author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Innocentius II
| 77 |
LXXVII. Ad Guillencum Lingonensem episcopum. (Anno 1131, Dec. 30.) [D. BOUQUET, tom. XIV, p. 247.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Controversiam quae inter filios nostros Herbertum S. Stephani Divionensis et Herbertum S. Sequani abbates agitatur, dilectis filiis nostris Stephano Cisterciensi, Bernardo Claravallensi abbatibus, et aliis quos sibi adhaerere voluerint, commisimus terminandam. Quocirca fraternitati tuae mandamus atque praecipimus ut quod ab ipsis per justitiam vel concordiam super hoc statutum fuerit irrefragabiliter facias observari. Quod si aliqua partium earum judicio parere contempserit, tam in contemptorem, quam etiam in res ejus debitam sententiam proferas. Datum Altissiodori, III Kal. Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 78 |
LXXVIII. Ad archiepiscopos et episcopos Franciae, etc.-- Fontis-Ebraldi sanctimoniales, nolentes res suos defendere per ferrum ignitum vel campestre bellum, jubet in suis possessionibus defendi per duos vel tres idoneos testes. (Anno 1132, Jan. 18.) [D. BOUQUET, t. XV, p. 373.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, in quorum parochiis possessiones et bona sanctimonialium Fontis-Ebraldi sita sunt, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Hac intentione, hoc desiderio amatores religionis veri praedia et possessiones sacrosanctis ecclesiis conferunt, ut religiosarum personarum quae in eisdem Domino famulantur, orationibus ad Deum profusis, tam ipsi quam praedecessores sui peccatorum nexibus absolvantur, pro temporalibus aeterna, atque coelestia pro terrenis percipiant. Caeterum, quia mundus ad malum pronus est, et frigescente charitate excrescit aviditas; quemadmodum ad aures nostras perlatum est, quidam tam animarum suarum quam parentum salutis immemores, bona quae sanctimonialibus Fontis-Ebraldi a Dei fidelibus devotionis intuitu collata sunt, nituntur auferre, et hanc sibi subtilem rapacitatis capacitatem assumunt, quia personae earum indefensae sunt, et neque per ferrum ignitum vel bellum res suas defendere nolunt. Verum quam iniquum et detestabile sit, quod divini juris effectum est aliquem in proprios usus redigere, et fidelium vota in irritum revocare, vestra universitas recognoscit. Quamobrem, venerabiles fratres, mandamus quatenus easdem mulieres attentius manuteneatis et defendatis, et de possessionibus quas per duos vel tres idoneos testes sibi legitime donatas et ab ipsis possessas probare poterunt, nullam eis inferre injuriam vel molestiam permittatis. Quod si quis hoc attentare praesumpserit, pro episcopalis officii debito plenam de eo justitiam faciatis. Datum Aeduae, XV Kal. Februarii.
|
(quoniam canonicum
non est, et a magistro suo bonae memoriae Roberto,
ipsius loci fundatore, prohibitum)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 79 |
LXXIX. Ad Ludovicum VI Francorum regem.--Scribit se sospitem Cluniacum pervenisse. (Anno 1132, Febr. 2.) [MANSI, Concil., XXI, 401.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri et glorioso Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sani, Deo gratias, et incolumes Kalendis Februarii Cluniacum pervenimus, ubi cum fratribus nostris, episcopis, abbatibus et aliis sapientibus et religiosis viris. Purificationis beatae Mariae festivitatem solemniter et honorifice celebrantes, a fratribus nostris Guillelmo patriarcha Jerosolymitano, et A. Bethlehemiticae civitatis episcopo, litteras obedientiae et subjectionis suscepimus. Quia igitur causam Ecclesiae cum omni constantia et fortitudine certis experimentis te nobiscum portare, et nostris prosperitatibus congaudere jamdudum agnovimus, earumdem litterarum transcripta serenitati tuae duximus transmittenda, ut quos nimirum tuae charitatis sinceritas sociabili foedere copulat, de prosperis quoque successibus nihilominus gratulentur. Noverit sane strenuitatis tuae nobilitas, quoniam A. de Monforte nec absolvimus nec absolvi praecipimus. Dilectae filiae nostrae Adelaidi reginae, uxori tuae, pro xeniis nobis transmissis multimodas gratias referimus, et tam ipsam quam amantissimum filium nostrum Ludovicum regem et alios filios tuos per te in Domino salutamus. Datum Cluniaci IV Nonas Februarii.
|
[Asquitillo]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 80 |
LXXX. Privilegium pro ecclesia Sancti Stephani Diessensis. (Anno 1132, Febr. 6.) [ Monumenta Boica, t. VIII, p. 161.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nostro HARTWICO praeposito ecclesiae Sancti Stephani in Diessen, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Hartwice praeposite, tuis justis et rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et venerabilium fratrum nostrorum Chunradi Saltzburgensis archiepiscopi et Hermanni Augustensis episcopi precibus inclinati, ecclesiam Sancti Stephani, a Berchtulfo et Ottone comitibus, et Sophia et Laurita eorum uxoribus, et filiis, per manum illustris viri Degenhardi beato Petro oblatam, cui Deo auctore praeesse dinosceris, sub beati Petri tutelam et apostolicae sedis protectionem suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuimusque ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. Quod autem praefati fratris nostri Hermanni Augustensis episcopi, annuente studio, de Ecclesia beati Georgii in qua prius divinis eratis mancipati, vos ad ecclesiam Sancti Stephani transtulistis, quoniam locus ipse eam ad conservandam religionem, quam etiam fratrum usibus aptior visus est, laudamus et nostra auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus etiam ut capella quae sita est in loco Werde ecclesiae beati Stephani de caetero cum omni jure subjaceat. Et quidquid juris, quidquid dignitatis ipsa hactenus noscitur habuisse totum in ecclesiam Sancti Stephani transfundatur: hoc tamen rationis tenore, ut praedictae ecclesiae Sancti Georgii attenta sollicitudine providere curetis, quatenus divinum ibi officium assidue Domino impendatur. Porro decimae quas praenominata ecclesia Sancti Stephani, concessione pontificum juste hactenus habuit, eidem loco in perpetuum concedimus. Sane si quis fratrum vel sororum post factam ibidem professionem, persuadente diabolo, sine licentia praepositi ejusdem loci, ad alia loca confugerit, prohibemus et interdicimus ut nullus eos suscipere praesumat, sed tanquam voti proprii temeratores ad eamdem ecclesiam redire compellantur. Ad haec adjicientes statuimus ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam in eadem ecclesia futuris temporibus conservetur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum timorem Dei et beati Augustini regulam providerint eligendum. Ad indicium autem hujusmodi perceptae a Romana Ecclesia tuitionis et libertatis, aureum unum annis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Nulli ergo hominum omnino liceat praenominatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati fuerint, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et aeternae beatitudinis praemia consequantur. Amen. Datum Cluniaci per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Idus Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus autem domni Innocentii II papae anno secundo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 81 |
LXXXI. Ad Briccium Nannetensem episcopum.--Ne monasterium Trenorciense injuris afficiat. (Anno 1132, Febr. 6.) [JUENIN, Hist. de l' abbaye et de la ville de Tournus, preuves, p. 151.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Nannetensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilecti filii nostri P Trenorchiensis abbatis adversum te querelam accepimus: quod monasterium suum novis exactionibus et consuetudinibus inquietes. Et quoniam locus ipse ad beati Petri jus specialiter pertinet, fraternitati tuae praecipimus, quatenus in ejus possessiones novas exactiones vel consuetudines non inducas; etsi quas induxisti omnimodis removens definitionem de causa ecclesiae S. Vitalis, quemadmodum in Romana curia facta est, similiter facias observari. Datum Cluniaci VIII Idus Februarii.
|
[BRICCIO] [etri]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 82 |
LXXXII. Ad Petrum abbatem et monachos S. Benigni Divionensis.--Redditus telonei Divionensis villae, de quibus erat controversia, eisdem auctoritate apostolica confirmat. (Anno 1132, Febr. 8.) [D. BOUQUET, t. XV, p. 374.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et fratribus S. Benigni Divionensis, tam praesentibus quam futuris.
|
Inter vos et Hugonem, Robertum atque Carolum, homines utique vestros, de portione telonei, id est redditibus venditionum Divionensis villae, et qui ad jus monasterii vestri pertinent, controversia est diutius agitata. Caeterum, nos ad locum ipsum cum quibusdam ex nostris fratribus accedentes, eamdem causam, utraque parte praesente, investigavimus, et quod iidem redditus vestro fuissent monasterio adjudicati, Josberti Divionensis vice comitis et Wirrici militis testimonio et juramento suscepimus. Quia ergo ea quae legitime statuta esse cognoscimus, debemus apostolica auctoritate roborare, justis desideriis vestris accommodantes assensum, eosdem redditus B. Benigni monasterio in perpetuum confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut nulli hominum liceat super hoc de caetero idem monasterium infestare, aut ei exinde aliquam molestiam vel imminutionem inferre. Si quis autem ausu temerario hoc attentare praesumpserit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; conservantes vero omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen. Datum Cluniaci, VI Idus Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132; pontificatus vero domni Innocentii papae II anno II.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 83 |
LXXXIII. Monasterii Cisterciensis possessiones confirmat. (Anno 1132, Febr. 18.) [MANRIQUE, Annal. Cisterc., l, 234.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Cisterciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Habitantes in domo Dei in sinceritate charitatis, unanimes conservant unitatem spiritus in vinculo pacis. Purae namque mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata, vultum clementissimi Creatoris, ut terrena coelestibus conjungantur, et ima superis socientur, mundis orationibus incessanter profusis, inclinat. Quia igitur fratres Cisterciensis monasterii a cura saeculari liberos et divinis servitiis mancipatos, pie vivere, ac religiose cognovimus: idcirco, in Domino dilecte fili Stephane abbas, tuis justis petitionibus duximus annuendum. Statuimus enim ut quaecunque bona, aut possessiones, quae ad eumdem locum inpraesentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quoniam ubi Spiritus Domini, ibi libertas, ut liberius divinis famulatibus valeatis insistere, et purgata mentis acie contemplationi vacare, prohibemus ne aliquis archiepiscopus, aut episcopus te vel successores tuos, seu aliquem abbatem Cisterciensis ordinis, nisi pro fide ad concilium vel synodum venire compellat. Quia vero Cisterciense monasterium hujus religionis origo est atque principium, nostra concessione hac praerogativa non immerito gaudeat, ut si quando fuerit pastore proprio viduatum, quemlibet abbatem de omnibus abbatibus vestri ordinis vel monachum sibi libere praeficiendum eligat, et absque aliqua contradictione obtineat; caeteris vero vestri ordinis abbatiis, quae unam vel plures abbatias habent sibi subditas, et de sui corporis fructifera copia derivatas, abbate suo rebus humanis exempto, eligendi quemcunque maluerint de sibi subjectis abbatibus, vel quemlibet monachorum de omnibus congregationibus Cisterciensibus liberam concedimus facultatem. Illa autem abbatia quae nullam habet subditam, quemlibet monachum de omnibus praefatae religionis congregationibus libere sibi in abbatem eligat et habeat. Porro conversos vestros, qui monachi non sunt, post factam in vestris coenobiis professionem nullus archiepiscoporum, episcoporum, vel abbatum, sine vestra grata licentia suscipere, aut susceptum retinere praesumat. Verum quoniam, sicut beato Gregorio Augustinum Anglorum episcopum instruente didicimus, in communi vita viventibus; jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit dicendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia vobis munda sunt , statuimus ut de laboribus quos vos, et totius vestrae congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli ergo, etc. Conservantibus vero eidem loco quae sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes tit. Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis. Ego Romanus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Datum Cluniaci per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Februarii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1131; pontificatus vero domini Innocentii secundi papae anno secundo.
|
(Luc. XI)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 84 |
LXXXIV. Henrico episcopo Tullensi addicit Berchem curtem, Mediano monasterio adjudicatam. (Anno 1132, Febr. 11.) [Dom CALMET, Histoire de Lorraine, Il, pr., p. 296.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Tullensi episcopo, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Desiderium nostrum est Ecclesiae Dei pacem statuere, et ne lites in infinitum extendantur, sed potius conquiescant, si quae adversus eam querela emerserit, ex apostolicae dispensationis arbitrio, fine debito terminare. Et quoniam ea quae non semper subjacent oculis, si non saepe recolantur, obumbrandi desuetudine ab humana memoria solent excidere, litem et controversiam quae inter te, frater Henrice Tullensis episcope, et Milonem abbatem Mediani monasterii de curte, quae dicitur Bercheim, agitabatur, in nostra et fratrum nostrorum praesentia terminatam, ad perpetuam posterorumque memoriam scripturae duximus committendam. Te igitur et praefato abbate nostro conspectui Cluniaci statuto a nobis termino praesentatis, Bercheim curtem pertinere ad jus et proprietatem Tullensis Ecclesiae allegasti, asserens a glorioso illustris memoriae imperatore Ottone eidem Ecclesiae fuisse collatam; praecepta vero regalia tam alterius Ottonis imperatoris, qui sicut in scripto suo continebatur, eamdem curtem Ecclesiae tuae restituit, quoniam Lotharius excommunicatus eam injuste abstulerat; quam Henrici imperatoris qui mercatum, bannum et monetam in eamdem curtem Udoni Tullensi episcopo concessit, et privilegium praedecessoris nostri beatae recordationis Leonis papae, qui curtem ipsam cum mercato, banno et moneta, auctoritate apostolica Tullensi Ecclesiae confirmabat, ut legerentur in medium protulisti; quod et factum est. Abbas autem Milo, post multorum interpositionem verborum poenitentia ductus, quoniam super eadem curte molestias et inquietudines tibi multas inflixerat, jus Tullensis Ecclesiae coram omnibus qui aderant recognoscens, praenominatam curtem Bercheim per quamdam chartam in nostra manu coram fratribus nostris episcopis, et cardinalibus, ac laicorum et clericorum qui aderant multitudine, libere refutavit. Nos igitur, communicato fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, et aliorum religiosorum virorum consilio, per eamdem chartam, tibi, frater Henrice episcope, et per te Tullensi Ecclesiae, cui Deo auctore praesides, curtem ipsam Bercheim reddidimus, et praesentis scripti privilegio confirmamus, statuentes ut neque praenominato Miloni abbati, neque alicui omnino hominum liceat super hoc Tullensem Ecclesiam de caetero inquietare, nec aliquam molestiam vel imminutionem inferre. Si quis autem huic nostrae redditioni sive confirmationi, sciens temerario ausu contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, et extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et beatitudinis praemia consequantur. Data Cluniaci, per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Februarii, Incarnat. Dominicae anno 1132; ponctificatus vero domini Innocenti papae II anno secundo, indictione decima.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 85 |
LXXXV. Ecclesiae Tullensis bona, petente Henrico episcopo, confirmat. (Anno 1132, Febr. 11.) [ Défense de l' Eglise de Toul, preuves, p. 14.] LXXXVI. Ad Herbertum abbatem S. Stephani Divionensis. (Anno 1132, Febr. 12.) [PÉRARD, Recueil, p. 104.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERBERTO abbati ecclesiae Sancti Stephani Divionensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quemadmodum ea quae a nobis statuuntur firma volumus et illibata persistere, ita ea quae a fratribus nostris rationabili providentia, sive per contriciam , seu per concordiam stabilita sunt, illibata volumus permanere. Controversia siquidem inter vos et Herbertum abbatem Sancti Sequani, de duabus ecclesiis. Stabulis scilicet et Dalreis, est olim diu agitata. Tandem in praesentia venerabilis Guilenci episcopi vestri, sicut ex ejus scriptis accepimus, indicantibus Gauterio Cabilonensi episcopo, et Gerardo Besuensi abbate, et Ayrardo Lingonensi decano, et duobus archidiaconis, Jocelino, et Garnerio, earumdem ecclesiarum vobis est cum decimis adjudicata possessio. Sed quoniam animus abbatis Sancti Sequani de repetendis ecclesiis non pausabat, nos utriusque ecclesiae paci et quieti providere curantes, causam ipsam dilecto filio nostro Stephano Cisterciensi abbati, ita commisimus terminandam, ut quod ab eo per justitiam vel concordiam statueretur, ratum auctoritate apostolica permaneret. Ipse vero tanquam vir religiosus, et pacis amator, auditis tam tuis quam alterius partis rationibus, et diligenter inspectis, consilio charissimi filii nostri Bernardi Clarae-Vallensis abbatis, et aliorum religiosorum virorum, praenominatam de duobus ecclesiis controversiam hoc modo per concordiam terminavit, ut videlicet ipsarum ecclesiarum, tam tu quam fratres tui dimidiam portionem et ecclesia Sancti Stephani reliquam medietatem obtineat. Quia igitur quae ad pacem sunt in Ecclesia Dei debemus statuere, et praefato filio nostro Stephano abbate, concordiam stabilitam auctoritate apostolica roboramus, et ut nulli super hoc vestram ecclesiam liceat infestare, praesenti decreto sancimus. Si quis igitur huic nostrae constitutioni scienter contraire tentaverit, anathematis sententia percellatur. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Data Cluniaci per manus Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Februarii, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno II.
|
[ f. controversiam]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 87 |
LXXXVII. Monasterii S. Mariae Claraevallensis possessiones et privilegia, petente Bernardo abbate, confirmat. (Anno 1132, Febr. 17.) [D' ACHERY, Spicil. II, 577.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERNARDO Clarevallensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum . . . .
|
Caeterum quam firma perseverantique constantia causam beati Patri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, dilecte fili in Domino, Bernarde abbas, incandescente Petri Leonis schismate fervor tuae religionis et discretionis susceperit defensandam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum, tam ecclesiasticarum quam saecularium, personarum ad Catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri ac nostram obedientiam frequentibus argumentis et ratione munitus inducere laboraverit, magna quae Ecclesiae Dei et nobis provenit utilitas manifestat. Quamobrem tuis justis desideriis accommodantes assensum, Beatae Mariae Dei Genitricis monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus apostolicae sedis patrocinio communivimus, statuentes ut quaecunque possessiones aut bona ad eumdem locum, etc., ut supra. Ego Romanus diaconus cardinalis S. Mariae in Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Porticu. Ego Joannes tit. S. Chrysogonis presbyter card. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Datum Lugduni per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii XIII Kal. Martii. indict. X Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus domini Innocentii papae secundi anno tertio.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 88 |
LXXXVIII. Bulla pro institutione canonicorum regularium in coenobio Sancti Laudi Constantiensis. (Anno 1132, Mart. 2.) [ Gall. Christ. t. XI, Instr. 238.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALGARO Constantiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Tunc Ecclesia Dei suo ordine regitur, cum ejus regimen sapienti et religiosae personae committitur. Gaudemus admodum, charissime frater Algare episcope, quoniam te ad administrationem Constantiensis Ecclesiae divina dispensatio evocavit; ideoque tibi et Ecclesiae tuae in posterum providentes, bona et possessiones, libertates et immunitates quae usque ad haec tempora quiete et legitime Constantiensis Ecclesia noscitur possedisse, tibi et tuis successoribus privilegii nostri munimine roboramus. Praeterea Sancti Laudi quae in civitate Rothomagensi sita est ecclesiam, et Sancti Laudi in Constantiensi episcopatu cum pertinentiis et libertatibus suis, vobis ut ad canonicum ordinem redigatis assensu principis, concedimus. Audivimus enim ibi saeculares irregulariter vivere, ita tamen ut decedentibus saecularibus praebendae et eleemosynae eorum in usum regularium cedant; obeunte vero praelato, nullus ibi qualibet violentia praeponatur, nisi quem canonici communi assensu secundum Dei timorem et statuta sedis apostolicae providerint eligendum. Si quis igitur hanc nostrae constitutionis paginam ausu temerario, etc. . . . Datum Viennae sexto Nonas Martii, anno Domini 1132.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 89 |
LXXXIX. Monasterium Cluniacense qui die dedicationis altaris majoris adierint, iis poenitentiae susceptae dies XL remittit. (Anno 1132, Mart. 2.) [ Biblioth. Cluniac., p. 1380.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, discreto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Liberalitatis laudabile genus est ut qui se beato Petro, et sanctae Romanae Ecclesiae humili devotione exponunt, majorem familiaritatis praerogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicae dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri et sanctae Romanae spectat Ecclesiae, per nos ipsos visitavimus, et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis praedecessor noster felicis memoriae papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc conveniunt, prospicientes, ipsis quadraginta dies poenitentiae sibi injunctae, de gratia Dei confisi, beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem coenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem praedecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti coenobii violenter auferre praesumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, et tandiu excommunicatus maneat quousque ablata restituat, et Cluniacensibus monachis de illata injuria congrue satisfaciat. Ad hoc adjicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quae portaverint, vel conduxerint, excommunicationi etiam subjaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum praesentia, ea quae ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi coenobio Deo servientium pertinent, alicubi depraedati fuerint, nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subjacere praecipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quandiu praesentes fuerint, a divinis obsequiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, cessare jubemus, et nullus eorumdem praesumptorum nisi a solo Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis praefatis fratribus ubicunque manentibus, quaelibet alia, praeter ea quae superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat. Sane archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri et nostra praecipimus ut, postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, praescriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari. Ego Innocentius Catholicae Ecclesia episcopus. Datum Viennae per manum Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, indict. XI, pontificatus nostri anno III, VI Nonas Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 90 |
XC. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Controversia inter Cluniacum et abbat. S. Aegidii composita. (Anno 1132, Mart. 8.) [MANSI, Concil., XXI, 409.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PETRO Clun. abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Quae ad pacem spectant Ecclesiae, libenti animo statuere volumus, et ut futuris temporibus inviolabiliter observentur, attenta diligentia providere. Litem siquidem et controversiam, tu charissime in Domino fili Petre abbas, et Cluniacense monasterium, adversus dilectum filium nostrum Petrum abbatem S. Aegidii et monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subjectione tibi et praedecessoribus tuis per apostolicam sedem concessa eos impetebas. Ille vero antiquam libertatem sui monasterii intendebat. Quae tandem in nostra et fratrum nostrorum et episcoporum cardinalium praesentia, apud Beljocum est hoc ordine terminata. Ut videlicet si, quod absit! religionis ordo in monasterio S. Aegidii imminutus fuerit, ibidem tuo et successorum tuorum praecepto et consilio reformetur. Si quando vero te vel successores tuos ad idem monasterium ire contigerit, reverenter suscipiamini, et quandiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honeste procuremini. Residendi quoque in sede ejusdem abbatis, et capitulum regendi, praedicto abbate vel successoribus suis praesentibus, et quae ibidem corrigenda fuerint, corrigendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem abbate decedente, vel ad locum alium ipso vel ejus successoribus transmigrantibus, fratres monasterii S. Aegidii eligendi de congregatione sua abbatem absque impedimento habeant libertatem. Ita tamen ut ipsis pro abbate, qui ad aliud transierit monasterium, de nullo alio, praeterquam de Cluniacensi monasterio pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de congregatione sua, eligendi abbatem, cum praedicto tamen tenore, eamdem habeant facultatem. Pro recompensatione quoque fatigationum expensarumque quas nimirum tu vel praedecessores tui pro monasterio S. Aegidii pertulistis, idem abbas consensu fratrum suorum, obedientiam quae Limantium nuncupatur cum pertinentiis suis, tibi et per te Cluniacensi monasterio donavit, et in jus ejus ac in proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit, praefatus Petrus abbas se ac successores suos secundum justitiam auctores et defensores constituit. Tu vero, dilecte fili Petre abbas, praeter ea quae dicta sunt querimoniae, quam adversus monasterium S. Aegidii habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renuntiasti. Statutum etiam est ut si Cluniacense monasterium super monasterio S. Aegidii haberet aliqua privilegia, vel coenobium S. Aegidii super Limantio, utrinque reddantur. Si qua vero exstant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei et nostra praecipimus ut praedicta conventio absque illius contradictione irrefragabiliter perperim observetur. Si quis vero praedictae concordiae in hunc nostrae confirmationis contraire praesumpserit, indignationem beatorum Petri et Pauli ac nostram incurrat, et ab incoepto frustretur.Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc. subsc. Ego Matthaeus Albanensis episc. subscripsi. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu Noles subscripsi. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. subscripsi. Ego Otto. diac. card. S. Georgii, subscripsi. Ego Guido diaconus card. SS. Cosmae et Damiani, subscripsi. Datum Valentiae per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancell., VIII Kal. Martii, Incarnat. Dominicae anno 1132, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno III.
|
[jussum] [ leg. Idus]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 91 |
XCI. Ad archiepiscopos et episcopos omnes.--Privilegia Cluniacensia. (Anno 1132, Mart. 8.) [MANSI, Concil., XXI, 405.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se B. Petro et sanctae Romanae Ecclesiae humili devotione exponunt, majorem familiaritatis praerogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicae dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad jus B. Petri et S. Romanae spectat Ecclesiae, per nos ipsos visitavimus. Et eodem die quo revolutis multorum annorum spatiis praedecessor noster felicis memoriae papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia, idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint, prospicientes, ipsis quadraginta dies poenitentiae sibi injunctae, de gratia Dei confisi, B. apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem coenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur, ut, si quis infra terminos banni qui ab eodem praedecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res ejus auferre praesumpserit, excommunicationis sententia percellatur, quousque ablata restituat, et abbati ac monachis de illata injuria congrue satisfaciat. Ad haec adjicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos vel eorum socios ceperint, aut ea quae portaverint vel conduxerint, excommunicationi subjaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum praesentia, ea quae ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi coenobio Domino servientium pertinent, alicubi depraedati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint, eos anathemati subjacere praecipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, donec praesentes fuerint, a divinis obsequiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, cessare praecipimus: et nullus eorumdem praesumptorum, praeter timorem mortis, nisi a Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis praefatis fratribus ubicunque manentibus, quaelibet alia, praeter ea quae superius enumeravimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post nostram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, et congrue satisfaciat. Quod si haec perpetrata esse noveritis, aut clamor super hoc ad aures vestras pervenerit, vobis praecipientes mandamus quatenus praefatam animadversionis sententiam per vestras faciatis parochias firmiter observari. Datum Valentiae VIII Idus Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 92 |
XCII. Abbatibus, clero, principibus et populo Trevirensi significat, quem elegissent, Alberonem a sese consecratum esse pallioque donatum. Cui ut obediant monte. (Anno 1132, Mart. 11.) [JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., p. 568. « In tabulario regio Berolino. Ex Schedis Pertzii. » Incipit: « Charissimum fratrem nostrum. » ] XCIII. Privilegium pro monasterio Trenorciensi. (Anno 1132, Mart. 16.) [COCQUELINES, t. II, p. 206.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Trenorciensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Quostiescunque illud a nobis petitur, quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Petre abbas, tuis rationabilibus postulationibus assensum praebentes, Trenorciense monasterium, cui Deo auctore praesides, ad exemplar praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, apostolicae sedis patrocinio communimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quascunque possessiones Catholicorum imperatorum, seu caeterorum principum largitione, episcoporum concessione, seu caeterorum fidelium oblatione ad idem coenobium legitime inpraesentiarum pertinent, sive in futurum juste poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane definitionem quam inter vestrum et beati Florentii monasterium de ecclesiis Sanctae Crucis, et Sancti Nicolai, a dominis praedecessoribus nostris, sanctae memoriae Urbano, atque Calixto ex eorum scriptis factam cognovimus, auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Ad haec adjicientes ut idem locus in quo beati Valeriani martyris, et sancti Philiberti confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo saecularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec episcopo liceat cujuscunque dioecesis, eumdem excommunicationis, absolutionis perturbare, aut cruces, seu quaslibet exactiones novas burgo et caeteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationes ab episcopo praeter abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus. Praeterea pro reverentia beatae Mariae matris Domini, cujus nomine locus vester insignitus est, in Annuntiatione Dominica hymnum angelicum inter missarum solemnia abbati vel fratribus pronuntiare concedimus. Obeunte autem ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Benedicti Regulam providerint eligendum; ab apostolicae sedis episcopo, vel ejus legato, consecrandum. Nulli ergo omnino hominum fas sit, praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Lucas, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Datum Valentiae, per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kalend Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 94 |
XCIV. Bulla pro monasterio Tyronensi. (Anno 1132, Mart. 16.) [MABILLON, Annal. Bened., VI, 636.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO Tyronensi abbati ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas ecclesiarum omnium curam gerere, et earum quieti et utilitati, auxiliante Domino, providere. Quam ob rem, dilecte in Domino fili Guillelme abbas, charissimi fratris nostri Gaufridi Carnotensis episcopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et Tyronense S. Trinitatis monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio duximus muniendum. Statuimus enim ut quaecunque possessiones aut bona in praesentiarum ad idem monasterium juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, eidem loco offerri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus. In regno Angliae in episcopatu S. David, ecclesia S. Mariae de Cathmeis cum appendiciis suis. In episcopatu S. Andreae de Scotia, abbatia Sanctae Mariae Rochaburgensis cum appenditiis suis; ecclesiam SS. martyrum Joannis et Pauli de Ogra cum appenditiis suis; ecclesiam S. Aegidii de Castenariis; ecclesiam S. Leonardi de Ferreriis; ecclesiam S. Mariae de Asneriis; ecclesiam S. Mariae de Telio; ecclesiam S. Laurentii de Brigia; ecclesiam S. Petri de Audita; ecclesiam S. Martini de Hildrevilla; ecclesiam S. Mariae Magdalenae de Jarzia; ecclesiam S. Mariae de Aguille; ecclesiam S. Joannis Baptistae de Murgeriis; ecclesiam S. Andreae de Anglia cum appenditiis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestrum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesanorum episcoporum reverentia. Decimas sane laborum quos propriis manibus aut sumptibus colitis seu etiam vestrorum animalium absque alicujus contradictione vobis concedimus possidendas. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non factum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem eidem loco quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Datum Valentiae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancelarii, decimo septimo Kal. Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno tertio.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 95 |
XCV. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Personam ejus et bona omnia ad eum pertinentia, sub tutela et protectione Romanae suscipit Ecclesiae, ne quis ea auferre, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare audeat. (Anno 1132, Martii 24.) [D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 375.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO, domino Montispessulani, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Aequitatis et justitiae ratio persuadet ut quos erga B. Petrum et nos ipsos devotiores esse cognoscimus, eos arctioris charitatis brachiis amplectamur, et sub ipso sanctae Romanae Ecclesiae gremio familiarius fovere curemus. Dignum etenim est ut pia mater erga humiles filios ampliorem exhibeat benignitatem, et eos a pravorum hominum incursione defendat. Quocirca, dilecte in Domino fili Guillelme, te sicut hominem et fidelem nostrum, ac specialem B. Petri militem, et haereditatem tuam, montem scilicet Pessulanum cum palude, et bona tua quae in praesentiarum legitime possides, sub B. Petri tutelam protectionemque suscipimus, et per praesentis scripti paginam communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat personam tuam, seu praefatam haereditatem, aut bona deinceps perturbare, auferre, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare. Si quis hoc attentare praesumpserit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostram se incursurum non ambigat. Datum Avenioni, IX Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno I .
|
[III]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 96 |
XCVI. Ad Petrum Venerabilem.--Privilegium de monasterio Beatae Mariae de Charitate supra Ligerim, quod sit semper prioratus ordinis Cluniacensis, et nunquam abbas ibidem instituatur. (Anno 1132, Mart. 30.) [ Bullar. Cluniac., p. 48.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Dispensatrix et provida sancta mater apostolica Romana Ecclesia, suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo auctoritate et privilegio, singulis Ecclesiis suas dignitates moderante ratione distribuit. Cum enim beato Petro a Domino dictum sit: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos, et: Tibi dabo claves regni caelorum; et: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et post resurrectionem dictum sit ei tertio gregem Dominicam pascere. Secundum antiquorum consuetudinem in civitatibus, in quibus a prudentibus jura dabantur populis, beatus Petrus et ejus successores episcopos, archiepiscopos, et primates, qui de lege divina populum instruerent, statuerunt. In novis vero et religiosis quibusdam locis abbates, qui fratrum congregationi scirent praeesse et prodesse, sunt a sede apostolica constituti. De aliis autem ad verae humilitatis custodiam, quae omnium virtutum condimentum est; et superbiam atque invidiam, quae semper eam comitantur, propellit, ut essent semper obedientiae et prioratus, est nihilominus institutum. Praedecessorum ergo nostrorum vestigiiis inhaerentes decernimus, ut ecclesiae Sanctae Mariae de charitate quae a bonae memoriae Gaufrido Antissiodorensi episcopo, Guillelmo Nivernensium comite, et Bernardo de Cailan, et aliis fidelibus, ad quorum jus, locus ipse, tam in temporalibus, quam in spiritualibus pertinebat, Cluniacensi monasterio a prima fundatione oblata est, semper obedientia et prioratus vester futuris temporibus maneat. Interdicimus igitur ex parte beati Petri et nostra, ut nulli omnino hominum liceat abbatem in eodem loco statuere, sed fratres ibidem Domino famulantes, Cluniacensis abbatis, et proprii prioris contenti regimine, quod professi sunt expleant, et grata Deo vota persolvant. Si quis autem hujus nostrae constitutionis transgressor exstiterit, iram Dei et indignationes beatorum apostolorum Petri et Pauli noverit incursurum. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Signum manus meae: ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER. Datum apud Vapingum per manum Aymerici sanctae Ecclesiae Romanae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kal. Aprilis, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1132.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 97 |
XCVII. Ad Petrum Venerabilem abbatem Cluniacensem.--Illum investit de novo de abbatia S. Bertini, mandans monachis ejusdem ut ei pareant. (Anno 1132, Mart. 30.) [ Bullarium Cluniac., p. 47.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Canonum praecepta nos instruunt, ut in exsequendis negotiis nihil praepropere, nihil extraordinarie committamus. Tua siquidem dilectio nuper Remis in praesentia fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum, qui nobiscum eo convenerant, ut abbatiam Sancti Bertini a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio Cluniacensi commissam, et eorum privilegiis roboratam, tibi restitueremus, instantius postulavit. Caeterum nos ex deliberato eorumdem fratrum nostrorum consilio, ipsius loci monachis praeteritam Epiphaniae solemnitatem inducias concessimus, ut videlicet tunc ad nostram venirent praesentiam tibi de tuis querimoniis respondere parati. Ipsi vero elapso eo termino, nec venerunt, nec miserunt responsales: sed duos monachos ex parte fratrum nostrorum R. archiepiscopo, et N. Morinensi episcopo, ac dilecti filii nostri T. illustris Flandrensium comitis, longiores pacis postulantes inducias direxerunt. Nos autem omnem eis occasionem auferre volentes, ipsos usque ad praeteritam mediam quadragesimam sustinuimus, qui nimirum nec etiam tunc venerunt, nec aliquos qui causam suam agerent destinarunt. Quia igitur, neque nos jus strictum urget, neque postulat aequitas, ut eis in sua contumacia perdurantibus prolixiorem terminum concedamus, te de praefata Beati Bertini abbatia ad reformationem religionis praedecessorum nostrorum inhaerentes vestigiis investivimus, monachisque ejusdem coenobii, ut tibi, dilecte in Domino fili Petre abbas, humiliter pareant, et ut abbatem juxta dispositionem tuam et consilium eligant, per apostolica scripta mandamus. Datum apud Vapingum, III Kalendas Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 98 |
XCVIII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Devotionem ejus erga se et Romanam Ecclesiam commendat, utque in bono proposito perseveret hortatur. (Anno 1132, April. 13.) [D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 377.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo illustri viro GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Amorem et servitium, quod B. Petro et nobis exhibere non cessas, frequenter recolimus, et super his devotioni tuae corde et ore multimodas gratias exhibemus; et quoniam gratum famulantis obsequium verae dilectionis praemium promeretur, nos personam tuam, sicut multoties tibi significavimus, sincerae charitatis brachiis amplexamur; ut omnipotentis Dei clementia eam conservare dignetur incolumem, supplici prece deposcimus. Tua igitur interest, fili in Christo charissime, in bono quod coepisti proposito firmiter perdurare, et quae ad honorem et utilitatem sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae et nostram spectare cognoveris, diligenti vigilantia operari. Datum apud Ast, Idibus Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 100 |
C. [ Gualterio archiepiscopo Ravennati] haec significat: « Transalpinati sumus; Astae Resurrectionem Domini celebravimus; inde rogatu Novariensium ad eorum urbem perreximus et illorum majorem ecclesiam consecravimus. » Monet ut sibi Papiam obviam veniat . (Anno 1132, April. 17.) [AMADESII in antist. Raven. Chronot., III, 121.] CI. Ecclesiae B. Alexandri Bergomatis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1132, Maii 31.) [LUPUS, Codex diplom. Bergomatis, II, p. 963.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO praeposito, et fratribus in ecclesia B. Alexandri Pergamensis Domino servientibus tam praesentibus quam futuris, in perpetuam memoriam.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas ecclesiarum omnium curam gerere et earum quieti et utilitati, auxiliante Domino, salubriter providere. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestras postulationes benignius admittentes, Beati Alexandri ecclesiam in qua divino vacatis servitio ad exemplum praedecessoris nostri fidelis memoriae papae Paschalis apostolicae sedis privilegio duximus muniendam, statuentes ut quaecunque possessiones seu bona ad eamdem inpraesentiarum juste et canonice pertinent, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium seu vestra justa acquisitione, vel aliis modis rationabiliter praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata serventur; in quibus haec nominatim duximus exprimenda: Concessionem videlicet decimarum a bonae memoriae Adeberto Pergamensi episcopo, ecclesiae vestrae praeposito, factam, quemadmodum in scriptis ejusdem episcopi et canonicorum beatorum martyrum Alexandri et Vincentii continetur, ut eaedem decimae perpetuis fratrum usibus cedant; ecclesias quoque de Licina et de Lemene, et de villa, salva siquidem in eis dioecesani episcopi justitia et reverentia. Porro bonos usus et rationabiles consuetudines a praedecessore nostro piae recordationis papa Honorio vobis firmatas, nos quoque auctoritate apostolica roboramus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Ubertus presbyter card. tit. Sancti Clementis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. subscripsi. Ego Goselmus presb. card. tit. Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Lucas presbyt. card. tit. SS. Joannis et Pauli subscripsi. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diac. card. S. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Otto diaconus card. Sancti Georgii subscripsi. Datum Placentiae per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancell., II Kalend. Junii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 102 |
CII. Monasterium S. Salvatoris Papiensis sub protectione sanctae Romanae Ecclesiae suscipit, ejusque bona confirmat. (Anno 1132, Junii 3.) [MARGARINI, Bullar. Casin., tom. II, p. 142.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio JOANNI abbati venerabilis monasterii, quod dicitur D. Salvatoris, secus Papiam siti, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est, ut quieti et utilitati omnium Ecclesiarum particulari debeamus sollicitudine providere, et ne pravorum hominum fatigentur molestiis, eas auctoritate sedis apostolicae communire. Quapropter, dilecte in Domino fili Joannes abbas, tuis rationabilibus postulationibus assensum praebentes, Domini Salvatoris monasterium cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Joannis, Benedicti, Paschalis, Calixti, Romanorum pontificum, sub beati Petri tutela et apostolicae sedis protectione suscipimus. Quod nimirum coenobium ab Adelaide imperatrice augusta renovatum, et ejus liberalitate, et donationibus ditatum, suprascripti nostri privilegii pagina communimus, statuentes ut quaecunque bona, quaecunque praedia urbana, sive rustica, culta vel inculta, quascunque possessiones, utensilia vel ornamenta a praefata Augusta, vel ab aliis fidelibus de suo jure eidem monasterio collata, inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis nominibus, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Sane obeunte te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum; electus autem a Romano pontifice consecretur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum, seu canonicorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quo malueritis, suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicae habuerit. Porro in ecclesiis ad ipsum monasterium pertinentibus baptismum celebrare permittimus, in quibus videlicet usque ad haec tempora constat esse celebratum. Missas quoque publicas in eodem monasterio celebrare, aut stationes, sive ordinationes aliquas, praeter abbatis voluntatem, ab episcopo quolibet fieri prohibemus. Decimas praeterea reddituum praefati coenobii, absque alicujus episcopi vel ministrorum ejus contradictione, vobis habendas concedimus. Nulli ergo omnino hominum liceat praenominatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec praesenti capitulo adjungentes, statuimus ut supradictum coenobium sub nullius personae jurisdictione, seu potestate permaneat, sed ab omni jugo liberum, soli sanctae Romanae et apostolicae sedi subjectum esse. Sancientes, dalmaticae, sandaliorum, nec non chirotecarum usum tibi, tuisque successoribus juxta praedecessorum nostrorum statuta concedimus. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis subscripsi. Ego Anselmus presbyter tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Cosmas presbyter cardinal. titul. S. Caeciliae ss. Ego Lucas presbyter cardinal. titul. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Dominicus diacon. card. tit. S. Mariae in Porticu ss. Ego Gregorius diacon. card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardin. S. Georgii ss. Ego Guido diacon. card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Datum Placentiae, per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Nonas Junii, indictione XX, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 103 |
CIII. Ecclesiam Novariensem tuendam suscipit et Litifredi episcopi ac ejus successorum possessiones confirmat. (Anno 1132, Jun. 25.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 704.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LITIFREDO Novariensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, ex injuncto nobis officio fratres nostros episcopos diligere, et Ecclesiis sibi a Deo commissis suam debemus justitiam conservare. Proinde, charissime in Christo frater Litifrede episcope Novariensis Ecclesiae, cujus a Deo tibi cura commissa est salubriter providentes, statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus: abbatiam videlicet S. Laurentii, abbatiam S. Bartholomaei in suburbio Novariensi, abbatiam S. Salvatoris de Casale, abbatiam S. Silani de Romagnano, capellam S. Nazarii, capellam Omnium Sanctorum et S. Salvatoris, capellam S. Matthaei, capellam S. Andreae, capellam S. Stephani. Extra civitatem, plebem S. Albini de Mortario cum parochia sua, et septem capellis, videlicet S. Laurentii, S. Julii, S. Gaudentii, S. Victoris, S. Quirici, S. Michaelis, S. Petri, in quibus Novariensis episcopus episcopale jus habere dignoscitur. In campo Lato plebem S. Petri, ecclesiam S. Gaudentii, eccles. S. Majoli, eccles. Alexandri, ecclesiam de Berredo, et capellam S. Nazarii, plebem Vegevenensem cum capellis suis, plebem de Cassiolo, ecclesiam de Ceredano, et de Gravalona, ecclesiam Camari, ecclesiam Romentini et Galiati. Plebem Olegii cum capellis suis, plebem de Dulciagi, cum capellis suis, ecclesiam S. Julii novam et antiquam, plebem Varali cum capellis suis, plebem de Gattico cum capellis suis, plebem Gaudiani cum capellis suis, plebem S. Julii cum capellis suis, plebem Vemeniae cum capellis suis, plebem Baveni cum capellis suis, capellam S. Angeli et S. Remigii, plebem de Intro cum capellis suis, plebem Mergotii cum capellis suis, plebem Oxulae cum suis pertinentiis. Ecclesias omnes, quae sunt in valle Sicidae. Plebem Grinasci, et capellas Romaniani, plebem Agamii cum suis pertinentiis, et Seciani cum suis pertinentiis, plebem Xuni cum capellis suis, plebem Quiregii, plebem Petrori, cum monasterio et suis capellis, plebem de Casali, et castro, et villam ejusdem Casalis, plebem Arcamariani cum capellis suis, ecclesiam Monticelli, plebem Vespolati cum capellis suis. Quascunque praeterea ecclesias intra vel extra civitatem Novariensis Ecclesia possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum, et intemerata manere decernimus. Prohibemus etiam ut nullus absque tuo vel successorum tuorum assensu vel libera voluntate in Novariensi episcopatu, salva sedis apostolicae reverentia, ecclesiam fundare praesumat. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia cum integritate serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica seu saecularis persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini Nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subsc. Ego Ubertus presb. card. tit. S. Clementis subscripsi. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina subsc. Ego Jomelsus presb. card. tit. S. Caeciliae subsc. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli subsc. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu subsc. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi subsc. Ego Stephanus diac. card. S. Luciae in Orfeu subsc. Ego Otto diac. card. Sancti Georgii subsc. Datum Placentiae per manum Alimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Kal. Julii, indict. XI, Incarnationis Dominicae 1133, pontificatus vero dom. Innocentii papae II anno III
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 105 |
CV. Canonicis S. Alexandri Bergomatis quasdam ecclesias ad sedem apostolicam spectantes concedit. (Anno 1132, Jun. 28.) [LUPUS, Cod. diplom. Bergom., II, 966.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in filio P praeposito et canonicis ecclesiae Beati Alexandri Pergamensis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Qui fideliores et devotiores B. Petri filiis esse probantur, debent a sede apostolica diligi et in suis opportunitatibus propensius, adjuvari. Eapropter, dilecti in Domino filii, devotionis vestrae studium attendentes, ecclesias Sanctae Trinitatis, Sancti Salvatoris, Sancti Michaelis quae sunt in Virgis, et ecclesiam S. Eusebii, quae ad jus beati Petri specialiter pertinere noscuntur, charitati vestrae commisimus. Vestra igitur interest sic in obedientia sedis apostolicae et ejus amore persistere quatenus ejus gratiam mereamini fideliter retinere, ut eaedem ecclesiae nequaquam sub vestra custodia deteriorentur, sed in meliorem statum, auxiliante Domino, reducantur. Dat. Placentiae, IV Kalendas Julii.
|
[ETRO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 106 |
CVI. Ecclesiam Aquileiensem sedecim episcopatuum metropolim confirmat, Peregrinoque patriarchae usum pallii, rationalis, nacci, crucis concedit (Anno 1132, Jun. 29.) [UGHELLI, Italia sacra, t. V, col. 62.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PEREGRINO Aquileiensi patriarchae, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Domus Domini decora, circumamicta varietate, columnas habet, alias in summo splendore positas, alias in medio, alias in ultimo collocatas. Sancta namque Romana Ecclesia, quae ab ipso Salvatore per beatum Petrum principatum obtinuit, opifices suos alios episcopos instituit, qui clero praeessent, et populorum curam animarum gererent, alios archiepiscopos, qui episcopis manum consecrationis imponerent, et jura dantes potestate metropolitica concilia celebrarent, alios primates, qui soli Romano subessent pontifici, et super archiepiscopos et provincias primatum haberent. Eapropter, dilecte frater in Christo, Peregrine Aquileiensis patriarcha, tibi, et per te sanctae Aquileiensi Ecclesiae, cui auctore Deo praeesse dignosceris, potestatem super sexdecim episcopatus, videlicet Polensem, Tergestinum, Parentinum, Petenensem, Emonensem, Concordiensem, Tarvisiensem, Cenetensem, Belonensem, Feltrensem, Paduanum, Vicentinum, Tridentinum, Mantuanum, Veronensem, Cumanum, metropolitico jure concedimus, abbatias quoque scilicet Osciacensem, Mosicensem, Rosaciensem, Beliniensem, Sextensem, Pirensem, Sanctam Mariam ad Organum tibi et tuis successoribus duximus roborandas. Pallii vero usum, rationalis, atque nacci, qui praedecessoribus tuis pro ipsius Ecclesiae dignitate a nostris antecessoribus est concessus, nos tam tibi quam tuis successoribus confirmamus, his videlicet diebus qui in Ecclesiae tuae privilegiis continentur. Sane quocunque perrexeris crucem te et tuos successores deferendi licentiam auctoritate beati Petri et nostra largimur. Porro comitatus, marchiam et ducatum regalibus, seu imperialibus privilegiis Ecclesiae tuae concessa, nos quoque praesentis decreti sanctione nihilominus roboramus. Statuimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona Aquileiensis Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant, salvo nimirum in omnibus sanctae Romanae Ecclesiae jure ac reverentia. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare. Sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus six pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ubertus presbyter cardinalis tit. S. Clementis subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Sozilinus presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Stephanus diaconus cardinalis S. Luciae in Orphea subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Datum Placentiae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kal. Julii, ind. X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus vero D. Innocentii papae II, anno III. S. N. Ego Petrus not. ut vidi in privilegio ita scripsi, nec dictionem, vel syllabam addidi, nec praetermisi.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 107 |
CVII. Ad A[ttonem] priorem ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1132, Jun. 30.) [BALUZ. Miscell. IV, 589.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio A. priori S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Imis superna, terrenis coelestia, temporalibus aeterna, et mortalibus sunt immortalia praeponenda. Discreta siquidem omnipotentis Domini providentia non nos pecudum pastores constituit, sed animarum custodes elegit. Ne igitur animae fidelium omnino depereant, si qui publice criminosi vel incestuosi in parochia tua fuerint, Lucanum episcopum vel archipesbyterum adeas, ut secundum censuram ecclesiasticam poenitentiam eis injungat. Quod si a tua dilectione super hoc tertio invitati adimplere contempserint, tibi poenitentiam eis tribuendi licentiam apostolica auctoritate concedimus. Dat. Placentiae II Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 108 |
CVIII. Bona omnia et privilegia monasterii Sancti Xisti Placentinae dioecesis confirmat. (Anno 1132, Jul. 14.) [COCQUELINES, t. II, p. 214.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei. ODDONI abbati venerabilis monasterii S. Xisti quod Placentiae situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi, ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu praedecessores nostri felicis memoriae Paschalis et Calixtus Romani pontifices, in monasterio Sancti Xisti, quod Placentiae situm est, religionem, quae ibi ex tempore jam longo defecerat, reformare volentes, sapientium ac religiosorum virorum, et praecipue egregiae memoriae comitissae Mathildis, precibus et consilio, pro feminis ibidem irreligiose viventibus, monastici ordinis viros constituerunt, et te, dilecte in Christo fili Oddo, ad restaurandum in eodem loco secundum B. Benedicti Regulam disciplinae monasticae ordinem, in abbatem illis auctoritate apostolica praeposuerunt. Nos itaque eorumdem antecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis, provisionem seu dispositionem ab eis factam, et privilegio munitam, praesentis scripti robore confirmamus, et inviolabiliter futuris temporibus observari decernimus; et scriptum illud quod a praedecessore nostro felicis memoriae papa Calixto, dum in Galliarum partibus esset, ab illius loci monialibus subreptum esse dignoscitur, in irritum revocamus. Ipsum vero locum et universa ad eum pertinentia sub apostolicae sedis tutela et protectione servanda censemus, a quorumlibet infestantium molestiis libera, sicut ab antecessoribus nostris Romanis pontificibus noscitur institutum. Statuimus etiam ut universa praedia, vel possessiones quas Angelberga imperatrix, ejusdem monasterii fundatrix, illuc contulisse cognoscitur, seu quaecunque alia bona, quascunque villas, familias, cellas, ecclesias idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime, sive in posterum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus ad notanda subjunximus: In Placentia in xenodochio ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam S. Martini in Burte, ecclesiam Sanctae Brigidae, ecclesiam Sancti Andreae, extra portam Mediolanensem, ecclesiam S. Mariae in capite Trebiae, ecclesiam Sancti Petri, in Centoria ecclesiam S. Bartholomaei, in Scopora duas capellas; in Castronovo ecclesiam S. Michaelis, et ecclesiam Sancti Bartholomaei, in Wardastalla ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam S. Georgii, ecclesiam S. Martini, et ecclesiam S. Bartholomaei; in Luciaria ecclesiam S. Georgii cum capellis suis; in curte Nova ecclesiam S. Laurentii: in campo Miliario ecclesiam S. Petri. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris de suo, si potuerit idoneus inveniri, collegio secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam, praeviderint eligendum. Quod si persona in eodem monasterio ad abbatiae administrationem talis non fuerit, de Casae Dei coenobio eligatur, quandiu videlicet illic monastici ordinis disciplina, Domino praestante, viguerit: Electus autem a Romano benedicatur pontifice. Quidquid praeterea libertatis, seu dignitatis praedecessores nostri praenominato monasterio, per authentica privilegiorum scripta concesserunt, nos quoque praesentis privilegii auctoritate concedimus, et ratum haberi per tempora futura censemus. Sane cum ad bene regendum idem tibi commissum sit coenobium, possessiones et bona ipsius integre in tua maneant potestate; capellani ipsius ecclesiae tibi nihilominus sint subjecti. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Cremonae per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Julli, indictione X , Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno III .
|
[ leg. XII] [ leg. IV]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 109 |
CIX. S. Antonini martyris in urbe Placentina bona, jura et privilegia omnia confirmat. (Anno 1132, Jul. 15.) [COCQUELINES, II, p. 215.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AZONI praeposito ecclesiae Sancti Antonini martyris, quae in civitate Placentina posita est, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas pravorum hominum nequitia defensare curemus. Proinde, dilecte in Domino fili Azo praeposite, tuis justis postulationibus assensum praebentes, ecclesiam Beati Antonini martyris, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quaecunque possessiones aut bona tam in ecclesiis quam in aliis rebus, ab episcopis Placentinae ecclesiae, seu aliis Dei fidelibus eidem ecclesiae sunt concessa, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ecclesiam scilicet B. Mariae in Curtina, quae prope ecclesiam Sanctorum Antonini et Victoris martyrum sita est, cum usibus et consuetudinibus, quas in eadem ecclesia inpraesentiarum justas habere videmini, ut videlicet in omnibus Mariae festivitatibus tertiam partem candelarum habeatis, atque secundum Deum ibidem sacerdotes et clericos ordinetis: vos autem in ecclesia vestra canonici ob reverentiam B. Antonini martyris, cujus sacratissimo corpore ipse locus prius exstitit decoratus, in B. Mariae purificatione ipsam capellam annis singulis visitabitis. In territorio Plectula ecclesiam S. Antonini martyris cum sorte integra, et dote, et cum oblationibus totius anni, quemadmodum a bonae recordationis Dionysio episcopo Placentino pro ecclesia Sancti Syri vobis in contracambium concessa esse dignoscitur: in qua nimirum secundum Deum ordinandi ministros libera sit vobis facultas. In Gragnano capellam Sancti Michaelis cum omni sua dote, et totius anni oblationibus a venerabili fratre nostro Arduino Placentino episcopo Ecclesiae vestrae hoc modo concessam, ut in eadem capella ponendi clericos, et removendi, sit libera vobis potestas, et ad sacros ordines promovendos suo tempore Placentino episcopo praesentandi; a plebe vero Tunensi ipsius loci presbyter chrisma et oleum sanctum suscipiat; et vocatus ad litanias, et ad baptismum illuc, absque contradictione aliqua vadat, salva ecclesiae vestrae in omnibus aliis justitia et reverentia. Praeterea omnes alias libertates, seu rationabiles consuetudines, a Placentinis episcopis ecclesiae vestrae concessas, quietas vobis et integras futuris temporibus manere decernimus. Porro si te, vel clericos tuos gravari praesenseris, sedem apostolicam quae subvenire solet oppressis, vobis libere liceat appellare. Bona igitur et possessiones quas in posterum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Deo, poteritis adipisci, firma vobis et integra manere sancimus: salva minirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Nulli ergo omnino hominum fas sit praenominatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognosccat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Joannes Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Petrus Papiensis episcopus subscripsi. Ego Joselmus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis tituli Sanctae Mariae in Porticu, subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii subscripsi Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Datum Cremonae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et similiter cancellarii, Idibus Julii, indictione decima , Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero Innocentii papae II anno IV.
|
[ leg. undecima]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 110 |
CX. Henrico Anglorum regi significat de Hugoni archiepiscopo Rothomagensi praecepisse ut ejus de abbatibus quibusdam voluntati satisfaceret. Sed hortatur ne abbates sinat acephalos esse. Hugonem archiepiscopum commendat (Anno 1132, Jul. 15.) [MANSI, Concil., XXI, 424.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio HENRICO illustri et glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem
|
Quemadmodum personam tuam sincera charitate diligimus, ita iis quae ad honorem tuum spectare cognoscimus et secundum Deum possumus, dare operam parati sumus. Venerabili siquidem fratri nostro Hugoni Rothomagensi archiepiscopo per scripta nostra mandavimus, et consilium dedimus, quatenus de abbatibus illis de quibus tua nobis significavit serenitas, assensum tuae praebeat voluntati. Verumtamen quanto altius divinae pietatis providentia, personam tuam honore, sapientia et divitiis decoravit, tanto amplius eam obnoxiam sibi constituit, et ad suum obsequium arctius alligavit. Expedit igitur ut regno, sive ducatu, a divina dispositione tibi commisso, tuo tempore pravae consuetudines amputentur, et vitiorum radicibus resecatis, bona quaeque per tuae nobilitatis studium, Domino cooperante, plantentur. Aliter enim abbates et reliqui clerici nec gratum Deo famulatum impendere, nec animarum suarum saluti poterunt providere; imo acephali, id est sine capite, reputabuntur, nisi episcopis suis et praelatis debita fuerint humilitate subjecti . . . . . Unde providendum est a tua prudentia ne ipsi omnino libere et sine jugo vivendo, in superbiam elati, animarum suarum detrimentum incurrant, et tibi, quod absit! ante conspectum superni judicis imputetur. Ad excellentiam vero tuam et prudentiam pertinet, ut praedictum fratrem nostrum Hugonem archiepiscopum, tantum siquidem virum, tam discretum, de cujus religione et sapientia sancta Dei Ecclesia laetatur, diligas et honores, et nullis molestiis inquietari permittas. Datum Cremonae Id. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 111 |
CXI. Ad Hugonem archiepiscopum Rothomagensem.--Ut nonnihil juris ecclesiastici regi deferat exhortatur. (Anno 1132, Jul.) [MANSI, Concil., XXI, 426.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum sit concedendum regibus et terrarum principibus, quorum potestate ac justitia Dei Ecclesia, et Christianus populus proteguntur, prout credimus, tua fraternitas non ignorat. Caeterum charissimus filius noster rex Anglorum Henricus, prout accepimus, est adversum te graviter indignatus quod contra consuetudinem suam, et aliorum ducum Northmanniae, a quibusdam abbatibus professionem et obedientiam suscepisti. Quod profecto quamvis justum fuerit, et nobis in concilio Remensi mandatum, pro ejus charitate a rigore justitiae aliquando condescendere debemus, et pro tempore ipsius voluntati assensum praebere. Credimus enim, sicut nostris auribus intimatum est, et nos ei praescripta nostra mandavimus, quoniam si ei detuleris quod ad honorem et jus Rothomagensis ecclesiae pertinet, cum plenitudine gratiae suae inposterum obtinebis. Unde fraternitatem tuam rogamus atque mandamus quatenus de abbatibus illis ejus voluntati consentias, et si quem de abbatibus ligasti, absolvas.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 112 |
CXII. Privilegium pro monasterio de Tilieto. (Anno 1132, Jul. 26.) [MORIONDI, Monumenta Aquensia, tom. I, col. 48.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OPIZZONI abbati monasterii B. Mariae virginis, et S. Crucis de Civitacula, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et placente Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratior aliquis famulatus impenditur, nisi ex radice charitatis procedens a pravitate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Opizzo abbas, venerabilis fratris nostri Azonis Aquensis episcopi, et fratris ejus illustris viri Ansermi marchionis precibus inclinati, ejus justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium B. Mariae matris Domini, et S. Crucis, quod nimirum ab eodem marchione, et matre sua, nec non fratribus, filiis et uxoribus suis in Aquensi episcopatu constat esse fundatum, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum B. Benedicti Regulam et formam religionis fratrum Cisterciensis monasterii futuris temporibus, ibidem inviolabiliter perseveret. Bona igitur et possessiones, quae ad eumdem locum inpraesentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis procurante Domino poterit adipisci, firma sibi, suisque successoribus, et illibata permaneant, quidquid videlicet in loco qui Boschus dicitur, vel ubicunque a praefato marchione, seu ab aliis Dei fidelibus eidem monasterio constat esse collatum. Sancimus etiam ut nec marchiones, nec aliquis eidem loco adjacentium regionum occasione pacis aut guerrae, seu regalis fodri monachos, vel conversos in eodem loco commorantes in personis, vel eorum substantiis, opprimere, inquietare, vel ab eis aliquid exigere, aut violentiam aliquam inferre praesumat. De vineis quoque, quae apud castrum Varagii sunt, id ipsum auctoritate apostolica constituimus. Decimas sane laborum, quos propriis manibus, aut sumptibus colitis, et de animalibus vestris nullus a vobis expetere, vel recipere audeat. Interdicimus autem ne monachos, vel conversos vestros post factam in vestro monasterio professionem, aliquis episcoporum, abbatum ipsorum, vel aliqua persona absque libera vestra licentia recipere, vel retinere pertentet. Sed tanquam suae professionis praevaricatores redire ad locum ipsum compellantur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Aquensis episcopi justitia ac debita reverentia. Si quis igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpretata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus Ego Ubertus presbyter cardinalis titali S. Laurentii in Lucina. Ego Lucas presbyter card. tituli SS. Joannis et Pauli. Ego Romanus diaconus card. S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Bacchi. Ego W. diac. card. S. Mariae in Via Lata. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus card. SS. Cosmae et Damiani. Datum Brixiae per manum Aymerici, diacon. card. sanctae Romanae Ecclesiae et cancellarii, VII Kal. Augusti, indictione X, Incarnationis Domini anno 1132, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno tertio.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 113 |
CXIII. Monasterii Lenensis tutelam suscipit, privilegiaque et possessiones confirmat. (Anno 1132, Jul. 26.) [ZACCARIA, Della badia di Leno 114.] CXIV. Privilegium pro canonicis ecclesiae S. Mariae Placentinae. (Anno 1132, Jul. 29.) [COCQUELINES t. II, p. 216.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis JOANNI praeposito, et canonicis Beatae Mariae Placentinae matricis Ecclesiae, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri, atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et B. Mariae Placentinam Ecclesiam, in qua divino servitio vacatis, praesentis privilegii pagina roboramus; statuentes, ut quascunque possessiones, et quaecunque bona inpraesentiarum eadem ecclesia juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: plebem videlicet Carmiani cum capellis suis, plebem Septimae cum capellis suis, plebem Pomariae cum capellis suis, plebem Verdeti cum capellis suis, plebem Montisalti cum capellis suis, plebem Cassiani cum capellis suis, plebem Viculi cum capellis suis, plebem Sancti Georgii cum quinque capellis, duabus in Paderna, et una in Judaea, alia in Castroziano, atque alia in Glariola; capellas sane. in civitate, scilicet Sanctae Euphemiae, Sancti Gervasii, Sancti Protasii, Sancti Petri de Foro, Sancti Juliani, Sancti Martini de Foro, Sancti Domini, Sancti Alexandri, Sancti Martini de Burgo, Sancti Vincentii, Sancti Stephani, Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Zenonis, Sancti Faustini, Sancti Michaelis, Sanctae Agathae, Sanctae Mariae de Sperone, quarum ubique presbyteri, in Sabbato sancto baptizare et catechizare in vestra majori ecclesia de consuetudine debent; vobis nihilominus confirmamus decimas totius civitatis, et praedictorum plebium, exceptis decimationibus plebis de Verdeto; castrum praeterea montis Regii, castrum Cassini, medietatem castri Gosolenghi, medietatem castri Viculi, castrum Carmiani. Ad haec praesenti decreto sancimus ut nulli episcoporum liceat in ecclesia vestra, personis, vel bonis, contra antiquam consuetudinem et libertatem, aliquam exactionem imponere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praenominatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integritate conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subcripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli subcripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis tit. Sanctae Mariae in Porticu, subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Datum Brixiae per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kalend. Augusti, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1133; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 115 |
CXV. Privilegium pro monasterio SS. Faustini et Jovitae Brixiensis diaecesis, ordinis Casinensis. (Anno 1132, Aug. 10.) [COCQUELINES, t. II, p. 217.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERTO abbati monasterii Sanctorum Faustini et Jovitae, quod in Brixiensi suburbio situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providentes, Ecclesias in quibus famulantur apostolicae sedis munimine faveamus. Monasterium igitur beatorum martyrum Faustini et Jovitae, a fratre nostro bonae memoriae Ramberto, quondam Brixiensi episcopo fundatum, et ipsius bonis et possessionibus ditatum esse cognoscitur, ob eorumdem martyrum praesentiam corporalem, tam apud ecclesiasticas quam saeculares personas, maximo honore ac reverentia dignum habetur. Unde praedecessores nostri felicis memoriae, Stephanus et Calixtus, Romani pontifices, locum ipsum specialius dilexerunt, et suis scriptis apostolicis roborarunt. Proinde, dilecte in Domino fili alberte abbas, tuis rationabilibus postulationibus praebentes assensum, praefatum Sanctorum martyrum Faustini et Jovitae monasterium, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum, juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjungimus: Ecclesiam Omnium Sanctorum, in castro praedictae civitatis constructam, ecclesiam Sanctae Mariae in Vergnano cum pertinentiis suis; in curticella ecclesiam Sancti Michaelis, Sancti Zenonis, cum omnibus, quae in Flumicello vestro coenobio pertinent, ecclesiam Sanctae Mariae in Mezzane, Ecclesiam Sancti Stephani cum omnibus quae apud Sale rationabiliter possidetis, hospitalem domum de Denno cum rebus ad ipsam pertinentibus, quidquid etiam idem monasterium in circuitu suo cum hospitali domo et iis quae ad ipsam pertinent, juste possidet; braidam, quae Sancti Faustini dicitur, cum molendinis et aliis in ea aedificiis constitutis, et capella Sancti Domini, braidam quae Campus-Malxus vocatur, castrum Turbolae cum ecclesia Sancti Andreae, quae est infra castrum, et extra cum duobus aliis ecclesiis, videlicet Sancti Martini et Sancti Cassiani, curtem Buenni cum castro et capella Sancti Faustini, medietatem castri Vulpini cum ecclesia Sancti Stephani infra castrum, et extra ecclesiam Sancti Gervasii; in Cimmo ecclesiam Sancti Faustini, et quaecunque alia quiete ibidem tenere videmini, redditus vel fictum quod habitatores Asulae omnes et singuli persolvendum vestro coenobio concesserunt, quaecunque praeterea in Calcinado, Curticelle, Yse, Pisonge, Batisino, loco Sancti Vigilii, Monticello, Provenze, Gussago, Rivatica, Carpenedo, Remedello, et Ponte Carolo, in praesenti indictione decima vestro monasterio pertinere noscuntur. Illud etiam quod a praenominato fratre nostro Ramberto episcopo usibus fratrum ejusdem monasterii concessum est, et scripto roboratum, ut videlicet potestatem et licentiam habeatis, quantum vestris sufficiat necessitatibus, de monte Denno ligna accipere, nos quoque vobis auctoritate apostolica confirmamus. Decimas sane possessionum vestrarum quas usque ad haec tempora juste et pacifice videmini possedisse, vobis habendas possidendasque. Nulli ergo omnino hominum fas sit, saepedictum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvo unius librae argenti censu, annis singulis Brixiensi Ecclesiae persolvendo. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Rodulphus Ortanus episcopus ss. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli S. Clementis ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diaconus card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Datum Brixiae per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinal. et cancellarii, IV Idus Augusti, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus autem domni Innocentii II papae anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 116 |
CXVI. Privilegium pro parthenone S. Juliae, Brixiensis diaecesis, ordinis Casinensis. (Anno 1132, Aug. 30.) [COCQUELINES, II, p. 218.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae CONSTANTIAE abbatissae monasterii Domini Salvatoris nostri, et sanctae Juliae virginis et martyris quod Novum dicitur, et in civitate Brixiae fundatum est, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Ex apostolicae sedis auctoritate, in qua, disponente Domino, constituti sumus, omnibus Ecclesiis, et praecipue illis quae ad jus et dominium beati Petri pertinere noscuntur, debitores existimus, ut eas et a pravorum hominum incursibus defensemus, et sub pio sanctae Romanae Ecclesiae gremio confovere curemus. Ideoque, charissima in Christo filia Constantia abbatissa, tuis rationabilibus postulationibus benignitate debita praebentes assensum, Beatae Juliae virginis ac martyris monasterium, cujus utique cura tibi, largiente Domino, commissa est, quod videlicet infra civitatem Brixianam a nobilis memoriae Ansa regina constat esse constructum, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quascunque possessiones, quaecunque bona ex munificentia praefatae reginae, seu etiam ex largitione illustris memoriae imperatorum, qui post eam regni gubernacula susceperunt, vel ab aliis fidelibus collata, idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque sororibus, et his quae vobis in eadem religione successerint, et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus : Sermionem scilicet, cum duabus ecclesiis, Domini videlicet nostri Salvatoris et Sancti Viti martyris, Cervanicam cum ecclesia Sanctae Juliae martyris, Nubelariam cum ecclesia Sancti Laurentii, Berciagum cum duabus ecclesiis, Sancti Zenonis et Sancti Stephani, Maghonem vicum cum ecclesia Sancti Alexandri, Timolinam cum ecclesia Sanctae Juliae, Barbadam cum ecclesia Sanctae Mariae, Alfianum cum ecclesia Sanctae Juliae, Monticellum cum ecclesia Sanctae Mariae, Vocem cum ecclesiis Sancti Petri et Sancti Laurentii, Calvatonem cum ecclesiis Sanctae Mariae et Sanctae Juliae, Scandoloriam cum ecclesia Sancti Michaelis, Ciconiariam cum ecclesia Sanctae Mariae, Gosenagum cum ecclesia Sancti Martini confessoris, Miliarinam, cum ecclesia Sanctae Juliae et Sermidam. Praeterea quascunque alias curtes, villas, castella, ecclesias et omnia ad idem monasterium pertinentia, vobis nihilominus confirmamus. Praesenti quoque decreto sancimus ut praedictum monasterium, apostolicae sedis protectione et regia defensione munitum, sub nullius unquam alterius potestate, vel jurisdictionibus redigatur, adeo ut quisquam sacerdotum, nisi ab ipsius loci abbatissa fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibi celebrare praesumat. Nulli ergo omnino hominum fas sit, praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te ipsius loci abbatissa, vel aliqua illarum, quae tibi in eodem regimine successerint, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, praeviderit eligendam. Sane ipsius loci abbatissae licentiam indulgemus, ecclesias ad honorem Dei construere, mercatum et castella in terris praefati monasterii, ubicunque voluerit, pro utilitate ejusdem monasterii construere. Nullus etiam episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, seu aliqua magna, parvaque persona ullum districtum in aliquibus locis ipsius monasterii tenere, vel judicare, aut aliquod placitum absque licentia abbatissae habere praesumat, aut res ipsius spirituales, saecularesve, quovis modo alienare, vel molestiam ei inferre, aut fodrum vel mansionaticum, seu ripaticum, aut paratas, sive aliquas audeant functiones exigere. Decimas praeterea fructuum laborum vestrorum, quos propriis excolitis sumptibus, et districtum servorum et liberorum, ad vestrum coenobium pertinentium, vobis habenda firmamus. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes abbatissae vel monacharum, seu clericorum vestrorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, seu quidquid ad sacrum mysterium pertinent, a quibuscunque malueritis Catholicis suscipiatis episcopis, qui nimirum absque pravitate et reprehensione aliqua, ea vobis concedant, quemadmodum a praedecessoribus nostris felicis memoriae Paulo et Calixto Romanis pontificibus, vestro monasterio, pro fragilitate feminei sexus, constat esse concessum. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Ulbertus presbyter cardin. tituli S. Clementis ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Romanus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diaconus card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Guido diaconus card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Oddo diaconus card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Datum Brixiae per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kalendas Septembris, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii II anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 118 |
CXVIII. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensi asserit ecclesiam S. Salvatoris, a Landulfo episcopo Ferrariensi concessam. (Anno 1132, Oct. 5.) [ Bullar. Lateran., 11.] CXIX. Decernit ut monachi monasterii Sancti Georgii Majoris sub apostolicae sedis protectione recepti de caetero sibi eligant, quem ipsi duxerint in abbatem. (Anno 1132, Octobr. 7.) [CORNELIUS, Ecclesiae Venetae, t. VIII, p. 218.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio TRIBUNO abbati monasterii S. Georgii, quod in Venetae partibus situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri hortatur auctoritas pro nos Ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestum et conveniens esse dignoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio tueamur vel muniamus. Ideoque, dilecte in Domino fili Tribune abba, tuis rationabilibus postulationibus benignitate debita duximus annuendum, et beati Georgii monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio roboramus. Per praesentis enim scripti paginam apostolica auctoritate statuimus, ut locus ille sub beati Petri tutela et protectione liber in perpetuum conservetur : nec patriarcha, nec episcopus, neque persona ecclesiastica saecularisve praesumat te vel successores tuos invitos ad concilium cogere, aut in vos vel in monachos vestros excommunicatos, seu ejectos aut fugitivos absolvere vel suscipere, aut sine tuo tuorumque successorum consensu ad ordines promovere. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona ubilibet idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesano accipietis episcopo, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin pro eorumdem sacramentorum susceptione Catholicum, quem volueritis episcopum adeatis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti regulam elegerint. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad judicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis aureos duos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur patriarcha, archiepiscopus, episcopus, aut ecclesiastica saecularisve persona, in futurum hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gualterius S. Ravennatis archiepiscopus ss. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Vellum Aureum ss. Datum Nonantulae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancell., Nonas Octobris, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo trigesimo tertio, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 120 |
CXX. Monasterii Nonantulani possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1132, Oct. 12.) [MURATORI, Antiq. Ital., t. V, p. 429.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ILDEPRANDO Nonantulani monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter ibi viventibus in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen ardentius providere nos convenit, ut eas a pravorum hominum incursibus defendendo arctiori debeamus charitate diligere, quas beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae non est dubium specialius adhaerere. Dignum namque et honeste conveniens esse cognoscitur ut qui, ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere curemus. Proinde, dilecte in Domino fili Ildeprande abba, tuis rationabilibus postulationibus benignitate debita duximus annuendum et Nonantulanum beati Silvestri monasterium, cui Domino auctore praeesse dignosceris, quod utique ab Astulfo Longobardorum rege, ejusdem loci fundatore, beato Petro oblatum est, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Leonis, Alexandri, Paschalis et Calixti, Romanorum pontificum, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quascunque possessiones seu bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjungimus: ipsum videlicet castellum Nonantulanum, castellum Vetus, Galianum, Cathinianum, Fananum, Lixanum, Sclopinum, Samonum, Campilium, Maranum, Pratum Albinum, monasterium Sanctae Luciae cum ecclesiis et pertinentiis suis, ecclesiam Sanctissimae Trinitatis de Savino, Manzolinum, Ravalium, Rastellinum, Sanctam Mariam de Grumolo, Spinalberti, Solariam, Roncalia, Camoranam, Curtile Siccum, castellum Pollacci, Trecentula, Bondenum, Nogariam, castellum Cellam, et Marzaliam cum pertinentiis eorum. Praeterea castellum Cellulae, curtem Ragusae, castellum Theodaldi cum omnibus alodiis, quae in ipso comitatu Ferrariensi Bonifacius marchio acquisita possedit, vestro in perpetuum monasterio confirmamus, quae comitissa Mathildis de oblatione, quam Sancto Petro et Romanae Ecclesiae dederat, vobis nuper dedisse cognoscitur, sub censu scilicet unius aurei annuo, in civitate Papiensi ecclesiam Sancti Quirici, in Placentina ecclesiam Sancti Silvestri, in Monticello ecclesiam Sancti Georgii, in Cremona ecclesiam Sancti Silvestri, ecclesiam Sanctae Crucis, et ecclesiam Sancti Benedicti, in Parmensi ecclesiam Sancti Silvestri, in suburbio Vicentiae ecclesiam Sancti Silvestri, in Libertino ecclesiam Sancti Silvestri, in Montesilicae ecclesiam Sancti Danielis cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in Tarvisina civitate ecclesiam Sanctae Mariae, et Sanctae Fuschae cum libertate, capellis, et omnibus ad eam pertinentibus. Sanc nec Mutinensi omnino, nec alicui cuiquam episcoporum, vel principum, aut alicui ecclesiasticae, saecularive personae liceat supradicto monasterio, aut ejus cellis vel ecclesiis, aliisque possessionibus gravamen inferre, exactiones imponere, placitum, sive colloquium, praeter abbatis ac fratrum voluntatem, indicere vel tenere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia proponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam, praeviderint eligendum, qui nimirum ad apostolicae sedis praesulem consecrandus accedat. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive clericorum eidem monasterio, cellis vel ecclesiis pertinentium, a quo malueritis, Catholico accipietis episcopo, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Non enim episcoporum cuiquam permittimus invito abbate in monasterio vel monasterii cellis seu ecclesiis, ordinationes facere, missas publicas celebrare, vel earum decimas vindicare, nec de ipso monasterio, vel ejus rebus rescriptum subripere, aut quolibet modo impetrare cuique personae facultas sit. Quod si ferte praesumptum fuerit, irritum penitus habeatur. Nec episcopis facultas sit, monasterii vestri clericos sine tui consensus deliberatione, interdictionis aut excommunicationis sententia coercere; quaecunque praeterea in posterum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praenominatum monasterium auxiliante Domino poterit adipisci, vobis praesenti scripto firmamus. Porro illa dignitatis insignia, quibus antecessores tui inter missarum solemnia uti noscitur, nos personae tuae ex apostolicae sedis benignitate concedimus, ut scilicet in diebus solemnibus ad missarum officia celebranda dalmatica, mitra, chirothecis et sandalis induaris. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum fas sit praefatum coenobium temere perturbare, etc., ut in omnibus semper apostolicae sedis, cujus est proprium, munimine ac protectione congaudeat. Si quis igitur in futurum archiepiscopus, vel episcopus, imperator sive rex, princeps, aut dux, comes, vicecomes, judex, castaldio, aut ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Georgius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Datum Nonantulae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quarto Idus Octobris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero Innocentii papae II anno tertio.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 121 |
CXXI. Ad Bertholdum abbatem S. Blasii.--Approbat se parationem ecclesiae Burglensis ab ecclesia Eggenheim. (Anno 1132, Nov. 4.) [D. GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, III, p. 66.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quemadmodum ea quae a nobis statuuntur, firma volumus et illibata consistere, ita quae a fratribus nostris rationabili studio gesta sunt, intemerata custodiri sancimus. Proinde, dilecte in Domino fili Bertholde abbas, quod de Burgala cella et capella S. Joannis, quae in loco qui Ekkeneim dicitur sita est, a venerabilibus fratribus nostris bonae memoriae Odelrico Constantiensi episcopo, et successore ejus itidem Odelrico, consensu archipresbyteri, ac caeterorum presbyterorum illius parochiae statutum est, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, ut videlicet praedicta Burgala cella et Ecclesia B. Joannis, quae nimirum praefatis episcopis consentientibus in allodio constructae sunt, quod Quarnerius et Aguipertus ad conversionem venientes monasterio B. Blasii, cui Deo auctore praesides, obtulerunt, cum suis pertinentiis perpetuo jam dicti coenobii juris existant, ita tamen, ut in praenominata Burgala cella fratres monasterii Sancti Blasii libere et absque alicujus contradictione Domino famulentur, et in ecclesia B. Joannis in pede montis aedificata plebs divina percipiat sacramenta; et unaquaeque suis contenta sit terminis, quemadmodum a supradictis episcopis noscitur institutum. Nulli ergo hominum fas sit hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel mutare, sed omnia, sicut superius est expositum, perpetuis futuris temporibus in sua stabilitate serventur. Si quis autem hujus nostrae constitutionis temerator exstiterit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus. Data Placentiae II Nonas Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 122 |
CXXII. Ad Gaufredum Carnotensem et Stephanum Parisiensem, episcopos.--Ut Aurelianensi subdecano ac sociis honores et bona ablata restitui satagant. (Anno 1132, Nov. 5.) [MANSI, Concil., XXI, 401.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GAUFRIDO Carnotensi, apostolicae sedis legato, et STEPHANO Parisiensi, episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Prout novit vestra fraternitas, damna et injurias dilectis filiis nostris Archembaldo Aurelianensi subdecano, magistro G. et eorum sociis irrogatas, et honores sibi ablatos, restituendos, in vestro arbitrio et aestimatione posuimus. Quod quia minime impletum esse accepimus, dilectioni vestrae mandamus atque praecipimus, ut quemadmodum bene inchoastis, in nomine Domini procedatis, et eamdem causam effectui mancipetis. Datum Placentiae Nonis Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 123 |
CXXIII. Privilegium pro Ecclesia S. Ursi Augustensis
(prov. Tarantas. ) . (Anno 1132, Nov. 19.) [ Historiae Patriae Monumenta, Chartae, I, p. 769, ex archiv. collegiat. S. Ursi d' Aosta (L. C.) .]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HERBERTO Augustensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
|
Apostolicae sedis moderamini congruit religiosorum virorum desideriis clementer annuere, et ut gratum Deo suscipiant incrementum suum eis suffragium impertiri. Tuis igitur, frater venerabilis Herberte episcope, postulationibus annuentes, ecclesiam Sancti Ursi quae in Augustensis civitatis suburbio sita est, scripti nostri pagina communimus. Statuimus enim ut, juxta votum tuum et collandationem et assensum fratrum tuorum, videlicet Bosonis praepositi, Stephani archidiaconi, ac totius capituli, ordo canonicus in eadem Ecclesia futuris temporibus inviolabiliter conservetur, atque decedentibus canonicis, qui ibidem inpraesentiarum manere noscuntur, nullus eis nisi vitam professus canonicam surbregetur. Quaecunque praeterea bona, seu possessiones praenominata Ecclesia in praesenti indictione decima juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci firma fratribus in ea regulariter viventibus, et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur regularium canonicorum usibus in perpetuum profutura. Si quis autem huic nostrae constitutioni temerario ausu contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, atque sententiae excommunicationis subjaceat. Conservantes autem omnipotentis Dei gratiam et aeternae vitae praemia consequantur. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Placentiae XIII Kalendas Decembris, indictione X, Incarnationis dominicae anno 1133, pontificatus Domni Innocentii papae II anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 124 |
CXXIV. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--SS. Facundi et Primitivi in Hispania coenobium conceditur. (Anno 1132, Dec. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 410.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Ignem venit Dominus mittere in terram, et vult ut ardeat. Quia ergo gratuita Dei beneficia sacrum Cluniacense collegium suae visitationis gratia illustravit, ignem in eo charitatis accendit, et discreta religionis humilitate perfudit: aequissimi juris est, ut quod gratis accipit, fratribus indigentibus devote impendat, lapsos relevet, tepidos excitet, et piae religionis radios, et bene Deo placentis conversationis odorem, diversas mundi illustrando provincias, longe lateque transfundat: et sic amor et gloria divini cultus, quae copiose, Deo gratias, vigent in vite, per vestram administrationem Deo grata et fecunda ubertate multiplicentur in propagine Monasterium ergo SS. martyrum Facundi et Primitivi, quod in Hispaniarum partibus situm est, et ad jus B. Petri constat specialiter pertinere, qui a religionis nitore, et temporalium rerum opulentia, quibus pristinis temporibus effloruerat, unde valde dolemus, peccatis exigentibus excidit: nos, quorum praecipue interest in antiquum revocare, illustris filii nostri Aldefonsi Hispaniarum regis vota clementius admittentes, vetris postulationibus impertimur assensum. Igitur locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi, dilecte in Domino fili Petre abbas, tuisque successoribus, salvo nimirum B. Petri censu annuo, et S. R. E. in omnibus debita justitia et reverentia, ad reformationem religionis, et rerum temporalium incrementum, ex apostolicae sedis benignitate committimus. Vestra itaque, charissimi filii, interest ut ope, et consilio, vestraque instantia, religio in eodem monasterio reformetur, et tam in interioribus quam in exterioribus locus ipse ad statum et dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subcripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episc. subscripsi. Ego Urbanus presb. card. tit. S. Clementis subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Datum Bononiae per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, Id. Decemb., indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus domini Innocentii papae II anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 125 |
CXXV. Norberto ejusque successoribus archiepiscopis Magdeburgensibus, possessiones et bona sua, cum universim, tum nominatim, confirmat. (Anno 1131-1133.) [LUDEWIG, Reliquiae manuscript., XII, p. 388.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri NORBERTO Magdeburgensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
|
Tunc apostolicae sedi et Romanis pontificibus honor integre conservatur, si unicuique Ecclesiae suae dignitas custoditur, fratrum etenim nostrorum gloriam nostram propriam indicamus. Romanae siquidem Ecclesiae consueta benignitas et discreta humilitas quos devotos et mansuetos filios reperit, alios dignitatibus et honoribus sibi amplius facit obnoxios, alios familiaritatis et dilectionis praerogativa sublimat. Equidem et rationabile est, ut, quorum beneficia et obsequia nos suscepisse recolimus, corum devotioni in mensura pari, nec quantitate aequali, sed ex abundantiore benevolentia libenti animo, respondere curemus. Caeterum quam firma perseverantique constantia causam juris tuae sanctae Romanae Ecclesiae, venerabilis frater Norberte Magdeburgensis archiepiscope, incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretio prudentiae suscepit defensandam et se invicem inexprimabilem, pro domo Dei opponens, animos regis et principum et aliarum tam ecclesiasticarum, quam saecularium personarum, ad catholicae Ecclesiae unitatem et beati Petri ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis et ratione munitis inducere laboraverit, magnaque inde Ecclesiae Dei et nobis pervenerit utilitas, manifestum est. Ideoque, charissime frater, quem plena in Domino charitate diligimus et familiari sedis apostolicae gremio detinemus, charissimi filii nostri, illustris et gloriosi regis Lotharii et tuis rationabilibus postulationibus assensum praebentes, possessiones et bona quae juste et legitime possides, tibi et successoribus tuis; et per eos Magdeburgensi Ecclesiae, auctoritate apostolica confirmamus et praesenti privilegii pagina communimus, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda. In Magdeburgensi dioecesi, abbatiam Beati Joannis Baptistae; ecclesiam Beatae Mariae; ecclesiam Beati Joannis evangelistae; ecclesiam Sancti Nicolai; ecclesiam quae dicitur Gratia Dei; abbatiam Haldesleve; praeposituram Sanctae Mariae Gallae in episcopatu Ossenburgensi; ecclesiam Eugerii in Monasteriensi episcopatu; abbatiam de Borchorst in Moguntinensi dioecesi, etc. Ad hoc praedecessorum nostrorum sanctorum virorum, Joannis, Benedicti et Leonis, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes, crucis et pallii praerogativam et dignitatem metropolitanam, quemadmodum in eorum continetur privilegiis, vobis concedimus et super civitates et cum episcopali dignitate vobis nihilominus roboramus. Quaeque praeterea in futurum liberalitate regis, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praefata ecclesia, largiente Domino, poterit adipisci, firma vobis de caetero et illibata permaneant. Decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatam Magdeburgensem Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus exactionibus conturbare, sed omnia integra conserventur, tibi tuisque successoribus in perpetuum profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Praelecta et diligenter subauscultata est praesens copia per me Ottonem Coepes, notarium publicum, et non discedit principalibus suis litteris verbo aliquo, quod protestor manu propria.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 126 |
CXXVI. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Morrona. (Anno 1133, Jan. 23.) [ Annales Camaldul., t. III, p. 341, ex authentico episcopatus Volaterrarum.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERARDO abbati monasterii Sanctae Mariae de Morrona, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Religiosi viri quanto familiarius omnipotenti Deo adhaerere noscuntur, tanto studiosius paternae sunt affectionis intuitu confovendi. Eapropter, dilecte in Domino fili, Gerarde abbas tuis, rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et Beatae Mariae monasterium cui Deo auctore praeesse dignosceris cum suis omnibus pertinentiis sub apostolicae sedis tutelam et protectionem suscipimus, et beati Petri ad quem specialiter pertinet, patrocinio duximus muniendum. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quaecunque possessiones seu bona a nobilis memoriae Uvicione comite et filiis ejus Uvolino, Rainerio, Lotherio, et Bolgarino, aut aliis Catholicis viris vestro monasterio sunt juste concessa, tibi tuisque successoribus in perpetuum firma et illibata manere sancimus. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: castellum videlicet de Vivario cum paritario et aliis pertinentiis ejus; possessiones de Morrona, possessiones de Castello de Sojana, de Negoriana, de Rivoalto, de Massa, de Montegemule. Quaecunque praeterea bona praefatum coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante, Domino poterit adipisci, vobis praesentis scripti pagina confirmamus. Decernimus ergo ut nulli episcopo, nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus SS. Ego Joannes Ostiensis episcopus SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina SS. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli SS. Ego Martinus presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Caelio monte SS. Ego Oddo diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani SS. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1134, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IV. Ego Marchesius sacri Lateranensis palatii, . . . . . . publicus judex authenticum vidi et legi et SS. Ego Albertus notarius apostolicae sedis authenticum illud vidi et legi et SS. Ego Albertus notarius apostolicae sedis authenticum illud vidi et legi et SS. Ego Hugo notarius apostolicae sedis authenticum illud vidi et legi et ss.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 127 |
CXXVII. Privilegium pro parthenone S. Mariae de Fontanis. (Anno 1133, Febr. 9.) [DUPLESSIS, Hist. de l' Eglise de Meaux, II, p. 26.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae mulieri priorissae monasterii B. Mariae de Fontanis, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris inibi regulariter substituendis in perpetuum, etc.. . . . Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et legitime possidet . . . . firma vobis in perpetuum et illibata permaneant; in quibus haec adnotanda subjunximus: possessiones de prope Fontanis cum appendiciis earum, prata, colonantias, cum omnibus ad eas pertinentiis, etc. . . . . Apud Jambri domos et terras ab illustri viro Teobaldo Blesensium comite monasterio vestro donationis titulo concessas, etc. . . . .
|
Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Idus Februarii, indictione XI, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 128 |
CXXVIII. Ecclesiae Cellensis superioris disciplinam Praemonstratensem bonaque confirmat. (Anno 1133, Febr. 20.) [HUGO, Annal. S. ord. Praemonstrat., t. I, p. 384.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI Cellensis ecclesiae praeposito, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Apostolicae sedis moderamini congruit religiosos viros debita benignitate diligere, et eorum loca protectionis suae patrocinio communire. Quapropter, dilecte in Domino fili Joannes praeposite, tuis rationabilibus postulationibus accommodantes assensum, Cellensem Beati archangeli Michaelis ecclesiam, quae juxta Wirtzeburgensem civitatem a te et Henrico fratre tuo, devotionis intuitu, fundata esse dignoscitur, praesenti privilegio duximus roborandam. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum B. Augustini Regulam, venerabilis fratris nostri Norberti Magdeburgensis archiepiscopi, religiosi utique et prudentis viri, annitente studio, est inibi institutus, perpetuis temporibus in eadem ecclesia inviolabiliter conservetur. Fratres quoque qui, divina inspirante clementia, ibidem ad conversionem venerint, post factam in eodem loco professionem, ad alia loca convolandi non habeant facultatem; nullus archiepiscopus, episcopus, abbas, vel quilibet alius sine praepositi sui licentia, eos suscipere aut susceptos retinere praesumat; hoc enim et sacris regulis inhibetur, et ab ecclesiasticis personis convenit esse alienum. Porro permutationem illam, quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Embricum Wirtzburgensem episcopum, consensu canonicorum suorum, super eodem loco rationabiliter facta est et per scripti sui paginam confirmata, nos autem auctoritate apostolica roboramus. Quaecunque praeterea per vos ab eodem episcopo vel redempta, vel aliorum fidelium oblatione eidem ecclesiae canonice collata sunt, aut deinceps justis modis, auxiliante Domino, conferri contigerit, tibi tuisque successoribus firma in perpetuum et illibata permaneant, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere infestare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua ergo in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem ecclesiae, quae sunt justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Pisis per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Martii, indict. XI, Incarnat. Dominicae anno 1133, pontificatus D. Innocentii II papae anno III.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 129 |
CXXIX. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum, Ariam Legionensem et P[etrum] Lucensem. (Anno 1133, Mart. 1.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 529.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus DIDACO Compostellano archiepiscopo, ARIAE Legionensi, et P. Lucensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Inspectis fraternitatis vestrae litteris vesaniam atque inobedientiam illius Ovetensis manifeste cognovimus, qui nimirum quoniam peccatum peccato adjicere minime formidavit, et contra interdicti sententiam primum per legatos nostros in eum datam, et postmodum nostra auctoritate firmatam, episcopale officium celebrare tentavit, nos eum auctoritate Spiritus sancti excommunicationi subjicimus, et ut ab eo tanquam ab excommunicato abstineatis, sollicitudini vestrae mandando praecipimus. De caetero super amore et reverentia quam erga S. R. E. et nos ipsos geritis, multimodas vobis gratias referentes vestram experientiam praesentibus litteris commonemus, quatenus ad ea quae B. Petro expedire noveritis, propensius intendatis, et pro ipsius servitio tanquam boni et devoti filii efficaciter laboretis. Dat. Pisis Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 130 |
CXXX. Archiepiscopis, episcopis et abbatibus per Toletanam, Bracarensem, Compostellanam provincias constitutis significat A. Ecclesiae Ovetensis invasorem a sese excommunicatum esse. (Anno 1133, Mart. 1.) [FLOREZ, ibid. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et abbatibus per Toletanam, Bracarensem, Compostellanam provincias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilectionem vestram nolumus ignorare quoniam in A. Ovetensis Ecclesiae occupatorem pro eo quod contra prohibitionem legati nostri consecrationem suscepit, et post suspensionem per nuntium sedis apostolicae in eum factam, et a nobis postmodum confirmatam, celebrare officium episcopale tentavit, communicato fratrum nostrorum consilio excommunicationis sententiam promulgavimus: ideoque vestram praesentibus litteris duximus commonendam fraternitatem, quatenus vos ab ipso tanquam ab excommunicato sollicite custodiatis, et subjectos vestros, ut ab eodem pariter se observent, nihilominus moneatis. Dat. Pisis Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 131 |
CXXXI. Ecclesiae Ferrariensis possessiones, petente Landulfo episcopo, confirmat. (Anno 1135, Mart. 11.) [COCQUELINES, II, p. 209.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LANDULPHO episcopo, consulibus et populo Ferrariensi in perpetuum.
|
Ad hoc in apostolicae sedis cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut justis postulationibus liberiori animo praebeamus assensum, et quos devotiores ad nostrum obsequium, et sanctae Romanae Ecclesiae specialius adhaerere cognoscimus, scilicet ejusdem piae matris gremio familiarius confovere curemus. Quia igitur vos, dilecti in Domino filii, beato Petro et nobis qui, licet indigni, ipsius vice fungimur, nostrisque successoribus omnem obedientiam et gratum obsequium exhibituros promisistis, praedecessorum nostrorum sanctae recordationis Adriani, Benedicti et Paschalis Romanorum pontificum, inhaerentes vestigiis, Ferrariensem Ecclesiam tanquam specialem apostolicae sedis filiam, sanctae Romanae Ecclesiae patrocinio communimus, et ei fundos suos praesentis privilegii pagina roboramus. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: massam videlicet Babylonicam, quae vocatur Ferraria, cum duodecim fundis suis, cui duodecim alias massas nostras minores cum omni obedientia ac servitute subjugamus, id est massam et ripam Palatiolus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis suis, et similiter massam Popularem cum duodecim fundis suis, nec non massam Curulum, et massam Saletum cum viginti quatuor fundis suis, et massam Sencticam, et Tastilionem, cum fundis suis, massam quoque quae vocatur Firmignana cum omnibus fundis suis; quas massas cum omnibus suis pertinentiis, de dominio et jure atque potestate sanctae sedis apostolicae, a praefatis praedecessoribus nostris Ecclesiae Ferrariae concessas, nos quoque eidem praesentis decreti auctoritate firmas statuentes, ut tam tibi, frater Landulphe episcope, quam tuis etiam successoribus in singulis massis ecclesias cum clericis diaconibus, et presbyteris ordinandi et consecrandi licentia permittatur. Termini autem Ferrariensis comitatus his finibus distinguuntur: ab oriente ab una parte fluminis Padi, ab altera nostra massa Phiscalia, et Veteraria; transeunt flumen Sandali usque Bucciletum, per Bucciletum transeunt flumen Gabianam per Ludurium, circumdant villam magnam Madrariam, pervenientes usque Malletum, a Malleto pergunt juxta arginem Anxianum, per paludes piscarias usque Vitricam, et transeuntes Vitricam perveniunt usque fossam Buranam, et inde exeunt in Padum, et descendunt usque ad occidentem usque Ulmum formosam quae certa finis inter Romaniam et Longobardiam. Ab altera autem fluminis parte fines sunt similiter: ab oriente callis de fine, qui terminus est inter nostrum comitatum Comaclensem, et extendunt se per paludes et piscarias usque ad fossatum Silvulae, et circumdant massam Corneti et Lacinanus, quae de nostro comitatu Ferrariae sunt. Descendentes inde ad occidentem per paludes et piscarias usque flumen Tartari, exeunt usque in flumen Padi. Porro habitatoribus ipsius massae majoris Ferrariae pravas et malas consuetudines amovemus, nisi tamen, sicuti soliti sunt, ad suffragium sanctae Romanae Ecclesiae per eorum nuntium unaquaeque libera persona de moneta Venetiarum denarios singulos, juxta antiquam consuetudinem, dabit. Census vero, et tributi, atque telonei ripa et flumine, unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem et meliorationem, seu restaurationem jam dictae majoris massae concedimus; alteram vero medietatem ad nostras manus reservamus. Similiter telonei de mercato unam medietatem nobis retinemus, alteram vero praefato nostro Ferrariae episcopo condonamus. Placitum sane generale similiter in dominio ac potestate sanctae Romanae Ecclesiae reservamus, ut videlicet coram nostro nuntio, semel in anno faciente justitiam, ab omnibus per tres dies custodiatur. Collectam vero vel fodrum, aut pravam vel injustam functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam exigimus, scilicet omnia pro Dei timore atque amore praefatae nostrae sanctae ecclesiae Beati Georgii, omnibus habitatoribus ipsius majoris massae pepercimus, aliasque minores massas ei, sicut supra dictum est, cum omnibus suis servitutibus subjugamus. Praeterea vestrae devotionis desiderio annuentes, praefatos comitatus Ferrariae, et generale civitatis placitum, ac Comacli riparum cum omni jure, quod infra civitatem et comitatum ad dominium sanctae Romanae Ecclesiae pertinet, alicui minime tribuemus, nisi aut communi civitatis vestrae, aut Ferrariensi episcopatui, ita tamen, ut quantum exinde ab illis habere poterimus, vos beato Petro justa compensatione bonorum ac sapientum consilio, persolvatis. Ad haec de vestra fidelitate atque servitio plurimum confidentes, offensas illas, quas nobis et praedecessoribus nostris intulistis, vobis ex benignitate sedis apostolicae condonamus. Pro tantis itaque perceptis a sede apostolica beneficiis, vestra universitas nobis nostrisque successoribus per proprium nuntium in commune . . . juvabitque in civitate, et toto comitatu Ferrariae justitiam beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae nos et successores nostros recuperare, retinere ac defendere bona fide juvabitis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, aut Ferrariensem Ecclesiam super his quae dicta sunt, minuere, aut sanctae sedi apostolicae sua in ei jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit, poenae et compositionis nomine reddat eidem sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum; et nisi quae male praesumpta sunt, satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefatis ecclesiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum in territorio Vulterrano per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Martii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus domini Innocentii papae II anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 132 |
CXXXII. Syrum Januensem ex episcopo archiepiscopum factum pallio decorat eique Marianensem, Nebiensem, Acciensem episcopos suffraganeos subjicit. (Anno 1133, Mart. 19.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 859.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri SYRO Januensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. Si pro homine perdito humanatus est Dei Filius, et pro ejus redemptione atque salute mortem ignominiosam pertulit, Catholica igitur et sancta Dei mater Ecclesia, ne filii sui damnentur, perpetuo bona sua hilari vultu et mente jucunda, quoniam id ipsum aequitatis et justitiae ratio postulat, debet impendere. Quocirca sacrosancta sedes apostolica, animarum saluti providens, quoniam pro discordia, et guerra, quae inter dictam Januensem civitatem et Pisas olim argutissimo id favente inimico humani generis orta est, incomparabiles hominum clades, Christianorum captivitates, et ecclesiarum destructiones innumerae provenerunt, ut de caetero tam detestabilis lis et dissensio conquiescat, personam tuam, et per te Januensem Ecclesiam a praefata civitate, quae beato Petro ac sanctae Romanae Ecclesiae fidelis, et ad serviendum prompta exstitit, et de caetero se id facturam propensius pollicetur, decorem et exaltationem praerogativa gloriosa sublimat. Te igitur, frater charissime Syre archiepiscope, pallii genio decorantes, et gratia ampliori donantes, in archiepiscopum promovemus, et tres episcopatus in Corsica, Maranen. videlicet, Nebolensem, et tertium, cujus sedem constituimus Ecclesiam Sancti Petri de Acci, qui habeat unam plebem de Marana, et aliam de Meria, atque Vobzensem, et illum de Brunate, quem modo novum statuimus tibi, tuisque successoribus metropolitico jure subjicimus. Verumtamen episcopatum Januensem, et te videlicet, ac posteros tuos ab omni emancipatos subjectione in manu propria libere retinemus, statuentes ut Januensis archiepiscopus eo ordine, quo et Pisanus a solo Romano pontifice consecretur. Quod si forte Pisanus archiepiscopus a suis suffraganeis fuerit consecratus, Januensis quoque a suis nihilominus similiter consecretur. Deinde vero infra Ecclesiam praeferens, videlicet diebus Coena Domini, et Pascha, Ascensione Domini, Pentecoste, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, tribus festivitatibus S. Mariae, Natali Domini, Epiphania, et in die anniversarii consecrationis tuae, in consecrationibus quoque episcoporum, basilicarum, et ordinationibus clericorum. Abbatiam quoque de Tyro ad meliorationem, salva sanctae Romanae Ecclesiae proprietate ac consensu, tibi, venerabilis frater archiepiscope Syre, committimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec nostra statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episc. Ego Joannes Ostiensis episcopus. Ego Rudolphus Ortanus episc. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presbyter card. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucin. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani in Caelio Monte. Ego Rainerius Senensis episc. Ego Rolandus Rossellanus episc. Ego Ildizo Saonensis episc. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diac. cardin. S. Mariae in Via Lata. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani. Datum Grosseti per manum Aymerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, XIV Kal. Aprilis, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontif. vero D. Innocentii PP. II anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 133 |
CXXXIII. Ad Hugonem Burgundiae ducem.--Monet ut Herbertum abbatem Divionensem tueatur contra monachos S. Sequani, quos excommunicatos nuntiat. (Anno 1133, Maii 19.) [D. BOUQUET, XIV, p. 248.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI illustri Burgundiae duci, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Controversia quae inter filios nostros Herbertum Divionensem abbatem et monachos S. Sequani jam dudum agitata est, dilecti fratris nostri Stephani Cisterciensis abbatis, sapientis siquidem viri, cui eam per justitiam vel concordiam terminandam commisimus, exstat provida discretione decisa. Verum praefati monachi spiritu superbiae inebriati, non solum concordiam ab eodem fratre nostro statutam minime servarunt, quin potius quamdam villam ecclesiae S. Stephani pervadentes, vina fratrum ipsius loci fuderunt, vasa vinaria confregerunt, et eamdem villam tam animalibus quam rebus aliis spoliarunt; quod nimirum tante gravius ferimus, quanto haec ipsa tuo favore perpetrata esse accepimus. Nos igitur, quorum praecipue interest malefactores debita sententia coercere, in eosdem monachos jamdudum prolatam excommunicationem innovamus, et omnes qui opem et consilium in eodem maleficio praebuerunt, donec supradicta damna restituantur, pari sententiae subjacere praecipimus. Nobilitati ergo tuae mandamus ut jam dictam concordiam quae per tam sapientem virum et industrium facta est, facias observari, et ne praedictus abbas propter hoc ulterius molestetur, studeas providere; alioquin timendum est ne tibi imputetur, si, cum possis malum prohibere, non prohibes. Dilectam filiam nostram ducissam uxorem tuam, in Domino salutamus ac benedicimus. Data Laterani, XIV Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 134 |
CXXXIV. Ecclesiam S. Stephani Pratensem tuendam suscipit et ejus jura confirmat. (Anno 1133, Maii 21.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 331.] C.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEPRANDO praeposito ecclesiae S. Stephani de Prato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Justitiae et rationis ordo nos admonet ut qui ad Ecclesiarum regimen divina sumus providentia assumpti, eas et a pravorum hominum incursibus tueamur, et sub pio S. Rom. Ecclesiae gremio confovere curemus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Ildeprande praeposite, tuis precibus duximus annuendum, et B. Stephani protomartyris ecclesiam, cui Deo auctore praesides, sub tutela B. Petri protectioneque suscipimus. Statuimus itaque ut in parochia ejusdem ecclesiae te invito, tuisque successoribus aut fratribus contradicentibus, nulli omnino hominum liceat ecclesiam construere, aut aliquam super hoc injuriam irrogare, salva sedis apostolicae reverentia. Decimas quoque eorum qui ad vestram ecclesiam jure parochiali pertinent, absque alicujus contradictione vobis habendas concedimus. Sepulturam ejusdem loci ad opus eorum qui parochiam vestri censentur, vobis et ecclesiae vestrae nihilominus confirmamus. Decernimus etiam ut nullus interdicti seu excommunicationis sententiam absque justa et rationabili causa in vos audeat promulgare. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicae habuerit, et si ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin Catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Quaecunque praeterea bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, et omnia integra serventur tuis et successorum tuorum usibus profutura, salva dioecesani episcopi reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sanctissimo corpore ac sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentis Catholicae Ecclesiae episcopus. Dat. Laterani per man. Almerici S. Rom. Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii XII Kal. Junii, indict. XII, Incarn. Dominicae anno 1133, pontificatus vero Innocentii PP. II anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 135 |
CXXXV. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Ex variis periculis ereptus, votivas orationes exposcit. (Anno 1133, Maii 23.) [MANSI, Concil., XXI, 416.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Petro abbati, et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Protexit nos Deus a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem . Olim namque debacchante Judaica rabie, divinae virtutis dextera de profunditate sui consilii nos et fratres nostros ad sua reservatos obsequia, de Urbe sub protectione suae miserationis eduxit. Modo vero in faciem suae respexit ecclesiae, atque nos sanos et incolumes ad sedem propriam revocavit. Dignum est igitur, quatenus pro tantis nobis collatis a supereo numine beneficiis, nobiscum pariter gratulemini, et divinae majestati grates debitas referatis: illud omnimodis exorantes, ut causam ecclesiae, nunc usque in suo patrocinio sustentatam, magis ac magis attollat, et bonis principiis exitus meliores adhibeat. Credimus enim quod preces vestrae majorem efficaciam apud Deum obtineant, quam saecularis potentia quorumlibet amatorum. Nos autem in urbe cum charissimo filio nostro Romanorum rege Lothario constituti, super sollicitudine ac studio quod super sanctam Romanam Ecclesiam geritis, devotioni vestrae multimodas gratias exhibemus, et quae ad liberationem Ecclesiae pertinent, Deo gratias, salubriter operamur. Data Laterani X. Kal. Junii.
|
(Psal. LXIII)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 136 |
CXXXVI. Monasterium Brugnatense sedem episcopalem instituit, Januensis Ecclesiae suffraganeam. (Anno 1133, Maii 27.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 984.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio IIDEPRANDO Brugnatensi electo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Quemadmodum sedes apostolica universis per orbem Ecclesiis praelata consistit, dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et tibi dabo claves regni coelorum ; ita nimirum semper ei licuit duos episcopatus in unum redigere, opportunitate temporis in duo dividere, novos creare, et abbatias, et alia venerabilia loca episcopans praerogativae culmine decorare. Hoc nimirum dispensationis intuitu pro bono pacis, et Ecclesiae Catholicae salute, atque suffragio Brugniatense monasterium, quod in honorem beati Petri apostoli, sanctorumque Laurentii et Columbani constructum esse cognoscitur, praesenti scripti pagina communimus, ipsumque episcopalem sedem de caetero fore decernimus, statuentes ut ecclesiae, quae citra ipsum sunt, castella quoque, et villae, quae sui juris existunt, eidem coenobio parochiali jure subjaceant, et pontifex qui ibidem pro tempore fuerit, decimas, oblationes et alia, tam in temporalibus quam spiritualibus, tanquam proprius episcopus habeat et disponat, atque Januensi Ecclesiae tanquam metropolitanae suae obediens, et subjectus existat. Illud etiam huic nostrae constitutioni addendum esse censuimus, ut universa quae vel concessione pontificum, oblatione fidelium eidem Ecclesiae collata sunt, vel deinceps auxiliante Domino juste et canonice conferentur, sibi suisque successoribus firma semper et illibata permaneant, salva nimirum in omnibus sanctae Romanae Ecclesiae justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec nostra statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus SS. Ego Churrardus Sabinensis episcopus SS. Ego Rodulphus Hortanus episcopus SS. Ego Joannes tit. S. Chrisogoni presb. card. SS. Ego Gerardus tit. S. Crucis presb. card. SS. Ego Anselmus presb. card. SS. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Jo. et Pauli SS. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi SS. Ego G. diac. S. Mariae in Via Lata SS. Ego Oddo diac. card. S. Georgii SS. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card, et cancellarii, VI Kalend. Junii, indictione XI, ann. 1133, pontificatus vero D. papae Innocentii secundi anno IV.
|
(Matth. XVI)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 137 |
CXXXVII. Ad Adalberonem Hamburgensem archiepiscopum.--Ut omnes episcopi Daniae, Suediae, Norvegiae, etc., illi subjecti sint. (Anno 1133, Maii 27.) [LAPPENBERG, Hamburgisches Urkundenbuch, p. 132.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili ADALBERONI Hammenburgensi archiepiscopo, ejusque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ad hoc in B. Petri cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, quatenus singulis Ecclesiis et ecclesiasticis personis suam conservemus justitiam; et qualiter, tam temporaliter quam spiritualiter ejus status integer perseveret, salubriter providere curemus. Dignum enim et rationabile est ut sicut sacrosancta Dei Ecclesia unitatis ac fidei perpetua mater existit, ita ejus privilegia custodiantur illaesa, et nullis molestiis, nullis oppressionibus parvorum hominum fatigetur. Saepe utique venerabilis frater noster Adalbero Hamenburgensis archiepiscopus, in praesentia praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti et Honorii, ac nostra, questus est, Ascetum Lundensem et episcopos alios Daciae, tibi debitam, sicut metropolitano suo, quemadmodum in antiquis privilegiis Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai et Adriani, Romanorum pontificum continetur, obedientiam denegare. Frequenter autem et a praedictis praedecessoribus nostris Calixte et Honorio, atque a nobis, eis mandatum est ut aut ad tuam et Hammenburgensis Ecclesiae redirent obedientiam, aut si quam super hoc justam se confiderent rationem habere, ad sedem apostolicam venirent ostendere praeparati. Ipsi vero apostolicis contemnentes obedire mandatis, nec venerunt, nec responsales miserunt. Quia igitur lucrum nemo de sua contumacia debet obtinere, ex deliberato fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio, tam Lundensem quam alios episcopos Daciae tibi restituimus. Ad formam itaque privilegiorum Gregorii, Sergii, Leonis, Nicolai, Benedicti et Adriani, episcopatus Daciae, Suediae, Norweigiae, Farriae, Cronlondiae, Halsingaldiae, Islandiae, Scridevingiae, et Sclavorum, charissimi filii nostri Lotharii regis precibus inclinati, tibi et perte Hammenburgensi Ecclesiae, suae scilicet metropoli, praesentis scripti pagina confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Romae apud montem Aventinum, per manum Almerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, VI Kal. Junii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno IV
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 138 |
CXXXVIII. Ad Nicolaum Danorum regem.--Ejusdem argumenti. (Anno 1133, Maii 27.) [LAPPENBERG ibid. p. 133.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio NICOLAO illustri Danorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Praedecessores nostri felicis memoriae, Gregorius, Sergius, Nicolaus, Benedictus et Adrianus, Romani pontifices, Hammenburgensem Ecclesiam metropolim statuerunt, et ei tam Lundensem quam alios episcopatus Daciae subdiderunt. Caeterum frater noster Adalbero Hamenburgensis archiepiscopus, tam praedecessorum nostrorum tempore, quam nostro, questus est quod earumdem Ecclesiarum episcopi debitam sibi reverentiam exhibere contemnant. Pro quo nimirum cum a praedictis praedecessoribus nostris Calixto et Honorio, atque a nobis, sit eis per scripta mandatum, ut ad sedem apostolicam venirent responsuri super hac causa, nec venerunt, nec responsales miserunt. Nos itaque unicuique suam justitiam volentes conservare, communicato fratrum nostrorum consilio, praefato fratri nostro Adalberoni archiepiscopo, quemadmodum in antiquis privilegiis praenominatorum Sergii, Gregorii, Leonis, Benedicti, Nicolai et Adriani Romanorum pontificum continetur, tam Lundensem quam alios episcopatus Daciae restituimus. Tuae itaque prudentiae per apostolica scripta rogando mandamus, quatenus eidem fratri nostro Adalberoni archiepiscopo, tanquam metropolitano tuo, humiliter pareas, et, ut episcopi tui regni ad obedientiam redeant, diligenter satagas adimplere. Datum apud montem Aventinum, VI Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 139 |
CXXXIX. Ad . . . . . Suedorum regem.--Ejusdem argumenti. (Anno 1133, Maii 27.) [LAPPENBERG, ibid., p. 134.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio . . . . . . Suedorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venerabilis frater noster Hammenburgensis archiepiscopus ad apostolicam sedem veniens, in nostra praesentia questus est, quod cum episcopis regni tui, sicut antiqua praedecessorum nostrorum Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai et Adriani, Romanorum pontificum, privilegia indicare noscuntur, metropolitano jure praesideat, debitam ei obedientiam denegare praesumant. Quia igitur nostri officii est male gesta corrigere et ad viam rectitudinis revocare, nobilitati tuae rogando mandamus, quatenus praefato fratri nostro Adalberoni Hammenburgensi archiepiscopo, tanquam metropolitano tuo, humiliter pareas; et ut episcopi terrae tuae ad ipsius obedientiam redeant, pro facultate tibi a Deo collata diligenter efficias. Datum apud montem Aventinum VI Kal. Juniii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 140 |
CXL. Ascerum episcopum Lundensem jubet metropolitae A[dalberoni] parere. (Anno 1133, Maii 27.) [LAPPENBERG, ubi supra, p. 135.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, ASCERO, episcopo Lundinensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum juris naturalis est alterum non laedere, ita nimirum nostri officii laesum adjuvare. Caeterum venerabilis frater noster A. Hammenburgensis archiepiscopus conquestus est coram beatae memoriae Calixto et Honorio, et jam etiam nobis, quod ei debitam obedientiam et reverentiam tanquam metropolitano tuo negligas exhibere. Qua de re cum et ab ipsis et a nobis saepe per litteras et nuntios evocatus sis, nec per te, nec per tuos tamen sedem apostolicam visitasti. Quia igitur nostri officii est singulis sua conservare, fraternitati tuae per praesentia scripta serio mandamus, ut ad ejus subjectionem et reverentiam redeas et ei tanquam metropolitano tuo in omnibus pareas. Datum apud montem Aventinum VI Kalendas Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 141 |
CXLI. Suediae episcopis praecipit ut metropolitae A[dalberoni], archiepiscopo Hamburgensi, obtemperent. (Anno 1133, Maii 27.) [ Ibid. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, universis episcopis Suediae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Aequum est ut qui aliis praeesse desiderat, suis praelatis revereri humiliter non erubescat. Caeterum venerabilis frater noster A. Hamminbergensis archiepiscopus, ad sedem apostolicam veniens, graviter questus est quod cum vobis, sicut est in antiquis privilegiis Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai et Adriani, Romanorum pontificum, continetur, metropolitico jure praesideat, debitam ei obedientiam subtrahatis. Quod profecto a vobis est tanto studiosius corrigendum, quanto subjecto populo etiam in hoc bonae conversationis exempla debitores estis impendere. Per praesentia itaque scripta fraternitati vestrae mandamus quatenus praefato fratri nostro A. Hamminburgensi archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam deferatis et nullam ei super hoc molestiam de caetero irrogetis. Datum apud montem Aventinum VI Kalendas Junii.
|
( sic )
|
[etiam]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |
Innocentius II
| 142 |
CXLII. Bulta super certis episcopatibus in Polonia et citra, archiepiscopo Magdeburgensi subjectis. (Anno 1133, Jun. 4.) [BOLLAND., tom. VI Junii, p. 48.] 3. 4.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri NORBERTO episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia, ex quo te in filium specialem assumpsit, tuae devotionis fervorem atque industriam in suis opportunitatibus certis indiciis comprobavit. Caeterum novissime diebus istis, cum divinae dispositionis providentia nos, licet indignos et minus idoneos, ad apostolatus administrationem placuit evocare, id ipsum in persona tua magis ac magis enituit, tuaeque fidei ac religionis constantia non tantum vicinis, sed etiam remotis nationibus evidenter innotuit; siquidem nec labor aliquis temporalis, nec alicujus minae seu blanditiae efficere potuerunt, quin adversus Petri Leonis tyrannidem murum inexpugnabilem te opponens, et ad ipsius regis et aliorum principum corda, in B. Petri obedientiam inducenda, efficaciter laborans . Dignum est igitur ut sedes apostolica, quae de te tam devote filio plenis visceribus gratulatur, tuis obsequiis atque laboribus debita benignitate respondeat; et te ad suum servitium exsequendum, amplius obnoxium faciat. Proinde, venerabilis frater archiepiscope, querimoniam illam quam adversus episcopos Poloniae, in nostra praesentia deposuisti, scripturae et atramento duximus committendam. Afferabas enim praefatae regionis episcopos ex antiqua institutione, Magdeburgensi Ecclesiae jure metropolitico subjacere, et ad confirmationem tuae partis, auctoritatem praedecessorum nostrorum, Joannis, Benedicti et Leonis beatae memoriae praetendebas. Quos nimirum episcopatus, qui ultra Salam, Albiam et Oderam, esse tunc temporis videbantur, seu qui ibidem in antea, divina essent cooperante clementia disponendi, interventu Ottonis piissimi augusti supposuisse Magdeburgensi Ecclesiae astruebas quorum videlicet episcopatuum nomina haec sunt: Albiam et Oderam, Stetin et Lubus; ultra Oderam vero Pomezamia, Potatuan, Gnesen Cracow Wratislavia Cruci-Witz, Masania et Lodi lacum. Unde legitimis datis induciis, earumdem ecclesiarum episcopos, ut tibi de tua querimonia responderent, tam per litteras, quam per nuntios, semel atque secundo ad nostram praesentiam invitavimus; ipsi vero non venerunt, nec ad nos responsales aliquos transmiserunt. Visum est igitur nobis et fratribus nostris, quod nec ipsi de contumacia sua lucrari deberent, nec Magdeburgensis Ecclesia diutius propria justitia privaretur. Ideoque, charissime frater Norberte archiepiscope, ex apostolicae sedis benignitate atque justitia, de praedictis episcopatibus et terminis, quos jam dicti praedecessores nostri antecessoribus tuis concessisse, et Ecclesiae tuae pertinere noscuntur; te in possessionem emisimus et investivimus; et ut de caetero idem episcopi fraternitati tuae obediant, per scripta nostra praecipimus; nihilominus tibi tuisque successoribus et per vos Magdeburgensi Ecclesiae, quemadmodum praenominatos episcopatus, sic etiam in posterum mihi , auxiliante Domino fuerint ordinandi, irretractabiliter possidendos, jure perpetuo confirmamus . Tua igitur, frater dilectissime, interest in amore et obedientia sanctae Ecclesiae Romanae persistere, et pro his, quae ad honorem et utilitatem ejus spectare cognoveris attenta diligentia vigilare. Ut autem hoc, quod a nobis canonice institutum est, stabile maneat, apostolica censura sub divini judicii attestatione, jubemus, ut nulla persona parva vel magna, aut quilibet successorum nostrorum haec, quae statuimus, infringere praesumat. Hujus privilegii violator, cum Juda proditore aeternis suppliciis deputandus damnetur.Ego Lucas presbyter cardin. tit. Sanctorum Joannis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Wilhelmus Praenestinus episcopus. Ego Joannes, Ostiensis episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Joannes, tit. S. Chrisogoni presbyt. cardin. Ego Gerhardus, presbyter cardin. tit. Sanctae Crucis. Ego Anselmus presbyter cardin. tit. S. Laurentii in Lucina. et Pauli. Ego Martinus presbyter cardin. tit. S. Stephani in Caelio monte. Ego Romanus diaconus cardin. Sanctae Mariae in Porticu. Ego Gregorius diaconus cardin. Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diacon. cardin. Sanctorum Cosmae et Damiani. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Nonas Junii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IV.
|
( melius
inibi)
|
[praeclare remegeris]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |
Innocentius II
| 143 |
CXLIII. Bernardo Paderbornensi episcopo et ejus successoribus usum rationalis concedit. (Anno 1133, Jun. 5.) [SCHATEN, Annales Paderborn., I, p. 732.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Padelburgensi episcopo ejusque successoribus canonice promovendis.
|
Sicut omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, et a Patre luminum descendere Scripturae sacrae auctoritas protestatur; ita procul dubio nostram gloriam atque laetitiam fore credimus, si fratres nostri digni honore inveniuntur, et pro sua probitate atque scientia de magnis honoribus ecclesiasticis ac dignitatibus ad altiora provehi promerentur. Hoc profecto intuitu, quoniam multa de tuae devotionis erga beatum Petrum studio, venerabilis frater Bernarde episcope, nostris sunt auribus nuntiata et hoc ipsum certis indiciis comprobavimus, aequum est ut pro impenso obsequio a sede apostolica amplius honoreris, et ut de caetero fraternitatem tuam nobis magis obnoxiam statuimus, tam temporaliter quam spiritualiter gratum emolumentum, Domino cooperante, recipias. Et quoniam tanquam Aaron ad pontificalis dignitatis fastigium divina providentia credimus evocatum, et loco Moysi ad regimen es, et principatum Christiani populi constitutus, eorumque quoque dignitatis te principem constituimus, et usum rationalis tibi tuisque successoribus ex apostolicae sedis benignitate concedimus. Hoc videlicet sancientes ut eodem his diebus per parochiam tuam infra ecclesiam duntaxat utamini, qui in praesentis scripti pagina perscribuntur. Id est: Coena Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste, Natali beati Joannis Baptistae, festivitatibus beatorum apostolorum Petri et Pauli, solemnitatibus beatae Mariae et Omnium Sanctorum, Natali Domini et Epiphania. In consecrationibus quoque ecclesiarum infra tuam parochiam, nec non etiam ordinationibus clericorum, in anniversario dedicationis Padelburgensis Ecclesiae, et in festivitate sancti Liborii. Tua itaque, frater dilectissime, interest, ut quod in facie geris Ecclesiae operum tuorum commendet effectus, et tua dilectio hac semper gratia valeat dignior inveniri. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus. Signum manus meae, ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii, Non. Julii, indictione XI, anno Dominicae Incarnat. 1135, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 144 |
CXLIV. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones et privilegia, petente Bertoo abbate, confirmat. (Anno 1133, Jun. 5.) [DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 385.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTOO abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi Sancti Bonifacii, quod situm est juxta ripam fluminis quod Fulda vocatur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiis Dei, tam prope quam longe positis, attentam sollicitudinem gerere, et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis munimine roboremus. Eapropter, dilecte in Domino fili Berthoe abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium praedecessori tuo Hecberto religioso abbati respectu dilectionis donatum, etc. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . pertinere noscuntur. Prohibemus autem omnem . . . in cujus dioecesi constat esse constructum contrarietate eidem monasterio perpetuo firma esse sancimus. Interdicimus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris secundum beati Benedicti Regulam elegerint. Statuimus autem ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica inter fratres tuo regimini commissos regulari habitu dirigatur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in missarum solemniis, ex apostolicae sedis benignitate, secundum quod in antecessorum nostrorum privilegiis continetur dilectioni tuae concedimus. Et ob majorem familiaritatis praerogativam, quam in sancta Romana Ecclesia nostro tempore consequi mernisti, licentiam utendi mitra et annulo tibi tuisque successoribus nihilominus impertimur. Abbas vero . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sit etiam nostra auctoritate apostolica per ejus scripti paginam confirmatum. Nulli ergo omnium hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura . . . . . . . . . . . . . . . . emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei . . . . . . . . . . . . . . . . . . . praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonis Junii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii anno IV.
|
(S. p.) (B. V.)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 145 |
CXLV. Ad Lotharium et Richizam.--Concedit allodium terrarum comitissae Mathildae. (Anno 1133, Jun. 8.) [MANSI, Concil., XXI, 392.]
|
INNOCENTIUS papa II, LOTHARIO imperatori Augusto et RIGET imperatrici.
|
Si auctoritas sacra pontificum et potestas imperialis vere glutino charitatis adinvicem complentur, omnipotenti debitus famulatus libere poterit exhiberi, et Christianus populus grata pace et tranquillitate gaudebit. Nihil enim in praesenti saeculo est pontifice clarius, nihil rege sublimius: nihil est quod lumine clariore praefulgeat quam recta fides in principe, nihil est quod ita nequeat occasui subjacere quam vera religio. Quae nimirum omnia tanto manifestius, Deo gratias, in persona tua clarescunt, quanto ab ineunte aetate amator religionis et cultor justitiae exstitisse cognosceris, et novissime diebus istis, nec personae tuae, nec propriae parcendo pecuniae, pro B. Petri servitio multos labores et immensa pericula pertulisti. Cum ergo, testante sacro eloquio, etiam mali patres bona data filiis suis debeant impartire, dignum profecto est ut nos, qui, disponente Domino, universis Catholicae Ecclesiae filiis debemus sollicitudine paterna consulere, personam tuam arctius diligamus, et tanquam specialissimo Ecclesiae defensori, in his quae ad statum imperii in suo robore conservandum, et utilitatem ac liberationem catholicae Ecclesiae spectare noscuntur, tam secundum ecclesiasticum officium quam temporaliter, imperatoriam potentiam augeamus. Hoc nimirum intuitu allodium bonae memoriae comitissae Mathildae, quod utique ab ea B. Petro constat esse collatum, vobis committimus, et ex apostolicae sedis dispensatione concedimus, atque in praesentia fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, necnon principum et baronum, per annulum investimus: ita videlicet ut centum libras argenti singulis annis nobis et successoribus nostris exsolvas, et post tuum obitum proprietas ad jus et dominium sanctae Romanae Ecclesiae cum integritate absque diminutione et molestia revertatur. Quod si nos vel successores nostros in eamdem terram venire, manere, transire oportuerit, tam in susceptione quam in procuratione, atque securo conductu, prout apostolica sedes decreverit , honoremur. Qui vero arces tenuerit , vel rector terrae fuerit, B. Petro et nobis nostrisque successoribus fidelitatem faciant. Caeterum pro charitate vestra, nobili viro Henrico Bavariae duci genero vestro et filiae vestrae uxori ejus, eamdem terram cum praefato censu et supradictis conditionibus apostolica benignitate concedimus, ita tamen ut idem dux hominium faciat et fidelitatem B. Petro ac nobis nostrisque successoribus juret. Post quorum obitum, praedictum comitissae Mathildae allodium et jus et dominium sanctae Romanae Ecclesiae, sicut supradictum est, integrum et absque diminutione atque difficultate aliqua reducatur: salvo tamen semper in omnibus ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae jure ac proprietate. Datum Laterani sexto Idus Junii.
|
[ al. apostolicam sedem decuerit] [ al. tenuerint]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 146 |
CXLVI. Privilegium quo Prumiense coenobium Trevirensis dioecesis, nec non universae ejusdem possessiones in sedis apostolicae protectionem recipiuntur. (Anno 1133, Jun. 8.) [COCQUELINES, II, p. 214.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, diecto filio ADALBERONI, abbati monasterii Prumiensis, quod in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in Treverensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter constituendis in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Aequum enim et rationabile est ut, qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eos et a perversorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis munimine roboremus. Eapropter, dilecte in Domino fili Adalbero abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Prumiense Salvatoris Domini nostri Jesu Christi monasterium, cui auctore Domino praesides, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio communimus. Statuimus enim ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, vel imperatorum, Pippini scilicet et Caroli, et aliorum principum, ei Prumiensi monasterio constat esse concessum, atque suis praeceptis munimentisque firmatum, tibi tuisque successoribus stabile firmumque consistat. Praeterea quascunque possessiones, seu bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in posterum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. Sane ex ampliori sedis apostolicae benevolentia statuimus ut, si qui possessiones et bona ejusdem coenobii invadere vel retinere praesumpserit, si a suis episcopis commoniti non satisfecerint, dilectioni tuae eos interdicendi seu excommunicandi sit attributa potestas. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet modis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, VI Idus Junii, indict. XI, anno Domini 1133, pontificatus vero domni Innocentii papae II, anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 147 |
CXLVII. Privilegium pro monasterio Vallumbrosano. (Anno 1133, Sept. 2.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 776.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ATTONI Vallumbrosano abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis ab auctore rerum, omnium bonorum, Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitate radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Ut ergo, divina suffragante clementia, in ecclesia Beati Vigilii, quae in Cremonensi episcopatu, loco qui Turris Trintina dicitur, quam utique dilectus filius noster Obertus Brixiensis Ecclesiae canonicus, cum consensu patris sui Ricchelini, et fratrum suorum Octonis, Lanfranchi, Beltranni et Willelmi, per manus nostras beato Petro, sub annua pensione sex denariorum Mediolanensis monetae, Lateranensi palatio annis singulis obtulit persolvenda, secundum beati Benedicti et Vallumbrosani monasterii Regulam religio statuatur, eam cum suis pertinentiis omnibus tibi, tuisque successoribus, et per nos vestro monasterio, sub praedicto censu concedimus, et praesentis scripti pagina roboramus. Tua vero, in Domino fili charissime, interest ut, juxta desiderium venerabilis fratris nostri Bernardi Veronensis episcopi, cujus nimirum voluntate et precibus hoc ipsum factum est, et praefati Oberti, ac suorum parentum devotione in praenominata ecclesia religionem instituas, et ut grata inibi Domino servitia impendantur totis viribus elaborare quascunque possessiones, praeterea quaecunque bona Vallumbrosanum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo, etc., usque usibus omnimodis profutura. Si qua igitur, etc., usque aeternae pacis inveniant. Salva nimirum dioecesani episcopi reverentia. Cunctis, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilelmus Praenestinus episcopus subsc. Ego Ubertus presb. card. tit. S. Clementis SS. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli subsc. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Via Lata SS. Datum Senis per manus Almerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, IV Non. Septembris, indictione XI, Dom. Incarn. anno 1133, pontificatus vero dom. Innocentii papae II anno III
|
[IV.]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 148 |
CXLVIII. R[ainaldum] Remensem et B [leg. Henricum] Senonensem arguit quod citius excommunicationis sententiam in eos non tulerint qui priorem S. Victoris interfecerunt. (Anno 1133, Nov. 16.) [D' ACHERY, Spicil., III, 493.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus R. Remensi, B. Senonensi archiepiscopis, et eorum episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Horrenda caedes dilecti filii nostri bonae memoriae Thomae prioris S. Victoris, audientium corda turbavit, et nos fratres nostros gravi moerore perfudit: quid autem prodest Galliam monstrorum horribilitate non foedari, nec haeretica pravitate non pollui, si in ea sacra dignitas effusione sanguinis sacerdotalis foedatur? Unde mirandum valde est quoniam, regnante filio nostro charissimo illustri et glorioso Ludovico Francorum rege, cujus regalis vigore justitiae homicidae, sacrilegi et flagitiosi gravissima sunt animadversione coercendi, tam atrox, tam detestabile facinus aliquorum temerariorum nefandis ausibus, temporibus suis fuerit attentatum. Exsurgant igitur leges, quoniam in tanti atrocitate facinoris silere non debent, et tam ecclesiastica quam mundana censura propriis mucronibus accingatur. Quae namque bellica clades, et immanis hostilitas, vel aeris inclementia tantam stragem populo Dei inferre valebit, quam si sacerdotes, quibus animarum cura et divina sacramenta commissa sunt, quibus non obedire periculosum est, et clericos in sorte Dei assumptos, et monachos contingat occidi? Quia igitur perpetrata flagitia si sequatur impunitas, audaciam caeteris conferunt delinquendi, ne tanti sceleris immanitas, et profana temeritas posteris vestigia foeda relinquat, et sui contagii imitatores efficiat, ejusdem flagitii complices sacrae rigore disciplinae prosternite, ut justus de promulgata justitia gaudeat, et hoc audiens impius conquiescat: si enim zelus vestrae ultionis in consimili crimine exarsisset, nefas geminatum hodie non fuisset admissum. Evigilate igitur, fratres, quibus legis divinae dispensatione commissa est potestas, et omni dissimulatione remota adversus parricidas illos, et hujus criminis conscios, graviter plectendo juste animadvertite. Si quid enim a vobis dissimulatum et omissum fuerit, cognoscetis id ad animarum vestrarum et officii periculum pertinere: sane quidquid super his prudentia vestra decreverit, B. Petri et nostra erit firmitate subnixum. Sanctorum siquidem Patrum decreta, et novissima et antiqua conciliorum statuta, vos instruunt quid oporteat in hujusmodi casu decerni. Ad haec mandamus ut corpus praefati boni viri, qui coram judice superno modo de sua justitia et innocentia testimonium perhibet, et sub obedientia vivens in obsequio proprii est interfectus episcopii, in sua ecclesia honorifice tumuletur. Data Pisis 21 Decembris .
|
[leg. XVI Kal. Dec.]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 149 |
CXLIX. Ad Attonem episcopum Pistoriensem.--De immunitate Ecclesiae Pistoriensi concessa. (Anno 1133, Dec. 21.) [MANSI, Concil., XXI, 493.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ATTONI Pistoriensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis, in perpetuum.
|
Pistoriensis Ecclesia, largiente auctore omnium bonorum Domino, Tusciae partibus a longe retro temporibus hujus specialis praerogativae munus obtinuit, ut sapientum et discretorum pastorum regimine praefulgeret, et tam in spiritualibus quam in temporalibus per eorum industriam gratum Deo susciperet incrementum. Gaudemus equidem, et debita jucunditate laetamur, quoniam supernae dispositionis providentia te, venerabilis frater Atto episcope, sapientem utique virum et in religione probatum, ejusdem loci pastorem constituit, et ad gubernandum et instruendum doctrinae et vitae exemplo populum suum miseratione divina vocavit. Quanto igitur vita tua religiosior est, et praefata Pistoriensis Ecclesia, cui auctore Deo praesides, existit B. Petro devotior, tanto ex injuncto apostolatus officio magis grata nobis incumbit necessitas ut praenominatam Ecclesiam tibi a Deo commissam, auctoritate apostolica privilegiis muniamus, et ei jus suum illibate et integre observemus. Ad exemplar igitur praedecessorum nostrorum felicis memoriae Urbani et Paschalis Romanorum pontificum, praesenti decreto statuimus ut universa quae inpraesentiarum eadem Ecclesia juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma sint tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Statuimus etiam ut dioecesis Pistoriensis episcopatus, sicut ejus termini praedictorum nostrorum privilegiis distincti sunt, sic in jure et conditione, Pistoriensi episcopo sine alicujus molestia vel inquietudine perseverent: per quos nimirum terminos subscriptae capellae et ecclesiae constitutae esse noscuntur, etc.Ego Martinus presbyter cardinalis tituli S. Stephani Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Willelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Matthaeus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Joannes tituli S. Chrysogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gottifredus cardinalis presbyter tituli S. Justinae, subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Petri Joannis et Pauli, subscripsi. in Caelio monte, subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata, subscripsi. Ego Odo diaconus cardinalis S. Georgii, subscripsi. Ego Joannes diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano, subscripsi. Datum Pisis per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Januar., indict. XII, Incarnat. Dominicae 1133, pontificatus vero domini Innoc. papae II anno quarto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 150 |
CL. Ad Gaufredum Carnotensem et Stephanum Parisiensem, episcopos.--Quam poenitentiam interfectores Archembaldi subdecani Aurelianensis agere teneantur, ut satisfaciant et ab excommunicatione absolvantur. (Anno 1134, Jan. 8.) [D' ACHERY, Spicil., III, 493.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GAUFREDO Carnotensi apostolicae sedis legato, et STEPHANO Parisiensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Noverit vestra dilectio quoniam Goffredus de Viconovo nuper ad nos veniens, in praesentia Fratrum nostrorum jure jurando firmavit, quod salva fidelitate charissimi filii nostri Lodovici Francorum regis ligium hominium faciet dilectis filiis nostris Stephano subdecano, Si. praeposito, et aliis cognatis et nepotibus Archembaldi bonae memoriae Aurelianensis subdecani, qui hoc recipere voluerint, et tam ipsis quam omnibus aliis qui cum eodem defuncto fuerant exsultati, vitam et membra et bona jurabit; et cum eo meliores de cognatione ipsius eamdem securitatem jurabunt. Hoc etiam addito quod fideliter laborabit, quatenus Henricus similiter juret idem et faciat, et uterque Aurelianensi Ecclesiae quam graviter laeserunt, satisfaciet. Praeterea Herveus de Viconovo, Hugo nepos ejus, et Thebaldus Hervei, et cum eo tot milites ut centesimum numerum compleant, et centum quadraginta de melioribus burgensibus urbis Aurelianensis, quos ad hoc poterunt invenire, praedictis Archembaldi subdecani parentibus hominia facient. Quod si Henricus hoc jurare noluerit, praedictus Goffredus hoc per se nihilominus faciet adimpleri. Deinde vero proxima Omnium Sanctorum festivitate nostro se conspectui praesentabunt, poenitentiam quam eis injungere voluerimus fideliter suscepturi, tunc per nos ab excommunicationis vinculo absolvendi. Denique praefatus Si. subdecanus, et Si. praepositus mortem jam dicti Archembaldi recolendae memoriae eidem Goffredo in conspectu fratrum nostrorum pro Dei amore misericorditer indulserunt, et hoc ipsum facient aliis militibus ejusdem subdecani interfectoribus, qui Aurelianensi Ecclesiae, et parentibus interfecti satisfaciant. Verumtamen ipsi omnes interim extra Ecclesiam et in poenitentia erunt, et si quem eorum ad extremum vitae venire contigerit, et absolutio ab excommunicatione et viaticum non negabitur. Volumus autem ut pro his qui Ecclesiae satisfecerint, Aurelianensis Ecclesia ulterius a divinis non cesset officiis. Si qui autem de eisdem interfectoribus se ab ipsa satisfactione subtraxerint, donec in terra de speciali dominio gloriosi filii nostri Lodovici Francorum regis in ipso Aurelianensi episcopatu manserint, tota civitas et archidiaconatus Stephani de Garlanda usque ad eorum satisfactionem a divinis vacet officiis. Ideoque sollicitudini vestrae mandamus, ut quia status terrae notior vobis existit, de modo satisfactionis et absolutione Ecclesiae, quae sub interdicto tenetur, vice nostra providere curetis. Datum Pisis sexto Idus Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 151 |
CLI. Privilegium pro monasterio Resbacensi. (Anno 1134, Jan. 12.) [DUPLESSIS, Hist. de l' Eglise de Meaux, II, p. 27.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo NATALI Resbacensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Quemadmodum ex gestorum veterum scriptis agnovimus, vir quidam venerabilis, Dado nomine, natione Francigena, in loco qui Resbacus dicitur super rivum ejusdem nominis in pago Meldensi, devotionis intuitu monasterium aedificavit, quod videlicet Jerusalem voluit appellari, ipsumque in honorem apostolorum Petri et Pauli solemniter consecratum, consilio et assensu S. Faronis Meldensis episcopi, et aliorum plurimorum episcoporum nec non etiam regum Franciae, B. Petro et sanctae Romanae Ecclesiae obtulit, quod nimirum cum egregio abbate Agillo, et abbatibus sibi substituendis, et commonachis, seu clericis ibidem Domino famulantibus sibi ad regendum commissis, et cum omnibus rebus atque hominibus eidem monasterio subjectis aut subjiciendis, in potestatione, dominatione ac defensione apostolicae sedis, praedecessores nostri bonae memoriae Joannes et Martinus Romani pontifices susceperunt, et scriptis apostolicis roboraverunt. Nos itaque eorum inhaerentes vestigiis, te dilecte in Domino fili Natalis abba, cum eodem monasterio, cui, Deo gratias, praeesse dignosceris in tutela et patrocinio sanctae Romanae Ecclesiae ac nostro suscipimus, et praesentis privilegii pagina communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum seu principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Burgum videlicet ipsius quod Resbacus dicitur cum omnibus suis appendiciis cum ecclesiis et decimis, cum servis et ancillis, cum pratis aut pascuis, cum aqua quae dicitur Mucra, seu omnium piscatione, insulis quoque et molendinis, nec non et piscatoriis, cum pontibus etiam cunctisque ipsius aquae transitoriis, et cum omnibus sibi adjacentibus, cultis et incultis: villam Orleii et villam Montboitron cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, pratis et pascuis, et cum omnibus eisdem adjacentibus, cultis et incultis; villam quae Ulciacus dicitur et villam quae Septemsortes dicitur cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, pratis et pascuis, et earum appendiciis, cultis et incultis: portum de Fay; dimidiam villam quae Brigenium dicitur, cum matre ecclesia, et decimis ad eam pertinentibus, cum servis et ancillis, cum pratis et pascuis, et aliis circum adjacentibus tam cultis quam incultis: villam quae dicitur Montigniacus, cum ecclesia et decimis, et sibi circum adjacentibus pratis pascuis, terris cultis et incultis; villam quae dicitur Capella super Mucram, et villam quae dicitur Cormaiot super eamdem ripam; et villam quae dicitur Melleraie super eamdem ripam, cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, molendinis, piscationibus, pratis, pascuis, et omnibus appendiciis; cultis et incultis: villam quae dicitur campus Coellus cum ecclesia, decima, servis, ancillis, prati pascuis et omnibus appendiciis, cultis et incultis insulam quae dicitur Bellus-Locus, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, piscationibus, et omnibus suis appendiciis cultis et incultis; villam quae dicitur Herbicia, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, et suis appendiciis cultis et incultis; villam quae dicitur Agillimansio, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pascuis, pratis et sibi adjacentibus, cultis et incultis; decimam villae quae dicitur Senionia, cum terra appendente, cum servis et ancillis; terram et decimam villae quae dicitur S. Lupi, cum servis et ancillis; villam quae dicitur Laqueius super ripam Matronae fluminis, cum servis, ancillis, pratis, pascuis et suis appendiciis, cultis et incultis; supra eamdem ripam, possessionem quae dicitur Porteion, et alteram, quae dicitur Vernolium; et ecclesiam quae Capella vocatur, cum servis et ancillis, pratis, pascuis, et aliis appendiciis cultis et incultis; castrum quod appellatur Brecus, in villa quae dicitur minor Brociacus, terram cum servis et ancillis, pratis et pascuis, et aliis appendiciis, cultis et incultis, etc. . . Porro libertatem in qua idem Resbacense monasterium cum parochianis ecclesiis sibi adjacentibus, videlicet Sancti Joannis, S. Nicolai, S. Dionysii, S. Leodegarii et S. Christophori hactenus mansisse cognoscitur, vobis praesenti decreto firmavimus, ut videlicet abbas ipsius loci nullius nisi tantum Romani pontificis judicio et ditioni, vel admonitioni subjaceat: presbyteri quoque supradictarum ecclesiarum neque ad synodum dioecesani episcopi, vel ad aliam ejus admonitionem ire cogantur; sed potius tuae ac successorum tuorum potestati et ordinationi cum suis omnibus parochianis subjecti existant; nec in eisdem parochianis dioecesanus episcopus aut aliquis ejus officialis quacunque occasione justitiam vel admonitionem habeat; quinimo de omni re, tuo et successorum tuorum judicio relinquuntur. Ut autem libertas ejusdem monasterii nequaquam futuris temporibus minuatur, sed potius illibata servetur, simili modo censemus ut pro extorta professione quam te, dilecte fili Natalis abba, fratri nostro bonae memoriae Bulcardo Meldensi episcopo pacis intuitu fecisse accepimus, nullum impedimentum tibi vel tuis successoribus generetur. Ad haec adjicientes statuimus ne quisquam omnino absque missione vel auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae eumdem locum, seu ecclesias in quibus parochorum conventus fit, a sacris officiis prohibere praesumat, aut propter hoc divinum intermittatur altaris officium nisi forte, quod absit, talis offensa vel culpa vobis a pravis hominibus injuste fuerit irrogata, pro qua nostra auctoritate atque licentia communiti in eosdem malefactores anathematis sententiae secundum canones proferatis, quos etiam, prout oportuerit, ligandi aut solvendi facultatem . . . fecisse videmus apostolica vobis benignitate concedimus. Praeterea presbyteros in omnibus ecclesiis quas habetis, praeter illas quinque supradictas, constituendos juxta consuetudinem eligatis eosque in eisdem locis Domino servituros dioecesanis episcopis praesentetis. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo si quidem gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea vobis absque pravitate et exactione exhibere voluerit: a quo etiam benedictionem abbatis libere et absque exactione professionis percipiatis; alioquin quemlibet Catholicum adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia libertatis duos bisantios nobis nostrisque successoribus annualiter persolvetis. Nulli ergo hominum fas sit vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus episcopus Praenestinus subscripsi. Ego Matthaeus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Girardus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Lictifridus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis ecclesiae Sancti Joannis et Pauli subscripsi. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Albertus diaconus tituli S. Theodori subscripsi. Ego Guido diaconus cardinal. S. Adriani subscripsi. Data Pisis per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinal. et cancellarii, secundo Idus Januarii, indict. XII, Incarnationis Dominicae anno 1134, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno quarto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 152 |
CLII. Bulla per quam Franckentalense coenobium stabilitur ac simul in protectionem sanctae sedis recipitur. (Anno 1134, Jan. 23.) [SCHANNAT, Hist. episcop. Wormat., tom. II, p. 66.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILBERTO praeposito ecclesiae S. Mariae Magdalenae, quae sita est in loco qui Franckental, ejusque fratribus in perpetuum.
|
Religiosam vitam eligentibus congrua nos oportet consideratione prospicere; quamobrem, dilecti filii, vestras petitiones clementer admittimus, et B. Mariae Magdalenae ecclesiam in qua divino vacatis officio in B. Petri protectione suscipimus, inprimis quidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum B. Augustini Regulam ibidem noscitur institutus, in eadem ecclesia perpetuis temporibus inviolabiliter servetur, universa quoque bona, quae inpraesentiarum ad eumdem locum canonice pertinent, aut in futurum, auxiliante Domino, adipisci poteritis, vobis, vestrisque successoribus ejusdem scripti munimine roboramus, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: ecclesiam videlicet, quae in loco Omerscheim dicitur in honore sanctorum omnium consecratam, in qua religiosae mulieres Domino deservire noscuntur, quam nimirum cum omnibus suis pertinentiis sanctae Romanae Ecclesiae suffragio pariter duximus protegendam. Omnia etiam, quae a nobili viro Erkemberto, vestrae ecclesiae fundatore, seu aliis Dei fidelibus, eidem loco, devotionis intuitu collata sunt, firma vobis in perpetuum manere decrevimus. Porro decimas omnium rerum, quas infra septa et immunitatem vestram habueritis, quemadmodum a venerabili fratre nostro Burchardo, qui et Buggo, Guormatiensi episcopo, vobis concessae aut remissae sunt, nos quoque vestrae ecclesiae perpetuo habendas, apostolica auctoritate sancimus, atque juxta ejusdem fratris nostri constitutionem in auxilium Guormatiensium episcoporum poenitentes suscipiendi, et infirmos visitandi licentiam habeatis, et ut sitis ab omni saeculari exactione quieti, quidquid juris, seu privilegii alia claustra in Guormatiensi episcopatu rationabiliter habere videntur, vos quoque nihilominus obtinere decernimus.--Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ejusdem loci, omnium assensu, seu pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, et beati Augustini regulam praeviderint eligendum. Nulli ergo hominum fas sit praedictum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Littifridus presbyter cardin. tit. Vestinae. Ego Lucas presbyt. card. tit. S. Joannis et Pauli. Ego Stephanus diacon. card. tit. S. Luciae. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aueum. Data Pisis, per manum Americi sanctae Romanae Ecclesiae card. diaconi et cancellarii, X Kalend. Feb., indictione XI, Incarnat. Dom. anno 1134, pontificatus domni Innocentii II papae anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 153 |
CLIII. Monasterii S. Florae Aretini possessiones confirmat. (Anno 1134, Mart. 23.) [COCQUELINES, tom. II, p. 223.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati monasterii S. Florae, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quamobrem, dilecte in Domino fili Joannes abbas, petitiones tuas clementer admittimus, et monasterium Sanctae Florae cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis suffragio communimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona, quascunque possessiones, inpraesentiarum idem monasterium juste et canonice possidet, aut etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur: in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: Castrum Sanctae Florae cum capellis, quae in eodem sitae esse noscuntur, capellam videlicet Sancti Anastasii, capellam Sancti Angeli, capellam Sancti Apollinaris, capellam Sancti Zenonis, et id quod habetis in capella Sanctae Mariae; monasterium Sancti Petri majoris in civitate Arretina cum hospitio et omnibus pertinentiis suis, adjicientes, ut tu juxta solitam consuetudinem possis illud ordinare; capellam Sancti Gregorii, et jus quod habetis in capella Sancti Laurentini, monasterium Sancti Michaelis de monte Pinculi cum capellis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Tiburtii in Gargonsa cum pertinentiis suis, plebem Sancti Martini de Galoniano cum omnibus pertinentiis suis, duas partes de plebe Sanctae Mustiolae cum pertinentiis earum, et jus quod habetis in ecclesia Sancti Vincentii in Cortona, et castrum de Quarata cum ecclesia Sancti Andreae et curte sua, castrum de Sarna cum ecclesia sanctae Florae, et curte sua, et quidquid habetis in Sancto Mamma, castrum de Muglano cum ecclesia Sancti Angeli et curte, et hoc quod habetis in ecclesia Sanctae Mariae, in villa-Alba; castrum de Fontia cum ecclesia Sancti Petri et pertinentiis suis, castrum de Rughitino cum ecclesiis, et curte sua: ecclesiam Sancti Leonis cum pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Florae minoris cum medietate suae curtis et curtis de Bulgari cum hoc quod habetis in ecclesia Sancti Laurentii et Sancti Sebastiani, et ecclesiam Sancti Petri in Majano cum hoc quod ibi habetis, et quidquid habetis in Politiano et in Pinli et in vico. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum timorem Dei et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Arretini episcopi et Ecclesiae canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus SS. Ego Matthaeus Albanensis episcopus SS. Ego Guido Tiburtinus episcopus SS. Ego Rodulphus Ortanus episcopus SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis SS. Ego Lictifrodus presbyter cardinalis tituli Vestinae SS. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli SS. Ego Guido indignus sacerdos SS. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi SS. Data Pisis manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. cardin. et cancellarii, X Kalend. Aprilis, indictione XII , Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus domni Innocentii papae II anno V .
|
[per] [leg. XIII] [leg. VI]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 154 |
CLIV. Ad Briccium Nannetensem episcopum. (Anno 1134, April. 22.) [MORICE, Mémoires pour l' hist. de Bretagne, I, 571.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BRICCIO Nannetensi episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Jurgantium controversias celeri sententia terminare et aequitati procul dubio convenit et vigori. Proinde definitionem controversiae quae inter te et monachos Majoris Monasterii pro ecclesiis videlicet S. Crucis, S. Saturnini, S. Albini et S. Mariae infra Nannetensem civitatem sitis, est hactenus agitata, chartae et atramento duximus committendam. Illustris igitur vir Conanus Britanniae comes, primo quidem per venerabiles fratres nostros Guilelmum Praenestinum episcopum, et Guidonem sanctae Romanae Ecclesiae tunc diaconum cardinalem, et postmodum per frequentes litteras suas nobis saepius indicaverat supradictas ecclesias, secundum consuetudinem principum illius terrae, ita proprias sui juris existere, quod nihil sibi prorsus in eis civitatis episcopus vindicaret, seque de earum institutione diutius cogitantem ad hoc divina inspiratione asserebat fuisse inductum quod eas beato Petro vellet offerre, ac postmodum monachis Majoris Monasterii nostra benignitate, et in quibus eatenus turpis vitae ac conversationis clerici fuerant commorati, per manus nostras religiosi viri ad serviendum Domino ponerentur. Et nos quidem de ipsius comitis devotione gaudentes eumdem nostris litteris commonuimus, ut quandoquidem tam pium opus ei divina pietas inspiraverat, easdem proprio episcopo restitueret ejusque providentiae ipsas regendas disponendasque committeret. Cumque hoc multoties sibi fuisset per nostras litteras persuasum, nostris exhortationibus se devote velle favere asseruit; sed in hoc negligentiam ipsius episcopi arguebat, eo quod religiosas ibi personas ponere recusabat, unde etiam fraternitati tuae saepius scripsimus, et de suscipiendis praedictis ecclesiis et ponenda in eis religione pariter consuluimus. Interea jam fere unius anni spatio elapso, praefatus comes ad nos nuntios suos misit et devotionem suam per nos effectui mancipari suppliciter postulavit; atque ut hoc ipsum nequaquam impetu aut levitate aliqua procedere putaretur, per eosdem nuntios venerabilium fratrum nostrorum Gaufridi Carnotensis apostolicae sedis legati et Ancelini Redonensis episcopi scripta suscepimus. Qui videlicet bonam voluntatem ejusdem comitis collaudantes, ut suis petitionibus praeberemus assensum, pariter rogaverunt. Cum igitur tantopere apud nos insisteret, et tantorum virorum testimonio juvaretur, nec infra hujus temporis spatium nostris exhortatoriis libris toties tibi missis aliquid rescripsisses, vix tandem praefati comitis petitioni annuimus, arbitrantes melius esse easdem ecclesias de manu laicali tam honesta occasione abstrahere et religiosos viros inibi ponere, quam in potestate ipsius comitis taliter remanere. Praedictis igitur ecclesiis in B. Petri proprietate et defensione susceptis, rogatu supradictorum fratrum nostrorum eas abbati et fratribus Majoris Monasterii, salva tua justitia et reverentia, ex nostra benignitate concessimus et scripti nostri pagina roboravimus. Cum igitur praedictus abbas super eamdem concessionem, se a tua fraternitate diversas molestias et injurias sustinere nobis per suos nuntios saepius questus esset, per apostolica scripta praecipimus ut ab eorum fratrum infestatione desisteres, aut in octavis B. Martini nostro te conspectui repraesentares, tam nobis quam ipsis de contemptu et injuriis responsurus. Verum cum dies ipsius termini immineret, quamvis confectus senio et infirmitate gravatus nostram adivisti praesentiam. Cumque abbatem et monachos aliquandiu exspectares, tandem quidam ab eis missi cum litteris advenerunt, asserentes nec venisse nec venturos esse; quippe sicut injuriae eis illatae redundare in Romanam Ecclesiam videbantur, ita negotium ipsum domno papae principaliter pertineret. Porro tua fraternitas calamitates atque oppressiones quas ab eis pertuleras nihilominus replicabas, asserens ecclesias supradictas, quas a potestate illustris viri Conani comitis esse, et ab eo sibi fuisse concessas monachi astruebant, pro quarum etiam confirmatione privilegium a sede apostolica impetraverant, priusquam ab eodem comite in capitulo B. Petri Nannetensis, in festivitate B. Nicolai investituram acciperent, et ab eo essent in possessionem missi, fuisse in manu tua ad opus Nannetensis Ecclesiae refutatas. Cumque praefatus comes jam ad hoc esset inductus ut eisdem monachis supradictas ecclesias, te renitente et contradicente contraderet, tu Ecclesiam tibi commissam sentiens praegravari Romanae sedis audientiam multis astantibus appellasti, et contra eamdem appellationem ipsas suscepisse praedictos monachos proclamasti. Eclesiam quoque Sanctae Mariae, quae ad abbatiam Sanctae Crucis de Kemperelegio pertinere dicebatur, eos per subreptionem impetrasse, ut suo apponeretur privilegio, edixisti. Et quia monachi absentes erant, nec sufficientes responsales miserant, licet esses confectus senio et adversa valetudine impeditus, personae tuae non parcens, donec monachi nostro se conspectui praesentarent, es in nostra curia commoratus. Qui ante nos mediante Quadragesima venientes, cum tuis objectionibus respondere deberent, licet a nobis submoniti quatenus ad idem negotium peragendum sufficientes personas mitterent, nequaquam se ad hoc venisse, vel missos esse asseruerunt, nec de his quae sibi ab eodem collata videbantur, se judicium subire tutum esse monstrabant; praecipue cum idem comes abesset, nec pro causa hujuscemodi vocatus fuisset. Tandem cum tua pars necessariis probationibus abundaret, et testes super his quae proposueras produxisses, nos eorum testimonia pro causae diversitate suscepimus. Et primi quidem, videlicet Joannes et David sacerdotes, testimonium protulerunt tuo praecepto atque consensu, et sub tua obedientia se fuisse in Sanctae Crucis ecclesia constitutos, et ibidem divina celebrasse mysteria. Dein cum testes alios quaereremus, tres nobis presbyteros praesentastis, quorum duo de ecclesia Sancti Saturnini, videlicet Rainerium et Akariam, et unus de ecclesia Sancti Albini, scilicet Acharias; idipsum asseruerunt quod utique priores testes de S. Crucis ecclesia affirmaverant. De refutatione quoque earum quas per comitem factas asseruisti, Titio archidiaconus et Normannus subdiaconus et canonicus tuae ecclesiae testati sunt se interfuisse, vidisse et audisse cum praefatus comes juxta fluvium Vicenoniae calumniam quam in eisdem ecclesiis eatenus habuerat, priusquam monachis in capitulo B. Petri Nannetensis, a Conano comite concessae fuissent, et in possessionem missi per cuffiam, tibi et Nannetensi Ecclesiae libere refutavit, nulla habita mentione quod Majori Monasterio conferri deberent. Praeterea Simon, abbas S. Gildae de Landa, et Guido, capellanus S. Mariae, testati sunt pro gravamine quod Nannetensi Ecclesiae praedictus comes in Nannetensi capitulo inferebat antequam abbas et monachi Majoris Monasterii de supradictis ecclesiis in capitulo Nannetensi investiti, et in earumdem possessionem a praedicto comite fuissent immissi, te nostram audientiam publice appellasse. Qui omnes tactis sacrosanctis Evangeliis juraverunt ita verum esse quemadmodum fuerant protestati. Tot igitur et tantis rationibus instructi, communicato fratrum nostrorum consilio, ex judicio te, venerabilis frater Briccie, de ecclesiis videlicet Sanctae Crucis, S. Saturnini, S. Albini et Sanctae Mariae, in qua monachi de Camperelegio Domino famulantur, quas iidem monachi Majoris Monasterii in privilegio subrepticiae poni fecerant, possessorem constituimus et per te Nannetensem Ecclesiam plene earum pertinentiis per annulum investivimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat huic nostrae definitioni ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentaverit, nisi congrue satisfecerit, anathemati noverit se subjacere . . . Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus . Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. cancellarii, X Kal. Maii, indictione XII, Incarnat. Domin. anno 1135, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno V.
|
( cum multis aliis cardinalibus qui subscripserunt )
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 155 |
CLV. [Didaco] archiepiscopo Compostellano significat post discessum Lotharii imperatoris aliquandiu cum suis se in Urbe mansisse; deinde, « ut fratribus suis ad sese tulior et facilior pateret accessus, » Pisas ivisse. Astaldum commendat. (Anno 1134, Maii 3.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 549.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
|
De prudentia et honestate tua plurimum confidentes, fraternitati tuae statum nostrum breviter duximus intimandum. Post discessum itaque charissimi filii nostri Lotharii imperatoris Augusti nos, qui subjectis ovibus providere debemus, ne forte caedem lupis rapacibus viderentur exponi, de divinae protectionis tegmine magis quam humani auxilii robore confidentes, cum ipsis in Urbe mansimus. Unde factum est ut fideles nostri adversus hostes Ecclesiae fortiores effecti, in B. Petri et nostra fidelitate firmius perseverent. Denique postquam eos nostra corporali praesentia aliquandiu defensavimus, ut fratribus nostris ad nos tutior et facilior pateret accessus, et laborantes opportunis solatiis confovere possemus, Urbe egredientes Pisas pervenimus: ibique cum fratribus nostris commorantes, quae ad honorem Ecclesiae pertinent propensius operamur. Miramur autem quoniam, elapso tanto tempore, de statu et incolumitate tua nullam nobis certitudinem reddidisti. Ut igitur tuae dilectionis affectus erga matrem tuam Ecclesiam Romanam magis appareat, per exhibitionem operis id ipsum studeas demonstrare. Ad haec filium nostrum latorem praesentium Astaldum, qui sanctae Dei Ecclesiae admodum fidelis existit, dilectioni tuae attentius commendamus, rogantes ut pro B. Petri reverentia et nostra charitate benigne recipias et ei in quibus oportuerit auxilia subministres. Data Pisis V Nonas Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 156 |
CLVI. Privilegium pro abbatia Praemonstratensi. (Anno 1134, Maii 3.) [LE PAIGE, Bibliotheca Praemonst., p. 622.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, HUGONI abbati Praemonstratensi et coabbatibus, praepositis, prioribus et universis fratribus Praemonstratensis ordinis tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.
|
Sacer ordo vester, in agro Dominico divina dispensatione plantatus, apostolicis gratiis digne meretur attolli cujus professores, mundanis a se relegatis illecebris, coelestium contemplationi vacantes, insistunt jugiter profectibus animarum. Nos autem ad dictum ordinem quem in statu summo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere, apostolicae considerationis intuitum dirigentes, ad ea libenter intendimus per quae professores jam dicti nullum verae pacis patiantur excidium, nullumque religionis status perferat detrimentum, sed eo devotius divine cultui ac salutis insistant operibus, quo quietior fuerit status eorumdem, ipsique fuerint ampliori libertate donati. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus annuentes statuimus, et apostolicae sedis auctoritate sancimus ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam et Praemonstratensium fratrum observantiam in eadem ecclesia constitutus esse dignoscitur, in omnibus etiam ordinis vestri ecclesiis perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Statuimus etiam ut juxta ordinationem bonae memoriae Norberti Magdeburgensis archiepiscopi, universi abbates et praepositi vestri Praemonstratensis ordinis ad commune capitulum annuatim Praemonstratum veniant, ibique communi fratrum consilio corrigenda corrigant, et quae statuenda fuerint, auctore Domino, statuant. Ad haec praesenti etiam decreto sancimus ut nulla persona ecclesiastica, pro benedictione abbatum, vel consecratione ecclesiarum vestrarum, palefridum aut aliud aliquid exigere praesumat, nullusque abbatum vestrorum, etiamsi exigatur, dare praesumat, quia et exigenti et danti nota Simoniacae pravitatis et periculum imminet. Personam autem de alio ordine nulla ecclesiarum vestrarum sibi eligat in pastorem, nec vestri ordinis aliqua, in abbatem monasterii alterius ordinis, nisi de auctoritate Romanae Ecclesiae ordinetur. Nulli archiepiscopi, episcopi aut alii praelati ponant sub interdicto ecclesias vestras, aut personas vestras excommunicent, cum vestri excessus per commune capitulum Praemonstratense possint et debeant emendari. Sancimus etiam ut liceat vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et sine contradictione cum suis rebus et possessionibus retinere. Infirmos quoque, qui in extrema voluntate ad vos se transferri, aut apud vos sepeliri deliberaverint, nullus eos impedire, seu res eorum legitimas retinere praesumat, salva tamen haeredum legitima portione et canonica justitia ecclesiarum illarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Simili quoque modo decernimus ut in curiis et grangiis vestris oratoria juxta possibilitatem vestram et utilitatem construere possitis, quatenus ibi congregationi vestrae et aliis fidelibus ad animarum salutem divina officia celebretis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat ecclesias vestras temere perturbare, aut earum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem ecclesiis et locis vestris jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Ecclesiae Catholicae episcopus. Ego Wilelmus Praenestinus episcopus. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Matthaeus Albanensis episcopus Ego Anselmus presbyter cardinalis. Ego Lictifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae. Ego Ubido indignus presbyter. Ego Joannes presbyter cardinalis sanctae Romanae Ecclesiae. Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Nonas Maii, indictione duodecima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo quinto; pontificatus domni Innocentii II papae anno quinto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 157 |
CLVII. Privilegium pro monasterio Sextensi. (Anno 1134, Junii 9.) [ Annat. Camaldul, Append., t. III, p. 343, ex authentico SS. Bartholomaei et Pontiani de Luca.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati Sancti Benedicti supra Padum ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Et temporis necessitas nos urget, et imminutio exigit personarum, ut si quando religiosa quondam monasteria a suae religionis nitore defecerint, ei manus auxilii porrigamus, et ad eorum reparationem cooperante Domino totis viribus intendamus. Sextense siquidem monasterium, quod spiritaliter beati Petri juris existit, in vera religione et possessionum temporalium abundantia priscis temporibus floruisse cognoscitur; sed quia abundante iniquitate multorum charitas refriguit, et hominum malitia inolevit, locus ipse tam in temporalibus quam in spiritualibus, quod dicere sine dolore non possumus, plurimum est attritus. Unde nos, qui loco ejusdem apostolorum principis residentes, ecclesiarum omnium et earum praecipue quae adjus sanctae Romanae Ecclesiae pertinent, attentam debemus sollicitudinem gerere, cum fratribus nostris sollicite pertractavimus, atque post diutinas discussiones tandem ecclesiasticae utilitatis seu dispensationis causa id nostro sedit arbitrio, ut videlicet tibi, dilecte in Domino fili Henrice abbas, tuisque successoribus idem monasterium committere debeamus. Per praesentis itaque privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut ejusdem Sextensis monasterii magisterium de caetero habeatis, et ad ejus reparationem sollicite intendatis. Quatenus ibidem religione vestro studio reformata, et ea quae in eodem loco corrigenda fuerint, vestra industria corrigantur, et abbas qui pro tempore inibi statuendus fuerit, vestra provisione atque consilio eligatur. Sane de novitiis ejusdem monasterii hoc statuimus ut, si tibi vel tuis successoribus utile visum fuerit et religioni congruum, iidem novitii ab abbate Sextensi infra annum ad Beati Benedicti monasterium transmittantur, et vice ipsorum de eodem claustro alii assumantur. Nulli ergo hominum fas sit super hac concessione vos temere perturbare, aut praefatum coenobium a vestro magisterio et correctione subtrahere. Sed tam abbas quam fratres ejusdem loci futuris temporibus vestrae disciplinae subjecti et obedientes existant; salva nimirum beati Petri proprietate et apostolicae sedis debita reverentia. Ad indicium autem quod eadem ecclesia apostolicae sedis juris existat, tres bisantios nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis autem adversus hanc nostram constitutionem temerario ausu venire tentaverit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Conservantes autem eorumdem apostolorum gratiam consequantur. Amen, amen, amen. ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gulielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Matthaeus Albanensis episcopus ss. Ego Hubertus Pisanae Ecclesiae archiepiscopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Lictifredus presbyter cardin. tit. Vestinae ss. Ego Martinus presbyter cardinalis titul. Sancti Stephani in Caelio monte ss. Ego Guido indignus sacerdos ss. Ego Romanus diaconus cardin. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido cardinal. diaconus Sancti Adriani ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli ss. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Junii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus domni Innocentii II papae anno V. Ego Vido Henrici Pepe imperialis aulae judex, et notarius authenticum illud unde hoc sumptum est exemplum, cum sigillo domni Innocentii papae II vidi, legi et fideliter exemplavi. Ego Bonotius sacri palatii notarius de Gunzaga authenticum illud bullatum sigillo domni Innocentii II papae, unde hoc sumptum est exemplum, vidi, legi et ideo hic subscripsi. Ego Agnellus sacri palatii notarius de loco Gunzagae, etc. Ego Arlothus sacri palatii notar. de Gunzaga, etc.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 158 |
CLVIII. Henrico abbati Padilironensi et successoribus ejus ecclesiam S. Caesarii (Wilzacarensem) ea lege concedit ut tres bisantios singulis annis persolvant. (Anno 1134, Jun. 9.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 259.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati monasterii Sancti Benedicti super Padum, ejusdemque successoribus suis regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cor nostrum pia divinitatis inspiratione compungitur loca quondam in ecclesiasticae religionis observantia instituta in melius reformare, et eorum destitutioni pro debito nostri officii subvenire. Hac siquidem intentione, hoc desiderio, fideles quoque ad honorem Dei ecclesias construunt, eisque possessiones et praedia largiuntur, ut videlicet religiosae personae inibi statuantur, quae divinae majestati humiliter ac devote deserviant, quarum orationibus ad Deum fusis, tam fundatores quam praedecessores et posteri, a peccatorum vinculis absoluti, pro temporalibus beneficiis aeterna praemia consequi mereantur. Quo nimirum intuitu, recolendae memoriae Illustris comitissa Mathildis, ecclesiam Beati Caesarii in Mutinensi agro, beato Petro oblatam, suis bonis possessionibusque ditavit, libris, vasis et aliis ornamentis ecclesiasticis plurimum honestavit, et ut fratres, qui secundum beati Augustini Regulam omnipotentis Dei vacarent obsequiis, in eodem ponerentur effecit. Unde factum est ut mundo in maligno posito et in deterius assidue declinante, illa, quae pro bono religionis et animae suae remedio Deo et beato Petro obtulerat, a pravis hominibus sint occupata atque distracta, et ubi prius religio et honestas cum rerum temporalium ubertate vigebat, nunc peccatis exigentibus, vix saltem vestigia bonorum spiritualium ob insolentiam pravorum hominum valeant apparere. Cujus rei gratia cum fratribus nostris saepius meditantes, ut tam pium praefatae mulieris propositum non frustraretur, sed potius optatum animae remedium consequatur, tibi, dilecte in Domino fili Henrice abbas, et successoribus tuis, eamdem ecclesiam cum suis pertinentiis duximus concedendam, ut videlicet per tuam tuorumque successorum industriam, secundum beati Benedicti Regulam religiosorum fratrum conventus in eodem loco ponatur, et juxta facultatem illius ecclesiae eorum numerus statuatur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat super hac nostra constitutione vos temere perturbare, nec praefatam ecclesiam, quandiu religio ibidem Domino cooperante duraverit, a nostra dispositione seu correctione distrahere, sed tam ipsa quam bona ad eam pertinentia sub nostro magisterio et libera ordinatione consistant, salva nimirum beati Petri proprietate atque dominio et nostra nostrorumque successorum debita reverentia. Ad indicium autem quod eadem ecclesia apostolicae sedis juris existat, tres bysantios nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis autem adversus hanc nostram constitutionem temerario ausu venire tentaverit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli incurrat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gulielmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Mattheus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Humbertus Pisanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Stephani in Caelio monte subscripsi. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Lucifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae subscripsi. Ego Martinus presbyter cardinalis S. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli S. Joannis et Pauli subscripsi. Datum Pisis per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Junii, indictione XII, anno Incarnationis 1135, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno V.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 159 |
CLIX. Bulla qua Quinciacensium monachorum praedia aliaque confirmantur. (Anno 1134, Oct. 12.) [ Gall., Christ., IV, instrum. 164.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERICO abbati de Quinceio ejusque successoribus regulariter substituendis.
|
Quanta cordi nostro laetitia de vestrae congregationis religione laudabili generetur, ille profecto cognoscit qui renum et cordium scrutator existit: vos enim de Pontiniacensi monasterio, utpote apum examina, exeuntes longe lateque alvearia innumera coelesti manna repletis et multorum sitientium corda aquae salientis in vitam aeternam salutari doctrina imbuendo reficitis. Eapropter sacrum collegium vestrum verae charitatis affectione diligimus et monasterium beatae Dei Genitricis, in quo divino vacatis servitio, apostolicae sedis suffragio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones in praesenti duodecima indictione juste et canonice possidetis, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec nominatim duximus exprimenda: locum ipsum videlicet de Quinceio locum de Fontanis, locum de Baterio. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae contitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae operationis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episc. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli. Ego Romanus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Octobris, indict. XII, Incarnat. Dom. an. 1135, pontif. dom. Innocentii papae II anno V.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 160 |
CLX. Ad Gaufridum archiepiscopum, et Dolensis Ecclesiae suffraganeos episcopos atque abbates per eamdem provinciam constitutos.--Invitat eos ad concilium Pisense. (Anno 1134, Nov. 8.) [MANSI, Concil., XXI, 487.]
|
Navis Ecclesiae, cui rector Christus praesidet, licet undarum propulsatione saepius agitetur, remigante tamen saepe in ea Domino, nunquam submergitur. De profunditate siquidem sui consilii coelestis nautae providentia ventos concitat, mare turbat, navem agitat, ut ministros dormientes excitet, pigros animet et cautos industriores efficiat. Gloria igitur sit in altissimis Deo, quoniam fides vestra nunquam defecit, sed emergente in Ecclesia schismate probati inventi estis, et manifeste tanquam veri Christi discipuli domum Domini illustratis. Ut autem de statu Ecclesiae vobiscum tutius tractare possimus, et levior vobis ad nos pateret accessus, ordinato in Urbe vicario, et dispositis iis quae fidelibus nostris opportuna esse cognovimus, cum fratribus nostris sani, Deo gratias, et incolumes Pisis moramur, et ut novis morbis nova medicamenta possint commodius adhiberi, ordinante Domino, proxima Pentecosten solemnitate generale ibidem concilium celebrare decrevimus. Quocirca universitati vestrae praesentium auctoritate praecipimus ut eodem termino, omni occasione summota, vestram nobis exhibeatis praesentiam, quatenus administrante Spiritus sancti gratia, vestri freti consilio et auxilio, ea constituere valeamus, unde modo et in posterum Ecclesia collaetetur. Dilectum autem filium Joannem monachum, capellanum nostrum, fraternitati vestrae attentius commendamus, rogantes ut pro B. Petri reverentia eum benigne suscipiatis et honeste tractetis.
|
Datum Pisis VI Id. Novemb.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 161 |
CLXI. Ecclesiae Faesulanae possessiones, petente Joanne episcopo, confirmat. (Anno 1134, Nov. 16.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 241.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Fesulano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
In eminenti apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, fratres nostros diligere episcopos et Ecclesiis sibi a Deo commissis suam debemus justitiam conservare. Proinde, charissime frater in Christo Joannes episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et sanctam Fesulanam Ecclesiam, cui auctore Domino praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, seu bona eadem Ecclesia in praesenti anno juste et legitime possidet, aut in futurum rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: Curtem, et civitatem Fesulanam cum ecclesiis, curtis et terris adjacentibus, similiter castrum montis Lauri, et mons Regis, Bajanam, et curtem Salam, Festilianum, et pratum Regis, ecclesiam S. Mariae in Urbana, cum curte et Libiano, et Biviliano, castrum quod aedificatum esse tuis laboribus constat juxta fluvium Fontana cum curte rivi Ferioli et Palranti, castrum Ciselo, curtem in monte Acuto, et in Ampinana montana Sancti Gaudentii, cum alpibus, et pertinentiis eorum, sicut ex regis concessione Ecclesiae tuae collata sunt, castrum Agnae, curtem Turricolae, et Castillionem, castrum montis Bonelli, castrum Rofiani, monasterium Sancti Salvatoris, situm in episcopatu Pistoriensi, cum ecclesiis Sancti Potiti, S. Martini constructis in Fugnano in campo Novoli eccl. S. Martini. In Capraccia medietatem ecclesiae S. Christinae, in Ripole ecclesiam S. Salvatoris, S. Michaelis de Marine, curtem de Calenzano, curtem S. Donnini, curtem de Bagnasca, et quidquid Fesulana Ecclesia possidet in plebe S. Stephani in Campo, et in plebe S. Joannis in Septimo. In Mengnano ecclesiam S. Petri cum curte, et omnibus decimationibus earum, monasterium S. Bartholomaei, situm Fesulis cum ecclesiis et decimationibus sibi pertinentibus, monasterium S. Martini, monasterium S. Gaudentii cum pertinentiis earum, patrimonium filiorum Hemionis, castrum, quod vocatur Flumen, et quidquid de jure praefatae ecclesiae in territorio Macelli detinent filii Hugonis, filii Raimberti, et Azo filius Albichi, et filii Hugonis de Castaniola, et Lombardi de Molezzano, et filii Hugonis de Casula, et Longobardi de Terliano, et Longobardi de Sancto Joanne majore, et Longobardi de Arena, vel quaecunque in praedicto loco juris vestrae Ecclesiae aliquis homo detinere videtur. Quidquid etiam Ugo filius Raynerii donavit praefatae Ecclesiae in Ampinana, in monte Acuto, et in Lece, Magnale, Politiano, et medietatem Ecclesiae, et curtis in loco Quaracla. Praeterea plebem S. Crisci sitam Albine, plebem S. Gervasii cum curte sitam in Alpiniano, ecclesiam S. Miniatis cum curte in monte Lauro, plebem S. Joannis, plebem S. Babilli, et S. Ditali, plebem S. Leonini, plebem S. Mariae, plebem S Stephani, in Pomino plebem S. Jerusalem, in Glaceto plebem S. Jerusalem, in Izermano plebem S. Gervasii cum curte, in Pitiana plebem S. Petri, in Cascia plebem S. Petri cum curte, et castro, quod vocatur Novum, in Sco plebem S. Mariae cum curte in Capiclia plebem S. Joannis, plebem S. Pancratii, plebem S. Romuli cum curte, ecclesiam S. Miniatis cum pertinentiis suis, in Campinione ecclesiam S. Mariae cum curte, plebem S. Viti, in Regitino plebem S. Petri, plebem S. Laurentii cum castello, et curte, in Robiana plebem S. Miniatis, in Cintoria plebem S. Petri cum curte, ecclesiam S. Justi in monte Rantuli, in Sillano plebem S. Petri, Novale plebem S. Crisci, in Panzano plebem S. Leonini cum curte, ecclesiam S. Eufrosini cum curte juxta castrum Corbuli, ecclesiam S. Romuli cum curte Novellae, plebem S. Mariae cum curte, ecclesiam S. Cassiani cum curte, in Avanano ecclesiam S. Mariae et S. Petri, plebem S. Justi cum curte, plebem S. Pauli cum curte, in Collina plebem S. Leonini, in monte Milliario plebem S. Mariae, in Testinula plebem S. Martini cum curte, in Stagia plebem S. Mariae. Quidquid esse infra Fesulanae Ecclesiae parochiam, vel in aliarum Ecclesiarum parochiis, praedecessores tui hactenus possedisse noscantur, firma vobis et inconvulsa manere sancimus. Nulli ergo hominum liceat praenominatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris, et clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis accipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subs. Ego Gerardus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Lictifredus presb. card. tit. Sancti Vitalis ss. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Romanus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Guido card. Sancti Adriani subscripsi. Dat. Pisis per manum Alberici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis cancellarii, sexto decimo Kalend. Decembris, indict. XII, Incarnationis Dominicae anno 1134, pontificatus D. Innocentii papae II anno V, etc.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 162 |
CLXII. G[regorio] episcopo Bergomati nuntiat se canonicos S. Alexandri, qui constitutos ab ipso judices rejecissent, et canonicos S. Vincentii in proximam Ascensionem Domini (16 Maii 1135) evocasse. (Anno 1134, Nov. 30.) [LUPUS, Cod. dipl. Bergom., II, 985.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G Pergamensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Gravat nos quod canonici Sancti Alexandri de controversia quae inter ipsos et canonicos Sancti Vincentii agitatur, venerabilium fratrum nostrorum P. Papiensis episcopi et A. sanctae Romanae Ecclesiae cardinal. diac. quibus eamdem causam terminandam commisimus subire judicium noluerunt. Verumtamen quia iidem dati judice in eadem causa minime processerunt, et nos utrique parti occasionem cujuslibet materiam praebere non volumus, eosdem ad nostram praesentiam invitavimus et proximam Ascensionem Domini nostri Jesu Christi eis terminum constituimus, utrinque sub periculo ordinis prohibentes ne se ad invicem in bonis aut personis offendant. Data Pisis II Kalend. Decembris.
|
[REGORIO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 163 |
CLXIII. Didaco archiepiscopo Compostellano de muneribus missis gratias agit. (Anno 1134.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 561.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quia filius pius matris suae in necessitate positae oblivisci non debet, mirari nos non destitimus quoniam tanto tempore S. R. E. ministrare solatia distulisti. Verumtamen quoniam diversis occupationibus irretitum te fuisse accepimus, quod non voluntate, sed necessitate factum est, ex apostolica mansuetudine indulgemus: credimus enim quoniam tantus est fervor tuae dulcedinis, ut si tempus et facultas tibi suppeteret, profecto nihil deesset Romanae Ecclesiae quod tua liberalitas non suppleret. Affectum ergo tuae charitatis propensius attendentes, pro exeniis a devotione tua nobis transmissis grates referimus: magis etenim voluntatem quam facultatem attendentes, praedecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis personam tuam vera in Christo charitate diligimus, et volumus honorare: et si qua forte emerserint, quoniam mundus in maligno positus est, et homines pravi sunt qui honori B. Jacobi vel personae tuae contraire nitantur, nos profecto parati sumus et quae tibi adversantur apostolica auctoritate repellere, et eos qui eumdem locum B. Jacobi diligunt affectione paterna fovere. Tua itaque interest ita in B. Petri servitio et amore persistere, ita te devotum et humilem B. Petri filium in omnibus exhibere, ut magis ac magis in tuis opportunitatibus exaudiri a sede apostolica et honorari merearis. Dat. Pisis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 166 |
CLXVI. Monasterii Huysburgensis protectionem suscipit. (Anno 1135, Jan. 8.) [ Neue Mitth. a. d. Geb. hist, ant. Forsch., IV, I, 9.] CLXVII. Possessiones et privilegia abbatiae S. Petri Aureae Vallis confirmat. (Anno 1135, Jan. 8.) [ Gall. Christ. vet. t. IV, p. 114.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto GAUFRIDO abbati S. Petri Aureae Vallis, et ejusdem fratribus in eadem ecclesia canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Quoties a nobis illud petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium; ut fidelis et pia devotio celerem consequatur effectum. Quamobrem, dilecti in Domino filii, interventu venerabilis fratris nostri Guillelmi Pictavensis episcopi sapientis utique et honesti viri, atque in Catholica vita probati, petitiones, vestras libenter admittimus, et ad exemplum praedecessoris nostri bonae memoriae Paschalis papae, ecclesiam beati Petri in qua divino vacatis officio, apostolicae sedis patrocinio duximus muniendam, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui in eodem loco noscitur institutus, ibidem secundum B. Augustini Regulam perpetuis temporibus, inviolabiliterque conservetur, et ne cui post professionem factam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus, et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus; vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sanximus, quae inpraesentiarum legitime possidere videmini, in Pictavensi videlicet pago ecclesiam S. Pauli de Hydriaco, S. Martini de Achaio, S. Hatarii de Borno, S. Martini de Gemellis, S. Petri de Solobria, S. Mariae de Toxoneriis, S. Martini de Loono, S. Michaelis de Crum, S. Mariae de Masconia, S. Eparchi de Germundo, S. Mariae Magdelenae de Pristiniaco, S. Benedicti de Boxeria; ecclesiam Sancti Varentii, S. Mariae Magdalenae de Thouercia, S. Pauli de Bosco, S. Stephani de Amaillo; ecclesiam S. Lupi et sancti Pancratii, S. Martini de Salis; ecclesiam de Bocaico, ecclesias quoque sanctorum martyrum Gervasii et Protasii de Silvax, ecclesiam sancti Saturnini de Loberchai, ecclesiam S. Hilarii de Tolon, ecclesiam sanctae Crucis de Borellia, ecclesiam sanctae Mariae de Galcis, sanctae Mariae de domibus Iterii, ecclesiam S. Hilarii de Mazoil, a venerabilibus fratribus nostris Petro et Guillelmo Pictavensibus episcopis vobis concessas: item in pago Andegavensi ecclesiam S. Petri de Dompno Petro, et S. Albini Torcanuo, quas confrater noster bonae memoriae Rainaldus Andegavensis episcopus et antecessor ipsius Gaufridi vestrae ecclesiae concesserunt. Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua vero in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit. secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Gerardus cardinalis presbyter tituli Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Anselmus presbyter cardin. tit. Lucinae. Ego Luciferedus presbyter titul. Vestinae. Ego Lucas presbyter tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Aro presbyter tit. S. Anastasiae. Ego Gregorius diaconus cardin. SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardin. SS. Cosmae et Damiani. Ego card. diaconus S. Adriani. Datum Pisis per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii. VI Idus Januarii, indict. XII, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus domni Innocentii II papae anno V.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 168 |
CLXVIII. Bulla qua privilegia monasterii Scheningensis confirmantur. (Anno 1135, Jan. 28.) [FALKE, Codex Tradit. Corbeiensium, p. 761.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GOTESCALCO praeposito et fratribus in Scheningensi ecclesia Beati Laurentii canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosos viros fraterna charitate diligere, et quae a fratribus nostris rationabiliter invenerimus constituta, apostolicae sedis munimine roborare. Significastis siquidem nobis quod frater noster Reinhardus bonae memoriae Alberstadensis episcopus Scheningensem locum in quo prius quaedam sanctimoniales nequiter conversantes, cum neque in spiritualibus, neque in temporalibus aliquem fructum inibi facerent, sed potius utpote absque regula et ratione viventes per diversas terras huc illucque discurrerent, propter utilitatem personarum et earum male conversationem, communicato fratrum suorum consilio, exinde ipsas amoverit et ibidem regulares canonicos esse decreverit. Sed quia idem locus constituendis fratrum officinis incongruus existebat, eidem fratri nostro saniori consilio visum esse claustrum ipsum de priori loco in quamdam curiam suam, quam habebat in Scheningensi villa, utilitatis intuitu, transmutare, ea tamen consideratione habita ut ecclesia illa antiqua cum omnibus ad eam pertinentibus sub eorumdem fratrum potestate maneret, et perpetua ditione ac dispositione consisteret. Nos igitur, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus desideriis annuentes, quod a praedicto fratre nostro Reinardo bonae recordationis episcopo super eadem re factum esse cognoscitur auctoritate apostolica confirmamus, et futuris temporibus ratum esse sancimus. Statuimus etiam ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini Regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, ibidem, cooperante Domino, inviolabiliter observetur. Quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones inpraesentiarum juste et canonice possidetis, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, seu oblatione fidelium, seu aliis justis modis poteritis adipisci, apostolicae sedis patrocinio munientes, eadem vobis firma et illibata in perpetuum manere decernimus. Prohibemus etiam ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, absque libera praepositi et fratrum licentia, ecclesiam vestram relinquere, et ad alium locum liceat pertransire, nec aliquis episcoporum, abbatum, priorum vel aliqua persona eum retinere praesumat, sed tanquam suae possessionis praevaricator redire ad locum proprium compellatur. Porro fratres saeculares venientes et vestro collegio sociari volentes, petita prius a propriis episcopis vel praelatis licentia, suscipiendi facultatem liberam habeatis. Obeunte te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem communi consensu aut fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, de vestra congregatione, aut de alia ejusdem professionis, si necesse fuerit, secundum beati Augustini Regulam providerint eligendum. Nulli ergo omnino hominum fas sit vestram ecclesiam temerariis vexationibus sive exactionibus fatigare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis infestare; sed omnia integra et illibata serventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum Alberstatensis episcopi justitia et reverentia. Si qua in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Matthaeus Albanensis episcopus ss. Ego Lucas presbyter cardinalis sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctissimae Crucis in Hierusalem ss. Ego Gregorius diacon. cardin. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido card. diaconi S. Adriani ss. Data Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii V Kal. Februarii indictione XII, Incarnat. Dominicae 1135, pontificatus domni Innocentii II papae anno quinto
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 169 |
CLXIX. Privilegium Ecclesiae in villa Ronchalia, ab episcopo Placentino constructae et canonicis Sancti Antonini donatae, confirmat. (Anno 1135, Mart. 13.) [COCQUELINES, II, p. 223.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AZONI sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinali et praeposito B. Antonini de Placentia, ac fratribus in eadem Ecclesia divino famulatui mancipatis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Locorum venerabilium cura nos commonet, de eorum quiete ac utilitate sollicite cogitare, quatenus qui ecclesiasticis famulantur obsequiis, ecclesiasticae quoque tuitionis optato patrocinio foveantur. Tua siquidem charitas, dilecte in Domino fili Azo cardinalis presbyter, insinuavit nobis venerabilem fratrem nostrum Arduinum, Placentinae civitatis episcopum, tibi ac fratribus ecclesiae Beati Antonini licentiam concessisse in villa vestra, quae Ronchalia dicitur, in fundo Beati Antonini ad honorem . . . . ecclesiam construendi, ea scilicet consideratione habita, quoniam tam viri quam mulieres pro sacerdotis absentia, absque participatione corporis et sanguinis Domini, de hac vita transiisse multoties dicebantur. Cujus nimirum loci administrationem atque ordinationem vobis vestrisque successoribus idem frater noster perpetuo jure concessit. Hoc etiam addito, ut qui habitum religionis induere et in eodem loco Deo militare decreverint, a praeposito ecclesiae Sancti Antonini, vel ab ejus fratribus, si ipse defuerit, ad suscipiendos sacros ordines, congruo tempore pro eodem Placentino episcopo praesententur. Quod si clericus aut sacerdos ejusdem loci, culpis exigentibus, fuerit corrigendus competenti regularique disciplina ab eodem praeposito, vel ejus fratribus corrigatur. Si vero saepe commonitus, incorrigibilis apparuerit, tanquam inutilis et inobediens per eosdem ipsius loci beneficio et mansione privetur. Oleum quoque et Chrisma a matrice Ecclesia praefati loci sacerdos accipiat. Decimas autem, ad plebem de Sparovaria pertinentes nullatenus usurpare praesumat. Insuper etiam, si quis de eadem villa devotionem suam in quibuslibet eidem plebi judicatis exhibere voluerit, nequaquam impediat. In aliis vero omnibus, ecclesia quae nunc fundamentis in suprascripta villa Ronchaliae a vobis construitur, libere omnino ad ecclesiam Beati Antonini pertineat, adeo ut nullus archipresbyter jus potestatis in spiritualibus aut temporalibus se noverit habiturum. Quia igitur sicut ea quae a nobis statuuntur, volumus illibata persistere: ita etiam fratrum nostrorum debemus bene gesta firmare, vestris postulationibus clementer annuimus, et quod a praedicto fratre nostro Arduino episcopo super hoc statutum est, auctoritate apostolica roboramus et futuris temporibus ratum manere decernimus, quemadmodum ejusdem fratris nostri scripto noscitur stabilitum. Nulli ergo hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conservantur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. Sancti Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem subscripsi. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Lictifredus presbyter cardinalis tit. Vestinae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum et Pauli subscripsi. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani ss. Ego Vasallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii subscripsi. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, et cancellarii, III Idus Martii, indictione XII , Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus domni Innocentii II papae anno VI.
|
(leg. XIII)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 170 |
CLXX. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensi xenodochium et ecclesiam S. Joannis concedit. (Anno 1135, April. 3.) [ Bullar. Lateran., 14.] CLXXI. Abbatiae Heylissemiensis, a Rainero construendae possessiones confirmat. (Anno 1135, Maii 3.) [MIRAEI, Opp. diplom., IV, p. 9.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAINERO salutem et apostolicam benedictionem.
|
Religiosis desideriis facilis est praebendus assensus, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quia igitur, dilecte in Domino fili Rainere, ob peccatorum tuorum veniam promerendam, ecclesiam ad honorem sanctae Dei genitricis Mariae, ut juxta beati Augustini Regulam, et formam religionis Floreffiensium fratrum omnipotenti Deo inibi serviatur, in proprio allodio, quod Heylichshain superius dicitur, construxisti, propositum tuum ac desiderium in Domino collaudamus, et ad id propensius exsequendum omnimodis exhortamur. Nos tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ut ordo canonicus in praefata ecclesia perpetuis temporibus conservetur, praesenti decreto sancimus. Statuimus etiam ut possessiones et bona, quae eidem ecclesiae a te, seu ab aliis religiosis viris collata sunt, vel in futurum praestante Domino offerri contigerit, firma fratribus, qui inibi Domino famulantur, et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit praedictum ordinem in praenominata ecclesia infringere, vel mutare, aut ausu temerario perturbare, vel bona ejus auferre, minuere, aut quibuslibet molestiis fatigare, salva nimirum dioecesani episcopi reverentia. Si quis autem huic nostrae constitutioni audacter, vel temerarie contraire tentaverit, nisi congrue satisfecerit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Data Pisis, V Nonas Maii, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 173 |
CLXXIII. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensi restituit paroeciam a monachis S. Georgii invasam. (Anno 1135, Maii 21.) [ Bullar. Lateran., 15.] CLXXIV. Ad Hubertum episcopum et canonicos Lucanos. (Anno 1135, Maii 24.) [BALUZ., Miscell., IV, 589.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hu. episcopo et canonicis Lucanis salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dignum est ut suae jaceat ruinae dolore prostratus quisquis apostolicis contendit contraire mandatis. Caeterum pro exhibenda justitia fratribus S. Fridiani monachos S. Georgii Lucani frequenter ad nostram praesentiam evocavimus; ipsi vero nec nostro se conspectui praesentarunt, nec praefatis fratribus prout debuerunt, satisfecerunt. Pro quo nimirum excessu in ipsos interdicti sententiam promulgavimus. Illi autem tanquam inobedientiae filii interdictum minime servaverunt. Ea propter communicato fratrum nostrorum consilio, eosdem monachos anathematis vinculo innodavimus. Quo circa dilectioni vestrae mandamus quatenus eamdem sententiam per vestram parochiam annuetis, et singulis diebus Dominicis ad eorumdem monachorum humiliationem in vestra Ecclesia renovetis. Data Pisis nono Kal. Junii.
|
[HUBERTO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 175 |
CLXXV. Ecclesiae Bonnensis possessiones quasdam confirmat. (Anno 1135, Maii 26.) [GUNTHER, Cod. diplom. Rh.-Mos. I, 217.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO praeposito, et canonicis Bunnensis ecclesiae ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
In beati Petri cathedra divina disponente clementia constituti, quae ad pacem sunt Ecclesiae debemus statuere, et venerabilium locorum quieti et utilitati salubriter providere. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et allodium, quod prope Bunnam in villa quae dicitur Entenic, cum vineis, agris, nemoribus et mancipiis ad ipsum pertinentibus, a nobilibus viris, Gerardo de Lon et Heriberto de Saphra, annuentibus uxoribus eorum et liberis, emptionis titulo ducentis triginta marcis acquisivisse vos constat, vobis praesentis scripti pagina confirmamus. Mansum etiam, quem a Sigibergensi ecclesia in villa, quae dicitur Remerstorf, pro quadam compositione rationabiliter habetis, firmum vobis et illibatum perpetuo manere sancimus, statuentes ut ea omnia debita gaudeant libertate, et ab omni saeculari exactione libera et quieta consistant. Decernimus ergo ut neque tuis successoribus, nec alicui hominum liceat aliquid de praedictis possessionibus acquisitis vel acquirendis, vel de his quae inpraesentiarum libere et canonice Bunnensis habet ecclesia, alienare, aut in feodum dare, sed omnia integra conserventur vestris usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Guido indignus sacerdos. Datum Pisis, per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Kal. Junii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 176 |
CLXXVI. Privilegium pro Vindocinensi abbatia. (Anno 1135, Maii 26.) [LAUNOII Opera, III, I, 397.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio FRAYMUNDO abbati Vindocinensis monasterii, ejusque successoribus regularis ad substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus Ecclesiis et personis ecclesiasticis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illarum tamen quieti et utilitati attentius nos providere convenit, quas B. Petro non est dubium specialius convenire et pertinere. Expedit ergo ut pro monasterio Vindocinensi, cui, charissime in Domino fili Fraymunde abbas, auctore Deo, praeesse dignosceris, tanto amplius paterna invigilemus sollicitudine, quanto ex oblatione illustris memoriae Gaufridi Andegavensium comitis, et Agnetis Pictaviensis comitissae ibidem locus ad jus et dominium sanctae Romanae Ecclesiae spectare cognoscitur. Ideoque tuis justis postulationibus clementer annuimus et praedictum Vindocinense monasterium ad exemplar praedecessorum nostrorum apostolicae sedis privilegio communimus. Sicut igitur praefati fundatores devoverunt, sub sanctae Romanae Ecclesiae defensione et libertate ab omni conditione aliarum personarum absolutum semper et liberum idem coenobium permanere sancimus, statuentes ut quascunque possessiones, bona ab ipsius loci fundatoribus, vel ab aliis Deum timentibus oblata, et praedecessorum nostrorum auctoritate firmata idem coenobium inpraesentiarum in locis quibuscunque possident, tibi tuisque successoribus in perpetuum praesentis scripti pagina roboramus. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: Ecclesiam S. Georgii in Oleronis insula cum magna parte ejusdem insulae; ecclesiam Beatae Mariae de castro Oleronis, ecclesiam Sancti Nicolai de Olerone, ecclesiam Beatae Mariae de Surgeriis, ecclesiam Sancti Sepulcri de Balgentiaco, parochialem ecclesiam S. Clementis de Credone cum omnibus ecclesiis quae infra terminos ejusdem parochiae continentur, ecclesiam de Adreio, ecclesiam S. Saturnini sitam super Ligerim, ecclesiam S. Petri de Monte Foleti, ecclesiam de Carcere, videlicet beati Nicolai et Vincentii, et S. Mariae, quas in Cenomanensi episcopatu, consensu illustris Goffridi de Meduana, Hildebertus ejusdem loci episcopus coenobio vestro concessit. In episcopatu Andegavensi, ecclesiam S. Mariae de Castellis, ecclesiam Sanctae Mariae de Cosma, ecclesiam Sanctae Mariae de Broco, ecclesiam Sancti Petri de Villeriis, ecclesiam S. Hippolyti et S. Germani de Aretiaco. Confirmamus etiam vobis quidquid Robertus de Montecontorio Vindocinensi coenobio donavit, et ejus filius Bertrannus postmodum concessit; ecclesiam B. Joannis quae est super Ligerim. Concedimus etiam tibi tuisque successoribus ecclesiam B. Priscae cum dignitate cardinali. Mitram, dalmaticam sandalia, et alia quaeque dignitatis cardinalis insignia, vobis pariter confirmamus. Quidquid praeterea possessionis, dignitatis vel immunitatis eidem coenobio a sede apostolica concessum est, aut in posterum liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium offerri contigerit, vobis integrum atque inconvulsum in perpetuum manere sancimus. Ad concilium vero tu, vel tuorum quilibet successorum coactus non ibit, ubi papae persona non erit. Neque etiam subditas vestro coenobio ecclesias, ubicunque sint, excommunicare vel interdicere cuiquam liceat, nisi apertis pro culpis et quas ejusdem loci abbas et monachi ab ipsis episcopis ad moniti emendare contempserint. Quod si quis contra te vel tuos successores pro aliquibus rebus causari voluerit, nullatenus tu vel tui successores respondeatis donec Romanum consulatis pontificem, cujus monasterium ipsum et res monasterii esse noscuntur. Quidquid igitur de rebus ipsis sine Romani pontificis judicio distractum fuerit vel definitum, irritum erit. Ad haec statuimus ut Andegavensis, Pictaviensis et Vindocinensis comites, omni tempore sint adjutores et defensores ejusdem loci ad honorem apostolicae sedis, nec eorum quilibet aliquam exactionem sive consuetudinem Vindocinensis coenobii rebus inferat, nec in eis aliquid vindicare praesumat, praeter pratrocinium solum, quod eis ad honorem apostolicae sedis exhibere promissum est. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum, non tamen sine trium abbatum testimonio, quos religiosiores in vicinis locis haberi contigerit. Electus autem abbas a Carnotensi vel a quolibet Catholico voluerit episcopo benedicatur, omni professione vel cujuslibet rei exactione seposita. Praecipimus etiam ut tam in Vindocinensi monasterio, quam in S. Salvatoris juxta Andegavis muros ecclesia nulli personae nisi soli papae liceat potestatem aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare seu interdicere, etiam si contigerit Carnotensem aut Andegavensem patriam pro culpis quibuslibet excommunicari; excommunicatos tamen ipsi scienter non suscipiant. Decernimus etiam ut nulli omnimodo hominum liceat saepe dictum coenobium perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut quaelibet potens vel impotens persona, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco ista servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Sic signatum: Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Praenestinus episcopus. Ego Antheus Albanensis episcopus. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus card. Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Vasallus diaconus card. Sancti Eustachii. Ego Lictefridus presbyter card. titulo Vestinae. Ego Grisogonus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu. Ego Gerardus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Anselmus presbyter cardin. tit. Sancti Laurentii in Lucina. Ego Lucas presbyter card. titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardin. tit. Sancti Stephani in Caelio Monte. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Axo presbyter card. tit. Sanctae Anastasiae. Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii, VII Kalend. Junii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno sexto. Sic sequitur in figura rotunda: ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. S. PETRUS, S. PAULUS. INNOCENTIUS PAPA SECUNDUS.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 177 |
CLXXVII. Privilegium pro Ecclesia Silvae Mundae. (Anno 1135, Maii 28.) [ Annal. Camaldul., III, p. 242.]
|
Innocentius, anno 1135, auctoritate apostolica, cum Pisanis adhuc moraretur, ut legitur in veteribus summariis Fontisboni, confirmavit licentiam concessam a praedecessore suo Leone papa IX, fratribus Silvae Mundae, aedificandi suum monasterium ad tute vivendum, et possidendi auctoritate sua donationes, oblationes tam pro vivis, quam defunctis, et habendi suarum rerum decimationes ex dono apostolicae sedis, deserendo monasterium primum quod a nobili viro Griffo constructum dicitur, in comitatu Arretino, et pro ejusdem devotione fundatum, cui quamdam filiam suam praefecit religionis intuitu, et sanctimoniales feminas ei junxit: quod quidem monasterium filiae suae inhonestate permotus auferens ad virorum officium permutavit et libertate donavit. Exortis autem guerris inter filium praedicti Griffi et ejus nepotes, fratres dicti loci coacti sunt primum monasterium deserere et fabricare novum secundum licentiam sumni pontificis impetratam, quam Innocentius papa auctoritate Dei firmavit, et perpetuo observari praecepit.
|
Subscripserunt omnes cardinales. Datum Pisis anno Domini 1135, quinto Kalendas Junii, pontificatus domni Innocentii anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 178 |
CLXXVIII. Archiepiscopos et episcopos per regnum Teutonicum constitutos hortatur ad observandum Ecclesiae Romanae privilegium: « ut majores causae ad examinationem sedis apostolicae devolvantur et oppressi omnes intrepide ad eam appellent. » (Anno 1135, Maii 30.) [THEINERUS, Disquisitiones criticae, p. 207.]
|
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Tunc pax et charitas vice se mutua complectuntur, et manet indissolubilis in altera dilectione sinceritas, si juxta divinae dispensationis ordinem et Ecclesiae gradus distinctos minores majoribus reverentiam exhibeant et inferioribus diligentiam potiores impendant. Verum ecclesiasticus ordo confunditur, si minores illicita sua temeritate praesumant vel praesidentes non concessa sub remissione impunitatis attentant. Compago namque humani corporis et divini collegii conservatur incolumis, si pastores super gregem invigilent, et magis appetant pascere, quam damnare in clero, et subditi potius humiliter obedire, quam a subjectione procaciter resilire. Ne igitur pars alterutra dispensationis ordinationem pervertat, beatus Petrus apostolorum princeps est in capite Ecclesiae a Domino constitutus, ut per se et per successores suos fratres confirmet, errata corrigat et jura sua unicuique tribuat. Inde etiam generali lege Ecclesiae promulgatum, ut majores causae ad examinationem sedis apostolicae devolvantur, et oppressi omnes intrepide ad eam appellent. Privilegium enim sibi in hoc appellandi sancta Romana reservavit Ecclesia. Quam sit namque necessarius appellandi usus, nemo est qui nesciat, quippe cum judicantium iniquitatem et imperitiam corrigat. Appellatione autem interposita, omnia in statu suo permaneant, et tandiu nihil erit innovandum quandiu de appellatione ab eo, ad quem provocatum, fuerit pronuntiatum. Caeterum quod in laicis culpabile videtur, in clericis criminosum. At vero juxta imperiales sanctiones, si judices ordinarii provocationes aestimaverint respuendas, XXX pondo auri multantur, et assessores et officiales eorum totidem nisi publice restiterint, et actis evidentibus contradixerint. Quanta igitur animadversione sit plectendus judex ecclesiasticus, qui doctrinam matris suae sanctae Romanae Ecclesiae objicit et privilegium beati Petri infringere nititur, parem se faciens Jesu Christo et super apostolorum sedem ascendens, vigor justitiae in promptu habens ulcisci omnem inobedientiam non ignorat. Exhortamur igitur fraternitatem vestram in Domino, ut quemadmodum dignitatem vestram desideratis illibatam a sede apostolica custodiri, ita erga subditos mites sitis et praerogativam audientiae in nullo imminuere aut infringere de caetero attentetis. Alioquin de tanti excessus impunitate non judicabimur apud Dominum negligentes, tepidi sive rei. Ex officio siquidem apostolatus injuncta est nobis a Deo necessitas, ut majoribus honorifice providentes, minora salubriter sine laesione curemus. Data Pisis, III Kal. Junii.
|
[ leg. dominare]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 179 |
CLXXIX. Privilegium pro monasterio Nobiliacensi. (Anno 1135, Jun. 2.) [DUCHESNE, Hist. de la maison de Béthune. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUALTERO abbati Nobiliaci monasterii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.. . . Confirmamus etiam terram, juxta mare sitam, quam Guillelmus Bethuniensis advocatus, concedente comite Flandrensi Theodorico, pro commutatione de Reschesburg eidem ecclesiae dedit, etc.
|
Data Pisis per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, et cancellarii, IV Nonas Junii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno XI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 180 |
CLXXX. Privilegia libertatesque abbatiae S. Petri in monte Blandinio, ordinis S. Benedicti, confirmantur. (Anno 1135, Jun. 2.) [MIRAEI, Opp. diplom. IV, p. 10.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GILBERTO monasterii Blandiniensi abbati, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Apostolicae auctoritati expedit religiosas personas diligere et earum loca pia protectione munire, quodque grave eis est levigare et relaxare, ut ex indulta consolationis gratia in obsequio Dei promptiores existant. Eapropter praefatum Blandiniense coenobium sub solius beati Petri et nostra ditione atque protectione specialiter suscipimus, et perpetuo manere decrevimus. Apostolica auctoritate contituentes, ut nullus deinceps episcopus praesumat de ejusdem coenobii redditibus, rebus, curtis, vel villis, quolibet modo quidquam minuere nec immissiones aliquas facere, nec audeat ibidem cathedram collocare, neque ordines facere, nec communem exstruere, neque placenta tenere, nec ullam imperandi potestatem exercere, nisi ab abbate et fratribus ejusdem loci fuerit rogatus. Missas sane publicas vel stationes in eodem monasterio ab episcopo fieri, et episcopum ibidem frequenter venire, nisi ab abbate et fratribus fuerit vocatus, omnino prohibemus. Altaria vero quae idem coenobium canonice nunc possidet, ab omni personatu libera sancimus, de quibus nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur, nec absque canonico judicio inveniantur, salva in omnibus dioecesani episcopi canonica justitia. Insuper inconvulse confirmamus ut presbyteri ad eadem altaria ministraturi, prius ab abbate et ab ecclesia sua electi, deinceps episcopo vel archidiacono, seu decano praesententur, a quibus curam animarum suscipiant. Abbati autem pro rebus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant. Statuimus etiam ut exceptis illis, qui ad proprios titulos ordinati sunt, de ecclesiis vestris presbyteros, si minus idonei fuerint, removeatis, et assensu dioecesani episcopi idoneos substituatis: et ne quis parochianum vestrum infirmum oleo inungat, vel extra parochiam ducat, aut mortuum sine vestro consensu sepeliat. Liceat quoque vobis de notariis criminibus excommunicare, et excommunicati ab episcopo et ejus ministris pro excommunicatis habeantur, et nisi per vos nullo modo absolvantur. Curias autem vestras in Gallia sitas ab omni decima, excepta frugum, liberas constituimus, et terram, quae propriae terrae vestrae alluvione maris concrescit, vobis et ecclesiae vestrae confirmamus. Monachum quoque de coenobio vestro ad ecclesiasticum ordinem promovendum, seu pro alia qualibet causa absque consensu abbatis tollendi nemo unquam habeat licentiam. Haec itaque constitutionis decreta auctoritate Dei et nostra perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, nec a quoquam qualibet occasione immutari. Servanti sit pax et benedictio; non servanti, nisi resipuerit, perpetua maledictio. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Wilhelmus Praenestinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Gerardus presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quarto Nonas Junii, indictione decima tertia, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus domni Innocentii papae II anno secundo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 181 |
CLXXXI. Ad Henricum Leucorum episcopum.--Confirmat concordiam factam inter ipsum et Fridericum comitem Tullensem. (Anno 1135, Jun. 6.) [MANSI, Concil. XXI, 419.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Leuchorum episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis, in perpetuum.
|
Statuta fratrum nostrorum sicut irrationabilia debemus ecclesiasticae disciplinae moderatione corrigere, ita nihilominus convenit eorum bene gesta firmare. Quamobrem, venerabilis frater Henrice episcope, pacem et concordiam, quae post multas guerras et labores atque expensas inter te et nobilem virum Fredericum comitem Tullensem, in praesentia venerabilium fratrum nostrorum Altuini episcopi Sanctae Rufinae, tunc apostolicae sedis legati, Alberonis Treverensis archiepiscopi et suffraganeorum suorum, Stephani videlicet Metensis, Alberonis Virdunensis, episcoporum, necnon aliorum nobilium principum, videlicet Simonis ducis, Adeleidis ducissae uxoris suae, Rainaldi Barrensium comitis, Galteri de Cundricurte, Odonis de Melaino, et Petri de Bressejo, Rutile in Treverensi parochia facta est, praesentis scripti pagina confirmamus, et futuris temporibus ratam manere decernimus. Ita scilicet ut de hospitalitate, seu consuetudine, quam praefatus comes Fredericus in praebenda fratrum Tullensis Ecclesiae sibi usurpare contra justitiam nitebatur, nihil sibi deinceps ex debito audeat vindicare. Verumtamen si praedictus comes Visceriaci in praebenda fratrum bis in anno cum septem vel decem militibus tantum hospitari voluerit, id ipsum ei minime negabitur, sed fratres ejusdem loci sustinebunt, nec eum exinde molestabunt, si in modo fratrum hospitium suscipiat, si ministerialium administratione procurari voluerit, si nullam exactionem in eadem villa vel per se, vel per alios fecerit. Caeterum, si ipse hoc transgredi vel violare praesumpserit, jam dicti fratres id ipsum ab eo per justitiam exquirere possint. Praeterea si quando necesse fuerit ut idem comes a decano vel praeposito postulaverit, in praebenda fratrum semel in anno cum septem vel decem militibus tantum, tertium hospitium ei dabitur. Si vero necessitas ingruerit, et nec decanum, nec praepositum ad obtinendum hospitium habere poterit: hospitium ipsum per ministerialium manus accipiat, et servitium competens, quod ei exhibitum fuerit, cum gratiarum actione suscipiat. Quod si comes aliter quam suprascriptum est, fecerit, et conventionem laudatam coram praefatis episcopis atque principibus violaverit, aut exactionem aliquam, vel violentiam in villis fratrum supradictorum exercuerit, si servitia sufferentia canonicorum antedicta, et eo modo quo sunt determinata, per manus ministerialium non susceperit: hospita quae non ex debito aut justitia, sed per sufferentiam fratrum accipiebat, prorsus amittat: et hoc tandiu stare poterit quandiu ipse amicitiam fratribus debitam observaverit. Decernimus ergo ut neque praefato comiti, neque alicui hominum liceat, te vel successores tuos, seu Tullensem Ecclesiam, aut canonicos, super hoc temere infestare, aut aliquid ultra id quod praedictum est, a te vel ab ipsis exigere: sed potius ipse statutis hospitiis contentus existat, et Tullensis Ecclesia, et canonici, ab ipsius infestatione de caetero liberi maneant et quieti. Si quis autem hujus nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam venire tentaverit temere, secundo tertiove commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine D. N. Jesu Christi alienus fiat. Conservantes autem, omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Data Pisis per manum Almerici S. R. E diaconi cardinalis et cancellarii, VII Idus Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domini Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 182 |
CLXXXII. Ecclesiam Joannis in Viculo canonicis B. Mariae Placentinae adjudicat sub censu annuo sedi apostolicae persolvendo. (Anno 1135, Jun. 7.) [COCQUELINES, t. II, p. 228.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI, ecclesiae Beatae Mariae Placentinae praeposito, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ex administratione officii nobis a Deo injuncti, compellimur ad Ecclesiarum Dei statum in suae incolumitatis robore conservandum diligenter intendere, et ne in locis, in quibus honestas et religio florere consueverant, occasione aliqua omnino depereant, sollicite providere. Ecclesia siquidem Sancti Joannis de Viculo, infra Placentini episcopatus terminos sita, quae specialiter ad jus beati Petri, et dominium pertinet, peccatis exigentibus, valde attrita est, et tam in temporalibus quam in spiritualibus maximum sustinuit detrimentum. Tu vero, dilecte in Domino fili Joannes praeposite, ad sedem apostolicam veniens ejusdem ecclesiae concessionem a nobis humiliter postulasti. Et nos igitur de religione tua et ferventi sollicitudinis studio habentes in Christo fiduciam, ecclesiam ipsam tibi, tuisque successoribus, et per vos Ecclesiae Placentinae admeliorationem committimus, ut videlicet bona et possessiones ejusdem loci, quae distractae sunt, vestro recuperentur studio, et habitae conserventur, et regularium conventu ibi quotidie honestus famulatus Domino impendatur. Si quando vero a gratia sedis apostolicae excideritis; aut quod vobis injunctum est, de eadem ecclesia non observaveritis, locus ipse cum omnibus possessionibus suis, tam mobilibus quam immobilibus, vel se moventibus, ad jus et dominium, ac liberam facultatem sanctae Romanae Ecclesiae absque molestia revertatur. Ad indicium autem quod praefatus locus juris sit beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae, dimidiam unciam auri singulis annis Lateranensi palatio persolvetis. Nulli ergo omnino hominum fas sit super hoc de caetero infestare, aut aliquod vobis gravamen inferre. Si quis igitur ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostram se noverit incursurum. Amen, amen, amen.Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Caelio Monte ss. Ego Azo presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae ss. Sergii et Bacchi ss. Ego Stephanus diaconus cardinalis Sanctae Luciae in Orphea ss. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani subscripsi. Ego Boetius diaconus cardinalis Sancti Viti subscripsi. Ego Vasallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii ss. Datum Pisis per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, et cancellarii, VII Idus Junii, indictione decima tertia , Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII.
|
(quod
non optamus)
|
[ leg. decima
quarta]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |
Innocentius II
| 183 |
CLXXXIII. Bulla pro abbatia Juncellensi. (Anno 1135, Jun. 8.) [ Gall. Christ. VI, Instrum. 135.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERENGARIO abbati monasterii B. Petri Juncellensis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere, quae ad jus B. Petri specialius pertinere noscuntur. Quapropter, dilecte in Domino fili Berengari abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Juncellense beati Petri apostoli monasterium ad exemplum praedecessorum nostrorum Gregorii VII et Paschalis II recolendae memoriae Romanorum pontificum, sub apostolicae sedis tutela et projectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: In ipsa villa Juncellensi ecclesias S. Felicis, S. Michaelis, et S. Saturnini. In Biterrensi episcopatu ecclesiam S. Joannis de Silias, ecclesiam S. Petri de Rovinacco, ecclesiam S. Martini de Avena, ecclesiam S. Mariae de Altiniaco, ecclesiam S. Dalmatii de Telnodaz, ecclesiam S. Salvatoris de Rocca rotunda, ecclesiam S. Nicolai, ecclesiam S. Saturnini de Canaonas, ecclesiam S. Bartholomaei de Arnosia, ecclesiam S. Juliani de Fellinas, ecclesiam S. Petri de Dransthilag, ecclesiam S. Mariae de Anisa, ecclesiam S. Stephani de Diano, ecclesiam S. Urici de Bezet, ecclesiam S. Mariae de Frangolia, ecclesiam S. Petri de Bruculo, ecclesiam S. Salvatoris de Podio, ecclesiam S. Suzannae de Barzac. In Rutenensi episcopatu ecclesiam S. Martini de Canals, ecclesiam S. Juliani de Moleiras, ecclesiam S. Christophori de Druria, ecclesiam S. Mariae de Tauriaco. In Agathensi episcopatu ecclesiam S. Mariae de Nataliono, ecclesiam S. Ceciliae de Lopiano. In episcopatu Lutevensi ecclesiam S. Mariae de Pruneto. Decimas sane et alia jura, quae usque ad haec tempora quiete ac legitime tenuistis, libere et absque alicujus contradictione vobis habenda et possidenda perpetuo jure concedimus et firmamus, et ut neque ab episcopo, neque ab alio super his quaelibet vobis imminutio aut violentia inferatur, apostolica auctoritate sancimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam de eadem congregatione, si idoneus inventus fuerit, providerint eligendum. Quod si in eodem coenobio persona ad hoc regimen exsequendum conveniens inveniri non potuerit, liceat praedictis fratribus de alio monasterio sibi abbatem eligere. Electus autem a dioecesano consecretur episcopo, si quidem hoc ipsum absque pravitate et exactione aliqua voluerit exhibere; alioquin Catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum fultus auctoritate sedis apostolicae, quod postulatur indulgeat. Hoc quoque praesenti capitulo duximus addendum, ut ipsum monasterium, et abbates, vel monachi ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti, in sancta conversatione et religionis observantia Domino servientes. Quod si aliquis episcoporum, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona monasterium vestrum in rebus aut personis gravare praesumpserit, abbas et fratres ejusdem loci libere apostolicam sedem appellent. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliis locis quasi piis de causis concedere, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, bisantium unum, nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis igitur regum, imperatorum, ducum, comitum, principum, seu ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praedicto coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Chrysogonus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Datum Pisis per manum Aimerici, S. Rom. Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, VI Idus Junii, Incarnationis Dominicae anno 1135, indictione XIII, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 184 |
CLXXXIV. Privilegium pro abbatia Malliacensi. (Anno 1135, Jun. 9.) [ARCÈRE, Histoire de la Rochelle, t. II, preuves, p. 669.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio TEBALDO, abbati monasterii Sancti Petri Malliacensis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus ecclesiis et personis ecclesiasticis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia, illis tamen attentius providere nos convenit, et eas a pravorum hominum incursibus defensando, arctiori debemus charitate diligere quas beato Petro et sanctae Ecclesiae Romanae non est dubium specialius adhaerere. Quapropter, dilecte in Domino fili Tebalde abbas, postulationibus tuis clementer annuimus, ac tibi tuisque successoribus regulariter promovendis, Malliacense monasterium, cui auctore Deo praeesse dignosceris, praesentis scripti pagina communimus atque firmamus. Sanctorum itaque praedecessorum nostrorum beatae memoriae Sergii, Alexandri, Urbani, Paschalis, Calixti et Gelasii Romanorum pontificum privilegiorum tenorem sequentes, per praesentem privilegii nostri scriptionem apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque hodie idem coenobium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium canonice poterit adipisci, et quaecunque praedecessoribus tuis, nostrorum constant praedecessorum, qui supra dicti sunt, privilegii munimine confirmata, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro ut vestrum Malliacense coenobium sub tutela et jurisdictionibus sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae constitutum nullius alterius juris ecclesiae ditionibus subjaceat; omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in eo ditionem quamlibet praeter rectorem sedis hujus apostolicae habere prohibemus, adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum solemnia celebrare praesumat. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive ecclesiarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Pictaviensi accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si exhibere ea gratis et sine pravitate voluerit, omni exactione seposita. Alioquin liceat vobis a quocunque malueritis episcopo Catholico hujusmodi sacramenta accipere, et consecrationem. Tua ergo interest, in Christo dilecte, regularis disciplinae institutionibus ferventer sistere, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores existitis, tanto amplius ac sollicitius Deo placere totis animae ac mentis viribus procuretis. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis XX solidos usualis monetae per annos singulos, Lateranensi palatio persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei suas possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris et officii sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Pisis per manus Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Idus Junii, indictione decima tertia, anno Incarnationis Dominicae millesimo centesimo trigesimo sexto, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 185 |
CLXXXV. Privilegium pro monasterio S. Michaelis Hugthoviensis. (Anno 1135, Jun. 10[SCHOEPFLIN, Alsat, diplom. t. I, p. 208.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CUNRADO abbati monasterii S. Michaelis, quod in loco, qui Vosagus dicitur; situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Domino sine aliqua est dilatione complendum. Hoc igitur rationis intuitu monasterium quod in honore S. Michaelis omniumque coelestium virtutum in Argentinensi episcopatu in silva quae dicitur Vosagus juxta flumen Scheram a bonae memoriae comite Wernero constructum est, et ab eodem beato Petro oblatum sub ejusdem apostolorum principis, et nostra tutela suscipimus et praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut universa quae inpraesentiarum locus ipse juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis procurante Domino poterit adipisci, tibi, dilecte in Domino fili Cunrade abbas, tuisque successoribus, firma in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjungimus: campos videlicet, silvas, prata in ipsa valle adjacentia, servos, ancillas et piscationem usque ad Ludenbach et capellam Rugnisbach cum appendiciis suis; ligna quoque ad opus monasterii, officinas claustrie et fratrum usibus necessaria de dominicata silva ejusdem comitis ab eodem vobis concessa, vobis habenda et possidenda firmamus. Hoc etiam adjicientes ut, si eadem silva fructum gestaverit, juxta ejusdem viri concessionem, decimam partem ex his pariter habeatis. Praedium quoque in Fleresheim ab Adelberto comite de Hadesburc et uxore ejus Judinta cum refutatione ecclesiae ibidem sitae, vobis concessum. Praedium apud Heidolfesheim cum mancipiis et banno quae ex dono illustris viri Folmarii comitis filii praedicti Werneri et Helligae uxoris ejus, habere videmini. Praedium quoque ex dono Berlint sororis ejusdem comitis apud Egensheim, et praedium apud Taleheim. Praedium apud Eureseim; praedium apud Tambach. Praedium quoque ex dono Luttoldi comitis et Adelehidis uxoris ejus in Luteringia habere videmini, apud Geheresdorf. Saltum unum integrum et duos dimidios, duo molendina, bannum dimidium ad vendendum vinum, mercati quartam partem. Item praedium in Brachalfingen, aliud ad Banesdorf, aliud ad Herebrehteswile, ecclesias tres integras et dimidiam. Item praedium quod donavit Donatus presbyter et frater ejus Rainardus in praefata villa cum servis et ancillis, Ecclesiam ejusdem villae, quam dedit Conradus comes et Erimannus comes cum uxore sua Agnete. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet violentia praeponatur, nisi quem communi consensu fratres omnes, vel pars sanior fratrum secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Electus autem ab Argentinensi episcopo, si Catholicus est, consecretur, siquidem gratiam apostolicae sedis habuerit, et eam vobis absque pravitate et exactione exhibere voluerit; alioquin quemcunque malueritis Catholicum adeatis episcopum, qui nostra fultus auctoritate eamdem consecrationem vobis exhibeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut videlicet eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et supremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Advocatus autem ejusdem loci, non per aliquam violentiam constituatur, sed communi abbatis et capituli voluntate. Qui etiam si vestrum coenobium plus justo gravare voluerit, alium prout melius visum fuerit eligendi vobis libera licentia pateat. Sane ipsum monasterium cum appendiciis suis ab Argentinensis episcopi jurisdictione seu qualibet ejus exactione tutum fore, sanctum atque liberum. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, unum bysantium nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Stephanus diaconus cardinalis S. Luciae in Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Gerardus presbyter Cardin. tituli S. Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Matthaeus Albanensis episcopus subscripsi. Orphen subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Theodwinus S. Rufinae episcopus subscripsi. Ego Oddo diaconus cardin. S. Georgii ad Velum aureum subscripsi. Ego Azo presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae subscripsi. Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Junii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontificatus domni Innocentii II papae anno IV.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 186 |
CLXXXVI. Bulla qua prioratum Sancti Petri de Nanto ad abbatiae dignitatem evehit, uniendo ipsi plures ecclesias. (Anno 1135, Jun. 13.) [ Gall. Christ., I, Instrum., 61.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAIMONDO abbati monasterii Beati Petri Nantensis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Apostolicae sedis nos urget auctoritas religiosas personas diligere, et earum loca, praesertim quae beati Petri viris existunt, sanctae Romanae Ecclesiae gremio confovere, et ut in eis religio augeatur, et conservetur paterne affectionum consideratione prospicere. Proinde, dilecte in Domino fili abbas, desiderium tuum, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua dilatione duximus affectui mancipandum, ut videlicet ecclesia Beati Petri Nantensis, qui, Deo gratias, tam in temporalibus quam in spiritualibus per tuam industriam plurimum accrevisse, juxta petitionem tuam de prioratu abbatia deinceps statuatur: et ut in futurum inviolabiliter abbatia permaneat, praesenti decreto sancimus. Ipsum itaque ad jus et proprietatem beati Petri pertinens, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina roboramus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: in Nantensi villa ecclesiam Sancti Stephani, et ecclesiam Sancti Jacobi; in Larzaco ecclesiam Sancti Salvatoris, ecclesiam Sanctae Mariae de Cuneis, ecclesiam Sancti Stephani de Cantobrio, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Lechiciis, ecclesiam Sancti Martini de Vicano, ecclesiam Sancti Michaelis de Robiaco, ecclesiam Sancti Sepulcri de Algua, ecclesiam Sancti Christophori de Cubertoirata, ecclesiam Sanctae Mariae de Luc, ecclesiam Sanctae Mariae de Celcleras, ecclesiam Sancti Joannis de Brolio. In episcopatu Nemausensi, ecclesiam Sanctae Mariae de Durbia, ecclesiam Sancti Geraldi de Rupefolio, ecclesiam Sancti Joannis de Vallegarinta, ecclesiam Sanctae Mariae de Treve, et ecclesiam Sancti Petri de Revenh. Porro obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Electus autem a dioecesano consecretur episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et ea absque pravitate et exactione aliqua voluerit inhibere; alioquin Catholicum quem malueritis adeatis antistitem, qui nimirum, nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse discernimus, ut qui se illic sepeliri deliberaverint, eorum devotioni et extremae voluntati, nisi excommunicati fuerint, nullus assistat , salva nimirum matricis ecclesiae justitia. Nulli ergo episcopo, nulli omnino magnae parvaeque personae facit praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, tam vestris quam fratrum et pauperum usibus profutura. Ad indicium vero quod idem coenobium beati Petri juris existat, duos bizantios nobis, et successoribus nostris, annis singulis persolvetis. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Guido Tiburtinus episcopus subscripsi. Ego Gerardus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Litusens presbyter cardinalis subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli subscripsi. Ego Antonius presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius diaconus SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Chrysogonus diaconus cardinalis subscripsi. Datum Pisis per manus Aymerici, santae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancell. Idibus Junii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi.
|
[ f. obsistat] [ f. vacet]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 187 |
CLXXXVII. Majori Monasterio ecclesiam SS. Rufini et Valerii Basilicensem asserit, petente Gosleno episcopo Suessionensi. (Anno 1135, Jun. 16.) [MABILLON, Annal. ord. S. Bened., VI, 671.)
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI abbati Majoris Monasterii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos docet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Et quemadmodum ea quae a nobis statuuntur firma volumus et illibata persistere, ita nihilominus ea quae a fratribus nostris rationabili studio invenerimus constituta, debemus auctoritate apostolica roborare. Ideoque, dilecte in Domino fili Odo abbas, commoditatibus Majoris Monasterii providentes, et petitionibus venerabilis fratris nostri Gosleni Suessionensis episcopi annuentes, Basilicensem ecclesiam in honore beatorum martyrum Rufini et Valerii consecratam ab eodem episcopo, consensu capituli sui, tibi et per te B. Martino concessam cum omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus in perpetuum possidendam habendamque concedimus, salvis nimirum institutionibus quae de Basilicensi priore et ecclesia S. Theobaldi inter te et eumdem episcopum rationabiliter sunt statutae, et per mutua scripta vestra firmatae. Nulli ergo hominum fas sit B. Martini Majus Monasterium super hac confirmatione nostra de caetero infestare, et de praefata Basilicensi ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus aliquam tibi vel tuis successoribus molestiam vel contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario contra hanc nostram constitutionem venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Conservantes autem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostram gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus S. Ego Willelmus Praenestinus episcopus S. Ego Wido Tiburtinus episcopus S. Ego Lucas presbyter Joannis et Pauli S. Ego Guido indignus sacerdos S. Ego Azo presbyter cardinalis tit. S. Anastasiae S. Data Pisis per manum Aimerici S. R. E., diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kalendas Julii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 188 |
CLXXXVIII. (Anno 1135, Jun. 17.) [ Gall. Christ., XII, Instr. 260.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOYSAE, caeterisque sororibus in oratorio S. Trinitatis, quod in pago Trecensi in parochia Quinceii supra fluvium Arduconem situm est, divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Quoties illud, etc., ut in privilegio anni 1131, Nov. 28, sub num. 70, supra. Ad haec adjicientes statuimus, ne propter benedictionem et consecrationem percipiendam de monasterio exire cogamini; nec pro electione abbatissae, aut alia qualibet occasione episcopus, vel alia quaelibet persona, ullum vobis gravamen vel molestiam inferre praesumat. Nulli ergo hominum, etc. Ad judicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis unum obolum aureum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur, etc. Data Pisis, per manum Almerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, XV Kal. Julii, indict. XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domino Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 189 |
CLXXXIX. Ecclesiae Mediolanensis clericis nuntiat Tetaldum de Medolaco propter infestatam ecclesiam de Virgis excommunicatum esse. (Anno 1135, Jun. 18.) [LUPUS, Cod. diplom. Berg., II, 989.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis T. archipresbytero, A. archidiacono, A. vicedomino. An. de Rode, Na. primicerio et Ste. archipresbytero, et caeteris Mediolanensis Ecclesiae clericis, viris Catholicis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilectionem vestram nolumus ignorare quoniam pro nimia infestatione atque rapina quam Tetaldus de Medolaco ecclesiae de Virgis quae beati Petri juris existit, saepe intulerat, et adhuc inferre non desinit eum excommunicationis vinculo innodavimus. Eapropter universitati vestrae mandamus atque praeci pimus quatenus ab eo tanquam ab excommunicato penitus caveatis eumque a vestris finibus arceatis. Dat. Pisis XIV Kalend. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 190 |
CXC. Gregorio episcopo cleroque et populo Bergomati significat se controversiam inter S. Vincentii et S. Alexandri canonicos composuisse. (Anno 1135, Jun. 18.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 455.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GREGORIO episcopo, et dilectis filiis, clero et populo Bergomensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilectioni vestrae notum facimus quoniam post multos labores atque difficultates, quas pro sedanda querela, quae inter canonicos S. Vincentii et S. Alexandri est diutius agitata, saepe pertulimus, tandem ipsam controversiam Deo propitio terminavimus. Eapropter mandamus vobis atque praecipimus quatenus finem guerris et simultatibus imponatis, et quod a nobis super eadem re statutum est irrefragabiliter observetis. Praeterea universitati vestrae sub obtestatione anathematis imperamus, ut Bettefredum quod in campanili Sancti Vincentii occasione ejusdem discordiae prout accepimus erexistis, acceptis his litteris, exinde auferatis, et de caetero pacem et concordiam teneatis. Datum Pisis XIV Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.