tua dentur notitia, ne usque ad direptionem earum ex fraternitatis tuae perveniatur incuria. Praeterea nosti latorem praesentium Epiphanium presbyterum quorumdam Sardorum litteris criminaliter accusatum . Cujus nos, ut voluimus, discutientes causam, nihilque in eo objectorum reperientes, ut ad locum suum reverteretur, absolvimus. Criminis ergo ejus auctores te volumus perscrutari. Et nisi qui easdem transmisit 707 epistolas paratus fuerit hoc quod objecit canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae mysterium communionis accedat. Paulum vero clericum, qui saepe dicitur in maleficiis deprehensus, qui, despecto habitu suo ad laicam reversus vitam, in Africam fugerat, si ita est, corporali prius proveniente vindicta, praevidimus in poenitentiam dari, quatenus et secundum apostolicam sententiam ex carnis afflictione spiritus salvus fiat, et terrenas peccatorum sordes, quas pravis contraxisse fertur operibus, lacrymarum possit assiduitate diluere. Eis vero qui ab ecclesiastica communione suspensi sunt, nullus religiosus secundum canonum praecepta jungatur. De ordinationibus vero vel de nuptiis clericorum, aut de iis quae velantur virginibus, nullus, ut nunc fieri dicitur, quidquam praemii praesumat accipere, nisi quidpiam sua sponte offerre maluerint. De mulieribus quae de monasteriis ad laicam vitam sunt egressae, virosque sortitae, quid fieri debeat, cum praedicto fraternitatis tuae presbytero subtilius sumus collocuti, cujus relatione sanctitas vestra potest plenius informari. Religiosi vero clerici conventus patrociniaque laicorum caveant, et tuae modis omnibus secundum canones jurisdictioni subdantur, ne remissione fraternitatis tuae ejus cui praees sit disciplina dissoluta Ecclesiae. Eos autem qui in praedictas mulieres quae egressae sunt de monasteriis excesserunt, et nunc dicuntur communione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne poenituisse praeviderit, ad sacram communionem te volumus revocare. Gregorius Candido defensori. Necessitatem patientibus pontificale convenit adesse subsidium. Pro qua re experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus quatenus Albino privato luminibus filio quondam Martini coloni singulis annis duos tremisses sine aliqua dilatione praestare non desinat, non dubitatura suis hoc sine dubio rationibus imputari. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Pervenit ad nos in loco qui intra provinciam Sardiniam Phausiana dicitur consuetudinem fuisse episcopum ordinandi, sed hanc pro rerum necessitate longis abolevisse temporibus. Quia autem nunc sacerdotum indigentia quosdam illic paganos remanere cognovimus, et ferino degentes modo, Dei cultum penitus ignorare, hortamur fraternitatem tuam ut illic secundum pristinum modum ordinare festinet antistitem, talem videlicet qui ad hoc opus moribus ac verbo existat idoneus, et aberrantes ad gregem dominicum pastorali studeat aemulatione deducere; quatenus eo illic ad animarum vacante compendium, nec vos inveniamini superflua poposcisse, nec olim destructa frustra nos reformasse poeniteat. Gregorius Constantinae Augustae. Serenitas vestrae pietatis, religionis studio et sanctitatis amore conspicua, propter eam quae in honorem sancti Pauli apostoli in palatio aedificatur ecclesiam, caput ejusdem sancti Pauli, aut aliud quid de corpore ipsius, suis ad se jussionibus a me praecepit debere transmitti. Et dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam obedientiam exhibens vestram erga me amplius potuissem gratiam provocare, major me moestitia tenuit, quod illa praecipitis quae facere nec possum, nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in Ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatae recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. 709 Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui; et quia necesse erat ut juxta sepulcrum ejus effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua non quidem eidem sepulcro conjuncta reperit. Quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Praeter haec autem sanctae memoriae decessor meus, itidem ad corpus sancti Laurentii martyris quaedam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus esset collocatum, effoditur exquirendo, et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et ii qui praesentes erant atque laborabant, monachi et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere praesumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitae superesse potuisset, qui sanctum justi corpus illius viderat. Cognoscat autem tranquillissima domina, quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere praesumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora sanctorum ponitur. Quod levatum in ecclesia, quae est dedicanda debita cum veneratione reconditur, et tantae per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde 710 contigit ut beatae recordationis Leonis papae temporibus, sicut a majoribus traditur, dum quidam Graeci de talibus reliquiis dubitarent, praedictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus inciderit, et ex ipsa incisione sanguis effluxerit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est atque sacrilegum, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse voluerit. Quod si praesumpserit, certum est quia haec temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Graecorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam monachi Graeci huc ante biennium venientes nocturno silentio juxta ecclesiam sancti Pauli, corpora mortuorum in campo jacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti et cur hoc facerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Graeciam essent tanquam sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut praedictum est, major nobis dubietas nata est, utrum verum sit quod levare veraciter ossa sanctorum dicuntur. De corporibus vero beatorum apostolorum quid ego dicturus sum, dum constet quia eo tempore quo passi sunt ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora sicut civium suorum repeterent? Quae ducta usque ad secundum urbis milliarium, in loco qui dicitur Catacumbas collocata sunt. 711 Sed dum ea exinde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur, ita eos vis tonitrui atque fulguris nimio metu terruit atque dispersit, ut talia denuo nullatenus attentare praesumerent. Tunc autem exeuntes Romani eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, levaverunt, et in locis quibus nunc sunt condita posuerunt. Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus praesumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis praecepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est; sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestrae gratiam subtraherent, et propterea quaesiverunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Domino confido, quia nullo modo benignissimae voluntati subripitur, et sanctorum apostolorum virtutem, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali praesentia, sed ex protectione semper habebitis. Sudarium vero, quod similiter transmitti jussistis, cum corpore ejus est, quod ita tangi non potest, sicut nec ad corpus illius accedi. Sed quia serenissimae dominae tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando praevaluero; quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem petunt, ut parvum quid ex limatura accipiant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ipsis excutitur, ut mora nulla sit. Quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas ducitur lima, et tamen ut aliquid exinde exeat, non obtinetur. Mense Junio, indictione 12. Gregorius Theodoro medico imperatoris. Ego omnipotenti Deo gratias ago, quia eorum qui se vicissim veraciter diligunt loca animum non dividunt. Ecce enim, dulcissime et gloriosissime fili, longe nobis distamus corpore, et tamen praesentes nobis existimus charitate. Hoc vestra opera, hoc scripta testantur, hoc de praesenti expertus sum, hoc de absenti vestra gloria recognosco. Hoc vos et hominibus amabiles, et omnipotenti Deo dignos in perpetuum faciat. Quia enim virtutum mater est charitas, idcirco bonorum operum fructus profertis, quia ipsam eorum fructuum in mente radicem tenetis. Ea autem quae in redemptionem captivorum, Deo vobis aspirante transmisistis, laetus, fateor, et tristis accepi. Laetus videlicet vobis, quos de praeparanda mansione 712 coelestis patriae cogitare cognovi; tristis vero vehementer mihi, qui super curam rerum sancti Petri apostoli adhuc etiam de rebus dulcissimi filii mei domni Theodori rationes positurus sum, sollicite an negligenter eas expenderim, requirendus vado. Omnipotens autem Deus, qui menti vestrae suae misericordiae viscera infudit, qui vobis sollicite cogitare concessit, hoc quod de Salvatore nostro per egregium praedicatorem dicitur: Quia pro nobis egenus factus est, cum dives esset , in ejusdem Salvatoris adventu, vos virtutibus divites ostendat, ab omni culpa liberos assistere faciat, et pro terrenis coelestia, pro transitoriis gaudia vobis mansura concedat. Hoc autem quod pro vobis agi apud sacratissimum corpus sancti Petri apostoli scribitis, certum tenete quia etsi lingua vestra faceat, fieri charitas vestra jubet. Sed utinam digni simus qui pro vobis orare debeamus. Quia vero dignus ego non sum, non ambigo. Sed multi hic digni sunt, qui ex oblatione vestra ab hostibus redimuntur, et fideliter nostro Creatori deserviunt, de quibus hoc egistis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit . Sed quia ille plus diligit, qui plus praesumit, erga dulcissimam mentem gloriosissimi filii mei domni Theodori habeo aliquam querelam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque charitatis a sancta Trinitate percepit; sed tamen saecularibus indesinenter causis astringitur, assiduis processionibus occupatur, et quotidie legere neglegit verba Redemptoris sui. Quid est autem Scriptura sacra, nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset gloria vestra alibi constituta, et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius quid sibi imperator terrenus scripsisset agnovisset. Imperator coeli, Dominus hominum et angelorum, pro vita tua tibi suas epistolas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere negligis. Stude ergo, quaeso, et quotidie Creatoris tui verba meditare. Disce cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires, ut mens vestra ad coelestia gaudia majoribus desideriis accendatur. Tanto enim tunc major ei erit requies, quanto modo amore Conditoris sui requies nulla fuerit. Sed ad haec agenda infundat vobis omnipotens Deus consolatorem spiritum. Ipse mentem vestram sua praesentia impleat, et implendo levet. De me autem cognoscite quia multas hic et innumeras amaritudines patior. Sed ago omnipotenti Deo gratias, quia minus affligor valde quam mereor. Charissimum autem filium meum susceptum vestrum domnum Narsetem gloriae vestrae commendo. Quem quidem scio commendatum in omnibus habetis, sed facere vos rogo quod facitis, ut dum peto quod fieri video, mercedi vestrae me petendo subjungam. Praeterea excellentiae vestrae benedictionem ea qua transmissa est charitate suscepi. Unam vero anatem cum duobus parvulis anaticis pro vestri amoris gratia transmittere 713 praesumpsi, ut quoties ad respiciendum eam vester oculus ducitur, memoria etiam mei inter occupationes tumultusque causarum in animum vestrum revocetur. Gregorius Narsae patricio. Multa mihi dulcissima charitas vestra per epistolas suas in bonae operationis laudibus est locuta, ad quae omnia breviter ego respondeo: Nolite me vocare Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine plena sum . De causa vero presbyterorum quae cum fratre meo et coepiscopo, viro reverendissimo Joanne patriarcha agitur, ipsum, puto, adversarium patimur, quem asseris velle canones custodire. Charitati autem tuae breviter fateor quia omni virtute et omni pondere eamdem causam, auxiliante omnipotente Deo, exigere paratus sum. In qua si videro sedi apostolicae canones non servari, dabit omnipotens Deus quid contra contemptores ejus faciam. Quod autem scripsit mihi charitas vestra, ut filio meo domno Theodoro archiatro et expraefecto pro vobis gratias agerem, feci, et quantum potui commendare minime cessavi. Peto autem mihi ignoscas quod epistolis tuis sub brevitate respondeo, quia tantis tribulationibus premor, ut mihi neque legere, neque per epistolas multa loqui liceat. Hoc solum tibi breviter dico: Quia oblitus sum manducare panem meum a voce 714 gemitus mei . Omnes qui vobiscum sunt mea peto vice salutari. Domnae Dominicae salutes meas dicite, cui minime respondi, quia cum sit Latina, Graece mihi scripsit. Gregorius Anthemio subdiacono. His quos de Judaica perditione Redemptor noster ad se dignatur convertere, rationabili nos oportet moderatione concurrere, ne victus, quod absit, inopiam patiantur. Ideoque tibi hujus praecepti auctoritate mandamus quatenus filiis Justae ex Hebraeis, id est Juliano, Redempto, et Fortunae, a tertia decima succedenti indictione annis singulis solidos dare non differas, quos tuis noveris modis omnibus rationibus imputandos. Gregorius Pantaleoni praefecto Africae. Haereticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius, excellentiae vestrae non habetur incognitum. Hi igitur quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus, quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis Ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant catholicae fidei sacerdotes, sed hos et quos vera 715 confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant. Valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis, hujuscemodi liceat hominibus pravis excedere. Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite, si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere, si tantum nefas, in quantum possibilitas exigit, emendare negligitis. Haec enim excellentia vestra non amare suscipiat. Nam quia vos ut filios proprios diligimus, propterea haec quae vobis prodesse non ambigimus indicamus. Paulum vero fratrem et coepiscopum nostrum ad nos sub omni festinatione dirigite, ne cuiquam impediendi eum aliqua excusatione detur occasio; ut veritatem plenius agnoscentes, qualiter tanti facinoris ultio debeat provenire, Deo adjuvante, rationabili possimus tractatu disponere. Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae. Qualiter neglectus inter initia morbus vires accipiat, ex nostris necessitatibus quicunque in hac sumus vita constituti probavimus. Huic igitur nascenti si doctorum obstet provisio medicorum, scimus quidem quia ante cessaret, quam tarde procuratus plurimum noceret. Hujus ergo considerationis ratio vehementer nos debet impellere ut, animarum morbis initiantibus, tota festinemus possibilitate resistere, ne dum salubria adhibere medicamenta negligimus, multorum nobis vitam, quos Deo nostro contendimus lucrari, subripiant. Unde nos oportet ita caulas ovium, quibus nos custodes videmur esse praepositi, vigilanti sollicitudine praemunire, quatenus lupus insidians undique pastores sibi repugnantes inveniat, et viam ingrediendi in eas non habeat. Comperimus siquidem Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur. Nuntiatumque nobis est, quod dicere sine gravi dolore non possumus, quoniam plurimi eorum venenatis jam sint dentibus laniati. Denique ut sacerdotes catholicos pravissima de suis Ecclesiis 716 temeritate depellerent, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua praebuerat, rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse. Quae res animos nostros valde moestificat, quod vobis illic positis damnatae praesumptioni tantum scelus perpetrare licuerit. Qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut, habito tractatu, unitoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiae damna concutiat. Nam si quolibet modo, quod non credimus, incipienti negligitis iniquitati resistere, plurimos erroris sui gladio vulnerabunt. Et est profecto gravissimum, laqueo diabolicae fraudis irretiri permittere, quos prius possumus, ne alligentur, eripere. Melius est autem ne quisquam vulneretur obsistere, quam vulneratus qualiter sanari possit exquirere. Hoc itaque considerantes, sacrilegam pravitatem sedula oratione ac virtute qua valetis obruere festinate, ut et subsequens nuntius, Christi gratia suffragante, de eorum nos ultione laetificet magis, quam de excessu contristet. Paulum praeterea fratrem et coepiscopum nostrum ad nos, quo potestis studio, omni sub festinatione dirigite; quatenus ab eo causas subtilius tanti facinoris agnoscentes, huic nefandissimae pravitati cum Creatoris nostri solatio medicinam dignae possimus correptionis imponere. Gregorius Leoni episcopo Catanensi. Multorum relatione comperimus hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur conjugibus . Quod ne denuo quisquam praesumeret, a servo Dei sedis nostrae diacono, ex auctoritate nostri decessoris, est isto modo prohibitum, ut eodem tempore hi qui jam uxoribus fuerant copulati unum ex duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe nulla ratione ministrare praesumerent. Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit officio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessavit. Post cujus obitum, quia relicta ejus Honorata marito est sociata, a tua eam fraternitate 717 in monasterio cognovimus esse deputatam. Ideoque si, ut fertur, ejus se maritus ab administratione suspendit, ante dictae mulieri non debet officere, quod ad secundam conjugii copulationem migravit, praesertim si non tali mente subdiacono juncta est, ut a carnis voluptatibus abstineret. Si ergo ita se veritatem quemadmodum edocti sumus habere cognoscis, praedictam te mulierem de monasterio per omnia convenit relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare. De caetero vero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc jam officium contigerit promoveri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta observare sua nihilominus districtione constituat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Euplus praesentium portitor Eusanium Agrigentinae civitatis episcopum suum fuisse memorat genitorem, matrisque suae res apud eum plurimas indicat mansisse. Quem quoniam intestatum asserit esse defunctum, ideo et res maternas sibi petit debere restitui, et ante dicti episcopi patris sui se permitti substantiam adipisci. Qua de re fraternitati tuae hujus praecepti serie deputamus, quatenus diligenter curet addiscere; et si quid apud praedictam Ecclesiam de rebus matris ipsius inveniri potuerit, si quidem nihil est quod ante dicto Euplo rationabiliter possit obsistere, ei secundum suam faciat portionem restitui. Proinde et de rebus paternis quas ante episcopatum dignoscitur habuisse, si eas in jus Ecclesiae suae quolibet modo non transtulit, ei, quantum portioni ejus legaliter scit competere, ut satisfieri possit immineat. Nam omnino et contra rationem et contra nostrum probatur esse propositum, si cui ea quae juste competunt, restitui ac satisfieri denegemus. Ita ergo haec fraternitas tua implere festinet, ut suprascripto portitori ad nos denuo ex hac re nulla remeandi necessitas imponatur. Nam quod beatae recordationis decessor noster praeceptum direxerat, ut lapso eo omnes res ejus Ecclesiae remanerent, hoc ideo eum credimus praecepisse, ne per eas adhuc amplius deperiret; nunc vero aequum esse pensamus ut filium patris culpa non ingravet, sed fraternitatis tuae dispensatione quidquid ei legaliter potest competere consequatur. Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum. Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet. Quod, quantum vos pure diligimus, tanto de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea quae audierunt percipere possunt. Qui dum neque legunt, neque legentibus credunt, in ipso errore manent, quem sibi ipsi de nobis finxerunt. Nos enim veneramur sanctas quatuor synodos: Nicaenam, in qua Arius; Constantinopolitanam, in qua Macedonius; Ephesinam primam, in qua Nestorius; Chalcedonensem, in qua Eutyches atque Dioscorus damnatus est; profitentes quia quisquis aliter sapit quam hae quatuor synodi, a fide veritatis alienus est. Damnamus autem quoscunque damnant, et quoscunque absolvunt absolvimus, sub anathematis interpositione ferientes eum qui earumdem quatuor synodorum, maxime autem Chalcedonensis, de qua quibusdam imperitis hominibus nata est dubietas et superstitionis occasio, fidei addere vel adimere praesumit. Cum itaque integritatem nostram ex aperta mea traditione seu professione cognoscitis, dignum est ut de Ecclesia beati Petri apostolorum principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis; sed in vera fide persistite, et vitam vestram in petra Ecclesiae, hoc est in confessione beati Petri apostolorum principis solidate, ne tot vestrae lacrymae tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniantur aliena. Sicut enim rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disjunguntur. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, cujus et fides et vita olim mihi bene est approbata, sub omni celeritate transmittere, eique directis epistolis indicare ordinationem ejus quam benigne suscipitis; et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini, ut vere, sicut de bona ac fideli filia, communi exsultatione gratulemur. In hoc autem vos ac vestra 719 opera Deo placere cognoscite, si priusquam ejus examen veniat sacerdotum illius judicio comprobentur. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Scriptis sanctitatis vestrae percursis, in gravi vos maerore esse cognovimus, maxime propter episcopos et cives Brixiae, qui vobis mandant ut eis epistolam transmittatis, in qua jurare debeatis vos tria capitula minime damnasse. Quod si decessor fraternitatis vestrae Laurentius non fecit, a vobis quaeri non debet. Si autem fecit, cum universali Ecclesia non fuit, et cautionis suae juramenta transcendit. Sed quia eumdem virum sua credimus sacramenta servasse, atque in unitate catholicae Ecclesiae permansisse, dubium non est quod nulli episcoporum suorum juraverit se tria capitula minime damnasse. Ex qua re colligat sanctitas vestra quia cogi non debet ad hoc quod a decessore vestro factum nullo modo est. Sed ne ii qui vobis ista scripserunt scandalizari videantur, transmittite eis epistolam, in qua sub anathematis interpositione fateamini neque vos aliquid de fide Chalcedonensis synodi imminuere, neque eos qui imminuunt recipere, et quoscunque damnavit damnare, et quoscunque absolvit absolvere. Unde credo eis posse celerrime satisfieri. Quod autem scripsistis, quia scandalizantur plurimi eorum, quia fratrem et coepiscopum nostrum Joannem Ravennatis Ecclesiae inter missarum solemnia nominetis, requirenda vobis consuetudo antiqua est; et si consuetudo fuit, modo a stultis hominibus reprehendenda non est. Si vero consuetudo non fuit, fieri non debet unde quibusdam scandalum moveri possit. Tamen sollicite perquirere studui si idem Joannes frater et coepiscopus noster vos ad altare nominet, quod minime dicunt fieri. Et si ille vestri nominis memoriam non facit, quae necessitas cogat ignoro, ut vos illius faciatis. Quod quidem si sine aliquorum 720 scandalo fieri potest, vos tale aliquid facere valde laudabile est, quia charitatem quam erga fratres vestros habetis ostenditis. Quod autem scripsistis, quia epistolam meam reginae Theodelindae transmittere minime voluistis, pro eo quod in ea quinta synodus nominabatur, si eam exinde scandalizari posse credidistis, recte factum est, ut minime transmitteretis. Unde nunc ita facimus sicut vobis placuit, ut quatuor synodos solummodo laudaremus. De illa tamen synodo quae in Constantinopoli postmodum facta est, quae a multis quinta nominatur, scire vos volo quia nihil contra quatuor sanctissimas synodos constituerit, vel senserit, quippe quia in ea de personis tantummodo, non autem de fide aliquid gestum est, et de his personis de quibus in Chalcedonensi concilio nihil continetur; sed post expressos canones facta contentio et extrema actio de personis ventilata est. Nos tamen sicut voluistis ita fecimus, ut ejusdem synodi nullam memoriam faceremus. Sed et de episcopis quae scripsistis, praedictae filiae nostrae reginae scripsimus. Ursicinum qui vobis scripsit aliqua contra Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, vos per epistolas vestras et dulcedine et ratione ab intentione sua compescere debetis. De Fortunato autem fraternitatem vestram esse sollicitam volumus, ne vobis a malis hominibus in aliquo subripiatur. Nam audio eum cum decessore vestro Laurentio ad mensam Ecclesiae per annos plurimos nuncusque comedisse, inter nobiles consedisse, et subscripsisse, eumque fratre nostro sciente in numeris militasse. Et post tot annos modo videtur fraternitati vestrae ut de status sui conditione pulsetur. Quod mihi omnino incongruum videtur. Et ideo hoc per ipsum vobis, sed secreto mandavi. Tamen si quid est rationabile quod ei possit opponi, in nostro debet judicio ventilari. Ad filium vero nostrum domnum Dynamium, si omnipotenti Deo placuerit, per hominem vestrum scripta transmittemus. Gregorius Marcello scholastico. Gloriae vestrae charitas sic in nostro corde semper invigilat, ut nihil sibi corporalis defendat 721 absentia. Nam quamvis a carnalibus oculis longe est, mentis tamen aspectibus nunquam deest. Frequenter enim nos voluntas ad scribendum desideranter impellit, sed occupatio non permittit. Dum ergo nobilitatis vestrae peritia non ignoret quantis sit locus noster occupationibus involutus, quod a scribendi interdum cessamus officio, non voluntatis, sed necessitatis esse consideret. Gloria autem vestra quod tardius in sua nos requirit epistola, qua possit excusatione defendere non videmus. In hoc igitur sola me debui taciturnitate defendere, sed fervor charitatis linguam meam non pertulit habere silentium. Salutantes itaque cum omni affectu atque dulcedine, indicamus nos graviter contristatos quod illa a nobis voluistis expetere in quibus dum voluntatem vestram perficere, quia obsistit ratio, non valemus, contristare vos, quod nolumus, videmur. Nam hoc nos sine correptione relinquere ecclesiastica non sinit aliquo modo disciplina; nec vos pro talibus decet petere, ne non rectitudini, sed indisciplinationi, quod absit, videamini consentire. Causa vero ejusdem Maximi pro quo nobis scribitis, quem si missarum solemnia celebrare praesumpserit, jam sacri corporis communione privavimus, matura quando oportuerit deliberatione, sicut Deo nostro placuerit, judicabitur atque disponetur. Oramus autem omnipotentem Dominum, ut et hic vos sua propitiatione custodiat et ad aeternae vitae praemia perducat. Mense Augusto, indictione 12. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Hortonae. Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur, cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire. Hoc tamen scitote, quia ei ordinandi presbyteros ac diaconos, si necesse fuerit, quos dignos ad hoc officium invenire potuerit, dedimus licentiam, quatenus in ecclesiastico 722 obsequio sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirare constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. Gregorius Valentino abbati. Pervenit ad nos , quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant, et, quod adhuc est gravius, monachos tuos mulieres sibi commatres facere, et ex hoc incautam cum eis communionem habere. Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos, quod absit, calliditate decipiat, ideo hujus te praecepti serie commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos eas commatres sibi facere. Nam si hoc denuo ad aures nostras quocunque modo pervenerit, sic te severissimae noveris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate caeteri sine dubio corrigantur. Gregorius Bonifacio viro magnifico Africae. Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita de animae suae vita cogitaret, nequaquam se mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere. Nam quod 723 in excusationem molestia corporalis adducitur, exspectato salutis tempore, laborem summopere potuistis pro commodo aeternae salutis assumere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Ea enim quae meis scripsi epistolis replicanda nunc non sunt, neque alia ratiocinatione monstranda, quia apud nolentis animum, quamvis sit evidens ratio, haec ipsa obstaculum esse solet. Sed per vos venite, et beati Petri apostolorum principis liminibus vosmet praesentate, et cuncta quae scripsi, nisi ex lectione monstravero, cum qua vultis disputatione recedite. Hortor vos tamen ut dum vitae spatium superest, ab ejusdem beati Petri Ecclesia, cui claves coelestis regni commissae sunt, et ligandi ac solvendi potestas attributa, vestra anima non inveniatur divisa, ne si hic beneficium ejus despicitur, illic vitae aditum claudat. Hi autem qui dubitationis vestrae participes sunt, si ad me venire voluerint, nullam in me quasi ex potestate prodeuntem violentiam pertimescant. Nam nos licet in omnibus causis, in his tamen praecipue quae Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Indicavit nobis Bacauda frater et coepiscopus noster quosdam de clero suo in Siciliae partibus ad sacros ordines pervenisse. Qui quoniam neque presbyterum neque diaconos se habere commemorat, eos ad se petiit debere transmitti. Proinde fraternitas tua ubicunque illos latore praesentium indicante repererit, huc eos sine dilatione transmittat, quatenus et illi ad Ecclesiam in qua olim militaverunt, revocentur, et ante dictus episcopus optatum de eis possit habere solatium. Gregorius Fantino defensori. Lator praesentium Cosmas Syrus in negotio quod agebat debitum se contraxisse perhibuit, 724 quod et multis aliis et lacrymis ejus attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL solidos debebat, volui ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur, quoniam et lex habet, ut homo liber pro debito nullatenus teneatur, si res defuerint quae possint eidem debito addici. Creditores ergo suos, ut asserit, ad LXXX solidos consentire possibile est. Sed quia multum est ut a nil habente homine LXXX solidos petant, LX solidos per notarium tuum tibi transmisimus, ut cum eisdem creditoribus subtiliter loquaris, rationem reddas, quia filium ejus quem tenere dicuntur, secundum leges tenere non possunt. Et si potest fieri, ad aliquid minus quam nos dedimus condescendant. Et quidquid de eisdem LX solidis remanserit, ipsi trade, ut cum filio sue exinde vivere valeat. Si autem nil remanet, vel ad eamdem summam debitum ejus incidere stude, ut possit sibi libere postmodum laborare. Hoc tamen solerter age, ut, acceptis solidis, ei plenariam munitionem scripto faciant. Gregorius Rusticianae patriciae. Excellentiae vestrae scripta suscipiens, libenter agnovi qualiter ad montem Sina perrexerit. Sed credite, ego quoque voluissem vobiscum ire, sed vobiscum minime redire. Quamvis mihi valde difficile sit credere quia ad loca sancta fuistis, Patres multos vidistis. Nam, credo, si vidissetis, tam celeriter ad Constantinopolitanam urbem redire minime poteratis. At postquam talis civitatis amor de corde vestro nullo modo recessit, suspicor quia excellentia vestra sancta quae corporaliter vidit, ex corde minime attendit. Sed omnipotens Deus mentem vestram gratia suae pietatis illustret, donet vobis sapere, et temporalia omnia quam sint fugitiva pensare, quia dum haec loquimur, et tempus currit, et judex supervenit, et mundum, quem sponte nolumus, ecce jam prope est ut dimittamus inviti. Domnum Apionem et domnam Eusebiam, eorumque filias mea peto vice salutari. Domnam vero illam nutricem meam, quam mihi per litteras commendatis, omnino diligo, et gravari in nullo volo. Sed tantis angustiis premimur, ut ab augariis atque oneribus hoc jam tempore nec nosmetipsos excusemus. Gregorius Sabiniano diacono. De causa Maximi praevaricatoris quid actum sit cognovisti. Sed postquam serenissimus domnus imperator jussiones transmisit ut ordinari minime debuisset, tunc ad altiorem superbiam erupit. Nam homines gloriosi viri patricii Romani ab eo praemia acceperunt, eumque ita ordinari fecerunt, ut Antonium subdiaconum et rectorem patrimonii nisi fugisset occiderent. Ego autem epistolas transmisi, postquam eum ordinatum contra rationem cognovi, et contra consuetudinem, ut missarum solemnia celebrare non praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem quid de ejus persona jussissent. Quae scripta mea publice relata, vel in civitate posita, publice scindi fecit, atque in contemptum sedis apostolicae apertius exsiliit. Quod ego qualiter patiar scis, qui ante paratior sum mori, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis diebus degenerare. Mores autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado. Unde necesse est cum Dei auxilio periculo succurrere, ne cogatur excedendo peccare. Vide quae dico, 726 et pensa ex quanto dolore sunt. Pervenit vero ad me quia transmisit nescio quem clericum, qui diceret quia Malchus episcopus in custodia pro solidis occisus sit. De qua re unum est quod breviter suggeras serenissimis Dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, cui et prandium factum est, ibique prandit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est, quod jam dilectionem tuam arbitror cognovisse. Exhilaratum autem nostrum pro ea re dirigere volui. Sed quia jam eamdem causam actam existimavi, idcirco me retinui. Domno autem Romano dilectio tua dicat quia pro Felice, sicut scripsit ad virum excellentissimum magistrum, epistolas, si Deus jusserit, facio, et per hominem meum transmitto. Nam modo postquam nulli alteri scribo, durum mihi fuit soli magistro scribere. Cui etiam dicendum est quia Catellus palatinus substantiam ejus, quantum Virigantinus dicit, male exterminat. Cui vix potui imponere ut expensas eidem Virigantino in monasterio quo lectioni vacat, et laborare non potest, parum aliquid de substantia matris suae dare debuisset.
(I Tim. I, 7) (Grat. dist. 32 c. 9) (Grat. 19, q. 3, c. 8) (Grat. 27, q. 1, c. 28) (Grat. dist. 54, c. 16) (Grat. de Cons. dist. 4, c. 119) (Grat. 16, q. I, c. 14) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 45.) (Grat. 12, q. 2, c. 19) (Grat. 16, q. 1, c. 38) (Grat. 12, q. 2, c. 45) (Grat. 20, q. 1, c. 12) (Cf. Joann. Diac. l. IV, c. 34; lib. II, c. 54; l. III, c. 23.) (Cf. Joann. Diac. l. IV, c. 54.) (Grat. 7, q. 1, c. 3) (Grat. ibid.) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 20.) (Grat. 9, q. 1, c. 1) (Grat. 11, q. 1, c. 40) (Grat. dist. 81, c. 29) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 47.) (Grat. 23, q. 6, c. 4) (Grat. dist. 50, can. 9) (Grat. dist. 95, c. 1; lib. IV Sent. dist. 7, cap. 1. Vide sup. ep. 9) (Grat. 5, q. 6, c. 4) (Grat. 27, q. 1, c. 29) (Cf. Joan. Diac., l. III, n. 56.) (II Cor. VIII, 9) (Eccli. XXIX, 15) (Ruth. I, 20) (Ps. CI, 5) (Grat. dist. 32, can. 2; et caus. 27, quaest. 2, c. 20) (Vide sup. ep. 4.) (Vide sup. ep. 10.) (Grat. 18, q. 21, c. 20) (Vide l. II, ep. 25.) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 55.)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. 727 EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM. Non praeponendos monasteriis clericos Ecclesiis deservientes. EPISTOLA II. AD FELICEM EPISCOP. ET CYRIACUM ABBATEM. Introducendos in monasterium a Theodosia fundatum servos Dei. EPISTOLA III. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteri, diaconi et subdiaconi qui se luxuriae crimine maculaverint suo gradu in perpetuum dejecti maneant. Peracta poenitentia communionem accipiant inter laicos. Saturnino expresbytero monasteriorum quorumdam curam suscipere concedit. Mittit baptizandae mulieri vestem, et Columbo presbytero Codicem regulae pastoralis. EPISTOLA IV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Id de lapsis decernit quod antecedenti epistola. Constantio scribit ut Joannem puniens iram caveat. Ut ejusdem Constantii famae consulatur. Finiendam Romae causam Fortunati. EPISTOLA V. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatur quod pastorali zelo Donatistas coercere studuerit; severiorem tamen in episcopos id negligentes Africani concilii sententiam non probat. EPISTOLA VI. AD VICTOREM EPISCOPUM. Gregorium abbatem longa, ob negligentiam, poenitentia afflictum restituat. Martiam sanctimonialem revocet. Tradatur Victoria Fantino diligenter examinanda. Anastasius medicus ne in monasterium virginum deinceps ingrediatur. EPISTOLA VII. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Saturninum expresbyterum, si post lapsum ministraverit, communione privet usque ad diem obitus. EPISTOLA VIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persequatur Manichaeos. Judaeis vero qui ad Christum fuerint conversi minuenda pensionum onera. Mutuos det rusticis solidos. 735 EPISTOLA IX. AD PETRUM NOTARIUM. Miriensis Ecclesiae tunc reddenda ministeria, cum ibi ordinatus fuerit episcopus. EPISTOLA X. AD FELICEM EPISCOPUM. Districtam, nisi primae Justinianae episcopo primati suo pareat, minatur correptionem. EPISTOLA XI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Pallio in litaniis solemnibus uti, quatuor duntaxat per annum diebus, concedit. EPISTOLA XII. AD PETRUM EPISCOPUM. Agrigentinae Ecclesiae redituum quartam partem in visitationis stipendium assignat. EPISTOLA XIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanae Ecclesiae visitationem injungit. EPISTOLA XIV. AD CLERUM ECCLESIAE CAPUANAE. De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa. EPISTOLA XV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quinque in illo carpit. Ravennatem Ecclesiam honorare desiderat, sed honorem ex superbia arripi non patitur 740 EPISTOLA XVI. AD DATIANUM EPISCOPUM. Amice rogat ut sibi afflicto compatiatur. EPISTOLA XVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dolet de Maximiani episcopi obitu. Joannem Catanensem archidiaconum in successorem indicat. EPISTOLA XVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quid cum Joanne tum ipse, tum decessor Pelagius, egerint, ob usurpatum episcopi universalis titulum. Ab hoc ut abstineat rogat, multisque urget momentis. Cavendum ipsi ab adulatoribus. EPISTOLA XIX. AD SABINIANUM DIACONUM. Epistolam superiorem, ob reverentiam imperatoris, suavitate respersam, det Joanni episcopo. Principi is callide persuaserat ut Gregorium ad pacem secum servandam hortaretur. Sabiniani adversus ejus superbiam animum excitat Gregorius. EPISTOLA XX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Laudat imperatoris zelum pro Ecclesiae pace. Joannis episcopi hypocrisim depingit. Ambitioso quem usurpabat titulo Ecclesiam totam, venerandas synodos, pias leges, ipsius Christi mandata turbari; illius proinde superbiam imperiali auctoritate constringendam. Se vero, nisi humiliter ac suaviter admonentem audiat Joannes, illi cum Deo invicte restiturum. EPISTOLA XXI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Joannis ambitioni se opponere pergat hortatur. Perstringit illius hypocrisim, perversitatem ac superbiam. Conqueritur imperatorem illi et Maximo patrocinari. Huic, ob principis reverentiam, quod nesciente se ordinatus sit indulget, alia ejus facinora discutienda et judicanda reservat. EPISTOLA XXII. AD NOBILES SYRACUSANOS. Cum episcopi electionem Gregorii arbitrio commisissent, talem eis ordinare studet, qui Maximianum decessorem imitetur. EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant. EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM EXARCHUM. Ne Speciosum presbyterum episcopo suo resistentem tueatur, neque patrocinetur sanctimonialibus ad saeculum reversis. EPISTOLA XXV. AD SEVERUM EPISCOPUM. Visitationem Ecclesiae Ravennatis commendat. EPISTOLA XXVI. AD RAVENNATES. Commissam Severo Ravennatis Ecclesiae visitationem. EPISTOLA XXVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Attendat num res Ecclesiae minuerit defunctus episcopus. Ad successoris electionem clerum et populum hortetur. EPISTOLA XXVIII. AD CASTORIUM DIACONUM. Pisaurensis episcopi aliorumve sacerdotum vitam perscrutetur; si quid sinistrum invenerit, renuntiet. Tutorem tueatur, ut quae sibi pro pauperibus injuncti sunt valeat exsequi. EPISTOLA XXIX. AD VINCOMALUM DEFENSOREM. Illum instituit Ecclesiae defensorem. EPISTOLA XXX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Imperatoribus pro triginta libris auri in eleemosynam missis gratias agit. Scribonem laudat, tum de fideli summae illius distributione, tum de rogis militum liberali manu factis. EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant. EPISTOLA XXXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Defuncto Maximiano episcopo, nonnullos e clericis ab eo propter maleficium in carcerem conjectos, gravibus afficiat poenis. EPISTOLA XXXIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanis clericis Neapoli ministrantibus quartam distribuat. Archidiacono inopi restituat solidos decem. EPISTOLA XXXIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Ciceronem monachum lapsum Misenati Ecclesiae, cujus fuerat famulus, restituat. EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat ejusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia. EPISTOLA XXXVI. AD SEVERUM SCHOLASTICUM. Componendam cum Agilulpho Langobardorum rege pacem exarcho persuadeat. EPISTOLA XXXVII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Monasterium in honorem sancti Petri et sancti Michaelis dedicet, in quo missas celebrent presbyteri ibi deservientes; monachis tamen proficiat quidquid a fidelibus offerri contigerit. EPISTOLA XXXVIII. AD ELIAM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Excusationem ejus accipit; mittit Evangelia; Epiphanium diaconatu Romanae Ecclesiae alligat; modestam subsidii petitionem liberalitate vincit. EPISTOLA XXXIX. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. De ejus in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat. EPISTOLA XL. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Conqueritur quod fatuus appellatus sit, quod de Ariulphi ad pacem animo plus aliis credatur quam sibi; quod interim captiva ducatur Italia. Imperatorem, ut debitam sacerdotibus reverentiam impendat, multis hortatur. Quas accepit ipse enumerat plagas. Gregorium praefectum et Castorium magistrum militum excusat. Diversum fore ab imperatorio divinum judicium. EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac nimium gravari. Etsi minus in Italiae expensas haberetur pecuniae, compescendos tamen oppressorum gemitus. EPISTOLA XLII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ad amorem coelestium se hujus vitae doloribus impelli. Quos patitur recenset. Sebastianum, quod oblatae ab Anastasio Ecclesiae regimen suscipere noluerit, laudat. Si ad hoc unquam consentire decreverit, petit ut in amore sibi alium non praeponat. EPISTOLA XLIII. AD EULOGIUM ET ANASTASIUM EPISCOPOS. Tum Pelagii decessoris sui, tum suas ad Joannem, titulum universalis episcopi sibi arrogantem, epistolas mittit. Hortatur enixe ut communi consilio atque uno spiritu illius superbiam insequantur. EPISTOLA XLIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. De visitatione Ariminensi melius procuranda. EPISTOLA XLV. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Castorium chartularium commendat. EPISTOLA XLVI. AD BASILIUM. Laudat ejus zelum pro Ecclesiae unitate. Ipsum excitat ne a procuranda schismaticorum reversione deterreatur. EPISTOLA XLVII. AD MASTALONEM. Ipsius pro Ecclesiae unitate zelum laudat. A procuranda schismaticorum reversione non deterreatur. EPISTOLA XLVIII. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Exclusis ob culpas Donato, ob ignorantiam Joanne, Marinianum sibi probe notum invitum ordinatum esse, quem Andreae commendat. EPISTOLA XLIX. AD LEANDRUM EPISCOPUM. Libros in expositionem beati Job, et librum Regulae Pastoralis transmittit. EPISTOLA L. AD JOANNEM ABBATEM. Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus. EPISTOLA LI. AD PETRUM ET PROVIDENTIUM EPISCOPOS. Scribit de fide eis satisfacturum se, promittitque Romam venientibus nullam molestiam illaturum. EPISTOLA LII. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM. Laudat Secundinum episcopum quod Anastasii causam recte discusserit ac finierit. Clericis qui ab Anastasii accusatione destierant, Paulo quidem et Clematio, ignoscit, Euphemio vero atque Thomae sacris ordinibus quos pro sceleris praemio perceperant in perpetuum interdicit. Singulis consueta stipendia vult erogari, et Paulo restitui quidquid in Ecclesiae utilitatem expenderat. EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohibeat, et ne ex laicis repente fiant episcopi. De pallii usu, et quatenus vices apostolicas obire debeat. EPISTOLA LIV. AD UNIVERSOS REGNI CHILDEBERTI EPISCOPOS. Virgilio Arelatensi, cui vices suas commisit, obediant; ab eo vocati veniant ad synodum; nec ad longinqua loca sine illius auctoritate pergant. EPISTOLA LV. AD CHILDEBERTUM REGEM. Virgilio se vices suas et pallium regis petitu concessisse; hortatur vicissim ut illi faveat in prohibenda simonia, et ne ex laicis repente fiant episcopi. EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae. EPISTOLA LVII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Post nequissimum decessorem Anastasium, Corinthios sic regat, ut praecedentis contagii omnes abstergat maculas. Concedit pallii usum. Hortatur ut in subjectis sibi locis simoniam compescat. EPISTOLA LVIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER HELLADIAM. Gratulatur de Anastasii correctione, cujus casus sit illis cautela. Joanni illius successori obediant. Non patiantur, aut dato praemio, aut alicujus gratia vel supplicatione clericos ordinari vet promoveri. LIBER SEXTUS. Indictione decima quarta, anno ordinationis ejus sexto. 791 EPISTOLA I. AD MARINIANUM EPISCOPUM. In Joannis decessoris ejus testamento quid ratum esse debeat. EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur. EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur. EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda. EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat. EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum. EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Jubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere. EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur. EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adjungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat. EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem. EPISTOLA XI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Gratianum Venefranae Ecclesiae diaconum Neapolitanae incardinari permittit. Vetat ne coram laicis in jus vocentur clerici, ac ne causarum judicium ipse differat. Hortatur ad pastoralem vigilantiam. EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit. EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat. EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Joannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos. EPISTOLA XV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Joannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Joanni episcopo Constantinopolitano. EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Joannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat. EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Joannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia. EPISTOLA XVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia. EPISTOLA XIX. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Ut mutua ipsorum dilectio coeleste gaudium acquirat, mutuis sese orationibus adjuvent. EPISTOLA XX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persuadeat Leoni Catanensi episcopo ut Joanni episcopo Syracusano quemdam presbyterum cedat. EPISTOLA XXI. AD PETRUM EPISCOPUM. Commendat Ecclesias tres propriis episcopis destitutas. EPISTOLA XXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Ut Ecclesiam et baptisterium consecret. EPISTOLA XXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Amalphitanum episcopum in Ecclesia sua residere cogat. EPISTOLA XXIV. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Probat nonnullos immerito conqueri quod causa inter Ravennatem Ecclesiam et Claudium abbatem Romae discutiatur; aequam spondet sententiam. EPISTOLA XXV. AD MAXIMUM SALONITANUM. Obediat tandem, ac post triginta dies, omni excusatione omissa, Romam veniat, ubi illius causae juxta canones finis imponatur. Interim sacra communione ob superbiam privatus maneat, nec Paulino episcopo, nec Honorato archidiacono sit molestus. EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint. EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM JADERAE. Se contra Maximum solo justitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint. EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet. EPISTOLA XXIX. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Ne contra decessoris sui dispositionem, supra, epist. 1, firmatam, monasterium gravet. Ne mole suadentes audiat. Ne plus pecuniae student quam lucrandis animabus. A clericis monasteria molestiam pati non sinat. EPISTOLA XXX. AD SECUNDUM. Pacem cum Agilulpho rege procurare festinet. Marinianum episcopum ad misericordiam in pauperes excitet. EPISTOLA XXXI. AD RAVENNATES. Qui adversus Castorium contestatorios libellos de nocte posuit sacra communione sit privatus, nisi publice aut contestationis veritatem ostendat, aut errorem suum confiteatur. EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Judaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur. EPISTOLA XXXIII. AD LEONEM EPISCOPUM. Si pagana mancipia circumciderint Samaraei, in libertatem illa vindicet, non reddito Samaraeis pretio. EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur. EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose jubet incumbere. EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab hujus creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam. EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano ejus diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis judicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat. EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat. EPISTOLA XXXIX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Reversum a schismate Joannem commendat, cui det annuos octo solidos. EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat. EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas. EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet. EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM PATRICIUM. Contristatum se de illius et Joannis episcopi discordia; huic reverentiam exhibeat, causasque suas agant, illaesa charitate. EPISTOLA XLIV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam. EPISTOLA XLV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Facultatem tribuit Ecclesiam dedicandi. Fundatorum illius donationes confirmat. EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat. EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Joannem tueatur, et annuo refoveat subsidio. EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit. 828 EPISTOLA XLIX. AD PALLADIUM EPISCOPUM. Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat. EPISTOLA L. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Reliquias mittit, quas postulabat. Hortatur ut eorum qui his deservient quieti prospiciat. EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant. EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii. EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor. EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat. EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum. EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis. EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, ejusque socios, et Candidum. EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui injunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii. EPISTOLA LIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut Augustino in Angliam eunti et Candido rectori patrimonii tuitionem et auxilium impendat. EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Joannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera. EPISTOLA LXI. AD CASTORIUM NOTARIUM. Quod in pallii usu olim servatum juraverint Ravennates viri graves ac fideles, id Ravennae servandum. EPISTOLA LXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Opportuno abbati sancti Leontii reliquias concedat. EPISTOLA LXIII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Queritur impeditum Paulum episcopum ne Romam veniret. Se, ubi primum ex morbo convaluerit, in causae illius cognitione versaturum. EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit. EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM IMPERATOREM. Africanos quosdam episcopos Roma Constantinopolim mittit, qui Mauricio ipsi testentur imperatori contra Donatistas leges negligi. Mauricii animum adversus legum suarum contemptores excitat. EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet.
Gregorius Joanni Ravennati episcopo, etc.
Pervenit ad me quod in Ecclesia fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum aut etiam laicorum facta sunt; dumque hi qui sunt in ecclesiis fingunt se religiose vivere, monasteriis praeponi appetunt, et per eorum vitam monasteria destruuntur. Nemo etenim potest et ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterio districtionem teneat qui quotidie in monasterio ecclesiastico cogitur permanere. Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum sit, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar ut loca sacra per clericorum ambitum destruantur. Vos itaque ita agite, ut mihi hac de re correctam causam sub celeritate nuntietis. Gregorius Felici episcopo et Cyriaco abbati. Querelam Theodosiae religiosae feminae subditae vobis satis series relationis explanat, in qua plura et non ad sacerdotalem pertinentia mansuetudinem contra Januarium fratrem et coepiscopum 728 nostrum capitula comprehensa relegimus, ita ut post fundatum a se servorum Dei monasterium, omne quod ad avaritiam, turbulentiam praejudiciumque pertinet, tempore dicatur oratorii ipsius dedicationis exhibitum. Quamobrem si ita est ut ante fata ejus suggestione comperimus, et in hoc quidquam cognoscitis indecentius fuisse commissum, hortamur ut Musicum abbatem monasterii Agilitani, remotis prius omnibus praejudiciis, studeatis ut in monachos suos, quos illic ordinare coeperat, summopere vacare festinet, quatenus ipso venerabili loco, decenti regularique modo per vos, Domino juvante, disposito, nec frequens nos praedictae religiosae feminae de non impletis bonis desideriis suis querela concutiat, nec cum vestrae detrimento sit animae, si tam pium propositum aliqua vobis negligentibus, quod non credimus, dilatione torpescat. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Relectae textus quam fraternitas tua direxit epistolae sollicitudinem tuam diligenter innotuit, sed cognita nos corporis tui molestia contristavit. Verumtamen dominica patienter debent sustineri flagella. Nam frequenter ad emendationem 729 aegritudo conceditur. Et hoc ante Deum hominem purgatum statuit, quod in hac illum ad praesens vita contristat. Unde necesse est ut Creatori nostro, etiam in infirmitate positi, gratias referamus, et ut in illa nobis vita castigatio ista proficiat exoremus. Praeterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes, statuimus diaconum et abbatem de portu Veneris, quem indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere vel posse ullo modo revocari. Quem quidem sacro ordine privatum in poenitentiam deputare te convenit. Cujus si postea actus conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi tu tamen decreveris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi, alium qui hoc officium implere debeat ordinabis. Saturninum vero expresbyterum, ut nunquam ad sacri ordinis ministerium praesumat accedere, scriptis cavere decrevimus. Sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in eo in quo est statu sine cujusquam adversitate manere permittimus. Fraternitas ergo tua commissos sibi vigilanti cura custodiat, a malis actibus sua, ut valet, praedicatione corripiat, quatenus et officii sui inveniatur, sicut decet, implere propositum, et Deum sibi retributorem suae faciat actionis existere. Nos vero omnino vos videre cupimus, atque in Deo de vestra praesentia et salute gaudere. Vestem vero ei quae baptizanda est direximus; atque ut nobis talia scribatis, semper optamus. Codicem vero regulae pastoralis domno Columbo presbytero transmittendum per harum portitorem direximus, quem vos nolite detinere. Nam usui vestro alium sub celeritate transmittemus. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Si lapsis ad suum ordinem revertendi licentia concedatur, vigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum per reversionis spem pravae actionis desideria quisque concipere non formidat . Fraternitas siquidem vestra nos consuluit, si 730 Amandinus expresbytero et abbate, qui a suo est decessore culpa exigente depositus, in eo quo fuerat ordine constitutus debeat revocari. Quod quidem nec licet, nec fieri posse aliqua ratione decernimus. Ejus tamen si conversatio forte meruerit, sacro per omnia sicuti est privatus officio, in monasterio eum ante alios, ut praevideritis, monachos ordinate. Illud igitur prae omnibus studete, ut lapsos in sacrum ordinem nullius vobis supplicatio aliquo modo revocare suadeat, ne hujusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur eis esse vindicta. Vitalianum vero expresbyterum, de quo scribitis ut districte debeat custodiri, in Siciliam dirigi faciemus ut, spe discedendi sublata, in poenitentiae se saltem tunc lamenta constringat. Jobinum quoque de portu Veneris quondam diaconum et abbatem suo decrevimus privandum officio, atque ut alter in ejus loco debeat ordinari scripsimus. Similiter etiam et tres subdiaconos quos fraternitas vestra lapsos innotuit a suo semper vacare ac decernimus privatos officio, quibus nihil aliud quam inter laicos sacra est praebenda communio. Saturninum vero expresbyterum ne ad sacri ordinis ministerium praesumat unquam accedere, deputavimus facere cautionem. Eumque in eadem qua fuerat insula cum sacri ordinis privatione volumus permanere, permittentes ei curam et sollicitudinem de monasteriis habere vel gerere, quem et ex suo lapsu cautiorem factum cum credimus commissos sibi jam nunc sollicitius custodire. De Joanne autem Ecclesiae vestrae notario charitas nos qua vos diligimus olimque dileximus ut scriberemus admonuit, ne dum ejus culpa provocat, aliquid quod ad peccatum pertinet fieri mandaretis. Hoc ergo caventes, Ecclesiae vestrae res subtiliter modis sic quibus potueritis inquirite, unde nec Deum offendatis, nec ille vos unde apud homines accuset, valeat invenire. Nam nos non Joannem defendendo, vel contra rationem commendando ejus personam, sed ne vestra magis anima, stimulante furore, in aliquo gravaretur, scripsimus. Unde necesse est ut, sicut praefati sumus, Ecclesiae vestrae res subtili investigatione cum Dei timore perquirere minime negligatis. Praeterea multum nos de Fortunati persona charissimae fraternitatis vestrae mirari fecit epistola. Sed aut a vobis minime scripta ipsa dictata sunt, aut certe si vestra sunt, nos in eis fratrem nostrum domnum Constantium nequaquam agnoscimus. Debuistis etenim et adhuc debetis attendere quia pro vestra est opinione quod scribimus. Nam dum 731 illic se praedictus Fortunatus violentiam sustinere nec defensoris auxilium invenire potuisse commemorat, quid aliud nisi vestram attingit invidiam? Ergo ut nec opinionem vestram haec res apud quosdam offuscet, nec Ecclesiae vestrae possit fieri in aliquo, si bona causa est, detrimentum, instructam huc debetis mandare personam, ut causae qualitas trutinata sine vestra possit invidia terminari. Quoniam praesertim post ejus querelam, si illic pro vestris partibus fuerit dicta sententia, non rationabiliter, sed sola potestate credetur superatus. Nos vero pro charitate qua vobis astringimur, quae pro opinione vestra sunt, ut facere debeatis non desistimus admonere. Scientes quia etsi vos ad tempus adhortatio ista constristat, postea tamen deposita contentionis intentione laetificat. Mense Septembri, indictione 13. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Veniens ad nos Prosper, praesentium lator, responsalis vester, post alios vestrae charitatis affectus , secundas nobis vestras epistolas cum allegatione principalium jussionum apud vos habitae synodi chartulam porrexit. Quibus relectis, et de vestro gratulati sumus, quem pastoraliter geritis zelo, et piissimos dominos occasione religionis illatas venalium personarum removisse calumnias. Maxime autem quia ita studuit fraternitas vestra Africanam servare provinciam, ut nullatenus devias haereticorum sectas cum fervore sacerdotali coercere negligeret. De quibus etiam omnibus sopiendis, et antequam charitatis vestrae consuleremur apicibus, in tantum nos subtilius definisse meminimus, ut nihil rursus de his vobis responderi necessarium credamus. Quanquam ergo haec se ita habeant, et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci, tamen subtiliter intuentes omnino nos tetigit, ne per ea quae apud vos gesta sunt aliorum conciliorum primatibus, quod avertat Dominus, generetur scandalum. Sententia namque a vobis prolata est in conclusione gestorum. In qua dum pro investigandis illis haereticis admonetis, subintulistis 732 eos qui negligunt substantiarum dignitatumque privatione plectendos. Optimum est igitur, frater charissime, ut in his quae foris corrigenda sunt prius charitas interna servetur, et simus mente subjecti etiam personis dignitate minoribus. Tunc enim totis coadunatis viribus haereticorum commodius obviatis erroribus, cum secundum morem sacerdotii vestri studueritis ecclesiasticam interius custodire concordiam. Gregorius Victori episcopo Panormitano. Latorem praesentium Gregorium, abbatem atque presbyterum monasterii sancti Theodori, nulla quidem ratio permittebat ut post lapsum cellae ipsius pene generalem ultra ei praeesse debuisset. Qui enim tot discipulos per suam negligentiam ad infernum duxit, reliquis unquam praeponi non debuit. Sed quia longa hic est apud nos poenitentia afflictus, fraternitatem tuam necesse est eum in monasterium praedictum recipere, locoque suo constituere, ita tamen ut Urbicus monasterii mei praepositus dare aliquem de servis Dei debeat, qui ei praepositus fiat, ut quod istius incuria negligitur, illius sollicitudine servetur. Praeterea ex monasterio ancillarum Dei, quod est sancti Martini, Martiam sanctimonialem feminam in monasterium aliud injuste audio fuisse migratam; et Victoria, quae locum illius sequebatur, sicut audio, res monasterii dispersit, ut ad prioratus locum pertingere et ipsa post abbatissam interim inveniri debuisset. Quam rem fraternitas tua sub omni studeat celeritate corrigere; cujus enim jam culpae sis intelligis, ut ego tam longe positus quae in civitate tua aguntur agnoscam, et tot curis occupatus quae fieri debeant disponam. Praedictam itaque Martiam in monasterium suum et locum suum volumus revocari. Victoriam vero Fantino defensori nostro tradi, quatenus ipse eam discutiens, cui quid de rebus monasterii dedit inveniat. Quam discussam 733 in monasterium aliud dari volumus, nobisque per Fantinum defensorem subtiliter renuntiari, ut sciamus quid de ea debeat sententia certiori constitui. Multa autem mala in eodem monasterio per Anastasium medicum audio contigisse. Qui si quando in monasterium virginum seu ipsum seu aliud fuerit ingressus, fraternitatem tuam culpa respiciat, quae gregem commissum tenet, et custodire dissimulat. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas vestra discutiat id quod ad nos de Saturnino expresbytero est perlatum. Pervent namque ad nos quia postquam pro crimine lapsus sui a sacerdotii ordine est dejectus, ad explendum ministerium presbyterii praesumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum fraternitas vestra repererit, eum sacri corporis et sanguinis Dominici participatione privatum in poenitentiam redigat, ita ut usque ad diem obitus sui in eadem excommunicatione permaneat, et viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum fraternitas tua talem poenitentiam agere cognoverit, ut ei juste ad recipiendam inter laicos communionem et ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. Mense Octobri, indictione 13. Gregorius Cypriano diacono et rectori patrimonii Siciliae. De Manichaeis qui in possessionibus nostris sunt, frequenter dilectionem tuam admonui, 734 ut eos persequi summopere debeat, atque ad fidem catholicam revocare. Quod si tempus exigit, per te, si autem pro causis aliis non licet, per alios solerter inquire. Pervenit vero ad me esse Hebraeos in possesionibus nostris qui converti ad Deum nullatenus volunt. Sed videtur mihi ut per omnes possessiones in quibus ipsi Hebraei esse noscuntur epistolas transmittere debeas, eis ex me specialiter promittens quod quicunque ad verum Dominum Deum nostrum Jesum Christum ex eis conversus fuerit, onus possessionis ejus ex aliqua parte imminuetur. Quod ita quoque fieri volo, ut si quis ex eis conversus fuerit, si solidi pensionem habet, tremissis ei relaxari debeat; si tres vel quatuor, unus solidus relaxetur. Si quid amplius, jam juxta eumdem modum debet relaxatio fieri, vel certe juxta quod dilectio tua praevidet, ut et ei qui convertitur onus relevetur, et ecclesiastica utilitas non gravi dispendio prematur. Nec hoc inutiliter facimus, si pro levandis pensionum oneribus eos ad Christi gratiam perducamus, quia etsi ipsi minus fideliter veniunt, hi tamen qui de eis nati fuerint jam fidelius baptizantur. Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur. Et ideo non est grave quidquid de pensione pro Christo dimittimus. Praeterea ante hoc tempus, Joanne diacono veniente, mihi tua dilectio aliqua scripsit, quae omnia hora eadem relegens, multos dies interposui, et post multorum dierum moram, tanquam in memoria retinens quae legeram, ad singula respondi. Sed nunc, ut arbitror, unum mihi capitulum excidit, et de eo me suspicor nihil respondisse. Scripseras enim ut mutui solidi rusticis per manus quorumdam debiti conductorum darentur, ne tollentes ab aliis, aut in angariis, aut rerum pretiis gravarentur. Quod capitulum mihi gratissimum fuit. Et siquidem jam scripsi, ea serva quae scripta sunt. Si autem ex eo, ut suspicor, minime aliquid rescripsi commonitione certa, ad dandos solidos pro utilitate rusticorum non debes immorari, quando et res ecclesiastica non perit, et ex ea utilitas rusticorum levatur. Sed et alia si qua sunt, quae utilia esse consideras, omni ambiguitate postposita debes exhibere. Gregorius Petro notario in Regio. Ministeria Ecclesiae Miriensis, quae secum Squillacium quondam episcopus Severinus detulerat, praesentium sibi portitores restitui postulabant. Quia ergo res ecclesiasticae cauta debent sollicitudine praemuniri, hoc nobis visum est ut in eadem civitate episcopus, cui ministeria ipsa tradi possint, debeat ordinari. Sed quoniam Leonem archidiaconum aliosque clericos ejusdem Ecclesiae illic esse commemorant, experientiae tuae praecipimus, quatenus eos ad suam Ecclesiam proficisci, ac eligere ordinandum episcopum sibi commoneat, ut dum Deo illic fuerit propitio consecratus, ipse Ecclesiae suae res sine aliqua ambiguitate recipiat. Gregorius Felici episcopo Sardicae. Qualiter obedientia vel sit reverentia praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit. Pervenit itaque ad nos quod fraternitas tua Joanni fratri nostro, primae Justinianae episcopo, secundum morem parere despiciat, et nec decreto ejus nec relationi, quam ad nos direxit, juxta consuetudinem voluisse subscribere. Quod si ita est, contristamur, quia superbiae de te manifestum praebes indicium. Quod quam sit, praecipue in sacerdote, culpabile, divinae clamant admonitionis eloquia. Propterea 736 hortamur ut mentis tumore deposito, ordinatori tuo ante dicto fratri et coepiscopo nostro humilem te exhibere ac parere non desinas, quatenus et Deus gaudeat in fraternitatis vestrae concordia, et alii de te sumant bonitatis exemplum. Nam si, quod non credimus, te in superbia permanere contigerit, districtam canonicamque disciplinae correctionem, contumaciae tuae nos scito ulciscenter imponere. Bene ergo facis, talem te sponte salubri consideratione praebere, qualis esse canonica coerctione exigente compelleris. Nam nec tibi denuo post nostram admonitionem licebit ad tuae voluntatis arbitrium contra morem majoribus tuis inobedientem existere, nec tantae nos indisciplinationis ecclesiasticam cognoscas dissimulare vel differre vindictam. Gregorius Joanni episcopo Ravennati. Fraternitatem vestram valde invenio contristatam pro eo quod in litaniis induere pallium rationis censura prohibetur. Sed per excellentissimum patricium, et per eminentissimum praefectum, atque per alios civitatis suae nobiles viros importune expetit ut hoc debeat concedi. Nos autem sollicite requirentes ab Adeodato diacono quondam fraternitatis tuae, cognovimus quia nunquam consuetudo fuerit decessoribus tuis ut in litaniis pallio nisi in solemnitate beati Joannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati martyris Apollinaris uterentur. Cui quidem nequaquam credere debuimus, quia multi apud civitatem fraternitatis vestrae responsales saepius fuerunt qui se fatentur tale aliquid nunquam vidisse. Et de hac re multis potius credendum est quam uni pro sua Ecclesia aliquid attestanti. Sed quia nos fraternitatem vestram contristari nolumus, et petitionem filiorum nostrorum apud nos 737 minime frustrari, usum pallii, donec subtilius aliquid cogno camus, in litaniis solemnibus, id est die natalitio beati Joannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati Apollinaris martyris, atque in ordinationis vestrae celebratione concedimus. In secretario vero secundum morem pristinum, susceptis ac dimissis Ecclesiae filiis, induere vestra fraternitas pallium debeat, atque ad missarum solemnia ita proficisci, et nihil sibi amplius ausu temerariae praesumptionis arrogare, ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur, ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Data mense Octobri, indictione 13. Gregorius Petro episcopo Trecalitano. Quoniam Agrigentina Ecclesia a nobis fraternitatis suae visitationis curae commissa est, laboribus tuis aliquid ex ea utile prospeximus consulendum. Propterea Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut quarta, quam ejusdem Ecclesiae episcopum oportebat accipere, a die visitationis tuae, vel quousque illic eam sollicitudinem gesseris, tibi debeat applicari. Unde fraternitatem tuam necesse est mente sollicita cogitare, ut cujus fructus Ecclesiae percipit, opera studeat solerter impendere, atque ad Deum illic animas congregare, pravos ab iniquitate compescere, et incipientes bona opera, verbo exhortationis nutrire, memor quod de Ecclesia universali scriptum est: Panem otiosa non comedit . Gregorius Gaudentio episcopo Nolano. Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus, in Romana civitate positus, de hac luce migravit, curae nobis fuit quae universis Ecclesiis a nobis impenditur, ad fraternitatem tuam praesentia scripta dirigere, ut memoratae Ecclesiae visitator accedas; sic tamen ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid praefati loci esse patuerit, a quoquam praesumi patiaris, sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque ejusdem Ecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque 738 ecclesiastico sedulo ac devote debeant deservire, quatenus fraternitatis tuae instantia atque adhortatione tales se in servitio divino exhibeant, ut irreprehensibile eorum valeat obsequium reperiri. Gregorius clero Ecclesiae Capuanae degenti Neapoli. Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus hic positus de hac luce migravit, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudentio Nolanae civitatis episcopo solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, quatenus in ecclesiastico obsequio, atque in Dei laudibus vigilanti debeatis cura persistere, moresque vestros sub digna ecclesiastici regiminis disciplina componere. Nec quisquam vestrum ejus audeat praeceptionibus obviare, sed omni tam ecclesiastica observatione, quam etiam Ecclesiae vestrae custodia, ejus provisionibus obedientiam exhibere, quatenus dum ejus regimini vestra fuerit obedientia commodata, et Ecclesiae vestrae in nullo negligatur utilitas, et ejus sit cura propensior. Gregorius Joanni episcopo Ravennati. Primum me hoc contristat, quia mihi fraternitas tua duplici corde scribit, et alia blandimenta in epistolis suis exhibet, alia in lingua sua saeculariter ostendit. Deinde grave mihi est, quia irrisiones illas, quas habere notarii adhuc pueri solent, usque hodie frater meus Joannes in lingua sua retinet. Mordenter loquitur, et quasi de tali astutia laetatur. Amicis praesentibus blanditur, de absentibus obloquitur. Tertio grave mihi et omnino exsecrabile est, quia servis suis, quaelibet hora fuerit, turpia crimina imponit, ut effeminati, et adhuc graviter hoc apertius vocentur. Post hoc accessit quod disciplina ad vitam 739 clericorum custodiendam nulla est, sed tantummodo solum se clericis suis dominum exhibet. Ultimum vero est, quod tamen pondere elationis primum, quia de usu pallii extra ecclesiam, quod decessorum meorum temporibus facere nunquam praesumpsit, nunquam a decessoribus ejus praesumptum est, sicut responsales nostri testantur , meis diebus in despectum meum cum summa audacia non solum faciebat, sed etiam frequentabat. Ex quibus omnibus invenio quia honor episcopatus totus foris in ostensione est, non in mente. Et quidem omnipotenti Deo gratias ago, quia eo tempore quo ad me hoc pervenit, quod ad aures decessorum meorum nunquam pervenerat, Langobardi inter me et Ravennatem civitatem positi fuerant. Nam ostendere forsitan hominibus habui quantum scio esse districtus. Ne autem credas quia ego Ecclesiam tuam in aliquo gravari aut minui volo, recordare in missarum Romanorum solemnibus ubi Ravennas diaconus stabat, et require ubi hodie stat, et cognosces quia Ecclesiam Ravennatem honorare desidero. Sed ut quicunque quodlibet ex superbia arripiat, hoc ego tolerare non possum. Tamen hac de re jam diacono nostro Constantinopolim scripsi, ut per omnes qui sub se etiam tricenos et quadragenos episcopos habent requirere debeat. Et sicubi iste usus est, ut in litaniis cum palliis ambulent, absit ut per me Ravennatis honor Ecclesiae in aliquo imminui videatur. Haec ergo omnia quae superius dixi, frater charissime, recogita; diem tuae vocationis attende; quas rationes de sarcina episcopatus redditurus es considera. Emenda illos mores notarii. Vide quid in lingua, quid in actu episcopum deceat. Esto totus purus fratribus tuis. Non aliud loquaris, et aliud in corde habeas. Nec appetas ultra videri quam es, ut possis ultra esse quam videris. Crede mihi, quando ad hunc locum veni, tantae deliberationis fui tantaeque charitatis circa fraternitatem tuam, ut si eamdem charitatem meam custodire voluisses, adhuc talem fratrem, sicque te pure diligentem, tibique omni devotione concurrentem nunquam inveneras; sed cognitis verbis ac moribus tuis, fateor, resilui. Rogo ergo, per omnipotentem Deum, emenda omnia illa quae praemisi, maxime duplicitatis vitia. Permitte me amare te, et ad praesentem et ad futuram vitam utile tibi esse poterit ut a fratribus ameris. Ad haec autem mihi non verbis, sed moribus responde. Gregorius Datiano episcopo metropolitano. Scripta dulcissimae et cordis ulnis omnibus amplectendae vestrae beatitudinis tristis accepi, laetus relegi. Quis enim in hac terra non lugeat, quae barbarorum gladiis tradita, pene jam non habet qui in ea vivant, et tamen habet quotidie qui moriantur? Sed in quantalibet tristitia, quem non vestrae epistolae in gaudium exsultationis excuterent? in quibus cum oris efficacia, cum praepollentis sapientiae ingenio mihi medullitus loquebatur, non carnis lingua, sed charitatis. Quia vero ego de fonte vestrae securitatis hauriens, ex aliquanto laetificatus sum, vos quoque, rogo, nostrae tristitiae luctum tangite, et afflictionem nostram in vobismetipsis magistra charitate pertrahite. Neque enim nostri moeroris sordes mundabitis, nisi ipsi quoque per compassionem manum vestri cordis inquinetis. Nam sordida vascula, ut inquinatione terrae careant, cum terra mundari solent; et vos si parumper ad curam nostram vestrum animum ducitis, ut nobis opitulari valeatis, quasi cum luto lutum mundatis. Sed quia hoc operando simul et orando agitis, si quid pro nobis in vobis terrena actio inquinat, statim aqua orationis lavat. Quia enim si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, compatiendo laboribus nostris ostendite quia unum sumus. Narrare enim mala quae extrinsecus et intrinsecus patior, epistolari brevitate prohibeor. Sed communis filius Sabinianus diaconus vestrae dulcissimae sanctitati curanda vulnera nostra aperiet; sed ex opere supernae gratiae subsequente salute cognoscat quia medicus est qui vulnus videt. Pueros vero episcopo similes non transmitto, nisi prius cum omnipotentis Dei et Beatitudinis vestrae solatio a terrenis implicationibus exutus ipse episcopus fuero. Quando enim me apud meipsum invenero, tunc foris mei similes videlicet deformes quaero. Data X Kal. Januarii. Gregorius Cypriano diacono. Amarissimas tuae dilectionis epistolas de domni Maximiani obitu mense Novembris suscepi. 741 Et quidem ille ad praemia desiderata pervenit, sed infelix populus Syracusanae civitatis lugendus est, qui pastorem talem diu habere non meruit. Proinde dilectio tua sollicitudinem gerat, ut in eadem Ecclesia talis debeat ad ordinandum eligi, qui post domnum Maximianum ejusdem regiminis locum non videatur immerito sortiri. Et quidem credo quod Traianum presbyterum maxima pars eligat, qui, ut dicitur, bonae mentis est; sed quantum suspicor, ad regendum locum illum idoneus non est. Tamen si melior inveniri non valet, et ipse nullis criminibus tenetur involutus, condescendi ad eum, cogente nimia necessitate, potest. Si autem mea voluntas ad hanc electionem quaeritur, tibi secreto indico quod volo, quia nullus mihi in eadem Ecclesia post domnum Maximianum tam dignus videtur quam Joannes archidiaconus Catanensis Ecclesiae. Qui si fieri potest ut eligatur, credo quod apta valde persona inveniatur. Sed ipse quoque prius de criminibus, quae impedire possunt, a te secreto requirendus est. A quibus si liber inventus fuerit, eligi jure potest. Quod si factum fuerit, etiam frater et coepiscopus noster Leo ei cessionem facere debebit, ut liber ad ordinandum possit inveniri. Haec ergo dilectioni tuae indicare curavi, tuae jam sollicitudinis intererit, ut omnia sollicite circumspicias, et ea quae sunt Deo grata disponas. Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano. Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotalem honorem provecta est, quantam Ecclesiarum pacem atque concordiam invenerit recolit. Sed quo ausu, quove tumore nescio, novum sibi cunata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire. Qua in re vehementer admiror, quia ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse velle te memini. Quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si ad eum ambitioso desiderio cucurrisses. Qui enim indignum te esse fatebaris ut episcopus dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut, despectis fratribus, episcopus appetas solus vocari. Et quidem hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagii gravia ad sanctitatem vestram scripta transmissa sunt. In quibus synodi, quae apud vos de fratris quondam et coepiscopi nostri Gregorii causa congregata est, propter nefandum elationis vocabulum, acta dissolvit, et archidiaconum, quem juxta morem ad 742 vestigia dominorum transmiserat, missarum vobiscum solemnia celebrare prohibuit. Post ejus vero obitum, cum indignus ego ad Ecclesiae regimen adductus sum, et ante per alios responsales meos, et nunc per communem filium Sabinianum diaconum alloqui fraternitatem vestram ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto, sed nudo sermone curavi. Et si emendare nolles, eum missarum solemnia cum fraternitate vestra celebrare prohibui, ut sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reverentia pulsarem, quatenus si emendari nefandus ac profanus tumor verecunde non posset, tunc ad ea debuisset quae sunt districta atque canonica perveniri. Et quia resecanda vulnera prius leni manu palpanda sunt, rogo, deprecor, et quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. Vere enim flens dico, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis deputo, quod ille meus frater nuncusque ad humilitatem reduci non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat: quod ille qui veritatem docet alios, semetipsum docere nec me quoque deprecante, consensit. Perpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris. Tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis. Atque in tantum proficis, in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Humilitatem ergo, frater charissime, totis visceribus dilige, per quam cunctorum fratrum concordia, et sanctae universalis Ecclesiae unitas valeat custodiri. Certe Paulus apostolus cum audiret quosdam dicere: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae , hanc dilacerationem corporis Domini, per quam membra ejus aliis quodammodo se capitibus sociabant, vehementissime perhorrescens exclamavit, dicens: Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis ? Si ergo ille membra dominici corporis certis extra Christum quasi capitibus, et ipsis quidem apostolis subjici partialiter evitavit, tu quid Christo universalis scilicet Ecclesiae capiti, in extremi judicii es dicturus examine, qui cuncta ejus membra tibimet conaris universalis appellatione supponere? Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui, despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum. Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super 743 altitudinem nubium, similis ero Altissimo . Quid enim fratres tui omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua inter peccata erroresque hominum quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elato praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens, sub se premere conatur, quid aliud dicit nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium? Quae cuncta ego cum flens conspicio, et occulta Dei judicia pertimesco, augentur lacrymae, gemitus se in meo corde non capiunt, quod ille vir sanctissimus domnus Joannes, tantae abstinentiae atque humilitatis, familiarium seductione linguarum ad tantam superbiam erupit, ut in appetitu perversi nominis illi esse conetur similis, qui dum superbe esse similis Deo voluit, etiam donatae similitudinis gratiam amisit; et ideo veram beatitudinem perdidit, quia falsam gloriam quaesivit. Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis Ecclesiae, Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud quam singularium sunt plebium capita? et tamen sub uno capite omnes membra. Atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiae constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit. Vestra autem sanctitas agnoscat quantum apud se tumeat, quae illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus praesumpsit, qui veraciter sanctus fuit. Nunquid non, sicut vestra fraternitas novit, per venerandum Chalcedonense concilium hujus apostolicae sedis antistites, cui Deo disponente deservio, universales oblato honore vocati sunt? Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in pontificatus gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus fratribus denegasse videretur. Sed haec scio quia vestrae sanctitati ab illis oriuntur qui vobis deceptiosa familiaritate deserviunt, contra quos peto ut vestra fraternitas solerter invigilet, nec se eorum verbis fallendum praebeat. Tanto enim majores hostes credendi sunt, quanto magis laudibus adulantur. Relinque tales; et si omnino decepturi sunt, saltem terrenorum hominum, et non sacerdotum corda decipiant. Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos . Vos autem cum Propheta dicite: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi Euge, euge . Et rursus: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Unde et bene quidam Sapiens admonet: Multi sint pacifici tui, consiliarius autem sit unus tibi de mille . Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala . 744 Antiquus enim hostis cum robustum cor irrumpere non valet, subjunctas ei infirmas personas quaerit, et quasi contra alta moenia scalis appositis ascendit . Sic Adam per subjunctam mulierem decepit. Sic beato Job cum filios occidit, infirmam mulierem reliquit , ut qui ejus cor per se minime poterat, saltem si posset per mulieris verba penetraret. Quicunque ergo juxta vos infirmi ac saeculares sunt, in sua semper suasione atque adulatione frangantur, quia inde aeternas Dei inimicitias pariunt, unde ipsi perversi amatores videntur. Certe olim clamabatur per apostolum Joannem, Filioli, novissima hora est ; secundum quod Veritas praedixit. Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terrae concutitur orbis, cum habitatoribus suis terra dehiscens solvitur. Omnia enim quae praedicta sunt fiunt. Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum ei praeparatur exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant ut ducatum praeberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum, qui exaltat cor . Hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbit terra et cinis ? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur . Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me, quia milis sum et humilis corde . Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit: ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, illusionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta igitur humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem mortis factus est parvus? Quia enim originem perditionis nostrae se praebuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster inter omnia conditus, videri supra omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens supra omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Quid ergo nos episcopi dicimus, qui honoris locum ex Redemptoris nostri humilitate suscepimus, et tamen superbiam hostis ipsius imitamur? Ecce novimus Creatorem nostrum de suae celsitudinis culmine, ut humano generi daret gloriam, descendisse, et nos de infimis creati, de fratrum minoratione gloriamur. Humiliavit se usque ad nostrum pulverem Deus, et in coelo os suum ponit, et super terram lingua pertransit pulvis humanus, et non erubescit, non metuit extolli homo 745 putredo, et filius hominis vermis . Reducamus ad animum frater charissime, hoc quod per sapientissimum Salomonem dicitur: Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante ruinam exaltabitur cor . Ubi e diverso subjungitur: Ante gloriam humiliabitur. Humiliemur ergo in mente, si ad solidam conamur venire celsitudinem. Nequaquam per elationis fumum oculi cordis obscurentur, qui quanto magis excreverit, tanto celerius evanescit. Pensemus quid nos praecepta admoneant Redemptoris nostri, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Hinc etiam per prophetam dicit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos ? Certe cum Dominus ad humilitatis viam adhuc infirmantia discipulorum corda reduceret, dixit: Si quis vult inter vos primus esse, erit omnium minimus . Qua in re aperte cognoscitur quoniam ille veraciter sublimis est, qui in suis cogitationibus humiliatur. Formidemus ergo in illorum numero ascribi, qui primas in synagogis cathedras quaerunt, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Quod contra discipulis Dominus dicit: Vos autem nolite vocari rabbi. Unus enim magister vester est; vos autem omnes fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester . Quid ergo, frater charissime, in illo terribili examine venientis judicii dicturus es, qui non solum pater, sed etiam generalis pater in mundo vocari appetis? Caveatur ergo malorum prava suggestio, fugiatur omnis instigatio scandali. Oportet quidem ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit . Ecce ex hoc nefando elationis vocabulo Ecclesia scinditur, fratrum omnium corda ad scandalum provocantur. Nunquidnam mente excidit quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris ? Scriptum vero est: Charitas non quaerit quae sua sunt . Ecce vestra fraternitas sibi arrogat etiam aliena. Rursus scriptum est: Honore invicem praevenientes . Et tu conaris eum omnibus tollere, quem tibi illicite desideras singulariter usurpare. Ubi est, frater charissime, quod scriptum est: Pacem habete cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum ? Ubi est quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur ? Considerare vos convenit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam coinquinentur multi. Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem judicia superna vigilabunt. Et nos quidem in quos talis tantaque per ausum nefarium culpa committitur, servamus quod Veritas praecepit, dicens: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus . 746 Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota Ecclesia peccatur, corripere studui, nunc per meipsum scribo. Quidquid facere humiliter debui, non omisi. Sed si in mea correptione despicior, restat ut Ecclesiam debeam adhibere. Haec itaque dicens, omnipotens Deus fraternitati vestrae indicet quanto circa vos amore constringor, quantumque in hac causa non contra vos, sed pro vobis lugeo. In qua tamen praeceptis evangelicis, institutionibus canonum, utilitatibus fratrum personam praeponere non possum, nec ejus quem multum amo. Scripta autem sanctitatis vestrae dulcissima atque suavissima de causa presbyterorum Joannis et Athanasii suscepi, de qua vobis in subsequentibus Domino adjuvante respondebo, quia sub tantis tribulationibus circumfusus barbarorum gladiis premor, ut non dico multa tractare, sed mihi respirare vix liceat. Data Kalendis Januarii, indictione 13. Gregorius Sabiniano diacono. De causa fratris nostri viri reverendissimi Joannis episcopi Constantinopolitani duas epistolas facere nolui. Sed una breviter facta est, quae utrumque habere videretur admistum, id est et rectitudinem, et blandimentum. Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi, propter voluntatem imperatoris dare studeat. Nam de subsequenti talis alia transmittetur, de qua ejus superbia non laetetur. Ad hoc enim usque pervenit, ut sub occasione Joannis presbyteri gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum οἰκουμενικὸν patriarcham nominaret. Sed spero in omnipotentem Deum quia hypocrisim illius superna majestas solvet. Miror autem quomodo dilectionem tuam fallere potuit, ut permitteres domno imperatori persuaderi quatenus ad me sua scripta de hac causa transmitteret, in quibus admoneret ut cum eo pacem habere debuissem. Qui si justitiam tenere vult, illum debuit admonere ut se a superbo vocabulo compesceret, et protinus inter nos pax fieret. Tamen qua id calliditate a praedicto fratre nostro Joanne factum sit, suspicor, minime pensasti. Idcirco enim hoc ille fecit ut audiretur domnus imperator, et ille in sua vanitate confirmatus esse videretur, aut non a me audiretur, et ejus animus contra me irritaretur. Sed nos rectam viam tenebimus, nihil in hac causa aliud nisi omnipotentem Dominum metuentes. Unde tua dilectio in nullo trepidet. Omnia quae in hoc saeculo videt alta esse contra veritatem, pro veritate despiciat, in omnipotentis Dei gratia, atque beati Petri apostoli 747 adjutorio confidat. Vocem Veritatis recolat, dicentis: Major est qui in vobis est, quam qui in mundo ; et in hac causa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. Postquam enim defendi ab inimicorum gladiis nullo modo possumus, postquam pro amore reipublicae argentum, aurum, mancipia, vestes perdidimus, nimis ignominiosum est ut per eos etiam fidem perdamus. In isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud quam fidem perdere. Unde sicut tibi jam transactis epistolis scripsi, nunquam cum eo procedere praesumas Gregorius Mauricio Augusto. Piissimus atque a Deo constitutus dominus noster, inter caeteras augustorum ponderum curas, conservandae quoque sacerdotali charitati rectitudine studii spiritalis invigilat, videlicet pie veraciterque considerans neminem posse recte terrena regere, nisi noverit divina tractare, pacemque reipublicae ex universalis Ecclesiae pace pendere. Quae enim, serenissime domine, virtus humana, quodque carnei robur brachii contra vestri Christianissimi culmen imperii irreligiosas praesumeret manus erigere, si studeret concors sacerdotum mens Redemptorem suum lingua pro vobis, atque, ut oportebat, meritis exorare? Aut quis ferocissimae gentis gladius in necem fidelium tanta crudelitate grassaretur, nisi nostra vita, qui sacerdotes nominamur, et non sumus, a pravissimis gravaretur operibus? Sed dum nos competentia nobis relinquimus, et nobis incompetentia cogitamus, peccata nostra barbaricis viribus sociamus, et culpa nostra hostium gladios exacuit, quae reipublicae vires gravat. Quid autem dicturi sumus, qui populum Dei, cui indigne praesumus, peccatorum nostrorum oneribus premimus, qui quod per linguam praedicamus per exempla destruimus, qui iniqua docemus operibus et sola voce ea quae sunt justa praetendimus? Ossa jejuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis vestibus tegitur, et elatione cordis purpuram superamus. Jacemus in cinere, et excelsa despicimus. Doctores humilium, duces superbiae, ovina facie lupinos dentes abscondimus. Sed quis horum finis est, nisi quod hominibus suademus. Deo autem manifesti sumus? Quamobrem providentissime piissimus Dominus ad compescendos bellicos motus pacem quaerit Ecclesiae, atque ad hujus compagem sacerdotum dignatur corda reducere. Quod quidem ego opto, atque, 748 quantum ad me attinet, serenissimis jussionibus obedientiam praebeo. Quia vero non causa mea, sed Dei est, et quia non solus ego, sed tota turbatur Ecclesia, quia piae leges, quia venerandae synodi, quia ipsa etiam Domini nostri Jesu Christi mandata superbi atque pompatici cujusdam sermonis inventione turbantur, piissimus Dominus locum secet vulneris, atque resistentem aegrum augustae auctoritatis vinculis constringat. Astringendo enim ista, rempublicam sublevatis; et dum talia reciditis, de regni vestri prolixitate tractatis. Cunctis enim Evangelium scientibus liquet quod voce dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo, totius Ecclesiae cura commissa est. Ipsi quippe dicitur: Petre, amas me? pasce oves meas . Ipsi dicitur: Ecce Satanas expetiit cribrare vos sicut triticum; et ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos . Ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meacm, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo . Ecce claves regni coelestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur, et vir sanctissimus consacerdos meus Joannes vocari universalis episcopus conatur. Exclamare compellor ac dicere: O tempora, o mores! Ecce cuncta in Europae partibus barbarorum juri sunt tradita, destructae urbes, eversa castra, depopulatae provinciae, nullus terram cultor inhabitat, saeviunt et dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum, et tamen sacerdotes, qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur. Nunquid ego hac in re, piissime domine, propriam causam defendo? Nunquid specialem injuriam vindico? causam omnipotentis Dei, causam universalis Ecclesiae? Quis est iste, qui contra statuta evangelica, contra canonum decreta, novum sibi usurpare nomen praesumit? Utinam vel sine aliorum imminutione unus sit, qui vocari appetit universalis. Et certe multos Constantinopolitanae Ecclesiae in haereseos voraginem incidisse novimus sacerdotes, et non solum haereticos, sed etiam haeresiarchas factos. Inde quippe Nestorius, qui Mediatorem Dei et hominum Jesum Christum duas esse personas existimans, quia Deum fieri hominem potuisse non credidit, usque ad Judaicam perfidiam erupit. Inde Macedonius, qui consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum Deum esse denegavit. Si igitur illud nomen in ea Ecclesia sibi quisquam arripit, quod apud bonorum 749 omnium judicium fecit; universa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is qui appellatur universalis cadit. Sed absit a cordibus Christianis nomen istud blasphemiae, in quo omnium sacerdotum honor adimitur, dum ab uno sibi dementer arrogatur. Certe pro beati Petri apostolorum principis honore, per venerandam Chalcedonensem synodum Romano pontifici oblatum est. Sed nullus eorum unquam hoc singularitatis nomine uti consensit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quid est ergo quod nos hujus vocabuli gloriam et oblatam non quaerimus, et alter sibi hanc arripere et non oblatam praesumit? Ille ergo magis est piissimorum dominorum praeceptione flectendus, qui praeceptis canonicis obedientiam praebere contemnit. Ille coercendus est, qui sanctae universali Ecclesiae injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque imperii vestri se per privatum vocabulum superponit. Ecce omnes hac de re scandalum patimur. Ad vitam ergo rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt. Nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit. Quid autem nuper in hac urbe ex hujus auditu vocabuli gestum sit, Sabiniano diacono ac responsali meo subtilius indicavi. Cogitet ergo dominorum pietas de me proprio suo, quem specialiter prae caeteris semper fovit atque continuit, qui et vobis obedientiam praebere desidero et tamen de mea negligentia reperiri reus in superno tremendoque judicio pertimesco; ac secundum petitionem praedicti Sabiniani diaconi, aut piissimus dominus ipsum dignetur judicare negotium, aut saepe nominatum virum, ut ab hac tandem intentione cesset, inflectere. Si ergo judicio pietatis vestrae justissimo, vel clementibus jussionibus cesserit, omnipotenti Deo gratias referimus, atque de concessa per vos omni Ecclesiae pace gaudemus. Sin autem in eadem diutius contentione perstiterit, hac de re jam Veritatis sententiam certam tenemus, quae ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur . Et rursus scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor . Ego autem dominorum jussionibus obedientiam praebens, praedicto consacerdoti meo 750 et dulciter scripsi, et humiliter ut ab hac inanis gloriae appetitione sese emendet admonui. Si igitur me audire voluerit, habet devotum fratrem. Si vero in superbia persistit, jam quid sequatur aspicio, quia illum sibi adversarium invenit, de quo scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Gregorius Constantinae Augustae. Omnipotens Deus, qui pietatis vestrae cor suae dextera majestatis tenet, et nos ex vobis protegit, et vobis pro temporalibus actibus aeternae praemia remunerationis parat. Nam Sabiniano diacono responsali meo scribente cognovi in causis beati Petri apostolorum principis contra quosdam superbe humiles et ficte blandos quanta se justitia vestra serenitas impendat. Et in Redemptoris nostri largitate confido, quia bonum hoc in serenissimo Domino et piissimis filiis, in coelesti quoque patria retributionem recipietis. Nec dubium est peccatorum vinculis solutos aeterna vos bona recipere, qui in causis ejus Ecclesiae ipsum vobis cui potestas ligandi et solvendi data est debitorem fecistis. Unde adhuc peto ut nullius praevalere contra veritatem hypocrisim permittatis, quia sunt quidam qui juxta egregii praedicatoris vocem per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, qui veste quidem despecti sunt, sed corde tument. Et quasi in hoc mundo cuncta despiciunt, sed tamen ea quae mundi sunt cuncta simul adipisci quaerunt. Qui indignos se omnibus hominibus fatentur, sed privatis vocabulis contenti esse non possunt, quia illud appetunt unde omnibus digniores esse videantur. Vestra itaque pietas, quam omnipotens Deus cum serenissimo domino universo mundo praeesse constituit, illi per favorem justitiae famulatum suum reddat a quo jus tantae potestatis accepit, ut quanto verius in exsecutione veritatis auctori omnium servit, tanto securius commisso sibi mundo dominetur. Praeterea indico quia piissimi domini scripta suscepi, ut fratri et consacerdoti meo Joanni 751 debeam esse pacificus. Et quidem sic religiosum dominum decuit ut ista praeciperet sacerdotibus. Sed cum se nova praesumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctae memoriae decessoris mei tempore ascribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi, sede contradicente apostolica, soluta sint, triste mihi aliquid serenissimus dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed magis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum humilitatis atque rectitudinis veritatem defendo. Qua in re a praedicto fratre et consacerdote meo contra evangelicam sententiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes Ecclesias, contraque statuta canonum agitur. Sed est omnipotens Dominus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum . Et quidem saepe praefatus sanctissimus frater serenissimo domino multa suadere conatur, sed bene novi quia tantae illae orationes ejus et lacrymae nil ei a quoquam contra rationem aut animam suam subripi permittunt. Triste tamen valde est ut patienter feratur quatenus, despectis omnibus, praedictus frater et coepiscopus meus solus conetur appellari episcopus. Sed in hac ejus superbia quid aliud nisi propinqua jam Antichristi esse tempora designatur? Quia illum videlicet imitatur, qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, et ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo . Unde per omnipotentem Dominum rogo ne pietatis vestrae tempora permittatis unius hominis elatione maculari, neque tam perverso vocabulo ullum quoquo modo praebeatis assensum, atque hac in causa nequaquam me pietas vestra despiciat, quia etsi peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo ut sicut parentes priores vestri principes, sancti Petri apostoli gratiam quaesierunt, ita vos quoque et hanc vobis quaerere et conservare curetis, et propter peccata nostra, qui ei indigne servimus, ejus apud vos honor nullatenus minuatur, qui et modo vobis adjutor esse in omnibus, et postmodum vestra valeat peccata dimittere. Viginti autem jam et septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Langobardorum gladios vivimus. Quibus quam multa hac ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt. Sed breviter indico, quia sicut in Ravennae partibus dominorum pietas apud primum exercitum Italiae saccellarium habet qui causis supervenientibus quotidianas expensas faciat, ita et in hac urbe in causis talibus eorum sacceliarius ego sum. Et tamen haec Ecclesia, quae uno eodemque tempore clericis, monasteriis, pauperibus, populo, atque insuper Langobardis tam multa indesinenter expendit, 752 ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum premitur afflictione, quae de hac unius hominis superbia multum gemunt, etsi nihil dicere praesumunt. Salonitanae vero civitatis episcopus me ac responsali meo nesciente ordinatus est, et facta res est quae sub nullis anterioribus principibus evenit. Quod ego audiens, ad eumdem praevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solemnia celebrare nullo modo praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem si hoc fieri ipsi jussissent quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. Et contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam saecularium hominum, quibus, denudata sua Ecclesia, praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere praesumit, atque ad me venire secundum jussionem dominorum noluit. Ego autem praeceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum praetermittere praesumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuisset ordinatus. Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita praeterire non possum. Sed opto, et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo de his quae dicta sunt valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente jussione praecepit ut cum venientem cum honore suscipiam. Et valde grave est ut vir de quo tanta et talia nuntiantur, cum ante requiri et discuti debeat, honoretur. Et si episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad saeculares judices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto; et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo. In omnipotenti autem Domino confido, quia longam piissimis dominis vitam tribuet, et nobis sub manu vestra non secundum peccata nostra, sed secundum gratiae suae dona disponet. Haec ergo tranquillissimae dominae suggero, quia integerrima serenitatis ejus conscientia quanto moveatur zelo rectitudinis atque justitiae non ignoro. Gregorius nobilibus Syracusanis. Laudis vestrae testimonium quam direxistis gerit epistola, quod electionis vos onera sapienter declinasse significat. Et quoniam nostro hoc arbitrio commisistis, ac multa bona de venerandae memoriae quondam Maximiano episcopo 753 referentes talem vobis ordinari deposcitis, vos quidem sicut decet fideles filios facitis, quia haec de digno sollicitoque patre testamini, et obtrectantibus aliis bona ipsius etiam post obitum non tacetis. Unde oramus omnipotentem Dominum, ut et vobis pro sinceritatis vestrae voluntate retribuat, et obloquentibus clementer ignoscat. Hoc tamen sciat magnitudo vestra, quia civitati illi quem dare Maximiano reverendissimo similem non habemus. Sed quia a clero et plebe Ecclesiae Syracusanae Agatho, ab aliquibus autem alter eligitur, hunc qui a clero et plebe electus est ad nos iterum venire necesse est, ut utrisque cominus constitutis, ille qui Deo placuerit, et utilior visus fuerit, ordinetur. Nam desiderii nostri est talem illic cum Christi gratia ordinari pontificem, qui bonorum supradicti episcopi cujus vos actionibus testimonium perhibetis in omnibus debeat, Deo adjutore, imitator existere. Gregorius Castorio notario. Nimis nos Joannis fratris et coepiscopi nostri mors cognita contristavit, maxime quod civitas illa hoc tempore amisit pastoralis curae solatium. Quia igitur plurimae utilitates exposcunt ut Ecclesiae ipsi sacerdos sine mora, Christo auctore, debeat ordinari, ideoque experientiae tuae praecipimus quatenus clerum et populum omni instantia studeat adhortari, ut consecrandum sibi non differant eligere sacerdotem. Quos tamen et prae omnibus admonere te volumus, ut in generali causa utilitates proprias non attendant. Nulla ergo sit in hac electione venalitas, ne dum praemia appetunt, discretionem electionis amittant, et illum dignum ad hoc esse arbitrentur officium, qui non meritis, sed datione placuerit. Specialiter enim et absolute cognoscant quia non solum indignus est sacerdotio, sed et aliis profecto erit culpis obnoxius, quisquis Dei donum pretii praesumpserit venalitate mercari. Non itaque largus praemiis, sed dignus meritis eligatur. Nam et electum et eligentes poena respiciet, si sacerdotii sinceritatem mente sacrilega violare tentaverint. Sive autem unus, sive duo electi fuerint, quinque de prioribus presbyteris et quinque de praecedentibus simul venire ad nos per omnia commoneto. De clericis vero, praeter eos qui venire deliberant, si quos alios praesentes esse necessarios aestimas, ad nos sine mora transmitte, ut 754 ad ordinandam Ecclesiam, nec excusatio, nec aliqua possit provenire dilatio. Gregorius Romano exarcho Italiae. Apud excellentiam vestram pravorum audacia correptionis debet aculeos magis quam defensionis invenire solatium. Nam satis grave est si illic habere pravam contingat actionem refugium, unde disciplinae decet prodire censuram. Pervenit itaque ad nos Speciosum quemdam presbyterum, qui causa poscente in monasterium a Joanne fratre et coepiscopo nostro fuerat deputatus, contra sui pastoris exinde voluntatem exiisse, et, ecclesiasticae contitutionis vigore despecto, ante dicto episcopo, vestra fretum tuitione, resistere. Quod quia excellentiae vestrae sine dubio pulsat invidiam, necesse est ut ab ejus vos, habita discretione, debeatis tuitione suspendere, ne si nominis vestri occasione pastori suo inobediens vel contumax fuerit ad tempus, et vestros contra vos judices defensare, atque excellentiam vestram hac ex re cogatur offendere, et nos pariter de vestra discordia contristare. Comperimus praeterea, quod dici nefas est, quasdam mulieres, quae nunc usque in religioso atque monachico habitu permanserunt, suam vestem et suam velaturam deponere, et conjugibus, quod sine gravi referre non possumus dolore, sociari. Sed hoc quidem ut dicere vel attentare praesumant, favoris vestri patrocinio fulciri dicuntur, quod nos credere perversitatis ipsius acerbitas non permittit. Petimus ergo ut in tanto vos peccato miscere nullatenus debeatis. Nam hujusmodi iniquitatem impunitam propter Deum nullo modo patimur remanere. Unde iterum quaesumus ut excellentia vestra in talium se causarum defensione non misceat, ne et Deus suam defendat injuriam, et inter nos aliorum pariat culpa discordiam. Mense Februario, indictione 13. Gregorius Severo Ficulino episcopo. Obitum Joannis antistitis directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae 755 Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur Ecclesiae, etc. Secundum morem. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Ravennae. Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit visitationem destitutae Ecclesiae fratri et coepiscopo nostro Severo Ficulino solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, etc. Secundum morem. Gregorius Cypriano diacono. Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam jam credimus cognovisse. Sed quia ipse testamentum dicitur condidisse, subtiliter, ne quid de rebus Ecclesiae suae consumpsisset, te oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age ut res ipsae ab eo cujus interest modis omnibus reparentur. Clerum vero et populum loci ipsius admonere te convenit, ut, omni dilatione postposita, eligant qui sibi, revelante Deo, debeat episcopus ordinari. Gregorius Castorio diacono. Quaedam ad nos de Pisaurensi episcopo pervenerunt, quae indiscussa nullo modo sunt 756 relinquenda. Propterea experientiae tuae praecipimus ut de vita et actibus ipsius subtili indagatione studeat perscrutari. Et si quid fortasse repererit quod sacerdotii, quod absit, integritatem valeat maculare, ad nos eum cum scriptis tuis de his quae in veritate cognoveris omnimodo sub competenti cautela transmitte, ut informati, Deo revelante, subtilius de veritate, quid fieri debeat pertractemus. Non solum autem de eo, sed et de aliorum quoque sacerdotum te vita convenit esse sollicitum. Et si de quolibet sinistrum quidpiam sentire potueris, nobis renuntiare festina, ut actuum pravitas salubriter cum Dei solatio debeat emendari. Pervenit quoque ad nos Adeodatum quemdam civem Pisaurensem, filio atque vernaculo suo haeredibus institutis, Thomam deputasse tutorem, hanc conditionem adjiciens, ut si forte, haeredes ipsius in pupillari aetate de hac vita transirent, omnis ejus substantia per manus ante dicti tutoris debuisset pauperibus erogari. Sed obitis qui haeredes fuerunt instituti, ne defuncti possit voluntas impleri, suprascriptus tutor a quibusdam dicitur impediri. Propterea, si sicut edocti sumus ita esse in veritate compereris, curae atque sollicitudinis tuae sit ante dictum tutorem rationabiliter tueri, atque defendere, ut quaeque sibi injuncta sunt valeat effectui mancipare. Sed quoniam dicitur eumdem tutorem velle aliquid in diaconia quae ibidem constituta est emere, summopere ei solatiari festina, ut ea quae mercedis intuitu piis causis relicta sunt te concurrente sine cujusquam possint impedimento compleri. Valerianum vero monachum, quem emendatum in monasterio beati Joannis in Classe posito tradidisti, in eodem eum monasterio sine dubio volumus permanere. Praeterea ne quam necessitatem in expensis tua experientia patiatur, de reditibus sanctae Romanae Ecclesiae, qui illic te providente aggregati sunt, omnes expensas tuas te facere volumus. Et si quid superfuerit, nobis cum veneris defer. Gregorius Vincomalo defensori. Ecclesiasticae utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, officium Ecclesiae defensorum accipias, ut 757 quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis injunctum fuerit, incorrupte et vivaciter exsequaris, usurus hoc privilegio quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis fuerint injuncta complendis operam tuam fidelis exhibeas, redditurus de actibus tuis sub Dei nostri judicio rationem. Hanc autem epistolam Paterio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus. Mense Martio, indictione 13. Gregorius Mauricio Augusto. Dominorum pietas, quae suos consuevit misericorditer famulos continere, ita benigna hic subventione resplenduit, ut cunctorum debilium inopia largitatis ejus sit consolatione sublevata. Pro qua re lacrymabili prece omnes deposcimus ut omnipotens Deus qui clementiae vestrae ad hoc corda compunxit, incolume in amoris sui constantia dominorum servet imperium, ut victorias eorum in cunctis gentibus auxilio suae majestatis extendat. Triginta itaque libras auri, quas confamulus meus Busa detulit Scribo, sacerdotibus, egenisque, et aliis fideliter erogavit. Et quia quaedam in hanc urbem sanctimoniales feminae ex diversis provinciis venerunt, post captivitatem fugientes, ex quibus, quantum locorum possibilitas recipit, aliquae in monasteriis datae sunt, quae vero in eis minime capi potuerunt, singulariter degentes inopem vitam ducunt, placuit ut hoc quod caecis, truncis, aliisque debilibus superesse posset, eis erogari debuisset, dummodo non solum dominorum misericordiam indigentes indigenae, sed advenientes etiam peregrini susciperent. Unde actum est ut simul omnes pro vita dominorum concorditer orarent, quatenus omnipotens Deus longa vobis et quieta tempora tribuat, et pietatis vestrae felicissimam sobolem diu in Romana republica florere concedat. Rogae quoque militum ita per praedictum 758 confamulum meum Scribonem, praesente quoque glorioso Casto magistro militum, factae sunt, ut dona dominorum cuncti sub disciplina debita gratias agendo susciperent, et hoc quod eis prius dominari consueverat, omne murmur averterent. Gregorius conductoribus massarum per Galliam. Quamvis inter medias sitis turbas gentium constituti, tamen ratio nos ipsa suspicari compellit multum vos ab aliis bona actione distare. Sicut enim appellatio sancti Petri apostolorum principis familiam Ecclesiae tantae multitudini clariorem demonstrat, ita debetis caeteros morum claritate praecedere, atque eos quibus praeestis, ut bene agant, ut agnoscant cui serviunt, assidue commonere, ut a rapinis gentium atque pravitatibus abstineant, et familia Ecclesiae non solum nomine, sed et meritis honoretur. Nos autem de vobis cognoscite studiosissime cogitare. Disposuimus enim hominem nostrum, qui vos possit tueri et regere, cum litteris commendatitiis ad excellentissimum regem, Christo auxiliante, transmittere. Sed viam tempus hiemis impedivit. Viro ergo glorioso Arigio patricio vos praevidimus commendandos, cui interim summa cum benignitate atque obedientia, sicut beati Petri famulos decet, obedire studete, atque ea quae pro ecclesiastica utilitate vobis praecipiuntur implete. Visum autem nobis est ut consuetudinaria excepta ejus utilitate debeatis inferre. Pensiones vero fideliter cum omni collectae diligentia apud unumquemque vestrum, quem communi consensu elegeritis, rejaceant; a quo cum venerit is quem a latere nostro transmiserimus, eas possit accipere. Non enim sumus dubii quod per eum qui vobis visus fuerit possint fideliter conservari. Ita ergo in omnibus irreprehensibiles atque obedientes existite, quatenus 759 veniens ad vos is qui patrimonium ipsum recturus est, sciat quemadmodum unicuique vestrum pro sua debeat strenuitate rependere. Gregorius Cypriano diacono. Vir sanctissimus Maximianus, coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit. Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, maleficio quod vulgo canterma dicitur, quosdam didicit maculatos. Quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit in custodia retinendos. Sed quia, peccatis nostris facientibus, morte praeventus, crimen ipsum ulcisci non valuit, necesse est ut dilectio tua cum omni hoc subtilitate indagare festinet, atque in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare qualiter secundum leges suprascriptum episcopum zelo correptionis ac justitiae in hac ultione propter Deum novit potuisse, si viveret, commoveri. Omni ergo virtute omnique instantia tua dilectio in hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignam inflictis ultionibus exhibere, ut impleas quod scriptum est: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ? Si ergo hoc zelo dilectio tua accenditur in eorum qui Deum dereliquerunt et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur. Quod si recte illic exsequi non valet, nobis qui tales sunt transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit unde illic possunt absque difficultate convinci. Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atque fortis correctio provenire. Virum autem gloriosum domnum Libertinum praetorem in tali loco per contemplationem omnipotentis Dei adjutorem te habere confido. In hac tamen causa mitescere 760 minime debuisti, etiamsi tibi quilibet saecularis judex adversarius potuisset existere. Possessiones praeterea Archelai medici dilectio tua rationabiliter tueatur, ut ab aliquibus injuste eum minime gravari permittat. Gregorius Gaudentio episcopo Nolano. Qui ecclesiasticis famulantur obsequiis, ecclesiastica, ut possibilitas exigit, debent adipisci subsidia. Proinde fraternitatem tuam praesentibus hortamur affatibus ut clericis Capuanae Ecclesiae, qui in civitate Neapolitana consistunt, quartam in presbyterium eorum de hoc quod ante dictae Ecclesiae singulis annis accesserit juxta antiquam consuetudinem distribuere secundum personarum studeat qualitatem, quatenus aliquod stipendiorum habentes solatium, ministerium officiumque suum circa eamdem Ecclesiam devotiori mente provocentur impendere. Praeterea decem solidos, quos Rustico archidiacono suo Fuscus quondam episcopus suprascriptae Ecclesiae abstulit, fraternitas tua omni cessante ambiguitate restituat, quia in tantam dicitur eum pauperiem pervenisse, ut conferendum illi potius esset quam aliquid ab eo auferendum. Durum enim est et procul a sacerdotis officio et personam positam sub necessitate negligere, et studio congregandi indecenter inhiare pecuniis. Gregorius Cypriano diacono. Benenatus frater et coepiscopus noster Ciceronem quemdam monachum, qui pro suis excessibus a dilectissimo filio nostro diacono 761 Petro, tunc autem subdiacono et rectore patrimonii nostri, est in poenitentia deputatus, juris Ecclesiae suae famulum esse perhibet, eumque sibi cum rebus suis postulat debere restitui. Necesse est ergo ut dilectio tua studiose perquirat. Et si ita verum esse constiterit, suprascriptum Ciceronem cum rebus suis, quae apud Fantinum defensorem dicuntur esse depositae, dominio Misenatis Ecclesiae sine aliqua dilatione restitue, ut postquam a monachica conversatione culpae lapsu se abripuit, jugum dominii, quod evadere in conversatione permanens poterat, recognoscat. Mense Maio, indictione 13. Gregorius Cypriano diacono. Pervenit ad nos, insinuante Theodosio abbate monasterii sancti Martini, tres se illic in Sicilia monachos, quos pro utilitate monasterii sui transmiserat, retinuisse, et petiit a nobis ut cum tuo eos solatio in suum debeat monasterium revocare. Dilectio ergo tua, quae nos hujusmodi causas zelari valde ferventerque cognovit, eos sollicita faciat indagatione perquiri, et inventos ad suprascriptum abbatem, cui contumaces exstiterunt, sub competenti cautela atque districtione transmitti. Esto itaque sollicitus ne regularis districtio, vel dilatione aliqua, vel deputatorum remissione laedatur. Praesentium vero portitoribus, qui pro agendis ejusdem monasterii utilitatibus a supradicto Theodosio abbate noscuntur esse transmissi, in omnibus te instanter volumus praebere solatia, quatenus, te concurrente, rationabiliter quae sibi injuncta sunt valeant explicare. Mancipia autem ejusdem monasterii, quae praedictus abbas ab hominibus Ecclesiae nostrae indebite perhibet detineri, necesse est te modis omnibus perscrutari. Et si ita repereris, sine aliqua ea facito dilatione restitui. Gregorius Severo scholastico exarchi. Qui assistunt judicibus, et sinceris erga eos dilectionibus obstringuntur, illa eis suadere 762 debent atque suggerere, quae et animam salvent, et opinioni non derogent. Proinde quoniam novimus quanta fidei sinceritate excellentissimum exarchum diligatis, idcirco magnitudini vestrae quae acta sunt indicare curavimus, ut haec cognoscentes, ad consentiendum eum rationabiliter provocetis. Scitote autem quia Agilulphus Langobardorum rex generalem pacem facere non recusat, si tamen ei domnus Patricius judicium esse voluerit. Nam multa sibi in locis suis intra pacis terminum queritur esse commissa. Et quoniam sibi, si ratio judicandum invenerit, satisfieri postulat, et ipse quoque se satisfacturum modis omnibus pollicetur, si quid a partibus suis constiterit in pace esse commissum. Quia ergo rationi non ambigitur convenire quod petit, oportet esse judicium, ut si qua ab utraque parte mala facta sunt, componantur, dummodo generalis pax valeat Deo protegente firmari; nam qualiter sit nobis omnibus necessaria, bene nostis. Sapienter itaque sicut consuevistis agite, ut excellentissimus exarchus ad hoc sine mora debeat consentire, ne per eum pax renui, quod non expedit, videatur. Si enim consentire noluerit, nobiscum quidem specialem pacem facere repromittit, sed scimus quia et diversae insulae et loca sunt alia procul dubio peritura. Haec autem consideret, et pacem habere festinet, quatenus in hac saltem dilatione et nos quietem possimus habere ad modicum, et reipublicae resistendi vires, adjuvante Domino, melius reparentur. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Theodosius, abbas monasterii sancti Martini, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini, ex ejus voluntate, decessorem suum Andream abbatem monasterium in quo monachi habitare debeant construxisse. Et quia id in honorem beati Petri apostolorum principis, et sancti archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandam, quatenus ad praedictum locum, cum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae tuae in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda 763 missarum, ita ut in eodem monasterio nec fraternitas tua, nec presbyteri, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferant; aut si quid illic pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi existiment vindicari, cum monachis in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid a fidelibus offerri contigerit. Gregorius Eliae presbytero et abbati Isauriae. Dulcissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, in quibus mihi satisfecistis, ut contristari non debeam quod secundum meum desiderium ad beati Petri apostolorum principis limina non venistis. Et ego quidem omnino vos videre volui; sed si molestia corporis aut aetatis impedimento fuit, hoc mihi sufficit, ut ubicunque tua sanctitas fuerit, pro me sollicite oret, quia etsi locis corpore dividimur, charitate semper indisjuncti sumus. Evangelia autem sicut mandastis transmisimus. Filium vero vestrum Epiphanium mandastis , ut ad sacrum ordinem provehere deberemus, vobisque retransmittere. Sed in uno vos audivimus, in altero autem minime audire potuimus. Diaconus quidem factus est; sed quisquis semel in hac Ecclesia ordinem sacrum acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet. Si ergo vos videre non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco. Solidos autem vobis voluistis pro necessitatibus cellae quinquaginta transmitti, quos multum esse aestimantes, ex eis nobis decem donastis, ut quadraginta mitteremus. Sed ne forsitan vel hoc grave esset, adhuc alios nobis ex eis estis dignati largiri. Sed quia vos valde in continentia nostra benignos invenimus, eidem benignitati vice simili respondemus. Quinquaginta transmisimus, et ne forsitan minus essent, alios decem superaddidimus. Ne vero et hac adhuc minus esset, alios duodecim jungi fecimus. In hoc autem cognoscimus charitatem vestram, quia de nobis ita praesumitis, sicut vos praesumere debetis. Sed per omnipotentem Dominum rogo, ut assiduas preces pro me facias, quatenus a peccatis quibus obligatus sum, et tribulationibus quibus premor, citius absolvar, et patriae coelestis gaudiis perfruar. Hoc autem quod pro me qualiter oratis in epistolis vestris 764 indicastis, cognoscite quia valde me relevavit. Sed jam post petitionem meam amplius facite, quam etiam me non petente fecistis. Praefatum vero dilectissimum filium meum Epiphanium diaconum, quia huic Ecclesiae diaconatu interveniente ligavimus, sanctitatem tuam non debet contristare, quod sancto Petro apostolorum principi, quia per temetipsum corpore non vales, ei per filium tuum ipse deservias, et lucro coelestis remunerationis perfruaris. Sancta autem Trinitas te sua protectione custodiat, et in praesentis vitae eremo a subsequentibus atque obviantibus hostibus tegat, ut et si qua sunt vestra praeterita peccata relaxet, et ea quae adhuc ante faciem veniunt a vobis manu suae pietatis amoveat. Ipsa te ducat, et ipsa perducat, atque in aeterno gaudio ipsa suscipiat. Det tibi ad electorum sortem pertingere, et pro me peccatore, ut absolvi merear, orare. Mense Junio, indictione 13. Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno. Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis ; quia magnus ille fluvius, qui quondam arentia Antiochiae sava reliquerat, tandem ad proprium alveum reversus, et subjectas juxta positas valles rigat, ut et unum tricesimum, et aliud sexagesimum, aliud vero centesimum fructum ferat. Jam nunc dubium non est multos in ejus vallibus animarum flores excrescere, eosque ad maturos usque fructus per linguae vestrae fluenta pervenire. Unde omnipotenti Deo debitam laudem cordis atque oris vocibus ex omnibus medullis reddimus, et in vestra beatitudine non vobis tantummodo, sed omnibus qui vobis subjacent congaudemus. Suscepi vero epistolas dulcissimae mihi atque suavissimae sanctitatis vestrae, ipsum, ut ita dicam, laborem sudantes. Et quidem scio quod post illa quietis culmina, in quibus secreta coelestia cordis tangebas manu, grave valde sit exteriora tolerare. Sed memento quia apostolicam sedem regis, et dolorem citius temperas, quoniam omnibus omnia factus es. In libris Regum, sicut perfecta vestra sanctitas novit, quidam describitur qui utraque manu pro dextera utebatur . In qua re ego de dulcissimo atque sanctissimo dudum patrono domno meo 765 Anastasio dubius non sum, quia dum terrena opera ad coelestem utilitatem pertrahit, in usum dextrae vertit sinistram, ut et coelestis intentio opus suum videlicet dextra peragat, et cura temporalium dum ad justitiae utilitatem ducitur, ad fortitudinem dextrae sinistra permutetur. Et quidem haec esse sine gravi labore et taedio nequaquam possunt. Sed recordemur labores praecedentium, et dura non erunt quae toleramus. Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei . Et supra modum gravati sumus, supra etiam virtutem, ita ut et nos taederet etiam vivere. Sed et ipsi in nobis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis . Et tamen non sunt condignae passiones hujus temporis ad supervenientem gloriam, quae revelabitur in nobis . Quomodo igitur sine labore transire possumus aestum hujus saeculi, nos infirmae oves, in quo graviter sudasse novimus et arietes? Quantas vero in hac terra tribulationes de Langobardorum gladiis, de iniquitatibus judicum, de insolentia atque importunitate causarum, de cura subjectorum, de molestia etiam corporis patior, explere nec calamo nec lingua sufficio. De quibus et si qua breviter possum loqui, dubito, ne vestrae sanctissimae charitati, dum de suis tribulationibus affligitur, etiam meas augeam. Sed omnipotens Deus, et suae largitate pietatis sanctissimae vestrae beatitudinis mentem omni consolatione repleat, et indignum me aliquando ab his quae patior malis quiescere pro vestra intercessione concedat. Amen. Gratia. Quae videlicet verba de scriptis vestris accepta idcirco in meis epistolis pono, ut de sancto Ignatio vestra beatitudo cognoscat, quia non solum vester est, sed etiam noster. Sicut enim magistrum ejus apostolorum principem habemus communem, ita quoque ejusdem principis discipulum nullus nostrum habeat privatum. Benedictionem autem vestram qua debuimus mente suscepimus, bene redolentem, bene sapientem. Et omnipotenti Deo gratias agimus, quia et odora sunt et sapora quae agitis, quae dicitis, quae datis. De vita igitur vestra dicamus pariter, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Gregorius Mauricio Augusto. In serenissimis jussionibus suis dominorum pietas, dum me de quibusdam redarguere studuit, parcendo mihi minime pepercit. Nam in eis urbane simplicitatis vocabulo me fatuum appellat. 766 In Scriptura etenim sacra cum in bona intelligentia ponitur simplicitas, vigilanter saepe prudentiae atque rectitudini sociatur. Unde etiam de beato Job scriptum est: Erat vir simplex et rectus . Et beatus Paulus apostolus admonet, dicens: Estote simplices in malo, et prudentes in bono . Et per semetipsam admonet Veritas, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Esse valde inutile indicans, si aut simplicitati prudentia, aut prudentiae simplicitas desit. Ut ergo servos suos ad cuncta eruditos efficeret, esse eos et simplices sicut columbas, et prudentes ut serpentes voluit, quatenus in eis et serpentis astutia columbae simplicitatem acueret, et columbae simplicitas serpentis astutiam temperaret. Ego igitur, qui in serenissimis dominorum jussionibus, ab Ariulphi astutia deceptus, non adjuncta prudentia simplex denuntior, constat procul dubio quia fatuus appellor, quod ita esse ego quoque ipse confiteor. Nam si hoc vestra pietas taceat, causae clamant. Ego enim si fatuus non fuissem, ad ista toleranda quae inter Langobardorum gladios hoc in loco patior minime venissem. In ea autem re quam de Ariulpho perhibui, quia toto corde venire ad rempublicam paratus fuit, dum mihi non creditur, etiam mentitus esse reprehendor. Sed etsi sacerdos non sum, scio gravem esse hanc injuriam sacerdoti, ut veritati serviens, fallax credatur. Et dudum novi quoniam Nordulpho plus est creditum quam mihi, Leoni amplius quam mihi, et nunc eis qui esse ad medium videntur plus quam meis assertionibus credulitas impenditur. Et quidem si terrae meae captivitas per quotidiana momenta non excresceret, de despectione mea atque irrisione laetus tacerem. Sed et hoc me vehementer affligit, quia ego unde crimen falsitatis tolero, inde Italia quotidie ducitur sub Langobardorum jugo captiva. Dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt. Hoc tamen piissimo domino suggero, ut de me mala omnia quaelibet existimet, de utilitate vero reipublicae et causa ereptionis Italiae non quibuslibet facile pias aures praebeat, sed plus rebus quam verbis credat. Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysen de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos , id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes , scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est . Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos ipse etiam appellat Deus? 767 Ecclesiastica quoque testatur historia, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, sed eosdem qui accusati fuerant episcopos convocans, in eorum conspectu libellos quos acceperat incendit, dicens: Vos dii estis, a vero Deo constituti. Ite, et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non est ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid ergo mirum si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praediximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt qui diis ligneis et lapideis serviebant? Haec ergo pietati dominorum non pro me, sed pro cunctis sacerdotibus suggero. Ego enim homo peccator sum. Et quia omnipotenti Deo incessanter quotidie delinquo, aliquod mihi apud tremendum examen illius esse remedium suspicor, si incessantibus quotidie plagis ferior. Et credo quia eumdem omnipotentem Dominum tanto vobis amplius placatis, quanto me ei male servientem districtius affligitis. Multas enim jam plagas acceperam, et supervenientibus dominorum jussionibus, inveni consolationes quas non sperabam. Si enim possum, has celeriter plagas enumero. Primum quod mihi pax subducta est, quam cum Langobardis in Tuscia positis sine ullo reipublicae dispendio feceram. Deinde corrupta pace, de Romana civitate milites ablati sunt. Et quidem alii ab hostibus occisi, alii vero Narniis et Perusii positi; et ut Perusium teneretur, Roma relicta est. Post hoc plaga gravior fuit adventus Agilulphi, ita ut oculis meis cernerem Romanos more canum in collis funibus ligatos, qui ad Franciam ducebantur venales. Et quia nos qui intra civitatem fuimus, Deo protegente, manus ejus evasimus, quaesitum est unde culpabiles esse videremur, videlicet cur frumenta defuerint, quae in hac urbe diu multa servari nullatenus possunt, sicut in alia suggestione plenius indicavi. Et quidem de memetipso in nullo turbatus sum, quia teste conscientia fateor, adversa quaelibet pati paratus sum, dummodo haec omnia cum salute duntaxat meae animae evadam. Sed de gloriosis viris Gregorio praefecto et Castorio magistro militum non mediocriter sum afflictus, qui et omnia quae potuerunt fieri nullo modo facere neglexerunt, et labores vigiliarum et custodiae civitatis in eadem obsessione vehementissimos pertulerunt, et post haec omnia gravi dominorum indignatione percussi sunt. De quibus patenter 768 intelligo quia eos non sua acta, sed mea persona gravat. Cum qua, quia pariter in tribulatione laboraverant, post laborem pariter tribulantur. Quod autem dominorum pietas illud mihi pavendum et terribile omnipotentis Dei judicium intentat, rogo per eumdem omnipotentem Dominum ne hoc ulterius quidem faciat. Nam adhuc nescimus quis ibi qualis sit. Et Paulus egregius praedicator ait: Nolite judicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium . Hoc tamen breviter dico, quoniam indignus et peccator plus de venientis Jesu misericordia quam de vestrae pietatis justitia praesumo. Et sunt multa quae de judicio illius homines ignorant, quia fortasse quae vos laudatis, ille reprehendet; et quae vos reprehenditis, ille laudabit. Inter haec ergo omnia incerta, ad solas lacrymas redeo, petens ut idem omnipotens Deus piissimum Dominum nostrum et sua hic manu regat, et in illo terribili judicio liberum ab omnibus delictis inveniat. Et me ita placere, si necesse est, hominibus faciat, ut aeternam ejus gratiam non offendam. Gregorius Constantinae Augustae. Cum serenissimam Dominam sciam de coelesti patria atque animae suae vita cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Domini sunt suggerenda siluero. Dum in Sardinia insula multos esse gentilium cognovissem, eosque adhuc prave gentilitatis more idolorum sacrificiis deservire, et ejusdem insulae sacerdotes ad praedicandum Redemptorem nostrum torpentes existere, unum illuc ex Italiae episcopis misi, qui multos gentilium ad fidem Domino cooperante perduxit. Sed rem mihi sacrilegam nuntiavit, quia hi qui in ea idolis immolant judici praemium persolvunt, ut eis hoc facere liceat. Quorum dum quidam baptizati essent, et immolare jam idolis desivissent, adhuc ab eodem insulae judice, etiam post baptismum, praemium illud exigitur quod dare prius pro idolorum immolatione consueverant. Quem cum praedictus episcopus increparet, tantum se suffragium promisisse respondit, ut nisi de causis etiam talibus impleri non possit. Corsica vero insula tanta nimietate exigentium et gravamine premitur exactionum, ut ipsi qui in illa sunt eadem quae exiguntur complere vix filios suos vendendo 769 sufficiant. Unde fit ut, derelicta pia republica, possessores ejusdem insulae ad nefandissimam Langobardorum gentem cogantur effugere. Quid enim gravius, quid crudelius a barbaris pati possunt quam ut constricti atque compressi suos vendere filios compellantur? In Sicilia autem insula Stephanus quidam, marinarum partium chartularius, tanta praejudicia tantasque oppressiones operari dicitur, invadendo loca singulorum, atque sine dictione causarum per possessiones ac domos titulos ponendo, ut si velim acta ejus singula quae ad me pervenerunt dicere, magno volumine haec explere non possim. Quae omnia serenissima domina solerter aspiciat, et oppressorum gemitus compescat. Haec enim ego ad piissimas aures vestras pervenisse non suspicor. Nam si pervenire potuissent, nunc usque minime permansissent. Quae piissimo domino apto sunt tempore suggerenda, ut ab anima sua, ab imperio atque a filiis suis tale hoc tantumque peccati pondus amoveat. Qui scio quoniam dicturus est quia nobis in Italiae expensis transmittitur quidquid de praedictis insulis aggregatur. Sed ego suggero ad hoc ut etsi minus expensae in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat. Nam et idcirco fortasse tantae expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admistione colliguntur. Praecipiant ergo serenissimi domini nil cum peccato colligi. Et scio quia etsi parum reipublicae attribuitur utilitatibus, ex eo multum respublica adjuvatur. Quam etsi fortasse contingat expensis minoribus minus adjuvari, melius est tamen temporaliter nos non vivere, quam vos ad aeternam vitam obstaculum aliquod invenire. Quae enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distrahunt ne torqueantur. Qualiter autem miserendum sit filiis aliorum, hoc bene sciunt qui habent proprios. Unde mihi haec breviter suggessisse sufficiat, ne si ea quae in his partibus aguntur pietas vestra non cognosceret, me apud districtum judicem silentii mei culpa multaret. Gregorius Sebastiano episcopo Sirmiensi. Dulcissima atque suavissima fraternitatis tuae scripta suscepi. Quae mihi, quamvis nunquam desit a corde, sanctitatem tamen vestram, quasi corporaliter praesentem fecerunt. Sed omnipotentem Dominum rogo, ut sua vos dextera protegat, vobisque et hic tranquillam vitam, et quando ei placuerit, praemia aeterna concedat. 770 Sed peto, si illo me amore diligitis, quo praesentem semper amastis, ut pro me enixius exoretis, quatenus omnipotens Deus a peccatorum meorum nexibus me citius solvat, et corruptionis hujus pondere exutum suo conspectui liberum existere faciat. Quamvis enim inaestimabilis sit coelestis patriae dulcedo, quae trahat, multi tamen in hac vita dolores sunt qui ad amorem coelestium quotidie impellant. Qui mihi in hoc ipso solum vehementer placent, quia placere in hoc mundo aliquid non permittunt. Quae enim, frater sanctissime, de amici vestri domni Romani persona in hac terra patimur, loqui minime valemus. Breviter tamen dico, quia ejus in nos malitia gladios Langobardorum vicit; ita ut benigniores videantur hostes, qui nos interimunt, quam reipublicae judices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallaciis in cogitatione consumunt. Et uno tempore curam episcoporum atque clericorum, monasteriorum quoque et populi gerere, contra hostium insidias sollicitum vigilare, contra ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cujus laboris, cujus doloris sit, vestra fraternitas tanto verius penset, quanto me qui haec patior purius amat. Praeterea debitum salutationis alloquium solvens, indico quod ad me Bonifacio defensore referente pervenerit, quia vir sanctissimus frater noster domnus Anastasius patriarcha in una suarum civitatum regendam vobis Ecclesiam committere voluit, et consentire noluistis. Quem sensum, ac sapientiam vestram valde ego libenter amplexus sum, laudavi vehementer, et vos felices, me infelicem esse deputavi, qui hoc tali tempore regimen Ecclesiae suscipere consensi. Si tamen animus vester fortasse fratribus condescendendo, et misericordiae operibus intentus ad hoc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium minime praeponatis. Sunt enim in Sicilia insula Ecclesiae vacantes episcopis, et si vobis placet auctore Deo Ecclesiam regere, juxta beati Petri apostoli limina, cum ejus adjutorio melius potestis. Sin vero non placet, feliciter state, ut ista in vobis intentio permaneat, et pro nobis infelicibus exorate. Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad coelestia vos dona perducat. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno. Cum praedicator egregius dicat: Quandiu quidem sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo . Qui rursus alias dicit: Facti 771 sumus ut parvuli in medio vestrum , exemplum procul dubio nobis sequentibus ostendit, ut et humilitatem teneamus in mente, et lamen ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus nec in nobis humilitas timida, nec erectio sit superba. Ante hos siquidem annos octo, sanctae memoriae decessoris mei Pelagii tempore, frater et coepiscopus noster Joannes in Constantinopolitana urbe ex causa alia occasionem quaerens synodum fecit, in qua se universalem appellare conatus est. Quod mox idem decessor meus ut agnovit, directis litteris ex auctoritate sancti Petri apostoli ejusdem synodi acta cassavit. Quarum videlicet epistolarum sanctitati vestrae exemplaria studui destinare. Diaconum vero qui juxta morem pro responsis Ecclesiae faciendis piissimorum dominorum vestigiis adhaerebat, cum praefato consacerdote nostro missarum solemnia celebrare prohibuit. Cujus ego quoque sententiam sequens, similia praedicto consacerdoti nostro scripta transmisi, quorum exemplaria vestrae beatitudini censui transmittenda, hoc praecipue intendens, ut hac de re, qua ex nova superbia tota universalis Ecclesiae viscera perturbantur, prius saepe fati fratris nostri animum modesta intentione pulsemus. Qui si nequaquam a suae elationis rigore voluerit inclinari, tunc quid fieri debeat, cum omnipotentis Dei solatio subtilius pertractetur. Sicut enim veneranda mihi vestra sanctitas novit, per sanctam Chalcedonensem synodum pontifici sedis apostolicae, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est. Sed nullus unquam decessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit, quia videlicet si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam arripere, unde fratrum suorum honorem imminuere ex quantulacunque parte videatur. Cum ergo nos hunc honorem nolumus oblatum suscipere, pensate quam ignominiosum sit hunc sibi quempiam violenter usurpare voluisse. Propterea sanctitas vestra in suis epistolis neminem unquam universalem nominet, ne sibi debitum detrahat, cum alteri honorem offert indebitum. Nec hac in re de serenissimis dominis animum vestrum mordeat sinistra suspicio, quia omnipotentem Dominum metuit, et contra statuta evangelica, contra sacratissimos canones agere aliquid nullo modo consentit. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum atque maris intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobis corde conjunctus. Idque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me non longe estis. Unde magis gratias referimus grano illi sinapis , quia ex 772 modici despicabilisque seminis specie ita est, ramis ex eadem radice surgentibus atque sese distendentibus usquequaque diffusus, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent. Gratiaque sit fermento illi, quod tribus farinae satis totius humani generis massam in unitate conspersit . Atque parvo lapidi, qui abscissus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae . Qui ad hoc se usquequaque distendit, ut ex humano genere in unitatem redacto, totius corpus perficeretur Ecclesiae, atque ita ad totius compaginis pertineret commodum membrorum partialis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis non longe sumus, quia in illo qui ubique est unum sumus. Agamus ergo ei gratias qui solutis inimicitiis, in carne sua fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub se uno pastore, memores semper quid nos praedicator veritatis admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis . Et: Pacem sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . Qui aliis quoque discipulis dicit: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Vidit enim pacem bonos cum malis habere non posse; et idcirco, sicut nostis, praemisit, Si fieri potest. Sed quia pax nisi in duabus partibus firmari non valet, cum hanc mali fugiunt, boni tenere medullitus debent. Unde et mire dicitur, Quod ex vobis est, ut videlicet in nobis maneat, etiam cum a pravorum hominum mente repellitur. Quam videlicet pacem tunc veraciter tenemus, cum superborum culpas charitate simul et justitia insistente prosequimur, cum eos diligimus et eorum vitia odio habemus. Opus quippe Dei homo est, sed opus hominis vitium. Nos ergo discernamus quid Deus, quid item homo fecerit, neque propter errorem odio habeamus hominem, neque propter hominem diligamus errorem. Unita ergo mente insequamur in homine malum superbiae, ut ab hoste suo, videlicet errore, prius ipse homo liberetur. Praestabit vires omnipotens Redemptor noster charitati atque justitiae, praestabit nobis longe a nobis positis unitatem spiritus sui, ipse cujus artificio quasi in arcae modum quatuor mundi constructa lateribus, atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis astricta, nullius adversitate spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbatur Ecclesia. Sed quemadmodum illius gubernante gratia petendum est ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum est visceribus, fratres charissimi, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae in nobis interioris exhauriat. Adversarius quippe diabolus qui contra 773 humiles saeviens, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret , non jam, ut cernimus, caulas circuit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentes figit, ut nulli sit dubium quia nisi unanimiter, favente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne, quod absit, citius ovile dilaniet. Perpendite, fratres charissimi, quis e vicino subsequitur, cujus et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia. Quia enim juxta est ille de quo scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae ; quod non sine gravi dolore dicere compellor, frater et coepiscopus noster Joannes mandata dominica, apostolica praecepta, regulas Patrum despiciens, cum per elationem praecurrere conatur in nomine. Vestrae autem beatitudini indicet omnipotens Deus quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi modestissimus, ille omnibus dilectus, ille qui in eleemosynis, orationibus, atque jejuniis videbatur occupatus, ex eo in quo sedebat cinere, ex ea quam praedicabat humilitate, jactantiam sumpsit, ita ut universa sibi tentet ascribere, et omnia quae soli uni capiti cohaerent, videlicet Christo, per elationem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeat membra subjugare. Nec mirum, quod ille tentator, qui initium omnis peccati scit esse superbiam, et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam quibusdam hominibus ponit in fine virtutum, ut qui aliquatenus bonis vitae studiis ejus videbantur crudelissimas manus effugere, eis in ipsa meta boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione tendiculum. Unde magnopere orandum est, et omnipotens Deus assiduis precibus implorandus, ut hunc a mente illius avertat errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiae et confusionis amoveat. Et favente Domino omnibus viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis viventia in Christi corpore membra moriantur. Si enim hoc dici licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur. Et cum fortasse is in errore perit, qui universalis dicitur, nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Oportet ergo ut constanter ac sine praejudicio servetis, sicut accepistis, Ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicae usurpationis ascribat. State fortes, state securi: scripta cum universalis nominis falsitate nec dare unquam, nec suscipere praesumatis. Omnes episcopos curae vestrae subjectos ab hujus elationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsan adversa subsequuntur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, 774 quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Audiamus quod primus omnium pastorum dicit: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis . Mihi enim credite, quia honorem, quem pro praedicanda veritate suscepimus, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus, quam tenemus. Pro me autem, sicut vestram charissimam beatitudinem decet, orate, ut hoc quod vobis loqui audeo, operibus ostendam. Gregorius Leontio episcopo, visitatori Ariminensis Ecclesiae. Clero Ariminensis Ecclesiae , cujus visitator es, conquerente comperimus quod remotis omnibus, fraternitas tua hominibus suis patrimonii ejus gubernationem caeterasque utilitates commiserit peragendas. Quod si ita est, querelam ejusdem cleri ineptam esse non credimus. Ea de re his te hortamur affatibus, ut omnia quae ad suprascriptam Ecclesiam pertinent, per proprios ejus homines, quos ipse praevideris, sive per diaconum latorem praesentium gubernari agique disponas, ut nulla eis adversum te justa murmurandi relinquatur occasio. Si vero quaedam de eis infidelitatis est fortasse suspicio, cum eis quoque homines tuos in actione constitue, ut alterna erga se sollicitudine debeant esse custodes, rationes tibi modis omnibus posituri. Quidquid vero de reditibus Ecclesiae ipsius accesserit, quatuor juxta consuetudinem oportet fieri portiones: unam scilicet quae clero praebenda sit, aliam quae pauperibus. De reliquis autem duabus partibus tres fieri volumus, unam sartis tectis profuturam, aliam pro sustentatione sua Castorio proprio episcopo dirigendam, reliquam tibimet retinendam. Si quis igitur in suprascriptae Ecclesiae clero dignus fuerit presbyter, vel diaconus, sive in gradu alio ordinari, liberam habebis ex nostra auctoritate eum promovendi licentiam. In lucrandis ergo animabus invigila, circa cleri rectitudinem esto sollicitus. Utilitates Ecclesiae, cujus visitationem geris, injuste perire vel deteriorari nulla subreptione permittas, ne, quod absit, et apud Deum perpetui labem periculi, et apud nos reatum culpae possis incurrere. Comperimus praeterea aliquot te annonas de publico consequi, et hac ex re verecundia comprimi, atque in causis Ecclesiae, vel defensione pauperum, ut congruit, non esse efficacem. Propterea 775 abstinendum est ab hoc quod verecundiam incutit, et stipendiis quae de Ecclesia consequeris debes esse contentus. Nam si aliter facere post nostram adhortationem volueris, aliam de te aestimationem habebimus. Quippe qui commissos tibi avaritiae militare doces, quos sufficientibus stipendiis instituis non esse contentos. Gregorius Andreae scholastico. Qualiter de gloriae vestrae debeamus sinceritate praesumere, cognitae devotionis qualitas, quam beato Petro apostolorum principi olim exhibuistis ostendit. Cujus licet causis mente vos adesse promptissima confidamus, non tamen ab re est si ea quae sponte egistis nostra ex abundanti epistola deposcamus. Atque ideo salutantes, paternae charitatis affectu petimus, ut quia latorem praesentium Castorium chartularium nostrum pro necessariis illic causis direximus, vestra eum ope in omnibus adjuvetis, atque illi bonitatis vestrae consilio, quocunque necesse fuerit, concurratis, quatenus fultus Christianitatis vestrae solatio, ad explenda quae sibi injuncta sunt solers et idoneus possit inveniri. Sic etenim et vos quae vestra sunt facitis, et nos pro vobis enixius orare compellitis. Omnipotens Deus gratiae suae vos tuitione praemuniat, et ita actus vestros in suo sicut desideratis propitius timore disponat, ut a malis omnibus hic exuat, et ad gaudia vos aeterna perducat. Gregorius Basilio. Multum cor nostrum vestrae magnitudini congaudet, quod sic vos studiosos in vestris actibus invenimus, ut vobis et apud homines gloriam, et apud omnipotentem Deum praemia mercedis acquiratis. Inter alia igitur laudanda quae agitis qualiter vos contra Istricorum schisma pro unitate Ecclesiae amoris olim fervor accenderit, et multorum testificatione, et nostrorum modo plene relatione cognovimus. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et affectu vos implere tribuat, quod velle concessit. Quia ergo hac in re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur, paterna vos dilectione salutantes hortamur, ut opportunitate occasionis inventa, efficaciam vestram exercere enixius debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit, omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum de reversione errantium adjuvante Domino compleatis. Praesentium vero portitorem Castorium chartularium nostrum, quem pro quibusdam illic causis 776 transmisimus, magnitudo vestra, ut bona sua multiplicet, suis in omnibus studeat solatiis adjuvare. Omnipotens Deus sua vos protectione cum filiis et omni domo vestra ab omni adversitate tueatur atque custodiat, vobisque et praesentis vitae prosperitatem, et laetitiam futurae concedat. Gregorius Mastaloni. Responsalium nostrorum relatione comperimus quod pro amore unitatis Ecclesiae tantus vos divini zeli ardor accenderit, ut quoscunque valueritis, non desinatis ad sinum matris Ecclesiae revocare, atque, ut bonus fidelisque famulus lucrum quotidie de accepto dono tuo. Domino et Redemptori nostro cum summa mentis intentione facere non desistatis. Et quidem venientem ad nos, ut potuimus, ex corporalis visus ostensione didicimus; bonum vero quod ex divina inspiratione in mentis tuae charitate manebat occultum desiderabilius nunc operis attestatione cognoscimus. Unde divinae misericordiae gratias ineffabili laude reddentes, hortamur dilectionem tuam, atque quibus valemus admonitionibus confortamus, ut quantum se acceptum talentum occultantis poena perturbat, tantum lucrum facientium, atque per hoc de coelestis regni perceptione laetantium, dominicae vocis invitatio te desiderabiliter appetenda corroboret. Scire te namque, dilectissime Fili, convenit, quod fructus hujus quem apprehendisti studii retributionis suae non careat fine. Et ideo praepedientium te nulla, vel si est, debet contrarietas perturbare, quia quanto ex difficultate causae bonum perfici, Domino cooperante, valuerit, tanto tibi erit et gloriosior retributionis spes. Excellentior namque nascitur ex desperatione victoria quaecunque fuerit laboris nimii adepta sudoribus. Cognovimus etiam quod Theodosius filius noster, tui sequax, bonique cooperator studii, pariter tecum in sollicitudine lucrandarum animarum solerter invigilet. Cui omnipotentem Deum intercessione beati Petri apostolorum principis retributorem citius esse confidimus. Gregorius Andreae Scholastico. Excellentissimi viri domni Patricii voluntatem in persona Donati archidiaconi implere voluimus; sed quia valde periculosum est animae temere cuiquam manum imponere, curae nobis fuit vitam actusque ejus subtili investigatione discutere. Et quoniam multa inventa sunt, sicut eidem 777 domno patricio scripsimus, quae cum procul ab episcopatu removent, Dei judicium metuentes, in ordinando eo non praevidimus consentire. Sed nec Joannem presbyterum Psalmorum nescium praesumpsimus ordinare, quia haec eum res minus sui profecto habere studium demonstrabat. His igitur remotis, cum ad eligendum de suis a nobis partes urgerentur, et nullum se habere ad hoc officium faterentur idoneum, majorque nos una cum eis teneret afflictio, tandem venerabilem fratrem Marinianum presbyterum, quem diu mecum didicere in monasterio conversatum, communi concordantique voce atque consensu saepius petiverunt. Cui refugienti diversis modis vix aliquando potuit suaderi ut eorum praeberet petitioni consensum. Et quia bene nobis ejus vita est cognita, atque in lucrandis animabus illum novimus esse sollicitum, nullam in ordinatione ipsius moram attulimus. Gloria itaque vestra eum sicut decet suscipiat, novitatique ejus consolationis auxilium porrigat. Nam omnibus, sicut nostis, cujuslibet officii valde onerosa est novitas. Ego autem magnam confidentiam habeo quia omnipotens Deus, qui eum dignatus est suo gregi praeponere, et ad interiora illum curanda exacuet, et ad exteriora gerenda gratiae suae pietate confortabit. Sed quia post longa quietis otia, ejus, ut praediximus, novitas procul dubio perturbatur, peto, ut cum venerit tempestatum saecularium procellas fugiens, semper apud vestram mentem portum quietis inveniat, et de vestrae bono charitatis hilarescat. Quantum vero vobis cum illo convenire valeat, citius cognoscetis, quia ad episcopatum venit invitus. Gregorius Leandro episcopo Hispalensi. Quanto ardore videre te sitiam, quia valde me diligis, in tui tabulis cordis legis. Sed quia longo terrarum spatio disjunctum te videre nequeo, unum quod mihi de te dictavit charitas feci; ut librum Regulae Pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros quos in expositionem beati Job jamdudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae communi filio Probino presbytero veniente transmitterem. Et tuae quidem caritati in eo opere tertiae et quartae partis 778 Codices non transmisi, quia eos solummodo ex eisdem partibus Codices jam monasteriis dedi. Hos itaque sanctitas tua studiose percurrat, et peccata mea studiosius defleat, ne mihi culpae gravioris sit quod quasi scire videor quod agere praetermitto. In hac vero Ecclesia quantis causarum tumultibus premor, ipsa charitati tuae epistolae meae brevitas innotescit, quando ei parum loquor, quem magis omnibus diligo. Gregorius Joanni abbati de Regio. Ea quae ad correptionem religiosarum pertinent personarum nos praeterire nec decet, nec convenit. Pervenit itaque ad nos in monasterio sancti Andreae, quod juxta Vulcanum est positum, multa perpetrari facinora. Atque ideo auctoritatis nostrae praeceptione suffultum ad id te monasterium proficisci necesse est, et omnia quae dicuntur subtili investigatione discutere. Et si ita, quod absit, inveneris, sic in illos regulariter vindicabis, ut digna eos coercitio a pravis et illicitis de caetero doceat actibus abstinere. Gregorius Petro et Providentio episcopis Istriae. Deus, qui laetatur in unitate fidelium, et revelat quaerentibus veritatem, cordi vestro, dilectissimi fratres, aperiat quanto vos desiderio in gremio cupiam sanctae universalis Ecclesiae contineri, et in ejus manere unitate concordes. Quod fore non dubito, si, abjecto contentionis stimulo, satisfieri vobis veraciter de his quibus est dubietas intendatis. Remeantis autem Castorii notarii mei relatione edoctus sum fraternitatem vestram ad me habere desiderium veniendi, si promissum fuerit quia nullam molestiam sustinebit. Hoc ego cognoscens et opto, et succensus ardore charitatis invito, ut ad me veniendi debeatis laborem assumere, quatenus pariter conferentes, quae vera et Redemptori nostro sunt placita, et communiter loquamur, et modis omnibus teneamus. 779 Ego vero, divinae protectionis gratia suffragante, satisfacere vobis de quibus dubitatis paratus sum; et confido de omnipotentis Dei clementia quod ita vobis satisfactio mea interius inhaerebit, ut nihil charitati vestrae de caetero possit ambignum remanere. Nam illa quae sanctissimae quatuor synodi sapuerunt atque definierunt, sicuti praedecessor noster sanctissimus Leo papa, ita et nos sapimus, sequimur, ac tenemus, nec ab earum fide aliquo modo dissentimus. Sed quia plus persona praesens quam epistola satisfacit, hortor, dilectissimi fratres, ut ad me venire, sicut praefatus sum, debeatis, dummodo ratione percepta a concordia sanctae universalis Ecclesiae dissensio vos nulla dissociet. Hoc tamen certa sit vestra charitas, quia vos et cum affectu quo decet suscipio, et cum gratia relaxabo. Nec aliquam vos vel quoscunque alios, qui pro hac ad me causa venire voluerint, afflictionem vel molestiam sustinere promitto. Sed seu ad consentiendum mihi cor vestrum misericordia divina compunxerit, sive, quod absit, in ea vos durare dissensione contigerit, ad propria vos remeare quando volueritis, juxta promissionem meam sine laesione vel molestia relaxare curabimus, Mense Augusto, indictione 13. Gregorius Joanni archiepiscopo Corinthiorum. Aequitatem atque sollicitudinem Secundini fratris et coepiscopi nostri, quae olim bene nobis est cognita, etiam series indicata monstravit. In qua re valde placuit, laetosque nos reddidit, quia in causa Anastasii quondam episcopi, quam ei examinandam injunximus, vigilantiam suam et diligenter exercuit, et cognita crimina, ut justitia poscebat et oportuit, judicavit. Sed in his omnibus gratias omnipotenti Deo referimus, qui, desistentibus quibusdam accusatoribus, cognitioni ejus veritatem, ne tantorum causa facinorum latere potuisset, ostendit. Quoniam vero in eadem sententia in qua suprascriptum Anastasium juste damnatum constat atque depositum sic quasdam suprascriptus frater et coepiscopus noster ultus personas est, ut nostro arbitrio reservaret, idcirco quid de eis tenendum servandumque sit praesenti epistola signare perspeximus. Paulum itaque diaconum latorem praesentium, quamvis culpa sua vehementer confundat atque redarguat, quod deceptus promissione, ab accusatione 780 nuper depositi quondam episcopi sui destiterit, et cupiditatis studio silere contra animam suam potius quam prodere vera consenserit, tamen quia pios plus nos esse convenit quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus, atque eum in ordine locoque suo recipiendum esse censemus. Nam ei a tempore prolatae sententiae afflictionem quam pertulit credimus ad vindictam hujus posse culpae sufficere. Euphemium vero atque Thomam , qui pro deserenda accusatione sacros ordines acceperunt, eisdem sacris privatos ordinibus esse atque ita sicuti sunt depositi volumus permanere, nec unquam eos sub qualibet excusationis specie sacros in ordines revocari decernimus. Nam nimis indignum, et contra ecclesiasticae regulam disciplinae est, ut honore, quem non ex meritis sed pro sceleris praemio perceperunt, fungantur. Quia tamen plus misericordiae quam districtae nos convenit operam dare justitiae, eosdem Euphemium atque Thomam in ordine locoque tantummodo unde ad ordines sacros promoti fuerant volumus revocari, et cunctis diebus vitae suae eorumdem locorum continentiam sicut consueverant ante percipiant. Clematium vero lectorem similiter benignitatis intuitu in ordinem locumque suum revocandum esse constituo. Quibus etiam omnibus, id est Paulo diacono, Euphemio, Thomae, atque Clematio commoda sua, secundum locum et ordinem in quo quisque eorum est, sicut solitus erat accipere, a praesenti tertia decima indictione vestra fraternitas sine aliqua studeat imminutione praebere. Quia igitur suprascriptus Paulus diaconus multa se pro utilitate Ecclesiae vestrae memorat expendisse, et ut ea possit recipere fraternitatis vestrae solatio desiderat adjuvari, hortamur, ut, si ita est, omni ei possibilitate ad recipienda quae dedit debeatis concurrere, atque vestris cum auxiliis adjuvare, quia nulla ratio patitur ut in his quae pro utilitate generalitatis impendit aliquod sustineat injuste dispendium. Praeterea tres libras auri, quas, imminente suprascripto fratre et coepiscopo nostro Secundino, eumdem Paulum diaconum pro utilitate vestrae dedisse constat Ecclesiae, fraternitas vestra eas cessante dilatione restituat, ne, quod absit, non rationabiliter, sed sola eum gravare voluntate tantummodo videatur. Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi. O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia 781 sociat, imperfecta consummat. Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas etiam ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te esse reperio, sicut mihi de te, et hi qui ex Gallicanis partibus veniunt, et epistolae tuae ad me directae verba testantur. Quod vero in eis, juxta antiquum morem, usum pallii ac vices sedis apostolicae postulasti, absit ne aut transitoriae potestatis culmen, aut exterioris cultus ornatum in vicibus nostris ac pallio quaesisse te suspicer. Sed quia cunctis liquet unde in Galliarum regionibus fides sancta prodierit, cum priscam consuetudinem sedis apostolicae fraternitas vestra repetit, quid aliud quam bona soboles ad sinum matris recurrit? Libenti ergo animo postulata concedimus, ne aut vobis quidquam de debito honore subtrahere, aut praecellentissimi filii nostri Childeberti regis petitionem contempsisse videamur. Sed jam nunc studio majori res indiget, ut cum honor crescit, etiam sollicitudo proficiat, et erga caeterorum custodiam vigilantia excrescat, vitae quoque merita subjectis in exemplum veniant, et nunquam sua per suscepti honoris gratiam, sed lucra coelestis patriae vestra fraternitas exquirat. Nostis enim quid beatus apostolus gemens dicat: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Christi Jesu . Quibusdam namque narrantibus , agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per 782 semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit . Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur. Quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque qui pretio ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date ? Et cum prima simoniaca haeresis sit contra sanctam Ecclesiam exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Alia quoque nobis res est valde detestabilis nuntiata, quod quidam ex laico habitu, per appetitum gloriae temporalis, defunctis episcopis, tonsurantur. et fiunt subito sacerdotes. Qua in re jam notum est qualis ad sacerdotium venit qui repente de laico habitu ad sacrum transit ducatum. Et qui miles nunquam exstitit, dux religiosorum fieri non pertimescit. Quam iste praedicationem habiturus est, qui fortasse nunquam audivit alienam? Aut quando aliena mala corrigat, qui necdum sua flevit? Et cum ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire prohibeat, sciendum nobis est quia sicut neophytus tunc vocabatur qui adhuc noviter erat plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus, qui adhuc novus est in sancta conversatione. Scimus autem quod aedificati parietes non 783 prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suae humore siccentur, ne si ante pondera quam solidantur accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant. Et cum ad aedificium arbusta succidimus, ut prius viriditatis humor exsiccari debeat exspectamus, ne si eis adhuc recentibus fabricae pondus imponitur, ex ipsa novitate curventur, et confracta citius corruant, quae immature in altum levata videbantur. Cur ergo hoc non subtiliter in hominibus custoditur, quod in lignis quoque ac lapidibus tanta consideratione perpenditur? Qua de re necesse est ut vestra fraternitas praecellentissimum filium nostrum Childebertum regem admonere studeat, ut hujus peccati maculam a regno suo funditus repellat, quatenus omnipotens Deus tanto illi apud se majora retribuat, quanto cum conspicit et amare quod ipse diligit, et vitare quod odit. Itaque fraternitati vestrae vices nostras in Ecclesiis, quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore committimus, singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato. Pallium quoque transmisimus , quo fraternitas tua intra ecclesiam ad sola missarum solemnia utatur. Sicubi autem longius episcoporum quisquam pergere forte voluerit, sine tuae sanctitatis auctoritate ei ad loca alia transire non liceat. Si qua vero inquisitio de fide, vel fortasse aliarum rerum inter episcopos causa emerserit, quae discerni difficilius possit, collectis duodecim episcopis ventiletur atque decidatur. Si autem decidi nequiverit, discussa veritate, ad nostrum judicium referatur. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vos in moribus servare concedat. Datum die 12 Augusti, indict. 13. Gregorius universis episcopis Galliarum qui sub regno Childeberti sunt. Ad hoc dispensationis divinae provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat 784 ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, et sunt archangeli, liquet quod non sunt aequales, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero. Si ergo inter hos qui sine peccato sunt ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere, cui novit etiam angelos obedire? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna, et Deo placita dilectione sinceritas. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, idcirco opportunum esse perspeximus in Ecclesiis quae sub regno praecellentissimi filii nostri Childeberti regis sunt, secundum antiquam consuetudinem, fratri nostro Virgilio Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere, quatenus et catholicae fidei integritas, id est sanctarum quatuor synodorum, Deo protegente, sollicita devotione servetur; et si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio, auctoritatis suae vigore, vicibus nempe sedis apostolicae functus, discreta moderatione compescat. Cui etiam injunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum in quo aliorum praesentia opus sit, congregatis sibi in numero competenti fratribus et coepiscopis nostris, salubriter hoc servata aequitate discutiat, et canonica integritate definiat. Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit cujus vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine judicio sedis apostolicae indigeat, examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari. Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus, quoties oportere perspexerit, pro facienda collatione aptis debeant episcopi temporibus convenire, hortamur ut nullus mandatis ejus inobediens esse praesumat, nec communi congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit, aut cujusdam cum causae justa excusatio minime venire permiserit. Hi tamen qui prohibente aliqua necessitate nequeunt in synodum convenire, loco suo presbyterum aut diaconum dirigant, quatenus quae a nostro vicario, Deo auxiliante, fuerint definita, ad eum qui absens est per ipsum quem miserit fida relatione perveniant, ut inconvulsa 785 firmitate serventur, et nullius ea audeat occasionis excusatio violare. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos, ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris et coepiscopi nostri Virgilii auctoritate tentet aliquo modo proficisci, scientes quia et praedecessorum nostrorum, qui vices suas ejus praedecessoribus concesserunt, sic procul dubio mandata definiunt. Hortamur praeterea ut de officio suo sit quisque vestrum sollicitus, ut qui promissam cupit mercedem pastionis accipere commissum sibi gregem sollicitudine et oratione custodiat, ne lupus insidians oves creditas invadendo dilaniet, et sit in retributione poena pro munere. Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantia faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae, et in una vos concedat magnopere retineri concordia. Nuntiatum vero nobis est quod per simoniacam haeresim ad sacros quidam ordines adducantur, et hoc suprascripto fratri et coepiscopo nostro Virgilio per omnia prohibendum mandavimus; quod ut vestra fraternitas cognoscat et studiose custodiat, et ipsa coram vobis est epistola relegenda. Data die 12 mensis Augusti, indict. 13. Gregorius Childeberto regi Francorum. Laetos nos excellentiae vestrae vehementer fecit epistola, quae pia vos affectione de honore et reverentia sacerdotali testatur esse sollicitos. Hinc etenim cunctis ostenditis fideles Dei vos esse cultores, dum sacerdotes ipsius grata ac debita veneratione diligitis, et Christiana devotione quidquid ad eorum augmentum pertinet agere festinatis. Unde et gratanter ea quae scripsistis accepimus, et quae voluistis animo libenti concessimus; atque ideo fratri nostro Virgilio, Arelatensis civitatis episcopo, vices nostras juxta antiquum morem et Excellentiae vestrae desiderium Deo favente commisimus, cui etiam et pallii usum, sicut prisca habuit consuetudo, concessimus. Sed quia aliqua ad nos perlata sunt, quae et omnipotentem Deum nimis offendunt, et quamplurimum sacerdotii honorem reverentiamque confundunt, quaesumus ut potestatis vestrae annitente censura modis omnibus emendentur, ne dum laudandae devotioni vestrae res temerariae ac perversae repugnant, aliorum, quod absit, culpa 786 aut regnum vestrum gravetur, aut anima. Pervenit autem ad nos, obeuntibus episcopis, quosdam ex laicis tonsurari, atque ad episcopatum praecipiti saltu conscendere. Et qui discipulus non fuit, inconsiderata ambitione magister efficitur. Et quoniam quod possit docere non didicit, sacerdotium tantummodo gerit in nomine, nam laicus in sermone pristino perseverat et opere. Quomodo ergo pro aliorum peccatis intercessurus est, qui sua primitus non deflevit? Talis enim Pastor non munit gregem, sed decipit, quia dum contradicente verecundia non potest aliis hoc quod ipse non facit suadere, quid est aliud nisi ut plebs dominica praedonibus populanda remaneat, et inde sumat interitum, unde salutiferae protectionis magnum debuit habere subsidium? Quod quam pravum sit, quamve perversum, ex sua quoque ordinatione excellentiae vestrae celsitudo perpendat. Certum namque est non vos ante exercitui ducem praeponere, nisi vobis labor ejus fidesque constiterit, nisi eum anteactae vitae virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit. Si vero non aliis nisi hujusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bene rei comparatione colligitur. Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia ducatum sibi sacerdotes arripiunt qui exordium religiosae militiae non viderunt. Simul autem et illud valde exsecrandum nobis est nuntiatum, quod sacri ordines per simoniacam haeresim, id est accepto praemio, conferuntur. Et quia pestiferum nimis est, et sanctae Ecclesiae universali contrarium, in sacrum quempiam ordinem non meritis, sed pretio collocari, hortamur ut tam detestabile facinus de regno suo excellentia vestra prohiberi praecipiat. Nam ipse se ad hoc officium ostendit prorsus indignum, qui donum Dei pecunia mercari non metuit, et commodis praesumit appetere quod habere per gratiam non meretur. Haec igitur, praecellentissime fili, idcirco admoneo, quia animam vestram salvari desidero. Quae etiam dudum scriberem, si voluntatem meam innumerae occupationes minime praepedissent. At postquam se congruum rescribendi tempus ingessit, quod facere me oportuit non omisi. Salutantes itaque excellentiam vestram, paternae charitatis affectu petimus ut cuncta quae suprascripto fratri et coepiscopo nostro fieri servarique mandavimus favoris vestri praesidio compleantur, ne cujusquam ea aliquo modo elatione aut superbia convelli permittatis. Sed sicut a praedecessore sub gloriosi patris vestri regno servata sunt, ita quoque auxilio vestro sollicita et modo devotione serventur. Oportet ergo ut hoc nobis vicarie rependatur, et sicut nos vestram implere non distulimus voluntatem, ita et vos propter Deum et beatum Petrum apostolorum principem 787 nostra faciatis in omnibus servari statuta, quatenus excellentiae vestrae laudabilis et Deo placita se circumquaque tendat opinio. Data die 12 mensis Augusti, indict. 13. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Ravennati Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum. Quo non aliter te uti memineris, nisi in propria tuae civitatis dimissis jam filiis Ecclesia, procedens a salutatorio ad sacra missarum solemnia celebranda; peractis vero missis, idem in salutatorio rursum curabis deponere. Extra Ecclesiam vero non amplius illo tibi, nisi quater in anno, in litaniis quas ad decessorem tuum Joannem expressimus, uti permittimus, hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujusmodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem largiente Domino percepisti, ita etiam morum atque actuum probitate ad Christi gloriam susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujusmodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia etiam privilegia, quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. Gregorius Joanni episcopo Corinthiorum. Postquam Deus noster, cui nihil occultum est, de Ecclesiae suae gubernatione nefandam pollutionis pestem abjiciens, vos ad ejus voluit regimen adducere, magna vobis praecavendum est sollicitudine ut post vulnera et diversa prioris mala pastoris in fraternitate vestra grex dominicus consolationem ac salubre medicamentum inveniat. Sic ergo praecedentis contagii maculam manus vestrae actionis abstergat, ut nulla exsecrandae pravitatis illius vestigia, vel sinat manere. Sit igitur erga subjectos sollicitudo laudabilis. 788 Exhibeatur cum mansuetudine disciplina. Sit cum discretione correptio. Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; et ita alterum condiatur ex altero, ut nec immoderata ultio plus quam oportet affligat, nec iterum frangat rectitudinem disciplinae remissio. Instructio commissi populi fraternitatis vestrae sit actio. Videat in vobis quod diligat, cernat quod imitari festinet. Exemplo vestro vivere doceatur. A recto itinere te duce non deviet, ad Deum vos sequendo perveniat, ut tot ab humani generis Salvatore retributiones accipias, quot lucra ei operatus fueris animarum. Labora itaque, frater charissime, et ita totam mentis et cordis ad hoc efficaciam dilige, quatenus in futuro merearis audire: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui . Pallium vero, sicut per epistolam vestram, quam per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscepimus, postulastis, direximus, quo ita vos uti necesse est, sicut praedecessores vestri usi, concedentibus nostris praedecessoribus, approbantur. Praeterea pervenit ad nos quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit . Columbas enim vendere est de sancto Spiritu, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque qui ad sacrum honorem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date ? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simonica haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Quia ergo hanc nefandissimam pravitatem sancta universalis omnino damnat Ecclesia, hortamur fraternitatem vestram ut tam detestabile et tam immane peccatum de locis omnibus quae sub se sunt sollicitudinis suae modis omnibus compescat instantia. Nam si quid tale deinceps fieri senserimus, jam non verbis, sed canonica hoc ultione corrigemus, et de vobis, quod non oportet, aliud incipiemus habere judicium. Novit autem fraternitas vestra quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus 789 beati Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus. Oportet ergo ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis adduci. Nam et peccatum, sicut diximus, grave est, et sine correptione hoc non patimur remanere. Suprascriptum vero Andream fratrem et coepiscopum nostrum ob hoc tarde suscepimus, quia renuntiante fratre et coepiscopo nostro Secundino didicimus epistolas nostras sibi eum in Joannis Larissaei episcopi exsecutione finxisse. Et nisi bona vestra nobis quae audivimus suasissent, nulla illum habuimus ratione suscipere. Data die 15 mensis Augusti, indict. 13. Gregorius universis episcopis per Helladiam provinciam constitutis. Gratias omnipotenti Deo vobiscum, fratres charissimi, refero, qui latens vulnus quod antiquus hostis intulerat ad omnium fecit pervenire notitiam, et de Ecclesiae suae corpore salutifera illud incisione compescuit. Ex qua re et gnudendum nobis est, et dolendum Gaudendum quippe de correctione facinoris, dolendum vero de casu fratris. Sed quoniam plerumque alterius casus, alterius solet esse cautela, hoc quisquis cadere timet, attendat, aditum hosti non praebeat, non putet latere quod agitur. Nam Veritas clamat: Nihil occultum quod non revelabitur . Haec enim vox actionis nostrae jam praeco est, et, ipso teste, modis omnibus adducit ad publicum quod agitur in secreto. Aut quis actus suos ante illum nitatur abscondere, qui eorum et testis et judex est? Quia vero nonnunquam dum aliud attenditur aliud non cavetur, oportet ut contra omnes hostis insidias quisque debeat esse sollicitus, ne dum in uno vincit, superetur in altero. Nam et terrenus hostis, qui munita loca cupit invadere, pugnandi ante sic utitur: Latenter quidem ponit insidias, et ad unius loci se expugnationem totus ostendit, 790 ut dum ad defensionem loci illius ubi instat periculum convenitur, loca alia de quibus nulla est suspicio capiantur. Et evenit ut qui cognitus resistentis virtute repulsus est, latens obtineat quod certando non potuit. Sed quia in his omnibus divinae protectionis auxilio opus est, voce cordis singuli clamemus ad Dominum, dicentes: Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice . Manifestum namque est quia nisi ipse auxiliatus fuerit, et ad se clamantes defenderit, hostis noster vinci non poterit. Praeterea epistolam charitatis vestrae per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscipientes, pallium Joanni fratri nostro Corinthiorum episcopo non transmisisse cognoscite; cui vos magnopere convenit obedire, praesertim dum hoc sibi et antiquae consuetudinis ordo defendat, et bona ejus, quibus ipsi testimonium perhibetis, invitent. Quibusdam namque narrantibus agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus in templum, cathedras vendentium columbas evertit . Columbas quippe vendere est de sancto Spiritu, quem sibi consubstantialem Deus omnipotens per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque, qui ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis vendere quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date ? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut haereticus fiat? Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc fieri patiatur; sed neque gratia alicujus, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit. Nam si aliter factum denuo senserimus, districta et canonica illud noveritis ultione compesci. Datum die 15 mensis Augusti, indictione 13. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Presbyteri igitur, ac diaconi, atque clerus fraternitatis vestrae oblata nobis petitione conquesti sunt Joannem quondam decessorem tuum condito testamento diversa in Ecclesiae suae gravamina conscripsisse. Et petiverunt ut haec in damnum Ecclesiae suae, prohibente quippe lege, nulla deberent occasione persolvi. Et quamvis, postquam haereditas illius successioque repudiata est, ad haec te satisfacienda ratio nulla constringat, verumtamen ex abundanti his te hortamur affatibus, ut ea quae de Ecclesiae suae vel de acquisitis in episcopatu rebus contra legum fieri statuta disposuit, fraternitas vestra nec auctoritatem praebeat, nec aliqua in his ratione consentiat. Si quid autem de propriis rebus, quas ante episcopatum habuit, quod quidem prius Ecclesiae suae non contulit, fieri voluit vel decrevit, firmum per omnia robur obtinere necesse est, nec quisquam ecclesiasticorum id contra rationem tentet qualibet excusatione convellere. Quia vero dum viveret saepius a nobis expetiit ut ea quae in monasterio illo contulerat quod juxta ecclesiam sancti Apollinaris ipse construxerat nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, ut nihil de his quae illic contulit atque constituit aliquo modo 792 patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari. Hujus igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento quod condidit fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est non ea nos ideo confirmasse, quoniam supremam ejus sequimur voluntatem, sed quia ei hoc, sicut diximus, viventi promisimus. Haec itaque omnia sic sollicite fraternitas vestra implere festinet, quatenus et quae in suprascripto monasterio constituit, et a nobis sunt firmata, serventur, et illa quae in damnum dari vel fieri per testamentum suae decrevit Ecclesiae, nullam, prohibente nempe lege, obtineant firmitatem. Gregorius clero et plebi Ecclesiae Ravennae. Pervenit ad nos quosdam homines, maligni spiritus instigatione pervasos, erga opinionem fratris et coepiscopi nostri Mariniani mentes vestras corrumpere falsa locutione voluisse, dicentes quod idem frater noster minus quam decet sanctam Chalcedonensem synodum veneretur. De qua re omnibus vobis et ipse praesens de integritate suae fidei satisfacit, et nos per omnia testamur eum a cunabulis in sanctae universalis Ecclesiae gremio nutritum rectam praedicationem fidei cum vitae suae attestatione tenuisse. Veneratur enim sanctam Nicaenam synodum in qua Arius, Constantinopolitanam in qua Macedonius, Ephesinam primam in qua Nestorius, et sanctam Chalcedonensem in qua Dioscorus atque Eutyches damnatus est. Si quis autem contra harum quatuor synodorum fidem, 793 et contra sanctae memoriae Leonis papae tomum atque definitionem aliquid unquam loqui praesumit, anathema sit. Proinde satisfactionem plenissimam recipientes, charitate integra, puro corde, pastorem vestrum diligite, ut apud Deum purius fusa ejusdem vobis valeat prodesse intercessio pastoris. Gregorius Maximo praesumptori Ecclesiae Salonitanae. Quoties contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit propter quod necesse habuimus te summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solemnia celebrare debuisses, donec quid esset, verius potuissemus addiscere. Ne ergo filii Ecclesiae diu videantur non habere pastorem, et ne haec quae dicuntur, si indiscussa remanserint, hujusmodi se vitium tendat in plurimos, hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus servata justitia, haec et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus. Ita autem fac, ut ad veniendum amplius jam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae dicuntur assignet, et nos in te haec res non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre judicium. Gregorius Cypriano diacono. Zenon frater et coepiscopus noster quosdam in civitate sua alimoniarum necessitatem innotuit 794 sustinere. Quibus quoniam, ut possibile est, aliquod desideramus ferre consultum, idcirco dilectionem tuam ante dicto fratri et coepiscopo nostro mille modios tritici, aut, si plus levare potuerit, usque ad duo millia scriptis te dare praesentibus deputamus. Hortamur igitur ut in his praebendis nullam moram aut excusationem adducas, quatenus, dum tempus sinit, et hic cum Dei adjutorio sine periculo ad propria remeare, et citius valeat necessitatem patientibus subvenire. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Excellentiae vestrae praedicandam ac Deo placitam bonitatem, et gubernacula regni testantur, et educatio filii manifestat. Cui non solum incolumem rerum temporalium gloriam provida sollicitudine conservastis, verum etiam aeternae vitae praemia providistis, dum mentem ipsius in radice verae fidei materna, ut decuit, et laudabili institutione plantastis. Unde non immerito contigit ut cuncta gentium regna praecelleret, quippe qui earumdem gentium creatorem et pure colit, et veraciter confitetur. Sed ut laudabilius in eo fides cum operibus enitescat, adhortationis vestrae eum verba succendant, quatenus sicut sublimem illum inter homines potentia regalis ostendit, ita ante Deum magnum faciat bonitas actionis. Quia vero multarum rerum experimenta nos admonent de excellentiae vestrae christianitate confidere, idcirco paterno salutantes affectu, quaesumus ut propter amorem beati Petri apostolorum principis, quem toto vos scimus corde diligere, dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, praesentium portitorem, una cum patrimoniolo ad cujus eum gubernationem transmisimus, auxilio vestri patrocinii foveatis, quatenus, potestatis vestrae gratia roboratus, patrimoniolum ipsum, quod pauperum constat expensis proficere, et salubriter regere, et, si qua exinde ablata sunt, ad jus ipsius patrimonioli valeat reformare. Nam non sine laudis vestrae incremento est quod post tot tempora ad ejusdem patrimonii regimen 795 proprius Ecclesiae homo transmissus est. Excellentia ergo vestra ita se libenter in his quae poscimus dignetur impendere, ut beatus Petrus apostolorum princeps, cui a Domino Jesu Christo ligandi ac solvendi data est potestas, et hic excellentiam vestram in sobole gaudere concedat, et post multorum annorum curricula a malis omnibus absolutam, ante conspectum aeterni faciat judicis inveniri. Gregorius Childeberto regi Francorum. Quanto caeteros homines regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii non mirum est; sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. Sicut enim magnae lampadis splendor in terrae noctis obscuritate luminis sui claritate fulgescit, ita fidei vestrae claritas inter aliarum gentium obscuram perfidiam rutilat ac coruscat. Quidquid autem reges se caeteri gloriantur habere habetis. Sed ipsi in hac re vehementius superantur, quoniam hoc principale bonum non habent quod habetis. Ut ergo sicut fide ita et actione vincantur, benignam se excellentia vestra suis subjectis semper exhibeat. Et si qua sunt quae ejus animum offendere valeant, ea indiscussa non puniat. Tunc enim vere regi regum, id est omnipotenti Domino amplius placebit, si, potestatem suam restringens, minus sibi crediderit licere quod potest. Quia igitur sinceritatem fidei et mente servatis et opere, beati Petri apostolorum principis amor qui in vobis est evidenter ostendit cujus res, Christianae religionis intuitu, sub vestri culminis potestate bene hactenus gubernatae et conservatae sunt. Sed quoniam Dynamius patricius, qui ex nostra commendatione rebus ipsis sollicitudinem impendebat, eas modo gubernare, ut cognovimus, non potest, ne patrimoniolum ibidem constitutum, faciente negligentia, deperiret, idcirco praesentium portitorem dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum ad id gubernandum transmisimus, quem excellentiae vestrae, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, in omnibus commendamus, petentes ut si aliquod illic 796 fortasse praejudicium factum est, aut res ejusdem patrimonioli ab aliquo detinentur, potestatis vestrae justitia corrigatur, et juri pristino quae ablata sunt reformentur, quatenus sicut fides vestra, ita et aequitas omnibus, quod est valde gloriosum atque laudabile, gentibus enitescat. Claves praeterea sancti Petri, in quibus de vinculis catenarum ejus inclusum est, excellentiae vestrae direximus, quae, collo vestro suspensae, a malis vos omnibus tucantur. Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium Galliae. Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Jesu Christo, ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, volumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit vestimenta pauperum, vel pueros Anglos qui sunt ab annis decem et septem, vel decem et octo, ut in monasteriis dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt, apud locum proprium utiliter expendantur. Si quid vero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae recipere potueris, ex his quoque vestimenta pauperum comparare te volumus, vel, sicut praefati sumus, pueros qui in omnipotentis Dei servitio proficiunt. Sed quia pagani sunt qui illic inveniri possunt, volo ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis contingat in via, ut quos morituros conspexerit debeat baptizare. Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec diligenter implere festinet. Gregorius Theodoro, Demetrio, Philippo, Zenoni, et Alcissono, episcopis Epiri. Scriptorum vestrorum insinuatio , fratres charissimi, patefecit Andream fratrem nostrum Nicopolitanae civitatis episcopum Deo propitio solemniter 797 ordinatum. Cujus consecrationem quoniam cleri et provincialium provenisse significatis assensu, gaudemus; atque bona quae de ipso testamini ut in eo maneant, et Dei gratia cooperante augmentum accipiant, exoramus, quia bonitas praepositorum salus est utique subditorum. Oportet ergo ut ea quae in persona ipsius placere vobis laudantes ostenditis imitari studiosius festinetis. Nam et apud homines culpa et apud Deum poena est nolle quemquam bonum imitari quod placet. Testimonio itaque vestro obedientia fidem accommodet. Nullus ei in his quae integritate servata Ecclesiae pro communi utilitate injunxerit contradicat. Devotionem suam quisque vestrum libenter exhibeat; ut dum Deo placita inter vos sacerdotalis fuerit et fida concordia, nulla vos a charitatis mutuae vinculo invidia solvere valeat, aut turbare diversitas. Nec enim callido hosti in cordibus vestris ullus erit accessus, quoniam scit se nullatenus nec capi posse nec recipi, ubi plene sincera locum charitas invenerit. Estote praeterea solliciti, fratres charissimi, et commisso gregi vigilantiam quam suscepistis et debetis impendite, inimici fraudibus sollicitudine et oratione obviate. Incontaminata fide, Deo nostro, cui praeestis, populum resignate, ut officium vobis sacerdotale ante conspectum aeterni judicis non ad poenam, sed proficiat ad coronam. Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro pallium nos direxisse cognoscite, atque privilegia cuncta concessisse quae praedecessores nostri ejus praedecessoribus contulere . Praeterea pervenit ad nos quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi conferantur. Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit . Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam eo ipso quod quisque ad sacrum ordinem perducitur, jam, in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratus est aliis vendere quod emit. Et ubi est 798 quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date ? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis orta sit, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Pro qua re admoneo atque contestor ut omnino debeatis esse solliciti, ut nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet supplicatio personarum in sacris ordinibus vindicet, sed ille ad hoc officium perducatur quem morum gravitas commendat et actio. Nam si, quod non credimus, fieri tale aliquid senserimus, canonica illud, ut dignum est, severitate corrigemus. Deus autem omnipotens, qui sapientiae suae potestate cuncta mirabiliter ordinat, et misericorditer ordinata custodit, ipse vobis et velle tribuat, et operari quod praecipit. Gregorius Dono episcopo Messanensi. Apostolicae sedis benevolentia atque antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Messanensi Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigimus: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate ad gloriam Christi, nostra susceptum auctoritate, adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona omnia concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. Gregorius Bonifacio episcopo Regitano. Postquam Ecclesiae Carinensi, defuncto ejus antistite, alium ordinari nec loci desertio, 799 nec sinit imminutio personarum, majori cura constringimur ne consistentes ibidem, si pastoris fuerint moderamine destituti, per invia fidei hostis callidi rapiantur insidiis. Hoc ergo nostro sedit cordi consilium, tuae eam sollicitudini debere committi, quod facere per praesentia scripta perspeximus. Cujus ut curam gubernationemque studiosius habere gerereque festines, tuae eam Ecclesiae aggregari unirique censemus, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjutore, possis existere, et quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut sacerdos proprius liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine, lucrandisque animabus invigila, ut, ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus ut Gratianum Ecclesiae Venefranae diaconum tuae cederemus Ecclesiae cardinandum. Et quoniam nec episcopum cui obsecundare, nec propriam habet Ecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, petitionem tuam non praevidimus differendam: idcirco scriptis tibi praesentibus eum necessario duximus concedendum, habituro licentiam diaconum illum, nostra interveniente auctoritate, Ecclesiae tuae Deo propitio constituere cardinalem. Quia vero pervenit ad nos clericos aliasque civitatis ac parochiae tuae religiosas personas ab aliis conveniri, fieri hoc de caetero prohibemus, et neque clericum tuum, neque monachum vel quamlibet civitatis aliam religiosam personam parochiae tuae conveniri a quoquam vel ad alterius volumus judicium exhiberi. Sed si quis contra hujusmodi personas cujuslibet negotii movere voluerit quaestionem, fraternitatem tuam noverit adeundam. Aut si forte, ut assolet, aliqua illis quolibet modo fuerit nata suspicio, et electorum desideraverint judicium, sub tua 800 exsecutione eligendi fas habeant cognitores; quatenus hoc modo nec tu amisisse jurisdictionem, nec actor apud suspectum litigando videatur praejudicium sustinere. Hoc etenim servandum et Anthemio subdiacono nos praecepisse cognosce. Oportet ergo ut fraternitas tua erga monasteria civitatis, parochiaeque suae, omnesque subjectos pastorali cura diligenter invigilet, et de vita actuque eorum sit omnino sollicita, ut sicut nos haec tibi privilegia servare dignoscimur, ita et tu vigilantiam tuam in cunctis, ut decet, solerter exhibeas, quatenus in nulla re possis de neglectu reprehensibilis inveniri. Porro autem si tu, quod non opinamur, dissimulandum putaveris, rectori patrimonii Ecclesiae nostrae, qui illic est, vel fuerit constitutus, noveris esse licentiam ut quod sponte postponis ejus facere instantia modis omnibus urgearis. Sed et illud studere te convenit, ut hi qui contra quoslibet jurisdictioni tuae suppositos causam habuerint nullis apud fraternitatem tuam frustratoriis debeant dilationibus lacessiri, ne ad fatigationem et damnum alterius haec tibi servasse privilegia videamur. Gregorius Montanae et Thomae. Cum Redemptor noster , totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut, divinitatis suae gratia dirupto quo tenebamur capti vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur si homines quos ab initio natura liberos protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea qua nati fuerant manumittentis beneficio libertate reddantur. Atque ideo, pietatis intuitu et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo adjutore, deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus peculium. Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fateris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii, cui Constantina abbatissa praeest, in quo converti Deo miserante festinas, 801 modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterit, id totum Ecclesiae nostrae juri sine dubio mancipetur. Tibi autem suprascripto Thomae, quem pro libertatis tuae cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas praefatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem haereditario tibi nomine dereliquit, simul et sponsalia quae matri tuae conscripserat, similiter hac die per hujus manumissionis paginam donamus, atque concedimus; ea sane lege, atque conditione subnexa, ut si sine filiis legitimis, hoc est de legitimo susceptis conjugio, te obire contigerit, omnia quae tibi concessimus ad jus sanctae Romanae Ecclesiae sine diminutione aliqua revertantur. Si autem filios de conjuge, sicut diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris, earumdem te rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere, et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus facultatem. Haec igitur, quae per hujus manumissionis chartulam statuimus atque concessimus, nos successoresque nostros, sine aliqua scitote refragatione servare. Nam justitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat . Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus. Actum in urbe Roma . Gregorius Cypriano diacono rectori Siciliae. Lilybetanae clerus Ecclesiae huc pro ordinando sibi veniens sacerdote, licentiam eis de exquirendo sibi episcopo nos dedisse cognoscas. Qui reperientes Decium forensem presbyterum, sibi eum consecrari multis precibus poposcerunt, quorum petitionem necessarium duximus adimplere. Et ideo dilectio tua in omnibus ei solatiari non negligat; ut, quia Theodorus quondam ejusdem Ecclesiae episcopus dereliquit plurima quae emendari debeant, tuo in omnibus adjutus auxilio, duntaxat aequitate servata, causarum 802 inquietudinibus liberior, in Dei laudibus possit existere. Gregorius Narsi comiti. Charitas vestra, sollicitudinem nostrae opinionis habens, scribere studuit quid de illo Codice qui contra Athanasium presbyterum transmissus est sensit. Quem nos, ex parte aliqua subtiliter percurrentes, in Manichaei invenimus dogma cecidisse. Sed is qui loca aliqua esse haeretica signo contra posito ostendit, ipse quoque in Pelagianam haeresim labitur, quia quaedam loca catholice dicta et omnino orthodoxa velut haeretica annotavit. Hoc enim ubi scriptum est quia cum peccavit Adam, ejus est anima mortua, qualiter mortuam dixerit inferius ostendit, quia status sui beatitudinem amisit. Hoc quisquis negat, catholicus non est. Deus enim dixerat: Qua hora comederitis, morte moriemini . Cum ergo comedit de ligno vetito Adam, quia in corpore mortuus non est novimus, quia post hoc filios genuit atque annis multis vixit. Si itaque in anima mortuus non est, quod dici nefas est, ipse mentitus est qui hunc praedixit die qua peccasset moriturum. Sed sciendum est quia mors duobus accidit modis, aut absentia vivendi, aut a qualitate vivendi. In hoc ergo quod comedendo vetitum ejus anima dicitur mortua, non absentia vivendi, sed a qualitate vivendi, ut postmodum viveret in poena qui ad hoc creatus fuerat ut beate viveret in laetitia, Hunc ergo locum qui in eo Codice qui mihi a fratre meo Joanne episcopo transmissus est annotavit haereticum, Pelagianus est, quia sententia ista evidenter Pelagii est. Quam Paulus apostolus aperte in suis Epistolis destruit. Quae loca Epistolarum ejus singula dicere praetermitto, quia scienti loquor. Pelagius vero qui in Ephesina synodo damnatus est, ea intentione hoc dixit, ut ostenderet nos a Christo vacue redemptos. Si enim nos per Adam in anima mortui non sumus, quod dici nefas est, vacue redempti sumus. Ephesinam autem synodum perscrutantes, de Adelphio et Sava, et caeteris aliis, qui illic dicuntur, 803 esse damnati, omnino nihil invenimus et existimamus quia sicut Chalcedonensis synodus in uno loco ab Ecclesia Constantinopolitana falsata est, sic aliquid in Ephesina synodo factum est. Charitas ergo vestra vetustos omnino codices ejusdem synodi requirat, et illic inde videat si quid tale invenitur, mihique eumdem Codicem quem invenerit transmittat, quem mox ut legero retransmitto. Novis enim Codicibus passim non credat, ex qua re dubius factus sum, et nihil adhuc volui de hac causa praedicto fratri meo Joanni episcopo rescribere. Romani autem Codices multo veriores sunt Graecis, quia nos vestra sicut non acumina, ita nec imposturas habemus. De Joanne vero presbytero cognoscite quia illius causa per synodum decisa est, in qua aperte cognovi quia ejus adversarii eum facere haereticum voluerunt et diu conati sunt, sed minime potuerunt. Vestros, qui nostri sunt, mea vice salutate, et nostri, qui vestri sunt, per me vos multum salutant. Omnipotens Deus sua te manu inter tot spinas protegat, ut eos illaesus, quos Dominus elegit, flores decerpas. Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano. Sicut haereticorum pravitas zelo rectae fidei comprimenda, ita verae confessionis est integritas amplectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores mortiferi ex incauta districtione generantur. Et hinc non solum errantes oves ad caulas minime dominicas revocantur, sed etiam intro positae ferinis dentibus laniandae crudeliter exponuntur. Hoc ergo, frater charissime, subtiliter perpendamus, et sub praetextu haeresis affligi quempiam veraciter profitentem fidem catholicam non sinamus, ne quod absit, haeresim fieri sub emendationis magis specie permittamus. Valde autem mirati sumus cur hi qui in causa fidei judices contra Joannem Chalcedonensis Ecclesiae presbyterum a vobis fuerant deputati negligentes veritatem opinioni crediderint, et credere districte profitenti noluerint, maxime dum accusatores ipsius Marcianistarum, quam memorabant, haeresim, unde eum reum moliebantur efficere, interrogati quae esset, nescire se manifesta 804 professione responderint. Ex qua re evidenter agnoscitur quia personam ipsius sine Dei respectu non juste, sed contra animas suas sola gravare voluntate tantummodo voluerint. Nos itaque, facto concilio, sicut gestorum apud nos habitorum tenor ostendit, cuncta quae erant necessaria subtiliter perscrutantes ac tractantes, quoniam in nullo ante dictum presbyterum reum invenire potuimus, praecipue quia libellus quem delegatis a vobis judicibus obtulit rectae fidei per omnia sinceritati concordat, ea propter eorumdem judicum reprobantes sententiam, nostra eum definitione catholicum et ab omni haeretico crimine liberum esse, Christi Dei Redemptoris nostri gratia revelante, denuntiavimus. Quem quoniam ad vestram retransmisimus sanctitatem, oportet ut eum, sicut se cunctis exhibet, benigne suscipiat, et charitatem illi sacerdotalem impendat, atque a cuncta eum inquietudine tueatur, nec quemquam se in ejus molestia occupare permittat; sed sicut alios ab oppressione defenditis, ita huic vestra subtrahere solatia non debeatis. Gregorius Mauricio Augusto. Cum sincera in vobis, Christianissime principum, velut emissum coelitus jubar, fidei rectitudo resplendeat, cumque notum sit omnibus serenitatem vestram integram professionem qua Deo pollet propitio vehementer amplecti et toto corde diligere, necessarium esse valde perspeximus pro his quos una eademque fides illustrat suggerendo deposcere, quatenus dominorum pietas sua eos gratia protegat, et ab omni molestia tueatur. Quorum dum confessionem quidem despiciunt, verae fidei contradicere videntur. Nam cum oris confessionem fieri clamet Apostolus ad salutem, qui rectae professioni credere non consentit, in eo quod alium improbat se accusat . Relectis igitur in concilio quae contra Joannem Chalcedonensis presbyterum Ecclesiae acta sunt, simul et serie judicati, majorem illum injustitiam sustinuisse cognovimus, quippe quem clamantem se atque monstrantem catholicum esse, non reatus culpa sed diu accusatio incerta contrivit, in tantum, quia accusatores ipsius Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire aperta responsione professi sunt. Et qui illico in ipso fuerant judicii limine repellendi, in accusatione ejus 805 permanere incerti permissi sunt. Sed ne dicta eum saltem lacerare potuisset opinio, libellum fidei protulit, in quo se patenter ostendere fidei rectae professorem studuit et sequacem. Sed hunc a sanctissimo Joanne fratre et coepiscopo nostro judices deputati, injuste ac irrationabiliter negligentes, dum in ejus se niterentur occupare gravamine, se potius reprehensibiles ostenderunt. Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere. Quia ergo omnibus subtiliter rimatis atque tractatis, catholicum suprascriptum Joannem presbyterum sancti concilii mecum definitio, divinae potentiae revelante gratia, declaravit, nec quaedam in ipso haereticae macula pravitatis inventa est, obsecro ut pia serenitatis vestrae protectio illaesum illum ab omni molestia servari praecipiat, nec catholicae fidei confessorem aliquam sinat inquietudinem sustinere. Nam veraciter profitenti non credere, non est haeresim purgare, sed facere. Quod si licuerit, surget infidelitatis occasio, et ipsi in eas quas incaute volunt emendare culpas incurrunt. Haec igitur Serenissimus Dominus pia provisione consideret, et sicut poposci, profusis iterum precibus rogo, ut affligi denuo innocentem velut obnoxium non permittat, quatenus Deus omnipotens, qui placitam sibi catholicae rectitudinis integritatem clementiam vestram amare cernit atque defendere, et hic devictis hostibus pacatae vos imperare reipublicae et cum sanctis suis in aeterna faciat vita regnare. Gregorius Theotisto cognato imperatoris. Scimus excellentiae vestrae Christianitatem bonis intentam semper operibus; et idcirco mercedis vobis causas, quas vos diligere certum est, providemus, ut nos vestris meritis providendo jungamur. Indicamus itaque vobis Joannem presbyterum latorem praesentium liberum ab his quibus accusatus fuerat exstitisse. Cujus fidem facto concilio subtili examinatione, ut petiit, perscrutantes, nullam in eo culpam pravae confessionis invenimus. Sed quia rectae fidei, Deo miserante, professor ac cultor apparuit, nostra eum definitione absolvimus, praesertim cum accusatores ipsius quae esset Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire professi sunt. Eapropter, paterno salutantes affectu, quaesumus ut favoris vestri 806 eum gratia tueri dignemini. Et ne quisquam illum frustra post hoc velit affligere, aut aliquam ei pro hac re quolibet modo molestiam irrogare, ita eum excellentiae vestrae defensio contra haec instantius pro sua mercede protegat ac defendat, ut nec hunc amplius tribulatio injusta consumat, et ejus vobis vicem humani generis conditor ac Redemptor, quem sincera confessione colitis, inter bona plurima quae agitis recompenset. Mense Octobri, indictione 14. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. Gregorius Dominico episcopo Africano. Epistolarum vestrarum plena sacerdotali charitate elocutio ita sanctitatem vestram memoriter nostris facit mentibus inhaerere, ut non credatur abesse corpore, quippe quae per affectum semper manet in corde. Ut ergo haec quam ad alterutrum habemus dilectio coelestium nobis commodum acquirat gaudiorum, nostri simus invicem adjutores, et auxilium nobis orationis mutuae porrigamus; quatenus divina misericordia clementiae suae nobis dono concedat, et praedicare quod diligit, et sequi hoc quod per nos praedicari concessit. Sicque officii nostri ministerium pietatis suae protectione disponat, ut fructum de creditis 807 eidem venienti Domino reportemus, et ad futura aequitatis praemia cum aliorum lucro, ejus adjuvante gratia, perducamur. Quia vero scriptum est: Orate pro invicem, ut salvemini , ut ad haec pervenire mereamur, et me pro vobis apud sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus, et vos pro me apud sanctum Cyprianum martyrem, orationibus decet incumbere. Preces etenim nostrae tanto celerius in dominicae pietatis aurem sublevantur, quanto eas vicissim pro vobis fusas charitatis ardor exacuit. Sed quia sanctitas vestra nudis me verbis alloqui recusat epistolis quoque xenia conjunxit. Quae nos cum gratiarum actione suscepimus; sed tamen plus mentis vestrae affectu quam rerum copia delectamur. Gregorius Cypriano diacono. Sicut dilectio tua studiose laboravit pro persona fratris et coepiscopi nostri Joannis, ut in Syracusana Ecclesia, auctore Deo, debuisset ordinari, ita nunc necesse est ut per dilectionis tuae studia ei quoque regiminis solatia ministrentur. Quemdam enim presbyterum proprium habuisse se perhibet, qui tamen a fratre et coepiscopo nostro Leone in Catanensi Ecclesia dicitur ordinatus. Et quia in novam Ecclesiam vadit, et suos illic proprios homines habere necesse est, ut cum causarum tumultibus premitur, in secreto suo inveniat ubi requiescat, praedicto fratri et coepiscopo nostro Leoni blande et dulciter persuadere debes ut ei praefatum presbyterum cedere debeat, ne quem tam benignus ad ordinandum cessit, ordinatum destituere fortasse videatur. Sed sicut idem frater et coepiscopus noster Joannes, quantum ego in ejus mente didici, ejus se esse archidiaconum nec ob episcopatum susceptum obliviscitur, ita eum saepe fatus frater et coepiscopus noster Leo suum proprium debet attendere, et non solum de unius persona presbyteri, sed in quacunque re ejus solatio indiguerit, sua ei ministrare auxilia. Mense Novembri, indictione 14. Gregorius Petro episcopo Hydruntino. Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione prospicere, ne, proprio decedente rectore, contrarium, quod absit, aliquid Patrum regulis 808 oriatur. Quia igitur Ecclesias Brundusii, Lippias, atque Gallipoli, obeuntibus earum pontificibus, omnino destitutas agnovimus, idcirco fraternitati tuae visitationis earum operam duximus injungendam. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earum, a quoquam patiaris imminui. Et ideo fraternitas tua ad praedictas Ecclesias ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos veniant consecrandi; provisurus ante omnia ne ad hoc cujustibet conversationis seu meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem si qua sunt in earum parochiis constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic fuerit proprius episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo adjuvante, actione respondeant. Mense Januario, indictione 14. Gregorius Petro episc. Aleriensi de Corsica. Quoniam in insula Corsica in loco Nigeuno, in possessione quae Cellas Cupias appellatur, juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae basilicam cum baptisterio in honorem beati apostolorum principis Petri, atque Laurentii martyris, pro lucrandis animabus fundari praecipimus, idcirco fraternitatem tuam his hortamur affatibus, quatenus ad praedictum locum debeat incunctanter accedere, et venerandae solemnia dedicationis impendens, praedictam ecclesiam, et baptisterium solemniter consecrare te volumus. Sanctuaria vero suscepta cum reverentia collocabis. Gregorius Anthemio subdiacono. Pervenit ad nos Pimenium, Amalphitanae civitatis episcopum, in Ecclesia sua residere non esse contentum, sed foris per diversa loca vagari, 809 quod videntes alii, nec ipsi in castro se retinent, sed ipsius exemplum sequentes, foris magis eligunt habitare. Et quia hoc agentes ipsi potius ad suam hostes depraedationem invitant, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut supradicto episcopo interminari non desinas, quatenus hoc de caetero facere non praesumat, sed in Ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendari post tuam interminationem cognoveris, in monasterio eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum praeceptione cognoscas. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Scripta fraternitatis vestrae Virgilio diacono deferente suscepimus, in quibus indicastis quosdam de clero et populo clamitasse contra leges et canones esse ut inter Ecclesiam vestram et Claudium abbatem causa hic examinari ac judicari debeat. Qui si ecclesiasticum ordinem, vel inter quos agitur, nossent advertere, se a superflua querela modis omnibus abstinerent, praesertim quia nec causa dici illic potuit, ubi se praedictus abbas a decessore vestro questus est injustitiam pertulisse, et ex ea hactenus laborare. Hoc enim poterat fortassis opponi, si non ad majorem recurreret, et apud eum causae suae perteret meritum terminari. Nunquid non ipse nosti quia causa quae a Joanne presbytero contra Joannem Constantinopolitanum fratrem et coepiscopum nostrum orta est secundum canones ad sedem apostolicam 810 recurrit, et nostra est sententia definita? Si ergo de illa civitate ubi princeps est ad nostram causa cognitionem deducta est, quanto magis negotium quod intra vos est, hic est veritate cognita terminandum? Vos autem ibi stultorum verba non moveant, nec per nos credatis aliquod dispendium Ecclesiae vestrae fieri. Nam si servum Dei Secundinum diaconum vestrum atque Castorium notarium nostrum requiratis, ab eis agnoscetis qualiter causam istam jam decessor vester voluerit ordinare. Fraternitas autem vestra sapienter egit personas pro negotio ipso transmittere, et verba inania non audire. Confidimus autem in omnipotenti Deo quia, examinata subtilius veritate, ita Deo placitus huic causae finis imponetur, ut nec aliqua denuo querela remaneat, nec pars quaelibet contra justitiam praegravetur. Spatam vero quam apud decessorem vestrum dilectissimus filius noster Petrus diaconus tunc illic defensor reliquerat nobis, per Secundinum servum Dei atque Castorium notarium, praesentium portitores, transmittite. Gregorius Maximo arreptori Ecclesiae Salonitanae. Dum scriptis nostris, quaesitis quibusdam excusationibus, differs obedientiam exhibere, dum pro veritatis satisfactione toties a nobis admonitus venire postponis, iis quae adversum te dicta sunt 811 fidem ex hoc magis accommodas; et vel si qua alia deesse videbantur, quae gravent aut noceant, id agis ut sola dilatio faciat et accuset te esse culpabilem. Humiliare tandem, et obedientiae te submitte, atque ad nos sine excusatione aliqua venire festina, ut, requisita et cognita veritate, secundum Dei timorem, quidquid aequum canonicumque fuerit decernatur. Certus enim esto quia justitiam tibi et canonum statuta servabimus, atque causae tuae, revelante Domino, veritatis auctore, amicum justitiae finem imponemus. Nam quod postulas , ut illuc personam dirigere debeamus, qua praesente de his quae dicuntur possit esse probatio, esset utcunque excusabile, si unquam ratio ei qui accusatur necessitatem probationis imponeret. At postquam non tibi, sed accusatoribus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante, venire non desinas; et aut sine mora aderit accusator, qui ea quae de simoniaca haeresi vel aliis dicta sunt congruenti probatione suffulciat; aut certe in his quae ad salubritatem negotii ipsius pertinent, interveniente beato Petro apostolorum principe, dispensatio justa proveniat; quatenus nulla nos ante Deum dissimulatione, pro eo quod haec ad nostram conscientiam pervenere, reatus culpa possit confundere. Quod vero indicas serenissimos dominos ut illic debeat esse cognitio praecepisse, nos quidem nullas eorum alias de hac re, nisi ut ad nos venire debeas, jussiones accepimus. Sed et si forsitan pro reipublicae suae utilitate, quae divina sibi largitate concessa est, multa cogitantibus et in diversis sollicitudinibus occupatis suggestum, et eorum est jussio per obreptionem elicita, postquam et nobis et omnibus notum est piissimos dominos disciplinam diligere, ordines servare, canones venerari, et se in causis sacerdotalibus non miscere, instanter exsequimur quod et illorum juvat animam atque rempublicam, et ad quod nos terribilis tremendique judicis respectus impellit. Quiesce ergo a cunctis excusationibus, et huc adesse non differas, ut, veritatis indagatione roborati, causae tuae tandem terminum imponamus. Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem ordinem cognosceris inordinate prorupisse, intolerabilis quidem culpa est; sed hanc secundum jussiones serenissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciae tuae errore perstiteris, laxamus, atque de hac re contra te minime movemur. Sed alia quae nobis dicta sunt irrequisita praeterire non patimur. Quia vero dudum scripta tibi transmisimus, ut quoadusque voluntatem ejusdem serenissimi domini cognosceremus, missarum solemnia nullo modo 812 celebrare auderes, sed tu elata mente egisti callide ne eadem scripta susciperes, quae tamen eorum esset sententia quoquo modo cognovisti, sed servare noluisti; ideoque ea quae tibi prius scripta transmisimus confirmamus, ut missarum solemnia celebrare non audeas, donec omnia quae contra te dicta sunt subtiliter inquisita fuerint ac discussa. Quod si perverso forsitan ausu celebrare praesumpseris, ab interdictae pridem communionis interminatione liberum te non esse cognoscas. Nam etiamsi alii excessus desint, pro hac solummodo culpa superbiae, dominici te corporis ac sanguinis communione privamus. Pro qua re obedientiam quam decet exhibens, ad nos summopere, sicut diximus, venire festina, ita ut triginta dierum spatium habeas, quatenus iter tuum praepares, et, omni excusatione postposita, huc adesse non differas. Si qua autem a judicibus, vel manu militari, vel a populo ad contradicendum itineri tuo occasio fuerit exorta, qua calliditate agatur agnoscimus. Ipse ergo jam videas quam vel hic hominibus, vel in futuro judicio omnipotenti Deo de tua reddas obligatione rationem, qui districtam in te ex tuo contemptu provocasti sententiam. Praeterea pervenit ad me quia Paulinus frater et coepiscopus meus, et Honoratus Ecclesiae Salonitanae archidiaconus, pro eo quod praesumptioni tuae noluerunt praebere consensum, graves a te molestias patiantur, ita ut, datis fidejussoribus, sint constricti, quatenus eis civitatem vel domos suas egredi omnino non liceat. Quod si ita est, vel sero jam ad sensus salutis rediens, scriptis praesentibus acceptis, ab utrorumque te suspende molestia, ut eis libera sit licentia vel ad me veniendi si voluerint, vel quomodolibet alibi pro suis utilitatibus proficisci. Gregorius dilectissimis filiis, clero, et nobilibus Salonae consistentibus. Pervenit ad me quod quidam perversae mentis homines, ut dilectionis vestrae animos vulnerarent, vobis insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non magis quae canonica, sed ea quae furoris sunt, exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego autem et vestrae dilectioni providens , et meae animae omnipotentis Dei judicium pertimescens, ejusdem Maximi causas subtiliter exquiri 813 desidero, si nullis criminibus pressus quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam haeresim, id est praemia quibusdam se eligentibus praebendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur. Tunc liber pro vobis apud Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit. Cujus tamen jam culpa superbiae in aperto monstratur, quod evocatus ut ad nos venire debeat, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quibus inclamatus est conscientia non accusat? Ecce jam diu dilectio vestra sine pastore est, et sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer destitutioni vestrae et medullitus ex toto corde compatior. Audio enim quae in grege Domini dilaniationes fiunt. Sed cum pastor deest, qui contra lupos invigilet? Ideoque praedictum Maximum ut huc ad nos veniat urgete, quatenus si hunc innocentem invenire possimus confirmemus. Sin vero ea quae de eo dicta sunt vera patuerint, non jam tandiu dilectio vestra per interpositionem personae ejus destituta sit. De me enim certum tenete quia nec odio, nec privati studii zelo, contra eum movear; sed quidquid canonicum justumque fuerit, auctore Deo, decerno. Miratus autem valde sum quia in tanto Salonitanae Ecclesiae clero vel populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus ejusdem Ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, filii charissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset ab illatis criminibus mundaretur; et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis ejus existeret. Nos tamen erga charitatem vestram visceribus pietatis astringimur; et quia quosdam vestrum violenter pressos ad consentiendum ei et ad communicandum cognovimus, omnipotentem Dominum deprecamur, ut vos ab omni reatu peccatorum vestrorum atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, vobisque et in praesenti vita suae protectionis gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Mense Martio, indictione 14. Gregorius presbyteris, diaconibus et clero, nobilibus ac populo Jaderae consistentibus, et qui Maximo praevaricatori communicaverant. Pervenit ad me quosdam vestrum, ignorantia vel necessitate deceptos, his qui ab apostolica sede, culpa, sicut nostis, exigente, communione privati sunt, communicasse; quosdam vero se salubri discretione, protegente Domino, suspendisse; 814 et quantum de constantibus gaudeo, tantum de deviantibus ingemisco, quoniam sacrae communionis mysteria, quae ad absolutionem nobis divina pietate concessa sunt, in detrimentum magis suae animae perceperunt. Et quia, sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer charitati vestrae et medullitus ex toto corde compatior, paterno affectu obtestor atque suadeo ut ab illicita communione se quisque suspendat, et quos apostolica sedes in communionis suae consortium non recipit omnino refugiat, ne inde reus ante conspectum aeterni judicis unde poterat salvari consistat. Comperi autem quod quidam perversae mentis homines illic insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non ea quae canonica, sed ea potius quae furoris sunt exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego vero populo in illis partibus consistenti, ac meae animae providens et omnipotentis Dei judicium pertimescens, causas ejusdem Maximi exquiri volo, et cum omni sinceritate revelante Domino quod est canonicum definire. Cui quoniam frequenter scripsimus ut non prius sacra missarum solemnia celebraret quam causam ejus potuissemus agnoscere, alioquin esset communione privatus; et ex hoc jam superbiae ipsius culpa in aperto monstratur, quod, saepius, sicut dixi, admonitus ut ad nos veniret, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quae dicta sunt conscientia non accusat? Haec ergo cognoscentes, postquam vobis nullam de ignorantia excusationem assumere potestis, rego, hortor et moneo, ut a prohibirae vos communionis consortio per omnia suspendatis, nec culquam sacerdoti suprascripto Maximo communicanti contra animam suam quisquam vestrum communicare praesumat. Quia tamen audio, sicut praefatus sum, quosdam vestrum ignorantia lapsos, quosdam etiam ad communicandum violenter esse oppressos, omnipotentem Dominum deprecor, ut et eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiae suae protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat, et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut alia quaelibet causa, traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, omnibusque in praesenti vita protectionis suae gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Ut igitur haec vobis intercessio apud Deum Salvatorem nostrum proficiat, adhortationibus nostris pro animae vestrae salute obedientiam exhibete, et ab illis sacram communionem percipite quos se ab ante dicti Maximi communione abstinuisse vel abstinere cognoscitis. Gregorius Candido episcopo de urbe veteri majore. Indicavit nobis fraternitas tua se non habere presbyteros, et ex hac causa necessitatem non 815 modicam sustinere. Et quia in quibusdam monasteriis in sua parochia constitutis quosdam esse monachos perhibet qui ad hoc apti possint esse officium, et eos se cum nostra auctoritate ad hunc postulat ordinem promovere, propterea praesentibus vobis licentiam damus epistolis monachos de monasteriis in tua parochia positis cum consensu abbatis sui tollere, et presbyteros ordinare. Sed illud prae omnibus estote solliciti, ut vitam actusque eorum qui in hoc sunt officio constituendi subtiliter debeatis inquirere, et tunc eos, si digni fuerint, ordinare. Si vero aliqua in eis culpa claruerit quae eos ad hunc ordinem canonica prohibitione provehi non permittat, nullius vobis supplicatio aut gratia personae subrepat, ut talibus debeatis manum imponere, ne, quod absit, hic honor, et illis poena, et vobis incipiat esse peccatum. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Miramur cur sic in brevi fraternitatis tuae fuerit immutata discretio, ut ea quae postulat non advertat. Ex qua re dolemus, quia manifestum praebes indicium plus apud te verba male suadentium valuisse quam divinae lectionis studium profecisse. Cumque monasteria te oporteat defensare, et religiosos illic summopere congregare, ut lucrum de animarum congregatione possis efficere, in eorum te e diverso gravamina, sicut litterae tuae testantur, desideras exercere; et, quod est deterius, nos tuae culpae studes fieri debere participes, scilicet, dum cum nostro consensu monasterium quod decessor tuus condidit cupis sub curandarum rerum atque causarum nomine praegravare. Debes enim recolere quia te praesente, diversis etiam presbyteris et diaconis, clericisque tuis praesentibus, contra testamentum ipsius praeceptum, sicut postulavere, concessimus. Ubi tamen ejusdem decessoris tui dispositio quam fecerat de monasterio ipso firmata est, tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere praecipere. Et haec quidem, scimus, non tua sunt; sed dum incongrua dicentes audire non renuis, non solum opinionem tuam, sed gravas et animas. Quia ergo te multum diligo, instanter admoneo, quod districte considera, ut non plus pecuniae quam 816 animabus studeas. Illud a latere respiciendum est, ad hoc autem tota mentis intentione laborandum, ac vehementius innitendum. Huic rei operam et sollicitudinem vigilanter impende, quia Redemptor noster a sacerdotis officio non quaerit aurum, sed animas. Praeterea pervenit ad nos quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta clericorum importunitatibus et diversis eorum molestiis praegraventur. Quod ne de caetero fiat, districta hoc interminatione compesce, quatenus monachis illic degentibus libere in Dei nostri laudibus liceat exsultare. Romanum vero atque Dominicum clericos, qui de hac urbe ausu temerario sine nostra praesumpserunt benedictione discedere, licet majori fuerant ultione plectendi, tamen relaxari eis benignitatis studio debet, ut ad suum remeare officium urgeantur. Mense Aprili, indict. 14. Gregorius Secundo servo Dei Ravennae. Postquam revertens Castorius omnia nobis quae inter vos et Agilulphum regem acta sunt indicavit, ne excusationem contra nos de mora potuisset aliquis invenire, sub omni eum celeritate illuc retransmittendum praevidimus. Ab eo ergo ea quae sunt agenda cognoscens, esto sollicitus, et omni modo immine ut pax ista debeat ordinari, quia, quantum dicitur, aliqui hoc impedire conantur. Pro qua re festina strenue agere, ut labor vester sine effectu non valeat remanere. Nam jam et partes istae, et diversae insulae in gravissunt periculo positae. Fratrem nostrum Marinianum episcopum verbis quibus vales excita, quia obdormisse eum suspicor. Nam venerunt quidam ad me, in quibus erant quidam senes mendicantes, qui a me discussi sunt a quibus et quid acceperint, et per singula retulerunt quanta eis et a quibus in itinere data sint. Quos dum sollicite de praedicto fratre requirerem quid eis dedisset, responderunt se eum rogasse, sed ab eo se omnino nihil accepisse; ita ut neque panem in via acceperint, cum dare omnibus illi Ecclesiae semper familiare fuit. Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo quod vobis dare possim. Et miror si is qui vestes habet, argentum habet, cellaria habet, quod pauperibus debeat dare non habet. Dic ergo ei ut cum loco mutet et mentem . 817 Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, et de manu minime fructificare; sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet. Quaedam vero eum per epistolam meam de anima sua admonui, sed nihil mihi omnino respondit, unde credo quia ea neque legere dignatus est. Pro qua re jam necessarium non fuit ut eum per epistolam meam admonere aliquid debuissem, sed tantum illa scripsi quae in causis terrenis consiliarius dictare potui. Nam ego ad hominem non legentem fatigari in dictatu non debui. Tua ergo dilectio secreto ei omnia loquatur, et admoneat qualiter se disponere debeat, ne per praesentem negligentiam, vitam, quod absit, priorem perdat. Gregorius Mariniano episcopo Ravennati cum caeteris fratribus et coepiscopis, sacerdotibus, levitis, clero, nobilibus, populo, militibus civitate Ravenna consistentibus, vel ex ea foris degentibus. Quidam , maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in civitatis loco contestationem posuit in ejus crimine loquentem, mihique etiam de facienda pace callide contradicentem. Et quia quisquis veraciter loquitur semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui praesumpsit ostendat; quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere praesumpsit, vel consensum in tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Jesu Christi spiritu definimus ut sancti ejus corporis ac sanguinis participatione privatus sit. Si vero quia latet, et quoniam nescitur, teneri a disciplina non valet tanti mali conscius, et jam prohibitus corpus ac sanguinem Domini percipere praesumit, anathematis ultione percussus sit, et ut fallax ac pestifer a sanctae Ecclesiae corpore divisus. Si quis autem fortasse talis est quem nos, hujus facti auctorem ac participem esse nescientes, ad eum, bona optantes, epistolas transmittimus, ipsa pro eo apud omnipotentem Dominum deprecatio sit vacua. Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel, certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque a corpore sanctae Ecclesia 818 alienus existat, quia nos apud omnipotentem Dominum ex nostris quotidie culpis agnoscimus ut, quamvis servato disciplinae moderamine, aliorum tamen erratis parcendo indulgeamus. Mense Aprili, indictione 14. Gregorius Fortunato episcopo Neopolitano. Fraternitati vestrae ante hoc tempus scripsimus, ut hos qui de Judaica superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant, dominis eorum nulla esset licentia venundandi; sed ex eo quo voluntatis suae desiderium prodidissent, defendi in libertatem per omnia debuissent. Sed quia, quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta subtili scientes discretione pensare, in paganis servis hac se non arbitrantur conditione constringi, fraternitatem vestram oportet de his esse sollicitam; et si de eorum servitio non solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas ejus fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Judaeorum venundandi facultas sit, sed is qui ad Christianam converti fidem desiderat defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. Hi vero quos hujuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter aestiment impediri, sollicita vos haec convenit consideratione servare; ut si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, intra tres menses dum emptor cui vendi debeant invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri dixerint Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post praefinitos tres menses quisquam hujusmodi servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emere, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur reservasse. Haec igitur omnia fraternitas vestra ita vigilanter observet, quatenus ei nec supplicatio quorumdam valeat, nec persona subripere. Gregorius Leoni episcopo Catanensi. Res ad nos detestabilis et omnino legibus inimica pervenit, quae, si vera est, fraternitatem tuam 819 vehementer accusat, quia eam de minori sollicitudine probat esse culpabilem. Comperimus autem quod Samaraei degentes Catinae, pagana mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario praesumpserint. Atque idcirco necesse est ut omni modo zelum in hac causa sacerdotalem exercens, cum omni hoc vivacitate ac sollicitudine studeas perscrutari; et si ita repereris, mancipia ipsa sine mora in libertatem modis omnibus vindica, et ecclessiasticam eis tuitionem impende, nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris, qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erant poena de legibus feriendi. Gregorius Castorio notario nostro Ravennae. Dum Florentinus Ravennatis Ecclesiae diaconus apud nos pro reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano de usu pallii ageret, requisitus a nobis quae esset antiqua consuetudo, respondit quod in omnibus litaniis pallio Ravennatis Ecclesiae episcopus uteretur. Quod ita non esse et ab aliis didicimus, et ex epistolis Joannis quondam episcopi, quas ei ostendi fecimus, evidenter apparuit. Sed hoc asseruit quod dicere jussus est. Nam tempore quo a te idem Joannes quondam episcopus est inhibitus, ne pallio inordinate ac temere uti praesumeret, scripsit nobis hanc fuisse priscam consuetudinem, ut civitatis ipsius episcopus pallio in litaniis solemnibus uteretur. Quarum ibi litterarum exemplaria pro tua informatione transmisimus. Adeodatus vero praedictae Ecclesiae diaconus, dum apud nos tempore quo hic fuit similiter de ejusdem usu pallii agere enixius studeret, volentes cognoscere veritatem, eum similiter quae esset consuetudo curavimus requirendum. Qui, ut credi sibimet suaderet, atque a nobis valeret quod petebat exigere, sub jurejurando testatus est antiquam consuetudinem fuisse ut in quatuor aut in quinque solemnibus litaniis pallio civitatis suae episcopus uteretur. Experientia ergo tua diligenter invigilet, et cum omni sollicitudine quot litaniae solemnes ab antiquitate fuerint requirat. Nec eas solemnes nominando requirere studeat, sed majores; ut per hoc quod nobis praefatus Adeodatus diaconus testatus est, et praedicti Joannis episcopi fatetur epistola, dum constiterit quantae litaniae solemnes fuerint, quoties indui solebat in litaniis pallium cognoscentes, libentissime concedamus. 820 Sed hoc non ab illis perquirat qui ab ecclesiasticis exhibentur, sed ab aliis quos sine favore partis esse cognoverit, et quaeque sollicita indagatione repererit nobis subtiliter indicet, ut veritate, sicut diximus, cognita, fratris coepiscopi nostri reverendissimi Mariniani animos relevemus. Gregorius Anthemio subdiacono nostro Neapolitano. Quantus dolor, quantaque sit nostro cordi afflictio de his quae in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. Ea de re pro remedio captivorum qui tenti sunt solidos experientiae tuae per horum portitorem Stephanum virum magnificum transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque comparare non desinas. Pariter etiam et servos Ecclesiae qui tua negligentia perierunt curabis redimere. Quoscunque autem redemeris, subtiliter notitiam, quae nomina eorum, vel quis ubi maneat, sive quid agat, seu unde sit, contineat, facere modis omnibus studebis, quam tecum possis afferre cum veneris. Ita autem in hac re te studiose exhibere festina, ut ii qui redimendi sunt nullum, te negligente, periculum possint incurrere, et tu apud nos postea vehementer incipias esse culpabilis. Sed et hoc quam maxime age, ut, si fieri potest, captivos ipsos minori possis pretio comparare. Substantiam vero sub omni puritate atque subtilitate describe, et ipsam nobis descriptionem cum celeritate transmitte. Mense Maio, indictione 14. Gregorius Secundino episc. Tauromenitano. Et legum ratio, et aequitas admonet naturalis, ut quisquis haereditatem aut renuit, aut parentum successione se abstinet, haereditaria non 821 debeat onera sustinere. Quia ergo Sincerus, lator praesentium, Hilarum socerum suum omnino inopem defunctum innotuit, et uxorem suam, filiam ipsius, in qualibet re ejus se substantiae minime miscuisse, et ad persolvendum paternum debitum eam ab ejus creditoribus queritur perurgeri, idcirco fraternitas vestra diligenter inquirat. Et si ea quae ait veritate subsistunt, sacerdotalem illis studeat tuitionem impendere, nec eos contra rationis ordinem vexari, aut damnum permittat aliquod sustinere. Nam valde durum est ut unde nullum sensit commodum, sustineat injuste dispendium. Supradictus autem portitor, si huc cum uxore sua venire voluerit, quia illic se dicit non posse subsistere, vestris propter Deum solatiis potiantur, nec cujusquam eos illic adversitas pro sua tantum voluntate retineat, aut eis irrationabiliter molestus existat, sed liberam habeant quo voluerint eundi licentiam, quatenus vivendi subsidium alibi saltem Deo largiente reperiant. Mense Junii, indictione 14. Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Scripta fraternitatis vestrae, sacerdotali plena dulcedine, praesentium portitore Rogatiano diacono deferente, suscepimus. Et valde nos eorum laetificavit benigna locutio, praesertim quia per ea de vestra, quod desiderii nostri est, incolumitate cognovimus. Devotionem vero sanctitatis vestrae, et olim novimus, et nunc sicut scribitis, sic habemus. Nam qualis erga nos sinceritas fraternitatis vestrae sit, satisfactione non egemus, quia eam ex mentis nostrae, quae circa vos est, dilectione cognoscimus. Suprascripto autem latori, quem nobis epistolariter commendastis, scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedimus, ut adversam partem facere quae justa sunt urgeat, quatenus, frustratoria excusatione postposita, ad finem citius perducatur totius causae contentio. Indicamus itaque sanctitati vestrae venisse ad nos quemdam hominem, Petrum nomine, qui se 822 asserit fuisse episcopum, atque causae suae a nobis remedium postulasse. Et prius quidem retulit quae digna esse miseratione potuissent; sed requirentes, postea multo aliter quam indicavit invenimus, et vehementer nos ejus actio contristavit. Sed quia causae ipsius interna subtiliter nequaquam addiscere tam longo itineris intervallo disjuncti potuimus, eam, incerti quippe, definire nequivimus. Nunc vero quoniam remeans supradictus diaconus secum eum relaxari poposcit, et ipse ad vos se petiit debere transmitti, scientes sanctitatem vestram, zelum, sicut decet, fidei, et amorem habere justitiae, nobis gratum fuit, et ea quae petiverunt concessimus. Quia ergo praesentes causam subtilius potestis scire, hortamur ut eidem Petro ita servare quidquid justum canonicumque fuerit debeatis, quatenus et rectitudinis vigor a vobis in omnibus impleatur, et causa ipsius secundum Dei timorem et Ecclesiae videatur regulas judicata. Si quis vero conscius vel particeps praefato Petro in his quibus accusatur, dicitur exstitisse, subtiliter requirendum est, et, veritate cognita, similiter canonice judicandum. Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia, quod dici nefas est, catholici homines, et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua, vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. Et ideo, si verum est, fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare, quatenus sinceritas fidei vestra sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae, quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant. Quisquis ergo, de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit modis omnibus alienus. Gregorius Anthemio subdiacono. Quanto viduae bene viventes virorum sunt solatio destitutae, tanto eis enixius ecclesiastica est impendenda tuitio. Atque ideo hujus tibi praecepti pagina deputamus, quatenus Alexandriae 823 magnificae feminae, relictae quondam Vincomali, omni instantia, omnique sollicitudine, ubi necesse fuerit, servata scilicet aequitate, tuitionem festines impendere, atque ejus utilitatibus studiose concurrere; nec eam a quoquam vexari permittas, aut molestiam sustinere, sed ita, sicut praediximus, ubi causa poposcerit, ope tuae sollicitudinis potiatur, ut nullus se in afflictione oppressioneque ipsius te illic coram posito tentet aliquatenus occupare. Gregorius Cypriano diacono. Joannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiae, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, aequitate servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerit ecclesiasticam tuitionem impendere. Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis tot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris rationibus imputandos. Gregorius Dono episcopo Messanensi. Georgius praesentium portitor degere, ut ait, in civitate vestra desiderans, apud fraternitatem vestram nostra se petiit epistola commendari. Cui quoniam a prava se promisit actione compescere, quod petebat praevidimus non negandum. Et ideo sanctitas vestra de anima ejus studeat propter Deum esse sollicita, atque eum adhortationibus suis ad viam Deo placitam revocare; et si, adjuvante Domino, ut promisit, ab omni se pravitate suspendens, vivere honeste voluerit, fraternitas vestra pro mercede sua, ut prospexerit, ejus sustentationi subveniat, ne forsitan ad male agendum excusationem sibi ex necessitate videatur assumere. Quid autem fraternitas vestra ex ejus importunitate sit passura consideret, qui ad vos cum nostris epistolis venit, quem nos sine auctoritate aliqua importunum valde in prece pertulimus. Gregorius Rufino episcopo Vivonensi. Ex habitatoribus Massae Nicoteranae, quorum episcopus pro quibusdam culpis in poenitentiam 824 deputatus est, relatione comperimus nullum illic esse presbyterum qui sacra possit missarum solemnia celebrare, in tantum ut etiam filios suos sine baptismate asserant remansisse. Et quia hac pro causa magnopere petiverunt sibi in eadem Ecclesia cui fraternitas vestra operam visitationis impendit debere presbyterum ordinari, ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut de clero ejusdem Ecclesiae requirere debeatis, cujus vita et mores ad hoc possint officium convenire, et eum illic presbyterum festinetis, auxiliante Domino, consecrare. Nam valde durum est ut quousque causa episcopi eorum subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum, qui sacrum illic opus valeat celebrare. Mense Julio, indictione 14. Gregorius Victori episcopo Panormitano. Urbicus abbas monasterii sancti Hermae, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit in eodem monasterio presbyterum, qui sacra missarum solemnia celebrare debeat, ordinari; et quia hujusmodi non est differenda petitio, fraternitatem vestram scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam, ut eum qui ad hoc ministerium de eadem congregatione electus fuerit, cujus vita, mores, et actio tanto possit ministerio convenire, sine mora, auxiliante Domino, debeat consecrari, quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi, nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere. Gregorius Venantio patricio exmonacho. Multum ea quam direxistis jam nos contristatos invenit epistola, quod inter vos et Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, de quorum desiderabamus gaudere concordia, scandalum prodiisse cognovimus. Quaevis enim causa fuisset, non usque ad hoc debuit furor erumpere, ut armati homines vestri, sicut audivimus, in Episcopium irruerent, et diversa hostili more mala committerent, atque vos haec res a paterna charitate interim divideret. Nunquid non poterat, quaelibet contentio fuerit, tranquille disponi, ut nec partium utilitas detrimentum, nec sentiret gratia laesionem? Cujus autem gravitatis, cujus sanctitatis, cujus mansuetudinis supradictus frater noster sit, non habemus incognitum. Ex qua re colligimus quia nisi vis eum doloris nimia coegisset, ad hanc rem de qua vos contristatos asseritis, ejus fraternitas 825 nullatenus pervenisset. Nos tamen, ut hoc eo scribente comperimus, illico ei scripsimus, admonentes ut et oblationes vestras sicut ante susciperet, et missas in domo vestra non solum celebrari permitteret, sed si velitis, etiam ipse perageret, causamque suam servata charitate exsequi debuisset. Et quia nullos discordes vel fieri volumus vel manere, eamdem adhortationem iterandam esse prospeximus. Unde necesse est, charissime fili, ut et vos sacerdotalem illi reverentiam exhibere, sicut decet filios, debeatis, nec ejus ad iracundiam animos provocetis. Nam cum quo fidam estis gratiam habituri, si vobis, quod absit, cum sacerdote fuerit discordia? Itaque animorum tumore deposito, sic agere causas quas habetis invicem studete, ut et charitas inter vos intemerata permaneat, et alterutra mansuete procuretur utilitas. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quamvis causa fuerit quae fraternitatis vestrae animos ad iracundiam non immerito provocaret, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, nec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione disjungere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ante dicti viri omnimodo in dulcedine et Deo placita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permittatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud eum missas priorem gratiam reformare. Oportet namque filiis sacerdotalem vos affectum impendere, et in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecclesiae vestrae minime praeterire. Hoc ergo considerans, necesse est ut ita se circa eos fraternitas vestra discreta moderatione exhibere studeat, ut et quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternae charitatis gratia non recedat. Gregorius Leontio episcopo Ariminensi. Basilicam beati Stephani martyris, quam fraternitas vestra incendio asserit concrematam, 826 quam etiam nuper instauratam esse commemorat, facultatem tribuimus dedicandi, in qua etiam reliquiarum sanctuaria ejusdem beati Stephani martyris volumus collocari. Et ideo, frater charissime, ad praedictam te Ecclesiam ire necesse est, et tam Ecclesiae quam etiam altaris noviter constructi dedicationem solemniter exhibere, ut exspectantium de eadem consecratione devotio Domino valeat auxiliante compleri. Quidquid praeterea eidem loco a fundatoribus olim concessum est, in ea qua dimissum est voluntate ac firmitate volumus permanere. Gregorius Felici episcopo Pisaurensi. Miramur fraternitatem vestram, ut serie praecepti neglecta, quod ad vos sanctae memoriae decessor meus dederat, monasterium a Joanne praesentium portitore constructum, aliter quam antiquae consuetudinis usus exigit, consecrares. Dum etiam in eodem praecepto inter alia mandatum sit ut locum ipsum absque missis publicis dedicares, et, ut ad nos pervenit, cathedra posita, sacra illic publice missarum solemnia celebrantur. Quod si verum est, his vos hortamur affatibus, ut, omni excusatione cessante, cathedram vestram exinde amoveri modis omnibus faciatis, nec denuo illic missas publicas peragatis. Sed, sicut et consuetudo et praecepti tenor eloquitur, si missas ibidem sibi celebrari voluerint, a te presbyter dirigatur. In eodem autem monasterio congregationem servorum Dei, sicut praedictus Joannes et petiit et nunc est, et cum Dei gratia semper volumus permanere. Calicem vero quem sibi a fraternitate vestra ablatum innotuit, ei, si ita est, restituere festinate. Haec ergo sanctitas vestra ita studeat adimplere, ut denuo ad nos praedictus portitor pro hac causa necessitatem remeandi non habeat. Gregorius Leoni episcopo Fanensi. Sicut schismatici pravo studio perdurantes, objurgandi detestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiae redeuntes, consolandi, et nihilominus refovendi. Quia igitur Joannes religiosus 827 praesentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiae ab errore Histricorum Deo miserante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, ut eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere. Cui etiam ne possit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi praevidimus annis singulis consulendum. Quia ergo vestrae sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur. Gregorius Urbico abbati monasterii sancti Hermetis, quod in Panormo situm est. Quisquis divina inspiratione compunctus, relictis saeculi hujus actionibus, ad Deum converti festinat, ita et cum charitate suscipiendus est, et blandis per omnia consolationibus refovendus, ut in ea quam elegit, Deo adjuvante, delectetur modis omnibus conversatione persistere. Quia igitur Agatho praesentium lator in monasterio dilectionis tuae converti desiderat, hortamur ut cum omni eum dulcedine dilectioneque suscipias, atque ad aeternam vitam ejus desirium assidua adhortatione succendas, et circa animae ipsius salutem diligenter studeas esse sollicitus, quatenus dum in Dei nostri servitio, te admonente, devota mente perstiterit, et illi prosit saeculum reliquisse, et tibi ejus conversio proficiat ad mercedem. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor ipsius similiter converti voluerit. Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere . Gregorius Palladio episcopo Santonis Galliae. Veniens lator praesentium Leuparicus presbyter vester insinuavit nobis fraternitatem vestram ecclesiam in honorem beati Petri et Pauli apostolorum, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum construxisse, atque illic tredecim altaria collocasse, ex quibus quatuor necdum dedicata comperimus remansisse, ob hoc quod suprascriptorum sanctorum reliquias illic collocare Deo annuente disponitis. Et quia reliquias sanctorum Petri et Pauli, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum cum veneratione praebuimus, hortamur ut eas cum reverentia suscipere, et collocare, auxiliante Domino, debeatis: provisuri ante omnia ut servientibus ibidem non debeant alimoniarum deesse suffragia. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Epistolarum vestrarum series, quae religiosum animum et piae mentis studium continebat, non solum voluntatis vestrae fecit nos laudare propositum, sed etiam libenter invitavit postulata concedere. Nec enim nos negare decuit, quod Christiana devotio et recti cordis desiderium flagitabat, praesertim dum illa postulari et tota amplecti mente cognovimus quae et credentium fidem valde protegere et animarum salutem operari 829 nihilominus poterunt ac servare. Atque ideo congruo honore vestram excellentiam salutantes, indicamus latori praesentium Leuparico, quem vos esse presbyterum scripsistis, per quem eloquia vestrarum suscepimus litterarum, reliquias nos beatorum apostolorum Petri et Pauli, juxta excellentiae vestrae petitionem, cum ea veneratione qua dignum est praebuisse. Sed ut in vobis magis magisque laudabilis et religiosa possit clarere devotio, providendum vobis est ut sanctorum beneficia cum reverentia et debito honore condantur, et servientes ibidem nullis oneribus nullisque molestiis affligantur, ne forsitan, necessitate exterius imminente, in Dei servitio inutiles segnesque reddantur, et injuriam, quod absit, neglectumque beneficia sanctorum collata sustineant. Quieti ergo eorum excellentia vestra prospiciat, quatenus dum vestro beneficio liberi ab omni fuerint inquietudine custoditi, et illi Deo nostro secura mente laudes exsolvant, et vobis in aeterna vita merces accrescat. Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri Jesu Christi. Quia melius fuerat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante Domino coepistis impleatis. Nec ergo vos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laborem magnum aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. Scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid in vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat. Quatenus et si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. 830 Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione 14. Gregorius Pelagio de Turnis, et Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus. Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi viri nullius commendationis indigeant, quia tamen aptum se scribendi tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem praesentium, Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse. Quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvare et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiae nostrae transmisimus, charitati vestrae in omnibus commendamus. Data die X Kalend. Aug. indictione 14. Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi metropolitae. Quamvis fraternitatem vestram bonis esse intentam operibus, et sponte se exhibere in causis Deo placitis confidamus, verumtamen utile esse 831 fraterna vos alloqui charitate credimus, ut solatia, quae vos ultro decet impendere, nostris quoque provocati epistolis augeatis. Atque ideo indicamus sanctitati vestrae Augustinum, servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene est nobis cognitum, cum aliis servis Dei, pro animarum nos illuc compendio transmisisse, sicut ipse vobis eoram positus poterit indicare. In qua re oratione vos eum et auxiliis adjuvare necesse est, atque, ubi opus exegerit, solatiorum vestrorum ei praebere suffragia et paterna ac sacerdotali illum consolatione sicut convenit refovere, quatenus dum sanctitatis vestrae fuerit solamina consecutus, si quid Deo nostro lucrifacere, sicut optamus, valuerit, et vos possitis pariter mercedem acquirere, qui ad bona opera suffragii vestri devote copiam ministratis. Candidum autem presbyterum, communem filium, et patrimoniolium Ecclesiae nostrae fraternitas vestra, quippe ut unanimis nobis, studeat habere commendatum, ut aliquid inde pauperum alimoniis sanctitate vestra valeat adjuvante proficere. Quia igitur patrimoniolum ipsum per annos plurimos praedecessor vester tenuit, et collectas apud se pensiones servavit, fraternitas vestra cujus sint res vel quibus erogentur consideret, atque eas animae suae respectu supra scripto filio nostro Candido presbytero nobis restituat dirigendas. Nam valde est exsecrabile ut quod a regibus gentium servatum est, ab episcopis dicatur ablatum. Gregorius Desiderio Viennensi, et Syagrio Augustodunensi, episcopis Galliae a paribus. De fraternitatis vestrae sincera charitate bene confidimus quod amore beati Petri apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, praesertim dum causae qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere, et laborare magis 832 optetis. Indicamus itaque sanctitati vestrae, nos Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse; cujus relatione quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus in quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adjutores, sicut decet et convenit, possitis existere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona quae de vobis opinione narrante didicimus, vera esse opere comprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum Ecclesiae nostrae commisimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus. Gregorius Protasio episcopo de Aquis Galliae. Quantus in vobis beati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri praerogativa, sed etiam devotio, quam circa utilitates Ecclesiae ipsius geritis, patefecit. Quae quia Augustino servo Dei praesentium latore cognovimus referente, de affectu et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobiscum vos esse monstratis; quippe erga quos charitatem fraternam, ut convenit exhibetis. Ut igitur bona quae de vobis praedicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas praedecessor ejus per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit, et apud se retinuit, ad nos, quia pauperum res sunt, studeat destinare. Qui si forte aliquo se modo, quod non credimus, excusare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res sancti Petri et 833 pauperum ejus apud se retinere debeat imminere. Sed etsi fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate quam pro voluntatis vestrae devotione beatus Petrus apostolus, cujus amore haec facitis, sua vobis et hic et in futura vita intercessione respondeat. Candidum presbyterum communem filium, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestrae magnopere commendamus. Gregorius Stephano abbati. Laetos nos relatio Augustini servi Dei praesentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet vigilantem esse narravit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem unanimes vivere ac concordes affirmat. Et quoniam praepositorum bonitas subjectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur ut in bonis te semper operibus gratia suae pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicae fraudis tentatione custodiat, et tecum in charitate et placita sibi vivere conversatione concedat. Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime Fili, hortamur ut sollicitudinem tuam vigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providendi custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat; quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris, et praemia labori tuo gratia sua rependat, et tibi aeternae vitae desideria multiplicet. Cochleares vero et circulos quos direxisti suscepimus, et charitati tuae gratias agimus, quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum quae sunt necessaria transmisisti. Gregorius Arigio patricio Galliae. Quanta in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat, 834 latore praesentium Augustino servo Dei referente comperimus; atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui haec in vobis pietatis suae dona concessit, per quae inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere. Oramus ergo omnipotentem Dominum, ut haec in vobis quae concessit dona multiplicet, et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriae vestrae in hoc saeculo disponat, ut et hic vobis et in futura, quod magis optandum est, vita proficiat. Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus ut lator praesentium, et servi Dei qui cum eo sunt, vestra in quibus necesse fuerit solatia consequantur, quatenus dum vestrum favorem invenerint, injuncta sibi melius, adjuvante Domino, valeant adimplere. Praeterea filium nostrum Candidum presbyterum, quem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae, quod illic est, transmisimus, vobis per omnia commendamus; confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere, si rebus pauperum solatia sua gloria vestra devota mente praestiterit. Gregorius Theoderico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus. Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam praesumendi concepimus, quod subjectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter velle converti, sed sacerdotes e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc praevidimus dirigendum. Quibus etiam injunximus ut aliquos secum e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adjuvare. In qua re ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram 835 paterna salutantes charitate quaesumus ut hi quos direximus favoris vestri invenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adjuvet; ut Deus omnipotens qui vos in causa sua devota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem ad coelestia vos regna perducat. Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat postulamus, quatenus beatus Petrus apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu tuitionem in rebus pauperum ejus impenditis. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Excellentiae vestrae Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose concurrat, et religiosae sinceritatis suae solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione valeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunximus ut ad agenda haec e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quae prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suae gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire provideat, quatenus Deus noster qui in hoc saeculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in aeterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari. 836 Praeterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod illic constitutum est, vestrae Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestrae gratiam in omnibus consequatur. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Mater et custos bonorum omnium charitas, quae multorum corda uniendo constringit, absentem non aestimat eum quem oculis mentis habet praesentem. In hujus ergo radice cum, frater charissime, teneamur, nihil sibi in nobis corporalis absentia, nihil poterit regionum vindicare longinquitas; quippe quia scilicet longe a nobis non sumus qui unum sumus. Hanc autem esse nobis cum caeteris fratribus communem semper optamus. Est tamen aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in ejus amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. Nam sicut omnibus liquet quod beatus evangelista Marcus a sancto Petro apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, sic hujus nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum. Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos auctoris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, et semper ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus. Atque ideo sanctitatis vestrae susceptis apicibus, quantum cor nostrum de fraterna visitatione gavisum est, tantum de indictis quae significastis oneribus tristitia premitur, et fraterna compassione vobiscum gemimus quod doletis. Sed quia diversa se tendit ubique concussio, in communi necessitate minus est de propria dolendum, sed studendum magis est ut patienter tolerando vincamus quod omnino devitare non possumus. Quanta autem nos a Langobardorum gladiis in quotidiana nostrorum civium depraedatione vel detruncatione atque interitu patimur, narrare recusamus, redum dolores nostros loquimur, ex compassione quam nobis impenditis vestros augeamus. 837 Praeterea ante aliquantum temporis communi filio Sabiniano diacono responsa Ecclesiae in urbe regia facienti scripta nostra transmisimus, quae vestrae fraternitati dirigere debuisset. Quae si suscepistis, miramur cur nobis ad ea minime respondistis. Et ideo quia cavendum est ne cujuslibet superbia scandalum Ecclesiis introducat, necesse est ut, eadem scripta subtiliter relegentes, omni studio et tota intentione quae ad honorem vestrum et pacem Ecclesiae pertinent conservetis. Omnipotens autem Deus, qui pietatis suae gratia sacerdotalem vobis animum et charitatem contulit, in suo vos servitio protegat, atque ab omni adversitate interius exteriusque custodiat, et converti ad se errantium animas vestra propitius praedicatione conceda. Latorem autem praesentium Isidorum diaconum communem filium cum ea qua oportuit charitate suscepimus, benedictionem nobis sancti Marci evangelistae deferentem. Et vos quidem, bonae vitae merito resplendentes, ea quae paradiso vicina sunt bene olentia nobis ligna transmisistis. Nos vero quia videlicet peccatores sumus, ab Occidente vobis ligna transmisimus, quae, construendis apta navibus, nostrae mentis tumultum signantia, in marinis semper fluctibus agitantur: et quidem transmittere majora voluimus, sed haec navis angusta non recepit. Mense Augusto, indictione 14. Gregorius Castorio notario. Vir magnificus, domnus Andreas, crebro mihi imminet de usu pallii secundum antiquam consuetudinem in Ravennati Ecclesia restituendo. Et scis quia Joannes episcopus mihi scripserit quod in litaniis solemnibus consuetudo fuit ejusdem Ecclesiae episcopos uti pallio. Hujus Ecclesiae diaconus Adeodatus, cum me pro eadem causa fortiter rogaret, jurejurando satisfecit quia quater in anno uti in litaniis pallio ejusdem loci episcopi solebant. Praedictus autem domnus Andreas in epistolis suis dicit quia, praeter Quadragesimam, omni tempore Ravennas episcopus in litaniis pallio utebatur. Et ipsas asserit litanias solemnes, quas non erubescit dicere quotidianas. Unde omnino miratus sum. Sed tua experientia nullius personam, nullius verba consideret; solum Dei timorem et rectitudinem ante oculos habeat et seniores personas, et ejusdem Ecclesiae archidiaconum, quem non suspicor pro alterius honore perjurare, et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Joannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines; et veniant ante corpus sancti Apollinaris, et tacto ejus sepulcro jurent quae consuetudo ante Joannis episcopi tempora fuerit, quia, sicut scis, idem vir multum praesumptor exstitit, et multa sibi per superbiam conabatur arrogare. 838 Et quidquid a fidelibus viris et gravibus juratum fuerit, secundum indiculum qui subter annexus est hoc volumus in eadem Ecclesia conservari. Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem tuam aut devotionem tuam in hac causa corrumpat, zelum enim tuum scio. Age sollicite, ita tamen ut praedicta Ecclesia contra justitiam non gravetur, sed usus qui ante Joannis episcopi tempora exstitit ei conservetur. Personas autem non duas, vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores et graviores inveneris require, ut neque quod usus fuit antiquior eidem Ecclesiae denegemus, neque quod novo ausu appetitum est concedamus. Sed omnia age blande et dulciter, ut et actio tua districta sit, et lingua mitis. Spatam quae illic dimissa est, sicut jam pridem scripsimus, tecum revoca, et hoc quod tibi filius noster Bonifacius diaconus, et vir magnificus Maurentius chartularius scripsit, sollicite attende. Juro ego per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, inseparabilem divinae potentiae Trinitatem, et hoc corpus beati Apollinaris martyris, me pro nullius favore personae, neque commodo aliquo interveniente testari. Sed hoc scio, et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Joannis quondam episcopi Ravennas episcopus, praesente apocrisiario sedis apostolicae illo atque illo, illis atque illis diebus, consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi quia hoc latenter, vel absente apocrisiario usurpasset. Gregorius Petro episcopo Hydruntino. Opportunus abbas monasterii sancti Leontii, quod in quinto Romanae urbis milliario situm est, sanctuaria ejusdem martyris quae de Ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt, sibi denuo postulat debere concedi, ut in loco eodem recondantur. Et ideo, frater charissime, quia ejusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii Ecclesia, cui visitationis impendis officium, esse dignoscitur, praefati viri desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut in devotione quam postulat sortiatur effectum. Gregorius Gennadio patricio Africae. Excellentiam vestram non ambigimus reminisci, quia ante biennium pro Paulo fratre et coepiscopo nostro scripsimus, ut ei ad nos venire 839 desideranti dignitatis vestrae suffragia praeberetis, ob hoc quod a Donatistis insecutionis dicebatur molestiam sustinere, quatenus postquam illic eum contra eos nuntiatum est habere subsidium non posse, cognita veritate, fraterna ei compassione potuissemus ferre consultum et salubri dispositione quid contra pestiferae praesumptionis insaniam debuisset fieri tractaremus. Et quantum nobis praedictus frater innotuit, non solum nullum meruit cujusquam habere solatium, sed ne immune ad Romanam potuisset urbem accedere, diverso est impedimento prohibitus. Cui tamen dum vestram relegi fecissemus epistolam, respondit se non quorumdam odio, quia, Donatistas cohibebat, laborare, sed magis pro defensione catholicae fidei multorum perhibet ingratitudines sustinere; multaque alia retulit, quae, quoniam aptum dicendi tempus non exstitit, silentio retinere praevidimus. Quia ergo non de rebus terrenis, sed de animarum salute tractatur, et vestra atque illius diversa existit assertio, nihil indiscussa veritate subtiliter respondere potuimus, quia tempore quo excellentiae vestrae scripta suscepimus, corporis aegritudine tenebamur. Sed dum nos omnipotens Deus, si ei placuerit, pristinae saluti reddiderit, veritatem diligenti ut possumus inquisitione rimabimur. Et secundum ea quae valuerimus addiscere, ita causam Deo miserante disponemus, ut animarum quarum vos curae pro vestra mercede studere dignamini salus non solum quae ab errantibus jam amissa est reparetur, sed etiam quae in verae fidei cultoribus est Redemptoris nostri gratia protegente servetur. De suprascripto autem episcopo, quem communione privatum esse asseritis, valde mirati sumus cur nobis hoc non primatis ejus, sed excellentiae vestrae epistola nuntiavit. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Vere mirabilis charitatis virtus est, dilecte frater, quae adventu supernae gratiae postquam spiritalia inclinavit ad infima, postquam ipsum sibimet unumquemque carnalibus illecebris discordantem pacavit hominem, ita in humanis se dilatavit mentibus, ut sublimia inclinaret, humilia sublimaret, pacaret discordantia, ferocia mansuefaceret, dissociata conglutinaret, sarciret, divisas tot aquarum terrarumque spatiis climatumque diversitatibus hominum nationes, compaginatis ad unum mentibus, suae vinculo suavitatis astringeret. Hujus amplitudinis praeconia quando humanae 840 infirmitatis exponere lingua sufficiat? Hujus autem laus in coelis perfecta est, in terris vero forma ejus ostendenda potius est quam dicenda, ut qualis quantaque sit, postquam ore nostro plene non potest, ex nostra magis compassione monstretur. Quam etsi utcunque laudamus ore, simul necesse est ut fateamur manu, ne si laudator ejus tantum est quisquam et non factor, sententiam sibi magis exacuat, quia in conspectu judicis hoc favoribus exaggerat quod omisit. Hanc nos, licet locorum intervallis disjuncti, atque corpore longe a vobis positi, auxiliante Dei potentia, erga vos studiosissime conservamus; hanc vos non solum circa nos, sed erga fratres filiosque vestros paternis fraternisque oportet visceribus exhibere. Nam quomodo hoc non studiosissime faciendum, quando ejus non tam in fratrum filiorumque est quam in inimicorum quoque dilectione perfectio? Quamobrem, charissime, nos quos pastoralis curae constringit officium, diligamus fratres . Ipsos quoque adversarios nostros propter mandatum dominicum , nostro circa nos copulemus affectu. Pacem sequamur cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . In piis verseniur operibus, virtutibus polleamus, fulgeat in nostro pectore rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum . Ita procedamus in conspectu Dei atque totius Israel. Hujusmodi commisso nobis gregi praebeamus exempla, ut videant nostra opera bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est . Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo, ut vere de illorum dicamur numero, de quibus legitur: Apparuerunt illis dispertitae linguae sicut ignis, seditque supra singulos eorum . Vere enim in nobis igneae linguae resident, si in fratrum filiorumque exhortatione divini fervore spiritus accendamur. Creditum nobis agrum dominicum exerceamus dum licet; seminemus in timore dum tempus est; bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes . Simus de illis de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua . Ad cujus rei fructum nos provocans, subdidit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Vigilemus itaque, et relinquentes terrena negotia, coelestibus anhelemus. Et quae retro sunt obliviscentes, in ea quae ante sunt nosmetipsos enixius extendamus . Mens nostra in saeculari varietate non diffluat; sed tota in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae . Hoc amore liquefiant boni corda rectoris. In his se mens tota suspendat. Dum adhuc in terris sumus positi, frequens a nobis lacrymarum imber in coelo compunctionis nube fructificet. Tunc enim bene atque vere, dilecte mi frater, ad proximorum dilectionem descendimus, si in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima et mente, atque ex totis viribus persistimus. 841 Xenia vero temporalia a vobis directa, licet nos talibus non egeamus, tamen cum debita charitate suscepimus. Egemus autem de vestra debita charitate atque commissi vobis regiminis sollicitudine gratulari. Multo enim nobis haec dulcissima fiunt cum sacerdotalis mentis atque piae conversationis fuerint suavitate conditae. Gregorius Mauricio Augusto. Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro Christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido quia sicut vos Dei causas religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit, directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiones sortirentur effectum: hoc etiam subjungentes, quod in praefata provincia, Donatistarum praemiis praevalentibus, fides catholica publice venundetur. At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebantur. Cui etiam duo caeteri in re eadem testimonium ferebant. Sed quia in causa ipsa saecularis judicis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis, sua eos quos tales esse cognoscit districta ulcisci jussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque 842 insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morsus expellat; quatenus dum piae provisionis vestrae remedio pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet, quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis venenuo, quod est gloriosius, liberatis. Gregorius Athanasio presbytero de Isauria. Sicut de eis quos ab unitate Ecclesiae haereticae pravitatis error abscidit affligimur et dolemus, ita his quos intra sinum suum catholicae fidei professio continet congaudemus. Et ut pastorali sollicitudine illorum nos oportet impietatibus obviare, sic piis horum professionibus congruit favorem impendere, et sincera esse quae sapiunt declarare. Atque ideo dum tibi Athanasio presbytero monasterii sancti Mile, cui est vocabulum Tamnaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum, contraria integrae fidei fuisset orta suspicio, ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad apostolicam sedem cui praesidemus elegisti recurrere, asserens etiam te corporaliter verberatum aliqua injuste ac violenter fecisse. Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui injustum fateri fierique compellit, sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris; ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Joanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret. Qui, saepe a nobis admonitus, rescribens innotuit Codicem apud te fuisse inventum in quo plurima continebantur haeretica, et ob hoc se adversus dilectionem tuam fuisse commotum. Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere, priores ejus partes sollicita lectione percurrimus. Et 843 quoniam manifesta in eo haereticae pravitatis venena reperimus, ne denuo debuisset legi vetuimus. Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, et ad amputandam ambiguae suspicionis materiam libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo, fidem tuam exponens, omnes generaliter haereses, vel quidquid adversus catholicae fidei vel professionis integritatem est apertissime condemnasti, et cuncta quae sanctae quatuor universales synodi recipiunt te semper recepisse ac recipere, et quae condemnant condemnasse condemnareque professus es; eam quoque synodum quae Justiniani imperatoris temporibus de tribus capitulis facta est et suscipere et custodire promisisti; et prohibitus a nobis codicem ipsum legere in quo pestiferae fraudis virus innexum est libentissime consensisti; reprobans etiam atque condemnans ea omnia quae contra catholicae fidei integritatem in eo 844 dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti; hac ratione permoti, postquam etiam ex probati a te libelli pagina fides tua nobis catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te haereticae perversitatis macula juxta professionem tuam liberum esse decernimus atque catholicum, et sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacem, Christi Jesu Salvatoris gratia claruisse pronuntiamus, liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare. De hoc quoque et dilectissimo fratri nostro Constantinopolitanae civitatis antistiti, qui in supradicti sancti Joannis loco ordinatus est, nostra volumus scripta transmittere. Sed quia consuetudo non est ut prius quam ad nos ejus synodica deferatur debeamus scribere, idcirco distulimus. Sed postquam ea nobis delata fuerit, ei haec, dum opportunum fuerit, indicabimus.
(Grat. 18, q. 1, c. 26) (Grat. 16, q. 1, c. 2) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 54.) (Grat. dist. 50, c. 10) (Grat. dist. 50, c. 1) (quod maxime vestrae gravitatis proprium judicamus) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 42.) (Grat. dist. 50, c. 10) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 43.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 3. Vide sup. l. I, ep. 19; inf. ep. 56, al. 54.) (Prov. XXXI, 27) (Grat. dist. 61, c. 19.) (excepto si reliquiae conderentur, quod tamen de reliquiis unus tantummodo potuit inveniri qui diceret) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 6.) (I Cor. I, 13) (Ibid., 13) (Isai. XIV, 13) (Luc. IX, 60) (Psal. LXIX, 4) (Psal. CXL, 5) (Eccli. VI, 6) (I Cor. XV, 33) (Genes. III) (Job II, 10) (I Joan. II, 18) (Jac. IV, 6) (Proverb. XVI, 5) (Eccli. X, 9) (Luc. XIV, 11) (Matth. XI, 29) (Job. XXV) (Eccli. XXXII, 14) (Matth. V, 3) (Isai. LXVI, 2) (Matth. XX, 27) (Matth. XXIII, 7, 8) (Matth. XVIII, 7) (Ibid.) (I Cor. XIII, 4) (Rom. XIII, 10) (Ibid.) (Matth. V, 9) (Matth. XVII, 3) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 54.) (I Joan. IV, 4) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 55. Vide sup. ep. 10; inf. epp. 20, 21, 43.) (Joan. XXI, 17) (Luc. XXII, 31) (Matth. XVI, 8) (Luc. XIV, 11; XVIII, 14) (Prov. XVI, 18) (Jac. IV, 6) (Prov. XXI, 30) (Isai. XIV, 13) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 40.) (Vide sup. ep. 25.) (Grat. Caus. 12, q. 5, c. 2.) (Vide l. VI, ep. 57; l. IX, ep. 118.) (Psal. CXXXVIII, 21) (Vide l. II, ep. 32.) (Grat. 1, q. 1, c. 122) (Luc. II, 14) (I Paralip. XXI) (Act. XIV, 21) (II Cor. I, 8, 9) (Rom. VIII, 18) (Job. I, 1) (Rom. XVI, 19) (Matth. X, 16) (Caus. 11, q. 1, c. 41) (Exod. XXII, 8) (Ibid. 28) (Malach. II, 7) (I Cor. IV, 5) (Grat. 12, q. 1, c. 8.) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 49.) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 13.) (Rom. XI, 13) (I Thess. II, 7) (Matth. XIII, 31, 32) (Matth. XIII, 33) (Dan. II, 35) (Ephes. VI, 3) (Hebr. XII, 14) (Rom. XII, 18) (I Petr. V, 8) (Job, XLI, 25) (Philip. I, 21) (I Petr. III, 14) (Grat. 18, q. 2, c. 6) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 37.) (Grat. 2, q. 4, c. 6) (Grat. ibid.) (Philip. II, 21) (Grat. 1, q. 1, c. 117) (Matth. XXI, 12) (Matth. X, 8) (Grat. dist. 48, c. Sicut.) (Grat. dist. 100, c. 6) (Luc. XIX, 17) (Matth. XXI, 12) (Matth. X, 8) (Grat. dist. 100, cap. 3) (Grat. I, q. 1, c. 116) (Matth. X, 26) (Psal. XXI, 20) (Grat. I, q. 1, c. 117) (Matth. XXI, 12) (Matth. X, 8) (Grat. caus. 12, q. 5, can. 3) (Joan. Diac., l. II, c. 15.) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 6.) (Grat. dist. 100, c. 11) (Grat. ibid.) (Grat. 1, q. 1. c. Quibusdam) (Matth. XXI, 12) (Matth. X, 8) (Grat. dist. 71, c. 5) (Cf. Joan. Diac. lib. III, n. 20.) (Grat. 12, q. 2, c. 68) (Grat. 25, q. 1, c. 15) (Grat. Caus. 2, q. 2, c. 68) (Genes. II, 17) (Vide indict. 15, ep. 31. Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.) (Rom. X, 10) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.) (Vide sup. l. V, ep. 17.) (Jac. V, 16) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 20.) (Grat. 7, q. I, c. 20) (Grat. caus. 6, q. 5, can. 1) (Grat. 1, q. 6, can. 2) (Grat. dist. 93, c. 2) (Grat. dist. 86, c. 6) (Ibid.) (Grat. 2, q. 1, c. 2) (Grat. dist. 54, c. 15) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 46.) (Cf. Joan. Diac., l. IV, n. 48.) (Cf. Joan. Diac. l. 3, n. 48.) (Cf. Grat. 27, q. 2, c. 25) (Vide sup. ep. 33.) (Cf. Joan. Diac. t. IV, n. 6.) (I Joan. III, 14) (Matth. V, 44) (Heb. XII, 14) (Exod. XXVIII, 28, seq.) (Matth. V, 16) (Act. II, 3) (Gal. VI, 8, 9) (Psal. CXXV, 6) (Philip. III, 13) (Psal. XXVI, 4) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36 et n. 23. Vide ind. 11 ep. 52, ind. 13 ep. 18.)
[ Forte affatus; legitur tamen affectus in omnibus Mss. nostris ]
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER SEPTIMUS. Indictione XV, et anno ordinationis ejus septimo. 845 EPISTOLA PRIMA. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Uxorem, quae libera approbata est, viro suo restituat; neque hic de illa iterum abjicienda cogitet. EPISTOLA II. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Dimissum jam in regiam urbem Paulum episcopum. Tardius ad se Columbum scripsisse. Ejus excusationem confutat. EPISTOLA III. AD GENNADIUM PATRICIUM. Rogat ne occupato animo de Ruferio comite ac concivibus ad se vocatis ferat sententiam. Anastasium tribunum loco suo restitui petit. EPISTOLA IV. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Appetendam quietem; sed pro multorum lucro aliquando postponendam. Curandum episcopo ne cogitationum perturbatio, quae funditus repelli non potest, animum obruat. Vicaria fidei confessione, ac mutua ipsorum charitate, Ecclesiae unitatem firmari. Abstinendum ab universalis episcopi titulo. Haereticis accensendum non fuisse Eudoxium. EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse conjicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Joannis et Athanasii. EPISTOLA VI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. De Cyriaci electione gratulatur. EPISTOLA VII. AD PETRUM, DOMITIANUM, ET ELPIDIUM. Illos reprehendit quod in Cyriaci ordinatione clamassent: Haec dies, quam fecit Dominus. Pastorum culpas subjectis, subjectorum pastoribus nocere. EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Invitum laudanti laudes rependit pro assidua illius praedicatione, qua Maria patricia aliive multi ad Ecclesiam revocati. Hortandum Constantinum praefectum ut Dei judicium semper ante oculos habeat. EPISTOLA IX. AD JOANNEM EPISCOPUM. De missa Romam eleemosyna gratias agit. In causis judicandis solum Deum consideret. Ne ad mensam scripta sua deinceps faciat legi. EPISTOLA X. AD AGNELLUM ABBATEM. Praepositum ex vitae merito eligat. Fratribus sollicite invigilet. EPISTOLA XI. AD RUFINUM EPHESINUM EPISCOPUM. Commendat clericum quemdam litteras nescientem. EPISTOLA XII. AD RESPECTAM ABBATISSAM. Monasterium sancti Cassiani privilegiis donat. EPISTOLA XIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. E sacris vasis tantum coram Joanne defensore vendat, quantum pro captivis redimendis erit opus. EPISTOLA XIV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Obtrectationibus non moveatur. Depositi a se episcopi loco alium intra tres menses ordinet. EPISTOLA XV. AD GEORGIUM PRESBYTERUM. Descendentem ad inferos Jesum Christum, solos illos liberasse, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta ejus vivendo tenuerant. EPISTOLA XVI. AD ANGNELLUM EPISCOPUM. Formiensis Ecclesiae visitationem delegat. EPISTOLA XVII. AD SABINIANUM EPISCOPUM. Exposita Maximi contumacia, Sabinianum ab illo jam dissentientem aliosve Maximo adhaerentes Romam vocat; quibus securitatem omnem, necnon, si id justitia patitur, absolutionem spondet. EPISTOLA XVIII. AD MARTINUM DIACONUM. Illum de objectis criminibus canonice purgatum loco suo et ordini restituit. 865 EPISTOLA XIX. AD MARINIANUM ARCHIEPISCOPUM. Deprecante onus episcopale ob infirmitatem Castorio, alium Ariminensibus ordinandum episcopum. Hunc a clero et plebe eligi, a Ravennate episcopo examinari, atque, ut consecretur, Romam mitti jubet. EPISTOLA XX. AD CLERUM ET PLEBEM ARIMINENSEM. Propter episcopi sui infirmitatem alium qui dignus sit, eligant. EPISTOLA XXI. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ut clerum et plebem Ariminensem ad idonei antistitis electionem urgeat. EPISTOLA XXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Siciliae episcopos olim tertio quoque anno, jam quinto Romam proficisci solitos, ad Natale sancti Petri convenire sic procuret, ut inde nulla praetori oriatur suspicio. Moneat quoque Liparitanum et Regitanum episcopos. Libertinum consoletur. EPISTOLA XXIII. AD FORTUNATUM ET ANTHEMIUM. Stephanum ut desponsatae sibi monasterium ingressae res ablatas restituat, hortentur. Si renuat, indicent, ut reddere cogatur. EPISTOLA XXIV. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Christianos quatuor redimat, qui in Judaeorum servitio Narbonae detinebantur. EPISTOLA XXV. AD GREGORIAM. Peccata sua confessam, at de illorum remissione anxiam, consolatur, allato peccatricis, quam Marthae sororem putat, exemplo. Divinam veniae revelationem frustra postulari ostendit. EPISTOLA XXVI. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Gratulatur quod inter hominum tumultus studeat lectioni, atque ad aeterna suspiret. Utrum eadem sint Augustae studia quaerit. De compunctione duplici agit fusius. Theoctistam hortatur ut regiorum puerorum institutioni studiose invigilet, mutuamque illis inspiret charitatem et mansuetudinem in subjectos. Pecuniae, quam Theoctista miserat, dimidia parte captivos redemit; reliqua fovet moniales, quarum sanctitate servatam censet Romam. Mittit clavem a corpore sancti Petri, de qua miraculum narrat. 873 EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. Universalis vocabulum a Constantinopolitano episcopo usurpari, non magni interesse sentiebat cum imperatore Anastasius. Gregorius hocce vocabulo universam Ecclesiae fidem corrumpi contendit. EPISTOLA XXVIII. AD THEODORUM MEDICUM. Missas in captivos et pauperes eleemosynas laudat. Clavem a corpore sancti Petri vicissim mittit. 875 EPISTOLA XXIX. AD ANDREAM. Contemnendas saeculi dignitates, ut coelestibus liceat studiis vacare. EPISTOLA XXX. AD NARSAM RELIGIOSUM. Afflictum consolatur. A Christiano adversa non recusanda ostendit. Cur monasteriorum incolis, aliisve Constantinopoli degentibus non scribat. Gaudet de Esychiae transitu. Domnae Dominicae quid agendum. Mittit munuscula. Anatolium commendat. EPISTOLA XXXI. AD CYRIACUM EPISCOPUM. De submovendo profano vocabulo, ut pax Ecclesiae conservetur, et scandala multorum auferantur. EPISTOLA XXXII. AD ANASTASIUM PRESBYTERUM. De contentione tollenda quae inter patrem monasterii, quod Neas dicitur, et Jerosolymorum episcopum exorta erat. EPISTOLA XXXIII. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Contendit se temere indiscretum nominatum fuisse, quod Cyriacum episcopum Constantinopolitanam, qui universalem se nominat, reprehenderit. EPISTOLA XXXIV. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Romae susceptos et ad communionem admissos Cyriaci responsales; suum vero Diaconum Cyriaco, intolerabilis superbiae reo, communicare non debuisse. Orthodoxam quidem ejus synodicam; sed in ea damnari Eudoxium quemdam, hactenus, ut ipse putat, indamnatum. Isauriae monachos, sub Joanne Cyriaci decessore, de haeresi inique damnatos ostendit. EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat. EPISTOLA XXXVI. AD DYNAMIUM ET AURELIAM. Orationi, lectioni, et operibus bonis semper intenti, ad meliora proficiant. Codicem pollicetur. 886 EPISTOLA XXXVII. AD DOMINICAM. Quod ad Ecclesiae unitatem redierit congaudet. Hortatur ut Romam ad virum suum veniat. EPISTOLA XXXVIII. AD DONUM EPISCOPUM. Faustino quindecim argenti libras, aut ex Ecclesiae pecunia, aut e sacratis vasis, in filiarum redemptionem tribuat. EPISTOLA XXXIX. AD JOANNEM EPISCOPUM. Exortam inter abbates duos de agrorum finibus contentionem, ipso praesente, agrimensore adhibito finiendam. EPISTOLA XL. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Sancti Petri sedem Romae, Alexandriae, et Antiochiae, unius esse atque unam; inde singularem episcoporum ibi sedentium unionem. Laudat quod haereticos oppugnet. Ligna offert. Mittit vicissim munera. EPISTOLA XLI. AD CYPRIANUM RECTOREM. Ecclesiae Locrensi idoneum episcopum ordinari procuret. EPISTOLA XLII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Cum neque lapsum episcopum loco suo restitui, neque ultra tres menses Ecclesiam vacare permittant canones, Cornelii ordinet episcopum. EPISTOLA XLIII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. De submovendo clericorum dominio in monasteriis. EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur. EPISTOLA XLV. AD CLAUDIUM ABBATEM. Romam quantocius veniat.
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
Cujus rei causa cum matre sua huc compulsa anno praeterito praesentium venerit latrix, fraternitas tua cautius novit. Quam quia maritus suus, vester clericus, ob hoc quod de servili fuerat conditione pulsata, a suo noscitur removisse consortio, vosque hic positos asserunt promisisse ut si probare se liberam, adjuvante Domino, valuisset, suo eam vos conjugi reformare; fraternitas vestra cognoscat quod, revelante Deo, libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque servilis in ea macula inventa. His ergo cognitis, sine mora aliqua, suo per vos eam volumus marito restitui, nec ulterius idem vir ejus argumenta sibi occasionis exquirat quibus eam possit abjicere. Nam si a vobis, quod non credimus, minime fuerit adimpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta vindicta correcturos. Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Epistolam fraternitatis vestrae, harum latore diacono vestro deferente, suscepimus, in qua nobis de persona Pauli episcopi quae apud vos acta sunt indicastis. Quod tam sero factum est, ut persona ipsa hic jam valuisset minime reperiri. Nam et vir excellentissimus filius noster Gennadius patricius suum ad nos pro causa eadem cancellarium 846 destinavit. Sed dum fecissemus inquiri utrum cum eo nobis coram positis vellet inire conflictum, respondit ad hoc se minime fuisse transmissum, sed solummodo tres quosdam huc de ejus Ecclesia deduxisse, qui contra eum plurima dicere debuissent. Dum ergo neque illum ad inferendas actiones paratum invenimus, neque personarum illarum nos qualitas movit quod in accusatione episcopi valuissent idoneae reperiri, saepe dicto Paulo episcopo ad urbem se regiam relaxari debuisse precibus speranti non potuimus contradictionis moras afferre; sed mox eum secundum petitionem suam cum aliis duobus secum deductis episcopis ambulare permisimus. Si qua ergo fuere quae contra eum dici rationabiliter poterant, mox eo huc veniente vestra debuit, quod nunc fecit, fraternitas cuncta subtiliter indicare. Quod enim multorum vos inimicitias ob hoc quod nostris vos frequentius visitamus epistolis pati signastis, dubium non est, reverendissime frater, bonos pravorum odia sustinere, divinisque intentos operibus perversorum adversitatibus lacerari. Sed quanto haec quae sunt prava circumstant, tanto in commissi vobis cura regiminis debetis instantius occupari, et circa gregis Christi vigilare custodiam, quantoque iniquorum vos contrarietas premit, tanto alacriores ac de promissa remuneratione certissimos pastoralis sollicitudinis cura debet accendere, quatenus Pastori summo lucrum de injuncto vobis opere valeatis offerre. Gregorius Gennadio patricio Africae. His qui se apud excellentiam vestram nostris desiderant epistolis commendari, securi 847 de vestra benignitate, facimus quod petimur. Ruferius siquidem comes cum aliis concivibus suis a vobis, ut cognovimus, ad Africanam evocati provinciam, petierunt scriptorum nostrorum sibi apud vos prodesse suffragia. Quapropter, excellentiam vestram paterno salutantes affectu, petimus ut eos in nullo a quoquam patiamini apud vestros animos contra justitiam ingravari; sed sicut circa commissos vobis pia discretaque vos novimus invigilare cautela, ita et de his tranquille disponere, inspirante vobis Domino, de beatis, atque de insulae ipsius sollicitius tractare cautela; ne si illuc exercitus sine persona utili quae hunc gubernare valeat incauta dispositione transmittitur, adjumentum hostibus praebeatur. Quia autem Anastasium tribunum, quem illic excellentia vestra ordinaverat, bene secum egisse atque in nulla laesione eum asserunt miscuisse se provinciae, quem etiam nunc et remotum graviter ferunt, praecipiat excellentia vestra illuc eum iterum destinari, suisque adhortationibus firmari; ut qui de bona actione jam placuit, nullius ad male agendum suasionibus incitetur; ne tantorum judicium, quod ex bona administratione habere meruit, deterius perdat, quod non optamus, agendo contraria. Ita ergo petimus ut vestra excellentia faciat quatenus bonum vestrum quod testatur Africa etiam Corsica cognoscat. Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano. Communes filios Georgium presbyterum et Theodorum diaconum vestrum ea qua decuit charitate suscepimus; vosque ab ecclesiasticarum rerum cura ad animarum regimen venisse gaudemus, quia, juxta Veritatis vocem: Qui in modico fidelis est, et in majori fidelis erit . Et bene ministranti servo dicitur: Quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam . Cui etiam mox de aeterna retributione subjungitur: Intra in gaudium Domini tui. In scriptis autem vestris vos magnopere requiem quaesisse narratis. Sed per hoc 848 ad pastoralem sollicitudinem vos congrue venisse ostenditis, quia sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut scriptum est: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron . Et rursus idem praedicator egregius dicit: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Superest ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed qui pro eis mortuus est et resurrexit. . Et pastori sanctae Ecclesiae dicitur: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas . Ex quibus verbis colligitur quia si is qui valet omnipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit se Pastorem summum minime amare. Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, nos quid dicturi sumus, si secretum nostrum praeponimus utilitati proximorum? Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda. Nam sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus praedicationis officium vitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino Jeremias respondit, dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum . Et cum omnipotens Deus personam ad praedicandum quaereret, dicens: Quem mittam, et quis ibit nobis? ultro se Isaias obtulit dicens: Ecce ego, mitte me . En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetit, per contemplativam vero Jeremias amori conditoris sui sedulo inhaerere desiderans ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit. Quod ergo laudabiliter unus appetiit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit plene non restitit, et is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus, adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat. Magno autem desiderio vos in epistolis vestris invenio serenitatem mentis quaerere, et repulsa perturbatione ad tranquillitatem cogitationis anhelare. Sed qua ratione ad hoc vestra fraternitas 849 pertingere possit ignoro. Qui enim regendam navem suscepit, tanto amplius necesse est vigilet, quanto amplius littus relinquit, ut aliquando futuras procellas ex signis praevideat; aliquando venientes, aut directo clavo, si parvae sint, superet; aut si vehementer intumescunt, dato in obliquum latere, irruentes declinet; et saepe solus vigilet, cum cuncti illi quibus nulla navis cura commissa est quiescunt. Quomodo autem, suscepto pastorali onere, habere serenitatem cogitationum potestis, cum scriptum sit: Ecce gigantes gemunt sub aquis ? Juxta Joannis etenim vocem, Aquae, populi sunt . Et gigantes sub aquis gemere est, quia quisquis in hoc mundo quasi quadam corporis mole ordine potestatis excreverit, tanto pondera majoris tribulationis sentit, quanto super se regendorum populorum curam susceperit. Sed si sancti Spiritus virtus afflictam mentem afflaverit, protinus hoc quod Israelitico populo corporaliter factum est nobis spiritaliter contingit. Scriptum quippe est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare . Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te . Illos enim flumina operiunt, quos actiones hujus saeculi mentis perturbatione confundunt. Nam qui sancti Spiritus gratia tenetur in mente, transit aquas, et tamen fluminibus non operitur, quia etiam inter medias populorum catervas sic peragit gressus sui itineris, ut non submittat actionibus saeculi caput mentis. Ego quoque qui indignus ad locum regiminis veni, infirmitatis meae conscius, secretiora loca petere aliquando decreveram; sed, superna mihi judicia adversari conspiciens, jugo conditoris subdidi cervicem cordis: hoc praecipue perpendens , quia quaelibet occulta loca sine Dei gratia animam salvare non possunt; quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Lot in ipsa perversa civitate fuit justus, in monte peccavit . Sed ista cur dicimus, cum majora noverimus? Quid enim paradiso jucundius? quid coelo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de coelo peccando cecidit. Illius ergo nobis virtus quaerenda est, et gratia postulanda, sine quo nusquam absque culpa, cum quo nusquam sine justitia. Curandum ergo est ut perturbatio cogitationum non exsuperet animum, nam repelli funditus nullatenus potest. Quisquis enim est in loco regiminis, aliquando necesse est habeat etiam terrena cogitare, et exteriorum quoque curam gerere, ut grex commissus valeat ad ea quae sibi sunt explenda subsistere. Sed magnopere semper providendum est ne haec eadem cura modum transeat, ut cum ad cor licenter admittitur, nimis excrescere non permittatur. Unde recte per Ezechielem prophetam dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam suam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua . Quid enim per significationem sunt capilli in capite, nisi cogitationes 850 in mente? qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis designant, quae ex sensu negligenti, quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines et exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere. Sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnales de vita subditorum, nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudines, et quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus per immoderatam cordis intentio impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant. Praeterea epistolas vestras directas plena fide suscepimus, atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui inconsutilem tunicam desuper contextam, videlicet Ecclesiam suam, vicaria confessione fidelium in unitate gratiae ab omni erroris scissione custodit, et contra pereuntis mundi, ut ita dicam, tot culparum diluvium, ex multis lignis arcam construit, in qua omnipotentis Dei electi serventur ad vitam. Nam cum vicissim nobis fidei nostrae confessionem transmittimus, et charitatem nostram erga nos ostendimus, quid aliud in sancta Ecclesia agimus, nisi arcam bitumine linimus; ne unda erroris intret, et vel spiritales quosque tanquam homines, vel carnales tanquam animalia occidat? Sed cum sapienter a vobis recta fides prolata sit, restat ut procul dubio debeatis pacem cordium prudentius custodire, propter hoc quod Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos . Et Paulus apostolus admonet, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis . Qui rursus ait: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . Quam videlicet pacem tunc nobiscum veraciter habebitis, si profani nominis superbiam declinetis, juxta quod idem magister gentium dicit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates . Nimis quippe iniquum est, si hi qui praedicatores humilitatis facti sunt, de vani nominis elatione glorientur, cum verus praedicator dicat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi . Ille ergo vere gloriosus est, qui non de temporali potentia, sed pro Christi nomine de sua passione gloriatur. In hoc itaque vos medullitus amplectimur, in hoc sacerdotes vos esse recognoscimus, si, repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis. Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati sumus, et non minimas querelas servamus in mente, et promimus in voce. Vestra autem fraternitas novit quia Veritas dicit: Si offers 851 munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum . Qua in re pensandum est quia cum omnis culpa oblato sacrificio deleatur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit nec ipsum sacrificium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet. Curate ergo cordis vestri scandalum festine detergere, ut possit omnipotens Deus oblationis vestrae sacrificium acceptabile habere. Praeterea cum recta a vobis fides veraciter et subtiliter sit prolata, inter eos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, Eudoxium quemdam vos damnasse reperimus: cujus nomen in Latina lingua neque in synodis, neque in libris beatae memoriae episcoporum Epiphanii, Augustini, et Philastri, quos contra haereticos praecipue disputasse novimus, positum reperimus. Quod si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, ejus procul dubio sententiam sequimur. Vos tamen si in synodica vestra epistola eos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur multos scriptis suis vestra fraternitas minus posuit; si autem eos quos generales synodi respuunt, hunc unum amplius. Sed inter haec sciendum est quia ut nobis liceat rectam fidem libere fateri, et cuncta quae agenda sunt concorditer in pace disponere, pro serenissimorum dominorum vita propria quoque sobole incessanter orandum est, ut omnipotens Deus eorum pedibus barbaras nationes subjiciat, longa eis et felicia tempora concedat, quatenus per Christianum imperium ea quae in Christo est fides regnet. Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano. Dudum dum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, bona vestrae sanctitatis agnovi. Et quia vobis animarum nunc cura commissa est, valde gaudeo. Et quamvis indignus, omnipotentem Dominum quibus valeo precibus exoro, ut in vobis suam gratiam semper augeat, vosque ad aeternam patriam faciat animarum lucra congregare. Quia vero ad hoc opus ad quod 852 perducti estis, infirmos vos esse dicitis, scimus quia prima virtus est cognitio infirmitatis, atque ex eo colligimus posse vos bene susceptum ministerium implere, quia vos videmus infirmitatem propriam ex humilitate cognoscere. Omnes enim infirmi sumus, sed ille est infirmior, qui suam considerare non valet infirmitatem. Vos vero, beatissimi fratres, ideo fortes estis; quia de fortitudine propria diffidentes, omnipotentis Dei virtute confiditis. Quantum vero mens mea charitati vestrae ligata sit, verbis epistolaribus explere non possum. Sed oro ut omnipotens Deus eamdem quae inter nos est charitatem ex gratiae suae dono multiplicet, omnemque occasionem scandali auferat, ne sancta Ecclesia, confessione verae fidei unita, et conjunctis fidelium cordibus constipata, detrimentum aliquod, quod absit sacerdotibus inter se disceptantibus, sentiat. Quamvis ego in omne quod loquor, in omne quod superbis quorumdam actibus contradico, ex omnipotentis Domini largitate charitatis intimae custodiam nunquam relinquo; sed sic ea quae sunt justitiae foris exsequor, ut ea quae intus amoris et dilectionis sunt minime postponam. Vos autem semper mihi amoris mei vicem reddite, et ea quae pacis et dilectionis sunt custodite, ut unum in mente permanentes, quo nullam dissensionem inter nos intrare permittimus, eo obtinere quae petimus, apud Dominum ex ipsa melius cordium nostrorum unitate valeamus. Praeterea Joannem Chalcedonensem presbyterum et Athanasium Lycaoniae sanctitati vestrae commendo, ut nullus vobis contra eos falsidica locutione subrepat, quia eorum fidem subtiliter discussi, eosque rectos in suis confessionibus, quae et scripto datae sunt, inveni. Sancta autem Trinitas sua vos manu protegat, et circa animarum custodiam semper vos vigilantes et sollicitos reddat, quatenus in aeterna retributione valeatis non solum de vestro opere, sed etiam de subditorum vestrorum melioratione coronari. Gregorius Mauricio Augusto. Omnipotens Deus, qui pietatem vestram pacis ecclesiasticae fecit esse custodem, ipsa vos fide servat, quam vos in sacerdotali unitate servatis; cumque supernae pietatis jugo cor humiliter subditis, coelesti gratia agitur ut hostes vestros 853 pede fortitudinis prematis. Non enim parvae potuit esse mercedis quod, Joanne sanctae memoriae de hac luce subtracto, ad ordinandum sacerdotem pietas vestra diu haesitavit, tempus paulo longius distulit, cum metu omnipotentis Domini consilium quaesivit, ut videlicet causa Dei cum magno debuisset timore disponi. Unde et aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque consacerdotem meum Cyriacum existimo, quem ad eumdem ordinem pietatis vestrae consilia longa genuerunt. Qui in administrandis dudum rebus ecclesiasticis quam sollicitus et quomodo fuerit exercitatus cuncti novimus. Unde et superna gestum dispensatione non ambigo ut qui bene minima gesserat congrue majora susciperet, atque a cura rerum ad animarum regimina transiret. Pro qua re totis precibus deprecamur ut bonum hoc omnipotens Deus serenitati dominorum piaeque eorum soboli et in praesenti saeculo atque in perpetua remuneratione retribuat, et praedicto fratri et consacerdoti meo, qui dominico gregi praelatus est, animarum curam plena sollicitudine exhibire concedat; ut irreprehensibiliter possit subjectorum suorum et prava corrigere, et recta ad crescendum fovere; quatenus de eo pietatis vestrae judicium, non solum ante homines, sed etiam ante supernae quoque Majestatis oculos convalescat. Venerabiles autem viros Georgium presbyterum, et Theodorum diaconum pro jussione dominorum, atque pro imminentia hiemalis temporis, in hac urbe moras perpeti non permisi. Gregorius Petro, Domitiano et Elpidio, episcopis. Ordinationem viri sanctissimi Cyriaci fratris et consacerdotis mei cum magna vos laetitia suscepisse vehementer exsulto. Et quia Paulo apostolo praedicante didicimus: Si gaudet unum membrum, congaudent caetera membra , pensare vos necesse est quanta vobis hac in re exsultatione congaudeo, in qua non unum membrum, sed multa Christi membra gavisa sunt. Sicut tamen scripta fraternitatis vestrae potui transcurrendo perpendere, magna laetitia in immoderatam 854 ejusdem fratris mei laudem vos rapuit. Nam hunc sicut solem in Ecclesia apparuisse dicitis, ita ut cuncti clamaretis: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea . Et certe sequentis vitae promissio est, quia dicitur: Fulgebunt justi sicut sol . Nam in hac vita adhuc quisque positus quantalibet virtute polleat, quomodo sicut sol fulget, in qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ; in qua videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege peccati, quae est in membris nostris ; in qua et in nobismetipsis responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis ; in qua etiam Propheta clamat: Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae ? Nam et scriptum est: Sapiens ut sol permanet, fatuus ut luna mutatur ; non ad claritatis fulgorem, sed ad perseverantiam boni operis comparatio est solis deducta. Bonum vero ordinationis ejus initium necdum a vobis potuit de perseverantia laudari. Quod autem Haec dies quam fecit Dominus clamasse vos dicitis, de quo hoc dictum sit pensare debuistis. Praemissum quippe est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris . Atque de hoc eodem lapide protinus subditur: Haec dies quam fecit Dominus. Ipse enim qui pro fortitudine constructionis dicitur lapis, pro illuminationis gratia appellatus est dies, qui etiam factus est quia incarnatus est. In quo exsultare, et laetari praecipimur, quia erroris nostri tenebras suae in nobis virtutis luce superavit. In creaturae itaque laudem vox illa dari non debuit, quae soli convenit Creatori. Sed cur ista reprehendo, qui quantum gaudia mentem rapiant scio? Charitas etenim vestra magnam vobis laetitiam genuit, quam videlicet mentis laetitiam in favore lingua secuta est. Quod cum ita sit, laus ista culpa jam dici non potest, quam charitas invenit. Mihi vero de sanctissimo fratre meo dici breviter debuit quod sufficienter acciperem, quia scirem quis esset qui hanc mihi praecipue dudum suae magnitudinis probationem dedit; quod, in tam multis dispensationis ecclesiasticae causis occupatus, tranquillum cor inter turbulentas frequentias tenuit, seque ipsum semper sub mansuetudine restrinxit. Quod videlicet non parva laus magni et inconcussi est animi, inter causarum turbas non fuisse turbatum. Praeterea assiduis insistere fraternitas vestra 855 precibus debet, ut omnipotens Deus in praedicto fratre et consacerdote nostro bene coepta custodiat, et semper ad meliora perducat. Hoc sanctissimis vobis, hoc subjecto ei populo semper orandum est. Nam ita sibi regentium merita connectuntur et plebium, ut saepe ex culpa praesidentium deterior fiat vita subjectorum, et saepe ex merito plebium delinquat vita pastorum. Quia enim mala actio praesidentis valde noceat subditis, testantur Pharisaei, de quibus scriptum est: Clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis introire . Et quia culpa plebium multum noceat vitae pastorum, in David facto cognoscimus . Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda regentium. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Haec itaque considerate invicem, et sicut is qui vobis plebibusque praelatus est, intercedere pro omnibus, ita pro ejus conversatione et moribus orare omnes debetis, ut apud omnipotentem Deum, et vos illius valeatis imitatione proficere, et ille meritis vestris adjuvetur. Cuncti autem concorditer pro serenissimis dominis eorumque pia sobole cum magnis in quantum possumus assidue fletibus oremus, ut eorum vitam gratia protegens superna custodiat, et Christiano imperio gentium colla substernat. Gregorius Stephano episcopo. Scripta vestrae sanctitatis medullata mihi charitatis verba locuta sunt, ita ut per calamum sic in epistolas animus transiret, ac si mihi per semetipsam mens ipsa loqueretur. Qua de re magnas omnipotenti Deo gratias refero, quia et divisis corporibus nobisque a vobis recedentibus longe charitas inter nos permanet indivisa. Et quidem multum mihi, et ultra quam indignus audire debui, favorem in epistolis demonstratis. Et scriptum est: Ne laudes hominem quandiu vivit . Tamen et si audire talia dignus non fui orationibus vestris peto, ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, ideo sint quia dixistis. 856 De gloriosa autem Maria patricia valde laetatus sum, quia in sancto Dei ovili aggregata est: quod ex vestra factum assidua praedicatione non dubito, quia ex ipso fructu ostenditis quantum pro fide catholica laboratis. Multos etiam per illam venire ad Ecclesiam suspicor, quod totum vestrae laudi proficit, quia scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum . Manifestatur enim virtus praedicantium, ubi surgit seges animarum. Communem vero filium excellentissimum domnum Constantinum praefectum quantum plus diligitis, tantum exhortari assidue debetis ut in causis in quibus mistus est semper omnipotentis Dei judicium ante oculos cordis habeat, eique soli placere studeat qui et in praesenti vita valet protegere et coelestis patriae praemia compensare. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Benedictionem quam pauperibus fraternitas vestra transmisit lator praesentium homo vester Candidus nobis dispensantibus suis manibus erogavit, quod vobis secundum animum vestrum fortasse parum visum est. Nos tamen secundum modum vestrae substantiae esse nimium et ultra modum aestimamus, ut qui illic apud vos innumeros pauperes habetis, pro explenda largitate misericordiae, etiam loca alia et longe posita requiratis. De causis vero aliis, vobis scriptis prioribus jam respondisse memini, et nihil aliud debetis, nisi ut sub consideratione solius omnipotentis Dei cuncta faciatis, et nullius persona vos a vigore disciplinae emolliat, neque vehemens indignatio in rigore, quod absit, aliquo immoderatae districtionis obduret. Praeterea audio quod aliqua de his quae scripsisse me memini, fraternitas vestra ad mensam suam coram extraneis legi faciat; quod mihi non videtur esse faciendum, quia hoc quod vos pro charitate facitis, possunt quidam quantum ad me est vanae gloriae deputare. Ideoque coram extraneis antiquorum dicta legite, ex quorum auctoritate valeant qui audierint informari. Gregorius Agnello abbati de Arimino. Filio nostro Secundo servo Dei renuntiante didicimus quod dilectio tua praepositum non habens omnino in regendis fratribus elaboret. 857 Si ergo qui vos ex ordine sequitur talis est ut circa cellae ordinationem fratrumque custodiam, necnon et in lucrandis animabus, solers valeat inveniri, is debet ad hunc locum incunctanter accedere. Si vero talis non est qualem locus exposcit, de quolibet etiam ultimo gradu, si talis inter fratres, Domino protegente, fuerit repertus, qui vitae meritis dignum conversationis suae praebeat documentum, divinique in eo timoris vigor invigilet, hujus profecto non locus, sed est utilitas providenda; ut talis exemplo ad bonae imitationis normam cuncti se fratres extendant, nec eos adhuc locus inferior ad bene operandum tepidos reddat, dum in illo qui profecerit de praesenti quod imitentur aspiciunt. Dilectioni quapropter tuae in hac ordinatione sit nulla dubietas quod non locus, sed actio apta perquiritur, quia et ante Deum ille prioris obtinet locum, qui in ejusdem oculis, etiamsi hic abjectus sit, bonae actionis instrumento placuerit. Circa fratres namque sollicita vos, sicut confidimus, decet invigilare custodia, ne a recto conversationis itinere per illicitas evagando cogitationes exorbitent, atque inimico per inertem custodiam irruptionis aditum praestent. Sed eos orationi decet instantius adhaerere, quatenus pia coepta eorum suae propitiationis Dominus dono perficiat, et imperfecta eorum ad cumulum faciat perfectionis accedere. Gregorius Rufino episcopo Ephesi. Amicitiarum vestrarum antiqua nos charitas movit fraternitatem vestram scriptis praesentibus visitare. Magno etenim sumus gaudio relevati quod de vestrae salutis indicio prospera cuncta cognovimus; sed in his omnipotentem Dominum deprecamur, ut sicut vos in praesenti vita, quae quodammodo umbra futurae est, de transitoria praestitit corporis incolumitate gaudere, 858 ita in illa coelesti patria, in qua vita vera est, de perfecta animae salute gratulari communique faciat exsultatione gaudere. Harum itaque lator nostris se apud vos desiderans epistolis commendari, a nobis inquisitus utrum, sicut decet clericum, litteras didicisset, eas se ignorare respondit. Quid ergo commendationis de eo apud fraternitatem vestram amplius agamus ignoro, nisi ut de ejus anima debeatis esse solliciti, ac circa eum pastorali invigilare studio, ut qui nescit legere, lingua vestra illi sit codex, ut in bono praedicationis vestrae vel operis quod imitetur aspiciat. Solet enim plerumque strictius cor viva vox trahere quam lectio dicta per transitum. Sed dum haec ei interius spiritalis a vobis magisterli doctrina tribuetur, exterior quoque sollicitudo non desit; ut ejus adjumento ad spiritalia appetenda perveniat; ne si hoc despicitur, desit cui praedicatio ministretur. Gregorius Respectae abbatissae. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde monasterio quod in honorem sancti Cassiani est consecratum, in quo praeesse dignosceris, juxta petitionem filiorum nostrorum Dynamii atque Aurelianae, qui id religiosa devotione domui sui juris junctis uniisse aedificiis comprobantur, haec privilegia praevidimus indulgeri: constituentes ut obeunte ante dicti monasterii abbatissa, non extranea, sed quam congregatio sibi de suis elegerit ordinetur; quam tamen si digna hoc ministerio judicata fuerit, ejusdem loci episcopus ordinet. In rebus autem vel in dispositione monasterii ejusdem, nec episcopum, neque ecclesiasticorum quemquam aliquam habere decernimus potestatem; sed haec ad sollicitudinis tuae, vel quae post te in 859 eodem loco fuerit abbatissa, curam statuimus per omnia pertinere. Die siquidem natalis vel dedicationis supradicti monasterii episcopus illuc missarum sacra conveniat solemnia celebrare; a quo tamen ita est hoc officium exsolvendum, ut cathedra ejus nisi praedictis diebus, dum illic missarum solemnia celebrat, non ponatur. Quo discedente, similiter etiam cathedra illius de eodem oratorio auferatur. Caeteris vero diebus, per presbyterum, qui ab eodem episcopo fuerit deputatus, missarum officia peragantur. Praeterea erga vitam actusque ancillarum Dei sive abbatissae, quae in suprascripto fuerit monasterio constituta, episcopo, secundum Dei timorem, sollicitudinem statuimus adhibere; ut si aliquam de illic habitantibus exigente culpa oportuerit ultioni submitti, ipse juxta sacrorum canonum vigorem modis omnibus debeat vindicare. His ergo a nobis statutis atque concessis, ita te in congregationis tuae dispositione stude sollicitiorem enixius in omnibus exhibere, ut iniqui hostis malitia nihil ibi quod maculari possit inveniat. Haec igitur omnia quae hujus pagina praeceptionis amplectitur monasterio tuo in omnibus et ab omnibus in perpetuum servari, Christo protegente, censemus, quatenus indultorum privilegiorum beneficia in sua semper inviolabiliter firmitate permaneant. Mense Novembri, indict. 15. Gregorius Fortunato episcopo Fanensi. Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quempiam vasa, praeterquam in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare, ita nulla est objurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. Quia ergo fraternitate vestra indicante comperimus ad redemptionem captivorum mutuam se fecisse pecuniam, et eam unde solveret non habere, atque ob hoc cum nostra vos auctoritate sacrata velle vasa distrahere, in hac re, quia et legum et canonum decreta consentiunt, nostrum consensum praebere curavimus, et in distrahendis sacratis vasis vobis licentiam indulgemus. Sed ne eorum venditio ad vestram possit invidiam pertinere, oportet ut in Joannis defensoris nostri praesentia usque ad quantitatem debiti distrahi, et eorum solvi pretium creditoribus debeat, quatenus dum haec res hujusmodi fuerit observatione completa, nec creditores mutuae pecuniae 860 damna sentiant, nec fraternitas vestra invidiam nunc vel quandoque sustineat. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Antiquus humani generis inimicus quibus vos linguarum jaculis et malorum cordium insidiis existimavit impetendos, relatione multorum jam dudum me audisse cognoscite. Sed in cunctis quae in hac vita adversa proveniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque ad cor semper proprium recurrendum, ut nullius nos ibi lingua implicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim conscientia defendit, et inter accusationem liber est; et liber vel sine accusatione esse non potest, si sola quae interius addicit, conscientia accusat. De vestra igitur sanctitate absit a Christianorum judicio ea quae maledicorum hominum rumoribus conficta credimus in qualicunque modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium tenemus, ut majora mala cum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed probata citius ulcisci. Nam ipse qui omnia creavit, et cuncta quae condidit intuetur Deus, malorum gravium ultione commotus, ait: Clamor Sodomae et Gomorrhae ascendit ad me; descendo ut videam utrum clamorem quem audivi, opere compleverint, et ulciscar; an non est ita ut sciam ? Quo enim descenderet Deus ut quae essent facta cognosceret? Aut quid non is qui ubique est sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus deberemus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. Haec igitur dixi, ut nimiae esse levitatis ostenderem, si quis mala gravia credere studeat quae probari non possunt. Unde sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione disjungere, et sola quae aeternae vitae sunt, atque ad utilitatem subditorum proficiunt, cogitare quia et ad hoc fortasse antiquus hostis tali cura implicari vos voluit, ut dum fraternitatis vestrae animus erga ea quae sua sunt indesinenter occupatur, aliena minus cogitet, et nullum verbi solatium subditis inferat, atque perverse agentibus nulla districtione contradicat. Sic namque in corporali praelio fieri solet, ut is qui in certamine vexillum portat, ipsum hostis vehementer impetat; quatenus si ipse qui a caeteris attenditur, 861 vulnus acceperit, multitudo omnis citius dispersa capiatur. Hoc igitur opinionis illatae vulnus sentire vestra fraternitas non debet, sed vitam atque meliorationem sibi commissorum curare, quatenus venturo judici bonam possitis et de vestra innocentia et de subjectorum melioratione ponere rationem. Caetera autem quae ad utilitatem temporis congruunt, per Marinianum defensorem vestrum vobis verbo intimanda mandavimus. Illum vero episcopum quem a fraternitate vestra in venimus esse depositum, postquam sacri canones, sicut nostis, ultra tres menses Ecclesiam praecipiant non vacare, si manifestum in eo crimen apparuit, loco ejus episcopum studii vestri sit modis omnibus ordinare, quia diu sine proprio rectore esse non debet Ecclesia. Mense Martio, ind. 15. Gregorius Georgio presbytero, et Theodoro diacono Ecclesiae Constantinop. Memor bonitatis vestrae atque charitatis, memetipsum valde reprehendo, quod vos ad remeandum citius relaxavi; sed quia semel ac secundo importune mihi de relaxatione vestra vos insistentes vidi perpendi ne grave esset si vestra apud nos dilectio moraretur. Postquam vero cognovi vos propter hiemis tempus tam longo tempore in itinere remansisse, fateor, citius dimissos esse vos dolui. Si enim iter propositum vestra dilectio peragere non valebat, melius fuerat ut apud me moram quam extra me faceret. Praeterea post discessum vestrum, dilectissimis filiis meis diaconis narrantibus, agnovi quod dilectio vestra dixisset omnipotentem Dominum salvatorem nostrum Jesum Christum ad inferos descendentem, omnes qui illic confiterentur eum Deum, salvasse, atque a poenis debitis liberasse. De qua re volo ut charitas vestra longe aliter sentiat. Descendens quippe ad inferos, solos illos per suam gratiam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta ejus vivendo tenuerunt. Constat autem quia post incarnationem Domini nullus etiam ex his salvari potest, qui fidem illius tenent, et vitam fidei non habent, quia scriptum est: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Et Joannes ait: Qui dicit quia novit eum, et mandata ejus non custodit, mendax est . Jacobus quoque frater Domini scribit, dicens: Fides 862 sine operibus mortua est . Si ergo fideles nunc sine bonis operibus non salvantur, et infideles ac reprobi sine bona actione Domino ad inferos descendente salvati sunt, melior illorum sors fuit, qui incarnationem Domini minime viderunt, quam horum qui post incarnationis ejus mysterium nati sunt. Quod quantae fatuitatis sit dicere vel sentire, ipse Dominus testatur discipulis, dicens: Multi reges et prophetae cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt . Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi Philaster in libro quem de haeresibus scripsit dixerit cognoscat. Cujus haec verba sunt: « Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem jam ididem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi ? Et Apostolo: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt . » Cujus verbis beatus quoque Augustinus in eo libro concordat, quem de haeresibus scripsit. Haec itaque omnia pertractantes, nihil aliud teneatis nisi quod vera fides per catholicam Ecclesiam docet: quia descendens ad inferos Dominus illos solummodo ab inferni claustris eripuit quos viventes in carne per suam gratiam in fide et bona operatione servavit. Quod enim per Evangelium dicit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum , omnia videlicet electa. Nam trahi ad Deum post mortem non potuit, qui se a Deo male vivendo separavit. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, ut ubicunque estis, et in anima et in corpore gratiae ejus auxilium sentiatis. Gregorius Agnello episcopo Terracinensi. Obitum Bacaudae antistitis directa relatio patefecit; quapropter visitationis Ecclesiae destitutae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, vel ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetat sacerdotem, qui tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit 863 postulatus, eum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat: commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittatis Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino. Si dispensationis ecclesiasticae regulam, et antiquae consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua illicitae praesumptionis culpa subriperet, nec alii occasione tui peccati discrimen incurrerent. Itaque cognovisse te non est ambiguum quia dum ad nos quaedam de Maximo pervenissent quae sacerdotii provectum non leviter impedirent, nostrum in ejus persona non fuisse consensum, nec prius eum nos voluisse ad hoc quod nitebatur accedere quam digna de his quae dicta erant satisfactio proveniret. Quod cum servare et tu omnino debuisses, actum magis est ut antedictus Maximus, caecae mentis aviditate episcopatum arripiens, ad suam te incaute voluntatem contra nostrum vetitum inclinaret. Sed ne vel tunc irrequisita quae ad nos perlata fuerant remanerent, nostris ut huc veniret epistolis est accersitus. Quem etiam pravo studio differentem curae nobis fuit sub interdictione communionis iteratis epistolis admonere, ut ad nos pro sui purificatione venire, excusatione postposita, properaret; sed elegit excommunicationi succumbere, quam obedientiam exhibere. Unde contingit ut perversae ipsius mentis pravitas in sua alios secum, quod dici nefas est, perditione convolveret. Nunc autem quia ab ejus te nequitia cognovimus dissentire, denique ut nec ei communices, nec nominis ipsius facias inter sacra missarum solemnia mentionem, ut animae tuae vel sero te ab eo discordasse 864 proficiat, scriptis te praesentibus adhortamur; quatenus ad nos mora submota venire non differas, sed et alios tecum, quos tamen potueris, episcopos caeterosque religiosos festines adducere: ut causa subtilius examinata, et vestra, si res exegerit, congrue decenterque debeat absolutio provenite, et hi qui in peccato ejusdem temeritatis collapsi sunt ad viam salutis, auxiliante beato Petro apostolorum principe, dispositione Christo placita revocentur. Sciat autem quisquis ad nos episcopus vel religiosus venerit, nullum se praejudicium vel injustitiam sustinere; sed ita interius cognita veritate, quae Redemptori nostro placuerint ordinari; quatenus ex ipsa nostra dispensatione, Domino suffragante, cunctis appareat non nos proprio odio contra aliquem, sed Dei zelo et ecclesiastici ordinis libramine commoveri. Gregorius Martino diacono et abbati. Sicut veraciter adversus religiosos dicta crimina digna sunt ultione plectenda, ita ab illatis sunt nihilominus absolvendi, quando nullus eos culpae reatus astringit. Quia igitur aliqua nobis de te fuerant nuntiata, quae officii tui propositum non leviter macularent, curae nobis fuit ea diu ac subtili investigatione perquirere. Et quoniam nil quod tibi noceret invenimus, ne qua de his quae dicta fuerant suspicio remaneret, ad plenissimam te satisfactionem quod ab eis insons exstiteris, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta fecimus sacramenta praebere. Et ideo postquam nobis, ut oportuit, satisfactum est, dilectionem tuam praevidimus modis omnibus absolvendam, atque ad tuam te Ecclesiam, in eo videlicet quo fuisti loco et ordine, per omnia statuimus remeare, et nullam te a quoquam contradictionem vel inquietudinem de his quae ad nos perlata fuerant sustinere: admonentes ut ita te de caetero cautum sollicitumque debeas exhibere, quatenus et officio tuo moribus et actione respondeas ut omnis contra te penitus adversae opinionis dicendi subtrahatur occasio. Mense Maio, indictione 15. Gregorius Mariniano archiepiscopo Ravennae. Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis qua notum est impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus sit regimine destituta dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, saepius hortaremur ut si de eadem capitis, qua detinebatur molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Domino, reverteretur Ecclesiam, datis induciis in hoc quadriennio exspectatus est. Quem dum monitu cleri civiumque illinc venientium, nosque precibus urgentium, instantius hortaremur ut si valeret cum eis auxiliante Domino remearet, data scriptis supplicatione, nos petiit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptum officium pro eadem qua detinetur molestia assurgere nullatenus posset, Ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus. Unde quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit, ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus hujusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsis, visum nobis est eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari; et datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus admonere, quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur igitur ut fraternitas vestra eum quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari; quem cauta ex omnibus examinatione discutite. Et si ea in eo quae in textu Heptatici morte mulctata sunt minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quidem vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina, vestrae quoque addita testificationis epistola destinate, quatenus ejusdem a nobis Ecclesiae, disponente Domino, consecretur antistes. Gregorius clero et plebi consistenti Arimino. Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. Et ideo quia Ecclesia vestra diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, vestris precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere, ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset remeare ministerium. Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia, nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen ejusdem Ecclesiae 866 vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. Qua personae ejusdem desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos vestrae Ecclesiae cogitare. Hortamur ergo ut uno omnes eodemque consensu, remoto strepitu, talem vobis praeficiendum eligatis auxiliante Domino sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nullatenus respuatur, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, quatenus Ecclesia vestra, disponente Domino, proprium habere valeat sacerdotem. Volumus autem ut eum quem unanimitas vestra elegerit ad fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum Ravennam sine dilatione aliqua perducatis, ut ab eo subtiliter inquisitus atque perspectus, ipsius quoque ad nos veniens testimonio roboretur. Gregorius Sebastiano episcopo. Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. Et ideo quia Ariminensis Ecclesia cui fraternitas vestra visitationis impendit officium, diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, cleri vel civium precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset ministerium remeare. Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen ejusdem Ecclesiae vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. Qua personae ejus desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos ejusdem Ecclesiae cogitare. Hortamur ergo ut clerum, plebemque Ecclesiae ejusdem sollicita debeatis admonitione compellere, ut sibi cum Domini auxilio talem praeficiendum eligant sacerdotem, qui et aptus tanto ministerio valeat inveniri, et a venerandis canonibus nullo modo respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, vestrarum quoque testimonio litterarum, huc sacrandus occurrat, quatenus Ecclesia ipsa proprium, auxiliante Domino, habere valeat sacerdotem. Mense Maio. Gregorius Cypriano diacono. Novit dilectio tua hoc olim consuetudinem tenuisse, ut fratres et coepiscopi nostri Romam 867 semel in triennio de Sicilia convenirent, sed nos, eorum labori consulentes, constituisse ut suam huc semel in quinquennio praesentiam exhiberent. At quia jam diu est quod huc minime convenerunt, eos hortari te volumus ut Natale sancti Petri hic, Deo perducente, nobiscum debeant celebrare. Sed ne forte praetori aliqua possit nasci suspicio, si eos huc admonitos venire cognoverit, voluntatem nostram intelligens, ita hoc ex te facere stude, ut et ipsi, sicut praediximus, ad diem constitutum huc veniant, et nulla de eis praetori possit esse suspicio. Liparitanum vero et Regitanum episcopos, ut huc veniant pariter commonebis. Circa Libertinum vero virum magnificum esto sollicitus, ut nullus illum dolus decipiat, quia aliqua nobis de Ravennati urbe scripta sunt, ipsamque ad te epistolam misimus, ut ex ea qualiter te erga eum debeas exhibere possis addiscere. Consolare autem eum, ut se non affligat, quia credimus quod nos excellentissimus filius noster exarchus non contristet. Nam de persona ipsius scribere non distulimus. Sed quia in Pado idem exarchus occupatus est, minime scripta ejus suscepimus. Gregorius Fortunato episcopo, et Anthemio defensori. Catellus praesentium lator nobis innotuit sororem suam, quae Stephano cuidam fuerat desponsata, divinae propitiationis instinctu Neapoli in monasterio fuisse conversam, atque eumdem Stephanum domum et res ejus aliquas indebite detinere. At quia decreta legalia desponsatam si converti voluerit nullo omnino censuerunt damno mulctari, fraternitas tua una cum Anthemio subdiacono veritatem diligenti curiositate studeat perscrutari. At si, ut edocti sumus, domum vel quid aliud suprascriptum Stephanum injuste tenere cognoscitis, eum adhortatio vestra instanter admoneat, ut quae indebite detinet sine 868 aliqua mora vel altercatione restituat, ne rerum alienarum restitutionem sub qualibet excusationis specie differat. Quem si adhortationem vestram negligere fortasse cognoscitis, nobis tam hoc quam etiam qualiter se causae veritas habeat, subtiliter indicate; quatenus cognito negotii merito, aliter cogatur, aequitate suadente, restituere quod facere propria sponte honestatis consideratione contemnit. Latorem vero praesentium fraternitati tuae commendantes, hortamur ut eum illic moras pati hac pro causa diutius non permittas. Gregorius Candido presbytero nostro per Gallias. Dominicus praesentium portitor lacrymabiliter nobis innotuit quatuor fratres suos de captivitate a Judaeis redemptos esse, atque eos nunc Narbonae in eorumdem Judaeorum servitio detineri. Et quia omnino grave exsecrandumque est Christianos esse in servitio Judaeorum, dilectionem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut cum omni subtilitate et sollicitudine studeat perscrutari. Et si revera ita est, atque manifesta tibi veritate constiterit quia neque ipsi unde se redimant, neque suprascriptus portitor habet, eos studii tui sit redimere, sciens quia quidquid in eis dederis, tuis sine dubio rationibus imputabitur. Mense Junio, indictione 15. Gregorius Gregoriae cubiculariae Augustae. Desiderata dulcedinis vestrae scripta suscepi, in quibus vos omnino de peccatorum multitudine studuistis accusare; sed scio quia omnipotentem 869 Dominum ferventer diligitis, atque in ejus misericordia confido quia illa de vobis sententia ex ore Veritatis procedit, quae de quadam sancta muliere dicta est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum . Quomodo autem fuerint dimissa, in hoc etiam monstratum est quod postmodum est secutum, quia ad pedes Domini sedebat, et verbum ex ore illius audiebat . In contemplativa enim vita suspensa, jam activam transcenderat, quam adhuc Martha illius soror tenebat . Sepultum quoque Dominum studiose quaesivit, ad monumentum inclinata corpus illius non invenit. Sed etiam recedentibus discipulis ipsa ante januam monumenti plorans perstitit, et quem mortuum quaerebat, viventem videre meruit, et quia resurrexisset discipulis nuntiavit . Et hoc mira dispensatione pietatis Dei fuit, ut ex ore mulieris nuntiaretur vita, quia ex ore mulieris mors fuerat in paradiso propinata. Quae alio quoque tempore cum Maria altera Dominum post resurrectionem vidit, et accedens pedes ejus tenuit. Duc, rogo, ante oculos, quae manus, cujus tenuerunt pedes. Illa mulier quae fuerat in civitate peccatrix, illae manus quae fuerant iniquitate pollutae, illius tetigerunt pedes qui ad Patris dexteram super angelorum verticem sedet. Pensemus, si possumus, quae sint ista supernae pietatis viscera, ut mulier, quae in profundum voraginis fuerat demersa per culpam, ex amoris penna sic in altum levaretur per gratiam. Impletum est, dulcis filia, impletum quod de hoc sanctae Ecclesiae tempore prophetica nobis voce promissum est: Et in die illo erit domus David fons patens in ablutionem peccatoris, et menstruatae . Domus enim David nobis peccatoribus fons patens in ablutionem est, quia ab in quitatum nostrarum sordibus per David filium Salvatorem nostrum aperta jam misericordia lavamur. Quod vero dulcedo tua in suis epistolis subjunxit importunam se mihi existere, quoadusque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sunt, rem difficilem etiam et inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum cui revelatio fieri debeat; inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum jam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis. Quae dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. Certe Paulus apostolus jam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret , et tamen adhuc trepidans, dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar . Adhuc timet qui jam ad coelum ducitur, et jam temere non vult qui adhuc in terra conversatur? Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas. 870 Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris. Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus . Et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore . In pauco ergo hujus vitae tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exsultet. Omnipotens Deus sancti Spiritus sui gratia mentem vestram repleat, et post fletus, quos quotidie in oratione funditis, ad gaudia vos aeterna perducat. Gregorius Theoctistae patriciae. Quod in tanto tumultu causarum vestra excellentia posita sacri verbi ubertate plena est, atque ad aeterna incessanter gaudia suspirat, magnas omnipotenti Deo gratias ago, quia hoc in vobis esse impletum video quod de electis patribus scriptum est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum per medium mare . At contra: Ego veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me . Vos vero ad repromissionis patriam inter undas causarum saecularium siccis, ut video, gressibus ambulatis. Agamus ergo gratias ei spiritui qui corda quae implet levat, qui inter tumultus hominum solitudinem in mente facit. In cujus praesentia nullus locus cumpunctae animae non est secretus. Aeternae enim suavitatis odorem trahitis, atque ideo sponsum animae ardenter amatis, ita ut cum coelesti sponsa ei dicere possitis: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum currimus . In epistolis autem excellentiae vestrae hoc minus reperi, quia mihi de serenissima domina indicare noluit quam studiose legat, vel in lectione qualiter compungatur. Prodesse quippe ei multum debet vestra praesentia, ut inter causarum fluctus, quos assidue patitur, ex quibus, velit nolit, foras trahitur, semper ad amorem coelestis patriae interius revocetur; et hoc quoque investigare debetis, quoties ei pro sua anima lacrymae dantur, utrum adhuc ex timore an jam ex amore compungatur. Duo quippe sunt compunctionis genera, sicut scitis. Unum quod aeternas poenas metuit, aliud quod de coelestibus praemiis suspirat, quia Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. 871 Ante enim semetipsam in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae visio internae claritatis Dei; et amplius plangit quia a bonis perennibus deest quam flebat prius cum mala aeterna metuebat; sicque fit ut perfecta compunctio formidinis trahat animum ad compunctionem dilectionis. Quod bene in sacra veracique historia figurata narratione describitur, quae ait: Axa filia Caleph sedens super asinam suspiravit. Cui dixit pater suus: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram Australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Et dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius . Axa quippe quidem super asinam sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno desiderio quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia eloqui, oppressos tueri, indigentibus propria tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet valde ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis peccata, sine quibus vivere non possunt, quotidie plorent. Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum se in lacrymis regni coelestis desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, et post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris magna dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius diceretur. Vos ergo, quae, operante omnipotente Domino, utraque compunctionis genera experimento nostis, quantum per verba serenissimae dominae vestrae prodestis quotidie sollicite perscrutari debetis. Peto autem ut parvulos dominos quos nutritis praecipue moribus instruere curetis, et gloriosos eunuchos qui eis deputati sunt admonere ut ea illis loqui debeant quae eorum mentes in charitate circa se invicem et erga subjectos in mansuetudine compungant, ne si quid odii modo inter se conceperint, in aperto postea erumpat. Verba siquidem nutrientium aut lac erunt, si bona sunt, aut venenum, si mala. Talia ergo nunc eis suggerant quae postmodum ostendant quam bona fuerint quae a nutritorum suorum ore suxerunt. 782 Praeterea triginta auri libras dilectus filius meus Sabinianus diaconus ab excellentia vestra transmissas in redemptionem captivorum dandas atque pauperibus erogandas detulit, de quibus gaudeo, sed mihi pertimesco, quia apud tremendum judicem non solum de sancti Petri apostolorum principis substantia, sed etiam de vestris rebus rationem redditurus vado. Vobis autem omnipotens Deus pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterua restituat. Indico vero quia ex Crotonensi civitate, quae, super Adriaticum mare in terra Italiae posita, transacto anno a Langobardis capta est, multi viri ac multae mulieres nobiles in praedam ductae sunt, et filii a parentibus, parentes a filiis, et conjuges a conjugibus divisi, ex quibus aliqui jam redempti sunt. Sed quia gravia pretia eis dicunt, multi apud nefandissimos Langobardos hactenus remanserunt. Mox autem medietatem pecuniae quam transmisistis, in eorum redemptionem transmisi. De medietate vero ancillis Dei, quas vos Graeca lingua monastrias dicitis, lectisternia emere disposui, quia in lectis suis gravi nuditate in hujus hiemis vehementissimo frigore laborant, quae in hac urbe multae sunt. Nam juxta notitiam qua dispensantur tria millia reperiuntur. Et quidem de sancti Petri apostolorum principis rebus octoginta annuas libras accipiunt. Sed ad tantam multitudinem ista quid sunt, maxime in hac urbe, ubi omnia gravi pretio emuntur? Harum vero talis vita est, atque in tantum lacrymis et abstinentia districta, ut credamus quia si ipsae non essent, nullus nostrum jam per tot annos in loco hoc subsistere inter Langobardorum gladios potuisset. Praeterea benedictionem sancti Petri apostoli clavem a sacratissimo ejus corpore transmisi, de qua videlicet clavi hoc est gestum quod narro miraculum. Dum eam quidam Langobardus civitatem ingressus in Transpadanis partibus invenisset, quia sancti Petri clavis esset despiciens, sed pro eo quod eam auream vidit facere sibi ex illa aliquid aliud volens, eduxit cultellum ut eam incideret. Qui mox cultellum cum quo eam per partes mittere voluit, arreptus per spiritum, sibi in gutture defixit, eademque hora exstinctus cecidit. Et dum illic rex Langobardorum Autharith atque alii multi ejus homines adessent, et is qui se percusserat, seorsum mortuus, clavis vero haec seorsum jaceret in terra, factus est omnibus vehementissimus timor, ut eamdem elavem de terra levare nullus praesumeret. Tunc quidam Langobardus catholicus, qui sciebatur orationi et eleemosynis deditus, Minulfus nomine, vocatus est, atque ipse hanc levavit de terra. Autharith vero pro eodem miraculo aliam clavem auream fecit, atque cum ea pariter ad sanctae memoriae decessorem meum transmisit, indicans quale per eam miraculum contigisset. Ipsam ergo vestrae excellentiae transmittere studui, per quam omnipotens Deus superbientem et perfidum hominem peremit, ut per eam vos qui eum timetis et diligitis, et praesentem salutem et aeternam habere valeatis. Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno. Desideratam suavissimae vestrae sanctitatis epistolam communi filio Sabiniano diacono deferente suscepi, in qua non linguae, sed animae verba profluebant. Et non mirum si bene loquitur qui perfecte vivit. Quia enim per magistrum spiritum in schola cordis praecepta vitae didicistis, terrena cuncta despicere, ad coelestem patriam festinare, quantum vos in bono profecistis, tantum bona etiam de aliis sentitis. Dum vero in scriptis vestrae beatitudinis multa de me dici laudabilia audirem, intellexi studium, quia commemorare voluistis non quid sum, sed quid esse debeam. Illud vero quod me dicitis morum meorum debere reminisci, et maligno spiritui quaerenti animas cribrare pro nulla causa locum dare, ego quidem me semper malis moribus fuisse recolo, atque eosdem in me mores si possum vincere ac delere summopere festino. Si tamen, ut vos creditis aliquid boni habui, in omnipotentis Dei adjutorio confido quia oblitus non sum. Sed sanctitas vestra, ut video, in praemissis verbis dulcedinis, et subsequenti hoc verbo epistolam suam api esse similem voluit, quae mel simul et aculeum portat, ut me et melle satiaret, et aculeo pungeret. Sed inter haec ego ad meditandam Salomonis vocem redeo: Quia meliora sunt vulnera diligentis, quam inimici blandientis oscula . Quod vero dicitis pro nulla causa dare nos locum scandalo debere, haec mihi et piissimus Dominus filius vester, pro cujus vita incessanter orandum est, jam saepius scripsit; et quod ille ex potestate, scio quia hoc vos ex amore dicitis. Nec miratus sum vos in vestris epistolis imperialia verba posuisse, quia habent inter se maximam cognationem amor et potestas. Nam utraque principaliter praesuirunt, utraque per auctoritatem semper loquuntur. Et quidem in suscipienda fratris et consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola dignum non fuit ut pro causa profani vocabuli moras facerem, ne unitatem sanctae Ecclesiae perturbarem; sed tamen de eodem superstitioso et superbo vocabulo eum admonere studui, dicens quia pacem nobiscum habere non posset, nisi elationem praedicti verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. Vos tamen eamdem causam nullam esse dicere non debetis, quia si hanc aequanimiter portamus, universae Ecclesiae fidem corrumpimus. Scitis enim quanti non solum haeretici, sed etiam haeresiarchae de Constantinopolitana Ecclesia sunt egressi. Et ut de honoris vestri injuria taceam, si unus episcopus vocatur universalis, universa Ecclesia corruit, si unus universus cadit. Sed absit haec stultitia, absit haec levitas ab auribus meis. 874 In omnipotente autem Domino confido, quia quod promisit citius impleturus est: Omnis qui se exaltat humiliabitur . Haec occupatus in multis ad epistolarum vestrarum dicta in brevitate respondi; nam quae modo loqui per scripta non debeo, in animo signata manent. Peto ut me beatitudo vestra in suis sanctis orationibus semper ad memoriam reducat, quatenus a malis me temporalibus et aeternis vestrae intercessiones eripiant. Pro serenissimo autem domino imperatore studiose et ferventer orate, quia valde est ejus vita mundo necessaria. Cesso autem amplius dicere, quia et vos non dubito scire. Gregorius Theodoro medico Constantinopolitano. Dilectissimus filius meus Sabinianus diaconus ad me reversus nulla mihi gloriae vestrae scripta detulit, sed ea quae transmissa sunt captivis et pauperibus deportavit, unde et intellexi causam. Ideo enim homini loqui per epistolas noluistis, quia omnipotenti Deo verbum in bona operatione feceratis. Habet enim haec eadem vestra operatio vocem propriam, quae ad aures Dei secretas clamat, sicut scriptum est: Absconde eleemosynam iu sinu pauperis, et haec pro te exorabit . Et quidem mihi, fateor, triste est aliena expendere, et super eas quas de substantia ecclesiastica habeo adhuc etiam de rebus suavissimi filii mei domni Theodori rationes ponere. Vestrae tamen benignitati congaudeo, quia sollicite attenditis, atque custoditis hoc quod Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis . Et hoc quod scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum . Paulus quoque apostolus ait: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae sit inopiae supplementum . Tobias filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem parum, etiam de exiguo libenter impertire . Vos itaque haec omnia praecepta servatis; sed pro nobis ut oretis petimus, ne laborum vestrorum fructus indiscrete et non sicut necesse est dispensemus, ne unde vos peccata minuitis, nos inde cumulemus. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, sicque vobis in terreno palatio humanam gratiam tribuat, ut post longa vos tempora ad coelestis palatii gaudia aeterna perducat. Benedictionem vero sancti Petri apostolorum principis, quem multum diligitis, clavem a sacratissimo ejus corpore vobis transmisimus, in qua ferrum de catenis ejus clausum est, ut quod illius collum ligavit ad martyrium, vestrum ab omnibus peccatis solvat. Gregorius Andreae. Magnitudinis vestrae scripta suscipiens, cognita salute vestra, gavisus sum, et de benignitate piissimae domnae, quae erga vos suam gratiam ostendere dignata est, valde laetatus. Et quod domna Constantina, clarissima puella, priusquam nuptias faceret, ab hujus mundi illecebris est erepta, vehementer exsulto. Illud autem quod vos in militiam sponsi ejus intrasse dixistis, et quod serenissimo domno imperatori commendari voluistis, ut vobis aliqua injungat, ubi vos utiles esse existimat, mentem meam non modico moerore tetigit, quia ego bonitatem morum vestrorum in aliud tendere semper existimavi. Multos autem novi qui in servitio reipublicae positi vehementer affliguntur, quia eis non licet vacare et peccata sua plangere; et vos quare, nescio, implicari desideratis? Cur enum, magnifice fili, non consideras quia mundus in fine est? Omnia urgentur quotidie, ad reddendas rationes aeterno et tremendo judici ducimur. Quid ergo aliud nisi de adventu illius cogitare debemus? Vita enim nostra naviganti est similis: is namque qui navigat stet, sedeat, jaceat. Vadit, quia impulsu navis ducitur. Ita ergo et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, sive ambulantes, sive volentes, sive nolentes, per momenta temporum quotidie ad finem tendimus. Cum igitur finis nostri dies advenerit, ubi nobis erit omne quod modo cum tanta cura quaeritur et cum sollicitudine congregatur? Non ergo honor, non divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur. Sed si bona quaerimus, illa diligamus quae sine fine habebimus. Si autem mala pertimescimus, illa timeamus quae a reprobis sine fine tolerantur. Hoc ipsum vero esse in obsequio piissimi principis, quanta est mentis occupatio in appetitu terrenae gratiae, et quantus est timor ne haec eadem gratia perdatur, si adepta fuerit? Perpende ergo quae poena sit, aut prosperitatis desiderio fatigari, aut adversitatis timore pavescere. Unde magis suadeo ut magnitudo vestra in suo proposito quondam, in pauco tempore delectabili receptaculo peregrinationis vivere studeat, et quietam ac tranquillam vitam ducere, sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari, in aeternitatis amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in 876 eorum remuneratione sperare. Sic autem vivere, jam in aeternitatis vita partem habere est. Haec, magnifice fili, loquor, quia multum te diligo. Et quia in procellas et fluctus tendis, verborum meorum funibus te ad littus revoco; et si trahentem sequi volueris, quae pericula evaseris, quae gaudia inveneris, in ipso quietis tuae littore positus agnosces. Praeterea gratias ago quia me de duabus personis quae cum glorioso Callicino venerunt cautum reddere studuistis quamvis personae ejus quam prius magnitudo vestra nominavit, jam in malis non modicum experimentum tenemus. Sed quia mala sunt tempora, omnia cum gemitu portamus. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, detque vobis et hic bene agere, et apud se in perpetuum in aeterna gloria gaudere. Gregorius Narsae religioso. Cum Romanum defensorem ad urbem regiam mitterem, diu scripta vestra requisivit, sed inveniri minime potuerunt: postmodum vero inter multas aliorum epistolas sunt inventa, in quibus mihi dulcedo vestra suas afflictiones et tribulationes spiritus indicat, et adversitates malorum hominum manifestat. Sed, rogo, in his omnibus revoca ad mentem hoc quod et credo, quia nunquam oblivisceris: Quia omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur . Qua in re ego fidenter dico quia minus pie vivis, si minus persecutionem pertuleris. Idem quoque doctor gentium quid aliud discipulis dicat audiamus: Ipsi scitis, fratres, nostrum introitum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi et contumeliis affecti . Ecce, dulcissime fili, praedicator sanctus ingressum suum vacuum fuisse perhibuit, si contumelias non pertulisset; et tua charitas dicere bona vult, sed mala perpeti recusat. Unde necesse est ut inter adversa se strictius accingat, ut desiderium ad amorem Dei atque studium bonae operationis ipsa plus adversitas augeat. Sic semina messium gelu cooperta fertilius germinant, sic ignis flatu premitur ut crescat. Scio quidem quia ex tot malarum linguarum sermonibus perversis tempestatem validam pateris, in mente contradictionum fluctus sustines. Sed redeat ad animum quod per Psalmistam Dominus dicit: Exaudivi te 877 in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis . Si enim inter contradicentes ea quae Dei sunt egeris, tunc verus operator probaris. Dulcissima autem vestra charitas mihi scripsit, ut monasteriis quae per orationes et magisterium vestrum a filio nostro domno Paulo instituta sunt, aliquid admonendo scriberem. Sed si Dei sunt vasa, scio quia per compunctionis gratiam fontem sapientiae intus habent, et meae siccitatis guttas parvulas suscipere non debent. Perfecta vero vestra sapientia recolit quia in paradiso pluvia non fuit, sed fons ascendebat de medio paradisi, qui irrigaret faciem terrae. Illae ergo animae quae per compunctionis gratiam fontem in semetipsis habent, de aliena lingua pluviam necessariam non habent. Per scripta autem vestra mihi transitum domnae Esychiae nuntiastis; et magna exsultatione gavisus sum, quia illa bona anima feliciter ad suam patriam pervenit, quae in patria laborabat aliena. Gloriosas autem filias meas domnam Dominicam, et domnam Eudochiam mea vice salutate. Sed quia praedictam domnam Dominicam jam diu est quod audio praepositam factam, in hoc circa eam vestra charitas vigilet, ut quia jam servire in labore terreni palatii non compellitur, omnes mundi hujus strepitus perfecte fugiat, totam se Deo conferat, nihil de se extra se relinquat; sed et quantas valet animas in Creatoris sui servitium colligat, ut earum mentes per verbum ejus gratiam compunctionis accipiant, et tanto celerius ipsa ab omnibus peccatis suis absoluta sit, quanto per ejus vitam et linguam etiam aliarum animae peccatorum suorum nexibus eruperint. Quia autem nemo hominum in hoc mundo sine peccato est, et quid est aliud peccare nisi a Deo fugere? fiducialiter dico etiam eamdem filiam meam peccata aliqua habere. Ut ergo dominae suae, id est aeternae sapientiae perfecte satisfaciat, quae sola fugit, cum multis redeat. Aversionis enim suae culpa nulli imputabitur, quae revertens lucrum reportat. Domnum autem Alexandrum et domnum Theodorum mea per vos peto vice salutari. Quod vero scribitis, ut excellentissimae filiae meae domnae Gurdiae, et sanctissimae filiae ejus domnae Theoctistae, et magnificis earum hominibus domno Marino, et domno Christidoro scribere debeam, eosque aliquid de anima sua admonere, bene scit dulcissima vestra magnitudo quia hodie in Constantinopolitana civitate qui de Latino in Graecum dictata bene transferant non sunt. Dum enim verba custodiunt, et sensus minime attendunt, nec verba intelligi faciunt, et sensus frangunt. Pro qua re praedictae filiae meae domnae Gurdiae breviter scripsi, nam caeteris tacui. Duas autem camisias, et quatuor oraria vobis transmisi, quae praedictis viris ex benedictione sancti Petri peto humiliter offerri. Praeterea quidam moriens unum mihi puerulum dimisit: de cujus anima cogitans, eum dulcedini vestrae transmisi, ut in ejus vivat in hac terra servitio per quem ad libertatem coeli valeat pervenire. Dilectissimum autem filium meum Anatolium diaconum, quem ad facienda responsa Ecclesiae in urbem regiam transmisi, peto ut frequenter dulcissima vestra charitas visitet, ut post labores quos in causis saecularibus patitur, in verbo Dei vobiscum requiem inveniat, et quasi quodam candido linteo ejusdem laboris terreni sudorem detergat. Quem personis omnibus quae vobis notae sunt commendate, quamvis scio quia si perfecte cognoscitur, commendatione non eget. Vos autem quantum sanctum Petrum apostolum, quantum me diligitis, in ipso monstrate. Omnipotens autem Deus dulcissimam mihi charitatem vestram ab interioribus hostibus exterioribusque custodiat; et quando ei placuerit, ad coelestia vos regna perducat. Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano. Scripta beatitudinis vestrae suscepimus, quae nobis non linguae, sed animae verba loquebantur. Aperiebant etenim mentem, quae tamen mihi clausa non erat, quia per memetipsum suavitatis ipsius experimentum tenebam. Unde omnipotenti Deo incessanter gratias refero, quia si erga nos in corde vestro virtutum mater charitas permanet, bonorum operum ramos nunquam amittitis, qui ipsam bonitatis radicem tenetis. Oportet ergo ut mihi atque omnibus fratribus vestris ejusdem charitatis pulchritudinem in hoc primum opere monstretis, ut verbum superbiae, per quod grave scandalum in Ecclesiis generatur, auferre festinetis, hoc modis omnibus implentes quod scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis . Et rursus: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia . Tunc enim ostensa charitas vera est, si per typum superbiae inter nos schisma non fuerit. Ego enim Jesum testem invoco in anima mea, quia a summo 879 usque ad ultimum nulli hominum dare scandali occasionem volo. Omnes magnos esse et honorabiles cupio, quorum tamen honor honori omnipotentis Dei non detrahat. Nam quisquis se contra Deum honorari appetit, mihi honorabilis non est. Sed ut cognoscatis quam erga vestram beatitudinem habeam voluntatem, dilectis simum filium meum Anatolium diaconum ad piissimorum dominorum vestigia transmisi, qui eorum pietati ac vestrae fraternitati satisfaciat, quia nulli in hac causa nocere appeto, sed humilitatem Deo placitam, et sanctae Ecclesiae concordiam custodire. Et quia hostis omnipotentis Dei Antichristus juxta est, studiose cupio ne proprium quid inveniat non solum in moribus, sed etiam in vocabulo sacerdotum. Ea ergo quae novo modo introducta sunt ipso ordine quo illata sunt auferantur, et pax nobis illibata in Domino permanebit. Nam quae erit inter nos dulcedo, quae charitas, si nosmetipsos voce refovemus, et rebus pungimur? Hoc ergo vestra sanctitas agat, ut bona quae dicitis nos in cordis medulla sentiamus quatenus dum in unanimitate corda fuerint sacerdotum, pro piissimorum dominorum vita deprecantes, tanto citius exaudiri mereamur, quanto et orationes vestras ante Dei oculos pax illuminat, et discordiae macula non obscurat. Gregorius Anastasio presbytero. Quia bonus homo de bono thesauro cordis sui bona proferat , hoc tua charitas et semper vivendo, et modo mihi in epistola sua loquendo monstravit; in qua inveni duos quosdam de virtutibus litigantes, te videlicet pro charitate, atque alium pro timore et humilitate contendere. Et quamvis in multis occupatus, quamvis Graecae linguae nescius, in contentione tamen vestra judex resedi; sed, requisita veritate, in meo judicio contradictorem tuum ipse vicisti per apostolicam sententiam, quam vobis contendentibus protuli: Quia timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Quoniam timor paenam habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate. Tua itaque fraternitas quantum in charitate perfecta sit scio. Et quia omnipotentem Deum multum diligit, oportet ut de proximo multum praesumat. Non enim loca vel ordines Creatori nostro nos proximos faciunt, sed ei nos aut merita bona jungunt, aut mala disjungunt. Quia ergo adhuc incertum est quis interius qualis sit, cur non audebas scribere, dum inter me et te quis sit superior ignores? Et quidem bene te vivere scio, me autem multis oneratum peccatis novi. Sed etsi ipse peccator es, me tamen multo melior, quia tu tua tantummodo, ego vero et eorum qui mihi commissi sunt peccata porto. In hoc ergo te altum, in hoc te magnum aspicio, 880 quia ante humanos oculos in magno atque in alto loco minime profecisti; in quo saepe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus gravatur. Tibi autem omnipotens Deus juxta hoc quod scriptum est: Ascensus in corde disposuit, in convalle lacrymarum . Multo autem me altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducatum monasterii, quod Neas dicitur, suscepisses, quia in eodem monasterio, sicut audio, monachorum quidem species tenetur, multa vero sub sanctitatis habitu saecularia aguntur. Sed etiam ad hoc te existimabo coelesti gratia pervenisse, si ea quae in loco illo omnipotenti Deo displicent te fuerint duce correcta. Sed quia inter patrem ejusdem monasterii, et pastorem Jerosolymorum Ecclesiae semper esse jurgia consueverunt, credo quod omnipotens Deus idcirco dilectionem tuam et sanctissimum fratrem et consacerdotem meum Amos esse uno tempore Jerosolymis voluit, ut ea quae praedixi jurgia tolerentur. Nunc ergo ostendite quantum vos prius amastis. Scio quia utrique abstinentes, utrique docti, utrique humiles estis; unde necesse est ut Salvatoris nostri gloria juxta vocem Psalmi in tympano et choro laudetur . In tympano etenim sonus ex pelle sicca est, in choro vero vocum concordia. Quid igitur per tympanum nisi abstinentia, quid per chorum nisi unanimitas designatur? Quia ergo per abstinentiam Dom num laudatis in tympano, peto per unanimitatem laudetis in choro. Per semetipsam quoque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos . Quid per sal nisi sapientia designatur, Paulo attestante qui ait: Sermo vester in gratia semper sale sit conditus . Quia ergo per doctrinam verbi coelestis sal habere vos novimus, restat ut per charitatis gratiam etiam inter vos pacem toto corde teneatis. Haec, charissime frater, dico, quia utrosque vos multum diligo, atque omnino pertimesco ne orationum vestrarum sacrificia ex aliqua inter vos dissensione maculentur. Benedictionem vero quam et prius per Exhilaratum Secundicerium, et postmodum per Sabmianum diaconum transmisistis, cum gratiarum actione suscepi, quia de sancto loco decuit vos sancta transmittere, et cui assidue ministratis, ex vestro ipso munere demonstrare. Omnipotens Deus sua vos dextera protegat, atque a malis omnibus servet illaesos. Gregorius Mauricio Augusto. Dominorum pietas provida, ne quid fortasse scandali in unitate sanctae Ecclesiae ex sacerdotum dissensione generari potuisset, semel ac bis 881 me admonere dignata est ut responsales fratris et consacerdotis mei Cyriaci benigne susciperem eosque ad remeandum citius relaxarem. Et licet, piissime domine, apte et provide cuncta praecipiatis, ego tamen invenio quia eorum judicio indiscretus esse ex hac tali admonitione reprehendor. Nunquidnam si ex superbo ac profano vocabulo meus non in modico est animus vulneratus, tantae indiscretionis esse potui ut nescirem quid unitati fidei, quid concordiae ecclesiasticae deberem, et fratris mei responsales et synodicam epistolam suscipere cujuslibet causae amaritudine interveniente recusarem? Absit hoc. Nimis mihi fuerat desipuisse sic sapere. Aliud namque est quod conservandae unitati fidei, atque aliud quod debemus compescendae elationi. Distinguenda ergo erant tempora, ne praedicti fratris mei ex quolibet articulo novitas turbaretur. Unde et responsales ejus cum magno affectu suscepi. Quidquid debui charitatis exhibui, meliusque eos quam consuetudo prisca fuerat honoravi, et mecum feci eos sacra missarum solemnia celebrare, quia sicut meus diaconus ad exhibenda sancta mysteria illi non debet ministrare, qui elationis culpam aut commisit, aut commissam ab aliis ipse non corrigit, ita ministri illius in celebratione missarum mihi adesse debuerunt, qui, custodiente Deo, in superbiae errorem non cecidi. Eumdem vero fratrem et coepiscopum meum studiose admonere curavi, ut si habere pacem omnium concordiamque desiderat, ad stulti vocabuli se appellatione compescat. De qua re mihi in suis jussionibus dominorum pietas praecepit, dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat. Sed rogo ut imperalis pietas penset quia alia sunt frivola valde innoxia, atque alia vehementer nociva. Nunquid non cum se Antichristus veniens Deum dixerit, frivolum valde erit, sed tamen nimis perniciosum? Si quantitatem sermonis attendimus, quae sunt syllabae; si vero pondus iniquitatis, universa pernicies. Ego autem fidenter dico quia quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Nec dispari superbia ad errorem ducitur, quia, sicut perversus ille, Deus videri vult super omnes homines ita quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appetit, super reliquos sacerdotes se extollit. Sed quoniam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur , scio quia quaelibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. Illis ergo pietas vestra praecipiat ne quod per appellationem frivoli nominis scandalum gignant, qui in superbiae typum ceciderunt. Nam peccator ego, qui auctore Deo humilitatem teneo, admonendus ad humilitatem non sum. Omnipotens autem Deus serenissimi nostri vitam et ad pacem sanctae Ecclesiae et ad utilitatem reipublicae Romanae per 882 tempora longa custodiat. Certi etenim sumus quia si vos vivitis, qui coeli Dominum timetis, nulla contra veritatem superba praevalere permittetis. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno. Charitas qua vobis valde constrictus sum tacere me minime permittit, ut sanctitas vestra quaecunque apud nos aguntur agnoscat, et, falsis rumoribus non decepta, suae justitiae atque rectitudinis viam, sicut perfecte coepit, perfectius teneat. Responsales siquidem fratris et consacerdotis nostri Cyriaci venientes, ejus ad me synodicam detulerunt epistolam. Et quidem inter nos et ipsum, sicut vestra beatitudo novit, propter appellationem profani nominis est gravis discordia, sed in causa fidei transmissos responsales ejus existimavi esse suscipiendos, ne culpa elationis quae in Constantinopolitana Ecclesia pene contra omnes sacerdotes exorta est, dissensionem fidei et rixam ecclesiasticae faceret unitati. Eosdem vero responsales, quia hoc omnino humiliter precabantur, missarum solemnia mecum celebrare feci, quia sicut et serenissimo domno imperatori intimare studui, responsales fratris et consacerdotis nostri Cyriaci mihi communicare debuerunt, quia auctore Deo in elationis errorem non cecidi. Meus vero diaconus cum praedicto fratre nostro Cyriaco missarum solemnia celebrare non debet, quia per profanum vocabulum culpam superbiae aut commisit, aut sequitur; ne si, quod absit, procedit ei in tali elatione posito, vanitatem stulti nominis confirmare videamur. Eumdem vero fratrem admonere studui, ut sese a tali elatione corrigat, quia si hanc non correxerit, pacem nobiscum nullo modo habebit. Praeterea idem frater noster omnia in suis synodicis catholice, Deo auctore, locutus est. Quemdam vero Eudoxium damnavit, quem neque in synodis damnatum invenimus, neque a decessoribus ejus in suis synodicis reprobatum. Et canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant; sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, minime dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet, nec accepit; in hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum. Reliquas vero 883 haereses quae illic memoratae sunt, ab aliis jam Patribus damnatas reprobat. De Eudoxianis vero nihil hactenus agnovit. In historia autem Sozomeni de quodam Eudoxio qui Constantinopolitanae Ecclesiae episcopatum arripuisse dicitur, aliqua narrantur. Sed ipsam quoque historiam sedes apostolica suscipere recusat, quoniam multa mentitur, et Theodorum Mopsuestiae nimium laudat, atque usque ad diem obitus sui magnum doctorem Ecclesiae fuisse perhibet. Restat ergo ut si quis illam historiam recipit, synodo quae piae memoriae Justiniani temporibus de tribus capitulis facta est contradicat. Qui vero huic contradicere non valet, illam historiam necesse est ut repellat. In Latina vero lingua de hoc Eudoxio nunc usque, neque in Philastro, neque in beato Augustino, qui multa de haeresibus conscripserunt, neque in aliis Patribus aliquid invenimus. Charitas igitur vestra si quis apud Graecos probatorum Patrum de eo sermonem fecit, suis mihi epistolis innotescat. Praeterea ante triennium, cogente causa monachorum Isauriae, qui haeretici accusabantur, satisfaciens mihi quondam frater et consacerdos meus domnus Joannes litteras misit, quibus nitebatur ostendere eos Ephesinae synodi definitionibus contradixisse; et velut ex eadem synodo certa nobis quibus ipsi obsisterent capitula destinavit. Inter alia autem scriptum illic continebatur de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. Quae cum mihi relecta fuissent, valde contristatus sum. Si enim Adae, qui primus peccavit, anima in peccato mortua non est, quomodo de ligno vetito ei dictum est: In quacunque die comederitis ex eo. morte moriemini ? Et certe comedit Adam et Eva de ligno vetito, et tamen in carne sua ultra nongentos annos postmodum vixerunt. Constat itaque quia in carne non est mortuus. Si ergo in anima mortuus non est, quod dici nefas est, falsam sententiam de illo protulit Deus, qui dixit quia qua die comederet moreretur. Sed absit hic error, absit a vera fide. Nos enim primum hominem qua die peccavit, anima mortuum dicimus, atque per hunc omne genus humanum in hac mortis et corruptionis poena damnatum. Per secundum vero hominem, et modo a morte animae, et postmodum ab omni corruptione carnis in aeterna resurrectione liberari nos posse confidimus. Sicut autem et praedictis responsalibus diximus: Adae animam peccato mortuam dicimus, non a substantia vivendi, sed a qualitate vivendi. Quia enim aliud est substantia, atque aliud qualitas, non est ejus anima ita mortua, ut non esset; sed ita mortua, ut beata non esset. Qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit. 884 Quod vero diabolus cor hominis ingrediatur, si Evangelio creditur, non negatur. Ibi enim scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas . Et rursus ibi dicitur: Cum diabolus jam se misisset in cor Judae, ut traderet eum Judas . Hoc autem qui negat, in Pelagianam haeresim cadit. Quia ergo perscrutantes Ephesinam synodum, nihil in ea tale invenimus contineri, de Ravennati quoque Ecclesia vetustum valde Codicem ejusdem synodi ad nos deferri fecimus, et synodo quam habemus eum ita concordare invenimus, ut in nullo discreparet, et nihil aliud contineret in definitione anathematis et reprobationis, nisi quod duodecim capitula beatae memoriae Cyrilli reprobant. Hanc autem totam rationem multo latius subtiliusque praedictis responsalibus ejus in praesenti positi reddidimus, atque eis plenissime satisfecimus. Igitur ne vel haec, vel aliqua similia illic subrepant, quae sanctam Ecclesiam scandalizent, necesse nobis fuit haec ipsa sanctitati vestrae indicare. Et quamvis fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum noverimus orthodoxum, tamen propter alios cauti esse debemus, ut antequam ad publicum prodeant, errorum semina conculcentur. Scripta autem vestrae sanctitatis communi filio Sabiniano diacono veniente suscepi. Sed quia horum lator jam ad egrediendum paratus retineri non potuit, ad haec responsali meo diacono veniente respondebo. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Licet fraternitatem tuam erga monasteriorum curam pastorali vigilantia credamus esse sollicitam, ea tamen quae de monasterio in Africana provincia posito cognovimus, vobis necessario praevidimus indicare. Queritur autem Cumquodeus abbas lator praesentium, quia si quando monachos quibus praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina restringere, monasterium temere deferant, et licite quocunque voluerint vagantes existant. Quia ergo hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis monstrat exemplum, hortamur fraternitatem vestram, ut si ita est, ecclesiasticam in illos correptionem exerceat, et congrua eos ultione a tali procul dubio praesumptione suspendat; atque ita ad obediendum salubri provisione superbientes animos jugo disciplinae subjiciat, ut quos ad hujus pravitatis excessum eorum poterat imitatio provocare, emendatio a culpa revocet, et suis, ut dignum est, 885 doceat praepositis obedire. Quia vero a quibusdam episcopis excedentes monachos perhibet defensari, fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, et eos a tali defensione, sua modis omnibus interminatione compescat. Mense Julio, indictione 15. Gregorius Dynamio et Aureliae per Franciam. Scriptorum vestrorum pagina lectione percussa magnam nobis studio vestro contulit indicato laetitiam, quia per hoc quod vos sacrae lectionis pabula quaerere et supernae patriae desiderare gaudia nuntiavit, dilectionem vestram religiosam conversationem non solum amare nomine, sed etiam tenere vira monstravit. Et quoniam desiderata vos adepturos esse confidimus, vehementi vobis cor nostrum exsultatione congaudet. Nam quia hujusmodi desiderium gratia divina non deserat, ipsa nos Veritas testimonio suae vocis informat, dicens: Omnis qui quaerit invenit, qui petit accipit, et pulsanti aperietur . Hac itaque fulti certitudine, de ejusdem Redemptoris nostri misericordia nihil ambigere, sed spe debemus indubitata praesumere. Nec enim muneris sui largitate frustrabitur, sed vires obtinendi prorsus indulget, qui velle concessit. Nam jam hoc ipsum desideranter appetere donum est. Quia tamen ita de gratia debemus superna praesumere, ut non simus negligentes in oratione vel opere, voce ejusdem Veritatis exprimitur: Oportet semper orare, et non deficere . Petamus igitur orando, quaeramus legendo, pulsemus operando. Sit igitur mens vigilans, sit undique suspecta, sit ubique sollicita, ut insidiantis possit semper laqueos praecavere. Sed quia quanto hostis noster cautum contra se unumquemque cognoscit, tanto corda sibi resistentium subtili molitur arte subvertere, omnipotentem Dommum assiduis lacrymis et deprecatione poscamus, ut nos veneni ejus non sinat infectione corrumpi; sed contra certamina et latentes suggestiones quas ingerit potentiae suae nos scuto circumtegat; in quo jacula illius illisa frangantur, et cor nostrum percussionis ipsius contactus non vulneret, sed gratiae suae dono ejus nobis insidias et intelligere donet et vincere. Codicem vero quem dirigeremus, talem qui vos, ut petistis, instrueret, minime paratum habuimus, sed in subsequenti transmittemus. Gregorius Dominicae uxori Joannis. Laetos nos vestrae nimis epistolae reddiderunt, quod vos unitati Ecclesiae sociatas Deo protegente cognovimus. Et quidem sicut et ipsae scribitis, ante hoc facere debuistis, quia talis viri conjugem, nec ad modicum esse decuit a communionis unitate disjunctam. Considerare enim debuistis, gloriosa filia, quanta multitudo fidelium in matris Ecclesiae sinu consistat, quantisque virtutibus sacerdotes, qui in ista fide defuncti sunt, coruscarunt, vel quanta ad corpora sua miracula faciant, atque eos nos non dijudicare, sed plus tantis viris ac sacerdotibus quam tibi credere debuisti. Inter haec tamen omnipotenti Deo gratias agimus, quia ita cordi vestro lumen suae veritatis infudit, ut, erroris sui pulsa caligine, rectam vobis viam, quam sequi et tenere debeatis, ostenderet. Gloriosum autem conjugem vestrum quousque vivimus a nobis dimittere nolumus, et ideo eum ad vos teverti nullatenus confidatis. Et quidem ipse ad vos venire desiderat, sed postquam in civitate Romana est, non potest, non ei licet, quia amoris nostri omnino tenetur vinculis alligatus. Melius est ergo ut vos ad eum venire modis omnibus festinetis, quia caput suum potius membra et sequi debent, et quocunque fuerit comitari. Gregorius Dono episcopo Messanensi. Et sacrorum canonum , et legalia statuta permittunt ministeria Ecclesiae pro captivorum esse redemptione vendenda. Et ideo quoniam Faustinus lator praesentium, ut filias suas de jugo potuisset captivitatis exuere, trecentorum triginta solidorum probatur debitum contraxisse, ex quibus triginta redditis, ad reliquae quantitatis restitutionem eum certum est non posse sufficere, fraternitatem tuam his hortamur affatibus ut de argento Meriensis Ecclesiae, cujus miles esse dignoscitur, quod apud vos est, quindecim ei libras accepto ab eo desuscepto dare modis omnibus debeatis, ut eo venundato, et restituto debito, 887 necessitate valeat obligationis absolvi. Sed et illud fraternitas vestra debet esse sollicita, ut siquidem de praedicta Ecclesia usuale argentum est, suprascriptam quantitatem accipiat; alioquin de sacratis vos vasis hac in re eam quam praediximus quantitatem praebere necesse est. Nam sicut omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria venundare, sic iterum culpa est, imminenti hujusmodi necessitate, res maxime desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Ne religiosorum virorum corda saecularium rerum intentio a mutua, quod absit, charitate disjungat, magna est sollicitudine studendum, ut facillimum finem res possit in altercationem deducta percipere. Quia, ergo, indicante Caesario, abbate monasterii sancti Petri, quod in loco est qui Baïas dicitur constitutum, comperimus inter eum et Joannem abbatem monasterii sanctae Luciae, in Syracusana civitate constituti, gravem esse exortam de quibusdam finibus quaestionem, ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, certamina eorum agrimensoris definitione prospeximus finienda. Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Joannem agrimensorem, qui de Romana urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare. Hortamur ergo ut cum eo ad loca de quibus est contentio debeatis accedere, et utraque parte cominus constituta, loca quae in lite sunt vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tamen annorum utrique parti praescriptione servata. Quaecunque vero definita fuerint, ita servari fraternitas vestra sollicite studioseque provideat, ut denuo nec jurgium exinde aliquod excitari, nec querela aliqua ad nos valeat pervenire. Caesarius abbas venerabilis, quia noster olim fuerit, fraternitatem vestram credimus non latere, et ideo eum vobis salva aequitate in omnibus commendamus. Et quia in saecularibus causis omnino inexpertus est, vestra eum sollicitudine necesse est adjuvari; sic tamen, ut in cunctis, sic ut decet, rationem et justitiam conservetis. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Suavissima mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti Petri apostolorum principis 888 cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat. Et quidem ego indignum me esse non solum in honore praesidentium, sed etiam in numero stantium agnosco. Sed cuncta quae dicta sunt in eo libenter accepi, quod ille mihi de Petri cathedra locutus est qui Petri cathedram tenet. Et cum me specialis honor nullo modo delectet, valde tamen laetatus sum quia vos, sanctissimi, quod mihi impendistis, vobismetipsis dedistis. Quis enim nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur? cui Veritatis voce dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum . Cui rursus dicitur: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos . Iterumque: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas . Itaque cum multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu sola apostolorum principis sedes in auctoritate convaluit, quae in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est. Ipse decoravit sedem, in qua evangelistam discipulum misit. Ipse firmavit sedem, in qua septem annis, quamvis discessurus, sedit. Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc episcopi praesident, quidquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo. Si quid de me boni creditis, hoc vestris meritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint . Debitum autem salutationis alloquium persolvens, indico quia magno gaudio exsulto, quod vos contra haereticorum latratus assidue laborare cognovi; atque omnipotentem Dominum deprecor ut beatitudinem vestram sua protectione adjuvet, quatenus per linguam vestram de sinu sanctae Ecclesiae omnem radicem amaritudinis evellat, ne rursum germinans impediat multos, et per illam coinquinentur multi. Accepto etenim talento cogitatis quod praeceptum est: Negotiamini dum venio . Ego itaque etsi negotiari nihil valeo, lucris tamen negotii vestri congaudeo, hoc videlicet sciens, quia etsi me participem operatio non facit, laboris vestri me participem charitas facit. Quia, sicut aestimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de alterius actibus gaudere communiter scit. Praeterea ligna transmittere volui; sed beatitudo vestra si essent necessaria non indicavit, et majora multo mittere possumus, sed nequaquam talis navis huc mittitur quae haec capere valeat. Minora autem mittere verecundum puto. Quid tamen facere debeam, beatitudo vestra suis mihi epistolis innotescat. Parvulam vero benedictionem de amatoris vestri sancti Petri Ecclesiae sex minora Aquitanica pallia, et duo oraria transmisi, quia enim multum diligo, etiam de parvis praesumo. Habet enim ipsa dilectio auctoritatem suam, et omnino certa est quia injuria non erit in omne quod amando praesumpserit. Suscepi autem benedictionem sancti Evangelistae Marci, 889 juxta brevem vestris epistolis insertum. Sed quia colatum ac viritheum non libenter bibo, praesumens cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii, et non substantiam comparamus. Peto autem ut contra omnes amaritudines quas in hac vita patior vestrae me sanctitatis oratio fulciat, atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus defendat. Gregorius Cypriano rectori nostro per Siciliam. Habitatores Locrensis civitatis quemdam ad nos presbyterum adduxerunt, qui eis debuisset episcopus ordinari. Sed quia minime dignus inventus est, ne diu sine proprio possint consistere sacerdote, a nobis admoniti in scrinio promiserunt alium studiose se quaerere, et ad nos consecrandum Deo adjutore perducere. Et ideo ad dilectionem tuam latore praesentium veniente, Marcianum presbyterum dioeceseos Taurianensis Ecclesiae, qui nunc habitat in Ecclesia quae est in Massalargia constituta, dioecesis Catanensis Ecclesiae, ad te facito modis omnibus evocari; atque eum studii tui sit de criminibus, quae ad episcopatum accedere non permittunt cum omni subtilitate requirere. Et si eorum se expertem esse responderit, cum praesentium portitore eum festina dirigere, ut facto in eum decreto, ad nos veniat Deo protegente ordinandus. Si vero est aliquid quod ei possit obsistere, hunc qui ad dilectionem tuam venit, cum omni cura et celeritate dimitte, ut, eo ad loca sua remeante, alter secundum ea quae praemissa sunt requiratur. Datum mense Augusti, indictione 15. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Fraternitatis vestrae epistola nuntiante, comperimus Corneliensis Ecclesiae filios assidua 890 supplicatione in loco lapsi quondam episcopi sui consecrandum sibi a vobis poscere sacerdotem, atque vos quid de ea re fieri debeat dubitare, et nostrum evidens exspectare mandatum. Postquam ergo quemquam criminaliter abscedentem in locum de quo lapsus est nulla permittit ratio revocari, et ultra tres menses Ecclesiam vacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne, cadente pastore, dominicum gregem antiquus, quod absit, hostis insidiando dilaniet, fraternitas vestra deprecationi eorum consentire, et loco lapsi debet episcopum ordinare. Nam dum non petentes eos etiam ante vestris ad hoc debueratis adhortationibus admonere, postulantes nulla vos oportet excusatione differre, quia Ecclesia Dei diu viduata proprio episcopo remanere non debet. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Dudum ad nos multorum relatione pervenerat monasteria in Ravennatibus partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio praegravari; ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant. Quibus non modicum condolentes, decessori vestro epistolas misimus, ut hoc emendare per omnia debuisset. Sed quoniam vitae est termino citius occupatus, ne hoc onus monasteriis remaneret, fraternitati vestrae haec eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut comperimus, in hujus rei hactenus correctione cessatum est, haec ad vos iterum praevidimus scripta dirigere. Hortamur ergo ut omni mora, omnique excusatione submota, ita monasteria ipsa ab hujusmodi studeatis gravamine relevare; quatenus nullam deinceps in eis clerici, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, ob aliud habeant, nisi orandi tantummodo causa, accedendi licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria. Sed ne vel per cujuslibet monachi aut abbatis promotionem aliquod onus monasteria fortasse sustineant, studendum vobis est ut si quispiam abbatum aut monachorum ex quocunque monasterio ad clericatus officium vel ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam habeat ulterius, ut diximus, potestatem, ne monasteria hujus occasionis velamine, quae prohibemus, sustinere onera compellantur. Haec itaque omnia 891 vigilanti cura emendare jam secundo commonita sanctitas vestra non differat; ne si post haec negligentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur. Nam vobis notum sit quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subjacere non patimur. Ne vero aliqua vobis excusatio de monachis oriatur, personam huc quam praeviderit utilem ex opere fraternitas vestra transmittat, et ei nos qui cum eo ad vos venire possint monachos deputabimus; quos ut prospexeritis, debeatis in monasteriis ordinare, si tamen talia loca sunt ut sit unde ibi subsistere valeant. Gregorius Cypriano diacono. Questa nobis est Paula praesentium latrix, quemdam Theodorum ex Judaeo sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici nefas est, iniquitate maleficiorum eam laedere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Theodorum contra hoc facinus fortius vindicari. Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictae mulieri in hac causa tentet adversus existere. Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus. Et si 892 suprascriptus Theodorus tantae iniquitati obnoxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit. Gregorius Claudio abbati. Veniente viro reverendissimo Severo episcopo, tuam quoque dilectionem credidi ad beati Petri apostolorum principis limina pariter venire, quia et ita mihi fuerat nuntiatum, et valde ex eodem nuntio laetabar. Sed credo te occupationibus monasterii praepeditum, et idcirco ad me minime venisse. Epistolas vero quas dilectio tua ante hoc tempus transmiserat accipiens, sicut voluisti, secreto relegi. Sed de tribus personis de quibus scripseras, nihil vidi esse possibile; de ea maxime persona, quae hic apud me fuit non suspicor posse aliquid tale utiliter fieri, quae aut naturae simplicitate, aut negligentia torpere mihi visa est. Et ideo dilectio tua si quid valet illic requirat, et sollicite disponat, atque ad me veniat. Si vero venire non valet, vel post aliquantum temporis venire debet, ut usque ad quinque vel sex menses, si vita comes fuerit, mecum faciat, et postea ad propria revertatur. Omnipotens Dei gratia ab omni te adversitate custodiat.
(Grat. 29, q. 2, c. 6) (Luc. XVI, 10) (Matth. XXV, 23) (Grat. 8, q. I, c. 9) (Hebr. V, 4) (II Cor. V, 14, 15) (Joan. XXI, 17) (Jerem. I, 6) (Isai. VI, 8) (Job. XXVI, 5) (Apoc. XVII, 15) (Exod. XV, 19) (Isa. XLIII, 2) (Grat. dist. 40) (Genes. XIX) (Ezech. XLIV, 20) (Marc. IX, 49) (Ephes. IV, 3) (Hebr. XII, 14) (I Tim. VI, 20) (Gal. VI, 14) (Matth. V, 23, 24) (Vide sup. l. VI, ep. 14, 15, 16, 17.) (I Cor. XII, 26) (Psal. CXVII, 24) (Matth. XIII, 43; Sap. III, 7) (Sap. IX, 15) (Rom. VII, 23) (II Cor. I, 9) (Psal. LIV, 6) (Eccli. XXVII, 12) (Psal. CXVII, 22, 23) (Matth. XXIII, 13) (II Reg. II, 24) (Eccli. XI, 30) (Prov. XIV, 4) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 62.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 76.) (Grat. 11, q. 3, c. 52) (Genes. XVIII, 20, seq.) (Tit. I, 16) (I Joan. II, 4) (Jac. II, 20) (Matth. XIII, 17; Luc. X, 24) (Psal. VI, 6) (Rom. II, 12) (Joan. XII, 32) (Grat. 7, q. 1, c. 13) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 39.) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 24.) (Caus. 27, q. 2, c. 28) (Cf. Joan. Diac. l. VI, n. 44.) (Luc. VII, 47) (Luc. X, 39) (Ibid., 40) (Matth. XXVIII, 1; Luc. XXIV, 1, seq.) (Zach. XIII, 1) (II Cor. XII, 2, 3, 4) (I Cor. IX, 27) (Prov. XXVIII, 14) (Psal. II, 11) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 60.) (Exod. XV, 19) (Psal. LXVIII, 3) (Cant. I, 3) (Jos. XV, 18, 19) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 27.) (Prov. XXVII, 6) (Luc. XIV, 18, 11) (Eccli. XXIX, 15) (Luc. XI, 41) (Eccli. III, 33) (II Cor. VIII, 14) (Tob. IV, 9) (II Tim. III, 12) (I Thess. II, 1) (Psal. LXXX, 8) (Vide l. I, ep. 6.) (Ephes. IV, 3) (I Tim. V, 14) (Matth. XII, 35; Luc. VI, 45) (Psal. LXXXIII, 6) (Psal. CL, 4) (Marc. IX, 49) (Coloss. IV, 6) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 61.) (Luc. XIV, 11; XVIII, 14) (Genes. II, 17) (Joan. XIII, 27) (Ibid., 2) (Vide sup. ep. 31.) (Matth. VII, 8; Luc. XI, 12) (Luc. XVIII, 1) (Grat. 12, q. 2, c. 14) (Grat. 12, q. 2, c. 16) (Matth. XVI, 19) (Luc. XXII, 32) (Joan. XXI, 17) (Joan. XVII, 21) (Luc. XIX, 13) (Grat. dist. 50, c. 11) (Grat. 18, q. 2, c. 27) (Grat. 16, q. 1, c. 37)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER OCTAVUS. Indictione prima, mense Septembri. EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM EPISCOPUM. Hortatur ut ab idolorum cultu incolas pergat avertere. Pro baptizandorum vestimentis mittit solidos quinquaginta. EPISTOLA II. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Ipsi adversus haereses animos addit. Laudato mutuae charitatis vinculo, et commemoratis amici muneribus, diuturnam illi precatur vitam. EPISTOLA III. AD DONUM EPISCOPUM MESSANENSEM. Nusquam vendendum humandi corporis locum. Restituenda quaedam mancipia. EPISTOLA IV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Ut monasterium consecret concedit. EPISTOLA V. AD PLURIMOS METROPOLITAS ET EPISCOPOS. Publicis rationibus obligatos, neque in clero, neque in monasterio suscipiendos; milites vero per triennium prius probandos quam monachicum habitum induant. EPISTOLA VI. AD AMOS JEROSOLYMITANUM PATRIARCHAM. Petrum Romanae Ecclesiae acolythum fugitivum jubeat comprehendi, ipsumque sacra communione privatum Romam mittat. EPISTOLA VII. AD LEONEM EPISCOPUM. Segregatam ex ecclesiae suae redituum quartam portionem clericis juxta laboris meritum dividat. EPISTOLA VIII. AD VITALIANUM EPISCOPUM. Tulliani magistri militiae filiam ad religiosum habitum revocet; detrudat in monasterium; obsistentes a sacra communione suspendat. EPISTOLA IX. AD SERGIUM DEFENSOREM. De filia Tulliani magistri militiae ad religiosum habitum resumendum cogenda. EPISTOLA X. AD SABINIANUM JADERAE EPISCOPUM. Se quantum illius cum Maximo communione offensum, tantum poenitentia mitigatum. Commendatam responsali suo illius in urbe regia causam. Hortatur ad pastoralem sollicitudinem. Ipsi de Florentii episcopi causa inquisitionem mandat. EPISTOLA XI. AD CANDIDUM S. ANDREAE ABBATEM. Confirmat concordiam et transactionem inter monasterium sancti Andreae, et Maurentium magistrum militiae. EPISTOLA XII. AD ADEODATUM ET MAURENTIUM EPISCOPOS. Illorum de ecclesiastico ordine ac rectitudine curam laudat; ut perseverent hortatur. Commendat Paulum episcopum. EPISTOLA XIII. AD COLUMBUM. Paulum episcopum commendat. 905 EPISTOLA XIV. AD BONIFACIUM PRIMUM DEFENSOREM. Defensores septem honore regionariorum decorandos statuit. EPISTOLA XV. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Monasterio sanctorum Joannis et Stephani multa concedit privilegia. EPISTOLA XVI. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Redeuntem Roma Claudium abbatem impense commendat. 908 EPISTOLA XVII. AD MAURENTIUM. De sacrae lectionis studio gratulatur. Sic studentium deflet raritatem; se collegam spondet. EPISTOLA XVIII. AD AGNELLUM TERRACINENSEM EPISCOPUM. Perquisitos idolorum cultores puniat; a murorum vigiliis neminem patiatur excusari. EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Comitiolo de Romana Ecclesia bene merito pristinam impendat favorem. EPISTOLA XX. AD MARINIANUM EPISCOPUM RAVENNAE. Commendat uxorem Joannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur. EPISTOLA XXI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Felicem Christianis parentibus natum a Samaraei servitio liberet. 911 EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Ut Romam veniat hortatur. Gratias agit pro decem auri libris in captivorum redemptionem expendendis. EPISTOLA XXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ut Judaeos ad Christianam fidem accedentes juvet, pergat Agrigentum. EPISTOLA XXIV. AD SABINIANUM JADERAE EPISCOPUM. Gratulatur quod ubi obediendum est, obediat; ubi resistendum, resistat. Ipsius animum firmat adversus Maximi odium. Presbyterum nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere aut revocari posse declarat. EPISTOLA XXV. AD VICTOREM EPISCOPUM PANORMITANUM. Judaeos in his quae ipsis concessa sunt nullo incommodo afficiendos. EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Quae clerici vasa sacra vendiderant Pantaleo notarius requirat. EPISTOLA XXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ne Catanenses diaconi campagis calceati procedere praesumant. EPISTOLA XXVIII. AD VICTOREM ET COLUMBUM EPISCOPOS. Valentionem episcopum occupatas ex Crisconii parochia Ecclesias, necnon ablatas defuncti parochiae hujus episcopi res, Crisconio restituere compellant. EPISTOLA XXIX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. Ignotum sibi, quem postulabat Eulogius, Eusebii librum de martyrum gestis. Cur brevia ligna miserit. Spondet longiora; pretium recusat. EPISTOLA XXX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. De Alexandrinae urbis haereticis conversis atque de fidelium concordia gratulatur. Scribit vicissim de Anglorum conversione. De Eudoxio haeretico aliisve fatetur sibi ab Eulogio factum satis. Universalis papae titulum a synodo Chalcedonensi suis decessoribus oblatum, sed rejectum, respuit. 920 EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire. EPISTOLA XXXII. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Ecclesiae colono mercedem juxta laboris modum solvat. EPISTOLA XXXIII. AD DOMINICUM. Modestiam illius, charitatem, atque apostolicae sedis reverentiam laudat. EPISTOLA XXXIV. AD JOANNEM EPISCOPUM SCILLITANUM. Castelliensis monasterii privilegia servet illaesa. Quaedam sub xenii specie ablata reddat. Monachorum actibus invigilet. Monasterii jura tueatur. Donatum sibi ab Abbate agrum restituat. (Vide sup. ep. 31.) 923 EPISTOLA XXXV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Jerusalem cives nonnunquam Babyloniae servire, et viacissim. Laudat Leontii mansuetudinem, humilitatem, ejustitiam. Ipsi pro muneribus gratias agit, et de catenis sancti Petri scobem clave inclusam largitur.
Gregorius Petro episcopo Corsicae.
893 Susceptis epistolis fraternitatis vestrae, magnas omnipotenti Deo gratias retulimus, quia de congregatione multarum animarum nos dignatus es relevare. Et ideo fraternitas vestra sollicite studeat opus quod coepit, auxiliante Domino, ad perfectionem deducere. Et sive eos qui aliquando fideles fuerunt, sed ad cultum idolorum negligentia aut necessitate faciente reversi sunt, festinet cum indicta poenitentia aliquantorum dierum ad fidem reducere, ut reatum suum plangere debeant, et tanto firmius teneant hoc ad quod, Deo adjuvante, revertuntur, quanto illud perfecte defleverint unde discedunt; sive eos qui necdum baptizari sunt admonendo, rogando, de venturo judicio terrendo, rationem quoque reddendo, quia ligna et lapides colere non debent, festinet fraternitas tua omnipotenti Domino congregare; ut in adventu ejus, cum districtus dies judicii venerit, in numero sanctorum possit tua sanctitas inveniri. Quod enim opus utilius et sublimius acturus es, quam ut de animarum vivificatione et collectione cogites, et tuo Domino, qui tibi locum praedicandi dedit, immortale lucrum reportes? Transmisimus autem fraternitati tuae quinquaginta solidos ad vestimenta eorum qui baptizandi sunt comparanda; presbytero quoque Ecclesiae quae in Negeugno monte sita est possessionem quam tua fraternitas petiit, dari fecimus, ita ut quantum praestat, tantum de solidis quos 894 accipere consueverat minus accipiat. Vestra autem fraternitas petiit ut sibi episcopum in Ecclesia quae non longe ab eodem monte est facere debeat; quod omnino libenter accepi, quia quantum vicina fuerit, tantum prodesse animabus illic consistentibus amplius poterit. Latorem vero praesentium pro intercessione sanctitatis vestrae acolythum fecimus; quem ad obsequia vestra retransmisimus, ut si in lucrandis animabus amplius servierit, proficere amplius possit. Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno. Suscepi epistolas suavissimae beatitudinis vestrae, quae pro verbis lacrymas fluebant. Vidi namque in eis nubem more suo in altum volantem, sed quamdam caliginem tristitiae ferentem, nec penetrare in ipso exordio facile valui unde et quo iret, quia, pro ipsa quam dixi caligine, ad plenum causas non intellexi. Hoc tamen sanctissimos vos semper, sicut et facitis, reducere ad mentem decet quod praedicator gentium dicit: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati , et caetera, quae mihi labor est dicere, et vobis non est necessarium audire. Ecce in sancta senectute beatitudo vestra multis tribulationibus laborat, sed perpendat cujus sedem sedeat. Nunquid non illius cui voce Veritatis dictum est: Cum senueris, 895 alius te cinget, et ducet quo tu non vis ? Sed haec dicens recolo quod sanctitas vestra in multis adversitatibus etiam a juventute desudavit. Cum bono ergo rege dicat: Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae . Sunt autem multi qui delectationem suam, sicut scribitis, de nostris sibi vulneribus faciunt; sed scimus qui dixit: Plorabitis, et flebitis vos; mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini . Ubi et protinus adjunxit: Sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quia vero jam praedicta patimur, restat ut etiam promissa sperare debeamus. Hi enim de quibus dicitis quia ipsi addunt onera qui sublevare debuerunt, scio quia illi sunt qui veniunt in vestitu ovium, et intus sunt lupi rapaces . Sed tanto magis tolerandi sunt, quanto nos non solum per malitiosam mentem, sed etiam per religiosum habitum persequuntur. In hoc autem quod soli prae aliis habere appetunt quod dignum non fuerat ut vel cum fratribus haberent, nullo modo turbamur, quia in omnipotenti Deo confidimus quod hi qui aliena appetunt etiam suis citius privantur. Scimus enim qui dixit: Quia omnis qui se exaltat humiliabitur . Et rursum scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor . His autem diebus, sicut invenio, nova haereticorum bella consurgunt, de quibus vestrae beatitudini jam antea scripsi, ita ut prophetas, Evangelia, et dicta Patrum omnia evacuare moliantur. Sed permanente vita vestrae sanctitatis, in protectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant, quae contra soliditatem veritatis aperta sunt, quia et quamlibet acuti gladii immittantur, cum saxum feriunt, fracti resiliunt. Hoc autem magna Dei omnipotentis est gratia, quod in ipsis qui a sanctae Ecclesiae doctrina divisi sunt unitas non est quoniam omne regnum in se divisum non stabit . Et sancta Ecclesia subtilius in sua semper eruditione instruitur, dum haereticorum quaestionibus impugnatur; ita ut aperte impleatur quod per Psalmistam contra haereticos de Deo dictum est: Divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius . Nam dum ipsi in suo pravo errore dividuntur, cor nobis Deus appropiat, quia eruditi adversitatibus, intellectum ejus subtilius invenimus. Quae autem mala a barbarorum gladiis, quae a perversitate judicum patimur, beatitudini vestrae narrare refugio, ne ejus gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. Sed in his omnibus auctoris nostri me praecepta consolantur, dicentis: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis . Penso enim quibus dictum est: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum . Si ergo potestas lucis postea erit, quia electis dictum est: Vos estis lux mundi ; et sicut scriptum est: Obtinebunt eos justi in matutino ; omne quod in hora et potestate tenebrarum patimur lugendum non est. 896 Indicat autem mihi suavissima sanctitas vestra quod mecum, si potuisset fieri, sine charta et calamo loqui voluisset, et dolet quod nobis Orientis pene et Occidentis spatium interjacet. Sed hoc quod sentio, verum dico, et in charta mihi mens vestra sine charta loquitur, quia in verbo vestrae sanctitatis sola charitas sonat, et divisi locis non sumus, qui ex dono omnipotentis Domini dilectionis vinculo conjuncti sumus. Cur igitur accipere pennas columbae deargentatae quaeritis , quas jam habetis? Pennae quippe ejus sunt charitas Dei et proximi. Per ipsas enim sancta Ecclesia evolat, per ipsas terrena omnia transcendit; quas si vestra sanctitas non haberet, ad me cum tanta charitate per epistolas non venisset. Rogo autem ut pro mei cordis infirmitate enixius oretis, quatenus omnipotens Deus mentem meam a malis omnibus pro vestra intercessione tueatur, et citius me de tot procellis hujus tempestatis eripiat, atque in aeternae quietis littora perducat. Benedictiones vero locupletissimas omnes quae directae sunt suscepi, quae mihi vir Dei pauper spiritu transmisisti, de quibus dicitis: Quid enim det pauper nisi ea quae paupera sunt? Sed nisi vos per humilitatis spiritum pauperes essetis, benedictiones vestrae locupletes non fuissent. Omnipotens Deus sua vos a malis omnibus protectione custodiat; et quoniam vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad coelestis patriae gaudia perducat. Gregorius Dono episcopo Messanae. Filius noster Faustinus, vir eloquentissimus, ad nos veniens questus nobis est, quod pater ejus quondam Peltrasius aliqua vestrae Ecclesiae sepulturae suae gratia juris alieni reliquerit. Et quidem quid de hac re saeculi leges habeant et ipse novit, et nos audivimus, quia haeres ad solvendum cogitur, si auctor ejus aliena legaverit Sed quia fraternitatem vestram lege Dei, non autem lege saeculi novimus vivere, valde mihi injustum videtur ut calix electrinus, et puer qui cujusdam Ecclesiae in possessione ejus positae dioeceseos Consentinae Ecclesiae esse perhibetur, a tua fraternitate teneatur. Cum enim et vir reverendissimus Palumbus, nunc episcopus, tunc vero archidiaconus, ita fuisse testatus est, vos omnino ejus fidei credere, et aliena restituere debuistis. Fibulam vero auream, quam praedictus vir moriens pariter reliquit, considerare, ut arbitror, debuistis, quae esset summa ejus substantiae, si quid esset unde hi quos reliquerat sustentari 897 debuissent, et tunc pro sepultura ejus accipere. Quamvis nostrum institutum noveris, nos antiquam consuetudinem nostram a nostra Ecclesia omnino vetuisse, nec cuiquam assensum praebere ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nam si gentiles, ut arbitramur, viri Sichimitae Abrahae pro Sara mortua atque in loco proprio humanda sepulturam gratis obtulerunt, et vix magna ejus importunitate coacti sunt ut pretium de loco sepulturae perciperent , nos qui episcopi dicimur de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus. Hoc ergo fraternitatis vestrae judicio committimus. Et hoc quoque nobis praedictus eloquentissimus vir questus est Sisinnium defensorem Ecclesiae tuae irrationabiliter juri suo mancipia competentia detinere. De quibus etiam judicio sanctae memoriae Maximiani episcopi ut ea detentor redderet esse asserit definitum, sed eorum restitutionem hactenus voluntarie distulisse. Hortamur ergo fraternitatem tuam ut si manifeste causa jam judicata est, quae statuta sunt compleantur; alioquin, deputato exsecutore ad fratris et coepiscopi nostri Secundini partes facere judicium convenire, ut dum cujus sint juris mancipia de quibus quaestio vertitur ejus fuerit sententia declaratum, nec hic praejudicium, nec ille videatur invidiam sustinere. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Fraternitatis vestrae insinuatione didicimus, quae habetur in subditis, intra civitatem Lunensem in domo te propria monasterium ancillarum Dei pro vestra devotione fundasse, quod in honore beati Petri apostolorum principis, et sanctorum martyrum Joannis et Pauli, atque Hermae et Sebastiani, desideras consecrari. Et ideo, frater charissime, si nullum corpus ibidem constat humatum, data primitus a fraternitate tua donatione legitima, id est calicem argenteum unum habentem uncias sex, patenam argenteam habentem libras duas, syndones duas, coopertorium 898 super altare unum, lecta strata numero decem, in aeramentis capita viginti, in ferramentis capita triginta, in caespite fundum Faborianum, et Lumbricata in integro constitutum in territorio Lunensi milliario ab urbe eadem plus minus secundo, juxta fluvium Macram, cum servis duobus, id est Mauro et Joanne, et boum paria duo tantum, gestisque municipalibus alligatis, praedicti monasterii oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, et caetera secundum morem. Mense Novembrio, indictione prima. Gregorius Eusebio Thessalonicensi, Urbitio Diracitano, Constantio Mediolanensi, Andreae Nicopolitano, Joanni Corinthi, Joanni primae Justinianae, Joanni Cretensi Scoritano, Joanni Larissae, Mariniano Ravennae, Januario Caralis Sardiniae, et omnibus episcopis Siciliae. Legem quam piissimus imperator dedit , ne fortasse hi qui militiae vel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum veniant, vel in monasteriis convertantur, vestrae studui fraternitati transmittere: hoc maxime exhortans, quod hi qui saeculi actionibus implicati sunt in clero Ecclesiae propere suscipiendi non sunt, quia dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam vixerant vivunt, nequaquam student saeculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a rationibus publicis fuerint absoluti. Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita. Et juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere. Qui si 899 ita sunt probati atque suscepti, et pro anima sua poenitentiam de perpetratis culpis agere student, pro eorum vita et lucro coelesti, non est eorum conversio renuenda. Qua de re etiam serenissimus et Christianissimus imperator, mihi credite, omni modo placatur, et libenter eorum conversionem suscipit quos in rationibus publicis implicatos non esse cognoscit. Mense Decembri, indictione prima. Gregorius Amos episcopo Jerosolymitano. Cum fraternitatem vestram confidamus canonum statuta et vigorem diligere disciplinae, ne clerici nostri vobis ad evitandam districtionem ecclesiastici ordinis falsitas surripere valeat, ejus culpam sanctitati vestrae indicare prospeximus, ut sollicitudine vestra disciplinae possit submitti quam refugit. Comperimus autem quod Petrus acolythus, quem dilectissimo filio nostro Sabiniano diacono responsa ecclesiastica facienti observare in urbe regia feceramus, fugiens ad vestram Ecclesiam venerit. Quod si verum est, in tuto eum facere fraternitas vestra et inventa huc studeat occasione remittere. Aut si forte hoc metuens a vestra discesserit Ecclesia; et per diversa loca, ne comprehendi valeat, latitet, in omnibus parochiis vestris, ut diligenter requiratur, injungite, et inventum ad nos, sicut praefati sumus, transmittite; quem etiam volumus per vos quia sit communione privatus agnoscere; nec dominici corporis ac sanguinis quousque ad nos redeat audeat mysteria sumere, nisi forte vicino mortis insistente periculo. Gregorius Leoni episcopo Catanensium. Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit, et judicia esse constituit, ut nec praepositi in opprimendos se frustra valeant occupare subjectos, nec subjectis iterum contra suos praepositos effrenata sit resultandi licentia. Et ideo quia per decimam quintam nuper indictionem elapsam ecclesiae tuae acolythi, dato contra te capitulari, 900 quaedam conquesti sunt, ne aut in tuae fraternitatis invidia remanerent, aut illos in suis videremur petitionibus non audire, dilectissimo filio nostro Cypriano diacono ea subtiliter inquirenda mandavimus. Qui injuncta cognoscens, quid de capitulo unoquoque decreverit, inquisitioni nostrae est subtilius patefactum. Et quia inter alia de quarta portione clerus hoc tenendum statuit, ut unam portionem hi qui in sacro loco sunt positi, et reliquas duas clerus accipiat, et latores praesentium Donatus presbyter, necnon et Theodosianus atque Viator diaconi, aliorum quoque qui in sacrato sunt ordine constituti relationem ad nos deferentes, conquesti sunt hoc contra antiquam consuetudinem in suo gravamine praejudicialiter statutum; quippe quia de eadem quarta semper se duas partes et tertiam clerum perhibent consecutum, et petiverunt ne haec definitio in suo praejudicio permaneat; nos hoc fraternitatis tuae dispositioni oportere praevidimus committendum. Volumus ergo ut quidquid Ecclesiae tuae ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere; ita sane ut unicuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod praevideris, largiendi licentia, quatenus et hi qui merentur etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, et alii adjuvante Domino eorum ad melius contendant imitatione proficere. Gregorius Vitaliano episcopo Sipontino. Si custos religiosi habitus aut esse nosses episcopus , filiae gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est. Nam, sicut praefati sumus, si sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam in te fueris coerctionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, 901 qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere, quod pressus usque nunc ignavia distulisti. Instantiae ergo tuae sit praedictam mulierem una cum Sergio defensore nostro comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine aliqua excusatione revocare, sed etiam in monasterium, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere; et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod commisit ex tua possit districtione cognoscere. Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sacratissimae eum communionis participatione suspendere nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumpserit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In his autem omnibus ita te cautum stude ac vigilantem ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere. Gregorius Sergio defensori. Si homo esses , aut districtionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea quae illicite illic committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perveniret. Sed dum nimia te facit stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita, filiam gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, quae, projectis, quas sponte assumpserat, religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere, atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterium mittere, ubi stricte omnino valeat custodiri. Nec ejus custodiam aliquatenus relevari permittas, quousque nostra denuo scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex te nescis, poena possis resecante cognoscere; quia, sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, haec quae modo facere praeciperis a te debueramus etiam cum ultione facta cognoscere. Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino. Sicut perseveranti culpae debetur jure vindicta, ita resipiscentibus est venia concedenda. Nam 902 ut res illa contra se merito iracundiam excitare, sic haec in sua prorsus dilectione solet concordiam propagare. Et ideo quia fraternitatem tuam a consortio et communione Maximi, ubi te prius neglectus impulerat, in tantum postea gravitas sacerdotii ad animum reducta suspendit, ut ejus sola nullatenus patereris esse segregatione contentus, nisi et in monasterii te claustra recipiens dudum commissa defleres, eapropter in nostram te gratiam ac communionem receptum esse non dubites; nam quantum nos prius culpa tuae charitatis offenderat, tantum poenitentia mitigavit. Hortamur igitur, dilectissime frater, ut gregi dominico pastoralem sollicitudinem instanter impendas, lucrumque de commissis ovibus facere diligenter invigiles; ut tanto tibi copiosae retributio mercedis exuberet, quanto in adventu aeterni judicis multiplices laboris fructus obtuleris. Stude itaque in culpa lapsos eruere, stude errantibus regrediendi viam ostendere, stude communione privatos ad communionis salubriter gratiam revocare. Sit caeteris charitatis vestrae reversio ereptionis officium, sit salutis exemplum, quatenus dum errantes gressus ovium ad septa summi pastoris sollicitudinis vestrae cura direxerit, nec ipsae luporum dentibus relinquantur expositae, et te in aeterna vita, quod summopere petendum est, dignae compensatio retributionis excipiat. De causa vero quam nobis scripsistis, ut debeamus, ne in urbe regia contra vos subripiatur esse solliciti animos vestros res ista non turbet. Nam responsali nostro omnino studiose mandavimus ut sollicitum cautumque se debeat exhibere. Et confidimus de Dei nostri potentia quia id agitur, ut vos nullius contra rationem aut turbare quoquo modo aut premere possit adversitas. Praeterea habitatores Epidauriensis civitatis Florentium, quem suum esse dicunt episcopum, sibi a nobis restituendum studiosissime poposcerunt, asserentes frustra eum ad solam tantummodo voluntatem Natalis episcopi detrusum exsilio. Et ideo, si quid de ejus causa fraternitas vestra cognovit, nobis suis subtiliter epistolis innotescat. Si autem necdum cognovit, requirat, nobisque renuntiet, ut quidquid de eo statuendum sit, certi deliberare adjutore Domino valeamus. Mense Februario, indictione prima. Gregorius Candido abbati monasterii sancti Andreae ad clivum Scauri. Sicut loci nostri consideratio providere nos admonet ut monasteriorum negotia pacis intentio salubri fine distinguat, sic iterum ratione constringimur consensus nostri auctoritate quae utiliter decisa fuerint roborare, ne forte cujusquam excusationis objecta, quod a religioso proposito et aequitate valde dissentit, aliquid in dubium contentio recidiva perducat, et gignat ex pace litigium. Proinde quoniam inter te Candidum abbatem monasterii sancti Andreae apostoli, positi in hac urbe Romana, in clivo Scauri, 903 agentem utilitates ejusdem monasterii, et Maurentium gloriosum, magistrum militiae, causa successionis haereditatisque Joannis, fratris consanguinei praedicti viri, qui in suprascripto monasterio conversus est ac defunctus, cum nostro quoque consensu commodae sollicitaeque transactionis pagina interveniente decisa est; denique ut cum fidei memorati gloriosissimi magistri militiae sinceritas olim nobis veraciter nota sit et bene comperta, ad satisfactionem posset omnino sufficere, etiam dato corporaliter sacramento, firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidisse; idcirco hujus decreti praeceptique nostri serie transactionem decisionemque inter te et praefatum Maurentium gloriosum habitam, ratam habentes, per omnia confirmamus, nec in totum partemve aliqua ratione convelli, sed eam habere perpetuam decernimus firmitatem. Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquo modo tentaverit voluntatem, ille quidem reum se ante Deum esse noverit, qui nititur ea quae utiliter sunt finita rescindere; nam eidem decisioni transactionique nihil se derogare cognoscat. Ut ergo et saepe dicti gloriosi Maurentii maneret illibata securitas, et tu nihil de his quae decisa sunt valeas dubitare, simile ei praeceptum pro utraque partium munitione concessimus. Gregorius Adeodato et Maurentio episcopis Africae a paribus. Multum, frater charissime, sinceritatis tuae bono congaudeo, quod gravitatem qua praeditum te dudum audieram praesentium portitoris Pauli fratris et coepiscopi nostri testificatio confirmavit. Qui tanto latius quanta in vobis sollicitudo ecclesiastici ordinis quantaque cura sit rectitudinis indicavit, quanto hoc et praesens comperit, et in sua amplius defensione cognovit. Quia ergo magnum, sicut nostis, coram Deo nostro est in bonis quemquam indesinenter operibus permanere, fraternitatis vestrae se sollicitudo ad fovendas partes justitiae decenter exacuat, et contra ecclesiastici vigoris moderamina, prout possibile fuerit, fieri nihil permittat. Nec vos res aliqua ab hujusmodi intentione removeat; sed si qua sunt quae dilectionis vestrae sinceritatem offendunt, et regulas canonicae discretionis 904 excedunt, vigilantem studete curam impendere; atque ea hortando, suadendo, terrendo emendare, charitatis unitate servata, in quantum vires suppetunt, Deo adjuvante, contendite; et excessus auctorem coercitionis freno sacerdotali constringite, atque eum ab invio itinere lingua duce et actione reducite; et ita vestram in omnibus efficaciam exhibete, ut Deus omnipotens qui bonae voluntatis auctor et intentionis inspector est, velle vestrum et hic adjuvet, et in futura vita remuneret. Suprascriptum vero Paulum fratrem et coepiscopum nostrum fraternitati vestrae commendantes, hortamur ut idonee charitatem vestram debeat experiri quam praedicat. Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Qualiter de fraternitatis vestrae debeamus charitate praesumere, ex mentis nostrae quam circa vos habemus qualitate colligimus. Nec aliter vos apostolicam sedem diligere quam ipsa vos diligit arbitramur. Unde necesse est ut eos quos in Ecclesia beati Petri apostolorum principis, ut oportet, devotos esse cognoscimus, vobis, cujus vitam et actio sacerdotis ornat et dignitas, peculiarius commendemus, de cujus scilicet sinceritate firmum experimentum de praeteritis jam tenemus. Frater igitur et coepiscopus noster Paulus, praesentium portitor, quantis illic fluctibus, quantisque adversitatibus quatiatur, sanctitatem vestram memorat non latere. Qui quoniam querelas quas de eo ad vos pervenisse signastis non veras esse, sed instigatione adversantium contra se asserit excitari, et omnia se fidit, patrocinante veritate, vobis cognoscentibus, adjutore posse Domino superare, hortamur, dilectissime frater, ut ei in quibus fuerit justitiae ratio manifesta, manum decenter praebere solatii atque sacerdotali eum compassione debeas adjuvare. Nulla ergo vos res ab aequitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens praeceptis dominicis, omnia quae sunt rectitudini adversa contemne. In defendendis partibus justitiae constanter insiste. Odia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas; ut tanto majorem in adventu Redemptoris nostri fructum mercedis invenias, quanto ejus mandata non negligens, in favorem te justitiae et defensionem impenderis. Mense Martio, indictione prima. Gregorius Bonifacio de privilegiis defensorum. Ecclesiasticis utilitatibus fideliter insudantes congruae remunerationis sunt beneficio prosequendi, ut et nos respondisse eorum digne obsequiis videamur, et illi ex indulta consolationis gratia utiliores existant. Quia igitur defensorum officium in causis Ecclesiae et obsequiis noscitur laborare pontificum, hac eos concessa prospeximus recompensationis praerogativa gaudere: constituentes ut sicut in schola notariorum atque subdiaconorum per indultam longe retro pontificum largitatem sunt regionarii constituti, ita quoque in defensoribus septem qui ostensa suae experientiae utilitate placuerint honore regionario decorentur. Quos quolibet per absentiam pontificis et sedendi in conventu clericorum habere licentiam, et honoris sui privilegia in omnibus statuimus obtinere. Praeterea si quis ad prioris locum veniens in alia fortasse provincia propter utilitatem propriam degit, hunc necesse est primatus locum per omnia curare, ut ille prior defensorum omnium possit existere, qui et ante prioratus locum in ecclesiasticis utilitatibus obsequiisque pontificis non destitit per sedulam praesentiam permanere. Haec itaque constitutionis nostrae decreta quae pro defensorum sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, sive quae scripto decrevimus, seu quae in eis in nostra praesentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum partemve qualibet occasione convelli decernimus vel mutari. Nam nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione, et quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque post se constituta dissolvere. Mense Aprili, indictione prima. Gregorius Mariniano episcopo Ravennati. Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum vos officium, quod in 906 regimine monasterii exhibuistis, informat. Et ideo quia monasterium beatorum Joannis et Stephani, quod in Classitana est civitate constitutum, cui communis filius Claudius abbas praeesse dignoscitur, multa a decessoribus vestris praejudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione disponat; quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam illic quolibet tempore quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Nullus igitur ultra audeat de reditibus vel chartis praedicti monasterii, vel de loco aliquo qui ad ipsum pertinet quocunque modo, qualibet exquisitione, minuere, nec immissiones vel dolos aliquos facere. Sed si qua forte causa inter Ravennatem Ecclesiam et praefatum monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud delectos a partibus timentes Deum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. Defuncto vero abbate, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur; quod si aptam inter se personam invenire nequiverint, solerter de aliis monasteriis sibi similiter eligant ordinandum. Neque venienti abbati quaecunque persona qualibet occasione in suo monasterio praeponatur, nisi forte exstantibus, quod absit, criminibus quae sacri canones punire monstrantur. Pariter autem custodiendum est ut invito ejusdem monasterii abbate ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant. Sed si abundantes fuerint, et ad celebrandas Deo laudes vel utilitates monasteriorum complendas sufficiant, abbas cum devotione de his qui superfuerint offerat, quos dignos coram Deo invenire potuerit. Quod si sufficienter habens dare noluerit, tunc Ravennas episcopus ad ordinanda alia monasteria de his qui supersunt tollat. Ad ecclesiasticum tamen officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas loci admonitus propria voluntate obtulerit . Quisquis autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec aliquam potestatem, nec licentiam habeat habitandi. Observandum quoque est ut descriptio rerum aut chartarum ejusdem monasterii ab ecclesiasticis fieri non debeat, si quando res exigit: 907 sed abbas loci cum abbatibus aliis rerum inventarium faciat. Quoties autem pro utilitate monasterii sui ad Romanum pontificem abbas venire vel transmittere forte voluerit, ei modis omnibus liceat. Praeterea cum episcoporum adventus desideranter a monasteriis debeat exspectari, quia tamen hospitandi occasione praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum est praegravatum, oportet ut hoc sanctitas vestra decenter debeat temperare, ut visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab ejusdem civitatis antistite accedatur. Sed sic charitatis officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat. Vestram vero fraternitatem praedictus abbas non solum non metuit ad monasterium frequenter accedere, sed etiam desiderabiliter concupiscit, sciens quod per vos substantia monasterii omnino gravari non possit. Data mense Aprili, indictione prima. Gregorius Mariniano episcopo Ravennati. Quod communem filium Claudium abbatem latorem praesentium longa apud nos hactenus mora retinuit, res illa fecit quod magnum nobis, sicut nostis, erat in verbo Dei solatium; quem etiam hic adhuc volueramus diutius retinere, si et ipse non festinasset ad suum monasterium, et nos congregationi fratrum ejus praesentiam esse omnino necessariam sciremus. Et ideo quia illum sicut petiit et exigebat utilitas relaxandum esse prospeximus, commendantes eum, hortamur ut sanctitas vestra sacerdotali eum affectione suscipiat, paternam illi monasteriisque ipsius charitatem, sicut decet, impendat benignitatis suae eum consolatione refoveat, in ejus se tuitionem instanter accommodet, et praesidii sui beneficio liberum ab omni inquietudine redditum quieti et utilitatibus fratrum vacare permittat, atque peculiariter sicut a nobis eum scit diligi diligat; quatenus et charitatis vestrae affectum quem olim expertus est, in se multiplicius recognoscat, et nos in vobis invenisse se gaudeat. Gregorius Maurentio magistro militum. Dilectissimus filius meus Cyprianus diaconus revertens mihi valde placuerat, si ad me totus rediisset. Sed postquam gloria vestra in Sicilia sese retinuit, certissime scio quia praedictus filius meus ad me quidem corpore rediit, sed mente in Sicilia remansit. Haec tamen dicens, tantum quieti vestrae congaudeo, quantum de meis occupationibus ingemisco. Atque hoc summopere exhortor, ut si palatum cordis dulcedo tetigit intimae suavitatis, ita introrsus rapiatur animus, ut triste sit omne quod foris sonat, omne quod foris delectat. Laudo autem quod humana conventicula cavetis, quia saepe animus qui renovari in Deo per compunctionis gratiam desiderat, per prava colloquia atque verba iterum veterascit. Quaesivi autem qui vobis adhaereant in lectionis sacrae collegio, et neminem reperi, et vehementer ingemui paupertatem boni. Et quamvis peccator ego valde occupatus sum, tamen si ad beati Petri apostoli limina venire volueritis, in sacro eloquio strictum poteritis me habere collegam. Omnipotens Deus coelesti vos protectione custodiat, atque ab antiqui hostis insidiis munitos permanere concedat. Gregorius Agnello episcopo Terracinensi. Pervenit ad nos quosdam illic, quod dici nefas est, arbores colere, et multa alia contra Christianam fidem illicita perpetrare. Et miramur cur hoc fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. Ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut hos diligenti investigatione perquiri, et, veritate cognita, talem in eis faciatis exerceri vindictam, quatenus et Deus placari possit, et aliis eorum ultio correptionis exemplum sit. 909 Scripsimus autem et Mauro vicecomiti, ut fraternitati vestrae in hac re debeat adhibere solatia, dummodo ad comprehendendos eos invenire excusationem aliquam non possitis. Quia vero comperimus multos se a murorum vigiliis excusare, sit fraternitas vestra sollicita ut nullum neque per nostrae vel Ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo defendi a vigiliis patiatur, sed omnes generaliter compellantur; quatenus, cunctis vigilantibus, melius auxiliante Domino civitatis valeat custodia procurari. Gregorius Maurentio magistro militum. Veniens dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus laudabile Comitioli studium, et quam nobis utilitatem Urminati castro fecerit, indicavit. Sed et multa de eo bona diversis testificationibus olim cognovimus. Et quia eum apud vos, sicut ante fuit, modo non esse audivimus, gloriam vestram petimus ut si quid est unde juste vestros animos fortassis offendit, nobis, quidquid illud est, remittatis, eique plenam gratiam reddere, atque illum in ea qua apud vos dudum fuit familiaritate recipere debeatis, et vestrum illi favorem, sicut revera proprio, salva ratione quocunque usus exegerit, impendatis. Ita ergo facite ut de integro ei gratia restituta, aut ipso renuntiante, aut aliis referentibus possimus agnoscere. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Joannes praesentium portitor queritur uxorem suam, molestias Georgii cujusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. Cujus quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his 910 vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata aequitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis. Sed si de statu ejus quaestio perseverat, studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad judicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod juris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat praejudicium pertulisse. Mense Maii, indictione prima. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Felix praesentium portitor questus nobis est, cum sit de Christianis natus parentibus, a quodam Christiano, Samaraeo, quod dici scelus est, esse donatum. Et dum hujusmodi superstitionis homines Christiana quolibet modo mancipia possidere nec ratio legis, nec reverentia religionis admittat, se tamen per decem et octo annos in ejus asserit servitio permansisse; sed cognoscente hoc sanctae memoriae decessore vestro Maximiano, ab eo se, zelo, sicut decuit, sacerdotali commoto, de Samaraei servitio nefario dicit liberatum. Sed quia ejusdem Samaraei filius post quinque annos factus dicitur Christianus, et supradictum Felicem in ejus servitium, quantum ipse dicit, quidam nituntur redigere, sanctitas vestra haec quae edocti sumus diligenter inquirat; et si ita ei esse constiterit, eum tueri studeat, et a nullo sub qualibet occasione gravari permittat, quia dum superstitiosae sectae mancipia dominos suos ad fidem praecedentia servitio eorum aperte redigi jura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus, et factus a parvulo Christianus, hanc non debet quaestionem aliquo modo sustinere, maxime quia nec patris ejus esse servus potuit, quem liquet ex prava potius praesumptione poenam posse venientem de legibus sustinere? Et ideo, sicut diximus, ita eum sanctitatis vestrae defensio rationabiliter tueatur, ut nulli eum sub quolibet argumento sit aliquatenus affligendi licentia. Gregorius Rusticianae patriciae. Jam dudum vestrae excellentiae me scripsisse, et saepius imminuisse reminiscor, ut beati Petri apostolorum principis limina revidere festinet. Et quae tanta sit Constantinopolitanae civitatis delectatio, quaeve Romanae urbis oblivio, ignoro; obtinere apud vos hac ex re nunc usque nihil merui. Quantum enim ad colligendas aeternae vitae mercedes vestrae animae expedire possit; quantum etiam gloriosae filiae vestrae domnae Eusebiae in omnibus congruat, et nos subtiliter attendimus, et vos considerare subtilius potestis. Filium vero meum Petrum, hominem vestrum, quem ultra aetatem suam sapere, et maturitati studere cognovi, si requiritis, invenietis quantus hic omnium habitantium circa excellentiam vestram amor sit, quantumque desiderium ut vos revidere mereantur. Et si, praecipiente Domino, sacris eloquiis admonemur ut etiam inimicos diligere debeamus, pensandum nobis est quantae culpae sit etiam amantes minime amare. At si forte dicitur quod amamur, nos certissime scimus quia nemo potest diligere quos non vult videre. Sin vero gladios Italiae ac bella formidatis, sollicite debetis aspicere quanta beati Petri apostolorum principis in hac urbe protectio est, in qua sine magnitudine populi, et sine adjutoriis militum tot annis inter gladios illaesi, Deo auctore, servamur. Haec nos, quia amamus, dicimus. Sed omnipotens Deus quidquid animae vestrae. in perpetuum, quidquid opinioni domus in praesenti conspicit expedire, concedat. Decem vero auri libras, quas in captivorum redemptionem excellentia vestra transmisit, praefato filio meo deferente suscepi. Sed peto ut superna gratia, quae vobis concessit eas pro animae vestrae mercede tribuere, mihi etiam concedat, sine aliquo peccati contagio dispensare: 912 ne unde vos peccata detergitis, nos inde maculemur. Omnipotens Deus qui debilitatem corporis vestri et peregrinationem vestram conspicit, de sua semper gratia, et dulcissimi filii mei domni Strategii vos vita et salute consoletur; quatenus eum et vobis per longa tempora, et sibi ad aeternitatem nutriat, vosque cum omni domo vestra et bonis praesentibus repleat, et supernam gratiam habere concedat. Gloriosum vero domnum Eudoxium nostra petimus vice salutari. Gregorius Fantino defensori. Domna abbatissa monasterii sancti Stephani, quod in Agrigentino est territorio constitutum, indicante, comperimus multos Judaeorum ad Christianam fidem, divina gratia inspirante, velle converti; sed esse necessarium ut aliquis illuc ex nostro mandato debeat proficisci. Proinde hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus, ut omni excusatione submota, ad praedictum locum pergere, et desiderium eorum tuis, Deo propitio, adhortationibus adjuvare festines. Quibus tamen si longum vel triste videtur solemnitatem sustinere Paschalem, et eos nunc ad baptisma festinare cognoscis, ne, quod absit, longa dilatio eorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut poenitentia ac abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizet, quia et temporis qualitas, propter eam quae sibi imminet cladem, impellit ut desideria eorum nulla debeant dilatione differri. Quoscunque vero ex eis pauperes et ad vestem sibi emendam non sufficere posse cognoscis, te eis vestem quam ad baptisma habeant comparare volumus ac praebere, in quibus pretium quod dederis tuis noveris rationibus imputandum. Si vero sanctum Pascha 913 elegerint exspectare, iterum cum episcopo loquere, ut modo quidem catechumeni fiant, atque ad eos frequenter accedat, geratque sollicitudinem, et animos eorum admonitione suae adhortationis accendat; ut quanto quae exspectatur elongatur festivitas, tanto se praeparare et eam desiderio ferventi debeant sustinere. Praeterea cum omni studio ac diligentia studii tui sit perscrutari utrum supradictum monasterium, cui ante dicta domna praeest, sufficiens sibi sit, an necessitatem aliquam patiatur. Et quidquid in veritate cognoveris, vel quid de his qui baptizari desiderant, actum fuerit, nobis subtiliter indicare festina. Mense Junio, indictione prima, Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino. Satis, frater charissime, de sinceritate tua laetificor, quod eam solliciti discretione judicii, et ubi obediendum est obedire, et ubi resistendum est resistere, studio sacerdotali cognosco. Cum quanta namque te devotionis alacritate submiseris his quae ob culpam praeteriti excessus indiximus, litterarum tuarum quas per latorem praesentium direxisti, pagina reseravit. Nec enim poterat aliter a dilecto fratre suscipi, quam a diligente mandatum est. Unde in omnipotentis Dei miseratione confido quia ita ejus te gratia protegit, ut per hoc etiam ab aliis absolutus, salubriter paruisse te gaudeas. De hoc vero quod se contristari charitas tua Maximi praevaricatoris et excommunicati aemulatione signavit, turbari non debet, sed decet ut ad modicum tumentes inaniter fluctus patienter tolerando sustineas, et undarum spumas perseverantiae virtute substernas. Novit enim patientia levigare quod grave est, et constantia superare quod saevit. Animos ergo tuos adversitas non dejiciat, sed accendat. Audentiorem te in omnibus vigor sacerdotalis ostendat. Nam vera documenta veritatis sunt, promptiorem in duris, et fortiorem se quemquam in contrariis exhibere. Ut igitur rectitudinis robur a bono deliberationis suae nulla valeat impulsione convelli, mentis gressus in ejus petrae soliditate, sicut coepistis, dirigite, in qua Redemptorem nostrum per totum mundum fundasse nostis Ecclesiam, quatenus recta sinceri cordis vestigia in devio itinere non offendant. Ea vero quae nobis scripsistis, vel praesentium lator coram positus explicavit, nos non credatis negligenter omittere, sed de his omnino sollicite cogitamus. Dilectissimo autem filio nostro Anatolio diacono jam et prius et nunc iterum omnia subtiliter indicavimus: hortantes ut quidquid ad utilitatem ac quietem charitatis vestrae vel filiorum vestrorum 914 pertinet, Creatoris nostri auxilio suffragante, agere stricte ac studiose festinet. Et ideo fraternitatem vestram nec moeror afficiat, nec inimicitia cujuslibet affligat. Nam divinitatis gratia opitulante, in proximo adesse confidimus ut et praefati praevaricatoris et excommunicati praesumptio districtius reprimatur, et vestra quies, sicut desideratis, adveniat. Excellentissimo quoque filio nostro Exarcho, qui nobis eum studet commendare, de pravitate ipsius scribere nequaquam omisimus. Presbyterum vero de quo nos fraternitas tua latoris praesentium relatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut revocari posse cognoscas. Circa quem tamen mitius agendum est, propterea quod commissum facinus facili dicitur professione confessus. Praeterea pariter hic portitor quaedam Ecclesiae vestrae privilegia a nostris concessa praedecessoribus intimavit. De quibus scriptis charitatis vestrae nos subtilius volumus informari; vel si qua ex eis scripta in Ecclesiae vestrae scrinio rejacent, eorum huc exemplaria transmitti necesse est; ut quidquid ad honoris vestri reverentiam vel genium praefatae Ecclesiae pertinet, libenti animo reparare possimus. Glorioso autem communi filio domno Marcello, si huc venire voluerit, instantius suadete, quia omnino eum videre desidero. Si vero illic stare elegerit, ita vos ei in charitate qua convenit exhibete, ut affectui ipsius quem circa vos habet, respondere, sicut decet, valeatis. Omnipotens Deus gratiae suae dono vos custodiat, protegat, et cor vestrum in ea quae ei sunt placita semper accendat. Gregorius Victori episcopo Panormitano. Sicut Judaeis non debet esse licentia quidquam in synagogis suis ultra quam permissum est lege praesumere, ita in his quae eis concessa sunt nullum debent praejudicium sustinere. Quae autem nobis in hac urbe Roma habitantes Hebraei pro his qui Panormi degunt, conquesti sunt, data vos ab eis petitio quae in subditis tenetur informat. Si igitur querimonia eorum veritate fulcitur, oportet ut fraternitas vestra, legis serie diligenter inspecta, ita eis quidquid hac de re decretum est custodire debeat ac servare, ut nec ipsa aliquid injustum facere, nec illi pati praejudicium videantur. Si vero est aliquid quod ad restituendum ea quae sunt postulata rationabiliter possit obsistere, judices a partibus eligantur, qui ea quae aequitati conveniunt valeant definire. Quod si forte illic contentio ipsa finiri nequiverit, ad nos venire causam necesse est; quatenus sine vestra invidia quae amica justitiae visa fuerint 915 decernantur. Quousque ergo causa ipsa finem accipiat, a consecratione locorum quae ablata dicuntur fraternitas se vestra suspendat. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quia pervenit ad nos quod quidam ex Italiae Ecclesia clerici vasa sacra in Sicilia venundarunt, idcirco Pantaleonem notarium nostrum direximus, ut eadem vasa sollicita investigatione requireret. Qui postquam in vestrae sanctitatis est obsequio occupatus, eamdem causam eum cognovimus neglexisse. Oportet ergo ut fraternitas vestra congrua debeat sollicitudine providere, ut, tempore quo utile esse crediderit, eum ad peragenda ea ipsa debeat relaxare; quatenus et ipsa de illo possit habere solatium, et ipse salubriter valeat quae sibi sunt mandata Deo adjuvante peragere; quia necesse est ut indictione subsequenti huc veniat, et subtiliter nos coram positus de cunctis informet. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Ecclesiastici vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut impune non concessa tententur. Pervenit itaque ad nos diaconos Ecclesiae Catanensis calciatos campagis procedere praesumpsisse; quod quia nulli hactenus per totam Siciliam licuit, nisi solis tantum modo diaconis Ecclesiae Messanensis, quibus olim a praedecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis ausus non est leviter attendendus, cum omni hoc fraternitas vestra subtilitate perquirat; et si ita sicut ad nos pervenit invenerit, utrum a se, vel alicujus hoc auctoritate praesumpserint, nobis subtiliter innotescat, ut, cognita veritate, quid fieri debeat, disponamus. Nam si negligenter ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus. Mense Junio, indictione prima. Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae, a paribus. Quanto cordi nostro laetitiam Ecclesiae ordo inculpabiliter custoditus infundit, tanto rescissus 916 taedium doloris imponit, quod pravitatis temeritas in eversionem disciplinae tentat et quae sunt olim laudabiliter statuta dissolvere, et quae fortius punienda praesumere. Praesentium itaque portitoris Crisconii fratris et coepiscopi nostri querela ad nos insinuante pervenit quod, nulla exigente culpa, vel concilii definiente sententia, Ecclesiae ejus parochiae antiquitus deputatae a Valentione fratre et coepiscopo nostro ante fere quindecim annos sint irrationabiliter occupatae, atque eum insuper res decessoris ipsius ad suum, quod dici grave est, arbitrium abstulisse. Quod si ita veritas se habet, quam perversum, quamve sit exsecrandum, praecipue religioso proposito, dicere non valemus. Hac igitur in re, quia nec lenitas, nec aliqua debet esse dilatio, fraternitatem vestram praesenti epistola commonemus, ut sollicitius requiratis. Et si querela ejus manifesta esse constiterit, ablatarum rerum et occupatarum parochiarum restitutione dilectio vestra sine mora succurri provideat, et ita omnia, vobis solatiantibus, cessante excusatione, justitia favente, recipiat, ut nec hunc labor observationis afficiat, nec de ejus damno aliquid lucri invasor acquirat. Accendat ergo vos zelus aequitatis, accendat justitiae rectitudo. Ad custodiendam in cunctis antiquam ecclesiastici ordinis dispositionem, operam instanter impendite, districtos sollicitosque vos inter culpas et innocentiam exhibete, quatenus et justitiam habentibus magna de rectitudinis vestrae sit zelo fiducia, et inquietis de futuro omnis excedendi amputetur occasio. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Utilis semper est docti viri allocutio, quia aut discit audiens quod nescire se noverat, aut cognoscit, quod est amplius, id quod se et nescisse nesciebat. Qua in re ex audientium numero ego nunc factus sum, cui sanctissima vestra beatitudo scribere studuit, ut cunctorum martyrum gesta quae piae memoriae Constantini temporibus ab Eusebio Caesariensi collecta sunt transmittere debeam. Sed haec neque si collecta sint, neque si non sint, ante vestrae beatitudinis scripta cognovi. Ago ergo gratias, quia sanctissimae vestrae doctrinae scriptis eruditus coepi scire quod nesciebam. Praeter illa enim quae in ejusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur, nulla in archivo hujus nostrae Ecclesiae, vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quaedam in unius Codicis volumine collecta. Nos autem pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno Codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus 917 indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut praedixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Sed haec habere vos beatissimos credimus. Ea vero quae transmitti voluistis quaerentes quidem non invenimus, sed adhuc non invenientes quaerimus, et si potuerint inveniri, transmittimus. De lignis autem quod scribitis quia brevia fuerint, navis per quam transmissa sunt qualitas fecit, quia si major navis venisset, potuimus ligna etiam majora transmittere. Quod autem dicitis, quia si majora transmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Evangelio interdicente, prohibemur. Nos enim ea quae transmittimus ligna non emimus, et quomodo possumus pretium accipere, cum scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date ? Nunc ergo juxta modum navis per nauclerum parva ligna transmisimus, quorum notitia subter annexa est. Sequenti vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, majora praeparamus. Benedictionem autem sancti Marci evangelistae, imo, quod est verius, sancti Petri apostoli, in ea dulcedine qua est transmissa suscepimus, et salutationis alloquium persolventes, petimus ut beatitudo vestra pro nobis orare dignetur, quatenus et a malis praesentibus mereamur citius eripi, et a futuris gaudiis non excludi. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Communis filius, praesentium lator, sanctitatis vestrae scripta deferens, aegrum me reperit, 918 aegrum reliquit; qua ex re contigit ut ad largum vestrae beatitudinis fontem brevis epistolae meae vix parva potuisset aqua resudare. Superni autem muneris fuit ut in dolore corporis positus suavissimae vestrae sanctitatis scripta susciperem, quae me de doctrina Alexandrinae urbis haereticorum et de concordia fidelium sublimiter laetificaret; quatenus ipsa mentis laetitia immanitatem mihi molestiae temperaret. Et quidem de bonis vestris nova semper exsultatione gaudemus, sed tamen ita vos perfecte agere novum esse nullo modo deputamus. Quod enim crescit sanctae Ecclesiae populus, quod ad coeleste horreum spiritales segetes multiplicantur, hoc de omnipotentis Dei gratia quae in beatissimis vobis large influit nunquam habuimus incertum. Gratias itaque omnipotenti Deo solvimus, quia impletum videmus in vobis esse quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum . Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset. Quoniam vero in bonis quae agitis scio quod et aliis congaudetis, vestrae vobis gratiae vicem reddo, et non dissimilia nuntio, quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex vestrae mihi orationis adjutorio placuit ut ad eam monasterii mei monachum in praedicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est, et jam nunc de ejus salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quae exhibent imitari videantur. In solemnitate autem dominicae nativitatis, quae hac prima indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narravi, ut cognoscatis quid in Alexandrino populo loquendo 919 et quid in mundi finibus agitis orando. Vestrae enim orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorum operationes sanctae monstrantur in eo loco in quo estis. Praeterea de Eudoxii haeretici persona, de cujus errore in Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra beatitudine largissime gaudeo satisfactum. Virorum quippe fortissimorum Basilii, Gregorii, atque Epiphanii testimonia protulistis, et manifeste peremptum cognoscimus eum in quem heroes nostri tot jacula dederunt. De his vero erroribus qui nunc in Constantinopolitana Ecclesia probantur exorti, doctissime omnia, et ut judicium tantae sedis proferre decuit, respondistis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia adhuc arcae Dei insunt tabulae testamenti. Quid est enim sacerdotale cor, nisi arca testamenti? in qua quia spiritalis doctrina viget, procul dubio tabulae legis jacent. Indicare quoque vestra beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur, dicens: Sicut jussistis. Quod verbum jussionis peto a meo auditu removete, quia scio qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quae utilia visa sunt, indicare curavi. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum quod memoriae vestrae intuli, perfecte retinere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere; et ecce in praefatione epistolae quam ad me ipsum qui prohibui direxistis, superbae appellationis verbum universalem, me papam dicentes, imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plus quam ratio exigit praebetur. Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Sed absit hoc Recedant verba quae vanitatem inflant, et charitatem vulnerant Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus hoc decessoribus meis oblatum vestra sanctitas novit. Sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit; ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. Proinde debitum salutationis alloquium solvens peto, ut in sanctis orationibus vestris mei memores esse dignemini, quatenus a peccatorum meorum nexibus, quia meis meritis non valeo, vestris intercessionibus me Dominus absolvat. Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano. Querimoniam monachorum monasterii Castelliensis oblata ab eis petitio quae tenetur in subditis patefecit. Proinde fraternitas vestra haec quae asserunt, sollicita perscrutari cura studeat. Et si ea invenerit veritate subsistere, tuitionem illis impendat, et monasterium quod monasterio eorum unitum est secundum consuetudinem deputatis de congregatione eorum illic monachis provideat ordinari. Quia rationis ordo non patitur ut monasterium ipsum, et maxime contra voluntatem fundatorum, ab eorum dispositione ad arbitrium suum praesertim laica persona subducat, aut aliquis sibi in id jus debeat vendicare Gregorius Scholastico defensori. Alexander Frix, praesentium portitor, colonus Ecclesiae nostrae, questus est nobis in domo, id est ecclesia quae Catanae a dilecto filio nostro Cypriano diacono fabricata est, triennii se tempore laborasse, et mercedem non ut dignum est accepisse. Et quanquam per tempora ipsa dicatur ad plurimos laborasse, unde etiam dum hic esses notitiam accepisti, hac tibi tamen auctoritate praecipimus ut diligenter inspicias; et si plus in eadem domo quam mercedis acceperit operatus est, volumus ut secundum laboris modum, si quid super quatuor solidos et tremisses duos quos a memorato diacono accepisse dictus est meritus sit, addere ei quod justum videris debeas, sciens tuis rationibus imputandum. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Scripta sanctitatis vestrae, quae latore praesentium deferente suscepimus, ita sacerdotalem modestiam loquebantur, ut auctoris sui corporalem nobis quodammodo praesentiam blandirentur. Nec enim sermo rarus aliquid officit, ubi manet in animis continuus dilectionis affectus. 921 Magna autem charitatis virtus est, dilecte frater, quae sinceritatis suae vinculo alterna mutuo affectu corda constringit, et ea a gratiae non sinit compage dissolvi: disjuncta conjungit, unita custodit, et ignotos sibi imagine reddit cognitos per amorem. Quisquis igitur in hujus cardine mentem figit, eum de supernae patriae habitaculo cujuslibet adversitatis impulsio non evellit, quoniam quocunque se verterit, a mandatorum limine non excedit. Unde et in ejusdem charitatis laude per egregium praedicatorem dicitur: Quae est vinculum perfectionis . Quantae itaque sit laudis aspicimus, quae perfectionem non solum in mente generat, sed etiam ligat. Quia igitur hujus virtutis igne succensum tuarum te prodit locutio litterarum, uberi in Domino exsultatione laetificor, atque opto ut haec in te magis magisque resplendeat, quia lux gregis est, pastoris flamma. Decet enim, decet dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo tanquam in vitae suae speculo plebs commissa et eligere quod sequatur, et videre possit quod corrigat. Scientes praeterea unde in Africanis partibus sumpserit ordinatio sacerdotalis exordium, laudabiliter agitis quos sedem apostolicam diligendo ad officii vestri originem prudenti recordatione recurritis, et probabili in ejus affectu constantia permanetis. Certum quippe est quia vestro honori additis quidquid ei reverentiae ac devotionis sacerdotaliter exhibetis, quia per hoc ut vicaria erga vos dilectione astringi debeat, invitatis. Quod superest, charissime frater, omnipotentem Dominum assidua oratione poscamus, quatenus cordis nostri gressus in veritatis suae tramitem dirigat; et ut ad coelestia regna perducat, nominis officium protectionis suae gratia operibus nos exhibere concedat. Mense Augusto, indictione prima. Gregorius Joanni Episcopo Scillitano. Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum, velle cujusquam monasterii privilegia olim indulta confundere, et ad irritum quae sunt pro quiete disposita niti deducere. Questi itaque nobis sunt Monachi Castelliensis monasterii quod in fraternitatis vestrae civitate 922 est constitutum quia eidem monasterio quaedam contra ea quae a praedecessoribus vestris permissa ac consuetudine longa servata sunt festinetis inducere, et antiquam ordinationem quadam praejudicii novitate turbare. Proinde his fraternitatem vestram hortamur affatibus ut, si ita est, ab ejus molestia se sine aliqua excusatione contineat, et quae ei sunt diutius custodita nullius occasionis tentet usurpatione convellere; sed cuncta illibate et sine aliqua studeat refragatione servare, et plus sibi in eodem monasterio quam praedecessoribus suis licuit, noverit non licere. Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulisse, necesse est si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare. Servatis itaque omnibus quae a tuis, sicut diximus, praedecessoribus permissa sunt ac servata, curae tuae sit circa actus ac vitam consistentium illic monachorum te vigilantem insistere; et si quempiam illic prave conversari, aut in aliqua immunditiae, quod absit, culpa inveneris, districta ac regulari emendatione corrigere. Nam sicut ab iis quae incongrue usurpantur fraternitatem vestram volumus abstinere, ita in his quae ad disciplinae rectitudinem vel animarum custodiam pertinent esse sollicitam modis omnibus admonemus. Indicaverunt etiam praedicti monasterii monachi castrum quod Scillacium dicitur in solo juris monasterii eorum esse fundatum, atque ob hoc habitantes illic factis libellis solatium annis singulis spopondisse persolvere, sed postea contempsisse, et ab eadem se praestatione supervacue suspendisse. Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet addiscere; et si ita repererit, instanter studeat ut ea quae promiserunt, quia et ratio exigit, praebere non differant, quatenus et illi quiete quod tenent possideant, et monasterii jura praejudicium non incurrant. Praeterea questi nobis sunt praedicti monasterii monachi abbatem suum terram intra Scillitanum castrum, quae in sexcentos pedes extenditur, sub praetextu fabricandae Ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse; et ideo volumus quantum parietes possunt aedificatae ecclesiae circumdare, juri ecclesiae vindicari. Quidquid vero extra parietes ejusdem ecclesiae esse potuerit, ad jura monasterii sine difficultate aliqua revertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt, res monasterii de jure ejus quolibet titulo segregari. Eapropter donationem ejusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue. Gregorius Leontio exconsuli. Quia in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam , quis ignoret quod et in universae Ecclesiae sinu alii velut vasa contumeliae rebus deputantur infimis, alii vero ut honoris vasa rebus aptantur mundis? Et tamen plerumque contingit ut et cives Babyloniae in angaria serviant Jerusalem, et cives Jerusalem, id est coelestis patriae, in angaria deputentur Babyloniae. Cum enim electi Dei magnis moribus praediti, modestia ornati, lucra propria non quaerentes, terrenis deputantur rebus, quid aliud quam sanctae Jerusalem cives in Babyloniae opere serviunt? Et cum quidam in pravis moribus effrenati locum sancti honoris tenent, atque in ipsis quae bene facere videntur propriam laudem quaerunt, quid aliud quam cives Babyloniae supernae Jerusalem angarias exsolvunt? Sic enim Judas apostolis admistus diu Redemptorem humani generis praedicavit, signa cum caeteris fecit; sed quia Babyloniae civis fuerat, Jerusalem coelesti opus suum in angaria persolvit. At contra Joseph in Aegyptum ductus terreno palatio servivit, curam ministerii in rebus temporalibus gessit, quidquid juste regno transitorio debebatur exhibuit. Sed quia sanctae Jerusalem civis exstitit, servitium Babyloniae in sola, ut praedictum est, angaria ministravit. Hujus ergo, bone vir, esse te sequacem credo, quem terrenis actibus implicatum, mansueto spiritu agere, humilitatis arcem per omnia custodire, et singulis quae justa sunt tribuere cognosco. Tanta enim de vestra gloria a multis bona referuntur, 924 ut mihi haec non libeat audire, sed cernere; ejus tamen quem videre me non licet, bona me pascit opinio. Sanctae autem Ecclesiae, id est omnium electorum typum tenens mulier, quae alabastrum fudit, domum replevit unguento . Et nos quoties de bonis aliquid audimus, suavitatis auram quasi per narem trahimus. Et Paulus apostolus cum dicebat: Christi bonus odor sumus Deo , patenter datur intelligi, quia saporem se quidem praesentibus, sed odorem absentibus exhibebat. Nos itaque qui per praesentiae saporem non possumus, per odorem vestrae absentiae nutrimur. De hoc etiam valde gaudemus, quod munera quae transmisistis vestris moribus dissimilia non fuerint. Oleum quippe sanctae crucis et aloes lignum suscepimus. Unum quod tactum benedicat, aliud quod per incensum bene redoleat. Decebat igitur ut bonus vir ea transmitteret, quae iram nobis Domini placare potuissent. Alia quoque in cellariis multa misistis, quia sicut mente et carne subsistimus, necessarium fuit a vobis in utroque contineri deberemus. De quibus transmissis tamen dulcissima mens vestra valde se erubescere fatetur, atque eidem verecundiae scutum charitatis opponere. Sed in his ego verbis omnimodo gaudeo, quia in tali mentis attestatione cognosco quod nunquam possit aliena tollere, qui et hoc ipsum erubescit quod propria largitur. Parva vero appellatis munera vestra, quae magna sunt; sed, credo, ut adhuc amplius ex ipsa gloriae vestrae humilitate proficiant. Et petitis ut haec bona mente suscipiam. Sed inter ista ad memoriam cujusdam viduae duo minuta reducite . Si enim illa Deo placuit, quae bono animo pauca obtulit, cur non hominibus placeat, qui mente humili multa dedit? Praeterea benedictionem vobis sancti Petri apostolorum principis, clavem sacratissimi sepulcri ejus, in qua benedictio de catenis illius est inserta, transmisimus, ut quod ejus collum ligavit ad martyrium, hoc vestrum ab omnibus peccatis absolvat.
(Grat. 1, q. 1, c. 121) (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 49.) (I Tim. IV, 1) (Joan. XXI, 18) (Isa. XXXVIII, 15) (Joan. XVI, 20) (Matth. VII) (Luc. XIV, 11) (Prov. XVI, 18) (Luc. XI) (Psal. LIV, 22) (Joan. XVI, 33) (Luc. XXII, 53) (Matth. V, 14) (Psal. XLVIII, 15) (Psal. LXVII, 14) (Cf. Joan. Diac., l. III, n. 49; l. IV, n. 67.) ( Vide Leg. CUM ALIENAM, de Legatis. ) (Genes. XXIII, 6) (Grat. dist. 52, c. 1) (Grat. 16, q. I, c. 63) (Grat. ibid.) (Grat. 20, q. I, c. 18) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 39.) (Grat. 27, q. 1, c. 19) (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 40.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 11.) (Vide sup. l. VI, ep. 61; l. VII, ep. 2; et hujus lib. ep. 12.) (Grat. 25, q. 2, c. 7) (Grat. dist. 58, c. 1) (Grat. c. 18, q. 2, c. 28) (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 47. Vide lib, VI, ep. 33, indict. 14.) (Grat. de consec. dist. 4, c. 98) (Cf. Joan. Diac., l. II, n. 49.) (Grat., dist. 50, can. 3) (Grat., dist. 93, c. 21) (Joan. Diac., lib. IV, c. 8.) (Matth. X, 8) (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 26.) (Prov. XIV, 8) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 39.) (Grat. dist. 99, c. 5) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 69.) (Grat. 16, q. 7, c. 34) (Coloss. III, 14) (Grat. 17, q. 4, c. 41) (II Tim. II, 20) (Luc. VII) (II Cor. II, 15) (Luc. XXVII)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER NONUS. Mense Septembri, indictione II. 925 EPISTOLA PRIMA. AD JANUARIUM EPISCOPUM CARALITANUM. Illum increpat quod dominico die, ante missarum solemnia, cujusdam messem invertisset sulcis, et, peracto sacro, terminales lapides ipse effodisset. EPISTOLA II. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Decretam adversus Januarii consiliarios excommunicationem exsequatur. Restituat integrum xenii pretium. EPISTOLA III. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Pro concesso sepulturae loco exigendum nihil. Si vero pro luminaribus aliquid offeratur, licet accipere. EPISTOLA IV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Donec ordinata cum Agilulpho pax confirmetur, cavendum ab iterata in Sardiniam incursione. Januarium de exarata messe iterum ex fraterna dilectione objurgat. EPISTOLA V. AD MARCELLUM DALMATIAE PROCONSULEM. Illum redarguit ob praestitum Maximo favorem. Docet qua ratione in gratiam secum redire possit. EPISTOLA VI. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Occupatam a Petro recens baptizato synagogam Judaeis restituendam; hos ad fidem non cogendos. Conciliandos inter se hostium metu civium animos, ac muniendam fortius civitatem. EPISTOLA VII. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Etsi monachicam vestem non induerit abbatissa, irritum tamen ex imp. lege illius testamentum; reddenda proinde monasterio quae aliis illicite donavit Sirica. EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS SARDINIAE. Paschalem denuntiationem, ex more, a metropolitano suscipiant; nec absque illius licentia ex insula egrediantur. EPISTOLA IX. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Gaudet de schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. Id unum ab illis vetitum, ne schismatici ad unitatem compellantur. Conqueritur de majore domus Callinici. Hunc rogat ne Justinum schismaticum deinceps in consilium vocet. EPISTOLA X. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Capritanae insulae ordinet episcopum, nisi Joannes, ab ipso admonitus, ad Ecclesiae unitatem et ad propriam plebem revertatur. Maximi causam discutiat ac finiat, adhibito, si opus sit, Constantio Mediolanensi. EPISTOLA XI. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Pallium Syagrio episcopo concedit. De sacris ordinibus praemio vel gratia non conferendis eam admonet, et ne ex laicis repente fiant episcopi. Laudat ejus erga Augustinum charitatem, hortaturque ut schismaticos ad concordiam revocare atque idololatriae reliquias, et alia in regno suo vitia coercere studeat. De codice ad eam transmisso agit. EPISTOLA XII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Se (ut querebantur nonnulli) in ordinandis missae ritibus quibusdam Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudines non fuisse imitatum. EPISTOLA XIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ecclesiae ejus actores, cum Felice, absque dilatione, judices eligant. EPISTOLA XIV. AD FELICEM IN SICILIA. Se ad Joannem episcopum scripsisse, ut actores Ecclesiae suae deputet, qui cum Felice ipso sine mora judicium subeant. EPISTOLA XV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Martyrum reliquias in basilica Reatina collocet. EPISTOLA XVI. AD SERENUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Severum diaconum suum de restituendo Firmanae Ecclesiae argento admoneat. EPISTOLA XVII. AD DEMETRIANUM ET VALERIANUM. Statuit ne impensa in illorum redemptionem Ecclesiae pecunia ab illis aliquando repetatur. EPISTOLA XVIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Patrimonium Ecclesiae in Sicilia commendat EPISTOLA XIX. AD SYRACUSANI PATRIMONII COLONOS. Ut obediant Romano defensori. EPISTOLA XX. AD PETRUM IN SICILIA. Romano Syracusani patrimonii regimen adeunti auxilium ferat. EPISTOLA XXI. AD LIBERTINUM EXPRAEFECTUM. Novum defensorem Romanum consiliis juvet. EPISTOLA XXII. AD CIRIDANUM. Romano defensori faveat. EPISTOLA XXIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Commissas Romano defensori causas Leontii adversus Leonem episcopum, et Archelaum medicum. EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Neglectam per plurimos annos Rusticae testatricis voluntatem tandem adimpleri curet. EPISTOLA XXV. AD JOANNEM SURRENTINUM EPISCOPUM, ETC. Gregorio expraefecto basilicam aedificare cupienti reliquias concedant. EPISTOLA XXVI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Donatam ab Ammonia Romanae Ecclesiae domum, Calixeno illius nepoti, Stephaniae filio, reddat. EPISTOLA XXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ecclesiastica patrocinia non omnibus indiscrete impendenda. 949 EPISTOLA XXVIII. AD ANTONIUM SUBDIACONUM, ET DOMETIUM ABBATEM. Concordiae reconciliationem xenodochium inter et monasterium sua auctoritate firmat. EPISTOLA XXIX. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fidentiam aut Adeodatae filiae recens conversae facere satis suadeat, aut hanc apud judices adjuvet. EPISTOLA XXX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monasterio sancti Marci Massam Veneris restituendam curet. EPISTOLA XXXI. AD FAUSTUM. Ecclesiae Vulturnae ministeria apud Anthemium absque dubitatione deponat. EPISTOLA XXXII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat. EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit. EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteros vel diaconos in Aldionis civitate ordinet, atque ipsos ad infidelium conversionem adhortetur. EPISTOLA XXXV. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Joannem praefecturae vices acturum commendat; ea tamen lege ut (quod contigerat in Vigilio) inde non gravetur Ecclesia. EPISTOLA XXXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Reversis e Gallia Judaeis negotiatoribus, Christiana quae adduxerint mancipia aut iis tradantur qui emptionem injunxerant, aut Christianis intra quadragesimum diem venundentur. Caveat a Basilio Judaeo filiis suis Christianis mancipia donante. EPISTOLA XXXVII. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Ne confugientibus ad illius dioecesim monachis communionem indiscrete reddi patiatur. Mancipio ea lege manumisso ut monachus fieret, monasterium deserere non liceat. EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Apud Felicem agat, ut recepta a Mauro pretii sorte sit contentus. EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Gaudioso inopi solidos sex singulis annis tribuat. EPISTOLA XL. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ut, omni cunctatione et excusatione abjecta, id exsequatur quod supra epist. 26, fuerat mandatum. EPISTOLA XLI. AD JULIANUM SCRIBONEM. Se humanis rationibus a justitiae zelo non revocari; inquisiturum proinde in Maximum, et juxta canones laturum sententiam. EPISTOLA XLII. AD AGILULPHUM LANGOBARDORUM REGEM. De pace composita gratias agit. Petit ut ducibus suis praecipiat ne pacem turbent. EPISTOLA XLIII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratias refert quod ad faciendam pacem se studiosius impenderit. 959 EPISTOLA XLIV. AD FELICEM IN SICILIA. Ipsum de Joanne episcopo quasi judicium refugiente immerito conqueri, cum illud ipse distulerit. Ad finiendam cito judicii censura litem hortatur. EPISTOLA XLV. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Mala Felicis fide exposita, hortatur ut motam ab illo controversiam absque mora jubeat finiri. EPISTOLA XLVI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Obvenientem a Joanne Pantaleonis socrui haereditatem describat, dum hic Ecclesiae negotiis destinetur. Relictam quoque apud Joannem sacram supellectilem diligentissime inquirat. EPISTOLA XLVII. AD SABINUM SUBDIACONUM. Regitani cleri adversus episcopum suum querelas una cum episcopis quinque perscrutetur, ut, illorum relatione certior factus, ipse Romae decernat. EPISTOLA XLVIII. AD PAULINUM TAURENSEM EPISCOPUM, ETC. Regium una cum Savino pergant, de cleri adversus episcopum querelis inquisituri. EPISTOLA XLIX. AD ANASTASIUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. Gratulatur ob rectam fidei professionem. Agendas Deo gratias quod soli ad ordines promoveantur orthodoxi. Pro imperatore haereticos comprimente orandum. Inquirendum Anastasio genuinum Ephesinae synodi exemplar. Arcendos a sacris ordinibus simoniacos. EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat. EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi. EPISTOLA LII. AD SECUNDINUM. Scripta illius laudat, veritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solitarios quasi monomachos ab antiquo hos e singularius impeti. Orientales Ecclesias uno sensu integram sancti Leonis et Chalcedonensis synodi fidem sequi. In defensores trium capitulorum invehitur. Epistolam Ibae definitioni sanctae synodi adversari probat. In certam animae originem; at illam originali peccato donec baptizetur certissime obstringi. Mittit imagines carumque legitimum usum exponit. EPISTOLA LIII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Clericis Comanis, si ad Ecclesiae unitatem redeant, se controversam possessionem concedere paratum. EPISTOLA LIV. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLIT. Constantii episcopi homines commendat. EPISTOLA LV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Pro Judaeorum Synagogis irritationabiliter occupatis et consecratis, pretium solvat Victor episcopus. EPISTOLA LVI. AD FANTINUM. Candidum defensorem, Jamni Judaei ex navis pretio debiti soluti chirographum restituere compellat. EPISTOLA LVII. AD PRAEJECTAM ILLUSTREM. Gesta inter ipsam et Fantinum defensorem approbat. EPISTOLA LVIII. AD MARTINUM SCHOLASTICUM. Se ab illo de episcoporum causis levius instructum sententiam proferre non posse. Agat cum Joanne Syracusano episcopo. EPISTOLA LIX. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo judicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico. EPISTOLA LX. AD ROMANUM ALIOSVE PATRIMONII ECCLESIASTICI DEFENSORES. Ne mulieres cum episcopis aut clericis in sacris ordinibus constitutis habitent; ea lege, ut uxores non relinquant, sed caste regant. EPISTOLA LXI. INCIPIT EPISTOLA RECHAREDI REGIS GOTHORUM AD BEATUM GREGORIUM ROMENSEM EPISCOPUM DIRECTA. Excusat quod ipsum non ante quatuor annos de conversione sua monuerit. Mittit aureum calicem. Venerationem summam ac benevolentiam testatur. Leandrum Hispalensem commendat. EPISTOLA LXII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Defensorum nomen usurpantes compescat. Fortunatum amoveat ab Ecclesiae negotiis. Martianum Joanni episcopo, Romanae Ecclesiae patrimonium curanti, inobedientem exsulare cogat. EPISTOLA LXIII. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ad deponendum Lucillum episcopum quatuor episcopos adhibeat. Sacerdotes vel diaconos criminis conscios, gradu suo dejiciat, laicos sacra privet communione, Melitenses ad episcopi electionem hortetur. EPISTOLA LXIV. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Sic tueatur clericos, ut neque episcopi reverentia, neque illorum disciplina solvatur. Ne Ecclesiae rura a cultoribus deseri, aut monasteria, quae solis subsunt episcopis, ab aliis perturbari sinat. EPISTOLA LXV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Continendos in officio clericos contumaces. Relictam monasterio viduae substantiam a clerico restituendam. Coercendos tum dehortationibus, tum corporalibus poenis idolorum cultores, aruspices, atque sortilegos. Res Ecclesiae, non laicis, sed probatis clericis committendas. EPISTOLA LXVI. AD ANATOLIUM DIACONUM. Ex Istriae schismate ad Ecclesiae unitatem reversis faveat. EPISTOLA LXVII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ut cum Mariniano Ravennate de Maximi Salonitani causa judicet. EPISTOLA LXVIII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM, ETC. Neque Constantinopolitano episcopo oecum nici titulum sibi arroganti, ullo modo consentiant: neque in Synodo, si de rebus aliis agatur, statuta vetera sinant convelli. EPISTOLA LXIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Arguit quod Neapolitanum episcopum ea quae patroni civitatis erant usurpantem non cohibeat. Hortatur ne concessam per aliquot annos eleemosynam jam quasi debitum patiatur exigi. Neapolis privilegia et Prochytae insulae causas commendat. EPISTOLA LXX. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Oratorium sancti Savini consecret. EPISTOLA LXXI. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Sanctuaria sancti Savini Valeriano notario Firmano concedat. EPISTOLA LXXII. AD CONSTANTINUM NARNIENSEM EPISCOPUM. Ecclesiae Interamnae jam Visitatori administrationem integram committit. EPISTOLA LXXIII. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Theodosium abbatem commendat, ne gravius in murorum vigiliis affligatur. EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit. EPISTOLA LXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Misenatis Ecclesiae visitationem injungit. EPISTOLA LXXVI. AD MISENATES. Fortunato Visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant episcopum. EPISTOLA LXXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Importunt, Attellanae civitatis episcopi, testamentum discutiat. Tum Attellae, tum Cumis aptum episcopum quantocius eligi procuret. EPISTOLA LXXVIII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Commendati ab ipso hominis finitae citius negotia. Queritur quod de Constantinopolitani episcopi arrogantia nihil rescribat. Ligna cur non miserit longiora. 991 EPISTOLA LXXIX. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ipsi et Castorio de Maximo commendat judicium, cujus modum praescribit. EPISTOLA LXXX AD CASTORIUM NOTARIUM. Det Maximo epistolam suam redditae communionis et gratiae testem; modo purgatus ille ac poenitens Sabinianum et alios in charitate suscipiat. EPISTOLA LXXXI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Obedienti, poenitenti, ac purgato reddit gratiam et communionem, atque usum pallii concedit. EPISTOLA LXXXII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Marcellino de Romana Ecclesia bene merito faveat, atque ipsum apud imperatorem excuset. EPISTOLA LXXXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Januariam ab Anastasii et Bonifacii molestiis tueatur. 994 EPISTOLA LXXXIV. AD BENENATUM TUNDARITANUM EPISCOPUM. Ut oratorium in honorem sanctorum Severini et Julianae consecret. EPISTOLA LXXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM. Januariae reliquias sanctorum Severini et Julinae dare jubet. EPISTOLA LXXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Reliquias ea lege concedit, ut prius servientium alimoniis provideatur quam dedicetur locus. EPISTOLA LXXXVII. AD GAUDIOSUM EUGUBINUM EPISCOPUM. Tadinatis Ecclesiae visitationem delegat. EPISTOLA LXXXVIII. AD TADINATES. Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem. EPISTOLA LXXXIX. AD SEVERUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Aesinae civitatis visitationem injungit. EPISTOLA XC AD AESINENSES. Severo episcopo visitatori obediant, dignumque sibi erigant episcopum. 997 EPISTOLA XCI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Barbatianum, si cautus sit in regimine et humilis in suo sensu, abbatem instituat. EPISTOLA XCII. AD VICTOREM PANORMITANUM EPISCOPUM. Praecoritano monasterio presbyterum ex ipsis monachis ordinet. EPISTOLA XCIII. AD GULFAREM MAGISTRUM MILITUM. Post laudatum illius in schismaticis ad Ecclesiam reducendis zelum, ad perseverantiam et revertentium protectionem hortatur. 999 EPISTOLA XCIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Istros quosdam, ut in Siciliam ad episcopum suum cito perveniant, adjuvet. Episcopum ipsum ut Romam veniat adhortetur, atque itineris expensam praebeat. EPISTOLA XCV. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Quosdam Ecclesiae unitati redditos ac Roma in Istriam redeuntes commendat. EPISTOLA XCVI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Eosdem commendat quos supra. EPISTOLA XCVII. AD HABITATORES INSULAE CAPREAE. Gratulatur de imperturbato ecclesiasticae unitatis amore. Mariniano mandatum de constituendo illis episcopo schismatis inimico. EPISTOLA XCVIII. AD THEODORUM RAVENNAE CURATOREM. Pacis in eo studium laudat. Monet juratam dolose ab Ariulfo pacem. Pactum ipse sua manu subscribere recusat. Augusti causam ad justitiae leges finiendam. Moerentem consolatur Theodorum, ad quem mittere responsalem parat. 1003 EPISTOLA XCIX. AD OCCILIANUM TRIBUNUM HYDRUNTINUM. Hortatur ut gravatam a Viatore extribuno Hydruntinam civitatem levet. EPISTOLA C. AD SABINIANUM CALLIPOLITANUM EPISCOPUM. Ne patiatur Calliponitanos angariis praegravari. EPISTOLA CI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Fruniscendum Ecclesiae Hydruntinae debitorem, si sponte non solvat, cogat ad judicium. EPISTOLA CII. AD SERGIUM DEFENSOREM. Mancipium ab ipsius Gregorii Germano Hydruntum fugiens curet comprehendi, ac navi Romam deferri. 1005 EPISTOLA CIII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ne milites in monasterio virginum hospitentur. EPISTOLA CIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ut Neapolitani cives ad concordiam redeant, virum apprime instructum Romam mittere festinet. EPISTOLA CV. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Cyriacum abbatem ad Syagrium euntem commendat, monet imagines in Ecclesiis esse servandas. EPISTOLA CVI. AD SYAGRIUM, AETHERIUM, VIRGILIUM ET DESIDERIUM EPISCOPOS. Contra simoniacos, ac neophytos, et vetita mulierum contubernia, nec non synodorum, quae quotannis haberi debent neglectum, stylum acuit; atque ut synodi quotannis fiant. De his omnibus in synodo tractari jubet, et ad se per Cyriacum abbatem referri. EPISTOLA CVII. AD AREGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Eum de suorum obitu consolatur, hortaturque ut sollicite suo munere fungatur. Dalmaticarum usum illi, et archidiacono ejus permittit jubetque ut synodo per Syagrium cogendae intersit. 1013 EPISTOLA CVIII. AD SYAGRIUM EPISCOPUM. Laudat eum ob operam Augustino navatam; pallii usum concedit; statuit ut Ecclesia Augustodunensis primum in ea provincia post Lugdunensem locum obtineat; de synodo iterum. EPISTOLA CIX. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. De iis qui ex laicis repente fiunt episcopi, aut per simoniam ordinantur. Ut synodum ad haec exstirpanda cogi jubeat, atque edicto constituat ne Judaeis Christiana mancipia habere liceat. EPISTOLA CX. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Quod multi per simoniam ordinentur, tributa a praediis ecclesiasticis exigantur, ex laicis repente fiant episcopi. Synodum ad haec emendanda celebrari curent, statuantque ne Judaeis Christiana mancipia habere liceat. EPISTOLA CXI. AD VIRGILIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Confirmat privilegia per Vigilium papam Arelatensi monasterio concessa. EPISTOLA CXII. AD DESIDERIUM EPISCOPUM GALLIAE. De pallio ipsius praedecessoribus concesso nihil in Ecclesiae Romanae scrinio reperiri. Mittat proinde, si quid in Ecclesiae suae chartis invenerit. EPISTOLA CXIII. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. Ut Menatem et Theodorum Episcopos in Italiam redire compellat. 1021 EPISTOLA CXIV. AD VIRGILIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. De suscipienda causa Syagriae, quae religionem professa cum esset, marito violenter juncta dicebatur. EPISTOLA CXV. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. De parochiis episcopo Taurinensi subtractis, et episcopo in iisdem constituto, ut eas illi restituendas curet. EPISTOLA CXVI. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiae in regno Francorum sitae, in quibus ordinatus fuerat novus episcopus. EPISTOLA CXVII. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. Hilarium commendat, ut illum tuitione sua protegat. EPISTOLA CXVIII. AD VANTILONUM ET ARIGIUM. Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant. EPISTOLA CXIX. AD ASCLEPIADOTUM PATRICIUM. Hilarium commendat, ut ejus patrocinium suscipiat. 1026 EPISTOLA CXX. AD CLAUDIUM IN HISPANIIS. Eum laudat, ex virtutis fama sibi dilectum. Ut in luce veritatis atque coelestis patriae amore proficiat hortatur. Cyriacum abbatem et legatum suum commendat. EPISTOLA CXXI. AD LEANDRUM HISPALENSEM EPISCOPUM. Epistolam illius, charitatis calamo scriptam, ex humilitate sermonis altitudinem cordis ostendere. Se nulla dignum laude, cujus mores deprimit honor onerosus, qui victus pondere culpas culpis jungit, qui e monasterii tranquillitate raptus, mentis naufragium passus est. De podagrae doloribus pie consolatur. Pallium mittit. EPISTOLA CXXII. AD RECMAREDUM VISIGOTHORUM REGEM. Regem laudat de conversa ad fidem Gothorum gente, de oblatis beato Petro muneribus, de contempta Judaeorum pecunia, qua legem in ipsos latam rescindi deprecabantur. Haec Dei laudi monet tribuenda, cavendasque cordis humilitate, munditia corporis, atque animi lenitate, antiqui hostis insidias. Reliquias mittit. EPISTOLA CXXIII. AD VENANTIUM ET ITALICAM. Morbis afflictum ex suis ipsius molestiis atque ex generali totius orbis percussione, quae mundi finem proximum indicat, consolatur. EPISTOLA CXXIV. AD DONELLUM EROGATOREM. Aegrum consolatur. Gaudet de militari roga illi denuo imposita. Quam exarchus mutuo acceperat pecuniam restituendam monet. Romanae civitati praecipua cura subveniat. EPISTOLA CXXV. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Gratulatur de plena satisfactione. Pallium mittit. Quod eo significatur moribus exprimat. Cum Sabiniano episcopo, Honorato archidiacono, Massiano clerico, jam non ex odio sed ex charitate agat. EPISTOLA CXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ne Philagrium, aut ab Ecclesiae suae hominibus, aut a collectae exactoribus, aut a Dertonensi episcopo, injuste gravari patiatur. EPISTOLA CXXVII. (Ex actis et opusculis sancti Columbani, ac aliorum sanctorum veteris Scotiae et Hiberniae, primum editis a P. Flemingo Franciscano an. 1667.) In celebratione Paschae, rejecto Victorii cyclo, Scotorum morem sequendum, cui Anatolius ab Hieronymo laudatus favit. De episcopis per simoniam ordinatis, aut post lapsum tempore diaconatus; ac de monachis monasteria sua deserentibus consulit sanctum Gregorium, quem videre summopere cupit. Laudat ejus Pastoralem librum, petitque expositiones in Ezechielem et in Cantica.
Gregorius Januario episcopo Caralis.
Praedicator omnipotentis Domini, Paulus apostolus , dicit: Seniorem ne increpaveris . Sed haec ejus regula in ea re servanda est, cum culpa senioris, exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos . Et rursus propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus est . Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est quod dominico die, priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, et post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti. Post missarum solemnia etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quae poena debeat insequi omnes qui audiunt sciunt. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus; sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset Caralis, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta te levitate morum, et operum perversitate compescas. Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero, quorum consilio haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus; ita tamen ut si quid eis intra duorum mensium spatium 926 humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe; te quoque sollicite custodi, ne si eis in malo discipulus fueris, quibus in bono magister esse debuisti, nec simplicitati tuae ulterius, nec senectuti parcamus, Gregorius Vitali defensori Caralitano. Quid de fratre nostro Januario episcopo agnovimus, et lator praesentium, et exemplaria scriptorum nostrorum te poterunt informare; atque ideo excommunicationem quam super perversos ejus consiliarios dari decrevimus, tua experientia solerter exsequatur, ut cadentes discant quatenus incaute ambulare non debeant. Praeterea pretium tritici quod nobis xenii nomine fuerat transmissum, per latorem praesentium Redemptum defensorem transmisimus. Videat experientia tua, ne vel tu, vel ipse qui detulit, aliquid ex eo in pretio commodi participare praesumat, sed totum singulis vel simul omnibus illibatum restituat, eorumque mihi scripta de eodem pretio transmittat, quia si aliter quam admoneo factum cognovero, vindictam ex eadem causa non mediocriter exercebo. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea centum solidos pro filiae suae sepultura 927 fraternitas vestra non erubescat exigere, atque ei super doloris gemitum majorem dispendii studeat inferre molestiam. Quod si ita se veritas habet, quia grave nimis et procul est a sacerdotis officio pretium de terra concessa putredini quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium, ab hac se petitione fraternitas vestra contineat, et molesta ei de caetero non existat, maxime quia et Hortulanum quondam, de quo seipsam asserit filiam suscepisse, Ecclesiae vestrae non in parva quantitate munificum memorat exstitisse. Hoc autem vitium et nos postquam, Deo auctore, ad episcopatus honorem accessimus, de Ecclesia nostra omnino vetuimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus; memores quia dum Abraham a filiis Emor, hoc est Ephron filio Seor, sepulcrum pretio ad humandum corpus conjugis postularet, pretium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus. . Si ergo tantae considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde ne hoc avaritiae vitium, ne vel in alienis denuo tentari praesumatur admoneo. Sed si quando aliquem in Ecclesia vestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi, vel haeredes pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipere non vetamus. Peti vero aut aliquid exigi omnino prohibemus: quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absit, dicatur Ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quaerere quolibet modo compendium. Alias vero causas quas praedictae Nereidae est complexa petitio hortamur ut aut pacifica, si fieri potest, ordinatione definias, aut certe in deputatum a nobis judicium personam instructam dirigere non omittas, quia ad hoc Redemptum defensorem nostrum praesentium portitorem illic direximus, ut et partes in judicio observare compellat, et exsecutionis suae instantia ad effectum quae fuerint judicata perducat . Gregorius Januario episcopo Sardiniae. Quid in Sardinia hostes nostri fuerint operati, priusquam fraternitatis vestrae epistola 928 ad nos perveniret agnovimus. Et quia hoc futurum dudum metuimus, evenisse quod praevidimus vobiscum nunc gemimus. Quod si secundum ea quae tam vobis quam excellentissimo filio nostro Gennadio hoc fore nuntiantes scripsimus sollicitudo fuisset adhibita, inimici illuc aut non accederent, aut accedentes periculum quod fecerunt incurrerent. Vel nunc ergo ea quae contigerunt vigilantiam vestram in futura exacuant. Nam et nos quidquid prodesse possumus, facere, Domino auxiliante, nequaquam omittimus. Cognoscatis autem abbatem, quem ad Agilulphum ante multum jam tempus transmisimus, pacem cum eo, Deo propitio, quantum nobis ab excellentissimo exarcho scriptum est, ordinasse. Et ideo quousque pacta de confirmatione pacis ipsius conscribantur, ne forte hostes nostri in hac dilatione ad partes illas iterum velint accedere, murorum vigilias et sollicitudinem in locis facite omnibus adhiberi. Et confidimus in Redemptoris nostri potentia quia adversariorum vobis incursus vel insidiae denuo non nocebunt. Hoc vero quod scripsistis, multos contra vos nobis querelas deponere, verum est; sed inter diversa non nos sic res alia contristavit, quomodo id quod nobis dilectissimus filius noster Cyriacus abbas retulit, quia die dominico ante missas messem de agro quem Donatus possidebat feceris exarari. Quod ne parum esset, expleto sacrificio, per temetipsum illuc accedens terminos effodisses. Ob quam rem hortor ut officium quod geris sollicita mente consideres, et quidquid gravare potest aut opinionem tuam aut animam omnino refugias, et te committere illud nullius suasione consentias. Nam non terrenarum rerum curam, sed animarum te ducatum suscepisse cognoscas. Ibi ergo cor figere, ibi sollicitudinem, ibi totum debes studium adhibere, atque de earum lucro diligentus cogitare, ut dum venienti Domino multiplicata quae tradidit talenta reddideris, retributionis ab eo fructum consequi et inter fideles famulos in aeterna merearis gloria exaltari. Hoc autem quod objurgo vel increpo, non ex asperitate, sed ex fraterna scito dilectione descendere, quia sacerdotem te apud omnipotentem Deum non nomine, quod solum ad poenam est, sed etiam meritis, quod ad mercedem respicit, inveniri desidero. Nam dum unum in Redemptoris nostri corpore membrum sumus, sicut in culpa tua dilaceror, ita quoque et in bona actione laetificor. Illud praeterea quod vultis, ut personam a nostro latere deputemus, cui causas vestras insinuare 929 nobis referendas subtiliter debeatis, dilectissimo filio nostro Petro et Theodoro consiliario quaecunque vultis scribite, ut per eos nobis insinuata, quidquid de his ratio suaserit, Domino valeat revelante disponi. De fratre autem et coepiscopo nostro Mariniano, dum pax cum praedicto Agilulpho perfecte fuerit confirmata, erit cognitio, et fiet quidquid rationis ordo dictaverit. Gregorius Marcello proconsuli Dalmatiae. Epistolam magnitudinis vestrae suscepimus, in qua vos nostram incurrisse ingratitudinem indicastis, atque ob hoc per directam satisfactionem habere nostram velle vos gratiam. Et quidem tanta ad nos de vestra magnitudine pervenerunt, quanta a fideli viro minime committi debuerant. Vos enim tanti mali de causa Maximi omnes astruunt auctores existere, per quos spoliatio illius Ecclesiae vel tantarum animarum perditio, atque inauditae praesumptionis audacia sumpsit initium. Et quidem quod nostram vos velle gratiam habere petitis, convenit ut Redemptori nostro pro his talibus satisfacere tota intentione mentis, ut dignum est, cum lacrymis debeatis, quia si illi satisfactum non fuerit, quid nostra relaxatio vel gratia poterit certe conferre? Dum tamen adhuc in praesumptorum ruinis vel errantium defensionibus inesse vos cernimus, qualis vel Deo, vel hominibus vestra sit satisfactio non videmus. Tunc enim Deo et hominibus se satisfacere magnitudo vestra patenter evidenterque cognoscat, si et devia ad rectitudinem, et praesumptiva ad humilitatis normam reducat. Quod si factum fuerit, per hoc vos et Dei percepturos et hominum gratiam cognoscatis. Gregorius Januario episcopo Caralitano Judaei de civitate vestra huc venientes questi nobis sunt quod synagogam eorum quae Caralis sita est, 930 Petrus qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est Dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia cucurrerunt. Qui etiam adjecerunt a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum ne hoc auderet fuisse prohibitum. Quod cognoscentes, omnino laudavimus, quia sicut revera bonum decuit sacerdotem nil fieri unde justa esset reprehensio voluistis. Sed quia per hoc quod minime vos in his quae prave acta sunt miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis; considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis judicium, his hortamur affatibus, ut sublata exinde cum ea qua dignum est veneratione imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare; quia sicut legalis definitio Judaeos novas non patitur erigere synagogas, ita quoque eos sine inquietudine veteres habere permittit. Ne ergo supra dictus Petrus, vel alii qui ei in hac indisciplinationis pravitate praebuere solatium sive consensum, hoc zelo fidei se fecisse respondeant, ut per hoc quasi eis necessitas fieret convertendi, admonendi sunt atque scire debent quia hac circa eos temperantia magis utendum est, ut trabatur ab eis velle non reniti, non ut adducantur inviti, quia scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi ; et: Ex voluntate mea confitebor illi . Sanctitas ergo vestra gratiam inter civitatis suae habitatores, adhibitis sibi filiis suis, quibus una vobiscum haec displicent, sacerdotali adhortatione, sicut eam decet, studeat facere, quia hoc maxime tempore quando de hoste formido est, divisum habere populum non debetis. Quia vero non minorem de vobis quam de nobis sollicitudinem gerimus, hoc quoque pariter indicandum curavimus, quod finita hac pace Agilulphus Langobardorum rex pacem non faciet. Unde necesse est ut fraternitas vestra, dum licet, civitatem suam vel alia loca fortius muniri provideat, atque immineat ut abundanter in eis condita procurentur, quatenus dum hostis illuc Deo sibi irato accesserit, non inveniat quod laedat, sed confusus abscedat. Sed et nos pro vobis quantum possumus cogitamus, et iis quorum interest, ut 931 se ad obsistendum Deo auctore praeparare debeant, imminemus, quia sicut vos nostras tribulationes vestras attenditis, ita quoque nos vestras afflictiones nostras similiter reputamus. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Quia ingredientibus monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem monasterii juris fiant, aperta legis definitione decretum est. Quod cum pene omnibus notum sit, in magnam nos Gaviniae abbatissae monasterii sanctorum Gavini atque Luxorii insinuatio admirationem perduxit, quod Siricam monasterii sui abbatissam, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam asseruit reliquisse. Et dum de sanctitatis vestrae sollicitudine quaereremus cur res monasterio competentes ab aliis pertulerit detineri, communis filius Epiphanius archipresbyter vester praesens inventus respondit, memoratam abbatissam usque ad diem obitus indui se monachica veste noluisse, sed in vestibus quibus loci illius utuntur presbyterae permansisse. Ad haec replicabat praedicta Gavinia hoc pene ex consuetudine licuisse, adeo ut abbatissam quae ante suprascriptam Siricam fuerat talibus usam fuisse vestibus allegaret. Cum ergo de qualitate vestium nec nos mediocriter coepissemus ambigere, necessarium visum est, tam cum consilia riis nostris quam cum aliis hujus civitatis doctis viris, quid esset agendum de lege tractare. Qui tractantes responderunt, postquam solemni more abbatissa ab episcopo ordinata est, et in monasterii regimine per annos plurimos usque ad vitae suae transitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam 932 forte episcopi respicere, qui eam sic esse permiserit, non tamen potuisse monasterio praejudicium irrogare, sed res ipsius eidem loco ex quo illuc ingressa et abbatissa constituta est manifesto jure competere. Et ideo quia ex dimissis illicite rebus xenodochium possessionem asserit indebite detinere, his vos hortamur affatibus, ut quia et monasterium et xenodochium ipsum in vestra est civitate positum, omni cura ac studio providere debeatis, quatenus si possessio ipsa ex nullo praecedenti contractu, sed ex memoratae Siricae legato descendit, ante dicto monasterio, postposito strepitu vel excusatione, reddatur. Si vero ex alio forte dicitur obvenisse contractu, aut fraternitas vestra, inter partes cognita veritate, quod legalis suaserit ordo definiat, aut mutuo sibi consensu arbitros eligant qui earum valeant allegationes distinguere. A quibus quidquid fuerit statutum, ita vestra provisione servetur, ut nullum inter venerabilia loca jurgium remaneat, quae magnopere alterna pacis sunt fovenda concordia. Alia igitur omnia quae ex testamento praenominatae Siricae detinentur, quippe quod nullum esse legali sanctione permittitur, necesse est ut juri monasterii fraternitatis vestrae sollicitudine sacerdotali per omnia studio reparentur, quia imperiali constitutione aperte sancitum est ut ea quae contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint . Gregorius Vincentio, Innocentio, Mariniano, Libertino, Agathoni, et Victori Sardiniae episcopis. Cognovimus quod mos vestrae sit insulae post paschalem festivitatem, vobis euntibus, 933 aut directis responsalibus vestris ad metropolitam vestrum, utrum sciatis an minime, ipse vobis de venturo Pascha scripta debeat denuntiatione mandare. Et quantum dicitur, quidam vestrum hoc facere secundum consuetudinem postponentes, aliorum quoque ad non obediendum corda pervertunt. Additur etiam quod ex vobis aliqui, pro Ecclesiae suae emergentibus causis transmarina petentes, sine praedicti metropolitani sui cognitione, vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audeant ambulare. Hortamur ergo fraternitatem vestram ut antiquam Ecclesiarum vestrarum consuetudinem exsequentes, tam de suscipienda paschali denuntiatione, quam etiam si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolita vestro secundum indictam vobis regulam petere debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis; excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitam vestrum habere vos aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae judicium ii qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum . Gregorius Callinico exarcho Italiae. Inter haec quod mihi de Sclavis victorias nuntiastis, magna me laetitia relevatum esse cognoscite quod latores praesentium, de Capritana insula unitati sanctae Ecclesiae conjungi festinantes, ad beatum Petrum apostolorum principem ab excellentia vestra transmissi sunt. In hoc enim contra hostes vestros amplius praevaletis, si eos quos Dei esse hostes agnoscitis sub jugum veri Domini revocatis; tantoque vestras causas apud homines fortiter agitis, quanto Dei causas in hominibus sincera ac devota mente feceritis. Quod autem exemplar jussionis quae ad vos pro schismaticorum defensione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi vestra excellentia debuit, quia quamvis jussio ipsa 934 subrepta est, non tamen in ea vobis praeceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiae repellatis, sed ut venire nolentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut haec ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere festine debeatis, quatenus cognoscant quod eorum temporibus schimatici cum omnipotentis Dei solatio et labore vestro sua sponte reverti festinant. Quae autem de insulae Capritanae ordinatione decreverim, per reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum vestra excellentia agnoscet. Illud vero cognoscite quia me non modice contristavit quod major domus vestrae qui petitionem episcopi volentis reverti suscepit, eam se perdidisse professus est, et postmodum ab adversariis Ecclesiae tenebatur. Quod ego non negligentia, sed venalitate ejus factum arbitror. Unde miror quia in eo culpam hanc minime vestra excellentia vindicavit. Sed tamen quia hoc miratus sum, memetipsum citius reprehendi. Nam ubi domnus Justinus consilium praebet, qui pacem cum catholica Ecclesia non habet, ibi non possunt haeretici addici. Praeterea sancti Petri apostolorum principis natalitium diem in Romana civitate vos facere velle perhibetis. Et oramus omnipotentem Dominum ut sua vos misericordia protegat, et vota vestra implere concedat. Sed praedictus vir eloquentissimus, peto ut simul veniat; qui si non venerit, a vestris obsequiis recedat. Vel certe si vestra excellentia fortasse emergentibus causis venire nequiverit, ipse aut sanctae Ecclesiae unitati communicet, aut peto ut vestrorum consiliorum particeps non sit. Bonum enim virum audio, si pessimi non esset erroris. De causa vero Maximi, quia importunitatem dulcedinis vestrae jam ferre non possumus, quid decrevimus, Castorio notario suggerente cognoscetis. . Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Latores ad nos praesentium, viri clarissimi Vicedominus, atque Defensor venerunt, asserentes 935 quia in castello quod Novas dicitur episcopus quidam, Joannes nomine, de Pannoniis veniens fuerit constitutus, cui castello eorum insula, quae Capritana dicitur, erat quasi per dioecesim conjuncta. Adjungunt autem quod ab eodem violenter abstracto episcopo et expulso, alius illic fuerit ordinatus. De quo tamen hoc placuisse referunt, ut non in praedicto castro, sed in sua insula habitare debuisset. Qui dum illic cum eis degeret, in errore se schismatis detinere noluit, atque cum omni plebe sua excellentissimo filio nostro Callinico exarcho petitionem dedit, ut catholicae Ecclesiae cum omnibus qui cum ipso erant, sicut praediximus, uniri debuisset. Qui, ut aiunt, a schismaticis persuasus post semetipsum rediit, et nunc omnis ille populus qui in praedicta insula consistit sacerdotis protectione privatus est, quia dum sanctae Ecclesiae uniri desiderat, illum jam recipere non potest qui ad schismaticorum errorem reversus est, et petunt sibi ordinari alium debere. Sed nos quia cuncta necesse est districte ac subtiliter perscrutari, hoc ordinandum esse praevidimus, ut fraternitas tua ad eumdem episcopum mittat, eumque reverti ad Ecclesiae catholicae unitatem et ad propriam plebem admoneat. Qui si admonitus redire contempserit, grex Dei decipi non debet in errore pastoris. Et idcirco sanctitas tua illic episcopum ordinet, eamdemque insulam in sua dioecesi habeat, quousque ad fidem catholicam Histrici episcopi revertantur; ut et unicuique Ecclesiae suae dioeceseos jura serventur, et destituto a pastore populo non desit protectio et cura regiminis. In his tamen omnibus fraternitatem tuam decet sollicite vigilare, ut plebs eadem quae ad Ecclesiam venit studiosius admoneatur, quatenus constanter in sua reversione fixa sit, ne vagis cogitationibus in erroris iterum foveam relabatur. Excellentissimum vero exarchum petere studeat, ut haec ipsa suis suggestionibus piissimis imperatorum auribus innotescat, quia quamvis jussio quae ad eum delata est subrepta esse videatur, non tamen in ea jussione ei praeceptum est ut volentes ad Ecclesiam redire non permittat, sed ut invitos hoc interim tempore minime compellat. Hujus ergo causae ordinationem in suam curam praedictus filius noster suscipiat, quatenus suis responsis agat ut quidquid ordinaverit dubium non fiat. Quod tamen et nos communi filio Anatolio scripsimus, ut haec piissimis principibus subtiliter innotescat. Excellentissimi filii mei domni Callinici exarchi 936 assidue et importune pro persona Maximi scripta suscepi. Cujus importunitate victus, nihil habui quod amplius facere debuissem, nisi ut ejusdem Maximi causam tuae fraternitati committerem. Si igitur ad fraternitatem vestram venerit idem Maximus, deducatur et Honoratus ejus Ecclesiae archidiaconus, ut cognoscat sanctitas tua si recte ordinatus est, si in simoniacam haeresim lapsus non est, si ei de criminibus corporalibus nihil obviavit, si se non cognovit excommunicatum quando missas facere praesumpsit; et quidquid sub timore Dei tibi visum fuerit, decerne, ut nos dispositioni tuae consensum Deo auctore praebeamus. Si autem tuam fraternitatem suspectam praedictus filius noster habuerit, etiam reverendissimus vir frater noster Constantius Mediolanensis episcopus Ravennam veniat, tecum resideat, et de eadem causa pariter decernite; et quod utrisque vobis placuerit, mihi placiturum esse certum tenete. Sicut enim obstinati esse humilibus non debemus, ita districti existere superbis debemus. Vestra ergo fraternitas sicut in Scripturae sacrae paginis didicit, quidquid justum perpenderit, in ejus negotio decernat. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Quanta in omnipotentis Dei timore excellentiae vestrae mens soliditate firmata sit, inter alia bona quae agitis etiam in sacerdotum ejus laudabiliter dilectione monstratis; et magna nobis fit de Christianitate vestra laetitia, quoniam quos venerantes ut famulos revera Christi diligitis, augere honoribus studetis. Decet enim vos, excellentissima filia, decet tales existere, ut subjectae possitis esse dominatori. In eo enim regnum potestatis vestrae et subjectis gentibus confirmatis, in quo timori omnipotentis Domini mentis colla subjicitis; et unde vosmetipsas servitio Creatoris subditis, unde vobis vestros subditos ad servitium devotius obligatis. Susceptis itaque epistolis vestris, valde nobis excellentiae vestrae studium placuisse signamus, atque fratri et coepiscopo nostro Syagrio pallium dirigere secundum postulationem vestram voluimus. Propter quod et serenissimi domni imperatoris, quantum nobis 937 diaconus noster qui apud eum responsa Ecclesiae faciebat, innotuit, prona voluntas est, et concedi hoc omnino desiderat; atque multa de praedicto fratre nostro, tam vobis quam etiam aliis testificantibus, ad nos bona perlata sunt, maxime vitam ejus Joanne regionario ad nos remeante cognovimus. Et quid in fratre nostro Augustino fecerit audientes, Redemptorem nostrum benedicimus, quia eum sacerdotis nomen etiam operibus implere sentimus. Sed res plucimae restiterunt, quae nos hoc interim facere minime permiserunt. Primum siquidem, quia is qui pallium ipsum venerat accepturus, schismaticorum tenetur errore implicitus. Deinde quod non id ex vestra petitione, sed ex nobis transmissum voluistis intelligi. Extra hoc autem quia nec is qui eo uti desiderat, directa ad nos hoc sibi largiri speciali petitione poposcerat, et tantam causam nullo modo praebere sine ejus postulatione debuimus; maxime quia et prisca consuetudo obtinuit ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat . Nos tamen ne vestrae excellentiae desiderium sub praetextu cujusdam excusationis forsitan videremur velle differre, dilectissimo filio nostro Candido presbytero pallium praevidimus dirigendum, injungentes ei ut vice nostra congrua id debeat observatione tribuere. Unde necesse est ut ex opere suo suprascriptus frater et coepiscopus noster Syagrius, facta cum aliquantis suis episcopis petitione hoc sperare, atque eam praedicto debeat dare presbytero, quatenus digne ejusdem pallii usum cum Dei gratia valeat adipisci. Ut ergo haec vobis cura ante oculos Creatoris nostri in fructu sit, Christianitatis vestrae sollicitudo diligenter invigilet; et nullum qui sub regno vestro est ad sacrum ordinem ex datione pecuniae, vel quarumlibet patrocinio personarum seu proximitatis jure patiatur accedere; sed ille ad episcopatus vel alterius sacri ordinis officium eligatur, quem dignum et vita et mores ostenderint; ne si, quod non optamus, honor venalis fuerit sacerdotii, simoniaca in illis paribus haeresis, quae prima in Ecclesia prodiit, et Patrum sententia damnata est, consurgat, et regni vestri, quod absit, vires imminuat. Nam grave omnino et ultra quam dici potest facinus est, Spiritum sanctum, qui omnia redemit, venundari. Sed et hoc curae vobis sit, ut quia, sicut nostis, 938 neophytum egregius praedicator ad sacerdotii regimen omnino vetat accedere, nullum ex laico patiamini episcopum consecrari. Nam qualis magister erit, qui discipulus non fuit? Aut quemadmodum ducatum gregi dominico praebeat, qui disciplinae pastoris subditus ante non fuit? Si cujus ergo vita talis constiterit ut ad hunc dignus sit ordinem promoveri, prius ministerio debet Ecclesiae deservire, quatenus longae exercitationis usu videat quod imitetur, et discat quod doceat, ne forte onus regiminis conversionis novitas non ferat, et ruinae occasio de provectus immaturitate consurgat. Qualiter autem se excellentia vestra erga fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum exhibuerit, quantamque illi sibi Deo aspirante charitatem impenderit, diversorum fidelium relatione cognovimus: pro quo gratias referentes, divinae potentiae misericordiam deprecamur ut et hic vos sua protectione custodiat, et sicut inter homines, ita quoque et post multorum annorum tempora in aeterna faciat vita regnare. Praeterea hos quos ab unitate Ecclesiae schismaticorum error dissociat, ad unitatem pro vestra mercede studete revocare concordiae. Nam non ob aliud in ignorantiae suae hactenus caecitate volvuntur, nisi ut ecclesiasticam fugiant disciplinam, et perverse habeant, ut voluerint, vivendi licentiam, quia nec quid defendant, nec quid sequantur intelligunt. Nos autem Chalcedonensem synodum, de qua illi sibi pestiferae nebulas excusationis assumunt, per omnia veneramur et sequimur; et si quis de fide ejus minuere aut addere aliquid praesumpserit, anathematizamus. Sed ita illos erroris labes imbibit, ut ignorantiae suae credentes, universam Ecclesiam atque omnes quatuor patriarchas non ratione sed malitiosa mente tantummodo refugiant; ita ut is qui ad nos a vestra excellentia missus est, cum quaereretur a nobis cur ab universali Ecclesia separatus existeret, se ignorare professus sit. Sed neque quid diceret, neque quid aliud audiret, valuit scire. Hoc quoque pariter hortamur ut et caeteros subjectos vestros sub disciplinae debeatis moderatione restringere, ut idolis non immolent, caltores arborum non existant, de animalium capitibus sacrificia sacrilega non exhibeant, quia pervenit ad nos quod multi Christianorum et ad 939 Ecclesias occurrant, et quod dici nefas est, a culturis daemonum non abscedant. Quoniam vero omnino Deo nostro haec displicent, et divisas mentes non possidet, providete ut ab his debeant illicitis salubriter coerceri; ne, quod absit, non eis ad ereptionem, sed ad poenam sacri fiat baptismatis sacramentum. Si quos igitur violentos , si quos adulteros, si quos fures vel aliis pravis actibus studere cognoscitis, Deum de eorum correctione placare festinate, ut super vos flagellum perfidarum gentium, quod, quantum videmus, ad multarum nationum vindictam excitatum est, non inducat; ne si, quod non credimus, divinae ultionis iracundia sceleratorum fuerit actione commota, belli pestis interimat quos delinquentes ad rectitudinis viam Dei praecepta non revocant. Necesse est ergo ut omni studio et oratione assidua ad Redemptoris nostri converti misericordiam festinemus, ubi tutus omnibus locus est et magna securitas. Nam illic quemquam solide persistentem nec periculum conterit, nec metus exagitat. Codicem vero, sicut scripsistis, praedicto dilectissimo filio nostro Candido presbytero vobis offerendum transmittimus, quia boni vestri studii esse participes festinamus. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque a perfidis gentibus regnum vestrum sui brachii extensione defendat, vosque post longa annorum curricula ad gaudia aeterna perducat. Data mense Octobris, indictione prima. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Veniens quidam de Sicilia mihi dixit quod aliqui amici ejus, vel Graeci vel Latini, nescio, 940 quasi sub zelo sanctae Romanae Ecclesiae, de meis dispositionibus murmurarent, dicentes: Quomodo Ecclesiam Constantinopolitanam disponit comprimere, qui ejus consuetudinem per omnia sequitur? Cui cum dicerem: Quas consuetudines ejus sequimur? respondit: Quia alleluia dici ad missas extra Pentecostes tempora fecistis; quia subdiaconos spoliatos procedere, quia Kyrie eleison dici, quia orationem Dominicam mox post canonem dici statuistis. Cui ego respondi quia in nullo eorum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut alleluia hic diceretur, de Jerosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum, et ideo magis in hac re illam consuetudinem amputavimus quae hic a Graecis fuerat tradita. Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit. Sed placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit. Nam vestrae Ecclesiae nunquid traditionem a Graecis acceperunt? Unde habent ergo hodie ut subdiaconi lineis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt? Kyrie eleison autem nos neque diximus, neque dicimus sicut a Graecis dicitur, quia in Graecis simul omnes dicunt, apud nos autem a clericis dicitur, et a populo respondetur, et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur. In quotidianis autem missis aliqua quae dici solent tacemus, tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus, ut in his deprecationis vocibus paulo diutius occupemur. Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est ut precem quam scholasticus composuerat super oblationem diceremus, et ipsam traditionem quam Redemptor noster composuit 941 super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed et Dominica oratio apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote. In quo ergo Graecorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparavimus, aut novas et utiles constituimus, in quibus tamen alios non probamur imitari? Ergo vestra charitas cum occasio dederit ut ad Catanensem civitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia, eos quos credit aut intelligit quia de hac re murmurare potuerunt, facta collatione doceat, et quasi alia ex occasione eos instruere non desistat. Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt , quis eam dubitet sedi apostolicae esse subjectam? quod et piissimus domnus imperator et frater noster ejusdem civitatis episcopus assidue profitentur. Tamen si quid boni vel ipsa vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibeo in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat, ut bona quae viderit discere contemnat. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Felix vir memorandus suis nobis epistolis questus est fraternitatis vestrae actionarios possessiones quas tenuerat illicite et contra juris ordinem pervasisse, petens ablata sibi restitui, et se cum eis, si tamen causam voluerint dicere, paratum esse in judicio sine aliqua dilatione consistere. Quod si ita est, quia quid legalis ratio habeat non nescitis, oportet ut, omni mora postposita, actores vestrae Ecclesiae deputetis, ut cum eo debeant eligere cognitores, qui tam imminentis quam principalis rei quaestionem cognoscere valeant et finire; ne si qualibet occasione dilatum fuerit, et ipse pati praejudicium, et partes Ecclesiae non habere justitiam videantur. Ita ergo agite ut sub omni celeritate judicium eligatur. 942 Nam nos sic causas Ecclesiae vestrae fieri volumus, ut nec dispendium contra aequitatem sustineat, nec ad vestram possit aliquid invidiam sustinere. Gregorius Felici in Sicilia. Susceptis magnitudinis vestrae epistolis, contristati sumus quod ab actoribus Ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis. Sed credimus quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Joannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat, cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo quia legali provisione decretum est tam imminentis quam principalis rei causam in uno eodemque judicio cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus definire, praedicto fratri nostro scripsimus ut actores Ecclesiae suae deputare debeat, qui vobiscum sine mora electorum possint subire judicium; ne aut vos res vestras sine cognitione, sicut querelam facitis, amittere, aut pars altera videatur praejudicium sustinere. Gloria ergo vestra nullas in eligendos judices difficultates interserat, vel differat ad causam accedere. Nam omnino de supradicti fratris et coepiscopi nostri moribus certi sumus quia facere quidquid rationis ordo exegerit non recuset. Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano. Paulus, Ecclesiae Reatinae diaconus, petitoria nobis insinuatione poposcit ut ad fontes 943 in basilica beatae Mariae semper virginis genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, quae est intra civitatem Reatinam posita, reliquiae beatorum martyrum Hermetis et Hyacinthi et Maximi debeant collocari. Et ideo, frater charissime, si in eodem loco nullum corpus constat humatum, sanctuaria praedictorum martyrum cum reverentia sine ambiguitate suscepta diligenter consecrabis. Gregorius Sereno episcopo Anconitano. Vir reverendissimus Passivus, frater et coepiscopus noster, adveniens indicavit argentum Ecclesiae suae a decessore suo Fabio apud Serenum diaconum tuum pro temporis qualitate esse depositum. Cujus parte aliqua restituta, partem apud eum asserit rejacere, et restituere eam quadam excusatione differre. Proinde his fraternitatem tuam hortamur affatibus ut eum admonere studeat, quatenus quae accepit sine contentione restituat. Aut si forte ab ejus restitutione aliqua se excusari ratione confidit, necesse est ut inter eum et actores Firmanae Ecclesiae, una cum Armenio fratre et coepiscopo nostro cognoscere debeatis, et, subtiliter veritate discussa, ita huic causae finem imponere, ut nec ante dictus diaconus pati praejudicium, nec praefata injustedamnum videatur Ecclesia sustinere. Gregorius Demetriano et Valeriano clericis Firmanis. Et sacrorum canonum statuta et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptionem captivorum impendi. Et ideo quia edocti a vobis sumus, ante annos fere decem et octo, virum reverendissimum quondam Fabium episcopum Ecclesiae Firmanae pro redemptione vestra ac patris vestri Passivi, fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, necnon matris vestrae libras undecim argenti de eadem Ecclesia hostibus impendisse, atque vos ex hoc quamdam habere formidinem ne hoc quod datum est a vobis quolibet tempore repetatur: hujus praecepti auctoritate suspicionem vestram praevidimus auferendam, constituentes nullam vos exinde haeredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam objici quaestionem, quia ratio aequitatis exposcit, 944 ut quod studio pietatis impensum est, ad redemptorum onus vel afflictionem non debeat pertinere. Gregorius Romano defensori. Propositi nostri cura nos admonet ecclesiasticas utilitates strenuis agendas mandare personis. Et ideo, quia te Romanum defensorem fidelem sollicitumque probavimus exstitisse, patrimonium sanctae Romanae, cui Deo miserante deservimus, Ecclesiae, in partibus Syracusanis, Catinensibus, Agrigentinis, vel Milensibus constitutum, a praesenti secunda indictione gubernationi tuae praevidimus committendum. Unde necesse est te illuc indifferenter accedere, ut, divini consideratione judicii, nostrae quoque admonitionis memoria te efficaciter ac fideliter studeas exhibere, ut nullius neglectus vel fraudis, quod absit, inveniaris sustinere periculum. Magis autem id agas, quatenus de fide et industria tua divinae possis gratiae commendari. Ad familiam vero ejusdem patrimonii secundum morem praecepta direximus, ut nihil sit quod te ad peragenda ea quae tibi injuncta sunt in aliquo valeat impedire. Gregorius colonis patrimonii Syracusani. Cognoscatis volo quia ad sollicitudinem vos defensoris nostri dispositio nostra pertinere constituit. Et ideo praecipimus ut ea quae vobis peragenda pro utilitatibus ecclesiasticis praeviderit et injunxerit, sine aliqua debeatis difficultate obedire. Cui talem dedimus potestatem, ut eos qui inobedientes vel attentaverint contumaces existere districta ultione corripiat. Pariterque illi demandavimus ut mancipia quae foris latitant, vel a quoquam aliqui fines invasi sunt, sollicitudinis suae instantia jure ecclesiastico revocare non differat. Noveritis etenim cum periculo suo fuisse commonitum, ut nullam aliquando violentiam rebus alienis vel raptum qualibet excusatione facere praesumat. Gregorius Petro Siciliensi. Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est ut ea 945 quae agere vos sponte confidimus, gloriae vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus. Indicamus itaque Romano defensori latori praesentium, patrimonium Ecclesiae nostrae, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse. Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestrae solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntati vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omnia festinemus. Gregorius Libertino expraefecto. Gloriae vestrae et experta et cognita nos devotio provocat, epistolari vos alloquio causis ecclesiasticis exhibere adjutores. Et ideo quia Romano defensori praesentium portitori curam patrimonii Ecclesiae nostrae, quod in Syracusano atque Catinensi territorio situm est, Deo auctore commisimus, salutantes gloriam vestram, petimus ut concurrere illi ac ferre solatium in omnibus debeatis. Et ne forsan de novitate minus aliqua quae sunt utilia comprehendat, vestris eum subtiliter consiliis informate, atque ad agenda haec vestram illi, sicut consuevistis, operam adhibete, quatenus dum vobis opitulantibus utiliter quae ei injuncta sunt peregerit, et vos de bono vestro mercedem recipere valeatis, et nos pro gloriae vestrae vita omnipotentis Dei misericordiam exorare enixius invitemur. De capitulo autem de quo mihi lator praesentium est locutus, vel reverendissimus frater noster Joannes episcopus scripsit, interim vel tentari vel agi nil potuit, quia persona apud quam agi poterat, necdum est in potestate aliqua confirmata. Gregorius Ciridano. Gloriae vestrae bonitas nuntio veraci diffusa tantam nobis de se certitudinem praebet, ut in nullo de ea diffidere, sed magis sicut revera sapienti filio Ecclesiae nostrae debeamus specialiter causam commendare. Et ideo Romanum defensorem nostrum 946 praesentium portitorem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae in Catanensibus vel Syracusanis partibus constituti, Deo protegente transmisimus. Salutantes igitur paterna dilectione gloriam vestram, petimus ut in cunctis affectum vestrae charitatis inveniat, et favoris vestri solatiis quocunque necesse fuerit potiatur, ut vobis praesentibus nos absentes esse non sentiat, quatenus cum injuncta sibi salubriter vestra ope expleverit, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et beatus Petrus apostolorum princeps, in cujus causis vos impenditis, hic vobis et in futuro compenset. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Filius noster gloriosus vir Leontius exconsule de fratre et coepiscopo nostro Leone graviter est questus nosque ejus querela omnimodo turbavit, quia ita praecipitanter et leviter ab episcopo agi non debuit. Quam causam subtiliter exsequendam venienti Romano defensori commisimus. De vestra autem fraternitate qui ab eo directus est queritur, quod Archelai viri clarissimi medici defensione fratris et coepiscopi nostri Domitiani metropolitae utilitas gravetur. Et quidem tueri juste filios suos, vel, sicut est, forte sanctae Ecclesiae negotia, fraternitas vestra debet, et nullam occasionem dare adversariis maledicti gratia. Quod tamen vos per omnia custodire etiam ista loquendo non ambigo; eidem tamen Romano venienti etiam de hac causa injunximus, ut vobiscum debeat quae sunt recta disponere. Gregorius Romano defensori. Filius noster Theodosius, abbas monasterii a Liberio quondam patricio in Campaniae parte constructi, nobis noscitur intimasse Rusticam quondam illustrem feminam ante annos fere viginti et unum, primum condito testamento, Felicem jugalem suum haeredem instituisse, eique de construendo illic in Sicilia monasterio hac conditione interposita delegasse, ut si intra anni spatium omnia libertis dimissa legata non solveret, vel praedictum monasterium ita ut voluti 947 minime ordinaret, tunc sancta Romana Ecclesia portionem quam in fundo Cumas habere visa est, sibi deberet sine dubio vindicare, et ipsa ad persolvenda eadem legata, vel in constructionem ipsius monasterii solatia commodaret. Unde quia, quantum dicitur, dimissa res hactenus minime ipsi monasterio est completa, atque ab ejus nuncusque haeredibus possessionis pars aliqua detinetur, cum omni subtilitate experientia tua causam exquirat atque discutiat. Et primum quidem si in conditione testamenti haeres incidit per quod nostra habeat causas Ecclesia, investigare te volumus atque evidenter addiscere, et utilitatem pauperum, sicut rei ordo poposcerit, exsequi; et tunc pro ordinatione cellae illius, vel redintegratione dimissae rei instanter esse sollicitum, quatenus pia testatricis voluntas in utroque valeat adimpleri, et detentores injusti culpam retentionis indebitae ex justa amissione cognoscant. Cum omni ergo vivacitate causam hanc et exquirere, et ad effectum te volumus, Domino auxiliante, perducere, ut pia ordinantis devotio tandem sortiatur effectum. Sed et monasterio ipsi in omnibus, salva justitia, solatiari te volumus, ut laicae personae, quasi ex conditoris nomine, quae juvaminis debuerunt ferre solatium, laedendi non habeant, sicut asseritur, facultatem. Gregorius Joanni episcopo Surrentino, Agnello episcopo Terracinensi, Felici episcopo Portuensi, Fortunato episcopo Neapolis, Primaerio episcopo Nuceriae, Glorioso episcopo Ostiensi, Albino episcopo Formiae. Gloriosus filius noster Gregorius expraefectus sanctuaria beatorum martyrum in dioecesis vestrae locis quiescentium sibi postulat debere concedi, in quorum honorem basilicam propriis sumptibus aedificare desiderat. Et ideo, fratres charissimi, praefati viri desideriis ex nostra vos praeceptione convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat potiatur effectu. Mense Novembri, indictione 2. Gregorius Romano defensori. Quanquam ea quae ad Ecclesiae jura perveniunt alienari legis ratio non permittat, 948 temperanda tamen interdum est censura districtionis, ubi misericordiae respectus invitat maxime quando tanta est quantitas quae nec dantem onerat, et accipientis pauperiem juxta aliquid consolatur. Et ideo quia Stephania praesentium latrix cum Calixeno filio suo parvulo quem de Petro quondam viro suo se suscepisse, et nimia asserit pauperie laborasse, huc veniens assidua obsecratione et lacrymis a nobis exegit ut domum possessionis in civitate Catinensium, quam Ammonia quondam socrus ejus Calixeni avia Ecclesiae nostrae titulo donationis obtulerat, eidem Calixeno restitui faceremus; memoratam Ammoniam asserens alienandi eam non habere licentiam, sed ante fati Calixeni filii sui per omnia juris esse; cui rei dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus, qui causam cognitam habuit, contradictor exstitit, inquiens quod praedictae mulieris querimonia non haberet justitiam, nec posset rationabiliter ad filii sui nomen domum ipsam vindicare sive repetere; sed ne suprascriptae mulieris lacrymas inanes relinquere et plus sequi rigoris viam quam causas videamur pietatis complecti, hac tibi praeceptione mandamus, ut memoratam domum saepe fato Calixeno, simul et donationem ab Ammonia factam de domo ipsa, quae illic in Sicilia esse noscitur, reddere debeas, quia, sicut diximus, melius est in dubiis non districtionem exsequi, sed ad benignas potius partes inflecti, praesertim dum ex parvae rei cessione nec Ecclesia gravatur, et orphano atque pauperi misericorditer subvenitur. Data mense Novembri, indictione 2. Gregorius Romano defensori. Pervenit ad nos quia quidam homines minorem omnimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari desiderant, atque ita volunt ab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsae quoque personae ecclesiasticae ex eorum culpa teneantur. Idcirco praesenti te praeceptione admoneo, et per te fratrem et coepiscopum nostrum domnum Joannem, vel caeteros qui interesse possunt; ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet Ecclesiam, admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis. Gregorius Antonio subdiacono, et Dometio abbati atque presbytero a paribus. Sicut grave et plenum vituperationis est inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabile et studio est religioso conveniens terrenis gratam Deo pacem praeferre compendiis, et ex rebus transitoriis mansura semper charitatis lucra mercari. Et ideo quia de possessionibus Faiano, Nasoniano, et Libiniano positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter praepositos monasterii sanctorum Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodochii praepositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum praedicti monasterii pactis intervenientibus salubris processit, Deo auctore, decisio; necesse est ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et ea quae gesta sunt interveniente auctoritate firmari. Proinde per hujus praecepti seriem hoc decernendum esse perspeximus, ut omnia instrumenta, vel quidquid est aliud quod partibus, quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus, quoquomodo vel ex temporis praescriptione, seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio poterat ministrare, sit, sicut et vos poscitis, vacuum, et omni virtute cassatum, et sola pactorum inter vos nunc habitorum pagina validum, perpetuumque robur obtineat. Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae munitionis et soliditatis ex hac nostra auctoritate suscipiat, nec superesse aliquid valeat, unde ea quae religioso studio provide, ut oportuit, ac pacifice terminata sunt, quocunque tempore quidquam dubietatis incurrant; sed omnia quae in eisdem pactis tenentur ascripta, firma, illibata et sine aliqua refragatione persistant, quatenus, amota penitus totius altercationis materia, inter eos quos charitatis immutabiliter decet manere concordia, nulla queat deinceps litigiosae contentionis occasio 950 generari. Pro munitione vero suprascripti monasterii memorato Dometio abbati atque presbytero praeceptum simile dedimus. Mense Januario, indictione 2. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Quae sit Adeodatae ancillae Dei latricis praesentium adversus Fidentiam matrem suam querimonia, ex pagina petitionis oblatae quae tenetur in subditis fraternitas vestra cognoscet. Et quoniam aequitatis censura admonet ut maximum conversis salva ratione episcopale debeat adesse solatium, idcirco his fraternitatem vestram epistolis adhortamur, ut praedictam matrem ipsius ad se faciat evocari, et tranquilla ei adhortatione suadeat, ut facere sponte non desinat, ad quod legali potest ratione compelli, quatenus nec illa affligi, nec haec videatur praejudicium sustinere. Quae si, quod non credimus, admonitionem vestram differe voluerit, praedictae Adeodatae religiosae contra eam tuitionem impendite, atque vestris eam solatiis apud judicem, vel quocunque usus exegerit, instantius adjuvate. Et ita in exsequendam vos hanc causam impendite, ut, legali ratione constricta, invita urgeatur facere quod sponte postponit. Memoratam vero latricem fraternitas vestra ita servata aequitate habeat in omnibus commendatam, ut vobis ei tuitionem impendentibus, in eo quem assumpsit habitu, sine aliqua, Deo protegente, concussione permaneat. Gregorius Anthemio subdiacono Neapolitano. Aequitatis jus exigit ut hoc quod a praedecessoribus nostris cognita veritate est redditum, nostra indebite denuo Ecclesia tenere non debeat, ne quod omnino contra religiosum constat esse propositum, non vera, sed imaginaria ac magis dolosa fuisse restitutio videatur. Et ideo quoniam Stephanus abbas monasterii sancti Marci, quod constitutum juxta muros Spoletanae civitatis esse dignoscitur, questus est nobis Massam Veneris 951 in provincia Campania sitam, territorio Minturnensi, quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti redditam praeceptione cognovimus, ab Ecclesia nostra nunc indebite detineri: idcirco hac tibi auctoritate praecipimus, ut si manifeste ab Ecclesiae nostrae hominibus detinetur, in jus eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas. Si vero non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis detinetur, strenua te agere sollicitudine volumus, ut in jus modis omnibus memorati debeat monasterii reformari, quatenus et ipse quod suum est, te solatiante, sine aliqua fatigatione recipiat, et alter de dispendio monasterii injuste lucrum non habeat. Gregorius Fausto. Sicut res ecclesiasticae competentibus personis sine aliqua sunt dilatione reddendae, ita restituentis attendenda cautela est, ut nulla ei possit postmodum ex ipsa nasci restitutione molestia. Et ideo, quoniam tempore quo quondam Constantius defensor, pater gloriae vestrae, commissi sibi patrimonii Campaniae curam gessit, ministeria Ecclesiae Vulturnae, quae erat pro peccatis clero et pontifice destituta, apud se propter injunctam sibi sollicitudinem tulisse dignoscitur, quae vos nunc reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus; eapropter his vos hortamur epistolis ut ea Anthemio subdiacono sub desuscepti emissione restituere sine aliqua difficultate debeatis, quatenus et res Ecclesiae in toto apud eos quos convenit habeantur, et gloria vestra ab omni dubitatione sit libera. Gregorius Anthemio subdiacono. Comperimus ministeria Ecclesiae Vulturnae, quae, Constantius defensor propter injunctam sibi sollicitudinem, deficiente clero vel episcopo ejusdem Ecclesiae, tulerat, apud haeredem ipsius remansisse. Et quia gloriosum virum Faustum filium ipsius ea reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus, nostris eum hortati sumus epistolis, ut experientiae tuae ministeria ejusdem Ecclesiae reddere sine dubietate aliqua debuisset. Et ideo experientia tua ministeria ipsa sub desuscepti emissione 952 suscipiat, atque in toto habere studeat, et modum ac qualitatem ipsorum nobis facta notitia omni subtilitate innotescat. Gregorius Andreae. Audiens quod gloriam vestram vehementer afflixerit luctus et aegritudo, valde condolui. Sed protinus agnoscens quod perfecte reliquerit, dolorem mox in laetitiam verti, magnasque omnipotenti Deo gratias retuli, quia percussit ut sanaret, afflixit ut ad gaudia vera perduceret. Hinc enim scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit . Hinc per semetipsam Veritas dicit: Pater meus agricola est, et omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; omnem vero qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat . Palmes enim infructuosus tollitur, quia peccator funditus eradicatur. Palmes vero fructuosus purgari dicitur, quia per disciplinam reciditur, ut ad uberiorem gratiam perducatur. Sic enim spicarum grana tribulis attrita, aristis et paleis nudantur. Sic olivae praelo pressae in olei pinguedinem defluunt. Sic botri vinearum tunsi calcibus in vinum liquescunt. Gaude igitur, bone vir, quia in hoc flagello tuo et provectu conspicis quod ab aeterno judice amaris. Praeterea filiam meam Gloriosam, conjugem vestram, mea peto vice salutari. Omnipotens autem Deus coelesti vos protectione custodiat, vosque et modo consoletur de largitate donorum, et postmodum de retributione praemiorum. Gregorius Venantio episcopo. Quoties ea quae hortari nos convenit postulamur, moras ad concedendum facere non debemus; ne differre bona desideria, quae magis fovenda sunt, videamur. Et ideo quia gloriosus Aldio magister militum in civitate ipsius presbyteros vel diaconos omnino, sicut suis nobis epistolis indicavit, desiderat ordinari, eos qui ad consecrandum eliguntur fraternitas vestra diligenter inquirat. Et si nihil est quod canonice eorum ordinationem impediat, Deo illos propitio studeat ordinare. Cum quibus etiam loqui 953 vos convenit, ut adhortationis suae sollicitudine degentem illic populum ab infidelitate revocare, ac contendant a gentilium cultu suspendere, atque eos in omnipotentis Dei doceant timore persistere, et praemia aeternae vitae diligere, quatenus haec consecratio et illis ante Deum ad gloriam, et habitanti illic populo proficiat ad salutem. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Quamvis ita fraternitas vestra convenienti sibi gravitate discreta sit, ut non admonita, sed ex se quid cui sit impendendum intelligat, verumtamen quia lator praesentium Joannes, vir magnificus, qui praefecturae vices illic acturus advenit, nostra se petiit epistola commendari, sanctitas ei vestra, dum necesse fuerit, salva ratione praesidium sui favoris impendat, et ita eum sacerdotaliter suis studeat solatiis adjuvare, quatenus vobis praesentibus nec aliorum debeat injuste oppressionibus laborare, nec ipse aliis contra rationem gravis existat. Quia vero pervenit ad nos quod Vigilius, qui vices illic ante hunc praefecturae gessit, per scriptorum nostrorum occasionem, quibus eum petitione ejus compulsi commendavimus, mutuas a vobis, ut ita dicamus, pecunias exegisset, aegre si verum est sustinemus, ut hoc non ex se, sed quasi per nostram epistolam obtineret. Et ideo fraternitatem vestram scire necesse est ita sibi a nobis eos qui hoc exigant commendari, ut eis adesse in quantum possibile et justum est debeat, non tamen ut Ecclesiae suae hujus rei occasione aliquod gravamen imponat. Data mense Februario, indictione 2. Gregorius Fortunato episcopo Neapolis. Cognoscentes qualis fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Judaei de Galliarum finibus emunt accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse signamus, ut inhibendos eos ab hujusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio judicaret. Sed Basilio Hebraeo cum aliis Judaeis veniente comperimus hanc illis a diversis judicibus reipublicae emptionem injungi, atque evenire ut inter paganos et Christiani pariter comparentur. Unde necesse fuit 954 ita causam cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi qui contra voluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant injuste dispendia. Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac custodire provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia, Christiana mancipia quae ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur. Et transacto hoc dierum numero, nullus apud eos quolibet modo remaneat. Si autem quaedam ex eisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est ut dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter modis omnibus distrahantur, quia rem quae culpa caret ad damnum vocari non convenit. Quoniam vero quoties novum quid statuitur ita solet futuris formam imponere ut multis dispendiis praeterita non condemnet, si qua apud eos mancipia de emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam, ne detrimentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos dignum est postmodum vetitos sustinere. Nuntiatum praeterea nobis est suprascriptum Basilium filiis suis Deo propitio Christianis quaedam mancipia ad hoc velle titulo donationis concedere, ut ei hujus occasionis obtentu, domini solummodo nomine ablato, deserviant; et post hoc si ad Ecclesiam confugiendum forte crediderint, ut fieri debeant Christiana, non in libertatem, sed eorum dominio quibus antea donata sunt vendicentur. In qua re fraternitatem vestram decenter convenit vigilare. Et si qua filiis suis mancipia donare voluerit, ut cuncta fraudis tollatur occasio, fiant modis omnibus Christiana, et in domo ejus non maneant; sed cum res exegerit ut eorum debeat uti solatiis, hoc illi jubeantur impendere quod etiam a suis filiis ei decet et propter Deum convenit exhiberi. Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano. Cum sit proprium disciplinae ab illicitis prohibere, et excessus culpas salubriter resecare, studiose ejus servanda censura est. Nam si negligitur, cuncta in confusionem deveniunt, dum alter destruit quidquid ea custodiendo alter aedificat. Valentinus itaque presbyter questus est nobis, quia si monachus monasterii ipsius exigente culpa fuerit communione privatus, ad loca vestra se conferat, et communionem sine aliqua reservatione percipiat. Quod si ita se res habet, quoniam non solum regularis ordo dissolvitur, 955 sed etiam perditionis ex hoc materia ministratur, presbyteris qui sub vobis sunt districte ac sollicitius interdicere vos necesse est, ut hoc facere de caetero non praesumant. Sed si forte injuste se excommunicatum quis queritur, fraternitas vestra subtili indagatione cognoscat; et ita causam cognita veritate disponat, ut nec injustitia diu in insontis afflictionem praevaleat, nec disciplinae vigor aut frangi, aut indiscreta valeat praesumptione dissolvi. Quia vero pariter suprascriptus presbyter nobis questus est diaconem quemdam duo juris sui sub hac conditione manumisisse mancipia, ut monachi fieri, et in eodem monasterio debuissent, ubi ipse fuerat, permanere, adjicientem ut si quis contra facere praesumpsisset, jugo iterum servitutis per omnia subderetur; atque unum ex eis hanc omnino conditionem despexisse, et monasterium temerario auso deseruisse, atque se inter clericos sociasse; fraternitas vestra et hoc subtili indagatione discutiat, et si ita repererit, sic sacerdotali se zelo hac in re decenter exhibeat, ut nec illi monasterium deserendi facultas sit, et manumittentis voluntas nihilominus conservata aliqua praeteriri excusatione non valeat. Gregorius Anthemio subdiacono. Maurus praesentium portitor in quadringentis solidis quasdam merces a Felice viro magnifico se asserit suscepisse, atque promisisse sex siliquas per solidum lucri causa persolvere pretii. Qua lucri quantitate in uno congesta, duas se cautiones, id est unam de quadringentis quinquaginta, et alteram de quinquaginta solidis emisisse, spondens certo tempore quod debeat exsolvere. Sed quia, ut perhibet, in eisdem mercibus passus est non leve dispendium, et restitutis quadringentis decem solidis, quod reliquum lucri est implere compellitur, atque ex hoc majori se necessitati ac potius desperationi ingemit subjacere, et propterea aliquo sibi subveniri petit auxilio; experientia tua, si ita est, apud praedictum magnificum filium nostrum una 956 cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Fortunato, ac glorioso filio nostro Maurentio magistro militum, quia et ipsi scribimus, agere studeat ut hac in re, sicut Christianum decet et nobilem, plus benignus quam rigidus, plus misericors esse debeat quam districtus, et lucrum de damno alterius non exspectet, sed recepta pretii sit sorte contentus, quatenus quidquid pauperi cesserit, omnipotens ei Deus multiplicata sicut promisit restitutione compenset. Ita ergo studiose experientia tua agat, ut illi modis omnibus hoc pro mercede ipsius imponere et hunc ab afflictione possit obligationis exuere. Gregorius Romano defensori Siciliae. Divinorum nos admonent eloquia praeceptorum necessitatem patientibus ecclesiasticum praebere subsidium. Quia ergo dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus, Gaudiosum defensorem sedis nostrae, qui Syracusis degere comprobatur, paupertatis asserit inopia constringi, idcirco experientiae tuae praesenti auctoritate mandamus ut a praesenti secunda indictione sex solidos annis singulis ei dare non differas, ut et ille hujus remedii solatio potiatur, et tu quod dederis tuis sine dubio noveris rationibus imputandum. Gregorius Romano defensori. Mense Novembrio praesentis secundae indictionis experientiae tuae praeceptione nostra mandavimus ut Calixeno filio Stephaniae domum Catinae possessionis, quam Ammonia avia ejusdem Calixeni Ecclesiae nostrae sancta devotione contulerat, reddere ei donationem eamdem tandem debuisses. Quod hac, ut dicitur, excusatione facere distulisti, quia notitia ejusdem donationis non esset de polyptycis charaxata. 957 Quod incongrue te dixisse cognoscas, dum ad munitionem tuam praecepti nostri pagina posset valde sufficere. Proinde praesenti auctoritate suscepta, praedictam domum et donationem antefato Calixeno orphano sine mora restitue. Nam quod justum et ipse sentias novimus, et nos tamen praedicto eidem orphano supradictam domum ex benignitate largimur. Gregorius Juliano scriboni. Si saecularibus officiis ordo suus et tradita a majoribus disciplina servatur, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda non bene remittendo postponere? Et quidem vos bene facitis charitatem diligere, et ad concordiam suadere. Sed quoniam loci nostri consideratione compellimur ea quae ad nostram notionem pervenerunt minime propter Deum irrequisita relinquere, idcirco veniente Maximo subtiliter ab eo quae de ipso dicta sunt perscrutari curabimus. Et confidimus de Creatoris nostri custodia quia, cognita veritate, a statu canonum et aequitatis rectitudine, nec gratia cujusquam nec culpa deflectimur, sed libenter quae congruunt rationi servamus. Nam si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus profecto fidelium nocebitur, dum talia a suis pastoribus exempla suscipiunt. Illud autem quod scribitis, quia voluntas palatii et amor ab eo populi non discordet, haec res a justitiae nos zelo non revocat, nec intentionem nostram facit in requirenda veritate peccando deficere. Studendum ergo est, fili magnifice, ut amorem sibi Dei quisque conciliet. Nam sine divina gratia humana dilectio quid dicam in posterum, dum modo quoque apud nos amplius nocet? Gregorius Agilulpho regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia petitionem nostram audientes, pacem quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re 958 excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudavimus, quia pacem diligendo vos Deum qui ipsius est auctor amare demonstrastis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid aliud agi habuit, nisi ut, cum peccato et periculo partium, miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesse nobis eamdem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna charitate salutantes, petimus ut quoties se occasio dederit, ducibus vestris per diversa loca, et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis epistolis ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant unde aut contentio quaedam, aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae amplius agere gratias valeamus. Latores vero praesentium sicut revera homines vestros eo quod decuit affectu suscepimus, quia justum fuit ut viros sapientes, et qui pacem factam Deo propitio nuntiarent, cum charitate et suscipere et dimittere deberemus. Gregorius Theodelindae Langobardorum reginae. Quia excellentia vestra ad faciendam se pacem studiosius et benigne, sicut solet, impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Neque enim aliter de Christianitate vestra fuerat confidendum, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram modis omnibus monastraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut sicut rectam fidem tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedit. Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus fuerat parvam te credas acquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur ut bonorum vobis vicem in corpore et in anima hic et in futuro compenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum conjugem vestrum ita agatis, quatenus Christianae reipublicae societatem non rejiciat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile si se ad ejus amicitias conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam et conciliationem partium pertinent, semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit laborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis. Gregorius Felici in Sicilia. Cum reverendissimi fratris nostri Joannis episcopi bene nobis nota sit gravitas, mirari nos gloriae vestrae valde fecit epistola quod nihil eum secundum admonitionem nostram facere voluisse signabat. Et quidem durum nobis videbatur, aut vobis non credere, aut de illo talia suspicari, quippe cujus cogniti nobis mores et actio non permittebant tale habere judicium. Cum ergo noster animus dubius in utroque penderet, comperimus eum inter vos et Ecclesiam suam voluisse esse judicium, sed vestram magis gloriam distulisse. Quod negare neque homo vester lator praesentium potuit. Et contristati sumus cur gloria vestra, quae judicium refugit, contra eum queri voluerit, postquam constat quia quod rationis fuit, vel ultro, ut scripsimus, obedivit. Nec ei scribere iterum necessarium erat, ne distulisse prius secundum animum videretur. Sed ne vos contristare forsitan videremur, ex abundanti rursus praevidimus scribendum. Et quoniam certi sumus quia quidquid aequitas ordinaverit, facere non recuset, oportet ut gloria vestra animos suos contra ejus invidiam non accendat, sed studeat inire judicium, in quo una eademque cognitione et momenti et proprietatis causa valeat distingui. Nam nos venire ad judicium cupienti, praejudicialiter scribere quaedam non possumus, quia ita nos uni parti accommodare decet auditum, ut tamen alteri, praesertim inauditae allegationis, sine dubio rem integram reservemus. Et ideo agite, sicut diximus, ut negotiorum vestrorum merita, veritate cognita, judicii censura definiat. Nam dum nullum velimus praejudicium sustinere, multo magis vobis, sicut revera filiis, volumus servari quod justum est. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Ante aliquantum temporis filius noster Felix, vir gloriosus, suis nobis epistolis questus est quarumdam possessionum suarum fines ab hominibus Ecclesiae vestrae violenter esse pervasos, 960 et nullam se apud vos invenire justitiam. Sed nobis incredibile visum est hoc aut vobis esse praesentibus perpetratum, aut certe si ad aures vestras pervenit, non fuisse correctum. Ne tamen ejus praetermittere querimoniam videremur, fraternitati vestrae scripsimus ut aut ea si vera essent compesci, aut certe actores Ecclesiae suae cum eo faceret subire judicium. Post haec vero hominem cum epistola ad nos dirigens, indicavit nihil vos facere voluisse. De qua re, scientes sanctitatis vestrae discretionem, dum noster animus dubitaret, comperimus illum magis distulisse, nam vos paratos exstitisse ut debuisset esse judicium. Et quamvis hac de causa denuo vobis non fuerat scribendum, quippe quia ea quae rationis sunt ante vos manifestum est facere voluisse, verumtamen ne querelam ipsius neglexisse forsitan videamur, hanc ad vos idcirco epistolam dedimus, hortantes ut cum eo etiam nunc, mora postposita, vestros ad judicium homines transmittatis, in quo et momenti et proprietatis valeat quaestio terminari, ut post hoc nec ille habeat quod queratur, nec Ecclesia vestra tenere aliquid praejudicialiter videatur. Quia vero homo quem ad nos misit schedam compromissi ac judicati protulit, ubi legebatur possessionem eam quae Asinaria dicitur, quam ab hominibus vestris invasam nuper asseruit, decessoris vestri recordandae memoriae Maximiani temporibus esse ex judicio restitutam, necessarium esse praevidimus ejus exemplar transmittere. Et ideo si ita actum manifeste cognoscitis, id est si possessio ipsa decessore vestro consentiente restituta est, et a praedicto viro possessa, sine aliqua eam facite contentione restitui, manente scilicet proprietatis, sicut in eodem judicio constitutum est, quaestione. Si vero aliter est, et hoc pariter judicii necesse est definitione distingui. Haec igitur omnia ita fraternitas vestra, indita sibi tranquillitate, sine aliqua mora fieri provideat, quatenus nec contra nos murmur excitetur invidiae, nec nobis praedictus vir importunus denuo cogatur existere. Gregorius Sergio defensori. Quia Pantaleon notarius sit in ecclesiasticis utilitatibus occupatus, experientia tua non habet incertum. Et ideo quia Joannes, avunculus Megalis socrus ipsius, nullo alio proximiore existente, obiisse intestatus et sine filiis memoratur, 961 ne per absentiam generi sui illa damnum possit incurrere, quia si ita est, lex praedictam mulierem ad intestati avunculi successionem vocare dignoscitur, hac tibi praeceptione injungimus ut reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Vitalianum, atque Bonifacium notarium in solatium tuum adhibeas, et quascunque res eum qui defunctus est constiterit reliquisse, sub breve annotare, quousque praedictus Pantaleon redeat, in totum studiose facere debeas. Quod ut melius possis implere, filium nostrum Joannem virum memorandum tribunum in tuo pariter stude adhibere solatio. De quo omnino confidimus quia si ei voluntatem nostram prodideris, devote se tibi accommodare non deneget. Pariter etiam studii tui sit, quoniam quaedam apud se sacrata praedictus Joannes habuisse ministeria perhibetur, et ea diligenter inquirere, et cum omni cautela in tutum facere, nobisque subtiliter quidquid inventum fuerit indicare. Ita ergo experientia tua haec quae scripsimus facere sollicite et curare festinet, ut non possit esse culpabilis. Nam si negligens esse patueris, ita te nostros noveris motus incurrere, ut nulla te postmodum possis excusatione defendere. Datum Mense Aprili, indictione 2. Gregorius Sabino subdiacono. Clerus Ecclesiae Regitanae multa contra reverendissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum, data nobis petitione, conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causae ipsae hic subtiliter probarentur. Sed quia nos interim praedictum fratrem nostrum huc modo non praevidimus deducendum, visum nobis est illic deputare causam eamdem cognoscendam. Et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis experientia tua una cum Paulino, Proculo, Palumbo, vel Venerio, atque Martiano reverendissimis fratribus coepiscopisque nostris sine cujusquam personae respectu, tam clericorum querelam quam adversus suum, sicut diximus, habent episcopum; vel si quam forte ille contra eos habuerit, cum omni aequitate ac sollicitudine perscrutetur. Et quidquid in veritate cognoverit, nobis una cum praedictis fratribus nostris subtiliter diligenterque 962 significet, ut renuntiatione vestra redditi certiores, quid fieri debeat decernamus. Gregorius Paulino episcopo Taurensi, Proculo episcopo Nicoterae, Palumbo episcopo Consentiae, Venerio episcopo Viboniensi, Marciano episcopo Locrensi. Clerus Ecclesiae Regitanae multa contra reverendissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum data nobis petitione conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causae ipsae hic subtiliter probarentur. Sed quia nos interim praedictum fratrem nostrum huc modo non praevidimus deducendum, visum nobis est illic deputare causam eamdem cognoscendam, et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis, fraternitas vestra una cum Sabino diacono resideat; et, sicut officio est sacerdotali conveniens, sine cujusquam personae respectu, etc., ut supra. Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno. Fraternitatis tuae scripta suscepi, professionem fidei recte servantia; magnasque omnipotenti Deo gratias retuli, qui et, immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit, etiam post eos immutabilem custodit. Praedicator autem egregius dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus . Quisquis ergo cum dilectione Dei et proximi fidei quae in Christo est, firmitatem tenet, eumdem Jesum Christum Dei et hominis filium apud se posuit fundamentum . Sperandum ergo est quod ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur aedificium. Ipsa quoque per se Veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem per ostium intrat, 963 pastor est ovium . Qui paulo post subjicit, dicens: Ego sum ostium. Ille ergo ad ovile ovium intrat per ostium, qui intrat per Christum. Ille autem per Christum ingreditur, qui de eodem Creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, et praedicata custodit; culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris. Curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquendo dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent. Certe beatum Jacob qui pro uxoribus suis diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt. Arietes tui gregis non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam; quidquid furto perierat a me exigebas. Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis . Si igitur sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labori, quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui propter nos homo factus est, qui dignatus est fieri quod fecit. Ipse et infirmitati meae, et tuae charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat. Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri producantur, eidem omnipotenti Deo gratiae sine cessatione solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni nostri imperatoris, et tranquillissima ejus conjuge, et mansuetissima sobole semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, catholici tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt, eloqui non praesumunt. Praeterea dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione haeretici Codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est ut charitas vestra eamdem synodum apud sanctam Alexandrinam atque Antiochenam Ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat. Vel, si placet, hinc dirigimus quae ab antiquitate servata in scriniis habemus. Illa enim synodus quae sub primae Ephesinae imagine facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et cum Coelestius atque Pelagius in ea synodo sint damnati, quomodo poterant illa capitula recipi, quorum damnabantur auctores? Quia vero pervenit ad nos in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem nisi ex praemiorum donatione pervenire, si ita esse vestra fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subjectis sibi Ecclesiis errorem simoniacae haereseos compescat. Nam, 964 ut alia taceam, quales esse in sacris ordinibus poterunt, qui ad hoc non merito, sed praemiis evehuntur? Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia coelesti custodiat, et de iis qui sibi commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram superaffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. Gregorius Anthemio subdiacono. Comperimus Benenatum Misenatem facinus quod de se per scripturam manus prius professus est abnegare. Et ideo quia hujus sceleris negatio, sicut majori discussione, ita et majori indiget ultione, experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut eumdem Benenatum, accusatoremque ipsius, simul et personas de quibus accusatus est, atque omnes qui in accusationis chartula leguntur, sub omni huc cautela et celeritate transmittat, quatenus causae hujus veritas districta, ut dignum est, inquisitione examinari valeat et agnosci. Gregorius Anthemio subdiacono. Pervenit ad nos quondam Benenatum Misenatem episcopum pro construendo illic castro solidos accepisse. Et quia pars eorum solidorum apud eum dicitur remansisse, experientia tua subtili indagatione perquirat; et si quid manifeste de ipsis solidis cognoveris remansisse, comitatio comiti praedictae civitatis sub desuscepti illud pagina contradat, atque immineat ut in constructione ejusdem loci, sicut sunt dati, Deo adjuvante proficiant, quia ratio nulla permittit ut propriis cujusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur. Gregorius Secundino servo Dei incluso. Dilectionis tuae scripta suscepi, quae in meo sensu amoris melle condita sapuerunt. O quanta aspiratione vitae plena sunt, quae per gratiam spiritus 965 proferuntur! Non in eis cultus eloquentiae, non verborum typus apparebat, sed solam veritatis atque charitatis radicem tenentia, per omne quod locuta sunt, coelestis patriae amorem fragrabant. In eis vero tua a me dilectio petere studuit ut ad hanc libellum exhortatorium scribere deberem. Sed scire te necesse est, fili charissime, quia tantis podagrae doloribus, tantisque curarum tumultibus premor, ut quamvis nunquam me aliquid fuisse reminiscar, valde tamen me videam non esse qui fuerim. Quod autem tua se charitas et ultra aetatem quinquagenariam adhuc jevenilibus desideriis asserit subjacere, in hoc quoque divini oraculi implet praeceptum, quo scriptum est: Justus in principio accusator est sui . Nec tamen dubito majores te insidias hostis callidi perpeti, qui majora contra eum bella praeparasti. Tanto quippe ille deceptionis molimina ardentius exquirit, quanto te coelesti patriae ferventius inhiare cognoscit. Et nos quidem qui vitam cum pluribus ducimus, etsi formidolosi ac timidi, tamen quia contra antiquum hostem bella proposuimus, quasi in acie stamus. Vos autem qui solitariam vitam ducitis, quid aliud quam monomachos dixerim, qui fervore virtutis etiam ante aciem exire festinatis? Cur ergo eum non singulariter hostis impetat, a quo se impeti singulariter spectat? Et nos quidem qui inter homines vivimus, saepe per homines a callido hoste tentamur. Vos autem qui viam vitae praesentis extra hominum frequentiam ducitis, tanto majora certamina pati necesse est, quanto ad vos ipse tentationum magister accedit. Neque enim vacare orationibus ac laudibus Dei sine aliqua interruptione temporis potestis, quia etsi intentio continue prompta est, ipsa tamen humanitatis infirmitas ad semetipsam relabitur, ut aliquando fessa jaceat, atque a studii sui exercitatione torpescat. Antiquus vero hostis mox ut otiosam mentem 966 invenerit, ad eam sub quibusdam occasionibus locuturus accedit, et quaedam ei de gestis praeteritis ad memoriam reducit, audita quondam verba indecenter cogitationi resonat; et si qua dudum turpiter acta sunt, eorum speciem oculis cordis opponit, ut quem de praesentibus non valet inquinare, de malis transactis violet. Et deceptam mentem saepe in delectationem reparat, unde diu jam se per poenitentiam afflixit; ita ut vere cum Psalmista dicat: Computruerunt et deterioratae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae . Cicatrix quippe figura est vulneris, sed sanati. Cicatrix ergo ad putredinem redit, quando peccati vulnus, quod jam per poenitentiam sanatum est, in delectationem sui animum concutit. Saepe quod nunquam fecimus, per hostis callidi insidias cordis oculis videmus. Cumque insensibiliter in hoc delectatio subripit, quamvis jam plangat quae fecerat, taedet tamen infelicem animum quaedam non fecisse quae plangat. Hae sunt cordis nostri tenebrae, quas in hac vita volentes nolentesque sustinemus. Quis contra haec quaerendus est, nisi adjutor in opportunitatibus in tribulatione? Valde autem libenter accepi quod tua me charitas de sua dubitatione requisivit, an Orientis Ecclesiae fidem atque doctrinam sanctae memoriae Leonis papae sequantur, ne fortasse earum sensus inter semetipsas pro trium capitulorum defensione divisus sit. Unde certam dilectionem tuam esse desidero, quia praedictae sanctissimae Orientis Ecclesiae uno sensu, una doctrina fidem ejusdem sanctae memoriae Leonis tenent, sanctamque Chalcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt atque venerantur, ut nullus esse episcopus reputetur, qui ejusdem synodi defensor sectatorque non fuerit. Hinc est enim ut quoties in quatuor praecipuis sedibus antistites ordinantur, synodales sibi epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem synodum cum aliis 967 generalibus synodis custodire fateantur; sicut et nos aversamur, atque anathemate plectendos ducimus, si qui de fide ejusdem synodi aliquid imminuere, vel aliquid in ea addere praesumunt. Nam synodus quae post eam generaliter facta est idcirco a nobis recipitur, quia ejusdem Synodi in omnibus sequax, honorem illius auctoritatemque custodit. Unde necesse est ut dulcissima mihi tua dilectio in hoc quod praecipue in bonis moribus vivit, quod se per abstinentiam affligit, quod doctrinae Dei vehementius insistit, hoc studiosius cogitet, ne, errorem schismaticorum sequens, a sancta universali Ecclesia divisa possit inveniri. Et quid tot labores proderunt, si in unitate fidei inventi non fuerint, quae ante Dei omnipotentis oculos in bonis actibus animam praecipue custodit? Hinc enim dicitur: Una est columba mea, perfecta mea . Hinc ad Moysen Dominus dicit: Est locus penes me, et stabis super petram . Quis est locus qui non sit in Deo, dum cuncta ab ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua super petram statur, dum confessionis ejus soliditas humiliter tenetur. De quo loco subjungitur: Tunc videbis posteriora mea. In petra enim, id est in sancta Ecclesia stantes, Dei posteriora videbimus, quando jam ea quae in fine promissa sunt coelestis patriae gaudia contemplabimur. Perversi autem homines qui, trium capitulorum occasione reperta, ecclesiasticam disciplinam fugiunt, de suis carnalibus actibus reprehendi pertimescunt, subesse sedis apostolicae praeceptis nolunt, et nos quasi de fide reprehendunt, quam ipsi nesciunt. Et dum neque in fide recti sunt, neque in bonis operibus intenti, student ut certare pro fide videantur. Sicque fit ut quotidie deteriores fiant, dum in eis culpa grossescit, quae quasi de zelo fervoris videri etiam laudabilis appetit. Sed juxta hoc quod scriptum est: Ex operibus eorum cognoscetis eos . Vitam eorum tua charitas attendat, et meritum intentionis aspiciat. Ut enim dilectioni tuae de eadem re breviter loquar, sancta Chalcedonensis synodus usque ad definitionem fidei, et prolationem canonum, de generalibus causis locuta est. Nam post prolationem canonum specialia episcoporum certamina sopire curavit. 968 Epistolam vero quam in ea reverendissimus Ibas denegat suam, quod in extrema parte synodi jaceat, agnoscis. Quae videlicet epistola Nestorium in auditum et inquisitione non facta damnatum asserit; Cyrillum vero in Apollinaris dogma cecidisse suspicatur. Et si totus superior textus praedictae synodi legitur, quantum haec epistola eidem synodo adversetur invenitur, quia scilicet sancta synodus et Nestorium, sicut est, haereticum denuntiat, et beatum Cyrillum patrem catholicum veneratur. Epistola ergo quae illum defendit qui a synodo damnatus est, et eum accusat qui a synodo veneratus, procul dubio definitioni sanctae synodi probatur adversa. Sed quia ejus defensores solent dicere quod hanc Ibas eo tempore scripsit quo adhuc Cyrillus propter duodecim capitula, quae necdum exposuerat, dubius habebatur, in ipsa hac epistola perpende quia legitur quod inter Orientales episcopos et beatum Cyrillum pax fuerit celebrata. Si ergo post concordiam pacis, post satisfactionem amotae dubitationis, haec eadem epistola scripta est, constat quia non est catholica, quae patrem catholicum, atque in toto synodi volumine laudatum, haereticum appellat. Haec paucis dixi, quia ex quibus praecipue causis hac in re dubitationem tua charitas habet, in epistolis non inveni . Et quia tua sanctitas hoc a nobis requisivit, ut sibi de sacerdotali officio post lapsum resurgendi auctoritates scriberemus, dum se dicit de hoc canones diversos legisse, et diversas sententias invenisse, alias resurgendi, alias nequaquam posse, ideo sanctas nos generales synodos, a Nicaena incipientes, cum reliquis quatuor post factis veneramur, quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis canonicis sententiis unanimiter concordant. Nam et nos praecedentes Patres sequi debemus, qui auctore Deo a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes, usque ad quartum altaris ministerium hanc formam servandam cognoscimus, ut sicut minorem major praecedit in honore, ita et in crimine; et quem major sequitur culpa, majori plectatur vindicta, et sic postea poenitentia credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum 969 construere, et non illic habitare? Post dignam igitur satisfactionem credimus posse rediri ad honorem, dicente Propheta: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat ? Et: Qui aversus est non revertetur ? Et peccatori ait: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvus eris . Unde et Psalmista ait: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum tuum rectum innova in visceribus meis. Ne projicitas me a facie tua, et spiritum sanctum ne auferas a me . Dum enim petiit ne a Domino projiceretur pro lapsus culpa, alienam rex et propheta simul rapuisse uxorem tremefactus expavit; et propheta indicante flagitium suum, poenitentiam agens, addebat: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me . Si enim condignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur . Dum enim peccata prospexit Propheta mundatus per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena, et sacrificium de semetipso Deo offerre studuit, cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus . Ad hoc ista sufficerent; sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius creditur. De hoc enim propheta dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat . De hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, salvus erit; omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur . Si enim Redemptor noster, qui peccatores non perdere, sed justificare venit, in oblivione peccantium delicta dereliquit, quis hominum condemnanda reservat, cum apostolus dicat: Si Deus justificat, quis est qui condemnet ? Ad fontem misericordiae recurrentes, Evangelii proferamus sententiam: Gaudebo, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente, magis quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia . Et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad ovile reportatam Dominus ipse testatur. Si ovis perdita errans post inventionem ad ovile humero reportatur, cur iste post poenitentiam ad Ecclesiae ministerium lapsus non revocetur? Sicut in Apocalypsi dicitur de ministerio Ecclesiae: Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac . Quid enim est gravius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inveniuntur, aut Dei filium jurejurando negare? In quo verbo hunc ipsum beatum Petrum apostolorum principem, ad cujus sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus. Sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data est, quia postea 970 ab apostolatu eum non expulit, quia ante quidem ipsum se negare praedixit. Tibi haec, Fili charissime, dicta sufficiant, ut illum quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu divinitatis non dubites misericordiam consequi, quia ille peccatorem reversum non despicit, qui peccatores sanguine suo redimere venit. De ordinationibus vero apostolicae sedis pontificum, utrum post beatissimum Hormisdam aliqua sint addita, vestra charitas requirit. Sed usque ad Vigilii papae tempora, expositas ordinationes praesulum esse cognoscas. Aloa vero, thimiama, storacem, et balsamum, sanctorum martyrum corporibus offerenda, latore praesentium deferente transmisimus. In extremum vero epistolae quaesisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicens: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto corpori non consensit? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis enim est quaestio, nec valet ab homine comprehendi, quia si de Adam substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne non nascitur, cur in ea carne quae de Adam prolata est obligata peccatis tenetur? Sed cum hoc sit incertum, illud incertum non est, quia nisi sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram . Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum . Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur . Cur ergo infans qui nihil egit, in conspectu omnipotentis Dei non valet esse mundus? Cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur nisi qui mundatus aqua baptismatis fuerit, mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem traxit in ramis; et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere noluit sine peccato. 971 De his autem subtilius audaciusque loqui debueram; sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxari debuisset importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum. Rogo autem omnipotentem Deum, ut sua te gratia protegat, et beati Petri apostolorum principis intercessione a malis omnibus illaesum servet, quatenus fervor coelestis desiderii in tua mente quotidie ardentius excrescat, ut semper novus, et semper seipso robustior, ad coelestia praemia multiplicius percipienda pertingat. Transmisi autem duos homiliarum Codices, quas dixi in Ecclesia, dum adhuc loqui praevalerem, ut quia ipse te videre, tibique sedule colloqui non possum, charitati tuae vel per ea quae scribere valui, absens non sim. Exiguum quoque vestimentum transmittere studui, per quod tua charitas, quia australi in animo calore ardet, foris a corpore Arcturi frigus repellat. Peto autem ut pro me orare enixius debeas, ut tuae intercessionis ope et a malis praesentibus eripi, et aeternis merear gaudiis praesentari. Imagines quas tibi dirigendas per Dulcidum diaconum rogasti misimus. Unde valde nobis tua postulatio placuit, quia illum toto corde, tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras, ut te visio corporalis quotidiana reddat exercitatum, ut dum picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras. Ab re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic homo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amans videre conatur, si contigerit eam ad balneum, aut ad Ecclesiam ire, statim per viam incedenti se praeparat, ut de visione ejus hilaris recedat. Scio quidem quod imaginem Salvatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre desideras. Et nos quidem non quasi ante divinitatem ante illam prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur. Et dum nobis ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducit, animum nostrum aut de resurrectione laetificat, aut de passione demulcet. Ideoque direximus tibi surtarias duas, imaginem Dei Salvatoris, et sanctae Dei genitricis Mariae, beatorumque apostolorum Petri et Pauli continentes, per supradictum filium nostrum diaconum, et unam crucem, 972 clavem etiam pro benedictione a sanctissimo corpore Petri apostolorum principis, ut per ipsum a maligno defensus permaneas, cujus signo te esse munitum credis, et ex eo te protegat, qui juvenilia semper suggerit recordari; ut in bonis tuis actibus perseveres, ut in ejus amore usque ad finem permaneas, pro cujus amore solitarius desideras habitare, ut alios in ejus amore accendas, propter quem te fecisti haberi; ut vitae hujus mala quaeque inimicus suggerit retro acta mentis proventibus quasi facibus inardescas, pro cujus amore vitam etiam velis finire: ipse quoque te protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Latore praesentium communi filio Eventio diacono, qui fraternitatis vestrae nobis scripta detulit, referente, cognovimus clericos Ecclesiae Comensis, quos sacerdotali studio reverti ad unitatem Ecclesiae monuistis, respondisse non sibi talem a nobis affectum impendi, ut ad hoc redire charitate suadente praevaleant: asserentes res diversas suas injuste ab aliis, inter quos et a nostra Ecclesia possessionem quae villa Mauriana dicitur, detineri. Nos quidem sanctitatis vestrae sollicitudinem omnino laudavimus, quia quod vos oportuit facere, minime neglexistis. Sed nec nos praedictam possessionem, si eis jure competit, etiamsi ad communionem forte reverti distulerint, contra rationis ordinem patimur detineri; sed eam cognita volumus veritate restitui. Si vero ad unitatem Ecclesiae, quod optamus, Deo se inspirante converterint, etiamsi nihil illis competat, eam illis parati sumus concedere. Nam nulla occasione excusari volumus quos ad matris Ecclesiae sinum redire desiderabiliter exspectamus. De hortis vero quos in capitulari transmisso, ex substantia Italiae Ecclesiae vestrae competere signastis, vel praedictus nobis portitor indicavit, in subsequenti illuc personam 973 transmittemus, cui inter alia curabimus evidenter injungere ut veritatem congrua indagatione cognoscat, et quidquid justum fuerit, faciat. Nam nos qui alios contristari contra aequitatem non patimur, multo magis vos quos valde diligimus, tristes relinquere non valemus. De aliis autem causis quale nostrum ad singula sit responsum, supradicti communis filii relatione cognoscetis. Scripta vero ad dilectissimum filium nostrum Anatolium diaconum pro commendatione hominum vestrorum, sicut voluistis, fecimus. Gregorius Anatolio diacono Constantinopoliano. Reverendissimus frater et coepiscopus noster Constantius suos homines illuc pro Ecclesiae suae utilitatibus festinans transmittere, tuae eos dilectioni voluit commendari. Proinde in quantum, Deo jubente, potueris, eis, salva ratione, ubi necesse fuerit concurras, atque solatium feras, quatenus dum tua fuerint, sicut dignum est, opitulatione suffulti, et ipsi illic minus valeant laborare, et praedictus frater noster Ecclesiae suae melius utilitates adjutas, te suffragante, cognoscat. Gregorius Fantino defensori Panormitano. Ante aliquantum tempus Victori fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut quoniam quidam Judaeorum, data nobis petitione, questi fuerunt synagogas in civitate Panormitana positas cum hospitiis suis fuisse ab eo irrationabiliter occupatas, quousque causa utrum juste factum esset potuisset agnosci, ab eorum suspenderet se congregatione, ne forte in eorum sola voluntate versari praejudicium videretur. Et quidem nos praedictum fratrem nostrum incongrue aliquid egisse, sacerdotii ejus respectus facile credere non permisit. Sed quia Salerio notario nostro, qui illic praesens postea inventus est, renuntiante, comperimus nullam exstitisse causam pro qua potuissent rationabiliter occupari, atque eas esse inconsulte ac temere consecratas, idcirco experientiae tuae 974 praecipimus ut quia quod semel consecratum est, Judaeis ultra non valet restitui, quantum a filiis glorioso Venantio Patricio et Urbico abbate synagogae ipsae cum his hospitiis quae sub ipsis sunt, vel earum parietibus cohaerent, atque hortis ibi conjunctis aestimatae fuerint, studii tui sit ut praefatus frater et coepiscopus noster dare pretium debeat; quatenus hoc quod occupari fecit, in jus Ecclesiae ipsius valeat provenire, et illi opprimi aut aliquam pati injustitiam nullo modo videantur. Codices vero vel ornamenta pariter ablata quaerantur. Quae si manifeste tulta sunt, et ipsa sine ambiguitate aliqua volumus restitui, quia sicut illis quidquam in synagogis suis facere, ut et ipsi prius scripsimus, ultra quam lege decretum est, non debet esse licentia; ita eis contra justitiam et aequitatem nec praejudicium, nec aliquod debet inferri dispendium. Gregorius Fantino defensori. Indicavit nobis Jamnus Judaeus praesentium portitor, navem suam atque res suas Candidum defensorem nostrum cum aliis creditoribus occupasse, atque eas pro credita quam dederant pecunia venundedisse, et cunctis debitis cautionibus restitutis, solum apud se praefatum defensorem obligationis chirographum tenuisse, et saepius se supplicantem ideo reddere contempsisse, quia, ut ait, sors est debiti satisfacta. Experientiae ergo tuae praecipimus, ut cum omni subtilitate curet addiscere? et si ita repererit, districta compulsione perurge, quatenus omni mora postposita, cautionem praedicti portitoris restituat. Ita ergo sollicitudo tua studeat, ut denuo ad nos hac de causa querefa non redeat. Gregorius Praejectae illustri. Quoties in conventionibus quibusdam noster exspectatur assensus, ne in dubium veniant quae geruntur, ratio ea pro securitate partium debet habita solidare. Proinde cognoscentes quid inter dilectionem tuam et Fantinum defensorem nostrum ac rectorem patrimonii partium Panormitanarum 975 convenerit de portionibus tibi competentibus in Massalenas et Samanteria, in provincia Sicilia, territorio Panormitano, et domo in Panormitana civitate sita, quam Ecclesiae nostrae dudum titulo donationis obtuleras; nostrum in his accommodamus assensum, atque omnia sicuti inter vos gesta sunt, per hujus tuitionis paginam confirmamus, nec quidquam eorum a nobis successoribusque nostris deduci in irritum profitemur, quia valde Ecclesiasticae est moderationi conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari . Gregorius Martino Scholastico. Cum de negotiis civilibus exorta causatio, majoris, ut magnitudini tuae notum est, requisitionis indigeat, quanta cura, quantaque vigilantia episcoporum causae debeant perscrutari, sapientia tua consideret. In ea vero epistola quam per latorem praesentium transmisisti, pro quibus ad nos causis a Crementio fratre et coepiscopo nostro transmissus fueris, superficie tenus indicasti, et earum radicem penitus tacuisti. Quarum si nobis origo vel fuisset qualitas interius manifesta, quid de his definiendum esset, praedicti fratris nostri animos responsione utique patenti ac congrua firmaremus. Illud tamen nobis omnino displicuit quod aliquos episcoporum sine primatis sui epistolis ad comitatum profectos esse, vel conventus significas illicitos celebrare. Sed quia, sicut praefati sumus, causarum origo vel qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non possumus, ne, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur. Unde valde necessarium fuerat si huc pro plenissima instructione nostra Magnitudo tua, nostris interrogationibus responsura, tempore quo in Sicilia dilala est, perrexisset. Sed tamen postquam fratrem et coepiscopum nostrum Joannem vidistis, in eo et nos vidisse vos credimus. Et ideo quia de eisdem nobis et ipse causis scribere studuit, ei quae nobis sunt visa rescripsimus. Qui quoniam maturi providique consilii sacerdos est, si cum ipso causas pro quibus missus est, tractare volueris, certi sumus quia in eo et quod utile et quod rationem habet invenies. . Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Fraternitatis vestrae scripta suscepi, in quibus indicastis Martinum virum eloquentissimum 976 de Africana provincia Syracusas venisse, vobisque aliquid secretum locutum fuisse. Et quidem fraternitas vestra, quoties occasionem reperit, amorem suum erga beatum Petrum apostolum non cessat ostendere. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia ubi illa est, nos illic absentes non invenimur. Causam tamen de qua agitur, necdum sanctitas vestra subtilius agnovit. In quodam enim crimine Byzacenus primas fuerat accusatus, et piissimus imperator eum juxta statuta canonica per nos voluit judicari. Sed acceptis decem auri libris, tunc Theodorus magister militum obstitit ut minime fieret. Tamen piissimus imperator admonuit ut transmitteremus, et quidquid esset canonicum faceremus. Sed videntes contrarietates hominum, eamdem causam finire noluimus. Nunc autem idem primas aliqua de consilio suo loquitur. Et valde dubium est utrum pure an certe, quia a coepiscopis suis impetitur, nobis modo talia loquatur; nam quod se dicit sedi apostolicae subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. Tamen quod vestrae fraternitati placet, cum praedicto eloquentissimo Martino loquimini. Vos enim tractate quid agere debeat: cui nos de causa breviter rescripsimus, quia et hominibus incognitis passim nos credere non debemus. Si tamen vos qui eum in praesenti conspicitis, ei loquendum fixius aliquid judicatis, vestrae hoc charitati committimus, de cujus amore in omnipotentis Dei gratia certi sumus. Quae autem vos agitis, nos egisse non dubitetis. Gregorius Romano defensori, Fantino defensori, Sabino subdiacono, Adriano notario, Eugenio notario Felici subdiacono, Sergio defensori, Bonifacio defensori, a paribus et sex patronis. Quia sicut cauta provisio culparum vias obstruere, et novit quae sunt noxia declinare, ita neglectus patet excessibus, et quae sunt cavenda solet incurrere, magnam nos sollicitudinis oportet curam impendere, et fratrum sacerdotumque nostrorum opinioni pariter et cautelae prospicere. Pervenit autem ad nos quosdam episcoporum sub praetextu quasi solatii in una domo cum mulieribus conversari. Et ideo ne per hoc aut subsannatoribus justa obtrectationis detur occasio, aut facilem antiquus humani generis inimicus materiam deceptionis assumat, hujus tibi serie praeceptionis injungimus, ut strenuum te studeas, et sollicitum exhibere. Et si qui episcoporum, quos commissi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc omnino 977 compescas; et de caetero eas illic habitare nullo modo patiaris, exceptis eis quas sacrorum canonum censura permittit, id est matre, amita, germana et aliis hujusmodi, de quibus prava non possit esse suspicio. Melius tamen faciunt, si etiam a talium se cohabitatione contineant. Nam legitur quod beatus Augustinus nec cum sorore sua habitare consenserit, dicens: Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. Docti ergo viri cautela magna nobis esse debet instructio. Nam incautae praesumptionis est quod fortis pavet minus validum non timere. Sapienter enim illicita superat, qui didicerit etiam non uti concessis; et quidem nos nullos in hoc nolentes astringimus, sed sicut facere solent medici, et si ad tempus tristem curam, tamen pro salute dictamus. Et idcirco non necessitatem imponimus, sed si imitari doctum sanctumque virum elegerint, ipsorum voluntati relinquimus. Tua igitur experientia ut servari debeant ea quae prohibenda mandavimus, studium et sollicitudinem gerat. Nam si aliter postmodum inveniri contigerit, non leve se apud nos noverit periculum incursuram. Praeterea curae tuae sit eosdem fratres nostros episcopos adhortari, ut subjectos sibi in sacris videlicet ordinibus constitutos, quod ipsi servant, ad similitudinem sui modis omnibus servare commoneant: hoc tantummodo adjecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores quas caste debent regere non relinquant. Data mense Martio, indict. 2. Domino sancto ac beatissimo papae Gregorio episcopo Recharedus. Tempore quo nos Dominus sua miseratione nefandae Arianae haeresis fecit esse discordes, melioratos fidei tramite intra sinus suos sancta catholica colligit Ecclesia, voluntatis tunc nostrae fuit animus tam reverentissimum virum, qui prae caeteros polles antistites, omni intentione animi delectanter inquirere, et tam dignam acceptam Deo rem pro nobis hominibus modis omnibus laudaret. Unde nos multasque regni curas gerimus, diversis occasionibus occupati, tres praeterierunt anni voluntatem animi nostri 978 minime satisfacere. Et post hoc ad vos ex monasteriis abbates elegimus, qui usque ad tuam praesentiam peraccederent, et munera a nobis directa sancto Petro offerrent, tuae sanctae reverentiae salutem nobis manifestius nuntiarent. Qui properantes, jam pene littora cernentes Italiae, in illis vi maris advenit quibusdam scopulis prope Massilia inhaerentes, vix suas potuerunt animas liberare. Nunc autem presbyterum, quem tua gloria usque ad Malicitanam urbem direxerat, oravimus eum ad nostrum venire conspectum. Sed ipse corporis infirmitate detentus, nullatenus ad regni nostri solium valuit peraccedere. Sed quia certissime cognovimus eum a tua sanctitate fuisse directum, calicem aureum desuper gemmis ornatum direximus, quem, ut de tua confidimus sanctitate, illa dignam apostolo, qui primus fulget honore, offerre dignemini. Nam et peto tuam celsitudinem nos sacris tuis litteris aureis opportunitate reperta exquirere. Nam quantum te veraciter diligam, tu ipse, pectoris fecunditatem, inspirante Domino, latere non credo. Nonnunquam solet ut quos spatia terrarum sive maria dividunt, Christi gratia ceu visibiliter glutinare. Nam qui te minime praesentialiter cernunt, bonum tuum illis fama patescit. Leandrum vero Spalensis Ecclesiae sacerdotem tuae in Christo sanctitati cum omni veneratione commendo, quia per ipsum tua benevolentia nobis est lucidata; et dum cum eodem antistite de tua vita loquimur, in bonis actibus vestris nos minores esse censemus. Salutem vero tuam, reverentissime et sanctissime vir, audire delector, et peto tuae Christianitatis prudentiae ut nos gentesque nostras, quae nostro post Deum regimine moderantur, et vestris sunt a Christo acquisitae temporibus, communi Domino tuis crebro commendes orationibus, ut per eamdem rem quos orbis latitudo dissociat, vera in Deum acta charitas feliciter convalescat. Gregorius Romano defensori. Pervenit ad nos quod tonsuratores in Sicilia prava sibi praesumptione nomen defensorum sumerent, 979 atque eos non solum utilitatibus ecclesiasticis non esse utiles, sed etiam hac occasione multa indisciplinata committere. Proinde experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut hoc diligenter inquirat. Et si quos sibi, praeter eos qui hujus rei epistolas habent, hoc denuo nomen usurpare repererit, districta illud emendatione compescat. Si vero quosdam strenuos ac fideles in Ecclesiasticis negotiis esse probaveris, subtiliter nobis de eis renuntiare necesse est, ut utrum digni sint epistola judicemus. Praeterea a Fortunato de iis quae gessit rationes subtiliter perscrutari te volumus, et satisfactis omnibus quae debere constiterit, eum per patrimonium vel actionem aliquam Ecclesiae nostrae transire ulterius non permittas, quia ita se, quantum ad nos pervenit, exhibuit, ut commune aliquid deinceps cum nostris habere non debeat. Praeterea nuntiatum est nobis Martianum quemdam, qui nomen sibi defensoris assumpsit, fratri et coepiscopo nostro Joanni, cui curam patrimonii nostri commiseramus, exhibere obedientiam distulisse. Require ergo; et si verum est, exsilio transmittatur, ut ex cujus Ecclesia honoris sibi falsum nomen arripuit, administranti utilitates ipsius minime obedisse impunitum non sit. Sed et si qui sunt alii ordinationi memorati fratris nostri inobedientes, districta in eos ultione modis omnibus vindicabis. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quae adversus Lucillum Melitae civitatis episcopum querela commota sit, ex epistolarum vestrarum et gestorum quae ad nos direxistis pagina declaratum est. Et ideo quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quatuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis quoque praesentibus praedicta ac satisfacta veritate praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujuscemodi sceleris contagio maculavit, studeat sine ambiguitate deponere. Quia vero presbyteri quidam vel diaconi proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat. Et si ita repererit, ab honoris sui et ipsos similiter gradu dejiciat, et in monasteriis ubi digne valeant poenitentiam agere deputet. Sed quia per hos 980 multi in hujus labem peccati perhibentur esse collapsi, cunctos qui rei esse claruerint, Dominici corporis ac sanguinis participatione privare vos convenit, atque eos vestris epistolis districtius admonere ut litaniis et orationibus operam dent, et peccati quam contraxerunt maculam flendo tergant. Quibus quando sit secundum modum poenitentiae reddenda communio, judicio vestro committimus. Hoc tamen sollicite vos providere necesse est, ut iis qui mortis urgentur periculo, viaticum non negetur. Curae praeterea sit vobis clerum et populum Melitae civitatis hortari, ut quia sine proprio Pastore esse non poterunt, ordinandum sibi eligant Deo propitio sacerdotem. Causam vero presbyterorum ac diaconorum, qui in lapsu accusati sunt, sollicite omnino rimamini. Et si rei criminis esse patuerint, severam in eis ultionem et canonicam exhibete, ut quanto illorum iniquitas Deum potuit ad iracundiam provocare, tanto eum vos placare emendatione districtissima valeatis. Gregorius Vitali defensori Sardiniae. Indicatum nobis est quod quidam Caralitanae Ecclesiae clerici, disciplinam sui refugientes episcopi, contra eum solatium tuae defensionis exquirant, atque per hoc illi, quod dici grave est contumaces existant. Quam rem, si ita est, omnino dure suscepimus. Dicitur etiam quod suae actus deserentes Ecclesiae, aliarumque se obsequiis ac laboribus occupantes, ubi nomen dederunt militiae inveniantur extranei. Experientia itaque tua nihil deinceps tale aliquid facere praesumat; sed si cujusquam clerici, ut assolet, culpae casus emerserit, in qua te sibi petere debeat adjutorem, ad eumdem episcopum reverenter accede; et sicut causae meritum cognoveris, apud eum non defensor culpae, sed potius intercessor accede, ut hac provisione et poscenti feras auxilium, et jura praepositi non turbentur. Si qui vero sunt qui justa poposcerint, eis per te auxilium sedis apostolicae non est negandum. Sed tamen ita servanda est uniuscujusque episcopi reverentia, ut clericorum disciplina per defensionis tuae experientiam minime solvatur. Dictum est nobis etiam quod rustici possessionis ejusdem Caralitanae Ecclesiae, rura propria deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris 981 exhibeant. Ex qua re agitur ut possessiones Ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non existant. In qua re experientiam tuam volumus omnino esse sollicitam, ne tale quidquam fieri post hanc nostram tibi datam autoritatem permittere debeas, sciturus, si neglexeris, nostros exinde de minori tua sollicitudine contra te animos commoveri. Cognovimus etiam quod monasteria servorum Dei vel etiam feminarum pro suo quisque libitu, et diversarum causarum exsecutione perturbent: quod omnino graviter suscepimus, tuamque experientiam ex hoc commonemus, ne quemquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas, sed episcopis loci ipsius, sub cujus degunt moderamine, curae sit eorum causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum ut, omisso eo, alius quilibet eorum se causis admisceat. Sed ille eorum vitam competenti regularique debet moderatione disponere, qui pro commissis eorum sibi animabus compellitur reddere rationem. Gregorius Januario episcopo Sardiniae. Pervenit ad nos quod quidam de vestris clericis, spiritu elationis inflati, quod dici grave est, fraternitatis vestrae jussionibus obedire postponant, atque, in aliorum se magis obsequiis ac laboribus occupantes, suae deserant, ubi sunt necessarii, actus Ecclesiae. Ex qua re nimium admiramur cur in eis ecclesiasticae non teneatis regulam disciplinae, nec eos dissolute vagantes in deviis ad normam suscepti officii, districti moderaminis freno, restringatis. Dicitur etiam quod aliqui ex eisdem contumacibus clericis, ut defendi contra vos valeant, ad Vitalis defensoris nostri patrocinia convolare. Unde ad eum scripta nostra direximus, ne quemquam clericorum vestrorum contra vos irrationabiliter denuo audeat defensare; sed si culpae casus emerserit, et gravis non est, sed quae veniam mereatur, intercessor apud vos magis accedere debeat quam defensor. Ne ergo tale ad nos deinceps de subjectorum vestrorum contemptu quidquam perveniat, praecavete. Cognovimus etiam quod monasterio sancti Juliani quaedam vidua suam substantiam dereliquit; et a clerico vestro, qui ejusdem defunctae mulieris actus, dum adhuc viveret, gubernabat, ipsa sit direpta substantia, nuncque callidum ad 982 reddendum existere. Hortamur ergo ut eum, si, ut dicitur, ita verum esse patuerit, districta faciatis exsecutione constringi, quatenus res monasterio derelictas restituere sine imminutione festinet, et quod audere servata fidei suae puritate non debuit, vel cum pudoris sui damno reddere compellatur. Quam vero verecundum sit ut fraternitatem vestram nos admonere videamur, quatenus clericum suum sub disciplinae vigore restringat, credo quod eadem fraternitas vestra tacita etiam ipsa considerat. Contra idolorum quoque cultores vel aruspices atque sortilegos , fraternitatem vestram vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii et divini intentatione judicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos tamen si emendate se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus, et siquidem servi sunt, verberibus cruciatibusque quibus ad emendationem pervenire valeant, castigare. Si vero sunt liberi, inclusione digna districtaque sunt in poenitentiam dirigendi; ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem. Indicatum etiam nobis est quod laicis quibusdam curam vestri patrimonii committentes, postmodum in rusticorum vestrorum depraedationibus, atque per hoc exfugationibus fuerint deprehensi, et reddere res quas indecenter retinent habitas, quasi suae ditioni, quippe vestrae non suppositi curationi, postponant, vobisque despiciant actuum suorum reddere rationem. Quod si ita est, districte a vobis discuti convenit, atque inter eos Ecclesiaeque vestrae rusticos causam examinari subtilius. Et quidquid in eis fuerit fraudis inventum, cum poena legibus statuta reddere compellantur. De caetero vero cavendum a fraternitate vestra est, ne saecularibus viris, atque non sub regula vestra degentibus, res ecclesiasticae committantur, sed probatis de vestro officio clericis. In quibus si quid reperiri potuerit pravitatis, ut in subditis, emendare quod illicite gestum fuerit valeatis, quos apud vos habitus sui magis officium conveniat, quam excuset. Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano. Latores praesentium, qui de Istricorum schismate ad unitatem Ecclesiae Deo miserante reversi sunt, multa de pravitate episcoporum 983 qui in illis partibus sunt conqueruntur. Et quia ea pro re Constantinopolim festinantes tua sibi petunt adesse debere solatia, dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut eis salva ratione solatiari debeat atque concurrere; quatenus te opitulante et minus illic fatigari, et quod justum est facilius valeant adipisci. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Maximus Salonitanae Ecclesiae praevaricator, postquam per potestates majores saeculi obtinere nihil valuit, ad minores sese contulit; nobisque tam nimietate precum quam attestatione bonorum operum praevalere contendit. Ex qua re inhumanum credidi, si is qui se multum timere me dicit, in aliquo me temperatiorem minime invenire potuisset. Et ideo decrevi ut reverendissimus frater et coepiscopus noster Marinianus ejus causam debeat in Ravennati urbe cognoscere. Si autem persona ejus suspecta forsitan habetur, volumus ut vestra quoque fraternitas, si ei laboriosum non est, ad eamdem civitatem fatigare se debeat, et cum praedicto fratre in eodem judicio pariter sedere. Quidquid autem vestrae utrorumque sanctitati placuerit, scitote mihi modis omnibus placiturum; et vestrum ego judicium meum deputo; et quae utrique vos relaxanda esse censetis, me relaxare certum tenete; hoc tamen sollicite pensantes, ne aut cum peccato remissi, aut cum injuria sanctae Ecclesiae esse videamur austeri. Hujus autem causae exsecutionem Castorio chartulario injunximus, ut ipse nobis debeat cuncta quae acta fuerint, subtiliter renuntiare. Gregorius Eusebio Thessalonicensi, Urbico Dirrachino, Andreae Nicopolitano, Joanni Corinthio, Joanni primae Justinianae, Joanni Cretensi, Joanni Larisseo et Scodritano, aliisque compluribus episcopis. Suscepti regiminis cura constringimur, officii nostri sollicitudinem vigilanter extendere, et fratrum nostrorum animos sermone admonitionis instruere; ut nec ignorantes praesumptio prava decipere, nec scientes dissimulatio quaedam valeat excusare. Cognoscat siquidem fraternitas vestra, Joannem quondam Constantinopolitanae 984 civitatis Antistitem contra Deum, contra pacem Ecclesiae, in omnium despectu et injuria sacerdotum, modestiae ac mensurae suae terminos excessisse, et illicite in synodo superbum ac pestiferum oecumenici, hoc est universalis sibi vocabulum usurpasse. Quod beatae recordationis Pelagius decessor noster agnoscens, omnia gesta ejusdem synodi, praeter illa quae illic de causa venerandae memoriae Gregorii episcopi Antiocheni sunt habita, valida omnino districtione cassavit, districtissima illum increpatione corripiens, ut se a novo et temerario superstitionis nomine cohiberet; adeo ut suum illi diaconum, nisi tantum nefas emendaret, procedere prohiberet. Cujus nos rectitudinis zelo per omnia inhaerentes, statuta ipsius sine refragatione Deo protegente servamus, quia dignum est ut rectam decessoris sui viam gressibus inoffensis incedat, quem de eodem loco ad reddendam rationem aeterni judicis tribunal exspectat. In qua re ne quid omittere quod ad pacem Ecclesiae pertinet videremur, nostris eumdem sanctissimum Joannem scriptis semel iterumque convenimus, ut amoto superbiae nomine cordis sui elationem ad humilitatem, quam magister et Dominus noster docuit, inclinaret. Quem quoniam neglexisse comperimus, haec eadem et beatissimum fratrem et consacerdotem nostrum Cyriacum successorem ipsius concordiae studio non destitimus admonere. Sed quia hoc jam, ut videmus, mundi hujus termino propinquante, in praecursione sua apparuit humani generis inimicus, ut ipsos qui ei contradicere bene atque humiliter vivendo debuerunt, per hoc superbiae vocabulum praecursores habeat sacerdotes, hortor atque suadeo ut nullus vestrum hoc nomen aliquando recipiat, nullus id consentiat, nullus scribat, nullus ubi fuerit scriptum admittat, vel subscriptionem suam adjiciat; sed sicut omnipotentis Dei ministros decet, integrum se ab hujusmodi venenata infectione custodiat, et callido insidiatori in se locum non praebeat, quoniam hoc in totius Ecclesiae injuriam ac discissionem, et sicut diximus, in omnium vestrum despectum fit. Nam si unus, ut putat; universalis est, restat ut vos episcopi non sitis. Praeterea pervenit ad nos quod fraternitas vestra ad urbem Constantinopolim sit convocata. Et quamvis piissimus noster imperator agi illic illicita non permittat, tamen ne perversi homines conventus vestri occasione percepta, aut pro hujus nominis superstitione locum surreptionis requirant, aut ob aliam rem facere synodum cogitent, quatenus hoc in ea callidis machinationibus inducant, quamvis sine apostolicae sedis auctoritate atque consensu nullas quaeque acta fuerint vires habeant, verumtamen coram omnipotenti Deo obtestor et moneo ut nullus vestrum illic quibuslibet suasionibus, quibuslibet blandimentis, quibuslibet praemiis, quibuslibet terroribus teneatur assensus; sed pro aeterni judicii consideratione adversus 985 prava desideria salubriter atque unanimiter vos exhibete; et, pastorali constantia atque apostolica auctoritate suffulti, praedonem irruentemque lupum excludite, et in discissionem Ecclesiae saevienti non cedite; ne de hac re quacunque surreptione synodum patiamini, quae neque legitima quidem, nec synodus dicenda est, celebrari. Hoc quoque pariter admonemus, ut si forte nil actum de hujus perversi nominis mentione fuerit, sed de alia re synodus forte colligitur, omnino sitis cauti, circumspecti, vigilantes, atque solliciti, ne quid illic contra locum aliquem vel personam praejudicialiter sive illicite, vel adversus canones censeatur. Sed si quid incidentis utilitatis causa tractandum est, sic causa de qua agitur formam accipiat, ut statuta vetera nulla convellat. Unde iterum coram Deo et sanctis ipsius admonemus ut haec omnia summo studio et tota mentis intentione servetis. Nam si quis, quod non credimus, scripta praesentia aliqua in parte neglexerit, a beati Petri apostolorum principis pace se noverit segregatum. Ita ergo fraternitas vestra agat, ut cum Pastor pastorum in judicio venerit, de loco regiminis quem accepit reatum habere non possit. Gregorius Maurentio magistro militum. Valde mirati sumus ut vobis in Neapolitana civitate positis venire ad nos pro quibusdam causis Theodorus, vir memorandus, praesentium portitor, cogeretur, maxime dum in illa re se contra antiquum morem a fratre et coepiscopo nostro Fortunato queratur praejudicium pertulisse, quam ad curam dispositionemque patroni civitatis ejusdem, gloria vestra teste, asserat sine dubio pertinere. Quod si ita se res habet, omnino contristamur cur in ejus vos defensione veritas non permovit, ut et libere quae esset ratio diceretis, et reservari quod longa sibi consuetudo jure vendicat faceretis. Quia ergo grave nimis est contra veterem usum sacerdotes sibi quidquam arripere, unde in laicorum videntur actus incidere, praedicto fratri coepiscopoque nostro scribere quae nobis sunt visa curavimus, ipsorumque ad vos scriptorum exemplar transmisimus, ut ex eis quid debeat reservari quamcitius gloria vestra cognoscat. Praeterea indicavit nobis supradictus portitor, Vectano qui comes fuit in Missinati castello, propterea quod eum nobilem fuisse noverat, et paupertate nimia laborabat, viginti urnas vini per duos annos de insula Prochyta, quae ei vicina erat, misericordiae intuitu se fuisse largitum, 986 et nunc eas de eadem insula successorem ipsius tanquam debitas violenter exigere. Et quoniam hoc ne de caetero tentari debeat, postulat prohiberi, gloria vestra curet addiscere. Et si hoc quod queritur veritate subsistit, et haec ante consuetudo non fuit, hujusmodi gravamen justitia suadente compescat, et studeat ut pietatis administratio in praefata insula onus praejudicii non imponat. Quia vero privilegia civitatis suae, vel causas insulae illius a nobis gloriae vestrae petit commendandas, hortamur ut vestram ei tuitionem impendere, servata aequitate, quocunque necesse fuerit debeatis, et si qua in re utilitas populi qui praeest contra rationis, sicut ait, ordinem praegravatur, imposita onera usque ad modum justitiae vobis suffragantibus releventur, nec privilegia eorum quolibet modo calcentur; sed omnia quae usus antiquitatis statuit, in omnibus intemerata serventur. Ita ergo in his gloria vestra se decenter exhibeat, ut et ipsa partes fovere justitiae comprobetur, et hi qui commendati sunt bona nobis vestra quae de vobis cupimus semper audire renuntient. Gregorius Passivo episcopo Firmano. Valerianus, notarius Ecclesiae fraternitatis tuae, petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, in fundo Visiano juris sui juxta muros civitatis Firmanae oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honore beati martyris Savini desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est in reditu solidos tres liberos a tributis fiscalibus, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita ut in eodem loco nec temporibus futuris baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si missas ibi fieri forte maluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis. Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano. Valerianus notarius ecclesiae Firmanae sanctuaria beati martyris Savini oblata petione sibi postulat debere concedi, quatenus in ejus nomine 987 oratorium propriis constructum sumptibus possit solemniter consecrari. Et ideo, frater charissime, praefati desideriis ex nostro te mandato convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat, potiatur effectu. Gregorius Constantino episcopo Narniensi. Fraternitati vestrae Ecclesiae Teramnanae visitationis operam nos olim mandasse recolimus. Sed quia pervenit ad nos quod, peccatis facientibus, nec clerus illic, nec plebs tanta remanserit, quibus debeat interimepiscopus ordinari, utile esse prospeximus eamdem Ecclesiam, vel quidquid ipsius est, quousque illam ut Domino placuerit ordinemus, vestrae Deo auctore dispositioni committere. Et ideo sollicitudinem vos convenit adhibere, ut quidquid de possessionibus Ecclesiae ipsius in qualibet re accedere potuerit, vobis vel in reparatione ejusdem Ecclesiae sive cleri ipsius subventione proficiat; quatenus et vos remedium pro vestro labore capere, et illi aliquod valeant sustentationis habere solatium. Mobile vero praedictae Ecclesiae facta subtiliter volumus describi notitia, nobisque transmitti, ut ex hoc quid fieri debeat, auctore Domino, disponamus. Circa actus autem, vel disciplinam cleri vel filiorum Ecclesiae ipsius magnam te habere curam necesse est, atque ita insuper pastorali studio vigilare, ut de animabus eorum non culpabilis sis, sed apud omnipotentem Deum mercedem potius possis acquirere. Gregorius Maurentio magistro militum. Filius noster Theodosius, abbas monasterii quod a Liberio quondam patricio in Campaniae partibus noscitur esse constructum, a nobis precibus impetravit ut eum cum congregatione sua 988 vestrae deberemus gloriae commendare. Asserit enim se in murorum vigiliis ultra vires suas vehementer affligi. Petimus ergo gloriam vestram, ut, siquidem est possibile, de eodem per vos onere relevetur. Si vero ex toto ut non fiat hoc est omnino difficile, vel ita illi ex nostra commendatione ipsum levigantes pondus sollicitudinis temperetis, ut dum in Dei laudibus liberior vacare voluerit, pro vobis, cujus opere ut levationem aliquam habeat factum est, securior valeat Dominum exorare, sed et nostram sibi apud gloriam vestram sentiat epistolam profuisse. Gregorius Domnelo Erogatori. In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se. In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis. Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporis fuisse credite, sed et aegritudinis et occupationis. Nam nos et praesentes vos videre cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. Unde et optamus ut vos beatus Petrus, apostolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis Dei gratia perfrui praesentia vestra mereamur. Mense Julio, indict. 2. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Cognoscentes Misenatem Ecclesiam sacerdotis regimine destitutam, visitationis ejusdem Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid aliud est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo charitas tua ad praedictam Ecclesiam 989 ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto contentionis studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, et cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri: provisurus ante omnia, ne huc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus Miseni. Cognoscentes Ecclesiam vestram sacerdotis regimine destitutam, curae nostrae fuit visitationem ejusdem Ecclesiae fratri et coepiscopo nostro Fortunato solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et Visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. Gregorius Anthemio Campaniae subdiacono. Quorumdam ad nos relatione pervenit quod importunus, Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento 990 in octo unciis totius substantiae suae nurum suam haeredem instituerit, et Ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam ut sollicita inquisitione discutias; et quidquid Ecclesiae ipsius esse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quidquid vero vel ante Ecclesiae ipsius esse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisisse, in ejusdem Ecclesiae conservetur dominio, ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat. Clerum vero plebemque ejusdem Eccesiae cum omni te volumus instantia commonere, quatenus praeficiendum sibi sine dilatione aliqua eligant sacerdotem qui clerum plebemque vel res Ecclesiae ipsius cauta regularique valeat observatione disponere. Pariter etiam clerum plebemque ipsius Eccesiae vel aliarum quae ei unitae sunt instantius commoneto, quatenus et ipsi, omni mora dilationeque postposita, aptum sibi eligere debeant sacerdotem, ne diu, et tali praesertim tempore, pastoris proprii sint regimine destituti. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. Scripta dulcissimae vestrae sanctitatis latore praesentium deferente suscepi, quae mihi de ejus causa citius terminanda locuta sunt. Sed mox ut venit, qualiter possessio quam quaerebat ab Ecclesia nostra tenebatur agnovit, sibique ipsi citius rationem reddidit. Ea autem quae cum aliis habuit sine strepitu decidit. De causa vero de qua mihi omnino scribendum fuerat, nihil vestra sanctitas scripsit, in qua me et tardum esse judicavit; quae ne fortasse in scandalo divisionis erumperet, ejusdem divisionis nolui auctor existere. Elegi enim ut ea quae secutura sunt, per alios exirent. Sed subsequenti tempore Deo auctore probabitis, quia in causa in qua Deo placere cupio homines non formido. De qua vobis jam etiam in Constantinopolitanam urbem venientibus scribere curavi. Ligna vero, sicut beatitudo vestra scripserat, majora paraveram; sed ita parva navis huc transmissa est, ut, nisi rescissa essent, ferre non posset. Quae rescindi nolui, sed vestro judicio quid de his fieri debeat reservavi. Si autem non sunt necessaria vobis, hic ea in aliis usibus aptabimus. Peto autem ut pro me enixius vestra sanctitas orare debeat, quia et podagrae doloribus, et Barbarorum gladiis, et curarum afflictionibus incessanter premor. Sed si mihi orationis vestrae opem impenditis, credo quod me contra adversa omnia fortiter juvetis. Gregorius Mariniano episcopo Revennae. Quae de causa Maximi sint agenda, ex epistolis quas ad vos ante transmisimus agnovistis. Sed quia qualis hac de re fraternitatis vestrae voluntas sit, ac magis petitio, praesentium latore Castorio chartulario nostro renuntiante cognovimus; ideoque si idem Maximus coram vobis et praedicto chartulario nostro de simoniaca haeresi, praestito se sacramento, purgaverit, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris, sicut scripsimus, tantummodo requisitus, liberum se esse responderit; causam ipsius fraternitatis vestrae, de eo quod excommunicatus missarum solemnia agere praesumpsit, judicio committimus, qua debeat poenitentia talis culpa purgari. Et ideo quidquid vobis secundum Deum placet, securi disponite, nec aliquid de nobis dubium habeatis. Nam quidquid a vobis hac de causa fuerit ordinatum, nos et grate suscipimus, et libenter admittimus. Hortamur tamen ut debeatis esse solliciti, et ita quae fienda prospicitis temperetis, quatenus et illi, si ita videbitur, benigne praestetis, et vigoris ecclesiastici genium, ut oportet, congrua dispensatione servetis. Suprascriptum vero portitorem in praesenti quid vobiscum ei sit agendum, instruximus. A quo cuncta subtiliter addiscentes, sic vos in omnibus exhibete, ut in vestra sollicitudine nostram fuisse praesentiam sentiamus. Gregorius Castorio Notario. Quanto credi tibi a nobis et necessarias vides causas injungi , tanto te strenuum debes et sollicitum exhibere. Proinde si Maximus Salonitanus, praestito sacramento, firmaverit se simoniaca haeresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, et de inobedientia sua poenitentiam, sicut deputavimus, egerit, volumus ut ad consolandum illum epistolam quam ad eum scripsimus, ubi ei et gratiam nostram et communionem nos reddidisse signavimus, experientia tua dare debeat. Quia sicut in contumacia persistentibus severos nos esse convenit, sic iterum humiliatis et poenitentibus negare locum veniae non debemus. Praeterea de fratre nostro Sabiniano episcopo Jadertino, 992 atque Honorato archidiacono Salonitano, vel aliis qui se ad sedem apostolicam contulerunt, cum eodem Maximo omnino studiose agendum est, ut illos in ea qua decet charitate recipiat, et dolorem contra eos nullo modo in corde retineat, sed pura cum eis gratia et sincera dilectione vivat. Gregorius Maximo episcopo Salonitano. Quamvis culpabilibus ordinationis tuae primordiis grave malum per inobedientiae culpam addideris, nos tamen sedis apostolicae auctoritatem eo quo decuit moderamine temperantes, nunquam contra te usque ad hoc quod causa poscebat exarsimus. Sed ut longius se ingratitudo nostra quam tu tibi excitasti produceret, credita nos sollicitudo vehementer angebat, ne quaedam illicita quae de te audieramus, negligenter omittere videremur. Quae si bene consideres, ipse per te satisfacere differendo firmabas, atque ex hoc adversum te zelum nostrum acrius incitabas. At ubi tandem, salubri consilio usus, jugo te obedientiae humiliter submisisti, et tua dilectio, poenitentiam agens, digna se, ut deputavimus, satisfactione purgavit, redditam tibi gratiam fraternae charitatis intellige, atque in nostro te receptum consortio gratulare, quia sicut perseverantibus in culpa districtos, ita resipiscentibus nos benignos esse decet ad veniam. Postquam ergo fraternitas tua apostolicae sedis communionem se reparasse cognoscit, personam ad nos transmittat, quae pallium tibi deferendum ex more percipiat. Nam quemadmodum illicita perpetrari non patimur, sic quae sunt consuetudinis non negamus . Licet autem et ad haec concedenda dispensatio nos loci nostri vocaverit, multum tamen a nobis petitio dulcissimi atque excellentissimi filii nostri Domni Callinici exarchi ut temperantius erga te ageremus exigit. Cujus charissimam voluntatem nec pertulimus, nec potuimus contristare. Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano. Bonis devotisque filiis ita nos opere dignam est respondere, ut quia debitum reddimus, 993 id quod ultro nos convenit impendere duplicemus. Quia igitur lator praesentium filius noster magnificus Marcellinus sic in causa se fratris et coepiscopi Maximi atque Istricorum exhibuit, et in Ecclesiae nostrae utilitates festinat impendere, ut sinceritatis suae affectum non solum verbis, sed etiam opere magis magisque valeat demonstrare, idcirco dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut ei in urbe regia venienti toto studio, totaque intentione concurras, atque eum ita in omnibus tuis studeas solatiis adjuvare, ut, omnipotentis Dei ac tuis fultus auxiliis, minus illic debeat laborare. Quem etiam ita sicut revera nostrum proprium attendere, atque ei effectum tuae charitatis in omnibus studebis impendere; quatenus et de praeteritis sibi vicem redditam recognoscat, et magnam de futuro devotionis suae, quam se ecclesiasticis exhibere utilitatibus pollicetur, spem possit retributionis assumere. Quoniam vero, quantum didicimus, praedictum magnificum filium nostrum serenissimus domnus imperator ad sua sub festinatione jusserat vestigia properare, quaesita opportunitate, inferre te convenit quia non inobedientiae culpa, sed fratris et coepiscopi nostri Maximi eum causa retinuit. Quae etsi tarde, finem tamen eo studente percepit. Hoc autem dilectionem tuam voluimus sollicite attendere, ne se in quacunque causa ubi gravamen est pauperum, misceri consentiat; ne forte, potentia personarum aliquatenus pressus, cogatur agere quod animae illius non possit expedire. Cuncta ergo cum Dei timore tractantes, aeternam maxime mercedem perpendite. Gregorius Fantino defensori Panormitano. Januaria praesentium latrix maximam se molestiam ab ingenuo Anastasio atque Bonifacio contra justitiam pati commemorat, adeo ut possessione quam per plurimos annos asseritur possedisse eam, sicut ipsa ait, nitantur expellere. Et quia contra eos se ecclesiastica debere petiit tuitione defendi, experientia tua praedictos viros ad se evocet, eosque admoneat ut illi mali facere nihil praesumant. Sed si quid sibi contra suprascriptam mulierem credunt juste posse competere, judices cum ea eligant, et quae inter eos fuerint definita, tuo pro quiete partium solatio compleantur. Si vero eos differe cognoveris, antefatae mulieri, salva aequitate, tuitionem impendas, et eam contra rationis ordinem nullo modo gravari permittas. Gregorius Benenato episcopo Tundaritano. Januaria, religiosa femina, petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, in massa Furiana juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctorum Severini confessoris et Julianae martyris desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est in reditu praestantes liberos a tributis fiscalibus solidos decem, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed si missas ibi fieri suprascripta conditrix forte voluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano Januaria, religiosa femina, sanctuaria beatorum Severini confessoris et Julianae martyris oblata petitione sibi postulat debere concedi, quatenus in eorum nomine oratorium propriis sumptibus constructum possit solemniter consecrari. Et ideo, frater charissime, praefatae desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat potiatur effectu. Gregorius Constantino episcopo Mediolanensi. Lator praesentium Eventius, diaconus fraternitatis vestrae, nobis inter alia intimavit sibi a vobis injuncta ut reliquias beati Pauli apostoli, sed et beatorum Joannis et Pancratii per eum 995 ad vos dirigere deberemus. Quam petitionem vestram curavimus effectui mancipandum. Fraternitas ergo vestra solito studio perscrutari non differat, quatenus in locis quibus recondendae sunt, luminaria vel alimonia ibidem servientium ante dedicationem loci ipsius debeant profligari, et tunc in eisdem locis directa sanctuaria sui cum reverentia collocentur, ne loca Deo dicata, si praedicta provisio omissa nunc fuerit, futuris temporibus destituta, quod absit, servientium reperiantur obsequiis. Gregorius Gaudioso episcopo Eugubino. Cognoscentes Ecclesiam Tadinatem diu sacerdotis proprii regimine destitutam, fraternitati tuae ejusdem Ecclesiae visitationis operam solemniter delegamus. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litteratum, ad nos sacrandus occurrat. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri: provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis seu meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinationis tuae, quod absit, incurras. Gregorius clero, ordini et plebi Tadinati. Cognoscentes Ecclesiam vestram diu sacerdotali regimine destitutam, curae nobis fuit ejusdem Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudioso 996 Eugubinae Ecclesiae solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. Gregorius Severo episcopo Anconitano. Postquam civitas Ausina, Deo juvante, recuperata est, atque a republica teneri dignoscitur, magna de Ecclesia ipsa sollicitudo habenda est, maxime quia gloriosus filius noster Bahan magister militum a nobis pro hac re auxilium sperasse dignoscitur; atque ideo ad fraternitatem tuam praesentia curavimus scripta dirigere, ut eidem Ecclesiae ex more visitator accedas. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, etc., ut supra, epistola 87. Gregorius clero, ordini, et plebi Ausinae civitatis. Cognoscentes Ecclesiam vestram diu pastorali sollitudine destitutam, postquam civitatem vestram recuperatam, et in jure reipublicae, auxiliante Domino, cognovimus restitutam, curae nobis fuit Ecclesiae vestrae visitationem fratri et coepiscopo nostro Severo Anconitanae civitatis episcopo solemniter delegare. Cui etiam dedimus in mandatis, etc., ut supra, epistola 88. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Quia servorum Dei pater, quem in Neapolitanam civitatem transmiseram, Deo, sicut ei placuit, disponente defunctus est, visum mihi est latorem praesentium Barbatianum monachum pro eorumdem monachorum gubernatione transmittere. Quem ad praesens praepositum esse decernimus, ut si ejus vita suae fraternitati placuerit, hunc post aliquantum temporis eorum patrem debeas ordinare. Sunt enim bona quae in eo placent. Sed hoc est in illo vehemens vitium, quia valde sibi esse sapiens videtur. Ex qua radice quam multi rami peccati valeant prodire, patenter agnoscitur. Tua itaque sanctitas circa eum sollicite invigilet; et si hunc cautum in regimine et humilem in suo sensu fieri cognoverit, tunc eum ad abbatis honorem, Deo auctore, perducat. Si vero minus in humilitate proficit, ejus ordinationem differat, mihique renuntiet. Gregorius Victori episcopo Panormitano. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua, Deo auctore, est dilatione complendum. Et ideo quia monachorum congregatio quae in monasterio Praecoritano consistit pro sacris missarum solemnibus peragendis presbyteri indigere probatur officio, atque de sua sibi congregatione in hoc ordine postulant consecrandum, fraternitatem vestram scriptis praesentibus adhortamur, ut eum quem sibi de congregatione sua unanimes duxerint eligendum, in praedicto monasterio sine mora vel excusatione aliqua presbyterum debeat ordinare, atque eum nec in Ecclesia, nec in loco alio observare, sed illic jugiter permanere ex nostra quoque auctoritate constituat; quatenus et ille dum alibi non fuerit occupatus, in officio suo assiduus possit et utilis inveniri, et congregatio quae sibi eum postulat ordinari, 998 quoties necesse fuerit, sacrificii solemnitatem veneratione debita celebrantes, valeant refoveri. Gregorius Gulfari magistro militum. Latores praesentium de Istriae ad nos partibus venientes tanta nobis bona gloriae vestrae retulerunt, ut in reddendam nos vobis gratiarum actionem vehementer accenderent. Cognovimus namque quod inter curas injunctae vobis gubernationis illarum partium praecipuam de animarum lucris sollicitudinem habeatis, et ita errantium corda ad unitatem festinare vos Ecclesiae revocare, ut, quantum ad desiderium vestrum pertinet, nullum illic ab apostolica segregatum remanere velitis Ecclesia; tantusque vos beati Petri apostolorum principis amor accenderit, ut ovile ipsius cui a Domino omnium Creatore claves sunt traditae summo redintegrare cum desiderio cupiatis. Habe, gloriose fili, ex tanto talique opere praefixam de divina retributione fiduciam, in qua vos non solum nostra adhortatio, sed et apostolicus quoque sermo confirmat, quia is qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum . Quantalibet enim sit temporalis affluentia, vel certe prosperitas, habet finem suum, terminum mortis. Hoc vero quod de animarum lucris apprehendistis studium, tenet fixam spei suae certitudinem, aeternae scilicet vitae retributionem. Quapropter, praemisso paterno salutationis affectu, hortamur gloriam vestram ut pro unitate sanctae fidei zelum quem vobis ipse unitatis auctor tribuit studiosius peragatis, et quosque potueritis in sinum matris Ecclesiae ab schismatis sui revocantes errore, adhortatione continua foveatis. Hoc etiam peragentes, ut et quos per vos Dominus suo ovili redintegrari concesserit, ita defensionis vestrae solatiis protegatis, ut non sit quo hi qui adhuc in errore sunt positi, revertentes ad salubre consilium, valeant applicare. Dum enim vos causas Dei in terra agitis, ipse et hic actus vestros protectionis suae feliciter ope disponit, et in aeterna vobis vita quam cupitis pro tanto bono vestro retributio existet. Gregorius Romano defensori. Praesentium portitores huc de Istriae partibus venientes ad episcopum suum, qui nunc in Siciliae degit partibus, cum nostro se pergere solatio poposcerunt, quos hinc ordinantes fecimus ambulare. Suscipiens ergo eos experientia tua ordinet qualiter ad praedictum episcopum suum velocius valeant pervenire; ne, sicut astruunt, schismaticorum illarum partium eos alii ad persuadendum praeveniant. Quantum enim indicant, ipse episcopus pro unitate fidei ad nos habet desiderium veniendi. Concurrendum ergo illis est, ut bona quae cupiunt, Domino adjuvante, valeant perficere. Sed experientia tua aut per se, si in vicino est, aut suis epistolis, eumdem episcopum adhortetur, ut, propitiante Domino, ad apostolorum limina properare festinet, sciturus quod a nobis cum omni suscipietur affectu. Cui expensam itineris qualiter ad nos perveniat praebere te volumus. Sin vero onerosum illi est huc venire, et Siciliam habitare disponit, atque in unitate Ecclesiae apud scripturarum perversores cum cautela permanere consentit, et hoc nobis tua suggestione indicare non differas, ut qualiter illic consultum habere valeat expensare auxiliante Domino disponamus. Sed et harum latores quemadmodum ad eumdem episcopum suum veniant tuae concursionis sit atque solatii, ut venientes a nobis nihil minus sentiant. Gregorius Callinico exarcho Italiae. Apud excellentiam vestram tanto nobis quae petimus speranda sunt, et velut impetrata jam credimus, quanto et hoc quod petitur ab officio nostro non discrepat, et vos inter curas fluctuationum saecularium aeternae quoque ex hoc cumulus retributionis exspectat. Harum siquidem latores de Istriae ad nos partibus venientes, schismaticorum, inter quos erant positi, vitantes errorem, unitati Ecclesiae subdi salubriter cupierunt. Quorum boni intentionem operis perpendentes, in sinum matris Ecclesiae competenti cum exhortatione suscepimus, eosque nostrae desiderantes Ecclesiae militare grate concessimus. 1000 Quapropter praemisso excellentiae vestrae paternae salutationis affectu, petimus ut eos pro bono desiderii sui quo ad apostolorum principis petram solidam concurrerunt, ne fluctuantium adhuc erroribus misti naufragium desperatae salutis incurrerent, habere dignemini commendatos; quatenus ad propria remeantes nullis propter hoc bonum quod appetisse noscuntur perversorum inquietudinibus perturbentur, sed magis in omnibus auxilium vestrae tuitionis inveniant; ut ex eorum quiete aliorum adhuc in schismate positorum corda flectantur, atque horum per bonum vestri patrocinii provocati sequaces existant. Ad augmentum namque mercedis vestrae pertinet, si inter curas bellicas, sicut corpus ab exteriori hoste, sic animam ab interni insidiatoris impugnatione protegitis. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Latores praesentium ad nos de Istriae partibus venientes, unitati se Ecclesiae subdi, auxiliante Domino, cupierunt. Quos pro sui laude desiderii cum affectu suscepimus, eosque, de conversatione adeptae unitatis praemissa exhortatione, nostrae quoque, sicut eorum desiderium erat, Ecclesiae fecimus militare. Quos fraternitas vestra gratanter excipiat, eisque opem, ut exegerint, libenter impendat; quatenus ad propria revertentes nullis in bono operis sui perversorum inquietudinibus fatigentur. Magis autem apud excellentissimum filium nostrum exarchum id studiosius peragite, ut suis illos jussionibus apud eos quorum illic interest securos in omnibus reddat, ut horum quiete aliorum quoque adhuc in schismate positorum animi ad conversionis gratiam provocentur. Gregorius habitatoribus Capreae insulae Istriae provinciae consistentibus. Redemptor noster, Dei hominumque Mediator, conditionis humanae non immemor, sic imis summa conjungit, ut ipse in aeternitate permanens ita temporalia occulto instinctu pia consulens moderatione disponat, quatenus de ejus manu antiquus hostis nullatenus rapiat quos ante saecula intra sinum matris Ecclesiae coadunandos esse 1001 praescivit. Nam etsi quisquam eorum inter quos corporaliter degit, flatibus motus, ad tempus ut palmes titubet, radix tamen rectae fidei, quae ex occulto prodit. divino judicio virens manet, quae accepto tempore fructum de se ostentare valeat qui latebat. Quod in vobis nunc ex desiderio vestro gestum esse superni respectus illustratione cognoscimus, qui, schismaticorum inter quos habitatis pertinaciam refutantes, coadunari ovili dominico mente promptissima ipsa rei operatione monstratis. Quibus enim scissura displicet, sanos se velle esse testantur, et reprobantes errorem, ostenditis vos amare quod rectum est, vitare quod devium. Hinc est quod nos et vestra dudum directa petitio, et latorum praesentium, responsalium vestrorum salubria postulantium laetificavit adventus, per quos significastis vos et devios reprobare gressus errantium, et rectum salutis iter quaerere, per quod, unitati vos sanctae Ecclesiae reformantes, ad retributionem bene operantium, qui intra ejus sinum constituti sunt, debitam tenderetis. Unde sic laudabilem vestraeque in aeternum animae profuturam voluntatem vestram cum omni gaudio sumus libenter amplexi; hoc cum Domini auxilio disponentes, ut si quidem episcopus quem vobis in vestra reformari petiveratis Ecclesia, a schismaticorum lapsu se segregans, Ecclesiae voluerit unitati conjungi, fratri et coepiscopo nostro Mariniano evidenter scripsimus qualiter petitionem vestram ex nostra auctoritate debeat confirmare. Sin vero, quod optandum nobis non est, ab illorum se noluerit schismate separare, idem quomodo vestra Ecclesia proprium habere valeat sacerdotem, praedicto fratri et coepiscopo nostro scripsimus; quatenus in utroque et pia mentis vestrae devotio sortiatur effectum, et grex dominicus contra insidiantis inimici jacula sit securus. Gregorius Theodoro curatori Ravennae. Licet multa de vobis ad nos olim, referentibus responsalibus nostris, quae animos nostros laetificarent pervenerint, nunc tamen remeans filius noster Probus abbas tanta de gloriae vestrae amplius charitate retulit, quanta de bono revera et christianissimo decet filio praedicari. Et quoniam tantum sibi affectum a vobis impensum ac tale studium in ordinanda pace vos habuisse narravit, quale nec in nostris civibus qui illic ante inventi sunt exstitit, supernae protectionis misericordiam postulamus, ut hanc vobis vicem, 1002 in corpore et in anima, et hic et in futuro retribuat, qui pro multorum salute vigilanter agere quae erant utilia non cessastis. Indicamus itaque Ariulfum de servanda pace, non ut rex ipsius juravit, sed sub conditione si sibi in quoquam excessum non fuerit, aut si nullus contra Arogis exercitum ambulaverit, sacramenta praestitisse. Quod quia omnino iniquum et dolosum est, nos tanquam si non jurasset habemus, quia in aliquid parum facilem sibi excedendi occasionem inveniet, et plus nos si de eo suspecti non fuerimus decipiet. Warnilfrida vero, ad cujus non consilium idem Ariulfus cuncta agit, omnino jurare despexit. Et id contigit ut ex pace, quam multum desideravimus, nos in his partibus nullum pene remedium habere possimus, quia de eisdem hostibus de quibus suspecti nuncusque fuimus adhuc et in posterum suspecti sumus. Cognoscat praeterea gloria vestra homines regis qui huc transmissi sunt imminere ut in pacto debeamus subscribere. Sed recordantes eorum quae Agilulphus Basilio viro clarissimo convitia per nos in beati Petri dixisse fertur injuriam, quamvis hoc penitus idem Agilulphus negaverit, a subscriptione tamen abstinere praevidimus, ne nos qui inter eum et excellentissimum filium nostrum domnum exarchum petitores sumus et medii, si quid forte clam sublatum fuerit, falli in aliquo videamur, et nostra ei promissio in dubium veniat; et si qua de futuro, quod absit, necessitas fuerit, occasionem inveniat qualiter nostrae petitioni consentire non debeat. Et ideo petimus ut, sicut et a praedicto filio nostro excellentissimo poposcimus, gloria vestra ea qua nobis charitate unita est peragat, quatenus antequam homines ipsi ab Arogis revertantur, rex eis sub festinatione scripta transmittat, quae tamen ad nos deferantur, in quibus eis praecipiat ut nos subscribere non petant. Sed si tantum est, gloriosum fratrem nostrum, vel de episcopis unum, aut certe archidiaconum subscribere faciemus. De persona vero Augusti gratias agimus, atque studemus ut cum adversario suo causam suam secundum aequitatem definiat, qui ita illi ne illuc exhiberetur laborem imponi noluimus, ut tamen adversario ipsius justitiam non negemus. De aliis autem quia digne vobis gratias agere necdum occurrimus, in subsequenti responsalem dirigimus, per quem in charitate qua ad alterutrum nexi sumus amplius miserante Domino constringamur. Praeterea gloriae vestrae moeror nos vehementer afficit; sed quia vir sapiens ea quae per consolationem dicenda sunt cuncta novit, verbis vos consolari cessamus, sed oratione prosequimur, petentes ut omnipotens Deus vitam et salutem vestram vestrorumque omnium pietatis suae protectione custodiat, et cor vestrum in afflictione positum consoletur. Gregorius Occiliano tribuno Hydruntino. Cognoscentes magnitudinem vestram de Ravennatibus partibus cum ordinatione excellentissimi filii nostri domni exarchi ad Hydruntinam civitatem feliciter remeasse, grate suscepimus, et Dominum exoramus, qui actus vestros suae propitiationis opitulatione disponat. Sabinus siquidem frater et coepiscopus noster ad nos veniens graves nobis civium suorum querelas innotuit, asserens a Viatore extribuno Hydruntinae civitatis multa se hactenus illicita pertulisse. Magnitudinem ergo vestram paterno salutantes affectu, hortamur ut quidquid pridem male gestum esse cognoscitis judiciaria debeatis emendatione corrigere. Scitis etenim quod locus ipse Ecclesiae nostrae sit proprius; et ipsi pauci qui illic rustici remanserunt, si in aliquibus incompetentibus angariis vel oppressionibus affliguntur, locum ipsum deserunt, et, quod non optamus, hostibus datur illum occasio pervadendi. Praedictum ergo episcopum omnesque habitatores loci ipsius vobis peculiariter commendamus, ut non solum nullis illicitis injunctionibus onerentur, sed magis ex commendatione nostra vestra sibi in omnibus sentiant adesse solatia, ut et beatus Petrus apostolorum princeps, cujus res ipsa est, vobis retributor existat, et nos in vestris promptius utilitatibus commodemus. Gregorius Sabiniano episcopo Calliponitano. Indicatum nobis est quod homines Callipolitani castri, in quo te, propitiante Domino, esse constituimus sacerdotem, gravibus diversorum molestiis affligantur, atque in longinquis angariis multisque dispendiis conterantur. Hortamur ergo fraternitatem tuam, ut quia et locus ipse nostrae, sicut cunctis notum est, Ecclesiae esse dignoscitur, sollicitudinem tuam rectae defensionis zelo succendas, eosque non permittas illicitis praegravari, quia et exemplaria tibi privilegiorum Ecclesiae de scrinio nostro ob hoc fecimus dari; quatenus informatus ex omnibus qualiter habitatores loci illius defensare valeas non ignores. Volumus etiam ut massae ipsius Calliponitanae homines, sub sollicitudinis tuae cura, a futura tertia indictione, habere debeas, atque de eorum relevandis molestiis esse cautissimum; et adhibita sollicitudinis cura, uniuscujusque vires quid praestare de sua pensione Ecclesiae utilitatibus valeant caute cognoscere, ac secundum vires suas 1004 ad persolvendum quemque disponere. De qua ordinatione fraternitas tua, subtiliter facta notitia, quid dare ipsi homines totius Callipolitanae massae possunt indicare non differat, ut sciamus quid exinde disponere, auxiliante Domino, valeamus. Ad Sergium vero defensorem praecepta direximus, ut in hac vobis re non solum non audeat esse contrarius, sed vobis magis ubi valuerit solatia subministret. Gregorius Sergio defensori. Reverendissimus frater noster Petrus, Hydruntinae civitatis episcopus, questus est nobis per Vincentium diaconum suum, Fruniscendum Ecclesiae suae quondam filium, in multis existere debitorem; et non solum nolle satisfacere de his quibus tenetur obstrictus, sed etiam contemnere subire judicium. Unde experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut eum admonere studeat, quatenus si quid de obstrictu Ecclesiae se redhibere cognoscit, satisfacere dilatione postposita non desistat. Alioquin mora cessante ad electorum te compellente accedat judicium. Et quidquid veritate cognita mediis sacrosanctis Evangeliis fuerit statutum, ita ad effectum exsecutionis tua instantia perducatur, ut hujus rei querela ad nos denuo non redeat. Gregorius Sergio defensori. Filius noster vir magnificus Occilianus, tribunus Hydruntinae civitatis, ad nos veniens puerum unum, Petrum nomine, artis pistoriae, ex jure germani nostri ad eum noscitur perduxisse. Quem nunc fuga lapsum ad partes illas reverti cognovimus. Experientia ergo tua antequam ad Hydruntinam civitatem valeat is ipse contingere, sub qua valueris celeritate, vel ad episcopum Hydruntinae civitatis, vel ad praedictum tribunum, vel ad alium quem in loco tuo te habere cognoscis, scripta dirigas, ut uxorem vel filios praedicti mancipii sub omni habere debeant cautela, atque de ipso sollicitudinem gerere, ut perveniens valeat detineri, et mox cum rebus suis omnibus, quaeque ad eum pertinent, navi impositis per fidelem personam huc modis omnibus destinari. Experientia itaque tua cum omni hoc studeat efficacia solertiaque perficere, ne de neglectu vel mora nostros, quod non optamus, animos offendas. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Insinuavit nobis latrix praesentium Agnella abbatissa quod intra monasterium ipsus milites hospitentur. Et omnino de fraternitatis vestrae sollicitudine mirati sumus cur hoc patienter tulerit, et non illud eum omni celeritate fecerit emendari. Unde hortamur ut vel nunc studii vestri sit instanter eis quorum interest imminere quatenus sine aliqua excusatione tollantur exinde, et nullus illic ulterius hospitium et metatum accipiat, ne callidus hostis, occasionem inveniens, de deceptione religiosi habitus, quod absit, valeat exsultare. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Quorumdam in Neapolitana consistentium civitate relationem de quibusdam capitulis Stephano deferente suscepimus. De quibus Theodorus vir magnificus, major populi, ad nos veniens, ante conquestus jam fuerat a Fraternitate tua in eis fuisse praejudicia irrogata. Sed et alteram quorumdam relationem in praedicta urbe degentium, qui praedicti majoris populi partem sequuntur, accepimus. Ex quibus liquido comperimus in duas se partes populum divisisse. Et quia nobis triste, et tibi grave est inter habitatores memoratae civitatis prodisse discordiam, quorum unitati studere debueras ac concordiae ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut, cessante omni excusatione, personam huc instructam sub festinationem transmittas, quae aut in electorum aut certe in deputatorum a nobis judicio, si qua pro tuis partibus sunt agenda, adversariorum intentionibus ac objectis per omnia valeat respondere; ut, veritate cognita, salubrem hic finem causa suscipiat; quatenus, rationabiliter omnibus capitulis quae in altercationem venerant terminatis, nulla in hac contentione ingravedo vires accipiat, sed sola inter te et filios pax, sicut decet, et charitas perseveret. Quia ergo exortae contentiones nulla illic possunt ratione distingui, quippe ubi tanta in habitatoribus est nata dissensio, 1006 ut nullus sit qui possit in judicio respondere, sive detendendae alternae partis studio remanere, ita fraternitas tua agat, ut in transmittenda persona, sicut diximus, nullam tarditatem qualibet excusatione subjungat. Gregorius Sereno episcopo Massilliensi. Quod fraternitati vestrae tam sera scripta transmittimus, non hoc torpori, sed occupationi deputate. Latorem vero praesentium dilectissimum filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vobis in omnibus commendamus, ut nulla hunc in Massiliensi civitate mora detineat, sed ad fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium cum sanctitatis vestrae solatio, Deo protegente, proficiscatur. Praeterea indico dudum ad nos pervenisse quod fraternitas vestra, quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem in Ecclesiis imagines confregit atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manufactum adorari posset, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse indicamus. Idcirco enim pictura in Ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quae legere in Codicibus non valent. Tua ergo fraternitas et illas servare, et ab earum adoratu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent unde scientiam historiae colligerent, et populus in picturae adoratione minime peccaret. Gregorius Syagrio Augustodunensi, Etherio Lugdunensi, Virgilio Arelatensi, et Desiderio Viennensi episcopis Galliarum a paribus. Caput nostrum, quod Christus est, ad hoc sua esse membra nos voluit, ut per compagem charitatis et fidei, 1007 unum nos in se corpus efficeret. Cui ita corde adhaerere nos convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum possimus esse quod dicimur. Ab arce capitis nostri res nulla nos dividat, ne ab ea, si ejus esse membra refugimus, relinquamur, et velut ejecti de vite palmites arescamus. Ut ergo Redemptoris nostri esse habitaculum mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus. Ipse namque ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Sed quoniam bonorum auctori haerere aliter non valemus, nisi cupiditatem a nobis, quae omnium malorum radix est, abscindamus , per scripta praesentia, quae alterno adinvicem desideratae visitationis sermone nos sociant, fraternitatem vestram institutis apostolicis convenimus, ut, Patrum regulis et praeceptis Dominicis innitentes, de templo fidei avaritiam, quae idolorum est servitus excludamus, ut in domo Domini nil noxium, nilque sinamus adesse confusum. Nuntio siquidem apud nos olim discurrente vulgatum est quod in Galliarum partibus sacri ordines per simoniacam haeresim conferantur. Et vehementi taedio moeroris afficimur, si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia, et fit saeculare quod sacrum est. Quicunque ergo hoc pretii studet datione mercari, dum non officium, sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo maniter concupiscit . Quid scilicet? quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio, sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, aestimetur? Ex qua re si recti libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quaerit, indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quaesitus fugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius ad profunda descendat? Itaque, fratres charissimi, in Sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura praeferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse judicio. Nam quia grave omnino sit facinus Dei donum velle pretio comparare vel vendere, evangelica est testis auctoritas . Templum enim Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de mannum impositione percipere, et Sanctum Spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit, venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum utique patenter eversione signatum est. Et tamen exerit adhuc nequitiae pravitas vires suas. Nam cogit vendere quos decipit ut emerent. Et dum non attenditur quod divina voce praecipitur: Gratis accepistis, gratis date agitur ut crescat, 1008 et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc haeresim in Ecclesia ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur, cur non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Plerumque ergo adversarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt prava subripere, callide specie quasi pietatis injecta nititur supplantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera, eleemosynae celata obumbratione, transfundat. Nam nec venator feram, aut avem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet; si aut illi laqueum in aperto proponerent, aut ille hamum esca absconditum non haberet. Omnino ergo metuenda et cavenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subvertere, latente telo saevius valeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam juvatur . Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur . Unde etiam illud certum est, quia etsi monasteria aut xenodochia vel quid aliud de pecunia quae pro sacris ordinibus datur, construantur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus et emptor honoris in locum sanctum transmittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit quam ille potest aedificare qui ab eo pecuniam ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte Scripturae sacrae ordo nos prohibet, dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere . Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus . Qui ergo male tollit ut quasi bene praebeat, constat sine dubio quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris . Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur. Et hinc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynae, peccata simoniacae haereseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere. Hoc quoque ad nos pervenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam, desiderio honoris inflati, defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. 1009 Quid putamus quod isti subjectis praestituri sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse est ut si et quamvis inculpati quisquam sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis. Videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur quod teneat; ut postea non debeat errare, qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur ut placeat, et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat. Nam cum scriptum sit: Ut prius quis probetur, et sic ministret , multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali. Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido notum est quae sit in hujus rei diligentia sancti et egregii sollicitudo doctoris, qui neophytum ad ordines vetat sacros accedere . Sicut autem tunc neophytus dicebatur qui in initio in sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordinate ergo ad ordines ascendendum est; nam casum appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum. Et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manum non esse cuiquam citius imponendam , quid hoc celerius, quidve praecipitantius quam ut exordiatur a summitate principium, et ante incipiat esse episcopus quam minister? Quisquis ergo sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius vires suas cum hoc quod est subiturus onere metiatur, ut et impar abstineat, et ad id cum metu, etiam qui se sufficere existimat, accedat. Ab re autem non facimus si ad argumentum rationabilium usum rerum irrationabilium colligamus. Apta namque aedificationibus de silvis ligna succiduntur, nec tamen adhuc viridibus aedificii pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum dierum mora siccaverit, et apta ad necessarium usum effecerit. Quae observantia si forte negligitur, citius superimposita mole franguntur, et gignit ruinam ad auxilium res provisa. Hinc etenim et medici, qui curam gerunt de corpore, quaedam adjutoria recenti adhuc confectione formata indigenti non offerunt, sed maceranda temporibus derelinquunt. Nam si immature quis dederit, dubium non est quia fit causa periculi, res salutis. Discant itaque, discant in officio suo sacerdotes, quibus animarum credita est cura, servare quod diversarum artium homines docente ratione custodiunt, et a praecipiti se ambitione, etsi non metu, saltem pudore contineant. Sed ne forsan adhuc se pravae consuetudinis quisquam velit objectu defendere, fraternitatis vestrae discretio 1010 rationis eos freno coerceat, et labi in illicitis non permittat, quia quidquid ultione dignum est, non ad imitationis, sed ad exemplum potius debet correptionis adduci. Neque autem hoc quod similiter corrigendum est patimur negligenter omittere. Nam quid prodest cuncta muniisse, si per unum locum perniciosus hosti praebeatur accessus? Cum his itaque qui in sacro sunt ordine constituti habitare mulieres prohibeantur. De quibus, ne antiquus humani generis inimicus exsultet, omnium definiendum consensu est ut praeter eas quas sacri canones complectuntur, alias secum mulieres habere non debeant. Quae interdictio etsi forte aliquibus ad tempus amara est, certum est quia postmodum ex ipsa animae utilitate dulcescit, si unde inimicus superare potuit, superetur. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis, Patrum providentia, utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter praepositos et subjectos sint fomenta discordiae, in unum convenire sacerdotes necesse est, ut et de ingruentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur. Cujus vobis adesse praesentiam, si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum . Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem quia de habendo bis in anno concilio Patrum sit regulis statutum, non latet. Sed ne forte aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque etsi non amore justitiae, metu tamen examinis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. Hanc, fratres charissimi, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt meditemur, atque ad ea quoscunque possumus incitemus. Certum quippe est quia si toto corde praeceptis nos salutaribus occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum in his quibus aedificamur innitimur, locum sine dubio deceptionis excludimus. De his itaque quae superius dicta sunt, fraternitatem vestram, auctore Deo, volumus synodum congregare, atque in ea reverendissimo fratre nostro Aregio coepiscopo, et dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate mediantibus, omnia quae sanctis canonibus, sicut praediximus, sunt adversa, districte sub anathematis interpositione damnentur, id est, ut nullus pro adipiscendis ecclesiasticis ordinibus dare aliquod commodum praesumat, vel pro datis accipere, nec ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis 1011 pervenire. Neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi hae quae sacris, ut praedictum est, canonibus sunt permissae. De quibus cunctis reverendissimus frater noster Syagrius episcopus cum omni synodo, dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate remeante, nobis quae acta sunt, studeat renuntiare; ut subtiliter agnoscentes quid, et cum qua cautela, vel qualiter sit decretum, omnipotenti Deo de vita vestra ac moribus gratias incessabiliter persolvamus. Gregorius Aregio episcopo de Galliis. Fraternitatis vestrae afflictio, quam de amissionis vestrorum vos hominum habuisse cognovimus, tantam nobis causam moeroris injecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter tribulationibus sentiremus. Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis vestrae ad animum reducta discretio, quam et patienter ferre tristitiam, et decet de morte, spe vitae alterius, longam non habere moestitiam. Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente se teneat hortor, quiesce dolere, desine tristis esse. Nam indecens est de illis taedio afflictionis addici, quos credendum est ad veram vitam moriendo pervenisse. Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem, qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt. Nos autem qui novimus, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo genus est, contra hoc quod quisque praedicat torqueri moestitia, dicente Apostolo: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent . Hac itaque, frater charissime, ratione prospecta, studendum nobis est ut, sicut diximus, de mortuis non affligamur, sed affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem et sit ad fructum dilectio. Proinde objurgando, hortando, 1012 suadendo, blandiendo, consolando prodesse quibus possumus festinemus. Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus; tumidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuat, desides hortatu succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consoletur: ut quia ductores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus. Simus in custodia vigilantes, aditus contra hostis insidias solliciti muniamus. Et si quando per devia ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam adnisu ad caulas revocare dominicas contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur. Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis, quam se Pastor pastorum esse testatus est, dirigat; ut sine quo facere nihil assurgimus, per ipsum implere omnia valeamus. Praeterea communis filius Petrus diaconus nobis innotuit quod fraternitas vestra tempore quo hic fuit, poposcerit ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam praeberemus. Sed quia ita hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscessit, ut nec ipse moeror incumbens diutius, ut dignum erat et res desiderata poscebat, sineret imminere; et nos in multis implicitos, ecclesiasticae rationis consideratio novum hoc inconsulte et subito non permitteret indulgere; idcirco postulatae rei prolongatus effectus est. Nunc vero charitatis tuae bona revocantes ad animum, hujus auctoritatis nostrae serie petita concedimus, atque te vel archidiaconum tuum dalmaticarum usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate deferente transmisimus. Praeterea in ea synodo quam contra simoniacam haeresim per fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium decrevimus congregari, sanctitatem vestram volumus interesse, atque eidem fratri ita pallium quod transmisimus tribui, si prius se promiserit illicita quae prohibuimus per definitionem synodi a sancta Ecclesia removere. De qua synodo omnem nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem volumus scriptis discurrentibus nuntiare, ut ipse, cujus nobis sanctitas valde experta est, nos reddas de omnibus certiores. Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi. Magistra bonorum omnium charitas, quae nil sapit extraneum, nil asperum, nil confusum, ita exercet corda et corroborat, ut nihil grave, nil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur. Hujus igitur cum sit proprium nutrire concordia, servare composita, dissociata conjungere, prava dirigere, et virtutes caeteras perfectionis suae munimine solidare, quisquis in ejus radices se inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, quia humorem fecunditatis opus efficax non amittit. Atque ideo multum tibi, dilectissime frater, in Domino condelector atque congaudeo, quod sic eadem charitate te praeditum multorum testificatione comperio, ut et ipse quae sacerdotis sunt decenter exhibeas, et aliis te laudabiliter imitandum ostendas. Quia igitur in praedicationis opere, quam diu cogitans Anglorum genti per Augustinum tunc monasterii mei praepositum, nunc fratrem et coepiscopum nostrum, impendere studui, ita sollicitum atque devotum adjutoremque in omnibus te, ut oportuit, fuisse cognovimus, ut magnum me sibi fraternitas tua hac de re faceret debitorem, tantae rei consideratione commonitus, ne infructuosus erga te viderer existere, fraternitatis tuae petitionem nulla pertuli ratione postponere. Proinde secundum postulationis tuae desiderium pallii te usu, quod intra ecclesiam tuam habere debeas, ad sacra tantum missarum solemnia celebranda, Deo auctore, praevidimus honorandum. Quod tamen ita tibi dandum esse decrevimus, si prius per synodi definitionem emendare promiseris quae corrigenda mandavimus, quia dignum profecto esse credidimus, ut cum mentis gravitate qua Deo te propitio pollere didicimus, habitus quoque exterioris clarior in te cultus accresceret, praesertim cum id te non ad superfluae elationis pompam, sed pro genio et honore tuae arbitremur Ecclesiae petivisse. Cujus ne indumenti munificentiam nudam videamur quodammodo contulisse, hoc etiam pariter prospeximus concedendum, ut metropolitae suo per omnia loco et honore servato, Ecclesia civitatis Augustodunae, cui omnipotens Deus praeesse te voluit, post Lugdunensem Ecclesiam esse debeat, et hunc sibi locum et ordinem ex nostrae auctoritatis indulgentia vendicare. Caeteros vero episcopos secundum ordinationis suae tempus, sive ad consedendum in concilio, sive ad subscribendum, vel in qualibet alia re sua attendere loca 1014 decernimus, et suorum sibi praerogativam ordinum vendicare, quia omnino rationis ordo nos admonet ut cum usu Pallii aliqua simul sicut diximus, largiri privilegia debeamus. Sed quoniam cum honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, ut cultui vestium actionis quoque ornamenta conveniant, oportet ut enixius in cunctis se studiis vestra fraternitas exerceat. Circa subjectorum actus sit vigilans, vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit. Linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita lucro multiplicato reddideris, in die retributionis audire sis meritus: Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui . Curam praeterea congregandae synodi, quam vobis atque aliis fratribus nostris pro illicitarum rerum prohibitione fiendam scripsimus, vestrae specialiter sollicitudini noveritis incumbere. Unde quia praecellentissimos filios nostros Francorum reges magnam vobis novimus dilectionem impendere, omni vos studio omnique agere annisu necesse est ut quod de synodo congreganda mandavimus fraternitatis vestrae vigilantia compleatur, atque omnia illic quae pro animarum salute scripsimus censeantur; quatenus per hoc, et vos zelum vestrum et qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Postquam excellentiae vestrae sollicitudo regia est ubique gubernatione laudabilis, ad augmentum gloriae suae vigilantiorem se debet et providam exhibere, ut quos consilio regit exterius, perire interius non permittat; quatenus per fructum piae sollicitudinis, post hujus, quod geritis, temporalis regni fastigium, ad aeterna, Deo auctore, gaudia possitis et regna pertingere. Quod quidem hac vobis confidimus posse ratione contingere, si inter alia bona de ordinandis curam sacerdotibus gesseritis. Quorum officium in tantam illic, sicut didicimus, ambitionem perductum est, ut sacerdotes subito, quod grave nimis est, ex laicis ordinentur . Sed quid isti acturi, quid populo praestituri sunt, qui non ad utilitatem, sed fieri ad honorem episcopi concupiscunt? Hi ergo qui necdum quod docere debeant didicerunt, quid aliud agunt, nisi ut paucorum provectus illicitus fiat multis interitus, et 1015 in confusionem ecclesiasticae moderationis observantia deducatur, quippe ubi nullus regularis ordo servatur? Nam qui ad ejus regimen improvidus et praecipitatus accedit, qua admonitione subjectos aedificet, cujus exemplum non rationem docuit, sed errorem? Pudet profecto, pudet aliis imperare quod ipse nescit custodire. Nec illud quidem quod similiter emendationi tradendum est praeterimus, sed omnino execrabile, et esse gravissimum detestamur, quod sacri illic ordines per simoniacam haeresim, quae prima contra Ecclesiam orta et districta maledictione damnata est, conferantur. Hinc ergo agitur ut sacerdotii dignitas in despectu et sanctus sit honor in crimine. Perit itaque reverentia, adimitur disciplina, quia qui culpas debuit emendare committit, et nefaria ambitione honorabilis sacerdotii ducitur in depravatione censura. Nam quis denuo veneretur quod venditur, aut non vile putet esse quod emitur? Unde valde contristor, et terrae illi condoleo, quia dum sanctum Spiritum, quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, divino munere habere despiciunt, sed praemiis assequuntur, sacerdotium illic subsistere diu non arbitror. Nam ubi dona supernae gratiae venundantur, ad Dei servitium non vita quaeritur, sed magis contra Deum pecuniae venerantur. Quia igitur tantum facinus non solum illis periculum, verum etiam vestro regno satis est noxium, salutantes excellentiam vestram paterno affectu, petimus ut de hujus pravitatis emendatione Deum vobis placabilem faciatis. Et ut nulla deinceps valeat occasione committi, synodum fieri jussio vestra constituat, ubi, praesente dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate, sub districta anathematis interpositione debeat interdici, ne ullus ex laico habitu subito ad episcopatus audeat gradum accedere, neque pro ecclesiasticis ordinibus quilibet quidquam dare vel ausus sit accipere, ut Dominus et Redemptor noster sic quae vestra sunt faciat, sicut excellentiam vestram in iis quae sua sunt pia esse viderit devotione sollicitam. Curam vero et sollicitudinem ejusdem synodi, quam fiendam decrevimus, fratri coepiscopoque nostro Syagrio, quem vestrum proprium novimus specialiter delegare curavimus; quem petimus ut et supplicantem libenter audire et ope juvare dignemini, quatenus quod ad mercedem vestram respiciat, remoto hujus mali contagio, in cunctis finibus juri vestro subjectis pia et Deo placita procedat ordinatio sacerdotum. Cui fratri nostro pro eo quod se in ea praedicatione quae Anglorum genti, auctore Domino, facta est devotum vehementer exhibuit, pallium ad missarum solemnia utendum transmisimus, ut quia adjuvare spiritalia studuit, apostolorum principis 1016 solatio in ipso quoque inveniatur spiritali ordine profecisse. Omnino praeterea admirati sumus cur et in regno vestro Judaeos Christiana mancipia possidere permittitis. Quid enim sunt Christiani omnes nisi membra Christi? Quorum videlicet membrorum caput cuncti novimus quia fideliter honoratis. Sed quam diversum sit excellentia vestra perpendat caput honorare, et membra ipsius hostibus calcanda permittere. Atque ideo petimus ut excellentiae vestrae constitutio, de regno suo hujus pravitatis mala removeat; ut in hoc vos amplius dignam cultricem omnipotentis Domini demonstretis, quod fideles illius ab inimicis ejus absolvitis. Gregorius Theoderico et Theodeberto regibus Francorum. Cum regni vestri nomen inter caetera gratia olim Christianae religionis effulserit, valde studendum est ut unde gloriosiores caeteris gentibus eminetis, inde omnipotenti Domino qui dat salutem regibus perfectius placeatis et fidem quam colitis adjutricem in omnibus habeatis. Optaveramus quidem, praecellentissimi filii, nostrum ad vos sola dirigere visitatione sermonem, ut charitatis officiis paternum monstraremus affectum. Sed quia nimium nos res constristat illicita, sic unum convenit exhibere, ut aliud sub silentio, quod emendatione indiget, minime relinquamus. Quod si diligenter attenditis, pro salutis vestrae nos loqui prorsus incolumitate cognoscetis. Fertur autem simoniacam haeresim, quae prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari, cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita. Si vita deest, fides meritum non habet, beato Jacobo attestante, qui ait: Fides sine operibus mortua est . Quae enim opera esse valeant sacerdotis, qui honorem tanti sacramenti convincitur obtinere per praemium? Ex qua re agitur, ut ipsi quoque qui sacros ordines appetunt non vitam corrigere, non mores componere studeant, sed divitias quibus honor sacer emitur satagant congregare. Hinc fit etiam ut insontes 1017 et pauperes a sacris ordinibus prohibiti despectique resiliant. Et dum innocentia pauperis displicet, dubium non est quod praemium illic delicta commendet, quia ubi aurum placet, et vitium. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infigitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum, vestrorum episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus juvari debuerat, praegravatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed praemiorum copia suffragatur, restat ut nihil sibi in honores ecclesiasticos gravitas, nil defendat industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et dum vitia munerantur honore, in locum ultoris is qui fortasse fuerat ulciscendus adducitur; atque hinc sacerdotes non proficere, sed perire potius indicantur. Vulnerato namque pastore, quis curandis ovibus adhibeat medicinam? Aut quando populum orationis clypeo tueatur, qui jaculis se hostilibus feriendum exponit? Aut qualem de se fructum producturus est, cujus gravi peste radix infecta est? Major ergo metuenda est locis illis fore calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam provocent, quam per semetipsos populis placare debuerant. Audivimus autem quia Ecclesiarum praedia tributa nunc praebeant, et magna super hoc admiratione suspendimur, si ab eis illicita quaerantur accipi, quibus etiam licita relaxantur. Nec hoc quoque malum sollicitudo nostra patitur negligenter omittere, quod quidam, instinctu gloriae inanis illecti, ex laico repente habitu, sacerdotii honorem arripiunt, et, quod dicere pudet et grave tacere est, regendi rectores, et qui docendi sunt doctores, nec erubescunt videri, nec metuunt. Ducatum animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota ductoris est, et quo vel ipsi gradiantur ignari sunt. Quod quam pravum quamve sit temerarium saeculari etiam ordine et disciplina monstratur. Nam dum dux exercitus nonnisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse debeant, qui episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere, hujus saltem rei comparatione considerent, et aggredi repente inexpertos labores abstineant, ne caeca honoris ambitio et ipsis in poenam sit, et aliis pestifera erroris semina jaciat, quippe qui non didicerunt quod ipsi doceant. Proinde paterno salutantes affectu 1018 petimus, excellentissimi filii, ut hoc tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere, et nulla apud vos excusatio, nulla contra animam vestram suggestio locum inveniat, quia facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare. Qua de re, ut magnum omnipotenti Domino munus valeatis offerre, synodum congregari praecipite, in qua, sicut fratribus coepiscopisque nostris mandavimus, praesente dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate, sub anathematis debeat obligatione constitui, nullum pro ecclesiastico ordine aliquid unquam dare, nullum accipere, nec quemquam ex laicis ad sacerdotium repente transire, quatenus hanc vobis mercedem et hic et in futura vita Redemptor noster, cujus sacerdotes interius ab hoste perire non sinitis, recompenset. Omnino praeterea admirati sumus quod in regno vestro Judaeos Christiana mancipia possidere permittitis. Quid enim sunt Christiani omnes, nisi membra Christi? Quorum videlicet membrorum caput cuncti novimus quia fideliter honoratis; sed quam diversum sit excellentia vestra perpendat caput honorare, et membra ipsius hostibus calcanda permittere. Atque ideo petimus ut excellentiae vestrae constitutio de regno suo hujus pravitatis mala removeat, ut in hoc vos amplius dignos cultores omnipotentis Domini demonstretis, quod fideles illius ab inimicis ejus absolvitis: Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi. Cum piae desiderium voluntatis , et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete monachorum religiosaeque conversationis fuerint ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quaedam valeat praesumptio perturbare. Sed sicut hoc quod ratio exigebat utiliter oportuit definiri, ita quod definitum est non debet violari. Igitur gloriosae memoriae Childebertus, Francorum rex, catholicae religionis amore succensus, 1019 intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede constituens, quaedam ibidem pro habitantium sustentatione concessit. Cujus ne voluntas unquam duceretur in irritum, et ea quae pro quiete monachorum disposita fuerant turbarentur, quaeque contulit in jura ejusdem monasterii, epistolis suis apostolica petiit auctoritate firmari: hoc quoque suae petitioni subjungens, ut eidem monasterio tam in dispositione rerum quam in ordinatione abbatis quaedam pariter privilegia largirentur. Sciens quippe eam apostolicae sedi reverentiam a fidelibus exhiberi, ut quae ejus fuissent decreto disposita nullius deinceps illicitae usurpationis molestia quaterentur. Unde quia effectum et regia voluntas et res valde desiderata poscebat, a praedecessore nostro Vigilio, Romanae sedis antistite, ad praedecessorem vestrum Aurelium scripta transmissa sunt, ubi omnia quae amplectendae voluntatis studium deposcebat apostolicae auctoritatis libenter annisu firmata sunt, quia difficultatem pati non potuit hujusmodi res petita. Sed ut fraternitas vestra quae fuerint tempore illo decreta cognoscat, antedicti praedecessoris nostri scripta his praevidimus scriptis adjungi. Quibus lectione percursis, hortamur ut omnia sacerdotali, sicut decet, studio inviolata conserves, nihilque illic de indebitis, nihil permittas de illicitis irrogari, nec ea quadam patiaris usurpatione convelli. Nam licet ea quae semel apostolicae sedis auctoritate sancita sunt nil egeant firmitatis, ex abundantia tamen cuncta quae pro hujus rei quiete a praedecessore nostro statuta sunt nostra iterum auctoritate in omnibus roboramus. Fraternitas ergo vestra ita se in custodiendis eis exhibeat, quatenus et omnem occasionem inquietudinis excludat, et aliis haec operari suadeat, dum se in custodienda defuncti piissima voluntate, sollicitam, ut decet, exhibuerit et devotam. Gregorius Desiderio episcopo Galliarum. Fraternitatis vestrae desiderium Joannis regionarii relatione cognovimus: quod quidem libenter parati sumus implere, si diligenter fuerimus de his quae retulit informati. Inquit autem a vestra sibi relatum dilectione quod Ecclesiae vestrae quaedam olim privilegia ab apostolica sede concessa sint, atque usum pallii ejus sacerdotes 1020 antiquitus habuisse. Quod quia vobis magnopere poscitis reformari, in Ecclesiae nostrae scrinio requiri fecimus, et inveniri nil potuit. Sed quoniam quanto studiosius ista cupitis adipisci, tanto vos arbitramur esse sollicitos, in requirendis chartis Ecclesiae vestrae vigilantius curam impendite; et si qua exinde scripta inveniri potuerint, quae nos valeant informare, huc curae vestrae sit transmittere. Nam qui nova concedimus, vetera libentissime reparamus. Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi. Cum sacerdotalis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo suo nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subjectorum. Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis addicit. Itaque Menatem quemdam episcopum, qui illuc de dioecesi Romanae Ecclesiae nostra ordinatione profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo major sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit in honore, sed onere. Quod quia pudoris nobis est de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat, ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut, sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere gravitatem. Nam satis noxium atque perniciosum est ut imitatione ipsius qui aedificari debuerant destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur; nam consentire videtur erranti, qui corrigenda ut resecari debeant, non concurrit . Quia vero Theodorus quidam episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi disciplinam, ut dicitur, evitans, illud venisse firmatur, hortamur ut et istum diligentius requisitum ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia sicut legitur: Qui abjicit disciplinam, infelix est , nulla eum illic se excusatione patiamini retinere; quatenus ipsi qui levitatis eorum vitio possunt decipi liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valeatis. Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi et Syagrio episcopo Augustodunensi. Commissi officii qualitas me, fratres charissimi, in vocem cogit doloris erumpere, et dilectionem vestram anxietate charitatis exasperare, quod illic vos nimium negligentes et remissos dicitur exstitisse, ubi studium vestrum acriter justitiae rectitudo et zelus debuit castitatis accendere. Pervenit autem ad nos Syagriam quamdam vitam religiosam mutatis etiam vestibus assecutam, posteaque marito violenter esse, quod dici iniquum est, sociatam, et nullo vos in ejus defensione dolore permotos. Quod si est, vehementius ingemisco, ne apud omnipotentem Dominum, quod absit, mercenarii officium, et non pastoris meritum habeatis, quippe qui in ore lupi ovem laniandam sine certamine reliquistis. Quid enim dicturi, quamve rationem futuro estis judici reddituri, quos stupri solutio non commovit, quos ad defendendum favor nequaquam religiosi habitus excitavit, quos ad tutandam pudicitiae integritatem sacerdotalis consideratio non erexit. Vel nunc ergo neglectus ad memoriam redeat, hujus recordatio culpae sollicite et officii vestri consideratio ad praedictae mulieris vos adhortationem impellat. Et ne forte per tempus transisset in voluntatem necessitas, lingua illi vestra medela sit, atque, admonentibus vobis, orationibus operam det, de memoria lamenta poenitentiae non recedant, Redemptori nostro cor poenitens exhibeat, et castitatis damna quam ei corpore servare non licuit, fletu resarciat. Quia ergo praedicta mulier res suas, etiam nunc piis, ut fertur, desiderat causis impendere, hortamur ut fraternitatis vestrae hac in re favorem inveniat, solatiis potiatur, et, servata competenti filiis portione, fas illi sit de substantia sua 1022 judicare quod velit. Vestrum enim sine dubio bonum facitis, si bona volentibus opem fertis. Haec igitur, dilectissimi fratres, quae loquimur ex quanto procedant amore pensate, et omnia cum ea qua dicuntur charitate suscipite. Nam dum unum in Redemptoris nostri corpore corpus sumus, in his quae vobis nocere sentio simul uror. Qua autem intentione, quove affectu hanc vobis epistolam miserim, cordi vestro veritatis auctor aperiat. Et ideo haec fraterna vos admonitio non contristet, quia et asperum poculum libenter accipitur, quod intentione salutis offertur. Quod superest, charissimi fratres, junctis Dei nostri misericordiam precibus exoremus, ut vitam nostram in suo propitius timore disponat; quatenus et hic illi sacerdotaliter deservire, et in conspectu ipsius in futuro securi assistere et sine metu valeamus. Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi. Si in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur. Perlatum siquidem ad nos est dilectissimum fratrem nostrum Ursicinum, Taurinae civitatis episcopum, post captivitatem et depraedationem quam pertulit grave in parochiis suis, quae in Francorum sitae terminis perhibentur, praejudicium pertulisse; denique ut alter illic contra ecclesiastica statuta, nullo ejus crimine deposcente, constitueretur antistes. Et ne leve forsitan videretur hujus rei praejudiciale commissum, etiam aliquid doloris est additum, ut res ei Ecclesiae suae quas habere potuit tollerentur. Quod si haec veritate subsistunt, 1023 quia crudele nimis est et aperte sacris canonibus inimicum ut ab altari proprio insontem ambitio removeat sacerdotem, qui non meretur ex crimine successorem, suam in hujus praejudicio cuncti causam attendant, et quod nolunt perpeti, ne aliis imponatur studeant. Nam si pravae rei aditus, antequam diu patescat, non clauditur, usu fit latior; et erit consuetudine licitum, quod ratione constat esse prohibitum. Sed prae caeteris fraternitatis vestrae sollicitudo, pro nostra commendatione ac divinae considerationis intuitu, in ejus se enixius defensione impendat, et a suis illum amplius contra rationem remotum esse parochiis non permittat. Sed tam per se quam supplicando praecellentissimis regibus, quos vos in nullo credimus contristare, id peragat, ut et hoc quod male factum est corrigatur, et quae violenter ablata sunt veritate patrocinante reddantur; quia dum scriptum sit: Frater fratrem adjuvans exaltabitur , tanto se ab omnipotente Deo charitas vestra noverit recepturam, quanto praecepta ipsius in adjuvando fratrem libenter atque constanter fuerit exsecuta. Gregorius Theoderico et Theodeberto regibus Francorum. Summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua cuique jura servare et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri. Quod quia vos et diligere et omnino confidimus studere, excellentiae vestrae indicare ea quae emendationem expetunt invitamur, ut per hoc et oppressis succurrere, et vobis mercedem acquirere nostris epistolis valeamus. Fratrem itaque et coepiscopum nostrum Ursicinum, Taurinae civitatis antistitem, in parochiis suis quae intra regni vestri sunt terminum constitutae, grave omnino dicunt praejudicium sustinere, adeo ut contra ecclesiasticam observantiam, contra sacerdotalem gravitatem, et contra sacrorum canonum definita, nullo ejus exigente crimine, alter illic non metuerit episcopus ordinari. Et quia parum visum est si illicitis non jungerentur illicita, etiam res Ecclesiae suae, ut fertur, ablatae sunt. Quod si ita se veritas habet, quoniam intolerabile nimis est ut vi opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae et aequitatis contemplatione sponte potest impendere nostra studeat benignius intercessione concedere, et justitiam illi, sicut de aequitatis ejus bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque 1024 patefacta veritate, et quod illicite actum est corrigi, et res ei violenter ablatas aequitate jubeat favente restitui. Nec quod ad tempus ab hostibus ejus Ecclesia detinetur, debet illi aliquid officere; sed hoc ad subveniendum Christianitatis vestrae magis magisque debet animos permovere, ut largitatis vestrae munere consolatus, captivitatis quam pertulit non possit damna sentire. Pro utilitate ergo animae vestrae haec nostra apud vos exhortatio locum inveniat, ut ad mercedem vestram dejectionem ipsius porrecta manu justitiae relevetis, quatenus per hoc quod aequitatem sacerdotibus custoditis, eorum precibus ante Dei semper oculos floreatis. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Cum in regni regimine virtus justitia et potestas egeat aequitate, nec ad hoc alterum sine altero possit sufficere, quanto in vobis amore horum cura praefulgeat, ex hoc utique patenter ostenditur, dum turbas gentium laudabiliter gubernatis. Quis ergo haec considerans de excellentiae vestrae bonitate diffidat, aut de impetratione sit dubius, quando illa a vobis quae subjectis vos libenter posse novit impendere duxerit postulanda? Lator itaque praesentium Hilarius, excellentiae vestrae famulus, nostra se interventione apud potestatem vestram aestimans adjuvari, commendationis nostrae sibi poposcit epistolas suffragari: certum tenens uberius, sicut caeteris conceditis, promereri, si nostra pro eo intercessio loqueretur. Proinde paternae charitatis affectu salutationis persolventes alloquia, petimus ut quia quorumdam se perhibet nequitia adversitatibus laborare, excellentiae vestrae eum tuitio muniat; et ne contra rationem valeat praegravari, sua illum jussione tutum esse praecipiat; quatenus dum vobis jubentibus atque propitiis nullius adversitas injuste et pro sola tantummodo voluntate locum habuerit, et nos de impetratis quae pro vestra magis mercede poscimus gratias referamus, et excellentiae vestrae beatus Petrus apostolorum princeps, quem in nobis, concedendo quae petimus, Christiana devotione veneramini, recompenset. Gregorius Vantilono et Arigio. Ad magnam gloriae vestrae laudem accedit, quod Hilarius, praesentium lator, valido se fidit praesidio relevari, si assequi favorem tuitionis vestrae meruerit. Quod adeo, sicut est, magnum existimat, 1025 ut ad hoc obtinendum etiam nostram sui commendationem adhibere studuerit adjutricem. Hunc igitur quoniam ad vestrum videmus patrocinium desideranter velle confugere, scribere pro eo non judicavimus differendum: confidentes tanto vos defensionem petentibus libenter impertiri, quanto et eam in tristitia et in stricto positos cognoscitis suppliciter exspectare. Ea de re gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, petimus ut quia praedictus portitor aliquorum inimicitiis se contra rationem asserit subjacere, patrocinium vestrum, quod magnopere cupit, inveniat, et nullam illum contra aequitatem molestiam, nullam vexationem patiamini sustinere; sed ab omni eum afflictione, quam non ratio, sed adversantium voluntas ingesserit, patrocinii vestri gratia tueatur; ut et hic optatum se in vobis, ut sperat, laetetur invenisse refugium, et aliquid vobis ad mercedem proficiat, ac vestrum quidem in nobis alii similiter quaerere discant in tribulatione solatium. Gregorius Asclepiadoto patricio in Galliis. Qui terrenis regibus adhaerent, quantum eis praestandi locus conceditur, tanto debent in causis mercedis proniores existere, ut fructu boni operis et hic eorum quibus serviunt gratia perfruantur, et coelestis regni aulam introire postea mereantur. Unde licet hoc diligere, et in hoc vos esse confidamus intentos; verumtamen quia paternum alloquium aliquid bonis mentibus semper addit, hortamur ut quoties congruum juvandi tempus astiterit, nequaquam quod operandum vobis est differatis. Nam qui fratrem luctu relevat, oppressum erigit, moerentem consolatur, ab illo sibi retribui, cui totum impendit, non dubitet, qui ait: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis . Quia igitur Hilarius praesentium portitor, pro eo quod frustra contra se quorumdam perhibet inimicitias exarsisse, vestrae se tuitioni nostra petiit epistola commendari, certus quod, patrocinantibus vobis, cujusquam contra rationem adversitas ei nocere non valeat, idcirco paterno gloriam vestram salutantes affectu, petimus ut favoris vestri gratia muniatur; et quod caeteris justa petentibus indulgetis huic quoque pro nostra intercessione largius impendatis, atque eum contra aequitatem opprimi non sinatis, sed manum illi auxilii, ubi rationis ordo vocaverit, porrigatis; quatenus ad mercedem gloriae vestrae, et ipse in vobis quod omnino ardue quaesivit inveniat, et vos afflicto et humiliter supplicanti videamini, quod valde gloriosum est, subvenisse. Gregorius Claudio in Hispaniis. Quia unguenti more bonorum fragrat opinio, vestrae gloriae de Occidentalibus partibus hucusque odor tetendit. Cujus profecto aurae suavitate respersus, multum, fateor, quem nesciebam dilexi, atque intra sinum cordis amoris manu te rapui; nec jam eum nesciens diligebam, cujus bona cognoveram. Qui enim mihi magna intentione notus, sed corporis visione manet incognitus, de eo procul dubio veraciter dicere possum, quia personam illius scio, sed domum nescio. Magna autem vestrae laudis datur assertio, quod excellenti Gothorum regi vestra gloria sedulo adhaerere perhibetur, quia dum malis boni semper displiceant, bonos vos esse certum est, qui bono placuistis. Propterea debitum salutationis alloquium solvens, opto vos in his quae coepistis exerceri, ut in vobis compleatur veridica Salomonis illa sententia, quae ait: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem . Nunc enim cum lux nobis veritatis infulget, cum sese regni coelestis suavitas mentibus aperit, jam quidem dies est, sed adhuc perfectus non est. Tunc autem dies perfectus erit, quando jam quidquam de nocte peccati in mente nostra non erit. Vos autem usque ad perfectum diem crescite, ut quousque patria aeterna videatur, bonorum hic operum augmenta dilatentur; quatenus tanto post in retributione major sit fructus muneris, quanto nunc studium creverit laboris. Propterea dilectissimum Filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vestrae gloriae commendamus, ut, peractis quae ei injuncta sunt, nulla illum remeandi mora praepediat. Omnipotens Deus coelestis vos brachii protectione tueatur, et nunc gloriosos inter homines, et post longa annorum curricula inter angelos esse concedat. Gregorius Leandro episcopo Hispaniae. Sanctitatis tuae suscepi epistolam, solius charitatis calamo scriptam. Ex corde enim lingua tinxerat 1027 quod in chartae pagina refundebat. Boni autem sapientesque viri, cum legeretur adfuerunt, quorum statim viscera in compunctionem commota sunt. Coepit quisque amoris manu in suo corde te rapere, quia in illa epistola tuae mentis dulcedinem non erat audire, sed cernere. Accendebantur et mirabantur singuli, atque ipse ignis audientium demonstrabat qui fuerat ardor dicentis. Nisi enim prius in se faces ardeant, alium non succendunt. Ibi ergo vidimus quanta charitate tua mens arserit, quae sic et alios accendit. Vitam vero vestram, cujus ego semper cum magna veneratione reminiscor, minime noverant, sed eis altitudo vestri cordis patuit ex humilitate sermonis. Vitam autem meam cunctis esse imitabilem illa vestra epistola loquitur: sed quod non est ita ut dicitur, sit ita quia dicitur, ne qui non solet mentiatur. Ad haec autem breviter cujusdam bonae mulieris verba loquor: Nolite me vocare Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, quia amaritudine plena sum . Neque enim, bone vir, hodie ego sum ille quem nosti. Multum fateor exterius proficiendo, interius cecidi, meque de eorum numero esse pertimesco, de quibus scriptum est: Dejecisti eos dum allevarentur . Cum allevatur enim dejicitur, qui honoribus proficit, et moribus cadit. Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram opprobrium hominum, et abjectio plebis, atque in ejus sorte currere de quo rursus per Psalmistam dicitur: Ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum ; ut videlicet tanto verius intus ascenderem, quanto per convallem lacrymarum foris humilius jacerem. At me multum nunc deprimit honor onerosus, curae innumerae perstrepunt, et cum sese ad Deum animus colligit, hunc suis impulsibus quasi quibusdam gladiis scindunt. Nulla cordis quies est. Prostratum in infimis jacet, suae cogitationis pondere depressum. Aut rara valde aut nulla hoc in sublimia penna contemplationis levat. Torpet ignava mens, et circumlatrantibus curis temporalibus, jam pene ad stuporem deducta, cogitur modo terrena agere, modo etiam quae sunt carnalia dispensare. Aliquando vero fastidio exigente compellitur quaedam etiam cum culpa disponere. Quid multa loquar? Victa suo pondere, sanguinem sudat. Nisi enim sanguinis nomine culpa censeretur, Psalmista non diceret: Libera me de sanguinibus . Cum vero culpas culpis jungimus, hoc quoque quod per alium prophetam dictum est implemus: Sanguis sanguinem tetigit . Sanguis enim sanguinem tangere dicitur cum culpa culpae adjungitur, ut iniquitatis cumulus multiplicetur. Sed inter haec per omnipotentem Deum deprecor ut in perturbationis fluctibus lapsum tuae orationis manu me teneas. Quasi enim prospero flatu navigabam, cum tranquillam vitam in monasterio ducerem; sed procellosis subito motibus tempestas exorta 1028 in sua perturbatione me rapuit, et prosperitatem itineris amisi, quia quiete perdita mentis naufragium pertuli. Ecce nunc in undis versor, et tuae intercessionis tabulam quaero, ut qui navi integra dives pervenire non merui, saltem post damna ad littus per tabulam reducar. De podagrae vero molestia sanctitas vestra, ut scribit, affligitur, cujus dolore assiduo et ipse vehementer attritus sum. Sed facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur quaeque fecimus ad memoriam delicta revocamus; atque haec non jam flagella, sed dona esse conspicimus, si quae carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgemus. Praeterea ex benedictione beati Petri apostolorum principis pallium vobis transmisimus, ad sola missarum solemnia utendum. Quo transmisso, valde debui qualiter vobis esset vivendum, admonere; sed locutionem supprimo, quia verba moribus anteitis. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Ego autem quanta occupatione deprimor et debilitate, brevis attestatur epistola, in qua ei quem multum diligo parum loquor. Gregorius Recharedo regi Visigothorum. Explere verbis, excellentissime fili, non valeo, quantum tuo opere, tua vita delector. Audita quippe diebus nostris virtute novi miraculi, quod per excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore Arianae haeresis in fidei rectae soliditatem translata est, exclamare cum propheta libet: Haec est immutatio dexterae Excelsi . Cujus enim vel saxeum pectus tanto hoc opere cognito non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amore mollescat? Haec me fateor quae per vos acta sunt saepe convenientibus filiis meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat. Haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro coelestis patriae reges elaborant. Quid itaque ego in illo tremendo examine judici venienti dicturus sum, si tunc illuc vacuus venero ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad verae fidei gratiam per studiosam et continuam praedicationem traxit? Sed est mihi, bone vir, hoc ex Dei munere 1029 in magna consolatione, quia opus sanctum quod in me non habeo diligo in te. Cumque de tuis actibus magna exsultatione gaudeo, ea quae per laborem tua sunt per charitatem mea fiunt. De conversione igitur Gothorum in vestro opere et in nostra exsultatione libet cum angelis exclamare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Nos enim, ut existimo, gratiarum amplius omnipotenti Domino debitores existimus, quia etsi vobiscum nihil egimus, vestro tamen operi congaudendo participes sumus. Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam libenter munera excellentiae vestrae susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra testatur. Scriptum quippe est: Vota justorum placabilia . Neque enim in omnipotentis Dei judicio quid datur, sed a quo datur aspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem et ad munera ejus non respexit . Dicturus quippe quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. Vestra itaque oblatio quam sit grata ostenditis, qui daturi aurum, prius ex conversione gentis subditae animarum munera dedistis. Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, vi maris dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Hispanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt quae postmodum pervenerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia est probata, an scirent sancto desiderio objecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari. Adversitas enim quae bonis votis objicitur probatio virtutis est, non judicium reprobationis. Quis enim nesciat quam prosperum fuit quod beatus Paulus apostolus praedicaturus ad Italiam veniebat, et tamen veniens naufragium pertulit ? Sed navis cordis in marinis fluctibus integra stetit. Praeterea indico quia crevit de vestro opere in laudibus Dei hoc quod dilectissimo Filio meo Probino presbytero narrante cognovi, quia cum vestra excellentia constitutionem quamdam contra Judaeorum perfidiam dedisset, hi de quibus prolata fuerat, rectitudinem vestrae mentis inflectere pecuniarum summam offerendo moliti sunt; quam excellentia vestra contempsit, et, omnipotentis Dei placere judicio requirens, auro innocentiam praetulit. Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit: cui dum concupita aqua de cisterna Bethlehemitica, quae inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset allata, protinus dixit: Absit a me ut sanguinem justorum hominum bibam . Quam quia fudit et bibere noluit, scriptum est: Libavit eam Domino. Si igitur ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit. Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam quia libasti aurum Domino, quod contra eum habere noluisti. Magna sunt haec et omnipotentis Dei laudi tribuenda. 1030 Sed inter haec vigilanti sunt studio antiqui hostis insidiae cavendae, qui quanto majora in hominibus dona conspicit, tanto haec auferre subtilioribus insidiis exquirit. Neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt, sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt. Via quippe est vita praesens. Et tanto quisque necesse est ut insidiantes spiritus caveat, quanto majora sunt dona quae portat. Oportet ergo excellentiam vestram in tanto hoc de conversione gentis subditae munere quod accepit summopere custodire prius humilitatem cordis, ac deinde munditiam corporis. Cum enim scriptum sit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur , profecto liquet quia ille veraciter alta amat, qui mentem suam ab humilitatis radice non desecat. Saepe namque malignus spiritus, ut bona destruat quibus prius adversari non valuit, ad operantis mentem post peractam operationem venit, eamque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit, ita ut decepta mens admiretur ipsa quam sint magna quae fecit. Quae dum per occultum tumorem apud semetipsam extollitur, ejus qui donum tribuit gratia privatur. Hinc est enim quod per prophetae vocem contra superbientem animam dicitur: Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo . Fiduciam quippe animam in pulchritudine sua habere est in semetipsa de justa actione praesumere. Quae in suo nomine fornicatur quando in hoc quod recte egit, non conditoris laudem dilatari appetit, sed suae opinionis gloriam requirit. Hinc rursum per prophetam scriptum est: Quo pulchrior es, descende . Anima etenim unde est pulchrior, inde descendit, quando ex virtutis decore quo exaltari apud Deum debuit, ab ejus gratia per suam elationem cadit. Quid ergo in his agendum est, nisi ut malignus spiritus cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, nos semper ad memoriam mala nostra revocemus, quatenus et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, et solius omnipotentis Dei munera cum peccata declinamus? Custodienda est quoque munditia corporis in studiis bonae actionis, quia juxta vocem praedicantis Apostoli: Templum Dei sanctum est, quod estis vos . Qui rursus ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra . Quam sanctificationem quid dixerit, ostendens protinus adjunxit: Ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, et non in passionibus desiderii. Ipsa quoque regni gubernacula erga subjectos magno sunt moderamine temperanda, ne potestas menti subripiat. Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur. Curandum quoque est ne ira subrepat, ne fiat citius omne quod licet. Ira quippe, et cum delinquentium culpas exsequitur, non debet menti quasi domina praeire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, ut ad faciem jussa veniat. Nam si semel mentem possidens coeperit, justum esse deputat etiam quod crudeliter facit. Hinc enim scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur . Hinc rursus dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, 1031 et tardus ad iram . Haec autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo. Sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris actibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, jam non soli faciatis. Omnipotens autem Deus in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione vos protegat, vobisque et praesentis vitae prospera, et post multa annorum curricula gaudia concedat aeterna. Clavem vero parvulam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore vobis pro ejus benedictione transmisimus, in qua inest ferrum de catenis ejus inclusum, ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vestrum ab omnibus peccatis solvat. Crucem quoque dedi latori praesentium vobis offerendam, in qua lignum dominicae crucis inest, et capilli beati Joannis Baptistae, ex qua semper solatium nostri Salvatoris per intercessionem praecursoris ejus habeatis. Reverendissimo autem fratri et coepiscopo nostro Leandro Pallium a beati Petri apostoli sede transmisimus, quod et antiquae consuetudini, et vestris moribus, et ejus bonitati atque gravitati debeamus. Item in anagnostico. Ante longum tempus dulcissima mihi vestra excellentia, Neapolitano quodam juvene veniente, mandare curaverat ut piissimo imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret quae dudum inter piae memoriae Justinianum principem et jura regni vestri fuerant emissa, ut ex his colligeret quid vobis servare debuisset. Sed ad hoc faciendum duae res mihi vehementer obstiterunt. Una, quia chartophylacium, praedicti piae memoriae Justiniani principis tempore, ita subripiente subito flamma incensum est, ut omnino ex ejus temporibus pene nulla charta remaneret. Alia autem, quia, quod nulli dicendum est, ea quae contra te sunt apud temetipsum debes documenta requirere, atque haec pro me in medium proferre. Ex qua re hortor ut vestra excellentia suis moribus congrua disponat, et quaeque ad pacem pertinent studiose peragat, ut regni vestri tempora per longa sint annorum curricula in magna laude memoranda. Praeterea transmisimus clavem aliam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore, quae, cum digno honore reposita, quaeque apud vos invenerit benedicendo multiplicet. Gregorius Domno Venantio patricio et Italicae jugalibus. Quosdam de Sicilia venientes, affectu quo debui, de sospitate vestrae excellentiae requirere 1032 curavi. Sed de assiduitate aegritudinum mihi tristia responderunt. Haec autem dicens, nec ego vobis de meipso invenio aliud quod debeam nuntiare, nisi quod, peccatis meis facientibus, ecce jam undecim menses sunt quod valde rarum est si de lecto surgere aliquando potuero. Tantis enim podagrae tantisque molestiarum doloribus premor, ut vita mea mihi gravissima poena sit. Quotidie enim in dolore deficio, et mortis remedium exspectando suspiro. In clero vero hujus urbis et populo tanti febrium languores irruerunt, ut pene nullus liber, nullus servus remanserit, qui esse idoneus ad aliquod officium vel ministerium possit. De vicinis autem urbibus strages quotidie mortalitatis nobis nuntiantur. Africa autem qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, tanto credo quod subtilius cognovistis. De Oriente vero qui veniunt, graviores desolationes nuntiant. In his itaque omnibus quia, appropinquante fine mundi, generalem percussionem esse cognoscitis, affligi nimis de propriis molestiis non debetis. Sed, sicut sapientes nobiles decet, omne cor ad animarum curam reducite, districtum judicium quanto fit vicinius plus timete. Studiis pietatis intendite, de qua scriptum est, quod promissionem habeat vitae praesentis et futurae . Potens est autem omnipotens Deus vitam vestrae excellentiae et hic in longo tempore conservare, et post multa annorum curricula ad gaudia aeterna perducere. Dulcissimas filias meas domnam Barbaram, et domnam Antoninam mea peto vice salutari; quas oro ut superna gratia protegat, eisque prosperari in omnibus concedat. Gregorius Donello erogatori. Epistolam gloriae vestrae plenam boni filii charitate suscepimus, ex qua quidem de molestia corporis vestri noster est animus contristatus. De divina tamen miseratione confidimus quod qui vos miseram et dejectam diligere fecit Italiam, ipse vobis et corporis salutem restituat, et in aeterna retributione compenset. De militari enim roga, quam vos contra voluntatem vestram principali significastis jussione iterum suscepisse, omnino sumus libenter complexi, scientes quia magnitudo vestra cautiori salubriorique provisione militari necessitati concurrat. De sex vero centenariis qui in cimiliarchio Ravennatis Ecclesiae fuerant commendati, sicut vestra testatur epistola, ab excellentissimo exarcho in quotidiana militum praefectura sunt mutuati, 1033 qui ut hactenus minime restituantur cujus sit causa cognoscitis. Quod enim scripsistis hoc praedicto filio nostro exarcho visum esse, ut quia pax ad conclusionem tenuit, de pecuniis hinc competentibus, primum ut rogam illarum partium faciatis, gloria vestra caute prospiciat si vel fieri debet, vel sit quoquo modo praesumendum; ut si praefectura illarum partium acceptas pecunias recuperare negligit, hae partes ob hoc periculum de militis nuditate sustineant. Sed ii quibus mutuatae ipsae dicuntur pecuniae debent a mutuante constringi; quatenus, sicut noverunt, expensa centenaria ipsi restituant; et pecuniae quae sine erogantis non possunt tangi periculo, subtractae quibus debentur, admisso quod nobis imminet periculo, minime aliis dispergantur indebite. Et haec quidem nos nec cum novo in causa viro, nec cum Romanarum partium ignaro agimus. Cui quippe constat quod, si pax reparata minime fuerit, belli tempore, in his locis nisi solius divinae potentia majestatis humanum non praevalet subvenire remedium. Sciens ergo magnitudo vestra voluntatem dominorum principum, quanta cura de Romanae civitatis praecipue subventione sit provida, quod ex donis eorum evidenter agnoscitur, sed et partium istarum imminens periculum et civitatis, omnino curae tuae est cum pecuniis huc venire. Quod si omissum fuerit, et adversi aliquid, quod non optamus, evenerit, neque apud Deum neque apud rerum dominos cujuslibet obtentu personae vos excusare quoquo modo valeatis. Romana enim civitas, peccatis nostris facientibus, diversis est attrita languoribus, ut nec qui in murorum custodia sint idonei persistant. Gregorius Maximo episcopo Salonitano. Susceptis fratris et coepiscopi nostri Mariniani epistolis, sed et Castorio chartulario nostro remeante, fraternitatem vestram plenissime de his quibus dubietas fuerat satisfecisse cognovimus; magnasque omnipotenti Deo gratias solvimus, quia de meo corde medullitus omnis rancor sinistrae suspicionis evulsus est. Pro qua re Stephanum communem filium diaconum vestrum cum summa volui celeritate laxare. Sed hunc apud me vel paucis diebus immorari dolores crebri mearum aegritudinum compulerunt. At postquam meliorari vel modicum coepi, eum protinus cum gaudio retransmittere curavi. 1034 Itaque pallium ad sacra missarum solemnia utendum ex more transmisimus, cujus vos volumus per omnia genium vendicare. Hujus enim indumenti honor humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam. Nullius unquam faciem pro veritate loquentis premens, misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam contra virtutem cupiens, infrimis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans; in corrigendis vitiis saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis suae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, Pallii accepti ratio, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habes. Praeterea fratrem et coepiscopum nostrum Sabinianum fraternitati vestrae in omnibus commendo, et si quae causae sint, interim postponantur. Charitas inter vos fixa permaneat, ut sic de exterioribus, si quando contentio vertitur, examen veniat, quatenus mentem charitas non relinquat. Communem quoque filium Honoratum archidiaconum commendamus. De quo si ita est, sicut per Castorium chartularium nostrum didicimus, quia per eum jam tres antea archidiaconi servare consuetudinem ecclesiasticam, quinquennio expleto exeundo compulsi sunt, tuae quidem volumus ut charitatem sanctitatis inveniat. Nam flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit. Sin vero ita non est, omni mentis tumore depresso, omnique odio postposito, debet in charitate recipi, et nullatenus a loco in quo inventus est amoveri. Messianum quoque clericum, qui ad nos confugerat; communi filio Stephano diacono fiducialiter dedimus, certi quia quem nos vestrae fraternitati transmittimus, vos in eo non odium, sed gratiam potestatis ostendere debeatis. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, detque nobis ita agere, ut post hujus temporalis fluctus, ad aeterna valeamus simul cum gaudio pervenire. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Licet multum fraternitatem vestram ad servandam sibi justiliam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, verumtamen 1035 quia ad restituenda quae sibi praejudicialiter asserit detineri, per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda. Questus autem est campum cum viena sua ab Ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. Quod si ita est, quanquam ante judicum possessio ei debuerat violenter ablata restitui, taen quia comunis filius Eventius diaconus vester, consentiente praefato latore, constituit per quinque testes partem Ecclesiae vestrae satisfacere posse, ejusdem Ecclesiae juris illum esse, idoque fraterintas vestra praedictum Philagrium contra justitiam laborare non faciat, sed modis quibus potuerit, veritatem diligenter inquirat. Et si manifeste, sicut hic constituit, probari potuerit vestri juris esse, huic propter Deum citius satisfaciendum est, ut a sua intentione sine labore discedat. Alioquin ante omnem contentionem res ejus fulta vestra provisione reddatur, ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio. Quia vero pro eo quod vobis nescientibus inde discessit, vestros se aestimat animos offendisse, fraternitas vestra ei dulcedinem suae charitatis ostendat, ut cognoscat se longe aliter quam debuit de sacerdote credidisse. Sed quoniam et sanctorum apostolorum se saepe liminibus, ut ait, praesentare desiderat, quoties venire voluerit, nullius impedimentum, sed vestrum magis habeat in hac parte solatium. Indicavit praeterea supra scriptus portitor quod collecta facta inter alios civitatis Januensis habitatores, et ipse dare pariter compellatur. Et miramur quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur. Quod si ita est, denuo ab eo per quemlibet exigi vestra sanctitas non permittat, quia eum quem caecitas sua gravat, inhumanum nimis est in collatione affligere, cui si esset magna necessitas, debuit ex collatione misereri. Quia vero ab Ecclesia Dertonensi puerum suum injuste queritur detineri, fraternitas tua praedictae civitatis episcopo curet scribere, ut si ita est, sine aliqua illum contentione restituat. Qui si aliter esse forte responderit, aut apud vos, aut apud arbitros causa haec cognoscenda sine excusatione est aliqua facienda. Nam idem Philagrius puellam suam cum filiis et nepotibus, de qua, ut ait, nulla est quaestio, eumdem puerum suum nomine Maurum maritum suum secutam innotuit. Ex qua re actum est ut per eum de quo est contentio, etiam alii de quibus nulla est quaestio teneantur. Quod si veritate subsistit, puella illi cum filiis et nepotibus 1036 sine aliqua altercatione reddenda est; et tunc de suprascripto Mauro quaestione ventilata, quod ratio suaserit terminetur. Quod si forte et de uxore ipsius aliqua dicitur esse contentio, et hoc quoque ita interventu judicii finiatur, ut vobis illic praesentibus ad nos de memoratis causis denuo praedictus portitor necessitatem remeandi non habeat. Domino sancto, et in Christo Patri Romano, pulcherrimo Ecclesiae decori, totius Europae flaccentis augustissimo quasi cuidam flori, egregio speculatori, theoria utpote divina castulitatis potito, Ego Bargoma vilis columba in Christo mitto salutem. Gratia tibi et pax a Deo Patre nostro Jesu Christo. Libet me, o sancte papa, hyperbolicum tecum non sit interrogandum de Pascha, juxta illud Canticum: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi . Licet enim mihi, nimirum micrologo, illud cujusdam egregium Sapientis elogium, quod dixisse fertur, quamdam videns contupictam : Non admiror artem, sed admiror frontem, ad te clarum a me vili scribendo potest inuri; tamen tuae evangelicae humilitatis fiducia fretus, tibi scribere praesumo, et mei doloris negotium injungo. Vanitas namque scribendi nulla est, ubi necessitas cogit, quamvis majoribus, scribi. Quid ergo dicis de Pascha 21 aut 22 lunae quod jam non esse Pascha, nimirum tenebrosum a multis comprobatur calcalenteris? Non latet enim, ut credo, efficaciam tuam, quantum Anatolius, mirae doctrinae vir, ut sanctus ait Hieronymus, cujus Eusebius Caesariensis episcopus in Ecclesiastica excerpta inseruit Historia, et sanctus Hieronymus in suo hoc idem de Pascha opus collaudavit catalogo, de hac lunae aetate vituperando disputet; qui contra Gallicanos Rimarios, de Pascha, ut ait, 1037 errantes, horrendam intulit sententiam, dicens: Certe , si usque ad duarum vigiliarum terminum, quod noctis medium indicat, ortus lunae tardaverit, non lux tenebras sed lucem tenebrae superant; quod certum est in Pascha non esse probabile, ut aliqua pars tenebrarum luci dominetur, quia solemnitas dominicae Resurrectionis lux est, et non est communicatio luci cum tenebris. Et si in tertia vigilia luna exconduerit, non est dubium lunam 21 vel 22 exortum esse, in qua verum Pascha non est possibile immolari. Nam qui huc lunae aetate Pascha definiunt possibile celebrari, non solum illud auctoritate divinae Scripturae affirmare non possunt, sed et sacrilegii et contumaciae crimen et animarum periculum incurrunt; dum affirmant veram lucem posse immolari cum aliqua dominatione tenebrarum, quae omnibus tenebris dominatur. Necnon in sancti dogmatis legimus libro: Pascha, id est solemnitas dominicae Resurrectionis ante transgressum vernalis aequinoctii 16 initium non potest celebrari, ut scilicet aequinoctium non antecedat; quod utique Victorius in suo transgressus est cyclo, et per hoc Galliae jamdudum invexit errorem, seu, ut humilius dicam, confirmavit inolitum. Quippe qua ratione utraque stare possunt, ut scilicet Resurrectio Domini ante suam celebretur passionem, quod vel putari absurdum est; aut septem dies Domini jussione in lege sanciti, in quibus tantum legitime Phase Domini comedi mandatum est , contra jus fasque transcendantur? Luna enim 21 aut 22 extra jus lucis est, utpote post medium noctis tunc temporis exorta; et tenebris lucem superantibus, lucis solemnitas nefas est, ut aiunt, agi. Quare ergo tu tam sapiens, nimirum cujus clarissima per orbem, ut antiquitus, sacri ingenii diffusa sunt lumina. Pascha tenebrosum colis? Miror, fateor, a te hunc Galliae errorem, ac si Schynteneum, jam diu non fuisse rasum; nisi forte putem quod vix credere possum, dum eum constat a te non fuisse emendatum, apud te esse probatum. Aliter tamen et honestius tua excusari potest peritia, dum forte notam subire times Hermagoricae novitatis, antecessorum et maxime papae Leonis auctoritate contentus es. Noli te, quaeso, in tali quaestione humilitati tantum aut gravitati credere, quae saepe falluntur. Melior forte est canis vivus in hoc problemate leone mortuo . Vivus namque sanctus emendare potest, quae ab altero majore emendata non fuerint . Scias namque nostris magistris et Hibernicis antiquis, philosophis et sapientissimis componendi calculi computariis, Victorium non fuisse receptum, sed magis risu vel venia dignum, quam auctoritate. Idcirco mihi timido peregrino, magis quam sciolo, tuae dirige fulcrum sententiae, et mature punctum tuae placabilitatis huic tempestati nos circumdanti compescendae transmittere non dedigneris; quia non mihi satisfacit post tantos quos legi auctores una istorum sententia episcoporum dicentium tantum: Cum Judaeis Pascha facere non debemus. Dixit hoc olim et Victor episcopus, sed nemo Orientalium suum recepit commentum; 1038 sed hoc soporans spina Dagonis, hoc imbibit bubum erroris. Qualis, rogo, haec frivola et tam impolita, nullis scilicet divinae Scripturae fulta testimoniis sententia: Cum Judaeis Pascha facere non debemus? Quid ad rem pertinet ? Nunquid Judaei reprobi Pascha facere credendi sunt nunc, utpote sine templo, extra Jerusalem, Christo tunc figurato, ab iis crucifixo? Aut, nunquid ipsorum esse recte credendum est 14 luna e Pascha ; et non potius Dei ipsius instituentis Phase esse fatendum est, scientisque solius ad purum quo mysterio 14 luna ad transcensum electa est? Quod forte sapientibus et tui similibus aliquantulum praeluceat. Qui hoc opponunt, licet sine auctoritate, Deo improperent quare non sua praescientia antea tunc praecaverit Judaeorum contumaciam; ut si nollet nos cum eis Pascha facere, novem dies azymorum in lege preciperet, ut vel nostrae solemnitatis initium finem solemnitatis eorum non excederet? Nam si 21 aut 22 Pascha celebrandum, a 14 usque ad 22 novem dies computabuntur; septem scilicet a Deo praecepti, et duo ab hominibus aucti. Sed si licet hominibus augere per se aliquid divinae censurae, interrogo, ne forte videatur contrarium esse illi Deuteronomii sententiae: Ecce, inquit, verbum quod tibi do, neque adjicias ad illud, neque auferas ab eo . Sed haec magis procaciter quam humiliter scribens, scio euripum praesumptionis difficillimae mihi nexisse , enavigandum fore irogus . Nec loci namque nec ordinis est ut magnae tuae auctoritati aliquid quasi discutiendo irrogetur, et ridiculose te mei Occidentales apices de Pascha sollicitent. Sed tu non tam me vilem in hac re quam multos et defunctos et viventes haec eamdem quae notavi firmantes magistros considerare debes, et quasi cum eis te trahere colloquium crede; pie namque me scito, licet saltuatim et hyperbolice, chilosum os aperire. Tuum itaque aut excusa aut damna Victorium, sciens, si illum laudaveris, inter te et supradictum Hieronymum fidei futurum fore negotium, qui nimirum Anatolium laudavit, huic contrarium; ita ut qui unum secutus fuerit, alterum recipere non poterit. Tua itaque consideret vigilantia ut in fide duorum auctorum supradictorum sibi invicem contrariorum probanda nulla sit inter te et Hieronymum in sententia promenda dissonantia, ne nobis undique sint angustiae, ut aut tibi, aut illi consentiamus. Parce in hoc infirmis, ne scandalum diversitatis ostendas. Simpliciter enim ego tibi confiteor quod contra sancti Hieronymi auctoritatem veniens, apud Occidentis Ecclesias haereticus seu respuendus erit; illi enim per omnia indubitatam in Scripturis divinis accommodant fidem. Sed haec de Pascha sufficiant. Caeterum de episcopis illis quid judicas interrogo, qui contra canones ordinantur, id est quos tu Simoniacos et Giltas auctor pestes scripsistis. Nunquid cum illis communicandum est? Quia, quod gravius est, multi in hac provincia 1039 tales esse noscuntur, aut de aliis qui, in Diaconatu violati, postea ad episcoporum gradum eliguntur ? Sunt enim quorum in his novimus conscientias; et cum nostra parvitate id conferentes, certum scire volebant si sine periculo post hoc possint, id est aut post gradum solidis emptum, aut post in diaconatu adulterium, absconsum tamen dico cum clientelis adulterium, quod apud nostros magistros non minoris censetur esse facinoris. Tertio interrogationis loco responde adhuc, quaeso, si non molestum est, quid faciendum est de monachis illis qui, pro Dei intuitu et vitae perfectioris desiderio accensi, contra vota venientes, primae conversionis loca relinquunt, et, invitis abbatibus, fervore monachorum cogente, aut laxantur, aut ad deserta fugiunt. Vennianus auctor Giltam de his interrogavit, et elegantissime illi rescripsit; sed tamen discendi studioso semper major metus accrescit. Humilius et purius haec omnia et multo plura , quae epistolaris brevitas non admittit, per praesentiam interroganda erant, nisi corporis infirmitas, et meorum cura comperegrinorum domi me vinctum ad te eundi, ut illam spiritualem vivi fontis venam vivamque undam scientiae coelitus fluentis ac in aeternam vitam salientis haurire . Et si animum corpus sequeretur, Roma sui iterum rem sustineret contemptus; ut quomodo, docto narrante Hieronymo, legimus quosdam de ultimis Heulini littoris finibus olim venisse Romam, in , et mirum dictu, aliud extra Romam quaesisse, ita et ego nunc te, non Romam desiderans, salva sanctorum reverentia cinerum, expeterem; licet enim non me sapientem, sed esse sitientem fateor, hoc idem facerem si vacaret . 1040 Legi librum tuum Pastorale regimen continentem, stylo brevem, doctrina prolixum, mysteriis refertum, melle dulcius egenti opus esse fateor; mihi idcirco tua sitienti largire, precor, opuscula quae in Ezechielem miro, ut audivi, elaborasti ingenio. Legi Hieronymi sex in illum libros; sed nec medium exposuit. Sed si dignaris, aliqua nobis de tuis transmitte relictis in civitatem, extrema scilicet libri exposita transmitte, et Cantica canticorum ab illo loco in quo dicit . . . . . Ibo ad montem myrrhae et collem thuris usque in finem; aut aliorum aut tuis brevis, deposco, tracta sententiis; et ut totam exponas obscuritatem Zachariae, absconsam propala, ut tibi Occidentalis in his gratias agat caecitas. Importuna postulo et magna sciscitor; quis nesciat? Sed et tu magna habens , quia de parvo minus, et de multo plus bene scis esse fenerandum. Rescribere te persuadeat charitas, exponere non impediat chartae asperitas, quia aera in errorem fuit, et honor debitus cordi est a me tibi dari; meum fuit provocare, interrogare, rogare; tuum, si gratis accepta non negare, talentum fenerari, petenti te panem doctrinae, Christo praecipiente, dare. Pax tibi, tuisque; meae indulge quod sic audacter scripsi, rogo, procacitati, beate papa; et oro ut pro me vilissimo peccatore vel semel in tuis sanctis orationibus ad communem Dominum ores. Persuperfluum puto commendari tibi meos, quos Salvator, quasi in suo nomine ambulantes, recipiendos esse decernit; et si, ut audivi a sancto Candido tuo, hoc respondere volueris, temporis antiquitate roborata mutari non posse, manifeste antiquus error est; sed semper antiquior est veritas quae illum reprehendit.
(Grat. c. 2, q. 7, can. 28) (I Tim V, 1) (Isai. XLII, 22) (Isai. LXV, 20) (Grat. dist. 86, c. 24, et 1, q. 7, c. 11) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 32, 44.) (Genes. XXIII) (Vide l. VIII, ep. 3.) (Vide sup. ep. 1.) (Psal. LVIII, 8) (Psal. XXVII, 7) (Grat. 19, q. 3, c. 7) (Grat. 25, q. 2, c. 13) (Grat. 26. q. 7, c. 45) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 44) (Grat. dist. 100, c. 2) (Grat. 23, q. 4, c. 47) (Grat. Dist. 22. c. De Const.) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 21.) (Grat. 12, q. 2, c. 15) (Vide sup. ep. 16.) (Grat. 14, q. 6, c. 3) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 56.) (Heb. XII, 6) (Joan. I, 1, 2) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Vide sup. epp. 13 et 44.) (Vide ep. 26 lib. VIII.) (I Cor. III, 11) (Grat. 1, q. 1, c. 26) (Joan. X, 8) (Genes. XXXI, 38) (Prov. XVIII, 17) (Psal. XXXVII, 6) (Cant., VI, 8) (Exod. XXXIII, 21) (Matth. VII, 16) (Grat. dist. 50, c. 16) (Psal. XL, 9) (Jerem. VIII, 4) (Isa. XXX, 15, sec. LXX) (Psal. L, 12) (Ibid., 14) (Ibid., 15) (Ibid., 19) (Ezech. XVIII, 32) (Ibid., 22) (Rom. VIII, 33) (Luc. XV, 7) (Apoc. II, 5) (Job. XIV, 4, 5, sec. LXX) (Psal. L, 7) (Joan. III, 3) (I Cor. XV, 22) (Grat. 14, q. 6, c. 2) (Vide lib. XI, epp. 48 et 49.) (Grat. 25, q. 2, c. 12) (Vide lib XII, ep. 32) (Grat. Causa 18, q. 2, c. 19) (Grat. 26, q. 5, c. 10) (Grat. dist. 89, c. 5) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 89.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 12.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 13.) (Grat. 2, q. 5, c. 8) (Grat. dist. 12, c. 9) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 15.) (Vide l. X, ep. 24.) (Jac. V) (Joan. XIV, 23) (Grat. dist. XLVII, c. 7) (Grat. I, q. I, c. 2) (Grat. I, q. LXVI, c. 3) (Matth. XXI) (Matth. X, 8) (Grat. I, q. I, c. 13) (Grat. I q. I. c. 4) (Grat. I, q. I, c. 27) (Grat. XIV, q. 5, c. 7) (Prov. XXI, 27) (Prov. III, 9) (Eccli. XXXIV, 24) (Grat. dist. 59, c. 3) (I Tim. III, 10) (I Tim. III) (Grat. dist. 48, c. 2) (I Tim. V) (Matth. XVIII, 20) ( Vide ep. seq. ) (I Thess. IV, 12) (Grat. dist. 23, c. 10) (Grat. dist. 100, c. 5) (Grat. dist. 17, c. 7) (Dist. 100, c. 9) (Matth. XXV, 23; Luc. XIX) (Vide sup. epist. 106 et 107.) (Grat. Dist. 61, c. 1) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 2.) (Grat. 1, q. 1, c. 28) (Jac. II, 18) (Cf Joan. Diac. l. III, c. 2.) (Grat. 25, q. 2, c. 9) (Grat. dist. 83, c. 5) (Prov. XV, 32) (Prov. XVIII, 19) (Matth. XXV, 40) (Prov. IV, 18) (Ruth., I, 20) (Psal. LXXII, 18) (Psal. LXXXIII, 7) (Psal. L, 16) (Osee IV, 2) (Psal. LXXVI, 11) (Luc. II, 14) (Grat. 14, q. 5, c. 11) (Prov. XV, 8) (Genes. IV, 4, 5) (Grat. 7, q. 1, c. 48) (Act. XXVII) (I Paral. XI, 19) (Luc. XIV, 11; XVIII, 14) (Ezech. XVI, 15) (Ezech. XXXII, 19) (I Cor. III, 17) (I Thess. IV, 3) (Jac. I, 20) (Ibid., 19) (I Tim. IV, 8) (Deuteron. XXXII, 7) (tua [tui in Ms. ] tamen pace dictum sit) (qui a 14 luna usque ad 20 numerandi sunt) (Eccle. IX., 4) (Deut. IV, 2) (nimirum Petri cathedram apostoli et clavicularii legitime insidentem) (Cantic. IV, 6)
[ Ita in ms. ] [ Ita in ms. ] [ Forte mendo librario omissum papae] [ Ita ms. ] [ Sic ms. ] [Gratias in Ms. ] [ Magna hic labes, prout in Ms. expressa ] [ In Ms. quemdam] [ Forte comptem pictam] [Ms. Certe, inquiens] [ Forte, timens] [ Forte, fuerunt] [ Ms. habet matura] [Deest facere hic in Ms.] [ Ms. pertinent] [ Forte, lunae Pascha, aut luna et Pascha] [Quo in Ms. ] [ Forte, nexuisse] [ Forte, ignorans] [tam deest in Ms. ] [ Mendo hic repetitum, te] [ Ms. gradare leguntur] [ Deest aliquid quod sensum compleat, forte, ministrare] [ Ms., studio] [ Ms., pulchra] [ Deest hic aliquid; forte, teneret cupidum] [ Deest forte possem] [ Forte, dein] [ Ms., sed vacare] [Non est in Ms. ] [ Forte, habes, qui] [ Forte, sibi]
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER DECIMUS. Indictione tertia. 1041 EPISTOLA PRIMA. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae jubet restitui. Trajano jam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Trajanus, dum erat abbas, acquisivit, non ejus, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit. EPISTOLA II. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret. EPISTOLA III. AD FANTINUM DEFENSOREM. Colligat Romani mancipia, atque illorum laboris fructus ad construtum a Romano ipso monasterium mittat. EPISTOLA IV. AD SAVINUM SUBDIACONUM REGIONARIUM. In Sisinnium presbyterum de idololatria et sodomia accusatum inquirat diligentissime. Illum, si adsint indicia, detrudat in carcerem. Eumdem cogat ad reddendum orphanis Victoriani presbyteri filiis depositum. EPISTOLA V. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Mariam ut voluntatem patris sui tandem impleat; et relictas, tum libertis, tum ecclesiae sancti Georgii duas uncias substantiae, vel invita persolvat. EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Joannis praefecti uxorem commendat. EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Joannis praefecti uxorem commendat. EPISTOLA VIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Se contristatum valde, quod monialem e monasterio iterum abductam revocare neglexerit. Ut vel nunc id praestet impense hortatur. EPISTOLA IX. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat. EPISTOLA X. AD ROMANUM DEFENSOREM. Basilium episcopum forenses causas actitantem ultra quatuor dies in Sicilia morari non sinat. EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii januas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur. EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium ejus commendat. EPISTOLA XIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Fuscum abbatem juvet, ut absque mora quae monasterii sui sunt recipiat. EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat. EPISTOLA XV. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Nullum sibi odii vel iracundiae circa illam scrupulum, sed paternam omnino dilectionem inesse significat. Ut offensas nobiliter condonet hortatur. EPISTOLA XVI. AD TURRITANOS ET TAURIANENSES. Venerio episcopo visitatori obediant, idoneumque sibi eligant sacerdotem. EPISTOLA XVII. AD VENERIUM ET STEPHANUM EPISCOPOS. Sub consueta formula visitationis munus injungit. EPISTOLA XVIII. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Ne Amandum a Surrentinis ad episcopatum electum detineat. EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat. EPISTOLA XX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne acceptam ad possessiones emendas pecuniam, in alios usus expendant Surrentini monachi. EPISTOLA XXI. AD JOANNEM ITALIAE PRAEPOSITUM. Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona. 1055 EPISTOLA XXII. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; junctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat. EPISTOLA XXIII. AD ADRIANUM NOTARIUM SICILIAE. Agat quoque, tum ut puniatur supradictorum monachorum scelus, tum ne quis illorum bona invadat. EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ejus erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur. EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit. EPISTOLA XXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Joannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione juramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Joannes, accedat praefecti auctoritas. 1059 EPISTOLA XXVII. AD ZITTANUM MAGISTRUM MILITUM. Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa. EPISTOLA XXVIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Causas Sabinianum inter et Theodorum episcopum, tum de impensis in hospites, tum de aliis suo judicio definiat. EPISTOLA XXIX. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Dubiam adhuc Pompeii episcopi causam certa sententia finiri nondum posse. EPISTOLA XXX. AD CASTORIUM NOTARIUM. Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod justum est faciat. EPISTOLA XXXI. AD LIBERTINUM EXPRAETOREM. Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens. EPISTOLA XXXII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM TAUROMINITANUM. Benignius agendum erga Leonis uxorem, quae, ob adulterii suspicionem a marito discedens, cum religiosam vestem induisset, ad ipsum, inconsulto Secundino, redierat. EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam jam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur. EPISTOLA XXXIV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De Joanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat. EPISTOLA XXXV. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quod citius non responderit biennii causatur podagram. Palaestinos monachos, qui de Agnoitarum errore interrogarent, non Romam, sed Constantinopolim adiisse. Se ad Anatolium in Agnoitas idipsum ex Latinis Patribus scripsisse, quod ex Graecis ad se Eulogius. EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos judices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat. EPISTOLA XXXVII. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. De Innocentii praefectura gaudet ex dilectione; dolet ex gravitate muneris, quam illi aeternae mercedis occasionem fieri peroptat. Factas indicat cum Langobardorum rege inducias. Suos in Job postulanti laudat Augustini libros. De protecto Romanae Ecclesiae patrimonio gratias agit. EPISTOLA XXXVIII. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant. EPISTOLA XXXIX. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quae ex Scripturis Agnoitae sumebant argumenta singula dissolvit, atque in ipsos disserit uberius. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur. EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante. EPISTOLA XLI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illati Petro criminis veritatem una cum Fortunato episcopo diligentissime inquirat. EPISTOLA XLII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendato pacis studio hortatur ne a quibusdam Chalcedonensem synodum respuentibus orthodoxorum animos patiatur offendi. EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Ad illius petitionem mittit ancillam Dei, quam monasterio praeficiat, cui maximam ipse praestet curam. EPISTOLA XLIV. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fesulanis solidos viginti, vel etiam plures, in Ecclesiarum reparationem tribuat. EPISTOLA XLV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De infirmitate condolet. Gratulatur de prudenti episcopi electione. Equum mittit. Baptizatos consignaturus ad Ecclesias accedat. EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Agat ne apud Leontium exconsulem injustum aliquid patiatur Crescentius vicarius. EPISTOLA XLVII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Apollonium magistrum militum commendat. EPISTOLA XLVIII. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Apollonium commendat. EPISTOLA XLIX. AD ADEODATAM ILLUSTREM. Illius animum ad temporalium contemptum, aeternorum vero amorem confirmat. Joanni et Leontio commissam indicat Decii episcopi causam. EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum jussis. Commissam eidem ac Joanni episcopo Theodori episcopi causam. EPISTOLA LI. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Se nulli unquam protectionem, nisi favente justitia, postulasse. Etsi in rebus publicis fraudem fecerit Libertinus, substantiam ejus caedi debuisse, non libertatem. Iram in vindictam malorum sequi debere rationem animi, non praeire. EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Joanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta. 1082 EPISTOLA LIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Admoneat Leontium ne adversus Neapolitanorum civium jura malorum hominum verbis assensum praebeat. EPISTOLA LIV. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Gregorium expraefectum commendat. 1083 EPISTOLA LV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Gregorium expraefectum commendat. EPISTOLA LVI. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Gregorium expraefectum commendat. EPISTOLA LVII. AD SECUNDINUM ET JOANNEM EPISCOPOS. Gregorium expraefectum commendat. EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos. EPISTOLA LIX. AD JOANNEM ET FORTUNATUM EPISCOPOS, ET ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Gregorii homines ac possessiones commendat. EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate. EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit. EPISTOLA LXII AD NEAPOLITANOS. Neque Joannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant. EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi. EPISTOLA LXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Scriboni quamvis bono non locandam Ecclesiae possessionem, sed annis singulis id offerendum Gentioni quod ex locatione fuisset lucratus. EPISTOLA LXV. AD ADEODATAM. Excusat moram in dandis reliquiis, quas tandem mittit. EPISTOLA LXVI. AD DECIUM LILYBETANUM EPISCOPUM. Solitis cautionibus adhibitis, constructum ab Adeodata monasterium consecret. EPISTOLA LXVII. AD HILARIUM NOTARIUM. Missam pro sustentatione monasterii navem in cunctis tueri praecipit. EPISTOLA LXVIII. AD OPPORTUNUM. Ob asperam correctionem contristatum lenit, atque ad perfectam conversionem hortatur.
Gregorius Romano defensori Siciliae.
Nihil proficit sacerdotum culpas ulcisci, et commissa dejectione crimina vindicare, si eis qui convincente facinore deponuntur, amissio honoris solatium, et casus sui coeperint esse compendium. Questus itaque nobis est frater et coepiscopus noster Trajanus Lucillum, quondam insulae Melitensis episcopum, flagitii sui iniquitate perterritum, non solum res Ecclesiae, cujus non rector sed inimicus potius exstitit, abstulisse, verumetiam plurima eum ejusdem Ecclesiae competentia de praeteritis retinere, quippe qui in fabricam, vel sarta tecta ipsius nihil pertulit expendere, sed mente sacrilega suis totum studuit compendiis applicare. Et quia grave nimis ac contra Deum est ut sua illi dejectio non sit poena, sed commodum, experientia tua eum districte commoneat ut quidquid abstulit, vel apud se de praeteritis retinet sine mora restituat. Qui si indita sibi nequitia negare fortasse voluerit, quia facile dicitur posse convinci, una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne Syracusano residens subtili inquisitione hujus rei veritatem rimare, quatenus probatione habita, quidquid eum tulisse vel suppressisse claruerit, palam verecundia confusus restituat quod inverecunde clam abstulit. Petrum autem praedicti Lucilli filium similiter tui studii sit admonere, ut quia et ipse supradictae Ecclesiae tulisse plurima perhibetur, honesta ea consideratione restituat; alioquin vestro 1042 et ipse est judicio praesentandus, ut praecedente subtili inquisitione, utrorumque causa valeat uno fine concludi. Praeterea petiit a nobis suprascriptus Trajanus frater noster ut de monasterio suo, quod in civitate Syracusana situm est, ei quatuor vel quinque dari monachi debuissent. Quod pro ejus solatio nequaquam aestimavimus denegandum, quia ad locum proficiscens incognitum, si proprios quorum consolatione utatur non habeat, mens affecta tristitia minus se ad ea quae utilitatis sunt erigit, et ante incipit succumbere quam laboret. In qua re ne suprascripti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Joannis privilegiorum videremur praerogativam minuere, ita hoc illi noveris esse concessum, ut tamen fratris et coepiscopi nostri Joannis sit arbitrio per omnia reservatum. Quia ergo petitioni suae praedictus frater noster adjecit ut pueros quos de propria pecunia comparavit, ac suos patrisque sui Codices, aut res alias, quas in eodem monasterio habet, ei sit tollendi licentia, ratio nos hoc negare non pertulit. Sed ne postulata videamur indiscrete concedere, hanc tenendam observantiam scito, id est ut quidquid postquam ab abbatis remotus est officio comparavit, vel quolibet titulo acquisivit, libera illi tollendi facultas sit. Sed et hoc quod de monasterio illo in quo conversus est, quod in provincia Valeria in possessione juris sui patrem ejus manifestum est construxisse, pellente hostilitate decedens abstulit, secumque detulit, sine aliqua dubietate ei reddendum est, quia alterius acquisitionis jus effugit quod semel monasterii fuerit dominio sociatum. Si quid autem dum adhuc illic abbatis fungeretur officio acquisivit, non suum, sed monasterii ipsius esse cognoscat. Et ideo de jure illud ejusdem monasterii auferri ulterius quolibet modo non patimur. Legatum igitur quod antedictum fratrem nostrum Capitulana conditrix supradicti monasterii singulis annis de eodem monasterio 1043 per ultimam voluntatem suam habere constituit, experientia tua solatiante, justitia faciente, sine aliqua faciat dilatione percipere. Gregorius Fortunato episcopo Neapolis. Fraternitati vestrae esse non putamus incognitum quia Romanus clarissimae memoriae vir, per ultimae suae voluntatis arbitrium, in domo juris sui ecclesiam, quae in civitate vestra sita est, aedificari deputavit. Et quia, Deo miserante, defuncti noscitur voluntas impleta, sanctitas vestra illic ingravanter accedat; et si nullum ibidem corpus constat humatum, locum ipsum in honorem sanctorum Hermetis, Sebastiani, atque Cyriaci, necnon et Pancratii solemniter studeat absque missis publicis cum veneratione debita consecrare; ita ut in eodem loco baptisterium nunquam construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed quoties missas ibi degentes illic monachi fieri voluerint, a dilectione vestra presbyterum noverint postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Gregorius Fantino defensori. Mancipia juris Romani, spectabilis memoriae viri, qui in domo sua quae Neapoli sita est monasterium ordinari constituit, habitare in Sicilia perhibentur. Et quia monasterium ipsum juxta voluntatem ejus, Deo auctore, noscitur ordinatum, experientia tua praesentium portitoribus, qui ad recolligenda mancipia ipsa illuc directi sunt, omni studio solatiari festinet, et recollectis eis, possessiones illis ubi laborare debeant, te solatiante, conducat. Et quidquid eorum labore accesserit, reservato unde ipsi possint subsistere, reliquum ad praedictum monasterium experientiae tuae cura annis singulis, auxiliante Domino, transmittatur. Gregorius Savino subdiacono regionario. Cum plerumque quod in laicis culpa est, hoc crimen in sacro sit ordine constitutis, 1044 quanta in eis districtione puniendum sit piaculare flagitium, qui zelo rectitudinis uritur non ignorat. Quorumdam siquidem relatione perlatum est, quia Sisinnius, Regitanae civitatis presbyter, quod auditu ipso intolerabile nimis est, idolorum venerator ac cultor sit, adeo ut in domo sua quoddam idolum positum habere praesumeret. Sed et, quod non dissimile nefas est, sodomiae illum scelere maculatum. Et ideo quia tanti facinoris iniquitas districta atque subtili investigatione quaerenda atque plectenda est, hac tibi auctoritate praecipimus ut vigilanti studio et diligenti omnino cura perquiras; et si qua indicia apprehendere hujus rei potueris, eum in custodiam districtam, quousque nobis renunties, redigas; ut qualiter immanissimum facinus discuti debeat ac puniri, deliberare possimus. Scito autem quia studium zelumque tuum qualis contra nefandissima sit crimina haec causa est sine dubio monastratura, per quam te apud nos aut multum de sollicitudine commendari, aut periculose de neglectu noveris accusari. Unde necesse est ut ita te vigilantem in hac requisitione studeas exhibere, quatenus et nos de sollicitudine tua laetifices, et Deum tibi facias esse placabilem. Hoc quoque nobis de praedicto presbytero nuntiatum est, quod Victorianus quidam presbyter ei cum diversis rebus vel ornamentis auctoritate sua pecuniam commendasset: qui dum depositum abnegaret, judicio habito convietus est, et ut reddere debuisset addictus. Et quia, eo restituere id quod condemnatus est differente, is qui deposuisse dicitur obiit, et necessitate ejus perhibentur filii laborare, et hoc experientia tua diligenter inquirat, atque ita, salva ratione, ad finem hanc causam perducat; dummodo, si ita est, nec ille res alienas perfida mente retineat, et orphani quod suum est vel amisso patre recipiant. Gregorius Savino subdiacono. Latores praesentium Stopaulus atque Marcellus, liberti quondam Comitioli excubitoribus, questi nobis sunt, asserentes duas substantiae suae uncias, quas libertis suis idem dominus eorum per paginam testamenti sui legaverat, ab haerede filiaque ipsius Maria uxore Pardi clerici necdum sibi esse completas. Et ut legatum ipsum differre valeat, ab haerede eadem ipsius status sui sibi fieri terrorem insinuant. Et quoniam ea quae relicta sunt tua postulant instantia adimpleri, idcirco tibi hac auctoritate praecipimus ut praedictam Mariam commoneas quatenus voluntatem patris auctorisque sui implere non differat, studiique tui sit ut nullis contra rationem dispendiis debeant subjacere. Quod si forte ab hac se solutione aliqua nititur excusatione defendere, mediis 1045 sacrosanctis Evangeliis causam subtiliter perscrutari, et ita quae legis ac justitiae ordo postulaverit definire te convenit, atque definita effectui mancipare, ut haec ad nos denuo querela non redeat. Quia vero comperimus duas uncias substantiae suae praedictum testatorem ecclesiae sancti Georgii, ubi sepeliri voluit, legavisse, curae tuae sit ut easdem duas uncias, si necdum completae sunt, praedicto loco modis omnibus vindicare debeas, ut piae voluntatis intentio, etiam invita haerede, ad effectum per omnia perducatur, nec in hac re amplius differri quae relata sunt patiaris. Nam sacrilegiam et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis, suis tentaverit compendiis retinere . Gregorius Theodoro curatori. Quamvis gloriae vestrae bonitas semel sibi commendatos nesciat oblivioni mandare, verumtamen scientes haec eadem iterata charissimum filium non onerose suscipere, scribere nos quae jamdudum scripsimus non piget. Quia ergo Joannes gloriosissimus filius noster, praefectus urbis ad deducendam huc conjugem suam latorem praesentium Joannem clarissimum virum illic noscitur transmisisse, paterna dilectione salutantes, petimus ut quia memoratus gloriosissimus filius noster divisus hic consistere non potest, venienti conjugi ipsius gloriae vestrae sinceritas patrocinii sui opem ferat. Et ut securius iter suum, Deo custodiente, peragere valeat ad Perusinam civitatem, militari eam solatio fulciri disponat, quatenus et antedictus gloriosus vir amplius patrociniis vestris sit deditus, et nos dulcissimae gloriae vestrae gratias referamus. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Gloriosissimus filius noster Joannes, praefectus urbis, ad hoc illuc latorem praesentium 1046 Joannem virum clarissimum destinavit, ut gloriosam conjugem ipsius Deo debeat protegente huc perducere. Quam et nos huc volumus per omnia advenire, ut praedictum gloriosissimum filium nostrum non divisum, sed totum habere possimus. Fraternitas itaque vestra sollicitudinem gerat ne quod impedimentum ad veniendum sustineat, atque ut hic citius adesse valeat, studiose concurrat. Et ita se circa eam quocunque exegerit usus exhibeat, ut nec suam abesse esse conjugem sentiat, et nos in vobis modis omnibus praesentes esse cognoscat. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Si latoris praesentium Stephani viri clarissimi querela veritate subsistit, omnino nos fraternitas vestra contristatos intelligat, cur tam pigra vel deses exstiterit, ut ante ad nos facti pravitas quam correctio perveniret. Questus itaque est quod cognatam ejus, cui aliquando Petrus quidam nequissimus diabolico instinctu de monasterio exire suaserat, atque a Gratioso notario nostro fuerat mutato habitu unde exierat revocata, nequissimus vir iniqua suasione de monasterio rursus ejiciens, apud se nuncusque impudice retineat. Ex qua re valde nos sicut diximus, tua desidia contristavit, cur necdum in monasterium revocata sit ac retrusa. Vel nunc ergo propositi tui consideratio et zelus te castitatis accendat id summopere modis quibus potueris studere, ut asperitatem quam de tantae iniquitatis perpetratione concepimus, ejus citius valeas correctione mollire. Nam et Vitali defensori praecipimus ut vobis hac in causa solatiari non differat. Sed quia memoratus Petrus ab homine filii nostri magnifici Philoxeni dicitur defensari, apud eum vobis cum omni studio et charitate instanter agendum est, ut eam sine aliqua faciat dilatione restitui, quem credimus hoc, quia bonus omnino vir esse dicitur, sine mora facturum. Quod si forte, quod non credimus, aliqua hoc fuerit excusatione dilatum, tunc etiam publice contestandus est. Atque fraternitas nobis vestra renuntiet, ut exinde in urbem regiam 1047 scribamus, quatenus, quod fieri honeste negligitur, ea qua dignum est ultione plectatur. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Gloriosi filii nostri Cethegus atque Flora jugales, pro certis causis suis Maximum virum clarissimum palatinum privatarum ad Siciliam transmittentes, decem libras auri reverendissimo fratri nostro Basilio Capuanae civitatis episcopo, qui illic jam esse dignoscitur, suis utilitatibus profuturas dari de pensionibus ecclesiastici patrimonii voluerunt. In quarum restitutione, ne qua mora fieret, aut difficultas forte contingeret, quantitatem ipsi dilectissimo filio nostro Bonifacio diacono tradiderunt. Et ideo quia nostros nos filios, et praesertim ubi damnum minime sentit Ecclesia, non convenit contristare, his fraternitati tuae mandamus apicibus, ut suprascripto fratri coepiscopoque nostro Basilio et Maximo viro clarissimo, secundum voluntatem praedictorum filiorum nostrorum Cethegi atque Florae gloriosarum personarum, decem libras auri sine tarditate post subditam desuscepto paginam dare debeatis, quatenus dum nulla in accipiendo eis mora provenerit, et illi mandata sibi, ut noverint, utiliter exsequantur, et pars Ecclesiae rationabiliter sit munita. Gregorius Romano defensori nostro Siciliae. Perlatum ad nos est reverendissimum fratrem nostrum Basilium episcopum velut unum 1048 de ultimis in causis occupari, et praetoriis inutiliter observare. Quae res quoniam et ipsum vilem reddit, et reverentiam sacerdotalem annihilat, statim ut experientia tua hoc praeceptum susceperit, eum ita ad revertendum districta exsecutione compellat, quatenus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione immorari non liceat; ne si quolibet modo eum ibidem moram habere permiseris, cum ipso apud nos graviter incipias esse culpabilis. Datum mense Decembris, indict. 3. Gregorius Godiscalco duci Campaniae. Illa praepositorum sollicitudo utilis , illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nihil vindicat. Restringenda ergo sub ratione potestas est, nec quidquam agendum priusquam concitata ad tranquillitatem mens redeat. Nam commotionis tempore justum putat ira quod fecerit. Pervenit itaque ad nos magnitudinem tuam usque ad hoc esse impetu furoris impulsam, ut non solum frangi januas monasterii sancti Archangeli, verum etiam diripi exinde quod ibi inventum est, feceris. Insuper autem sic contra abbatem ejusdem monasterii diceris exarsisse, ut, nisi occultans se iracundiae tuae tempore latuisset, non leve discrimen incurrisset, denique ut metu tuo perterritus de domo in qua se olim receperat exire nuncusque non audeat. Quod ne frustra fecisse forsitan videreris, fugam monachi ipsius qui ad hostes abiit ad ejus, quantum ad nos perlatum est, crimen impingis, asserens quod cum ipsius voluntate fugerit. Quod si ita est, contristamur, et valde vestram sapientiam miramur. Nam si licitum putatis ut aliorum culpa aliis sit nociva, 1049 multi huic possunt crimini subjacere. Diversorum enim nobilium servi, multarum Ecclesiarum clerici, diversorum monasteriorum monachi, multorum judicum homines, saepe se hostibus tradiderunt. Ergo si hoc creditur, servorum utique domini, clericorum episcopi, monachorum abbates, diversorum fugitivorum judices, omnes sub culpa sunt et crimine constituti. Nunquid et diebus magnitudinis tuae multi de civitate in qua consistis, ad Langobardos milites fuga non lapsi sunt? Et quis tantae indiscretionis, tantaeque possit stultitiae reperiri, ut eorum iniquitatem tibi aestimet applicandam? Haec itaque sollicite pensa, atque ex te aliorum causas aestima, ut in quorumdam adversitates falsis suspicionibus non ducaris. Si vero est aliquis qui de praedicti monasterii abbate possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque ejus pertineat, nos hoc non negligi, sed magis una quidem cum eis quorum interest, causam omnino districte et sollicite volumus perscrutari, ut aut feriat vindicta culpabilem, aut absolvat veritas innocentem. Si autem nullus inveniri potuerit, qui contra eum hoc quod solus ipse perhibes asserat, hortamur, magnifice fili, ut a memorati monasterii abbatisque ipsius te adversitate contineas, et potius tuitionem illis et propter Deum charitatem impendas. Et si quid est unde animi vestri fortassis offensi sunt, pro nostra eis interventione remittite; et ita vos, sicut Christianos convenit et prudentes, in eorum magis juvamine commodate, quatenus et nos vobis gratias referamus, et ante omnipotentem Dominum mercedem pro impensis servis ejus beneficiis ac solatiis acquiratis. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Quamvis et ratio et loci sui qualitas fraternitatem vestram commoneat tuitionem monasteriis, et maxime sub se constitutis, impendere, verumtamen quia lator praesentium Fuscus abbas suum a nobis voluit ex abundanti monasterium commendari; his vos hortamur affatibus, ut quia frustra monasterium ipsum inquietudine advenientium asserit laborare, sanctitatis vestrae illud defensio tueatur, et ab aliquo illud gravari contra rationis ordinem non permittat, quatenus dum nullum id injustae rei pondus afflixerit, et vos videamini quod sacerdotis est salubriter impendisse, et degens illic congregatio, quae in Dei laudibus 1050 occupatur, nullis irrationabiliter molestiis valeat subjacere. Gregorius Romano defensori. Fuscus, abbas monasterii sanctorum Erasmi, Maximi, atque Julianae, quod Neapoli ab Alexandra, clarissimae memoriae femina, sicut nosti, fundatum est, quae etiam et haeredem instituit, massam Papyrianensem quae illic in Sicilia sita est, cum xenodochio sancti Theodori, suprascriptum monasterium suum asserit habere communem. Sed ut ad dividendam eam, cum his quorum interest, dilationem non debeat sustinere, experientiae tuae sibi petit adesse solatium. Proinde hujus tibi serie praeceptionis injungimus ut ei concurrere atque in omnibus solatiari festines, quatenus massa ipsa secundum portiones competentes sine mora aliqua dividatur. Sed ne forte dicatur quia a praedicto monasterio possessiones quae hic communes sunt detinentur, esse ex hoc excusatio non debet, quia et ipsas paratus est sine difficultate dividere. Quia vero legatum quod praedictae Alexandrae a Pompeio relictum dicitur, ab eodem quippe xenodochio, quod ei in octo unciis jure perhibetur haereditario successisse, memoratus abbas suo inquit monasterio redhiberi, et hoc quoque experientia tua curet addiscere; et si ita est, agere studeat ut quod relictum est modis omnibus exsolvatur. Ita ergo sollicitudo tua in hac se re exhibeat, ut suffragante justitia, praedicti abbatis labor, quem ad nos veniendo assumpsit, vacuus esse non debeat. Gregorius Fantino defensori Neapolitano. Fuscus, abbas monasterii sancti Archangeli quod Macharis dicitur, atque sanctorum Maximi, Erasmi, et Julianae, asseruit Constantium cellae suae presbyterum ob temporis qualitatem se in Siciliam transmigrasse, et Codices monasterii sui atque vela secum pariter deportasse. Quem quoniam defunctum perhibet, et ea quae cellae suae esse commemorat sibi postulat debere restitui, experientia tua veritatem curet addiscere; et si ita est, 1051 omnia quae monasterii ipsius sunt sine aliqua faciat dilatione restitui. Nam contra rationem est ut quod de monasterio pro temporis, sicut dictum est, qualitate sublatum est, ab ejus debeat jure separari. Ita ergo experientia tua agat, ut veritatem addiscens, praedictum illic abbatem, vel quem vice sua transmiserit, dilationem frustra sustinere minime patiatur. Gregorius Clementiae patriciae. Abbate quodam ad nos referente pervenit quod gloriae vestrae a quibusdam sit maledicis nuntiatum quia aliquem, quod absit, contra vos stimulum habeamus. Quod si ita est, quicunque hoc fallaciter confinxerunt, sub puritatis vobis specie duplices exstiterunt, ut se quasi fideles ostenderent, et vos de nobis prave facerent dubitare. Ego autem, gloriosa filia, bona tua olim cognoscens, et praecipue castitatem quae tibi ab adolescentia comes fuit, in magna semper veneratione et dilectione te habui. Sed ne vel nunc aliud cor meum esse gloria vestra suspicetur, nullum mihi odii vel iracundiae circa vos scrupulum inesse significo, sed paternam me vobis dilectionem exhibere cognoscite. Unum tamen, quod ad me perlatum est, reticere non debeo, ne minus esse charitatis incipiat, si silentio prematur quod ad emendationem dicendum est. Nuntiatum siquidem mihi est quod si quando vos quisquam offenderit, dolorem irremissibiliter retinetis. Quod si verum est, quia quantum vos diligo, tantum contristor, peto ut hoc a vobis vitium nobiliter excludatis, et secus boni operis segetem inimici semen crescere non sinatis. Dominicae orationis verba ad memoriam reducantur, et non apud vos plus valeat culpa quam venia. Excessus gloriae vestrae bonitas superet, et magis salubriter ignoscendo devotum faciat quem potest persistens facere asperitas indevotum. Relinquatur illi unde verecundiam habeat, et non servetur quod doleat. Nam plerumque plus virium habet discreta in correctione remissio, quam in exsequenda ultione districtio; adeo ut nonnunquam haec fideliorem atque subjectum, illa vero obstinatum faciat et aemulum. Et quidem haec non ad hoc dicimus, ut a zelo vos rectitudinis subtrahatis, sed ne tales sitis in minimis, quales esse debetis in maximis. Nam si quando severitatem excessus qualitas exigit, agendum est ut et culpam ultio corrigat, et correctis post gratia non negetur. Haec igitur quia paterna suadente dilectione pro vestra vos anima commonemus, cum ea qua dicuntur charitate suscipite, atque ea ad gloriae vestrae utilitatem assumite, ut bona vestra et apud homines clariora, et apud omnipotentem Dominum 1052 possint esse purissima. De nobis autem sicut re vera, charissima filia, fiducialiter in cunctis praesumite; et quia de vestra cupimus prosperitate semper audire, discurrentibus nos saepius epistolis relevate. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Taurianas, Turris et Consentias. Vestri antistitis obitum cognoscentes, etc. ut lib. XI, epist. 39, mutato nomine Joanni, in Venerii. Gregorius Venerio et Stephano episcopis. Obitum Paulini Taurianensis Ecclesiae, sed et ill. Turritanae Ecclesiae antistitum directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earumdem Ecclesiarum, a quoquam aliquo modo praesumatur. Et ideo dilectio tua ad praedictas Ecclesias ire properet, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandi occurrant. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne cujuslibet conversationis meritive laicae personae aspirare praesumant, et ut periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Gregorius Clementinae Patriciae. Amandum presbyterum a Surrentinis, ad episcopatum, gloriosa filia, electum esse cognoscas. Quem quia huc scripsimus debere 1053 transmitti, contristari de ejus absentia non debetis, quia nec abscedere creditur qui mente vobiscum est. Et quoniam pastorem quaerentibus is qui vobis olim placuit gratus est, omnipotentem Deum benedicentes, Christiana magis in hoc devotione gaudete; et ut ad nos celerius aliis profuturus venire debeat, hilariter studete, quia sincerae charitatis est exsultare, quando is qui diligitur, ad hoc vocatur ut crescat. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Postquam is qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat aptus nobis visus non est, Amandum presbyterum oratorii sancti Severini, quod in castro Luculano situm est, elegerunt. Eapropter experientiae tuae praecipimus ut eumdem presbyterum, excusatione postposita, sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus petentium desideria cum Christi auxilio, si nihil est quod eum impediat, impleantur. Cujus vita vel actus, quia melius possunt illic ubi diu est conversatus agnosci, curae tuae sit cum fratre et coepiscopo nostro Fortunato de eo diligenter inquirere. Et si nulla sunt quae ad sacrum ordinem obsistere valeant, ad nos debet omni postposita tarditate transmitti. Ne autem gloriosa filia nostra Clementina hoc moleste suscipiat, ad eam experientia tua pergat, et cum ejus voluntate hoc faciat. Sin vero reniti fortasse voluerit, huc eum, sicut diximus, sine mora experientia tua transmittat, quia ita animi filiorum nostrorum a nobis pacandi sunt, ut tamen animarum utilitas non debeat praepediri. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Pervenit ad nos quod monachi, quos in Surrentina civitate pro complenda, sicut nosti, Antonini quondam defensoris voluntate transmisimus, pecuniam quam acceperant ad emendas possessiones expendant. Quae res quoniam non levem eis necessitatem in brevi indicat imminere, 1054 ideo experientia tua, hac auctoritate commonita, provideat atque dispenset ut solidos ipsos incaute vitioseque erogare non debeant. In qua re ut sollicitudo tua possit esse laudabilis, cum omni eis studio ac vigilantia possessiones ad comparandum exquire. Ex quarum fructibus servi Dei alimoniam consequentes, nec acceptos solidos incassum expendere, noc ipsi valeant victus necessitatem incurrere. Ita ergo omni vigilantia, omnique intentione in hoc te exhibere festina, ut efficacia tua et ab illis periculum, et a nobis omnem possit curam sollicitudinis amovere. Gregorius Joanni praeposito Italiae. Quidquid tribuitur pauperi, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur multiplicato sine dubio fructu recipitur. Scripsistis autem nobis ut Dulcitio agenti vices vestras dicere deberemus ne quid super diatyposim auderet expendere. Et quanquam sit laudabile futura prospicere, quia tamen infirma omnino cautela est quae pietatis adjutorio non munitur, in hac sollicitudine vestra est quod nos pro vobis contristare invenimus. Fertur itaque quod annonas atque consuetudines diaconiae, quae Neapoli exhibetur, eminentia vestra subtraxerit. Quod minus fortasse fuerat obstupendum, si Joannis decessoris vestri non fuissent tempore ministratae. Si igitur haec ille, cujus cunctis notum est quam fuerit gravis actio, non negavit, quale sit sapientia vestra consideret, si vel in aliquo bono opere malus homo vos superet. Nulla enim occasione hoc subtrahere vos decuit. Quod etsi forte nullus vestris voluisset rationibus imputare, hoc de proprio vos impendere non debuit gravare precario, ut hujusmodi pietas in vestro esset patrona juvamine, quae ministra fuisset in opere. Haec itaque debet eminentia vestra potentia qua pollet inspicere, atque hoc quod a decessoribus ejus non est ademptum, ut solite valeat ministrari, largitatem bonitatis suae debeat magis ostendere; quantenus nec in his quae secundum jussionem Domini agitis adversitatem aliquam incurratis; et hujus vobis officii ministratio, et coram hominibus laudem parare, et coram omnipotenti Deo possit providere mercedem. Data mense Aprilis, indict. 3. Gregorius Leoni episcopo Catanensi. Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in Aetna monte est positum, consensu, ut ait, congregationis ejusdem monasterii ad nos veniens, questus est multas monasterium ipsum a quibusdam molestias ac praejudicia sustinere. Inter quae illud nos quoque vehementissima exacerbatione commovit, quod in tantum monasterium ipsum innotuit calcari ac despici, ut etiam monachis ibidem degentibus mulieribus se jungere sine metu sit licitum. Quod si ita est, quam grave vestram fraternitatem, et apud Deum peccatum, et apud homines culpa respiciat, ipse poteris judicare, quippe quia nulla te praevales excusatione defendere. Aut enim haec fieri nescisti, et culpa neglectus vehementer argueris; aut certe factum recognovisti, et graviorem erga te videris indignationem exigere, cur tantum facinus ultione districtissima non punisti. Itaque scriptis fraternitatem vestram praesentibus commonemus, ut cum omni hoc vigilantia investigare festinet. Et si hujusmodi iniquitatem a quibusdam perpetratam invenerit, ita hujus perversitatis facinus digna studeat emendatione corrigere, quatenus et Deum placare, et aliis ne de caetero quid simile perpetretur custodiae possit disciplinam ostendere. Molestias vero quas praedictum monasterium pati, vel ea quae ei perhibentur invasa, sanctitas vestra cognoscat, et ita se in quantum justum est, in protectione ejusdem exhibeat, ut in nullo contra aequitatis ordinem valeat aliquo modo praegravari. Praeceptum vero beatae recordationis nostri praedecessoris Pelagii datum ad Elpidium praedecessorem vestrum, cujus subtus exemplaria fecimus ascribi, sine aliqua volumus refragatione servari. Gregorius Adriano notario Siciliae. Res ad nos omnino detestabilis et nefanda pervenit, et miramur cur, si veritate subsistit, 1056 eam minime cognovisti. Veniens autem ad nos Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in monte Aetna est positum, oblata nobis petitione questus est inter alia, ita monachos ejusdem monasterii perverse ac nequiter vivere, ut mulieres sibi sociare, quod dici nefas est, audeant. De qua re quia fratri et coepiscopo nostro Leoni scripsimus, ut, requisita veritate, si ita repererit, districtissima hoc studeat severitate corrigere, necesse quoque est ut in hac re tua se experientia ad investigandam veritatem, et puniendum tantum scelus omnimodo sollicite debeat exhibere, ut neque remisse, neque negligenter agi aliquid videatur. In aliis vero utilitatibus memorati monasterii solatia tua in quantum ratio poposcerit aequitatis impende, quatenus et si quid ei, sicut dicitur, invasum est, secundum justitiam reformetur, et de caetero praejudicium illic aliquod contra Dei timorem et legum ordinem nullo modo generetur. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Cum fraternitas vestra minus erga monasteria sibi subjecta studet esse sollicita, et ipsa culpam reprehensionis incurrit, et nos de sua lenitate constristat. Pervenit autem ad nos Mauricium quemdam, qui nuper in monasterio Barbaciani conversus est, ablatis secum aliis monachis, fuga de eodem monasterio discessisse. Qua in re praedictum nobis Barbacianum sua praecipitatio vehementer accusat, qui temere saecularem hominem, et non ante probatum, tonsuravit. Nunquid non vobis scripsimus ut prius eum probaretis, et tunc, si aptus esset, abbatem facere deberetis? Vel nunc ergo circa eum quem elegistis, estote solliciti. Nam vos illo delinquente delinquitis, si ita coeperit se exhibere, ut se ad fratrum ostendat regimen indignum. Praeterea monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat ut eos quos ad convertendum susceperint, priusquam biennium in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare. Sed hoc spatio vita moresque eorum sollicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus quod voluit, aut ratum non habeat 1057 quod elegit. Nam dum grave sit inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere quanto sit gravius ad Dei servitium improbatos applicari? Miles vero si converti voluerit, prius quam nobis renuntietur, nullus eum sine nostro consensu qualibet praesumat ratione suscipere. Quod nisi diligenter fuerit custoditum, omnem subjectorum in te culpam inexcusabiliter noveris redundare, qui minus te erga eos rebus ipsis testaris esse sollicitum. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Si scriptorum nostrorum seriem voluisses diligenter advertere, aut sponte restituere quae tulisti, aut certe personam secundum admonitionem nostram in causa transmittere debuisti. Et dum te modo quodam excusare contendis, asserens in his quae contra fraternitatem tuam a parte contraria gesta sunt, non voluntarie sed magnis te constrictum conjurationibus miscuisse, ea quae scripsimus quasi intelligere distulisti, et magnificos viros Faustum atque Dominicum non a te, sed a quibusdam aliis tuis indicasti esse transmissos, ac per hoc ut, aliis litigantibus, ipse quae tuleras retineres. Pars vero altera, epistolae tuae textum addiscens, crebra nobis allegatione coepit insistere ut ea quae abstuleras redderentur, paratam se inquiens si quid contra eam magnifici viri praedicti suo vel aliorum nomine movere voluerint respondere. Quod quia nec nobis a rationis visum est ordine dissentire, praesertim postquam admonitus instructam personam ad dicendam causam transmittere neglexisti, idcirco fraternitatem tuam hortamur, illico ut praesentia scripta susceperit, Theodoro viro magnifico majori populi portas et Rustico viro clarissimo seniori aquaeductum sine aliqua contentione restituat, ne in hac re moram, vel aliquam excusationem interserat, ne culpam indiscretionis incurrat, si quod ultro facere debuerat, admonita, differendum qualibet sorte putaverit. Haec itaque memoratis viris primitus reformata, liberum tibi sit, si quam contra eos postea apud nos hic causam movere volueris. Sin vero non ipse, sed filii tui, ut asseris, causam se habere querantur unde eos publico debeant pulsare judicio, eis est liberum, in quolibet loco voluerint, causae suae negotium 1058 contra eos legaliter propositum terminare. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Augustinus praesentium portitor, qui reliquorum saponariorum civitatis vestrae vice sese dixit esse transmissum, questus nobis est quod Joannes vir clarissimus palatinus multis eos frustra affligat incommodis, atque nova plurima eorum corpori praejudicialiter nitatur imponere. Denique ut, sicut ait, eos promittere sibi compellat ut si quis arti eorum sociari voluerit, quidquid commodi de introitu ejus accesserit, ipsi proficiat. Adjiciens quoque pactum inter se de quibusdam rationabilibus artis suae capitulis, juxta priscam consuetudinem omnium consensu, interposita esse poena confectum, atque id sacramento interveniente firmatum, et ab eo nunc velle quosdam ex suis, ejus videlicet patrocinio fretos, abscedere, atque ita contravenire cupientibus tuitionem impendere, ut, quod dici grave est, plus in defensione ejus praesumptionem habeant, quam de poena penuriam, vel de sacramento praestito possint habere formidinem. Quod si ita se res habet, quia etiam ipsi quod agit adversum est, quippe qui alieno se peccato sua defensione constituit esse participem, fraternitas vestra paterna eum adhortatione conveniat, ut ab hujusmodi se actu cohibeat, et praejudicialiter illis nihil imponat, nec eos dispendiis quibuslibet contra rationem affligat. Pariter etiam providendum est ut et pactum, ubi sacramenta sunt praestita, conservetur, et cum dispendio animae suae temporalia lucra contraveniendo non appetat, ne et perjurii crimen incurrat, et commoda prave desiderata non capiat. Et si, quod non credimus, admonitionem vestram praedictum Joannem virum clarissimum videtis forte differre, cum eminentissimo filio nostro praefecto stricte loquimini, ut ipse hoc, sicut in praesenti dici fecimus, quomodo praeviderit, rationabiliter faciat emendari, quatenus et eos qui tuitionis nostrae suffragia quaesiverunt quorumdam voluntas injuste non opprimat, et ille ab opere se indecenti prohibitum, pro suae magis animae utilitate cognoscat. Datum mense Maii, indict. 3 Gregorius Zittano magistro militum. Epistolas vestras Graeco sermone dictatas me indico suscepisse, in quibus dicitis quod quaedam religiosa loca responsum juri publico de rebus ei competentibus reddere contemnant. Quae res me omnino contristavit, quia nostri est habitus non solum praejudicia minime facere, sed etiam facta aequanimiter portare, nisi forte quod res pauperum defendere rationabiliter cogimur, ne apud omnipotentem Deum culpabiles inveniri valeamus. Proinde Fantino defensori quae scripserim gloriae vestrae transmisi, ut ipse religiosos quosque in Panormitanis partibus apud electos judices venire compellat, et suorum actuum rationem reddant. Omnipotens Deus coelestis vobis misericordiae largitatem praebeat, ut per cuncta quae agitis ejus gratiae serviatis. Mense Maio indict. 3. Gregorius Fantino defensori. Sabinianus vir clarissimus, praesentium lator, nobis indicavit hanc olim ibi consuetudinem convenisse, ut, diversis supervenientibus, cives ejusdem civitatis de proprio expensas impenderent. De qua re dum se quererentur affligi, hoc illis cum Theodoro Lilybetano quondam episcopo convenisse, ut in Ecclesia ejus certae portiones substantiae suae donatione conscriberentur, et hoc in se onus susciperet, atque, securis eis redditis, ipse de Ecclesia quidquid esset necessarium, erogaret. Se vero per tertiam decimam et primam indictiones, quibus praedictae civitati defensoris officium tenuit, absente episcopo, de proprio expendisse quod de Ecclesia poterat erogari. Et quia sibi quod expendit postulat debere restitui, idcirco experientiae tuae praecipimus ut reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Decio studeat imminere, quatenus aut pacifica, si ita est, cum eo ordinatione decidat; aut certe si qua se ratione a restitutione expensarum credit defendere posse, in judicio tuo assistat. Et exquisita 1060 diligentius veritate, ita quidquid tibi aequitatis ordo suaserit, mora postposita definito, ut et rationabiliter causa finem accipiat, et partes apud te nulla fatiget in observatione dilatio. Si autem donationes, de quibus dictum est, Ecclesiae suae esse onerosas existimat, et reddere eas donatoribus fortasse voluerit, si qui ex eis qui eas recipiunt clerici sunt, a te similiter moneantur ut aut secundum portiones suas quae erant soliti dare persolvant, aut certe si causari voluerint, contentiones partium tua necesse est cognitione distingui, ut nulla se pars inaudita queratur praejudicium sustinere. Alias vero causas quas cum memorato reverendissimo viro fratre nostro suprascriptus portitor habere praesentes se asserit, tuo similiter volumus, mediis sacris Evangeliis, judicio definiri. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Relectis epistolis vestris, quas ad nos per Marianum latorem praesentium transmisistis, gratam nobis sollicitudinem vestram fuisse rescripsimus, quod ea quae ad vos de fratre et coepiscopo nostro Pompeio, qui adhuc ita a nobis nominandus est, pervenerunt dissimulare minime pertulistis. Sed si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc quod de eo dictum est, fuisset ambiguum. Sed utrum verum an esset compositum patuisset, quia jam contra ipsum dudum in Sicilia apud reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum episcopum talis quaestio, ut cognovimus, mota est. Sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur quoniam illa quae contra eum dicta sunt non sub illa qua decuit districtione quaesita sunt, et gesta quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem ejus probantur posse sufficere, non levis res agitur, ut incaute vel in transcursu debeat definiri. Nam grave est satis et indecens ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad definiendum idonea, si accusati ea confessio sequeretur; si tamen eamdem confessionem subtilitas examinis ex occultis eliceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit ut noxios sese fateri 1061 etiam cogantur innoxii. Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia cremarique fame se asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio. Nunquid quando sententiam tales causae suscipiunt, et ad sedem apostolicam appellatur, nonne et persona quae judicatur praesens est, et districtissime atque ab omni latere veritas quaeritur, ut tunc si debeat necne manere sententia decernatur? Necnon et si praedictus episcopus ad sedem apostolicam appellare voluerit, causa ipsius interius et cum omni est diligentia perscrutanda. Et ideo postquam et persona absens est, et gesta quae ad nos transmisistis nobis, sicut praefati sumus, satisfecisse idonee non videntur, temere aliquid de episcopi persona decernere nec possumus, nec debemus, ne, quod absit, reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum jure competit retractare sententias. De Alamannis autem quod vobis indicatum est, nos et longius quam vos positi sumus. Et quod verum non sit minime dubitamus. Vestra tamen fraternitas bene fecit pro informatione nostra scribere quod audivit. . Gregorius Castorio notario. Experientiae tuae in praesenti nos recolis praecepisse ut de possessione quae monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculae, quod Ravennae situm est, largitatis titulo dicitur esse concessa, quia causam bene nosti, debuisses quod justum est facere. Pro qua re hac te iterum nostra praeceptione duximus commonendum, ut in re ipsa vigilans debeas esse atque sollicitus. Et si manifeste donatam esse cognoveris, et nihil est quod a partibus nostrae objici possit Ecclesiae, impedimentum aliquod monasterio ad tenendum ipsam possessionem non facias. Si vero quia, prout diximus, causa bene tibi est cognita, habes quod juste possit pro Ecclesiae partibus allegari, electorum te cum parte altera necesse est subire judicium, ut et veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, valeat definiri. Gregorius Libertino expraetori. Quanta vos saeculi hujus premat angustia, incognitum non habemus. Sed quia in summa tribulatione positis 1062 sola est consolatio misericordia Creatoris, in eum spem vestram ponite, ad ipsumque tota vos mente convertite, qui et juste quem vult permittit affligi, et confidentem in se misericorditer liberabit. Ipsi ergo gratias agite, et patienter quaeque illata sunt sustinete. Nam rectae mentis est Deum non solum in prosperis benedicere, sed etiam in adversitatibus collaudare. In his igitur quae patimini nullum contra Deum murmur cordi vestro subrepat, quia ad quid hoc Creator noster operetur ignotum est. Forsitan enim, magnifice fili, aliquid illum in prosperis positus offendisti, unde te clementi amaritudine vult purgare. Et ideo, nec temporalis te frangat afflictio, nec rerum damna discrucient, quia si, in adversis gratias referens, Deum tibi patientia feceris esse placabilem, et quae amissa sunt multiplicata redduntur, et super haec gaudia aeterna praestantur. Peto autem ne injuriosum ducatis quod viginti a nobis vestitus ad pueros vestros per Romanum defensorem scripsimus praeberi, quia de beati Petri apostoli rebus quamvis parva sint quae offeruntur, pro magna semper benedictione suscipienda sunt, quoniam et hic vobis valebit majora impendere, et apud omnipotentem Deum beneficia aeterna praestare. Mense Junio, indict. 3. Gregorius Secundino episcopo Taurominitano. Praesentium portitor, Leo Chartarius, ad nos veniens indicavit uxori suae, quae relicto eo pro fornicationis crimine, quo vehementius stimulatam aiebat, atque ob hoc religiosam vestem induerat, se culpabilem nullatenus exstitisse; adeo ut, sicut ait, requirente fraternitate vestra, cui hujus rei cognitionem ante hoc fere triennium mandaveramus, in nullo claruerit eum post initum conjugium in fornicationis culpam collapsum; adjiciens quoque quod eidem uxori suae districtissima sacramenta praebuerit insontem se ea de re unde etiam illam mordebat suspicio permansisse, et idcirco propria eam sponte ad se reversam. Sed quia communione illam cum familia sua pro hoc solummodo a fraternitate vestra privatam asserit, quod ad eum clam postpositis vobis redierit, volumus ut familia quidem ipsius sacram communionem recipiat, et dominae ea culpa in hujus afflictionis poena familiam diu non teneat. De ipsa vero, hoc est de uxore praedicti portitoris, hoc vos observare necesse est, ut si manifeste constiterit quia contra conjugem suum 1063 dicere nihil potuit, sed et insuper suspicio ipsius, praestito, ut edocti sumus, sacramento amputata est, et utique post hoc sua ad eum sponte reversa est, in ea quoque temperanda est censura judicii, ut longe jam tempore minime communione privetur. Si autem aliter se veritas quam nobis insinuatum est fortassis habuerit, fraternitatis vestrae subtiliter scripta nos instruant, ut quid fiendum sit nostris iterum discurrentibus epistolis agnoscatis. Gregorius Secundino episcopo Taurominitano. Scripta fraternitatis vestrae suscepimus, in quibus indicastis reverendissimum fratrem nostrum Marcianum, Locrensis civitatis episcopum, aliter nobis de causa Ecclesiae contra monasterium sancti Christophori, quod in vestra dioecesi est constitutum, intimasse, non quidem fallendi voluntate, sed quia a clericis suis non fuerat de veritatis natura diligenter instructus. Et quoniam scribitis Dulcinum decessorem ipsius nihil de rebus Ecclesiae suae fuisse testatum, sed de propriis ac magis quae in praedicto monasterio fidelium oblatione collata sunt elogium condidisse, atque sex uncias Ecclesiae et sex eidem monasterio jure haereditario reliquisse, necesse est ut si ita etiam non ex opinione, sed absolute in veritate esse recolitis, nullam praedicto monasterio sinatis molestiam irrogari, praecipue dum eamdem causam jam temporibus reverendae memoriae Maximiani episcopi vos atque fratrem et coepiscopum nostrum Ruffinum ex ejus deputatione ac cessione audisse ac decidisse testemini, adeo ut inter partes ea quae inveniri poterant partirentur, et quod Ecclesiae fuit intrinsecus redderetur. Volumus ergo ut pars utraque conticeat, et ea quae a fraternitate tua una cum praedicto Ruffino quondam episcopo statuta sunt inconvulsa consistant, quatenus nec pars Ecclesiae denuo injuste quaestionem inferre, nec monasterium irrationabiliter videatur post vestram maxime definitionem controversiam sustinere. Gregorius Ecclesio episcopo Clusino. Gloriosus filius noster Aufridus ad nos scripta transmisit, indicans quod in castro Balneo-Regis, 1064 una cum habitatoribus loci ipsius sibi Joannem Diaconum elegerit episcopum ordinandum, de cujus omnino vita bona testatus est. Sed quia quae sint canonica nesciunt, et nos inexpertis vel incognitis manus temere non audemus imponere, fraternitas vestra cum omni sollicitudine ac vigilantia diversis quibus potuerit modis de vita actibusque ipsius requirere studeat. Et si nihil est quod ei canonice possit obsistere, requirendum quoque est si in opere Dei studium habuit, vel psalmos novit. Et si talis fuerit, eum ad nos cum testificationis suae epistola dirigat. Si vero aliter fuerit, vestris nobis similiter epistolis indicate, et habitatores loci ipsius adhortamini ut si iste aptus non fuerit, sicut et suprascripto Aufrido filio nostro scripsimus, alium sibi eligant qui ad hoc officium cum gratia Dei aptus valeat inveniri. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. Transacto anno suavissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, quibus pro aegritudinis meae nimietate respondere nuncusque non valui. Ecce enim jam biennium pene expletur, quod lectulo teneor, tantisque podagrae doloribus affligor, ut vix in diebus festis usque ad horarum trium spatium surgere valeam missarum solemnia celebrare. Mox autem cum gravi pellor dolore decumbere, ut cruciatum meum possim interrumpente gemitu tolerare. Qui dolor interdum mihi lentus est, interdum nimius. Sed neque ita lentus ut recedat, neque ita nimius ut interficiat. Unde fit ut qui quotidie in morte sum, quotidie repellar a morte. Nec mirum, quia peccator gravis talis corruptionis carcere diu teneor inclusus. Unde compellor exclamare: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo . Sed quia meis hoc precibus adhuc obtinere non mereor, rogo, vestrae sanctitatis oratio suae mihi intercessionis adjutorium praebeat, meque a peccati et corruptionis pondere liberum reddat in illam quam bene nostis libertatem gloriae filiorum Dei. Scripsit autem mihi dulcissima et semper honoranda beatitudo vestra, quod ei communis filius Anatolius diaconus de Constantinopolitana urbe scripserat, ad me quosdam monachos de Jerosolymorum partibus venisse, qui a me aliquid de Agnoitarum errore requirerent, et dicitis quia petiit ut vestra mihi sanctitas scriberet quid de eadem debuisset inquisitione sentire. Sed neque 1065 ad me de Jerosolymorum partibus requirentes aliquid monachi venerunt, neque eumdem communem filium vobis potuisse aliud quam erat scribere, sed interpretem suspicor in ejus epistolis erravisse. Nam idem diaconus mihi jam ante biennium scripsit quia a praedictis partibus ad Constantinopolitanam urbem talia requirentes monachi venerunt, meque studuit requirere quid sentirem. Cui ego ante longum tempus quam vestra scripta susciperem, contra eamdem haeresim ipsa respondi quae postmodum in epistola vestrae sanctitatis inveni; atque omnipotenti Deo magnas gratias retuli, quia de cunctis inquisitionibus Romanorum atque Graecorum Patres, quorum nos sequaces sumus, uno spiritu sunt locuti. In multis enim eamdem vestram epistolam ita reperi ac si contra praedictam haeresim scripta Latinorum Patrum legerem. Et quantum potui de sanctissimo fratre meo amare et laudare bonum perpendite, in cujus ore venerandos Patres, quos multum diligo, recognovi. Sit ergo illi laus, sit in excelsis gloria, cujus dono adhuc in sede Petri clamat vox Marci, de cujus effusione spiritus cum sacerdos ad perscrutanda mysteria scilicet ad sancta sanctorum intrat, in sancta Ecclesia velut in tabernaculo ex verbis praedicationis spiritalia tintinnabula resonant. Recta itaque et valde laudabilis est vestra praedicatio. Sed omnipotentem Dominum deprecamur ut diu vos etiam in hac vita custodiat, ut de Dei organo, quod estis, in hoc mundo latius vox veritatis sonet. Pro me autem, peto, intercedite, ut hujus peregrinationis via, quae mihi asperior facta est, cum celeritate finiatur, quatenus qui ex meis non valeo, ex vestris meritis possim ad aeternae patriae promissa pertingere, et cum coeli civibus gaudere. Gregorius Maximo episcopo Salonitano. Ad Romanam veniens urbem communis filius presbyter Veteranus ita me podagrae doloribus debilem reperit, ut fraternitatis tuae epistolis per me respondere nullatenus valuissem. Et quidem de Sclavorum gente, quae vobis valde imminet, 1066 et affligor vehementer et conturbor. Affligor in his quae jam in vobis patior; conturbor, quia per Istriae aditum jam ad Italiam intrare coeperunt. De Juliano autem Scribone quid dicam, quando ubique video quia nobis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a judicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnino contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt; ita ut in comparatione sui temporis felices nos aestiment dies habuisse. In quantum vero praevalet fraternitas tua, opponere se pro pauperibus, pro oppressis debet. Quae etiam si prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis devotio sufficit quam dedit. Scriptum est enim: Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses . Quod si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit. In omne ergo quod agis inspectorem cordis appete habere placatum. Quidquid vero est unde illi placeas, facere non omittas. Nam humani terrores et gratiae fumo sunt similes, qui levi aura raptus evanescit. Hoc certissime scito, quia placere Deo et pravis hominibus nullus potest. In tanto ergo se aestimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. Ipsa tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne si quid nimis rigide agitur, ex juventute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis necesse est ut inveniatur pro oppressis nostra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malivola mente reprehendant. Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas . Et beatus Job ait: Frater fui draconum, et socius struthionum . Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo . Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos vivere. De Photinianistis autem fraternitas tua sit omnino sollicita, et, sicut coepit, studeat quatenus ad sinum sanctae Ecclesiae revocentur. Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius jusjurandum praebeant quia non permittunt suis quod in eorum errore, etiam ratione recepta, persistant. Et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patientur, sed rationem reddo. Si veritatem cognoverint, suscipiant; si non cognoverint, illaesos dimitto. Si qui vero contra vos ex eis ad nos venire voluerint, 1067 minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes aut rationem recipient, aut scito quia profecto terram illam ulterius non videbunt. Gregorius Innocentio Africae praefecto. Luculenta eminentiae vestrae, et condita cordis melle facundia ita sui nobis saporem medullitus infudit, et in suo amore nos rapuit, ut nobis et dulce sonet quod scribitis, et sapiat suave quod agitis; nec immerito, quia qui bonis studiis comptus est, judicio magnus est, non favore. Praefecturae autem vos suscepisse cingula cognoscentes, laetitiae se miscuit nostrae tristitia. Nam ex una parte laetati de provectu dulcissimi filii, contristati sumus ab altera, quia quam grave sit confusis temporibus locis majoribus esse praepositos, ex nostro prorsus dolore sentimus. Unde omnino studendum est ut res aspera fiat mercedis occasio. Nam, sicut nostis, de terra plena carduis frumentum egreditur, et de spinis rosa producitur. Dum ergo seminandi vobis congruum tempus est, bonorum operum serere semina non cessetis, ut majores in die messis laetitiae manipulos reportetis, atque ad aeternam gloriam ex transitorii honoris merito veniatis. Cognoscentes igitur quale studium in praeparandis dromonibus gesseritis, sollicitudinem vestram, desiderato nuntio, relevamus, indicantes cum Langobardorum rege usque ad mensem Martium futurae quartae indictionis, de pace, propitiante Domino, convenisse. Quae si retineatur ignoramus, quia idem rex obiisse postea nuntiatus est, licet adhuc habeatur incertum. De Anamundaro autem quae scripsistis fecimus, sed voluntatem utinam sequatur effectus quia quantum ad nos pertinet, afflictis intercessionis nostrae solatium non negamus. Quod vero in expositionem sancti Job transmitti vobis codicem voluistis, de vestro omnino studio gaudemus: quoniam illi rei eminentiam vestram studere conspicimus, quae nec totos foras vos exire permittat, et ad cor iterum saecularibus curis dispersos recolligat. Sed si delicioso cupitis pabulo saginari, beati Augustini patriotae vestri opuscula legite, et ad comparationem siliginis illius nostrum furfurem non quaeratis. Quale praeterea patrocinium, qualemque affectum in utilitatibus pauperum beati Petri apostolorum principis 1068 amatoris sui gloria vestra praebuerit, Hilaro chartulario nostro testificante didicimus. Ex qua re uberes gratias exsolventes omnipotentis Dei misericordiam exoramus, ut gratiae suae protectione vos muniat, et nec malos contra vos homines exterius, nec malignos spiritus interius praevalere permittat; sed ita actiones vestras in suo propitius timore disponat, ut sicut fecit inter homines, ita quoque post longaevae aetatis discursus in sanctorum suorum vos esse faciat numero gloriosos. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Qualiter in Sardinia minores vel pauperes, ab eis qui illic majores sunt opprimantur, reverendissimi fratris nostri Dominici Carthaginensis episcopi atque eminentissimi filii nostri Innocentii praefecti epistolae docuerunt; a quibus ut quae nobis scripta sunt noveritis, ipsarum vobis epistolarum exemplaria praevidimus transmittenda. Et ideo quia ea quae petenda sunt offeruntur, studiose agendum est ut ea quae promittuntur opere compleantur. Si qui eorum de quibus est quaestio, in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa diligentia vestra disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec ii qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit ut eis sacramento ab iis quorum interest de servanda lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem, quibus etiam Ecclesiae vestrae defensorem deputare vos convenit. Cujus sollicitudine ea quae illis fuerint promissa serventur, quatenus nec aliis noxia sint, et ipsis ecclesiastica, salva ratione, possint prodesse refugia. Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut haec quae ejus studio emendanda sunt mora per eam vel impedimentum aliquod non contingat. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. Sicut aqua frigida animae sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua . Quis vero mihi esse nuntius bonus quantum ad sanctae Ecclesiae adjutorium potest, 1069 nisi vita atque incolumitas suavissimae mihi vestrae sanctitatis, quae ex percepta luce veritatis, et eamdem Ecclesiam praedicationis verbo illuminat, et ad meliorem viam morum suorum exemplis informat? Quoties autem in corde meo unanimitatem vestram relego, atque in corde vestro fixum me permanere cognosco, ago omnipotenti Deo gratias, quia dividi locis charitas non potest. Nam etsi corpore longe disjungimur, mente tamen indivisibiles sumus. Communis autem filius Anatolius diaconus suis mihi scriptis innotuit, in urbe regia nulla ecclesiastica quondam de causis terrenis mota. Sed credo quod prius hoc mihi nuntiaverat quam de causa Ecclesiae beatitudo vestra loqueretur. Et gaudeo, quia ubi vos adesse contigit, me non arbitror defuisse. Nam veritatis minister, Petri sequax, et sanctae Ecclesiae praedicator, scio quia illa loqui potuisti, quae de sede Petri apostoli per os doctoris sonare debuerunt. Ante hos autem dies, Abramio Alexandrino veniente, sanctitati vestrae rescripseram vel quid de scriptis vestris quae contra haereticos Agnoitas edidistis senserim, vel cur tarde responderim. Sed idem Abramius, navigii necessitate compulsus, diu perhibetur in Neapolitana civitate demoratus, atque in eo sensu quod dudum scripseram ita rescribo, quia de doctrina vestra contra haereticos qui dicuntur Agnoitae fuit valde quod admiraremur; quod autem displiceret, non fuit. In eodem autem sensu jamdudum communi filio nostro Anatolio diacono plurima scripseram. Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset quod in diversis linguis Spiritus non fuerit diversus. Nam hoc quod de ficulnea dixistis, in eo sensu proprie beatus Augustinus loquitur, quia cum evangelista subjunxit: Nondum enim erat tempus ficorum , aperte cognoscitur quod per ficum Dominus in synagoga fructum quaesierat, quae folia legis habuit, sed fructum operis non habebat. Non enim poterat Creator omnium nescire quia fructum ficus non habuit; quod dum tempus ficorum non esset, omnes poterant scire. De eo vero quod scriptum est: Quia diem et horam neque Filius, neque angeli sciunt , omnino recte vestra sanctitas sensit quoniam non ad eumdem filium, juxta hoc quod caput est, sed juxta corpus ejus quod sumus nos, est certissime referendum. Qua de re multis in locis idem beatus Augustinus eo sensu utitur . Dicit quoque et aliud quod de eodem filio possit intelligi, quia Deus omnipotens aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham dicit: Nunc cognovi quia times Deum . Non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia 1070 tunc eumdem Abraham fecit agnoscere quia Deum timeret. Sicut enim nos diem laetum dicimus, non quod ipse dies laetus sit, sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens filius nescire se dicit diem quem nesciri facit, non quod ipse nesciat, sed quia hunc sciri minime permittat. Unde et pater solus dicitur scire, quia consubstantialis ei filius, ex ejus natura qua est super angelos, habet ut hoc sciat quod angeli ignorant. Unde et hoc intelligi subtilius potest, quia incarnatus unigenitus, factusque pro nobis homo perfectus, in natura quidem humanitatis novit diem et horam judicii, sed tamen hunc non ex natura humanitatis novit. Quod ergo in ipsa novit, non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam judicii per deitatis suae potentiam novit; sicut et in nuptiis, cum mater Virgo diceret vinum deesse, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea . Neque enim angelorum Dominus horae subjectus erat, qui inter cuncta quae creaverat horas et tempora fecerat; sed quia mater Virgo cum vinum defuit, per eum miraculum fieri volebat, statim ei responsum est: Quid mihi et tibi est, mulier? Ac si aperte diceret: Unde facere miraculum possum, hoc mihi ex patre, non ex matre est. Ex matre enim mori poterat, qui ex natura patris miracula faciebat. Unde et in cruce positus eamdem matrem moriens recognovit, quam discipulo commendavit, dicens: Ecce mater tua . Ait ergo: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea . Quod est: In miraculo quod ex tua natura non habeo, te minime recognosco. Cum hora mortis venerit, cognosco te matrem, quia unde mori possum hoc ex te habeo. Itaque scientiam quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis, creatura fuit, hanc se cum angelis, qui creaturae sunt, habere denegavit. Diem ergo et horam judicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo. Res autem valde manifesta est, quia quisquis Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valet dicere esse aliquid quod Dei sapientia ignoret? Scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt . Si omnia, procul dubio etiam dies judicii et hora. Quis ergo ita desipiat ut dicere praesumat, quia Verbum Patris fecit quod ignorat? Scriptum quoque est: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus . Si omnia, profecto et diem judicii et horam. Quis ergo ita stultus est ut dicat quia accepit filius in manibus quod nescit? De eo vero loco in quo mulieribus de Lazaro dicit: Ubi posuistis eum ? ipsa specialiter sensimus, quae sensistis, quia si negant scisse Dominum ubi 1071 fuerat Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compellentur fateri quia nescivit Dominus in quibus locis se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: Adam, ubi es ? aut cum Cain corripit, dicens: Ubi est Abel frater tuus ? Qui si nesciebat, cur protinus adjunxit: Sanguis fratris tui de terra clamat ad me? Quamvis hoc in loco Severianus Gabalensis aliud loquitur, dicens quia hoc mulieribus Dominus quasi per increpationem dixerit, quod mortuum Lazarum ubi posuerint requisivit. Ac si aperte Evae culpam memorans mulieribus diceret: Ego virum in paradiso posui, quem vos posuistis in sepulcro. Ad haec vero mihi idem communis filius Anatolius diaconus respondit aliam quaestionem, dicens: Quid si objiciatur mihi, quia sicut immortalis mori dignatus est ut nos liberaret a morte, et aeternus ante tempora fieri voluit temporalis, ita Dei sapientia ignorantiam nostram suscipere dignata est, ut nos ab ignorantia liberaret? Sed ad haec ei necdum respondi, quia gravi nuncusque infirmitate detentus sum. Jam nunc autem vestra coepi oratione convalescere, et ei, si ita perfecte convaluero ut dictare valeam, adjuvante Domino, respondebo; de quibus vobis mihi nihil dicendum est, ne videar docere quae nostis, quia et medicamina vires medendi perdum, quae membris sanis et fortibus apponuntur. Indicamus praeterea quia gravem hic difficultatem interpretum patimur. Dum enim non sunt qui sensum de sensu exprimant, sed transferre semper verborum proprietatem volunt, omnem dictorum sensum confundunt. Unde agitur ut ea quae translata fuerint, nisi cum gravi labore intelligere nullo modo valeamus. Benedictionem vero sancti Marci evangelistae et vestrae beatitudinis accepi. Ligna autem transmittere volui; sed quia navis parva fuit, quae venit, ea portare non potuit. Quamvis haec ipsa quae viderunt Alexandrini venientes, parva sunt. Nam alia omnino vobis majora paraveram, quae necdum ad Romanam civitatem tracta sunt, quia exspectavi ut veniente Alexandrina navi trahi debuissent, et in loco ubi incisa fuerunt remanserunt. Omnipotens Deus vitam vestram ad aedificationem sanctae Ecclesiae per longa tempora custodiat, vobisque aspiret ut pro me enixius oretis; ut quem propria peccata deprimunt, vestrae apud omnipotentem Deum preces levent. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Valde nos vestra mirari fecit fraternitas ut causam clerici sui aut noluisset, aut non assurgeret definire. Petrus itaque praesentium portitor ad nos veniens, questus est pueros a quibus de tentatione sceleris falso se asserit criminatum, 1072 non ut oportuit esse discussos, sed tantummodo verbo tenus inquisitos, et sibi propter hoc solum, ne vobiscum procedere audeat, interdictum. Aut enim vera fuere quae dicta sunt, et juxta causae qualitatem canonicae fuit coerctioni subdendus; aut falsa, et diu non debuit in crimine remanere. Quia et ratio indicit, et hic pro sui purificatione sollicitus quae adversum se dicta sunt apostolicam sedem adiit, et juxta examinatione finiri perquirit, necesse est ut una cum Anthemio subdiacono nostro subtili ac districta discussione a pueris illis veritatem exigere debeatis. Et si praedictus portitor attentati facinoris reus esse patuerit, canonica modis omnibus ultione plectatur. Si vero insons fuerit declaratus, celeri absolutione respiret, et vobiscum habeat procedendi licentiam, quia sicut reis competens exercenda vindicta est, ita innocentibus non est absolutio differenda. Sic ergo huic causae sollicite fraternitas vestra finem studeat imponere, quatenus nullam de neglectu valeat reprehensionem incurrere. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Petrus clericus, lator praesentiam, questus est nobis a quibusdam se pueris fallaciter criminatum, et causam suam non ut oportuit districta examinatione discussam, nec se ab aliquo condemnatum, sed solum ab episcopo suo, ne cum eo procedere auderet, inhibitum. Quod audientes omnino aegre tulimus, quia, veritate subtiliter perquisita, aut reum ut causae exigebat qualitas condemnare, aut certe debuit innocentem absolvere. Quia igitur et causa exigit, et memoratus portitor magnopere postulat ut hac de re subtilis debeat haberi discussio, praesenti tibi auctoritate praecipimus ut una cum reverendissimo fratre nostro Fortunato coepiscopo, atque si visum tibi fuerit, glorioso filio nostro Maurentio, attentati criminis veritatem subtili nimis indagatione ac discussione studeatis addiscere; et ita aut culpam ulcisci, aut festinetis innocentiam relevare, ut nec vos videamini negligentes in aliquo exstitisse nec haec amplius sine definitione causa remaneat. Gregorius Eusebio archiepiscopo Thessalonicensi. Si quam magna sit, frater charissime, pacis virtus attendimus, quo a nobis studio sit colenda 1073 agnoscimus. Hanc quippe Dominus et Redemptor noster in magno munere discipulis suis relinquere ac dare dignatus est, ut eos qui firmitate ei fidei cohaerebant, per hanc sibi pia faceret participatione consortes. Scriptum namque est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur . Quisquis ergo patris haeres esse desiderat, filius existere hanc custodiendo non renuat. Nam qui locum praebet discordiae, ipse profecto tanti se muneris exsortem esse constituit. Cum igitur fidei tuae sinceritas catholica nobis, ut oportuit, Deo propitio sit rectitudine declarata, magna nimis admiratione suspendimur, ut eos quos bene credere, et recte sentire cognoscis, frustra quorumdam scandalizari vitio patiaris, ut aliorum culpa fraternitatis tuae fuscetur opinio. Nam quomodo sine erroris suspicione sit, qui patientiam praestat erranti? Aut quam de se aestimationem praebeat, si ea quae fervor fidei postulat, aperta purgari satisfactione non praevidet? Fertur siquidem Lucam presbyterum tuum et Petrum Chalcedonensem synodum nolle suscipere, atque ex hoc filiorum tuorum orthodoxorum corda non levi scandalo perturbari. Quorum quia zelus non solum laudandus, verum etiam omnino fovendus est, hortamur ut cum omni vivacitate ac sollicitudine fraternitatis hoc vestrae rimari cura non desinat. Et si ab hac eos insontes pravitate repererit, scandalum de filiorum suorum mentibus habita eorum satisfactione removeat, atque inter omnes haereses specialiter Severum ac Nestorium anathematizet, ut quibus sinistra de eis suspicio dissensionem amore fidei genuit, gignat purificatio charitatem. Et salubriter unus concordiae nectat affectus, quos catholicae sincera et una tenet confessio veritatis. Nec satisfactio dubitantibus aestimetur indigna, quia dominica voce praecipitur: Ne contemnatis unum ex his minimis . Qui ergo non despici praecipientem desiderat, praeceptoris verba non renuat, quia et is quem vas electionis Redemptor sibi noster testatus est esse, servare nos unitatem spiritus in vinculo pacis admonuit . Unde quisquis hoc se teneri salutis vinculo non recusat, quae sunt pacis studeat, et locum hosti non praebeat, ut facta fortius valeat unitate calcari, qui in fratrum saeva poterat divisione grassari. Si vero, quod non optamus, erroris hujus deprehenduntur jaculo vulnerati, ecclesiasticae adhortationis est eis adhibenda curatio, ut aut inter oves dominicas, si sanati fuerint, permaneant, aut ab unitate ecclesiastici corporis excidantur, quatenus et magnum ex damno modico lucrum fiat, et totum faciat liberum pars amissa. Nam et providi sollicitudo pastoris est ut ovem languidam quae curationem non recipit, ne alias languoris sui labe contaminet, a sanarum consortio non differat ejicere; sciens caeterarum se sanitatem non aliter nisi hujus posse ejectione servare. 1074 Proinde iterum fraterna charitate commoneo ut summa hoc vigilantia perscrutari, et summo quae scripsimus servare studio debeatis, ne rectam fidem quam geritis dubiam aliorum consortio faciatis. Nam qui non corrigit resecanda, committit. Itaque magna vobis sollicitudine, magna omnino provisione pensandum est, ut nec aliis eorum persona scandalum, nec vobis opinio sit nociva, quatenus tanto fraternitati vestrae de commissis ovibus pastoris lucra proficiant, quanto vos ad earum custodiam et sincera dilectio et credita fecerit cura sollicitos. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Fraternitatis vestrae adeo nobis sollicitudinem placuisse scribimus, ut nostri studii esset ea quae voluistis effectu complere. Quia ergo scripsistis ut personam transmittere deberemus, quae in monasterio, quod in civitate vestra situm est, abbatissae regere possit officium, quam, divina misericordia suffragante, in regimine ejusdem monasterii strenuam posse existere arbitramur, illuc praevidimus dirigendam, ut a vobis Deo protegente abbatissa debeat ordinari. Nam ad nos huc tantummodo causa orationis venit. Quia ergo memoratam ancillam Dei ad vestram voluntatem et scripta transmisimus, hortamur ut circa eam monasteriumque ipsius fraternitas vestra sollicitudinem gerat, atque degentem illic congregationem in Jesu Christi Dei et Redemptoris nostri servitio, adhortationis suae voce, et bonorum operum exhibitione, corroboret; et ita se erga exteriores utilitates ejus, ubicunque necesse fuerit, et causas exhibeat, ut conversantes ibidem magnum in vobis subsidium, sicut decet, inveniant, et nullius rei eas necessitas deprimat; quatenus dum vobis providentibus omnis eis fuerit amota necessitas, in oratione Dei et laudibus assidue secura valeant mente persistere. Sic etenim agetur, ut et illis electa conversatio ad salutem, et vobis proficiat ad mercedem. Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo Pastoris. Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Quid petitio Agrippini presbyteri et Servandi diaconi contineat Ecclesiae Fesulanae, 1075 subjecta vobis pagina patefacit. Et ideo si ea quae illic continentur veritate subsistunt, atque tales personae ad vos venerint quibus credi aliquid debeat, usque ad viginti solidos, aut si plus vobis visum fuerit, in reparationem Ecclesiarum quae in ruinis esse perhibentur sub testamenti pagina dare vos convenit, quatenus et illic remedium sit, et vestra debeat esse munitio. De caeteris vero rebus quae apud vos sunt, pro memoria futuri temporis ex eisdem desusceptum emittite, ut dum Deus pacem donaverit, res ipsae juri Ecclesiae cujus sunt sine aliqua valeant dilatione vel controversia reparari. Gregorius Ecclesio episcopo Clusino. Scripta fraternitatis vestrae suscipientes, contristati sumus quod vos per ea et graviter infirmatos, et adhuc debiles esse cognovimus. Et licet sanctitatem vestram videndi desiderium haberemus, bene tamen fecistis isto vos illic tempore continere, ne venientes huc de aegritudinis vestrae molestia recidivam nobis tristitiam faceretis. De episcopatu autem laudavimus, quod personam non temere elegistis, sed cauti, sicut decuit, exstitistis. Venientibus enim vobis, si Deo placuerit, communi deliberatione tractabimus, et quod utile visum fuerit, Deo auxiliante, disponemus. Unum autem caballum vobis qualem invenire potuimus, de benedictione sancti Petri transmisimus, ut habeatis cum quo post infirmitatem vectari possitis. De causis vero pro quibus latores praesentium huc venerunt quid actum sit, ipsorum omnia renuntiatione cognoscetis. Praeterea Ecclesiis ad quas sine labore potestis accedere fraternitas vestra officium visitationis impendat, ut ii qui illic Deo propitio baptizantur inconsignati non debeant remanere. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Cum lator praesentium Crescentius vicarius noster, quem ad se filius noster gloriosissimus 1076 domnus Leontius exconsul praecepit occurrere, exire de septis venerabilibus dubitaret, ne qua per eum excusatio aliis fortasse nasceretur, aut publica diceretur utilitas impediri, ei ut egredi debuisset, aequitate servata, permitti fecimus. Et ideo quia haec illi res, sicut jussus fuerat, illic suasit occurrere, fraternitas vestra ei salva ratione concurrat, atque apud praedictum gloriosissimum Domnum vestrum agere cum ea qua consuevit charitate studeat, ut in nullo eum contra leges aut rationem patiatur aliquo modo praegravari; sed justitiam ei, sicut Christianitati ejus convenit, in omnibus faciat custodiri, quatenus et ipse ad mercedem suam, quod aequitatis ordo exigit, videatur salubriter servasse, et hic se contra ea quae promitti fecimus, gravari non sentiat. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quamvis glorioso Apollonio, magistro militum, communi filio, paternam vos pietatem noverimus impendere, quia tamen eumdem dilectionis modum, quem circa eum sacerdotaliter exhibetis, nostris credidit apicibus augmentandum, idcirco eum fraternitati vestrae his epistolis commendamus, hortantes ut paternam in vobis, sicut decet, consolationem inveniat, et solatiis vestris, sicut usus exegerit, comitante justitia, potiatur, quatenus dum vestram erga se amplius fuerit dilectionem expertus, et ipse quod de vobis confidit agnoscat, et nostram sentiat epistolam profuisse. Gregorius Leontio exconsuli. Scientes gratia paterna vos scripta suscipere, si illud peragere studeamus, gloriam vestram ultro non est dubium operari, quia filiorum nostrorum desideria non patimur contristari. Et ideo quia gloriosus filius noster Apollonius, magister militum, lator praesentium, nostris se apud vos voluit apicibus commendari, salutantes gloriam vestram paterna dilectione, petimus ut salva ratione gratiam vestri favoris inveniat, et patrocinii opem in quocunque necesse fuerit consequatur, quatenus dum gloria vestra ea quae sponte consuevit impendere nostrae quoque commendationi praestiterit, et ipse se optatum in vobis 1077 gaudeat invenire subsidium, et nos uberes sincerissimae bonitati vestrae gratias referamus. Gregorius Adeodatae illustri. Magnam nobis laetitiam gloriae vestrae ingessit epistola, quae aeternae vitae desiderium vos habere signavit; sed quia hujusmodi studium fugitiva solet mundi gloria praepedire, hortamur ut mentis vestrae saluberrimam deliberationem res quaelibet transitoria non revocet, nec ab incoepto eam tramite deviet. Sed magis supernae patriae amor accendat, praemia mansura sollicitent, et ad venturi judicis promissionem certa semper aspiret, atque ex temporalibus aeterna mercetur, ut ex hoc et in vera gloria esse, et inter matronas possitis coelestes ascribi. Reducite ad animos prosperitates temporum, multitudinem hommum, dignitatum pompas, matronarum gloriam, divitiarum abundantiam. Attendite haec omnia ubi vel quid facta sunt, et ex hoc pensate quam nulla sint, et quia qui ista diligit, somnium vigilans videt. Haec itaque recordatio magna vobis debet esse instructio, quoniam pro magno diligi non debet quidquid fine concluditur. Illa ergo appetenda, illa summopere diligenda sunt, quae nec inventa transeunt, nec adepta deficiunt. Sed quia ad eorum desiderium anhelare sine divinae misericordiae gratia nullus valet, oramus omnipotentem Dominum ut haec vobis et eligendi velle, et posse tribuat obtinendi, quatenus et hic vos in suo vivere timore concedat, et postea in sanctarum martyrum sorte recipiat. Paterna itaque charitate gloriam vestram salutantes, indicamus de causa fratris et coepiscopi nostri Decii hoc nobis visum fuisse, ut eam audiendam fratri et coepiscopo nostro Joanni et Leontio glorioso, quia bonus et justus vir dicitur, committere deberemus: securi maxime quia ubi praedicti fratris et coepiscopi nostri in judicio charitas interest, nec eis subripiatur, nec pars Ecclesiae possit praejudicium sustinere. Gregorius Domitiano episcopo metropolitano. Quam magnae charitatis sit in mente vestra sinceritas, etiam res ipsa testatur, quod dilectionis affectum 1078 quem coram positis exhibetis servare absentibus non cessatis. Proinde multum nos ad diligendum gloriosum Leontium communem filium epistolarum vestrarum testificatio provocavit, quia dum illum sanctitati vestrae in amicitiis indicastis esse conjunctum, qualis jam sit ostenditur, scilicet quia bono viro nisi bonus homo placere non potuit. Et ideo non immerito diligendus est, qui vobis invenitur familiariter conjunctus. Idem autem gloriosus vir in Sicilia se retinuit, et ad Romanam urbem necdum venit. In his tamen quae ei pro publica utilitate serenissimorum dominorum jussione mandata sunt, in quantum ratio sinit, minime suffragari distulimus. Gloriosum enim Gregorium expraefectum, vel alios qui in septis ecclesiasticis residebant, hortari studiose curavimus, ut exire et rationes suas exponere debuissent. Qui egredientes cum Marco viro magnifico Scribone, qui ad exhibitionem eorum venerat, accepto verbo ad Siciliam ire parati sunt. Praeterea de substantia Theodori episcopi, quam Ecclesiae vestrae juri scripsistis fuisse suppositam, plus amplius aliud quod fieri posset non fuit, quam ut antefato gloriosissimo Leontio de quo tanta testificamini, cui et causam ipsam asseritis commendatam, atque Joanni fratri et coepiscopo nostro, de cujus sanctitate et sollicitudine certi sumus, hujus negotii audientiam mandaremus; hortantes ut et veritatem cum omni studeant subtilitate perquirere, et ita contentionibus partium secundum justitiam citius finem imponere, quatenus nec homines sanctae fraternitatis vestrae longa valeat illic dilatio retinere, nec pars altera inaudita se pati praejudicium conqueratur. Quidquid enim alteri hac de re fuerit statutum, certi estote quia sine mora complebitur. Nam sicut sine judicio quemquam nolumus condemnari, ita quae definita fuerint, nulla patimur excusatione differri. Omnipotens autem Deus sua vos protectione atque propitiatione circumtegat, gressusque vestros in timoris sui tramite conservet, vosque pro me ad orandum excitet, ut et vestris intercessionibus mea studia in viam vitae dirigantur. Gregorius Leontio exconsuli Cautionis et exemplar Libertini ad me studuit gloria vestra transmittere, quatenus mihi ostenderet cum qua obligatione vel mente 1079 ad praefecturae dignitatem idem Libertinus accesserit. Quae a glorioso fratre meo Palatino Patricio, vel consiliario meo viro magnifico Theodoro relecta, mihi subtiliter insinuata est, atque exsecrabilis et mihi et cunctis apparuit, qui cognoscere valuerunt. Sed debet gloria vestra meminisse quia nunquam epistolas meas pro commendatione alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram, favente justitia, praestaretis. Et quia de eodem Libertino tota simul provincia gratias referebat, indicavi. Nam vel quis esset, vel quales causas habuerit, neque unquam professus sum, nec hactenus subtiliter scio. Nam si in ista causa cautionis culpabilis invenitur, et de aliis causis quid pro se alleget nescio, unum hoc tamen bene atque constanter novi, quia et si quam in rebus publicis fraudem fecit, substantia ejus caedi debuit, non libertas. Nam in hoc quod liberi caeduntur, ut taceam quod omnipotens Deus offenditur, ut taceam quod vestra opinio vehementer gravatur, piissimi tamen imperatoris nostri omnino tempora fuscantur. Hoc enim inter reges gentium et imperatores Romanorum distat, quia reges gentium domini servorum sunt, imperator vero Romanorum dominus liberorum. Unde et vos quidquid agitis, prius quidem servata justitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis. Scriptum est: Quod tibi non vis fieri, vide ne ipse alteri feceris . Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis . Libertatem ergo eorum qui vobis in discussionem commissi sunt ut vestram specialiter attendere debetis; et si ipsi a majoribus vestris injuriari libertatem vestram non vultis, subjectorum vestrorum honorando libertatem custodite. Scimus enim qui dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt . Cujus quia verba non transeunt, sed per omnia implentur, metuamus quod iterum dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea metietur vobis . Quid autem gloria vestra existimat quia si superbe, si crudeliter agimus, despecto Deo nobis hominem placamus? Nullo modo. Nam ipse qui despicitur eum contra nos quem despecto Deo placare volumus irritat. Curemus ergo per omnia placere Deo qui potens est etiam iratos homines ad mansuetudinem reducere. Nam, sicut dixi, etiam mansueti homines indignante Deo ad iracundiam provocantur. Si autem dicitur quia sine verberibus atque terroribus fraudes publicae inveniri non possunt, hoc admittere poteram, si in ratiociniorum causa domnus Leontius non venisset. Nam verum est quia illi solent manibus excedere, qui in sensu et lingua deficiunt; de qua re se mihi vestra gloria non valet excusare. Nam vel quae auditis, vel quid dicitis, subtiliter exquirens, inveni quia 1080 homines sine causa caeditis, qui auxiliante Deo verbis agere omnia potestis. De causis vero eorum quos discutitis, verum fateor quia multa audiens quae nunquam ante cognovi, vehementer erubesco. Unde et vobis et piissimo Domno imperatori taceo. Nam si mihi constare potuisset quia justas causas de suis rationibus haberent, et prius per epistolas vos pulsare habui, et si auditus minime fuissem, serenissimo Domno imperatori suggererem. Sed quia mihi de eorum rationibus nihil constat, ideo, sicut dixi, et vobis et piissimo principi hactenus nihil dico. Turpe est enim me hoc defendere quod prius mihi non constiterit justum esse, quia ego homines propter justitiam diligo non autem justitiam propter homines postpono. Ita ergo age, gloriose fili, ut in actione commissa prius illum habeas placatum qui continet omnia, ac deinde serenissimi principis utilitatem cum omni sollicitudine impleas. Nam et in ejus actione, a quo tibi commissa est, esse negligentem non sine peccato existimo. Sed quia, omnipotente Deo largiente, idonea est vestra sapientia, et rationes vigilanter ac subtiliter exquirere, et Creatoris vobis judicium per mansuetudinem placare, quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince te ipsum. Differ tempus furoris, et cum tranquilla mens fuerit, quod placet judica. Ira enim in vindictam malorum sequi debet rationem animi, non praeire, ut quasi ancilla justitiae post tergum veniat, et non lasciva ante faciem prorumpat. Aliquando vero ostendenda est, et non exhibenda; aliquando exhibenda est, sed nunquam sequenda. Quando enim in exsecutione justitiae placata mente irascimur, iracundiam et non sequimur, et exhibemus. Ira enim quae animum perturbat, quanta consideratione cavenda est monstratur. De qua scriptum est: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur . Hinc rursum scriptum est: Quis potest habitare cum homine, cujus spiritus facilis est ad irascendum ? Hinc iterum dicitur: Noli esse cum homine iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae . Contra hanc in laude patientiae scriptum est: Melior est vir qui vincit iram, quam qui capit civitatem magnam. Hinc David personam in se infirmorum sumens, ait: Turbatus est prae ira oculus meus . Atque ex ipsa turbatione quid sequatur adjunxit: Inveteravi inter omnes inimicos meos . Ex ira quippe cum turbatus fuerit oculus cordis, inter inimicos nostros ad vetustatem deducimur, quia inter malignos spiritus ad vetusti hominis similitudinem revocamur. Cum igitur iram, quae cor permovet, sacra eloquia tot testimoniis detestentur, perpendamus 1081 qua intentione debemus hoc vitium fugere, quod, Deo judice, in testimonio illius toties reprobatur. Alia quoque occurrit opinio, quia alii prae aliis gravantur; et quibusdam, quae ex principali jussione expensa sunt, minime reputantur. Quod si verum sit, nescio. Si tamen ita est, hoc omnino facere et pro timore aeterni judicii, et pro ipsius humanae considerationis ratione minime debetis. Ecce, gloriose fili, amore Dei tuoque provocatus, cuncta quae sensi, cuncta quae audivi, breviter indicavi. Sapientis autem viri est, et breviter audita latius pensare, et quaeque Deo displicent in celeritate corrigere. Omnipotens Deus coelesti vos gratiae protectione circumdet, ut hic vos et a pravis actibus, et a perversis hominibus tueatur, et apud se postmodum in aeterna patria pia remuneratione laetificet. Gregorius Amandino domestico. Ea quae per Paulum, latorem praesentium, et Timarchum excubitorem gloria vestra transmisit, eo quo voluistis modo suscepta sunt. Sed et excellentissimo Filio nostro exarcho per suprascriptum excubitorem, qui ad eum profectus est, scripsimus ut cautiones agentium vices Joannis praefecti simul et Palatini huc transmittere debeat: indicantes ei quia nisi illas direxerit, usque ad adventus vestros ea quae a gloria vestra transmissa sunt non tangantur, sed vobis remeantibus conserventur. De persona autem gloriosi Libertini quaedam ad nos ante pervenerant; et necesse fuit ut ea vobis sicut revera filiis quos diligimus minime taceremus. Et quantum in gloriae vestrae epistolis invenimus, moleste illa, quod non decuit, suscepistis, quando nihil asperum scripsisse meminimus, sed hortati sumus ut cum eo charitatem et gratiam haberetis. Sed quia, ad haec aspera vobis rescribentibus, ne ipsam ad nos epistolam mitteretis per somnium vos scripsistis esse prohibitos, omnipotenti Deo gratias agimus, qui sic vos vigilantes custodit, ut etiam dormientes admoneat. Sed quia in eodem somnio et a me vos de eadem causa reprehensos scribitis, qualis sim vel ex hoc colligite. Et quando vos paterna adhortatione commoneo, moleste suscipere non debetis, quia qui dormientibus purus sum, vigilantibus duplex esse non patior. Gregorius Romano defensori. Pervenit ad nos quod quidam pravae voluntatis studio contra seniores et cives Neapolitanae civitatis de insulis juris eorum Leontino glorioso filio nostro nitantur subripere, ut eos injuste damnis possint afficere atque affligere. Idcirco tibi hac praeceptione injungimus ut debeas esse sollicitus, quamvis apud eum nullus locus subreptionis hac de causa inveniatur, ubi forte aliquid dictum fuerit, vel ipsum praejudicialiter quid, quod non credimus, facere forte cognoveris, ex nostro illi mandato dicere te volumus ut malorum hominum verbis assensum praebere et in hoc peccato se immiscere non debeat; quia licet retro principum jussionibus omnino de eisdem insulis sint muniti, nobis tamen dum in regia urbe fuimus, suffragantibus, ita serenissimi domni Mauricii principis elicita jussione eorum stricte jura munita sunt, ut non habeant unde juste debeant formidare. Pro qua re ut et tu diligentius informari, et antedicto glorioso filio nostro, si causa se dederit, liquido satisfacere valeas, earum tibi jussionum exemplaria praevidimus transmittenda. Sed si necessarium fuerit, ipsas facimus authenticas destinari. Tantum est ut, sicut diximus, studeas esse sollicitus, ut subripiendi cuiquam illic locus non pateat. Gregorius Dono episcopo Messanensi. Licet gloriosus filius noster Gregorius expraefecto magnam de fraternitate vestra certitudinem habeat, ut sacerdotalem sibi a vobis impendi affectum non dubitet, quia tamen charitatis vestrae modum nostra rogante commendatione fidit augeri, his vos epistolis praevidimus adhortandos, ut utilitati ipsius concurrere atque in ejus juvamine impendere vos quaecunque suaserit ratio debeatis. Et quia aliqua apud fraternitatem vestram pro sua, ut ait, cautela agere desiderat, locum apud vos, sicut revera decet sacerdotes, inveniat, et paterna sibi compati dilectione vos cognoscat; quatenus dum sollicitudinis cura ipsius vestrae charitatis studio fuerit relevata, et ipse confidentiam quam de vobis gerit operibus valeat experiri, et fraternitas vestra postulantium desideriis se videatur salubriter impendisse. Gregorius Leontio exconsuli. Cum justitiae vigor in cognitione vestra, et veritas juvare sufficiat quos tuetur, cujusquam apud vos commendatione opus non fuerat, quippe qui ea quae pro aequitate petenda sunt ex vobis impenditis. Sed ne postulantium desideria, qui bonorum filiorum studium paterna crescere adhortatione confidunt, postponere videamur; idcirco illa apud gloriam vestram agere quae ultro exhibetis omnibus modis invitamur. Eapropter paterna dilectione vos salutantes, petimus ut glorioso viro filio nostro Gregorio expraefecto charitatis gratiam, qua estis praediti, largius tribuatis; quatenus ille et quidquid aequitatis in vestra benignitate confidit, veris possit effectibus experiri, et nos bona quae de vobis multipliciter praedicantur addiscentes, assidue pro gloriae vestrae incolumitate omnipotentem valeamus Dominum deprecari. Gregorius Amandino domestico. Confidentes quod gloria vestra se in amicorum suorum solatiis devotam semper exhibeat, eorum vobis causas commendare quos diligitis studemus. Atque ideo salutantes petimus ut gloriosus filius noster Gregorius, quales vos hic habuit, illic tales inveniat; et tam apud gloriosum filium nostrum Leontium, quam alibi quocunque necesse fuerit, gloriae vestrae solatia consequatur, ac magnam in vobis consolationem inveniat; et quantum possibile est, ne cuiquam injustae possit afflictioni vel gravamini subjacere, gloriae vestrae sollicitudo studio vigilanti provideat ut tranquillo maturoque hoc studeat consilio declinare; quatenus dum vos, sicut decet, adjutores habuerit, et ipse et nos amplius cognoscere valeamus, quia sicut de gloria vestra praesumimus, non ad faciem, sed, quod est valde laudabile, puras nostris amicitias exhibere. Gregorius Secundino et Joanni episcopis Sicinae. Bonorum nos hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et eos in quantum ratio suppetit adjuvare. Et ideo quia 1084 quantum se gloriosus filius noster Gregorius expraefecto benigne cunctis exhibuit, tanto omnium debet uti solatiis; fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut illic venienti tam apud Leontium gloriosum exconsulem in disponendis rationibus suis, quam apud alios, ubi causa poposcerit, opem ferre, et partes illius sublevare favente justitia festinetis, ut, vobis sacerdotaliter concurrentibus, nullam molestiam vel dispendium contra ordinem possit aequitatis incurrere. Quem si, quod non credimus, gravari frustra in aliquo senseritis, apud praedictum gloriosum virum agere vos, episcopali modestia servata, necesse est, ut verbum quod ei per Azimarchum virum magnificum scribonem praebuit, custodire debeat ac servare, atque illum irrationabiliter affligi vel sustinere dispendium minime patiatur. Ita ergo fraternitas vestra se erga eum sollicitam curet ostendere, et in ejus se causis secundum Deum studeat exhibere, ut et sacerdotale in vobis subsidium et paternam inveniat charitatem. Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi. Sacerdotali procul dubio convenit gravitati ut si quas Ecclesiae suae causas habuerit, aut pacifica eas ordinatione, si fieri potest, aut certe judicio interveniente sine mora definiat, ut, sublata e medio contentionis materia, sola illi cum filiis suis pacis possit concordia permanere. Indicavit itaque nobis gloriosus filius noster Gregorius expraefecto, quod inter se et Ecclesiam vestram de locis quae competunt aliqua sit orta contentio. Ob quam rem hortamur ut eam aut cessante jurgio finiatis, aut certe dilatione submota Ecclesiae vestrae actores ad electorum ire judicium faciatis; ut, eorum definitione praecedente, nec ille contra justitiam gravari, nec vestra praejudicium videatur Ecclesia sustinere. Quia vero homines suos et possessiones quas illic habet vobis voluit commendari, oportet ut vestra se charitas in ejus causis quodcunque ratio invitaverit, non omittat impendere. Atque ita eum in quibuscunque valuerit juvare festinet, ut, concurrentibus vobis, absentem se a suis utilitatibus esse non agnoscat. Gregorius Joanni et Fortunato episcopis, et Anthemio subdiacono. Ea quae filiis nostris ultro nos decet impendere, negare eis petentibus non debemus. Et ideo 1085 quoniam filius noster gloriosus Gregorius expraefecto possessiones, quas illic habet, vel homines suos fraternitati vestrae a nobis studuit commendandos, scriptis vos praesentibus adhortamur ut utilitatibus ejus salva ratione concurrere et possessiones ejus atque homines tueri, sicut desiderat, debeatis; nec eos contra justitiam a quibuslibet vexari aut patiamini praegravari. Sed id agite, ut tuitione vestra praedicti filii nostri supplere praesentiam valeatis, quia ita se, sicut nostis, bene exhibuit cunctis, ut omnia solatia habere mereatur. Gregorius Azimarcho scriboni. Quod praesentium portitor gloriosus filius noster Gregorius tarde ad Siciliam venit, non voluntate distulit, sed ita infirmitate corporis debilis factus est, ut vix in multis diebus reparari potuerit. Cujus debilitatis indicia etiam ipsi adhuc in eo cognoscetis. Mox autem ut aliquantulum convaluit, venire illuc sicut magnitudini vestrae promiserat, non neglexit. Quod ideo his apicibus scribendum praevidimus, ne eum distulisse sponte credentes, hanc moram ejus forsitan studio factam putaretis. Gregorius Adeodato abbati Neapolitano. Quorumdam monachorum ejusdem monasterii ad nos relatione pervenit monachos monasterii Gratterensis, quod situm in Plaia est, monasterio sancti Sebastiani quod Neapoli in domo quondam Romani constructum est, ubi, Deo miserante, sicut dictum est, abbatis geris officium, se monasteriumque suum uniri magnopere poposcisse, adeo ut chartas omnes ejusdem monasterii tuo monasterio, ut dicitur, tradidissent. Sed quia monasterium ipsum in Neapolitana est dioecesi constitutum, ne quid constituere, quod absit, praejudicialiter videamur, volumus ut quousque Neapoli ordinetur antistes, tuo interim monasterio antefatum Gratterense monasterium cum omnibus ad se pertinentibus sit unitum. Cum vero propitiante Domino Neapoli fuerit episcopus ordinatus, utrum in perpetuum haec unitio extendi an temporalis esse debeat maturius ac solidius cum Dei gratia pertractabimus. Quia vero monasterium Puteolis constitutum, quod Falcidis 1086 dicitur, ita esse destitutum a monachis perhibetur, ut non solum Dei illic opus minime celebretur, sed etiam pene pro derelicto, quod dici grave est, habeatur: idcirco illud monasterio tuo praesenti auctoritate cum omnibus ad se pertinentibus in perpetuum duximus uniondum: admonentes ut monachos in praedicta utraque monasteria debeas deputare, qui et curam illic diligenter habeant, et opus Dei regulari studeant institutione peragere, atque ita se in his, sicut convenit, exhibere, ut nec illos de neglectu, nec te de minori sollicitudine culpa confundat. Quidquid vero ad eadem monasteria pertinere cognoscis, si ab aliquibus irrationabiliter detinentur, ex hac nostra auctoritate repetendi, exigendique, atque tuo monasterio vendicandi habebis per omnia, Deo juvante, licentiam, quia dignum est ut quorum curam geris rebus nullo modo defrauderis. Monachos autem quos in monasterio Puteolis sito deputaveris, sub tua quidem diciplina, sed tamen Puteolano episcopo, cujus dioecesis est, non Neapolitano noveris subjacere. Gregorius clero et nobilibus civibus Neapolitanis. Nec novum nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere: sed grave est quando in hujusmodi causis non ex judicio, sed ex solo favore venit electio. Prius enim quam scripta ad nos vestra discurrerent, Joannem diaconum, qui ad altera parte electus est, parvulam habere filiam ex quorumdam relatione cognovimus. Unde si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua praesumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continetiam, filiola teste, convincitur non habere? Petrus autem item Diaconus , quem a vobis electum asseritis, omnino quantum dicitur simplex est. Et nostis quia talis hoc tempore in regiminis debeat arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca subjectorum utilitate et cautela sciat esse sollicitus. Nam de eo insuper ad nos pervenisse cognoscite quod solidos dederit ad usuras, quod vos oportet cum omni subtilitate requirere; et si ita constiterit, alium eligite, et ab hujusmodi vos persona sine mora suspendite. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus. Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, quia persona ejus nobis ignota est, 1087 et utrum ita sit de simplicitate ejus quod ad nos perlatum est ignoramus, cum decreto a vobis facto ad nos eum venire necesse est, ut, de vita moribusque ipsius sollicitius inquirentes, sensum quoque pariter agnoscamus; ut si huic judicio aptus exstiterit, vestra in eo, adjuvante Domino, desideria compleamus. Studii praeterea vestri sit etiam alium qui aptus sit providere , ut si forte huic ordini hic non videatur idoneus, sit in quem se vestra declinare possit electio. Nam grave cleri illius erit opprobrium, ut si hic fortasse approbatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Quanta in Africanis partibus lues irruerit, jam dudum agnovimus; et quia nec Italia a tali percussione est libera, geminati in nobis dolorum sunt gemitus. Sed inter haec mala et alias calamitates innumeras desperata cor nostrum, charissime frater, tribulatione deficeret, nisi fragilitatem nostram vox dominica praemunisset. Olim enim fidelibus evangelicae tuba lectionis insonuit, appropinquante fine mundi, pestilentiam, bella et alia multa quae adhuc, sicut nostis, in metu sunt, eventura . Quae ergo praescientes patimur, affligi ex his nimium tanquam de incognitis non debemus. Nam plerumque et genus mortis in alterius mortis consideratione levamen est. Quantas ergo detruncationes, quantasque crudelitates vidimus, quibus mors sola remedium, et erat vita tormentum? Nonne cum David optio esset mortis oblata, recusatis fame vel gladio, populum suum elegit manui Dei succumbere ? Ex qua re colligite, in his qui divina percussione intereunt, quanta sit gratia, quando ea vocatione obeunt quam prophetae sancto pro munere constat oblatam. Itaque Creatori nostro in cunctis adversitatibus gratias referamus, atque de ejus misericordia confidentes, patienter omnia toleremus, quia satis minus patimur quam meremur. Quoniam tamen ita temporaliter flagellamur, ut sine aeternae vitae consolatione minime relinquamur, necesse est ut quanto his signis nuntiantibus venturum judicem in proximo non nescimus, tanto rationes nostras, quas in ejus sumus examine posituri, bonae actionis studio et fletu poenitentiae muniamus, ut tantae nobis percussiones favente ejus gratia, non damnationis initium, sed beneficium purgationis existant. Quia vero ea infirmitatis nostrae natura est, ut non possimus de obeuntibus non dolere, fraternitatis vestrae doctrina tribulatis sit solamen. Mansura illis bona quae promittuntur insinuet, ut, spe certissima roborati, in comparatione futuri muneris discant 1088 de amissione temporalium non dolere. Vestra eos lingua, sicut et credimus, magis ac magis a pravi operis perpetratione coerceat, bonorum praemia, manorum poenas edisserat, ut qui bona minus diligunt saltem mala pertimescant, et ab eis sese quae sunt plectenda contineant. Nam inter flagella positos flagellis digna committere contra ferientem est specialiter superbire, et saevientis acrius iracundiam irritare. Atque est primum genus dementiae nolle quempiam a malis suis juste quiescere, et Deum injuste a sua velle ultione cessare. Sed quoniam in his divino adjutorio opus est, junctis, dilecte frater, precibus, omnipotentis Dei clementiam exoremus ut et nos digne ista tribuat exhibere, et populorum ad haec operanda misericorditer corda compungat, quatenus in timore ipsius actus nostros salubriter ordinantes, et ab ingruentibus malis erui, et ad superna venire gaudia, ejus duce gratia, sine qua nihil possumus, mereamur. Mense Augusto, indict. 3. Gregorius Romano defensori. Quoniam filius noster Gentio vir magnificus scribo tantae, Deo propitio, bonitatis est ut valde sit diligendus, si quid ei potuissemus conferre, debuimus. Voluerat enim possessionem juris ecclesiastici sub specie libellorum tenere. Sed propter malos scribones judicavimus in hac nos causa nec bono committere. Proinde excepta de possessione quae potuerunt in ejus utilitatem verti, eadem volumus ejus magnitudini singulis annis offerri, id est, porcos viginti, qualiter ipse praevideris, vervices viginti, et gallinas sexaginta. Quae omnia volumus in exceptis reputari. Gregorius Adeodatae illustri feminae. Ut moram in dandis reliquiis, quas gloria vestra petiit, faceremus, non voluntate distulimus, sed praecedentis rei nos casus fecit ambigere. Deus autem omnipotens cordis vestri devotionem intuens, miraculorum signis admonentibus, a vestra vos intentione fraudari non pertulit. Sed ideo desiderium vestrum modica voluit dilatione differri, ut, docentibus miraculis, et amor vobis cresceret in veneratione sanctorum, et major fieret exsultatio gaudiorum. Quia ergo in effectu postulatae rei gloriae vestrae vota completa sunt, hortamur ut cujus praedicatores colitis, ejus 1089 sollicite mandata servetis. Et sicut religiosa devotione terrena sanctorum honoribus loca construitis, sic quoque cum eis mansionem vobis procurare in coelestibus festinetis, quatenus et hic illos in omnibus adjutores et in futura mereamini habere vita consortes. Gregorius Decio episcopo Lilybetano. Adeodata gloriosa femina petitoria nobis insinuatione suggessit quod habetur in subditis: in domo siquidem juris sui intra civitatem Lilybetanam monasterium ancillarum Dei a solo se pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri principis apostolorum, et sanctorum Christi martyrum Laurentii, Hermetis, Pancratii, Sebastiani et Agnetis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, quia in tua civitate memorata constructio jure consistit, si nullum corpus ibidem constat humatum, percepta prius donatione legitima, id est, in reditu praestantes liberos a tributis fiscalibus solidos decem, pueros tres, boum paria tria, mancipia alia quae serviant in ipso monasterio numero quinque, equas numero decem, vaccas decem, hastulas vinearum numero quatuor, oves numero quadraginta, etc., secundum morem. Gregorius Hilario notario. Navem in qua Vitalis praesentium portitor navigat ad dilectissimam filiam nostram Adeodatam abbatissam pro sustentatione monasterii sui emissam cognoscas. Qua illuc veniente, hac 1090 tibi auctoritate praecipimus ut ita eam in cunctis tuearis, atque ab omni angaria vel onere exuere excusareque festines, ac si specialiter nostra sit. Nam nostri causa in eodem monasterio tanta congregatio, Deo propitio, degere comprobatur, ut plus illi solatiari atque concurrere quam nostrae in omnibus festinemus Ecclesiae. Et ideo postquam voluntatem nostram experientia tua circa praedictum monasterium talem esse cognoscit, ita se in tuitione supradictae, ut diximus, navis impendat, ut te illic posito, nullam moram vel impedimentum ab aliquo valeat sustinere. Nam si, quod non credimus, in aliquo negligens esse tentaveris, vehementer te nostram noveris offensam incurrere. Gregorius Opportuno de Aprutio. Pervenit ad me quia, ex eo tempore quo dilectionem tuam verbis asperis propter quaedam quae mihi jure displicuerant contristavi, magna tibi sit oborta tristitia atque continuus animi moeror. Unde te, dilectissime fili, volo cognoscere quia ego illa verba non asperitate cordis sed amore tuae animae sum locutus. Tu itaque ad omnipotentem Deum tota mente convertere; quam nihil sit fugitiva praesens vita considera; aeterna praemia lucrari festina; in quantum virtus sufficit, castiga carnem, quae, quandiu in voluptatibus vixit, animam castigavit. Benignitatem tuam proximis exhibe, psalmodiae et lacrymis horas vitae frequentius impende, illata mala a proximis aequanimiter tolera. Si contra veritatem injuriam pertuleris, lucrum puta, ut haec agens, per temporalia quae despiciendo pateris, ad coelestia regna pertingas. Omnipotens autem Deus cor et corpus tuum coelestis gratiae salute perfundat, ut de ejus Spiritu et recta interius sentire et recta exterius sufficias agere.
(Grat. 17, q. 4, c. 4) (Grat. dist. 88, c. 4) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 36. Vide ep. 9.) (Grat. 11, q. 3, c. 67) (Grat. 19, q. 3, c. 6) (Grat. II, q. 3, c. 74) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 28.) (Vide inf. ep. 51. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.) (Psal. CXLI, 8) (Vide inf. ep. 39. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67.) (Prov. XXIV, 11) (Ezech. II, 6) (Job XXX, 29) (Philip. II, 15) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 55.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 78.) (Prov. XXV, 25) (Marc. XI, 13) (Marc. XIII, 32) (Quaest. lib. LXXXIII, q. 60; lib. I de Trinit., c. 12; in psalm. VI, init.; in ps. XXXIV serm. 2) (Genes. XXII, 12) (Joan. II, 4) (Joan. XIX, 27) (Joan. II, 4) (Joan. I, 1) (Joan. XIII, 3) (Joan. XI, 34) (Genes. III, 9) (Genes. IV, 9) (Vide ep. 35.) (Matth. V, 9) (Matth. XXVIII, 18) (Ephes. IV) (Vide ep. 50.) (Tob. IV, 16) (Matth. VII, 12) (Matth. XXIV, 35) (Matth. VII, 2) (Jac. I, 19) (Prov. XVIII, 14) (Prov. XXII, 24) (Prov. XVI, 32) (Psal. VI, 8) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 47.) (Grat. 8, q. 1, c. 17) (Dist. 39, c. 1) (Dist. 47, c. 4) (Dist. 61, c. 1) (Matth. XXIV; Luc. XXI) (II Reg. XXIV, 14)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER UNDECIMUS. Mense Septembri, indictione IV. 1091 EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM ABBATEM. Ejus se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum. EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes. EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat. EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum. EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum judicum vexationes cohibeat. EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Florentium ejus diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam. EPISTOLA VII. AD ANATOLIUM DIACONUM. Mariniani episcopi diaconum commendat. EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Joannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat. EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat. EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat. EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur. EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum. EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos. 1102 EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis. EPISTOLA XV. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEN. Post amicissimam salutationem Candidum presbyterum commendat. EPISTOLA XVI. AD MEDIOLANENSES. Redeunti Mediolanum Arethusae charitatem impendant, agantque ut illius causa mox ordinato episcopo finiatur. EPISTOLA XVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Theodoram viduam commendat, ne, ob ingratum filii animum, cui nubenti sua donaverat omnia, inopiam patiatur. EPISTOLA XVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Helenae homines a Romanae Ecclesiae actoribus injuste detineri non sinat. EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Donatum commendat. 1105 EPISTOLA XX. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Calumnioso episcopo inopi, ultra datam condumam, vineolam locet. Eidem episcopium restituat, non ablatis inde quae decessor episcopus pater suus acquisierit. Ipsi tandem legati partem tradat. EPISTOLA XXI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat. EPISTOLA XXII. AD SPESINDEO SARDINIAE PRAESIDEM. Victori episcopo in Sardis convertendis ac baptizandis concurrat. EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adjuvet. EPISTOLA XXIV. AD JOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae hujus latoris libertate decernat. EPISTOLA XXV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui jubet, ipsumque Januario commendat. EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Joanne argentario. EPISTOLA XXVII. AD JOANNEM RELIGIOSUM. Joannem mensis pauperum et exhibendae diaconiae praepositum rationibus homini reddendis immunem declarat; sed rationem Deo positurum hortatur, ut opus suum impleat solertius. EPISTOLA XXVIII. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. De Anglis conversis laetari Romanos omnes. Laetandum et Augustino de dono Dei; sed cavendam ex operatione virtutum cordis elationem. Miracula, tum a Moyse nondum culpa soluto, tum a reprobis ipsis edita. In his non suam, sed Dei gloriam quaerat et animarum salutem. De uno in nobis signo gaudendum, scilicet dilectione. EPISTOLA XXIX. AD BERTHAM ANGLORUM REGINAM. De Anglorum conversione gratulatur. Ne regis animum ad perfectam Christianae fidei dilectionem succendere diutius negligat, hortatur impense. 1114 EPISTOLA XXX. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Tum suae, tum illius podagrae occasione docet vitae hujus poenas esse Dei verbera peccatores ex misericordia corrigentis. In illis proinde revocanda in memoriam delicta, agendas Deo gratias, praevertendum poenitentia Dei judicium. EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat. EPISTOLA XXXII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Concessas Candido abbati reliquias. Se tot ac tantis aegritudinibus affectum, ut vivere poena sit. Preces apud Deum petit, ut flagella mitiget, et patientiam concedat. EPISTOLA XXXIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Hortatur ut disposita Ecclesia Romam contendat, ubi quietus, Gregorio ipso curante, a vomitu sanguinis sanari possit. Interim abstineat a jejuniis, vigiliis et concionibus. EPISTOLA XXXIV. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Quam illius decessor ex pecuniis Ecclesiae detinuerat cleri vel pauperum portionem, ipse juxta praescriptum in hac epistola modum distribuat. EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur. EPISTOLA XXXVI. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Suum de Venantii desperato morbo dolorem testatur. Agendum in primis ut ad monasticum habitum vel in extremis redeat. Se, quod imperatori ipsi filias suas jam commendet Venantius, plurimum impediri. Illas quoad ejus facere poterit tueatur Joannes. Huic Romam congruo tempore venire amice permittit. EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis jurisdictio violetur. EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit. EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat. EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a jejunio, atque ab omni exasperatione caveat. EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus injuste pervasis. EPISTOLA XLII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus injuste pervasis. EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat. EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa jam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis. EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit ejus animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa conjugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum. EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM JEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando jurgia mitiget. EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Joannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum. EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Inconstantiam ac temeritatem illius increpat. Quis in Lucusiano monasterio abbas, quis praepositus esse debeat, ipse praecipit. EPISTOLA XLIX. AD URBICUM ABBATEM. De Lucusiam monasterii pecunia Petro Tricalitano episcopo det solidos XL. EPISTOLA L. AD ADRIANUM NOTARIUM. Agathosae maritum suum, nolente ipsa tonsuratum et monachum, reddi jubet. EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur. EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores judicatum est. EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat. EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM GALLIAE EPISCOPUM. Quod episcopus grammaticam artem docere non debeat. Quos cum Laurentio et Mellito mittit in Britanniam monachos commendat. EPISTOLA LV. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Ut synodus ad eradendam simoniam cogatur insistat. Serenum episcopum a pravorum hominum societate cohibeat. Monachos ad Augustinum euntes habeat commendatos. EPISTOLA LVI. AD AETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Ut insistat ad synodum cogendam. De privilegiis Ecclesiae suae mittat exemplaria. Irenaei scripta non inveniri. Commendat monachos ad Augustinum in Angliam missos. EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus. EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes. EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat. EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos. EPISTOLA LXI. AD CLOTARIUM FRANCORUM REGEM. Monachos ad Augustinum euntes commendat. Hortatur ad cogendam synodum adversus simoniacos. EPISTOLA LXII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Monachos in Britanniam euntes commendat. 1149 EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat. EPISTOLA LXIV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet.--1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione.--2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus.--3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis.--4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum.--5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus.--6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis.--7. Neophyti in gradu prohibito juncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant.--8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione.--9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat.--10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum conjuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent.--11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat. EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit. EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subjectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adjuvet. Docet cur imminenti mundi hujus termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces. EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus. EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit. EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt. EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat. EPISTOLA LXXI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illum aliosve in causa Joannis Diaconi judices arguit, quod Hilarum subdiaconum calumniatorem nulla poena affecerint. Hunc privatum officio, ac verberibus publice castigatum, jubet exsulare. Eligendum Paschasio episcopo vicedominum et majorem domus. EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum. EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano ejusque successoribus committit. EPISTOLA LXXIV. AN EUSEBIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Falsatam ab Andrea monacho nequissimo illius epistolam. Nonnullos Gregorio ipsi ab eodem suppositos sermones. Exigendam a Luca presbytero suspecto fidei confessionem. EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur. EPISTOLA LXXVI. AD MELLITUM ABBATEM Dat mandata Augustino, quem adibat, exhibenda, ad faciliorem Anglorum conversionem. EPISTOLA LXXVII. AD BONIFACIUM IN CORSICA DEFENSOREM. Aleriae et Adjacii episcopos quantocius eligi curet. Neque opprimi pauperes, neque clericos a laicis judicibus teneri patiatur. EPISTOLA LXXVIII. AD BARBARAM ET ANTONINAM. Divinam protectionem eis adprecatur. Quod Romam venire cupiant gaudet. Commendatas Joanni episcopo ac Romano defensori illarum causas. Accepta libenter xenia.
Gregorius Joanni abbati montis Sina.
Sanctitatem vitae tuae humilitatis tuae testatur epistola; unde omnipotenti Deo magnas gratias agimus, quia adhuc esse cognoscimus qui pro peccatis nostris valeant exorare. Nos enim sub colore ecclesiastici regiminis mundi hujus fluctibus volvimur, qui frequenter nos obruunt. Sed coelestis gratiae manu protegente, de profundo relevamur. Vos ergo qui in tanta quietis vestrae serenitate tranquillam vitam ducitis, et securi quasi in littore statis, nobis navigantibus, aut potius naufragantibus orationis vestrae manum tendite, et conantes ad terram viventium pergere, quantis potestis precibus adjuvate; ut non solum de vestra vita, sed etiam de ereptione nostra mercedem habere in perpetuum valeatis. Sancta Trinitas dilectionem tuam suae protectionis dextera protegat, detque tibi commissum gregem orando, admonendo, exempla boni operis ostendendo, in suo conspectu recte pascere, ut ad aeternae vitae pascua 1092 valeas cum ipso quem pascis grege pervenire. Scriptum quippe est: Oves meae venient, et pascua invenient . Quae videlicet pascua tunc invenimus, quando hujus vitae hieme carentes, de aeternae vitae quasi de novi veris viriditate satiamur. Filio nostro Simplicio renuntiante cognovimus lectos vel lectisternia in Gerontocomio, quod a quodam illic Isauro constructum est, deesse. Propterea misimus laenas XV, rachanas XXX, lectos XV. Pretium quoque de emendis culcitris vel naula dedimus, quae dilectionem tuam petimus non indigne suscipere, sed in loco quo transmissa sunt praebere. Data die Kalend. Septemb., indict. 4. Gregorius Palladio presbytero de monte Sina. Epistolis dilectionis tuae susceptis, filium meum Simplicium requirere curavi, et qua tentatione 1093 tua charitas urgeretur inveni; de qua tamen verbi mei consolatione non indiget, cum ipsa dicat: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus . Mundum videlicet corda carnalia designans, quae diligunt mundum. Haec igitur cum perfecte te scire audiam, miror dilectionem tuam verbis hominum contristatam. Inter verba enim laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum est , et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magna tristitia generari debet. Et rursum si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire. Quid enim si homines laudent, et conscientia accuset? Aut quae debet esse tristitia, si omnes accusent et sola conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae . Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus . Si ergo nobis est testis in coelo, testis in corde, dimitte stultos foris loqui quod volunt. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant; ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant? Vocandi tamen sunt etiam ipsi, tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quid de eis Veritas dicit: Ne forte scandalizemus eos . Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in sancto Evangelio conspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt ? Respondit: sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum ? Paulus quoque apostolus admonet, dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Dicturus quippe ut cum omnibus pacem habeamus quia prospexit hoc esse difficile, praemisit: Si fieri potest. Sed tamen adjunxit quod possit fieri, cum dixit: Quod ex vobis est. Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus. In omnibus ergo, fili dilectissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit . Haec breviter pro charitatis commemoratione rescripsi. Sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur, quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul . Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos in eremo protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur; quia si in paradiso hominem stravit, quis locus extra paradisum esse potest, in quo 1094 mentes hominum penetrare non valeat? In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias . Transmisimus vobis de benedictione sancti Petri apostoli cucullam et tunicam, quae ea petimus charitate suscipi, qua a nobis transmissa sunt. Gregorius Pantaleoni notario. Experientia tua, praesenti auctoritate suffulta, ad Genuensem urbem, auxiliante Domino, proficiscens, Deusdedit diaconum Ecclesiae Mediolanensis, si tamen a cunctis electus est, et nihil est quod ei ex anteacta vita per sacros possit canones obviare, episcopum solemniter faciat ordinari. Praeterea, quia multae illic Ecclesiae nostrae utilitates sunt, quae Deo propitio peragantur, sollicitum te esse necesse est, et ita omnia secundum capitularem subter annexum requirere, utiliterque disponere, ut in nullo te neglectus culpa respicere, sed magis vigilantia Deo et hominibus valeat commendare. Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Mediolanensi. Quantus nos de obitu fratris et coepiscopi nostri Constantii moeror afficiat, paginali explere locutione non possumus. Sed quam multa bona partes illae in uno homine perdiderunt, utinam vicinae repentina calamitate non sentiant. Nam quemadmodum sollicitus in ecclesiasticae regula disciplinae, vel quam fuerit vigilans in tuitione civitatis vestrae, non habemus incognitum. Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos esse non decet antistite, omnino grate suscepimus quod Deusdedit diaconum vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elegisse, Deo auctore, signastis. Unde, quia bonorum studiorum desideria nulla debet, tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus. Et quia praedictus vir nobis non moribus, sed solum specie tenus notus est, oportet ut quanto in hac electione non solum vestram utilitatem, sed etiam 1095 causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti. Et si, subtiliter requirentes, nihil est quod ei ex anteacta vita criminis per sacros possit canones obviare, aut si ad tenendam disciplinam, vel exhibendum regimen idoneus reperitur, atque cunctorum in ejus, sicut scribitis, electione concordet assensus, divinitatis gratia suffragante, cum praesentium scriptorum auctoritate solemniter decernimus ordinari. Illud autem quod vobis ab Agilulfo indicatis scriptum, dilectionem vestram non moveat. Nam nos in hominem qui non a catholicis et maxime a Langobardis eligitur nulla praebemus ratione consensum. Nec si alicujus praesumptionis usurpatione factum fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotis suscipimus, quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. Nec enim est quod vos ex hac causa deterreat, vel aliquam vobis necessitatem incutiat, quia unde possunt alimenta sancto Ambrosio servientibus clericis ministrari, nihil in hostium locis, sed in Sicilia et in aliis reipublicae partibus, Deo protegente, consistit. Ut igitur in ordinando eo qui a vobis electus est nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum, ut moris est, annitente consensus nostri auctoritate, faciat consecrari. Cui etiam, quia de possessiunculis quas quondam Magnus presbyter commissas habuerat, vel de aliis ecclesiae nostrae utilitatibus, curam gerere, vel quid aliud agere debeat, in praesenti mandavimus, vestra se ei dilectio in omnibus devotam, ut decet, studeat exhibere. Gregorius Innocentio Africae praefecto. Qui pravorum actuum eminentiam vestram vindicem esse desiderat, quid de aequitatis ejus bono sentiat aestimatis. Proinde reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Victoris, Fausianensis episcopi, plenam vobis doloribus querelam deferimus, ut et malos ab actione per opera corrigatis, et ab injustitia quam sustinent, oppressos eruatis. Queritur siquidem supradictus frater noster multas in locis suis violentias, multaque alia contra edicti morem Africanos judices exercere; denique ut duplicia illic tributa, quod auditu ipso intolerandum est, exigantur. Et quia hujus mali emendatio vestrae specialiter auctoritatem dignitatis exspectat, petimus ut et subtili indagatione perquirere, et ita hoc Deo vobis imperante debeatis corrigere; quatenus afflictis et pro mercede animae vestrae protectione justitiae succurratis, 1096 et hujus emendationis exemplo alios de futuro a pravis actionibus arceatis. Mense octobri, indict. 4. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Fraternitatis vestrae scripta suscepimus, in quibus indicastis Florentium diaconum vestrum pro utilitatibus Ecclesiae vestrae ad urbem regiam vos velle transmittere. Et quia voluistis ut eum dilectissimo filio nostro Anatolio diacono superscriptis debuissemus apicibus commendare, scribere ei curavimus ut illi in quibus necesse fuerit et valuerit adesse non differat, ipsaque scripta ad vos transmisimus, ut secum ea, quam direxeritis persona debeat deportare. De persona vero quam in sacro vos dicitis velle ordine promovere, videtur nobis ut si nihil est quod vitae ejus obsistat, et ei a nullo res quam indicastis, objicitur, quod visum vobis fuerit, faciatis. De aliis vero causis voluimus vobis, ut sollicitudinem gereretis, scribere. Sed postquam unam vobis commisimus, quae per neglectum vestrum deperiit, de aliis tacere elegimus, ne et ipsas similiter perderemus. Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano. Frater et coepiscopus noster Marinianus ad urbem regiam pro Ecclesiae suae utilitatibus diaconum suum scripsit se velle transmittere. Et quia eum dilectioni tuae magnopere voluit commendari, scriptis praesentibus adhortamur ut ubicunque necesse fuerit, salva ei ratione concurras, et ita in cunctis illi opitulari festines, ut charitatem tuam de qua praedictus frater noster valde confidit, cognoscat in opere. Gregorius Alexandro praetori Siciliae. Qui de filii charitate non dubitat, commendare ei quos diligit, non recusat. Et ideo quia 1097 patrimonium Ecclesiae Ravennatis, quod in Sicilia constitutum est, ita dicitur diminutum ac si nullus esset qui utilitates ipsius illic agere potuisset, necesse fuit reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum de ordinando patrimonio ipso ne amplius decresceret cogitare. Ad cujus quia gubernationem Joannem diaconum suum transmisit, paterno salutantes affectu, petimus ut ei, tanquam a nobis misso, sicut de vobis confidimus, charitatem in omnibus impendatis. Gregorius Leoni episcopo Catanensi. Filius noster Severus, vir magnificus, praesentium lator, ad Siciliam venire desiderans, nostris se apud fraternitatem vestram petiit epistolis commendari. Venientem ergo eum, sacerdotali, qua decet, charitate suscipite, eique in quo usus exegerit vestra solatia ministrate, quatenus vobis coram positis in nullo se contra justitiam sentiat laborare, sed magis auxilii vestri ope suffultus, quiete sua quam studiose diligit securus perfruatur, nosque de ejus tranquillitate quae illic per vos fuerit procurata laetificari possimus. Gregorius Talitano. Cum tanta nos de vobis oporteat charitate praesumere, ut si Ecclesiae nostrae utilitates apud alios agerentur, vestram illic gloriam adhiberemus adjutricem, satis debemus quoniam in vobis est causa gaudere, quia vos non oportet negligere quod amore beati Petri, apostolorum principis, praestare ipsi apud alios poteratis. Quia igitur comperimus publici patrimonii curam vestrae ordinationi esse commissam, idcirco paterna dulcedine salutantes, patrimonium vobis, quod est nostrae Ecclesiae, secundum justitiam commendamus. In quo si forte, ut fieri assolet, occasione inventa homines publici aliquam velint inferre molestiam, hoc magnitudinis vestrae bonitas fieri non permittat, sed ab omni illud hominum inquietudine tueatur. Sicque salva ratione pauperum partes attendat, 1098 ut eleemosynae vicem impleat servata justitia, et vobis ex hoc ante Dei oculos major merces accrescat. Hortamur ergo, dilectissime Fili, ut sic vos benignos exhibere tam circa Ecclesiae nostrae quam diligitis utilitates, quam etiam in omnibus curis Ecclesiarum debeatis, quatenus et injuncta salubriter expleatis, et omnipotentem Deum vobis, quod summopere studendum est, placabilem faciatis. Gregorius Romano defensori. Quia Tecla, abbatissa monasterii sanctae Mariae, quod Neapoli in domo quondam Felicis scholastici constitutum est, contra Alexandrum virum magnificum generum ipsius de quibusdam rebus causam habere dignoscitur, et ad hoc praesentium portitorem transmisit, ut causa ipsa illic cum eo, si potest fieri, pacifice decidatur, hac experientiae tuae auctoritate praecipimus ut ei, quocunque usus exegerit, salva ratione solatiari ac concurrere non omittat. Sed et praedictum virum magnificum hortari studeat, ut omni contentione cessante, ad decisionem causae ipsius, pacis et ipse intentione, perveniat, ne si negligendum putaverit, cum strepitu postea et dispendio cogatur efficere quod bona voluntate implere postponit; quia, sicut edocti sumus, frequenter jam praedictae abbatissae per epistolas suas promisit ipsam decidere, et facere hoc hactenus supersedit. Tua ergo experientia ita agat, ut aut ipsa causa, sicut diximus, decidatur; aut si certe differre voluerit, et videris quia facere quae pacis sunt non volet, subtiliter nobis ea ipse renuntia, ut quid pro utilitate monasterii memorati agi debeat sciamus. Gregorius Cononi abbati monasterii Lirinensis. Praepositorum sollicitudo subjectorum est cautela, quia qui super rem creditam vigilat, hostis insidias declinat. Quam autem solers sis in regendis fratribus, quantoque studio in eorum custodia 1099 vigilans, reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Menna referente cognovimus. Et sicut nos audita decessoris tui incauta remissio saepius contristavit, ita provisionis tuae sollicitudo laetificat, quia studii tui cautelam et tibi ad remunerationem, et aliis ad utilitatis exemplum prodesse non dubium est. Sed quia quantum se adversarius noster ex omni parte praecaverit cognoscit, tanto per occulta quaerit irrumpere, et repugnantem sibi callida arte nititur dejicere, dilectionis tuae vigilantia ardentiori se semper cura succendat; et ita cuncta, Deo adjuvante, praemuniat, ut lupus saeviens huc illucque discurrens, in oves dominicas ingrediendi locum non habeat. Eos ergo qui tibi commissi sunt, a gula, a superbia, ab avaritia, a vaniloquio, et ab omni immunditia, Redemptoris nostri suffragante gratia prohibere ac studii tui sit per omnia custodire, ut tanto tibi major de commissa gubernatione merces accrescat, quanto subjecti tui contra adversarii nequitias te fuerint vigilante victores. Itaque boni te dulcem, pravi sentiant correctorem. In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas, et vitia persequaris, ne si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est; ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. Ipsa enim in te dulcedo cauta sit, non remissa; correctio vero diligens sit, non severa. Sed sic alterum condiatur ab altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant. Haec, dilectissime fili, sollicite attende, studiose custodi, ut dum tali moderatione Deo nostro incolumes quos suscepisti reddideris, in die aeternae retributionis eo dicente audire sis meritus: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui . Filium praeterea nostrum Columbum presbyterum, qui charitati tuae suis est meritis commendatus, in tua dilectione proficere optamus, et ex nostra commendatione. Gregorius Sereno episcopo Massiliensi. Litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse benevolentiam demonstrabant, ut 1100 major nobis fieret de fraternitate tua laetitia. Sed tantum earum finis a suis dissensit initiis, ut non unius, sed diversarum esse mentium talis crederetur epistola. Ex illo autem quod de scriptis nostris, quae ad te misimus, dubitasti, quam sis incautus apparuit. Nam si diligenter ea quae fraterno amore monuimus attendisses, non solum minime dubitasses, sed imo quid te sacerdotali gravitate oporteret agere cognovisses. Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui scriptorum nostrorum portitor exstitit, istius disciplinae vel eruditionis fuit, ut vel ipse aliud facere, sicut putas, auderet, vel istam de ejus tibi persona suspicionem falsitatis assumeres. Sed dum monita salubria pensare postponis, contigit ut jam non solum actu, verum etiam esses interrogatione culpabilis. Perlatum siquidem ad nos fuerat quod, inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus; fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti. Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut, despectis aliis fratribus, solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa etiam ignorantes vident quid sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere a te qui inter gentes habitas attendi debuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condiisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius dispersum poteras congregare, ut pastoris in te meritum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Hinc autem dum in hoc animi tui incaute motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile dominicum errantes oves adduces, qui quas habes retinere non praevales? Proinde hortamur ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos quos a tua disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines. Convocandi enim sunt dispersi Ecclesiae filii, eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manufactum adorari non licet, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies . Ac deinde subjungendum 1101 quia picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes, quid actum sit discerent, quia transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes. Atque eis dicendum: Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis in Ecclesia, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto. Atque indica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pendebatur, displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in his verbis eorum mentes demulcens, eos ad concordiam tuam revoca. Et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorari vero imagines modis omnibus veta. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adoratione solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. Cuncta vero haec et amore sanctae Ecclesiae, et tuae fraternitatis loquimur. Non ergo ex mea correptione frangatur a zelo rectitudinis, sed magis adjuvetur in studio piae dispensationis. Praeterea pervenit ad nos quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat, adeo ut presbyterum quemdam qui postquam lapsus est, et in suae adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit, scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare videtur dare licentiam. Sed ne forte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione, ut a te reciperetur, atque adhuc haberetur gratus, suaserit, non solum hunc longius a te expellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali te zelo modis omnibus convenit resecare; alios vero qui pravi esse memorantur paterna adhortatione a sua pravitate compescere, et ad viam stude rectitudinis revocare. Quod si, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, et hos quoque curabis a te procul abjicere, ne pravitates eorum ex eo quod recipiuntur displicere minime videantur. Et non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alii corrumpantur. Et considera quam et hominibus exsecrabile, et periculosum ante Dei sit oculos, si per eum a quo plectenda sunt crimina nutriri vitia videantur. Haec igitur, dilectissime frater, diligenter attende; et ita agere stude, ut et pravos salubriter corrigas, et scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non inducas. Gregorius Asclepiodoto patricio. Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est quia mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu, quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renuntiante comperimus. Sed quoniam hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit aestimet: et nisi in beneficiis suis creverit, nihil praestitisse se reputet: paterna dilectione salutantes, gloriae vestrae suprascriptum presbyterum, et patrimonium Ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus, ut ope gratiae vestrae praemunitum, molestias et onera nulla sustineat. Sic igitur boni studii in vobis cura proficiat, ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur, et sentiamus quod de charitate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia, quia apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur quod sine adjectione relinquitur. Et quoniam ab excellentissimis regibus Francorum filiis nostris poposcimus, ut ipsum patrimoniolum sub sua cura habere dignentur, vobis adminiculantibus impleatur, ut vestrum possit esse quod poscimus; quatenus et nos gratias referentes, pro gloriae vestrae incolumitate orare enixius valeamus, et vestrorum bonorum vicissitudinem Deus vobis omnipotens et hic et in futuro recompenset. Clavim vero a sacratissimo beati Petri corpore, in qua de catenis ejus benedictio continetur, transmisimus, quae collo vestro suspensa contra omnia adversa vos muniat. Gregorius Arigio episcopo Galliarum. In quanta apud nos memoria fraternitatis vestrae sit charitas, cordis vestri secreta requirite, 1103 et ex eo quem circa nos habet amorem colligetis. Et quoniam sincera in dilectione, nec vires absentia, nec locum habet oblivio, ita sibi saepius imaginata vestrae fraternitatis praesentia mens nostra reficitur, ac si corporeis vos oculis nobis sisti cernamus, quia nec abesse credendus est qui per dilectionis vinculum animis inhaeret. Quia ergo tanta in vobis sacerdotalis gravitatis ornamenta conspeximus, ut de vestro omnino instituto et moribus laetaremur, multa animis nostris de sollicitudine vestra promittimus. Unde quia sic ea quae Dei sunt agitis, sic in commissi vobis gregis custodia vigilatis, ut tamen ea quae ex latere sunt prudenti moderamine dispensetis, latorem vobis praesentium Candidum presbyterum communem filium commendamus, ut opem illi in quibus necesse fuerit pro utilitate pauperum impendatis, quatenus dum fraternitatis vestrae fuerit, sicut confidimus, jutus auxilio, in ejus consolatione nos iuvenisse sentiat. Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Ecclesiae Mediolanensis. Latrix praesentium Arethusa, clarissima femina, propter causam legati quod ei conjugique, vel filiis ipsius, Laurentius frater noster reverendae memoriae episcopus vester reliquerat, diu apud nos est, ut recolitis, demorata. Unde scripta nostra recordandae memoriae fratri et coepiscopo nostro Constantio miseramus, ut cum ea sacerdotali studio causam ipsam definire jurgiorum cessante strepitu debuisset. Quod, sicut scire vos credimus, se et olim facere voluisse, et adhuc facere tunc velle responderat. Sed quia latrix horum diu est in hac urbe demorata, atque illuc distulit remeare, nuncusque decidi non potuit. Idcirco dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, ut memoratae mulieri illuc venienti charitatem quam decet Ecclesiae filios impendatis, et cum auctore Deo Ecclesia fuerit ordinata, id agatis, quatenus causa ipsa, quae tempore diuturno dilata est ita sine mora, aequitate servata, debeat terminari, ut nec antedicta femina amplius fatigari, nec vos videamini, contra ecclesiasticum propositum, petentibus negasse quod justum est. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Theodora relicta Sabini defensoris, misso huc homine suo, questa est nobis a filio suo et 1104 Aligerno quodam, cujus filiam idem filius ejus in conjugio suo sortitus est, deceptam esse, ut omnes res suas tempore nuptiarum eidem filio donationis titulo legaret, et nunc se ab eis valde despici atque contemni; adeo ut, ablatis rebus ipsius, nihil ei unde possit nutriri remanserit. A quibus insuper etiam tantam se adversitatem asserit sustinere, ut nec servum juris sui ei deservire, nec in aliquo solatiari permittant. Et quia, si ita se res habet, grave nimis et contra Deum est, hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus ut veritatem cures addiscere. Et si ita repereris, ecclesiasticam tuitionem impendere, atque eam salva in omnibus ratione adjuvare festines, quatenus te illic posito nullum denuo gravamen vel oppressionem a praedictis viris quolibet modo sustineat. Sed providere studii tui sit ut in id quod se deceptam queritur legaliter valeat subveniri, quia omnino crudele est ut mulier quae ex filii persona debet sperare solatium, per eum magis necessitati cogatur vel inopiae subjacere. Quod si forte quies vel sola ium ipsius te procurante non potuerit ordinari, nobis renuntiare festina, ut quid post haec facere debeas, nostra iterum praeceptione cognoscas. Gregorius Anthemio subdiacono. Gloriosa filia Helena per suos nobis homines indicavit quosdam de suis ab Ecclesiae nostrae actoribus irrationabiliter detineri. Et quia eos petit sibi restitui, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut cum omni diligentia veritatem studeas perscrutari. Et si ita est, nec est quod in eis ad nostrae nomen Ecclesiae possit vindicari, omni mora postposita, aut ipsos restitue, aut si forte manci iis Ecclesiae nostrae conjuncti sunt, dando pro eis vicarios recompensa. Si vero aliquid nostrae dicuntur Ecclesiae competere, sit sine aliqua dilatione compendium; et quae judicata fuerint, ita experientia tua ad effectum sine aliqua difficultate perducat, ut praedictae filiae nostrae denuo non sit huc necessitas transmittendi. Gregorius Anthemio subdiacono. Donatus lator praesentium, diversis se illic oppressionibus gravari commemorans, ecclesiastica se petiit tuitione fulciri. Quapropter hac tuae experientiae auctoritate mandamus ut eumdem Donatum, servata aequitate, defendas, et nullis eum gravaminibus vel damnis contra justitiam subdi permittas, quatenus te sibi opitulante, nulla ei sit huc remeandi necessitas. Gregorius Scholastico defensori. Ante aliquantum temporis experientiae tuae nos praecepisse recolimus ut quia reverendissimus frater et coepiscopus noster Calumniosus necessitatem se de solatiis asseruit sustinere, unam illi de jure Ecclesiae deputare condumam debuisses. Sed quia conduma ipsa vineolam parvam juris ejusdem Ecclesiae nostrae tenere dicitur, et ipsam sibi pariter vineolam petit debere locari, hac tibi auctoritate praecipimus ut ad tres siliquas aureas factis libellis ei vineolam ipsam locare debeas; quatenus et ipse exinde aliquod remedium consequatur, et jus Ecclesiae sine diminutione aliqua conservetur. Praeterea questus nobis est suprascriptus reverendissimus frater noster quod et episcopium Ecclesiae ipsius hactenus detineas, et occasione blandiaris, ut episcopi patris tui vestes tibi, vel alia quae in episcopio inventa sunt applices. Et ideo si ita est, et ab episcopio te praecipimus sine mora recedere, et quidquid praedictus pater tuus episcopatus sui tempore de proprio Ecclesiae constiterit conquisisse, ne tollas, quia et sacris canonum legibus esse noscitur definitum, ut in his quae antistes episcopatus tempore acquisiverit, non alius, nisi sola succedat Ecclesia. Asserit etiam Ferocinatum quemdam condito testamento haeredem nostram instituisse Ecclesiam, atque Ecclesiae sancti Joannis, quae ante portas Hortonepsis civitatis sita est, duos casales fundi campos per Ausinianum legati titulo reliquisse, et a nostra eos nunc Ecclesia detineri. Quos quia secundum voluntatem defuncti sibi petit debere contradi, experientia tua, lecta serie testamenti, si ita esse repererit, nec est quod rationabiliter a parte nostrae opponi possit Ecclesiae, praedictos casales tradere suprascripto fratri nostro non differat; quia dum talibus nos etiam de proprio convenit impartiri, ea quae illis competunt, nullo modo a nostris irrationabiliter patimur detineri. Gregorius Romano defensori. Quia praesentium portitorem Argentium colonum Ecclesiae nostrae curam hospitalitatis habere cognovimus, necesse est ut in parte aliqua ejus studium adjuvemus. Idcirco hujus tibi praeceptionis auctoritate mandamus ut terrulam 1106 modiorum plus minus, sicut asserit, decem, possessionis Disterianae, quam tenuit, reddere ei sine mora aliqua vel excusatione festines, ut eam diebus vitae suae habeat, atque ex ipsa rationibus ecclesiasticis nihil impendat, sed in ea ille quam exhibet hospitalitate proficiat. Quia dignum est ut bono laudandoque operi concurrere ac ferre consultum modis omnibus debeamus. Gregorius Spesindeo praesidi Sardiniae. Particeps procul dubio mercedis existit, qui bonorum se operum exhibet adjutorem. Quia ergo multi de barbaris et provincialibus Sardiniae ad Christianam fidem dicuntur Deo propitio devotissime festinare, magnitudo vestra studium suum hac in causa decenter accommodet, et fratri coepiscopoque nostro Victori in convertendis baptizandisque eis studiose concurrat; quatenus dum de interitu multorum animae per baptismatis gratiam vobis fuerint solatiantibus liberatae, et apud homines laudem habere, et apud omnipotentem Dominum, quod summopere studendum est, magnam mercedem possitis acquirere; atque nos vobis gratias relerentes, magnitudini vestrae possimus modis omnibus existere debitores. Gregorius Vitali defensori Sardiniae. Bonifacium praesentium portitorem, notarium scilicet nostrum, ad hoc nos experientia tua illuc transmisisse cognoscat, ut in utilitatem parochiae Barbaricina debeat mancipia comparare. Et ideo experientia tua omnino ei studiose solliciteque concurrat, ut bono pretio, et talia debeat comparare quae in ministerio parochiae utilia valeant inveniri, atque emptis eis huc, Deo protegente, is ipse celerius possit remeare. Ita ergo te in hac re exhibere festina, ut te quasi servientium amatorem, quorum usibus emuntur, ostendas, et nobis te ipsi de tua valeant sollicitudine commendare. Gregorius Joanni tribuno Sipontino. Lator praesentium de status sui conditione nobis saepius conquestus est a Bonifacio nostro notario 1107 sibi violentiam irrogari. Cujus rei cognitionem in fratris et coepiscopi nostri Vitaliani notitiam praevidimus perferendam. Cujus causae meritum se examinasse professus est. Sed quia ad proferendum judicium se assurgere nullatenus dicit, hortamur magnitudinem vestram ut pro causa mercedis aeternae cum praedicto resideatis episcopo, et, rei meritum evidentius perscrutantes, quidquid vobis suadente justitia visum fuerit, scripto decernite; et si de ejus vobis certius libertate constiterit, nullis deinceps quorumlibet inquietudinibus ad rei decisae meritum provocetur, sed in ea qua vobis visum fuerit libertate declaratus secure permaneat. Gregorius Januario episcopo Caralitano. Gratam nobis fraternitatis vestrae sollicitudinem fuisse cognoscite, quod pastorali se vigilantia pro tutamine animarum, ut oportebat, exhibuit. Nuntiatum siquidem nobis est quod in domo quondam Epiphanii, lectoris Ecclesiae vestrae, idcirco secundum voluntatem ipsius monasterium construi vetuistis, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohaerebat, deceptio exinde contingeret animarum. Et valde laudavimus, quia antiqui hostis insidias provisione congrua, ut decuit, praecavistis. Sed quia perlatum ad nos est Pompeianam religiosam feminam velle de eodem monasterio ancillas Dei tollere, et per sua unde tultae fuerant monasteria revocare, atque illic congregationem constituere monachorum, necesse est ut si impletum hoc fuerit, defuncti dispositio modis omnibus conservetur . Si vero factum hoc non fuerit, ne testatoris voluntas in totum videatur esse frustrata, volumus ut quia monasterium Urbani quondam abbatis, positum foris extra civitatem Caralitanam, ita dicitur destitutum, ut ne unus quidem illic 1108 monachus remaneret, Joannes, quem memoratus Epiphanius in monasterio, quod, sicut dictum est, in domo sua fiendum decreverat, abbatem esse constituit, si tamen nihil est quod eum impediat, abbas debeat ordinari. Atque reliquiae quae in domo antedicti Epiphanii condendae fuerant ibi recondantur, et ei modis omnibus applicetur quidquid idem Epiphanius in monasterio quod deputaverat aedificari contulerat, quatenus et si de loco propter suprascriptam cautelam voluntas ejus non disponitur, merces nihilominus illibata servetur. Et haec quidem omnia fraternitas vestra una cum Vitali defensore disponat, et ita ea utiliter studeat ordinare, ut sicut de laudabili prohibitione, ita quoque de bona habere possit constructione mercedem. Ipsum vero monasterium licet fraternitati vestrae sit supervacuum commendari, hortamur tamen ex abundanti ut id salva justitia, sicut vos decet, habeatis commendatum. Gregorius Joanni subdiacono Ravennae. Qualiter Joannes argentarius indigentibus fidejussione fuit saepe remedium, experientia tua bene novit. Unde contigit ut nunc importuno quondam palatino fidejussor accedens, necessitatem non modicam patiatur, adeo ut in Ecclesia diu jam residens vehementius affligatur. Sed quia quibusdam erat suspicio quod praedicto Importuno non simpliciter, sed compendit causa fidejussor accesserit, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta omnino sacramenta, quantum nobis renuntiatum est, praebuit, non solum nullum se ab eo commodum ex toto recepisse, verum etiam nec aliquid promissum habuisse, sed ei ut caeteris simpliciter accessisse. Et quia tam longo tempore innocentis hominis simplicitas non debet affligi, apud eminentissimum filium nostrum praefectum modis quibus valueris age, ut una ipsa statio, quae in Romana civitate remansit, ejus temporibus claudi non debeat, sed ei pro mercede sua in hac afflictione subveniat, 1109 atque eum directa jussione dignetur absolvere; et amplius illum in hac esse necessitate minime patiatur, quia quemadmodum simplex benignusque sit, vel diversis fuerit saepe in tribulatione remedium, nec ipsi habetur incognitum. Et ideo ita, sicut diximus, cum omni dulcedine apud eum stude agere, ut in hujus absolutione multis possit ferre consultum, et haec via remedii, sicut diximus, ejus temporibus non claudatur. Data mense Novembri, indict. 4. Gregorius Joanni religioso. Licet eos qui pia intentione sollicitudinis curam debilibus ac egenis impendunt, sua apud omnes valeat tueri devotio, melius tamen est si pro quiete sua de his muniti fuerint quae gesserint, ne inde eis inquietudinis occasio, unde magis laudandi sunt oriatur. Quia igitur te Joannem religiosum, intentionis tuae studio provocati, mensis pauperum et exhibendae diaconiae eligimus praeponendum, ne qua tibi ex hac administratione nascatur dubietas, hac te munitione prospeximus fulciendum; constituentes ut de hoc quod ad mensas pauperum vel diaconiae exhibitionem percepisti, sive subinde perceperis erogandum, nulli unquam hominum quolibet modo seu ingenio cogaris ponere rationem, vel aliquam debeas molestiam sustinere. Sed quia ita ab humanis te omnibus volumus rationibus absolvi, ut Deo nostro de his quae tibi commisimus rationem te noveris positurum, hortamur ut fidei sinceritas in te vigeat; sit mens in rebus intentior, cura propensior, voluntas pronior, studium vigilantius, devotio clarior, exhibitio efficacior, quatenus dum divino jutus auxilio hoc opus solerter impleveris, et illi pro quibus sollicitudinem geris, studii tui solatio utiliter consolentur, et tu mercedis tuae bonum in aeterna vita Redemptoris nostri gratia compensante recipias. Datum mense Decembri, indictione 4. Gregorius Augustino episcopo Anglorum. Gloria excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis , quia granum frumenti 1110 mortuum est cadens in terram, ne solum regnaret in coelo, cujus morte vivimus, cujus infirmitate roboramur, cujus passione a passione eripimur, cujus amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cujus munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod geas Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est; quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat; quod omnipotenti Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis lapsibus sanctae praedicationis regulis ligatur; quod praeceptis divinis animo subjacet, et intellectu sublevatur; quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente jaceat in terra. Cujus hoc opus est, nisi ejus qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor ? Qui ut mundum ostenderet non sapientia hominum sed sua se virtute convertere, praedicatores suos quos in mundum misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. Sed est in isto dono coelesti, frater charissime, quod cum magno gaudio vehementissime debeat formidari. Scio enim quod omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi voluit magna miracula ostendit. Unde necesse est ut de eodem dono coelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur ; pertimescas vero ne inter signa quae fiunt infirmus animus in sui praesumptionem se elevet, et unde foris in honore attollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quod discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum coelesti magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt , protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo . In privata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant. Sed de privata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum omnium nomina in coelo tenentur ascripta. Veritatis enim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent. Restat itaque, frater charissime, ut inter ea quae operante Deo exterius facis, semper te interius subtiliter judices, ac subtiliter intelligas et temetipsum qui sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, sive per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, 1111 haec non tibi, sed illis deputes donata pro quorum tibi salute collata sunt. Occurrit autem menti ista cogitanti quid de uno Dei famulo actum sit, etiam egregie electo. Certe Moyses dum Dei populum ex Aegypto educeret, mira, sicut tua fraternitas novit, signa in Aegypto operatus est. In Sina monte quadraginta diebus et noctibus jejunans, legis tabulas accepit, inter coruscos et tonitruos, pertimescente omni populo, omnipotentis Dei servitio solus familiari etiam collocutione conjunctus est ; Rubrum mare aperuit; in itinere ducem habuit nubis columnam; esurienti populo manna de coelo deposuit; carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in eremo per miraculum ministravit . Sed cum jam sitis tempore ad petram ventum fuisset, diffisus est, seque de eadem aquam educere posse dubitavit, quam jubente Domino largis utique fluentis aperuit. Quanta autem post haec per triginta et octo annos in deserto miracula fecerit, quis enumerare, quis investigare valeat ? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad tabernaculum, secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus, Deo loquente, docebatur . Iratum populo Dominum placabat suae precis interventione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes dehiscentis terrae hiatibus absorbebat, victoriis premebat hostes, signa monstrabat civibus . Sed cum jam ad repromissionis terram ventum fuisset, vocatus in montem est; et quam culpam ante annos triginta et octo, ut dixi, fecerat, audivit quia de educenda aqua dubitavit. Et propter hoc quia terram repromissionis intrare non posset, agnovit . Qua in re considerandum nobis est quam timendum sit omnipotentis Dei judicium, qui per illum famulum suum tot signa faciebat cujus culpam tam longo tempore adhuc servabat in cogitatione. Igitur, frater charissime, si et illum agnoscimus post signa pro culpa mortuum, quem ab omnipotente Deo novimus praecipue electum, quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc novimus si electi sumus? De reproborum vero miraculis quid dicere debeo, cum tua bene fraternitas noverit quid in Evangelio Veritas dicit: Multi venient in illa die dicentes mihi: Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas 1112 fecimus. Sed dicam illis quia nescio qui estis. Recedite a me, omnes operarii iniquitatis, . Valde ergo premendus est animus inter signa et miracula, ne fortassis in his propriam gloriam quaerat, et privato suae exaltationis gaudio exsultet. Per signa enim animarum lucra quaerenda sunt, et illius gloria, cujus virtute ipsa eadem signa geruntur. Unum vero Dominus nobis signum dedit, de quo et vehementer gaudere, et electionis gloriam in nobis possumus agnoscere, dicens: In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem . Quod signum propheta requirebat, cum diceret: Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur . Haec autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa tua humilitas habeat fiduciam suam. Nam peccator ego spem certissimam teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemptoris nostri Dei et Domini Jesu Christi gratiam jam peccata tua dimissa sunt, et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena. Nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conversione gaudium conaris facere in coelo. Idem vero Conditor et Redemptor noster, cum de poenitentia hominis loqueretur, ait: Ita dico vobis, majus gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis quibus non opus est poenitentia . Et si de uno poenitente grande sit gaudium in coelo, quale gaudium factum credimus de tanto populo a suo errore converso, qui, ad fidem veniens, mala quae egit poenitendo damnavit? In hoc itaque coeli et angelorum gaudio repetamus ipsas quas praediximus voces angelorum: Dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . . Gregorius Berthae reginae Anglorum. Qui post terrenam potestatem regni coelestis gloriam cupit acquirere, ad faciendum lucrum 1113 Creatori suo debet enixius laborare, ut ad ea quae desiderat operationis suae gradibus possit ascendere, sicut vos fecisse gaudemus. Remeantes igitur dilectissimus filius noster Laurentius presbyter et Petrus monachus, qualis erga reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum gloria vestra exstiterit, quantaque illi solatia vel qualem charitatem impenderit, retulerunt. Et omnipotentem Deum benediximus, qui conversionem gentis Anglorum mercedi vestrae dignatus est propitius reservare. Nam sicut per recordandae memoriae Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit, ita et per gloriae vestrae studium in Anglorum gente ejus misericordiam confidimus operari. Et quidem jamdudum gloriosi filii nostri conjugis vestri animos prudentiae vestrae bono, sicut revera Christianae, debuistis inflectere, ut pro regni et animae suae salute fidem quam colitis sequeretur, quatenus et de eo et per eum de totius gentis conversione digna vobis in coelestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam, sicut diximus, et recta fide gloria vestra munita et litteris docta est, hoc vobis nec tardum nec debuit esse difficile. Et quoniam, Deo volente, aptum nunc tempus est, agite ut, divina gratia cooperante, cum augmento possitis quod neglectum est reparare. Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in dilectione Christianae fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi sollicitudo augmentum in Deum amoris infundat, atque ita animos ejus, etiam pro subjectae sibi gentis plenissima conversione succendat, ut et magnum omnipotenti Domino de devotionis vestrae studio sacrificium offerat, et ea quae de vobis narrata sunt et crescant et vera esse modis omnibus approbentur; quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca, et usque Constantinopolim ad serenissimum principem pervenerunt. Unde sicut nobis de Christianitatis vestrae solatiis laetitia facta est, ita quoque de perfecta operatione vestra angelis fiat gaudium in coelis. Sic vos in adjutorio supradicti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri, et servorum Dei quos illuc misimus, in conversione gentis vestrae devote ac totis viribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro conjuge vestro regnetis, et post longa annorum tempora futurae quoque vitae gaudia, quae finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut gloriae vestrae cor et ad operanda quae diximus, gratiae suae igne succendat, et aeternae mercedis fructum vobis de placita sibi operatione concedat. Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano. Debitum salutationis alloquium solvens, ea volui loqui quae patior. Sed incongruum puto narrare quae nostis. Podagrae enim doloribus torqueor, qui et mihi et vobis non dispariliter nocivi, dum apud nos vehementer excrescunt, nos decrescere a vita fecerunt. Inter quos quid aliud debemus nisi semper delicta nostra ad memoriam revocare, atque omnipotenti Deo gratias agere? Quoniam qui ex carnis blandimento multa peccavimus, ex carnis afflictione purgamur. Sciendum quoque est nobis quia poena praesens, si animum afflicti convertit, finis est culpae praecedentis; si autem ad timorem Domini minime convertit, initium est poenae sequentis. Curandum igitur nobis est, et summopere in fletibus tota mentis conversione vigilandum, ne de tormento ad tormenta transeamus. Considerandum quoque est quanta erga nos dispensatione pietatis agat conditor noster, quod morte dignos assidue percutit, et tamen adhuc minime occidit. Minatur enim quod facturus est, nec tamen facit, ut dolores nos praecurrentes terreant, et conversos ad timorem districti judicis ab ejus nos animadversione in vitae termino abscondant. Quis enim dicat, quis enumeret quanti in sua luxuria dimissi, in blasphemiis quoque et superbia proruentes, in rapinis et iniquitatibus permanentes usque ad diem obitus sui, ita in hoc saeculo vixerunt, ut nunquam dolorem vel capitis paterentur, sed et subito percussi ignibus inferni sunt traditi? Nos ergo habemus indicium, quia derelicti non sumus, qui assidue flagellamur, teste Scriptura, quae dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit . In ipsis itaque verberibus Dei revocemus ad memoriam et ejus munera, et nostri reatus damna. Pensemus quanta bona super nostram malitiam fecerit Dominus, et quanta mala sub ejus bonitate commisimus. Impleamus quod per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut judicentur simul . Judicemur modo in nostra cogitatione cum Deo, ne districte postmodum judicemur a Deo. Quid etenim Paulus dicit? Si nosmetipsos judicaremus, non utique a Domino judicaremur . Quisquis ergo festinat evadere districtionem 1115 sententiae judicii sequentis, per amaritudinem poenitentiae omnem sibi dulcedinem interimat vitae praesentis. Quaecunque autem hujusmodi bona sunt, cujus dona sunt, nisi conditoris? Sed libere nobis non debet donum Dei, quod per delectationem sui separat ab amore Dei, ne data danti praeferamus, et dum bona percipimus, etiam mali, unde crescere in ejus timore debuimus, inde a timore illius disjungamur. Creator autem omnium, id est omnipotens Deus, haec quae vobis in epistolis loquimur menti vestrae aspiratione sui Spiritus infundat, vosque ab omnibus culpae inquinationibus tergat, et hic vobis consolationis suae gaudium et apud se quandoque praemia aeterna concedat. Dulcissimas filias meas domnam Barbaram et domnam Antoninam mea peto vice salutari. Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano. Joannes, servus et actor domni Venantii, sanctuaria beati Severini confessoris, oblata petitione, suprascripto domino suo postulat debere concedi, quatenus in ejus nomine oratorium propriis constructum sumptibus possit solemniter consecrari; et ideo, frater charissime, praefati desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat potiatur effectu. Datum mense Februarii, indict. 4. Gregorius Mariniano Ravennae. Latore huc praesentium Candido abbate pro petendis reliquiis, quae et concessae sunt, veniente, quanto de fraternitatis tuae nutrimento laetatus sum, quod in eo studium tuae fraternitatis apparuit, tanto contristatus sum quod ejus, ut volui, praesentia frui non potui, quod me et aegrotum reperit, et discedens in infirmitate adhuc positum dereliquit. Multum enim jam tempus est quod surgere de lectulo non valeo. Nam modo 1116 me podagrae dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expandit; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat. Quantis autem aliis necessitatibus extra haec quae retuli infirmitatis afficiar, enumerare non valeo. Sed breviter dico quia sic me infectio noxii humoris imbibit, ut vivere mihi poena sit, et mortem desideranter exspectem, quam gemitibus meis solam esse credo posse remedium. Proinde, frater sanctissime, divinae pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suae erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, taedio in impatientiam cor erumpat, et ea quae bene curari per plagam poterat culpa, crescat ex murmure. Datum mense Februarii, indict. 4. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Veniente quodam Ravennate homine, gravissimo moerore percussus sum, quia fraternitatem tuam de vomitu sanguinis retulit aegrotare. Ex qua re sollicite et singillatim eos quos hic doctos lectione novimus, medicos fecimus inquiri, et quid singuli senserint, quidve dictaverint sanctitati vestrae scriptum transmisimus. Qui tamen quietem et silentium prae omnibus dictant, quam si tua fraternitas in sua Ecclesia possit habere, valde sum dubius. Et ideo videtur mihi ut ordinata illic Ecclesia, vel qui missarum solemnia explere valeant, vel qui episcopi curam gerere, hospitalitatemque et susceptiones possint exhibere, quive monasteriis custodiendis praeesse, tua fraternitas ad me ante aestivum tempus debeat venire, ut aegritudinis tuae ego specialiter, in quantum valeo, curam geram, quietem tuam custodiam, quia huic aegritudini aestivum tempus medici vehementer dicunt periculosum. Et valde pertimesco ne si curas aliquas cum adversitate temporis habueris, amplius ex eadem molestia pericliteris. Ego etiam ipse valde sum debilis, et omnino est utile ut cum Dei gratia sanus ad tuam redeas Ecclesiam; aut certe si vocandus es, inter tuorum manus voceris; et ego qui me proximum morti video, si me omnipotens Deus ante te vocare voluerit, inter tuas manus transire debeam. 1117 Si autem qualitas temporis ad veniendum praepedierit, aliquo parvo exenio dato, apud agonem agi potest ut ipse vobiscum hominem suum usque Romam transmittat. Si igitur eadem aegritudine gravari te sentis, et venire disponis, cum paucis tibi veniendum est, quia mecum in episcopio manens, quotidiana obsequia de hac Ecclesia habebis. Praeterea nec hortor nec admoneo, sed districte praecipio ut jejunare minime praesumas, quia dicunt medici huic molestiae valde esse contrarium, nisi forte si grandis solemnitas exigit, quinque in anno vicibus concedo. A vigiliis quoque temperandum est, et preces quae super cereum in Ravennati civitate dici solent, vel expositiones Evangelii, quae circa Paschalem solemnitatem a sacerdotibus fiunt, per alium dicantur. Et tua dilectio contra virtutem, laborem sibi minime imponat. Haec autem dixi, ut si te melius senseris, et venire distuleris, scias quid debeas ex meo mandato custodire. Gregorius Paschasio episcopo Neapolis. Tempore quo fraternitas tua ad episcopatus officium Deo auctore provecta est, constituisse nos recolit ut ex pecuniis Ecclesiae vestrae portio cleri vel pauperum, quam minime decessor vester praebuerat, id est quadringenti solidi seorsum fieri debuissent, qui ejusdem cleri atque pauperum erogationi proficerent: quod quia diutius non est differendum, volumus ut secundum distributionem praesentibus scriptis insertam, coram Anthemio subdiacono nostro, sine difficultate aliqua, fraternitas vestra debeat erogare. Praebendi itaque sunt clericis vestris per singulos, sicut prospexeritis, simul omni summa solidi centum; praejacentibus, quos centum viginti sex esse cognovimus, dandi sunt solidi sexaginta tres, id est medium solidi per singulos; presbyteris ac diaconis et clericis peregrinis solidi quinquaginta; hominibus honestis ac egenis, quos publice petere verecundia non permittit, solidi centum quinquaginta; ita ut quidam eorum ad singulos tremisses, quidam ad singulos solidos, vel si visum fuerit amplius dimittantur. Reliquis vero pauperibus qui eleemosynam publice petere consueverunt, solidos triginta sex. Ecce nos quantum vel quibus dari debeat distribuimus. Sed 1118 quia, sicut praevidimus, non omnibus aequaliter est praebendum, necesse est ut una cum praedicto subdiacono, prout praevideritis, dare singulis debeatis, atque id modis omnibus studeatis, quatenus hoc quod alter injuste detinuit vos devote ac celerius impendendo ad vestram possitis applicare mercedem. Gregorius Barbarae et Antoninae. Susceptis gloriae vestrae epistolis, quae pro verbis lacrymis loquebantur, non minor nos, dilectissimae filiae nostrae, quam vos de patris aegritudine moeror afficit. Nec enim extraneam possumus reputare tristitiam, quippe quae nobis charitatis lege fit propria. Sed quia in nulla desperatione de Redemptoris nostri est misericordia diffidendum, animos vestros ad consolationem patris erigite, spem vestram in omnipotentis Dei manu ponite; et in ipsius protectione confidimus quia et ab omni vos adversitate custodit, atque tribulationem vestram exhilarat, et secundum paterna desideria propitius vos ordinari concedit. Si vero debitum humanae sortis impleverit, nec tunc desperatio aliqua vos comprimat, vel quorumdam vobis verba terrorem incutiant. Nam post Deum, qui orphanorum gubernator ac protector est, sic de dulcissima gloria vestra erimus solliciti, atque utilitati vestrae providere ut possumus adjuvante Domino festinabimus, ut nec vos injustorum hominum concussio ulla perturbet, et nos debitum quod de parentum vestrorum bonitate contraximus vobis per omnia repensemus. Gratia itaque coelestis vos suo favore nutriat, sua protectione a malis omnibus defendat, ut vitae vestrae incolumitas gaudium nostrum fiat. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Fraternitatis vestrae scripta suscepi, quae mihi de dulcissimi filii mei domni Venantii aegritudine loquebantur, et cuncta circa eum qualiter acta sunt 1119 enarrabant. Sed uno tempore auditis et illum desperate ac graviter aegrotare, et in rebus orphanorum homines iniquos insistere, vix se dolor in corde meo capere poterat. Sed in hoc fuit solatium, quod lacrymae mihi per gemitus erumpebant. Vestra igitur sanctitas primam quam debet curam negligere non debet, ut de anima ejus cogitare debeat, exhortando, rogando, Dei terribile judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo, ut ad habitum suum redire vel in extremis debeat, ne ei tantae culpae reatus in aeterno judicio obsistat; ac deinde vestrum est cogitare quomodo filiae ejus domna Barbara et Antonina debeant ordinari, ut nulla occasio malis hominibus praebeatur. Nam postquam me de eis sollicitudinis curam gerere conjuravit, addens ut earum debeam ordinationi prospicere, aliud in epistola sua secutus est, quod hoc mihi studenti dubium non est quia possit obsistere. Ait enim ut piissimo domno imperatori saepius supplicem, quatenus ipse eas faciat ut praeviderit ordinari. Quod quam sit diversum priori voluntati perpenditis. Ex qua re dubito ne hominibus in Sicilia positis et quaerentibus occasionem in rebus ipsius apta detur occasio. Nam hoc cognito, quid facturi sunt qui, nulla existente causa, jam sigillum in substantia ipsius, quantum dicitur, nitebantur imponere. Nunquid non illos videtur ratio ad faciem adjuvare, et ad hoc illis justam quasi praebere materiam? Si dixerint: Domno imperatori commendatae sunt, negligere non possumus, periculi nostri interest, res in tutum facimus, quousque domnus imperator Constantinopolim duci praeceperit. Dic, rogo, quid ad haec facturus sum, quando homini habenti potestatem paterna videtur commendatio concordare? Me enim conjurat ut ita eas ordinari provideam, quatenus aut in Romana civitate sint, aut de Sicilia non tollantur, et ille id agit ut eas nulla nec huc deducendi, nec illis sit ratio retinendi. Vos autem, in quantum potestis, malis hominibus obviate. Earum substantiam propter Deum omnipotentem, velut propriam, defendite; et si adhuc licet, quomodo omnis occasio removeatur violentiae in praedicti viri domni Venantii testamento providete. Si autem ita placet ut palatio commendentur, mihi non debet imponere pondus ut in anima mea curam ordinationis earum velit impingere, de quarum ordinatione qualiter cogitem omnipotentem Deum sufficiat scire. Unde statim dilectissimo filio meo Anatolio diacono, ut cum gloriosa Rusticiana patricia loqui studeat, et qualiter de personis quarum mihi nomina transmissa sunt debeat exquirere et indicare, scribere curavi; ut nobis omnia sub celeritate indicet, et quae fienda sunt, Deo ordinante, disponantur. Praeterea, in scriptis quae ad nos misistis fraternitatem vestram 1120 contristatam invenimus, eo quod huc eam quasi pro ingratitudine aliqua venire noluissemus, quando non illud ob aliud nisi sola utilitatis causa fecimus, scientes propter personas ibidem consistentes valde necessariam illic vestram fuisse praesentiam. Sed ne forte ex hoc ingratum erga vos animum nostrum credatis, quod absit, existere, si veniendi vobis voluntas est, apto vos tempore apostolorum liminibus praesentate. Nam quantum ad nos pertinet, ita charitatem vestram diligimus, ut videre vos saepius cupiamus. Gregorius Romano defensori Siciliae. Pervenit ad nos quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias judicio exhiberi. Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus ut hoc denuo facere non praesumas. Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo judices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum judicem ab ipso exsecutio deputata compellat. Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi judices eligant. Nam si sua unicuique episcopo jurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur? Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Joanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate ejeceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue. Et hoc de caetero cave committere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere. Gregorius Vito defensori. Si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, ecclesiasticae 1121 utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut officium Ecclesiae defensoris accipias, et quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis injunctum fuerit, incorrupte et gnaviter exsequaris; usurus hoc privilegio, quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis injuncta fuerint complendis operam tuam fidelis exhibeas redditurus de actibus tuis sub Dei nostri judicio rationem. Hanc autem epistolam Paterio secundicerio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus, cuique subscripsimus. Gregorius Romano defensori. Vitum, praesentium portitorem, experientia tua olim nostrum fuisse cognoscat. Cujus quoniam bene fidem et solertiam novimus, in defensorum illum schola, data ei solemniter epistola, militandum esse praevidimus. Et ideo si quid ei pro ecclesiasticis utilitatibus injungere forte volueris, nullam de eo dubietatem habeas; sed omnino de puritate ipsius certus esto, nec eum fraudulenter vel dupliciter aliquid acturum existimes. Unum est ut ei charitatem, quae fidelibus debetur, impendas. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Multa nos, frater charissime, cogit infirmitas, ex quibus si sani essemus, jure reprehensibiles videremur. Sed quia aliter subsistere in hoc fragili corpore positi non valemus, nisi ejus languoribus serviamus, erubescere quod imponit necessitas non debemus. Et ideo quoniam eruptionem sanguinis patientibus jejunia medici omnino dicunt esse contraria, his fraternitatem tuam hortamur affatibus, ut, reducens ad animum ea quae est solita de aegritudine sustinere, jejunandi sibi laborem minime imponat. Si autem Deo miserante adeo melioratam se esse, ac virtutem suam sufficere posse cognoscit, semel aut bis in hebdomada jejunare permittimus. Sed illud te prae omnibus studere convenit, ut exasperationem sentire nullo modo debeas, ne aegritudo, quae modo levior est et quasi suspensa creditur, per exacerbationem postmodum gravius sentiatur. Gregorius Romano defensori Gloriosissimus filius noster Faustus epistola directa nos petiit, asserens ab actionariis Syracusanae Ecclesiae 1122 fines possessionis suae illic intra Siciliam positos nuper violenter ablatos. Unde quia a cognitione fratris et coepiscopi nostri Joannis hoc omnino credimus alienum, eum videre te volumus. Et si quidem res nuper, ut asseritur, a possidente sublata est, et hoc apud te manifesta satisfactione claruerit, ejus cui subtracta est dominio reformetur. Et tunc si quid actores praedictae Ecclesiae rationabiliter sibi in finibus suis credunt posse competere, electorum subeant sine dilatione judicium, ut cujus sit proprietas judicantium sententia decernatur; quatenus per hoc episcopalis de illicita quae praetenditur invasione auferatur invidia, et causa legali valeat ordine finiri. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Gloriosissimus filius noster Faustus directa petitione nos adiit, asserens fines possessionis suae illic intra Siciliam positos a vestris nuper hominibus occupatos, atque ob hoc rem violenter ablatam sibi per praeceptionis nostrae seriem debere petiit reformari. Quod quia, si ita ut asserit factum est, a fraternitatis vestrae cognitione omnino credimus alienum, diligenter inquirite. Et si, ut asserit, contra juris ordinem fines ipsius a possidente sublati sunt, in possessoris redeat res pervasa dominium. Et tunc si quid est quod a vestra Ecclesia proprietatis jure utiliter opponatur, electorum debet judicium provenire, eorumque judicio terminari, dummodo indecenter possessoris jus minime perturbetur. Sed causa judiciali termino definita, sine sacerdotali invidia dominum atque justitiam res manifesta cognoscat. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Petrus, vir clarissimus, vicedominus gloriosae filiae nostrae Rusticianae patriciae, suis nobis epistolis questus est, asserens postquam fraternitas vestra de Romana civitate reversa est, fines cujusdam possessionis praedictae patriciae ab hominibus Ecclesiae vestrae vi esse pervasos. De qua re saepius se vobis querelam deposuisse significavit, et aliquando ad dicendam vos causam Martianum tabularium deputasse, quem asserit diversis dilationibus distulisse, ut nunc usque ad causae dictionem partes accedere minime potuissent. Et quia quanto fraterna vos charitate diligimus, tanto audire aliquid quod ad vestram pertineat invidiam contristamur, idcirco scriptis vos praesentibus adhortamur, ut, omni mora vel excusatione cessante, de finibus qui dicuntur invasi, subire homines vestros judicium cum parte altera 1123 faciatis, quatenus et pervasionis quaestio, et si qua est proprietatis contentio finiatur. Haec igitur fraternitas vestra fieri sine dilatione provideat, ut nec vos invidia tangere, nec nos denuo exinde valeat querela pulsare. Gregorius Rusticianae patriciae. Excellentiae vestrae scripta suscepi, quae me in gravissima aegritudine positum de salute, de devotione ac de dulcedine sua omnino relevarent. Unum vero aegre suscepi, quia in eisdem epistolis ad me, quod semel esse poterat, saepius dicebatur: Ancilla vestra, et ancilla vestra. Ego enim qui per episcopatus onera servus sum omnium factus, qua ratione se illa mihi ancillam dicit, cujus ante susceptum episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inveniam. Ea autem quae ex purissimo sincerissimoque corde beato Petro apostolorum principi munera transmisistis, praesente omni clero suscepta atque illic suspensa sunt. Filius autem meus, vir magnificus domnus Symmachus, quia aegrotum me ex podagrae dolore et pene desperatum reperit, scripta vestra mihi dare distulit, et post multum temporis quam vela suscepta sunt dedit. Postmodum vero in scriptis excellentiae vestrae invenimus ut cum litania ad beati Petri ecclesiam portari debuissent. Quod ideo minime factum est, quia, sicut praedixi, ante vela quam scripta suscepimus. Tamen praedictus vir cum omni familia domus vestrae hoc fecit, quod nos cum clero facere voluistis. Sed et si voces defuerunt hominum, habet ipsa vestra oblatio apud omnipotentem Deum vocem suam. In ejus enim pietate confido quia cujus corpus vos cooperuistis in terra, ejus vos intercessio ab omnibus peccatis proteget in coelo, omnemque domum vestram sua provisione 1124 reget, et sua vigilantia custodiet. De podagrae autem molestia, quam vobis evenisse signastis, et contristatus vehementer sum et laetatus. Laetatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora perfecte deseruit; contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco. Ubi enim caro deest, quae virtus esse poterit doloribus resistens? Me etenim quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo animi et assidua exacerbatio, atque praeter hoc podagrae molestia afficit, ut corpus meum tanquam in sepultura ita siccatum sit. Unde fit ut jam de lecto raro surgere valeam. Si ergo mei molem corporis in tantam podagrae dolor ariditatem redegit, quid de vestro corpore sentiam, quod nimis siccum ante dolores fuit? De eleemosyna vero quam beati Andreae apostoli monasterio fecistis, quid necesse est me aliquid dicere, cum scriptum sit: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit . Si ergo apud secretas aures Dei habet ipsa bona operatio vocem suam, sive nos clamemus, sive taceamus, hoc ipsum quod bene egistis, clamat. Indico autem quia tanta miracula, tanta cura, tanta custodia monachorum in eodem monasterio ejusdem apostoli est, ac si specialiter abbas monasterii ipse sit. Nam ut pauca de multis loquar quae abbate ac praeposito monasterii narrantibus agnovi, quadam die duo exinde fratres transmissi sunt, qui aliquid emere pro monasterii utilitate debuissent: unus junior, qui prudentior videbatur: alter senior, qui custos junioris esset. Perrexerunt utrique, et de pretio quod acceperunt, ipse qui custos junioris missus fuerat, nesciente altero, de eodem pretio furtum fecit. Qui mox ut ad monasterium sunt reversi, atque ante oratorii limen venerunt, arreptus a daemonio is qui furtum fecerat, cecidit, et vexari coepit. Dimissus autem a daemonio, concurrentibus monachis requisitus est num forsitan de eo quod acceperat furtum fecisset; negavit, iterum vexatus est. Dimissus atque iterum requisitus negavit, atque iterum vexatus est. Octo itaque vicibus negavit, octo vicibus est vexatus. Post octavam vero negationem confessus est quantos nummos furto abstulerat. Et agens poenitentiam, prostratus se peccasse testatus est, perceptaque poenitentia, 1125 ulterius ad eum daemonium non accessit. Alio quoque tempore dum in die natalitio ejusdem apostoli jam meridianis horis fratres quiescerent, subito quidam frater apertis oculis caecatus coepit tremere, voces ingentes emittere, quibus vocibus testabatur ferre se non posse quod patiebatur. Concurrerunt fratres, viderunt caecum apertis oculis trementem, et clamantem, et a praesentibus alienum, nihilque quod foris agi poterat sentientem. Eumque in manibus levaverunt, atque ante altare sancti Andreae apostoli projecerunt, ipsique pro eo in orationem prostrati sunt. Qui statim ad se reversus, quid passus fuerat confessus est, quia senex quidam ei apparuit, et canem nigrum ad eum dilaniandum dimisit, dicens: Quare fugere voluisti de monasterio isto? Cumque evadere de canis morsibus nullo modo potuissem, venerunt quidam monachi, et eumdem senem pro me rogaverunt. Qui statim jussit canem abscedere et ipse ad me reversus sum. Qui etiam saepe confessus est postea, dicens: Quia eo die quo ista pertuli, consilium habueram de eodem monasterio fugere. Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter voluit. Cumque hoc mente tractasset, voluit oratorium ingredi, sed statim daemonio traditus vehementissime vexatus est. Relinquebatur vero a daemonio, et si extra oratorium stetisset, nihil patiebatur adversi: si vero conatus fuisset ingredi, statim maligno spiritui traditus vexabatur. Cumque hoc saepius fieret, culpam suam confessus est, quia de monasterio egredi cogitabat. Tunc collecti pro eo fratres, sese per triduum in precibus astrinxerunt, atque ita curatus est, ut ad eum postmodum nunquam spiritus malignus accederet. Dicebat autem se eumdem beatum apostolum dum vexaretur vidisse, seque ab eo increpatum esse cur de monasterio voluisset abscedere. Alii quoque duo fratres de eodem monasterio fugerunt, atque aliqua prius colloquendo fratribus signa dederunt quod per Appiam descendentes Jerosolymam tenderent, qui exeuntes diverterunt de itinere. Et ut a sequentibus inveniri minime potuissent, retrusas cryptas juxta Flamineam portam invenientes, in eis sese occultaverunt. Cum vero vespertinis horis requisiti minime in congregatione inventi essent, ascensis caballis eos quidam fratres secuti sunt, per Metroni portam exeuntes, ut eos in Latinam vel Appiam viam sequerentur. Subito autem eis consilium ortum est ut eos in Salaria via requirerent. Extra civitatem igitur pergentes deflexerunt iter in Salariam. Eos vero minime invenientes per portam Flamineam decreverunt reverti. Cumque reverterentur, mox ut equi eorum ante cryptas illas venerunt in quibus se absconderant, fixerunt gradum, pulsati et compulsi passum movere noluerunt. Consideraverunt monachi rem talem sine mysterio esse non posse. Attenderunt ad cryptas, viderunt earum aditus missa maceria damnatos, sed caballis suis nusquam euntibus descenderunt. Deposuerunt lapides qui in ore cryptarum 1126 positi fuerant, ingressi sunt, eosque in eisdem tenebrosis latibulis terrae consternatos invenerunt. Qui ad monasterium reducti, ex eodem miraculo ita sunt meliorati, ut eis multum profuerit ad parum temporis de monasterio fugisse. Haec dixi, ut excellentiae vestrae innotesceret cujus oratorio eleemosynam fecistis. Omnipotens autem Deus, et in anima, et in corpore, et in omni domo, coelesti vos protectione custodiat, et ad consolationem nostram diu vos vivere concedat. Dilectissimum filium meum domnum Strategium, cum gloriosis parentibus suis filiis vestris mea peto vice salutari. Gregorius Theoctistae patriciae. Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere juxta se propinquos habent, de quorum conversatione nobis omnibus grande sit gaudium. Unde et pro eisdem dominis continue nobis orandum est, ut eorum vita cum suis omnibus, protegente coelesti gratia, per longa tempora et tranquilla servetur. Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum nuntiantibus quibusdam agnovi. Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse taedio non modico contristatam. Quod si ita est, valde miror cur vos, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra. Beatus enim Job, cum amici ejus qui ad consolandum venerant in increpationem prosiliissent, ait: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis . Qui enim vitae suae in coelo testem habet, judicia hominum in terra pertimescere non debet. Dux quoque bonorum Paulus dicit: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae . Qui iterum dicit: Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero . Si enim laudibus laetamur, et detractionibus frangimur, gloriam nostram non in nobis, sed in aliorum ore posuimus. Et quidem fatuae virgines in vasis suis oleum non sumpserunt, sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus . Lampades quippe nostrae bona sunt opera. De quibus scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis . Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando 1127 de bonis actibus nitorem gloriae non ab adulantibus proximis quaerimus, sed hunc in testimonio conscientiae servamus. In omne autem quod extra de nobis dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus. Etsi omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat. quia et si omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat. Unde de Joanne Veritas dicit: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam . Quod videlicet per negationem dicitur, non per confirmationem, cum subditur: Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt . Quamvis enim juxta veritatem Evangelii, Joannes vestimento aspero fuerit indutus, per significationem tamen mollibus vestiti sunt, qui adulationibus ac laudibus delectantur. Negatur autem quia Joannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis ejus fortitudinem nulla humani oris aura flectebat. Nos enim si laudibus erigimur, aut vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus. Sed absit hoc, absit a corde excellentiae vestrae. Scio quia magistrum gentium studiose legitis, qui ait: Ego si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem . Si qua tamen, vel parva tristitia hac ex re menti vestrae exorta est, credo quod hoc fieri omnipotens Deus benigne permisit. Neque enim electis suis in hac vita promisit gaudia delectationis, sed amaritudines tribulationis, ut medicinae more, per amarum poculum ad dulcedinem aeternae salutis redeant. Quid namque dicit? Mundus gaudebit, et vos lugebitis . Qua spe? qua promissione? Paulo post additur: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis . Hinc iterum discipulis dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur. Ego Abel esse non suspicor, qui Cain fratrem non habuerit. Boni enim si sine malis fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur. Ipsa autem malorum societas purgatio bonorum est. Tres in arca filii Noe fuerunt, unus irrisor patris exstitit, qui etsi in se benedictus fuit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit. Duos Abraham priusquam uxorem Cethuram acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis ejus filius est repromissionis filium persecutus . Quod magnus Doctor exponit, dicens: Sicut is qui secundum carnem est persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc . Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas carnalis fratris fugit. Duodecim Jacob filios habuit, sed unum, qui rectius vivebat, decem in Aegypto vendiderunt. In David propheta, quia fuit quod purgari debuisset, actum est ut persecutorem filium pateretur beatus. Job de societate reproborum dicit: Frater fui draconum, et socius struthionum . Ad Ezechielem Dominus ait: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, 1128 et cum scorpionibus habitas . In duodecim apostolis unus reprobus mistus est, ut esset cujus persecutione undecim tentarentur. Apostolorum princeps discipulis loquitur dicens: Justum Lot oppressum a nefandorum injuria et conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant . Paulus quoque apostolus discipulis scribit, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes Quia ergo Scriptura teste cognoscimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, maxime quia in omnipotente Deo tunc certa fiducia est, quando pro bono opere adversitatis aliquid in hoc mundo recipitur, ut plena merces in aeterna retributione servetur. Unde et in sancto Evangelio Veritas dicit: Beati eritis cum adversum vos omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum . Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? Sunt autem plurimi qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant; et ne qua elatio de laude subripiat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur. Hinc est ergo quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur per infamiam et bonam famam . Qui etiam dicit: Ut seductores et veraces. Si fuerunt qui malam famam Paulo imponerent, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo nunc Christianus debet indignum ducere pro Christo injurias audire? Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuit novimus, qui per sacrum eloquium non solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur; et tamen, sicut mortis ejus historia testatur, post mortem a persecutoribus ejus corpus incensum est. Sed quid ista de sanctis hominibus dicimus? De ipso sancto sanctorum, id est de Deo qui pro nobis homo factus est, loquamur, qui ante mortem in injuriam quia daemonium haberet audivit; post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum diceret: Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam . Quanta ergo nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni judicis judicandi sumus, si et ipse tanta tam ante quam post mortem pertulit, qui et judex venit? Haec, dulcissima et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris. Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur tranquilla ratione potest, peccatum credo si bonum quod valet fieri negligitur ut fiat. Nam cum placare insanas mentes atque 1129 ad salutem reducere possumus, scandalizare eos minime debemus. Sunt enim quaedam scandala quae omnino despicienda sunt; quaedam vero, cum vitari sine culpa possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur. Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia cum Veritas diceret: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat homimem , et discipuli responderent, dicentes: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt ? protinus respondit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum . Et tamen cum tributum peteretur, prius rationem reddidit perquam tributum solvere non deberet, atque illico subjunxit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te . Quid est quod de scandalizatis aliis dicitur: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum; et aliis ne scandalizentur a Domino tributum solvitur, quod etiam non debetur? Quid est autem quod aliud scandalum esse permisit, aliud vero aliis venire prohibuit? nisi ut nos doceret et illa scandala quae nos ad peccata implicant contemnere, et ea quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare? Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare. Priores enim eorum sponte vobis secreto vocandi sunt, atque ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula, quae teneri existimant, coram ipsis anathematizanda. Quod si etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, etiam jurejurando firmandum est vos nunquam eadem capitula tenere, nunquam tenuisse. Nec vobis indignum videatur tali eis modo satisfacere, nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastidium. Omnes etenim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et sanguine redempti. Et ideo fratres nostros, quantumlibet pauperes et abjectos, in nullo despicere debemus. Certe etenim Petrus potestatem regni coelestis acceperat, ut quaeque in terra ligaret vel solveret, essent in coelo ligata vel soluta: super mare ambulavit, aegrotantes umbra curabat, peccantes verbo occidebat, mortuos oratione suscitabat. Et quia ex admonitione Spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus, contra eum quaestio a fidelibus facta est cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset. Et tamen idem apostolorum primus, tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus, querelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit, causam per ordinem exposuit, quomodo vas quoddam, velut linteum, in quo quadrupedia terrae, et bestiae, et reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit , vocemque audierit: Surge, Petre, occide et manduca ; qualiter tres viri venerint, eum ad Cornelium vocantes; qualiter Spiritus sanctus hunc cum eis ire praeceperit; qualiter idem Spiritus 1130 sanctus qui venire in baptizatos in Judaea post baptismum consueverat, in gentilibus ante baptismum venit. Si enim cum a fidelibus culparetur, auctoritatem quam in sancta Ecclesia acceperat attendisset, respondere poterat ut pastorem suum oves quae ei commissae fuerant reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes exhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti . Si ergo pastor Ecclesiae, apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere; quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus? Ad me etenim, sicut nostis, cum apud vestigia dominorum in regia urbe demorarer, multi ex eis venire consueverant qui de praedictis capitulis accusabantur. Sed teste conscientia fateor, nunquam in eis aliquid erroris, aliquid pravitatis, aliquid de his quae contra eos dicebantur inveni. Unde et eos opinione contempta familiariter suscipere, et magis ab insequentibus defendere curabam. Dicebatur namque contra eos quia sub obtentu religionis conjugia solverent; et quia dicerent quod baptisma peccata penitus non auferret, et si de iniquitatibus suis quis in triennium poenitentiam ageret, postmodum ei perverse vivere liceret; et quia si compulsi aliquid de quibus reprehendebantur anathematizare se dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri. Et si sunt qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est. Eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, contraria loquuntur. Si enim dicunt religionis causa conjugia debere dissolvi, sciendum est quia etsi hoc lex humana concessit, divina lex tamen prohibuit. Per se enim Veritas dicit: Quae Deus conjunxit, homo non separet . Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis . Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est: Erunt duo in carne una . Si ergo vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hos quis audeat accusare, quando certum est quod omnipotens Deus qui minora concessit, majora non prohibuit? Et quidem multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent. Aliquando ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut anteactae vitae culpas detergant. Tres etenim pueri in regis Babylonici 1131 obsequium deducti, legumina ad ve cendum petentes, cibis regiis uti noluerunt, non quia culpa esset si ea quae Deus creaverat ederent. Noluerunt ergo ea sumere quae licebant, ut per continentiam virtus excresceret. David vero qui alienam conjugem tulerat, et pro sua culpa valde fuerat flagellatus, aquam bibere longe post de Bethleemitica cisterna voluit. Quam cum ei fortissimi milites detulissent, bibere recusavit, eamque fundendo, Domino libavit. Licebat enim ei bibere si voluisset; sed quia illicita se fecisse meminerat, laudabiliter et a licitis abstinebat. Et qui prius pro culpa sua morientium militum sanguinem fundi non timuit, postmodum, si aquam biberet, etiam viventium militum sanguinem se fudisse judicavit, dicens: Num sanguinem istorum hominum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ? Proinde cum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam appetant, licet. Si vero continentiam quam vir appetit uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier . Si qui vero sunt qui dicunt peccata in baptismate superficietenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere? in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat de quo Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est . Certe enim maris Rubri transitus figura sancti baptismatis fuit, in quo hostes a tergo sunt mortui, sed alii contra faciem in eremo sunt inventi. Sic quippe omnes qui in sancto baptismate tinguntur eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis veluti Aegyptii hostes a tergo moriuntur. Sed in eremo alios hostes invenimus, quia dum in hac vita vivimus, priusquam ad promissionis patriam pertingamus, multae nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant. Qui ergo dicit peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari Rubro Aegyptios non veraciter mortuos. Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis. In Evangelio Dominus dicit: Qui lotus est, non indiget ut lavet, sed est mundus totus . Si igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur, quomodo is qui lotus est mundus est totus? Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato aliquid remansit. Sed nemo resistit voci Veritatis: Qui totus est, mundus est totus. Nihil ergo ei de peccati sui contagio remanet, quem totum fatetur mundum ipse qui redemit. Si qui autem sunt qui dicunt quia de peccato quolibet triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta verae fidei, nec sacrae 1132 Scripturae praecepta noverunt. Contra hos praedicator egregius Paulus dicit: Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem . Contra hos iterum dicit: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt . Ubi discipulis subjungit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Hi quippe in carne sunt, qui in carnalibus voluptatibus vivunt. Contra hos dicitur: Neque corruptio incorruptionem possidebit . Si autem dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte eos pastoris primi percutit sententia, qui ait: Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti . Magna est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed si quis in eadem poenitentia perseveret. Nam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Hinc rursum scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus ? Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita justitiae non vivit. Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera quae se meminit egisse deplorat, sed in eisdem se iterum post lacrymas implicat. Anima itaque quaelibet ejusdem mortui lavatione non proficit, quae hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta poenitentiae ad rectitudinem justitiae exsurgit. Poenitentiam enim vere agere, est commissa plangere, sed iterum plangenda declinare. Si qui vero sunt qui dicunt quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt. Quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se existimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non existimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, ut unde veritatem fallere se credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur. Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec quae praediximus errorum capitula aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, hos procul dubio et anathematizavimus et anathematizamus. Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut praedixi, qui ad me in urbem regiam venire consueverant, nullum omnino errorem cujuslibet praedicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo. Nam si fuisset, agnovissem. Quia vero sunt multi fidelium qui imperito zelo succenduntur, et saepe, dum quosdam quasi haereticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et, sicut praedixi, ratione et mansuetudine sunt placandi. Illis quippe sunt similes de quibus scriptum est: Testimonium illis perhibeo, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam . Vestra itaque excellentia quae in lectione, in lacrymis, atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum, sicut petii, imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam 1133 de illis gloriam aeternae retributionis inveniat. Haec me vobis dicere nimius amor suasit, quia et in vestra laetitia me crescere, et in vestra tristitia me existimo minorari. Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva domni nostri pietate et piissimae domnae tranquillitate, pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat. Gregorius Isacio episcopo Jerosolymitano. Servata veritate historiae, quid aliud est quod diluvii tempore humanum genus extra arcam moritur, ad vitam vero in arca servatur, nisi hoc quod aperte nunc cernimus, quia infideles quosque extra Ecclesiam peccati sui unda perimit, et fideles suos in fide atque in charitate sanctae Ecclesiae unitas, quasi arcae compago, custodit? Quae arca videlicet de imputribilibus lignis compingitur, quia de animabus fortibus atque in bono suo perseverantibus aedificatur. Et cum a saeculari vita unusquisque convertitur, quasi adhuc ligna de montibus succiduntur. Cum vero ad sanctae Ecclesiae ordinem ad aliorum custodiam deducitur, quasi de excisis atque compositis lignis ad servandam vitam hominum arca aedificatur. Quae profecto arca, cessante diluvio, in monte requievit, quia hujus vitae corruptione cessante, cum malorum operum fluctus transierint, in coelesti patria sancta Ecclesia velut in monte requiescet excelso. In hujus itaque arcae aedificationem vos currere, relecta fraternitatis vestrae epistola, rectae fidei compage gaudemus, magnasque omnipotenti Deo gratias exsolvimus, qui, et immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit etiam post eos immutabilem custodit. Praedicator autem egregius dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus . Quisquis igitur cum dilectione Dei et proximi, fidei, quae est in Christo, firmitatem tenet, eumdem Jesum Christum Dei et hominis filium apud se a Patre posuit fundamentum. Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur aedificium. Ipsa quoque Veritas per se dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium . Et paulo post subjicit, dicens: Ego sum ostium. Ille ergo ad ovile ovium intrat per ostium, 1134 qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem Creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, praedicata custodit, culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris. Curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum persuadentes devastent. Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui propter nos homo factus est. Qui dignatus est fieri quod fecit, ipse et infirmitati meae, et tuae charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat. Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri perducuntur, eidem omnipotenti Deo sine cessatione gratiae solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni imperatoris nostri, et tranquillissima ejus conjuge, et ejus mansuetissima sobole, semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt; ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris . Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara haereticorum scientia quidquid hodie pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Tua vero fraternitas spiritaliter edocta rectam per omnia fidem protulit, et quae quaerenda erant subtiliter enarravit. Fides itaque vestra fides est nostra. Ea tenemus quae dicitis, ea dicimus quae tenetis. Quia vero pervenit ad nos in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem nisi ex praemiorum datione pervenire, si ita esse vestra fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subjectis sibi Ecclesiis errorem simoniacae haereseos compescat. Nam ut alia taceam, quales esse in sacris ordinibus poterunt, qui ad hos non merito, sed praemio provebuntur? Scimus autem quanta animadversione hanc apostolorum princeps insecutus est, qui primam damnationis sententiam contra Simonem protulit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri . Ipse quoque Creator ac Redemptor humani generis Dominus Deus noster cum flagellum de resticulis fecisset, de templo cathedras vendentium columbas evertit . Quid est enim aliud in templo columbas vendere, nisi in sancta Ecclesia eam per quam Spiritus sanctus datur ad pretium manus impositionem dare? Sed cathedrae vendentium columbas eversae sunt, quia talium sacerdotium in sacerdotio non deputatur. Praeterea pervenit ad me, quia in ea Ecclesia quae Neas dicitur, saepe in Jerosolymorum urbe vestrae Ecclesiae 1135 jurgia nascuntur. Unde sanctitas vestra debet sollicite cuncta pensare, et quaedam mansuete corrigere, quaedam vero quae corrigi nequeunt aequanimiter tolerare. Aperte enim videmus quod per Psalmistae vocem a sancta Ecclesia dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores . In dorso quippe onera portantur. Supra dorsum ergo nostrum fabricant peccatores, quando eos quos corrigere non possumus patiendo portamus. Navis etenim gubernator cum adversari sibi ventum considerat, quosdam fluctus directo clavo exsuperat, quosdam vero quos superari non posse praevidet inflexo cursu prudenter declinat. Sic itaque sanctitas vestra quaedam compescendo, quaedam tolerando mitiget, ut in sancta Jerosolymorum Ecclesia pacem cohabitantium per omnia conservet. Scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . In rixa etenim mentis ipsum lumen clauditur bonae intentionis. Unde Psalmista dicit: Turbatus est prae ira oculus meus . Et quid jam in nobis boni operis remanet, si pacem ex corde perdimus, sine qua Dominum videre non valemus? Vos itaque ita agite, ut de his quoque qui per jurgium perire poterant mercedis vestrae lucra colligatis. Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia coelesti custodiat, et de his qui tibi commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano. Scripsit mihi tua dilectio , piissimum domnum nostrum reverendissimo fratri meo Joanni, primae Justinianae episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur, praecipere succedi, ne forte dum episcopi jura eadem civitas non habet, quod absit, ab hostibus pereat. Et quidem nusquam canones praecipiunt ut pro aegritudine episcopo succedatur. Et omnino injustum est ut si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Atque ideo hoc per nos fieri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex ejus depositione veniat. Sed suggerendum est ut si is qui est in regimine, aegrotat, dispensator illi requiratur talis qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposito, conservare, ac in custodia civitatis implere, 1136 ut nec omnipotens Deus offendatur, neque civitas inveniatur esse neglecta. Si vero idem reverendissimus Joannes fortasse pro molestia sua petierit ut ab episcopatus honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante concedendum est. Aliter autem nos id facere pro omnipotentis Dei timore omnimodo non valemus. Quod si hoc ita petere ille noluerit, quod piissimo imperatori placet, quidquid jubet facere, in ejus potestate est. Sicut novit, ipse provideat. Nos tantummodo in depositione talis viri non faciat permisceri. Quod vero ipse fecerit, si canonicum est, sequimur. Si vero canonicum non est, in quantum sine peccato nostro valemus portamus. Gregorius Urbico abbati. Valde me contristatum dilectio tua cognoscat quod tantam in congregatione monasterii nostri confusionem evenisse cognovi, quod dum de ordinando abbate aliquid in Lucusiano monasterio disponeres, non unum, sed pene duos abbates fecisti: mane, sicut audio, Domitium presbyterum, vespere vero latorem praesentium Bonum servum Dei. Ex qua re aspicio quam dissoluta sit regula monasterii, dum nec monachi ejusdem monasterii tibi ad obediendum parati exstiterint, nec tu constanter aliquid disponere potuisti. Unde vehementer ingemisco quia aliter esse monasterium nostrum quam putabam invenio. Quod ex nulla alia re evenire valuit, nisi quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate aliquid valet disponere; sed modo studet peccantibus enerviter blandiri, modo inordinate et extra modum nimie irasci. Nam si semetipsam in mentis suae ratione tenere potuisset, et ipsa ejus maturitas haberi in reverentia potuit, et disciplinae in monasterio ordo servari. Hoc autem factum deterius puto, quod praedictum Bonum, monachum, de monasterio quod construxit, sine jussione mea tollere praesumpsisti, maxime quia nec aetati ejus expedire suspicor, ut possit in regimine praeesse. Ideoque volumus ut Domitius presbyter abbas esse Lucusiani monasterii debeat, eique praepositus Lucifer monachus fiat, in cujus requiescere solatio valeat. Ex nostra itaque auctoritate haec te disponere, Deo adjuvante, praecipimus. Cui dispositioni si quis praesumpserit ingratus existere, ad nos sine dubio transmittatur. Acceptis ergo scriptis nostris, fratrem et coepiscopum nostrum Victorem 1137 ad Lucusianum monasterium dilectio tua invitet, quatenus ipse illic missarum solemnia celebrare, et praedictum Domitium auctore Deo abbatem ordinare debeat; ne dum tuum consilium sequimur in errorem sicut caeci ducamur. Nam Catellum monachum in Lucusiano monasterio praepositum dilectio tua fieri voluerat. Quod postquam fieri mandavimus, quia monachus non sit agnovimus. Ex parva enim eulogia, quam Bonus monachus accepit, partem petendo contentionem facere in itinere minime timuit. Quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, tua poterit dilectio scire, si regulam monachorum nosse voluisset. Ex discipulo autem tuo cognovimus quia tu qui abbas diceris, esse adhuc monachus nescis. Et credo quod non disparis mentis sit in hac divisione cellerarius etiam Lucifer, quem praepositum fieri diximus. Sed tolerabilius est antiquiorem fratrem quam novum et puerum tolerare. Gregorius Urbico abbati. Dilectio tua praesentia scripta suscipiens de solidis Lucusiani monasterii, quos apud eum Salerius notarius noster esse renuntiavit, sine mora vel excusatione aliqua XL solidos fratri nostro Petro Tricalitano episcopo dare studeat. Sed et monachis quos apud se pro eorum salute de oedem monasterio praefatus frater noster abstulit studii tui sit abbati antefati Lucusiani monasterii districtius imminere, ut alimoniam et vestimenta annis singulis exinde praebere modis omnibus debeat. Gregorius Adriano notario Panormitano. Agathosa latrix praesentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, 1138 mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet relinquere uxorem, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddere omni debeas excusatione cessante. Quia etsi mundana lex praecipit, conversionis gratia, utrolibet invito, posse solvi conjugium, divina hoc tamen lex fieri non permittit. Nam, excepta fornicationis causa, vir uxorem dimittere nulla ratione conceditur, quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. Gregorius universis episcopis Siciliae. Super afflictiones et gemitus quos annosa hic continuatione de hostibus sustinemus major nos metus excruciat, quod inimicos nostros omni annisu ad Siciliae invasionem cognoscimus festinare. Sed ne haec illis molientibus prosperitatem multitudo nostrorum praebeat peccatorum, toto nos corde ad Redemptoris nostri remedia conferamus, et quibus resistere virtute non possumus, lacrymis obviemus. Nam quid vobis cavendum, quidve sit vehementius formidandum, ex istius provinciae debetis desolatione colligere. Itaque hortor, fratres charissimi, ut omni hebdomada quarta et sexta feria litaniam inexcusabiliter indicatis, et contra barbaricae crudelitatis incursus supernae protectionis auxilium imploretis. Sed ut ad aures Dei viam precibus faciatis, vigilantius studendum est ut voces actibus adjuventur; nam inanis fit oratio, ubi prava est actio. Quia igitur quanto immane cernitis imminere periculum, tanto simul omnes in fletu debetis et gemitu occupari, filios vestros a saeculari perversitate, sacerdotali quamprimum adhortatione compescite. Discant injusta contemnere, et quae Deo placita sunt amare, ut illos possitis habere ad impetrandam divinae misericordiae gratiam adjutores, ne si neglexeritis, actio eorum preces orationum superet, et saevientis inimici gladius, quod absit, resecet quos monentis verba non corrigunt. Deus autem noster justus et pius est, et sicut perseverantibus in pravitate districtus est, ita conversis misericors. Ad ipsum ergo 1139 tota mente contriti cordis ejulatione curramus, ab ipso ereptionis nostrae solatia postulemus. Qui quoniam benignus et mitis est, si nos a malis nostris emendatos sua viderit mandata diligere, et hic nos potens est ab hoste defendere, et in futuro aeterna nobis gaudia praeparare. Gregorius Dono episcopo Messanensi. Nullus unquam contentionibus finis imponitur, si impleri ea quae judicata fuerint differantur. Filius itaque noster Placidus, vir magnificus, questus est nobis ea quae inter eum et actores Ecclesiae vestrae Dei judicio definita sunt fraternitatem vestram nolle complere. Quod si ita est miramur, ut dum quieti vestrae vos deceat studere, contentionis vobis scrupulum reservetis. Proinde scriptis vos praesentibus adhortamur ut subtiliter requirere debeatis. Et si quid minus impletum est, si tamen nihil est quod juste possit obsistere, sine discordia compleatur; quatenus nec supradictus magnificus vir se queratur irrationabiliter fatigari, nec vos contra ordinis vestri propositum videamini despexisse quod justum est. Datum mense Junii, indict. 4. Gregorius Adriano notario. Pervenit ad nos quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus. Et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas; sed moleste tulimus quod te dubitare ne ab eis nobis contra experientiam tuam subripi potuisset didicimus, cum certus esse ac scire debueris hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam ascribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque hujusmodi inimicos Christi inveneris, ita districta ultione corrigere, ut et nos de experientia tua melius debeamus habere judicium, et Deo nostro te, quod maxime studendum est, valeas commendare. Gregorius Desiderio episcopo Galliae. Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nuntiata , ita cordi nostro nata est laetitia, 1140 ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat minime pateremur. Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia in uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere quod nec laico religioso conveniat, ipse considera. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque conatus vos fuerit excusare, de nostris tamen adhuc animis non recessit quia quanto exsec abile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necne sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde si post hoc evidenter ea quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, nec vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, Deo nostro gratias agimus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam et sine aliqua dubitatione tractabimus. Monachos vero quos una cum dilectissimo filio nostro Laurentio presbytero et Mellito abbate ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus vobis in omnibus commendamus, ut, fraternitate vestra solatiante, nulla illos ad proficiscendum mora valeat impedire. Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi. Cum divinae lectionis testimonio idolorum servitus avaritia nuncupetur, quo studio de templo Dei sit pellenda cognoscitur, et a quibusdam sacerdotibus, quod gementes dicimus, non cavetur. Tenet enim captivum cor saeva cupiditas, et licitum suadet esse malum quod imperat, atque id agit, ut uno eodemque gladio et dantem et accipientem interimat. Quis igitur post hoc locus contra avaritiam tutus esse praevaleat, si Dei illi a pravis sacerdotibus aperiatur Ecclesia? Quando ovium septa inviolata custodiat, qui intrare lupum invitat? Proh nefas! manus illicito munere polluit, et alios se benedictione credit erigere, cum ipse jam sit propria iniquitate substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Hujus ergo mali rapacitas, quia arcem vestrae mentis nunquam intraverit, et innoxias habere vos manus de ordinationibus perhibetis, omnipotenti Deo gratias agite, et tanto ei vos debitores esse cognoscite, quanto illaesi ab hujus morbi contagio eo custodiente mansistis. Sed haec vobis minus quam poterant bona proficiunt, si hoc et in aliis sollicite 1141 non vetastis. Sicut autem in te istud tibi malum displicuit, ita hoc et in fratre zelari debueras. Nam dum divina praecepta nos moneant proximos sicut nos ipsos debere diligere, non parvae culpae est despicere, et quod sibi quisque metuit, aliis non timere. Vel nunc ergo, dilectissime frater, da operam ut quod a correptione quiescendo in aliis perdidisti resarcias, et ab hac quos potueris pravitate compescas, atque ut synodus ad eradendam ipsam haeresim congregari possit insiste, quatenus cum dilectionis vestrae mercede melius ab omnibus caveatur quod, auctore Deo, omnium fuerit constitutione damnatum. Pervenit praeterea ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Massiliensem pravos homines omnino in societatem suam recipere, ita denique ut presbyterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus volutari, familiarem habeat. Quod a vobis subtiliter requirendum est. Et si ita constiterit, curae vobis sit nostra hoc sic vice corrigere, ut et qui talem recipit, non familiaritate fovere, sed discat potius ultione comprimere; et qui receptus est, idem discat cum lacrymis peccata diluere, non iniquitatem in immunditiis cumulare. Monachos vero quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus fraternitas vestra habeat in omnibus commendatos; et ita eis ad proficiscendum solatiari studeat, atque concurrere, ut vobis sibi opitulantibus celeriter, Deo protegente, quo directi sunt valeant perexire. Gregorius Aetherio episcopo Galliae. Epistolarum vestrarum plena venerabili gravitate locutio ita sibi cordis nostri fixit affectum, ut mutuum semper libeat miscere sermonem, quatenus et si corporali vestra praesentia frui non valemus, nil sibi contra nos absentia hoc intercurrente valeat commercio vindicare. Quantus namque in vobis ecclesiastici ordinis amor eniteat, quanta sit dilectio disciplinae, quantum observantiae studium salubrium decretorum, ex illo quod nostram submisse et omnino libenter adhortationem accipitis, et servandam inviolabiliter 1142 praedicatis, ostenditis. Quia igitur ad aliorum emendationem promptum cor geritis, et vetustatis malum libera, sicut decet, voce damnatis, postquam et aliis fratribus coepiscopisque nostris ipsa voluntas est, oportet ut unanimes contra dominicos hostes insurgere, et avaritiam de domo Dei synodali debeatis definitione projicere. Nihil in dandis ecclesiasticis ordinibus auri saeva fames inveniat, nil blandimenta subripiant, nil gratia conferat: honoris praemium vita sit, provectus incrementum modestia, ut obtinente hujusmodi observantia, et indignus qui praemiis quaerit ascendere judicetur, et digne cui bonum testimonium actio perhibet honoretur. Haec vobis, dilectissime frater, cura sit, haec animis vestris sollicitudo semper invigilet, ut et zelum quem litteris ostenditis cordis vestri testem esse opere demonstretis. Itaque assidue instanterque ad congregandam synodum imminete; et ita vos enixius exhibete, ut nominis dignitatem officii administratione compleatis. De eo vero quod Ecclesiae vestrae concedendum ex antiqua consuetudine deposcitis, requiri in scrinio fecimus, et nihil inventum est. Unde nobis epistolas quas vos dicitis habere transmittite, ut ex eis quid concedendum est colligamus. Gesta vero vel scripta beati Irenaei jam diu est quod sollicite quaesivimus, sed hactenus ex eis inveniri aliquid non valuit. Praeterea fraternitas vestra monachos quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum direximus habere studeat in omnibus commendatos, suamque illis charitatem propter Deum exhibeat; atque illis ita studio sacerdotali obnixe concurrat, et suo eos solatio ad agendum iter adjuvare festinet, ut dum nulla eis illic res morandi causas intulerit, et hi celerius pergere, et vos mercedem de praestitis invenire possitis. Datum die 10 Julii, indict. 4. Gregorius Arigio episcopo Galliarum. Cum in fraterna dilectione unum cor, unus sit animus, sicut in alterius prosperis mens laetatur, ita in adversis affligitur, quia in utroque particeps esse lege charitatis astringitur. 1143 Atque ideo major nos de tristitia vestra moeror invaserat, ne fortasse prolixi luctus afflictio assiduo cor vestrum dolore pulsaret, et vitam gemitibus oneraret. Sed, susceptis charitatis vestrae epistolis, optato sumus gaudio consolati, atque omnipotenti Deo gratias egimus, quia et unanimitatem vestram incolumem, et animum ad consolationem rediisse cognovimus. Nec enim aliter de vobis fuerat aestimandum, nisi quia quidquid adversitatis esset sacerdotali sine dubio patientia vinceretis. Qualiter praeterea in abscindenda simoniaca haeresi fraternitatis vestrae zelus olim exarserit, bene recolimus. Unde hortamur ut, operam studiosius impendentes, districta inter alia quae scripsimus, concilii definitione damnetur; quatenus dum voluntatis nostrae intentio sollicitudinis vestrae fuerit ope completa et omnipotenti Deo oblationem gratissimam de vitiorum correptionibus offeratis, et aliorum aedificationem qualiter in vobis pastoralis officii cura fulgeat ostendatis. Experientia autem vitae vestrae nos provocat, quam valde multis praeeminere cognovimus, ut de vobis hac in re grande solatium praesumamus. Et ideo favorem vestrum sicut Deo auctore coepistis explete, ut bona quae in vobis recta intentione coepta sunt, juvante Deo Creatore omnium rectius impleantur. 1144 Praeterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, charitatem suam fraternitas vestra, ut consuevit, impendat; et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, et nos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset. Gregorius, Mennae Telonae, Sereno Massiliae, Lupo Cabilloni, Aigulfo Mettis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomo, et Licinio, episcopis Francorum a paribus. Licet fraternitatem vestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis viris, et praecipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsaverit, 1145 quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt. Quia igitur, Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianae fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverendissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt ad hoc opus exsequendum per diversa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus filiis Laurentio presbytero, et Mellito abbate praevidimus transmittendos. Et ideo fraternitas vestra eis charitatem quam decet exhibeat, atque ita illis ubicunque necesse fuerit auxiliari festinet, quatenus dum vobis opitulantibus nullas illic remorandi causas habuerint, et ipsi vestra se relevatos consolatione congaudeant, et vos solatiorum exhibitione in causa pro qua directi sunt possitis participes inveniri. Gregorius Theoderico regi Francorum. Excellentiae vestrae index cordis epistola, quanta in vobis fulgeat cum regia potestate prudentia, ita luculenti copia sermonis edocuit, ut dubium esse non valeat quidquid laudabile de vobis fama narraverit. Et quoniam adhortationem nostram adeo regiis animis per laudis praedicamenta placuisse signastis, ut quidquid ad Dei nostri cultum, quidquid ad Ecclesiarum reverentiam, quidquid ad honorem pertinere cognoscitis sacerdotum, et studiose statui, et velitis in omnibus custodiri, iterata vos pro vestra magis mercede adhortatione pulsamus, ut congregari synodum jubeatis, et, sicut dudum scripsimus, corporalia in sacerdotibus vitia et simoniacae haereseos pravitatem omnium episcoporum definitione damnari, atque de regni vestri amputari finibus faciatis, 1146 nec plus illic pecuniam obtinere quam praecepta dominica permittatis. Nam cum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subjicitur, etiamsi tenere fidem quam negligit videatur. Sicut ergo contra exteriores hostes, ita quoque contra interiores animarum adversarios studete esse solliciti, ut per hoc quod Dei nostri inimicis fideliter repugnatis, et hic feliciter ipsius protectione regnetis, et ad aeterna postmodum gaudia ejus duce gratia veniatis. Quanta praeterea bona reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem proficiscenti excellentia vestra praebuerit, revertentes ab eo quidam monachi retulerunt. Unde, uberes gratias referentes, petimus ut his quoque monachis qui ad eum directi sunt suffragia vestra copiosius praebere atque eos ad proficiscendum juvare dignemini, ut quanto beneficia vestra eis amplius exhibetis, tanto majorem vicissitudinem ab omnipotente Deo, cui serviunt, exspectetis. Gregorius Theodeberto regi Francorum. Qui paternae adhortationis verba libenti animo suscipit, et sinu cordis amplectitur, emendatorem se vitiorum fore procul dubio profitetur. Ex qua re satis nos excellentiae vestrae certos reddit absoluta promissio. Nam ejus quem idoneum ad solvendum esse cognoscimus verba pro pignore retinemus. Itaque excellentia vestra, Dei nostri mandatis inhaerens, studium ad congregandam synodum pro sua mercede adhibere dignetur, ut omne a sacerdotibus corporale vitium, et simoniaca haeresis, quae prima in Ecclesiis iniqua ambitione surrexit, potestatis vestrae 1147 imminente censura, concilii definitione tollatur, et abscissa radicitus amputetur, ne si plus illic aurum quam Deus diligitur, qui modo tranquillus in suis praeceptis despicitur iratus in vindicta postmodum sentiatur. Et haec quidem quia pro vobis loquimur, idcirco imminere saepius non cessamus, ut prodesse excellentissimis ac dulcissimis filiis nostris vel importunitate possimus. Nam regno vestro per omnia proficit, si quod contra Deum in illis partibus geritur emendatione vestrae excellentiae corrigatur. Quanta praeterea bona proficiscenti ad Anglorum gentem reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino excellentia vestra impenderit, referentibus quibusdam monachis qui ab eo reversi sunt cognovimus. De qua re maximas gratias exsolventes, petimus ut et monachis praesentium portitoribus, quos ad eumdem fratrem nostrum direximus, vestra uberius beneficia ministretis, quatenus dum vobis patrocinantibus nullas illic difficultates invenerint, sed coeptum iter facile, Christo adjuvante, peregerint, uberiorem mercedis vestrae fructum ante Dei nostri oculos faciatis. Gregorius Clotario regi Francorum. Inter tot curas et sollicitudines, quas pro subjectarum vobis gentium regimine sustinetis, existere vos in causa Dei laborantibus adjutores, eximiae laudis et magnae mercedis est. Et quia tales vos bonis praecedentibus ostendistis, ut praesumere de vobis meliora possimus, petere quae pro mercede vestra sunt libentissime provocamur. Quidam igitur qui cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem perrexerant, revertentes, quanta eumdem fratrem nostrum excellentia vestra in praesentia positum charitate refecerit, quantisque suffragiis proficiscentem adjuverit, narraverunt. Sed quia illorum Deo nostro opera grata sunt semper qui a bonis quae coeperint non recedunt paterno affectu salutantes, petimus ut monachos praesentium portitores, quos ad praedictum fratrem nostrum una cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate transmisimus, habeatis peculiariter commendatos. Et quidquid illi ante exhibuistis, his quoque ad laudis vestrae cumulum uberius impendatis, quatenus dum vobis providentibus coeptum sine mora iter expleverint, bonorum vestrorum omnipotens Deus recompensator existat, atque vobis et in prosperis custos, et in adversitatibus sit adjutor. Praeterea pervenit ad nos quod sacri illic ordines cum datione pecuniae conferantur. Et vehementer affligimur, si ad Dei dona non meritis acceditur, 1148 sed praemiis prosilitur. Et quia haec simoniaca haeresis, prima in Ecclesia surgens, apostolorum est auctoritate damnata, petimus ut pro mercede vestra congregari synodum faciatis; quatenus omnium sacerdotum definitione compressa et radicitus amputata, nullas illic vires de caetero in periculum animarum inveniat, nec ulterius sub qualibet excusatione permittatur exsurgere, ut tanto vos omnipotens Deus noster contra adversarios vestros exaltet, quanto vos in suis mandatis zelum habere, et pro animarum salute quae hujus fuerant sceleris gladio periturae viderit cogitare. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Gratias omnipotenti Deo referimus qui, inter caetera pietatis suae dona quae excellentiae vestrae largitus est, ita vos amore Christianae religionis implevit, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, devota mente et pio operari studio non cessetis. Quanto autem favore quantaque opitulatione excellentia vestra reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adjuverit, nec ante silentio fama conticuit, et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. Et quidem haec de Christianitate vestra mirentur alii, quibus adhuc beneficia vestra minus sunt cognita; nam nobis, quibus experimentis jam nota sunt, non mirandum est, sed gaudendum, quia per hoc quod aliis impenditis, vos juvatis. Qualia igitur, quantaque in conversione suprascriptae gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus, excellentiae vestrae jam notum est. Ex qua re magnam vos oportet habere laetitiam, quia majorem sibi partem hac in re praestitorum vestrorum solatia vindicant, cujus post Deum auxiliis verbum illic praedicationis innotuit. Nam qui alterius bonum adjuvat, suum facit. Sed ut mercedis vestrae magis magisque sit fructus uberior, petimus ut monachis praesentium portitoribus, quos cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero, et Mellito abbate ad praedictum reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, pro eo quod illos qui secum sunt sufficere sibi dicit non posse, transmisimus, patrocinii vestri suffragia benignius ministretis, atque ita eis in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiae vestrae initiis meliora successerint, et nullas illic moras vel difficultates invenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam provocetis, quanto pro ejus vos amore in hujusmodi causis misericorditer exhibetis. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Quanta in vobis bona divino munere sint collata, quantaque vos supernae gratiae pietas impleverit, inter caetera vestrorum testimonia meritorum, illud etiam cunctis patenter insinuat, quia et effera corda gentilium providi gubernatis arte consilii, et regiam, quod majoris adhuc laudis est, ornatis sapientia potestatem. Et quoniam sicut multis in utroque gentibus eminetis, ita quoque eas fidei sinceritate praecellitis, magnam de vobis in emendandis illicitis fiduciam capimus. Nam qualiter adhortationem nostram excellentia vestra amplexa sit, quantaque eamdem devotione gestiat adimplere, scriptorum vestrorum emissa dudum pagina testis est. Sed quia ipse bonarum mentium esse consuevit adjutor, qui etiam earum largitor est, confidimus quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponat, quanto ipse de sua vos videt esse causa sollicitas. Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est. Itaque synodum congregari praecipite, et peccatum simoniacae haeresis de regno vestro inter alia, sicut antea scripsimus, definitione concilii studiosius prohibete. Sacrificium Deo, devicto interiori hoste, offerte, ut exteriores adversarios, ipso adjuvante, vincatis; et quale vos contra inimicos ipsius studium gesseritis, talem illum in vestro juvamine sentiatis. Mihi autem credite, quia, sicut jam experimento multorum didicimus, in damno expenditur quidquid cum peccato congregatur. Si vultis igitur nihil injuste perdere, 1150 summopere studete de injustitia nihil habere. In terrenis etenim rebus semper causa damni est origo peccati. Vos itaque si eminere adversantibus gentibus vultis, si eis, auctore Deo, victrices existere festinatis, ejusdem omnipotentis Dei cum tremore praecepta suscipite, ut ipse pro vobis contra adversarios vestros pugnare dignetur, qui per sacrum eloquium pollicitus est, dicens: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis . Incipit epistola de expositione diversarum rerum beati Gregorii papae urbis Romae, quam transmisit in Saxoniam transmarinam ad Augustinum, quem ipse pro se ad praedicandum misit. Prima interrogatio Augustini. Quaero, pater beatissime, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur. Vel de his quae fidelium oblationibus accedunt ad altaria, et quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat. Responsio sancti Gregorii papae urbis Romae. Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse non dubium est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem apostolicae sedis est ordinatis episcopis praeceptum tradere, ut de omni stipendio quod accedit quatuor fieri debeant portiones. 1151 Una videlicet episcopo et familiae ejus propter hospitalitatem et susceptionem, alia clero, tertia vero pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas , monasterii regulis erudita, seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia . Secunda interrogatio Augustini. Opto enim doceri an clerici continere non valentes, possint contrahere; et si contraxerint, an debeant ad saeculum redire. Responsio beati Gregorii papae. Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti , qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus, jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? cum omne quod superest necessitatibus, in causis piis ac religiosis 1152 erogandum est, Domino et magistro omnibus dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis . Tertia interrogatio Augustini. Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum consuetudines tam diversae; et altera consuetudo missarum est in Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum Ecclesiis tenetur? Responsio beati Gregorii papae. Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. Quarta interrogatio Augustini. Obsecro, edisseras mihi quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit. Responsio beati Gregorii Papae. Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant et sunt alii 1153 qui hac in re ex inopia delinquunt. Unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam vero levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex charitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur. Haec ergo charitas in mente tenenda est; et ipsa modum correctionis dictat, ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant. Sed absit quod Ecclesia cum augmento recipiat quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra de damnis quaerat. Quinta interrogatio Augustini. Peto an debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae. Responsio beati Gregorii papae. Hoc fieri modis omnibus licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur. 1154 Sexta interrogatio Augustini. Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari, et novercis et cognatis si liceat conjugio copulari. Responsio beati Gregorii papae. Quaedam terrena lex in Romana republica permittit ut sive fratris, sive sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat. Nam secunda quam diximus a se omnimodo debet abstinere. Cum noverca autem misceri grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis . Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest; sed quia in lege scriptum est: Erunt duo in carne una , qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque misceri prohibitum est, quae per conjunctionem priorem caro fratris facta est. Pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro Christi confessione 1155 occisus est; sed quia idem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum veritas , quia pro veritate occisus est Joannes, pro Christo sanguinem fudit. Septima interrogatio Augustini. Declarari posco an sic turpiter conjunctis sit indicenda separatio, et sacrae communionis deneganda oblatio. Responsio beati Gregorii papae. Quia vero multi sunt in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admisti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc peccatum esse cognoscant. Tremendum Dei judicium pertimescant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt admonendi sunt ne aliquid tale audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt culpa aliquatenus toleranda est, ita est in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare. Octava interrogatio Augustini. Peto si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi facile non possint convenire, an debet sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari. Responsio beati Gregorii papae. Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi venient, illi in ordinationem episcopi testes tibi assistent. Sed fraternitatem tuam ita volumus in Anglia episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione alicujus episcopi convenire non possint. 1156 Pastorum quoque aliquorum praesentia valde est utilis, ut facillime debeant convenire. Cum igitur, Deo auctore, ita fuerint episcopi etiam in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt in subsequenti quoque gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione qua per sacrum mysterium homo Deo conjungitur tales conveniant qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Domino preces pariter fundant? Nona interrogatio beati Augustini. Postulo etiam qualiter debeamus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere. Responsio beati Gregorii papae. In Galliarum episcopos nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si qua sunt in episcopis vitia corrigantur. Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus , ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis fuerit, ei ipse tota mente subveniat, ut quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria ab episcoporum moribus compescatis. Ipse autem auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reformando, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet; sed manu spicas conterere, et manducare . Falcem ergo judicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo, et persuadendo, quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit 1157 hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. Britannorum vero omnium episcoporum tuae curam fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur. Obsecratio Augustini. Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris nobis transmittantur. Concessio Gregorii. Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis ejus ordinem audisse fateantur, ita reliquiae quas petisti seorsum condendae sunt, ut locus in quo praefatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari. Decima interrogatio Augustini. Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare. Aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere. Aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi. Aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam introire ei liceat, aut sacrae communionis sacramentum percipere. Aut vir suae conjugi permistus antequam lavetur aqua, si ecclesiam intrare possit, vel etiam ad ministerium sacrae communionis accedere. Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta. Responsio beati Gregorii papae. Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam cui etiam et responsum addidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti credo quod mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent immortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? Illi quippe mysterio in quo omnis culpa funditus exstinguitur valde stultum 1158 est si donum gratiae contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti ut pro masculo XXXIII diebus, pro femina vero LXVI debeat abstinere . Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si eadem hora qua genuerit actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione voluptas est, nam in prolis partu dolor et gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries . Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit sine mora, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur eadem qua natum est, nullo modo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda est, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum morte, inveniri non valeat qui redimatur. Ad ejus vero concubitum vir ejus accedere non de bet quousque qui gignitur ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant. Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa, cum consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat si quis vir ad menstruatam mulierem accedat . Quae tamen mulier dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est ut ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit . Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: illam infirmitas compulit, has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater charissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque et sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud 1159 contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare? Feminis namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est. Si igitur bene praesumpsit quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriremus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat, ut homo qui sponte culpam perpetravit, reatum culpae portet invitus. Atque ideo feminae cum semetipsas considerant in menstrua consuetudine, si ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consideratione laudandae sunt. Dum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut diximus, non sunt. Sicut enim in veteri Testamento exteriora opera servabantur, ita in Testamento novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut immunda manducari praecipiat, in Evangelio tamen Dominus ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem . Atque paulo post subjecit, exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae . Unde ubertim indicatum est quia illud ab omnipotenti Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum . Atque mox ejusdem coinquinationis causam annuntians, subjungit: Coinquinatae sunt enim eorum et mens et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cujus mens immunda non fuerit, 1160 cur quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur? Vir autem cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ecclesiam non debet, sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit, ut mistus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare. Quod intelligi spiritaliter potest quia mulieri vir miscetur quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur. Qui nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregatione fratrum existimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis enim de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alii alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere. Nec haec dicentes deputamus culpam esse conjugium. Sed quia ipsa licita commistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo conjugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, in delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii quem traxit ex radice. In quibus tamen verbis non ipsam admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admistionis. Sunt enim multa licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus. Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen tunc approbabile quod in eo animus perturbatur. Contra quippe vitia delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira oculus meus . Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis lucem se suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat, quia dum male acta deorsum insequitur, confundi tamen atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se reatum aliquem incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis ergo 1161 sua conjuge non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, iste profecto de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent conjuges etiam de sua commistione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subjungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium . Non enim indulgetur quod licet et justum est. Quod enim indulgeri dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus misti non essent, quanto magis qui corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsi inaestimabilis mysterii magnitudine praegraventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent; quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir qui post commistionem conjugis lotus fuerit aqua, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam ecclesiam etiam licuerit intrare. Undecima interrogatio Augustini. Quaero etiam si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare? Responsio beati Gregorii papae. Hunc quidem Testamentum veteris legis , sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen tunc specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et 1162 nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat. Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quia valde subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstineri, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tunc vel suo judicio libera, cum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem et delectationem, inter delectationem et consensum judex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est. Cum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et 1163 saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Si autem captivus erat, minime pugnabat. Sed et pugnabat, quapropter captivus non erat. Et pugnabat igitur lege mentis, cui lex quae in membris est repugnabat. Si hoc pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, et captivus et liber: liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus. Gregorius Augustino episcopo Anglorum. Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae ditioni subjaceant; quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo deservio, 1164 sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere quem ipse judicaveris ordinandum; ita ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio, et concordi actione quaecunque erunt pro Christi zelo agenda disponant, unanimiter recta sentiant, et ea quae senserint non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque eos tantummodo qui per Eboracensem episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat, Domino Deo nostro auctore, subjectos, quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis et recte credendi et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo Augusto, an. 19, post consulatum ejusdem domini an. 18, indict. 4. Gregorius Edilbertho regi Anglorum. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos 1165 omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco praeposita est, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi. Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte, subditorum mores in magna vitae munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. Sic enim Constantinus, quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Domino Deo nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum nomen principum suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praedecessores suos quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat; et quanto in subjectis suis aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reverendissimus autem frater noster Augustinus, episcopus, in monasterii regula doctus, sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate, quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Deo loquitur auditis, idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque annisum illius virtute quam vobis divinitus tribuit adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi et facitis custodiri. Praeterea scire vestram gloriam volumus quia, sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis 1166 agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae ante non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca. Quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judici in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat; et tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant. Parva autem xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit custodiat atque perficiat, atque et hic vitam vestram per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in coelestis vos patriae congregatione suscipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die X Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto an. 19, post consulatum ejusdem domini nostri an. 18, indict. 4. Gregorius Quirico episcopo, et caeteris episcopis in Hiberia catholicis. Quia charitati nihil est longe, quos dividunt loca jungat epistola. Lator itaque praesentium 1167 ad beati Petri apostolorum principis Ecclesiam veniens fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisse, easque in Jerosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse. In quibus, sicut ipse ait, studuistis inquirere sacerdotes ac plebes quae Nestorianae haereseos errore confusae sunt, cum ad matrem electorum omnium catholicam Ecclesiam revertuntur, utrum debeant baptizari, an certe solius verae fidei confessione ejusdem matris Ecclesiae visceribus adjungi. Et quidem ab antiqua Patrum institutione didicimus ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae Ecclesiae catholicae Oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur , sicut sunt Bonosiaci 1168 et Cataphrygae, quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt alii, cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum. Nestoriani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Judaicae perfidiae similes, Incarnationem unigeniti non credentes, suae haereseos error obscurat, ad sanctam Ecclesiam catholicam venientes de verae fidei firmitate et confessione docendi sunt, ut unum eumdemque Dei et hominis Filium, Deum Dominum nostrum Jesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante saecula, et ipsum factum hominem in fine saeculorum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Verbum vero carnem dicimus factum, non amittendo quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Incarnationis enim suae mysterio unigenitus Patris nostra auxit, sua non minuit. Una itaque persona est Verbum et caro, sicut ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo . Qui Filius Dei in coelo, erat Filius hominis qui loquebatur in terra. Hinc Joannes ait: Scimus 1169 quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum . Qui nobis quem sensum dederit, illico subjunxit: Ut cognoscamus Deum verum. Quem hoc loco verum Deum insinuat, nisi Patrem omnipotentem? Sed quid etiam de omnipotente Filio sentiat adjunxit: Et simus in vero ejus Filio Jesu Christo. Ecce ait verum Deum Patrem, verum ejus Filium Jesum Christum. Quem verum Filium quid esse sentiat apertius ostendit: Hic est, inquit, verus Deus et vita aeterna. Si igitur juxta errorem Nestorii alius Verbum, alius esset homo Jesus Christus, qui verus est homo, utique verus Deus non esset et vita aeterna. Sed unigenitus Filius Verbum ante saecula factus est homo. Hic est ergo verus Deus et vita aeterna. Certe cum hunc sancta Virgo conceptura esset, et loquentem ad se angelum audiret, ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi sicut dicis . Quae cum eum concepisset, et ad Elisabeth cognatam suam pergeret, ab eamdem Elisabeth protinus audivit: Unde ego digna ut mater Domini mei veniat ad me? Ecce eadem Virgo et ancilla Domini dicitur et mater. Ancilla enim Domini, quia Verbum ante saecula unigenitus aequalis est Patri; mater vero, quia in ejus visceribus ex sancto Spiritu de ejusque carne factus est homo. Nec alterius ancilla, alterius mater, quia dum unigenitus Dei existens ante saecula ex ejus utero natus est homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis per divinitatem, et mater Verbi per carnem. Non autem prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut Verbum venit in uterum, mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro. Et perfectus homo, id est in veritate carnis et animae rationalis, natus est per uterum Virginis unigenitus Filius Dei. Unde et unctus prae participibus dicitur, sicut Psalmista ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis . Unctus quippe est oleo, dono videlicet Spiritus sancti. Sed prae consortibus unctus est, quia omnes nos prius peccatores homines existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur. Ipse autem qui existens Deus ante saecula, per sanctum Spiritum in utero Virginis homo conceptus est in fine saeculorum, ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus. Nec ante conceptus et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne Virginis concipi, a sancto Spiritu ungi fuit. Hanc ergo nativitatis ejus veritatem quicunque a perverso errore Nestorii revertuntur coram sancta fraternitatis vestrae congregatione fateantur, eumdem Nestorium cum omnibus sequacibus suis, et reliquas haereses anathematizantes. Venerandas quoque synodos quas universalis Ecclesia recipit, se recipere et venerari promittant; et absque ulla dubitatione eos sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat, ut dum et per sollicitudinem occulta mentis eorum discutitis, atque eos per veram scientiam 1170 recta quae tenere debeant docetis, et per mansuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis; et tanto vobis apud omnipotentem Deum aeternae gloriae crescat retributio, quanto multos colligitis, qui vobiscum in Domino sine fine glorientur. Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodiat, vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat. Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi. Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent charitatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat, et alios qualiter fraterna charitas colenda sit doceat. Et quoniam saepius evenit ut hi qui longe sunt positi prius ab aliis quae sunt emendanda cognoscant, si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite. Et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem, et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data die X Kalend. Juliarum, imperante domino nostro piissimo Mauricio Tiberio Augusto an. 19, post consulatum ejusdem domini nostri anno 18, indict. 4. Gregorius Brunichildae Francorum reginae. Cum scriptum sit: Justitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum , tunc regnum stabile creditur, cum culpa quae cognoscitur citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium et lamentabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequitiae hucusque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam aut vestrum regnum peccati sui jaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum facinus 1171 multorum possit esse perditio. Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi se peccatis intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare debuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum est locus haec insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam, scripta ad nos vestra discurrant, et personam, si praecipitis, cum vestrae auctoritatis as sensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere et secundum Deum debeat emendare. Nec enim sunt dissimulanda quae dicimus, quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis; et priusquam Creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat. Scitote autem quod Deo nostro magnum sacrificium placationis offertis, si tanti labem facinoris de vestris citius finibus amputatis.. Gregorius Candido presbytero Galliae. Lator praesentium filius noster Aurelius presbyter, a Galliarum partibus veniens, petiit ut sicubi in possessionibus beati Petri apostolorum principis oratorium aut locus qui presbytero vel abbate indiget inveniri potuerit, ei debeat committi, quatenus et ipse subsidium vitae praesentis inveniat, et nos inveniamur petitioni illius paruisse. Proinde dilectioni tuae eum omnibus modis commendamus, ut in quo usus exegerit, et tua dilectio concurrat, et scriptorum nostrorum illic solatium inveniat. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus, et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, 1172 quam sitis culpabiles omnes qui in causa Joannis Diaconi resedistis attende, ut Hilarum criminatorem ipsius nulla ex definitione vestra poena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram credatis esse idoneum, quod vobis quasi judicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi quam multi ab uno poterant sine causa differri. Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri, ut eumdem Hilarum prius subdiaconatus quo indignus fungitur privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari ut unius poena multorum possit esse correctio. Cujus si forte lenitatem diaconi sui adhuc opinio lacerata non commovet, et in hoc, quod non credimus, torpens exstiterit, experientia tua haec quae diximus faciat, et de illius nobis neglectu renuntiet. Hortandus praeterea idem frater ex nostro mandato est, ut se in omnibus vigilantem exhibeat, et Ecclesiae suae amplius exhibere disciplinam non negligat, ne et peccatum de his qui ei commissi sunt sustineat, et nos contra se vehementer stimulet, si in officii sui cura, quod non optamus, incautus vel lentus exstiterit. Volumus autem ut memoratus frater noster Paschasius et vicedominum sibi ordinet, et majorem domus, quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis quae eveniunt, idoneus et paratus existere. Si vero et negligentem eum prospicis, et ea quae diximus implere differentem, omnis clerus ejus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personae ad ea quae praediximus valeant ordinari. Gregorius Agapito abbati. Ne locis venerabilibus vel quando licet culturae desit obsequium nostra debet sollicite cura prospicere. Quia igitur monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, ita hostilitate faciente, a congregatione funditus dicitur desolatum, ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit, tuo illud monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actiones, utile prospeximus uniendum, 1173 ut res ejus tenendi, vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae ut sollicitudinem illic debeas adhibere committitur. Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen jurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cujus civitate monasterium tuum est, sed Nucerinus, cujus est dioecesis, habeat. Nam sic hujus loci ordinationem disponimus, ut tamen jura sua singulis episcopis inviolata servemus. Gregorius Mariniano abbati. Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui Ad sedem dicitur minorem quam oportet diligentiam habere cognovimus, utile esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse conjunctum, ejus tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere, et psalmodiae officium solemniter exhibere facias. Et quia ecclesiam ipsam reparatione certum est indigere, volumus ut quidquid illuc accedere potuerit, ipse accipere atque in ejus reparationem, ut praevideris, debeas erogare. Hanc vero sollicitudinis curam, quam tibi hujus pagina praecepti mandavimus, tam te quam etiam successores tuos, qui monasterii regimen, Deo auctore, susceperint, exhibere, et quae constituimus per omnia volumus observare. Gregorius Eusebio episcopo Thessalonicensi. Lator praesentium Theodorus, Ecclesiae vestrae lector, ad sanctorum apostolorum limina veniens, dum omnes, homo quippe novus, haberet 1174 incognitos, Andreae monacho, qui ad sanctum Paulum inclusus fuerat, res et chartas quas detulit, ut re vera olim noto, innocenter deposuit, credens quidem quod mens ipsius, sicut et nos ante habueramus, cum habitu concordaret. Sed tantae ille pravitatis inventus est, ut, si ejus stultitiae sub inclusionis specie paulo adhuc amplius licuisset, multorum animas malitiae suae falsitate deciperet, et quocunque potuisset non levia scandala generaret. Nam inter alia quae idem Andreas pessime cogitavit et fecit, eam quoque quam ad nos misistis, dum apud ipsum a praefato latore esset deposita, ita falsavit epistolam, ut quicunque eam legeret, vos nec catholice, nec recte sapere evidenter argueret. Ex qua re contigit ut dum veritatem studiose quaerimus, ejus quae latebat iniquitas vulgaretur, et tanta in eo reperta sunt quanta nec de scelerato quocunque laico crederentur. Et quia inter diversa mala aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulavit, et suspecti sumus ne eos alicubi transmiserit, fraternitas vestra sollicitudinem gerat; et si quid tale repererit, eos et rescindi et omnino faciat aboleri, ut quod imperitus litterarum et Scripturae divinae nescius, nostro, sicut diximus, nomine praenotavit, quorumdam animos non possit inficere. Nam nos nec Graece novimus, nec aliquod opus aliquando Graece conscripsimus. Alia vero mala ipsius, vel quid de eo a nobis in concilio statutum sit, antedicti portitoris, quem fraternitati vestrae in omnibus commendamus, quia praesens inventus est, relatione cognoscetis. Hortamur praeterea atque admonemus ut communem filium Lucam presbyterum, de quo populus, quantum dicitur, non modica suspicione mordetur, publice de se satisfacere, et fidem suam moneas confiteri, atque sanctas synodos, quas apostolica veneratur Ecclesia, se suscipere et sequi, modis omnibus fateatur, atque inter alia Nestorium, et Severum, ac sequaces eorum, specialiter anathematizando contemnet, ut hac satisfactione in filiorum vestrorum cordibus nullum per illius occasionem contra vos possit scandalum remanere. Qui si forte, quod non credimus, facere hoc aliqua excusatione distulerit, nihil vobis cum illo commune sit, sed a familiaritate atque communione vestra per omnia segregandus est. Nam, sicut ante jam scripsimus, melius est de ovili dominico morbosam ovem ejicere quam unius vitio sanas amittere. Haec igitur, frater charissime, diligenter attende; et ita stude, ut et filios vestros unitos ac devotos, 1175 sicut decet, habere possitis, et hac de causa denuo ad nos querela non redeat. Latorem vero praesentium, ut praefati sumus, in omnibus commendamus, qui, quoniam prius a malo monacho innocenter deceptus est, et postmodum in convictione ejus fortiter perstitit, laboris sui retributionem hic apud vestram fraternitatem inveniat, quamvis quia in aeterna ei patria compensetur certus existo. Si autem rursus ad orationem huc ad sanctos apostolos venire voluerit, eum fraternitas vestra sine aliqua mora transmittat. Gregorius Aurelio ex Francis. Audito dulcissimi filii mei fratris vestri transitu, quo sim moerore perculsus epistolaris non valet explere locutio. Sed omnipotentem Deum rogo ut suae vos gratiae aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat. Nam si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari. Si vos frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium quaeritis, mala hominum in terra aliena portare debetis. Peregrinatio quippe est vita praesens; et qui suspirat ad patriam, ei tormentum est peregrinationis locus, etiamsi blandus esse videatur. Vobis autem qui patriam quaeritis, inter suspiria quae habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. Quod mira omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus praesens a seipso animum vestrum per tribulationes quas ingerit repellat; tantoque facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Itaque, 1176 quod coepistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate. Eleemosynis, quas semper amastis, jam nunc largius atque uberius operam date, ut tanto post in retributione crescat vobis fructus operis, quanto hic excreverit studium laboris. Gregorius Mellito abbati in Francia. Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum vero vos Deus omnipotens ad reverendissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi, videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur. Aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur, quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequium veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana non videt destrui, de corde errorem deponat, et, Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quae consuevit familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet his etiam hac de re aliqua solemnitas immutari, ut die dedicationis vel natalitiis sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent. Nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum 1177 animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant, ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia is qui locum summum ascendere nititur necesse est ut gradibus vel passibus, non autem saltibus elevetur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quos diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in sacrificio suo animalia immolare praeciperet; quatenus, cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, verumtamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse, in praesenti illic positus, perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data XV Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo, Augusto, ann. 19, post consulatum ejusdem domini nostri ann. 18, indict. 4. Gregorius Bonifacio defensori Corsicae. Experientia tua non sine culpa est, quod Aleriam atque Adjacium civitates Corsicae diu sine episcopis esse cognoscens, clerum et populum earum ad eligendum sibi sacerdotem distulerit commonere. Quae quoniam sine proprio amplius non debent esse rectore, praesenti auctoritate suscepta, clerum et populum singularum civitatum hortari festina ut inter se dissentire non debeant, sed uno sibi consensu unaquaeque civitas consecrandum eligat sacerdotem. Et, facto decreto, ad nos is qui fuerit electus, adveniat. Si autem in uno consentire noluerint, sed in duorum se electione diviserint, similiter, decretis ex more factis, ad nos adveniant, ut requirentes de vita, actu et moribus eorum, is qui visus fuerit 1178 ordinetur. Quia vero multi illic pauperes opprimi ac pati praejudicium perhibentur, experientia tua sollicitudinem gerat, et gravari eos contra justitiam non permittat; sed ita studeat, ut nec agentes contra rationem impediri, nec hi contra quos agitur injuste valeant dispendium sustinere. Praeterea pervenit ad nos quod quidam clericorum, te illic posito, a laicis teneantur. Quod si ita est, tuae hoc culpae noveris reputari, quia hoc fieri si homo esses, non habuit. Et ideo de caetero sollicitudinem te habere necesse est, ut hoc fieri non permittas; sed si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat. Qui si forte suspectus fuerit, exsecutor vel ab ipso, aut si et hoc actor refugerit, a tua est experientia deputandus, qui partes sibi mutuo consensu judices compellat eligere. A quibus quidquid fuerit definitum, ita vel tua, vel episcopi sollicitudine, servata lege, modis omnibus compleatur, ut non sit unde se possint litigiis fatigare. Gregorius Barbarae et Antoninae. Susceptis epistolis vestris, omnimodo cognita vestra sospitate laetatus sum, atque omnipotentem Deum deprecor, qui vos et a malignis spiritibus in cogitatione, et a perversis hominibus atque ab omni contrarietate, sua protectione custodiat: sicque vos cum timoris sui gratia dignis conjunctionibus ordinet, ut omnes nos in vestra ordinatione laetificet. Vos autem, dulcissimae filiae, in ejus adjutorio spem vestram ponite, et sub umbra defensionis illius semper, et orando et bene agendo, malorum hominum insidias declinate. Quaecunque enim humana solatia vel adversitates fuerint, nulla sunt, nisi aut ejus gratia protegat, aut ejus offensa perturbet. In nullo igitur hominum spem ponatis, sed totam mentem in fiducia Dei omnipotentis astringite. Nobis ergo dormientibus, ille vos proteget, de quo 1179 scriptum est: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel . Quod autem ad beati Petri apostolorum principis limina festinare vos dicitis, opto nimis, et aestuanti desiderio exspecto, ut dignis meritis junctas vos in ejus Ecclesia videam, quatenus et vos de me solamen aliquantulum, et ego de vestri praesentia non parvam laetitiam acquiram. Viro autem reverendissimo fratri meo Joanni episcopo et Romano defensori causas vestras studui commendare, ut quae coeperunt, Deo auctore, debeant perficere. 1180 Xenium autem vestrum duas racanas, quas de labore vestro esse mandastis, libenter accepi. Sed tamen cognoscite quia non mihi mandatum credidi. Nam vos de labore alieno laudem quaeritis, quia fortasse adhuc ad fusum manum nunquam misistis. Nec tamen me res ista contristat, quia opto ut sanctam Scripturam legere ametis, ut quandiu vos omnipotens Deus viris conjunxerit, sciatis qualiter vivere et domum vestram quomodo disponere debeatis.
(Joan. X, 27) (Matth. X, 25) (Joan. XV, 19) (Grat. 11, q. 3, c. 55) (II Cor. I, 12) (Job XVI, 20) (Matth. XVII, 26) (Ibid. XV, 12) (Ibid., 14) (Rom. XII, 18) (Prov. IV, 23) (Psal. LXXXVII, 17, 18) (Psal. LXX, 3) (Grat. 9, q. 1, c. 6) (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 24.) (Luc. XIX, 17) (De consecrat., dist. 3, c. 27) (Luc. IV, 8) (Cf. Joan. Diac. l. III, cc. 30 et 45.) (Grat. 13, q. 2, c. 4) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 51.) (Luc. II, 14; Joan. XII) (Joan. V, 17) (Beda, lib. I Histor. Angl. c. 31) (Luc. X, 17) (Ibid., 20) (Exod. XIX, XXXI) (Exod. XIII, XIV, XVI) (Exod. XVII; Num. XX) (Exod XXXIII, seq.) (Num. XXVI) (Num. XXVII) (Matth. VII, 22; Luc. XIII, 27) (Joan. XIII, 53) (Psal. LXXXV, 17) (Luc. XV, 7) (Luc. II, 14) (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 40.) (Heb. XII, 6) (Isai. XLIII, 26) (I Cor. XI, 31) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 53.) (Vide, sup., epist. 30 et 35, et lib. I, epist. 34. Cf. Joan. Diac., l. III, c. 48.) (Grat. 11, q. 1, c. 39) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 30.) (Eccli. XXIX, 15) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 58 et 67.) (Job. XVI, 20) (II Cor. I, 12) (Gal. VI, 4) (Matth. XXV) (Matth. V, 16) (Matth XI, 7) (Ibid. 8) (Gal. I, 10) (Joan. XVI, 20) (Ibid., 22) (Luc. XXI, 19) (Genes. IX) (Gal. IV, 29) (Job. XXX, 29) (Ezech. II, 6) (II Pet. II, 7, 8) (Philip. II, 15.) (Matth. V, 11) (Ibid., X, 25) (Grat. 6, q, 1, c. 11) (II Cor. VI, 8) (Matth. XXVII, 63) (Matth. XV, 11) (Ibid., 12) (Ibid., 13) (Matth. XVII, 26) (Grat. 2, q. 7, c. 11) (Act. XI, 5 seq.) (Ibid., 7) (Act. XI, 12) (Grat. 27, q. 2, c. 19) (Matth. XIX, 6) (Ibid., 9) (Luc. XVI; I Cor. VI; Genes. II, 24) (I Paral. XI, 19) (I Cor. VII, 4) (Psal. LXXII, 28) (Joan. XIII, 10) (Gal. VI, 8) (Rom. VIII, 8) (I Cor. XV, 50) (II Petr. II, 21) (Matth. X, 22; XXIV, 13) (Eccl. XXXIV, 30) (Rom. X, 2) (I Cor. III, 11) (Joan. X, 1) (Psal. XXXII, 7) (Act. VIII, 20) (Matth. XXI) (Psal. CXXVIII, 1, 2) (Hebr. XII, 14) (Psal. VI, 8) (Videl. VII, ep. 32.) (Grat. 7, q. 1, c. 1) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 39.) (Grat. 27, q. 2, c. 21) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 41.) (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 53.) (Grat. 26, q. 5, c. 8) (Grat., dist. 86, c. 5) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 53.) (Grat. 2, q. 7, c. 59) (Vid. sup. epist. 49.) (Grat. 1, q. 1, c. 20) (Exod. XIV, 14) (Grat. 12, q. 2, c. 30) (Grat. 12, q. 8, c. 8) (Act. IV) (Grat. dist. 32, c. 3) (Luc. XI, 41) (Grat. dist. 12, c. 10) (Grat. 12, q. 2, c. 11) (Grat. 33, q. 2, c. 20.) (I v. XVIII, 7) (Genes. II, 24) (Joan. XIV, 6) (Grat. dist. 80, c. 6) (Grat. 25, q. 2, c. 3) (indict. 4, epist. 68) (Grat. 6, q. 3, c. 1) (Deut. XXIII, 25) (Grat. dist. 3, c. 1) (Levit. XII) (Genes. III, 6) (Levit. X) (Luc. VIII) (Matth. XV, 11) (Ibid., 19) (Tit. I, 15) (Grat. de poenit., dist. 7, q. 4, c. 7) (Psal. L, 7) (Psal. VI, 8) (I Cor. VII, 9) (Grat. dist. 6, c. 1) (Rom. VII, 23) (Grat. de Cons. dist. 4, c. 44) (Grat. ibid, c. 84) (Joan. I, 14) (Joan. III, 13) (I Joan. V, 20) (Luc. I, 38) (Ps. XLIV, 8) (Prov. XIV, 34) (Grat. dist. 89, c. 2) (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 31; l. II, c. 54.) (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 81.) (Psal. CXX, 4)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER DUODECIMUS. Indictione 5, anno ordinationis ejus duodecimo. 1181 EPISTOLA PRIMA. AD DOMINICUM CARTHAGINENS. EPISCOPUM. Quod ex gravi morbo convaluerit gratulatur. Monet, saepe nobis vitae inducias concedi, ut paratiores ad judicium veniamus. EPISTOLA II. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Det Matthaeo viro clarissimo in sustentationem solidos duodecim. EPISTOLA III. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De puero quodam e Sicilia Misenum ducto, ubi monachi habitum susceperat. EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM. De finienda Maurentii contra Panormitanam Ecclesiam causa moneat Victorem episcopum. EPISTOLA V. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Maurentii homines commendat. EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Commendat Maurentii homines. EPISTOLA VII. AD SAVINELLAM, COLUMBAM ET AGNELLAM. Idem ad singulas scribens, hortatur ut largioribus eleemosynis coelestes comparent thesauros. EPISTOLA VIII. AD COLUMBUM NUMIDIAE EPISCOPUM. De gravi Donadei adversus Victorem episcopum suum querela inquirat sollicite, ut congruam det poenam reus. EPISTOLA IX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Adeodato seni, si revera pauper sit, relaxet ex annuis solidis duobus unum. EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut jam constructo tribuant legatum. EPISTOLA XI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Mandat oratorium consecrare, percepta prius donatione legitima, atque illic presbyterum cardinalem constituere. EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor. EPISTOLA XIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant. EPISTOLA XIV. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit. EPISTOLA XV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Laurentium juvet in finiendis Bonifacii numerarii rationibus. EPISTOLA XVI. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Laurentio Bonifacii quondam numerarii rationes apud Leontium exponenti faveat. EPISTOLA XVII. AD MAURILIONEM EXPRAEFECTUM. Amice hortatur ut ad se scribat saepius. EPISTOLA XVIII. AD EUPATOREM DUCEM SARDINIAE. Valdarichum commendat. EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Plectiles sellas viginti quatuor petit. EPISTOLA XX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ad Arogem mittat epistolam suam de juvando in vehendis ad mare trabibus Savino subdiacono. EPISTOLA XXI. AD AROGEM DUCEM. Ut Savinum incisas pro ecclesiis sanctorum Petri et Pauli trabes ad mare trahentem juvari praecipiat, xenium spondet. EPISTOLA XXII. AD GREGORIUM EXPRAEFECTUM. Ad vectandas trabes viginti homines suos ac boves commodet Savino. EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum juvandum mittat. EPISTOLA XXIV. AD JOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Jubet, reprobato Constantio, Maurum, si dignus inveniatur, abbatem ordinari; a peculiaritatis peste mundari monasterium; Claudii abbatis scripta ex ore suo excepta, sed a suo sensu in multis aliena, ad se mitti. Non probat sua in Jobum commentaria publice ad vigilias legi. Magis expedire ut legantur Psalmorum commenta. Nolle se, dum in hoc corpore versaretur, opera sua in publicum facile prodire. Albinum et Augustum commendat. 1197 EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non jungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios. EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat. EPISTOLA XXVII. AD QUERTINUM EXPRAEFECTUM. Cur pro Bonito praefecturae administrationem expetente agere nolit. EPISTOLA XXVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM NUMIDIAE. Coercendum Paulinum antistitem, qui in clerum suum saevierat, et sacrilega nundinatione sacros ordines vendebat. EPISTOLA XXIX. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut Paulini saevitia in clerum et simonia puniatur ac reprimatur, concilium cogat, ad id vocato, si opus sit, Hilaro. EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINUM SCODRITANUM EPISCOPUM. Quod in sequenti ad Joannem epistola adversus Pauli flagitium statuitur exsequatur ipse, si potest; sin vero, Joanni ut id exsequatur instet. EPISTOLA XXXI. AD JOANNEM PRIMAE JUSTINIANAE EPISCOPUM. Expositis Pauli Docleatini episcopi flagitiis, praescribit remedia. EPISTOLA XXXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS CONCILII BIZACII. De Clementio ipsorum primate graviter accusato strenue ac diligenter inquirant. EPISTOLA XXXIII. AD FIRMINUM EPISCOPUM ISTRIAE. Gratulatur de illius ad Ecclesiae unitatem reditu. Ut Satanae jaculis constantiae scutum opponat, aliosve, secum revocet, hortatur. Spondet subsidia. Paraturam mittit. EPISTOLA XXXIV. AD CIRIDANUM. Cum pro sitonico id praestitum sit quod ipse jusserat, non perferendum jam ab Ecclesia illius detrimentum. EPISTOLA XXXV. AD DESIDERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Ne Pancratium diaconum suum a monastica vita revocet. EPISTOLA XXXVI. AD BONITUM DEFENSOREM. Monachis fugitiva mancipia sua colligentibus opem ferat. EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM, ANTHEMIUM, ET SAVINUM SUBDIACONOS. Romani expraetoris homines ac possessiones commendat. EPISTOLA XXXVIII. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. De bonis ante episcopatum acquisitis testari posse episcopum; proinde ob legatum ex decessoris illius testamento Luminosam ancillam Dei non molestandam. EPISTOLA XXXIX. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ex Servidei diaconi haereditate, xenodochio tradat equas decem, Luminosae ancillae Dei quatuor. EPISTOLA XL. AD VENANTIUM PATRICIUM. Spondet, se, ubi convaluerit, facta quaedam Samsonis allegorice expositurum. EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. De Ecclesiarum quarumdam superstitibus tum pecuniis, tum clericis, tum rebus aliis. EPISTOLA XLII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Salustium admoneat ne posthac Luminoso Ecclesiae servo sit molestus. EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Sic exigendos ait reditus, ut neque contristentur debitores, neque Romana Ecclesia damnum sustineat. 1210 EPISTOLA XLIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Accello, qui ab hostibus captivum Stephanum solidis octo redemerat, restituat pretium. EPISTOLA XLV. AD EUGENIUM DIACONUM. Servis Dei egentibus duas terrae portiones ad annos triginta sex concedit. EPISTOLA XLVI. AD FELICEM PORTUENSEM EPISCOPUM. Joannem famulum donat. EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat. EPISTOLA XLVIII. AD LUCIDUM LEONTINUM EPISCOPUM. Quem e congregatione sua Joannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum. EPISTOLA XLIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat. EPISTOLA L. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. A Monophysitarum errore conversos commendat.
Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
Quam copiosa cordis vestri sit charitas, lingua interprete demonstratis, dum sic ejus suavitate epistolarum vestrarum verba conditis, ut dulce et jucundum sit omne quod scribitis. Unde fit ut fraternitatem vestram, quam corpore non possumus, dilectionis brachiis amplectamur. Nam quod animis concordibus longitudo negat itineris, praestat officium charitatis. Et quoniam sicut amantissimorum fratrum sanitate reficimur, ita aegritudine contristamur, omnipotenti Deo gratias agimus, qui moestitiam nostram nuntio solatus est prosperorum. Qui audientes vos infirmitatem gravissimam incurrisse, priusquam scripta vestra suscepissemus, majori tristitia tenebamur. Sed quia quando de periculo mortis eripimur, ad quid, frater charissime, reservemur incertum est: induciarum tempus ad utilitatem animae convertamus, et, posituri venturo judici rationes, causam nostram apud eum lacrymis et bonis operibus muniamus, ut securitatem de his quae gessimus accipere mereamur. Nam et in causis saecularibus ad hoc frequenter benignus concedit judex inducias, ut qui ante paratus non fuerat, postmodum paratus ad judicium veniat. Et quale est si quod in terrenis negotiis custodimus pro salute animae negligamus? Et ideo quia, juxta Joannis apostoli vocem, nullus sine peccato est , cogitationum illecebras, linguae incontinentiam, delictorum opera ad memoriam revocemus; et dum licet, magno pulsatu, iniquitatum nostrarum maculas deleamus, ut justus et pius Redemptor noster, non juxta merita nostra vindictam exerceat, sed secundum misericordiam suam flectatur ad veniam. Et quia officium nostrum sua solum flere non sufficit, nisi et de alienis sollicitudinem gesserit, curam in commissi gregis custodia 1182 studiosius impendamus, et suadendo, hortando, terrendo, praedicando, in quantum superna clementia vires donat, officium opere implere festinemus, ut desideratum, Creatore nostro largiente, praemium exspectemus. Sed quia boni aliquid operari sine divino auxilio non valemus, junctis omnipotentem Deum, dilectissime frater, precibus exoremus, ut in mandatorum suorum viam cum commisso grege gratia sua duce nos dirigat, atque ipse nobis et intelligere et agere quae sibi placita sunt concedat, qui misericordiae suae dono nomen nos voluit habere pastorum. Praeterea ex transmissione vestrae sanctitatis beati Agilei martyris benedictionem ea charitate qua nobis est a vobis transmissa percepimus. Mense Septembri, indictione 5. Gregorius Anthemio subdiacono. Quoties digna consideratione, sustentationis causa, aliqua moerentibus conceduntur, et Deum laetificant, et ipsum ditant sine dubio largientem. Ideo experientiae tuae hac auctoritate praecipimus quatenus Matthaeo viro clarissimo scholastico duodecim solidos dare non differas, quos tuis scito rationibus procul dubio imputandos. Ita ergo cum gratiarum actione jussionem nostram festina implere, ut nulla accipientem possit fatigare dilatio. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Lator praesentium Gallus, nauclerus, oblata nobis petitione, noscitur intimasse, asserens puerum se quemdam de Siciliae partibus venientem 1183 orationis gratia ad Campaniae partes perduxisse, qui in Misenati portu conjungens, illic in monasterio conversionis causa sese retinuit. Quem cum hic de conditione sua pro sui periculo diligenter inquireret, quantum astruit, jurisjurandi interveniente vinculo, liberum se, nullique conditioni obnoxium publica voce professus est. Pro quo ab actionariis publicis se remeantem queritur esse constrictum impetentibus cur servum juris publici furtim de illis partibus auferre praesumpserit. Qui, post illata sibi damna, cautione se quoque ostendit obstrictum eumdem puerum ad partes illas quibus valeret viribus revocare. Unde, pietatis causa permoti, hoc experientia tua nos decrevisse cognoscat, ut ad Panormitanas partes, ubi res agitur, ipsum mancipium, licet jam monachi habitum sumpserit, debeat revocare, eumque Fantino defensori nostro contradere, ut ipse quid de eo fieri debeat, secundum praeceptionis nostrae seriem, cujus et te quoque textus poterit informare, salubriter exsequatur. A latore ergo praesentium experientiam tuam volumus fidejussionem accipere, qui mancipium ipsum in sua a te manu suscipiens, illic tibi in Neapolitana civitate pro eo scriptis evidenter spondeat quod illum Fantino defensori nostro sine aliqua excusatione contradat, ut hac praeveniente cautela, et precator liber a cautionis suae reddatur vinculo, et causa mancipii, sicut constituimus, auxiliante Domino, disponatur. Gregorius Fantino defensori. Gloriosissimus filius noster Maurentius, magister militum, causam de massa Gentina contra Panormitanam Ecclesiam habere se queritur, et ad hoc latorem praesentium, facto mandato, transmisit, quod debeat sine excusatione aliqua terminari. Ideoque experientia tua reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Victorem, servato honore, commoneat ut aut pacifice causam ipsam sine dilatione studeat terminare, aut certe si utilius sibi esse crediderit eam judicio definiri, omni mora cessante, vice sua personam legaliter instituat quae de eadem massa apud gloriosissimum filium nostrum domnum Venantium patricium et experientiam tuam debeat subire judicium, 1184 ut causa ipsa possit cognita veritate distingui, aut certe alios sibi, si partes voluerint, te imminente, eligant cognitores. Et quidquid mediis sacrosanctis Evangeliis ab eis fuerit statutum ita lege servata tua volumus ad effectum exsecutione perduci, ut nihil inter partes remaneat, unde post haec redivivo possint litigio fatigari. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Postquam gloriosissimo filio nostro Maurentio hoc apud vos solum potest sufficere, quod eum nostrum esse proprium non nescitis, qualiter ei a vobis sit concurrendum scribere non debemus. Sed ne, data occasione, fraternitatem vestram in causa ipsius praetermittere videamur, latores praesentium commendantes, hortamur ut quia eos pro percipiendo precario suo illuc noscitur transmisisse, vestra ope in omnibus fulciantur. Cui, ut melius praestare possitis, quia vos in multis esse non est dubium occupatos, Mennam notarium, quia bene novit esse sollicitus, deputate, ut ipse eos vestro nomine, in cunctis ubi necesse fuerit, studeat adjuvare, quia quid agere debeant, dato sibi capitulari, ut perhibent, sunt instructi. Cumque ego sanctitatem vestram sua in praesenti relatione informaverim, ita vos in ejus causis impendite, ut sicut et nos de fraternitate vestra certi sumus, et ille omnino confidit, vobis suffragantibus, utilitas ipsius, Deo adjutore, salubriter peragatur. Gregorius Theodoro curatori. Quia sic de gloria vestra sicut de charissimo revera filio omnino praesumimus, certi de vobis, eos qui nostri sunt commendamus. Ob quam rem, paterno salutantes affectu, quaesumus ut praesentium portitoribus, quos gloriosissimus Maurentius magister militum ad precarium suum accipiendum transmisit, vestram tuitionem impertire dignemini; quatenus, vobis patrocinantibus, nec moram illic contra rationem nec laborem debeant sustinere, sed quidquid praedicto 1185 gloriosissimo viro competit, gloriae vestrae opitulatione sine difficultate percipiat, ut et ipse nostris amplius sit devotus obsequiis, et nos pro eo referre gratias, sicut dignum est, valeamus. Gregorius Savinellae, Columbae et Agnellae a paribus. Satis me, gloriosa filia, operationis tuae audita bona laetificant, quod illa agere perhiberis per quae, dum egentibus misericorditer subvenis, ipsa misericordiam consequaris, et alios, temporaliter nutriendo, bonis in aeternum coelestibus satieris. Et ideo quia fidelis est cui credis, secura commenda ea quae tribuis, ut in die tribulationis recipias quod impendis. Ait namque egregius praedicator: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est servare depositum meum in illum diem . Ecce, gloriosa filia, quanta sit bonorum operum certitudo considera, et larga sit semper manus in opere, ut fiat vobis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit . Quisquis igitur copiosum in coelis fructum habere desiderat, seminare, dum tempus est, non omittat, ut manipulos in die messis cum laetitia colligat. Nam qui seminant in lacrymis, in gaudio metent . Sed qualis messis ex hujusmodi semente futura sit, dicat Apostolus: Qui seminat in carne sua, de carne metet et corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam . Ne vero inopia nos egestatis inveniat, hanc nobis messem satione multiplici praeparemus; et quanto uberius satiari cupimus, tanto ei a quo totum accepimus largius conferamus. Nam ipse de se Dominus ait: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et collegistis me; nudus fui, et operuistis me , etc., atque in conclusione subjungitur: Amen dico vobis, quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Hoc igitur studiosius agite, et haec agentes in terra vobis retribui nil quaeratis, quia superna desiderantibus temporalia nulla sunt. Sed ibi desideria vestra figite, ubi quidquid retribuitur finem non suscipit. Bonum ergo facientes non deficiatis, ut illic vobis thesauros thesaurizare possitis, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur . Praeterea, gloriam vestram paterno salutantes affectu, indicamus per latorem praesentium Hilarum, chartularium nostrum, clavim nos a sacratissimo corpore beati Petri apostolorum principis transmisisse, in qua de catenis quoque ipsius benedictio continetur. Quae collo vestro suspensa, hoc vobis, eo intercedente, gratia absolutionis fiat, 1186 quod illi fuit causa martyrii. Omnipotens Deus in suo vos timore custodiat, atque sic cor vestrum ad bonam semper operationem accendat, ut et hic vobis suam gratiam tribuat, et ad gaudia vos postmodum aeterna perducat. Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Quam gravis et auditu ipso intolerabilis Donadei latoris praesentium, qui se asserit fuisse diaconum, sit querela, ab eo data petitio quae tenetur in subditis fraternitati vestrae faciet manifestum. Sed quia pervenit ad nos quod pro corporali peccato fuisset depositus, dilectio vestra subtili hoc inquisitione perquirat, et si ita est, in poenitentia retrudatur, ut commissi flagitii vinculum lacrymis possit absolvere. Si vero insons ab hujusmodi perpetratione claruerit, una cum primate concilii, vel aliis fratribus coepiscopisque nostris, omnia quae petitio ejus continet diligenti a vobis examinatione quaerenda sunt. Et si querela ejus veritate fulcitur, et in episcopo ejus Victore, qui contra Deum et sacerdotale propositum tantum committere nefas non metuit, canonici vigoris ista districtio teneatur, ut ex definitione vestra quam sit iniquum quod fecit intelligat, et hic suo ordini reformetur, quia satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii quo fungitur gradu, non dejicit . Gregorius Anthemio subdiacono. Indicavit nobis Adeodatus, praesentium lator, ante multos annos in solo se juris Ecclesiae nostrae hac conditione aedificium posuisse, ut duos solidos annis singulis ecclesiasticae rationi persolveret; et post ejus obitum solum ipsum cum imposito aedificio ad jus Ecclesiae sine dubitatione aliqua remaneret. Sed quia asserit se in tantam pauperiem pervenisse, ut eosdem duos solidos, sicut promiserat, singulis non possit annis impendere, et ob hoc unum sibi petiit relaxari, experientia tua curet addiscere. Et si pauper ita ut asserit manifeste est, nostra praestatione partem mediam relaxatam volumus, ut annis singulis non amplius quam unum solidum exsolvat, quia et aetatis senium et pauperies ejus indicat ut onus quod petit ei debeat relaxari. Ita ergo hoc servari 1187 studii tui sit, ut tamen proprietatem soli atque impositi aedificii post obitum ipsius Ecclesiae sollicitudine et vigilanti cura conserves. Gregorius Fantino defensori. Ea quae fienda mandat piae voluntatis intentio, ut ad effectum valeant pervenire, curae debet sacerdotalis existere. Proinde experientiae tuae praecipimus ut haeredibus Isidori, illustris memoriae viri, assidue et fortius debeat imminere, ut xenodochium quod auctor eorum per ultimae voluntatis arbitrium in Panormitana fieri civitate constituit, sine aliqua difficultate, secundum ea quae sunt disposita implere festinent, ne si amplius hoc adhuc negligendum putaverint, tam nostram quam Dei iram de legibus venientem, quam hujusmodi dispositionem implere differentes merentur, incurrant. Si vero deputata in eorum xenodochio, quod fiendum est, quantitas videtur forte non posse sufficere, locus in quo xenodochium ipsum fuerat constituendum, vel quidquid ibi relictum est, xenodochio sancti Theodori, quod in praedicta civitate a Petro quondam constitutum est, applicetur, quatenus et haeredes a sollicitudine vel labore constituendi xenodochii valeant exui, et voluntas defuncti salubriter sumat effectum, dum etsi in loco alio, ipsi tamen rei quidquid a testatore deputatum est erogetur. Ita ergo experientia tua sollicitudinem gerat, ut unum e duobus sine aliqua debeat fieri tarditate. Gregorius Passivo episcopo Firmano. Anio comes castri Aprutiensis, Firmensis territorii, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in suprascripto castro oratorium se sumptu proprio pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri apostolorum principis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae dioeceseos, in qua visitationis impendis officium, memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem 1188 constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est fundos campulos cum conduma una, boves domitos parium unum, vaccas duas, argenti libras quatuor, lectum stratum unum, in peculio capita quindecim, aeramenti capita duo, ferramenta numero quinque, praesentes liberos a tributis fiscalibus solidos sex, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium solemniter consecrabis. Presbyterum quoque te illic constituere volumus cardinalem, ut quoties praefatus conditor fieri sibi missas fortasse voluerit, vel fidelium concursus exegerit, nihil sit quod ad missarum sacra exhibenda solemnia valeat impedire; sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis. Gregorius Passivo episcopo Firmano. Bene novit fraternitas vestra quam longo sit tempore Aprutium pastorali sollicitudine destitutum. Ubi diu quaesivimus qui ordinati debuisset, et nequaquam potuimus invenire. Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae studio, in amore orationis valde laudatus, religiosam vitam omnimodo agere dicitur, hunc volumus ut fraternitas vestra ad se faciat venire, et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla ei crimina quae per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est ut vel monachus, vel a vobis subdiaconus fiat. Et post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri. Si quae vero gravia obviant, multo magis admonendus est, ut saeculum relinquat, et haec perfectius defleat. Peto autem ut pro me orare debeas, quia cum tribulationibus cordis fatigor nimiis doloribus corporis. Gregorius Fantino defensori. Cognoscat experientia tua Primogenitum notatarium nostrum de hac pro peccatis luce transisse. Et quoniam sanctam Romanam, cui, auctore Deo, 1189 deservimus, Ecclesiam, et conjugem suam, quae se tuitioni ecclesiasticae postea commendavit, haeredes, necnon et filium fratris sui, in unam unciam haeredem idem noscitur reliquisse; ea propter statim ut hoc praeceptum susceperis, antequam eum quisquam obiisse cognoscat, et in substantia illius aliquid fraudis committat, ad locum in quo res ejus sunt reconditae sine mora curabis accedere, et cum omni sollicitudine ac diligentia studii tui sit, praesente Consentio puero, qui rerum ipsarum esse custos asseritur, adhibitis testibus, solemniter ac subtiliter facere, easque res in loco tutissimo, ut utile praevideris, collocare, quatenus apto tempore huc cum eodem puero, Deo auxiliante, valeant transmitti. Sed et caetera, in quibuslibet rebus sive corporibus quae de substantia ipsius esse didiceris, cum omni strenuitate in unum congregare et constituere festina, ut nihil de ejus possit qualibet occasione deperire substantia. Haec igitur omnia ita sollicita et subtili stude cura peragere, ut te illic posito ne dispendium in rebus ipsis eveniat, et cujuslibet fraudis sub qualibet occasione sive exquisitione locus aliquis patere non valeat. Summa vero redituum ejus quae sit nobis pariter tuis scriptis indicare festina. Gregorius Azimarcho Scriboni. Quanto nos cognitus casus vestri naufragii contristavit, tanto subsequens epistola relevavit, quod magnitudinem vestram incolumem ad Siciliam pervenisse cognovimus. Et Creatori nostro gratias agimus, qui solita vos pietate protexit, et de maris periculo liberavit. Unde necesse est ut Dei misericordiam, quam in vobis saepe collatam inspicitis, ita semper in omni actu prae oculis habeatis, ut ejus in vobis gratia cumuletur; et sicut ab exterioribus periculis, ita quoque ab interioribus eripiat. Paterna igitur dulcedine salutantes, petimus ut de vestra nos incolumitate, quoties se occasio dederit, relevetis. Gregorius Romano defensori. Experientiam tuam non latet in rationibus Bonifacii numerarii nostrum secundum aliquid 1190 interesse, propter quod partem aliquam substantiae suae xenodochio quod ad beatum Petrum apostolorum principem constitutum est dereliquit, et suam nobis conjugem commendavit. Et ideo quia Laurentius, vir clarissimus, praesentium portitor, pro rationibus ipsis, id est nonae ac decimae indictionis faciendis transmissus est, hujus tibi praeceptionis serie injungimus ut ei hac in causa, quocunque necesse fuerit praebere solatia, atque eum aequitate servata juvare festines, quatenus dum te sollicito rationes ipsae salubriter fuerint terminatae, et pauperum fiat utilitas, et mulieris quae commendata est quies procuretur atque securitas. Quia vero nosti quemadmodum causae et maxime tales agantur, si forsitan videris quia rationes ipsae finiri sine dispendio non possunt, ad gloriosissimum Leontium una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne te ire necesse est, et communi cum eo consilio agere, et, ad quantum potueris eloqui, ei promittere quidquid vel ipsi, vel diversis dandum suffragatoribus fuerit, dummodo per partes non eat, sed celerius finem accipiat. Illud autem prae omnibus tractare vos convenit, utrum cum praedicto gloriosissimo viro antequam rationes incipiantur, aut certe loqui propterea debeatis, ne forte causa in examinatione missa, nobis postea ad decidendum difficultatem adducat. Sed quia melius in praesenti quid oporteat poteritis advertere, quod utilius visum fuerit agite. In hac tamen promissione sollicitos vos esse necesse est ut omnia inibi comprehensa pro totius causae decisione plura solida nullo modo promittantur, indicantes ei, si causa exegerit, quia pauper omnino defunctus est. Quod ut ita esse cognoscat, exemplar rerum inventarum de substantia ipsius tibi praevidimus dirigendum. Quod si forte apud praedictam solidorum quantitatem consentire noluerit, eligimus potius hoc quod pervenit ad xenodochium reddere, quam inanem invidiam sustinere. Si vero consenserit, studiose agendum est ut exinde securitas remittatur, quatenus post datam securitatem et decisionem causa recidiva exinde alterius nullo modo valeat quaestionis suscitari. Quod autem dederis in tuis rationibus noveris imputandum. Gregorius Azimarcho Scriboni. Magnitudinem vestram, quo tempore hic in Romana urbe fuit, cognovisse recolimus Bonifacium quondam numerarium, condito testamento, 1191 partem aliquam haereditatis suae xenodochio quod ad sanctum Petrum apostolorum principem situm est reliquisse. Et quoniam gerere nos sollicitudinem diximus ut ad gloriosum filium nostrum Leontium persona pro exponendis ratiociniis ipsius mitteretur, curam ut compleri debuisset habuimus. Idcirco quia Laurentius vir clarissimus praesentium portitor ad hoc illud noscitur esse transmissus, magnitudinem vestram paterna dilectione salutantes, petimus ut ei hac in causa concurrere, atque vestra, sicut de vobis confidimus, salva justitia impendere patrocinia debeatis, quatenus dum sincerissimae bonitatis vestrae fuerit ope suffultus, et de viduitate mulieris quondam Bonifacii, et de pauperibus quibus, sicut dicimus, idem Bonifacius haereditatis suae partem aliquam dereliquit, mercedem apud omnipotentem Deum acquiratis. Gregorius Maurilioni expraefecto. Valde miramur quod nos, diversis de Sicilia venientibus, gloria vestra incolumitatis suae nuntio relevare postponit. Et utrum oblivioni charitatis, an occupationi debeat reputari, nescimus. Et ideo salutantes paternae charitatis affectu, petimus ut, quoties scribendi se occasio dederit, de vestra nos salute, et qualiter circa vos agatur, refovete, quatenus dum secundum desiderium nostrum de prosperitate vestra laeti fuerimus effecti, Redemptori nostro pro vobis agere gratias valeamus. Omnipotens Deus misericordiae suae vos gratia tucatur, et ab omni adversitate servet illaesos atque custodiat. Gregorius Eupatori duci Sardiniae. Cum lator praesentium Valdarichus illa nos pro sua commendatione scribere postulet quae magnitudinem vestram aequitatis intuitu sine cujusquam etiam intercessione non dubitamus efficere, petitionem ipsius minime despiciendam prospeximus. Quia ergo ut cum uxore sua, quam hic de Romana civitate esse perhibet, reverti, sicut desiderat, valeat vestris se poscit patrociniis 1192 adjuvandum, paternae dilectionis salutantes affectu, petimus ut hac in re magnitudinis vestrae tuitionem habeat, et a nullo eos illic contra rationis ordinem impediri permittatis, sed desideriis eorum pro vestra mercede adesse et concurrere debeatis, quatenus et illi se adjutos vestra ope congaudeant, et magnitudo vestra poscentibus impendisse quod justum piumque est videatur. Gregorius Maurentio magistro militum. Cognoscat gloria vestra mandasse nos Anthemio subdiacono ut aliquantas sellas plectiles nobis dirigere studeat. Aut si factas non invenerit, ipsum apud se artificem tollat, ut in domo ipsius debeat laborare, et vel viginti quatuor sellas omnino bonas faciat. Et ideo quia omnino nobis sunt necessariae, gloria vestra ut hoc fieri possit provideat. Et si forte vos jam aliquas conquisistis, nobis eas transmittite. Sed et Juliano viro clarissimo majori excellentiae vestrae, aut si quis alter habuerit, eas nobis mittere procuret. Ita ergo gloria vestra faciat, ut haec quae scripsimus sollicitudinis vestrae debeant modis omnibus instantia procurari. Gregorius Maurentio magistro militum. Propterea quod in Ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes sunt necessariae, omnino Sabino subdiacono injunximus ut aliquantas de partibus Brutiorum incidere et ad locum unde huc per mare duci possint trahere debeat. Sed quoniam solus hoc facere non assurgit, Arogi scripsimus ut homines qui sub eo sunt, cum bobus suis, in ejus deputet ite solatiis, promittentes quia dum res perfecta fuerit, dignum ei xenium transmittemus. Gloria ergo vestra epistolam nostram ad eum sub urbana persona studeat sub celeritate transmittere, quae ei hoc quod scripsimus deferat, ut antedictus subdiaconus voluntatem ipsius possit agnoscere. Si vero navigii prosperitate inventa discesserit, cuncta ei gloria vestra 1193 per suas epistolas innotescat, ut sciat quid agere debeat, sed et nobis similiter quae acta fuerint indicate. Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut revera de filio nostro confidimus, petere aliqua a vobis fiducialiter provocamur, arbitrantes quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re unde anima vestra multum poterit adjuvari. Indicamus autem propter ecclesias beatorum Petri et Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse; et ideo Savino subdiacono nostro injunximus de partibus Brutiorum aliquantas incidere, et usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solatiis indiget, salutantes gloriam vestram paterna charitate, petimus ut actionariis vestris, qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bobus suis in ejus transmittere debeant solatium, quatenus, vobis concurrentibus, melius quod ei injunximus possit perficere. Nos enim promittimus quia dum res perfecta fuerit, dignum vobis xenium, quod non sit injuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare, et filiis nostris qui bonam voluntatem exhibent respondere. Unde iterum petimus, gloriosissime fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis. Gregorius Gregorio expraefecto, Scientes quanta erga beatorum Petri et Pauli ecclesias in gloriae vestrae mente maneat dilectio, vestrum nobis post Deum adjutorium scriptis decurrentibus adhibere necessario procuramus, confidentes vos facile et devote quidquid pro earum utilitate cognoscitis impertiri, quibus gloriam vestram etiam sponte non dubitamus velle praestare. Et ideo quia in praedictis ecclesiis trabes omnino sunt necessariae, atque Savino subdiacono ut interim usque ad viginti incidere festinet et ad mare trahere debeat injunximus, paterno salutantes affectu, petimus ut gloria vestra de possessionibus quas illic in emphitheosim habet hac in re homines cum bobus suis faciat praebere solatia, quatenus et ipse vestra opitulatione suffultus ad ea explenda quae sibi injuncta sunt possit esse idoneus, et vos mercedem 1194 valeatis acquirere. Ita ergo, sicut diximus, et ut de vobis confidimus, agite, gloriose fili, ut et nos vobis gratias referamus, et beatos apostolorum principes pro amore et devotione vestra, quam eorum ecclesiis exhibetis, habeatis in omnibus adjutores. Gregorius Stephano episcopo. Quamvis fraternitatem vestram officii sui qualitas pro ecclesiarum utilitatibus ultro solatiari commoneat, non tamen ab re est si illud ex abundanti nostra hortemur epistola quod facere vos convenit prona voluntate. Proinde in ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes valde necessarias fraternitati vestrae duximus indicandum. Et quoniam Savino subdiacono ut aliquantas incidere et usque ad mare trahere debeat, unde huc adduci valeant, injunximus, atque in ea re manifestum est eum opus habere solatiis, sanctitas vestra, ut oportuerit, ei toto studio totaque intentione opem ferre studeat, ac in ejus solatio boves hominesque transmittat, ut nullam excusationem inveniat, sed quae ei praecipimus, vobis opitulantibus, implere sufficiat. Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut ei se quantum valet impendat. Nam quantum praedicti subdiaconi culpa est, si vobis concurrentibus piger exstiterit, tanto culpabilius erit et gravius, si qua se occasione fraternitas vestra aut excusare, aut indevotam, quod non credimus, monstrare voluerit. Debes autem scire hanc fraternitati tuae curam vehementer incumbere, cujus Ecclesiae trabes olim cultu proprio consueveras procurare. Gregorius Joanni subdiacono Ravennae. Venientes monachi monasterii quondam abbatis Claudii, petiverunt sibi Constantium monachum abbatem debere constitui. Quos valde ego in sua petitione detestatus sum, quia mihi terrenae menti esse omnimodo apparuerunt, qui terrenum nimis hominem abbatem quaesiverunt habere. Cognovi enim quod idem Constantius peculiaritati studeat. Quae res maxime testatur eum cor monachi non habere. Ac deinde cognovi quia ad monasterium quod in Piceni provincia 1195 situm est solus pergere sine aliquo fratrum suorum praesumpsit. Ex qua ejus actione cognovimus quia qui sine teste ambulat recte non vivat, aut quomodo aliis regulam teneat quam sibimetipsi nescit tenere. Ab hoc igitur recedentes, cellerarium quemdam nomine Maurum petiverunt, cujus vitae atque industriae multa testificantur, quia et quondam abbas Claudius eum quibusdam laudabat. Tua itaque experientia sollicite requirat; et si ejus vita ad locum regiminis digna est, a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano hunc abbatem ordinari faciat. Si vero est quod ei omnino obviet, et ex sua congregatione invenire aptum minime possunt, ipsi sibi aliunde eligant, et is quem elegerint fiat. Hoc autem praedicto fratri et coepiscopo nostro omnino dicere stude, ut peculiaritatem a quatuor aut a quinque monasterii monachis, in quibus corrigi hactenus minime potuit, studiosissime compescat, et hoc ipsum monasterium a tali peste mundare festinet, quia si illic peculiaritas a monachis habetur, neque concordia neque charitas in congregatione eadem poterit permanere. Quid est autem habitus monachi, nisi despectus mundi? Quomodo igitur mundum despiciunt qui in monasterio positi aurum quaerunt? Ita igitur tua experientia faciat, ut neque loci ordinatio differatur, neque ad nos ulterius hac de re querela perveniat. Praeterea, quia idem charissimus quondam filius meus Claudius, aliqua me loquente de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, et de Heptateuco audierat, quae ego scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictavit, ne oblivione deperirent, ut apto tempore haec eadem mihi inferret, et emendatius dictarentur. Unde necesse est ut tua experientia, omni excusatione atque mora cessante, ad ejus monasterium accedat, convenire fratres faciat, et sub omni veritate quantascunque de diversis Scripturis chartulas detulit, ad medium deducant, quas tu suscipe, et mihi celerrime transmitte. De tuo autem reditu, quia molestiam te validam incurrisse cognovimus, Deo propitio, in subsequenti cogitamus. Illud autem quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus meus Marinianus legi commenta beati Job publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, 1196 quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generat. Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quae mentes saecularium ad bonos mores praecipue informant. Neque enim volo dum in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci. Nam quia dilectissime memoriae Anatolius diaconus quaerenti ac jubenti domno imperatori librum Regulae pastoralis dedit, aegre suscepi, quem sanctissimus frater et coepiscopus meus Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit. Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit, sed mihi valde displicuit ut qui meliora habent in minimis occupentur. In parte autem tertia beati Job in eo versu in quo scriptum est: Scio quod Redemptor meus vivit, suspicor quia praedictus frater et coepiscopus meus Marinianus mendosum codicem habeat. Nam in scrinio nostro idem locus aliter habetur quam hunc in aliorum Codicibus esse cognovi, atque ideo eumdem locum relevari feci, ut sicut in scrinio nostro est, ita quoque hunc et saepefatus frater meus habeat. Quatuor enim verba sunt, quae si eidem loco defuerint, non modicum possunt lectori scrupulum generare. Haec omnia subtiliter et celeriter exsequere. Et si apud excellentissimum exarchum nihil potes, vel haec non videaris neglexisse quae potes. De loco autem Albini quid dicam, de quo nobis aperte contra justitiam respondetur? De quo tamen debes districtius cogitare. Praeterea ante aliquantum temporis experientiae tuae praeceperamus ut apud eminentissimum filium nostrum praefectum ageret, quatenus cura formarum committi Augusto vicecomiti debuisset, pro eo quod omnino sollicitus atque strenuus vir est. Et ita hactenus distulisti, ut nobis nec quid egeris indicares. Et ideo apud eumdem eminentissimum filium nostrum vel modo omni agere intentione festina, ut formae praedicto clarissimo viro per omnia committantur, quatenus sollicitudine sua aliquatenus eas valeat reformare. Nam sic despiciuntur atque negliguntur formae ipsae, ut nisi major sollicitudo fuerit, intra paucum tempus omnino depereant. Sicut ergo nosti quam necessaria causa sit et generalitati utilis, sic studendum tibi est, ut praedicto, sicut diximus, viro pro sua sollicitudine modis omnibus committatur. Datum mense Januario, indictione 5. Gregorius Romano defensori. Petrus, quem defensorem fecimus, quia de massa juris Ecclesiae nostrae quae Vitelas dicitur oriundus sit, experientiae tuae bene est cognitum. Et ideo quia ita circa eum benigni debemus existere, ut tamen Ecclesiae utilitas non laedatur, hac tibi praeceptione mandamus, ut eum districte debeas commonere, ne filios suos quolibet ingenio vel excusatione foris alicubi in conjugio sociare praesumat, sed in ea massa, cui lege et conditione ligati sunt socientur. In qua re etiam et tuam omnino necesse est experientiam esse sollicitam, atque eos terrere, ut qualibet occasione de possessione cui oriundo subjecti sunt exire non debeant. Nam si quis eorum exinde, quod non credimus, exire praesumpserit, certum illi sit quia noster consensus nunquam illi aderit, ut foris de massa in qua nati sunt aut habitare aut debeant sociari, sed et superscribi terram eorum. Atque tunc sciatis vos non leve periculum sustinere, si vobis negligentibus quisquam ipsorum quidquam de iis quae prohibemus facere qualibet sorte tentaverit. Gregorius Maurentio magistro militum. Petiit Domitius vir magnificus, ut vestrae gloriae scribere deberemus, quatenus, navigantibus aliis, et filio suo similiter esset licentia navigandi. Et quamvis de gloria vestra certi sumus quia nihil quod indiscretum est faciat, sed omnia sapienter intendat; hortamur tamen ut si alii relaxantur, ille non debeat retineri, ne forsitan non ex ratione, sed sola fratrum inimicitia retineri videatur. Vos tamen qui praesentes estis, aequitatis consideratione generalem etiam utilitatem attendentes, melius quid expediat potestis advertere. Gregorius Quertino expraefecto. Epistolam gloriae vestrae suscepimus, in qua scripsistis ut pro glorioso Bonito filio nostro 1198 agere debeamus, quatenus praefecturae illi administratio committatur. Equidem nos eumdem filium nostrum non modo, sed multi sunt anni quod novimus, et idcirco concurrere illi per omnia festinamus, sed non in illa re de qua amaritudines posset et tribulationes assumere. Nam administratio ipsa uni priori ipsius et alteri minori ipsius oblata est, et miscere se nullo modo voluerunt, scientes omnino grave esse et praesertim hoc tempore, administrationem suscipere. Si ergo illis grave fuerit, quanto magis isti debet esse difficile, qui nobis in actione est? Additur quia et inutile et valde laboriosum est hominem litteratum ratiociniorum causas assumere, et in eis se, quod non expedit, obligare. Super haec autem res illa nos revocat, quia nullum de hac actione bene exisse recolimus, nisi gloriam vestram, de qua omnipotentem Dominum petimus ut eam usque ad finem continua protectione custodiat. Et ideo hoc considerantes, in ejus laesione miscere nos nolumus. Nam quod modo putatur utile, certum est quia postmodum plenum laboris erit atque dispendii. Si autem sic utilitatibus suis aestimat oportere, et vult agere ut haec administratio sibi committatur, nos contrarii non sumus, sed etiam modo futuris tribulationibus ipsius condolemus, quia quid passurus sit, exemplo praecedentium non nescimus. Gregorius columbo episcopo Numidiae. Quia bene olim nobis est cognitum fraternitatem tuam sacerdotali gravitate et zelo esse ecclesiastico decoratam, satis oportere prospeximus ut interesse ad cognoscenda ea quae correptionis indigent debeat, ne, si fuerint dissimulatione postposita, licitum esse sibi credat quisque quod potest. Qualiter autem fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum, clerus suus, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, in se perhibeant corporaliter excessisse, audire non indiges, quippe quia priusquam haec ad nos querela pertingeret, tibi jam factum est, sicut eis asserentibus didicimus, manifestum. Et quoniam praepositis in subjectorum poenam fas esse non debet saeviendi, Victori fratri et coepiscopo nostro, qui primatus inter vos locum tenet, curavimus scribendum, ut una cum tua fraternitate vel cum aliis fratribus et coepiscopis nostris, quos adhibere prospexeritis, inter memoratum fratrem consacerdotem nostrum et clerum ipsius causam subtili debeat investigatione cognoscere. Et ideo dilectio tua immineat atque sollicitudinem gerat, ut ea quae ad nos perlata sunt inaudita non transeant, 1199 ne discordia in Ecclesia, unde magnopere pellenda est, nutriatur. Et si quidem contra eum clericorum suorum vera querela est, culpam suam quam sponte emendare despexit, ita Ecclesiastici vigoris definitione cognoscat, ut et de praesenti sentiat quam sit grave quod fecit, et discat de futuro nil se plus agere posse quam licet. Prae omnibus igitur hortamur ut zelum quem propter Deum habere te novimus ardentius studeas exercere. Et quia memoratus frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines per simoniacam dare haeresim, quod audire nefas est, dicitur; una cum antedicto primate vel aliis subtilius hoc et cum omni tibi diligentia sit curae perquirere. Et si ita, quod absit, inventum fuerit, studendum atque agendum est ut et eum qui praemium accipere, et eum qui dare non metuit, canonicae ultionis sententia feriat, quatenus horum emendatio multorum possit esse correptio. Et priusquam haec radix mortifera coalescat, et plures interimat, totius concilii definitione damnetur, ut nullus unquam pro quovis ordine accipere, nullus dare aliquid audeat, nec quisquam ex gratia, sed promoveatur ex merito, ne et ordo ecclesiasticus confundatur, et sit probitas vitae despectui, si praemium meriti indignus acceperit. Hilaro autem chartulario nostro injunximus ut si causa poposcerit, cognitioni vestrae interesse non renuat. Si ergo necessarium fuerit, vestris illum apicibus ut illuc venire debeat facite certiorem, quatenus simul cum ipso tractantes melius decernere quae statuenda sunt debeatis. Gregorius Victori episcopo. Quanto laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna charitate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio 1200 temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum clericorum ejus vel eorum qui in sacro sunt ordine positi sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia latere te in vicino non potuit quod ad nos in longinquo pervenit. Et quoniam valde cavendum est ne hoc quod eum frustra in se corporali injuria queruntur excedere, aut licite praesumatur, aut fiat dissimulatione deterius, sic manifesti excessus canonica semper moderatione premendi sunt, ut una res et praeteritorum correptio, et esse possit regula futurorum. Proinde simul cum dilectissimo communi fratre Columbo episcopo, vel aliis sacerdotibus quos praevideritis, inter suprascriptum fratrem nostrum et clericos ipsius causam subtili investigatione rimari te convenit. Et si supplicantium querela veritate subsistit, ita hoc regulari emendatione corrigite, ut et quam sit malum quod fecit agnoscat, et officii sui terminos discat de caetero non exire. Nec loci tui, sicut dicitur, ab eo postponi ordinem patiaris, ne illi despectus suus ad periculum, et tibi fiat ad culpam. Nam ad personam in priori loco positam respicit quidquid a minori committitur, nisi sollicite corrigatur. Illud autem quod idem frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines dare sub praemio perhibetur, subtilius a vobis et omnino districte quaerendum est. Et si ita, quod non optamus, esse claruerit, sic ad ulciscendum hoc vester se propter Deum zelus accendat, ut et ordinanti avaritia sua convertatur ad poenam, et illicita ordinatio effectu carens, ambitionis suae desiderio non fruatur. In qua re hortamur vos atque prae omnibus admonemus, ut ita fraternitas vestra studeat esse sollicita, quatenus priusquam unius vitio simoniacae illic haereseos nequitia convalescat, sententiae vestrae falce facto ex opere concilio radicitus amputetur. Nam quisquis ad hoc facinus emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se non dubitet habere portionem, a quo prius hoc peculiare flagitium sumpsit exordium. Et ideo, sicut diximus, hinc vigilanter atque studiose agendum est ut concilium vestrum, quod nunc usque sine hujusmodi prava opinione, Deo custodiente, servatum est, 1201 hujus sceleris venena nec polluere possint nec perdere. Praeterea Hilaro chartulario nostro praecepimus ut, si res exegerit, interesse vobiscum non differat. Unde, si necesse fuerit, vestris illi ut ad vos venire debeat epistolis indicate, quatenus haec omnia una cum eo salubriter Deo possitis adjuvante dirimere. Gregorius Constantino episcopo Scodritano. Quae dilectissimus nobis lator praesentium Nemesion , qui se dicit Docleatinae civitatis esse antistitem, de facinore Pauli Docleatini ut ipse asserit, quondam episcopi questus sit, fraternitati tuae fuerant subtilius indicanda, nisi scire te omnia testaretur, quippe quem et compassum sibi et voluisse subvenire, sed perhibet minime potuisse. Et quia tanti causa flagitii negligi vel transiri non debet impunita, ne ejus imitatione scelesta ab aliis, quod absit, sumatur audacia, fraternitas tua exemplaria scriptorum his subdita, quae ad reverendissimum fratrem nostrum Joannem primae Justinianae civitatis episcopum servantem vices nostras direximus, diligentius relegat. Et si secundum eorum seriem explere se cuncta posse cognoscit, ea quae illi mandavimus, ipsa omnia ex nostra auctoritate exsequatur et faciat. Si vero hoc tibi quibusdam forte adversantibus obstaculis vides esse difficile, studendum est ut eadem scripta nostra ad antedictum fratrem nostrum sine excusatione perveniant. Cui etiam et te convenit imminere, ut ea quae ei a nobis mandata sunt districtius exsequi, et nulla debeant occasione lentari; sed ita quae nequiter acta sunt, emendatione congrua corrigantur, quatenus una res et ultio competens delinquentis, et formido sit aliis in eodem ordine constitutis. Gregorius Joanni episcopo primae Justinianae. Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita major delinquentibus est adhibenda correptio, ut et ipsi facinus suum saltem poena vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae ultionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit , sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Docleatinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporale crimen lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque, habita cognitione, 1202 ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam eum libellum in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est obtulisse; qua de re sententia, illo episcopali deposito, ejus loco se cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum; sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus ecclesiae, ab eo se projectum et ad summam injuriam ac necem pene perductum. Et quoniam tantae nequitiae pravitas, nec dissimulanda, nec leviter attendenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere, et si ita se ut edocti sumus veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli, ut quaecunque abstulit omni mora vel excusatione cessante restituat. Si vero nihil Ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuerit ut non a vobis vel a metropolitano ejus hoc peteret, sed temerario ausu manu praesumeret agere, verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit, ecclesiae restituat, in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque dominici corporis ac sanguinis communione privatum in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum, quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in loco suo et episcopatus officio procul dubio reformetur, et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est, quia hoc non solum ad hujus munitionem, verum etiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta, vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo audeat attentare. Gregorius universis episcopis concilii Bizacii. Sicut laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus , ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis correctione indigent, 1203 nulla dissimulatione postponere ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si languor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Crementio primate vestro perlata sunt, quae cor nostrum non modico moerore transfigerent. Sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita sunt gravia, ut transiri indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate veritatis indagare substantiam multis modis debeatis, ut aut si ita sunt ultione canonica resecentur; aut si falsa, fratris nostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione non jaceat. Unde ut non quis desidiae torpor in requisitione sit, admonemus ut non cujusquam personae gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud quemquam vestrum vel ad discutiendum quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos propter Deum veritatem accingite. Nam si quis in hoc aut piger esse, aut negligentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. Gregorius Firmino episcopo Istriae. Quem Redemptor noster de servorum suorum numero perire non patitur, ita misericordiae suae inspiratione cor ejus illustrat, ut, deserto erroris obscuro, ad cognitionem lucis et viam redeat veritatis. Unde, suscepta charissimae fraternitatis tuae epistola, magna in Domino exsultatione gaudemus quod divina te gratia ad unitatem Ecclesiae a qua pertinacium et imperitorum hominum instinctione disjunctus fueras revocavit. 1204 Sed quia quanto antiquus hostis superatum se conspicit, tanto insidiari acrius non quiescit, omnino sollicitum vigilantemque te esse convenit, atque scutum constantiae contra jacula ipsius praeparare, ut illisa frangantur, et vim interius penetrandi non habeant. Nulla ergo te, charissime frater, rerum desideria, nulli terrores, nulla blandimenta, nullae seductiones, quae venenatis verborum sagittis animas feriunt, a reversionis tuae fervore demolliant, aut retro redire compellant, ne qui fortem superaveras, graviter supereris, et captivus, quod absit, post victoriam tenearis. Sed magis ut mater Ecclesia per totum, Deo propitio, orbem diffusa, ad suum te rediisse gremium non inertem agnoscat, studiosissime tibi vigilandum ac laborandum est ut tecum possis et alios revocare, quatenus damna quae tuae aversionis exemplo commiseras non solum reversionis bono resarcias, sed etiam lucrum exhibeas, ut et ad promerendam praeteritorum veniam, et futurorum praemia capessenda plus Domino tuo videaris revocasse quam tuleras. Nobis ergo omnino curae erit de fraternitatis tuae quiete, ut dignum est, cogitare, quia postquam nobiscum jam Deo protegente unus es, non aliter utilitates tuas quam nostras attendimus. Aliqua vero nobis de necessitatibus vestris Joannes subdiaconus scripsit; sed credimus de Dei nostri potentia quia sanctus Petrus ad quem reversi estis vos deserere non habet. Modo autem de benedictione ejusdem sancti Petri transmisimus fraternitati vestrae paraturam unam, quam vos necesse est cum ea charitate qua a nobis est transmissa suscipere. Mense Maio, indict. 5. Gregorius Ciridano. Gloriae vestrae dudum scripta suscepimus, in quibus indicastis sollicitudini vestrae serenissimorum principum jussione curam sitonici fuisse mandatam, atque praeceptum esse ut omnis tritici quantitas, 1205 quae in horreis nostrae Ecclesiae suscepta fuerat, vobis tradi per omnia debuisset, et scripsistis ut hoc ipsum parari in specie faceremus. Quod quidem quia vestrum, cujus ad nos quidem bona tanta perlata sunt, non fuerit novimus; et scitis quam durum quamque omnino difficile sit ut res quae nec servari, nec eo tempore ad emendum poterat inveniri, in specie restitui peteretur. Verumtamen, ut exui ab hujus rei sollicitudine valeremus, studii nostri fuit ut etsi cum majori dispendio omnino frumenta ipsa, sicut voluistis, in specie faceremus praeparari. Post vero per latorem praesentium Eutychium virum magnificum, qui se illustrem praefectum esse commemorat, aliam nobis epistolam transmisistis, ut quae summa ejusdem sitonici ab horreariis Ecclesiae sit suscepta prodi inter acta publica debuisset. Et ideo ne per occasionem Ecclesiae quaedam cuiquam nasci videatur occasio, seu excusatio, et quantitatem, sicut scripsistis, defensores Ecclesiae prodiderunt, et quae putaverunt utilia petiverunt. Quod gloria vestra diligenter solliciteque pertractet, et verba eorum non negligat. Nam quidquid post haec in praedicti sitonici specie damni contigerit, amplius jam ad Ecclesiae dispendium sciatis nullo modo pertinere, quia nec habitatores civitatis istius, afflicti revera homines, praedictum sitonicum in suo se asserunt detrimento posse suscipere. Haec igitur omnia gloria vestra cognoscens, ita de his quae sibi sunt commissa, studeat cogitare, ut et utilitatem publicam faciat, et hujus operis pondus Ecclesiae nostrae denuo ad gravamen pauperum non incumbat. Gregorius Desiderio episcopo in Gallia. Pancratius lator praesentium, ut asserit, diaconus, apostolorum se liminibus repraesentans, a nobis noscitur petiisse ut eum fraternitati vestrae deberemus specialiter commendare. Intimavit etiam nobis quod in clericatus officio vestrae sit Ecclesiae mancipatus. Unde, divina inspiratione compunctus, gratiam monasticae conversationis appetiit, illicque in eodem quem sumpsit habitu desiderans permanere, etiam diaconum se ejusdem monasterii factum esse commemorat. De cujus loci servitio avelli nulla patitur ratione. Nunc vero, quantum asserit, fraternitas vestra non quidem impedientis intentu, sed affectu benevolentiae, in officio eum suae vult Ecclesiae revocare. Hortamur igitur ut tam promptae devotioni ejus, quam in sancto studet habere proposito, minime vestra sit impedimento fraternitas; magis autem quibus valetis adhortationibus pastorali admonitione 1206 succendite, ut fervor hujus desiderii in eo non tepescat; ut qui, a turbulento curarum saecularium tumultu se segregans, quietis desiderio portum monasterii appetiit, rursum in ecclesiasticarum curarum non debeat perturbationibus implicari, sed in Dei laudibus permittatur secure ab his omnibus, ut postulat, remanere. Gregorius Bonito defensori. Filius noster Fortunatus, abbas monasterii sancti Severini, quod in hac urbe Romana situm est, latores praesentium monachos suos illic pro recolligendis mancipiis juris sui monasterii, quae illic latitare dicuntur, dirigens, petiit ut experientiae tuae ei debeant adesse solatia. Eapropter praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut eis in omnibus salva ratione concurrere ac opitulari festines, quatenus, te illic coram posito, atque in hac causa ferente solatia, salubriter haec citius valeant quae sibi injuncta sunt ad effectum, Deo auctore, perducere. Gregorius Romano defensori, Anthemio subdiacono, et Savino subdiacono. Ea quae sponte praebere nos convenit petiti negare non possumus. Et ideo quia gloriosus filius noster Romanus expraetore possessiones suas et homines qui in illis sunt partibus vestrae voluit experientiae commendari, hac vobis praeceptione mandamus ut possessiones hominesque ipsius servata aequitate tueri non desinatis, atque ita in omnibus causis utilitatibusque ipsius concurrere ac solatiari studeatis, quatenus et ille se hac adjutum commendatione cognoscat, et vos salubriter injuncta exhibuisse comprobemini. Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi. Nulli dubium est quia sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, 1207 ita de eis quas ante habuerint, quidquid judicare voluerint non vetantur. Itaque fraternitatem tuam tempore quo ad nos fuit questam esse recolimus quod quaedam immobilia quae Constantius, decessor vester, Luminosae ancillae Dei filiae fratris sui testamenti serie legati titulo dereliquit, jam episcopus acquisisset, decrevisseque nos ut si hoc constaret, nullum ex his Ecclesia vestra praejudicium pateretur. Quod et vos oportet recolere, et molestiam aliquam praedictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his quae possidet quidquam auferre. Sed si hoc Ecclesiae vestrae actores probari posse confidunt, vestris nobis epistolis indicate, ut qualiter hoc ipsum constare debeat disponamus; dummodo, cognita veritate, nec Ecclesia vestra pati praejudicium, nec illa injuste videatur affligi, quia, quantum aliqui perhibent, hoc suprascriptus decessor vester non in episcopatu, sed dum adhuc esset diaconus, acquisivit. Unde necesse est ut, sicut diximus, facta probatione debeat constare quod verum est. Eamdem vero ancillam Dei fraternitati vestrae commendamus, ut a nullo eam patiatur gravari vel opprimi, ne si inquietata fuerit, ex hujus causae occasione hoc pati, quod non decet existimetur. Et ideo si quid forte fuerit quod debeat emendari, aut a plano adhortationis vestrae moderamine corrigatur, aut certe nobis subtiliter nuntietur, quatenus et vos ab invidia sitis extranei, et nos quod convenit facere nullatenus omittamus. Mense Maio, indictione 5. Gregorius Fantino defensori. Experientiam tuam jam credimus cognovisse, dilectissimum filium nostrum Servumdei diaconum, haeredem sanctam Romanam Ecclesiam, cui, Deo auctore, deservimus, reliquisse. Et quia legati titulo quatuor equarum capita Luminosae ancillae Dei proximae suae dari constituit, atque nos, petente dilectissimo filio nostro Florentino diacono, xenodochio Anichiorum, cui praeesse dignoscitur, decem equarum capita cum emissario suo praevidimus largienda, hac tibi idcirco praeceptione mandamus ut latori praesentium, qui ad hoc illic ex opere missus est, tam quatuor quae legata sunt, quam decem equarum capita quas xenodochio concessimus, de equabus 1208 praefati quidem diaconi simul et emissarium sine aliqua debeas excusatione vel mora contradere. Gregorius Venantio patricio Panormitano. Desideratissimae excellentiae vestrae scripta suscepi, in quibus tantum de absentis collocutione gavisus sum, quantum ipsum qui locutus est semper mihi cupio esse praesentem. Vultis ergo ut quaedam de Samsonis factis allegorice disserantur, sed tanta mihi debilitas corporis accidit, ut si qua subire valuerim, exercere animus non assurgat. Bono autem desiderio vestro congaudeo, quia dum expositionem sacrorum verborum cupitis, quam stricte ipsum auctorem eorumdem verborum quaeritis demonstratis. Si igitur vires salutis recepero, auctore omnipotente Domino vestris desideriis parebo. Oro autem ut in cunctis actibus vestris gratia vos superna custodiat, quatenus in bono opere et aspirando vos repleat, et adjuvando confortet. Gregorius Pantaleoni notario. Exspectabamus ut nos experientia tua de argento Ecclesiarum, vel aliis quas invenit rebus, omnino subtiliter redderet certiores, ut ex ejus renuntiatione quod fieri debuisset deliberare minutius potuissemus. Sed non nos ita renuntiatio tua ut oportebat instruxit. Curae ergo tuae sit ut argentum Ecclesiarum, quod clerus et populus habet, apud quos praevideris, in cimiliarchio ecclesiae sub omni sollicitudine atque cautela deponas, atque de eodem deposito inde susceptum accipias. Argentum vero Ecclesiarum, quod pro peccatis a clero et populo destitutum est, tecum huc defer. Si forte tres aut quatuor clericos de ipsis Ecclesiis cognoveris remansisse, facta notitia, quis quomodo est, vel ubi habitat, nobis defer, ut eis, si necessarium viderimus, quid singulis annis accipere debeant, statuere valeamus. Res vero quae vetustate perire possunt, tecum similiter defer, ut ex eis quod utile visum fuerit 1209 disponatur. Tu autem protegente Domino inventa navigii prosperitate revertere. Gregorius Romano defensori. Luminosus praesentium lator violentiam se uxoremque suam a Salustio viro clarissimo asserens sustinere, huc necessitate eadem faciente venire compulsus est. Unde quia servum sanctae Mariae, quod est parochiae Grumentinae, se esse asserit, necesse est ut ecclesiastica tuitione valletur. Experientia itaque tua praefato supplici ecclesiastica non desistat impertiri solatia, eumque de quo queritur admonere, quatenus se ab eorum inquietudine compescat. Si vero est quod sibi in eis rationabiliter dicat posse competere, electorum judicio terminetur, tuaque quidquid definitum fuerit exsecutione modis omnibus impleatur. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Filii nostri Paschasius vir magnificus et Plancho vir clarissimus conquesti sunt nobis sanctitatem vestram reditus qui sanctae Romanae Ecclesiae debentur non alibi nisi aut in suburbano civitatis, aut in massa quae dicitur Gelas, velle percipere. Quod ego non ita actum intelligo sicut hi qui murmurant putant. Scio enim sapientiam fraternitatis vestrae, et idcirco vos arbitror sic talia proposuisse, ut per eamdem propositionem quocunque in loco reditus utiles potuissetis accipere. Laudo, frater charissime, intentionem charitatis tantae, et vehementer amplector, quia sic curam Ecclesiae nostrae agitis, quae profecto vestra est, sicut et vestrae quae nostra est; tamen nec in suburbano, nec de massa Gelas, filii mei excellentissimi Italici et domus Venantii reditus quos promiserunt sunt petendi. Sed sive in Syracusana, sine in Panormitana parte dare voluerint, ad hoc solum vestra sanctitas sit intenta, ut utiles per omnia reditus accipiat, secundum promissionem pacti vel cautionis quam misimus. Ita ergo sanctitas vestra provideat, ut neque dilecti filii mei praedicti de relictis suburbanis sibi necessariis contristentur, nec nostra Romana Ecclesia damnum aliquod vel minorem utilitatem in eorum redituum perceptione sustineat. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Stephanus, praesentium portitor, qui uxorem se Ecclesiae nostrae ancillam habere perhibet, octo se solidis ab Accello seniore de hostibus comparatum innotuit. Et quia ad eorum restitutionem se inopem esse commemorat, experientia tua diligenter inquirat; et si ita esse cognoverit, nec habere unde suum possit pretium reddere, cum praedicto seniore ad quantum potueris ordina, et pretium ei quod tibi statuerit restitue securus, quia tempore quo rationes tuas positurus adveneris, de captivorum redemptione quod dederis tibi restitui faciemus. Gregorius Eugenio diacono. Servi Dei monasterii quod in Blerana civitate est constitutum, de terris suggesserunt necessitatem se gravissimam sustinere. Et quia talibus nos personis oportet ferre consultum, experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, quatenus appendicem quae Agellus dicitur, ex corpore massae Gratilianae, cum suis finibus eis debeas contradere, quod eis salvo jure Ecclesiae nostrae in XXXVI annorum spatium concessimus habere. Sed et terrulam modiorum XXX ex praedicta massa, quam pridem a nobis sibi datam possidere noscuntur, pariter in praedicto annorum spatio eos habere concedimus, quatenus tali provisione congregatio illic consistens, hujus rei valeat habere solatium. Experientia itaque tua, hujus praecepti auctoritate suffulta, praedictas terras eis tradere non moretur, ut liberiori animo in Dei laudibus valeant permanere. Gregorius Felici episcopo Portuensi. Charitatis vestrae gratia provocati, ne infructuosi vobis videamur existere, praecipue cum et minus vos habere servitia noverimus, ideo Joannem juris ecclesiastici famulum, natione Sabinum, ex massa Flaviana, annorum plus minus 1211 decem et octo, quem nostra voluntate diu jam possidetis, fraternitati vestrae jure directo donamus atque concedimus; ita ut eum habeatis, possideatis, atque juri proprietatique vestrae vindicetis atque defendatis, et quidquid de eo facere volueritis, quippe ut dominus, ex hujus donationis jure libero potiamini arbitrio. Contra quam munificentiae nostrae chartulam nunquam nos successoresque nostros noveris esse venturos. Hanc autem donationem a notario nostro perscriptam legimus, atque subscripsimus, tribuentes etiam, non exspectata professione vestra, quo volueritis tempore, alligandi licentiam, legitima stipulatione et sponsione interposita. Actum Romae. Gregorius Venantio episcopo Perusino. Fratrem et coepiscopum nostrum Ecclesium frigore omnino laborare cognovimus, pro eo quod hiemalem vestem non habeat. Et quia aliquid sibi a nobis petiit debere transmitti, fraternitati tuae ad hoc per latorem praesentium transmisimus amphimalum, tunicam, vel pectoralem, ut a te ei debeat sine mora transmitti. Et ideo ad praedictum fratrem nostrum sub omni illud celeritate stude transmittere, atque nobis hoc ipsum quia transmiseris tuis renuntiare epistolis non omittas, sed ita fac ut ad transmittendum, quia vehemens frigus est, moram aliquam minime facias. Gregorius Lucido episcopo Leontino. Filius noster Joannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis. Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua 1212 quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria. Mense Augusto, indictione 5. Gregorius Romano defensori. Qualem necessitatem diversa officia palatii urbis Romae de annonis suis sustineant, experientiam tuam credimus non latere. Et ideo quia latores praesentium vice sua illuc omnes elegerunt transmittere, ut apud filium nostrum gloriosum Leontium agere debeant, qualiter ipsae eis annonae, sicut a serenissimis principibus largitae sunt, deputentur impendi, et in hac re etiam sibi petiverunt experientiam tuam debere concurrere, eapropter, quia hoc et etiam illis non petentibus eorum exigit paupertas ac necessitas impertiri, dum aptum opportunumque esse conspexeris, eis de quibus valueris, studii tui sit ita praebere solatia, quatenus hoc quod illis clementissimi principes pietate sibi ingenita concesserunt, et illi consequi valeant, et tu indisertus non videaris existere. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. Latores praesentium Siciliam venientes a Monophysitarum errore conversi sunt, atque sanctae universali Ecclesiae semetipsos adunaverunt. Qui ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam pertendentes, poposcerunt a me ut eos meis epistolis vestrae beatitudini commendare debuissem, quatenus ab haereticis qui juxta ipsos sunt nullam jam violentiam perpeti permittantur. Et quia unus eorum dicit monasterium in quo fuit a parentibus suis fuisse constructum, auctoritatem desiderat a sanctitate vestra percipere ut hi qui in eo sunt haeretici, aut ad sinum sanctae Ecclesiae redeant, aut de eodem monasterio repellantur. Haec a nobis indicata vobis esse sufficiant; nam de vestra beatitudine novimus quia quidquid ad zelum Dei omnipotentis pertinet, cum omni facere fervore festinet. Pro me vero ut oretis peto, quia inter gladios Langobardorum quos sustineo podagrae doloribus vehementer affligor.
(I Joan. I) (II Tim. I, 12) (Eccli. XXIX, 15) (Psalm. CXXV, 5) (Gal. VI, 8) (Matth. XXV, 35) (Matth. VI) (Grat. dist. 55, c. 7) (Grat. dist. 61, c. 18) (Quae cum mihi legisset, inveni dictorum meorum sensum valde inutilius fuisse permutatum.) (Grat. dist. 88, c. 8) (Grat. 2, q. 7, c. 44) (Grat. 2, q. 7, c. 44) (Grat. 2, q. 7, c. 46) (Vide epp. 58 et 59, ind. 2.) (Grat. 12, q. 5, c. 1 et 12)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1213 EPISTOLA PRIMA. AD ROMANOS CIVES. Non custodiendum juxta litteram Sabbati diem. Corpus Dominico die necessitatis causa lavari posse. EPISTOLA II. AD ADEODATUM ABBATEM. Illius monasterio Craterense unit. EPISTOLA III. AD ADEODATUM MONACHUM. Permittit donationem ante susceptum monachatum verbo factam scriptis consignari et firmam haberi. EPISTOLA IV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Desideriae abbatissae et Joannis abbatis contentionem, adhibitis episcopis duobus, finiat. EPISTOLA V. AD ETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Qua ratione providendum sit cum episcopus in infirmitatem incidit et officio suo fungi non potest. EPISTOLA VI. AD BRUNICHILDAM FRANCORUM REGINAM. De privilegiis monasterio et xenodochio concessis, legatis ejus auditis, Menna episcopo absoluto. De episcopo qui capitis infirmitate laborabat. De digamo non ordinando. Missurum se in Gallias qui synodo intersit. Privilegia quae mittit actis publicis inserenda. EPISTOLA VII. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Pietatem regis ac prudentiam laudat. Agit de privilegiis iisdem, de illius legatis, de pace cum imperatore stabilienda. EPISTOLA VIII. AD SENATOREM ABBATEM. Privilegium Xenodochii. EPISTOLA IX. AD THALASSIAM ABBATISSAM. Privilegium monasterii sanctae Mariae in urbe Augustodunensi. EPISTOLA X. AD LUPONEM ABBATEM. Privilegium ecclesiae sancti Martini in suburbano Augustodunensi. EPISTOLA XI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Illius hominibus non crediturum se deinceps, nisi mandatum legaliter subscriptum habeant. EPISTOLA XII. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Non arcendos Judaeos a solemnitatibus suis, sed monitis ac blandimentis ad conversionem accendendos. 1227 EPISTOLA XIII. AD BARBARUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. Ipsum Panormitanae Ecclesiae visitatorem sub consueta formula instituit. EPISTOLA XIV. AD PANORMITANOS. Barbaro episcopo visitatori obediant. EPISTOLA XV. AD VENANTIUM PATRICIUM PANORMIT. Urbicum abbatem electum merito in episcopum, sed reluctantem non cogendum. Crescentis diaconi scrutandos mores. Si neque in hoc, neque in alio consentiant, mittendos Romam legatos. EPISTOLA XVI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Passivo ut monasterium in honorem sancti Savini consecret mandat sub consueta formula. 1230 EPISTOLA XVII. AD JOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Marinianum episcopum hortetur, ut causam cum Joanne episcopo absque lite jubeat finiri. Alioquin judicium ipse urgeat, et sententiam exsequatur. Oratorii constructionem ac dedicationem ab Exuperantio episcopo in Joannis dioecesi factam improbat. EPISTOLA XVIII. AD QUOSDAM SICILIAE EPISCOPOS. Adrianum patrimonii rectorem commendat. Episcopos admonet ne, cum ad infantes consignandos egrediuntur, subjectos suos ultra modum gravent. EPISTOLA XIX. AD JULIANUM. Dissimulatam ab illo ex verecundia inopiam queritur. Constructo Catanae monasterio dat solidos annuos decem. EPISTOLA XX. AD HONORIUM TARENTINUM EPISCOPUM. Constructo baptisterio uti permittit. EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM ET CONSOLANTIAM. Datas restituendae pecuniae inducias prorogat. In adversis positos consolatur. EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Infirmam illius valetudinem se dolere significat. Suorum dolorum pertaesus, exoptat mori. Agat ipsa apud impp. ut Beatorem perversa molientem coerceant. EPISTOLA XXIII. AD BONIFACIUM NOTARIUM CORSICAE. Joannem clericum hortetur ut Romam cognoscendus veniat. EPISTOLA XXIV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat. EPISTOLA XXV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Palumbum episcopum ut res Ecclesiarum tueatur diligentius, sin minus partes illius ipse expleat. EPISTOLA XXVI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Paschasii episcopi negligentiam coram selectis testibus reprehendat. EPISTOLA XXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Campaniae episcopos officii sui immemores convocet, atque ut vigilantius agant moneat. Si quem postea noverit desidem, mittat illum Romam. 1237 EPISTOLA XXVIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Cosmam presbyterum, ex qualitate loci ad quem assumptus fuerat afflictum, restituat priori loco. EPISTOLA XXIX. AD PHILIPPUM PRESBYTERUM. Gavisum se de Andreae obitu, quod ad aeterna gaudia pervenerit. Philippum rogat ut idem sibi a Deo impetret. Ipsi mittit solidos quinquaginta. EPISTOLA XXX. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Theodorum cum Defensore ad Venantium mittat, de Theodori expostulationibus inquisiturum. EPISTOLA XXXI AD PHOCAM IMPERATOREM. Pessimos reges ad populi peccata punienda, optimos ad subditorum consolationem constitui. Hortatur ut afflictae reipublicae subveniat. EPISTOLA XXXII. AD EUSEBIAM PATRICIAM. Hortatur ut plus ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet. EPISTOLA XXXIII. AD SMARAGDUM EXARCHUM. Ut Firminum episcopum ad Ecclesiae unitatem reversum, a Severi molestiis defendat hortatur. Servaturum triginta dierum inducias Cillanem, at Pisanos pacisci noluisse. EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Quod ad justam mensuram modium quo Ecclesiae coloni frumenta dabant redegerit laudat. Jubet perceptam ex injusto modio pecuniam colonis pauperioribus secreto distribui. EPISTOLA XXXV. AD CATULUM ET ROMANUM. Optatum defensorem in amovendis a sacerdotum contubernio extraneis mulieribus adjuvet. EPISTOLA XXXVI. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Habitantes cum extraneis mulieribus Nursinos sacerdotes coerceat. EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. EPISTOLA XXXVIII. AD PHOCAM IMPERATOREM. Diaconi sui absentiam ingeniose excusat. Mittit Bonifacium. Adversus Langobardos auxilium implorat. EPISTOLA XXXIX. AD LEONTIAM IMPERATRICEM. Gratulatur de adepto imperio. Divinam illi precatur gratiam. Romanam Ecclesiam commendat. EPISTOLA XL. AD CYRIACUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. Hortatur ut pacis studio a superbo Universalis titulo abstineat. Commendat Bonifacium diaconum. EPISTOLA XLI. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. Eulogium ad simoniam evellendam hortatur. EPISTOLA XLII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. De non amisso oculorum visu, ac de aucto dominico grege gratulatur. Monet susceptas illius eulogias, necnon parata esse grandiora ligna, quibus si eget, scribat Bonifacio. EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM PANORMITANUM. Quem videre peroptabat, manere in Sicilia concedit, ob navigii periculum. EPISTOLA XLIV. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Quae clericis suis justa petentibus promisit exhibeat. EPISTOLA XLV seu CAPITULARE PRIMUM. AD JOANNEM DEFENSOREM. Quid in Januarii, Malacitani episcopi, cujusdam illius presbyteri, necnon Stephani episcopi causis inquirendum ac statuendum sit. CAPITULARE II LEGUM IMPERIALIUM. PRO IMMUNITATE CLERICORUM, JOANNI DEFENSORI EUNTI HISPANIAM. Quid in supradictorum causis sit agendum uberius praescribit, collectis imperatorum legibus. SENTENTIA JOANNIS DEFENSORIS. Exemplum sententiae pro Januario Malacitano episcopo. EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM DEFENSOREM. Dissolutos ac depravatos Capricanae insulae monachos in viam reducat. EPISTOLA XLVII. AD THEODORUM CURATOREM. Petrum ejusque matrem amanter commendat.
Gregorius servus servorum Dei dilectissimis filiis suis Romanis civibus.
Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut in die Sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim? Qui veniens, diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; et quia judaizare populum compellit ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati , tandiu teneri potuit, quamdiu legem licuit juxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Jesu Christi apparuit, praecepta legis quae per figuram dicta sunt juxta litteram servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest . Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est, 1214 spiritaliter accipimus, spiritaliter tenemus. Sabbatum enim requies dicitur. Verum autem Sabbatum ipsum redemptorem nostrum Jesum Christum Dominum habemus. Et qui lucem fidei ejus agnoscit, si peccata concupiscentiae ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati per portas introducimus onera, si, in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac redemptor noster multa in die Sabbati legitur operatus, ita ut Judaeos reprehenderet, dicens: Quis vestrum bovem aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare ? Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri juxta litteram Sabbatum praecepit, quisquis otium Sabbati secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit? Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut Dominicorum die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominicorum die prohibemus. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam . Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis . Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominicorum die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate toti corpori negatur? Dominicorum vero die a labore terreno 1215 cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur. Haec, filii charissimi, certa constantia et recta praediti fide custodite, stultorum hominum verba despicite, et omnia quae ab eis dici cognoscitis nolite facile credere; sed in rationis trutina pensate, ut dum erroris vento forti stabilitate resistitis, ad solida coelestis regni gaudia pervenire valeatis. Gregorius Adeodato abbati Neapolitano. Quantum bene dispositae fratrum congregationi animus noster ex interni desiderii intentione congaudet, tantum ex destitutis et pene in desolatione positis fratribus monasterii sancti Marcellini, ut pastoralis sollicitudinis eis citius cura subveniat, vehementi moerore concutitur. Monachi siquidem monasterii, quod Crateras dicitur, Neapolitanae urbi e vicino fundati, porrecta nos petitione informasse noscuntur locum ipsum ita pene funditus servorum Dei obsequiis destitutum, ut vix illic remanserint qui ipsius solummodo valeant esse custodes. Ob quam rem lacrymabiliter supplicantes a nobis poposcisse noscuntur ut monasterio vestro ipsum unire monasterium deberemus, quatenus per sollicitudinem tuam, et deinceps succedentibus aliis, locus ipse auctore Deo regulari valeat ordinatione disponi. Sed dum huic rei frater et coepiscopus noster Basilius Capuanae Ecclesiae praesens fuisset inventus, exstitit valde contrarius, asserens locum ipsum olim monasterio alii dioecesis suae fuisse conjunctum, et idcirco minime in alterius Ecclesiae jus debere contradi. Contra quam objectionem Neapolitanae rursus clerus Ecclesiae multo esse aliter quam dicebatur oppositis allegationibus replicabat, quibus diversa sentientibus ne constituere quidquam dubie videremur, deputatis cognitoribus instituimus inter eos esse judicium. Quibus renuntiantibus, manifesta ratione comperimus fratrem et coepiscopum nostrum Basilium nullum in praedicto Craterensi monasterio jus habere. Quo cognito, monachis pia poscentibus necessario duximus praebere consensum. Praesentis itaque praecepti nostri auctoritate idem Craterense monasterium cellae vestrae constituimus uniendum. Hoc praecipue commonentes, ut locus ipse ita cum divino solatio per vos deinceps debeat ordinari, quatenus, dum ab hoste licuerit, deputati a vobis illic monachi debeant jugiter in Dei laudibus permanere, perturbationis vero tempore intra urbem in cellam quippe propriam rovocari. Res vero omnes eidem monasterio 1216 competentes, diligenti volumus cura perquiri atque recolligi, easque, ut tibi visum fuerit, apte disponi. Nihilque quod eidem monasterio competit a quoquam detineri permittas, sed omnia in jus cellae, quippe jam tuae, reformare non negligas, ut, cunctis salubri ordinatione dispositis, quae Deo placita nostra sunt auctoritate suffulta perpetuis maneant inconvulsa temporibus. Gregorius Adeodato servo Dei. Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Quia igitur priusquam in monasterio sancti Adriani ubi es conversus, intrares, rerumque tuarum illic donationem emitteres, et domos et hortos intra civitatem, seu terras sationales, vel vineas in fundo, sicut nos docuisti, Carsiniano, pariter et portiones tuas in fundo Fulloniaco, vel ex aliquibus mancipiis tuis quibus a te concessa libertas est, verbo largitus es; ipsaque donatio licet possit jure subsistere, praecipue in hoc quod ab illis tribuitur qui, cum pompis suis saeculum relinquentes, ad Dei se eligunt conferre servitium, quoniam tamen, ne quid futurum tempus oblivionis nubilo huic derogare quidquam valeat largitati, scripturae hoc desideras tradere monumentis, quod ut queat robustum existere a nobis tibi poscis dari licentiam; idcirco hujus praecepti nostri pagina, liberam tibi hoc faciendi concedimus facultatem, quatenus dum omnia a te fuerint diligenter expressa, et designatione tua noverint esse quod suum est, quod cunctis modo commune est, et ipsi sine contentione donata possideant, et voluntas tua quid ad quem pertinere voluerit esse non possit ambigua. Quidquid enim hujusmodi scriptura interveniente feceris firmum stabileque et ex rei ipsius veritate et hac nostra auctoritate non dubites, quippe qui non novum aliquid facere quod lege est vetitum, sed dudum factum videris exprimere, et salubriter amputandi causa litigii litterarum memoriae servanda deponere. Gregorius Januario episcopo Caralis. Quando inter religiosas personas de terrenis rebus controversia nascitur, ita sacerdotali est sollicitudine finienda, ut crescere non possit 1217 ex mora contentio. Desideria siquidem abbatissa, latrix praesentium, huc veniens questa est substantiam parentum suorum, pariter et germani sui sibi rationabiliter competentem, a Joanne abbate indebite detineri. Et quia eamdem causam interveniente petit judicio terminari, fraternitas vestra, adhibitis sibi Innocentio atque Libertino fratribus et coepiscopis nostris, cum eis negotii hujus qualitatem diligenter examinet, et pari consilio communique tractatu ita se in definiendo ex omni latere festinet exhibere sollicitam, quatenus et ipsa omni invidia favoris ac negligentiae careat, et inter illos post definitionem vestram aliquod non possit litigium remanare. Si vero aliqua ex lege vobis ad proferendam sententiam fuerit nata dubietas, sapientem virum, et quem nostis Dei timorem habere prae oculis, requirite, ut, ab eo quid sit legitimum informati, nullam reprehensionem vestrae definitionis valeat calculus sustinere. Mense Novembri, indict. 6. Gregorius Etherio episcopo. Quamvis triste sit nobis valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione flere potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magna nos Ecclesiis cura prospicere, et antequam earum possit utilitas deperire quod fieri debeat, Deo auctore, disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quid mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo quia vivente episcopo quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari, si intervalla aegritudinis 1218 habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, intellectualia nempe officia subvertente infirmitate, posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto, omnium solemniter electione alter qui dignus fuerit episcopus consecretur; sic tamen ut quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae redit mentis officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiamsi episcopo, qui nunc aegrotat, superstes exstiterit, loco ejus debeat consecrari. Ordinationes vero presbyterorum vel diaconorum, seu alterius ordinis, si fieri in eadem Ecclesia causa poposcerit, fraternitati tuae noveris reservandum quatenus, si tuae est dioeceseos, de ejus qui ad hoc eligitur vita, moribus actuque perquiras. Et si placuerit, nec est quod in eo canonicae districtionis judicium reprehendat, ad destinatum ordinem non aliter nisi te ordinante perveniat. Ita ergo fraternitas tua faciat, atque haec vigilanti providentia disponat, ut nec Dei Ecclesia neglectum ulterius habeat, et consacerdotes suos non solum verbo, sed etiam exemplo locorum venerabilium curam laudabiliter habere commoneat. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Inter alia bona hoc apud vos prae caeteris tenet principatum, quod in mediis hujus mundi fluctibus, qui regentis animos turbulenta solent vexatione 1219 confundere, ita cor ad divini cultus amorem et venerabilium locorum disponendam quietem reducitis, ac si nulla vos alia cura sollicitet. Unde quia hujusmodi praepositorum actio subjectorum magna solet esse munitio, prae aliis gentibus gentem Francorum asserimus felicem, quae sic bonis omnibus praeditam meruit habere reginam. Epistolis autem vestris indicantibus agnoscentes ecclesiam vos sancti Martini in suburbano Augustodunensi, atque monasterium ancillarum Dei, necnon et xenodochium in urbe eadem construxisse, valde laetati sumus, et gratias omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad haec operanda compungit. Qua de re ut et nos bonis vestris in aliquo participes haberemur, privilegia locis ipsis pro quiete et munitione illic degentium, sicut voluistis, indulsimus, nec excellentiae vestrae amplectenda nobis desideria vel ad modicum differre pertulimus. Paterna praeterea charitate salutationis praemittentes alloquium, indicamus illustribus filiis nostris, vestrae vero excellentiae famulis ac legatis Burgoaldo et Varmaricario, nostrum nos secundum vestra scripta praebuisse secretum. Qui omnia quae sibi injuncta dixerunt, subtili nobis insinuatione reserasse noscuntur. De quibus curae nobis erit sequenti tempore excellentiae vestrae quid actum fuerit indicare. Nam nos quidquid possibile, quidquid est utile, et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa, Deo auctore, cupimus devotione compleri. Mennam , reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem, qui, insuper, ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum, reverti illuc purgatum absolutumque permisimus, quia sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum adjuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus. De quodam autem episcopo, quem capitis infirmitas, sicut nobis praedicti magnifici viri dixerunt, administrare suum non sinit officium, fratri coepiscopoque nostro Etherio scripsimus, ut si intervalla ejusdem infirmitatis habuerit, data petitione ad implendum se locum suum profiteatur non posse sufficere, sed alium Ecclesiae suae postulet ordinandum, quia vivente episcopo, quem ab administratione officii sui non culpa, sed aegritudo subducit, alium loco ipsius sacri nullo modo permittunt canones ordinari. Si vero nullo tempore ad mentis sanae redit officium, quaeri persona debet vita et moribus decorata, quae et animarum curam gerere, et ejusdem Ecclesiae causas utilitatesque salubri valeat ordinatione disponere, talisque sit ut si superstes exstiterit, ejus possit loco succedere. Sed et si qui sunt in sacrum ordinem, 1220 vel ad clericatus ministerium promovendi, antefato reverendissimo fratri nostro Etherio, si tamen ipsius est dioeceseos, reservandum nuntiandumque decrevimus, ut inde habita inquisitione, si nulli culpae quam sacri canones insequuntur subjecti sunt, ipse eos debeat ordinare. Excellentiae ergo vestrae cura nostrae se dispositioni conjungat, quatenus nec Ecclesiae utilitates, quarum vobis maximus amor est, pereant, et bonis excellentiae vestrae mercedis augmenta succrescant. Similiter vero de quodam bigamo requisiti, an ad sacrum ordinem potuisset accedere, juxta canonicam regulam omnino vetuimus. Absit enim ne vestris temporibus, in quibus tam multa pia ac religiosa agitis, aliquid contra ecclesiasticum institutum fieri permittatis. Praefati autem viri magnifici filii nostri, dato capitulari, inter caetera petierunt, quod sibi ex vestra perhibuere jussione mandatum, ut talis debeat a nobis in Gallias persona transmitti, quae, facta synodo, cuncta quae contra sacratissimos canones perpetrantur omnipotente Deo possit auctore corrigere. In qua re gloriae vestrae curam cognovimus, quam de vita animae, et de regni vestri soliditate cogitatis, quia Redemptorem nostrum formidantes, ejusque in omnibus praecepta servantes, et hic agitis ut diu regni vestri gubernacula subsistant, et post longa annorum curricula vos quoque de terreno regno ad regnum coeleste transeatis. Apto autem tempore, si Deo dictum placuerit, veneranda excellentiae vestrae desideria implere curabimus. Nos itaque pro munitione locorum de quibus excellentia vestra scripsit, omnia, sicut voluit, sancire studuimus. Sed ne fortasse ab eorum locorum praepositis eadem decreta nostra quocunque tempore supprimantur, pro eo quod eis quaedam interdicta esse noscuntur, haec eadem constitutio gestis est publicis inserenda, quatenus sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur. Omnipotens Deus excellentiam vestram in suo semper timore custodiat, atque ita vestra vota et filiorum excellentissimorum regum nepotum vestrorum, intercedente beato Petro apostolorum principe, cui eos commendatis, adimpleat, ut stabile vobis gaudium de eorum semper incolumitate, sicut cupitis, habere concedat. Datum mense Novembris, indict. 6. Gregorius Theoderico regi Francorum. Scriptorum vestrorum eloquia incolumitatem vestram signantia laeti suscepimus, ex quibus ita transcendere vos prudentia aetatem agnovimus, 1221 ut evidenter appareat pro gentis Francorum felicitate excellentiae vestrae potestatis regiae gubernacula supernae gratiae favore fuisse commissa. Inter quae hoc quoque in vobis satis laudabile mirandumque est, quod in his quae filiam nostram praecellentissimam aviam vestram pro omnipotentis Dei amore desiderare cognoscitis juvare sic studiosissime festinatis, ut per hoc et hic feliciter, et in futura vita regnum cum angelis teneatis. Quia ergo hoc Deo donante ex magna venit discretione judicii, ita omnia quae excellentia vestra voluit citius ac libenter implevimus, ut quantum nobis bona vestra placuerint effectus nostri celeritate monstraremus. Salutantes praeterea vos paterna dulcedine, indicamus, omnia quae viris illustribus famulis vestris Burgoaldo et Varmaricario filiis nostris apud nos agenda mandastis facta nobis fuisse habito secreto colloquio manifesta. Et valde laudavimus, quia et praesentia sapienter, sicut decet, attenditis, et sic munire futura sempiternae pacis interventu inter vos et rempublicam festinatis, ut, unum facti, regni vestri firmitatem in perpetuum salubriter extendatis. De quibus succedenti vobis tempore quae Deo fuerint placita nuntiamus. Nam nos quidquid utile, quidquid probatur esse pacificum, desideramus, et ut fieri valeat studemus. Tantum est ut sicut nostra, ita quoque Dei, quo sine nihil possumus, in eis quae expediunt, sit voluntas. Sancta Trinitas in suo semper faciat vos timore proficere, et ita cor vestrum placita sibi moderatione disponat, ut et nunc subjectis vestris de vobis, et postmodum vobis de se gaudium sine fine concedat. Gregorius Senatori presbytero et abbati xenodochii. Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1222 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, xenodochio quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendae memoriae episcopo et praedicta excellentissima filia nostra regina constructum est, cui tu praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae xenodochio a suprascriptis praecellentissimis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione posse concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. Item constituimus ut, obeunte abbate atque presbytero suprascripti xenodochii atque monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem rex ejusdem provinciae cum consensu monachorum secundum timorem Dei elegerit ac praeviderit ordinandum. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis, vel quibuscunque causis, ad xenodochium ipsum pertinentibus, audere in auro sive alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur. Et quoniam multae occasiones in deceptionem religiosarum personarum 1223 a pravis illis, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatem atque presbyterum praedicti xenodochii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere. Simili quoque , blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat provocare, pellat procul adversitas. Nam quicunque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis quam Dei causas probantur attendere. Judaei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt, asserentes quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere. Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere. Nam quid utilitatis est quando, et si contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit? Aut cur Judaeis qualiter caerimonias suas colere debeant, regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum ergo est ut, ratione potius et mansuetudine provocati, sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum Codicibus ostendentes quae dicimus, ad sinum matris Ecclesiae Deo possimus adjuvante convertere. Itaque fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit, Deo adjuvante, ad convertendum accendat, et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat; sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus, tam ipsi quam parentes eorum, per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam. Gregorius Barbaro episcopo Beneventano. Obitum Victoris, Panormitanae civitatis antistitis, directa relatio patefecit . Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus, quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo dilectio tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri; provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicam personam aspirare permittas, ne et conatus eorum habeatur inefficax, et in periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constituta parochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Panormi. Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. 1228 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere, et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione promoveatur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite, sed et omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. Gregorius Venantio patricio Panormitano. Excellentiae vestrae electio in persona Urbici abbatis, quia valde nobis placuit, indicamus: quoniam, sicut judicii vestri discretione oportuit, ad Ecclesiae gubernationem virum quaesistis vigilantem atque sollicitum, et divinae Scripturae scientia, quod maxime in sacerdotibus eligendum est, institutum. Sed quia caeteris sic est aliquis praeponendus, ut dum ipse exterius proficit, interius non decrescat, quietem ipsius turbare non possumus, ne cum eum ad altiora producimus, minorem illum seipso fieri missum in fluctibus compellamus. Persona vero Crescentis diaconi, propter quod omnino nobis ignota est, prima nobis cura fuit requirere quemadmodum xenodochium cui praefuerat gubernasset, ut ex minimis qualis esse possit in maximis nosceremus. Sed quid nobis portitores scriptorum vestrorum responderint, ab ipsis addiscetis. Hinc autem presbyterum dare omnino nobis excellentia vestra sciat esse difficile, quia personarum nos necessitas ad ordinanda alia loca pastoribus destituta non levis angustat. Et ideo quia Deum timere, 1229 et animae vestrae novimus vos habere respectum, paterna charitate salutationis alloquium praemittentes, hortamur ut, sicut decet, cauta diligentique investigatione scrutari interius de vita, moribus actuque praefati diaconi debeatis. Et si eum ad Ecclesiae assurgere regimen agnoscatis, vestra adhortatione omnes in eo se uniant. Si autem aliter vestri sentit sollicitudo judicii, et eum pastoralem curam efficaciter administrare non posse considerat, agendum est cum omnibus concorditer, ut alterum qui aptus visus fuerit de Ecclesia ipsa possint eligere, ut venientes ad nos tam diaconus qui jam electus est quam etiam qui adhuc eligendus est, is qui Deo placuerit ordinetur. Enim vero si in Ecclesia illa neque de presbyteris vel diaconis, sive reliquo clero hujusmodi inveniri potuerit, de alia sibi Ecclesia talem ordinandum eligere festinent antistitem, qui vigilanti sollicitudine exterioribus eorum utilitatibus et sacerdotali adhortatione animabus valeat, Deo miserante, utilis reperiri. Praeterea ne qua hac in causa possit esse dilatio, et peccata sic faciant ut nullus de electis aptus existat, hortandus est clerus et populus, ut eis qui ad nos venerint sua debeant vice mandare, quatenus hic habeant eligendi licentiam, nobisque hoc ipsum apicibus suis roboratis propriis subscriptionibus innotescant, ut si vel hic inveniri potuerit, sine difficultate aliqua Christi cooperante gratia consecretur. Quod tamen nos non voluntate impulsi loquimur, sed necessitate compulsi, quia quantum est ad nostrae auctoritatis judicium, de suis volumus ut debeant habere pastorem. Gregorius Passivo episcopo Firmano. Proculus, diaconus Ecclesiae Asculanae, petitoria nobis insinuatione suggessit in fundo Gressiano juris sui monasterium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sancti Savini martyris desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est conduma una, boum par unum, armenta capita quinque, oves et capras promiscuas capita viginti, in fundo Gressiano ubi ipsum monasterium fundatur, uncias octo, in fundo Staciani uncias octo, fundum Paterni in integro, porcos decem, lectisternia, gestisque municipalibus alligata, etc., secundum morem. Data mense Decembri, indict. 6. Gregorius Joanni subdiacono Ravennae. Lator praesentium Joannes frater et coepiscopus noster aliqua nobis de causis Ecclesiae suae dato capitulari noscitur intimasse: quibus cognitis, culpanda a nobis experientia tua fuerat, si ad te perlata hactenus indefinita remanserint. Sed inquirentes agnovimus quod ad notitiam tuam minime sunt perducta. Ipsum ergo quod nobis capitulare porrectum est, his fecimus subter annecti. Agnitis itaque omnibus ac discussis, si ita apud te esse, ut suggestum est, manifesta veritate patuerint, fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum adire te volumus, eumque modis omnibus adhortari, ut his quorum in peragendis negotiis Ecclesiae ipsius interesse dignoscitur, debeat deputare, quatenus, perpensis omnibus cum praedicto viro de his quae mota fuerint, ecclesiastica inter se debeant tranquillitate decidere. Sin vero elegerint renitendum, experientia tua immineat esse judicium: et quidquid cognitorum inter eos fuerit sententia definitum, te debeat exsequente compleri; ne diutinis protractionibus dilata paupertas Ecclesiae ipsius, diversis, sicut jam factum asserit, dispendiis ingravetur. Indicavit etiam nobis , quod quidam Exuperantius episcopus ausu temerario in dioecesi ipsius oratorium construxerit, idque sine praecepti auctoritate contra morem praesumpserit dedicare, missasque illic publicas celebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione convenit emendare, ne ulterius tale aliquid attentare permittas. Oratorium vero quod ab incompetenti persona repereris esse constructum, huic cum proprio te volumus episcopo, si res, ut dictum est, ita se habere constiterit, sine mora aliqua reformare. Gregorius Leoni, Secundino, Joanni, Dono, Lucido, Trajano, episcopis Siciliae. Sicut nos nobis invicem spiritalia per apostolorum orationem admonemur impertiri suffragia, 1231 ita in his quae necessitate injuncti regiminis pro dispensatione rerum pauperum Deo per nos fuerint auctore disposita sacerdotalia dignum est solatia non deesse. Latorem siquidem praesentium Adrianum, chartularium nostrum, ad regendum Ecclesiae nos rae patrimonium, Syracusanarum videlicet partium, dirigentes, fraternitati vestrae necessario duximus commendandum, ut, in quo usus exegerit, vestra ei solatia conferatis, quatenus dum et ad agendum per vos corporalibus, et ad facilitatem explendi quae coeperit spiritalibus orationum fuerit fultus auxiliis, prospere ea quae a nobis ei injuncta sunt Deo quoque valeat cooperante perficere. Vosmetipsos autem ita ante conspectum omnipotentis Dei in bonis operibus debetis exhibere, ut inveniri in vestra actione nequeat quod vel Deo judice percuti, vel quolibet homine insidiante valeat accusari. Nam eidem praefato chartulario nostro injunximus ut si qua de reverendissimis fratribus nostris episcopis inordinate acta cognoverit, prius quidem secreta ac modesta adhortatione ipse corripiat: quae si ita emendata non fuerint, nobis celeriter innotescat. Praeterea relatum est nobis , sanctae memoriae decessoris mei temporibus per Servumdei diaconum, qui jam tunc ecclesiastici patrimonii curam gessit, fuisse dispositum ut sacerdotes per diversas vestras dioeceses constituti, quoties ad consignandos infantes egredimini, ultra modum gravari minime debuissent. Summa enim praefixa fuerat, vobis, ut audio, consentientibus, quae ab eisdem sacerdotibus pro labore clericorum dari debuisset. Atque hoc quod tunc placuit, nunc, sicut dicitur, minime custoditur. Unde fraternitatem vestram admoneo ut subjectis vestris graves non studeatis existere, sed si qua sunt gravamina temperetis, quia nec ab eo quod semel definitum est deflectere debuistis. Etenim in futura et in praesenti vobis vita prospicitis, si eos qui vobis commissi sunt sine gravamine conservatis. Gregorius Juliano. Gloriae vestrae scripta suscipiens, legenda laetus aperui, sed tristis perlecta replicavi. In eis quippe dicebatur quod pudoris causa fuerit mihi vos ea quae dicenda erant tempore longo tacuisse. Et certum est quia minus amatur qui adhuc erubescitur. Atque omnimodo contristatus sum, 1232 quia me a vobis comperi minus quam aestimaverim amari. In hoc autem valde me continetis, si mercedis causas mihi assidue providendas studiose requiritis. Nec vobis debet esse verecundiae ei aliquid de eleemosynis importune dicere, quem constat non res suas, sed ad dispensandum res pauperum habere. De causis itaque mercedis apud episcopum libere agere debuistis, etiamsi meum animum qualis in amore vestro existeret nesciretis. Postquam enim et nos omnino gloriam vestram diligimus, et dispensatoris locum in rebus, sicut scitis, pauperum tenemus, vestra, fateor, verecundia valde accusabilis fuit. Quam ideo tot verbis increpando insequor, ut hanc a corde vestro funditus repellam, et in mercedis causis magnum solatium vestrae provisionis habeam. Monasterio itaque vestro, quod a vobis in Catanensi urbe constructum est, per Adrianum notarium et rectorem patrimonii, emissa praecepti pagina, decem annuos solidos dari deputavimus, quos petimus sine injuria suscipi, quia non haec vobis nostra oblatio, sed sancti Petri apostolorum principis benedictio offertur . Gregorius Honorio episcopo Tarentino. Fraternitate tua indicante didicimus in civitate Tarentina, in qua praeesse dignosceris, in ecclesia sanctae Mariae baptisterium te noviter construxisse. Et ideo, frater charissime, praesenti auctoritate suscepta, tui desiderii complebis effectum, quatenus per sacrum lavacrum peccatorum illic maculae deleantur. Mense Februario, indictione 6. Gregorius Paschali et Consolantiae. Epistolam magnitudinis vestrae latore praesentium deferente suscepimus. Et licet tempora restituendae pecuniae in induciis data defluxerint, petitionem tamen vestram nullo modo duximus contristandam. Adriano itaque chartulario nostro, quem illuc ad regendum Ecclesiae nostrae patrimonium direximus, de praesenti injunximus quae vobiscum exinde loqui debeat, ut nec ecclesiastica in aliquo negligatur utilitas, et postulatio vestra 1233 sortiatur effectum. Quia ergo plus de animae vestrae salute quam de terrenarum rerum utilitate debetis esse solliciti, salutantes paterno affectu hortamur ut mens onere tribulationis oppressa contra Deum non murmuret, ne post amissionem rerum etiam animae sequantur dispendia. Nihil de pravis actibus, nil cum peccato, necessitate quasi faciente, festinetis acquirere; sed spem in Redemptoris nostri misericordia habentes, qui confidentes in se non deserit, tolerabiliter quae pertulistis incommoda sustinete. Erigite animos. Tribulatio vires non opprimat. Adversa saeculi patientia superet. Pompam mundi mens secura despiciat. Actio vestra se ad ea quae Dei sunt occupet. Considerantes quam nullum sit quidquid casibus subjacet, quidquid fine concluditur. Et cor se vestrum ultra quam convenit non affligat, sed studeat quatenus in omnipotentis Dei protectione jure confidat, qui et non habita donat, amissa reparat, et reparata custodit. Potens est enim si vos in mandatorum suorum via ambulare cognoverit, et sic illata damna multiplici compensatione sarcire, et vitam vobis quae toto magis adnisu petenda est, aeternam concedere. Gregorius Rusticianae patriciae. Quoties de urbe regia ad nos aliquis venit, curae nobis est de corporis vestri sospitate requirere, sed peccatis meis facientibus, ea semper audio quae me poenitet audire, quia in tanta tenuitate atque debilitate adhuc in vobis referunt podagrae dolores excrescere. Sed oro omnipotentem Dominum ut omnia quae in vestro corpore aguntur ad salutem animae dirigantur, ut flagella temporalia aeternam quietem vobis praeparent, et per eos dolores qui cum fine sunt, gaudia vobis sine fine concedat. Ego autem in tanto gemitu et occupationibus vivo, ut ad dies quos ago me pervenisse poeniteat, solaque mihi consolatio sit mortis exspectatio. Unde peto ut pro me debeatis orare, quatenus de hoc carnis carcere citius educar, ne tantis doloribus diutius torquear. Praeterea indico quemdam hic nomine Beatorem, qui quasi comes privatarum dici vult, venisse, et multa contra omnes agere, maxime autem contra excellentiae vestrae homines, vel nobilissimarum neptium vestrarum, quasi res publicas quaerens. Et nos quidem perverse eum agere non permittimus, sed neque utilitatibus publicis possumus obviare. Vos ergo apud piissimos principes, sicut potestis, agite, ut ei agere prava contradicant. 1134 Nam cum omni strepitu neque utilitas publica agitur, neque aliquid magni est compendii quod repetere videtur. Dulcissimum filium meum domnum Strategium mea peto vice salutari, quem omnipotens Deus sibi vobisque nutriat, vosque semper de sua gratia et de vita illius consoletur. De reversione autem vestra quid scribere debeo, qui quantum eam desiderem scitis. Sed dum causarum obligationes aspicio, mihi in desperatione est, atque ideo Creatorem omnium exoro, ut ubicunque estis, ubicunque fueritis, suae vos dexterae extensione protegat, atque a malis omnibus conservet. Gregorius Bonifacio notario Corsicae. Ea quae nobis experientia tua de Joanne, Ravennate clerico, indicavit facere, idcirco distulimus, quia de qualitate personae absentis judicare non possumus. Sed hortare eum ut ad nos venire festinet, quatenus in praesenti mores et personae ipsius qualitatem subtiliter addiscentes, quid de his quae petit fieri debeat sine dubietate aliqua disponamus. Gregorius Savino subdiacono regionario. Quare venerabilis frater noster Proculus episcopus ab Ecclesia sua diu abfuerit experientia tua non ignorat. Ad quam quoniam Deo propitio habita nunc, ut oportuit, satisfactionis purgatione reversus est, ne forte per ejus absentiam in aliquo Ecclesiae ipsius sit neglecta utilitas, aut aliqua sint de ejus jure subtracta, reparare ea vel corrigere cupienti illi in omnibus aequitate servata solatiari te volumus atque concurrere, ut, tua opitulatione suffultus, in his quae ab eo agenda sunt, nec difficultatem aliquam quorumdam impedimento sustineat, nec diutius debeat laborare. Gregorius Savino subdiacono regionario. Pervenit ad nos reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Palumbum, quod dici grave est, Ecclesiae suae vel parochiarum causas 1235 et utilitates negligere, ut non solum res aliquas vel mancipia earum, sed etiam et ministeria apud diversos esse incaute patiatur. Quod ita esse hoc etiam nobis ex parte aliqua innuit ac confirmat, quod Gregorius lator praesentium, qui juris se Emolitanae Ecclesiae, quae in ejus dioecesi constituta est, esse perhibet, ab alio se indebite, eo praesente, queritur servitio subjugari. Ideoque experientia tua praedictum fratrem nostrum studeat commonere, ut res Ecclesiarum vel parochiarum suarum sive ministeria, rationabiliter vindicet atque defendat, et ab aliis detineri nullo modo patiatur. In qua re ne quam forte excusationem valeat invenire, tua ei volumus salva aequitate adesse solatia. Quem si forte, ut hactenus exstitit, videris esse negligentem, ea quae eum facere oportuerat te agere volumus et implere in omnibus, quatenus Ecclesiarum utilitas nulla occasione depereat; sed et nobis quaeque acta fuerint renuntiare festina, ut a nobis quid post hoc facere debeas instruaris. Data mense Martii, indict. 6. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Pervenit ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Paschasium ita desidem negligentemque in cunctis existere , ut in nullo quia est episcopus agnoscatur; adeo ut neque Ecclesia ipsius, neque monasteria, sive filii, vel oppressi pauperes, ejus erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi in quibus justum est opem defensionis accommodet, et, quod adhuc dici est gravius, consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere, ut quod per se nequit attendere, ab alio saltem possit addiscere; sed, rebus quae ad pastoris curam pertinent praetermissis, ad fabricandum naves toto se studio inutiliter occupare. Unde, sicut fertur, contigit quadringentos illum aut amplius jam solidos perdidisse. Hoc quoque ejus culpis adjungitur, quod ita quotidie despectus cum uno aut duobus clericis dicitur ad mare descendere, ut et apud suos in fabula sit, et extraneis sic vilis ac despicabilis videatur, ut nihil habere in se episcopalis vel genii vel reverentiae judicetur. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum objurgare atque coercere, 1236 ut dignum est, distulisti. Quia ergo hoc totum non solum ipsum reprobat, sed etiam ad sacerdotalis officii pertinere probatur opprobrium, volumus ut eum coram aliis sacerdotibus vel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas, et adhortari ut, vitio torporis excusso, deses esse non debeat, sed in Ecclesiae suae ac monasteriorum cura sit vigilans, paternam filiis suis charitatem exhibeat, in defensionem pauperum cum discretione, in quibus justitia suaserit, sit erectus, consilia sapientum libenter suscipiat, quatenus et civitas illa ejus queat sollicitudine consolari, et ipse desidiae suae culpas valeat operire. Si vero, quod non credimus, post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse tentaverit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit quid vel qualiter secundum timorem Dei agere conveniat sacerdotem. Data mense Martio, indictione 6. Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Quoties illa de fratribus coepiscopisque nostris audimus quae et illos reprehensibiles ostendere, et nobis tristitiam valeant generare, de eorum nos emendatione non mediocriter cogit necessitas cogitare. Quia ergo nuntiatum nobis est Campaniae episcopos ita negligentes existere , ut, immemores honoris sui geniique, neque erga Ecclesias, neque erga filios suos paternae vigilantiae curam exhibeant, vel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in oppressorum se et pauperum tuitionem impendant, ideo hac tibi auctoritate praecipimus ut eis a te convocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatenus desides ulterius esse non debeant, sed sacerdotalem se habere zelum et sollicitudinem opere doceant, atque ita in his quae eos juste secundum Deum agere convenit, vigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet. Si quem vero eorum post haec negligentem esse cognoveris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte, ut quam sit grave nolle ab his quae reprehensibilia et valde vituperanda sunt corrigi regulari in se valeant districtione sentire. Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quorumdam ad nos relatione pervenit Cosmam, qui ex monacho monasterii sanctae Luciae a decessore vestro venerandae memoriae Maximiano in Ecclesia Syracusana factus subdiaconus atque a vobis postea in possessione quae Juliana vocatur presbyter dicitur ordinatus, ita nimia tristitia et loci qualitate vehementer afflictum, ut vitam sibi poenam existimet, et contritionis suae fuga quaerat auxilium. Et ideo quia tales erga subjectos nostros debemus existere quales nobis, si subjecti fuissemus, nostros volueramus esse praepositos, magnae benignitatis est, si eum in Ecclesia ubi subdiaconi est functus officio sanctitas vestra reducere atque illic presbyterum voluerit constituere cardinalem. Quod et facere quantum arbitramur debetis, si tamen nihil est quod juste contra ipsum animos vestros exasperet. Si vero aliqua culpa est, suis nobis hoc epistolis fraternitas vestra ut scire possimus insinuet. Datum mense Aprilis, indict. 6. Gregorius Philippo presbytero. Suscepi epistolas dilectionis tuae, in quibus mihi innotescere curasti quod vir venerabilis Andreas, presbyter, de hac luce migraverit. De cujus ereptione gavisus sum, quia ad ea quae semper expetiit gaudia aeterna pervenit. De solidis vero qui pro faciendo xenodochio a filio nostro Probo abbate Jerosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, ut fieri debuisset, immutari 1238 non potuit. Sed benedictionem parvulam quinquaginta solidos sanctitati vestrae transmisi. Vos igitur pro me, sicut credo quia facitis, enixius orate, ut de praesentis vitae pelago me omnipotens Deus sua manu eripiat, atque me quiescere in aeternae vitae littore concedat. Graves enim hic gladiorum oppressiones et causarum tumultus patior. Sed si me diligitis, orando monstrate, quatenus orationis vestrae intercessionem sentiam, et amplius in tot malis atque perturbationibus non affligar. Omnipotens Deus sua vos manu protegat, et pervenire cum vestris ad coelestia bona concedat. Mense Maii, indictione 6. Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi. Frater et coepiscopus noster Theodorus multa queritur se contra justitiam atque promissionem tuae sanctitatis perpeti, quae nos facile non duximus credenda. Sed quia haec relinquere sine inquisitione non possumus, fratri et coepiscopo nostro Venantio ejus causam deputavimus ventilandam, ut subtiliter ipse cognoscat, nobisque renuntiet. Tua itaque fraternitas eumdem episcopum cum defensore Ecclesiae suae sub festinatione ad praedictum fratrem dirigat, ut nos, ejusdem negotii cognita veritate, suis ipse epistolis certiores reddat. Gregorius Phocae Augusto. Gloria in excelsis Deo, qui, juxta quod scriptum est, immutat tempora, et transfert regna; et quia hoc cunctis innotuit quod per prophetam suum 1239 loqui dignatus est, dicens: Quia dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit ipse dat illud . In omnipotentis quippe Dei incomprehensibili dispensatione alterna sunt vitae mortalis moderamina, et aliquando cum multorum peccata ferienda sunt, unus erigitur per cujus duritiam tribulationis jugo subjectorum colla deprimantur, quod in nostra diutius afflictione probavimus. Aliquando vero cum misericors Deus moerentia multorum corda sua decrevit consolatione refovere, unum ad regiminis culmen provehit, et per ejus misericordiae viscera in cunctorum mentibus exsultationis suae gratiam infundit. De qua exsultationis abundantia roborari nos citius credimus, qui benignitatem vestrae pietatis ad imperiale fastigium pervenisse gaudemus. Laetentur coeli, et exsultet terra , et de vestris benignis actibus universus reipublicae populus nuncusque vehementer afflictus hilarescat. Comprimantur jugo dominationis vestrae superbae mentes hostium. Releventur vestra misericordia contriti ac depressi animi subjectorum. Virtus coelestis gratiae inimicis terribiles vos faciat, pietas subditis benignos. Quiescat felicissimis temporibus vestris universa respublica, prolata sub causarum imagine praeda pacis. Cessent testamentorum insidiae, donationum gratiae violenter exactae. Redeat cunctis in rebus propriis secura possessio, ut sine timore habere se gaudeant quae non sunt eis fraudibus acquisita. Reformetur jam singulis sub jugo imperii pii libertas sua. Hoc namque inter reges gentium et reipublicae imperatores distat, quod reges gentium domini servorum sunt, imperatores vero reipublicae domini liberorum. Sed melius haec orando quam suggerendo dicimus. Omnipotens Deus in cuncta cogitatione et opere cor vestrae pietatis suae gratiae manu teneat, et quaeque juste, quaeque clementer agenda sunt, inhabitator vestri pectoris Spiritus sanctus benigne disponat, ut et temporali regno vestra clementia sublimetur, et post multorum annorum curricula ad coelestia regna pertingat. Dat. mense Junii, indictione 6. Gregorius Eusebiae patriciae. Et si occupata mens vestra divitiis, aut fortasse regiae civitatis tumultuosis implicationibus 1240 nos per epistolas suas visitare postponit, nostrum est tamen etiam aversa filiorum corda dulci charitate prosequi, eaque ad benignum animum et admonendo et orando revocare. Unde nunc debitum salutationis alloquium solvens, hortor ut excellentia vestra a civitatis illius superfluis tumultibus animum avertat, plusque ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet. Transitoria esse omnia perpendat. Venturi judicis examen tremendum cum metu et lacrymis quotidie sine cessatione consideret, illumque diem, in quo perturbanda sunt omnia, cum timore ad animum reducat, ut iram judicis in ipso jam die non timeat. Omnipotens autem Deus haec vestris cogitationibus aspiratione sui spiritus infundat, vosque et hic cum nobilissimo conjuge et tranquille vivere, et de domni Strategii salute gaudere faciat, atque post longa tempora ad aeterna praemia pervenire concedat . Gregorius Smaragdo patricio et exarcho. Olim novimus, excellentissime fili, quo desiderio, quave conversione animi, pro adunanda Dei Ecclesia in Istriae videlicet partibus, zelo Redemptoris nostri, amore aeternae mercedis, studii vestri fervor exstiterit. Quod cum ita sit, ea quae nobis de illis nuper sunt partibus nuntiata, ad vestram non destitimus perferre notitiam. Firminus siquidem frater et coepiscopus noster, Tregestinae antistes Ecclesiae, ante adventum vestrae excellentiae salubri consilio ab schismate, quo inhaeserat, resipiscens, atque ad unitatem matris Ecclesiae rediens, nostris est epistolis confirmatus, quatenus in vero quem cognoverat sinu matris Ecclesiae, fortitudine animi fixus ac stabilis permaneret. Quo audito Severus, Gradensis episcopus, ejusdem caput schismatis, eum diversis primum coepit, si posset, suasionibus a bono revocare proposito. Quod dum perficere Deo auctore minime valuisset, seditionem illi suorum civium excitare non timuit. Quanta vero praedictus frater et coepiscopus noster Firminus ex eadem immissione pertulerit, plenius illic ac veracius e vicino poteritis agnoscere. Directis itaque excellentiae vestrae jussionibus his qui in Istriae partibus 1241 locum vestrum agere, Deo auctore, noscuntur, districtius jubetote, quatenus et saepedictum fratrem nostrum ab illatis debeant defensare molestiis, et quietem illius multis ad imitandum profuturam modis omnibus procurare; ut haec vestra provisio et conversorum sit optata securitas, et occasio apta sequentium. Excellentiam quopropter vestram paterno salutantes affectu, petimus ut zeli vestri in hac causa olim exhibiti nunc vehementius fervor incandeat; tantoque vos contra hostes Dei vindices defensoresque reperiant, quanto apud Deum pretiosior est animae quam defensio corporis. Armet vos contra devios ipsa quae in vobis fidei viget rectitudo, redintegretur vestris temporibus quod in illis est partibus scissum corpus Ecclesiae. Habetis in hac causa retributorem vestri operis, rectitudinis ac integritatis auctorem. De divina namque miseratione confidimus quod tanto exteriores hostes nostri valentiores vos contra se reperient, quanto vos inimici rectae fidei divino in se senserint amore terribiles. Praeterea duas ad Cillanem epistolas misimus, si pacem quae ab excellentia vestra in triginta diebus facta est custodiret; et rescripsit eam se servaturum, si tamen ipsi a reipublicae partibus fuerit custodita. Homines autem illos quos tenuerat omnes cum rebus suis relaxavit. Sed de occisis hominibus suis valde dolet, atque de vobis vehementer suspectus est, quia si, quod Deus avertat, locum invenerit, etiam in pace eum non est dubium excessurum. Ad Pisanos autem hominem nostrum dudum qualem debuimus, et quomodo debuimus, transmisimus; sed obtinere nil potuit. Unde et dromones eorum jam parati ad egrediendum nuntiati sunt. Gregorius Pantaleoni notario. Experientia tua quod vel quale apud sacratissimum corpus beati Petri apostoli jusjurandum praebuerit memor est. Unde nos quoque securi discussionis tibi causam in patrimonio partis Syracusanae commisimus. Oportet ergo te fidem tuam, et ejusdem beati Petri apostoli timorem semper ante oculos habere, atque ita agere, ut neque ab hominibus in praesenti vita, neque ab omnipotente Deo in extremo judicio valeas reprehendi. 1242 Salerio siquidem chartulario nostro narrante, cognovimus quia modium quo coloni Ecclesiae frumenta dare compellebantur viginti quinque sextariorum inveneris. Quod omnino exsecrati sumus, atque eamdem discussionis causam te tarde fecisse doluimus. Quia ergo eumdem modium te fregisse et justum fecisse commemoras, gavisi sumus. Sed quia praedictus chartularius summam nobis quoque indicare studuit, quae de fraudibus conductorum apud experientiam tuam jam de duobus territoriis est collecta, sicut te studiose fecisse fracto injusto modio gaudemus, quia in futuro nobis prospicimus, ita etiam de peccatis praeteritis cogitamus, ne si ea quae fraudulenter conductores a rusticis abstulerunt ad nos perveniunt, peccata quae ab ipsis perpetrata sunt ad nos trahantur. Et ideo volumus cum omni fide, omni puritate, considerato timore omnipotentis Dei, reducta ad memoriam districtione beati Petri apostoli, per unamquamque massam colonos pauperes et indigentes experientiam tuam describere, atque ex eis pecuniis quae in fraudibus sunt inventae, vaccas, oves porcosque comparare, et singulis colonis pauperibus ea distribuere. Quod facere te cum consilio viri reverendissimi domni Joannis episcopi, atque Adriani chartularii nostri et rectoris volumus. Si autem necesse propter consilium fuerit, etiam filius noster domnus Julianus debet adhiberi, ita ut nullus alius agnoscat, sed omnino secretum sit. Vos ergo inter vos pertractate utrum in auro aut certe in pecuniis eisdem colonis pauperibus dari eadem continentia debeat. Quidquid vero communiter steterit, prius descriptionem, sicut dixi, facito, et postmodum singulis juxta qualitatem suae paupertatis distribuere stude. Ego enim, sicut Magister gentium testatur, habeo omnia, et abundo; nec pecunias, sed mercedem quaero . Ita ergo age, ut in die judicii de causa mercedis quae experientiae tuae commissa est mihi fructum quem feceris ostendas. Quod si pure, fideliter et strenue egeris, et hic illud in filiis tuis recipies, et postmodum retributionem plenariam in aeterni judicis examine habebis. Gregorius Catulo, Romano, et Vintarith. Pervenit ad nos quod qui sunt in sacro ordine constituti in territorio Nursino cum mulieribus extraneis habitent. Quod quia grave et 1243 valde indecens est, Optato defensori praecepimus ut eos debeat adhortari, quatenus, si ita est, nullus eorum cum extraneis mulieribus de caetero audeat habitare. Quod si forte adhortationem ejus neglexerint, hoc quoque ei injunximus, ut ad notitiam fratris et coepiscopi nostri Chrysanthi illud perducere debeat, dummodo per illum corrigat, aut cum ejus auctoritate praedictus defensor studeat emendare. Et ideo magnitudo vestra in hoc capitulo, sicut eam condecet, concurrat, atque eumdem desuper fratrem habeat in omnibus commendatum, ut vobis solatiantibus et quae ei injuncta sunt salubriter expleat, et in aliis contra rationem laborare non valeat. Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano. Ex quorumdam relatione cognovimus sacerdotes territorii Nursini cum mulieribus extraneis commanere. Pro qua re valde nos fraternitas tua contristatos agnoscat, quae dudum talia, si tamen cognovit, minime passa est coercere. Sed quoniam Optato praecipimus defensori ut haec debeat modis omnibus emendare, et si quisquam ex eis in tali capitulo contumax voluerit apparere, ad fraternitatis tuae eum debeat evocare judicium, ideo sanctitati tuae necessario duximus scribendum ut si quos de sacerdotibus ad tuam dioecesim pertinentibus cum extraneis cognoverit habitare, vel certe de quibus antedictus Optatus tuae renuntiaverit sanctitati procaces invenerit, admonitione sacerdotali praemissa, et, si res ita exegerit, etiam canonicam adhibens disciplinam, de caetero emendare festinet, quia nos audire talia nulla patimur ratione. Sed et presbyterum quem dicunt sine Dei respectu plurimis violentias irrogare, admonere eum vel increpare pro talibus fraternitas tua studeat. Qui si te audire noluerit, a communione eum suspende, ut vel sic incipiat a pravis se actibus removere. Mense Julii, indictione 6. Gregorius Joanni episcopo Panormitano. Apostolicae sedis benevolentia provocati, fraternitati tuae, quam Panormitanae Ecclesiae speculatoris constat suscepisse officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet 1244 temporibus, atque eo ordine, ut alios quoque insulae Siciliae sacerdotes vel decessores tuos usos esse non ambigis. Illud autem admonemus, ut apostolicae sedis reverentia nullius praesumptione turbetur. Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset injuria, et canonum maneat incolumis atque intemerata semper auctoritas, ut sicut a nobis hujuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Gregorius Phocae Augusto. Considerare cum gaudiis et magnis actionibus gratiarum libet quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod, remoto jugo tristitiae ad libertatis tempora, sub imperiali benignitatis vestrae pietate pervenimus. Nam quod permanere in palatio, juxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconum vestra serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit, quia dum ministri omnes hujus nostrae Ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet. Sed postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinant, qui prius illuc accedere valde timuerant. Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, ut laborem ferre vix possint, quidam vero ecclesiasticis curis vehementer implicantur, et lator praesentium, qui primus omnium defensorum fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide, ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestrae vestigiis esse judicavi. Unde eum, auctore Deo, diaconum feci, et sub celeritate transmittere studui, qui cuncta quae in his partibus aguntur, invento opportuno tempore, valeat clementiae vestrae suggerere. Cui rogo ut serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, ut tanto nobis valeat celerius misereri quanto afflictionem nostram verius ex ejus relatione cognoverit. Qualiter enim quotidianis gladiis et quantis Langobardorum incursionibus ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere 1245 suggestionis vocibus valemus. Sed in omnipotente Domino confidimus quia ea quae coepit consolationis suae nobis bona perficiet; et qui suscitavit in republica pios dominos, etiam exstinguet crudeles inimicos. Sancta itaque Trinitas vitam vestram per tempora longa custodiat, ut de bono vestrae pietatis, quod tarde suscepimus, diutius gaudeamus. Gregorius Leontiae Augustae. Quae lingua loqui, quis animus cogitare sufficiat quantas de serenitate vestri imperii omnipotenti Deo gratias debemus, quod tam dura longi temporis pondera cervicibus nostris amota sunt, et imperialis culminis lene jugum rediit quod libeat portare subjectis? Reddatur ergo Creatori omnium ab hymnidicis angelorum choris gloria in coelo, persolvatur ab hominibus gratiarum actio in terra, quia universa respublica, quae multa moeroris pertulit vulnera, jam nunc consolationis vestrae invenit fomenta. Unde nobis necesse est omnipotentis Dei misericordiam enixius exorare, ut cor vestrae pietatis sua semper dextera teneat, ejusque cogitationes coelestis gratiae ope dispenset, quatenus tranquillitas vestra tanto rectius valeat sibi servientes regere, quanto dominatori omnium noverit verius deservire. In amore catholicae fidei faciat defensores suos, quos fecit ex benigno opere imperatores nostros. Infundat in vestris mentibus zelum simul et mansuetudinem, ut semper pio fervore valeatis et quidquid in Deo exceditur non inultum relinquere, et si quid vobis delinquitur parcendo tolerare. Det nobis in vestra pietate Pulcheriae Augustae clementiam, quae pro zelo catholicae fidei in sancta synodo Helena nova vocata est . Omnipotens Dei misericordia largiora vobis cum piissimo domino spatia vivendi concedat, ut quo vestra longius vita extenditur, subjectorum omnium consolatio validius confirmetur. Rogare forsitan debui ut Ecclesiam beati Petri apostoli, quae nunc usque gravibus insidiis laboravit, haberet vestra tranquillitas specialiter commendatam. Sed qui scio quia omnipotentem Deum diligitis, non debeo petere quod sponte ex benignitate vestrae pietatis exhibetis. Quanto enim plus timetis Conditorem omnium, tanto amplius ejus potestis Ecclesiam amare, cui dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et cui dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quaecunque solveris super terram, soluta erunt et in coelo . Unde nobis 1246 dubium non est quam forti amore ad eum vos stringitis, per quem solvi ab omnibus peccatis enixius desideratis. Ipse ergo sit vestri custos imperii, sit vobis protector in terra, sit pro vobis intercessor in coelo, ut per hoc quod, relevatis duris ponderibus, in vestro imperio subjectos gaudere facitis, post multa annorum tempora in coelesti regno gaudeatis . Gregorius Cyriaco patriarchae Constantinopolitano. Quanta sit pacis virtus, charissime frater, ex voce dominica diligentius intuentes, quae ait: Pacem meam do vobis , ita in ejus nos decet dilectione persistere, ut locum praebere discordiae nullo modo debeamus. Sed quia in radice ipsius vivere aliter non valemus, nisi mente et actu humilitatem, quam ipse auctor pacis docuit, teneamus, cum ea charitate qua dignum est suademus ut profanam elationem quae animabus semper adversa est, cordis pede calcantes, perversi superbique vocabuli scandalum Ecclesiae auferre de medio festinetis, ne a pacis nostrae societate divisi inveniri possitis. Sed unus in nobis spiritus, una mens, una charitas, una in Christo, qui sua membra esse nos voluit, sit compago concordiae. Nam quam durum, quam indecens, quam crudele, quamque a proposito sit sacerdotis extraneum illum pacem quam aliis praedicat non habere, sanctitas vestra consideret, et suos de superbia fratres scandalizare abstineat. Sed haec magis studeat, ut vanae ac superfluae elationis auctorem humilitatis queat ense prosternere, quatenus in ejusmodi victoria suum vos habitaculum sancti Spiritus gratia sibi vindicet, et aperte impleatur in vobis quod scriptum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos . Praesentium vero portitorem dilectissimum communem filium Bonifacium diaconum vobis in omnibus commendamus, ut quocunque necesse fuerit, solatia vestrae, sicut decet, inveniat sanctitatis. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Quadam die dum inter me et familiares meos de consuetudinibus Ecclesiarum sermo fuisset exortus, quidam, qui in magna civitate Alexandrina medicinalis arte erat imbutus, collectorem 1247 se apud sophistam suum habuisse perhibuit, summae pravitatis puerum, quem repente dixit esse diaconum ordinatum. Atque addidit quod per praemia et dationes ordinatus fuisset, quia eamdem consuetudinem in sancta Alexandrina Ecclesia convaluisse fatebatur. Quod ego audiens obstupui, et valde miratus sum, quia sanctissimi ac beatissimi viri domni Eulogii lingua, quae tam multos haereticos ad fidem catholicam revocat, simoniacam haeresim de sancta Alexandrina Ecclesia non erasit. Et quis erit cujus exhortatio vel correctio hoc poterit emendare, si magna et admirabilis doctrina ejus hoc sine emendatione reliquerit? Unde pro absolutione animae vestrae, pro augmento mercedis vestrae, ut ante tremendi oculos Judicis vestra in omnibus perfecta sint opera, festinare debetis simoniacam haeresim, quae prima in Ecclesia exorta est, a sanctissima sede vestra, quae nostra est, funditus evellere atque eradicare. Propter hoc etenim contigit ut ecclesiasticorum ordinum a plurimis sanctitas caderet, quia personae non pro vita et actibus, sed pro praemiis ad eos ordines adducuntur. Si autem morum merita, et non praemia quaeruntur, ad ordinationem personae indignae non venient. Et tanto plus incipiet vobis merces accrescere, quanto boni quique, qui adducti ad sacros ordines fuerint, de animarum lucris studuerint cogitare. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. Magnas omnipotenti Deo gratias reddimus, quia in ore cordis experimento dulcis fit sapor charitatis, cum impletur quod scriptum est: Sicut aqua frigida sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua . Ante hoc enim temporis Bonifacii chartularii, responsalis mei, qui in urbe regia demoratur, vehementer me scripta turbaverant, quae dicebant dulcissimam mihi atque suavissimam sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. Ex quibus scriptis gravi moerore percussus sum. Sed subito, Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, beatitudinis vestrae suscepi epistolam, et, sanam de ea quam audivi corporis molestia agnoscens, exsultavi vehementer, quia tanta laetitia cordis secuta est, quanta prius tristitiae amaritudo praecesserat. Scimus enim quia in omnipotentis Dei adjutorio multorum salus est vita vestra. Nam tunc inter fluctus nautae securi navigant, quando gubernator doctus atque artifex ad clavi regimen sedet. In salutis autem vestrae gaudio haec quoque mihi est exsultatio addita, quia et imminutos ore vestro Ecclesiae hostes, et multiplicatos dominicos greges 1248 agnovi. Crescunt enim quotidie per linguae vestrae vomerem grana coelestia, atque in supernis horreis multiplicantur; ita ut in vobis impletum esse gaudeamus quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum . Unde aperte colligimus, quia quanto plus ad servitium Dei omnipotentis fugitivos ejus reducitis, tanto apud eum majus meritum habetis. Et quanto meritum majus accipitis, tanto potestis amplius impetrare quae petitis. Rogo ergo ut pro me peccatore enixius oretis, quia et dolor corporis, et amaritudo cordis, et immensa vastitas mortalitatis inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit. Inter quae omnia non temporalem, sed aeternam consolationem requiro, quam per me impetrare non valeo, sed intercessione vestrae beatitudinis hanc me obtinere confido. Secundo vero anno nulla sanctitatis vestrae scripta suscepi, atque omnino contristatus sum. Et quidem vestra benedictio, quam sine epistola transmisistis, data atque suscepta est. Sed quia plus me lingua vestra quam data laetificat, minoris gratiae esse credidi quae dabantur. Communem autem filium Epiphanium diaconum, Alexandro atque Isidoro sanctissimae Ecclesiae vestrae diaconis feci scribere, ut constaret quia ea quae transmissa sunt suscepissem. Scripsi vero quia grandia ad arbores ac temones faciendos ligna paraveram, sed navis parva quae venerat, haec portare non potuit, et nihil mihi exinde rescripsistis. Unde si sunt necessaria, communi filio Bonifacio diacono nostro, quem nunc ad urbem regiam pro faciendis responsis transmittimus, scribite, ut mihi ipse rescribat quatenus praeparentur, ut cum beatitudo vestra transmiserit, parata valeant inveniri. Praeterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catenis amatorum vestrorum sanctorum Petri et Pauli apostolorum inserta est benedictio, quae oculis vestris assidue superponatur, quia multa per eamdem benedictionem miracula fieri consueverunt. Omnipotens Deus cordi beatitudinis vestrae aspiret, ut pro me orare assidue curetis, et vos vestrosque omnes sua dextera protegat, atque post longa annorum curricula ad coelestia regna perducat. Eulogias vero sancti Marci a beatissima fraternitate vestra transmissas cum ea charitate qua sunt directae secundum notitiam earum suscepimus, et gratias affectui vestro referimus, quia ex his exterioribus quales erga nos interius sitis agnoscimus. Gregorius Joanni Panormitano. Amorem circa nos vestrum, quem corporali nobis visione voluimus exhibere, scriptis et 1249 operibus assidue demonstratis. Sed quid aliud haec exhibendo agitis, nisi ut plus quaeramus videre, quem docemur amplius amare? Et paulo minus jam etiam murmur accepimus, quia non possumus videre quem amamus. Sed adfuit qui mihi impossibilitatem navigii de vestra gloria narraret, atque ideo quod amavi retinui, et quod iratus fueram peperci. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, et a malis omnibus gratia continua defendat. Gregorius Joanni episcopo Panormitano. Implenda sunt semper postulantium desideria, quoties illa poscuntur quae a ratione non deviant. Et ideo quia quaedam capitula, quae servaturum te clericis tuis petentibus promisisti, nostra ab eis postulamur auctoritate firmare, fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut ea quae praesentia scripta continent sine aliqua debeat refragatione servare. Primum, ut de reditibus Ecclesiae quartam in integro portionem Ecclesiae tuae clericis secundum meritum, vel officium, sive laborem suum, ut ipse unicuique dare prospexeris, sine aliqua praebere debeas tarditate. De hoc vero quod ex fidelium oblatione accesserit, quartam partem in solidis, vel cellario, eis juxta pristinam consuetudinem dare non differas. Reliqua autem omnia mobilia in tua retineas potestate. Immobilia enim ecclesiasticis reditibus aggregentur, ut multiplicata quantitate clericorum tuorum quarta, Deo largiente, proficiant. Tabularium autem una cum consensu seniorum et cleri memineris ordinandum, qui annis singulis ad amputandam fraudis suspicionem solemniter suas debeat rationes exponere. Vindemiarum autem tempore idem clerus emendi vinum de possessionibus Ecclesiae tuae ad justa pretia, in quantum vendendum est, remedium consequatur. Nam satis contra rationem est ut quod potest extraneis venundari, clericis dato pretio denegetur. Possessiones igitur, vel si qua sunt alia ecclesiastico juri competentia, et ab extraneis indebite detinentur, cum omni studio servata civilitate, in jus Ecclesiae tuae reparare festina, ut negligens in aliquo videri non valeas. Si quid igitur de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit quod te juste possit offendere , facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita; sed praesentibus senioribus Ecclesiae tuae diligenter est 1250 veritas perscrutanda, et tunc si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis. Haec itaque omnia sic sollicite ac mansuete studii tui sit custodire, quatenus nec tu promissionis tuae videaris immemor exstitisse, nec illi contra te justam occasionem invenire valeant murmurandi. Datum mense Aug., indict. 6. Gregorius Joanni defensori in nomine Domini eunti in Hispaniam. In primis requirendum est de persona presbyteri dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Januarii ; et si ita se veritas habet, sicut ejusdem episcopi petitio continet, in Ecclesiam atque in locum suum modis omnibus idem presbyter revocetur. Si autem dictum fuerit quia contra ipsum causa aliqua mota sive probata est, subtiliter, ipso praesente et pro se rationem reddente, quaerendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc recte colligere valeas utrum adhuc in exsilio demorari, an certe in Ecclesiam suam et officium suum debeat revocari. De suprascripti vero episcopi persona hoc statuendum est, ut si nulla contra eum criminalis causa, quae exsilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is qui eo superstite episcopus perverse ac contra canones in Ecclesia ejus ordinari praesumpsit, sacerdotio privatus, ab omni ecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Januario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos per omnia transmittatur. Episcopi vero qui eum ordinaverunt, vel ordinationi ejus consentientes interfuerunt, in sex mensibus dominici corporis et sanguinis communione privati, agere poenitentiam decernantur in monasterio, et suprascriptus Januarius loco et ordini suo modis omnibus reformetur. Si vero communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati episcopi se metu judicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte fassi fuerint, et tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si vero ille qui locum ejus invasit de hac fortasse luce migraverit 1251 et alter est ordinatus, quia levior culpa videtur, cum non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto videatur, episcopatus illi officium ab illa Ecclesia tantummodo interdicatur ut in alia Ecclesia quae sacerdote vacaverit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malacitanam tamen Ecclesiam nunquam aliquo modo reversurus. Gloriosus autem Comitiolus quidquid praedictus episcopus per violentiam atque insecutionem ipsius expendisse vel damnum pertulisse dato sacramento firmaverit, eidem episcopo restituere condemnetur. Si autem aliter quam antefati episcopi petitio continet actum esse forsitan perhibetur, subtiliter quaerendum est, et veritate cognita, cum Dei timore quod justitiae ordo suaserit judicandum. Quia ergo Stephanus episcopus in odio suo quaedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed injuste se asserit condemnatum, diligenter quaerendum est primo si judicium ordinabiliter est habitum, aut si alii accusatores, alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas est examinanda, si digna exsilio vel depositione fuit. Aut si eo praesente sub jurejurando contra eum testimonium dictum est, seu scriptis actum est, vel ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter quaerendum est, cujus conditionis, cujusque opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra praedictum episcopum inimicitias habuissent, et utrum testimonium ex auditu dixerunt aut certe se scire specialiter testati sunt, vel si scriptis judicatum est, et partibus praesentibus sententia recitata est. Quod si forte haec solemniter acta non sunt, nec causa probata est quae exsilio vel depositione digna sit, in Ecclesiam suam modis omnibus revocetur. Hi vero qui eum contra Dei timorem et canonum statuta condemnaverunt, excommunicati in monasterium ad agendam poenitentiam in sex mensibus sunt mittendi, ita sane ut si cuiquam eorum mortis contigerit imminere discrimen, viatici ei benedictio non negetur. Ipse autem qui eo vivente locum ejus temerarie ambivit privatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat. Episcopi vero qui eum ordinare praesumpserunt, vel perversae ipsius ordinationi praebuere consensum, iidem, communione privati, sex mensibus ad agendam poenitentiam in monasterio deputentur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati Stephani se metu judicis consensisse, ac talia se fecisse non sua sponte professi fuerint, tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si igitur is qui praedicti Stephani 1252 locum invasit fortasse defunctus est, atque alius in Ecclesia ejus episcopus ordinatus est, illud de eo statuendum est quod superius de causa fratris et coepiscopi nostri Januarii diximus. Quod si forte aliqua de objectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua vero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est utrum leviora capitula, an certe graviora probata sint, ut ex eis qualiter definitionem tuam formare debeas possis scire. Gloriosus vero Comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quidquid de rebus ejus, vel Ecclesiae ipsius tulit, ei sine aliqua restituat dilatione. Sed et quaeque se in persecutionem ac violentiam ejus expendisse vel damnum idem episcopus pertulisse juraverit, idem memoratus gloriosus Comitiolus reddat ac satisfaciat. Si autem talem culpam antedictum episcopum commisisse constiterit , quod absit, ut constet eum non irrationabiliter fuisse depositum, eadem ejus depositio confirmetur, et Ecclesiae res suae omnes restituantur, quae ablatae claruerint, quia delictum personae in damnum Ecclesiae non est convertendum. Si enim, ut dicunt, Comitiolus defunctus est, ab haerede ejus quae ab illo injuste ablata sunt sine excusatione reddantur. De persona presbyteri hoc attendendum est , quia si quam causam habuit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut haec Novellarum constitutio manifestat, quae loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus ac reverendissimis episcopis, clericis et monachis. Petro gloriosissimo praefecto praetorio: Si quis contra aliquem clericum, aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut ascetriam habet aliquam actionem, adeat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subjaceat. Ille vero causam inter eos dijudicet. Et si quidem utraque pars his quae judicata sunt acquieverit, jubemus per loci judicem haec exsecutioni perfecte mandari, etc. Ne vero objiciatur quia de clerico hoc loquitur, non de presbytero, sciendum est quia in eadem constitutione, L. I. c., legitur appellatione clericorum etiam presbyteros et diaconos contineri. Verba autem legis istasunt: Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos, cantores, et lectores; quos omnes clericos appellamus, et reliqua. De persona Januarii episcopi sciendum est graviter omnino et contra leges esse actum ut violenter 1253 de Ecclesia traheretur, dum quando si quamlibet aliam injuriam a quocunque episcopus passus fuerit in Ecclesia, injuriantem lex capitali poena percutiat, et sicut majestatis reum omnibus det accusandi illum licentiam, ut hujus legis series loquitur Codicis libro primo, titulo sexto, constitutione decima: Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Theodoro praefecto praetor. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut, in Ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur a provinciae rectoribus animadvertatur, atque ita provinciae moderator, sacerdotum et clericorum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam capitali in convictos seu confessos reos sententia noverit vindicandum. Et post pauca: Sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias veluti publicum crimen insequi, atque de talibus reis ultionem mereri, etc. Datum VII Kalendas Maii, Mediolani, Honorio Augusto quater et Eutychiano consulibus. Libri suprascripti tit. 15, const. 2: Imperator Honorius et Theodosius Augusti, Jonio praefecto praetor. Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere, sub hac videlicet definitione, ut si quisquam contra hanc legem venire tentaverit, sciat se Majestatis crimine esse retinendum. Data Kalendis Aprilis, Honorio septies et Theodosio tertio consulibus. Item l. ejusdem tit., constit. 5. Imperator Leo Augustus, Eutychiano praefecto praetor. Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura, excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quoties usus exegerit invocati, singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus, nullos penitus cujuscunque conditionis de sacrosanctis Ecclesiis orthodoxae fidei expelli, aut trahi, vel protrahi confugas. Et post pauca: Qui hoc moliri, aut facere, aut nuda cogitatione saltem atque tractatu ausi fuerint tentare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. Ex his ergo locis, eorumque finibus, quos anteriorum legum praescripta sanxerunt, nullos ejici aut expelli aliquando patimur, nec in ipsis Ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum, aut vestis negetur, aut requies, etc. Data pridie Kalend. Martii Constantinopoli, Leone Augusto tertium consule. De persona Stephani episcopi hoc attendendum est, quia nec invitus ad judicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit judicari, sicut praedicta Novellarum constitutio continet, quae de episcopis loquitur. Ait enim: Sed neque pro qualicunque pecuniaria vel criminali causa ad judicem civilem sive militarem invitum episcopum producere vel exhibere citra imperialem jussionem permittimus; 1254 sed judicem qui tale aliquid sive ex scripto, sive ex non scripto, praesumpserit imperare, post cinguli privationem, XX librarum auri poenam exsolvere jubemus Ecclesiae cujus episcopus produci aut exhiberi jussus est; exsecutorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum, et in exsilium deportandum. Item post multa: Si autem et a clerico aut laico quocunque aditio contra episcopum fiat, propter quamlibet causam, apud sanctissimum ejus metropolitam, secundum sanctas regulas et nostras leges causa judicetur. Et si quis judicatis contradixerit, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham dioeceseos illius referatur causa, et ille secundum canones et leges huic praebeat finem. Contra haec si dictum fuerit, quia nec metropolitam habuit nec patriarcham, dicendum est quia a sede apostolica, quae omnium Ecclesiarum caput est, causa haec audienda ac dirimenda fuerat, sicut et praedictus episcopus petiisse dignoscitur, qui episcopos alieni concilii habuit omnino suspectos. Quia ergo sententia non a suo judice dicta nihil firmitatis obtineat, lectionis hujus tenor ostendit, lib. C. VII, tit. 48, constit. 4. Imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius Augusti, ad Potitum vicarium: Et in privatorum causis hujusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia, non a suo judice dicta, constringat. Data XII Kalend. Octobris, Romae, Ausonio et Olibrio consulibus. Illud autem quod dicitur a servis suis accusatus, quia audiri minime debuerunt, haec constitutio patefacit sic dicens, C. lib. IX, tit. 1, constit. 20. Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Eutychiano praefecto praetor. Si quis ex familiaribus vel ex servis cujuslibet domus cujuscunque criminis delator atque accusator exstiterit, ejus aestimationem, caput atque fortunas petiturus cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem judicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Majestatis autem crimen tantum excipimus. Data V Idus Novembris, Caesario Atticoque consulibus. Si vero dictum fuerit quia de hoc accusatus est, quod ad majestatis crimen attendit, nec ipsum de eo credendum fuit, si vita vel opinio ejus talis ante non exstitit, sicut lib. Pandectarum XLVIII, ad legem Juliam majestatis, scribit Modestinus, lege Famosi, paulo post principium: Hoc tamen crimen a judicibus non in occasione ob principalis majestatis venerationem habendum est, sed in veritate rei judicatae. Nam et persona spectanda est, an poterit facere, et ante quid fecerit, et an cogitaverit. Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui vilissimi sint testes exhibiti, hoc si verum 1255 est, nullius esse momenti lege noscendum est, Constitutione novella quae de testibus loquitur, c. 16: Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum judices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At ne postea objiciatur eis quia per unam partem gesta confecta sunt, oportet et illum qui impetitur, in ipsa civitate constitutum ubi testimonia dantur, admonitum a judice sive a defensore advenire, et audire attestationes. Si vero noluerit advenire, sed contempserit, ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus hujusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente fuissent facta. Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem in utriusque praesentia probationes factae. Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat. Quod quia hic omissum est, necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat. Quales autem testes, vel cujus opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, quae pene nulli habentur incognitae; quae etiam et illud sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. Quod autem dicitur, quia nihil scriptis judicatum est, legendus est tit. 44 lib. VII Codicis, quia scriptis debuit judicari. Nam ibi inter alia praecipitur ut sententia quae sine scripto dicta fuerit nec nomen sententiae habere mereatur. In nomine Domini, imperatore illo, illa die, illa indictione. Ille cui officium cognitoris injungitur ita se pura ac intemerata conscientia debet in omnibus exhibere, ut ex his quae in aliis judicat ipse ultionem aeterni examinis non incurrat. Dum igitur ex deputatione beatissimi atque apostolici domni mei papae Gregorii ego Joannes defensor inter Januarium episcopum Malacitanae civitatis atque inter illos et illos episcopos cognitor resedissem, necesse habui causam praedicti Januarii interna inquisitione discutere, et a partibus subtiliter quaerere veritatem, si, ut petitio ejus continet, transmissis clericis a memoratis episcopis 1256 una cum hominibus gloriosi Comitioli, de Ecclesia fuerit violenter abstractus. Qui dum multa contra se invicem, sicut gesta testantur, objicerent, ad conclusionis hunc utraeque partes aliquando terminum pervenerunt, petentes me de agnitis debere judicare. Unde sollicite relegens quae acta sunt, et veritatem diligenti investigatione perquirens, nullam in antedicto Januario culpam quae exsilio vel depositione digna esset puniri, sed magis illum ejectum de Ecclesia violenter inveni. Et quanquam hujusmodi temeritatem legum censura districtissime feriat, ego tamen legum vigorem sacerdotali moderatione temperans, mediis sacrosanctis Evangeliis, quibus praesentibus ab initio in hoc cognitor resedi judicio, ea quae contra eum statuta sunt, licet jure non teneant, nec alicujus sint momenti, injusta tamen et infirma esse pronuntio, atque illos et illos memoratos episcopos, qui, postposita consideratione sacerdotali, in fratris sui praejudicium atque condemnationem injuste et contra Dei timorem versati sunt, condemnans, in monasterio recipiendos ad agendam in tempus poenitentiam statuo atque decerno. Illum vero qui locum antedicti sanctissimi Januarii contra sacrorum canonum statuta nequiter praesumpsit invadere, condemnans, privari sacerdotio et ab omni ecclesiastico ordine removeri statuo, ut et hoc quod male est adeptus amittat, nec ad officium quod ante indigne gesserat revertatur. Saepedictum autem sanctissimum Januarium episcopum absolutum loco suo in episcopatus gradu Deo auctore reverti ac modis omnibus reformari constituo. Gregorius Joanni defensori. Ubi canonicam districtionem culparum contra se qualitas excitat, postponere quae corrigenda sunt non debemus, ne dissimulatione vires dare pravis actibus, quos falce disciplinae resecare nos convenit, videamur. Quia ergo pervenit ad nos monachos monasterii in Capricana insula, quae juxta Majoricam insulam est posita, ita perverse agere, ac vitam suam diversis facinoribus submisisse, ut non omnipotenti Deo, sed antiquo se hosti, quod cum gemitu dicimus, ostendant potius militare, experientia tua, praesenti auctoritate commonita, ad praedictum monasterium accedere, et vitam moresque illic conversantium subtili studeat investigatione perquirere, et ita quaeque resecatione digna repererit, sicut 1257 canonicus ordo desiderat, congrua ultione corrigere, atque eos quae observare debeant informare, quatenus emendationis tuae modus, et istos ad viam rectae conversationis reducere, et te apud nos nullo modo valeat accusare culpabilem. Gregorius Theodoro curatori. Postquam sic de gloriae vestrae sinceritate praesumimus, ut vestros vos credamus reputare qui nostri sunt, latori praesentium Petro, viro magnifico 1258 ad promerendum bonitatis vestrae gratiam hoc solum sufficere poterat, indicare quia noster est. Sed quoniam paterna commendatio boni filii mentem solet semper accendere, paterna dulcedine salutantes, petimus ut memorato filio nostro, atque memoratae filiae nostrae gloriosae matri ipsius, patrocinii vestri gratiam o tendatis, eosque et illic positos tuitionis vestrae remedio foveatis, et venientes ad nos vestris subsidiis adjuvetis, quatenus dum ea quae gloria vestra ex se solet impendere, nostra benignius epistola interveniente, praestiterit, et ipsam rem consuetam videatur laudabiliter exhibere, et nos sibi pro sua bonitate gratiarum esse per omnia faciat debitores.
(Jerem. XVII, 24) (Galat. V, 2) (Luc. XIV, 5) (Ephes. V, 29) (Rom. XIII, 14) (Joan. Diac., lib. IV, c. 52) (Grat., 2, q. 5, c. 7) (definitione, juxta desiderium conditorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus accedere, nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, res xenodochii vel monasterii iniqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel caeteris exinde viventibus generet. Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordinem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri, habere licentiam prohibemus, ne hujus rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum construenda sunt, ablatione destruantur. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, personarumque saecularium, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Gregorius Thalassiae abbatissae. Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1224 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, monasterio sanctae Mariae, ubi ancillarum Dei congregatio est constituta, in urbe Augustodunensi, a reverendae memoriae Siagrio episcopo condito, cui praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemcunque alium, de iis quae eidem monasterio a suprascriptis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione possit concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis quae in tuo officio locoque successerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, earum tamen usibus pro quarum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. Item constituimus ut obeunte abbatissa praedicti monasterii, non alia ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quam rex ejusdem provinciae, cum consensu monacharum, secundum Dei timorem elegerit, ac praeviderit ordinandam. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam, de ordinatione ejus abbatissae, vel de quibuscunque causis ad monasterium ipsum pertinentibus, audere in auro, vel alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eamdem abbatissam ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur. Et quoniam multae occasiones, in deceptionem religiosarum personarum, a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatissam ejusdem monasterii nullo modo privandam deponendamque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eam hujusmodi querela surrexerit, non solum episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura, aut ream ferire, aut innocentem possit absolvere. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri 1225 pagina continet, tam tibi quam cunctis quae in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc. ut in superiori. Gregorius Luponi presbytero et abbati. Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis Theoderici, Ecclesiae sancti Martini, quae in suburbano civitatis Augustodunensis, etc., ut supra, epist. 8. Gregorius Maximo episcopo Salonitano. Alia quidem scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus; sed tempore quo homines tuos quos ad nos misisti relaxare voluimus scripsisse te quibusdam nostris comperimus quod Veteranum presbyterum atque Optatum defensorem tunc minime in causa transmiseris, et ideo ea quae cum eis acta sunt non debere subsistere. Sed et Thomas, Ecclesiae tuae defensor, sibi verbo a te dictum perhibuit. Ex qua re jam nec praesentium portitoribus judicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo haec res nos valde fecit ambigere, et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam de caetero personam cum mandato 1226 legaliter facto, tuis ac presbyterorum seu diaconorum in testimonium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito, transmittite, ut quidquid cum ea actum fuerit possit jure subsistere. Nam nos non solum tibi, sed etiam omnibus quod justum legitimumque fuerit parati sumus, Deo juvante, per omnia custodire; tantum est ut tu quod lege praecipitur facere non omittas. Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano. Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere (Grat., dist. 45, c. 3) (Grat., dist. 61, c. 16) (Grat. 16, q. 5, c. 3) (Grat., caus. 10, q. 3, c. 9) (Grat., dist. 84, c. 1) (Grat., dist. 84, c. 2) (Grat., dist. 74, c. 6) (Dan. IV, 14) (Psal. XCV, 11) (Philip. IV) (Joan. Diac., lib. IV, c. 21.) (Act. 1 synodi Chalcedonensis) (Matth. XVI, 18) (Joan. Diac., lib. IV, c. 22) (Joan. XIV, 27) (II Cor. VI, 17) (Prov. XXV, 25) (Prov. XIV, 4) (Joan. Diac., lib. IV, c. 52.) (Grat., dist. 86, c. 23, caus. 15, q. 7, c. 2) (Joan. Diac., lib. X, c. 34.) (Grat., 2, q. 1, c. 7) (Grat., 16, q. 6, c. 3) (Joan. Diac., lib. IV, c. 28.) (Grat., 11, q. 1, c. 38) (Novel. 123, § Si quis contra, apud Julianum, cap. 32; Lib. I c. Authen. de sanctiss. episcopis.) (C. de Episc. et Cler., l. Si quis., et c. Cod. Theod., lib. XVI, tit. 2, cap. 31.) (De his qui ad Ecclesiam confug. C. lib. I, ll. Fideli et Praesenti.) (Si a non compet. jud. C. l. VII, l. Et in privatorum.) (De his qui accusare non poss. C. l. IX, l. Si quis.) ( Authen. de test., § Et hic vero. ) ( Ubi supra, § Testes. )
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Gregorius I
1
LIBER DECIMUS QUARTUS. Indictione septima. 1259 EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Gratulatur tum de illius cum Leone episcopo reconciliatione, tum de zelo in maleficos. EPISTOLA II. AD VITALEM DEFENSOREM SARDINIAE. De neglectis xenodochiis. De protegendis apud imperatorem Sardis. De quibusdam post lapsum ordinatis in abbates. De constructo in domo Pomponianae monasterio. De requirendis Ecclesiarum et monasteriorum rebus. De Januarii episcopi infirmitate, tempore sacrificii. EPISTOLA III. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit. EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Exhilarati episcopi actibus invigilet, tum ut ille clero suo charitatem, tum ut obedientiam illi clerus exhibeat. EPISTOLA V. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Causam Petri cum Fantino defensore perquirat diligenter faciatque judicium. EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Fortunatum abbatem injuste depositum restituat, et episcopum reprehendat quod a praedecessore ordinata absque causa mutaverit. EPISTOLA VII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Cassiopi castrum sub Corcyraei episcopi jurisdictione permaneat; ex illo tamen non ejiciantur Euriae sacerdotes. EPISTOLA VIII. AD BONIFACIUM DIACONUM. Apud imperatorem agat ut, subreptam de Cassiopi castro jussionem rescindens, sententiam suam servari praecipiat. 1268 EPISTOLA IX. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Basilicae consecrandae dat facultatem. EPISTOLA X. AD GUDUINUM DUCEM. Ancillae Dei stupratorem militem puniat. EPISTOLA XI. AD JOANNEM EPISCOPUM. De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat. EPISTOLA XII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratulatur de sociato catholicae fidei filio. Quod Secundo non responderit, causatur podagram. Habitam sub Justiniano synodum mittit. Romanae Ecclesiae orthodoxiam tuetur. Regi de facta pace gratias refert. EPISTOLA XIII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae jurisdictione. 1273 EPISTOLA XIV. AD FELICEM SUBDIACONUM. Ecclesiae sancti Pauli ad fovenda lumina amplos concedit reditus. EPISTOLA XV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen. EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae. EPISTOLA XVII. AD FELICEM MESSANENSEM EPISCOPUM. Interrogatus respondet de consanguineorum conjunctione, de vexatione episcoporum a subditis, ac de dubia ecclesiarum consecratione. Segregari incorrigibiles, et synodum quotannis congregari praecipit.
Gregorius Paulo scholastico Siciliae.
Quanto nos gloria vestra tristes dudum effecerat, propter quod se adversus reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Leonem querelas habere aliquas perhibebat, tanto eodem fratre nostro ad nos modo veniente cor nostrum gavisum est, quia in pristinam vos concordiam, Deo propitio, ad invicem rediisse testatus est. Qui etiam inter alia bona quae in vestris laudibus referebat adjecit omnino vos in ultione maleficorum sollicitos ac districtos, sicut revera nobiles et Christianos oportuit, exstitisse. Unde valde in nobis laetitia quam de vobis sumpseramus excrevit, quia illum vobis per hoc placabilem redditis contra cujus inimicos zeli vestri rectitudinem exercetis. Praeterea gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, hortamur ut quia satis est moribus vestris accommodum pacem diligere, reparatam inter vos gratiam nullius lingua perturbet, sed sic in vobis erga paternum amorem charitas ardeat, ut eam adversi flatus more flammae non exstinguant, sed augeant. Nam et eumdem antedictum fratrem nostrum hortati sumus ut ita paternam vobis dilectionem impendat, quatenus reciprocum gloriae vestrae affectum non otiose, sed velut mutuum tanquam fenerator semper possit exigere. Gregorius Vitali defensori Sardiniae. Experientia tua indicante, comperimus xenodochia in Sardinia constituta gravem habere neglectum. 1260 Unde reverendissimus frater et coepiscopus noster Januarius vehementissime fuerat objurgandus, nisi nos ejus senectus ac simplicitas, et superveniens aegritudo, quam ipse retulisti, suspenderet. Quia ergo ita est positus, ut ad aliquam ordinationem esse non possit idoneus, oeconomum ejus Ecclesiae, atque Epiphanium archipresbyterum ex nostra districta auctoritate commone, ut eadem xenodochia ipsi in periculum suum sollicite ac utiliter studeant ordinare. Nam si quis illic post hoc neglectus exstiterit, nulla se noverint posse hoc apud nos ratione aliquatenus excusare. Quoniam vero possessores nos Sardiniae petiverunt ut, quia diversis oneribus affliguntur, Constantinopolim pro eorum debeas remedio proficisci, licentiam tibi eundi concedimus. Sed et dilectissimo filio nostro Bonifacio scripsimus, ut suum tibi pro remedio illius provinciae studeat adhibere solatium. De Ecclesiis autem quas vacare sacerdotibus indicasti, praedicto reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Januario scripsimus, ut eas debeat ordinare; sic tamen, ut non omnes ad episcopatum de Ecclesia ipsius eligantur. Nam sic eum convenit alias ordinare, ut Ecclesiae suae de personis quae in ea possint proficere necessitatem non faciat. Illud igitur quod ad gubernationem quorumdam monasteriorum personas esse praepositas quae ante, dum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsae sunt, indicasti, officium quidem abbatis suscipere nisi omnino correcta vita, et digna praecedente poenitentia, minime debuerunt. Sed quoniam jam abbatum, sicut dicis, officium susceperunt, de vita, moribus ac sollicitudine eorum cura gerenda est. Et si actus eorum inventi contra officium non fuerint, in eo quo sunt ordine perseverent; alioquin, remotis eis, alii qui commissis sibi animabus prodesse valeant ordinentur. Causa praeterea de monasterio sancti Hermae, quod in domo Pomponianae religiosae feminae a fratre nostro constructum est, quia plus blandimentis quam districtione agenda est, experientia tua apud eamdem mulierem cum dulcedine agere studeat, quatenus nec illa in peccatum proprium 1261 auctoris sui debeat postponere voluntatem, et tu utilitates monasterii valeas salubriter procurare. Puellas autem suas quas antedicta Pomponiana in monasterio mutata olim religiosa veste convertit, abstrahi ab ea vel inquietari nullo modo patiaris, sed in ea qua sunt conversatione, Deo protegente, permaneant. Pro requirendis vero rebus Ecclesiarum, vel monasteriorum, sive piarum causarum, quod scripsisti, prius quidem hi quorum interest admonendi sunt, ut ab eis, te insistente atque solatiante, modis omnibus requirantur. Quod si forte vel ipsi negligentes exstiterint, vel certe qui eas requirere debeant inventi non fuerint, tunc omnia ipse perquire, atque ita reperta recollige, ut manu aliquod judicium inferre cuiquam minime videaris. De xenodochiis itaque Hortulani atque Thomae nil hactenus horum quae indicasti cognovimus. Eapropter experientia tua jussionem principis ex hoc datam diligenter inspiciat, et omnia secundum ejus tenorem disponat, et nobis quidquid egerit innotescat. De hoc igitur quod scripsisti, fratrem et coepiscopum nostrum Januarium tempore quo sacrificium celebrat tantam pati frequenter angustiam, ut vix post longa intervalla ad locum canonis redire valeat quem reliquit, atque ex hoc multos dubitare si communionem debeant de ejus consecratione percipere, admonendi sunt ut nullatenus pertimescant, sed cum omni fide et securitate communicent, quia aegritudo personae sacri mysterii benedictionem nec mutat nec polluit. Secretius tamen omnino idem frater noster hortandus est, ut quoties aliquam molestiam senserit, non procedat, ne ex hoc et se despiciendum praebeat, et infirmorum animis scandalum faciat. Praeterea Pomponiana, religiosa femina, questa nobis est haereditatem quondam generi sui Epiphanii, in qua Epiphanius idem Matronam conjugem suam filiam antefatae Pomponianae usufructuariam constituerat, monasterio quod in domo sua fundari statuerat, et postea exstincto usufructu modis omnibus profuturam, atque alia quae eidem Matronae proprietatis jure probantur competere, ab experientia tua et a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Januario injuste sublata, et exinde nihil hactenus, vel filiae suae redditum, vel profecisse monasterio. Quod si ita veritas se habet, et aliquid te indecenter fecisse cognoscis, absque ulla mora ablata restitue; aut certe si aliter esse putas, ne gravari pars adversa praejudicialiter videatur, electorum cum ea judicium hac de causa nullo modo subire postponas, ut utrum vera justaque ejus sit querimonia, definitione judicii declaretur. Gregorius Joanni episcopo Panormitano. Sicut rationi contraria procul est abjicienda petitio; ita in his quae bene desiderantur effectum negare non convenit. Quia igitur, ut fraternitatis tuae petitio, quae tenetur in subditis, continet, in qua tecum una presbyteri et diaconi, caeteraque ecclesiastica officia subscribentes praebuere consensum, domum cum horto et balneo suo, atque omnibus ad eam pertinentibus, in hac urbe Roma positam, quae ad jus Panormitanae Ecclesiae ex haereditate quondam Flori viri magnifici pervenisse dignoscitur, cum dilectissimo filio nostro Epiphanio diacono permutare desideras; propter hoc quod domus ipsa, ita parte detecta, parte diruta, parte igne probatur esse consumpta, ut nihil exinde commodi, sicut testaris, ante multos jam annos tunc usque ecclesiasticis utilitatibus potuisset accedere, atque hac in re nostra tibi dari postulas auctoritate licentiam; provisionis tuae intentionem diligentius intuentes, postquam et nobis cognitum est domum ipsam in eo esse statu uo asseris, atque ita minante ruina quotidie deteriorem fieri, ut non solum Ecclesiae tuae non utilis, sed potius subinde damnosa posse videatur existere; idcirco permutandi tibi eam cum balneo et horto suo, omnibusque generaliter ad eam pertinentibus, juxta petitionem tuam, quam veritatis et rationis apud nos ordo suffulcit, hujus auctoritatis nostrae serie liberam per omnia concedimus facultatem, quatenus hujusmodi accepta licentia, nec te culpa de temeritate vel incautela respiciat, nec ille aliquid dubietatis incurrat. Nam providum salubreque est aliquid compendii procurare, unde nulla spes est lucri, sed magis damni formido. Gregorius Fantino defensori Panormitano. Talia ad nos de fratre et coepiscopo nostro Exhilarato, sicut et ipse nosti, pervenerunt quae districta omnino essent ultione plectenda; sed quoniam bis eam reverendissimus frater et coepiscopus noster Leo, qui etiam in causa ejus judicem se fuisse testatus est, levigavit, ad Ecclesiam suam illum retransmittendum esse praevidimus, judicantes sufficere illi hoc quod eum hic 1263 diutius retinentes affliximus. Itaque experientiae tuae praecipimus ut erga mores actusque illius curam habeat, atque eum frequenter admoneat, quatenus se ad impendendum clericis suis charitatem benignum, et si res exegerit, ad corrigendas culpas debeat se exhibere sollicitum. Sed et clerum ejus admonere te volumus, ut humilitatem illi, ac obedientiam quam Dominus mandat, exhibeat, nec in aliquo illi superbus praesumat existere. Quod si quis eorum, id est sive episcopus, sive clericus, admonitionem tuam neglexerit, ex hac nostra auctoritate canonica coerctione inobedientiae culpam aut tu, sicut praevideris, corrige, aut nobis renuntiare festina, ut disponere valeamus qualiter disciplinae frenum extra iter suum eos pergere non permittat quos ad excessum aculeus pravae mentis irritat. Gregorius Joanni episcopo Panormitano. Quia sunt culpae in quibus culpa est relaxare vindictam , quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuerat, marito tradiderit. Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse, denique ut nec religiosam mutare vestem praesumeret postquam ille in ordine sacro promotus est, adjiciens etiam priusquam ad diaconem perveniret et postea prava illam opinione vixisse, ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore, causam hanc subtili omnino investigatione perquirat; et si ita in conjugio diaconi mulier fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione ii qui male sociati sunt disjungantur. Si vero in ejus conjugio non fuit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te volumus, ut eis facere nil praesumat, nec falsa illum accusatio apud eum in aliquo praegravet. Quia vero res suas antedictus Petrus apud Ecclesiae colonos perhibet retineri, volumus ut sine cujusquam impedimento eas habeat, 1264 si tamen ita est exigendi licentia. Nam et si inventus fuerit esse culpabilis, non res suas amittere, sed in se debet dignam ultionem suscipere. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. Quia incongruum valde est a suscepto officio sola quemquam voluntate suspendi, quem culpa non removet, sollicite disponendum est ut nec prior ordinatio irrationabiliter destruatur, nec sine emendatione quae male secuta fuerint relinquantur. Fortunatus itaque, lator praesentium, in monasterio sanctorum Laurentii et Zenonis, quod in Caesenati castro est constitutum, a Natali quondam episcopo officium sibi abbatis asserens esse commissum, nunc se a successore ejus Concordio nulla existente culpa exinde remotum, atque alium in loco suo queritur ordinatum. Quod etiam coram quibusdam diaconis nostris, praesente diacono praedicti Concordii episcopi sui causas allegante, ex parte ita esse perclaruit. Sed quoniam certior in partibus illis ubi res acta est potest esse probatio, fraternitas tua diligenter atque sollicite hoc studeat perscrutari. Et si nulla manifesta causa depositionis exstitit, quae praedictum Fortunatum abbatis officio removeret, eum in suum locum reformare festinet, atque ejus episcopum digna reprehensione increpare non desinat, cur decessoris sui, nullis provocatus excessibus, destruere ordinationem molitus sit. Si vero aliter quam edocti sumus causam esse pars altera dixerit, subtili veritas investigatione quaerenda est; et ita quidquid canonicus ordo poposcerit terminandum, ut nulla ea de re denuo querela remaneat. Data mense Octobri, indictione 7. Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae. Non immerito elati cordis retundi postulatur ambitio quando, sacrorum canonum vigore postposito temerariae praesumptionis excessus aliena illicite concupiscendo, non solum ad generanda dispendia 1265 noxius, verum etiam paci ecclesiasticae probatur esse contrarius. Relectis igitur fraternitatis tuae epistolis, quae de Cassiopi castro, quod in tua situm est dioecesi, ab episcopo Euriae civitatis prius vel modo sint acta cognovimus, et contristati sumus quod hi qui Ecclesiae tuae pro impensa sibi charitate debitores esse debuerant, ei inimici magis fieri nullo sunt pudore prohibiti; denique ut contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem modestiam, contra sacrorum canonum statuta, praedictum castrum de jurisdictione tua abducere, ac suae molirentur potestati subjicere, ut fierent quodammodo domini, ubi prius suscepti fuerant peregrini. Qua de re quoniam Andreas, venerabilis memoriae frater noster, Nicopolitanus metropolita, adnitente sibi quoque principali jussione, in qua ei causae hujus fuerat injuncta cognitio, prolata, sicut nobis patuit, noscitur statuisse sententia antefatum Cassiopi castrum sub jurisdictione Ecclesiae tuae, quemadmodum semper fuit, debere persistere, formam ejusdem sententiae comprobantes, apostolicae sedis auctoritate eam favente justitia confirmamus, atque per omnia robustam manere decernimus. Nam nulla aequitatis ratio, nullus canonum ordo consentit ut parochiam alterius alter aliquo modo debeat occupare. Unde licet districtionem contra se non modicam hujus litigii culpa videatur exigere, propter quod ab eis mala pro bonis sint reddita, studendum tamen est ut excessu benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur fratribus etiam necessitatem patientibus denegetur, ne nihil charitas agere in episcoporum mentibus judicetur, si sine consolationis remedio hi quibus magna est habenda compassio relinquantur. Oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriae civitatis ab antefati Cassiopi castri habitatione nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, quod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive foris habeant recondendi debita cum veneratione licentiam. Sic tamen ut dilectioni tuae, in cujus parochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cautione munitio, per quam promittat episcopus Euriae nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam jurisdictionem, nullam tanquam cardinalis episcopus ulterius auctoritatem defendere; sed pace Deo propitio reddita, ablato venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria se modis omnibus reversuros. Ut hujus promissionis persistente memoria, nec illi 1266 de caetero quidquam sibi illic principaliter quacunque occasione audeant vindicare, sed omni se tempore esse ibidem hospites recognoscant, et fraternitatis tuae Ecclesia juris vel privilegii sui in qualibet parte praejudicium non incurrat. Gregorius Bonifacio diacono Constantinopoli. Quoties nos eorum discordia tristes facit qui pacis praedicatores esse debuerant, magna sollicitudine studendum est ut, litigii ablata materia, ad concordiam redeant qui diversa ab invicem voluntate discordant. Quae igitur de Cassiopi castro, quod in insula Corcyra est positum, acta sint, qualiterve id de jurisdictione Corcyritani episcopi episcopus Eurise moliatur subtrahere, et suae nequiter jurisdictioni subjicere, valde prolixum est dicere. Sed dilectioni tuae ut cuncta subtiliter comprehendat, fratris nostri Alcysonis episcopi Corcyrae scripta transmisimus, atque ejus illic venire hominem fecimus, qui etiam verbo minutius te ad singula possit instruere. Hoc tamen breviter indicamus, quia dum Mauricio quondam imperatori esset in praejudicium Ecclesiae Corcyritanae subreptum, nec jussio ejus, quippe quae contra leges et sacros canones data fuerat, habuisset effectum, et indecisa inter partes contentio remansisset aliam illum ad Andream quondam fratrem nostrum tunc Nicopolitanum metropolitam jussionem dedisse, ut quoniam utraque pars ejus erat jurisdictioni subjecta, ipse hanc causam cognoscere et finire canonice debuisset. Qui metropolita, cognita causa prolataque sententia, cujus tibi exemplaria misimus, praedictum Cassiopi castrum sub potestate ac jurisdictione Corcyritani episcopi, cujus et semper fuit dioecesis, esse distinxit. Quam nos sententiam comprobantes, apostolicae sedis auctoritate praevidimus confirmandam. Et ne ea quae decrevimus, ita potuissent esse districta, ut nihil benignitatis habere videretur admistum, curae nobis fuit ita causam pro tempore disponere, sicut sententiae nostrae, quam ad te misimus, textus ostendit, ut neque episcopus, vel clerus Euriae civitatis necessitatem habitationis incurrerent, nec Corcyritanae Ecclesiae privilegia in aliquo turbarentur. Sed quia inter ipsa primordia srenissimo 1267 domno imperatori subreptum est, atque contra judicatum Nicopolitani metropolitae quo ecclesiastica rectitudine et canonica ratione suffultum est, episcopo Euriae, quod nec sine dolore audire vel loqui sine gemitu possumus, cum majori injuria episcopi Corcyritani atque clericorum ejus, antefatum Cassiopi castrum traditum memoratur; ut amota, quod grave est dici, jurisdictione Corcyritanae Ecclesiae, ipse illic omnem tanquam principalem habeat potestatem, sententiam nostram nulli dare praevidimus, ne contra jussionem clementissimi domni imperatoris, vel, quod absit, in despectum ipsius aliquid facere videremur. Itaque dilectio tua pietati ejus cuncta diligenter insinuet, atque constanter astruat hoc omnino illicitum, omnino pravum, omnino injustum, et sacris esse valde canonibus inimicum. Et ideo hujusmodi peccatum temporibus suis introduci in Ecclesiae praejudicium non permittat. Sed quid de hoc negotio judicatum antefati quondam metropolitae contineat, vel qualiter a nobis ea quae ab illo decreta sunt confirmata fuerint suggerat, atque id agere studeat, ut cum ejus jussione nostra illic sententia transmittatur, quatenus et serenitati ipsius, sicut dignum est, reservasse, et rationabiliter correxisse quae male praesumpta sunt videamur. Qua in re omnino danda opera est ut, si fieri potest, etiam jussionem suam ipse tribuat, in qua ea quae a nobis definita sunt servari praecipiat. Nam hoc facto omnis de caetero subreptionis locus obstruitur. Ita ergo ad compescenda haec praejudicia vigilantiam tuam cum omnipotentis Dei adjutorio exercere festina, ut nec modo voluntas eorum qui perversa moliuntur, aliquid contra antiquum ecclesiasticae consuetudinis statum obtineat, nec post ad exemplum res nefanda proficiat. Quanta praeterea mala, quantasque oppressiones suprascriptus Alcyson, frater et coepiscopus noster, ab actionariis Ecclesiae Thessalonicensis asserat sustinere, ut possis cognoscere, ipsam quam ad nos misit epistolam dilectioni tuae transmisimus. Ideoque praedictae Ecclesiae responsalem venire ad te facito, atque causam ipso praesente cognosce, et de capitulis quibus te ratio moverit fratri et coepiscopo nostro Eusebio scribe, ut homines suos agere injusta prohibeat, et minores non premere, sed magis in quibus justum fuerit moneat adjuvare. Hoc quoque volumus, ut ei qui in civitate Nicopolitana metropolita fuerit ordinatus, dilectio tua scribere debeat, quatenus causam de damnis quae Ecclesiae suae illata praedictus frater noster Alcyson queritur cognoscere, et quod justum est debeat definire, quia a decessore ipsius negotium ipsum non decisum, sed legitur reservatum. Gregorius Joanni episcopo Panormitano. Basilicam quam a dilectione tua in honorem beatae semperque virginis Mariae, per Savinum subdiaconum nostrum et rectorem patrimonii, suggeris esse perfectam consecrandi tibi praeceptionis nostrae serie noveris facultatem attributam. quatenus, frater charissime, devotionis tuae desiderium complens, celebritatis perfectione gratuleris. Data mense Decembri, indictione 7. Gregorius Guduino duci Neapolis. Cum inter multa bona quae nobis de magnitudine vestra saepius nuntiantur illud in vobis plus laudabile dicatur existere, quod castitatem diligitis, et disciplinam, sicut dignum est, custoditis, satis mirati sumus quod in milite illo qui ancillam Dei diabolica instigatione perdiderit, districtissima vindicta hactenus facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit ut ante ad nos ultio quam perpetratae culpae iniquitas perveniret. Sed quia vindictam hujus sceleris non voluntate vestra, sed aliorum credimus subreptionibus esse suspensam, ne hoc peccatum vel numerum indisciplinati militis, vel loca illa in quibus commissum est, valeat premere, hortamur ut sine excusatione aliqua vel modo, qualis vobis fervor sit erga castitatis custodiam demonstrantes, ita pro exemplo aliorum districte emendare tantum facinus festinetis, ut et Deum vobis, in cujus hoc ille injuriam perpetravit, et timorem ejus despexit, placabilem faciatis, et nos vobis de zeli vestri rectitudine gratias referamus. Nam tantam iniquitatem inultam remanere nullo modo patimur. Gregorius Joanni episcopo. Ne incauta eorum ordinatio qui ad episcopatum eliguntur valeat provenire, vigilanti 1269 de corum personis sollicitudine est requirendum. Indicatum siquidem nobis est Florentinum, archidiaconum Ecclesiae Anconitanae, qui ad episcopatum fuerat electus, Scripturae quidem sacrae scientiam habere; sed ita aetatis esse senio jam confractum, ut ad regiminis officium non possit assurgere. Addentes etiam ita illum tenacem existere, ut domum ejus amicus ad charitatem nunquam introeat. Rusticus autem, diaconus ejusdem Ecclesiae, qui similiter electus fuerat, vigilans quidem homo dicitur, sed quantum asseritur, Psalmos ignorat. Florentinum vero, diaconum Ecclesiae Ravennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse novimus, sed qualis sit interius, omnino nescimus. Ideoque fraternitas tua una cum fratre et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae Anconitanae Ecclesiae visitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de vita ac moribus singulorum requirere, vel si de nullo sibi sunt crimine conscii quod eos ad hoc officium vetet accedere. Pariter etiam requirendum est si hoc quod de praefato archidiacono dictum est, quia nunquam amicus domum ejus ingressus est, si ita se veritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit, aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, vel si, tactis sacrosanctis Evangeliis, sicut nobis nuntiatum est, jusjurandum praebuerit nunquam se ad episcopatum accedere. Sed etiam de Rustico diacono, quantos Psalmos minus teneat, perscrutandum est. Florentino autem diacono Ravennati, si nullum, sicut diximus, crimen est quod obsistat, apud episcopum ejus agi necesse est, ut ei debeat cessionem concedere; non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam voluntatem eum cedere videatur. Sed hoc ut norunt ii qui eum eligunt, ex se agant; tu vero de singulis cum omni studio ac sollicitudine omnia quae scripsimus requirere atque nobis stude subtiliter indicare ut, renuntiatione tua redditi certiores, quid post haec, Deo auctore fieri debeat disponamus. Gregorius Theodelindae reginae. Scripta quae ad nos dudum a Genuensibus partibus transmisistis gaudii vestri nos fecere participes, 1270 propterea quod omnipotentis Dei gratia, et filium vobis donatum, et, quod valde excellentiae vestrae est laudabile, catholicae eum fidei novimus sociatum. Nec enim de christianitate vestra aliud credendum fuerat, nisi id studere vos, ut quem divino munere suscepistis catholicae rectitudinis auxilio muniretis, ut et Redemptor noster familiarem te suam famulam cognosceret, et Langobardorum genti novum regem in timere suo feliciter enutriret. Unde oramus omnipotentem Deum ut et vos in mandatorum suorum via custodiat, et eumdem excellentissimum filium nostrum Adulouvaldum in suo faciat amore proficere, quatenus sicut hic inter homines jam magnus est, sic quoque et bonis actibus ante Dei nostri oculos sit gloriosus. Illud autem quod excellentia vestra scripsit, ut dilectissimo filio nostro Secundo abbati ad ea quae scripsit subtilius respondere deberemus, quis petitionem illius vel vestra desideria quae multis esse profutura cognoscit, si aegritudo non obsisteret, duceret postponenda? Sed tanta nos podagrae infirmitas tenuit, ut non solum non dictare, sed etiam ad loquendum vix possemus assurgere, sicut et praesentium portitores legati vestri cognoverunt, qui nos et venientes infirmos invenerunt, et discedentes in summo vitae periculo atque discrimine reliquerunt. Sed si omnipotente Deo disponente convaluero, ad cuncta quae mihi scripsit subtiliter respondebo. Eam tamen synodum quae piae memoriae Justiniani tempore facta est per latores praesentium transmisi, ut praedictus filius meus dilectissimus ipsam legens agnoscat quia falsa sunt omnia quae contra sedem apostolicam vel catholicam Ecclesiam audierat. Absit enim nos cujuslibet sensum haeretici recipere, vel a tomo sanctae memoriae Leonis praedecessoris nostri, in aliquo deviare; sed quaecunque a sanctis quatuor synodis sunt definita recipimus, et quaecunque reprobata sunt condemnamus. Excellentissimo autem filio nostro Adulouvaldo regi transmittere phylacteria curavimus, id est crucem cum ligno sanctae crucis Domini, et lectionem sancti Evangelii theca Persica inclusam. Filiae quoque meae sorori ejus tres annulos transmisi, duos cum hyacinthis, et unum cum albula, quae eis per vos peto dari, ut apud eos nostra charitas ex vestra excellentia condiatur. Paterna praeterea charitate persolventes salutationis officium, petimus ut excellentissimo filio nostro regi conjugi vestro pro nobis de facta pace 1271 gratias referatis atque ejus animum, sicut consuevistis, ad pacem de futuro per omnia provocetis, quatenus mercedem populi innocentis, qui in scandalo perire poterat, ante conspectum Dei, inter multa bona quae agitis, invenire possitis. Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae. Resipiscentibus fratribus et ad salubre se consilium convertentibus non est neganda benignitas, ne plus in episcoporum mentibus culpa videatur posse quam charitas. Venientem igitur ad nos Petrum, Ecclesiae Euriae lectorem, cum scriptis fratris et coepiscopi nostri Joannis, coram responsalibus dilectionis tuae suscepimus, atque eum post relecta scripta, quae detulerat, curae nobis fuit requirere si quid contra allegationem eorumdem responsalium tuorum haberet quod diceret. Qui dum nihil sibi aliud injunctum vel responsurum se penitus perhiberet, extra hoc quod episcopi ipsius epistola continebat, ea quae canonibus congruebant, Deo auctore, sine tarditate decrevimus. Post longum vero tempus suprascriptus Petrus capitulare protulit, quod sibi datum a suo asserebat episcopo, et idcirco moras causa sustinuit. Sed quia in eodem capitulari memoratus sperasse legebatur antistes ut in Ecclesia beati Joannis, quae intra castrum quod Cassiopi vocatur est posita, sanctum ac venerabile corpus beati Donati 1272 habeat recondendi licentiam, paratum se esse inquiens dilectioni tuae, propterea quod tua probatur esse dioecesis, munitionem emittere nullum tibi ex hoc praejudicium generari, petitionem ejus sine effectu non praevidimus relinquendam, postquam ita sibi necessitatis tempore desiderat fieri consultum, ut Ecclesiae tuae jurisdictionem servare se in omnibus fateatur. Hac itaque ratione permoti, fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut sine aliqua mora, vel excusatione, in praenominata beati Joannis Ecclesia recondendi suprascripti sancti venerabile corpus praebeat facultatem, ita sane ut prius scriptura interveniente te muniat nunquam sibi in antefata Ecclesia vel castro, sub quolibet argumento, aliquam jurisdictionem vel privilegium tanquam proprius episcopus vindicare, sed omne illic jus ac potestatem Ecclesiae tuae, quippe cujus est parochia, inviolabiliter custodire. Pariter quoque te, sicut idem frater noster petiit, convenit respondere, ut tempore quo miserante Deo pace reddita illi ad propria fuerit revertendi licentia, antedictum venerabile corpus auferendi secum sine aliqua objectione fas habeat. Qua de re ne personale esse videatur quod geritur, et inveniri possit unde recidiva rursus excitetur contentio, etiam successores vestri in hac promissione pro conservandis omnibus sunt per omnia complectendi, quatenus hujusmodi praeveniente cautela, nec ille ibidem de caetero sibi quidquam in dioecesi tua contra aequitatem et sacrorum canonum decreta praesumat defendere, et jus Ecclesiae tuae ex hujusmodi concessione praejudicium aliquod nulla unquam ratione sustineat Gregorius Felici subdiacono et rectori patrimonii Appiae. Licet omnia quae hic apostolica habet ecclesia beatorum Petri et Pauli, quorum honore et beneficiis acquisita sunt, Deo sint auctore communia, esse debet in administratione actionum diversitas personarum, ut in assignatis cuique rebus cura adhiberi possit impensior. Cum ergo pro ecclesia beati Pauli apostoli, sollicitudo debita nos commoneret ne minus illic habere luminaria idem praeco fidei cerneretur, qui totum mundum lumine suae praedicationis implevit, et valde incongruum esse ac durissimum videretur ut illa ei specialiter possessio non serviret, in qua palmam sumens martyrii capite est truncatus ut viveret, utile judicamus eamdem massam quae Aquas Salvias nuncupatur, cum omnibus fundis suis, id est cella vinaria, Antoniano, villa Pertusa in foro Primiano, Cassiano Silonis, Cornelii, Thesselata, atque Corneliano, cum omni jure, instructo, instrumentoque suo et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, cum Christi gratia luminaribus deputare, adjicientes etiam eidem cessioni hortos duos inter Tiberim et porticum ipsius ecclesiae, euntibus a porta civitatis parte dextera, quos dividit fluvius Almon, inter affines horti monasterii sancti Stephani, quod est ancillarum Dei, positum ad sanctum Paulum, et ad fines possessionis Pissiniani, simul et terrulas quae vocantur Fossa latronis, positas ibidem juxta eamdem porticum euntibus; similiter parte sinistra ad portam ubi nunc vineae factae sunt, quae terrulae cohaerent ab uno latere possessioni Eugenitis quondam scholastici, et ab alia parte possessionibus monasterii sancti Edistii, quae omnia Deo adjuvante per antedictae ecclesiae praepositos qui per tempora fuerint et a praesenti septima indictione volumus ordinari. Et quidquid exinde accesserit, luminaribus ejus impendi, atque ipsos exinde ponere rationes. Idcirco experientiae tuae praecipimus ut suprascriptam massam Aquas Salvias cum praenominatis omnibus fundis suis, necnon hortos, atque terrulas quae superius continentur, de brevibus suis delere debeat ac auferre, et cuncta ad nomen praedictae ecclesiae beati Pauli apostoli tradere; quatenus servientes ibi praepositi, omni posthac carentes excusatione, 1274 de luminaribus ejus ita sine nostra studeant sollicitudine cogitare, ut nullus unquam illic neglectus possit existere. Facta vero suprascriptarum omnium rerum traditione, volumus ut hoc praeceptum in scrinio ecclesiae nostrae experientia tua restituat. Gregorius Anthemio subdiacono. Quia gloriam vestram fixam valde atque stabilem in suis esse moribus audio, multum laetificor, et sic vobis quae mihi displicent sicut speciali filio fiducialiter loquor. Excellentissimus enim exarchus aliqua loquitur quae omnes qui illum amant ad inimicitias illius valeant provocare. De qua re ei per latorem praesentium in excepto quae mihi visa sunt relegenda dictavi; quae, si placet, et vobis relegantur, ut sciatis quid ei de re eadem scribere debeatis. Hic autem quanta necessitas, et quae nos mala constringant, et praesentis responsalis nostri relatione, et ex epistolis fratris et coepiscopi mei Mariniani potestis agnoscere. Unde gloriam vestram decet studiose cogitare, quia nos de sapientia vestra magnam in omnipotente Domino fiduciam habemus, et ubi vos estis, illic causam negligi nullo modo credimus. Ita ergo facite, ut confidentia nostra a sua certitudine non inveniatur aliena. Gratia vos superna custodiat, et prospere agere omnia concedat. Domino beatissimo et honorabili, sancto Patri Gregorio papae, Felix vestrae salutis ac sanctitatis amator. Beatissimae vestrae salutis ac sanctitatis jura penes Deum sunt manifesta. Dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria, superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia apostolica institutione fundata, et a fidelibus patribus firmissime roborata. Ad quam beatissimi omnes apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, 1275 populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam, homines divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. Quorum sanctorum apostolorum vestra paternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit studiis pontificalibus indesinenter operatur et perficit, servans divinae legis praecepta, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur . Haec quidem meditantes, ad nos perlatum est a quibusdam Roma venientibus vos Augustino consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum episcopo Anglorum genti ordinato et illuc directo, atque Anglis scripsisse, quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus, ut quarta progenie conjuncti non separentur. Quae consuetudo dudum in illis aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat, nec in ullis praedecessorum vestrorum decretis vel reliquorum generaliter vel specialiter Patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici. Sed semper usque ad septimum originis suae gradum haec a sanctis antecessoribus vestris et caeteris sanctis Patribus, tam in Nicaena synodo, quam et in aliis sanctis conciliis congregatis, servari debere reperi, et a recte viventibus ac Dominum timentibus hominibus studiose praevideri cognovi. Dum haec nobiscum versabantur, supervenere et alia de quibus necessarium nobis videtur vestram consulere auctoritatem. Venerunt quippe ad nos tam Benedictus, Syracusanae Ecclesiae episcopus, quam et alii fratres nostri equidem episcopi lacrymantes, ac dicentes per saeculares et laicos nimis se esse turbatos atque animo afflictos super immoderatis actibus eorum, pro quibus et aliqua injusta eis impingebantur. Sunt etiam quaedam ecclesiae in nostra provincia super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter antiquitatem, quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatae ab episcopis fuerint, necne. Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestrae sanctae sedis auctoritate instrui precamur; et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis aut generaliter omnibus scripta sint scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus. Nos enim ea quae legimus, et observari a fidelibus cognovimus, non increpando, 1276 quod absit, vobis significamus, sed quid rationabiliter et fideliter super his observare debeamus requirimus. Et quoniam non modicum murmur super hac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus et coepiscopis nostris debeamus a vobis quasi a capite responsum quaerimus, ne super his ancipites remaneamus, aut murmur illud tam vestris temporibus quam posteris inter nos aut alios remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus fuit, detractionibus laceretur, vel subrogetur, aut nomen vestrum, quod absit, supervenientibus temporibus blasphemetur. Nos enim quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus, ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus; scimus enim ut semper sanctae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt, vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini, curam gerere, ac de religione et lege nostra assidue cogitare, sicut scriptum est: Beatus qui meditabitur in lege Domini die ac nocte . Quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita. Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Domini sacrosancta, sicut in Psalmis dicit Propheta: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus in corde ipsius , non atramento sed Spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. Exstinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis et auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes ubique laetificans, quia gloriosi sanctae Ecclesiae Patres propria et piissima dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur. Et subscriptio: Incolumem vos et Deo placitum, sancte Pater patrum, orantem pro nobis Dominus custodiat in aevum. Amen. Reverendissimo fratri Felici episcopo, Gregorius servus servorum Dei. Caput nostrum, quod est Christus, ad hoc sua membra nos esse voluit, ut per ejus largam 1277 charitatem et fidem unum nos in se corpus efficeret, cui ita nos adhaerere convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum possimus esse quod dicmur. Ab arce capitis res nulla nos dividat, ne ab eo, si membrum ejus esse refugimus, relinquamur, et velut dejecti de vite palmites arescamus. Ut ergo Redemptoris nostri habitaculum esse mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus. Ipse namque ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus . Exegit ergo dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen haec, per reliqua sanctorum Patrum instituta, studiis perquirere latius et investigare committimus. Non enim potest mens at rita et oneribus atque importunitatibus praegravata tantum boni peragere, et libere de his loqui, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae sanctitati velimus denegare, sed ut quod hic minus invenitur latius perquiratur. De tribus enim apostolicam sedem, in qua alitus es et edoctus, capitulis consulendam, praedecessorum tuorum sequens exempla, credidisti, id est de consanguinitatis conjunctione, et de vexatione episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum. Quod autem scripsi Augustino, Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas exstitit testis, nec ea intentione haec illis scriptis mandavi, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam fuerint consanguinitatem inventi, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, conjungantur; sed adhuc illos neophytos existentes saepissime eos prius illicita docere vitare, et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam , ista illis modo, non posteris, ut supradictum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erneretur, sed coeptum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Sane si in his secus quam debuimus aliquid egimus, non proterviae, sed commiserando actum esse cognoscas. Unde et testem invoco Deum, qui 1278 cogitationes omnium hominum novit, cujus etiam oculis omnia nuda sunt et aperta. Nam si ea destruerem quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse juste comprobarer, testante Veritatis voce, quae ait: Omne regnum in seipsum divisum non stabit , et omnis scientia et lex adversus se divisa destruetur. Ideoque necesse est ut omnes concorditer statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil videlicet per contentionem agentes, sed, ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus auxiliante Domino pareamus, O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat! quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat , quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas ita charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. His rite perpensis, charitative jam dictis indulsi, nec praeceptum dedi, sed consilium; nec regulam in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis quod facilius sit vitandum ostendi. Si igitur in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur. Quapropter multum cor nostrum magnitudini vestrae congaudet, quod sic vos in vestris actibus studiosos invenimus, ut vos et nostri curam habeatis et talia sciscitando inquirere studeatis, quatenus talia vobis non solum apud homines gloriam, sed et apud omnipotentem Dominum praemia mercedis acquirant. Caeterum super vexatione episcoporum, de qua nos consulere voluistis, scimus quia a nullis vita praesulum perturbari debet excessibus, quia valde indignum est ut hi qui throni Dei vocantur aliqua motione a regibus vel subditis turbentur. Quoniam si David regum justissimus in Saul, quem constabat jam a Domino reprobatum esse manum mittere non praesumpsit, quanto magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur? Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo aut publice episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod Moysi famulo Dei propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit . Et illud Psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis 1279 nolite malignari . Et in lege divina legitur: Diis non detrahes, et populi tui principi non maledices . Unde valde praevidendum est subditis tam clericis quam laicis, ne episcoporum aut praepositorum suorum vitam temere reprehendere audeant, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt etiam ne cum culpas praepositorum suorum considerant, contra eos audaciores fiant. Sed sic eorum prava apud semetipsos considerent, ut, divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum vel praepositorum oris gladio non sunt ferienda, etiam cum recte reprehendenda videantur; quoniam a praedecessoribus nostris et a reliquis multis sanctis episcopis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos non facile reprehendant, nec eos criminari vel accusare praesumant, quia cum in praepositos delinquimus, ejus ordinationi qui nobis eos praebuit obviamus. Unde Moyses dum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum . Quapropter admonendi sunt subditi utrisque ordinis viri ut cum magistrorum facta conspiciunt ad suum cor redeant, et de eorum increpationibus non praesumant, quia non est discipulus super magistrum, nec servus super Dominum suum . De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis nec testibus ratio certa habetur utrum baptizati vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis ostenditur rite peractum. Haec nos adminiculante divina gratia ita tenere cupimus, vobisque, ut postulastis, tenere et docere mandamus, et ea quae a sanctis Patribus ante nos sunt statuta non proterve irrumpere, sed fideliter servare optamus. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere vos tribuat quod velle concessit, quia in hac re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur. Progentem vero suam unumquemque de his qui fideliter edocti sunt, et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem. Et quandiu se affinitate agnoscunt propinquos, ad hujus copulae non accedere societatem praesumant, nec eam quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto licet Christianorum vel licebit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo, et cunctis bonis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus 1280 dudum statutum esse legimus. Ideo nolumus nos in hac re a vobis sive a caeteris fidelibus reprehendi, quia quod in his Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerando ne Christianitatis bonum quod coeperant imperfectum dimitterent egimus. Paterna ergo vos dilectione salutantes, hortamur ut propositas opportunitate occasiones in vestra efficacia enixius elaborare debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum in auxilium omnium, adjuvante Domino, compleatis. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sint separandi, quousque per satisfactionem precibus sacerdotum canonice eidem sanctae Ecclesiae catholicae reconcilientur. Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis . At si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante in se fratre praecipiendo, ait: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem non audierit te, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si eos non audierit, dic Ecclesiae. Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus . His ergo et aliis multis sanctorum Patrum auctoritatibus segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio . Debet enim discretio semper fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda; sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, ii qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est ut pro multorum salute unus condemnetur quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri persaepe cognovimus, ut ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur separentur a sanis, ne illorum morbo caetera sana damnentur vel pereant. Satius est ergo ut mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant. Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur. Cujus vobis adesse praesentiam, si haec observaveritis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum . Si ergo dignatur adesse duobus vel tribus congregatis, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum, non latet. Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decrevimus congregari, 1281 ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque etsi non amore justitiae, metu tamen examinationis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt custodiamus, atque ad ea quoscunque possumus excitemus. Certum quippe est quia si toto corde praeceptis salutaribus nos occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum his quibus aedificamur innitimur, locum sine dubio deceptionis excludimus. Quapropter oportet ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis. ut omnes cum quibus aliti estis, atque didicistis sanctae Romanae Ecclesiae praeceptionibus parere, apostolicae sedis praecepta multiplicare, apertissimeque nota facere agnoscant; quia quod specialiter tibi tuisque et fratrum tuorum charitati, ut tuae litterae innotuerunt, consultis scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Circa subjectorum autem 1282 actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit; linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita cum lucro multiplicantur, in diem retributionis annuente divina gratia audire mereamini: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis, pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognoscamus, quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque illic omnia quae pro animarum scripsimus salute fideliter recenseantur; quatenus et vos per hoc vestrum zelum qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vobis omnibus servare concedat. Amen.
(Grat., dist. 28, c. 10) (Vide inf. epp. 8 et 13.) (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 12.) (Vide sup. epp. 7 et 8.) (Rom. II, 13) (Psal. I, 2) (Psal. XXXVI, 30) (Joan. XIV, 23) (I Cor. III, 2) (Luc. XI, 17) (Vide. l. XI, ep. 64.) (Coloss. III) (Num. XII) (Psal. CIV, 15) (Exod. XXII, 28) (Exod. XVI, 8) (Matth. X, 24) (Grat., c. 35, q. 2, et 3. c. 10) (Hincmar., de divortio Lotar. et Thetbergae, interrog. 5) (Luc. XVII, 3; Matth. XVIII, 15, seq.) (Isa. LVII, 1, sec. LXX) (Matth. XVIII, 20) (Matth. XXV, 21, 25.)
http://viaf.org/viaf/100184667
[]
Nicolaus I
1
(Anno 860.) IV. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Conqueritur synodum Constantinopoli injussu sedis apostolicae ausum fuisse Ignatium honore privare, et in ejus locum Photium substituere. Ostendit multis rationibus laicum ad pontificalis dignitatis gradum conscendere non posse. Promotionem Photii non vult comprobare, nisi prius causa a legatis examinetur, et ad se integra deferatur. His adjungit nonnulla de imaginum adoratione; estque epistola prima missa ab apostolica sede ad imperatorem Michaelem per Rodoaldum et Zachariam episcopos. [Apud Mansi, Conc. tom. XV, col. 162-167.]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MICHAELI glorioso imperatori Graecorum.
Principatum itaque divinae potestatis, quod omnium conditor electis suis apostolis largitus est, super solidam fidem apostolorum principis soliditatem constituens, ejus egregium, imo primam sedem deliberavit. Nam voce dominica ipsi dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam . Petrus denique a firmitate petrae, quae Christus est, structuram universalis Ecclesiae inconcussam, et fidei robore solidatam, ita precibus suis munire non cessat, ut errantium vesaniam rectae fidei norma reformare festinet, necnon intrepide eam consolidantes remunerare procuret: quatenus portae inferi, malignorum utique spirituum suggestiones, atque haereticorum impetus, non praevaleant ejusdem Ecclesiae unitatem refringere. Quapropter Deo omnipotenti multiplices referimus grates, qui vestro pectori hoc infundere dignatus est, ut fautores Ecclesiae Dei effecti, concordiae ipsius desideretis favere, ne quavis rubigine erroris consumatur pulchritudo fidei, et frangatur intellectus apostolicae traditionis. Ad cujus etenim integritatem observationis multoties conventus factus fuerit sanctorum Patrum, a quibus et deliberatum ac observatum existit, qualiter absque Romanae sedis, Romanique pontificis consensu, nullius insurgentis deliberationis terminus daretur. Igitur a vobis Constantinopoli congregatum concilium hujus tenoris seriem parvipendens, ab institutis supradictis manum considerationis suae reflectere non trepidavit; adeo ut Ignatium supra jam nominatae urbis patriarcham, sine Romani consultu pontificis, ibidem coetus conveniens proprio privasset honore. Quod quam sit reprehensione dignum, testes illi qui ei oppositi fuerant, manifestant: quia tales quos in epistola vestra legimus, canonica institutio prohibet: et invidiose datos manifeste claret, quoniam nec ipse proprio ore manifestavit illa quae ei objiciebantur, neque accusatores illius secundum sacrorum canonum instituta probaverunt. Caeterum his etiam sic injuste peractis, ad detestabiliora inconsiderationis suae votum, supradictam populi catervam dirigendo, de laicorum habitu qui ei praeesset eligit pastorem. O quam praesumptuosa temeritas! ille praeponitur ovili divino qui nescit adhuc dominari spiritui suo. Nam qui ignorat disponere vitam suam per gradus Ecclesiae minime ductus, quomodo corrigere quibit vitam alienam subito electus? Latuisse vos non credimus, quid apo stolorum egerit coetus post acceptum donum sancti Spiritus. Ecce etenim ipsi visione Domini, et locutione illius assidua, ejusdemque resurrectione laetificati, atque gratia spiritalis descensus consolidati, non praesumpserunt de electis septuaginta duobus eligere tam audacter duodecimum, qui Judae praevaricatoris suppleret locum: sed per gradus quosdam de septuagenario binarioque numero elegerunt duos, Joseph qui vocabatur Justus, et Matthiam . Et sic ex his, quem alteri praeponerent interim ignorantes, divinum examen postulavere, electioneque data, qui humanis obtutibus justior videbatur, coram Divinitatis conspectu inferior est inventus. Igitur illius congregationis conatus, nihil horum studentes exercere, visi sunt a recto itineris tramite declinasse, cum in custodiam Dominici gregis non taliter, ut decuit, studuerunt pastorem praeponere. In notitia siquidem saecularium litterarum nemo magistri nomine merito censetur, nisi per gradus disciplinarum procedens fuerit doctus. Verum iste Photius videlicet antea doctor prorupit quam doctus exstiterit; prius magister videri cupit quam discipulus audiri: prius auditor esse debuit, ac deinde institutor. Sed hic doctoris e contrario cathedram eligens, docere prius elegit, ac deinde coepit doceri: prius sanctificare curavit, ac demum sanctificari: prius illuminare voluit, et postmodum illuminari. Haec itaque catholicus ordo prohibet: et sancta nostra Romana Ecclesia talem electionem semper prohibuit per antecessores nostros catholicae fidei doctores. Quorum nos tenorem observantes, instituta ipsorum esse inviolabilia censemus. Sardicense denique concilium, ut de laicis non eligeretur antistes, in decimo tertio capite per omnia prohibuit ita inquiens: Si forte aut dives, aut scholasticus de loro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et officio diaconii, aut presbyterii fuerit perfunctus, ut per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Et reliqua. Coelestinus itidem sanctissimus doctor, et nostrae Romanae sedis praesul egregius, in decreto suae sanctionis asserens dicit: Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates, episcopos sibi petere velle de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc illis, qui non Deo, sed saeculo militaverunt, aestiment nos posse conferre: non solum male de suis clericis, in quorum contemptum hoc faciunt, judicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere sentientes: quod nunquam auderent, si non quorumdam illic his consentiens sententia cohiberet. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc, quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt, ex laicis requiruntur? Qui vacantes saeculo, et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu praepropero alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere: et in aliud vitae genus calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae transire. Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri gubernacula custodimus, necesse est obviemus; hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinationem clericatus admittat, et sinat fieri: unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. Leo denique sanctissimus doctor, et apostolicae Romanaeque sedis pontifex egregius, cujus laus in quarta synodo magnificatur, hoc ipsum in Decretalibus suis prohibuit, cap. 33 : In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis sit maritus, et reliqua. Gelasius autem supradicti doctoris, Leonis videlicet, meritis non impar, sanctissimus Romanae Ecclesiae praesul, non solum episcopos de laicis fieri prohibuit, sed etiam presbyteros, ne talia praesumerent, vetavit in decretalibus suis, cap. 3 , ita inquiens: Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam, religiosamque vitam, constat esse discriminis: quia utique convenientia ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda: tantoque magis, quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quanto de tempore, quo fuerant haec assequenda, decerpitur, ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit: ne per occasionem supplendae penuriae clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimae familiae reputemur procurasse compendia, quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilo minus subrogamus. Quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem: quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis ecclesiis, quibus infestatione bellorum, vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria, renoventur; quatenus his Deo propitio restitutis in ecclesiasticis gradibus subrogandis, canonum paternorum vetus forma servetur: ne contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro occidentis defectus remedio providetur. Non adversus scita majorum nova lex proponitur, caeteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam in faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti, observantiam venerandorum canonum propensius delegamus: singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus, ne fas esse confidat quisquam pontificum, bigamos, aut conjugia sortientes, aut ab aliis derelicta, sive quoslibet post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae, publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare ministeriis; neque pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justae dispositionis mandato. Praedecessor itaque noster hujus almae sedis, Adrianus videlicet sanctissimus praesul, in epistola quam Constantinopolim pro venerandis imaginibus destinaverat , ita instituit ut amplius de laicis nullatenus in eadem vestra Constantinopolitana Ecclesia ordinaretur antistes: cujus textum si scire vultis, in concilio quod ejus tempore in supradicta urbe celebratum est, invenire potestis. His itaque paulisper praelibatis in supradicti viri consecratione consensum apostolatus nostri praebere non possumus, donec per missos nostros, quos ad vos destinavimus, cuncta quae in jam praenominata saepius urbe de ecclesiasticis causis, seu ordinibus peracta sunt, vel agentur, nostris intimata fuerint auribus. Et ut in omnibus rectus ordo servari queat, volumus, o clemens Auguste, ut Ignatius, quem sedis supradictae gubernacula propria spontaneaque voluntate deseruisse, et totius plebis congregato concilio depositum esse vestris apicibus nobis intimare curastis, in conspectum veniat nostrorum missorum, et universi concilii, vestris quidem imperialibus institutis, quatenus perquiratur, quamobrem spreverit traditam sibi plebem, et instituta antecessorum nostrorum, sanctorumque pontificum, Leonis videlicet papae, atque Benedicti, parvipendendo contempserit, et in hoc agendum subtili examine a nostrae jussionis legatis depositionis ejus censura perquiratur: quatenus inquirentes invenire queant, utrum canonicus tenor in eadem observatus fuerit, vel non, manifestum existat: ac deinde cum nostro praesulatui significatum fuerit, quid de eo agendum sit, apostolica sanctione diffiniemus: ut vestra Ecclesia quae tantis quotidie quatitur anxietatibus, inviolabilis deinceps et inconcussa permaneat. De imaginibus autem, earumque observationibus, licet nulla necessitas esset scribere, eo quod nostrorum antecessorum venerabilium pontificum sancta sollicitudo catholico ardore succensa, multa et valde utilia Ecclesiae Dei profutura instituit: tamen quia frequens iteratio informationis solet venerabiliorem intentionem reddere audienti: ideoque de eisdem pro conservanda unitate populo Dei aliquid exponere curamus. Pristinam itaque sanctorum Patrum traditionem, quam a praedecessoribus nostris beatissimis et orthodoxis pontificibus, qui post beatum Petrum in ejus apostolica sede resederunt, nobis observandam suscepimus, et hactenus immutilatam haec sancta catholica et apostolica tenet ac defendit Ecclesia. Oportet ergo tota mentis intentione, summique desiderii conamine venerandas tam Domini nostri Jesu Christi, quam suae sanctissimae genitricis, et beatorum apostolorum, atque omnium sanctorum imagines venerari et colere: ut eo quo valemus annixu contra haereticorum vesaniam, qui ab earum veneratione populum prohibent, resistere studeamus. Nam in pace Ecclesiae constitutis nil contrarium esse potest, si sanctorum effigies propriae depictae fidelibus augeant incrementi amorem. Revera quia dum eorum vultus aspicitur, et operis actio recolitur, Deus, cujus habitatio in eis esse dignoscitur, perfecte laudatur. Certe si Deus, qui est invisibilis et incorporeus, non per propriam substantiam deitatis, sed per subjectam creaturam mortalium apparuit oculis et credentibus summum esset culmen honoris: quare animae sanctorum, quae manentes in corpore vultus uniuscujusque habuisse noscuntur, secundum dispositionem Dei dicit ipsi placentia operatas esse, non venerentur a nobis magno honore? Cur eorum exsecremur effigies, per quos agnovimus fidei veritatem? Apparuit nempe Deus Abrahae patri nostro, non in carne, neque in anima, sed in specie trium virorum: quibus ille aliud cernens, et aliud esse intelligens, pronus in terra adoravit, et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, afferam aquam, ut laventur pedes vestri . Credidit illico Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. Apparuit denique Jacob per subjectae creaturae speciem, unde et dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea . Ecce incorporeus Deus et invisibilis per speciem subjectae creaturae ita se mortalium voluit videri obtutibus, ut credentibus esset ad gratiam: cur nobis sanctorum icones, quos corporeos et visibiles fuisse credimus, si illos ut vere Christi veneremur amicos, poterunt esse ad culpam? Nam si eorum effigies exsecrabiles esse crederentur, profecto et ipsarum reliquiae, quorum caro corruptionem sensit in tumulo pro neutro haberi deberentur. Verumtamen si ad eorum consortium venire optamus, profecto hic omnia in honore sanctorum, id est tam reliquias non solum corporum, sed et vestimentorum, seu etiam imagines vultus illorum in quolibet loco depictas, celeberrimo honore venerari debemus, reminiscentes illud, quod Isaias speciem subjectae creaturae se vidisse testatur, dicens: Vidi Dominum sabaoth sedentem super solium excelsum, et ea quae sub ipso erant implebant templum , etc. Accedit itaque Moses et Aaron, ut viderent thronum ubi steterat Deus, et erat sub pedibus ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et velut firmamentum coeli in claritate fulgoris, et stabant cherubim ex auro mundo. Quae omnia, secundum quod Salomon postea in templo instruxit, in monte cum Domino loquens, imaginata et praesignata vidit. Haec et his similia praecedentes Patres sciendo, iconas Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusque sanctissimae Genitricis semperque Virginis, omniumque sanctorum in parietibus ecclesiarum, secundum quod tempus hodie probat, depinxerunt, et pingere pro congruis locis omni dilectione usque in praesens non prohibuerunt. Quid Christiano verissimo nocet, si quod amat et diligit, non ad adorandum deificet, sed ad tremendum terribiliter, in pariete vel ligno depingit? Verum, quid officit, si aspicimus imagines Christi in templo Ecclesiae, et in arcano cordis praemeditamur eum venturum, cujus imaginem cernimus, citius vivorum et mortuorum judicem adventurum? Quid fidei nostrae contradicit, quod in centro camerae super altare, ejus figuram quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, animae nostrae affectando desiderant, cujus imago nominis titulum retentat, et quia per naturam Filium adoramus, quare per adoptionem nomen novum scriptum in calculo, vel gemmis non adoremus? Altare itaque sanctum, in quo Deo omnipotenti sacrificiorum vota persolvimus, lapis est naturaliter communis, nihil differens ab aliis tabulis, quae parietes nostros et pavimenta adornant. Quia vero sacratum est Dei adjutorio, et benedictionem suscepit, unde et mensa sancta efficitur, panis iterum, qui super eum offertur, panis est quidem communis; sed quando ipse sacramento sacratus fuerit, corpus Christi in veritate fit, et dicitur. Sic et vinum modicum aliquid digna existentia ante benedictionem post sanctificationem Spiritus, sanguis Christi efficitur. Ipsa enim crucis imago antequam suscipiat ejus formae figuram, lignum ab omnibus commune est. Suscipiens autem omnimodo venerandam similitudinem, sacra est, et daemonibus terribilis, propter quod in ea figuratus est Christus. Haec brevi stylo transcurrentes, cum multa dicere quivissemus, vestrae serenitati transcripsimus; quia Adrianus sanctissimus praesul antecessor noster multa de his in epistolis, quae hactenus apud Constantinopolitanam habentur Ecclesiam, scribens contradidit, in quibus quidquid hujus rei necessitas coegerit, invenire poteritis. Oportet enim vestrum imperiale decus, quod in omnibus ecclesiasticis utilitatibus vigere audivimus, ut antiquum morem, quem nostra Ecclesia habuit, vestris temporibus restaurare dignemini, quatenus vicem, quam nostra sedes per episcopos vestris in partibus constitutos habuit, videlicet Thessalonicensem, qui Romanae sedis vicem per Epirum veterem, Epirumque novam, atque Illiricum, Macedoniam, Thessaliam, Achaiam, Daciam ripensem, Daciamque mediterraneam, Moesiam, Dardaniam, Praevalim, B. Petro apostolorum principi contradicere nullus praesumat; quae antecessorum nostrorum temporibus, scilicet Damasi, Siricii, Innocentii, Bonifacii, Coelestini, Sixti, Leonis, Hilarii, Simplicii, Felicis, atque Hormisdae sanctorum pontificum, sacris dispositionibus augebatur. Quorum denique institutiones ab eis illis in partibus destinatas per nostros missos, ut rei veritatem cognoscere queatis, vestrae Augustali potentiae dirigere curavimus. Praeterea Calabritanum patrimonium, et Siculum, quaeque nostrae Ecclesiae concessa fuerunt, et ea possidenda obtinuit, et disponendo per suos familiares regere studuit, vestris concessionibus reddantur, quoniam irrationabile est ut ecclesiastica possessio, unde luminaria et concinnationes Ecclesiae Dei fieri debent, terrena quavis potestate subtrahantur; sed domui Dei restituta meritum redditoris multiplicent, et suscipientis votum spiritalis desiderii lucris exerceatur. Inter ista, et superius dicta volumus ut consecratio Syracusano archiepiscopo nostra a sede impendatur, ut traditio ab apostolis instituta nullatenus nostris temporibus violetur. Destinavimus autem vestrae serenitati reverendissimos et sanctissimos episcopos, Rhadoaldum videlicet sanctae Portuensis Ecclesiae, atque Zachariam Anagninae sanctae Ecclesiae, fungentes legatione apostolatus nostri, quos ut honorifice suscipiatis, vestram amplitudinem deprecamur: quibus etiam frequens colloquium tribuatis: et eis quae de ecclesiastico statu irreprehensibiliter dixerint, credere non ambigatis. Et cum in conventu ecclesiae sederint pro ecclesiasticis diffinitionibus, nihil a vobis, vel ab aliis alicujus contrarietatis impetum sentiant. Et cum fas illis fuerit revertendi, vestros concedite missos; et tales, qui in dromonibus congruis esse Romam incolumes, favente Deo, apostolorum precibus studeant referre, quatenus pro omnibus vestris bonis devotionibus gratias Deo omnipotenti Patri, atque ejus unigenito Filio Domino nostro Jesu Christo, et Spiritui sancto devotius agere valeamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Data mense Septembrio die 25, indictione IX. Explicit epistola ab apostolica sede ad imperatorem Michaelem per Rhadoaldum, et Zachariam episcopos missa.
(Petri videlicet) (Matth. XVI) (sicut ipsi scitis) (ut vestris apicibus nostris intimatum est auribus) (ut directionis vestrae asserunt litterae) (ut ita dicatur) (Act. I) (epist. II, cap. 21) (id est canonum) (epist. 88 ad Anast. Thessal. episc.) (epist. 6) (epist. 5 circ. fin.) (Gen. XV) (Gen. XXXII) (quod absit) (Isa. VI)
[ edit. Rom. vestris]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
1
(Anno 860.) V. AD PHOTIUM. Reservat totam causam Photii in adventum legatorum; estque epistola prima ad Photium per Rhadoaldum et Zachariam episcopos Constantinopolim declinata. [Apud Mansi, ibid., col. 168.]
Omnis utilitas et profectus animarum catholica fide munitur et dilectione Evangelii tuetur: quae omnes intra se conclusos salvat et extra se positos suos non existimat. Unde directionis vestrae sumptis apicibus laetificati sumus, quia vos catholicum in eis cognovimus. Nam ibi prudentiae vestrae utilitatem intelleximus, ideoque multas gratias Deo omnipotenti retulimus, quia vestrum scire de catholico fonte manare experti sumus. Sed rectum vos ordinem minime continuisse doluimus: eo quod non per gradus Ecclesiae ductus ad tantum honorem de laici habitu vos prosiluistis, cum oporteret vestram prudentiam ita canonice vixisse in clericali ordine, ut nihil extra canonica instituta agentes, tempore congruo, ascensu legitimo constituereris Ecclesiae pastor. Vos itaque hoc permittentes , contra statuta Patrum egisse manifestum existit. Nam Sardicense concilium per omnia tantae temeritatis praesumptionem vetuit , pariter et sanctorum pontificum Romanae sedis, Coelestini doctoris egregii, Leonis sanctissimi, cujus laus in quarta synodo clara existit: seu Gelasii doctrina, et meritis aeque beatissimi, horum videlicet instituta, hoc prohibuerunt, ut talis ordinatio fieri non praesumeretur. Quapropter vestrae consecrationi consentire modo non possumus, donec nostri, qui a nobis Constantinopolim sunt directi, revertantur, qualiter per eos cognoscamus vestrae observationis actus, et ecclesiasticae utilitatis constantiam, et quo studio circa catholicae fidei defensionem vosmet exerceatis. Et tunc, si dignum fuerit, ut tantae sedis praesulem, ceu convenit, honorabimus, et fraterna dilectione amplectemur. Data mense Septembrio, die 25, indict. IX.
(can. 13)
[ edit. Rom. laicali] [praemittentes]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
8
VIII. ACTA CONCILII ROMANI ANNI DCCCLXI.
De Joanne Ravennate archiepiscopo.
(Vide Patrologiae tom. CVI, col. 787, appendice ad pontificale Agne.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
14
XIV. SUPPLEMENTUM CONCILII ROMANI ANNI DCCCLXII.[Apud Mansi, ibid. ] I.-- De Joanne archiepiscopo Ravennate. II.-- Quia Dominus Jesus Christus carne tantummodo passus est. III.-- De his qui divinitatem passibilem dicunt. IV.-- De his qui dicunt quia in baptismate originale piaculum non omnibus dimittatur. V.-- Statuta concilii beatissimi Leonis IV papae inviolata permaneant. VI.-- Ut electionem Romani pontificis nullus contradicere praesumat. VII.-- De his qui episcopum percutere praesumpserint.
Joannem archiepiscopum Ravennatem, quem pro quibusdam necessitatibus ecclesiasticis et diversis praesumptionibus ad synodum convocavimus; et quia a Nandeciso Polensi episcopo nostro praesulatui contra eum libello porrecto, pessimo haereseos errore irretitus dicitur, et viva voce profertur, venire distulit atque contempsit, et pro illato crimine purificare se noluit; secundum sanctionem decimi noni capituli Carthaginensis concilii, sacrarum missarum solemniis, corpore etiam et sanguine Domini nostri Jesu Christi separamus, atque in praesenti synodo excommunicamus, usque dum in nostra praesentia veniens hic Romae purificationis ipsius videamus integritatem. Si qui vero illi communicare praesumpserint, pari subjaceant excommunicatione constricti.
Veraciter quidem credendum est, et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Jesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas, et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit. Hi autem qui aiunt quia Redemptor noster Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quoniam impium est et catholicis mentibus exsecrabile anathema sint. Omnibus enim qui dicunt quod hi qui sacrosancti fonte baptismatis, credentes in Patrem, et Filium, Sanctumque Spiritum, renaseuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit. Omnis enim qui a praesenti statuto concilio sacra statuta venerandi concilii beatissimi Leonis praedecessoris nostri IV praesulis violare tentaverit, ut post discessum beatae memoriae sanctissimi Benedicti pontificis antecessoris nostri actum recolimus, anathematis vinculo innodamus. Si quis sacerdotibus seu primatibus, nobilibus, seu cuncto clero ejus sanctae Romanae Ecclesiae electionem Romani pontificis contradicere praesumpserit, sicut in concilio beatissimi Stephani papae statutum est, anathema sit. De his autem qui episcopum percutere, verberare aut caedere praesumpserint, ut anathematis subjaceant periculo, sancimus, et inviolabili promulgatione statuimus.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
19
XIX. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Commendat legatos pro causa Lotharii fratris ejus in Franciam missos. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LUDOVICO imperatori .
Augustae serenitatis magnitudini vestrae, imperiali fulgenti decore, his apostolatus nostri litteris innotescimus, quia multis et quotidianis ecclesiarum Dei sollicitudinibus et utilitatibus, quibus nos vigilanter insistere decet, praepediti, missos nostros pro perficienda synodo, quam pro causa Lotharii gloriosi regis, fratris vestri, nostra apostolica fieri auctoritate decrevimus, tam celeriter, ut inter nos statutum est, in Franciam destinare nequimus. Et quoniam ecclesiasticae rectitudinis et utilitatis zelo, quo nos semper fervere oportet, accensi, legatos nunc, sicut diximus, nostros duos venerabiles episcopos, Rhadoaldum videlicet sanctae Portuensis Ecclesiae, et Joannem sanctae Ficolensis Ecclesiae antistites, deliciosos nostros, illuc pro ejusdem rei quam scitis negotio canonice definiendo direximus. Quos clementia vestra benigne suscipiat, eisque fidelem atque prudentem tribuat hominem, qui eos usque ad locum, quo a talibus suscipiantur hominibus, quorum comitatu ad praedictum regem Lotharium fratrem vestrum illaesi valeant pervenire, securos et quietos, omnique suavitate deducat . Quia pro communi Ecclesiae pace atque consensu, duos episcopos de regno Caroli regis, patrui vestri, ad ipsam synodum, quae Domino auxiliante in Metis civitate congreganda est, sedis apostolicae missa vocatione convenire praecepimus: qui una cum missorum nostrorum praesentia, et aliorum sacerdotum Dei conventu, quod definire oportet, juste canoniceque decernant. Data IX Kalendas Decembres, indictione XI.
( edit. Rom. addit. cognoscat praeterea clementia vestra)
[pro synodoce] [ edit. Rom., Fundensis]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
28
XXVIII. NICOLAI I PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA BELLOVACENSI. (Anno 863.) Ecclesiae Bellovacensi confirmat monasteria Oratorii et Flaviaci, a Carolo Calvo rege concessa. [Ex Gallia Christiana, tom. X, inter instrumenta. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ODONI episcopo, et per te charissimae Bellovacensi Ecclesiae, salutem in perpetuum.
Quicunque in hujus labentis saeculi fuerint in aliquo detenti discrimine, ne velut in fluctuantis maris pelagus viribus infirmitati infeliciter demergantur, nullum melius suae possunt infirmitatis invenire salutiferum portum quam sedem illius, cui divino oraculo dictum est: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Unde quia nos vicem illius per abundantiam supernae gratiae in tota Christi universali Ecclesia gerimus, debemus omnium infirmantium imbecillitatibus subvenire, et manum confirmationis nostrae omnino libenti porrigere. Sed quoniam sanctitas tua retulit ac suggessit apostolatui nostro quod ecclesia Bellovacensis provinciae Rhemorum, cui, divina favente gratia, venerabilitas tua praeesse dignoscitur, rerum facultatibus quibus prioribus temporibus fruebatur, per terrenam potestatem privata mansit, et modernis quoque diebus paganorum incursione pariter et depraedatione valde attenuata fuerit, pro qua re sollicitus pastorali cura, pii principis clementiam sanctitas tua adiit, auxilium petens ut sibi grex commissus rerum inopia non deperiret, quam vel violentorum manus intulerat, vel hostilis vastitas irrogasset; et si non aliud consolationis subsidium ferret, saltem de rebus eidem ecclesiae sublatis aliquod restitutionis auxilium pietas gloriosi regis Caroli non denegaret, cujus precibus religiositas regis mota, res quidem sublatas ex integro non restituere se posse dixit, ne suae reipublicae militiam defraudare videretur: conferre tamen solatium sanctae Bellovacensi ecclesiae benigne spopondit. Quamobrem concessit ei duo monasteria in eadem Bellovacensi Ecclesia constituta, Oratorium videlicet quod fuit olim puellare coenobium, et Flaviacum, in quo canonici habitaverunt, pro recompensatione Fontaneti monasterii, quod quidem monasterium veracium testium et irrefragabilis auctoritatis Scripturarum assertione praefatae matris Ecclesiae Bellovacensis juris fuisse omnimodis probatur. Quae tamen monasteria, et prius quidem quam saecularibus collata fuerant, propter civilis discordiae seditionem non parum fuerant destructa, et nunc propter barbaricam incursionem penitus sunt eversa, adeo ut non solum rebus privata sint propriis, verum canonicorum sacrarumque virginum chorus, qui prius illic habitaverant, ex maximo inde sit ablatus, et ecclesia totaque aedificia simul sint destructa, nec spes ulla restat restitutionis illorum, si vel reposita fuerint, in saecularium manus, vel si absque pastore ecclesiastico degerint, ut hactenus fuerunt. Unde tua petiit venerabilitas, ut de iisdem sibi monasteriis ecclesiae tuae privilegium nostrae auctoritatis fieret, et nec tuis nec successorum tuorum temporibus auferri ab ecclesia Bellovacensi possit. Insinuavit quoque super eadem re nobis petitiones gloriosissimi et charissimi filii nostri Caroli regis similiter efflagitantis. Quapropter considerantes justam piamque fore petitionem, quatenus et ecclesia Bellovacensis devastationis subsidia non deessent, et praefata monasteria religionis ordine penitus exspoliata non manerent, decrevimus fieri quod postulabatur, et apostolica auctoritate statuimus ut praefata monasteria, scilicet Flaviacum et Oratorium, benignitate Caroli gloriosi regis Bellovacensi ecclesiae collata, cum omnibus quae possident ecclesiae praefatae perpetuis et futuris temporibus perpetuo manere subjecta, nec ab ulla deinceps vel regali vel judiciali potestate, sive de potestate tua qui impraesentiarum ejusdem ecclesiae episcopus esse dignosceris, sive successorum tuorum antistitum ecclesiae ipsius ullo modo auferenda, eo tamen ordine ut de rebus eisdem monasteriis collatis sive conferendis ecclesiae Bellovacensis necessitatibus subveniatur, prout voluntas et judicium episcopi qui praefuerit eidem ecclesiae decreverit, et monasteria ipsa nec in aedificiis domorum, nec in restauratione ecclesiarum, nec in necessitate Deo illic servientium subsidia defraudentur, sed ita rerum dispositio fiat ab episcopo Bellovacensis ecclesiae, ut et ipsa monasteria juxta modum facultatum sibi collatarum restaurentur, et conserventur, et illic Deo militantium sive feminarum sive virorum sexus fuerit, subsidiis necessariis adjuventur, quatenus loca Deo dicata et res illis ecclesiis collatae ibi potissimum deserviant, ubi Deo fidelium oblationes esse collatae cognoscuntur, quia nec pium nec justum esse cognoscitur, ut ecclesiae praefatae ita suis rebus spolientur, et alterius ecclesiae necessitatibus deserviant, ut earum necessitatibus nulla videatur cura impendi. Unde sollicitus videat episcopus Bellovacensis, ut sive de feminis illic Deo deservientibus, sive de cujusque ordinis viris, sive de monasteriorum restauratione et conservatione eam curam suscipiat, quatenus et Deo dicata domus dignum se habere procuratorem gaudeat, et ipse qui praefuerit rector supernae censurae judicium propter negligentiam non incurrat. In saecularium vero manus atque potestatem ipsa monasteria nulla deinceps ratione vel occasione perveniant, quia non est leve ante oculos summi judicis discrimen religiosis locis et monasteriis Deo dicatis, saecularem praeficere potestatem, et ei contradere pastoralis curae sollicitudinem qui quid sit pastor ignorat, nec quaerit lucrum animarum, sed pecuniae censum, non ut divinis cultibus servitium impendatur, sed ut suis usibus ad dominationis votum deserviatur. Nullus itaque regum, nullus judicum, nullus saecularis potentiae fultus dignitate in rebus praefatorum coenobiorum, vel in villis et aquis, vel mancipiis, et quidquid ad eadem monasteria collatum fuerit, potestatem habeat vel dominandi, vel excipiendi, vel auferendi, praeter episcopum ecclesiae Bellovacensis, sed quidquid vel in auro vel in argento, vel in quacunque supellectile, vel in omni facultatis substantia ipsis est hodie monasteriis delegatum, et futuris temporibus fuerit collatum, episcopi Bellovacensis distributioni et ordinationi fiat subjectum, nec alterius potestatis jus, vel dominatio super eis potestatem aliquam, nisi quantum divina auctoritas, et lex et justitia permittit, obtineat. Si quis autem temerario ausu sive magna sive parva persona fuerit, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni supplicii incendio condemnatum. At vero qui observator exstiterit praecepti hujus, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi merebitur. Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Aprili, indictione undecima. Bene valete. Amen. Quarto Kalendas Maii, per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domino nostro piissimo Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, anno decimo quarto.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
40
XL. AD HUCBERTUM ABBATEM, FRATREM THEUTBERGAE LEGINAE. (Anno 863.) Respondet ejus litteris, et quod ipsius causam et sororis in synodo a legatis examinari jusserit. [Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HUCBERTO religioso abbati.
Apices defensionis tuae, per Odonem fratrem et coepiscopum nostrum ad sedem apostolicam missos, libenter accepimus. Quorum etiam tenorem attentius perpendentes, reperimus te conquerentem dura invectione a nobis fuisse conventum, ac contra spem, dum te cum fratre et sorore jugiter proclamantem consolationis epistolas accipere sperares, arguentes te ac corrigentes dure inveneris. Quod utique devotio tua moleste ducere non debuerat: quia patris soleres disciplina dilecto filio, etiam minime peccanti, nonnunquam adhibetur: non quo severitate verberum frustra examinetur, sed quo, ne in suspectis facinoribus devolvatur, benevola invectione terreatur. Ac cum dira flagella filius molestissime ferat, eo quod sine culpa percutitur, scit tamen pater, quod blando in pectore modum servaverit disciplinae, ut ab imminentibus custodiret. Quod cum ita esse nec omnino [al., nullus omnino, HARD.) sciolus dubitet, animadvertendum est, et summa circumspectione cavendum, ne cum apostolici moderaminis tibi aliquoties dura mittuntur, moleste in aliquo feras: quia aut aperta et vera sunt nostrae correctionis verbera, aut occulta et justa sunt, et aliquam habentia rationem. Porro quia innocentiam tuam in sacerdotum examine expetendo, et quotidie proclamando, commendare videris, gratum habemus, et ut ita se veritas habeat, Deum rogitamus. Tamen quia adhuc in acie stare videris, innocentiae tuae perseverantiam adhibe, ut unde nunc a nonnullis denotatis, perspecta veritate, postmodum collauderis. Caeterum juxta divinitus nobis creditum ministerium, ut a die qua apostolatui nostro negotium tuum atque sororis relatum est, strenue perstiterimus, nullius sanctae Dei Ecclesiae filiorum latere notitiam credimus, et quid de fratre tuo egerimus, ipse poterit enarrare. Neque enim in hoc desides negligentesque poterimus vel suspecti haberi, qui ad diversa quoque negotia dirimenda et examinanda, atque ad ultimum juris silentium perducenda, et synodum colligi jussimus, et legatos apostolicae auctoritatis illuc direximus, quorum censura in collegio fratrum, aut pro culpa canonice puniamini, aut pro innocentia juste a crimine diluamini. Optamus religiositatem tuam in Christo feliciter valere.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
61
LXI. CAPITULA RESPONSIONUM NICOLAI PAPAE. Ad legationem Salomonis episcopi missi anno 864 a rege Ludovico Germanico. [Apud Mansi, ibid. ] I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV.
Fateor veraciter apostolatum nostrum commotum fuisse adversus eum, non quia illicitae copulae consensit, sed quia sicut non consensit, sic non prohibuit. Et non sufficiat ad salutem non facere malum, si non faciamus bonum. Job sancto non sufficeret solum quia simplex erat per innocentiam, nisi esset et rectus per aequitatem. Duo filii Juda, iniquus scilicet et semen in terram fundens, duo genera hominum significant, unum videlicet per malitiam nocens, et alterum per benevolentiam praestare nolens. Sed utrumque Dominus iratus occidit. Rursus qui nos vult simplices esse sicut columbae, admonuit ut simus prudentes sicut serpentes. Nam et Spiritus sanctus in columba et igne monstratus est, quia omnes quos repleverit simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Videte ergo quomodo placere Deo simplicitas sine zelo non possit. Talem igitur se debuit per zelum rectitudinis contra injustitiam exhibere, ut omnibus palam daretur intelligi juxto regi rectoque principi non placere tam immane piaculum, maxime in suo sanguine et in sua carne. Sed cum simplices ita illum tepere vidisset et forinsecus nulla pro veritate commoveri aemulatione, arbitrati sunt quod nisi placeret illi, nullo modo tanto silentio uti potuisset. Unde seducti secuti sunt nefas sicut nefas. Quod praecavens Eleazar, de quo apud Machabaeos legitur, cum jussa prohibita perficere cogeretur, nec saltem aestimari voluit talibus suasionibus annuisse: cui cum placere ob ejus reverentiam carnifices voluissent, et ipse posset et mortem evadere et in legitimis Domini non peccare, maluit mortem eligere quam vitam ad infirmorum enervationem diligere. Nam quid prodesset Deum in occulto non abnegare, et tamen palam non glorificare? Denique cum Christus sit veritas, quisquis pro veritate palam non certat, Christum coram hominibus procul dubio abnegat.
Si voluntas ejus nec erat, nec est, nec erit in illa injusta copula, Deo gratias agimus, quia valde diligimus illum. Et idcirco plurimum doleremus si, quod absit, aliter esset. Sed quia Deo gratias rex est et in sublimi potestate consistit, palam omnibus innotescat suam non esse in tali copula voluntatem; ut videntes homines ejus bona opera, glorificent Patrem nostrum qui est in coelis. Nemo quippe, sicut Veritas dicit, accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt . Ergo deserat simulationem, et arripiat liberam audaciam, quam pro Dei nomine, non solum cum est rex, verum etiam si esset pauperrimus, apprehendere nequaquam formidare debuerat. Quia vero quando habuerunt synodalem conventum, ibi nec ipse fuit, nec episcopi de regno ipsius, hoc magnopere laudandum non est, eo quod si esset, forsitan contradixissent, forsitan ascenderent ex adverso et opponerent murum pro domo Domini. Verum melius judicamus eos ibi non fuisse quam si essent et vel tacendo consensissent. Quoniam autem propter nostram petitionem et amorem fratris sui familiaritatem habuit cum illo, et regnum ejus stabilivit et adhuc stabilire vult, si nostrae obedierit jussioni bene facit. Sed, proh dolor! quid ei prodest regnum terrarum qui perdit aetherium? Vel cujus familiaritatis societas haberi potest cum eo qui dissociatur a Deo, et carnem suam odio habens, tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis. Quod si a via veritatis ille Lotharius deviaverit et normae justitiae non obedierit, et domnus rex Ludovicus postulat nostrum apostolatum, sicut credimus quia ex cordis postulat simplicitate, et confidimus quia postquam nostrum consilium quaerit, non parvipendet, sed obedienter perficiet, interea disponimus eumdem Lotharium admonere, et iste patruus ei similiter faciat. Quod si toties conventus parere nobis distulerit, neminem Christianorum cum eo volumus familiaritatem aliquam habere, sed sit ulterius omnibus sicut ethnicus et publicanus cum familiaribus suis. Tu autem, sanctissime episcope, bene nosti quia saepe nonnulli compulsi redeunt ad viam salutis. Unde si sicut apud nos nullum potuit habere suae iniquitatis praesidium, ita nullum invenisset apud patruos et fratres suos confugium, jam vel coactus rediret. Sed cum invenit requiem apud hos et tutamentum, reverti contemnit. Quia vero nos cum sancta synodo juxta canones ea conditione Theodgaudum et Guntharium deposuimus ut si juxta praecedentem consuetudinem aliquid de ministerio sacro auderent contingere, nullo modo liceret eis nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes eis omnes adjici de Ecclesia, et maxime si postea quam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint, et nunc audimus Guntharium interdictum sibi ministerium usurpasse; quapropter tale consilium damus et per auctoritatem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum principum et omnium simul sanctorum patrum domno regi Ludovico injungimus ut ab ejusdem Guntharii vel etiam Theodgaudi communione se suosque omnes et praecipue episcopos substrahat, et a familiaritate eorum qui illis communicant vel quoquo modo favent, se et suos quotquot potest contineat, ita tamen si verum est quod interdictum sibi episcopale officium peragant, vel si conventicula contra diffinitionem nostram in ipsos prolatam congregare tentaverint; similiter et a Lotharii communione se omnino suspendat, ita duntaxat si idem Lotharius monita nostra negligens in copula Waldradae permanere delegerit, vel si cuilibet damnatorum praefatorum contra decreta nostra renitenti communicare vel favere praesumpserit. Alioquin nec Dei nec beatorum apostolorum Petri et Pauli, nec sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae communionem habere procul dubio poterit. Piae memoriae Ludovici imperatoris studium collaudamus, praedecessorisque nostri sanctae memoriae Gregorii vestigia sequi parati sumus. Ut episcopus Bremonensis, licet a Gunthario haec non potuerit dari licentia, nec ab eo tale quid peti debuerit, tamen pro amore domni regis, quia pia est ejus petitio, cum nostra auctoritate in praedicto loco Bremon potestatem et honorem archiepiscopatus super Donas et Suvevos habeat, et simili modo sui successores per tempora futura perpetualiter teneant atque possideant. De episcopo Radasbenensis civitatis, si adeo, sicut dicis, infirmatur ut de ovibus sibi commissis nullam curam habere possit, ne sine sollicitudine pastorali degentes oves Christi depereant, profiteatur scripto et propriae manus subscriptione suo metropolitano se nil lucri plebi sibi commissae posse pro sua gravi aegrotatione conferre. Sed et simili modo nunquam se deinceps episcopale officium repetiturum polliceatur, si tamen ejus in hoc tota voluntas est et de sanitate ipsius modis omnibus desperatur. His ita gestis, non talis qualem ipse elegerit, ne contra canones successorem sibi ipse elegisse videatur; sed quem cleri et plebis cum consensu metropolitani voluntas elegerit, is loco ipsius episcopus modis omnibus consecretur, de ipsa Ecclesia superstiti episcopo stipendiis quandiu vixerit sufficientibus per successorem suum episcopum subrogandis. De Hartuvigo Pazzouvensis civitatis episcopo, quem asseritis ante annos quatuor paralysi percussum, ita ut nil valeat loqui, et Ecclesia sibi commissa dissipetur et ad nihilum redigatur, dum est omni pastorali cura destituta et nulla episcopali providentia circumsepta, si ita est, debet idem episcopus saltem scripto profiteri se officium illud non posse peragere. Quod si hoc agere non potest, quomodo possumus viventi episcopo propriam Ecclesiam auferre, dum divitias misericordiae Dei nullus comprehendere possit, et dum ipsi quae minus putamus ipsius dispensatione occurrunt? Sit ego cara rerum ecclesiasticarum oeconomo electo de proprio clero juxta sacros canones commissa; et quae ad episcopum agere pertinent, per episcopum quem metropolitanus antistes ad hoc opus agendum elegerit interim gerantur. Aliter autem de hoc quam de superiore diximus, quia illius affatu scire possumus, istius vero voluntatem nosse nequimus. De episcopo juventi facimus quod pie a nobis re voluit postulare. Similiter de Liudberto archiepiscopos facimus quod poposcit. Hymnus angelicus, id est Gloria in excelsis Deo, non est a presbyteris nisi in paschali festivitate dicendus, quod et liber Sacramentorum demonstrat, et consuetudo in Romana Ecclesia antiquitus observata patenter ostendit, quam debere omnes in ordinibus ecclesiasticis sequi beatus Innocentius in principio decretorum suorum luculenter exponit. Pro rege Danorum, qui vovit votum Deo et sancto Petro, gratias agimus eidem Deo, deprecantes pariter ut quod nobis de Cornelio centurione refertur, faciat quoque clementer de hoc in proximo nos audire. Cui orationes et eleemosynae etsi ante baptismum non profuerunt ad diluendam impietatem, profuerunt tamen ad cognoscendam veracissimam pietatem. Quoniam nuntias quod fidelis rex dispositum habeat venire Tullinam et deinde pacem cum rege Vulgarorum confirmare et Rastitium aut volendo aut nolendo sibi obedientem facere, oramus omnipotentem Deum ut angelus qui fuit cum Jacob patriarcha, sit quoque cum ipso et cum omnibus suis, et bene disponat iter ejus, et cum pace et gaudio revertatur ad propria. Quia vero dicis quod Christianissimus rex speret quod ipse rex Vulgarorum ad fidem velit converti et jam multi ex ipsis Christiani facti sint, gratias agimus Deo, quem precamur ut abundare faciat incrementa frugum in horreo suo. Jejunium vero pro eis et orationes, sicut per te hortatur, Deo propitio faciemus. Praeterea fateris quod devotissimus princeps deprecetur nos ut si aliquis sinistrum quippiam de illo nobis per missum seu per epistolam intimaverit, non ei credamus priusquam ipse venire praesens vel suos idoneos legatos ad nos possit transmittere. Cui renuntiamus quia nos pignus repromissionis dilectionis et devotionis suae retinemus. Cujus memores, si quid de ipso saevum forte audiremus, tanquam si ranarum cantus declinare studebimus. Verum ipse semper operetur unde tripudiantes laetemur et ob id Deo gratias debitas persolvamus. Porro asserverasti quod domnus rex nobis ita deinceps obediens per omnia fieri velit ad nostram mutuam sanctaeque Dei Ecclesiae exaltationem sicut filius patri et junior magistro, si spem firmam in nobis habere potest, sicut habuit postquam nos Deus in sancta hac sede constituit. Cui intimamus uti post Deum talem in nobis spem habeat ut nullus sit cui ille credat quod nos illi et suis non omne gaudium et omnem velimus evenire laetitiam, optantes scilicet, et Deum omnipotentem incessanter flagitantes, ut non solum in praesenti saeculo prospere regnet atque per multa temporum curricula vigeat, verum etiam in futuro cum Christo sine fine beate vivat, Deum sicut est contemplans.
(Matth. V)
[al., juveni]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
62
LXII. NICOLAI EPISTOLA AD ANSGARIUM ARCHIEPISCOPUM HAMBURGENSEM SEU Bulla pro conjunctione episcopatus Hamburgensis et Bremensis anno 864 data.
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus Ecclesiae sanctae Dei, praesentibus et futuris, salutem et apostolicam benedictionem.
Quisquis Dominum, et Redemptorem nostrum Jesum Christum de sinu Patris ad terram pro demonstranda cordibus hominum vera et certa fide descendisse non dubitat, profecto non ignorat, omnes, qui ejusdem fidei per gratiam ipsius participes facti sunt, et praecipue nos, qui per primum tantae virtutis ministrum locum praecipuum tenemus, hominibus debere lucrandis insistere, et per universas gentes verbi semina serere, ac solatia ferentibus ministrare. Nunc autem quia Ludovicus sublimissimus rex per Salomonem venerabilem episcopum civitatis Constantiensis, nostro studuit apostolatui intimare, quod piae memoriae Ludovicus pius imperator progenitor suus, quemdam monachum nomine Anscharium de monasterio Corbeiensi tulisset, et collocasset eum juxta Albiam fluvium in confinibus Danorum Saxonumque in castello, Hammeburg, inter duos episcopatus, Bremensem scilicet et Verdensem. De quibus tollens ecclesias, et decimas ad sustentationem provehendi praefati jam episcopi clericorumque ejus, condonasset in praedicto loco, annuente, ac solemnia sedis apostolicae privilegia praebente praedecessore nostro bonae memoriae Gregorio papa. Cujus et auctoritate in supradicto Nordalbingorum populo sedes constituta est archiepiscopalis in castello superius memorato Hammeburg, et in eadem quoque sede accepto a sede apostolica pallio, archiepiscopus primus ordinatus est Anscharius, cui a praefato summo pontifice delegata est cura seminandi verbum Dei, et animas Deo lucrandi. Cujus delegationis et auctoritatis, ac pallii acceptionis pagina nobis est a praefato filio nostro Ludovico rege per jam dictum Salomonem sanctissimum episcopum destinata, juxta morem sanctae Romanae Ecclesiae ebullata. Per cujus paginae tenorem haec ita facta fuisse comperimus, sicut pietas nobis jam praefati regis per fidelem virum Salomonem episcopum intimavit. Unde nos vestigia tanti pontificis et praedecessoris nostri Gregorii sequentes, omnemque Deo dignam ibi statutam providentiam agnoscentes, magnorum principum votum, Ludovici videlicet divae recordationis Augusti, et aequivoci ejus filii excellentissimi regis, tam hujus apostolicae auctoritatis praecepto, quam etiam pallii datione, more praedecessorum nostrorum roborare decrevimus, quatenus tanta fundatus auctoritate praenominatus Anscharius primus Nordalbingorum archiepiscopus, et post ipsum successores ejus, lucrandis plebibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant. Ipsum filium nostrum jam dictum Anscharium legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueorum, Danorum et Slavorum, ac in caeteris ubicunque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem. Ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammeburg dictam, in honorem S. Salvatoris, sanctaeque ejus intemeratae Genitricis semper Virginis Mariae consecratam, deinceps esse decernimus archiepiscopalem. Atque ut strenui praedicatoris episcopi, post decessum dicti Anscharii archiepiscopi, crebro persona tanto officio apta eligatur semper successio sub divini obtestatione judicii statuimus. Verum quia Carolus rex, frater supradicti regis Ludovici, post decessum imperatoris patris sui, piae memoriae Ludovici, abstulit a praenominato loco, qui dicitur Hammeburg, monasterium, quod appellatur Turholt, situm in occidentali Francia, quod illic genitor suus ad supplementum et victum episcopos et clericis ejus dederat, coeperunt, ut fertur, ministri altaris recedere. Deficientibus quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt gentibus, et eadem ad gentes legatio per hujusmodi factum defecit. Ipsa quoque metropolis Hammeburg pene deserta est facta. Igitur dum haec agerentur, defunctus est dioecesanus Bremensis, quae huic contigua esse dicitur. Cumque saepe dictus rex et hanc dioecesim vacantem, et illam novellam institutionem cerneret deficientem; insuper et utramque hanc Ecclesiam, Dei permittente occulto judicio, per barbarorum saevitiam admodum attenuatam; quaerere coepit, qualiter praedicta Bremensis Ecclesia praedictae novellae archiepiscopali uniretur, et subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto. Unde per saepe dictum venerabilem missum Salomonem Constantiensem episcopum, nobis hoc relatum est confirmandum, ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos ergo id subtili perpendentes examine, animadvertimus propter instantem necessitatem et animarum lucra in gentibus ostensa, utile fore, omnia quae proficua Ecclesiae probantur existere, et divinis non insultant praeceptis, licita, et facienda esse non dubitamus, maxime in tam novellae Christianitatis plantatione, in qua varii solent eventus contingere. Quamobrem auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli hoc nostro decreto decernimus, secundum reverentissimi regii Ludovici votum, ipsas praedictas dioeceses, Hammeburgensem videlicet et Bremensem, non deinceps duas, sed unam esse, et vocari, subdique sedi, quae praedecessoris nostri decreto archiepiscopali est munere sublimata, restituta duntaxat de Bremensis Ecclesiae rebus episcopatui Verdensi parti inde ablata. Nullus vero archiepiscopus Coloniensis ullam deinceps in eadem dioecesi vindicet sibi auctoritatem; quinimo et ipsi, et omnibus omnino suademus verae religionis cultoribus, ut sacra hac legatione fungentibus adjutorio sint et solatio, quatenus gratia hujus beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: Ite, docete omnes gentes; et: Quicunque recipit vos, me recipit . Itaque omnia a dilecto filio nostro Ludovico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam pia ejus vota auctoritate firmamus. Et quia casus praeteritorum nos cautos faciunt in futurum, omnem quoque adversantem, vel contradicentem, atque nostris his studiis quoquomodolibet insidiantem anathematis mucrone percutimus, atque perpetuae ultionis reum diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum causamque Dei pio affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamur. Et quia te, charissime fili Anschari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse archiepiscopum, nosque tibi pallium ad missarum solemnia celebranda tribuimus; quod tibi in diebus tuis uti, et Ecclesiae tuae perpetuo statu manentibus privilegiis uti largimur, idcirco hujus indumenti honor a te servandus est morum vivacitate. Si ergo pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia, ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanianda morsibus, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore, quantaque cura debemus esse pervigiles nos, qui pastores animarum dicimur, attendamus, et ne susceptum officium in terrenis negotiis aliquatenus implicare debeas, admonemus; vitaque tua sit filiis tuis via. In ipsa, si qua fortitudo illis inest, dirigant, in ea quod imitentur aspiciant. In ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bonum quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant. Districtum mali cognoscant, pium benevoli sentiant. Insontem apud te malitia aliena non maculet, reum gratia non excuset. Viduis et pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii. Quae si studiose servaveris, quod foras accepisse ostenderis, intus habebis. Verumtamen ista omnia superius annexa, ab apostolica sede beatitudini tuae indulta cognosce, si a fide et decretis sanctae Ecclesiae catholicae Romanae in nullo deviaveris. Quod si a fide et institutis sedis apostolicae declinare praesumpseris, his nostris tibi collatis beneficiis carebis. Porro te pallio uti nonnisi more sedis concedimus apostolicae, scilicet, ut successores tui per semetipsos vel legatos suos fidem nobiscum tenere, ac sanctas sex synodos recipere, necnon decreta omnium Romanae sedis praesulum, et epistolas, quae sibi delatae fuerint, venerabiliter observare, atque perficere omnibus vitae suae diebus scripto se et juramento profiteantur. Scriptum per manum Zachariae notarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, Indict. XII, imperante Ludovico imperatore anno suo quinto.
(successura) (Matth. X et XXVIII)
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
599
(Anno 866.) CIV. AD CLERUM CONSTANTINOPOLITANUM. Percenset omnia quae a die quo Constantinopolim missi sunt Rhadoaldus et Zacharias, fuerunt acta. Item commemorat concilii Romani decreta, repetitque omnia quae in superiori epistola dicta sunt de promotione Photii, et de Gregorio Syracusano, qui Photium consecravit, et de epistola imperatoris, quam comburi jubet. [Apud Mansi, ibid. ] I. Photii damnatio. II. Gregorii episcopi Syracusani iterata damnatio. III. Eorum privatio quos Photius ordinaverat. IV. Restitutio Ignatii. V. Restituuntur episcopi a Photio relegati. VI. De sacris imaginibus.
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis metropolitanis, et episcopis Constantinopolitanae sedi subjacentibus, atque universo venerabili clero Constantinopolitanorum Ecclesiae.
Ea quae nuper apud Constantinopolim gesta sunt hactenusque geruntur, sanctitatem vestram non credimus ignorare; sed qualiter zelo zelati pro domo Domini, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, more decessorum meorum sollicitudinem omnium Ecclesiarum Dei circumferentes, nos de his egerimus vel disposuerimus, vobis non tam breviter quam veraciter intimamus. Igitur postquam audivimus quod quidam vestrum invidiae facibus accensi, et superbiae fastu arroganter elati, more Judaeorum contra pastorem et magistrum suum, fratrem videlicet comministrum nostrum Ignatium, Ecclesiae praefatae sanctissimum patriarcham, insurrexerint: quidam vero instar viperarum ac parricidarum parentem proprium, eumdem scilicet beatissimum virum, ferinis dentibus impetierint, et ab Ecclesia ipsa, cui jure praesidebat, tyrannidis suae cornu penitus removerint, acerrimis doloribus angustiati atque moeroribus vehementibus cruciati, coepimus qualiter erga eum viscera benignitatis, utpote circa fratrem, ostenderemus, sedula meditatione tractare. Scriptum quippe est: Qui viderit fratrem necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Maxime cum schisma in jam dicta urbe, et in adjacentibus sibi civitatibus, propter quemdam Photium, ex foro et saeculari militia et habitu atque a palatinis aedibus eductum, ac subito tonsuratum, et in eadem ecclesia contra sacros canones promotum, non modicum audiremus obortum. Aliis videlicet Photii promotionem defendentibus, aliis autem hanc, tanquam inconvicto et superstite Ignatio factam, merito detestantibus. Sed dum quod hinc a nobis fieri deberet, vel qualiter tanti rumoris certitudinem nosse possemus, incessanter et anxie cogitaremus, ecce repente cum epistola regia quidam episcoporum, quorum unus erat Gangrensium metropolitanus, cum Arsa, viro glorioso spathario, Augustalem ferentes legationem, ad sedem apostolicam pervenerunt, accusationes quasdam in scriptis adversus jam fatum consacerdotem nostrum Ignatium, et in verbis excusationes pro Photio deferentes, et ut a sede apostolica missos daremus, qui scandala illa sedarent et schismata dissiparent, magnopere postulantes. Quibus rite susceptis, et legationis injunctae sibi seu epistolae delatae imperialis inspecto tenore, moestitiam quam prius rumor solus in corde nostro pepererat, casuum evidenter ostensorum certior confestim relatio multiplicavit. Quapropter quia, sicut divinitus inspirata sapientia vestra novit, cunctarum Christi ovium cura constringimur, cum vices illius per abundantiam coelestis gratiae geramus, cui specialiter a Deo dicitur: Pasce eves meas ; et rursus: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos , non potuimus dissimulare aut negligere quominus visitaremus oves dispersas et dissipatas, vel quominus confirmaremus in fide et moribus bonis fratres nostros et proximos. Et quia inter caetera quae de schismate jam fatae Constantinopolitanae Ecclesiae, hi qui missi fuerant testabantur, maxime eamdem Ecclesiam ab Iconomachis, recidivam contemptionem excitantibus, asserebant vexari, Christumque per singula conventicula blasphemari: idcirco duos episcopos qui nobiscum erant, quique ad hoc tantum perficiendum opus idonei nobis esse videbantur, Rhadoaldum scilicet et Zachariam, una cum Ecclesa quae apud nos est, datis litteris tam ad Augustum quam ad Photium scriptis, Constantinopolim, idem nimirum piaculum exsecrantes, e latere nostro direximus, nihil eis penitus injungentes nisi ut tantummodo causas Ignatii patriarchae, qui antea de Ecclesia pulsus quam ab aliquo accusatus exstiterat, diligenter investigarent, et sedi apostolicae plenis et veracibus referrent indiciis, quemadmodum Job beatissimus edocens: Causam, inquit, quam nesciebam, diligentissime investigabam : Photii vero consecrationem non solum minime interim admittendam esse credidimus, verum etiam ipsis legatis nostris, ne cum illo nisi quae cum laico usque ad notitiam nostram communicarent, frequenti ac omnimoda jussione praecepimus. Quoniam sicut magniloquus Leo papa scribens ad sanctum Flavianum dicit antistitem : Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium diffinire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Tantum eis de venerabilibus Domini nostri Jesu Christi, ejusdemque genitricis semper virginis Mariae, ac sanctorum ipsius imaginibus, quidquid quaestio afferret, juste ac pie diffinire licentiam dantes, quae cuncta ita esse ut dicimus litterae nostrae, quas Augustae mansuetudini necnon et Photio per eosdem missos nostros destinaveramus, si ita sunt apud vos quemadmodum a nobis fuere transmissae, patenter poterunt indicare. Nam si nos pro diffinienda controversia fratris nostri Ignatii tunc legatis nostris quidquam praecepimus, vel eum damnationi subjici decrevimus, ut quid nec sententiam diffinitivam suscipere, licet non digne nec legitime decertaverint, attamen quantumcunque et quomodocunque contradixisse, ac ne deponeretur restitisse, probantur; siquidem, ut caetera nunc commemorare differamus, in epistola imperiali didicimus quomodo illi non solum consensum noluerunt ipsius praebere damnationi, verum etiam qualiter ne tantum piaculum committeretur interdixerunt: cui profecto et ipsi minime contradicerent, si ut depositioni ejus interessent, nos sibi mandatum tribuisse recolerent; et charissimus filius noster pius Augustus, nisi illos praeter jussionem nostram egisse claresceret, eos et nobis commendare et super hujuscemodi noxa transgressionis excusare nullo modo studeret. Jam vero si dicitis quamobrem illos deposuerimus, cum eos in damnatione saepe fati patriarchae consentire noluisse tam sciatis manifeste, respondemus quia nihil illis bonum profuit inchoasse et in bonitate minime perdurasse, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Quid enim proderit alicui pro veritate primum quidem impetum dare, et post paululum aut suasionibus, aut terroribus, aut aliquolibet vitio a veritatis tramite declinare? Porro si Vitalis et Misenus a beato Felice papa honore pariter et communione privati sunt, qui olim ad talia, quemadmodum isti nunc, vel impulsi vel dilapsi sunt; quanto potius isti pari debent ultioni succumbere, qui parem quidem praevaricationem, sed non pares, imo Constantinopoli nullas poenas, sicut illi quondam perpessi sunt? Porro si nos ideo missos nostros destinassemus, ut vice nostra Ignatii essent negotii judices, quemadmodum imperatoria perhibebat epistola per Leonem a secretis missa, quae latrocinale illud concilium, in quo Ignatius deponi putatus est, judicium nostrum fuisse non veraciter asserebat: profecto ante totius litis motionem atque omnis initium controversiae, sedem ei propriam restitui procul dubio censuissemus, ut legitime nimirum reciperet quod nulla lege dictante perdiderat; atque per ecclesiasticum canonem resumeret quod illi potentia saecularis ademerat, quatenus sic deinde sede propria necnon et omnibus suis ante receptis, viribusque resumptis, vestitus jam et armatus, cum accusatoribus suis certaminis campum et litigii conflictum posset arripere. Quod cum in mundanis negotiis legibus fieri censeatur, multo magis ut in ecclesiasticis atque divinis observaretur debuit praevideri. Praeterea quando praefatos missos a nobis direximus, epistolam quam eis mansuetissimo imperatori, sicut praetulimus, dandam tribuimus. in tribus voluminibus, uno eodemque tenore ac eisdem syllabis scribi praecepimus. Et unum quidem ex hic apud nos pro futuro testimonio retinuimus, suspecti videlicet jam de fraudanda epistola, quod postea probavimus. Aliud vero, ut praemissum est, jam memorato pio Augusto eis dedimus offerendum. Porro tertium eisdem legatis nostris praebuimus, injungentes ut hoc sibi ad instructionem suam tanquam speculum prae oculis jugiter habitum reservarent, et cum Constantinopoli conventus fieret sacerdotum, in quo a legatis nostris comminister noster Ignatius fuerat audiendus, si praefatus Augustus nollet ibidem sibi missum recitari epistolae nostrae volumen, ipsi hoc quod illis apud se retinendum dederamus, quodque unius formae per omnia cum caeteris duobus quorum jam mentionem fecimus, erat, in ipso conventu legerent et ad notitiam omnium vestrum quomodocunque perferrent. At illi pervenientes Constantinopolim, minis imperatoriae potestatis, sicut ipsi postea fatebantur, deterriti, spretis monitis nostris, ac epistolis sibi a nobis coram tota Ecclesia nostra datis, imo postposito timore Dei, sicuti postea claruit, in contrarium vertere omnia quae sibi fuerant imperata. Denique et cum Photio adultero, Ecclesiae invasore atque neophyto, quod sibi multipliciter prohibitum fuerat, inter sacrosancta mysteria communicaverunt, et Ignatium virum senem et sanctum, ac per duodecim annos innocenter Ecclesiam Dei regentem, et nobiscum et vobiscum atque cum universali et orthodoxa Ecclesia communicantem, Constantinopolitanorum factioni perniciosissime concinentes, damnaverunt, et sacerdotalibus infulis exspoliatum ab Ecclesiae regimine modis omnibus expulerunt. Quem non ita justificamus, ut nihil hunc reprehensione dignum admisisse dicamus, pro quo fortasse merito poterat, legitima discussione facta, quodlibet canonicae jaculum pati sententiae, cum scriptum in apostolicis litteris confiteamur, dicentes: In multis offendimus omnes ; et rursus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est . Sed ita volumus et ita decernimus istiusmodi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus, et ita decernimus hunc, imo quemcunque pontificem, justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice propellatur, non ante audientiam Ecclesia sua privetur, non ab inferioribus sed a majoris auctoritatis persona recti calculi sententiam consequatur. Ita denique volumus et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare culpasve punire, ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur atque munitur, quoquomodo violemus. Ad extremum ita volumus et ita decernimus pontificem, qualiscunque sit, judicari, ut Ecclesiae cui praeest jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet vel quandolibet, et quomodolibet impetatur, et pro libito cujusque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque sit, non inter sanctissimos et beatissimos patriarchas connumerare; qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, attamen non nisi qualis a decessoribus meis est habitus, creditus et veneratus, habetur, creditur et veneratur, nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est nostro speciali judicio repertus obnoxius, ac per hoc nulla est nostra sententia condemnandus, aut a nostris Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus nisi honorabilibus vocabulis appellandus; sed ad narrationis ordinem redeamus. Missi praeterea nostri, tandem reversi, nihil aliud renuntiavere nisi depositum Ignatium et Photium in sede Constantinopolitana firmatum. Post duos vero dies legatus a nobis imperialis nomine Leo a secretis susceptus, duo volumina obtulit, quorum unum depositionis Ignatii gesta continebat, alterum autem de sanctis habebat imaginibus acta; per quae videlicet cognovimus quia nec imperator epistolam nostram, qua fratrem et coepiscopum nostrum ad solam audientiam ante conspectum missorum nostrorum accersiri decreveramus, in depositione ipsius consacerdotis nostri, quae prius, sicut putatur, facta est, ostendit: nec iidem missi nostri parilem ejus ac per omnia consimilem, quam eis in episcoporum conventu recitare jusseramus, demonstrare curaverunt. Sed nec, quantum in eisdem voluminibus in Latinum sermonem ex Graeco translatis reperitur, ordo legitimus, et a sanctis Patribus usitatus in lectione ipsius epistolae exstitit observatus. Quamvis et in his quae in conventu qui posterius pro sacris imaginibus collectus est, ex ea lecta sunt, nonnulla addita, multa mutata, plura subtracta reperiantur, et per omnia talis effecta sit ut aut nihil aut parum aliquid nos per eam de crebro dicti comministri nostri Ignatii disposuisse causa videremur. Quidquid enim de ipsius recessu vel praejudicio, quidquid de sententia non a Romano pontifice secundum morem in eum prolata, quidquid de violatis paternis diffinitionibus, quidquid de Photii scripseramus irregulari promotione, saltu quodam calliditatis trancendentibus , etiam sanctorum Patrum instituta, quae sancti Spiritus afflatu sunt edita, ne ad concilii pervenirent notitiam, more suo falsidici transcenderunt, et cum divinitus attributa talenta fuerint, velut in quodam silentii sudario ligata sub terra penitus absconderunt. Quo comperto, moleste tulimus, et quid sine missis nostris actum fuerit confestim intelleximus, qui talia cum missis nostris perpetrata fuissent, patenter agnovimus. Aut enim justa fuerunt quae misimus, sicque consequenter oportuit ea servari, aut si justa putata non sunt, in quo justa non fuerint per aliud saltem scriptum exponi, et nobis referri, et summa ratione debuerunt patenter ostendi. In nullo tamen oportuit ea vel Ecclesiae quae apud vos est cognitione privari, vel aliqua falsitatis depravatione fraudari. Detulit praeterea idem Leo imperialis legatus augustales litteras, deprecantes quatenus et in depositione Ignatii et in confirmatione Photii consensum praeberemus et subscriberemus. At nos, divina docente gratia, dum idem adesset missus, convocata tota quae apud nos est Ecclesia, decrevimus, et statuimus, atque professi sumus coram ipso et coram eadem sancta Ecclesia, sicuti et nunc per eamdem ac per vos profitemur coram universali sancta Christi Ecclesia, pro dejectione Ignatii vel consecratione Photii nunquam misisse, nunquam missuros esse, et in depositione Ignatii et promotione Photii nunquam consensisse, nunquam consensuros esse. Ex his saepius dictis et palam annuntiatis, atque in apostolatus nostri epistolis taliter insertis, et eidem Leoni a secretis tam imperatori quam Photio ad defendendum datis, hunc a nobis remisimus. Igitur cum haec gerebantur, nondum Rhadoaldus et Zacharias episcopi, quos, ut praemissum est, Constantinopolim miseramus, confessione propria vel synodali examine convicti erant, aut patenter ostensi quod ipsi deposuissent Ignatium, vel communicassent adultero Photio: quamvis hoc et illa concilia, quae imminentibus illis Constantinopoli celebrata sunt, videlicet tam id quod adversus patriarcham Ignatium, quam id quod pro sacris imaginibus collectum est, patenter innuerint, et imperialis epistola clare denuntiaverit, atque praefatus Leo a secretis regius, his negantibus, in facie saepissime atque constantissime coram nobis et primoribus Ecclesiae nostrae jam dixerit. Sed procedente tempore, murmur multorum ab aliis partibus Romam venientium, quinimo persecutiones a fautoribus Photii commotas fugientium, sensim eosdem coepit episcopos muneribus fuisse corruptos diffamare, et quod communicassent Photio, et deposuissent Ignatium, divulgare. Quo audito, nimio moerore repleti, qualiter ab Ecclesia Christi, cui divina dignatione praesumus, non habente maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sinistram procul faceremus suspicionem, videlicet ne in hanc saltem tenuis subsannandi oriretur occasio, cogitare coepimus et mente revolvere. Tunc convocato multarum provinciarum Occidentalium regionum sanctissimorum episcoporum coetu, et collecta sancta synodo in Ecclesia Dei in qua beatus Petrus apostolorum princeps corpore redolet et virtutibus emicat, deinde propter frigidiorem locum in ecclesia Salvatoris quae ab auctore appellatur Constantiniana et quae prima in toto terrarum orbe constructa est; ibique recitatis omnibus scripturis de Graeco sermone in Latinum conversis, tam videlicet nefanda synodo quae per jam fatum Leonem a secretis apostolicae sedi delata est, quam etiam imperiali epistola: in quibus omnibus existimata depositio Ignatii continebatur, et deductus in medium Zacharias tunc episcopus, quia Rhadoaldus propter absentiam haberi ad praesens non poterat, et discussus et diligenter examinatus, inventus est in depositione Ignatii et communione Photii omnino culpabilis, in quo idem Zacharias se obnoxium recognoscens, proprio ore ac proprio scripto se Constantinopolim a sede apostolica directum iisse, et quae sibi a nobis agenda fuerant injuncta neglexisse, ac quae sibi fuerant prohibita peregisse confessus est: Ignatium scilicet sine jussione apostolicae sedis deponendo, et Photio contra nostri apostolatus praeceptionem communicando. Tunc decernente sancta nobiscum synodo, depositionis et excommunicationis suae sententiam praefatus Zacharias accipiens, foveam quam aliis praeparavit incidit. Alterius, id est Rhadoaldi, examinatione propter absentiam usque ad aliam synodum protelata, ad quam canonice saepe invitatus, qui occurrit depositionis et excommunicationis sententiam, quam complex ejus promeruit: insuper, et anathematis, si cum Photio de caetero communicasset, obligamentum merito non evasit. Dignum quippe fuit ut par iniquitas par gigneret utrique judicium, et aequalitas esset in retributione quibus parilitas exstitit in transgressione. Nam quia idem Rhadoaldus objecta non diluit, vera esse quae de illo dicebantur, etiam si alia nulla constarent indicia, examen subterfugiens omnino firmavit. Et idcirco jure illi non profuit absentia, quam, ipse non casu accedente, sed voluntate propria ministrante, quemadmodum Nestorius quondam, et Dioscorus, sibi procurasse probatum est. Nam, ut sanctus papa Bonifacius in decretali sua docet , manifestum est confiteri eum de crimine, qui, indulto et toties delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsam quoque pro confessione procuratam toties constet absentiam. Hinc etiam egregius sedis apostolicae praesul et magnus Ecclesiae propugnator scribit Hormisda : Soli, inquiens, declinant examen conscientiae, quae jussa sunt non tenentes. Sed utquid multa prosequamur, cum juxta quod Dominus dicit: Judicio, quo judicaverunt, judicatum sit eis; et in qua mensura mensi sunt, remensum sit eis . Contigit enim illis quemadmodum Vitali quondam et Miseno episcopis, qui sicut isti Constantinopolim missi, eorum pro quibus destinati sunt, adversae parti communicando, non exsecutores, sed impugnatores inventi sunt. De quibus beatus Felix apostolicae sedis antistes, et Alexandrini Petri seu Constantinopolitani Acacii praesulum damnator, imperatori Zenoni scribens, inter caetera : Vitalem, ait, atque Misenum, cur vel impulsi ad ista consenserint, honore simul et communione apostolica censura privavit, quoniam factum est, sicut ipse Cyrillo abbati Acymetensi scribit, ut eorum praevaricatione deciperetur populus Christianus: qui rursus de eis mentionem faciens, ad jam fatum principem de eorum transgressione dicit: Plebi suasum est Christianae nos talibus praebuisse consensum. Quos mox regressi sunt, praevaricatio impune non habuit. Nam eos apud beatum Petrum apostolum sancta mecum synodus residens, dum convicti plura mentirentur, ordine et communione nudavit, ne eorum incorrecta perfidia securitas proveniret inimicis. Porro quae in superius memorata venerabili et sancta synodo unanimiter ac consonanter de Photio usurpatore ac invasore Constantinopolitanorum Ecclesiae, atque fautoribus ejus, seu de fratre ac consacerdote nostro Ignatio patriarcha, vel de his qui ex parte ipsius sunt, necnon et de sacris imaginibus canonice, rationabiliter catholiceque statuerimus et promulgaverimus, subter annexis capitulis declaratur. Photius qui ex schismaticorum et se a sanctae communionis participatione avertentium parte esse dignoscitur, et ex saeculari ministratione atque militia et ex foro subito tonsuratus, a Gregorio Syracusano dudum episcopo, a synodo damnato et ab apostolica sede convicto, episcopus ordonatus est, et vivente ac superstite consacerdote nostro Ignatio, sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae patriarcha, sedem ipsius invasit, et in sponsam quam a Christo sponso immaculatam custodiendam veluti amicus sponsi perceperat, non per ostium, quod Christus est, sed aliunde ex adverso in ovile Dominicum more furis atque latronis ingrediens, ac si violentus, rapax et scelestus adulter, irrupit. Deinde cum damnatis et anathematizatis, atque cum his qui ne sacerdotale officium ante audientiam praesumerent, a decessore meo sanctae memoriae Benedicto papa fuerant obligati, quotidie ac indifferenter communicans et conversans contra fidem promissam, contraque suam professionem, qua pollicitus est se adversus jam fatum patriarcham nullum sinistrum consilium esse facturum, congregavit concilium, et una cum sequacibus suis depositis et damnatis, excommunicatis et anathematizatis, et aliis sine sedibus, atque cum his a quibus vel ille irregulariter et illicite provectus fuerat, vel quos ipse temere ac indebite provexerat, contra eumdem fratrem et comministrum nostrum Ignatium depositionem facere et anathema dicere ausus est. Deinde apostolicae sedis missos, quos pro causa sacrarum imaginum, et pro inquirenda et nobis renuntianda jam fati patriarchae dejectione, et ob inveniendum modum promotionis hujus neophyti destinaveramus, quibus potuit argumentis a nostris mandatis avertere, more Acacii quondam Constantinopolitani haeretici patriarchae , praesumpsit, et ad processionem quae ei cum comparibus suis habebatur, sicuti eorum professione patefactum est, et sancto Spiritu revelante venerandae synodo quae a nobis collecta est; claruit, ad damnatorum et schismaticorum communionem contempta legatione, quae vel gentilium more servari debuit, pertraxit, et in illusionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire fecit, sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata monstravit. Postremo episcopos qui ei tanquam adultero et pervasori communicare noluerunt, exsilio relegavit, et sui sceleris complice in eorum subrogare locis non timuit. Et usque hodie Ecclesiam Dei diversis persecutionibus impugnare non desinit, ita ut fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium sanctissimum patriarcham inauditis poenis et horribilibus tormentis afficere non quiescat. Sed et omnes quotquot pro veritate et fide cum eodem persistere comprehenderit quibus praevalet modis perdere impraetermisse moliatur. Haec et his similia contra evangelica, apostolica, prophetica atque canonica instituta se efferens, sit Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum principum Petri et Pauli, ac omnium simul sanctorum atque venerandorum sex universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti per nos judicio, omni sacerdotali honore et nomine alienus, et omni clericatus officio prorsus exutus; ita ut si post notitiam hujus sanctionis, quam divina inspiratione depromptam esse credimus, cum unanimitate et concordia sanctae synodi sit procul dubio promulgata, tentaverit in Constantinopolitano throno praesidere, aut saepe fatum venerabilem coepiscopum nostrum Ignatium, quominus Ecclesiam sibi commissam sine quavis inquietudine regere possit, impedierit, vel si ulterius ausus fuerit aliquid de sacro ministerio more sacerdotis contingere; juxta praecedentem consuetudinem, nullo modo liceat ei communionis spem aut locum habere satisfactionis, sed anathematis vinculis innodatus, una cum communicatoribus suis atque fautoribus suis perpetuo Dei per nostram mediocritatem judicio ac sententia sacrum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, non nisi vicino mortis periculo, omnino percipiat: ut haec unusquisque discens, nequaquam de caetero temeraria praesumptione ex laicis subito in Dominicis castris insperato quodammodo impetu irrepere audeat, et principatus amore ante ducatum praestare velit, quam tironis consummet officium, et ante tentet docere quam discere, sicut in eadem Constantinopolitana Ecclesia saepe praesumptum esse comperimus. Et rursus ne contemptis clericis, quorum utpote in tam magna urbe copiosa multitudo est, quique ab ipsis, ut ita dixerimus, incunabulis impraetermisso labore in Ecclesia Christi desudant, et indesinentia Domino exhibent servitutis obsequia, is qui de foris est, alterius ovilis Christi repente principatum arripiat, et nitatur quos esse suos non recognoscit, discerpere; et grex Dominicus incipiat eum, utpote extraneum et improvisum, omnino contemnere, praesertim cum perspiciat nil sibi stipendia profuisse meritorum, et alienum suorum cernat consumere fructus laborum. Gregorium sane, qui Syracusanae Ecclesiae irregulariter atque Deo contempto praeest, eo quod et ipse ex parte schismaticorum sit, et postquam a synodo episcopatus officio privatus, et a decessore meo sanctae memoriae papa Benedicto obligatus est, et Photium laicum subito consecrare in episcopum non fordimavit, et de sacro ministerio ausus est multa contingere: juxta praecedentem consuetudinem sancimus, et juxta canonicam deliberationem apostolica auctoritate diffinimus atque statuimus omni sacerdotali carere atque privatum fore ministerio, ita ut nullo modo liceat ei in qualibet synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Quod si de reliquo praesumpserit in sacro officio more sacerdotis quovis tempore ministrare, anathema sit. Sed et si contra fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium turbas excitaverit, vel ab ejus communione fideles averterit, anathema sit, et omnes communicantes ei ab Ecclesia abjiciantur; sed et ipsi anathema sint. Eos vero quos Photius neophytus et Constantinopolitanae sedis invasor in quolibet ecclesiastico ordine provexit, quoniam manifestum est eos in omnibus consecratoris sui pravitatibus consensisse, atque ei post invasionem communicasse, omni clericali officio privamus, et apostolica atque canonica auctoritate et synodali decreto eos penitus sequestramus. Reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium, sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae patriarcham, qui primo quidem imperiali violentia ac terrore proprio throno privatus est, et postea a Photio adultero praevaricatore ac pervasore sedis Constantinopolitanae, et ab ejus complicibus, excommunicatis videlicet et anathematizatis atque damnatis, et sine episcopalibus sedibus, et a decessore meo sanctae recordationis Benedicto papa obligatis hominibus anathematizatus est: et postremo ab apostolicae sedis missis contra nostram praeceptionem, ut sanctae synodo Spiritus sanctus revelavit, et Zacharias dudum episcopus, qui unus de eisdem duobus legatis exstitit, propria confessione manifestavit, infulis est sacerdotalibus despoliatus: auctoritate summi judicis Domini nostri Jesu Christi promulgamus, sancimus atque decernimus unquam nec fuisse nec esse depositum vel anathematizatum, tanquam qui ab imperiali potentia sit absque ulla canonica auctoritate pulsus Ecclesia, et tanquam qui ab obligatis nullo possit haberi vinculo colligatus, et ab eis qui nullam eum judicandi potestatem, vel ab apostolica sede auctoritatem habuerint, nullum sui honoris discrimen pati debuerit. Et ideo illum, id est eumdem fratrem et consacerdotem nostrum Ignatium patriarcham, omni vinculo anathematis ab eo remoto, per potestatem divina voce beatissimo Petro collatam, et per auctoritatem sacrorum canonum et decretalium constitutionem more sanctorum Patrum prolatarum, pristino honori, pristinae dignitati et sedi pristinae, gradui ac patriarchio, ac pristinis pontificalibus infulis atque officiis restituimus, statuimus ac confirmamus; ita ut quicunque post notitiam hujus apostolicae atque synodicae sanctionis, quominus omnia quae praemisimus insignia pontificatus recipiat, eum impedierit, et non in omnibus huic decreto obedierit, vel se ab ejus communione separaverit, vel ulterius contra eum aliquod judicium proferre tentaverit, absque sedis duntaxat apostolicae praemisso consensu; si quidem clericus fuerit, ab omni clericatus officio coram Deo et hominibus sit alienus, atque perenni poena, tanquam qui magistrum prodit, cum Juda traditore constringatur, et nisi a prava intentione recesserit, perpetuo anathemate maneat condemnatus: si vero laicus exstiterit, ille quisquis est, huic nostrae constitutioni contraire tentans, et eum sedem et omnem pristinam duntaxat dignitatem recipere non permiserit; vel si post receptam priorem sedem, denuo illum impellere et a patriarchio expellere tentaverit, vel personae ipsius seu sacerdotali honori aliquam molestiam sine primae hujus sedis consensu intulerit, omni benedictione paterna privetur, et maledictione Chanaan filii Cham, qui verecundiam patris videns non cooperuit, sed irrisit, mulctetur, et cum parricidis aeterna poena, Domino judicante, percellatur, et nexibus anathematis, non nisi resipiens, penitus eruatur. Eos autem episcopos, seu cujuslibet ordinis clericos, qui post injustam dejectionem fratris, et coepiscopi nostri Ignatii, vel in exsilio relegati, vel ministerio, aut gradu invidiose privati sunt, statuimus, ut exsilio dissoluto proprias sedes atque gradus recipiant. Quod si quisquam huic decreto nostro contraire praesumpserit, et ut sedes vel gradus resumant, impedierit, quousque obtemperaverit, anathema sit. Sane si qui ex eis ab aliis criminantur, decernimus eos antea sedes quidem et proprios gradus recipere; judicari autem nisi a sede Romana non patimur: sed si qua praeter regulam forte egisse dicuntur, nostro eos decreto judicandos reservari statuimus: juxta quod et sacri praecipiunt canones. Quoniam oportet nos majorum nostrorum statuta, immoto mentis intuitu conservare, et in omnibus sanctorum Patrum semper dogmata venerari; diffinimus de sacris et reverendis imaginibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque semper Virginis genitricis Mariae, et omnium sanctorum, qui Deo ab Abel justo placuisse creduntur, quae Ecclesia sancta in universo orbe diffusa antiquitus accepit, quaeque sedis apostolicae praesules pro eis decreverunt, ac statuerunt illibata persistere, atque intemerata manere. Quapropter Joannem quondam Constantinopolitanum antistitem, et sequaces ipsius, qui eas frangendas atque calcandas esse ore polluto asseverant, quam diu de his nobiscum non senserint, et juxta sanctorum pontificum Romanorum decreta, et aliorum catholicorum Patrum instituta non sapuerint, sancimus eos a Christo, et ab Ecclesia catholica atque apostolica esse anathema. Haec sunt, quae de his sedes apostolica statuit: haec sunt, quae synodice regulariterque decrevit: haec sunt, quae vos tanto studiosius oportet amplecti, tanto sollicitius observare, quanto satius nostis, quae ab ea statuta fuerint, haec universalem semper Ecclesiam tenuisse, ita ut contra singulos errores in Ecclesia exortos prior haec secundum primatus sui auctoritatem sententiae terminum dederit. Et ita demum universalis Ecclesia, licet aliquando per aliquantulum temporis in quibusdam reluctata sit, quae illa tamen probavit, quandoque probaverit, et quae illa refutavit, ipsa refutaverit. Verum vos quomodocunque obedieritis, vel non obedieritis divinis institutis, vel paternis canonibus; nos tamen in Ignatii fratris et coepiscopnostri quocunque discrimine, priusquam a nobis specialiter ad iterationem ejus perducatur negotium, quia nec hactenus consensimus, aliquando, Deo nos confirmante, nullo modo consentiemus. Sed nec in Photii sacerdotali provectui praestando favore, vota condescensionis nostrae modo quolibet inclinabimus, sed omnibus viribus nostris, atque conatibus pro coactae justitiae provectione, pro restaurando videlicet legitimo et repellendo moecho occurrere; et quod nostrum est agere, nullatenus actore Deo cessabimus, et nunc obsecrando, nunc hortando, nunc increpando, nunc etiam regulariter admonendo: insuper et auctoritate apostolica eos, qui contumaces sunt, feriendo, nunc verbis, nunc litteris, quod rectum et justum, atque inchoatum est, die ac nocte cum virtute summi opificis consummare studebimus. Ergo fraternitas vestra litterarum saltem nunc tenore cognoscat, sedem beati Petri apostoli, neophyto, et moecho, et Constantinopolitanorum Ecclesiae invasori Photio olim, justeque damnato, ac nihilominus praesentia synodali nuper eliso, vel fautoribus ejus, nisi a praevaricatione cessaverint, communionis nunquam praebituram esse consensum. Qui a Gregorio Syracusano, vel caeteris schismaticis instructus, imo destructus, contra omne fas nulli praesidere potest Ecclesiae. Nam merito destructus esse creditur, qui a destructo aedificari sperans, etiam si qua alia bona fortassis habuit, nimiae praesumptionis ejus temeritati communicans perdidit. Nam Gregorius quomodo quemquam aedificare poterat, qui multipliciter jam noscebatur elisus? quomodo quemquam in aliquo ecclesiastico poterat ordine stabilire, qui Ecclesiae unitatem scindens, ipse jam videbatur omnino dejectus? Sicut enim ligatus ligare, et dejectus dejicere non potuit, sic destructus construere et elisus quemquam ordinare nequivit. In summo quippe status sui oportet eum vigore consistere, et firmis inniti per omnia basibus qui alterum, vel prosternere, vel conatur statuere. Gregorius ergo, qui canonice, ac synodice depositus, et anathematizatus erat, quemadmodum posset quemquam provehere, vel benedicere, ratio nulla docet. Igitur nihil Photius ex Gregorio percepit, nisi quantum Gregorius habuit: nihil autem habuit, nihil dedit: per eorum quippe, ut legitur, manus impositionem et invocationem dabatur Spiritus sanctus, qui noverant mundas ad Dominum levare manus. Caeterum Gregorius, qui transgressor factus est legis, ad iracundiam sui magis, quam ad consecrationem alicujus Spiritum sanctum per impositionem suae manus sine dubio provocavit, etiamsi is, qui ordinandus erat, nullas alias haberet sibi regulas obviantes. Hinc enim scriptum est: Qui obturat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis : si exsecrabilis, utique non audibilis: si non audibilis, ergo inefficax: si inefficax, profecto Photio nihil praestans: nimirum qui vulneratum caput per illam manus impositionem potius habere dignoscitur. Porro si praetendit injuste ab Ignatio fuisse depositum, quid de omnibus, qui in synodo illo tempore convenerunt, sententiamque in eum protulerunt, perhibebit? Quod si et illos injuste fecisse dicere praesumit, quare cum eis nunc communicat, et quosdam eorum sacerdotio dignos existimat? quos tamen recte prius non judicasse reprehendit, et sententiae, quam protulerunt, eos secundum se debere succumbere, non nescit? Sed videamus quorum judicio, vel quorum auctoritate Gregorius post depositionem et anathema, honorem episcopatus resumpsit, vel officium pristinum recepit. Omnes enim illum et depositum norunt, et anathematis vinculis obligatum, ac per hoc totius Ecclesiae communione privatum. Jam vero si dixeritis quia ipse sibi Gregorius et honorem resumpsit, et pristinum officium recepit; audite quid Apostolus dicat: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron: sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret . Sed et venerabiles Antiocheni canones praecipiunt : Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter, aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes omnes abjici de Ecclesia, et maxime si postquam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam eisdem communicare tentaverint. Carthaginenses quoque regulae excommunicatum, qui ante audientiam communicare praesumpserit, ipsum in se damnationem protulisse manifeste denuntiant. Si ergo, secundum Apostolum, nemo sibi honorem accipit, et Christus non se clarificavit ut pontifex fieret, qui omnes cum Patre et Spiritu sancto glorificantes se glorificat, et ipse est pontifex, de quo rursus idem dicit Apostolus: Talem decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, etc. Et si episcopus qui damnatus a synodo est juxta sacros canones, ausus fuerit aliquid de sacro ministerio juxta praecedentem consuetudinem contingere, et ante audientiam communicare, ipse in se damnationem protulit, ita ut nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis; sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia: quanta putas Gregorius poena mulctandus est, qui post damnationem sive anathema, haec omnia commisisse probatur, id est et super Christum se extulit, et quod ipse non fecit, iste et honorem sibi resumpsit: ut et pontifex esset, se arrogantissime clarificavit, et ante audientiam excommunicatus communicare et vetita usurpare praesumpsit, et damnatus de sacro ministerio, non solum aliquid, verum etiam multa, juxta priorem consuetudinem tetigit: quod certe Gregorius agere omnino non debuit, etiamsi nulla commissa existerent, pro quibus damnari potuissent. Quia praelati judicium semper inferioribus formidandum est, si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur. Igitur praelatos damnare indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minores sunt, damnari sollicite caveant, nec majorum suorum sententiam transgrediantur: Alioquin licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit; sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malum, cum Deus, quod fecit, totum fecerit bonum; sed quod mala sit transgressio, et nolentis subjici, per eam merito sit orta damnatio. Porro si dicitis Gregorium ab imperatore, et ab antistitibus fuisse receptum, percontari libet, o sapientissimi fratres, quibus hoc documentis, quibus canonibus jubentibus agi rite potest, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis recipiantur. Id etiam veneranda universali synodo Nicaena de utraque professione luce clarius inhibente . Nam a saeculari potestate nec ligari, nec solvi sacerdotem posse manifestum est: et idcirco affatim approbatur Syracusanum Gregorium per imperialem tantummodo sententiam nullo modo valuisse reconciliari: ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit, an fuerit subsecutus: si subsecutus est, nihilominus ad id reditur, ut absolutio a saeculari potestate percepta valere non possit; pontificumque secutus assensus adulationis, vel terroris fuerit potius, quam legitimae sanctionis: si praecessit, doceatur a quibus et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad majoris auctoritatis sedem, quam illa est, a qua Gregorius damnatione tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulam est relatum, si ipse praesul, qui ligavit, absolvit. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Syracusanus Gregorius se gloriatur absolutum, cum nec a pontificibus ordine debito, nec ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nec a mundana potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi? Jam vero si dicitis: Non imperator absolvit, sed a pontificibus ut solveretur postulavit. Econtra, illi multo magis ab Augusto postulare debuerunt, ut si eum vellet absolvi, legitima ecclesiastici tenoris absolutio proveniret, et haec omnia, quae superius dicta sunt, secundum Ecclesiae tramitem servarentur, praecipue cum non ab inferiori, vel pari, sed a majori persona, et sicut ex apostolicis canonibus edocemur, solum ab eo, qui eum sequestravit, aut certe a prima sede, jure possit absolvi. Inferior quippe, vel compar antelatum, vel comparem, non annuente majori, absolvere non potest: sola igitur potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices eos, quos potior suus obligaverat, sine prima sede absolvere non potuerunt. Verumtamen licet contra Nicaenos sacros canones praefatum Gregorium, qui abjectus fuerat, receperint: nunquam tamen eum a vinculo damnationis et anathematis exuerunt. Quem absolutione praevaricatoria potius nexuerunt, et dum hunc solvere nisi sunt, nodis majoribus dediderunt. Quinimo dum sententiam majoris contemnentes transgressi sunt, vel etiam suam tergiversatori consilio, lenique sensu sibimet facti contrarii destruere sunt moliti pari praevaricatione habentur innexi, et simili poena, secundum apostolicos et nonnullos alios canones tenentur obstricti: ita ut communicantes ei, pelli de ecclesia jubeantur. Ac per hoc reus reum justificare constat minime potuisse, nec ligatos ligatum solvere modo quolibet valuisse. Ecce a quibus, o beatissimi Christi ministri, Photius est institutus: ecce qualis est Gregorius qui Dormitantius convenientius poterat dici. Quamobrem cogitate, fratres charissimi, tractate, et vobiscum sedula meditatione perquirite, si stare Photius possit, etiamsi miris virtutibus polleat, etiamsi omni scientia fulgeat, quando qui hunc statuisse tentavit, dudum jam cecidit, et volens erigi cum conantibus se erigere nunquam recuperaturus denuo ruit. Consideret ergo vestra divinitus inspirata prudentia quomodo Photius, etiamsi nihil aliud sibi jure valeat impedire, queat in sacerdotali gradu persistere: quandoquidem institutor suus cum hic ordinaretur, non solum sacerdotio, verum et ipso carebat Christiano vocabulo. Et sicut etiam exposuimus, nec damnatus justificare, nec depositus erigere, nec ligatus potest quemquam per impositionem manus provehere. Impossibile est enim horum aliquid fieri. Quapropter attendite, charissime, non solum haec, verum etiam paternos canones et praecipue apostolorum, Antiochenos, atque Carthaginenses, et quid de damnatis et excommunicatis, atque de his praecipiant, qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt, diligentissime considerate, ac studiose recolite: nam nos quod decrevimus, quod statuimus de his, quos recepimus et ereximus, vel de his, quos abjecimus et a sacerdotio, vel communione pepulimus, vestrae in Christo fraternitati notum facere canonice procuravimus: juxta quod et magni venerandique Nicaeni concilii regulis admonetur , quatenus de his, qui communione quandoque privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine episcopis, per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur. Ergo nos quod debuimus fecimus; ea videlicet vos scire volentes, quae, Deo teste, non nisi zelo rectitudinis egimus, et affectu conservandae paternae constitutionis exsecuti sumus: vestrum autem est obedire: alioquin eamdem cum eis sententiam jure meritoque subire, Antiochenis canonibus secundo capitulo praecipientibus ita: Si quis de episcopis, aut presbyteris, aut diaconis seu quilibet ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste communione privetur, tanquam qui regulam confundat Ecclesiae. Et rursus capitulo quarto, quod etiam superius commemoravimus: quid idem dicat antiquitus acceptum, concilium, studiose recolite. Cavete ergo, dilectissimi ne cum his commisceamini, qui sanctis fuerunt inobedientes institutionibus, ne par sententia involvat, quos uno communionis glutino invenerit irretitos. Videte praeterea quia de ignorantia nullum jam potestis excusationis habere praesidium, qui et canonum, Deo inspirante, memores, et nostris edocti jam nunc estis epistolis. Nolite communicare itaque peccatis alienis, nolite nobis inobedientes esse, quoniam inobedientia protoplastum de paradiso expulit. Inobedientia, idololatria merito nuncupatur, sicut sanctus Samuel ad Saulem loquitur, dicens: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere . Perpendite ergo quantum sit exsecrabile repugnare, quantum detestandum acquiescere nolle quod hariolandi peccato, scelerique idololatriae comparatur, Clamat apostolorum princeps: Obedire oportet Deo magis quam hominibus : et coapostolus ejus Paulus: Qui resistit, inquit, potestati Dei ordinationi resistit . Judicate ergo cui potius obediendum sit, Deo an hominibus: Judicate cui potius resistendum sit, potestati, quam in Petro Deus omnipotens ordinavit, quamque super cuncta Ecclesia extulit, an ordinationi Gregorii Syracusani, cui merito malitiae suae dicendum est: Vae homini, videlicet per quem in Ecclesia Christi tot scandala venerunt; quique olim, sicut ipsi scitis, et nos supra retulimus, a fratre et comministro Ignatio et a synodo, quae sub eo erat, depositus est, et ut apostolica sedes in ejus damnatione consentiret, ab ipso consacerdote nostro postulata est. Sed decessores mei beatae memoriae Leo et Benedictus sedis apostolicae moderamina servantes, noluerunt sic unam partem audire, ut aliae parti nihil penitus reservarent: unius quippe mediator non est. Quamobrem interim depositio ipsius a sede apostolica non suscepta remansit infirma. Cumque idem Gregorius per legatum suae partis Zachariam nomine sedem agnovisset apostolicam in sua depositione nullatenus consensisse, non gratias egit, non a coeptis in jam dictum fratrem nostrum saevientibus contumeliis conquievit, sed benignitate Dei, et patientia sedis apostolicae in superbiam abutens, in ipsum videlicet Ignatium patriarcham suum rediviva jacula impietatis irreverenter exacuit, et eo superstite neophytum in Constantinopolitana Ecclesia consecravit: quin potius et adversus sedis istius decreta contumax esse non destitit, qui pro se, non contra se, ipsius ab ea decreta paulo ante data tanquam ingratus non recolit, et velut tergiversator arma praeparat adversus arma sibi tutelam salutis non modice conferentia et murum destruere nititur, qui ne ipse destrueretur, fortissime custodivit. Et agit nunc quantum in se est, ut ea statuta prorsus habeantur invalida: quae, cum his ipse egeret, supplex petebat: et ut fortiora essent adamante submissus optabat, atque ut sibi auxiliarentur humiliter implorabat, necnon et contra ea repugnantes, forsitan tyrannos et sacrilegos judicabat: nisi enim sedes apostolica ei parceret, ille quomodo contra reverendissimum Ignatium posset exercere brachium, non haberet. At ille usus est sedis apostolicae bonitate in malignitatem , et beneficium in patris sui convertit exitium. Dicite igitur, obsecro, fratres, cum ita sit, quomodo non debeamus nos Ignatium adjuvare, aut usque ad audientiam indemnem non penitus conservare? vel quomodo non possimus Gregorium, et hos qui ex parte ipsius sunt, merito condemnare? quando Ignatius, nisi a nobis esset impeditus, sic illos canonice forsitan sterneret, ut eum nullo conamine potuissent impellere. Isti qui non nobis haesere, quos in adjutorium suum habere promptissimos meruerunt, nec a nobis consilium acceperunt, uti cum patriarcha suo vel pacificari, vel canonice judicari potuissent: sed vires suas a nobis ne frangerentur servatas, adversus eum protinus praepararunt. Unde, quaeso, perpendite, quantum nos nunc Ignatio debitores simus, qui sibi obstaculum, et inimicis ejus facti sumus defensionis umbraculum. Quamvis non ideo judicium istorum distulerimus, ut ei nocendi jacula praepararent, sed ut sic sententia in hos prolata, valetudinem haberet, ut a nobis examinatio praecederet. Et rursus sic ab istis in eum objecta penitus coram nobis admitterentur, ut partis Ignatii persona vocata, nec convicta nostrae praesentiae non deesset. Quamobrem dilato parumper judicio, et interim infirmata sententia, missum est utrique parti sedis apostolicae praesulis praesentandum obtutibus, ac ejus subjiciendum diffinitionibus. Sed dum pars Ignatii properandi disponit iter, hostibus ejus viribus resumptis, non jam sedem apostolicam petentibus, non Petri memoriam facere dignantibus, Ignatius trahitur, impellitur, et innumeris malis affectus ab Ecclesiae regimine sequestratur. Et hoc totum factum est, eo quod praedicti pontifices utrique parti aequitatem servantes, et utriusque partis audientiam praestolantes, Ignatii non firmando sententiam imo vero interim infirmando, inimicis ejus quodammodo manum porrexerint, dum nimirum sententiam in eos prolatam non interim auctoritate sedis apostolicae revocaverint, sed usque in praesentiam ejusdem apostolicae sedis deferri decreverint. Quamobrem, charissimi, quia quasi per nos inventa est Ignatii dejectioni materia, idcirco praeter id quod frater adjuvari debet a fratre, praeter id etiam quod Petro, cujus in terris licet indigni vicem gerimus, Christi oraculo peculiariter dicitur: Confirma fratres tuos, etiam pro hoc specialiter eum non solum adjuvare et confirmare, verum etiam totis nos pro illo viribus oportet per omnia decertare, ut videlicet totum in illo funditus aboleatur, quod per nos laedendi fomitem adversariis ejus reperientibus ei violentiam inferre monstratur, totumque recipiat, Christo propitio, quod dum nos moderate, ac regulariter egimus, ipse praejudicialiter amisisse dignoscitur. Quoniam et praefati decessores nostri si tale quid diebus eorum Gregorius vel complices ejus patrassent, videlicet ut abusi tanto compassionis, et patientiae sedis apostolicae circa se beneficio in Ignatium manus suas injecissent: aut adversus eum ipsis sanctis praesulibus inconsultis linguas suas taliter exacuissent profecto eos tanquam magistros inquietudinis, et ipsos se sole clarius obnoxios ostendentes, sine quavis retractatione protinus condemnassent: et tantum piaculum impietatis eorum destruere ardentissime studuissent. Sed quia illi divina vocatione ab hac convalle lacrymarum subducti sunt hanc tyrannidem nondum intuentes, nos debemus in eorum labore succedere, qui successimus in honore, in cujus tempore crudelitas, quae diebus ipsorum coepit radices emittere, consummata perparuit. Proinde nos primo, quia sedis apostolicae de tota Ecclesia fas habentis judicare moderamina retinemus: secundo quoniam fratribus injuriam passis subvenire debemus: postremo, quoniam oportet nos in eorum labore succedere, in quorum successimus pontificatus honore; quemadmodum ipsi decessorum suorum exempla secuti sunt, et operis eorum strenui cultores inventi sunt, quod ipsi profecto agerent, adjuvante Domino, habentes quemadmodum illi eumdem zelum justitiae, seu privilegium dignitatis studiose perficere procuravimus. Nimirum quod omittere procul dubio non valemus sane quia Gregorium neophytum consecrasse diximus, ne Photium quidem neophytum quando quasi in sacerdotem consecratus est, negent; sancti papae Gregorii, et Anglorum amplissimae, ac fidelissimae gentis apostoli verba commemoremus, qui ait: Sicut autem tunc neophytus dicebatur, qui initio in sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit. Praeterea non omittendum esse credimus, nos commemorare praeterito anno per indictionem videlicet tertiam decimam, epistolam sub nomine principis conscriptam, per Michaelem imperialem protospatharium suscepisse, quae tantis erat verbis contumeliosis, imo blasphemiis respersa, ut scriptor ejus non nisi in gutture colubri calamum tinxisse putetur, et dictatoris labia pro dictionibus venena fudisse videantur, adeo ut si cujuspiam simplicium cor penetrent et hos continuo necent; nimirum tanto miserabilius, quanto mors animae magis, quam corporis per illum virulentum haustum admittitur. De cujus immanitate piaculi licet Augusto per jam fatum legatum jam nos scripsisse recolamus, eadem tamen nunc scribere vestrae beatitudini ratum duximus. Denique opinati sumus, et adhuc nihilominus opinamur, quod pietas ejus tandem aliquando resipiscat, et de Ecclesiae Constantinopolitanae restaurando statu nobis salubria sudentibus acquiescat: sicque demum omnia scripta, quae male sunt compilata, non solum adversus nos et hanc sanctam Ecclesiam, verum etiam contra fratrem nostrum et comministrum Ignatium, coram universa imperii sui multitudine igni tradenda decernat. Alioquin jam cunctis Ecclesiae fidelibus quae foret apostolicae sedis auctoritas, vel quae fabricatoribus mendacii, seu inventoribus perversorum dogmatum immineret ultio, profecto patesceret. Impossibile est enim ut tantorum ac talium sanctorum Patrum et propugnatorum catholicae Ecclesiae, ac destructorum diversarum haereseon atque defensorum orthodoxae fidei blasphemias aequanimiter sustineneamus, vel etiam tantae sedis, sive tam excellentis Ecclesiae Romanae, cui Deo deservimus auctore, contumelias perferamus. Verum, quamvis et de nobis humiliter sentiamus, non tamen, conscientia dictante, vera esse quae de nobis perhibuit, asseveramus: sed ea postponentes, illa potius quae Jesu Christi sunt, investigamus, et si qua male congesta adversus ejus famulos, adversus ejus ordinationes, adversus ejus dispositiones stabilita privilegia reperiuntur, nulla patientia toleramus, et non solum haec destruere totis viribus anhelamus, verum etiam conflatoribus tantae perversitatis dignam vicissitudinem reddere necessario meditamur. Nimirum ne hos qui impunitos intuens, aut nunc, aut futuro tempore deinceps talia praesumat praestigia falsitatis componere, vel commenta blasphemiarum hujuscemodi figmentis contrahere. Quapropter eidem imperatori sublimissimo per epistolam praesulatus nostri cohortando direximus, in qua etiam vos ad votum nostrum laborare summopere convenit: quatenus diligenter inquirat atque scrutans si sua illam non fuisse praeceptione tam coenosam invenerit confectam, imo toxicatis syllabis infectam epistolam, ut interim de tot praestigia texentium poena taceamus, quae illos se zelo veritatis flagrantes involvere convenit; saltem hujus socia accepta et palam cunctis igne succensa per Augustales suos tam nobis quam omnibus, ad quorum notitiam pervenit, destinatos apices competenti satisfactione a tam perverso sensu, et tam profanis adinventionibus, quod a sensu suo non fuerit commentis tradita, se exhibeat prorsus immunem. Jam vero si sibi in multis hujusmodi sollicitudinibus occupato subreptum est, ut talia scribere mandaret, ne pigeat clementiam ejus etiam hoc ipsum humiliter confiteri, et legibus suis, ut hujusmodi scripta nullius habeantur momenti, decernere: ita ut penes quem reperta fuerint, impunito non evadente, ipsius quoque saepe memoratae, ac semper exsecrandae epistolae vel exemplaris ejus apices, intemeratis pro reverentia manentibus sacris dictionibus, flammeo dedantur igni voranda. Et ut sinistrae opinionis naevo, quod ex blasphemis scriptis incurreret, carere valeat, et ingratus filius circa matrem suam, ex qua imperandi fastigium ipse et patres sui ordine coelitus dispositio percepit, nullatenus appareat. Sin autem, scitote, quoniam postquam in hac eum pertinacia persistere fine tenus velle comperimus: primum quidem congregatis cunctarum occidentalium regionum venerabilibus sacerdotibus dictatores et dispositores, atque praeceptores tantae fallaciae, seu crudelissimae derogationis sanctarum, vel paternarum traditionum ab omni Christiana compage remotos, apostolica freti auctoritate, duris anathematis vinculis innodabimus: necnon et Patrum, ac praedecessorum meorum secuti vestigia, qui soliti sunt etiam numerosorum concilia nequiter celebrata cassare pontificum, si qua socia sunt crebro dictae vel exemplaria fortassis epistolae: quin potius non solum haec, sed et omnia scripta, quae vel adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium inique confecta, vel adversus non causam illius canonice prosequentes, furiose depromota sunt, perenni damnationi mandabimus. Deinde vero decernentibus nobiscum, et simul considerantibus eisdem sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris, ipsam epistolam in stipite videntibus cunctis suspensam, vasto supposito foco, ad vituperium imperialis apicis coram omnibus nationibus, quae penes memoriam sancti Petri multiplices inveniuntur, extremae perditioni donabimus: quatenus his rite paratis, discat pius quod amet, et crudelis quod timeat. Nam tot et talia blasphemiarum commenta, quin potius veracium litterarum depravationes, audisse et tacuisse, connivisse est. Quamobrem, venerabiles fratres, valde mihi cavendum est ne, si nos praestigiorum figmentis minus celeriter obviaverimus, tanquam vera recognita vel comprobata, haec admisisse fallaciter apud stolidos existimemur. Nec possumus in Ecclesia Dei dissimulando tam spuria relinquere germina, quae antecessorum nostrorum beatissimorum pontificum tempore aut nunquam exorta, aut certe, si undecunque vel quomodocunque exorta sunt, eorum judicii ligone, antequam proficerent, radicitus extirpata sunt. Destruat ergo etiam vobis hortantibus ipse et dissipet illa: alioquin a nobis fore destruenda, seu funditus dissipanda, modo quem praediximus, antenoscite: quamvis antequam nos ista vobis scriberemus, pro quibus nunc sublimitatem ejus hortamur, hoc ipsum sponte facturum esse putaremus. Sed quia quod putatum est, nullum effectum hactenus habuit: idcirco nos salutem ipsius illaesam manere volentes, ut hoc nunc saltem agat, affectu paterno monuimus: alioquin sic Deo favente, de caetero vigilabimus, et studiis quibus possumus insistemus, ut inter exanimes computentur, qui auctoritatem Petri non consenserint, imo Dei hanc ordinantis in Petro non intellexerint: ita ut nec ista, quae perniciose compilata sunt, defendere, nec his similia, ut non dicam scripto tradere, vel in mente volvere quis ulterius audeat. Non enim figmenta, quae ordinationi Dei resistunt, quae evangelicis vocibus contradicunt, quae sanctorum Patrum diffinitionibus obviant, quae synodicis constitutionibus adversantur, quae innumera possunt fidelibus auxilia Petri quaerentibus inferre dispendia, incolumia sine discrimine nostro valemus deserere: et existimationi nostrae, vel nunc, vel post discessum nostrum, tantum, quod absit, naevum ad destructionem simplicium, et mutilationem sedis apostolicae privilegiorum, relinquere. Caeterum ut charitas unanimitatis vestrae de fratris et comministri nostri Ignatii sanctissimi patriarchae dejectione nobiscum doleat, quae praevalent ei solamina nobiscum exhibeat. Nam si juxta Apostolum quod patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ; quanto potius compatiendum est illi, quod inter caetera membra praecipuum tenuisse locum dignoscitur? Unde si non pro unius et specialis personae praelati fratris nostri repulsione, vel certe pro summi sacerdotis conculcatione dolere, gemere, flere, currere, ac decertare debetis. Nam si licitum fuerit saeculari potestati de Ecclesiae Domini praesulibus taliter judicare, vel si rursus fas exstiterit inferioribus de praelatis sibi jam temere ista patrare, perpendite, ne ad perniciem vestram, imo totius Ecclesiae nunc et futuris temporibus praesumptio talis praevaleat: quod si attenditis, ecce jam cernitis. Nam impietas tantum caput extulit, ut ecclesiarum praesulibus postpositis, et ordine canonico conculcato, laici nunc ecclesiastica moderamina teneant, et pro libitu proprio modo istos removeant, modo illos in locum eorum promoveant, et rursus quos nunc approbant, post modicum mentis victi levitate repellant. Ut enim saeculares, ac laici homines quaelibet scelera valeant licenter committere, et pro his a nullo pontificum, qui ex clero promotus haec summa poterat auctoritate compescere, libere redarguantur. Nec de clericorum catalogo permittunt ad sacros ordines provehi, qui vitam eorum tanto audacius, quanto diutius, ac familiarius sub Christo duce forti militantes fortius comprimere possent: sed ex seipsis eligunt, qui facta eorum tanto minus praesumant arguere, quanto se paulo ante de horum coetu, favore ipsorum promotos meminerint: quod illis partibus tanto familiarius agitur quanto ex consuetudine hac inolevisse testantur, quam nos econtra tanto studiosius ex Ecclesia Dei eradicare volumus, quanto nimium noxae jam esse clericis, et omni religiosae plebi supra docuimus: quantoque scimus ex sacris canonibus, quod non minus consuetudo , quam perniciosa corruptela vitanda sit: et scimus quod paulatim crescens, jam suae pestiferae nequitiae gramine multos invaserit, adeo ut temeritas haec tantum excreverit, ut jam minime clericis egeant, dum contra sacros canones ex seipsis subito tonsuratum, quem voluerint, eligant, et ad labores clericorum mentis oculos non inflectant. Ac per hoc: fit, ut alienus comedat ipsorum fructus laborum; et stipendia meritorum extraneus hostis insperatus subripiat, ita ut nihil proficiat clericis in castris Dominicis militasse, vel gradatim per singulos ecclesiasticos ordines ascendisse, dum alter saltu hos omnes transcendit, et repente principatur in eis, qui inter eos nec contra spiritales hostes arma sustulit, nec diversis Ecclesiae adversariis pro veritate praelians aliquando restitit. Quantum autem ne de laicis temere quislibet ad episcopatum eligatur, sacri canones, cum aliis prohibeant, Sardicenses ostendunt, Osio episcopo capite decimo tertio dicente: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de fori administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est: maxime cum et magister gentium beatus Apostolus, ne hoc fieret, denuntiasse, et prohibuisse videatur : sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata. Contuemini ergo, et futura, imo urgentia mala conspicite: medici estis, imminentes morbos per praecedentia signa praevidete: episcopi estis, exsurgens in Ecclesia Christi horrendum exitium prospicite: speculatores estis, in altam mentis arcem conscendite, et in gregem Dominicum feram pessimam irruere cupientem a longe contemplamini. Quasi tuba exaltate vocem vestram, et annuntiate populo Dei scelera eorum: super montem excelsum, id est altitudinem virtutum, ascendite. Qui evangelizatis Sion, state in fortitudine, potestatibus hujus saeculi ex adverso ascendite, et murum pro domo Dei opponite, ac quibuslibet potestatibus inique agentibus contraite : sicque fiet, ut nec sicut canes muti de taciturnitate argui valeatis, nec de talenti occultatione districtam Domino rationem reddere compellamini, vosque episcopos et consacerdotes nostros, imo Ecclesiam Christi illis in partibus constitutam ab ingenti pernicie, ac noxia labe ipso juvante laudabiliter eruatis, mirabiliterque regatis. Verum nos de ipsis haec vobis scripsisse sufficiat. Pax autem Dei, quae exsuperat omnem sensum , praecordiorum vestrorum intima penetret: et quam de salute omnium vestrum solliciti simus, vobis Deus omnipotens clementer aperiat; et quomodo vos cupiamus in visceribus Christi, et in Ecclesiae gremio continere, quae diffusa in toto orbe terrarum, quasi unius Christi thalamus est, atque in sancta communione una vobiscum persistere, ut unum sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata , illuminationis suae gratia revelare dignetur: ita ut de corruptione fidelium congaudentes, et congratulantes, uno animo, et uno ore glorificemus et collaudemus Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum per infinita saecula saeculorum. Amen. Quisquis autem hanc epistolam nostram Constantinopoli legerit, et eorum notioni , quibus missam intellexerit, quidquam ex his, quae in ea sunt occultaverit, si locum potest invenire sufficientem, anathema sit. Quisquis etiam interpretatus eam fuerit, et ex ea quidquam mutaverit, vel subtraxerit, aut superaddiderit praeter illud, quod idioma Graecae dictionis exigit, vel interpretanti scientiam intelligendi non tribuit, anathema sit.
(I Joan. III.) (Joan. XXI) (Luc. XXII) (Job XXIX) (epist. 10) (Matth. X) (Jac. III) (I Joan. I) (epist. 1, ad episcopos Galliae) (epist. 2, ad episcopos Galliae) (Matth. II) (in ep. 9, ad Zenonem imp.) (Ut in ep. 6 Felicis P., ad Acacium CP.) (quandiu vivam) (ut caetera nunc omittamus) (Prov. XXI) (Hebr. V) (cap. 4) (Hebr. VII.) (cap. 8) (cap. 10) (I Reg. XV) (Act. IV) (Rom. XIII) (quantum in nobis est) (ut par est) (sicut ipsi potestis advertere) (Leo scilicet et Benedictus beatae recordationis pontifices) (sicut jam diximus) (sicut nosse cunctis clare tribuitur) (nam signaculum apostolatus ejus ipsi sunt in Domino) (non enim haec aures prudentium suscipiunt) (quanquam nostras nos speciales injurias curare floccipendamus) (ut diximus) (sicut ipsi comprehendere poteritis) (ut jam praefati sumus) (si sic dimittantur) (I Cor. XII) (ista praesumptio videlicet, ut ex laicis subito tondeantur, et in episcopos consecrentur) (I Tim. V) (Isa. LII) (Philipp. IV) (I Cor. I)
[f. transcendentes] [f., qui qualia] [edit. Rom., est] [illis] [al., Acrinetensi, forte Acoemetensi] [F. quos mox ubi, HARD.] [in ep. Felicis, laesionem] [f., Per haec, HARD.] [al., malignitate] [al., vel convicta, HARD.] [mala consuetudo] [Cod. Vatic., notitionibus, qui]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
157
CLVII. AD EPISCOPOS LEGATOS IN FRANCIAM MISSOS. Mittit ad eos commonitorium pro causa Theutbergae. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.]
Reverentissimis et sanctissimis RHODOALDO et JOANNI episcopis.
Quemadmodum sanctae Romanae Ecclesiae fideles estis, et apostolicae sedis columnae existitis; ita custodientes omnia secundum priorem praeceptionem nostram peragere festinate, et Metis apostolica auctoritate synodo evocata, nostra jussa perficite. Quod si synodus episcoporum se illuc minime collegerit, aut Lotharius venire distulerit, tunc vos ad eum pergere studete, et nostra jussa atque instituta declarate. Et deinde cum pro causa Balduini ad Carolum perrexeritis, eidem glorioso regi epistolas synodicas, et has quas nunc vobis dirigimus, pariter cum commonitorio praesentibus cunctis ostendite; et non solum ei, sed et omnibus episcopis, et universis fidelibus hoc notum facientes palam legere et denuntiare studete. Praeterea scitote a nobis vestrae sanctitati duas dirigi epistolas vice ablatarum, unam Carolo regi, secundam vero uxori. Episcopis autem Galliae et Germaniae alteram cum hac ipsa ad vos destinata mandamus.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
158
CLVIII. AD ROTLANDUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. Missa cum altera epistola, qua Nicolaus Rotlando vices suas delegabat.
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, ROTLANDO archiepiscopo Arelatensi.
Susceptis sanctitatis tuae litteris, totius humilitatis dono refertis, cunctarumque virtutum floribus redimitis, multiplices gratiarum cultus omnium bonorum auctori rependimus; tuamque a multis retro temporibus erga sedem apostolicam agnitam devotionem plurimum commendamus, atque ut in hoc salubri proposito perseveret, fraternitatem tuam obnixius adhortamur. Sic enim sanctae conversationis pedem, quo tendere debeas, perspicacius cognoscere poteris, et supervenientia pravorum jacula praevidere et declinare liberius, revelante Domino, praevalebis, si in apostolicae sedis petra, more majorum, praesidium tuum locaveris, ejusque fidei doctrinis vel decretis arctius inhaerere contenderis; quam ille sua sacravit sessione, quem Dominus ejus Christus Ecclesiae suae voluit primum et speciale retinere fastigium, quin et coelestis atrii delegit summum constituere janitorem, quod jam beatitudinem tuam strenue persequentem debitis attollimus omnino praeconiis non solum in hoc, verum etiam in eo, quod apostolatum nostrum ad perseverantiam cohortaris. In quo enim tam manifeste nostrarum sanctionum et decretorum ostendere te poteris esse custodem, quam in eo, quod nostram quoque soliditatem supra firmam petram fundatam, ut in his perseveret, studiosius animare procuras? Quod autem deprecatur tua fraternitas, ut scrutemur, quales praedecessores nostri circa praedecessores tuos antiquitus fuerint, et postulas, ut liceat tibi rescripto cognoscere, utrum fidenter crebro litteris vel legatis non audeas frequentare, et quaeque congruentia temporibus opportunis suggerere; sciat beatitudo tua, nos bene cognoscere, quod praedecessores mei inter alia honoris beneficia praedecessores tuos adeo dilexerint, ut eis vices suas in illis partibus retinere consenserint, quemadmodum quinta refert sancta et universalis synodus. Tu vero si promissa tuae dilectionis perfeceris, et nobis consentiendo, contra pravos quosque vel contra molestos nobis haerere contenderis, et a decretis deviare refugeris: noveris te deinde apostolatus nostri clypeo protegendum, et charitatis ac pietatis brachiis modis omnibus complectendum; sanctam quoque Ecclesiam divinitus tibi creditam nostra sollicitudine et vigilantia, auctore Deo, peramplius et perfectius augmentandam. Mittere autem nobis legatos vel litteras tanto libere debetis, quanto charitas, qua circa sanctitatem tuam flagramus , intra sinum amplitudinis suae omnes recipit, omnes fovet, et protegit proximos suos; quia juxta apostolum Paulum, benigna est, et omnia suffert . Verum a charitate tua unum hoc necessario postulamus, scilicet ut cum aliquem ad apostolicam sedem miseris, studeat eum tua monere fraternitas, quatenus in redeundo non usquequaque festinus appareat; eo quod omnium ecclesiarum Dei cura constringimur, et cum undique ad sedem apostolicam multi diversa quaerentes confluant, efficimur tardi ad singulos, dum volumus benignitatem et dapsilitatem spargere per diversos. Illud autem valde placuit, unde etiam immenso tripudio exsultavimus, scilicet, quoniam ab apostolatu nostro sciscitati quid tua sanctitas sequi debuisset, prudentissime decrevisti. Verum quamvis multa sint quae tibi mittere possemus: interim tamen quae in alia nostri apostolatus epistola beatitudini tuae intimamus, solum tuae solertiae sint pervigili cura sectanda, praecipuoque studio peragenda. Siquidem quae circa nos, circaque sedem beati Petri, non est aliud signum devotionis tuae, quam polliceris, nisi obtemperantia et consummatio decretorum et definitionum nostrarum, qui licet indigni, per abundantiam tamen gratiae Christi, ipsius vicarii sumus. Data mense Maii, die 12, indictione XII.
(quam latum mandatum psalmographus nuncupat) (I Cor. XV) (sicut ipse nosti)
[ lege, nos audeas, HARD.]
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Nicolaus I
159
CLIX. AD CAROLUM REGEM MAJOREM. Fragmentum De conjugio Caroli junioris.
Dilectus filius et coaequivocus vester Carolus ad nostram apostolicam nunc in praesenti destinare studuit paternitatem, intimans videlicet quod pro quadam femina a primo jam matrimonio relicta, quam sine vestro, quod non debuerat, consensu sibi sociavit in conjugium, vestrae paternitatis offensam incurrerit.
Item. De uxore filio vestro conjuncta, si talis contra divinitatem invenitur causa pro qua nullo modo eam habere debeat, volumus nobis a vestra dilectione mandari. Quod si nulla invenitur ex latere alia causa quod grave pariat peccatum, non reperitur auctoritas ut eorum scindi debeat conjugium, nec nostrum est eis sine manifesta delicti culpa suae separationis inferre praejudicium. Item. Quanquam sciamus filiam vestram, si libet, posse vos Balduino legaliter in uxorem dimittere, et pietatis vestrae clementer gratiam impertiri, non tamen jussa misimus, sed preces obtulimus.
http://viaf.org/viaf/142608
[]
Innocentius II
1
I. Ad Lotharium regem.--Conradum regni invasorem ab Honorio excommunicatum nuntiant. Gerardo cardinali legatio apostolica per Germanium confirmatur. (Anno 1130, Febr. 18.) [MANSI, Concil., XXI, 430.]
G, quondam S. Angeli cardinalis diaconus, nunc autem, Deo disponente, in pontificem Romanum electus, Praenestinus, Albanensis, Ostiensis, Sabinensis, episcopi et catholici cardinales qui Romae sunt, LOTHARIO illustri et glorioso regi, et sanctae Ecclesiae catholicae defensori ac speciali filio, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectissimus Pater noster felicis memoriae papa Honorius, cum tota sancta catholica Romana Ecclesia, quoniam maximum fructum de persona tua speravit sanctae Ecclesiae venturum, quod de te factum est auctoritate apostolica confirmavit, et in Conradum regni invasorem excommunicationis sententiam promulgavit. Nos autem, ipsius inhaerentes vestigiis, quoniam de tuae fidei firmitate et justitia valde confidimus, per dilectissimum fratrem nostrum Gerhardum, cardinalem presbyterum, apostolicae sedis legatum, prudentiae tuae mandamus, quatenus proxima ventura hieme ad sedem apostolicam venias, honoris et dignitatis plenitudinem, operante Domino, suscepturus. Sicut ergo tantum virum decet, ita munitus accedas, ut et pacem statuere, et hostes Ecclesiae et imperii, suffragante divina gratia, valeas subjugare. Causam Halverstadensis episcopi praefato fratri nostro G, commisimus, Coloniensi vero archiepiscopo, pro quo rogasti, ut tibi fidelior sit, episcopale officium indulgemus. Datum apud Palladium XII Kal. Martii.
[REGORIUS] [GUILL.] [MATTHAEUS] [JOANNES] [CHUNO] [erhardo] [ f. Palatium]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
2
II. Ad Germanos.--Gerardo cardinali legationem apostolicam per Germaniam confirmat. (Anno 1130, Febr. 18.) [MANSI, Concil., XVI, 429.)
G. quondam diaconus cardinalis, nunc autem, disponente Domino, Romanus electus P., universis archiepiscopis, abbatibus, clero et aliis fidelibus Deo per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectissimus Pater noster felicis memoriae Honorius papa vices suas dilecto filio suo fratri nostro G. cardinali presbytero, religioso siquidem et prudenti viro, in Teutonico regno commisit. Nos autem, divina suffragante clementia, ipsius inhaerentes vestigiis, ut opus sibi injunctum, Deo duce, perficiat, B. Petri auctoritate mandavimus. Ipsum ergo apostolicae sedis legatum pro reverentia B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae benigne suscipite: ad haec fraternitati vestrae mandamus, quatenus illustri viro regi Lothario, quem elegistis, et de sua prudentia et honestate confisi, in regem assumpsistis, opem et consilium unanimiter praebeatis: et quoniam quod de eo a nobis factum est, a praedecessore nostro felicis memoriae papa Honorio, et sancta Romana Ecclesia confirmatum est, mandamus vobis, quatenus ipsum imperii dignitatem, et honoris plenitudinem suscepturum, ad apostolorum limina proxima futura hieme transmittatis, et ut honorifice et potestative veniat, et pacem constituere valeat, et Ecclesiam defensare per vestrarum personarum, sicut oportuerit exhibitionem eumdem viriliter adjuvetis. Datum apud Palatium XII Kalend. Martii.
[GREGORIUS]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
3
III. Ad A. priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1130, Mai. 6.) [BALUZ., Miscell. edit. Luc., IV, 589.]
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis A. priori et caeteris fratribus S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto vos in amore religionis ferventiores esse cognovimus, tanto ampliorem de vobis fiduciam gerimus. Siquidem P. Leonis sanctam Romanam Ecclesiam molitur opprimere et servituti perpetuae subjugare; ideoque firmitatis vestrae constantiam exhortamur in Domino, quatenus in fide B. Petri et dilectione nostra tanquam viri catholici firmiter persistentes, navem B. Petri, quae modo inter procellas fluctuat, ad portum salutis profusis ad Deum precibus reducatis. Datum Transtiberim II Non. Maii.
[ATTONI] [Petrus]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
4
IV. Ad Lotharium regem.--Electionem suam canonicam et illegitimam Anacleti narrat. Archiepiscopum Ravennatem mittere se ad illum significat. (Anno 1130, Maii 11.) [MANSI, Concil., XXI, 428.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio L., illustri et glorioso Romanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod excellentia nobilitatis tuae studiosa et fervens in fidelitate B. Petri semper exstitit et devota divinae bonitatis gratia personam tuam honoribus decoravit, atque ad defensionem suae Ecclesiae, et statum imperii reformandum ad regni fastigia sublimavit, praedecessorque noster felicis memoriae papa H. quod te per multam utilitatem credidit Ecclesiae profuturam, electionem de te ab archiepiscopis, episcopis, ac regni principibus factam pro unitate Ecclesiae et regni inviolabiliter conservanda auctoritate apostolica confirmavit, et pro imperialis dignitatis plenitudine suscipienda per dilectum filium nostrum G. sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem te ad sedem apostolicam evocavit. Quo nimirum humanae conditionis exempto, quod ego dignus non fui, episcopi et Catholici cardinales me licet invitum, et renitentem in Romanum pontificem unanimiter elegerunt. Quibus, ut ante Deum loquar, nullo ambitionis honore, nulla omnino praesumptione assensum praebens, sed sola tot tantorumque religiosorum virorum, non absque gravi periculo contemnenda, compulsus obedientia, confisus insuper de omnipotentis Dei misericordia injunctum mihi officium ad honorem Dei et Ecclesiae Romanae suscepi. Postmodo vero Petrus Leonis, qui papatum a longis retro temporibus affectaverat, parentum violentia, sanguinis effusione, decrostatione sanctarum imaginum B. Petri cathedram occupavit, et peregrinos, ac religiosos quosque, ad apostolorum limina devotionis causa venientes, captos et tetris carcerum squaloribus ac ferreis vinculis mancipatos, fame, siti diversisque tormentorum generibus cruciare non desinit. Sanguinem quoque nostrum, et eorum qui nobiscum sunt sitibundo pectore concupiscens, gladiis, veneno ac multimodis proditionibus vitae nostrae insidiatur. Pro cujus saevitia comprimenda, et statu tam Ecclesiae quam imperii in melius reformando, per praesentia scripta, et venerabilem fratrem nostrum G. Ravennatem archiepiscopum virum utique religiosum, prudentem, omniumque morum honestate conspicuum, excellentiae tuae iterato mandamus, quatenus proxima hieme cum archiepiscopis ac regni principibus ad nostram praesentiam venias imperialis dignitatis plenitudinem, cooperante Domino, suscepturus. Sit itaque, fili charissime, regnum tuum adjutorium regni coelestis, ut post temporale regnum, quod longaevum tibi Dominus faciat, cum ipso sine fine possis regnare; temporibus tuis habeat Ecclesia honorem suum, et in rege suo laetetur, et in gloria tua floreat et glorietur. Exaltentur in diebus tuis Catholici, et opprimantur haeretici, ut regnum tuum Deus exaltet, et inimicos tuos sub pedibus tuis humiliet. Ad haec venerabilem fratrem nostrum praefatum G. archiepiscopum tuae gloriae attentius commendamus, rogantes ut pro sedis apostolicae reverentia eum benigne recipias et honeste pertractes. Omnipotens Dominus incolumem te, fili charissime, custodiat, et Ecclesiae suae curis fideliter invigilare concedat. Gloriosam filiam nostram R. reginam ex nostra parte devote salutes, eamque pro suscipienda imperialis benedictionis plenitudine una tecum ad nos venire invitamus. Datum Transtiberim V Id. Maii.
[Gerardum] [Gualterium] [Richezam]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
5
V. Ad archiepiscopos, episcopos, abbates et principes per regnum Teutonicum constitutos. (Anno 1130, Jun. 20.) [Philippus JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., p. 561, ex codice capituli Olomucensis.]
Venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus et principibus per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Divina factum dispositione minime dubitamus, quod dilectum filium nostrum Lotharium, virum utique Catholicum et justitiae cultorem, in regem vobis unanimiter elegistis. Praedecessor siquidem noster, felicis memoriae papa Honorius, pro unitate Ecclesiae conservanda et statu imperii in melius reformando, quod a vobis de eo factum fuerat, auctoritate apostolica confirmavit, ipsumque pro suscipienda imperialis dignitatis plenitudine per dilectum filium nostrum, latorem praesentium, G sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem, ad sedem apostolicam evocavit. Quo nimirum humanae conditionis lege rebus humanis exempto, quod ego dignus non fui, episcopi et Catholici cardinales me licet invitum et renitentem in Romanum pontificem communiter elegerunt. Quibus, ut ante Deum loquar, nulla honoris ambitione, nulla omnino praesumptione assensum praebens, sed sola tot tantorumque religiosorum virorum, non contemnenda compulsus obedientia, confisus insuper de omnipotentis Dei misericordia, injunctum mihi officium ad honorem Dei et Ecclesiae Romanae suscepi. Postmodum vero P Leonis, qui papatum a longis retro temporibus affectaverat, parentum violentia, sanguinis effusione, destructione sacrarum imaginum, beati Petri cathedram occupavit, et peregrinos ac religiosos quosdam ad apostolorum limina devotionis causa venientes, captos et tetris carceris squaloribus ac ferreis vinculis mancipatos, fame, siti, diversisque tormentorum generibus cruciare non desinit. Per praesentia itaque scripta et charissimos fratres nostros, G sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem et Gualterum, Ravennatem archiepiscopum, universitati vestrae mandando praecipimus, ut matri vestrae, sanctae Romanae Ecclesiae, modo cum maxime opus est, pro posse vestro subvenientes, praefatum filium nostrum, regem Lotharium, ad honorem et servitium nostrum animare attentius studeatis, ipsumque proxima hieme ad nostram praesentiam adducatis, ut de eo, quod faciendum fuerit, praestante Domino, faciemus. Ad haec praefatos legatos nostros G presbyterum cardinalem et Gualterum, Ravennatem archiepiscopum, dilectioni vestrae attentius commendamus, quos pro sedis apostolicae reverentia benigne suscipiatis et honeste tractetis. Omnipotens Dominus sua vos protectione custodiat et tam in praesenti quam in futura suae vobis ubertatem benedictionis attribuat. Datum Pisis XII Kal. Julii.
[erhardum] [quanquam?] [etri] [erhardum] [erhardum]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
6
VI. Monasteria congregationis Vallisumbrosae recipiuntur sub tutela sedis apostolicae cum aliarum gratiarum et indultorum confirmatione (Anno 1130, Jun.) [COCQUELINES, tom. II, p. 203.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ATTHONI Vallumbrosano abbati, ejusque successoribus in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut et religiosa diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, si non ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conversatus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Attho abbas, rationabilibus postulationibus annuentes, Vallumbrosanum monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus monasteriis sibi subjectis sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et scripti pagina nostri communimus, statuentes ut omnis immunitas, omnis libertas, quae a praedecessoribus nostris felicis memoriae Victore, Gregorio septimo, Urbano, et Paschale, Romanis pontificibus, praefato monasterio concessa est, futuris perpetuis temporibus firma tibi tuisque successoribus, ac Vallumbrosanae congregationi, illibataque permaneant. Sane nulli hominum liceat conversos aut monachos jam dicti monasterii, seu etiam totius congregationis, ausu temerario capere, vel captos retinere, seu aliquibus fatigationibus infestare. Porro fructuum vestrorum decimas, quas ubilibet propriis sumptibus laboribusque colitis, absque episcoporum contradictione, vel episcopalium ministrorum, vel plebanorum, xenodochio vestro reddendas possidendasque sancimus. Liceat vobis etiam clericos, e saeculo fugientes, seu laicos ad conversionem absque cujuslibet contradictione suscipere, et qui se devoverint in vestro coemeterio sepelire, et tam ipsorum quam caeterorum fidelium oblationes sine aliarum ecclesiarum praejudicio recipere. Adjicimus quoque ut quascunque possessiones, quaecunque bona jamdictum monasterium juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, quieta vobis et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit idem monasterium temere perturbare, aut ei subditas ecclesias vel possessiones auferre, minuere, seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, anno Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo, indictione octava, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
7
VII. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum.--De muneribus missis gratias agit. (Anno 1130, Aug. 2.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 511.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro subjectione et obedientia B. Petro et S. R. E. a fraternitate tua impensa, et xeniis nobis a munifi centia tua transmissis, dilectioni tuae gratiarum persolvimus actiones. Nos enim personam tuam vera in Domino charitate diligimus, et pro reverentia B. Jacobi apostoli, et amore tuo libenter Compostellanam Ecclesiam honoramus. Postulationes siquidem tuas per nuntios M. archidiaconum, et P. presbyterum nobis expositas pro tempore novitatis nostrae ex parte admisimus, et ubi scriptura opus fuit, apostolica scripta direximus. Praefatum autem presbyterum tuae Ecclesiae capellanum, qui pro utilitate Compostellanae Ecclesiae tuoque servitio plurimum laboravit, fraternitati tuae attentius commendamus. Datum Januae IV Non. Augusti.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
8
VIII. Ad eumdem.--De iniqua consuetudine decreto regio cassata. (Anno 1130, Aug. 2.) [FLOREZ, ubi supra, p. 510.)
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sancta mater Ecclesia, quae admodum in spiritualibus sine ruga, et macula, et schismate, in unitatis perpetuae splendore clarescit, ita in temporalibus nullis gravaminibus affici, nullius angariis perturbari, nihil debet extraordinarium sustinere. Expedit enim ut omnis Ecclesia in sui status praerogativa immobiliter perseverans, libera et immunis ab hujusmodi vexatione permaneat. Pravum igitur usum, et iniquam consuetudinem, quae olim in Compostellana B. Jacobi habebatur Ecclesia, quoniam post mortem Compostellani pontificis redditus episcopatus in regios deducebantur usus, et viduata pastore et per longa tempora Compostellana vacabat Ecclesia, a charissimo filio nostro Adefonso rege damnatam, et regalis decreti auctoritate cassatam esse gaudemus: quod autem constitutum est ut defuncto episcopo in ipsa Ecclesia, non protrahatur, sed libera fiat electio, laudamus et auctoritate apostolica confirmamus. Datum Januae IV Non. Aug.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
9
IX. Ad archiepiscopos et episcopos Hispaniae. (Anno 1130, Aug. 2.) [FLOREZ ubi supra, p. 511.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Hispaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Reges, principes, et alii Dei fideles pro peccatorum suorum remissione, et animarum salute, B. Jacobo vota voverunt, et ut absque molestia solverentur annuatim statuerunt. Ut ergo participes ipsius beneficii existatis, fraternitati vestrae per praesentia scripta mandamus, quatenus ad praefata vota solvenda nullum impedimentum faciatis, sed ut libere et absque molestatione aliqua persolvantur, secundum antiquam consuetudinem permittatis. Datum Januae IV Nonas Augusti.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
10
X. Ad P[elagium] archiepiscopum Bracarensem. (Anno 1130, Aug. 2.) [FLOREZ, ubi supra, pag. 509.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Charissimus frater noster Didacus Compostellanus archiepiscopus graviter adversum te conqueritur, quod villas B. Jacobi quas ab eo in beneficium suscepisti, eo siquidem tenore ut quacunque hora idem archiepiscopus illas a te repeteret, libere ei et absque molestia aliqua redderes, quod etiam per scriptum diceris roborasse, a te saepe repetitas per violentiam detines. Per apostolica igitur scripta fraternitati tuae mandamus quatenus villas, et alias B. Jacobi possessiones praefato modo susceptas, jam dicto venerabili fratri nostro Didaco archiepiscopo absque difficultate aliqua reddas, nec ulterius contra ejus voluntatem detineas. Ad haec mandamus tibi ut vota fidelium, quae B. Jacobo per parochiam tuam debentur, juxta antiquam consuetudinem, absque contradictione dari et persolvi permittas.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
11
XI. Ad P[elagium] archiepiscopum Bracarensem. (Anno 1130, Aug. 2.) [FLOREZ, ubi supra, p. 510.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Praedecessor noster felicis memoriae papa Honorius pro excessu et contemptu S. R. E. quae in consecratione Colimbriensis episcopi commiseras, ut praeterita Dominica qua legitur: Ego sum pastor bonus, ad suam responsurus venires praesentiam, fraternitatem tuam per apostolica scripta vocavit: tu vero nec venisti, nec responsales qui causam tuam agerent ad sedem apostolicam misisti: et quia tantum excessum praeterire non possumus indiscussum, per praesentia tibi scripta mandando praecipimus, quatenus proxima B. Mariae Purificatione, super his ad nostram praesentiam venias respondere paratus.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
12
XII. Privilegium pro Ecclesia Papiensi. [SPELTA, Historia di Pavia, p. 289.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Papiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo caput et cardo est Ecclesiarum omnium constituta, non dico a capite membra discedere, sed eminenti ratione, et supernae provisioni capitis obedire, moderatrix autem discretio capitis, singulorum officiosas subventiones considerans, unicuique jus et ordinem a natura constitutum distincte conservet, et quibusque nobilibus membris venustatis suae dignitatem et individua sociali charitate custodit. Hac igitur inductus ratione honorem papalem Ecclesiae sedis apostolicae propriae et specialis filiae volumus conservare. Ideoque, venerabilis frater Bernarde, quem pro Ecclesiae strenuitate doctrinae, et religionis, et morum honestate plena in Christo charitate diligimus, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, omnem vestrae Ecclesiae dignitatem per praedecessorum nostrorum privilegia, vel authentica scripta concessum. Nos quoque praesentis privilegii auctoritate firmamus, siquidem fraternitati tuae inter sacra missarum solemnia pallio uti, et tam tibi quam successoribus tuis in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha equum album udone coopertum equitare, necnon et crucem inter ambulandum deferre concedimus. Monasterium Sanctae Mariae in charitate, monasterium Sancti Donati in Scovilla fundatum, licet extra vestram dioecesim reperiantur, sicut hactenus habita sunt cum omnibus ad ipsa pertinentibus habeantur. Caeterorum etiam monasteriorum. . . . . vestrae dioecesis fines sunt canonica dispositio, et abbatum. . . . . discussio, electio, et consecratio semper. . . . . quos profecto, vel quorum presbyteros ad vestrum expediat venire monasteriis aut capellis aliquibus. . . . . baptismum generale fieri penitus prohibemus. . . . . canonis licita invenire contigerit institutis clericos, sanctimoniales viduas, . . . . . conscientia nemo praesumat. . . .: eorum rebus inferre, nec coemeteriorum, quae. . . . . curam vobis, aut potestatem. . . . . persona praesumat. Nec ullus unquam cujusque. . . . . homo quasi sub obtentu hospitalitatis venerabili episcopo, aut in domibus sacerdotum tuorum et omnium. . . . . tua tuorumque successorum voluntate. . . . . praesumat, nec in rebus mobilibus, aut immobilibus. . . . . cujuscunque conditionis ad vestram Ecclesiam pertinentibus invasionem, aut violentiam. . . . . fieri sine legali. . . . . permittimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere. . . . . vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salvo in omnibus apostolicae sedis privilegio. Ob majorem quoque ipsius Papiensis Ecclesiae. . . . . confirmantes statuimus, ut in synodalium celebratione conventuum. . . . . quam successores tui ad sinistram Romani. . . . . primum sessionis locum perpetualiter habeatis. Si qua. . . . . ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove. . . . . si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate. . . . . a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena. . . . . atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Laurentii subscripsi. Ego Goselmus presbyter cardinalis tituli S. Ceciliae subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis tituli S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius cardin. tit. SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Datum Januae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, septimo Idus Augusti, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus autem Innocentii II anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
13
XIII. Monasterii SS. Gervasii et Protasii Fossensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1130, Sept. 11.) [MABILL., Annal. ord. S. Bened., VI, 192.]
Tunc temporis Sanctorum Gervasii et Protasii monasterio dioecesis Arelatensis, apud Fossas sito, praeerat Guillelmus abbas, qui ab Innocentio II, dum apud S. Aegidium hoc anno versaretur, apostolicae protectionis et immunitatis privilegium petiit. Ejus postulatis annuens pontifex, exemplo antecessorum suorum Sergii IV et Paschalis II praedictum monasterium apostolicae sedis patrocinio communivit, possessiones confirmavit, et monachos ejus loci ab omni saeculari servitio immunes esse sanxit, ut in sanctae religionis observatione seduli, nulli alii nisi Romanae Ecclesiae subjecti sint.
Datum apud S. Aegidium per manum Aimerici, S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Septembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
14
XIV. Ad Bertholdum abbatem S. Blasii.--Confirmat libertatem S. Blasii ab advocatia Basileensi. (Anno 1130, Nov. 2.) [GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 62.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii quod in Constantiensi episcopatu, in loco videlicet qui Nigra Silva dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et eorum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Bertholde abbas, supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Blasii monasterium, cui Deo auctore praesides, cum suis omnibus pertinentiis apostolicae sedis suffragio roboramus. Statuimus enim ut quaecunque idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, sive in futurum pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexatiotionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia, a Constantiensi episcopo, in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen Catholicus fuerit, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis Catholicum quem malueritis adire episcopum, et ab eo consecrationum sacramenta percipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, ea quae postulantur indulgeat. Sepulturam quoque eidem loco omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Porro laicos sive clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi aut praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ad haec salva Constantiensi episcopi reverentia confirmamus vestro monasterio cellam de Silva Suazzewalt, a Reginberto constructam cum omnibus possessionibus, praediis et terris ad eam pertinentibus. Confirmamus etiam dispositionem illam, quam bonae recordationis Henricus IV imperator de monasterii vestri libertate et advocatia constituit, et praedecessor noster felicis memoriae Calixtus auctoritatis suae privilegio roboravit; atque dilectus filius noster Lotharius rex praecepti sui firmitate munivit, et sanctae recordationis papa Honorius episcoporum et cardinalium deliberatione firmavit, ut videlicet in advocati electione abbas liberam habeat potestatem cum fratrum suorum consilio talem eligere, quem ad defensionem libertatis monasterii bonum et utilem esse cognoverit, qui non pro terreno commodo, sed pro Dei amore et peccatorum suorum venia, necnon et aeternae benedictionis mercede advocatiam ipsam bene habere cupiat, et tractare: si autem calumniator potius quam advocatus existens monasterii bona pervaserit, et non magis ea defenderit, abbas habeat facultatem cum fratrum consilio alium sibi statuere advocatum utiliorem, quatenus sicut a supradicto Henrico imperatore, et a praefato filio nostro Lothario rege judicio definitum est, coenobii vestri libertas modis omnibus a jure sit aliena Basileensis Ecclesiae. Ad indicium autem nostrae tuitionis et concessae vestro monasterio libertatis aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Guillielmus Praenestinus episcopus. Ego Joannes Ostiensis episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Joannes tituli S. Chrisogoni presbyter cardinalis. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli S. Clementis. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Goselmus presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata. Datum Cluniaci per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Nonas Novembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus autem domni Innocentii II papae anno I.
(concessione)
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
15
XV. Ad Sugerium S. Dionysii abbatem.--Honorii II papae decretum de Argentoliensi monasterio confirmat. [D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 369.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio SUGGERIO abbati S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Corpus Ecclesiae Dei tunc procul dubio conservatur incolume, et prima mediis, et media primis sociali foedere conjunguntur, si quae a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus rationabiliter statuta sunt, a nobis et successoribus nostris auctoritate apostolica roborentur. Quocirca, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, monasterium Argenteolum, a venerabili fratre nostro Stephano Parisiensi episcopo, in praesentia venerabilium fratrum nostrorum Matthaei Albanensis episcopi, tunc apostolicae sedis legati, Rainaldi Remensis archiepiscopi, Gaufredi Carnotensis, Gosleni Suessionensis episcoporum, interventu charissimi filii nostri Lodoici illustris et gloriosi Francorum regis, tibi et monasterio tuo concessum, et pro reformanda ibidem religione a praedecessore nostro felicis memoriae papa Honorio confirmatum, apostolicae sedis munimine roboramus, et illibatum futuris temporibus manere decernimus. Datum Cluniaci IV Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
16
XVI. Bulla pro abbatia S. Germani de Pratis. (Anno 1130, Nov. 3.) [BOUILLARD, Histoire de Saint-Germain des Prés, preuv., p. XXXVI.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI abbati monasterii Sancti Germani Parisiacae urbis episcopi, ejusque successoribus in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Hugo abbas, monasterium Beati Germani, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus et apostolicae sedis patrocinio communimus. Per praesentis itaque privilegii paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus, ut quaecunque libertas; quaecunque dignitas privilegio beati Germani, scriptis Childeberti, Clotharii atque aliorum regum Francorum, vestro monasterio collata est, quaecunque bona, quaecunque possessiones concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium ad idem coenobium pertinere noscuntur, quaecunque etiam in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus infestare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Omnis vero abbas post te qui a congregatione ejusdem coenobii secundum Regulam beati Benedicti electus fuerit, a Romano pontifice vel a quo maluerit, Catholico episcopo consecretur. Praecipimus quoque auctoritate apostolica ne quis episcoporum oleum, chrisma, benedictiones, consecrationes, ordines vel quaecunque ex pontificali ministerio sunt necessaria eis vel successoribus eorum deneget. Missas itaque, ordinationes, stationes, ab omni episcopo vel clero Parisiensis Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus. Nec habeant potestatem ibi aliquid imperandi, sed nec ipsis interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci facultatem damus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus sig. Ego Willelmus Praenestinus episcopus sig. Ego Matthaeus Albanensis episcopus sig. Ego Joannes Ostiensis episcopus sig. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Joannes tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis sig. Ego Ubertus presbyter cardin. tituli Sancti Clementis sig. Ego presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae sig. Ego Joslenus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae. Data Cluniaci per manum Imerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Nonas Novembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo, pontificatus domni Innocentii papae II anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
17
XVII. Monachos pro monialibus substitutos in coenobio S. Mariae Laudunensi confirmat. (Anno 1130, Nov. 4.) [MANSI, Concil., XXI, 374.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DROGONI abbati monasterii S. Mariae sanctique Joannis Baptistae in Laudunensi civitate, ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc nobis a Domino pastoralis officii jura commissa est, ut et bene placentem Deo religionem laboremus statuere, et stabilitatem exacta diligentia conservare: venerabiles siquidem fratres nostri Rainaldus Remorum archiepiscopus, et Bartholomaeus Laudunensis episcopus consilio fratrum nostrorum Gosleni Suessionensis, Simonis Noviomensis, Petri Belvacensis, Roberti Atrebatensis episcoporum, interventu etiam clarissimi filii nostri Ludovici regis Francorum, in praenominato B. Mariae sanctique Joannis monasterio, ubi quaedam mulieres sub monialium nomine pravam et inhonestam vitam ducebant, monachos religiosos utique viros substituerunt, et te, dilecte in Domino fili Drogo, abbatem eidem conventui praefecerunt. Quod ergo ab eis pro statuenda et reformanda religione de praefato monasterio factum est, nos auctoritate apostolica confirmamus, et firmum volumus futuris perpetuo temporibus permanere. Decernimus igitur ut quaecunque praefatum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, vel in futurum, praestante Domino, rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus regulariter substituendis et illibata permaneant. Si quis autem huic nostrae confirmationi sciens temerario ausu contraire tentaverit, indignationem beatorum Petri et Pauli et nostram se noverit incursurum. Datum apud Rohaennam II Non. Novemb
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
19
XIX. Confirmatio bonorum omnium et privilegiorum Cuxanensis monasterii. (Anno 1130, Nov. 28.) [COCQUELINES, II, 203, ex chartulario monasterii Cuxan.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GREGORIO abbati monasterii Sancti Michaelis Cuxanensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quamobrem, dilecte in Christo fili Gregori abbas Beati Michaelis archangeli, monasterium cui disponente Domino praesides, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et scripti nostri pagina roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, praefatum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum rationabiliter praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda, videlicet allodium, quod in circuitu est ejusdem monasterii cum pertinentiis suis, allodium Tauriniani; Ecclesiam Sancti Fructuosi cum pertinentiis suis, ac decimas Ecclesiae de Allone. Quidquid praeterea concessione praedecessorum nostrorum Sergii, Agapiti, et Joannis Romanorum pontificum vestro monasterio collatum est, tibi tuisque successoribus confirmamus. Obeunte vero te, ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem aut violentiam praeponatur, sed quem fratres communi consensu, aut fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Idem vero abbas ire ad synodum ipsius loci episcopi minime compellatur. Si quis vero poenitens, a liminibus exclusus Ecclesiae, illuc confugerit, quandiu ibi fuerit, licentiam habeat ecclesiam ultro eundi, et omne divinum officium audiendi. Ipsum autem monasterium vel eidem ecclesias pertinentes, vel abbatem, nullus episcopus excommunicare praesumat. Descernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis fatigationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum apud Clarum montem per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kalendas Decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
20
XX. Ad episcopos provinciae Narbonensis. (Anno 1130, Nov. 29.) [D. BOUQUET, t. XV, p. 370.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus RAYMUNDO Magalonensi, B Biterrensi, P Lutevensi, JO, Nemausensi episcopis et R Agathensi electo, salutem et apostolicam benedictionem.
Querelam filiorum nostrorum Petri abbatis et monachorum Aniensium adversus quosdam milites, parochianos vestros, videlicet Pontium Agonensem R Pimanensem, Olivarium Melgoriensem, et Petrum Raimundi Malaura, et coadjutores eorum, accepimus quod hominem suum a nundinis redeuntem miserabiliter interfecerunt. Ideoque praesenti vobis scripto mandamus, quatenus milites illos diligenter commoneatis ut praedicto abbati et monachis de tam gravi excessu et injuria eis irrogata satisfaciant. Si infra dies , postquam a vobis commoniti fuerint, satisfacere contempserint, nos extunc eos excommunicationis sententia innodamus, et mandamus vobis ut per varias faciatis parochias observari. Datum apud Clarum Montem, III Kalendas Decembris.
(f. XV vel XL)
[ERMUNDO] [ETRO] [ANNI] [AIMUNDO] [aimundum]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
21
XXI. Ad Guillelmum Lingonensem episcopum. (Anno 1130, Dec. 3.) [D. BOUQUET, t. XIV, p. 247.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ne occasione alicujus controversiae quies monachorum et fratrum religiosorum conturbetur et summopere providendum est. Ideoque sicut praesentes tibi injunximus, ita per apostolica scripta fraternitati tuae praecipimus, quatenus, ascitis tecum dilectis filiis nostris S Claravallensi abbatibus, controversiam quae inter Ecclesiam S. Stephani et S. Sequani agitatur, canonico fine decidas, aut concordiam et pacem componas. Ad hoc canonicis et monachis praedictarum Ecclesiarum mandando praecipimus ut quod a te consilio praenominatorum fratrum judicatum fuerit, absque retractatione observent. Datum apud Clarum montem III Nonas Decembris.
[tephano) Cisterciensi et B [ernardo]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
22
XXII. Ecclesiae S. Martini Nivernensis bona confirmat. (Anno 1130, Dec. 19.) [ Gall. Christ., XII, Instr. p. 340.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO priori ecclesiae S. Martini in Nivernensi suburbio constitutae, et ejus fratribus tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam ibidem professis in Domino salutem.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, religiosis desideriis assensum praebere, et tam ecclesiasticas personas quam eorum loca maxime quae religionis nitore coruscant a pravorum hominum debemus incursibus defensare. Hac igitur ratione inducti, dilecte in Domino fili Stephane prior, tuis rationalibus postulationibus clementer annuentes, et praedecessoris nostri felicis memoriae papae Honorii inhaerentes vestigiis beati Martini Nivernensis ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis suffragio roboramus; per praesentis itaque privilegii paginam statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus, videlicet duas ecclesias de Luciniaco cum pertinentiis suis, capellam de Baefias, ecclesiam de Buciaco, ecclesiam de Moresca, ecclesiam de Coloncello, ecclesiam de Bazolis, ecclesiam de Spiriaco, ecclesiam de monte Rumilionis, ecclesiam de S. Audoeno, confirmamus etiam vobis donationem annonae quae in dedicationibus ecclesiarum offertur a Fromundo Nivernensi episcopo ecclesiae vestrae collatam. Ad haec corroboramus vobis ecclesiam S. Martini de Guiespeio cum pertinentiis suis, videlicet ecclesiam Sancti Germani de Escaio, S. Georgii de Scaduno, Sancti Laurentii de Onacho, S. Stephani, ecclesiam S. Hilarii, Sancti Symphoriani, de Suency, et S. Desiderii super Hicaunam ab eodem fratre nostro Fromundo episcopo vobis concessam; ita scilicet ut in ipsa B. Martini ecclesia de Gispeio, sicut in vestra ordo canonicus secundum B. Augustini regulam futuris perpetuo temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea ecclesiam Sancti Leodegarii de Saxeis-Bordin vobis nihilominus confirmamus. Si qua ergo in posterum, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc. Datum Disesiae per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIV Kalend. Januarii, indict. IX, anno Incarnationis Dominicae 1130, pontificatus domini Innocentii papae II anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
23
XXIII. Ad Vulgrinum Bituricensem archiepiscopum. (Anno 1131?)[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 489.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri VULGRINO Bituricensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Querelam dilecti nostri Suggerii abbatis Sancti Dionysii adversus Her. Clusinum abbatem accepimus, quod ecclesiam Sancti Martialis, de Sancto Desiderato, et ecclesiam Beati Marini de Corciaco ei injuste abstulerit. Nos igitur suam cuique servare justitiam cupientes, eidem abbati per apostolica scripta mandando praecepimus quatenus tertio Kal. Octob. ad tuam praesentiam veniat, praefato filio nostro Suggerio abbati de sua querimonia responsurus, aut sufficientes responsales transmittat, et tunc auditis utriusque partis rationibus fraternitatis tuae discretio praedictae controversiae, debitum finem imponat, etc.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
24
XXIV. Ad Her. Clusinum abbatem. (Anno 1131?)[DOUBLET, Histoire de Saint-Denys. p. 489.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HER., Clusino abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus noster Suggerius abbas Sancti Dionysii adversum te conqueri non desistit, pro eo videlicet quod ecclesias Beati Martialis, de Sancto Desiderato, et Sancti Marini de Corciaco ei injuste abstuleris. Eapropter per praesentia scripta tibi mandando praecipimus quatenus tertio Kalendas Octobris venerabilem fratrem nostrum Bituricensem archiepiscopum adeas, vel sufficientes responsales transmittas, juxta ipsius judicium praefato filio nostro Suggerio abbati satisfacere praeparatus, alioquin proxima beati Lucae festivitate ad nostram praesentiam venias, eadem super querimonia responsurus, etc.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
25
XXV. Privilegium pro abbatia Fontis Ebraldi (Anno 1131, Jan. 20.) [PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 626.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo P. abbatissae monasterii Fontis. Ebraldi, et sororibus ibidem divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Quoniam sine verae cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere nec Deo gratum exhiberi, sicut expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere et religiosa loca, maxime quae beati Petri juris existunt, et ad Romanam specialiter spectant Ecclesiam sedis apostolicae munimine confovere. Ideoque dilecta in Domino filia P. abbatissa tuis justis et rationabilibus postulationibus annuentes, monasterium sanctimonialium Fontis Ebraldi sub jure et protectione B. Petri positum, cui Deo auctore praesides, ad exemplar praedecessorum nostrorum communimus et scripti nostri pagina roboramus; statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones quae monasterium inpraesentiarum juste et ligitime possidet, vel in futurum concessione principum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium rationabiliter auctore Deo poterit adipisci tam tibi quam his quae tibi in eodem regimine regulariter successerint, firma et illibata permaneant in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: locum videlicet Brajerac cum suis pertinentiis ex dono Aimerici prioris, et omnium fratrum ejusdem loci, concedente hoc Tolosano episcopo. Locum Paradisi ex dono Fortis de Bic, et Amauvis de Paradiso cum uxore et filiis suis, concedente hoc Raymundo Agennense episcopo: locum de Fontanis ex dono comitis Theobaldi, concedente hoc Buchardo Meldensi episcopo: terram desertam, quam idem Buchardus Meldensis episcopus praefato monasterio ex dono concessit. Locum de Fontanis qui est in Petragoricensi episcopatu ex dono Bernardi Sancti Austerii, et Heliae Guiberti, et Bovis curti; necnon Arnaudi de Joncelia, et Heliae de Marollio, et Heliae de Castellione, et aliorum plurium, concedente Vuillelmo Petragoricensi episcopo: locum pontis Sagei, et pontis Cainoni ex dono Fulconis comitis Andegavorum; locum Eremeliae ex dono Eliae Thysi, et Benedicti de Mauritania et Bernardi de Parcelliano, concedente hoc Petro Xantonensi episcopo. Locum Cerasorum ex dono Gotfredi vice-comitis Toarcensis, et uxoris ac filiorum suorum, concedente hoc Aimerico Herberti filio; necnon et decimas frumentationum ejusdem Goffredi vice-comitis, quae in proprietate sua erant. . . . . Locum Porcariae ex dono Joannis de Bellomonte, et decimas molendinorum suorum atque cellarii, suis concedentibus filiis; locum Vallicuarum et terram Villae-Novae ex dono Rodulphi Maliclavelli, Iderti de Mirobello, concedente hoc Vuillelmo de Pinellis; locum Capreolorum ex dono Carbonelli de Cheniche; locum Jarriaje, ex dono Guillelmi de Mirobello et Gani fratris ejus; locum Ascai ex dono domnae Remfredis, et Arraudi, et Beloti de Claris-vallibus, Ribotelli de Haja, et fratris sui; locum Fontis-Alerii ex dono Alexandri de Pocenaria, et Alexandri de Herbergamento; locum Regreperiae ex dono Mauritil Puelli, et Direx de Vallicula; locum Asinorum ex dono Guidonis Pictaviensis, et Gaufredi Malumminat, et ex concessione Rolandi Savaricii et sororis ejus et Goffridi de Pocejo, et Gisleberti de Losduno, et Alonis filii ejus, et Giraudi Berlai. Locum S. Karileffi, ex dono Kalonis de Blazonio, et ea quae ad ipsum locum pertinent, donata eidem monasterio Fontis-Ebraldi a Goffredo de Doe, et Griscia matre ejus et Philippo de Blazonio; locum Malthae ex dono Alberici de Monte-Joanne, boscum, terram, quae est juxta illud, et molendinum ex dono Ogisi, et Offredi fratris ejus; locum Valenthai donatum ab Aimerico de Passavant, et Rainaldo de Senzajo, et Petro Blojo; locum Ramonariae ex dono Goffredi Urselli, et Guillelmo Santonensi donata atque concessa; locum Colungentiarum ex dono Aaleth, et Alberici filii ejus, et quidquid in eodem loco Adam filius Garini habuit, ex dono ipsius vobis concessum; Philippo fratre ejus et Goffredo vicecomite, et cum uxore et filio suo Petro idem concedentibus, et quidquid est in loco Sibrei, ex dono Amaurici de Mextenum: terram planam et exempla ex dono Nivardi de Metlino; et fratris ejus ac matris, concedentibus hoc Nivardo de Satollia. . . . . Ex dono Henrici illustris Anglorum regis, sexaginta marcas de redditu ejus de Londria de firma civitatis, et quadraginta marcas de firma civitatis Wintoniae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Stampis anno Incarnationis Dominicae 1130, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno I.
(Petronilla)
[PETRONILLAE]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
26
XXVI. Ad Petrum Bellovacensem episcopum et canonicos.--Vetat ne monachos S. Luciani molestent occasione pastillorum quos ab eis exigebant, et ob alias causas donec ipse venerit utriusque partis rationes auditurus. (Anno 1131, Jan. 27.) [D. BOUQUET, tom. XV, p. 371.]
INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, venerabili P episcopo et dilectis filiis canonicis Belvacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos dilectus filius noster S , abbas monasterii S. Luciani, questus est quod contra privilegia a Romanis ponti ficibus, a regibus et Belvacensibus episcopis monasterio suo collata, locum ipsum multis et variis exact ionibus infestetis. Eapropter universitati vestrae praecipimus quatenus tam praefatum Serlonem abbatem quam monasterium sibi commissum, donec ad partes vestras procurante Domino veniamus, in pace dimittatis. Cum autem praesentes fuerimus, audi tis utriusque partis rationibus, quod justum fuerit, inter vos, suffragante gratia, statuemus. At vero fer opem quoties ab abbate et fratribus praedicti monasterii adversus parochianos tuos querelam acceperis, postquam a te communiti fuerint et non resipuerint, debitam de eis justitiam facias, neque occasione pastillorum quos ab eis exigitis, usquedum in nostra terminetur praesentia, ullam eis molestiam inferatis. Datum Provini, VI Kal. Februarii.
[ETRO] [ERLO]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
28
XXVIII. Ad Didacum Compostellanum episcopum. (Anno 1131, Febr. 16.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 521.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Praedecessores nostri apostolici viri Romani pontifices personam tuam, et Compostellanam Ecclesiam, devotam B. Perti sanctaeque R. E. filiam, dilexerunt, et nos ipsorum vestigiis nihilominus volumus inhaerere, ac preces tuas in his quae possumus et debemus, admittere. Statum igitur Ecclesiae et nostrum tibi tanquam Catholico viro, et familiari apostolicae sedis amico, duximus intimandum. Celebrato itaque solemniter apud Clarum montem praeteritis B. Martini octavis concilio, charissimus filius noster Ludovicus Francorum rex, apud S. Benedictum super Ligerim nobis laetanter occurrit, et inde usque ad civitatem Aurelianensem, nos animo jucundo deduxit. Postmodum vero illustris rex Anglorum Henr. apud Carnotum praesentiam suam humiliter nobis exhibuit, et suum consilium et auxilium ad Ecclesiae liberationem promittens nobis et fratribus nostris de bonis suis solatia ministravit. Peractis itaque cum praefatis regibus quae ad utilitatem Dei spectare cognovimus, Leodium properamus: ibi enim gloriosus filius noster Lothar. Romanorum rex, de pace Ecclesiae et salute regni, cum archiepiscopis, episcopis et principibus terrae suae nobiscum disposuit pertractare. Bracarensi autem archiepiscopo qui praefixo a nobis termino, Purificatione scilicet S. Mariae, nec ad nos venit, nec responsales misit, proximam B. Lucae festivitatem inducias dedimus. Communes vero filios nostros P. presbyterum, Ecclesiae B. Jacobi capellanum, qui pro honore Compostellanae Ecclesiae plurimum laboravit, et G. ejusdem Ecclesiae canonicum, tua fraternitas pro reverentia B. Petri et nostra habeat commendatos. Datum Catalauni XIV Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
29
XXIX. Ad P[elagium] Bracarensem archiepiscopum. (Anno 1131, Febr. 16.) [FLOREZ, ubi supra, p. 522.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro excessu et contemptu S. Romanae Ecclesiae, quam in consecratione Colimbriensis episcopi commiseras, fraternitati tuae per apostolica scripta nos praecepisse meminimus, ut praeterita B. Mariae Purificatione ad nostram veniret praesentiam responsurus. Tu vero, pejora pejoribus addens, tam a nobis quam a praedecessore nostro felicis memoriae papae Honorio evocatus, nec venisti, nec aliquos ad nos qui causam tuam agerent, transmisisti. Per repetitas igitur litteras tibi mandando praecipimus, quatenus proxima B. Lucae festivitate nostro te conspectui repraesentes, de tantis excessibus respondere paratus. Dat. Catalauni XIV Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
30
XXX. Privilegium pro xenodochio Hierosolymitano. (An. 1130.) [BOSIO, Dell' istoria della sacra militia di S. Giovani Hierosolym., tom. I, p. 108.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, ac dilectis filiis abbatibus, et prioribus, et universis Ecclesiarum praelatis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Quam amabilis Deo, et quam venerandus hominibus locus existat, quam etiam commodum et utile receptaculum peregrinis et pauperibus praebeat Hierosolymitanum xenodochium, hi qui per diversa maris et terrae pericula, piae devotionis intuitu, sanctam civitatem Hierusalem, et Sepulcrum Domini visitant, assidue recognoscunt. Ibi enim indigentes, et pauperes reficiuntur, infirmis multimoda humanitatis obsequia exhibentur, et diversis laboribus, atque periculis fatigati, resumptis viribus recreantur. Atque ut ipsi ad sacrosancta loca Domini nostri Jesu Christi corporali praesentia dedicata valeant proficisci, fratres ejusdem domus, non formidantes pro fratribus suis animas ponere; cum servientibus, et equitaturis ad hoc officium specialiter deputatis, et propriis sumptibus retentis, tam ineundo quam redeundo, ab incursibus paganorum defensant. Illi sunt, per quos Deus Orientalem Ecclesiam a paganorum spurcitia liberat, et Christiani nominis inimicos expugnat. Et quoniam ad tam sanctum et pium opus explendum propriae non suppetunt facultates, charitatem vestram per apostolica scripta exhortamur in Domino, quatenus de vestra abundantia eorum inopiam suppleatis; et populum vobis commissum, ipsorum fraternitatem assumere, et ad pauperum et peregrinorum sustentationem collectas facere in remissionem peccatorum suorum, frequentibus exhortationibus moneatis. Hoc scientes, quod eamdem hospitalitatis domum, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, et scripti nostri pagina communimus. Et quicunque de facultatibus sibi a Deo collatis, eis subvenerit, et in tam sancta fraternitate se collegam statuerit, eisque persolverit beneficia annuatim, septimam injunctae poenitentiae, confisi de beatorum Petri et Pauli apostolorum meritis, indulgemus. Ob reverentiam quoque ipsius venerabilis domus, auctoritate apostolica constituimus, ut hi qui eorum fraternitatem assumpserint, si forte ecclesiae ad quas pertinent, a divinis fuerint interdictae, eosque mori contigerit, eisdem sepultura ecclesiastica non denegetur, nisi forte excommunicati, vel nominatim fuerint interdicti. Volumus autem ut liceat eis confratres suos, quos Ecclesiarum praelati, apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi forte excommunicati, vel nominatim fuerint interdicti, ad ecclesias Hospitalis tumulandos deferre, et oblationes tam pro eis, quam pro aliis, qui in suis coemeteriis requiescunt, exhibitas, sine alieni juris praejudicio retinere. Hoc etiam addito, ut receptores ejusdem fraternitatis, sive collectae, salvo jure dominorum suorum, sub beati Petri, et nostra protectione consistant, adjicientes insuper ut, si qui eorumdem fratrum, qui ad easdem fraternitates, vel collectas missi fuerint, in quamlibet civitatem, castellum, vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis officiis fuerit interdictus. In eorum jucundo adventu, semel in anno aperiantur ecclesiae, et excommunicatis ejectis, divina officia celebrentur. Ad majorem quoque eorum, et vestrae mercedis cumulum nihilominus vobis mandando praecipimus, quatenus hanc nostram constitutionem per parochos vestros nuntiari propriis litteris faciatis. Mandamus etiam ut, si qui de clericis Ecclesiarum vestrarum, praefati Hospitalis fratribus, cum licentia praelati sui, sponte ac gratis, per annum, vel biennium servire decreverint, nequaquam impediantur, et interim sua beneficia vel ecclesiasticos redditus non amittant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes cardinalis Ostiensis subscripsi. Ego Chunradus episcopus cardinalis Sabinensis subscripsi. Ego Guillelmus episcopus cardinalis Praenestinus subscripsi Ego frater Matthaeus episcopus cardinalis Albanensis subscripsi. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Grisogoni subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sancti Martini in Montibus subscripsi. Ego Albertus diaconus cardinalis Sancti Theodori Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Joselmus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Licinia subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata subscripsi. subscripsi. Datum Laterani per manus Haymerici, sanctae Mariae Novae, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, decimo Kalendas Martii, indictione octava, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
31
XXXI. Praebendas canonicorum saecularium ecclesiae Sanctae Magdalenae Castrodunensis assignat canonicis regularibus. (Anno 1131, Febr. 21.) [ Gall. Christ. t. VIII, Instrum. p. 326, ex chartulario domestico.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARCHEMBALDO, abbati ecclesiae B. Mariae Magdalenae de Castriduno, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura, etc. . . . . Quamobrem, dilecte in Domino fili Archembaude abbas, venerabilis fratris nostri Gaufridi Carnotensis episcopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et beatae Mariae Magdalenae ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc. . . . . Porro decedentibus ejusdem ecclesiae canonicis saecularibus, nullus nisi vitam professus canonicam ibi substituatur; praecedentium autem canonicorum praebendas ad professos redire decernimus, ipsorum usibus profuturas. Nulli ergo, etc. . . . . Datum Resbasci per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalendas Martii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus autem Domini Innocentii papae II anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
32
XXXII. Ad Stephanum S. Memmii abbatem.--De privilegiis ejusdem monasterii. (Anno 1131, Febr. 25.) [MANSI, Concil. XXI, 398.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO abbati ecclesiae S. Memmii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Stephane abbas, ecclesiam S. Memmii, cui Domino auctore praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane per hoc apostolicae sedis privilegium constituimus, ut post saecularium canonicorum decessum, nullus in praedicta B. Memmii ecclesia, nisi regularem vitam professus, substituatur canonicus ac decedentium canonicorum praebendae in usus fratrum regularium redigantur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi abbas, nisi regularis canonicus, et secundum B. Augustini Regulam, subrogetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praenominatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, iram Dei et beatorum Petri et Pauli indignationem incurrat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Sic signatum: Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Jotti per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Martii, indict. IX, Incarnat. Dominicae anno 1131, pontificatus autem domini Innocentii II papae anno secundo Sigillatum laqueo rubro sigilli plumbei
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
33
XXXIII. Privilegium pro ecclesia Sancti Petri in Undensdorf, Frisingensis dioecesis. (Anno 1131, Mart. 28.) [COCQUELINES, t. II, p. 204.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RUDPERTO praeposito ecclesiae Beati Petri Undensdorf, quae in Frisingensi episcopatu sita est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est, ut et beneplacentem Deo religionem laboremus statuere, et constitutam exacta diligentia conservare. Quamobrem, dilecte in Domino fili Rudperte praeposite, illustris viri Ottonis comitis Palatini precibus inclinati, tuis postulationibus clementer annuimus, et Beati Petri ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris ab eodem filio nostro Ottone comite Palatino constructam, et beato Petro oblatam, apostolicae sedis patrocinio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones praefata ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, potuerit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te, ejusdem loci praeposito, nullus inibi per violentiam, nisi quem fratres secundum beati Augustini regulam substituendum decreverint, praepositus eligatur. Porro ad ipsius ecclesiae defensionem atque salutem eligendi advocatum, quemcunque malueritis, liberam concedimus facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit, praefatam ecclesiam temere perturbare, aut possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut iniquis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica et debita justitia ac reverentia. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, singulis annis unum bizantium nostro Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, ss. Datum Leodii per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Aprilis, indictione IX, Incarnat. Dominicae anno 1131; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
34
XXXIV. * Monasterii S. Lamberti Laetiensis privilegia confirmat. (Fragmentum.)
[Anno 1131, Mart. 28.--Vide REIFFENBERG, Monuments, t. VII, p. 641.]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
35
XXXV. Fundationem et privilegia Ecclesiae Buronensis confirmat, atque in specialem sedis apostolicae protectionem suscipit . (Anno 1131, Mart. 29.) [PETRI, Suevia ecclesiastica, p. 214.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FRIDERICO praeposito et fratribus ejus in ecclesia cui vocabulum est B. Martini, quae consecranda est in honore beatae Mariae virginis, in loco qui Bueron dicitur, inter duos montes, super ripam fluminis Danubii, in territorio Constantiensi, canonicam vitam professis, eorumque successoribus canonice victuris in perpetuum.
Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium vobis benigna debemus assensione concurrere. Tuis ergo, fili Frederice in Christo charissime, justis petitionibus annuentes, ecclesiam beatae Dei Genitricis et semper virginis Mariae, quam filius noster Peregrinus, in proprio fundo constructam beato Petro ejusque sanctae Romanae Ecclesiae in allodium proprium obtulit, cui auctore Domino praesides, sub apostolicae sedis protectione specialiter confovendam, tanquam jus proprium suscipimus, et contra paucorum omnium nequitiam auctoritate ejus privilegii communimus. Praesenti itaque decreto statuimus ut quaeque hodie illa vestra ecclesia possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus, et illibata sub apostolicae semper sedis tutela permaneant. Ad haec adjicientes sancimus ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili charissime Frederice, vel eorum qui post te in eodem regimine successerint aut sine communi congregationis licentia, de claustro discedere liberum sit. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit, ejusmodi ubilibet a communione interdicere, interdictum vero nullus episcoporum abbatumve seu praepositorum suscipiat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, vel ex eadem congregatione, vel ex alia ejusdem professionis providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatasve retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vestris vestrorumque successorem ac pauperum usibus omnimodis profutura, salvo, si Catholicus fuerit, Constantiensis episcopi jure canonico et reverentia. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, bisantium aureum, aut ejusdem pretii argentum quotannis, Lateranensi palatio nostro persolvetis. Per gratiam quoque nostram praecipimus, ut nemo ejusdem Ecclesiae advocatiam sibi praesumat accipere, nisi quem praepositus ejusdem ecclesiae consilio fratrum suorum elegerit, usque, non diutius, quo eis placuerit, advocatus eorum sit. Et ut haec nostra tuitionis auctoritas firma in perpetuum permaneat, et inconvulsa, manuscriptum hoc inde fieri et sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Si quis ergo in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, advocatus, vel cujuscunque ordinis homo hanc decreti nostri paginam violaverit, aut sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum quarto Kalendas Aprilis anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo tricesimo primo, indictione nona, anno vero regni Lotharii Romanorum regis serenissimi sexto. Actum Leodii feliciter. Amen.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
36
XXXVI. Ecclesiae Bonnensis possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1131, Mart. 31.) [GUENTHER, Cod. diplom. Rhen-Mosell., I, 210.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO praeposito et GERARDO decano caeterisque Bunnensis ecclesiae fratribus eorumque successoribus in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, Bunnensem ecclesiam in qua divino vacatis servitio, sub beati Petri atque apostolicae sedis protectione suscipimus et scripti nostri pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: duas videlicet curtes in Bunna, cum parte decimarum; Reida curtim et ecclesiam cum tota decima; curtim Lomere, et ecclesiam cum tota decima; Waleuelt curtim, curtim Dattenuelt et ecclesiam cum tota decima; curtim Berenbach et ecclesiam cum tota decima; curtim Aldenkirchen et ecclesiam cum capellis et decimis ad eas pertinentibus; curtim Wila et ecclesiam cum tota decima; curtim Limorstorp et ecclesiam cum tota decima; curtim Mecdenheim et ecclesiam cum tota decima; curtim Mehtestorp et ecclesiam Lezzenich cum capellis et decimis ad eam pertinentibus; curtim Gudenesberg et ecclesiam Rinmigestorp cum circum adjacentibus capellis et decimis suis; curtim Uckenestorp, curtim Ruzenthorp, curtim ad Sanctum Paulum, ecclesiam Sancti Martini in Bunna cum tota decima sua; ecclesiam Mucha cum tota decima; ecclesiam Waltprugele cum tota decima; ecclesiam Nuenbret cum tota decima, ecclesiam Liuuenskeit cum tota decima, ecclesiam Hamne cum tota decima, ecclesiam Herchlingen cum tota decima, ecclesiam Frisenhagen cum decima, ecclesiam Moresbach cum parte decimae, Winterskeit, partem ecclesiae et partem decimae, ecclesiam Ruoprehtrothe cum tota decima, ecclesiam Okenrode cum tota decima, ecclesiam Stildorp cum tota decima, circa Grasaph et infra, de sexaginta octo villis omnes decimas, medietatem ecclesiae Geistingen cum dimidietate decimae totius parochiae; Wintere minori, ecclesiam cum tota decima; Uvadenheim ecclesiam cum tota decima, Frankin ecclesiam cum decimis, Calewilere ecclesiam cum decimis, Aeverstorp ecclesiam cum tota decima, Entenich ecclesiam cum tota decima, Rindorp ecclesiae partem cum parte decimae, Wisebenne ecclesiam cum tota decima; capellam Sancti Isidori cum parte decimae, quartam etiam partem quam in ecclesia Ginesheim et illam quartam partem quam in ecclesia Duna; et in ecclesia Ulma ex dono habetis, vobis nihilominus confirmamus. Praeter haec curtes has: videlicet Corengouen, Burnheim, Rindorp, Blankenheim, Bobenheim, Dolendorp, Wintere, Halreberg, Stronberch, Cuorneskeit, ad eleemosynas fratrum pertinentes, vineas quoque quas in Bunna ex dono Frederici archiepiscopi ecclesiae vestrae collatas possidetis; decimam etiam de silvis quas ultra Rhenum per parochias vestras habetis. Praeterea libertatem praefatae Bunnensis ecclesiae, scilicet quod ecclesiae ad eam pertinentes ab omni censu episcopali sint liberae: quod certum est vos usque ad haec tempora possedisse, auctoritate apostolica roboramus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Leodii per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Kal. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
37
XXXVII. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones ac privilegia, petente Henrico abbate, confirmat. (Anno 1131, April. 1.) [DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 383.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO, abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, quod situm est juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti ex injuncto nobis officio religiosas debemus personas diligere et loca eis commissa apostolicae protectionis patrocinio defensare. Proinde, dilecte in Domino fili Henrice abbas, tuis rationabilibus petitionibus annuentes, monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, cui Deo auctore praesides, praesentis scripti suffragio roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda. Monasterium videlicet Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, a praedecessore nostro sanctae memoriae PP. Leone predecessori tuo Hecberto religioso abbati amoris causa donatum, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis, vinariis et coquina, cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere noscuntur. Novale quoque quod eidem monasterio devotionis intuitu contulisti, nostra auctoritate apostolica ei in perpetuum confirmamus. Prohibemus autem omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato vestro Fuldensi monasterio aliquam ditionem habere, vel auctoritatem praeter nostram apostolicam sedem, specialiter episcopum in cujus dioecesi constructum esse videtur, ita ut nisi ab abbate monasterii ipsius fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnia celebrare praesumat. Dona vero et oblationes decimasque fidelium absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua eidem monasterio confirmamus. Interdicimus etiam ne femina unquam illuc ingredi praesumat, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, nullus ibi per violentiam aut subreptionem, nisi quem fratres communi assensu secundum beati Benedicti Regulam eligendum decreverint abbas substituatur. Statuimus autem ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur. Concedimus etiam tibi, fili charissime, praedicare verbum Dei auctoritate nostra apostolica, et ut tam tu quam successores tui ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque nostra apostolica auctoritate obtineatis. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum in missarum solemniis licentia nostrae auctoritatis tam tibi quam successoribus tuis concedimus, secundum quod in antecessorum nostrorum privilegiis continetur. Abbas vero non nisi a nostra sede benedicatur a qua benedici debet. Et si in aliquo crimine accusatus fuerit ejusdem tantummodo nostrae sedis judicium exsequatur Illud etiam generaliter addendum esse dignum duximus ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, regum vel imperatorum ipsi vestro Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit etiam nostra auctoritate apostolica per hoc nostrum privilegium confirmatum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit a sacratissimo corpore Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Leodii per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Kal. Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno II.
(S. p.) (B. V.)
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
38
XXXVIII. Privilegium pro ordine Praemonstratensi. (Anno 1131, April. 12.) [LEPAIGE, Bibliotheca S. ord. Praem., p. 419.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi ejusque coabbatibus, praepositis, prioribus et universis fratribus Praemonstratensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Sacra vestri ordinis religio sic vos dignos favoris gratiae per excellentiam meritorum constituit, ut ea vobis libenti animo concedamus, quae secundum Deum de sedis apostolicae pietate vobis profutura credimus. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis interventionibus et postulationibus venerabilis fratris nostri Norberti Magdeburgensis archiepiscopi inclinati, et vestris rationalibus supplicationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et Ecclesias quibus divinis estis obsequiis mancipati, cum omnibus possessionibus seu bonis quae inpraesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri patrocinio, et apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis nostri scripti pagina communimus. Statuimus etiam, ne post haec aliquis vestrum vel successorum vestrorum et modum regulae et praerogativam religionis quae in Praemonstratensi Ecclesia observatur, aliqua temeritate infringere aut immutare praesumat. Sed unusquisque, implorato divino auxilio, ut ordo vester de bono in melius provehatur, diligentius elaboret. Fratrum autem qui stabilitatem et obedientiam in ecclesiis vestris promiserunt, nullus recedere, et recedentem nisi cum commendatitiis litteris nullus audeat retinere. Ut autem tam in praelatis quam in subditis vestri ordinis integritas inviolabiliter observetur, decernimus ut si quis abbatum Ecclesiarum vestrarum, ab ordinis sui proposito et consuetudine Praemonstratensis monasterii deviaverit, Pater abbas super correctione sua eum bis tertiove commoneat. Quod si incorrigibilis apparuerit, dioecesanus episcopus sub praesentia et testificatione Patris abbatis et duorum ejusdem ordinis abbatum, sine omni dilatione ordinis sui transgressorem deponet. Depositum autem episcopus ad Ecclesiam unde venit remittet, et alium idoneum canonica fratrum electione e vestigio subrogabit. Nulli ergo hominum fas sit personas vel Ecclesias vestras temere perturbare, aut earum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem personis, Ecclesiis et locis vestris sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Lauduni per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Idus Aprilis, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo trigesimo primo, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
39
XXXIX. Privilegium pro monasterio S. Martini Laudunensi. (Anno 1131, April. 12.) [LEPAIGE, Bibliotheca Praemonstr., p. 448.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUALBERTO abbati et canonicis ecclesiae Beati Martini, quae in Laudunensis suburbio sita est, eorumque successoribus ibidem divino famulatui mancipatis in perpetuum.
Quoniam sine vero cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et religiosa loca apostolicae sedis munimine confovere. Quoties enim illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos docet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Domino Gualtere abbas, tuis rationabilibus postulationibus annuentes, ecclesiam Sancti Martini, cui Deo auctore praeesse dignosceris sub beati Petri patrocinio et apostolicae sedis protectione suscipimus, et nostri scripti pagina communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: vineas videlicet quas in Tiriniaco, in Jovia, in monte Antelli, in Ursello, in Criptis, in Mons, in monte Lauduno ipsa Ecclesia possidet. Et allodia, terras censuales, quas in Avenis, in Verciniaco, in Brucis, in Makigni, in Pomereto, in Morolzis, in Vele, in Salmunceo, in villa Mariae, in Vorgia habet. Culturam quoque Monstratam ex dono Godefridi, consentiente charissimo filio nostro Ludovico rege Francorum, eidem Ecclesiae concessam, et culturam de Surmont, furnum de Moncels et de Verciniaco, molendinum quod dicitur Crollet, apud Chivi sedem molendini, apud Parenni aliam sedem molendini. Statuimus etiam ne post haec aliquis vestrum vel successorum vestrorum formam et modum regulae et praerogativam religionis quae hodie in Praemonstrata Ecclesia observatur, aliqua temeritate infringere aut immutare praesumat. Sed unusquisque, implorato divino auxilio, ut ordo vester de bono in melius provehatur, diligentius elaboret. Fratrum autem qui stabilitatem et obedientiam in eodem loco promiserint nullus recedere, et recedentem nisi cum commendatitiis litteris nullus audeat retinere. Ut autem tam in praelatis quam in subditis vestri ordinis integritas inviolabiliter observetur, decernimus ut si quis abbatum Ecclesiarum quae praedictae ecclesiae Beati Martini subjectae sunt, ab ordinis sui proposito exorbitaverit, dioecesano episcopo, tertio quartove commonitus incorrigibilis apparuerit ad eamdem Ecclesiam reducatur, et in locum ejus idonea persona canonice subrogetur, salva nimirum dioecesani episcopi debita justitia et reverentia. Nulli ergo hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Lauduni per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, undecimo Idus Aprilis, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.
[ leg. secundo]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
40
XL. Ad Guillelmum Cantuariensem archiepiscopum.--De inobedientia Joannis Glasguensis episcopi conqueritur. [ Monasticon Anglicanum, III, p. 147.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato.
Ita rebelles et ingrati districtis debent animadversionibus cohortari. Quia igitur Joannes Glasguensis episcopus contra matrem suam sanctam Romanam et Eboracensem Ecclesiam calcaneum suum erexit, et quoscunque potuit in errorem schismatis inducere minime formidavit, sollicitudini tuae mandamus ut, sicut in partibus illis vices nostras exsequeris, eumdem Joannem districte convenias, quatenus a suis erroribus resipiscat, et ad debitam obedientiam atque subjectionem Eboracensis Ecclesiae redeat. Si vero infra trium mensium spatium, postquam a te commonitus fuerit hoc implere contempserit, ex tunc, quousque satisfecerit, eum excommunicationi cum tuis suffraganeis subjicias. Idipsum Thomae Eboracensi archiepiscopo metropolitano suo facere injunximus. Vale. Data Parisiis X Kal. Maii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
41
XLI. Lobiensem abbatiam ordinis S. Benedicti privilegiis exornat, atque in primis declarat neminem in ecclesia abbatiali posse humari, propter honorem reliquiarum divi Petri apostoli, quae ibidem servantur. (Anno 1131, April. 26.) [MIRAEI, Opp. diplom., tom. II, p. 1161.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONIO abbati monasterii Beati Petri Lobiensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi convenire cognoscitur, animo nos decet libenti condescendere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, si non ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Proinde, dilecte in Christo fili Leoni abbas, tuis rationabilibus petitionibus clementer annuimus, et Beati Petri Lobiense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplum praedecessoris nostri felicis memoriae Joannis Romani pontificis sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et scripti nostri auctoritate communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem vel violentiam substituatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars sanioris consilii secundum Regulam beati Benedicti providerint eligendum, et episcopus Leodiensis eis praefecerit. Qui episcopus et donum abbatiae antiquorum regum et imperatorum munificentia sibi concessum nunquam amittat, unde et monachis ea quae nunc tenent vel tenere debent, vel de caetero acquisituri sunt sine inquietudine conservet. Libertatis quoque praerogativam a venerabilibus fratribus nostris Leodiensibus episcopis in Leodiensi Ecclesia praedecessoribus tuis concessam, tibi tuisque successoribus confirmamus. Stationes etiam publicas a Leodiensi episcopo in eodem fieri coenobio, eumdemque episcopum ibidem aliquando venire, vel aliquod adventu suo gravamen inferre, nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit, omnino prohibemus. Juri quoque Lobiensis Ecclesiae providentes, decernimus ne coenobium aliquod ob conversionis vel sepulturae causam absque jam dictae Ecclesiae licentia aliquem de familia suscipere praesumat. Sane pravam illam consuetudinem, quae sub nomine personatus usque ad tempus praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani extraordinarie inoleverat, submovemus. Defuncto autem presbytero, qui alicui altari serviebat, alium idoneum per te vel successores tuos episcopo praesentari praecipimus, qui videlicet et curam parochiae cum assensu vestro suscipiat, atque de cura plebis episcopo rationem reddat, tibique ac tuis successoribus pro temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeat. Porro quia idem locus in honore beati Petri, cujus vices agimus, consecratus, et ipsius pignoribus specialiter habetur insignis, dignum duximus ejusdem atrium, sicut a sanctis Patribus nostris statutum est, et hactenus servatum, nullius humani cadaveris sepultura deinceps aperiri. Advocatiam quoque deinceps ipsius monasterii liberam omnino esse decernimus, ut videlicet nullus ibi advocatus constituatur, nisi quem abbas et fratres ad ipsius loci utilitatem constituerint. Qui advocatus, ubi et quando invitatur a confratribus, sine inquietudine locum supra memoratum tueatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius, catholicae Ecclesiae episcopus. Data Parisiis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Kalendas Maii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo primo, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno II.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
42
XLII. Confirmatio confraternitatis Ecclesiae Oxomensis. (Anno 1131, Maii 4.) [LOPERRAEZ CORVALAN, Descripcion histor. del obispado de Osma, tom. III, p. 13.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus per Secoviensem, Oxomensem, Palentinam et Seguntinam parochias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caetera virtutis et misericordiae opera eleemosyna praecipue commendatur, ipsa est enim quae a peccato liberat, et non permittit animam ire in tenebras, de cujus laude per Prophetam dicitur: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum . Et cum venerabilis frater noster Beltranus, Oxomensis episcopus, decorem domus Domini diligens, ecclesiam sibi commissam aedificare contendit, in quo vero opere ad laetum exitum perducendum multae atque magnae expensae eidem necessariae esse noscuntur; et quoniam eidem propriae facultates non suppetunt, charitati vestrae per apostolica scripta rogando mandamus, atque in peccatorum remissionem vobis injungimus, quatenus de bonis a Deo vobis praestitis ad tam sanctum et laudabile opus per Dei gratiam exsequendum, necessaria solatia praebeatis, ut intercedentibus beatae Dei Genitricis meritis, in cujus honorem ecclesia dicta fundatur, necnon orationibus fratrum saecularium ejusdem loci pro vobis apud Deum effusis, bona vestra in hoc saeculo gratum suscipiant incrementum, et pro transitoria temporalique substantia piis locis ac vestra devotione impensa cum peccatorum venia aeterna vitae gaudia assequi mereamur. Confraternitas vero, quae, ut accepimus, venerabilis frater noster Raimundus, Toletanus archiepiscopus, ob loci sustentationem atque vestrarum salutem animarum ibidem stabilivit, auctore Domino confirmamus, et ratam permanere decernimus. Datae apud Montem Furtinum, quarto Nonas Maii.
(Eccli. III)
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
43
XLIII. Ad Alvisum Aquincinctinum abbatem.--Renuenti Alviso praecepit ut Atrebatensis Ecclesiae curam suscipiat. (Anno 1131, Maii 5.) MANSI, Concil., XXI, 403.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALVISO Aquincinctinensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Divinis ingratum constat illum esse beneficiis, qui talentum sibi a Domino creditum, in sudario, tepescente charitate, reponit. Qui enim saluti proximi providere negligit, indignationem benigni et districti Judicis adversum se intorquere non metuit. Accepimus autem quoniam Atrebatensis Ecclesia proprio destituta pastore, te unanimi voto et pari consensu sibi in episcopum et pastorem elegit. Per apostolica igitur scripta dilectioni tuae mandando praecipimus, quatenus absque refragatione aliqua opus Dei ad quod vocatus es, perficiendum suscipias: ut Atrebatensis Ecclesia peccatis exigentibus, tam in spiritualibus quam in temporalibus plurimum imminuta, tuis salubribus exhortationibus, et bonae vitae exemplo, divina suffragante gratia, percipiat incrementum. Data in Pontisara, III Nonas Maii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
44
XLIV. Privilegium pro monasterio S. Dionysii Parisiensis. (Anno 1131, Maii 9.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 485.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio SUGGERIO abbati venerabilis monasterii, quod in honore beati Dionysii martyris Parisius situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Decor domus Domini diligendus est et locus habitationis gloriae ejus, attenta diligentia et reverentia honorandus. Ecclesia namque Dei quae non sine multo sudore et labore temporaliter peregrinatur in terris, pro illius amore et desiderio quae perpetuis et inconcussis gaudiorum praemiis fruetur in coelis, religiosa et honorabilia loca quae Deo dicata sunt, et ejus famulatui mancipata, attentius reveretur et diligit. Ea igitur ratione nos, qui ex commisso a Deo apostolatus officio curam et administrationem Ecclesiarum omnium gerimus, famosum et nobile Beati Dionysii monasterium, imperatorum et regum munificentia et liberalitate ditatum, affectione paterna diligimus, et ne pravorum hominum molestetur incursibus defensamus. Quocirca, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, quem fidelem et devotum beato Petro sanctaeque Romanae Ecclesiae certis indiciis experti sumus, cujus etiam industria et sollicitudine in praefato Beati Dionysii monasterio, gratam Deo religionem reformatam esse comperimus, rationabilibus tuis postulationibus gratum praebemus assensum. Statuimus itaque ut quaecunque dignitas authenticis praedecessorum nostrorum Zachariae, Stephani, Leonis, Alexandri, Paschalis, et Calixti, Romanorum pontificum privilegiis, eidem loco concessa est, quaecunque bona Catholicorum regum, vel aliorum fidelium, legitimis oblationibus ad idem monasterium pertinere noscuntur, quidquid etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, seu aliis justis modis Domino largiente poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: In pago Metensi cellam Novam, cum omnibus appendiciis suis, videlicet Hulsperc, Autminge, Enmelingas, ecclesiam de Fulcreia, salinas ac patellas salinarum apud Marsalicam, monasterium Argentolium, quod situm est in pago Parisiensi, super fluvium Sequanae, cum pertinentiis suis. In episcopatu Aurelianensi campum Mainerii, Villare, Vendrous, Villammeium, Fejenis, Linus Ad haec comitatum Vilcassini, qui juris Beati Dionysii est, quem charissimus filius noster Lodoicus, rex Francorum, per te a beato Dionysio in beneficium et feodum suscepisse cognoscitur, quoniam is possidet cujus nomine possidetur, tibi tuisque successoribus confirmamus. Vicariam quoque, et omnimodam justitiam, ac plenariam libertatem juxta villam Sancti Dionysii sicut sub scriptis terminis distinguitur, a fluvio videlicet Sequanae, a molendino quod vulgo appellatur Bayard, usque ad supremum caput villae quae vocatur Halbervillare. quam praefatus rex juris esse Beati Dionysii recognoscens ei restituit. vobis nihilominus roboramus. Praeterea omnimodam potestatem, omnemque justitiam, et universas consuetudines nundinarum indicti, ipsius regis liberalitate vobis concessas, ut perpetuis eas quiete obtineatis temporibus, assertionis nostrae munimine confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Electus autem, vel a Romano pontifice, vel a quo maluerit Catholico episcopo, consecretur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, vel clericorum ad idem monasterium pertinentium, a Catholicis accipietis episcopis, quemadmodum praedecessorum nostrorum canonicae aequitatis privilegiis institutum est. Missas sane publicas celebrari, aut stationem in eodem monasterio, praeter abbatis voluntatem, fieri prohibemus: sed nec interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare, vel abbatem, vel ipsius loci monachos, episcopis aut episcoporum ministris permittimus facultatem. Porro tam tibi quam tuis successoribus licentiam indulgemus in gravioribus negotiis sedem apostolicam appellare, nec appellantes ante negotii finem laesio ulla contingat, quatenus auctore Deo in sanctae religionis studiis quieti ac seduli permanere possitis. Si quis igitur in posterum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Willelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Joannes Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Guido Tiburtinus episcopus subscripsi. Ego Goselinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Joannes Sancti Chrisogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii subscripsi. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis subscripsi. Ego Rusticus presbyter cardinalis tituli Sancti Ciriaci subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Albertus diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori subscripsi. Ego Willelmus diaconus cardinalis tituli S. Mariae in Via Lata. Datum Rothomagi per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, septimo Idus Maii, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus domini Innocentii II papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
45
XLV. Domus hospitalis Falesinae, assensu Henrici Anglorum regis a Gonfrido conditae, protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Anno 1131, Maii 9.) [ Neustria pia, p. 751].
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GONFRIDO, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, religiosis desideriis debemus assensum praebere, ut fidelis devotio celerius sortiatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino fili Gonfride, tuis postulationibus clementer annuimus, et hospitalem domum de Falesia, consensu charissimi filii nostri Henrici, gloriosi Anglorum regis, a te constructam, et scripti sui pagina roboratam, sub B. Petri protectione suscipimus, et apostolicae sedis robore communimus. Statuimus igitur ut quaecunque bona, quaecunque possessiones, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, eidem loco collata sunt, vel deinceps, praestante Domino, conferentur, nullus auferre vel minuere audeat, sed omnia integra conserventur, pauperum usibus, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis profutura. Si quis itaque locum ipsum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel minuere forte tentaverit, indignationem BB. apostolorum Petri et Pauli et nostram incurrat: conservantes autem, peccatorum remissionem et eorumdem apostolorum gratiam consequantur. Datum Rothomagi VII Idus Maii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
46
XLVI. Didacum archiepiscopum Compostellanum vocat ad concilium Remis celebrandum.--G. subdiaconum commendat. (Anno 1131, Maii 19.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 525.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro unitate Ecclesiae conservanda, et schismate quod nuper in sancta Dei pullulavit Ecclesia resecando, utile duximus consilio fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium proxima B. Lucae festivitate Remis praestante Domino concilium celebrare. Ideo fratres et filios nostros archiepiscopos, episcopos, abbates, et alios religiosos ac sapientes viros Alamanniae, Lotharingiae, Franciae, Northmanniae, Angliae et Hispaniae convocare decrevimus. Per praesentia igitur scripta et charissimum filium nostrum G. sanctae R. E. subdiaconum fraternitati tuae mandando praecipimus, quatenus omni occasione remota praefato termino ad nostram praesentiam venias, ut tuo et aliorum fratrum nostrorum freti consilio valeamus, et errata corrigere, et quae ad honorem Dei statuenda fuerint suffragante ipsius gratia stabilire. Praedictum vero filium nostrum G. quem paternae affectionis brachiis amplexamur, tibi, quem specialiter diligimus, attentius commendamus, rogantes ut eum pro reverentia B. Petri, et charitate nostra benigne recipias, et honeste pertractes. Dat. Belvaci XIV Kal. Junii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
47
XLVII. Ad abbatem Cluniacensem Petrum.--De centum marcis in Anglia ab Henrico rege datis. (Anno 1131, Maii 20.) [MANSI, Concil. XXI, 407.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Donationes et beneficia quae ad sustentationem fratrum a regibus, principibus et aliis juris religionis amatoribus sacrosanctis praestantur ecclesiis, tanquam ea quae divini juris effecta sunt, auctoritate apostolica volumus communicare. Per praesentis itaque scripti paginam, donationem a charissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum rege de centum marcis argenti per annos singulos Cluniacensi monasterio persolvendis factam, sexaginta videlicet in telonio Londoniensi, et quadraginta in telonio Lincolniensi, apostolicae sedis patrocinio roboramus. Haec autem donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico rege, Incarnationis Dominicae anno 1131, indictione IX, mense Maio, die Dominica in nostra et fratrum nostrorum praesentia facta est, Guillelmi scilicet Praenesani episcopi, Joannis tituli S. Chrisogoni, Humberti S. Clementis, Rustici S. Cyriaci, Gozelini S. Caeciliae, presbyterorum cardinalium; Gregorii SS. Sergii et Bacchi, Aimerici cancellarii, Guidonis S. Mariae in Via Lata, diaconorum cardinalium; Oldegarii Terraconensis, Hugonis Rothomagensis archiepiscoporum; Gaufridi Carnotensis, Joannis Lexoviensis, Joannis Sagiensis, episcoporum; Bernardi Claraevallis, Sugerii S. Dionysii, Bosonis de Bacho, abbatum; Guillelmi comitis de Warena, Roberti filii ipsius regis comitis de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha, Rabelis camerarii de Tancarvilla, Nahelis thesaurarii, Haalonis prioris Sancti Osqualdi. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium super eadem donatione futuris temporibus infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed integra conservetur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est usibus profutura. Si quia igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae confirmationis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae ep. subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus, subscrip. Ego Joannes Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Guido Tiburcius episcopus, subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi. Ego Ulbertus tit. S. Clementis presb. card. subscripsi. Ego Goselinus presb. card. tit. S. Caeciliae, subscripsi. Datum Belvaci per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, XIII Kalend. Junii, indict. XI, Incarnationis Dominicae an. 1131, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno II.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
48
XLVIII. Clero et populo Atrebatensi Alvisum episcopum commendat. (Anno 1131, Jun. 18.) [BALUZ., Miscell. II, 164.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Alvisum episcopum vestrum debita charitate suscepimus, ipsumque cum gratia sedis apostolicae et litterarum nostrarum prosecutione ad vos duximus remittendum. Universitati itaque vestrae per praesentia scripta mandando praecipimus quatenus eum benigne recipiatis et honeste tractetis, eique tanquam proprio pastori et animarum vestrarum episcopo obedientiam et reverentiam humiliter deferatis, ad recuperandas quoque possessiones Ecclesiae, quae distractae sunt, et pacem reformandam ac raptores coercendos, sicut boni ac devoti filii, ei auxilium unanimiter praebeatis. Data Compendii XIV Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
49
XLIX. Gualtero abbati S. Vedasti praecipit ut Alviso episcopo Atrebatensi obediat. (Anno 1131, Jun.) [BALUZ., ubi supra, p. 164.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUALTERO abbati Sancti Vedasti, salutem et apostolicam benedictionem.
In sede justitiae a Domino constituti ita auctore Domino debemus nostra defendere ut unicuique Ecclesiae sua jura serventur. Juxta paternorum quoque canonum sanctiones non tantum a nobis convenit quod potestatis est fieri, sed potius quod rationis ordo exigit singulis exhiberi. Hujus ergo considerationis intuitu dilectioni tuae per praesentia scripta mandamus et mandando praecipimus ut quemadmodum per praedecessorum nostrorum Urbani, Paschalis, Calixti, Romanorum pontificum, privilegia statutum est, et per nosipsos postmodum innovatum, venerabili fratri nostro Alviso Atrebatensi episcopo canonicam subjectionem et obedientiam deferas.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
50
L. Ad Hugonem Rothomagensem episcopum.--Petit pecuniarum subsidia corrogari ad reparandam Noviomensem ecclesiam, incendio cum domibus episcopi et canonicorum combustam. (Anno 1131, Jun. 27.) [D BOUQUET, Recueil, tom. XV, p. 372.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, HENRICO Rothomagensi archiepiscopo, episcopis et dilectis filiis abbatibus, clericis, baronibus, et aliis Dei fidelibus per Rothomagensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Utilis est et gratiosa admodum videri debet apud genus humanum haec commutatio, ubi pro temporalibus aeterna, pro transitoriis immutabilia conferuntur. Dator enim et remunerator omnium bonorum Dominus, sub cujus jurisdictione et dominio omnia concluduntur, bonam voluntatem irremuneratam non deserens, de plenitudine abundantiae suae pro minimis maxima et pro terrenis praebere coelestia consuevit. Caeterum, quid apud Noviomum, peccatis exigentibus, nuper contigerit; quomodo episcopalis et mater ecclesia cum domibus episcopalibus incendio sunt concrematae, dilectionem vestram non credimus latere. Quia igitur tantae calamitati misericorditer compati et pietatis intuitu fraterna suffragia ministrare debemus, universitatem vestram per praesentia scripta exhortamur in Domino, atque in remissionem peccatorum injungimus, ut, ad praefatam ecclesiam ad honorem et servitium Domini reparandam, de facultatibus vobis a Deo collatis solatia transmittatis, quatenus cum Psalmista veraciter decantare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae , atque in coelesti patria corona immarcescibili, praestante Domino , valeatis. Datum Crispiaci V Kal. Julii.
(Psal. XXV, 8)
[ corr. HUGONI] [donari]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
51
LI. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Hortatur ut varia coerceat flagitia. (Anno 1131, Jul. 26.) [MANSI, Concil., XXI, 421.]
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Qui in Ecclesia Dei praesidens nomine censetur episcopi, studeat ut actio sua conveniat nomini; si enim, cum potest, alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Consentire namque videtur erranti qui ad resecanda ut corrigi debeant non concurrit. Consentire est, cum qui posset redarguere taceat vel aduletur. Sed quid prodest alicui suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Sacerdos ignorans legem ipse se arguit sacerdotem non esse: sacerdotis enim est scire legem, et ad interrogationem respondere de lege. Si scit, agnoscat se non esse custodem chartarum et elementorum legis, sed animarum: servus siquidem qui talentum a Domino susceptum in sudario reponit, multipliciter vapulabit. In provincia Northmanniae, cujus spiritualis administratio tibi, charissime frater, est a Deo commissa, multa mala, prout accepimus, pullulant, quae in aliis locis vel omnino non fuerunt, vel sunt desuetudine obumbrata. Novae siquidem causae nova debetur sententia, et novis morbis novam discretus medicus adhibet medicinam: qui nimirum, si non senserit emolumentum fomenti, ne tota putrescat compago corporis, incisione vel cauterio depellantur. Pravum utique est et detestabile, et digna animadversione plectendum, quod in episcopatu Rothomagensi quidam laici jura sibi episcopalia usurpare, altarium oblationes auferre, ecclesiasticos redditus occupare; quidam etiam, quod monstruosum est, se archidiaconos nominare praesumunt. Cum enim canones et sacrae leges prohibeant laicos, quantumlibet religiosos, res ecclesiasticas administrare, et officiales sive oeconomos non permittant in ecclesiis constitui nisi clericos: si quis talia praedia, possessiones ecclesiasticas, vel redditus divinis rebus destinatos, ausu sacrilego detinere praesumpserit, ut spiritus salvus sit, anathematis est sententia feriendus, et a corpore ac sanguine Domini separandus. Verum nullus debet in archidiaconum eligi, nisi prius fuerit diaconatus functus officio. Quod si quisquam laicus, aviditate rerum ecclesiasticarum, hoc sibi nomen vindicat, non debet archidiaconus sed archidiabolus appellari. Porro certissimi juris est Ecclesias Dei non haereditario jure aliquem, non secundum carnem successorem expetere, sed ad sui regimen et officiorum suorum dispensationem honestas, sapientes et religiosas personas exposcere: honor namque ecclesiasticus non est sanguinis, sed meriti. Si quis igitur praebendas, praeposituras, capellanias, ecclesias, aut ecclesiastica officia jure successionis expostulare praesumpserit, optatis dignitatibus careat, et gravi poena pro tantis excessibus percellatur. Ad certum quoque Ecclesiae titulum debet quis in presbyterum ordinari: cujus perpetuo destinatur servitio ab ea non recedat, nisi pro communi utilitate suus praelatus ad alia transferat. Sacris est canonibus obvium, et locationi ac conductioni rerum forensium proximum, conductitios et mercenarios presbyteros, quasi levissimos transfugas et volatiles, ecclesiasticis servitiis mancipari. Presbyter autem, post assumptam animarum curam, si ad synodum, ubi de fide, de moribus, et ordine poenitentiae debet instrui, vocatus non iverit, et se aliqua consuetudine excusare contendit: quia se pastoris et fratrum praesentiae subtrahit, flagitiorum cumulum, quorum timore praesentare se judici erubescit, ipsemet sibi inesse insinuat. Illae enim tantum consuetudines quae nec rationi, nec canonibus contradicunt, observari merentur. Tales igitur et tam praesumptores presbyteri Ecclesiae administratione priventur, a cujus unitate se dividunt. Ad haec certum est quoniam ecclesiasticum beneficium non debet esse furtivum, et quisquis non consentiente episcopo ad ordinem provehitur, ipse sibi causa est probans et manifesta ut ulterius non debeat promoveri. Admittantur igitur ad sacrum ordinem quibus natalium, morum, et status dignitas suffragatur: qui enim absque legitimo sunt matrimonio procreati, juxta leges vulgo concepti, quibus incertus est pater; vel spurii, id est, sine patre filii appellati nisi permissione imperiali solemniter indulta, ad paternam successionem non admittuntur. Qui autem paterna haereditate indignus judicatur, ne tanquam Dei minister indebite officiis ecclesiasticis applicetur consideratione est exactissima providendum. Caeterum, qui se turpitudini et inhonestae vitae subjecit, Deo moribus contradicens, militaturus ad castra Dominica non accedat. Illi vero qui publicis functionibus sunt astricti, curiae officiis obligati, servitutis mole gravantur; quoniam nemo potest duobus dominis servire, nulla ratione, dum supradictis gravaminibus obnoxii fuerint, in clericos ordinentur. Inscios etiam litterarum et divinae legis ignaros, quasi truncos inutiles, honestas et ratio prohibet ordinari. Tu ergo, frater charissime, officium pastoris et evangelistae diligenter adimplens, haec loquere et exhortare, argue, obsecra, increpa, quatenus bonae vitae tuae exemplo et praedicationis verbo, oves tibi commissas, divina suffragante gratia, cum fructu centesimo Domino valeas praesentare. Et quidquid super tantis flagitiis coercendis tui arbitrii deliberata discretio canonice constituerit, nos auctoritate apostolica ratum habebimus. Datum Altissiodori VII Kal. Augusti 1131.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
52
LII. Privilegium pro monasterio Sancti Amatoris Antissiodorensis. (Anno 1131, Sept. 24.) [LE BEUF, Hist. ecclés. et civile d' Auxerre, tom. II, preuv., p. 264.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HURRICO priori et fratribus ecclesiae Sancti Amatoris quae in Antissiodorensi suburbio sita est, regularem vitam professis in perpetuum.
Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est ut beneplacentem Deo religionem laboremus statuere et stabilitatem exacta diligentia conservare. Proinde dilecti in Domino filii venerabilis fratris nostri Hugonis Antissiodorensis episcopi religionis siquidem et pauperum amatoris, cujus, annuente studio et diligenti sollicitudine in vestra est Ecclesia religio instituta precibus inclinati, vestris rationabilibus postulationibus annuimus, et ecclesiam Sancti Amatoris in qua divino vacatis servitio, apostolicae sedis suffragio communimus. In primis utique statuimus ut in eadem ecclesia secundum B. Augustini Regulam, ordo canonicus perpetuis temporibus conservetur; et nullus ibi nisi secundum eamdem Regulam canonicam vitam professus, canonicus substituatur. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: ecclesiam videlicet Sancti Petri de Canuaninis, et duas capellas in eadem parochia, capellam videlicet de Orgiaco, et capellam de Villa-Ferreoli cum decimis et pratis, et ecclesiam Sancti Martini de Lanosicco cum appendiciis suis et quidquid in ecclesia sanctorum Gervasii et Protasii juris habetis, decimas etiam de tribus clausis vinearum quas praedictus frater noster Hugo Antissiodorensis episcopus in vestra parochia noscitur possidere. Nihilominus decimam de clauso sancti Salvatoris qui est Castaneti vobis confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus dioecesani episcopi reverentia ac justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam siens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Antissiodori per manum Emerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, octavo Kalend. Octobris, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
53
LIII. Odonem abbatem S. Medardi Suessionensem consecrat pridie Kalendas Octobris. (Anno 1131, Sept. 30.) [ Chronic. S. Medardi Suession. ap. ACHERY, Spicil. II, 489.] LIV. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Confirmatio jurium et praediorum Ecclesiae Rothomagensis. (Anno 1131, Oct. 6.) [MANSI, Concil., XXI, 423.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.
Apostolicae sedis consueta benignitas et discreta simplicitas de plenitudine gratiae suae, fecundis successibus plene honorificentiis, et beneficiis plurimos obligat, et circa domesticos et humiles filios charitatis suae indeficientem affluentiam ubi opus fuerit repraesentat. Propensiori igitur ratione prospiciendum est ut si quando beneficium seu obsequium ab aliquo pie oblatum suscepimus, ut longe superiores in retribuendo quam in conferendo appareamus, non mensura pari vel aequalitate, sed ubertate copiosa respondere curemus. Pravum est enim et detestabile ingratitudinis vitium et funditus a bonorum mentibus repellendum; ingratus siquidem poenam, non gratiam promeretur. Quanto autem studio et infatigabili sollicitudine hac tempestate causam matris tuae sanctae Romanae Ecclesiae intrepidus assumpseris, et ambitionem invasoris Petri Leonis detestans, ac Judaicae perfidiae furorem conterens frequentibus et ratione munitis exhortationibus clericorum, principum et caeterorum corda in fide Catholica et obedientia nostra firmaveris, non immemores: te, charissime frater Hugo archiepiscopo, virum utique sapientem, religiosum et in necessitate probatum, in proprium et specialem B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae filium suscipimus, et intra nostrae dilectionis gremium familiari dulcedine retinemus. Rationabilibus igitur tuis postulationibus assensum praebentes, Rothomagensem Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, cum bonis suis apostolica defensione protegimus, et quae ipsius juris sunt tibi tuisque successoribus scripti nostri robore communimus, statuentes ut Rothomagensis archiepiscopus, Bajocensi, Abrincensi, Ebroicensi, Luxoviensi, Constantiensi et Sagiensi, jure metropolitico praesit episcopis; qui nimirum ab eo consecrationem recipiant, et ei tanquam proprio metropolitano humiliter pareant. Decernimus etiam ut presbyteri in Rothomagensi parochia constituti ecclesiarum administrationem et curam animarum a vobis recipiant, et ad synodum vocati absque contradictione aliqua venire non differant: ad haec adjicientes prohibemus, ne aliquis laicus infra praefatum episcopatum officium sibi archidiaconatus assumat, neque compositionem ecclesiasticam sibi vindicare praesumat; nullus quoque archiepiscopus vel episcopus in Rothomagensi parochia absque tuo vel successorum tuorum assensu audeat episcopalia celebrare. Porro nemo de vestris frugibus aut animalibus decimas exigat, quandoquidem episcoporum est decimas a subditis suis recipere, easque in usum propriae mensae, ad opus clericorum, necnon pro ecclesiarum aedificiis reparandis, ac pro sustentandis pauperibus juxta sanctiones canonicas dispensare. Quisquis praeterea infra Rothomagensem episcopatum ad pastoralitatis officium assumptus fuerit, episcopali jure vobis integre conservato, debitam reverentiam tibi tuisque successoribus absque refragatione exhibeat. Porro quaecunque possessiones aut bona ad praefatam Ecclesiam juste et canonice pertinere noscuntur, vel in futurum liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda. Oppidum videlicet quod dicitur Andeleium cum villis, silvis, pratis, aquis, justitiis ac libertatibus, cum portu et navium redditibus, et ut tam vos quam omnes servientes domus vestrae liberum commeatum vini, frumenti et omnium aliarum rerum, tam in aquis quam in terris, transitibus pontium, et portibus maris omni tempore habeatis; in Anglia in episcopatu Wintoniensi manerium quod dicitur Bintae-Worda, in Northmannia oppidum Gisors et Willam Duvrent ac Daivillam, cum agris, silvis, aquis, pratis, molendinis, et cum omni libertate et justitiis; prata quoque supra Sotevillam juxta Sequanam sita, et domum ibidem ad fena conservanda; Rothomagi domum propriam, curiam et hortum, ultra muros pomerium, et mansionarios, de quibus habes censum et justitiam: ea etiam quae sunt de feudo Rothomagensis archiepiscopi; Vilcassinum Franciae, praeter illa castella quae ad jus regis ex antiqua consuetudine pertinent. Sane Alba-marla cum omnibus ad eam pertinentibus, et castrum Teoni, et castrum Allium Ambianensi civitati proximum, quod supra Somenam fluvium situm est, vobis sicut caetera auctoritate apostolica communimus. Terminos vero parochiales, infra quos utique Mellendum et Pontisara continentur, vobis firmamus, sicut a Pontisara usque ad mare protenduntur, et antiquis ex alia parte a Mellendo castro non solum Sequana flumine, sed etiam ultra. Sequanam antiquis territoriorum finibus discernuntur usque ad fluvium Bithle, et inde per Sequanam usque in mane. Nulli ergo hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
55
LV. Ad sanctum Aybertum monachum et inclusum. (Anno 1131, Oct. 21.) [COUSIN, Histoire de Tournay, l. II, p. 215.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio suo AYBERTO monacho et recluso, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia veridica relatione comperi te a praedecessoribus meis sanctissimis viris Paschali et Honorio licentiam accepisse poenitentiam dare, et absolutionem facere confitentibus peccata sua, eamdem tibi potestatem auctoritate Dei et beati Petri apostoli et nostra concedimus, rogans dilectionem tuam ut memor sis nostri in orationibus tuis. De reaedificatione locelli tui, unde mihi mandasti, precor et obsecro omnes, ad quos miseris et rogaveris in remissione peccatorum suorum, ut tibi de suis eleemosynis subveniant. Proinde omnibus benefactoribus tuis quartam partem poenitentiae suae ex parte Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et nostra relaxamus. Concedimus etiam tibi ut in oratorio tuo licentiam habeas ostiis apertis missas celebrare, etiamsi pro aliquo foris facto patria reliqua inbanizata fuerit. Omnes vero te visentes in eundo et redeundo pacem ex toto habere praecipimus, in eos autem qui in eis manum injecerint, gladium excommunicationis quod resipuerint, et tibi satisfecerint, exerimus. Vale. Data Remis XII Kalendas Novembris. Appensum sigillum plumbeum ex una parte hanc habet inscriptionem INNOCENTIUS PAPA II, et ab altera vero effigies apostolorum Petri. Hoc apographum de verbo ad verbum originali suo, quod in praesentem diem integrum in archivis ecclesiae nostrae Crispinensis asservatur respondet. Quod ita esse sigillo nostro etiam apposito testor XVI Kal. Martii 1614.--CLAUDIUS ejusdem Ecclesiae humilis abbas.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
56
LVI. Ecclesiam S. Deodati in valle Galilaea tuendam suscipit possessionesque ac jura ejus confirmat. (Anno 1131, Oct. 24.) [Dom CALMET, Histoire de Lorraine, II, preuves, p. CCXCII.] 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERTO, praeposito Sancti Deodati, et fratribus ibidem divino famulatui mancipatis, eorumque successoribus in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere et earum saluti et quieti, auxiliante Domino, salubriter providere. Dignum namque est et honestati conveniens esse cognoscitur ut, qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a perversorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Alberte praeposite, tuis rationabilibus postulationibus annuentes, ad exemplar praedecessorum Calixti et Honorii Romanorum pontificum, ecclesiam Sancti Deodati, quae in valle Galilaea sita est, cui Deo auctore praeesse dignosceris, cum suis omnibus pertinentiis, sub beati Petri tutela et protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. Statuimus ergo ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praesente Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: Altare scilicet Sanctae Crucis, quod tu, fili Alberte praeposite, cum communi fratrum tuorum assensu eidem ecclesiae ad ornamenta perpetuo concessisti. Domos quoque tuas, et quaecunque alia tuo sunt studio acquisita, et ad communes usus fratrum ejusdem Ecclesiae a te collata. Praeterea quaecunque antecessor tuus Rembaldus, in domibus, sive in aliis praefatae Ecclesiae contulit, vobis nihilominus confirmamus. Allodium de Moriviller, et de Ainvilla, ex dono Hevusedae nobilis feminae. Dotem etiam Idae mulieris, videlicet allodium de Mogins, cum medietate unius molendini, ecclesiae vestrae ab ea donati. Ecclesiam de monte Sancti Remigii, juxta quod frater noster dignae memoriae Riquinus Tullensis episcopus scripto suo vobis firmavit. Necnon tenorem Ecclesiarum vestrarum, quas in episcopatu Basileensi habetis, sicut usque ad tempora nostra tenuistis, et a Ridulpho beatae recordationis, Basileensi episcopo, scripto confirmatum suscepistis, videlicet ut in quarto anno ecclesia de Hungrersem pro decimis quadraginta solidos Basileensis monetae, et capella de Mitteguilre quinque solidos et illa de Nunneguilre similiter solidos quinque persolvat. In quibus nimirum Ecclesiis, cum opportunitas exergerit, juxta dispositionem praepositi et fratrum vestrae Ecclesiae, sacerdotes substituantur. Ad indicium autem libertatis hujus a Romana Ecclesia perceptae, quotannis aureum unum Lateranensi palatio persolvetis. Nulli ergo hominum fas sit praenominatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis exactionibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et successorum vestrorum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Remis per manum Americi sacrosanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalend. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus autem domini Innocentii anno XX.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
57
LVII. Privilegium pro ecclesia S. Martini Turonensis. (Anno. 1131, Oct. 28.) [ Défense des priv. de Saint-Martin de Tours, p. 16.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Ecclesiae Beati Martini Turonensis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen personis propensiori studio providere nos convenit, quae sanctae Romanae Ecclesiae noscuntur specialius adhaerere; proinde, dilecti in Domino filii, justis vestris petitionibus accommodantes assensum, ecclesiam beati Martini Turonensis in qua divino vacatis servitio, quae utique ad jus et proprietatem sanctae Romanae Ecclesiae specialiter noscitur pertinere, protectione sedis apostolicae duximus muniendam et praesentis scripti patrocinio roborandam. Statuimus enim ut quaecunque possessiones, quaecunque bona ad eamdem ecclesiam inpraesentiarum juste et legitime spectare videntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: burgum videlicet Sancti Petri puellaris cum pertinentiis suis, a charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege vobis concessum; ecclesiam Sancti Pauli Cormeriacensis, ecclesiam Sanctae Mariae de Bellomonte, ecclesiam Sancti Cosmae cum appendiciis suis. Porro libertatem et immunitatem, honores et beneficia eidem ecclesiae vestrae Beati Martini per antecessorum nostrorum Adeodati, Leonis, Adriani, Sergii, Gregorii, Urbani, Paschalis, Calixti, Honorii Romanorum pontificum, vel per Turonensium archiepiscoporum Crodberti, Ivonis et Airardi scripta collecta, integra vobis et intemerata serventur; claustrum autem vestrum usque ad muri cuneos liberum omnino permaneat, sicut hactenus noscitur permansisse; presbyteri quoque infra ecclesiae ambitum, in cellulis et oratoriis vestris, in ecclesia Sancti Venantii et in ecclesia Sancti Petri quae de Cardoneto dicitur commorantes, in ea quae praeteritis temporibus libertate manserunt, de caetero maneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam Beati Martini temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Sane chrisma, oleum sanctum, ordinationes canonicorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Turonensi accipietis archiepiscopo, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis ac sine pravitate vobis exhibere voluerit; alioquin ea a quolibet Catholico suscipietis episcopo. Canonicus autem vester, si ecclesiarum quae ad jus archiepiscopi pertinent canonicus fuerit, beneficio refutato, excommunicandi eum archiepiscopus non habeat facultatem. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Remis per manum Aimerici sanctae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
58
LVIII. Disciplinam in ecclesiis Bambergensibus ab Ottone episcopo institutam sancit. (Anno 1131, Oct. 28.) [CANIS. ed. Basnage, Thesaurus, III, II, 50.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babergensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties a nobis petitur illud quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impartiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde, venerabilis frater Otto episcope, petitionis desideriis tuae ex consueta sedis apostolicae mansuetudine clementer annuimus, in primis siquidem statuentes ut tenor religionis, qui in Ecclesiis tibi commissus est, per tuam diligentiam, cooperante Domino, institutus, firmiter in eis perpetuis temporibus conservetur. Constituimus etiam ut in eisdem Ecclesiis nullus per simoniacam haeresim statuatur, sed honestae personae, quibus utique morum et status dignitas suffragatur, inibi ordinentur. Sane in coenobiis, quae vel antiquitus in tua parochia constructa sunt, vel tu ipse devotionis intuitu constituisti, seu aliis justis modis Ecclesiae tuae inire poteris, vel ab aliquo deinceps fidelium infra tuam dioecesim divina inspirante gratia, construentur, sacrae religionis ordinem manere decernimus. Nec alicui liceat ejusdem institutionis formam ullatenus permutare, nisi forte ad melioris status praerogativam, praestante Domino, promovere voluerit, nec id alicujus singulari judicio committatur, sed omnium monasteriorum ad Babergensem Ecclesiam pertinentium, aut sanioris partis consilio ac consensu fieri debere sancimus. Si quis autem huic nostrae constitutioni temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non factum suum digna satisfactione correxerit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Conservantes eisdem locis quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostram gratiam consequantur.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
59
LIX. Ad Ulgerium episcopum Andegavensem.--De confirmatione possessionum et privilegiorum Ecclesiae Andegavensis. (Anno 1131, Oct. 29.) [BALUZ, Miscell., III, 15.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ULGERIO Andegavensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio religiosos viros debemus diligere et eorum loca sanctae Romanae Ecclesiae munimine defensare. Aequum etenim ac rationabile est ut quos erga beatum Petrum et nos ipsos in opportunitatibus fideles et devotos esse cognoscimus, eos et a pravorum hominum nequitia tueamur et in suis petitionibus clementer exaudire curemus. Proinde, venerabilis frater Ulgeri episcope, vir siquidem prudens ac religionis amator, tuis justis postulationibus assensum praebentes, Andegavensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quaecunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum ad eamdem Ecclesiam juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis auxiliante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet Beati Joannis Baptistae, quae in Andegavis civitatis suburbio sita est, quam nimirum illustris vir Gaufridus comes junior tibi reddidit, ut videlicet tam tu quam successores tui jus plenissimum dominii et abbatis statuendi in ea canonicos, et tam in praebendis quam in aliis omnibus rebus ad ipsam pertinentibus disponendi facultatem liberam habeatis. Prohibemus autem ne quis praebendam aut decanatum ipsius Ecclesiae, usque dum persona de medio sublata fuerit, donet alicui vel promittat. Detestabiles vero illas et homicidii reas exspectationes et successiones damnamus, nec quaelibet persona tale donum vel promissum suscipere vel capitulum concedere audeat. Hoc quoque penitus admonemus ne quisquam laicus jus aliquod in eadem Ecclesia vel in aliqua ipsius Ecclesiae praebenda praesumat expetere vel aliquid reddituum ejus expetere. Porro ecclesias et villas Chureii et Solonae cum omnibus suis appendiciis, quemadmodum a nobili viro Roberto de Busenciaco tibi et Ecclesiae tuae sunt traditae ac concessae, apostolica auctoritate firmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Datum Remis per manum Haymirici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi anno secundo.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
60
LX. Monasterii Mallersdorfensis protectionem suscipit. (Anno 1131, Oct. 29.) [LANG, Regesta, I, 134.] LXI. Clero et populo Hildesheimensi significat Godehardum quondam episcopum in synodo Remensi sanctorum ordinibus ascriptum esse. (Anno 1131, Oct. 29.) [MANSI, Concil., XXI, 463.)
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Hildenesheimensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos venerabilis frater noster Bernardus episcopus vester in plenaria synodo, quae Remis per Dei gratiam fuerat congregata, attestatione fratrum nostrorum episcoporum, et abbatum, et aliorum qui secum venerant, S. memoriae Godehardum episcopum vestrum laudabiliter vixisse in mundo, et tam in vita quam post mortem multis miraculis coruscasse asseruit. Unde nos cum fratribus nostris omnipotenti Deo gratias referentes, habito eorum consilio, et collaudatione, quia eumdem in coelis eum sanctis credimus coronari, ipsum inter sanctos honorari praecipimus, mandantes vobis ut et eidem beato viro solemnitatem in vestra Ecclesia statuatis, et ad eam annualiter convenire curetis. Data Remis IV Kal. Novemb.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
62
LXII. Petro Venerabili Cluniacensi abbati locum qui dicitur Prins asserit. (Anno 1131, Oct. 31.) [MANSI, Concil., XXI, 416.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, PETRO abbati et monachis Cluniacensibus in perpetuum.
Ex apostolicae sedis administratione, quae extraordinaria sunt, volumus corrigere; et quae ordinata, ad meliorem statum deducere; et ut in suae bonitatis firmitate permaneant, vigore ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecte in Domino fili, donationem a Girino et fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis pertinentiis. Remis in palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi archiepiscopi nobis factam, vobis concedimus, donamus, et tradimus, ac per praesentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio et possessioni Cluniac. monasterii perpetuo integra conserventur. Si quis autem huic nostrae constitutioni temerario ausu contraire tentaverit, etc. Datum Remis II Kal. Novembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
63
LXIII. Ad Sugerium S. Dionysii abbatem. (Anno 1131, Nov. 2.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 487.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUERIO , abbati Sancti Dionysii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ne illa quae rationabiliter constituta, vel ordine judiciario decisa, vel per concordiam terminata sunt, recolendi desuetudine obumbrent, sollicita providentia persuadet charta et attramento firmare. Nolumus enim lites et controversias in infinitum extendi, sed paci et tranquillitati Ecclesiarum diligentiam adhibere. Controversia siquidem filii nostri Lanzonis abbatis et monasterii Sancti Michaelis super fluvium Mosae in territorio Virdunensi, adversum te et monasterium Sancti Dionysii, cui auctore Deo praesides, diutius agitata, per venerabiles fratres nostros Matthaeum Albanensem episcopum, Rainaldum Remensem archiepiscopum, Goslenum episcopum Suessionensem et Alberonem Trevirensem electum, et dilectos filios, Tytoinum, Gorgiensem abbatem, magistrum Ottonem Metensem, et Simonem praepositum Ambianensem, hoc modo terminata est, et a nobis praesentis scripti pagina confirmata. Ut videlicet Larizo abbas et successores sui, ac monasterium Sancti Michaelis, de villa Salona singulis annis quinque marcas boni aurei mediana quadragesima Dominica, scilicet qua cantatur Laetare, Jerusalem, Remis in monasterio Sancti Remigii certo nuntio tuo, vel successorum tuorum, aut monasterii S. Dionysii, vel abbati, aut priori Sancti Remigii ad opus vestrum persolvant. Et quidquid fiat, quidquid eveniat de Salona villa, praefatum beati Michaelis monasterium, vel abbas ejusdem loci, nuntio monasterii sancti Dionysii, aut vestro nominatam quantitatem argenti statuto termino semper exsolvant. Ac per hoc, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, et monasterium tibi commissum quidquid adversus monasterium et abbatem Sancti Michaelis calumniabaris dimisisti, et penitus refutasti. Condictum est etiam ut et tu et monasterium Sancti Dionysii, et abbas Sancti Michaelis, cum monasterio tuo, tam concessione capituli vestri, quam impressione sigilli hoc pactum ad invicem firmaretis. Caeterum Lanzo abbas concessionem episcopi Virdunensis sigilli sui auctoritate firmatam debet quaerere, et tibi conferre. Si quis autem huic nostri confirmationi sciens, temerario ausu contraire tentaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Conservantes autem beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostram benedictionem et gratiam consequantur. Amen. Datum Remis IV Nenas Novembris.
[ al. SUGGERIO]
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
64
LXIV. Ad Stephanum Cisterciensem abbatem. (Anno 1131, Nov. 4.) D. BOUQUET, t. XIV, p. 247.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio STEPHANO Cisterciensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam turbatus et inquietus animus non potest Deo dignum famulatum impendere, nostrum est paci et tranquillitati Ecclesiarum et servorum Dei, auxiliante Domino, propensius providere. Controversiam siquidem inter filios nostros Herbertum S. Stephani Divionensis, et Herbertum S. Sequani abbates accepimus agitari. Quia igitur te sapientem, discretum et religiosum virum esse cognovimus, dilectioni tuae mandamus quatenus, statuto utrique parti termino, causam audias canoniceque definias, et auditis utriusque partis rationibus, quod inter vos discretio tua statuerit, inviolabiliter servetur. Datum Remis II Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
65
LXV. Bulla pro coenobio S. Satyri. (Anno 1131, Nov. 5.) [ Gall. Christ., nov., Instr., t. II, Instr. p. 52.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et fratribus in ecclesia Beati Satyri divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in P. P. M.
In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio religiosos viros debemus diligere et ad religionem propagandam libenter operam dare. Quocirca, dilecti in Domino filii, quieti et utilitati ecclesiae Beati Satyri in qua divino vacatis servitio salubriter providentes, eam sanctae Romanae Ecclesiae suffragio muniendam duximus. In primis si quidem statuentes ut ordo canonicus secundum beati Augustini Reguiam ibidem perpetuis temporibus irrefragabiliter conservetur. Sane decedentibus canonicis saecularibus qui ibi sunt, praebendis eorum in usum regularium fratrum redactis, nullus nisi canonicam vitam professus eis substituatur. Quascunque praeterea possessiones aut bona inpraesentiarum juste et canonice possidere videmini, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere pertubare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt. usibus profutura. Sane obeunte te, dilecte in Domino fili Petre, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem aut violentiam praeponatur, nisi quem fratres ipsius loci secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam sibi praeviderint eligendum. Statuimus etiam ut ipsius ecclesiae bona nullus sibi audeat usurpare, sed in tua et eorum qui post te regulariter successerint, libera dispositione permaneant, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire, tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestastis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Remis per manum Americi S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonis Novemb., indictione X, Incarn. Dom. ann. 1131, pontif. vero Domini Innocentii II PP. anno II. In folio verso privilegii legitur: « Privilegium Innocentii papae de confirmatione, et institutione ordinis S. Augustini in ecclesia S. Satyri et de canonicis saecularibus subtrahendis. »
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
67
LXVII. Ad Lotharium regem.--Ejus erga se studium laudat. De muneribus missis gratias agit. Hortatur « quod in epistola significaverit, adimplere acceleret, ut imperialem coronam de manibus suis Romae suscipiat. » (Anno 1131.) [SCHLOSSER U. BERCHT, Archiv., II, 370.] LXVIII. Ad Petrum Lugdunensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum. [PÉRARD, Recueil de plusieurs pièces curienses servant à l' hist. de Bourgogne, p. 105.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Lugdunensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitati tuae notum facimus, quoniam fratri nostro Guillenco Lingonenis episcopo per scripta nostra praescripsimus, quatenus dilecto filio nostro Heberto abbati Sancti Stephani Divionensis super ecclesiam Sancti Michaelis, neque ab Humberto presbytero, neque ab alia submissa persona, aliquam molestiam inferri permittat. Id ipsum quoque experientiae tuae injungimus, ut qualiter idem abbas praefatam ecclesiam quiete ac pacifice habeat, omnino provideas. Etenim veridica relatione didicimus quod praefatus Humbertus eamdem ecclesiam juste amiserit. Data Parisiis, III Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
69
LXIX. Ad Guilencum Lingonensem episcopum.--Ne Herbertum S. Stephani Divionensis abbatem vexari ab Humberto presbytero sinat. (Anno 1131, Nov. 11?) [PERORE, ibid., p. 105.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitati tuae viva voce injunximus ut religiosos viros diligeres, eosque pro commisso tibi officio confoveres. Hoc profecto intuitu, per apostolica tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus dilecto filio nostro Heberto abbati Sancti Stephani Divionensis, super ecclesiam Sancti Michaelis, neque ab Humberto presbytero, neque ab alia submissa persona, aliqua molestia vel injuria inferatur; sed ut idem abbas eamdem ecclesiam de caetero quiete possideat, omnimodis cures efficere. Data Parisiis, III Nonas Novembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
70
LXX. Parthenonem S. Trinitatis (Paraclitensem) Heloissae priorissae rogatu tuendum suscipit et bona ejus confirmat, ea lege ut a monialibus nummi sex quotannis Lateranensi palatio persolvantur. (Anno 1131, Nov. 28.) [ Gall. Christ., XII, instrum. 259.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOYSSAE priorissae, caeterisque sororibus in oratorio Sanctae Trinitatis, quod in pago Trecensi, in parochia Quinceii supra fluvium Arduconem situm est, divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus assensum praebentes, monasterium S. Trinitatis, in quo divino vacatis servitio, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentarium juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum decimas quas propriis excolitis sumptibus, seu annualium absque contradictione aliqua vobis concedimus possidendas. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed haec omnia integra conserventur, vestris usibus perpetuo profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, sex nummos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus BB. apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et aeterna felicitatis praemia consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Antissiodori per manum Almerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellari, IV Kal. Decembr., indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1131; pontificatus vero domini Innocentii papae II an. II.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
71
LXXI. Ad Joannem Glasguensem episcopum.--Ut Thomae [Thurstano] archiepiscopo Eboracensi pareat. (Anno 1131, Nov. 29.) [ Monastic. Anglic., III, 146.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Glasguensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Praedecessor noster felicis memoriae papa Paschalis, salvo siquidem Eboracensi Ecclesiae jure, tibi manus consecrationis imposuit. Postmodum vero successores ejus sanctae recordationis, Calixtus et Honorius Romani pontifices, tibi per scripta apostolica mandaverunt quatenus venerabili fratri nostro Thomae archiepiscopo Eborum tanquam proprio metropolitano obedientiam et reverentiam exhibere; quamvis autem, prout ipse asserit, ei obedire promiseris, nondum tamen id effectu prosequi rite complesti. Quocirca per praesentia tibi scripta praecipimus ut, omni dilatione, seu tergiversatione remota, praedicto fratri nostro Thomae archiepiscopo humiliter pareas; alioquin ei in sua deesse justitia non poterimus. Datae Altissiodori tertio Kalendarum Decembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
72
LXXII. Ad totius Scotiae episcopos.--De obedientia metropolitano suo, Eboracensi archiepiscopo, praestanda. (Anno 1131, Nov. 29.) [ Monasticon Anglic., t. III, p. 147.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Scotiam episcopis, Eboracensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
Aequum est ut qui aliis praeesse desiderat, suis praelatis subesse nullatenus erubescat: obedientia namque et humilitas sunt virtutum custodes, arrogans vero et inobediens indignationem Dei incurrit: et odiosus effectus a se proximi amorem repellit. Caeterum, sicut obedientes et humiles filii sunt et in sedis apostolicae gremio confovendi, ita e converso rebelles et clati ex districtae rigore justitiae digni sunt.--Per apostolica scripta vobis praecipiendo mandamus, quatenus venerabili fratri nostro Thomae archiepiscopo, tanquam proprio metropolitano vestro, absque refragatione aliqua, obedientiam et reverentiam humiliter deferatis. Et quemadmodum a praedecessoribus nostris felicis memoriae, Calixto et Honorio, Romanis pontificibus, vobis mandatum, est, ei irrefragabiliter paretis. Datae Altissidiori, III Kalend. Decembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
73
LXXIII. Ad Stephanum Regniacensem abbatem.--Regniacenses abbates eximit ab obedientia quam Aeduensi episcopo fecerant pro loco Fontumensi . (Anno 1131, Dec. 13.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 373.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Regniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Aequitatis ratio postulat neminem alterius possessiones pervadere, sed unumquemque suo jure et dignitate propria contentum esse. Quamobrem, dilecte in Domino fili Stephane, abba, quoniam Regniacensis abbatia cui auctore Deo praesides, in Altissiodorensi parochia procul dubio sita est, te a professione quam venerabili fratri nostro Stephano Aeduensi feceras, et obedientia quam promiseras, apostolica auctoritate absolvimus. Praecipimus autem ut venerabili fratri nostro Hugoni Antissiodorensi episcopo, ejusque successoribus, tam tu, quam tibi substituendi abbates, tanquam proprio episcopo obedientiam humiliter et reverentiam deferatis. Porro Fontumens locus cum bonis suis, licet in Aeduensi parochia sit, integre tamen sub jure et dominio Regniacensis abbatiae consistat. Data Antissiodori, Idibus Decembris.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
74
LXXIV. Ad Hildelbertum Turonensem archiepiscopum.--Privilegium Fontis Ebraldi. (Anno 1131, Dec. 17.) [PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Preuv., p. 626.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus HILDEBERTO Turonensi archiepiscopo ejusque suffraganeis, necnon venerabili Pictaviensi et venerabili Santonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto muliebris sexus existit fragilior, tanto studiosius est ei paterna sollicitudine providendum. Caeterum, quam spectata et famosa sit religio monasterii Fontis-Ebraldi, quantumque ex ea Domino lucrum ipsius gratia cooperante provenerit, vestra paternitas non ignorat. Et quoniam sorores ibidem Deo famulantes aliorum auxilio et eleemosynis valde indigent, fraternitati vestrae mandamus quatenus populum vobis a Deo commissum in peccatorum remissionem commoneatis, ut de bonis sibi a Deo praestitis, eas foveant, et sustentent. Praeterea, si quis fidelium devotionis intuitu eis aliqua loca contulerit in quo eaedem sanctimoniales feminae oratorium velint construere, ad ipsarum postulationem eis aquam benedictam, et alia sacramenta ecclesiastica pro debito episcopalis officii, absque molestia praebeatis. Quemadmodum autem ipsas ab omni exactione liberas esse statuimus, etiam earum servientes absque inquietatione presbyterorum ad quorum parochiam spectare noscuntur, ipsarum obsequiis libere vacare censemus. Datum Altissiodori XVI Kal. Jan.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
75
LXXV. Ad Hebertum S. Stephani Divionensis abbatem. (Anno 1131, Dec. 18.) [PÉRARD, Recueil de piéces, etc., p. 104.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HEBERTO Sancti Stephani abbati Divionensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex administratione officii nobis a Deo injuncti, est imposita nobis necessitas ut religionem satagamus statuere, et stabilitam summa diligentia propagare. Et sicut sacramenta ecclesiastica magis divino numini sunt accepta, ita per discretas et idoneas personas debent ad salutem animarum cum devotione et humilitate attentius ministrari; ideoque per apostolica scripta tibi concedimus, atque mandamus ut, si ecclesias tuas vacare contigerit, in eis libere et absque contradictione aliqua, sapientes et discretos canonicos regulares substituas, qui et curam animarum suscipiant et earum saluti providere cognoscant, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Data Altissiodori, XV Kalendas Januarii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]
Innocentius II
76
LXXVI. Ad abbatem Fontinellensem.--Ut a praelato suo benedictionem suscipiat, ipsique obediat. (Anno 1131, Dec. 30.) [MANSI, Concil., XXI, 425.]
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, abbati S. Wandregisili, salutem et apostolicam benedictionem.
Tyrannorum socium se esse manifestis probationibus indicat, qui, tenacitatis et ambitionis reus, subditis praeesse desiderat, et rectoris officium negligit adimplere. Perlatum siquidem est ad aures nostras, unde valde miramur quoniam, cum locum abbatis teneas, et fratribus praesis, atque bona ecclesiae B. Wandregisili tanquam praelatus tuo arbitrio administres, sub praetextu cujusdam pravae consuetudinis, quae sacris oraculis et rationi resistit, archiepiscopo tuo professionem facere contemnis; et quod spectat ad abbatem, divinum non suscipis sacramentum. Sacramento ergo contempto, profecto vas vacuum es, et nomen abbatis cassum geris et inane. Quod si homines decipere niteris, Deum utique fallere non poteris. Ideoque per apostolica tibi scripta mandando praecipimus quatenus et benedictionem suscipere, et quod stricti juris ratio postulat, praelato tuo irrefragabiliter obedire non differas: quod si hoc adimplere subterfugiendo distuleris, sententiam quam in te et obedientes tibi monachos praedictus frater noster Hugo archiepiscopus, vir siquidem sapiens et discretus, dictante justitia protulerit, aut etiam promulgaverit, nos, auctore Domino, ratam habebimus. Data Antissiodori XIII Kal. Januarii.
http://viaf.org/viaf/62343397
[]