author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Innocentius II
| 309 |
CCCIX. Ad universos fideles in regno Constantinopolitano degentes. (Anno 1138, Mart. 28.) [Eug. de ROZIÈRES, Cartul. du Saint-Sépulcre, p. 86]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus Latinis, qui sunt in exercitu regis Constantinopolitani vel in terra sua habitant, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum particeps mercedis existit qui honorum operum se adjutorem praebet, ita qui nefario operi praestat auxilium a culpa liber esse non potest; agentes enim et consentientes par poena complectitur. Pro deliberatione Orientalis Ecclesiae et expiando Dei sanctuario Catholici et Deum timentes viri tam de ultramontanis partibus quam de Italia plurimum laborasse noscuntur, et diversis periculis maris et terrae seipsos opposuisse. Quod tandem, divina cooperante gratia, non sine multa humani sanguinis effusione ab infidelium servitute et dominatione liberata est et in Christianorum potestate redacta. Nunc autem, sicut accepimus, rex Constantinopolitanus, qui se ab unitate Ecclesiae dividit et beato Petro, coelorum clavigero, qui princeps est apostolorum et Ecclesiae post Christum caput et fundamentum, inobediens est, Antiochiam caeterasque proximas civitates nititur occupare et suae dominationi subjicere. Quia igitur nostrum est cunctos fideles ad sinum matris suae Ecclesiae recolligere et ab illicitis prohibere, universitatem vestram rogamus, monemus atque praecipimus, et in peccatorum remissionem injungimus quatenus, si praefatus rex jam dictam Antiochiam vel alia loca, quae fideles Christiani possident, occupare vel impugnare praesumpserit, vos ab ipsius societate et servitio omnimodis subtrahatis, nec in tam praesumptuosa invasione opem ei et consilium praebeatis; alioquin damnationis suae vos noveritis esse participes. Data Laterani, V Kalendas Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 310 |
CCCX. Sedem episcopalem Ecclesiae Roscellanae Grossetum transfert. (Anno 1138, April. 9.) [UGHELLI, Italia sacra, X, 268.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri ROLLANDO Grossetano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in P. R. M.
|
Sacrosancta Romana Ecclesia caput et magistra omnium Ecclesiarum est ab ipso Salvatore nostro Jesu Christo divinitus constituta; quae profecto, sicut speciali privilegio coelitus sibi collato potestatem habet novos episcopatus, exigente necessitate, statuere, ita nihilominus duos potest in unum conjungere, unum in duos dividere, atque episcopales sedes qualibet tyrannica feritate oppressionem, vel violentiam patientes, ad alia quae tutiora sunt loca transferre. Cum utique B. Augustinus, egregius S. Ecclesiae doctor et rector, certis ex causis id fieri annuat, videlicet aut pro persecutorum feritate, aut locorum difficultate, aut malorum societate. Sed et praedecessores nostri, qui diversis fuere aetatibus, eamdem translationem ad alia loca munitiora unius ejusdemque dioeceseos saepe numero fieri permiserunt. Hoc nimirum dispensationis intuitu ven. frater Rollande episcope, quoniam Rosellana Ecclesia multorum praedonum in circuitu habitantium stimulis et infestationibus agitatur, et populus ejusdem loci ad magnam desolationem atque paucitatem, peccatis exigentibus, est redactus, communicato fratrum nostrorum consilio dignitatem episcopalis sedis in eadem urbe hactenus habitam in Grossetanam civitatem apostolica auctoritate transferimus, atque ut idem locus de caetero episcopalis apicis culmine decoretur, praesentis privilegii sanctione decernimus. Nulli ergo omnino hominum fas sit te vel successores tuos super hac nostra constitutione temere perturbare, aut etiam super his aliquid immutare, sed potius Grossetana civitas episcopalis sedis dignitate perpetuo gaudeat, eique tanquam matrici Ecclesiae ob omnibus tam clericis quam laicis Rosellanae dioeceseos obedientia et reverentia humiliter deferatur. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae dispositionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, atque a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Constituimus autem ut privilegiis a sede apostolica monasteriis, seu aliis piis locis indultis hujus nostrae concessionis obtentu nullum praejudicium inferatur. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. N. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Hostiensis episcopus ss. Ego Petrus cardinalis presbyter tit. S. Susannae ss. Ego Gerardus presbyt. cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Anselmus presbyt. cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presbyt. cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Martinus presbyt. cardinalis tit. S. Stephani ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Oddo diaconus cardinalis ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Guido diaconus cardinalis S. Adriani ss. Ego Grisogonus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere ss. Datum Laterani per manum Aymerici S. R. Ecclesiae diaconi cardinalis et canc., V Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 311 |
CCCXI. Privilegium pro monasterio S. Martini de Campis. (Anno 1138, April. 11.) [MARRIER, Historia S. Martini de Campis, p. 379.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO priori et fratribus monasterii B. Martini in Campis tam praesentibus, quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quae piis et religiosis locis, largitione episcoporum, liberalitate regum conferuntur, libenti animo apostolicae sedis munimine roboramus. Eapropter, dilecti in Domino filii, ecclesiam de veteri Creceio cum atrio omnibusque suis appendiciis a venerabilibus fratribus nostris Burchardo Meldensi episcopo, vobis pia devotione donatam, et a Manasse ipsius successore postmodum confirmatam, vobis vestrisque successoribus et per vos monasterio B. Martini in perpetuum praesentis scripti pagina confirmamus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat eamdem donationem infringere vel mutare, aut huic nostrae confirmationi ausu temerario contraire. Si quis autem hoc audaci praesumptione attentaverit, iram Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Datum Laterani per manum Almerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 312 |
CCCXII. Privilegium pro parthenone S. Alexandri Parmensi. (Anno 1138, April. 12.) [AFFO, Storia della citta di Parma, II, p. 348, ex archivo monasterii S. Alexand. Parm.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae AGNETI abbatissae monasterii Beati Alexandri quod intra civitatem Parmensem situm est, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, in eodem loco regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum pro omnibus Ecclesiis et religiosis locis ex injuncto nobis officio debeamus sollicitudinem gerere, pro illis tamen magis studiosos nos esse convenit, qui beato Petro specialius inhaerere et ad ejus jus pertinere noscuntur. Proinde, dilecta in Domino filia Agnes abbatissa, tuis et sororum tuarum rationalibus postulationibus clementer annuimus, et Beati Alexandri monasterium in quo divinis estis obsequiis mancipatae, quod utique B. Petri juris existit, sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis patrocinio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, poterit adipisci, firma vobis vobisque succedentibus, et per vos eidem coenobio in perpetuum, et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: intra civitatem Parmensem ecclesiam Beati Bartholomaei cum omnibus suis pertinentiis; in Fabrario ecclesiam Sancti Andreae cum omnibus ad eam pertinentibus et cum dominicatu; terras seu possessiones quas in Foligaria habetis; in Fodico ecclesiam Beati Jacobi cum pertinentiis suis; in Belena ecclesiam Beati Laurentii cum suis omnibus pertinentiis. Quidquid etiam in terris, vineis et domibus apud Melajanum et Colornium possidetis. Prope eamdem civitatem Parmensem quaecunque apud Meletolum, Baganzolam Valeriam, et Vicugibuli in terris, vineis, domibus et dominicatibus possidetis. Apud Vigorcolum clausuram unam vinearum cum terris aliis et villanis. Quaecunque praeterea in Juliniano et in Purpurano tam in terris et vineis quam in villanis, domibus et aliis rebus possidetis. Ea vero quae apud Vigattuli, Marturani, vel in basilica Nola, in Moliole, in Castello novo, in Feline, in Vigodemeri, in Traversedula, in Purilio, in Berotto, in Cadecomazi, in Noceto in terris, vineis et aliis rebus possidetis, praesenti vobis scripto firmamus. Decimam etiam laborum vestrorum quos propriis excolitis sumptibus, nullus a vobis exigere praesumat. Chrisma sane, oleum sanctum, consecrationes altarium seu ecclesiarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicae habuerit, atque ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin Catholicum quem malueritis adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbatissa, vel quaecunque sororum quae tibi in regimine abbatiae successerint, nulla ibi persona qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores ejusdem loci aut pars earumdem consilii sanioris secundum Dei timorem et regulam beati Benedicti elegerint. Porro sepulturam ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati fuerint, nullus obsistat. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere. minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, et quod idem monasterium beati Petri juris existat, bizantium unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Bernardus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Hierusalem ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Balduinus presb. card. tit. Sanctae Mariae fundentis oleum ss. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. Sanctor. Cosmae et Damiani ss. Ego Guido diac. card. Sancti Adriani ss. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in porticu ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Ivo diac. card. S. Mariae in Lauro ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere ss. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancell., II Idus Aprilis, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno IX. Pendet bulla plumbet.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 313 |
CCCXIII. Ordinem canonicorum Praemonstratensium in monasterio Villinae ejusque bona confirmat, multaque privilegia largitur. (Anno 1138, April. 30.) [HUGO, Annal. Praem., t. II, p. 686.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARQUARDO praeposito Vilthimensi, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.
|
Venerabilium locorum cura nos admonet de eorum quiete et utilitate sollicite cogitare. Quamobrem, dilecte in Domino fili Marquarde praeposite, tuis rationabilibus petitionibus annuimus et Vilthinensem Ecclesiam, cui auctore Deo praeesse dignosceris, praesentis scripti pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum B. Augustini regulam, et normam Praemonstratensium fratrum ibidem noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Sancimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, adjicientes insuper ut quaecunque bona tam in ecclesiis quam in decimis, vel aliis possessionibus frater noster Reginbertus Brixiniensis episcopus ad usus canonicorum praefatae ecclesiae contulit, aut etiam a successoribus ejus fuerint in posterum pro sua devotione collata, nullus eis succedentium episcoporum aliquid exinde minuere vel auferre praesumat. Ut autem praepositus et fratres ejusdem loci, omnipotentis Dei servitio vacare liberius valeant, ab omni exactione rerum temporalium vos liberos et quietos de caetero esse decernimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ejusdem loci communi assensu et fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam providerint eligendum. Chrisma namque, oleum sacrum, consecrationes altarium seu ecclesiarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem Catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate vel exactione exhibere voluerit; alioquin Catholicum, quemcunque malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Nulli ergo episcopo, nulli omnino hominum fas sit praedictam Ecclesiam perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et pauperum usibus profutura. Sepulturam quoque ipsius loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si quis igitur huic nostrae constitutioni temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem, etc., inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Kal. Maii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VIII
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 314 |
CCCXIV. Ad Chunradum Salzburgensis Ecclesiae archiepiscopum. (Anno 1138, April. 30.) [HANSISIUS, Germania sacra, II, p. 948.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri nostro CHUNRADO archiepiscopo Salzburgensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Litteras fraternitatis tuae pro fratre nostro Reinberto, Brixinensi episcopo, ad nos transmissas benigne suscepimus, et licet ipse apud nos sinistra esset fama respersus, pro charitate tantum et reverentia personae tuae ipsum potius apostolica mansuetudine, quam justitiae rigore tractavimus, ac domum ad sedem suam cum gratia sanctae Romanae Ecclesiae et nostrarum interim prosecutione remisimus. Proinde fraternitatem tuam duximus commonendam, ut et ordinatio Brixinensis ecclesiae tibi specialiter incumbit, erga eumdem fratrem nostrum ita sollicitus et studiosus existas, quatenus ibi cooperante Domino dirigatur, ut neque nobis, neque tibi possit aliqua neglectu imputari jactura. De quiete autem, sive de vacatione, quam a sede apostolica postulasti, te exaudire non possumus, sed potius in remissionem peccatorum tibi injungimus, quatenus supra gregem tuum tanquam bonus pastor vigiles, et semel susceptam obedientiam, ita studeas conservare, ut cum Apostolo dicere valeas: Durum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; et cum apparuerit princeps pastorum, ab eo coronam immarcescibilem consequaris. De servitio autem Ecclesiae esto sollicitus, sicut nosti. Data Laterani II Kal. Maii . . . . .
|
( Caetera legi non
possunt. )
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 315 |
CCCXV. Ad Balduinum archiepiscopum Pisanum.--Varia privilegia concedit. (Anno 1138, Maii 1.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 389.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BALDUINO archiepiscopo Pisano, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Tunc apostolicae sedi et Romanis pontificibus honor integre conservatur, si unicuique Ecclesiae sua dignitas custodiatur. Romanae siquidem Ecclesiae consueta benignitas et discreta humilitas, quos devotos et mansuetos filios reperit, alios dignitatibus et honoribus sibi facit amplius obnoxios, alios familiaritatis et dilectionis praerogativa sublimat. Aequum etenim et rationabile est ut quorum nos beneficia et obsequia suscepisse recolimus, eorum devotioni non mensura pari, nec quantitate aequali, sed ex abundantis gratiae benevolentia libenti animo respondere curemus. Quia igitur de discordia et guerra, quae inter Pisanam et Januensem civitates existit, multae hominum clades, et Christianorum captivitates innumerae provenerunt, nos quorum praecipue interest singulorum saluti tam spiritualiter quam temporaliter sollicitudine providere pro bono pacis, et recompensatione episcopatuum, quos utique a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus Ecclesiae Pisanae concessos in insula Corsicae a praedecessore tuo bonae memoriae fratre nostro archiepiscopo accepimus in Galluriensi judicatu duos episcopatus, Galtelinensem videlicet et Civitatensem, et Populoniensem episcopatum tibi tuisque successoribus, et per vos Ecclesiae Pisanae concedimus, et metropolitano jure subjicimus, vosque primatus honore super Turritanam provinciam declaravimus; legationem quoque Sardiniae, a praedecessore nostro papa Urbano praedecessoribus tuis concessam, tibi tuisque successoribus praesentis scripti pagina roboramus. Denique ut Pisana civitas, quae coelesti favore de inimicis Christiani nominis victoriam frequenter obtinuit, et eorum urbes plurimas subjugavit, amplius honoretur, equo albo cum nocco albo in processionibus utendi, et crucem, vexillum scilicet Dominicum, per subjectas vobis provincias portandi tibi tuisque successoribus licentiam damus; pallii quoque usum fraternitati tuae concedimus, ut videlicet eo secundum consuetudinem Pisanae Ecclesiae perfruaris, et in consecrationibus trium episcoporum in Corsica, Aleriensis scilicet, Adjacensis et Sagontini, ac praedictorum duorum in Sardinia, et Populoniensis episcopi, quorum metropolitanus existis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam ausu temerario venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi congrua emendatione correxerit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se, etc., et a sacratissimo, etc. Cunctis autem eidem Eccl. etc., quatenus, etc., et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani in Caelio Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Desiderius presb. card. tit. S. Praxedis ss. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae ss. Ego Gerardus presb. card. tit S. Crucis in Jer. ss. Ego Littifredus presb. card. tit. Vestinae ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Stiantius presb. card. tit. S. Savinae ss. monte ss. Ego Petrus episcopus Papiensis ss. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus card. tit. S. Adriani ss. Ego Boetius diac. card. tit. SS. Viti et Modesti ss. Ego Chrysogonus diac. card. tit. S. Mariae in Porticu ss. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Octavianus diac. card. tit. S. Nicolai in carcere ss. Ego Jacinthus prior subdiaconorum sacri palatii ss. Ego Joannes sacri palatii subdiaconus ss. Ego Baro sacri palatii subd. et prior Scolae Crucis ss. Ego Joannes Paparo Romanae Ecclesiae subd. ss. Ego Galganus sacri palatii subdiaconus ss. Ego Monachus sacri palatii subdiac. subsc. Ego Baldicio sacri palatii subdiac. subscripsi. Ego Vulgarius sacri palatii subdiac. subsc. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, Kal. Maii, ind. I, Incarn. Domin. anno 1138, pontificatus vero D. Innocentii papae II anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 317 |
CCCXVII. Ecclesias Beatorum martyrum Joannis et Pauli, S. Martini, S. Stephani Majoris et S. Stephani Minoris, necnon medietatem oblationum et bonorum ad certa quaedam altaria, et sacras aedes pertinentium, B. Petri canonicis perpetuo addicit. (Anno 1138, Maii 23.) [ Bullarium Vaticanum I, p. 46.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, ad servitium ecclesiae Beati Petri apostolorum principis deputatis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Liquet omnibus fidei Christianae cultoribus, beatum Petrum ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo fore apostolorum principem constitutum, eique potestatem ligandi atque solvendi animas coelesti privilegio traditam; unde etiam ei dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis; et iterum: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Nos igitur qui, licet indigni, ejusdem coelorum clavigeri vicarii sumus, et ejus loco in sancta Dei Ecclesia residemus, speciales ipsius ministros, sive patrimonia, sedis apostolicae debemus patrocinio confovere, et a pravorum hominum incursibus defensare. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus benignitate debita impertimur assensum, et sacrosanctas ecclesias beatorum martyrum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, vestris usibus ac sustentationibus destinatas, praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona eisdem venerabilibus locis canonice pertinent, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec nominatim duximus exprimenda: medietatem videlicet oblationum altaris Sanctae Mariae, et omnium possessionum, et bonorum, necnon etiam pensionum, et domorum ejusdem ecclesiae Sanctae Mariae in Turri pertinentium; medietatem quoque oblationum altaris Sancti Gregorii, et omnium eorum quae ad ipsum pertinent; medietatem insuper oblationum ecclesiae Sancti Joannis et eorum omnium quae ad ipsam pertinent; medietatem oblationum ecclesiae Sanctae Petronillae et eorum omnium quae ad ipsum pertinent. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat praefatas ecclesias super his, aut aliis temere perturbare, aut earum possesiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, perpetuis futuris temporibus vestris usibus omnimodis profutura. Si quis sane huic nostrae constitutioni ausu temerario contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua emendatione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Lictifredus presbyt. cardinalis tit. Vestinae Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Guido Tyburtinus episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem, ss. Ego Anselmus presbyt. cardinalis titulo Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Gregorius diacon. cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Martinus presbyt. cardinalis tit. Sancti Stephani ss. Ego Stancius presb. cardinalis tit. Sanctae Sabinae ss. ss Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ss. Ego Guido diacon. cardin. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Guido diacon. cardin. Sancti Adriani ss. Ego Boetius diac. card. Sanctorum Viti et Modesti ss. Ego GG.. Ego Hubaldus diac. card. Sanctae Mariae ss. Ego Grisogonus diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss. diac. card. Sancti Angeli ss. Datum Laterani per manum Aimerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii, X Kalendas Junii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VIII.
|
[ id est, S. Vitalis]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 318 |
CCCXVIII. Episcopatus Fulgonatensis fines Ecclesiaeque possessiones, petente Benedicto episcopo, confirmat. (Anno 1138, Jun. 11.) [UGHELLI Italia sacra, I, 693.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri BENEDICTO episcopo Fulginensi, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem in perpetuum.
|
Incomprehensibilis et ineffabilis divina miseratio potestatis nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit, ut paternam universis Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Proinde, venerabilis in Christo frater Benedicte episcope, tuis justis postulationis debita benignitate annuimus, et Fulginensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sancimus etiam ut universi fines parochiae, sive a tuis successoribus usque hodie sunt possessi, ita omnino integri tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur. Primum quidem latus a Timia vadit in flumen Mortuum, secundum latus a flumine Mortuo in fontem Palumbi, et primum S. Stephani ad Crucem S. Martini, inde ad Cerretum, et ad rivulum Fojani usque ad rivulum, qui dicitur Griscus. Tertium latus ab ipso Grisco pervenit ad Corniale de Vaccagna usque ad clivium Martis, et inde ad collem Jovis, et descendit per directum usque ad Crucem Sancti Mauri. A quarto latere versus dona juxta Spellam pervenit in supradictum flumen Timiam. Confirmamus insuper vobis, et vos S. Fulginensis Ecclesiae, et plebem S. Joannis de Foroflumini cum ecclesiis suis, plebem S. Joannis de Filecto cum ecclesiis suis, plebem S. Feliciani de Butino, plebem de S. Maria Nova, plebem S. Mariae de Fulginea cum ecclesiis et possessionibus eorum, plebem S. Valentini, et plebem de Rovelleta, et plebem S. Mariae de scopulo, plebem S. Mariae de fellonica cum possessionibus et ecclesiis eorum, plebem de Cassignano, plebem de Porcarella et plebem S. Andreae de Orbe cum ecclesiis et pertinentiis earum. Porro castellum Landolinae cum sua possessione, et monasterium S. Petri cum suis possessionibus, ecclesiam quoque S. Mariae de Rignano cum omnibus pertinentiis suis, in tuo et tuorum successorum dominatu semper permanere censemus. Canonicam vero S. Feliciani cum omnibus pertinentiis vel ecclesiis suis ita sub nostro statuimus jure persistere, ut nullus ibi praepositus, nullusque canonicus absque assensu episcopi ordinetur. Praebenda etiam de canonica episcopo attribuatur, quoties in refectorio cum fratribus reficere noluerit. Monasterium quoque Salvatoris, et ecclesiam S. . . . . et ecclesiam S. Constantii, et ecclesiam S. Abundii, et ecclesiam S. Herculii, et omnes ecclesias civitatis secundum sacrorum canonum sanctiones in vestra statuimus dispositione et ordinatione persistere. Insuper etiam ecclesiam S. Christinae, ecclesiam S. Petri de Rotundo, et canonicam S. Paterniani, cum omnibus pertinentiis earum, monasterium S. Stephani, et monasterium de Salvino, et S. Martini de Murro, et S. Angeli de Rosaja cum omnibus pertinentiis eorum, canonicam quoque S. Martini, S. Andreae, et S. Luciae cum omnibus pertinentiis, et ecclesiis eorum, omnesque alias ecclesias Fulginensis episcopatus similiter in nostra statuimus dispositione et ordinatione persistere. Sane redditus de mercato, de portis, de pontibus, de stratis civitatis, et de castro episcopi, videlicet S. Feliciani tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus, sicut ex antiquo jure et ex regia liberalitatis munificentia Fulginensis hactenus possedit Ecclesia. Et campum qui dicitur S. Mariae, et campum de Pissinale, campum de Uccellano, campum de Vaccaria, campum S. Abundii de Filecto, campum Frigidi, campum de Gualdo, et totam terram Berardi filii Riconis, et terram totam, quam dedit Acto comes, Luponis filius, Ecclesiae S. Feliciani, et totam terram, quae in Spello, et Colle. Topini quoque fluminis alveum juxta civitatem in vestra jurisdictione servandam perpetuo confirmamus, et molendina omnia, quae illic praesenti tempore jam constructa sunt, aut in futurum construi contigerit, et quaeque illic aedificia construentur, necnon omnes servi, et ancillae, atque liberi ad Ecclesiam pertinentes sub vestra semper aut successorum possessione permaneant. Decernimus ergo, etc. Si quam ergo, etc. Cunctis autem, etc. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Gregorius presb, card. tit. SS. Apostolorum ss. Petrus card. presb. tit. S. Susannae ss. Petrus card. presb. tit. S. Marcelli ss. Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Hierus. ss. Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina. ss. Lucas presb. card. tit. SS. Joan. et Pauli ss. Gregorius diac. card. SS. Sergii ss. Guido diac. card. S. Adriani ss. Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Guido diac. card. SS. Cosmae, et Damiani ss. Datum Laterani, per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancellarii, 3 Id. Jun., ind. 1, Inc. Dom. an. 1138, pontificatus vero D. Innocentii papae II anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 319 |
CCCXIX. Ad Alvisum episcopum Atrebatensem.--Significat se ejus et abbatis S. Vedasti litem Hugoni archiepiscopo Rothomagensi et aliis episcopis detulisse decernendam. (Anno 1138, Jul. 3.) [BALUZ., Miscell., II, 164.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Querelam adversus abbatem Sancti Vedasti nobis expositam a tua fraternitate suscepimus, et de tam praesumptuosis ejus excessibus valde gravamur. Et quoniam crimen Simoniae et alia tam multa tam gravia quae intra Ecclesiam in personas religiosas dicitur commisisse, indiscussa manere non patimur, venerabilibus fratribus nostris Hugoni Rothomagensi archiepiscopo, Gosleno Suessionensi, Miloni Tervanensi, et Goffrido Catalaunensi episcopis haec ipsa examinanda et terminanda commisimus. Nos sane personam tuam et Ecclesiam tibi commissam diligere et honorare intendimus, atque dilectioni tuae in justitia deesse non volumus. Devotionem tuam laetari et Deo gratias exhibere optamus, quoniam et schismatis spurcitia ab urbe exterminata est, et pax sanctae Romanae Ecclesiae a superno Numine restituta. Data Albani V Non. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 320 |
CCCXX. Archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clero principibusque et populo per Trevirensem, Moguntinam, Coloniensem, Magdeburgensem et Bremensem provinciam constitutis Alberonem, archiepiscopum Trevirensem, legatum sedis apostolicae constitutum nuntiat; cui ut obediant praecipit. (Anno 1138, Jul. 17.) [GUNTHER, Cod. diplom. Rh.-Mos., I, 229.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis universis abbatibus, clero, principibus et populo per Treverensem, Maguntinam, Coloniensem, Madeburgensem, et Bremensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Potestas atque administratio Ecclesiae Dei, et cura Christiani populi ab ipso Salvatore nostro Jesu Christo beato Petro apostolorum principi ejusque vicariis coelesti privilegio est commissa. Ipsi enim a Domino specialiter dictum est: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos ; et: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo . Hoc nimirum intuitu nos qui, licet indigni, in sede apostolica constituti, vices ejusdem coelorum clavigeri gerimus, fratribus nostris prope vel longe positis salubriter providere optamus, quatenus quibus praesentiam nostram exhibere non possumus, eis per ministros nostros vitae pabula ministremus. Hujus rei gratia venerabilem fratrem nostrum A. Treverensem archiepiscopum, virum utique sapientem, discretum, et in necessitatibus ecclesiasticis ab ineunte aetate probatum, in partem nostrae sollicitudinis assumpsimus, eumque in partibus vestris legatum sedis apostolicae constituimus. Mandamus itaque vobis, et praesentium auctoritate praecipimus quatenus eidem fratri nostro obedientiam et reverentiam deferatis, et pro celebrandis conventibus synodalibus ad ejus vocationem conveniatis, ut vestro fretus consilio et auxilio corrigenda corrigere, et quae recta sunt, cooperante Domino, valeat stabilire. Data Albani XVI Kal. Augusti.
|
(Luc. XXII) (Matth. XVI)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 321 |
CCCXXI. Ad Willelmum Hierosolymitanum patriarcham.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1138, Jul. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 394.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quanto munificentiae supernae benignitas Hierosolymitanam Ecclesiam tuis temporibus altius sublimavit, tanto magis expedit personam tuam erga fratres suos humaniorem existere, et eos, qui tibi obedientiam exhibent, charitate mutua honorare. Proinde fraternitati tuae mandamus, quatenus venerabilem fratrem nostrum Fulcherium Tyrensem archiepiscopum, qui ex mandato sanctae Romanae Ecclesiae tibi obedit, fraterni amoris intuitu diligas et honores: sollicite providens, ne sibi gravamen aliquod inferas; vel sub obtentu hujuscemodi subjectionis, quae utique ex beneficio apostolicae sedis tibi et Ecclesiae Hierosolymitanae impenditur, Tyrensis Ecclesiae nobilis et famosa suae justitiae aut dignitatis patiatur aliquod detrimentum. Indignum est enim ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochia exhiberetur, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Data Albani XVI. Kalend. Augusti.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 322 |
CCCXXII. Ecclesiae S. Sepulcri Hierosolymitanae protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Anno 1138, Jul. 26.) [Eug. DE ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, p. 22.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO priori et fratribus in ecclesia Sancti Sepulcri canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Si mansuetudo et liberalitas sanctae Romanae Ecclesiae universis Christianis debet opportuna solatia ministrare, multo magis his qui religiosam vitam ducunt et omnipotenti Domino familiarius adhaerere videntur id ipsum convenit propensius impertiri. Quia ergo, dilecti in Domino filii, juxta regulam beati Augustini vivere decrevistis, et in loco, ubi steterunt pedes Domini, adorantes, apud gloriosum sepulcrum ejus, in quo triduo corporaliter requievit, et alia sanctissima loca, in quibus Redemptor mundi pro salute nostra vincula, flagella, crucis ignominiam, vulnera mortemque sustinuit, regulariter militatis, majori vos benevolentia et gratia dignos esse censemus, et paternis vos affectibus volumus confovere. Vestris igitur postulationibus debita benignitate accommodantes assensum, sacrosanctam ecclesiam Sancti Sepulcri, in qua divinis obsequiis insistentes, passionem Dominicam et victoriosissime crucis triumphum assidue oculata fide recolitis, nec non personas vestras sub beati Petri protectionem suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut universa, quae ecclesia ipsa inpraesentiarum canonice possidet, quaecunque etiam ab egregiae memoriae viris, duce Godefredo et utroque rege Balduino, Arnulpho quoque et aliis patriarchis, eidem loco collata sunt juste, aut rationabiliter in posterum a patriarchis vel aliis Dei fidelibus conferentur, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet ecclesiam Sancti Sepulcri apud Brundusium cum appendiciis suis, ecclesiam quoque, quae sita est extra castrum Barulum, in honore et nomine ejusdem sepulcri, in meridiana parte juxta vias publicas, quarum una ducit Canusium, altera vero Salpiam, cum universis appendiciis suis, ecclesiam Sancti Sepulcri itidem extra muros civitatis Trojanae similiter cum omnibus appendiciis suis, ecclesiam in honore beati Theodori in Beneventano suburbio sitam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum seu personas vestras temere perturbare, vel possessiones ecclesiae vestrae auferre, minuere seu quilibet molestiis fatigare, sed omnia vobis integra conserventur vestris et pauperum Christi usibus profutura, salva nimirum Jerosolymitani patriarchae canonica justitia et reverentia. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et excommunicationi subjaceat; conservantes autem haec omnipotentis Domini et beatorum Petri ac Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Egidius, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Gregorius, presbyter cardinalis Apostolorum, subscripsi. Ego Girardus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem, subscripsi. Ego Anselmus, presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina, subscripsi. Ego Lucas, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Ivo, presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Damaso, subscripsi. Ego Vassallus, diaconus cardinalis Sancti Eustachii, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sancti Angeli, subscripsi. Datum Albani, per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Kalendas Augusti, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno IX.
|
[bus] [tituli Sanctorum]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 323 |
CCCXXIII. De subjectione quam debet Tyrensis Ecclesia ecclesiae Jerosolymitanae. (Anno 1138, Jul. 28.) [Eug. DE ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, p. 4.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri F, Tyrensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Totius Ecclesiae Dei, quae peregrinatur in terris, ordinatio et dispensatio beato Petro coelorum clavigero, ejusque vicariis est concessa; unde ei licuit semperque licebit pro qualitate rei et temporis episcopatus dividere, divisos conjungere, regnorum jura transferre, novas metropoles constituere, et metropolitanorum subjectionem primatibus pro sui arbitrii moderatione conferre. Nos igitur, praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, Tyrensem Ecclesiam, quae olim Antiochenae subjecta exstitit, Jerosolymitanae subjacere statuimus, tibique ut venerabili fratri nostri W patriarchae, tanquam primati tuo, obedires litteris et viva voce praecipimus. Prohibemus itaque ne hac occasione in personam tuam interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare Antiochenus patriarcha praesumat; quod si hoc attentare praesumpserit, irritum habeatur, nec habere nomen sententiae mereatur, neque Jerosolymitano patriarchae aliquam injuriam vel gravamen liceat fraternitati tuae inferre. Datum Albani V Kalendas Augusti.
|
[ULCHERO] [illelmo]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 324 |
CCCXXIV. Privilegium pro abbatia Septem-Fontium. (Anno 1138, Nov. 10.) [HUGO, Annal Praemonst., II, p. 495.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati de Septem-Fontibus, ejusque successoribus regulariter profitentibus in perpetuum.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosorum precibus aures accommodare, et eorum quieti et utilitati salubriter providere; ideoque, dilecte in Domino fili Joannes abbas, tuis desideriis clementer annuimus, monasterii de Septem-Fontibus cui Deo auctore praesides, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem venerabilis locus juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ex dono videlicet Joannis de Runiaco, Lamberti et Hugonis filiorum ejus, Raeiri de Fanon, Jacobi, Hugonis . . . . . Praeterea molendinum atque atrium et officinas eorum usibus necessarias cum caeteris supradictis a praefato nostro Rainaldo archiepiscopo vobis corroboratas, praesenti decreto vestrae Ecclesiae confirmamus; adjicientes etiam ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini regulam, et institutionem fratris nostri bonae memoriae Norberti archiepiscopi in eadem est ecclesia stabilitus, futuris temporibus ibidem perpetuo conservetur; sancimus etiam ut nulli fratrum ejusdem ecclesiae post factam ibi professionem absque vestro assensu et capituli ipsius loci, ad aliam ecclesiam liceat transmigrare, nec eumdem transfugam cuiquam suscipere liceat vel tenere, qui etiam si invitatus canoniceque commonitus redire noluerit, abbas in eum canonicam sententiam perferendi habeat facultatem. De laboribus quos propriis manibus vel sumptibus colitis decimam a vobis exigi omnino prohibemus. Verum ecclesiastica sacramenta a dioecesano episcopo suscipietis, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione voluerit exhibere; alioquin Catholicum, quemcunque malueritis, adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Nulli ergo hominum fas sit praesentem vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia vobis integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si quis sane ausu temerario huic nostrae constitutioni scienter contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua emendatione correxerit, excommunicationi subjaceat; conservantes autem haec omnipotentis Dei, beatorum Petri et Pauli apostolorum gratiam consequantur. Amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, etc. Datum Laterani per manum Lucae presbyteri cardinalis agentis vicem domni Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Novembris, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero D. Innocentii II papae anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 326 |
CCCXXVI. Parthenonis S. Mariae Lamspringensis protectionem suscipit, privilegiaque et possessiones confirmat. (Anno 1138, Nov. 14.) [KOKEN Beitr. Z. Niedersachs Gesch., I, 171.] CCCXXVII. Privilegium pro Ecclesia Hamerslebiensi. (Anno 1138, Nov. 14.) LEUKFELD, Antiquitates Katelenburgenses, t. l, p. 85.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THIETMARO praeposito , et universis praelatis canonicorum regularium per Halberstadensem episcopatum constitutis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, et ut fidelis devotio laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus gratum praebentes assensum, ecclesias quibus praeesse videmini, possessiones etiam et bona ad ipsas pertinentia sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et praesenti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones vel bona in ecclesiis, terris cultis vel incultis, vineis, pratis, bannis, molendinis, silvis, pascuis seu aliis rebus inpraesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poteritis adipisci, firma vobis et per vos eisdem ecclesiis et illibata permaneant. Decernimus etiam ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini Regulam in eisdem ecclesiis noscitur institutus, aut in aliis, Deo propitio instituetur, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter conservetur. In quibus siquidem locis regularis vitae ordo seu disciplina eo districtioris moderamine seu discretione servetur, ut salva professione vitae canonicalis, fratres non cadendi ad inferiora, sed semper ad perfectiora ascendendi habeant facultatem. Nulli etiam canonicorum licitum sit post factam professionem absque libera praepositi et capituli sui licentia ob levitatem aut discretioris vitae observantiam ecclesias vestras relinquere et ad alia loca transire. Discedentem vero nullus episcoporum, abbatum et priorum audeat retinere. Si quid vero perturbationis seu discordiae inter fratres vestrae professionis ortum fuerit, praepositi fratrum vestrarum congregationum in unum conveniant, quorum studio et diligentia, controversia, quae inter eos orta est, si fieri potest, finiatur; alioquin ad episcopum recurratur. Quod si nec per ipsum pax reformari poterit, ad Romanum pontificem causa eadem quantocius perferatur. Praeterea ad pacem et quietem vobis perpetuo conferendam statuimus ut, si aliqua ecclesiastica saecularisve persona vos sive ecclesias vestras super his capitulis, aliisve rebus gravare voluerit, liceat vobis appellationis remedio perfrui. Volumus etiam praepositos vestrarum congregationum in exaltatione sanctae Crucis convenire singulis annis, ut, si quid inibi de ordine vestro corrigendum, communi consilio ibidem auxiliante Domino statuatur. Ille vero, qui convocandi conventum hujusmodi administrandi habuerit, communiter eligatur. Quod autem ibi de emendatione sive melioratione vestri ordinis institutum fuerit a subditis irrefragabiliter observetur. Fratres quoque, qui de vestris claustris assumpti in aliis ecclesiis sunt constituti praepositi, aut in posterum constituentur, si forte in seipsis aut in religione sive ordine canonico deliquerint, aut circa suos subditos negligentes exstiterint, praepositis claustrorum, unde assumpti sunt, de hujusmodi commissis respondeant, et satisfaciant. Et si fortitudo idem fratres ab ipsa praelatione judicio dejecti fuerint, aut cedere voluerint, ad claustrum suum unde venerunt, redeant et in obedientia pristina maneant. Porro praepositi et fratres vestrae professionis, qui non dissimilem sed religiosum exoptant habere pastorem, electioni episcoporum interesse absque contradictione aliqua habeant facultatem; congregationes monialium, sive habeant abbatissas sive non, disciplinae et magisterio probatae vitae vestrae professionis de vita et moribus suis corrigendis de more obediant. Obeunte vero quolibet vestrorum praepositorum, nullus ei substituatur, nisi quem superstites praepositi, communi vel sanioris partis consilio decreverint eligendum. De praepositis autem nullus vivens, sive moriens alium sibi audeat subrogare. Saecularibus etiam canonicis non pateat licentia, qui propter Deum paupertatem elegerunt in saeculo, et divitias contempserunt, injurias seu molestias irrogare. Si quis vero de illis hoc attentare praesumpserit, a suo episcopo inde severius corrigatur. Et quoniam frequenter scandala et persecutiones emergunt, quibus servi Dei multoties affliguntur, et e locis suis exire coguntur, si quando contigerint talia, res seu bona vestra mobilia vobiscum liceat asportare, eisque in locis ubi fueritis uti. Liceat etiam vobis sacerdotes publice concubinarios et incontinentes, et eos qui Simoniaca haeresi convicti sunt sive confessi, in sacramentis vitare, et super his nullam communionem cum eis habere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit, vos vel ecclesias vestras super his nostris constitutionibus temere perturbare, bona vel possessiones vestras auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua ergo in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem vestris ecclesiis sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gerhardus presbyter cardinalis titul. S. Crucis in Hierusalem. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. S. Stephani Caelio monte. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani. Ego Christophorus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Data Laterani per manum Humerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVIII Kalend. Decembris, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VIII.
|
(scilicet Homerslebiensi)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 330 |
CCCXXX. Clerum Pisanum, Pistoriensem, Florentinum, Faesulanum, Lucanum, Volterranum, Senensem, monet ut excommunicationis sententiam in consules Pistorienses pronuntiatam et divulgent et observandam curent. (Anno 1138, Dec. 4.) [ZACHARIA, ibid. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, fidelibus episcopis, abbatibus, clericis et laicis per Pisanum, Pistoriensem, Florentinum, Faesulanum, Lucanum, Vulterranum, et Senensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Perlatum est ad aures vestras quod consules Pistorienses in suam matrem Ecclesiam gravissime deliquerunt, eamque suis thesauris, postposita Dei reverentia, spoliaverunt; pro quo nimirum venerabilis frater noster A., ejusdem loci episcopus, in eos sententiam protulit: quia ergo juxta sacrae Scripturae vocem frater fratrem adjuvans, civitas munita et fortis, et proximorum mala debemus propria deputare, mandamus vobis atque praecipimus quatenus eidem fratri nostro et Pistoriensibus clericis in hoc viriliter assistatis, et sententiam quam idem episcopus jam in illos sacrilegos protulit, aut in antea canonice promulgaverit, per vestras parochias observetis et observari firmiter faciatis. Datum Romae secundo Nonas Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 331 |
CCCXXXI. Privilegium pro ecclesia in Gratia Dei. (Anno 1138, Dec. 8.) [LUDEWIG, Reliquiae Manuscript., XI, 545.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO, praeposito ecclesiae quae Gratia Dei dicitur ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in perpetuam memoriam.
|
Piis votis assensum praebere et religiosos viros in suis postulationibus exaudire nos convenit, qui quanto fragiliores sumus, tanto magis eorum orationibus. . . . . Nec dubium quod si eorum petitionibus clementer annuimus, nostris opportunitatibus omnipotentem Dominum propitium reperimus. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris desideriis annuentes, ecclesiam quae Gratia Dei dicitur, in qua divino vacatis officio, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam et formam traditam a fratre nostro bonae memoriae Norberto Magdeburgensi archiepiscopo, ibi est institutus, in eadem ecclesia, futuris temporibus, inviolabiliter conservetur. Sancimus etiam ut nulli fratrum post factam in vestra ecclesia professionem, absque praelati et fratrum licentia ad alium locum liceat transmigrare, discedentem quoque nullus audeat retinere. Qui etiam, a praelato suo secundo tertiove commonitus, si redire noluerit, canonicam in eo sententiam proferendi praepositus, qui pro tempore fuerit, habeat facultatem. Quia vero fratres communi vita viventes debent aliorum eleemosynis et beneficentiis sustentari, simili modo decernimus ut de laboribus quos propriis manibus vel sumptibus colitis, vel etiam de nutrimentis vestris, nullus a vobis decimas exigere audeat, nec ad eas persolvendas vos quandoque compellat. Adjicimus etiam ut universa bona quae vobis praefato fratre nostro, Norberto archiepiscopo, vobis concessa sunt, et a venerabili viro Conrado successore ejus scripto firmata, quaecunque etiam inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus eidem loco qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam sibi elegerint, qui etiam alterius professionis clericum in Patrem vel praelatum suscipere non cogantur, sed potius quem in ipsa canonica vita probatum moribus et scientia, idoneum indicaverint, libere et concorditer eligant sibique per se praepositum faciant. Idem autem praepositus hujusmodi libertatis privilegio collato sibi a venerabili fratre nostro Conrado archiepiscopo gaudeat, ut videlicet nullius expeditionis vel alterius servitii obtentu a pastore Magdeburgensis Ecclesiae, incommoda exactione gravetur. Si vero concilia sanctorum Patrum aguntur, vocatus adveniat, et debitum honorem et reverentiam archiepiscopo exhibeat. Nulli ergo omnino hominum fas sit eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem in posterum huic nostrae constitutioni contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, omnipotentis Dei et beatorum Petri ac Pauli apostolorum ejus indignationem incurrat, excommunicationi subjaceat; conservantibus autem eidem loco quae sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vicem domni Almerici, santae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Idus Decembris, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus domni Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 332 |
CCCXXXII. Privilegium pro canonicis Ecclesiae Portuensis. (Anno 1138, Dec. 17.) [FANTUZZI, Monum. Ravenn., II, p. 117.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI priori ecclesiae S. Mariae in Portu, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, et religiosorum preces benignis auribus exaudire apostolicae convenit dignitati. Nec dubium quod, si servorum Dei petitionibus benigne, concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus, ut quemadmodum divina providentia Patres in Dei populo dicimur, ita etiam affectu prosequente operis salubriter praeesse fidelibus mereamur. Cum igitur universis personis ecclesiasticis nos oporteat generaliter providere, erga illos tamen propensiori cura nos convenit esse sollicitos, quos constat majori studio cunctipotentis Dei servitio inhiare et arctiore religione ac morum honestate clarescere. Hoc profecto intuitu, dilecte in Domino fili Joannes prior, tuae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum, et B. Dei genitricis Mariae ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris cum omnibus ad eam pertinentibus praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis auxiliante Domino poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus in perpetuum, et illibata permaneant. Liceat etiam vobis clericos e saeculo fugientes ad conversionem in congregationem vestram suscipere absque alicujus episcopi vel praepositi contradictione sive molestia. Sed et laicos de quibuslibet parochiis vestrae societati ad disciplinae videlicet regularis conversionem per vos ipsos adjungi, nisi forte aliquibus legalibus conditionibus teneantur obnoxii, nullus episcopus vel praepositus vobis interdicere audeat. Nulli quoque fratrum ejusdem ecclesiae licentia pateat post factam apud vos professionem de claustro vel domo vestra discedere aliqua occasione, sine prioris Ecclesiae aut absque communi congregationis licentia. Quod si quis ex clericis vel laicis professis de claustro vel domo vestra discesserit, et commonitus redire contempserit, priori Ecclesiae ipsius, qui pro tempore fuerit, apostolica auctoritate sit facultas ejusmodi a suis officiis suspendere et excommunicare; suspensum vero, sive interdictum, vel excommunicatum, nullus episcoporum abbatumve suscipere vel retinere praesumat. Quae omnia vobis apostolica auctoritate concedimus, quandiu scilicet apud vos canonici ordinis tenor, praestante Domino, viguerit. Praeterea clericorum tonsuram in vestro loco regulariter per professionem regulariter volentium vivere nostra concessione vobis facere liceat. Porro clericorum vestrorum ordinationes a quo malueritis Catholico episcopo suscipiendi licentiam habeatis, si quando Ravennata Ecclesia forte antistitem non habuerit, vel si is, qui in ea fuerit, constiterit non esse Catholicum. Sane fructum vestrorum decimas, quas ubilibet vestris laboribus sumptibusque colligitis, nullus episcoporum, vel episcopalium ministrorum a vobis exigere audeat. Sepulturam quoque sacrorum locorum vestrorum liberam omnino esse decernimus, ut eorum, qui se ibidem sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Ad haec adjicientes statuimus auctoritate praesentis privilegii ut praefata Ecclesia vestra cum omnibus ubilibet ad se pertinentibus ab omni sit extraordinaria functione immunis. Ut videlicet, si quando archiepiscopum Ravennatae, vel quemlibet episcopum alium in cujus parochia aliquam Ecclesiam vel possessionem habetis, vel decedente archiepiscopo clericos vel laicos ejusdem ecclesiae ad Romanum pontificem, vel imperatorem cujuslibet rei gratia proficisci contigerit, nullam vobis exactionem in argento aut in equitaturis, vel aliquibus aliis stipendiis de ejusdem ecclesiae rebus facere audeant, aut ibidem hospitando aliquod unquam inferre. Praeterea, si, ingruente bello, cives Ravennates, vel aliarum civitatum, vel locorum homines pro militibus, vel pro munienda civitate, vel castro collectam fecerint, jamdictam Ecclesiam vestram ab omni exactione nihilominus immunem esse praecipimus. Justis quoque postulationibus vestris clementius annuentes, Aquimolum, cum redimine, seu adjacentiis suis extra portam S. Laurentii Ravennatis, ubi molendinum construxistis juxta pontem qui supra aquam ante eamdem Portam fluentem consistere cernitur in superiori, et exteriori parte ejusdem pontis ad jus B. Petri pertinens sub censu unius denarii Lucensis monetae a vestra Ecclesia nobis, nostrisque successoribus annualiter persolvendo. Quaecunque praeterea a venerabili fratre nostro Gualterio Ravennatae archiepiscopo Ecclesiae, vestrae divinae pietatis intuitu collata sunt, vobis praesentis scripti pagina confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Guido indignus S. Romanae Ecclesiae sacerdos Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Apostolorum ss. Ego Petrus presbyt. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Crescentius presbyt. card. tit. SS. Marcellini et Petri ss. Ego Comes cardinalis tit. S. Eudoxiae ss. Ego Anselmus presbyt. card. tituli S. Laurentii in Lucina ss. ss. Ego Gripho presbyt. card. tit. Pastoris ss. Ego Jero presb. card. tit. SS. Laurentii et Damasi ss. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Vass. diac. card. S. Eustachii ss. Ego Hubaldus diac. card. S Mariae in Via Lata ss. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica ss. Datum Laterani per manum Lucae presbyt. card. agentis vice D. Aimerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, XVI Kal. Jan. indict. XI, Incarnat. Domin. anno 1138, pontificatus vero Innocentii papae II anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 333 |
CCCXXXIII. Privilegium pro abbatia Floreffiensi ordinis Praemonstratensis. (Anno 1138, Dec. 21.) [MIRAEUS, Opp. diplom. IV, 11.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERLANDO Floreffiensi abbati, ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere, et religiosorum preces benignis auribus exaudire apostolicae convenit dignitati. Hoc profecto intuitu, dilecte in Domino fili Gerlande abbas, tuae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum, et Floreffiensem ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus, praesentis privilegii pagina communimus. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Curtem de Meillinga, curtem de Herlemont cum sexaginta bonnuariis et decima ejus, allodium in capella. Item in eadem capella terram Folorini, et terram Arnulphi, quam tenetis ab Ecclesia Lobiensi sub censu duorum denariorum; curtem de Serevilla, et dimidiam partem decimae ejus, et terram quam tenetis in valle Columbina a Waltero de Villers, sub censu septem solidorum, et quatuor denariorum, molendinum quoque super Sambram fluvium, in allodio quod dicitur Avulois, cujus dimidiam partem tenetis a Gerardo clerico, et Godescalco fratre ejus Morelmeis, sub censu duorum solidorum, reliquas vero duas partes ab ecclesia Beati Foillani Fossensis, et a quodam Hugone nobili viro, sub censu duorum solidorum. Item duo molendina Vangir, unum sub censu duorum solidorum, et alterum sine censu, et terram quam tenetis ab Hugone Multone citra Sambram in parochia vestra; curtem etiam de Vervis, dimidiam partem allodii de Timeon, domum insuper Hospitalem in villa Wanze, cum suis omnibus appendiciis, sub reditu unius aurei, a comitissa Emissende beato Petro oblatam. Item decimam et dotem ubicunque adjacentem Floreffiensi ecclesiae, cum mansionariis et caeteris rebus eidem possessioni subditis, domum quoque parochiae, et censum capitis familiae, qui super altare ponitur, appendices ecclesias, videlicet Sancti Laurentii de Sartho, Sancti Martini de Jodiou, Sanctae Gertrudis de Floreffiolo, aliamque ecclesiam B. Martini; capellam similiter comitis cum suis omnibus pertinentiis, quae nimirum cum praefata ecclesia B. Mariae a Godefrido Namurcensi comite data sunt. Dimidium praeterea Ardenellam, et triginta bonnuaria apud Sartum Bernardi, et tertiam partem postulae. Simili quoque modo sancivimus, ut de laboribus, quos propriis manibus sumptibusve colligitis, seu de vestris nutrimentis, dare decimas cuiquam non cogamini. Ordinem quoque, et propositum vestrum canonice vivendi secundum B. Augustini regulam, et institutionem Praemonstratensis Ecclesiae, nullus audeat immutare, vel super vos ordinem alterius professionis inducere. Fratrum etiam vestrorum, qui stabilitatem et obedientiam promiserunt, absque proprii abbatis et capituli sui licentia nullus discedere, discedentemque nullus audeat retinere. Ut etiam ecclesia vestra pro communi interdicto parochiae non vacet solummodo ne illi recipiantur, quos interdictos vel excommunicatos esse constiterit. Porro libertatem ecclesiae vestrae ab Alexandro Leodiensi episcopo privilegio determinatam, atque firmatam assensu Ecclesiae suae, vobis auctoritate apostolica confirmamus, ut videlicet sicut parochia, ita presbyter parochianus in manu solius abbatis sit, a synodo et consilio liber et ab omni prorsus archidiaconi et decani censura, nec decanus nisi cum archidiacono illuc veniat. Chrisma quoque, oleum, consecrationes altarium, ecclesiarum, ac ordinationes clericorum a dioecesano episcopo accipietis, si gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et sine exactione aliqua exhibere voluerit. Alioquin eadem a quolibet Catholico accipiatis episcopo, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vos, vel praedictam Floreffiensem ecclesiam super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro querum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario huic nostro decreto contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat et excommunicationi subjaceat; conservantes vero Dei et Domini Redemptoris nostri, et eorumdem apostolorum gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Data Laterani per manum Henrici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Januarii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 334 |
CCCXXXIV. Fundationem ac privilegia abbatiae Viconiensis, religiosorum ordinis Praemonstratensis juxta Valencenas, confirmat. (Anno 1138, Dec. 21.) [MIRAEI, Opp. dipl., tom. IV, p. 12.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei dilecto filio GUARINO abbati de Casa Dei, in silva quae dicitur Viconia, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte mi in Domino fili Guarinae abbas, tuis justis petitionibus clementer annuimus, et ecclesiam Casae Dei, cui Domino auctore praesides, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis visa sunt exprimenda vocabulis: Tiliois, Maisnil, Belmunt, Hatinies. Porro ordinem et propositum vestrum canonice vivendi secundum B. Augustini regulam, et institutionem Praemonstratae Ecclesiae, nullus audeat immutare, vel super vos ordinem alterius professionis inducere. Fratrum etiam vestrorum qui stabilitatem et obedientiam promiserunt, absque proprii abbatis et capituli sui licentia nullus discedere, discedentem nullus praesumat retinere. Quod si canonice vocatus redire contempserit, abbas in eum perferendi sententiam habeat potestatem. Ecclesia quoque vestra pro communi interdicto parochiae non vacet, sed exclusis excommunicatis, divina celebret officia. Simili modo sancimus ne de laboribus, quos propriis manibus sumptibusve colligitis, seu de vestris nutrimentis dare decimas cuiquam cogamini. Quia vero quieti vestrae magis ac magis convenit nos providere, et circa divina officia vos cupimus esse assiduos, simili modo statuimus ut neque tu, dilecte in Domino fili Guarine abbas, nec aliquis successorum tuorum, nisi forte vocatus ad synodum, vel alia negotia praesumatis abire. Nulli ergo hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona, vel possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario huic nostro decreto contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua sua emendatione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes vero Dei ac Domini Redemptoris nostri, et eorumdem apostolorum gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vicem domini Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Januarii, indictione I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 335 |
CCCXXXV. Praemonstratensem ecclesiam sub B. Petri protectione suscipit. (Anno 1138, Dec. 21.) (HUGO, Annal. Praem., I, p. 11.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI Praemonstratensi abbati, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Justis votis assensum praebere et religiosorum preces benignis auribus exaudire, apostolicae convenit dignitati. Nec dubium quod, si servorum Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus, ut quemadmodum divina providentia Patres in Dei populo dicimur, ita etiam effectu prosequente operis salubriter praeesse fidelibus mereamur. Cum igitur universis personis ecclesiasticis nos oporteat generaliter providere, erga illos tamen propensiori cura nos convenit esse sollicitos, quos constat majori studio omnipotentis Dei servitio inhiare, et acriori religione ac morum honestate clarescere. Hoc profecto intuitu, dilecte in Domino fili Hugo abbas, tuae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum, et Praemonstratensem ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus, praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, acquirere poterit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, atque interventu venerabilium fratrum nostrorum Bartholomaei Laudunensis, et Simonis Noviomensis episcoporum, vestro monasterio confirmanda: ambitum scilicet vallis Praemonstratensis, sicut in vestris scriptis continetur, et certis terminis definitur, ab omni videlicet exactione liberum tam terragii, quam decimae, sive census, curiam quoque de Fontenellis, cum vivario et duabus partibus molendinorum subjacentium, caeterisque appendiciis suis, curtem de Merlin cum vineis suis, curtem de Roseriis cum pertinentiis et appendiciis suis, curtem de Vercigny cum appendiciis suis, curtem de Souppy cum molendinis subjacentibus in flumen quod dicitur Axona, caeterisque appendiciis et pertinentiis suis, duas partes decimae de Chavus. Apud Valavergni decem modios vini de decima ejusdem villae, decimam cum terragio de Vrevin, et terra Concivilla, exceptis duobus modiis, quae inde persolvi debent ecclesiae B. Mariae Nogenti, vivarium etiam et molendinum juxta eamdem villam, sicut haec ipsa habuerat in suo dominio Ingelrannus filius Thomae de Marla in praedictis duabus villis. Census de Poilly, molendinum de Rochis, molendinum de Proisel, molendinum de Achery, molendinum de Cortun, molendinum de Cenceny, vinagia de Bourguignon, terram de Carreni, duas partes molendini de Aquila, vineas de Brovencourt, Ursignicourt, Brummont, Lizy, Valavrigny, Montarcenne, et de Montbavin, vineas de Coucy castello, et de Coucivilla, vinagia et vineas de Novavilla in Suessionensi episcopatu, in suburbio civitatis curtem et locum, torcularium et vineas. Apud Pomerias vinagia, census denariorum Branae castri, et Branellae villae, curtem de Biucy cum vineis, caeterisque pertinentiis suis, molendinum de Rupibus, quod sub eadem villa est, curtem de Clamecy cum torculari, vineis et aliis pertinentiis. Apud Sorny, duo torcularia, vineas et alios redditus, curtem de Tenselva cum pertinentiis suis, curtem de Luilly, et dimidium molendinum cum caeteris pertinentiis. Apud Bethencourt vinagia et alios redditus. Apud Pinon quemdam censum, et tertiam partem minutae decimae de Atrio, et sextam partem cujusdam molendini, et decimam quam Josbertus ibidem habuit, capellam et curtem de Rosel, cum molendino, vivario, torculari, vineis et omnibus pertinentiis suis. In monte de Trosly curtem unam, et in valle aliam, cum terris, vineis et aliis pertinentiis suis, et partem villae cum suis appendiciis, quam Andreas de Boldimento vobis contulit, sicut eam in dominio suo tenebat, et quaedam alia ab aliis Dei fidelibus oblata, curtem de Bincy cum pertinentiis suis, curtem de Allechi, et duas partes decimae, vineas cum caeteris appendiciis. Apud Cauny censum et vinagia. In villa quae dicitur Pons S. Medardi, quartam partem decimae. Apud Margival dimidium molendinum, medietatem castanearum a Vausaillon. In episcopatu Noviomensi altare et curtem de Bonolio cum pertinentiis suis, curtem de Bolmont, curtem de Calveni, allodium de Germaines, curtem de Montisel, curtem de Thory, curtem de Landricourt. Et in suburbio Noviomensi, terram, vineas et prata, curtem cum his quae ad eam pertinent. Molendina Despeville, et dimidiam partem decimae ejusdem villae. Duas partes decimae Destoily. Sextam partem decimae de Duri, molendina de Offois, et duas partes decimae ejusdem villae, tertiam partem decimae de Grecy, dimidiam sedem cujusdam molendini apud Dinisam, et medietatem decimae ejusdem villae, duas partes decimae de Sancta Radegunde, duas partes decimae de Calveni, tertiam partem decimae de Caullaincourt, duas partes decimae de Gricourt, tres partes dimidiae partis decimae de Leherives, tertiam partem decimae de Lancy decimam de Kivres, tertiam apud Omencourt, tertiam de Liencourt, et de Curcy; tria jugera apud Greum, capellam S. Nicolai liberam apud S. Quintinum, curtem allodiorum cum suis appendiciis, curtem de Voïana cum appendiciis, curtem de Hanopiis in allodio cum decima, duas partes decimae de Bechincourt, duas partes decimae de Cartigny, totam decimam de Falvi, excepta minuta, quartam partem de Aldeni, molendina de Escauly, cum appendiciis suis, molendina de Hamel, sedes cujusdam molendini apud Pieton. Illud etiam humanitatis ratione perspeximus et praesenti decreto in perpetuum valituro sancimus, ut sorores quae per laborem fratris nostri bonae memoriae Norberti Magdeburgensis archiepiscopi, et vestram exhortationem, ad omnipotentis Dei servitium accesserunt, et semetipsas Domino obtulerunt, de bonis Ecclesiae vestrae, quorum non modica pars eidem loco per eas noscitur pervenisse, sine cujusquam contradictione nunc et semper, in sustentatione temporalium necessaria consequantur. Simili quoque modo decernimus ut de laboribus, quos propriis manibus sumptibusque colligitis, dare decimas cuiquam non cogamini, sed nec alicui episcopo liceat qualibet occasione in ecclesia vestra divina officia prohibere. Si vero generale interdictum in dioecesi factum fuerit, exclusis excommunicatis, et clausis januis nihilominus divina officia celebretis. Porro ordinationes canonicorum, vel consecrationes altarium vel basilicarum, seu reliqua ecclesiastica sacramenta a Laudunensi suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit; alioquin Catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia vobis integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario huic nostrae constitutioni scienter contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Lucae cardinalis presbyteri, agentis vicem domni Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi et cancellarii, XII Kalend. Januarii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 336 |
CCCXXXVI. Monasteriis Praemonstratensibus immunitatem decimarum tribuit. (Anno 1138, Dec. 21.) LEPAIGE, Biblioth. Praem., p. 624.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus, praepositis ac reliquis fratribus Praemonstratensis ordinis atque professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum
|
Decimas a populo sacerdotibus atque levitis esse solvendas divinae legis sanxit auctoritas. Caeterum a canonicis sive clericis communi vita viventibus nulla ratio sinit, ut episcopi vel personae quaelibet ecclesiasticae seu mundanae decimas de ipsorum laboribus propriis, vel nutrimentis accipiant, beato scilicet Gregorio magno et egregio doctore attestante atque dicente: « Communi vita viventibus de faciendis eleemosynis et exhibenda hospitalitate nobis quid erit dicendum, cum omne quod superest in piis causis debeant erogare? » Quamobrem praesentis scripti pagina sancimus et auctoritate apostolica constituimus, ut nulli episcopo, nulli ecclesiasticae saecularive personae licentia pateat, de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, vel etiam de nutrimentis vestris, decimas a vobis exigere, nec quietem vestram occasione aliqua perturbare; sed potius ab hujusmodi vexationibus et exactionibus expediti, divino servitio diebus ac noctibus libera mente vacetis. Si quis autem ausu temerario contra hoc venire tentaverit, et praesumptionem suam satisfactione congrua non emendaverit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Datum Laterani, XII Kalend. Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 337 |
CCCXXXVII. Privilegium pro ordine Praemonstratensi. (Anno 1138, Dec. 21.) [LE PAIGE, Biblioth. Praem., p. 624.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus ac praepositis ordinis Praemonstratensis atque professis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Qui divina disponente clementia locum pastoris obtinere meretur, necesse habet non solum de sua, sed etiam de fratrum suorum salute sollicite cogitare. Certus existens quod sicut pro bonis operibus tam suis quam eorum qui sibi committuntur, retributionem a Domino et benedictionem accipiet. Ita e contrario, si, quod absit! vel ipse aberraverit, vel subditos suos exorbitare permiserit, sententiam damnationis incurret, quem etiam oportet medici vicem agere, ut quae cognoverit fovenda confoveat, et quae viderit amputanda ferro discretionis abscidat. Hoc nimirum intuitu constituimus ut, si aliquis abbatum vestri ordinis atque professionis, sive Praemonstratae Ecclesiae, sive alterius loci, quod Deus avertat! in crimine fuerit deprehensus, aut prorsus inutilis in officio apparuerit, communi omnium vestrum, vel etiam majoris et sanioris partis consilio, hujuscemodi deponendi, et loco ejus alium subrogandi ex nostra concessione habeatis liberam facultatem. Datum Laterani, XII Kalend. Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 338 |
CCCXXXVIII. Ecclesiae Bellaevallis bona confirmat. (Anno 1138, Dec. 21.) [HUGO, Annal. Praem., I, p. 205.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PHILIPPO abbati Bellaevallis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis debet effectu consequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et quod a Dei fidelibus, praesertim a venerabili fratre nostro bonae memoriae Rainaldo Remensis Ecclesiae archiepiscopo, in ecclesiis, domibus, silvis, aquis aquarumve decursibus, terris cultis et incultis, vobis pia devotione rationabiliter collata sunt et suo scripto firmata vobis, et per vos monasterio vestro apostolicae sedis privilegio confirmamus; in quibus haec propriis vocabulis exprimenda subjunximus: ipsum videlicet locum qui Aureavallis dicitur, a venerabili fratre nostro Alberone Virdunensi episcopo communi assensu et consilio suae Ecclesiae, annuentibus et petentibus Rainaldo Barensi et Henrico de Grantpreit comitibus, vobis vestrisque successoribus cum suis omnibus appendiciis, terris cultis, vel incultis, pratis, silvis, aquis concessum. Possessionem quoque quae dicitur Anement super Mosam fluvium sitam, quam per manum praedicti fratris nostri Rainaldi archiepiscopi ab Hugone Remensi de vico Judaeorum ejusque filio Ernaldo septem libris denariorum emistis, propter quam etiam Hugoni de Duzeio sexaginta solidos dedistis, a quibus nimirum idem locus cum suis omnibus pertinentiis, terris videlicet, cultis vel incultis, pratis, silvis, aquis praenominato venditionis et emptionis titulo vobis est traditus, molendina quae praenominati fratris nostri concessione et traditione supra Mosam construxistis. Aquam etiam mortuam, quae Ramum dicitur, et terram quam Willelmus Manses assensu fratrum suorum vobis donavit, et terram ab Holdiarde et Rogero marito suo et fratribus atque sororibus, et nepotibus suis cum personis propriis vobis collatam. Locum qui Crisseium dicitur, ab Adelaide de Grantpreit et filio ejus Joanne et fratribus suis cum suis omnibus pertinentiis, terris scilicet cultis et incultis, pratis et sedibus molendinorum in Axona et usibus piscationis et silvae quantum necesse fuerit ad aedificandum et comburendum, vobis et ecclesiae vestrae divini amoris intuitu donatum. Decimas sane quas dilectus filius noster Ursus abbas monasterii Sancti Dionysii Remensis sub censu trium solidorum Remensis monetae annis singulis persolvendorum ecclesiae vestrae concessit, nullus a vobis exigere praesumat. Confirmamus insuper vobis terram, piscaturam, et prata ab Helia de Burgo vobis donata, terram quae dicitur Wamel cum omnibus appendiciis, terris cultis vel incultis, pratis, silvis et aquis vobis praesenti scripto firmamus. Porro decimas laborum vestrorum quos propriis manibus seu sumptibus excolitis, nullus a vobis exigere, aut exactionem aliquam imponere ecclesiae vestrae praesumat; nulli quoque omnino hominum fas sit ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed et omnia integra conserventur vestris et pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vicem domni Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Januarii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 339 |
CCCXXXIX. Privilegium pro monasterio S. Nicolai Clarifontensis. (Anno 1138, Dec. 21.) [HUGO, ibid., p. 402.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERARDO abbati sancti Nicolai de Claro fonte, ejusque successoribus canonice sufficiendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis, prosequente debet studio confoveri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata, vires indubitanter assumat. Interventu itaque venerabilium fratrum nostrorum Bartholomaei Laudunensis et Nicolai Cameracensis episcoporum, tuis, dilecte in Christo fili Gerarde abbas, justis petitionibus paterna benignitate annuimus, et ecclesiam Sancti Nicolai de Claro fonte, cui Domino auctore praesides, cum omnibus suis pertinentiis, praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini regulam et institutionem fratrum Praemonstratensium, in eadem ecclesia stabiliter futuris temporibus, ibidem inviolabiliter conservetur. Sanximus etiam ut nulli fratrum ejusdem ecclesiae licentia pateat post factam ibi professionem, absque tuo assensu et capituli ipsius loci, ad aliam ecclesiam convolare, nec eumdem transmeantem cuique suscipere liceat, vel tenere; qui etiam, si invitatus canoniceque monitus, recedere noluerit, abbas in eum canonicam sententiam proferendi habeat facultatem. Si vero generale interdictum in loco ubi vestra ecclesia sita est, factum fuerit, exclusis excommunicatis, clausis januis, divina liceat officia celebrare. Decernimus in posterum ut quascunque possessiones, quaecunque bona ecclesia Sancti Nicolai inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, acquirere poterit, et tibi tuisque successoribus firma et illibata permaneant; in quibus haec propriis exprimenda vocabulis duximus: In episcopatu scilicet Laudunensi, abbatiam ipsam Clari-fontis cum omni decima, et terragio fundorum tibi adjacentium, scilicet a fonte Emelim per novalia Rebonis, Alberti et Danseri, usque ad viam de Rosbais , et ex alia parte a fossis de Montimbre per pulchram Quercum usque ad siccum Sumerum, terram etiam de Bray, cujus terrae longitudo a fine terrae Clari-fontis usque ad terram Boucoy ; latitudo vero inter duos rivos, Bray et Gerbais, extensa esse cognoscitur. Praeterea ultra rivum de Bray duas carucatas terrae, quae omnia intra parochiam de Wimiis , continentur. In parochia autem de Lusoir totam terram, illa quae est inter Bray et Gerbais, quam contulit Gibardus cognomento Boverius. Totam etiam terram inter Braium et Sumerum quae ad territorium de Lusoir pertinet, a terra de Geregnies usque ad territorium de Voemiis, quam contulit Rabodo, uxor ejus Bruna ac liberi, pro cujus terrae tota decima, tam agriculturae quam educationis animalium ecclesiae S. Petri de Buciliaco, cujus est altare de Lusoir duodecim nummi, ecclesiae vero Sancti Michaelis duos solidos. Sacerdoti vero Lusoir duodecim Valentinensis monetae annuatim persolvi debent. In parochia vero de Sorbais allodium quod dederunt Gerardus et Gofridus filii Hugonis Malvais assensu matris et fratrum suorum. In episcopatu autem Cameracensi, terram quae olim Malus rivus, nunc autem Pulcher Rivus nuncupatur, pro cujus fundo haeredibus X sold. Valentinensis monetae, pro universa vero ejus decima, tam majori quam minuta X solidi ejusdem monetae ecclesiae Sancti Michaelis annuatim persolvuntur. Duas etiam culturas de Heresiis et de Marcella ab omni censu liberas; terram quoque de Marcella sub censu duorum solidorum Valentianensium, et duas culturas, unam apud Heresias, alteram juxta Plancham sub censu quatuor denariorum. Quia vero fratres communem vitam ducentes, ex aliorum beneficentia et eleemosyna debent vivere, constituimus ut de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, decimas cuiquam dare non cogamini. Porro ordinationes clericorum, consecrationes altarium vel basilicarum, seu etiam reliqua ecclesiastica sacramenta, a Laudunensi suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione voluerit exhibere; alioquin Catholicum quemcunque malueritis, adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulastis, indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia vobis integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si quis sane ausu temerario, huic nostrae constitutioni scienter contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua emendatione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus benedictionem et vitam aeternam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Data per manus Luepori cardinalis, agentis vices domni Emerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Januarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno IX.
|
( Roubais ) ( Boucoy ) ( hodie Vimis) ( Gerenies ) ( hodie Beautron) (Lersy)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 340 |
CCCXL. Monasterii S. Nicolai Septem Fontium (dioec. Lingon.) possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1138, Dec. 21.) [HUGO, Annal. Praem., II, p. 487.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BESCELINO, abbati Sancti Nicolai de Septem-Fontibus, ejusque successoribus canonice profitentibus, in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri assensum. Proinde, dilecte in Domino fili Besceline abbas, tuis justis petitionibus clementer annuimus, et ecclesiam Sancti Nicolai de Septem-Fontibus, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsam pertinentibus praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis visa sunt exprimenda vocabulis: videlicet quidquid possidetis de allodio de Villers, tam in terris cultis, quam incultis, et omnibus usibus. Et etiam quae habetis in finibus de Roseriis, et de Andelo, et de Brualcurt, pascua scilicet equis, vaccis, porcis, ovibus, vel quaelibet animalibus vestris necessaria tam in silvis, quam in caeteris locis. Praeterea molendina quae sita sunt in allodio de vineis. Universa quoque quae fratres ejusdem loci ex concessione Bartholomaei de Nojant ab hominibus ipsius per eum feudum tenentibus infra fines de Andelo juste et canonice acquisierunt, aut in futurum acquirere poterunt, libere et absolute vobis habenda et possidenda concedimus. Insuper etiam locum qui dicitur Frangesvaul cum omnibus appendiciis suis, et terris tam cultis quam incultis, pratis, aquis et silvis vobis nihilominus confirmamus; quemadmodum frater noster Wileneus Lingonensis episcopus bonae memoriae universitati vestrae concessit, et scripto firmavit. Ipsum quoque locum de Septem Fontibus, cum Francavalle a Radulpho abbate ecclesiae Sancti Petri de Monte, assensu fratrum suorum, sub censu aurei nummi singulis annis, vel etiam in quarto anno byzantii suae ecclesiae persolvendo in festivitate beati Petri, causa conservandae charitatis atque humilitatis liberum vobis concessum, nec non fraterna consuetudine in exsequiis defunctorum hactenus habita, etiam in antea perpetuo conservanda, vobis pariter confirmamus. Adjicientes insuper ut abbas Septem Fontium, qui pro tempore fuerit, neminem fratrum ecclesiae Beati Petri posthac in eodem loco, professione et obedientia facta, absque communi assensu fratrum ejusdem ecclesiae Beati Petri recipiat. Abbas quoque Sancti Petri hoc ipsum erga vos illibate custodiat. Quia vero communem vitam ducentes de aliorum eleemosynis et beneficentia debent vivere, constituimus ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu etiam de nutrimentis vestris dare decimas cuiquam non cogamini. Porro ordinem et propositum vestrum vivendi canonice secundum beati Augustini regulam, et institutionem Praemonstratensis Ecclesiae nullus audeat immutare, vel super vos ordinem alterius professionis inducere. Fratrum etiam vestrorum, qui stabilitatem et obedientiam promiserunt, absque proprii abbatis et capituli sui licentia nullus discedere, discedentem vero nullus audeat retinere: quod si vocatus canonice, redire contempserit, abbas in eum proferendi sententiam habeat facultatem. Ecclesia quoque vestra pro communi interdicto parochiae, non vacet, sed exclusis excommunicatis vel interdictis, divina vobis liceat officia celebrare . . . . Simili modo sancimus ut neque tu, dilecte in Domino fili Besceline abbas, nec aliquis successorum tuorum, nisi forte vocatus ad synodum vel alia negotia praesumatis abire. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibus libet aliis molestiis fatigare, sed omnia integra et illibata conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vices domni Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Januar. indict. I, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 341 |
CCCXLI. Ad Manassem Meldensem episcopum. (Anno 1138.) [DUPLESSIS, Histoire de Meaux, l. II, p. 33.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MANASSE Meldensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis, in perpetuum.
|
Suscepti regiminis cura nos admonet, ita disponente Domino, erga singulos attentam sollicitudinem atque vigilantiam adhibere, ut in ecclesiasticis dispositionibus nulla confusio inducatur, sed potius unicuique suum jus et propria dignitas conservetur. Hujus rei gratia, venerabilis frater, Manasses episcope, devotionem tuam erga sedem apostolicam attendentes, tuis desideriis debita benignitate impertimur assensum, et Meldensem Ecclesiam cui auctore Domino praesides, praesentis privilegii pagina communimus, et jus episcopale quod praedecessores tui tenuisse noscuntur in omnibus abbatiis, monasteriis, et ecclesiis quae infra Meldensem episcopatum sitae sunt, tibi tuisque successoribus confirmamus. Nulli ergo hominum liceat super hac nostra confirmatione te vel successores tuos temere perturbare, aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem inferre, etc. . . . . Datum Laterani anno Incarnationis Dominicae 1138.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 342 |
CCCXLII. Ad Walterum Augustensem episcopum.--Hortatur ut Engelscalcum abbatem Benedictoburanum cum fratribus in gratiam et communionem recipiat. (Anno 1138.) [Pez, Thes. Anecd. III, III, 633.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Augustensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Noverit tua fraternitas quod E. Burensis monasterii abbas, et O. confrater suus, cum sedem apostolicam anno praeterito visitassent, ex mandato nostro a sententia qua eos alligaverat sunt soluti. Proinde per apostolica tibi scripta mandamus, atque mandando praecipimus quatenus omni dissimulatione submota eos in ecclesiastica communione suscipias, et praefatum monasterium nec in bonis nec in personis de caetero inquietes, nec ab aliquo infestari permittas. Molestum autem nobis est quoniam litteris nostris non qualem decuit reverentiam exhibuisti, et fratres ipsos post susceptos apostolicos apices infestasti. Eapropter mandando praecipimus quatenus fratres, qui pro tua infestatione ab eodem monasterio recesserunt, ad locum suum reducas, vel libere redire permittas.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 343 |
CCCXLIII. Ad Stephanum Aeduensem episcopum.--Al. abbatem Vizeliacensem instituit. (Anno 1131-1139, Jan. 27.) [MANSI, Concil., XXI, 402.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri STEPHANO Aeduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum tua novit fraternitas, Vizeliacense monasterium, pro pastoris absentia tam in temporalibus quam in spiritualibus maximum sustinuit detrimentum. Ne igitur ipsum monasterium propter hoc diutius fatigetur, dilectum filium nostrum Al., subpriorem Cluniacensem, ejusdem loci monachis in abbatem dedimus. Ideo fraternitati tuae mandamus, quatenus ei vice nostra manum benedictionis imponas. Datum VI Kal. Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 344 |
CCCXLIV. Ad Gregorium Bergomatem episcopum. (Anno 1138-1139, April. 9.) [LUPUS, Cod. diplom. Bergom., II, p. 1018.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G Bergamensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fraternitatem tuam latere non credimus quoniam nos de discordia quae inter clericos Sancti Vincentii et Sancti Alexandri agebatur affectione paterna dolentes susceptis sacramentis eam definivimus et definitionem scripti nostri auctoritate firmavimus. Et quoniam quidam, sicut accepimus, pacis et concordiae turbatores mandatum nostrum super hoc cavillationibus suis negligunt observare, per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus quatenus de sede in mensa praeceptum nostrum, et de fidelitate clericorum ac caeteris sententiam, inter ipsos a nobis datam irrefragabiliter facias observari. Si vero canonici S. Vincentii pravae intentionis studiis fidelitates a clericis ipsius episcopatus nullatenus suscipere et a mensa se subtrahere voluerint, super his et aliis ita provideas ut clerici Sancti Alexandri antiquam consuetudinem quam in nostra praesentia testibus probaverunt, et per nostram sententiam obtinuerunt, de caetero non omittant. Donationes, venditiones, alienationes, seu quaelibet invasiones de bonis Bergamensis Ecclesiae ab Arnulfo intruso, vel ejus tempore factae, a praedecessoribus nostris et nobis, et sunt cassatae et evacuatae. Ideoque nolumus quod in his tempus ipsius Arnulfi in praescriptione computetur. Data Laterani V Idus Aprilis.
|
[REGORIO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 100 |
CCCXLV. Ecclesiae S. Alexandri Bergomatis canonicos de superiore epistola certiores facit. (Anno 1138-1139.) [LUPUS, ibid., p. 1018.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, canonicis Sancti Alexandri, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro discordia terminanda quam inter vos et canonicos Sancti Vincentii agebatur, affectione paterna laboravimus, et susceptis sacramentis debitum finem imposuimus. Ideoque grave nobis esse noscatis, quoniam, sicut accepimus, quod a nobis super hoc statutum est observare negligunt et quibusdam verborum cavillationibus impedire contendunt. Unde venerabili fratri nostro G episcopo vestro praecipiendo injunximus quatenus de sede in mensa praeceptum nostrum, et de fidelitate clericorum ac caeteris sententiam inter vos et ipsos a nobis datam irrefragabiliter faciat observari; si vero ipsi canonici fidelitates a clericis ipsius episcopatus pravae intentionis studiis suscipere noluerint, et a mensa se subtraxerint, super his et aliis ita vobis provideat, ut antiquam consuetudinem quam in nostra praesentia testibus approbatis et per nostram sententiam obtinuistis de caetero non amittatis.
|
[regorio]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 346 |
CCCXLVI. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Madalharstorfensis. (Anno 1139, Jan. 7.) [ Monumenta Boica, XV, 269.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio EPPONI abbati monasterii Madalharstorffensis quod in Ratisponensi episcopatu, in honore B. Joannis evangelistae situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim gratus Deo aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Eppo abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementius annuentes, monasterium Beati Joannis evangelistae cui, auctore Domino, praesides, quod utique ab Henrico quodam et filio ejus Ernesto pia devotione noscitur esse constructum, cum suis omnibus pertinentiis sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus et praesenti privilegio communimus: in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum B. Benedicti Regulam perpetuis futuris temporibus inviolabiliter inibi conservetur; libertatem quoque a recolendae memoriae Lothario seu ab aliis ecclesiasticis saecularibusve personis eidem coenobio collatam, nec non concambium quod inter te et monasterium sanctimonialium Ratisponensium propter emancipationem census actum est, praesenti scripto firmamus, et illibata perpetuo manere sancimus; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra perseverent; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: praedium in villa Stainkirchen, cum agris, silvis et pratis et molendino in eodem loco sito; praedium cum molendino in villa Ettiusdorff sito cum suis pertinentiis; Ruesdorff, Hader, Ascholtzausem cum suis pertinentiis, Ketenpeunt, Reiut, Prinpach, Pnechausen cum capella et aliis pertinentiis, Harselpach, Puech, cum suis pertinentiis; Perchaim cum molendino, Hard cum capella et aliis pertinentiis; Chleping, Sitiching, Penning, Puecha, Wernsing, Taching, cum tribus vineis, Grietzpach, Stainbach, Kafftn cum suis pertinentiis, Mangolting cum molendino, duo praedia Teyting, vineam apud Weng, vineam apud Watempach. In episcopatu Pataviensi quinque vineas apud transitum Marquardi, apud Sikchendorff unam vineam, Trasemstorff, Schlichendorff, Grindorff cum suis pertinentiis et mancipiis utriusque generis, eamdem possessionem incolentibus a nobili femina Leukarda vestro monasterio intuitu divini amoris collatam. Adjicientes insuper statuimus ut de fundo vestri monasterii sive de novalibus vel aliis laboribus quos propriis manibus sumptibusve excolitis, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Nulli etiam episcopo pateat angarias vel alias novas exactiones monasticae quieti et religioni contrarias vobis vel ecclesiae vestrae imponere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse censemus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam elegerint. Liceat etiam vobis et ecclesiae vestrae advocatum eligere atque ad peragendas utilitates ipsius loci deinceps ipsum habere. Porro si quis post professionem in vestro monasterio factam exinde aufugerit, et secundo tertiove commonitus ad claustrum vestrum redire contempserit, ipsum vobis liceat excommunicare, excommunicatum autem nullus episcoporum, abbatum vel priorum audeat retinere. Nulli ergo omnino hominum fas sit idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris ac pauperum usibus profutura, salva nimirum justitia et reverentia Babenbergensis Ecclesiae, cui idem coenobium cum suis omnibus pertinentiis, tuo studio ac petitione, dilecte in Domino fili Eppo abbas, constat esse delegatum ac subjectum. Si qua autem in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Idus Januarii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 347 |
CCCXLVII. Privilegium pro monasterio Sanctae Mariae Biburgensis. (Anno 1139, Jan. 7.) [HUNDII, Metropol. Salisb., II, p. 205.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio EBERHARDO abbati Sanctae Mariae Biburgensis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
In sede justitiae, disponente Domino, constituti, ecclesiarum quieti et utilitati salubriter providere nos convenit; ut quemadmodum per Dei gratiam patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemur in opere. Cujus rei gratia, dilecte in Domino fili Eberharde, tuis fratrumque tuorum justis desideriis annuentes, ecclesiam Beatae genitricis et virginis Mariae Biburgensis, in qua divinis estis obsequiis mancipati, sub beati Petri tutela et nostra defensione suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut religio quae, secundum beati Benedicti Regulam, per studium atque industriam Ottonis Bambergensis episcopi instituta esse cognoscitur in vestra ecclesia, perpetuis futuris temporibus ibidem firmiter observetur. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus in perpetuum, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, videlicet: Griezpach, Mozeinhoven, Pucha, Percha, Gubedum, Lobesingen; in Tangrintil septem mansos de novalibus, et ecclesiam super monte Adallungestorff. Adjicientes insuper statuimus ut de fundo vestri monasterii, sive de novalibus vel aliis laboribus, quos propriis manibus sumptibusve colligitis, nullus a vobis decimas exigere audeat. Nulli etiam episcopo licentia pateat angarias vel alias novas exactiones monasticae quieti et religioni contrarias vobis vel ecclesiae vestrae imponere. Porro sepulturam ipsius loci liberam esse censemus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam praeviderit eligendum. Liceat etiam vobis et ecclesiae vestrae advocatum eligere, atque ad peragendas utilitates ipsius loci libere ipsum habere. Nulli ergo omnino hominum fas sit vos vel ecclesiam vestram super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, honoris potestatisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae dianoni cardinalis et cancellarii, VII Idus Januarii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo nono, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 348 |
CCCXLVIII. Ad Gerardum Tripolitanum, R. Tortosanum et H. Byblitanum episcopos.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 395.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GERARDO Tripolitano, R. Tortosano, et H. Byblitano, episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Scire debet vestra fraternitas quoniam status Ecclesiae tunc clarius elucescit, cum gradus in ea constituti illaesi servantur, et quae debetur praelatis singulis, absque contentione seu contradictione reverentia exhibetur. Unumquemque etenim ex his qui subjecti sunt considerare convenit quanta suos praelatos, si quos habeat, reverentia et honorificentia debeat honorare: quae si injuste et immerito subtrahantur, unitatis status profecto nutabit, ad quem ecclesiastica doctrina ob majorem firmitatem, diligenti consideratione omnia in se ordinando, reduxit. Ne igitur Ecclesiarum vestrarum honor vel dignitas, ob contentionem seu rebellionem indebitam minuatur vel annuletur, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro, debitam obedientiam et reverentiam deferatis. Nos enim vos et Ecclesias vestras Tyrensi Ecclesiae, quae vestra metropolis est, auctoritate apostolica restituimus, et a juramento vel fidelitate, qua patriarchae Antiocheno estis astricti, eodem modo absolvimus. Si vero nostris mandatis obedire, et intra tres menses post harum acceptionem litterarum, ad obedientiam praedicti fratris nostri redire neglexeritis, sententiam quam ipse in vos canonice promulgabit, nos auctore Deo ratam habebimus. Datum Laterani XVI Kal. Febr.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 349 |
CCCXLIX. Ad Radulphum patriarcham Antiochenum.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 395.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RADULPHO Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sanctorum canonum institutionibus continetur ut unusquisque suis terminis contentus existat, nec in aliena jura irrepat. Ea etiam quae nobis fieri nolumus, tam divinis quam humanis legibus, proximis nostris facere prohibemur. Quae cum ita sint, fraternitati tuae mandamus quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae non impedias quin venerabili fratri nostro Fulcherio archiepiscopo, metropolitano suo, debitam obedientiam et reverentiam deferant: alioquin canonicis sanctionibus contraitur, si metropolitanis a suis suffraganeis obedientia subtrahatur. Optamus enim ut circa praelatos et subditos suum jus et proprius ordo absque contradictione servetur. Datum Laterani XVI Kal. Febr.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 350 |
CCCL. Ad Balduinum Berytensem, Bernardum Sidoniensem, et Joannem Ptolemaidensem, episcopos.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 396.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BALDUINO Berytensi, BERNARDO Sidoniensi, JOANNI Ptolemaidensi, episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ad hoc sancti Patres diversos esse in Ecclesia gradus et ordines voluerunt, ut, dum subjectionem et reverentiam minores majoribus exhibent, una fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Gravat autem nos, et valde miramur quod, cum vobis jam pridem litteris apostolicis praeceperimus ut venerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam exhiberetis, quasdam occasiones et interpretationes minus idoneas praetendendo, id facere contempsistis: cum utique quasi peccatum hariolandi sit repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere . Mandamus itaque vobis, et auctoritate apostolica iterato praecipimus, quatenus, omni occasione submota, eidem fratri nostro de caetero pareatis: nec sub obtentu obedientiae, quam alicui primati dependitis, sibi subjectionem et reverentiam metropolitano vestro debitam aliquatenus subtrahatis. Quod si contemptores ulterius exstiteritis, sententiam quam idem archiepiscopus in vos canonice protulit aut protulerit, nos auctore Domino ratam habebimus. Si vero pro eo quod eidem fratri nostro obedieritis, a patriarcha Hierosolymitano aliquid contra vos fuerit constitutum, nos eamdem sententiam viribus carere decernimus, et nullius momenti esse censemus. Data Laterani XVI Kal. Febr.
|
(I Reg. XI)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 351 |
CCCLI. Ad Willelmum Hierosolymitanum patriarcham.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 394.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri WILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis B. Petro apostolorum principi coelesti privilegio esse collatum, evangelica declarat auctoritas. Et infra: Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione Orientalis Ecclesiae tantopere laboraverit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad ejus servitium excitaverit, nequaquam, prout convenit, eidem matri suae hac vice respondere curasti. Parum enim tibi visum fuerat quod venerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam venientem, disturbare praesumperas: nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere, nec de damnis sibi illatis, aut etiam de Cajapha, sive Porphyra, juxta mandatum nostrum, infra tres menses post acceptionem nostrarum litterarum ei justitiam facere volueris. Cum utique satis indignum sit, ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subjectos illius nimis potestative diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut ejusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoveri, sicut in tuis necessitatibus ejus patrociniis desideras adjuvari, jam dictum archiepiscopum diligas et honores; et in nullo pertubare praesumas; quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam justitiam infra quadraginta dies postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus. Data Laterani XVI Kal. Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 352 |
CCCLII. Privilegium pro Ecclesia Bambergensi. (Anno 1139, Jan. 23.) [ Neue Mitthelungen, I, IV, p. 15.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babenbergensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
|
In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, pro ecclesiarum omnium statu et quiete talem nos convenit sollicitudinem adhibere, ut contra pravorum hominum nequitias sacrosanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae munimine defensentur, et ea quae justis titulis eisdem sunt collata vel conferentur ecclesiis firma et inconcussa possideant libertate. Nos igitur quorum praecipue interest legitimas desiderantium preces admittere et effectui mancipare, postulationibus tuis, venerabilis in Christo frater Otto episcope, apostolica benignitate impertimur assensum et ecclesiam Babenbergensem cui, auctore Deo, praeesse cognosceris, cum omnibus bonis et pertinentiis suis sub beati Petri tutela et nostra protectione suscipimus et apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in abbatiis, praeposituris, ecclesiis, villis, fundis, terris cultis vel incultis, decimis, seu aliis quibuslibet rebus eadem ecclesia in suo vel in alterius episcopatu, commutatione, emptione, seu etiam concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, aut aliis modis inpraesentiarum juste et canonice possidet, vel in antea rationabiliter, propitiante Domino poteri adipisci, tibi tuisque successoribus et per nos Babenbergensi Ecclesiae firma in perpetuum et illibata permaneant. Ea vero quae studio et industria tua eidem ecclesiae sunt legitime conquisita, specialiter ei inviolabili et inconvulsa stabilitate serventur. Quorum nomina sunt haec: videlicet Pruviningun, Entistorf, Mychelvelt, Voraugia, Uraha, Madelhartestorf, Biburch, Clunic, Reginerits Storf, Luncheim, Haholtisbrunne, Munstur, cum ecclesia Beati Sixti et aliis pertinentiis suis; Viscera, Tocchelmhusen Alterisbach, Vindeberge, Trosendorfs, Botenstein, Munirichsberch, Circhendorf, Gestenishusen, Cranaha, Bonaha, Rota, cum aliis praenominatae ecclesiae a tua fraternitate collatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum licentia pateat, te vel successores tuos super hac nostra constitutione ausu temerario perturbare, vel ecclesiae tuae possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare: sed omnia integra conserventur, et in vestra permaneant potestate, tam vestris quam ipsius ecclesiae usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis tenorem sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum condigne correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Februarii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 353 |
CCCLIII. Religionem a S. Ottone in sua monasteria introductam confirmat. (Anno 1139, Jan. 23.) [USSERMANN, Episcopatus Bamberg., Pr., 88.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babenbergensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impartire suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde, venerabilis frater Otto episcope, petitionis tuae desideriis ex consueta sedis apostolicae mansuetudine clementer annuimus. In primis siquidem constituentes ut tenor religionis, qui in ecclesiis tibi commissis est per tuam diligentiam cooperante Domino institutus, firmiter in eis perpetuis temporibus conservetur. Constituimus etiam ut in iisdem ecclesiis nullus per simoniacam pravitatem statuatur, sed honestae personae, quibus utique morum et status dignitas suffragatur, inibi ordinentur. Sane in coenobiis, quae vel antiquitus in tua parochia constructa sunt, vel tu ipse devotionis intuitu constituisti, seu aliis justis modis ecclesiae tuae unire poteris, vel ab aliquo deinceps fidelium infra tuam dioecesin divina inspirante gratia construentur, sacrae religionis ordinem manere decernimus. Nec alicui liceat ejusdem institutionis formam ullatenus permutare, nisi forte ad melioris status praerogativam praestante Domino promovere voluerit. Nec id alicujus singulari judicio committatur, sed omnium monasteriorum ad Babenbergensem dioecesin pertinentium aut sanioris partis consilio ac consensu fieri debere sancimus. Si quis autem huic nostrae constitutioni temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non factum suum digna satisfactione correxerit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni: conservantes eisdem locis quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli ac nostram gratiam consequantur. Datum Laterani X Kal. Febr. indict. II.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 354 |
CCCLIV. Ad Azonem cardinalem.--De lite canonicorum Majoris Ecclesiae et S. Antonini composita. (Anno 1139, Jan. 25.) [CAMPI, Hist. di Piacenza, I, p. 411.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo, AZONI sanctae Romanae Ecclesiae presbytero cardinali, et praeposito Sancti Antonini de Placentia, etc.
|
Datum Laterani VIII Kalend. Februarii, anno Dominicae Incarnationis 1139, pontificatus domni Inno centii II papae anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 355 |
CCCLV. Bona et jura abbatiae Gengenbacensis confirmat. (Anno 1139, Febr. 28.) [WURTWEIN, Nova Subsid. diplom., t. VII, p. 107, ex autographo tabularii summi chori ecclesiae cathedralis Argentinensis.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GOTEFRIDO, abbati monasterii in Gengebach, quod in pago Mortenangiensi super fluvium Kintsig situm est, et ejus successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, ut sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quapropter, dilecte in Christo fili Godefride abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer duximus annuendum: Gengenbacense monasterium cui, auctore Domino, praesides, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum illibata permaneant: in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: in Mortinangia, Gengebac, Cella, Steinach, Hademarsbach, . . . ., castri Gerolstesbeke, Norderaha, cum silvis et aquis et omnibus suis appendiciis vel pertinentiis; Ichenheim, cum cella et omnibus ad eam pertinentibus, Schopheim, Kinzdorff, Linegizen. . . . . . . . . . ; in Brisaugia, Nuvershusen; in Alsatia Dancratesheim, Westhusen, Belhen, Durmingen, Franckenheim, Batenesdorf, in quibus nimirum villis Alsatiae, sicut usque ad haec tempora praedecessores tui fecisse noscuntur; tibi tuisque successoribus advocatum liceat constituere, qui nimirum, quae ad utilitatem et quietem vestri coenobii spectare videntur, studeat operari. Decimationem quoque vini ab Ricgardis quondam illustri regina vobis collatam, Kunegesheim, Schervibre; in Suevia Rimigesdorf, Bessendorf, Urslingen, Villingen, Aschahabmorn-Stettein . Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ut autem quietius omnipotenti servire Domino valeatis, libertatem ab imperatoribus monasterio vestro concessam, praesenti scripti pagina firmamus, ut videlicet nullus judex, vel judiciaria potestas, seu aliqua magna, vel parva persona vobis vel fratribus vestris, aut monasterio sive ecclesiis et villis ad ipsum pertinentibus, suis hominibus tam ingenuis quam servis terram ipsius coenobii inhabitantibus, audeat aliquas pravas consuetudines imponere aut ipsos aliquibus exactionibus sive injustis judiciis fatigare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones inferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus nolestiis fatigare, sed omnia integra et illibata conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem, praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Aegidius Tusculanus episcopus. Ego Theodwinus S. Rufinae episcopus. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Marcelli. Ego Gerardus pr. card. tit. Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego An . . . . pr. card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Chrysogonus presb. card. tit. Sanctae Praxedis. Bacchi. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in d . . . . Ego Hubaldus diac. card. S. Adriani. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Kalendas Martii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii secundi papae anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 356 |
CCCLVI. Privilegium pro monasterio Ringstadensi. (Anno 1139, Mart. 1.) [TORKELIN, Diplomatarium Arnaea-Magn., I, p. 8.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ORMO priori Ringstadensis Ecclesiae, ejusque successoribus substituendis.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celebrem consequatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino Orme prior, tuis postulationibus clementer annuimus, et Ringstadensem Ecclesiam cui Deo auctore praesides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, eamque cum omnibus suis pertinentiis praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut ordo monasticus, qui secundum sanctorum Patrum Regulam ibidem noscitur institutus, futuris perpetuis temporibus inviolabiliter inibi conservetur. Quaecunque praeterea idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Sancimus etiam ut nullus fratrum ejusdem loci post factam apud vos professionem absque licentia prioris et capituli, ad alium locum audeat transmigrare, nec discedentem praesumat aliquis retinere, qui nimirum tertio evocatus, si redire noluerit vel contempserit, prior qui pro tempore fuerit, canonicam in eum sententiam proferendi habeat facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum justitia canonica atque reverentia dioecesani episcopi. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Mppr. ss. Ego Aegidius Tusculanus episcopus Mppr. ss. Ego BB. presbyter cardinalis tituli Apostolorum Mppr. ss. Ego Conradus episcopus Sabinensis Mppr. ss. Ego Guido diaconus cardinalis sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli Mppr. ss. Ego Crescentius cardinalis tituli sanctorum Marcellini et Petri Mppr. ss. Ego Comes presbyter card. tituli Eudoxii Mppr. ss. Ego Gripho presbyter card. tituli Pastoris Mppr. subs. Ego Lucas presbyter card. tit. sanctorum Laurentii et Pauli, Mppr. ss. Ego Chrysogonus presbyter card. tit. Praxedis Mppr. ss. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Kal. Martii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 357 |
CCCLVII. Ad Bernardum episcopum Seguntinum. (Anno 1139, Martii 6.) [LOPERRAEZ, Descripcion di Osma, III, p. 18.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Saguntino episcopo, ejusque successoribus canonice instituendis, in perpetuum.
|
Suscepti regiminis cura compellimur quae ad pacem ecclesiarum pertinent constituere, et earum quieti auctore Domino providere, nec dubium quod ex commisso officio ita nos convenit paternorum canonum decreta librare, ut unicuique Ecclesiae sua jura serventur, et quae a fratribus nostris regulariter fiunt, firma et inconcussa stabilitate firmentur, cujus rei gratia, venerabilis frater Bernarde episcope, tuis petitionibus clementer annuimus, et decisiones controversiae, quae pro villa Soria inter te ac fratres nostros Michaelem Tirasonensem et Bertrandum Oxomensem episcopos agebatur, factam per discretionem dilecti filii nostri Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis tunc apostolicae sedis legati, cum consilio illustris viri Aldephonsi Hispaniarum regis, necnon archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et aliorum religiosorum ac sapientium virorum, qui ad concilium Burgiense convenerant, auctoritate apostolica confirmamus et perpetuis futuris temporibus rata manere sancimus, ut videlicet de his quae Saguntinae Ecclesiae pertinebant, Tirasonensis ecclesia possideret Calataind, Borovia, Alcazar, cum omnibus terminis earumdem villarum, majorem ecclesiam de Calataind, cum omnibus haereditatibus suis, et haereditates quas ibidem emisse dignosceris. Olbegam villam felicem, quae est inter Colaticid, et Darocam villam quae dicitur Salas prope Olbegam. Reservatis nimirum ad proprietatem Saguntinae ecclesiae duobus castellis, Deza videlicet inter Calataiub et Almazanum, et Fariza inter Calataind et Medinam. Tibi vero, venerabilis in Domino frater Bernarde episcope, de jure Oxomensis ecclesiae habere concessum est, Ailonem, cum omnibus terminis suis et haereditates quas ibi ejusdem loci habebat episcopus, Aguileram, castellum de Galbe, medietatem Aldeae, quae dicitur Liceras, Caracenam cum omnibus Aldeis suis, cum duobus monasteriis Sancti Salvatoris, et Sanctae Mariae de Tiermes, vadum de rege, Aquileram Berlangam cum omnibus terminis suis et cum monasterio Sancti Banduli, Velomazae, et Barcam, Almasanum praeterea cum omnibus terminis suis, de quo Oxomensis episcopus querimoniam faciebat. Porro eidem Oxomensi concessum est habere Soriam integram, cum omnibus terminis suis, de qua controversia fuerat agitata et monasterium Sanctae Mariae de Bomaio, ac regales decimationes ejusdem villae, quae juris fuerant Saguntinae Ecclesiae. Quae omnia sicut ab eodem filio nostro Guidone statuta sunt, favoris nostris munimine roboramus. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona Saguntina Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Medinam videlicet, Molinam, Sanctum Justum, Atentiam, ambos Cattejones cum pertinentiis suis. De regalibus quoque redditibus decimationes in toto episcopatu, salinas, molendinos, necnon Seronem castellum cum omnibus terminis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Saguntinam ecclesiam super hac nostra concessione atque confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sic omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sive in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit usu temerario, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. ADJUVA NOS DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi +. Ego Conradus, Sabinensis episcopus subscripsi +. Ego Thedwinus Sanctae Rufinae episcopus subscripsi +. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem, subscripsi +. Ego Angelus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina, subscrip. +. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscrip. +. Ego Martinus, presbyter cardinalis tituli sancti Stephani in Caelio monte, subscrip. +. Ego Guido Sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos, subscrip. +. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sancti Adriani, Ego Ibo presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Damaso subscrip. +. Ego Chrisobonus presbyter cardinalis Juli Praxedis, subscrip. +. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscrip. +. Ego Otho diaconus cardinalis Sancti Gregorii ad Velum Aureum, subscrip. +. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli, subscrip. +. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata subscrip. +. Ego Berardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Donica subscrip. +. subscrip. +. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Nonas Martii, indictione Romana, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero Innocentii secundi papae anno nono. Ego Raimundus Toletanus archiepiscopus Hispaniarum primas, inspexi diligenter originale istius transcripti, et bullam, et titulum, et inveni ita contineri verbo ad verbum secundum omnium interpretationes in ipso originali, sicut continetur in isto transcripto. Ego G. episcopus Segoviensis inspexi diligenter originale istius transcripti, et bullam, et inveni ita contineri verbo ad verbum, secundum omnium interpretationes in ipso originali, sicut continetur in isto transcripto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 358 |
CCCLVIII. Monasterii Lucellensis possessiones, petente Ortliebo, episcopo Basiliensi, confirmat. (Anno 1139, Mart. 18.--Fragmentum.) [BERNARDINI, Epitome Fest. Luc., 24.] CCCLIX. Privilegium pro monasterio Lacensi. (Anno 1139, Mart. 23.) [GUNTHER, Cod. diplom., I, 241.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GISELBERTO abbati monasterii Lacensis, quod in Treverensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc in apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut religiosas diligamus personas, et, ne loca eorum pravorum hominum agitentur incursibus, tuitione propitia defensare, quatenus sic divina disponente clementia Patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemur in opere. Eapropter, dilecte in Domino fili Gisleberte abbas, tuis et fratrum tuorum justis postulationibus annuentes, Lacense monasterium, cui auctore Domino praesides, sub apostolicae sedis tutela ac protectione suscipimus atque praesentis scripti pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus in eodem loco, secundum beati Benedicti Regulam et normam Cluniacensis monasterii, futuris perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Nulli etiam facultas sit, post factam apud vos professionem, absque abbatis et fratrum licentia majoris vel minoris religionis obtentu, ad locum alium transmigrare, discedentem vero nullus abbas vel alius quilibet audeat retinere. Prohibemus insuper et sub poena honoris tibi tuisque successoribus interdicimus bona monasterii alicui in beneficium tradere, et ea quae pro communi utilitate vobis concessa sunt aliis usibus applicare; sed et nec alicui fas sit in eodem monasterio vel circa ipsum aliquando habitare, vel domum ad habitandum construere, exceptis monachis ipsius loci servitio deputatis, vel inantea deputandis. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, de eodem collegio, vel de alieno, si inter eos idoneus repertus non fuerit, praeviderint eligendum. Sane chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium, vel basilicarum, ordinationes monachorum, vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicae habuerit, et si ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin Catholicum quem malueritis adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvo jure matricis ecclesiae. Missas vero publicas vel stationes in ipso monasterio sine abbatis et fratrum voluntate ab episcopis minime celebrentur, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Adjicimus etiam ut pro communi parochiae interdicto, monasterium ipsum a divinis non vacet officiis, sed in eo, januis clausis et exclusis excommunicatis et interdictis, debita omnipotenti Deo persolvantur officia. Porro advocatus ejusdem monasterii, qui pro tempore fuerit, extra constitutionem et scriptum Henrici et Sigefridi comitum palatinorum et fundatorum ipsius loci, nihil in eodem loco praesumat. Qui etiam si inutilis apparuerit, eumdem vobis liceat amovere, et alium substituere. Statuimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Deo poterit adipisci, vobis in perpetuum praesenti privilegio confirmata et illibata consistant. In quibus haec propriis vocabulis duximus exprimenda: in primis ipsum locum qui Lacus vocatur, in quo idem coenobium a praefato Henrico nobili palatino comite, et Athelheide uxore sua praecipue constat esse constructum, liberum ab omni jure et potestate saeculari; ecclesiam Sancti Dionysii in Croth, villam insuper, nomine Bella, Reida, Alchena, Willeberge, Croth, Beytendorp cum suis omnibus pertinentiis, a praedicto Henrico vobis dono collatum, quatuor mansos in Croth, et Meylem in Brabant ex dono Sygefridi palatini comitis; unum mansum in Croth, a nobili viro Guillelmo palatino comite, et matre ejus Gertrude, consentiente Roberto milite, qui illum ab ipsis in feudum habuerat, vobis donatum; allodium in Mosella quod Neuim dicitur, cum suis appendiciis, quod Bertramnus abbas Sancti Arnulfi Metensis cum consensu venerabilis fratris nostri Stephani, ipsius civitatis episcopi, atque capituli sui vestro coenobio congruo pretio vendidit, pro quo aliud suae ecclesiae commodius praedium noscitur acquisisse; allodium in Evernaco, a Joanne milite et ejus uxore Metilde vobis donatum; vineas in Winningin et in Leia, ab Hunge aliisque fidelibus vobis collatas; in Andernaco, in Ludenstorp, in Hamersten, a recolendae memoriae Friderico Coloniensi archiepiscopo vobis collatas; praedium in Wadenhem ab Embricone donatum; curtim Budenarde, ab Henrico et suis fratribus et a Warnero et fratribus ejus vobis donatam; agros et vineas quas in Luzinc et in Menedich; allodium in Pomero a Roberto milite vobis donatum; curtim Hardenhaga, cum mancipiis et forestis a Meingodo, Ernesto et Erlewino vobis donatam; mansum in Aldendrop ab Alberto donatum; item, allodium in Glensa ex eleemosyna Folcoldi, mansum in Wassenaco ex dono Embriconis militis; in Werchenrede duos mansos ex eleemosyna Hermanni comitis; vineas in Cuchema et mansum in Wilre, ex dono Theoderici; vineas in Mudhena, mansum a Rudolfo milite donatum, dimidium mansum, et dimidiam partem lacus, a Gerardo comite donatum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris ac pauperum usibus profutura. Si quis igitur in posterum archiepiscopus, episcopus, rex, vel cujuslibet ordinis princeps, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewinus Silvae Candidae episcopus Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis titulo S. Joannis et Pauli. Ego Crisogonus presbyter cardinalis titulo Sanctae Praxedis. Datum Laterani per manum Tioterici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
|
(quod absit!) (quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 360 |
CCCLX. Wikardum abbatem Pontiniacensem ejusque monasterium sedis apostolicae privilegio communit. (Anno 1139, Mart. 24.) ( Gall. Christ., XII, Instr. 111.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WIKARDO Pontiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratiarum actiones referimus, qui tanta religione et honestatis nitore Pontiniacense monasterium decoravit ut non solum vicina loca, sed etiam remota de vestrae conversationis exemplo laudabiliter illustrentur et ad meliora quaeque sectanda pariter informentur. Quamobrem, dilecte in Domino fili Wicarde abbas, personam tuam arctioris charitatis brachiis amplectentes, tuis desideriis debita benignitate annuimus et Pontiniacense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis et Deo amabilis locus inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, terras videlicet Dochiaci et Creciaci quas utique canonici S. Florentini per manum atque scriptum fratris nostri Henrici Senonensis archiepiscopi Pontiniacensi monasterio jure perpetuo concesserunt, quod et ipsum abbas S. Germani Antissiodorensis cum suo capitulo collaudavit et scripto firmavit. Concambium quoque terrae Sancti Martini Cableiacensis, quae in parochia Laginiaci sita est, pro terra Hugonis de Merliniaco et Humbaldo praepositi, quae sita est in territorio Cableiacensi. Grangiam insuper Challiaci cum omnibus terris ad eam pertinentibus, et quidquid in silva Othe eidem ecclesiae donatum, vel ab ea legitime emptum est, vobis nihilominus confirmamus. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus Silvae Candidae episcopus SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli ss. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego Ivo presbyter cardinalis S. Laurentii tit. Damasi ss. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. S. Stephani in Caelio Monte ss. Ego Azo presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae ss. Ego Grisogonus presbyter card. tituli S. Praxedis ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani ss. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kal. Aprilis, indict. II, Incarnat. Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 361 |
CCCLXI. Monasterium S. Bartholomaei (dioec. Pennensis) tuendum suscipit et ejus bona juraque confirmat. (Anno 1139, Mart. 25.) [ Anecdota Ughelliana, 391.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati Sancti Bartholomaei, quod in Pennensi parochia situm est, ejusque fratribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Joannes abbas, tuis justis postulationibus praebentes assensum, monasterium Beati Bartholomaei, cui auctoritate divina praeesse dignosceris, sub beati Petri tutela et nostra protectione suscipimus, et contra pravorum hominum nequitias apostolici privilegii robore communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet castellum Carpinetum, castellum Fara cum pertinentiis suis, ecclesiam quoque S. Vitalis, S. Michaelis, S. Joannis, Sanctae Mariae, S. Peregrini, S. Nicolai de Vicolo, ecclesiam S. Mariae in Sereneo, ecclesias S. Mariae, S. Felicis in Catuniano cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Christophori, et S. Mariae in Genestrulo, ecclesiam S. Nicolai, S. Justi de castello Occetano, ecclesiam S. Mariae Britulensis, ecclesiam S. Laurentii de Fabrica, et Joannis in Balneo, S. Laurentii Unicani, ecclesiam S. Mariae in Plano, S. Mariae in Cellulis cum pertinentiis suis. Earum sane chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, benedictiones clericorum a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eamque gratis, et sine pravitate vobis voluerit exhibere. Alioquin Catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui vobis postulata indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratrum communi assensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerit eligendum, a Romano semper pontifice consecrandum. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eos qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Nulli ergo hominum fas sit praedictum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Corradus Sabinensis episcopus ss. Ego Guido Tiburtinus episcopus ss. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Lucas presb. card. tit. S. Joannis et Pauli ss. Ego Martius presb. card. tit. S. Stephani ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina ss. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, VIII Kal. Aprilis, indict. I, Incarnationis Dominicae 1138, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 362 |
CCCLXII. Privilegium pro ecclesia Formbacensi. (Anno 1139, Mart. 29.) [ Monumenta Boica, IV, p. 130.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DIETRICO abbati Formbacensis ecclesiae ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et fidelis devotio laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Dietrice abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et Formbacensem ecclesiam a comitibus bonae memoriae Eckberto et Udalrico cognato suo libere institutam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus et libertatis privilegia sibi collata, auctoritate apostolica confirmantes, ut ipsa ab omni mortalium servitio existat libera, et solummodo pontifici Romano subjaceat, praesentis scripti pagina constituimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: parochiam videlicet et forum in Neunkirchen, cum decimis suis; ecclesiam in Butten cum decimis; ecclesiam in Antesin cum decimis, ecclesiam in Echolsingen cum decimis; mercatum quoque in Neunkirchen cum moneta et omni utilitate quae inde poterit provenire, quidque etiam juris eadem ecclesia ex devotione praedictorum comitum Eckeberti et Udalrici, necnon Hermani fratris ejus habere debet, specialiter ligna, pastum, aedificia et quaecunque adjacentis forestiae utensilia vobis nihilominus confirmamus. Porro consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines erunt promovendi, a Pataviensi episcopo suscipiantur; si tamen Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione exhibere voluerit; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulastis indulgeat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia sive violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius loci communi assensu aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam sibi elegerint. Electus autem non aliter nisi baculo de altari accepto investiatur: simili quoque modo advocatus de genere praedictorum comitum magis idoneus communi fratrum arbitrio et electione constituatur: qui etiam, si inutilis apparuerit, eumdem amovendi et loco ejus alium eligendi habeatis facultatem. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, nobis nostrisque successoribus unum bisantium singulis annis census nomine persolvetis. Nulli ergo hominum liceat praefatum nostrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen. Datum Laterani per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 363 |
CCCLXIII. Privilegium pro abbatia Walburgensi. (Anno 1139, April. 8.) [WURTWEIN, Nova Subsid. t. VII, p. 111, ex autographo tabularii seminarii episcopalis Argentinensis.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DITMABO abbati monasterii Sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, et Sanctae Walpurgae virginis, quod in Argentinensi episcopatu apud Sacram Silvam situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum ex injuncto nobis a Domino apostolatus officio Ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum curam gerere debeamus, illis tamen ecclesiis convenit nos propensius intendere, quae beati Petri juris existunt et ad ipsum specialiter pertinere noscuntur. Proinde, dilecte in Domino fili Ditmare abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sacrae Silvae, cui, auctore Deo praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. Ad instar itaque praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Calixti et Honorii, statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona a nobilibus viris atque principibus Friderico duce et Petro ejusdem loci fundatoribus, seu ab aliis Dei fidelibus de suo jure eidem coenobio pia devotione collata, seu aliis modis rationabiliter acquisita, inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, dictum monasterium, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane fructuum et animalium vestrorum quos, per totam Sacrae Silvae terram seu in aliis locis, propriis laboribus, sumptibusve excolitis, vel colligitis, absque contradictione episcoporum vel suorum ministrorum, aut Salsensium fratrum, vel aliorum hominum, pacifice decimas habeatis. Rustici autem vestri decimas suas presbyteris, sed quorum parochia sunt, libere reddant. Praeterea vobis ac fratribus vestris in eodem loco famulantibus confirmamus usum ejusdem Sacrae Silvae tam ad aedificandum, quam ad calefaciendum ad libitum eorum, et usum aquarum ad piscandum, et suum commodum faciendum et prata animalibus vestris per totam silvam, quemadmodum praenominati filii nostri Henrici imperatoris, et Friderici ducis nepotis ejus, et Petri comitis liberalitate ea vobis constat esse collata. Sepulturam quoque istius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Ut autem liberius omnipotenti Domino et ferventius servire possitis, praesenti sanctione firmamus, ut defuncto nobili viro Friderico duce qui nunc vester advocatus esse dicitur, nullus alius ibidem advocatus de caetero statuatur, nisi quem tu, vel successores tui cum assensu omnium fratrum pro utilitate maxima decreveritis statuendum. Consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum virorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum auctoritate sedis apostolicae fultus, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris de eodem collegio, aut si ibi idoneus, quod absit! repertus non fuerit, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus vero ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis et quod idem coenobium beati Petri juris existat, nobis nostrisque successoribus bizantium unum annis singulis persolvetis. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli sanctae Praxedis subscripsi. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, VI Idus Aprilis, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii secundi papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 364 |
CCCLXIV. Bulla de immunitate Brigantini coenobii. (Anno 1139, April. 9.) [ Gall. Christ. V, Instrum. 515.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GEBARDO abbati monasterii Brigantiensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, pro Ecclesiarum quiete et utilitate attentam sollicitudinem nos convenit adhibere, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas, et a pravorum nequitia tueamur, et nostrae defensionis munimine pariter roboremus. Eapropter, dilecte in domino fili Gebarde abbas, tuis et fratrum tuorum justis postulationibus paterna benignitate impertimur assensum, et monasterium Brigantiense, cui Deo auctore praesides, a nobilibus viris Udalrico bonae memoriae comite, et Bertha uxore sua et filiis ipsius loci fundatoribus beato Petro oblatum, ad exemplum praedecessorum nostrorum sanctae recordationis Gregorii et Urbani Romanorum pontificum sub ejusdem apostolorum principis tutela et protectione suscipimus, ipsumque cum omnibus suis pertinentiis, praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sepulturam ejusdem loci liberam omnino esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae; si quas vero decimas pertinentes ecclesiis, quas habetis vel habebitis, a laicis recuperare assensu episcoporum, annuente Domino, potueritis, vestris perpetuo usibus mancipandas absque omni episcoporum contradictione censemus; et de laboribus, quos propriis sumptibus colitis, a vobis decimas exigi auctoritate apostolica prohibemus; laicos, seu clericos a saeculo fugientes ad conversionem suscipere nullius episcopi, vel praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum: nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam sibi elegerint. Consecrationes sane altarium, vel basilicarum, ordinationes clericorum, chrisma, oleum sacrum, et caetera, quae ad episcopale officium pertinent ab episcopo Constantiensi, in cujus estis dioecesi, accipietis, si tamen Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate impendere voluerit; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatis indulgeat. Abbas autem cum fratribus advocatum quem voluerit libere eligat et instituat; qui si forte monasterio inutilis fuerit, remoto eo, alium eidem loco praeficiat. Praeterea, ut praefati monasterii fratres sine inquietudine propositum suum valeant securius et perpensius exsequi et omnipotenti Domino debitae devotionis obsequium exsolvere, statuimus, et apostolica auctoritate interdicimus ut nullus sacerdotum, regum, ducum, aut comitum, seu quaelibet magna, aut parva persona praesumat sibi in eo loco aliquas proprietatis conditiones, non haereditarii juris, non advocatiae, non investiturae, non cujuslibet potestatis, quae libertati monasterii noceat, vindicare: non ornamenta ecclesiae, sive possessiones invadere, imminuere, vel alienare. Vos ergo, filii in Christo dilecti, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius ac devotius insudare: et quanto estis a saecularibus tumultibus liberi, tanto studiosius placere Domino totis mentis et corporis viribus anheletis, praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis, donante Domino, praemuniti; ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per singulos annos aureum, quem dicunt bizantinum, nobis nostrisque successoribus persolvetis: si quis autem ausi temerario id . . . . . . . . . . praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei, et eorumdem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Joan. et Pauli. Ego Chrysogonus presbyter cardin. titul. S. Praxedis. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancell., V Idus Apr., indict. II, Incarnationis Dominicae 1139, pontificatus vero domini Innoc. papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 365 |
CCCLXV. Bulla pro abbatia Vangadiciensi. (Anno 1139, April. 9.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, p. 378.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LITALDO abbati monasterii Sanctae Mariae Vangadiciensis, quod in comitatu Montissilicani super Adicem veterem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Apostolicae sedis, cui, Deo auctore, praesidemus, nos hortatur auctoritas, pro ecclesiarum statu satagere, et quae ad earum sunt quietem disposita, propensiori diligentia stabilire. Eapropter, dilecte in Domino fili Litarde abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus; quod Vangadiciense beatae Virginis Mariae monasterium, cui, disponente Domino, praeesse dignosceris, quod utique a recolendae memoriae Ugone marchione constat esse constructum, atque a praedecessoribus nostris sanctae recordationis Sylvestro et Calixto Romanis pontificibus libertate donatum est, tanquam ad jus beati Petri sanctaeque Romanae Ecclesiae speciali praerogativa pertinens apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona dictum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: villam abbatiae, in qua monasterium situm est, cum plebe Sancti Joannis; Vangadiciam cum ecclesia Sancti Michaelis; villam quae dicitur Salvaterra cum ecclesia Sancti Antonini; Cavazanam cum ecclesia Sancti Laurentii. Infra civitatem Veronae ecclesiam Sancti Salvatoris cum suis omnibus pertinentiis; quascunque possessiones habetis in Ilafe, et in Pardulino, et in quibuscunque locis Veronensis episcopatus. In episcopatu Vicentino terra de Albereto: in episcopatu Patavensi ecclesiam Sancti Petri sitam in Montesilicano cum omnibus pertinentiis; curtem vallis Almerici cum ecclesia Sancti Andreae. In Este ecclesiam Sancti Firmi et Sancti Petri cum pertinentiis suis; in Palso ecclesiam Sancti Michaelis; possessiones in curia villae et in aliis locis ejusdem episcopatus. In episcopatu Adriensi Venete cum ecclesia Sancti Martini; Broxetum cum ecclesia Sancti Zenonis, in Castinacum ecclesia Sancti Xisti; in Gorgano ecclesiam Sancti Bartholomaei; in villa Comeda ecclesiam Sancti Petri et quascunque possessiones alias in eodem episcopatu habetis vel comitatu. Possessiones in episcopatu Ferrariensi, et in episcopatu Bononiensi ecclesiam Sanctorum Simonis et Judae de Urbizano cum pertinentiis suis. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Praedictorum denique nostrorum statuta praedecessorum sine ulla servare volentes refragatione, monasterium ipsum sub Romanorum duntaxat pontificum tuitione positum a reliquorum dominio episcoporum cum universis, quas nunc possidere dignoscitur ecclesiis, seu quas in posterum juste acquisiverit, omnino liberum et a synodalibus quibuslibet exactionibus absolutum permanere decernimus. Tibi itaque tuisque omnibus liceat successoribus vestras quaslibet ecclesias cum coemeteriis, baptisteriis, capitulis, synodis quiete possidere, easque per proprios ordinare sacerdotes, nullius episcopi obsistente contradictione. Clericorum quoque vestrorum promotiones, et consecrationes basilicarum scilicet, et infantium in villis vestris positorum consignationes, ut a Catholicis, quos invitare volueritis episcopis, pro reverentia sedis apostolicae, nullius interveniente morbo venalitatis, peragantur, perpetua stabilitate sancimus; presbyteris insuper in parochianis monasterii ecclesiis quocunque tempore constitutis, vulgatorum pariter ac secretorum criminum sibi commissis populo injungendo poenitentias praesentis auctoritate privilegii sit indulta licentia. Ad eorumdem inspectabit sollicitudinem quaestiones quae de conjugiis emerserint; ac difficiliora quoque negotia, ut juxta sanctorum Patrum terminentur instituta, ad te tuosque referre successores. Studii praeterea vestri sit sanctum chrisma singulis annis per vestros a quocunque Catholico volueritis episcopo legatos accipere; acceptum vero baptismalibus ex more ecclesiis distribuere. Sane curtis abbatiae decimam, simulque Vangadicie, Salveterre, atque Cavazane, seu etiam quas antiquitus de territorio Broxeti consuevistis percipere, pietatis intuitu ex integro vobis habendas concedimus. In aliis autem locis praedictorum, quae propriis a vobis exculta sumptibus fuerint, ac reddituum vestrorum decimationes nostra vobis auctoritate vindicabitis. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fuerit communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, de suo vel de alieno religiosorum collegio, si, quod absit! idoneus ibi repertus non fuerit, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam elegerint; electus autem Romano pontifici consecrandus accedat. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 366 |
CCCLXVI. Privilegium pro monasterio Baumburgensi. (Anno 1139, April. 10.) [ Monumenta Boica, II, p. 184.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GOTSCHALCO praeposito ecclesiae Sanctae Margaretae Baumburch, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
|
Piae postulationis ordo postulat ut justis postulationibus libenter impertiamur assensum. Proinde, dilecte in Domino fili Gotschalce praeposite, ecclesiam Beatae Margaretae de Baumburch, cui, Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplum praedecessorum nostrorum, Paschalis atque Honorii Romanorum pontificum, scripti nostri pagina communimus. Statuimus etenim ut quidquid a comite Berengario vestrae praedictae Ecclesiae devotionis intuitu collatum est, et quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et legitime possidet, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda, videlicet: Megenlingen cum pertinentiis suis, Antwurthe cum molendino et curte una, Hochstet cum curte una, Windeburch cum pertinentiis suis. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, poterit adipisci, quieta vobis vestrisque successoribus, et integra conserventur, salva dioecesani episcopi justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt. Praeterea, quia ecclesia Sanctae Margaretae in Baumburch sub jure Sancti Petri apostoli et tuitione consistit, apostolica auctoritate decernimus, et permittimus tibi, dilecte praeposite, tuisque successoribus liberam habere electionem advocatorum: qui si aliquando pestifera mente ducti, non defensores, non legitimi tutores exstiterint; sed ecclesiae turbatores, pauperum oppressores, et rerum vestrarum invasores, beati Petri et nostra auctoritate firmamus ut, expulsis et abjectis, eligatis alios potiores quos vobis et Ecclesiae noveritis aptiores. Ad indicium autem hujus ab apostolica sede perceptae tuitionis bizantium unum singulis annis nobis nostrisque successoribus persolvetis. Obeunte te vero nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem canonice providerint eligendum. Sane post professionem exhibitam nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Tuae etiam tuorumque successorum charitati apostolicae sedis auctoritate permittimus, et roboramus, ut licitum sit vobis ordinationes clericorum, aliaque sacramenta a bonis et religiosis accipere, si vester episcopus Simoniaca vel alia haeretica pravitate infectus fuerit, et gratiam sedis apostolicae non habuerit. Insuper etiam ut Domino Jesu Christo libero animo serviatis, et vitam vestram tranquille et sine querela in divinis excerceatis servitiis, per omnia saluti vestrae providentes, decernimus ut servientes vestri, qui in officiis vestris et in curia vobis serviunt, absque omni ejusdem loci impulsatione et vexatione parochiani in ecclesia verbum Dei et missas audiant, sacramenta percipiant, caeterisque divinis legibus subjaceant. Decimas vero novalium vestrarum vobis vestrisque successoribus habendas, remota episcopalium ministrorum contradictione concedimus, ut quiete in eo quod assumpsistis praeposito, largiente Domino, in perpetuum maneatis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus aut laicus decimas a vobis exigat. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae operationis percipiant fructum, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 367 |
CCCLXVII. Monasterii Reinhardsbornensis tutelam suscipit bonaque confirmat. (Anno 1139, April. 10.) [ Thuringia sacra, 210.] CCCLXVIII. Privilegium pro monasterio S. Lamberti in valle Sein Salisburgensis dioecesis ordinis S. Benedicti. (Anno 1139, April. 11.) [COCQUELINES III, p. 242.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUNTHERO abbati monasterii Sancti Lamperti martyris, quod situm est in Saltzburgensi episcopatu, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit omnibus ejus suffragium implorantibus, maternae affectionis patrocinium exhibere. Sicut autem ex scriptis beatae memoriae Sylvestri papae nostri praedecessoris agnovimus, Acribo quondam comes pro animae suae remedio, suorumque parentum, in quodam loco suae proprietatis, quod olim Burgili vocabatur, nunc autem ab incolis Serva dicitur, monasterium in honore Sancti Lamperti martyris, pro sua devotione construxit, atque ad suae salutis ac praemii cumulum, interventu gloriosae memoriae Ottonis tertii imperatoris Augusti, eumdem locum beato Petro oblatum, apostolico privilegio fecit roborari. Nos igitur ipsius vestigiis inhaerentes, tuis, dilecte in Domino fili Gunthere abbas, postulationibus impertimur assensum, ipsumque monasterium S. Lamperti praesentis privilegii pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum successorum quolibet, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, sibi praeesse providerint. Adjicimus etiam ut advocatiam ejusdem monasterii nulli liceat usurpare, sed potius pro vestro arbitrio personam idoneam vobis in advocatum libere eligatis, qui etiam, si inutilis vestro monasterio fuerit, absque alicujus contradictione eum amovendi et loco ejus alium subrogandi, licentiam habeatis. Decernimus ergo ut nulli liceat ecclesiasticae saecularisve personae praefatum monasterium super hac nostra confirmatione ac concessione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia ei integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Ad indicium vero hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, XII denarios nobis notrisque successoribus annualiter persolvetis, juxta institutionem quoque jam dicti praedecessoris nostri, pro Romano pontifice qui pro tempore fuerit, omni die ad missam una collecta fiat, similiter et pro defunctis. Sancimus insuper ut nemini fratrum vestrorum post factam in eodem monasterio professionem, absque licentia praelati sui ad alium locum liceat transmigrare. Quod si discesserit, et canonice commonitus, redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere, interdictum vero nullus episcoporum vel abbatum recipere audeat, vel retinere. Si quis sane in posterum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo judicio districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem Ecclesiae huic jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Aymerici, diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, III Idus Aprilis, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1134, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 369 |
CCCLXIX. Confirmatio bonorum monasterii Prufeningensis Ratisbonensis dioecesis. (Anno 1139, April. 11.) [COCQUELINES, II, p. 241.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERBONI Prufeningensis monasterii abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde, dilecte in Domino fili Erbo abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et Prufeningense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet villas seu possessiones, quas venerabilis noster Otto Bambergensis episcopus eidem monasterio contulit, Gebernebach, Munnebach, Malistorff, Stainloch, Ahebach, Oberdorff, Grassolfing, Hemburch, Neunkirchen, Dietpurgerreut, Vittenreut, cum suis pertinentiis. Prohibemus insuper ne praefatas res, eidem monasterio jam collatas, vel in antea conferendas, praedicto episcopo, vel alicui successorum distrahere vel minuere liceat. Decernimus autem ut, quia communem vitam ducentes de aliorum eleemosynis et beneficentia debent vivere, quos propriis sumptibus colligitis, a vobis decimas exigere, vel recipere nemo praesumat. Sancimus etiam ut ordo monasticus, qui secundum B. Benedicti Regulam et studium vestrum, in eo monasterio noscitur institutus, futuris temporibus ibidem perpetuo conservetur. Statuimus insuper ut nemini fratrum vestrorum post factam in eodem monasterio professionem absque licentia praelati sui ad alium locum liceat transire. Nulli ergo hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius diaconus card. SS. Georgii et Bacchi ss. Ego Petrus cardinalis presbyter Sanctae Susannae ss. Ego Gerardus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Vassallo diac. card. S. Eustachii juxta templum Agrippae ss. Datum Laterani per manum Aymerici diac. card. et cancellarii, III Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1130, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 370 |
CCCLXX. Monasterii Murbacensis jura et possessiones confirmat. (Anno 1139, April. 11.) [SCHOEPFLIN., Alsatia diplom., I, p. 219.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTULFO Murbacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
|
Sacrosanctae Ecclesiae Romanae antiqua consuetudo et dignitas exigit omnibus ejus suffragium implorantibus opportunae tuitionis suffragium exhibere. Nec dubium quod, si religiosorum virorum petitionibus condescendimus, nostris procul dubio postulationibus clementem Dominum reperimus. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Bertulfe abbas, tuis desideriis paterna benignitate impertimur assensum, et Murbacense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, tam in collegiis quam in praeposituris, ecclesiis decimis sive aliis quibuslibet rebus, quas Everardus fundator ejusdem monasterii, et alii fideles viri ipsi coenobio contulerunt, quaecunque etiam in posterum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis titulis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praedictum coenobium super hac nostra confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Ivo presbyter cardinalis sancti Laurentii tituli Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Suido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Gerardus presbyter card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. S. Damasi. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi et cancellarii, III Iduum Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 371 |
CCCLXXI. Monasterii S. Mariae Biburgensis possessiones privilegiaque iterum confirmat. (Anno 1139, April. 11.) [SCHULTES, Hist. Schriften, p. 354.] CCCLXXII. Privilegium pro monasterio Castellensi. (Anno 1139, April. 11.) [ Monumenta Boica, XXIV, p. 314.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OTTONI abbati Castellensis monasterii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulationis ordo expostulat ut justis petitionibus libenter impertiamur assensum. Proinde, dilecte in Domino fili Otto abbas, tuis rationabilibus petitionibus clementer annuimus, et Castellense monasterium a nobilibus quondam viris Beringero, Friderico ac filio ejus Ottone, necnon Siutgarda comitissa in allodio suo fundatum et B. Petro ab eis oblatum, ad exemplum praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis pontificis, praesenti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum canonice possidet, sive in futurum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra conserventur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus illic qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu vel fratrum pars consilii sanioris de suo, si dignum invenerint, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Abbas vero cum fratribus advocatum sibi quem utiliorem providerit instituat. Qui si postmodum monasterio inutilis fuerit, et fratribus gravis, remoto eo alium praeficiant. Oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, ordinationesque monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi ab episcopo in cujus dioecesi sunt, ejusdem loci fratres accipiant, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat eis Catholicum, quem maluerint, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Abbas beati Petri deliberatione et nostro suffragio licentiam habeat et potestatem praedicandi, poenitentes quosque suscipiendi, accurandi, ligandi atque solvendi, infirmos visitandi, mortuos undecunque in ipso loco sepeliendi, tam vivis quam defunctis universa delicta relaxandi. Ecclesiis monasterio praedicto concessis, videlicet Loviterhoven, Phapenhoven, Heswanc et tam Furhenriet quam alias quae infra ambitum harum ecclesiarum modo ad praesens sunt sive quae in futuro construendae sunt, nemo nisi per abbatis vel monachorum ejusdem loci voluntatem praeponatur. Pro consolatione quoque fratrum ad certum victum eorum, decimationes intra omnes terminos et circulos earumdem ecclesiarum, sive nobilium, sive pauperum, de omnibus fundis, de redditibus, de novalibus, quas interventu praedictorum nobilium virorum et Uldarici Eisthetensis episcopi assensu acquisistis, aut jam antea episcoporum conniventia adipisci poteritis, vobis nihilominus confirmamus. Et ne quis episcoporum, clericorum, seu laicorum vel quorumlibet hominum vos pro his inquietare praesumat, sub anathemate interdicimus. Prohibemus etiam ne alicui omnino hominum fas sit aliquas novas exactiones imponere, neque de laboribus quos propriis sumptibus colitis decimas a vobis exigere, seu vestrum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliis quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt omnimodis usibus profutura. Nulli enim fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, absque licentia praelati sui, ad alium locum liceat transmigrare. Quod si discesserit et canonice commonitus redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere. Interdictum vero, nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis tres auri bizantios, expleto triennio, Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Almerici, diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, III Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1109; pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 373 |
CCCLXXIII. Ecclesiae Curiensis possessiones, petente Conrado episcopo, confirmat. (Anno 1139, April. 11.) [MOHR, Cod. diplom., I, 165.] CCCLXXIV. Privilegium pro abbatia Sancti Salvatoris de Carraceto. (Anno 1139, April. 11.) [YEPÈS, Coronica general, etc., tom. V, p. 450.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FLORENTIO abbati Sancti Salvatoris de Carracedo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu prosequente debet compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quapropter, dilecte in Domino fili Florenti abbas, tuis justis postulationibus paterna benignitate impertimur assensum, et Ecclesiae Sancti Salvatoris de Carracedo, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, praesentis privilegii robore communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Sane agrorum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Nominatim autem ea vobis duximus confirmanda, quae Sanctia Germana illustris viri Aldefonsi Hispaniarum regis, apud Carracedum jure haereditario possidebat, quae etiam cum omnibus suis pertinentiis vestrae Ecclesiae in perpetuum concessit, et scripto firmavit. Nullus quoque angariam, vel parangariam sive gravamen tuae Ecclesiae imponere, aut collectam in eam facere, seu tributum vel fodrum, aut aliquam extraordinariam functionem, si in communionem sanctae Romanae Ecclesiae manere voluerit, ab eadem petere aliquo modo praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem, seu per alicujus personae violentiam abbas eligatur, sed juxta Regulam beati Benedicti, quem omnis concors congregatio, seu pars sanioris consilii elegerit; jam electus proponatur, et dioecesano episcopo praesentatus, ab eodem gratis et sine pravitate consecretur et benedicatur. Quicunque vero ad monasterium vestrum pro suorum peccatorum remissione transire voluerit, et habitum vestrum susceperit, seu professionem fecerit, libera sit ei facultas, et omnibus vestrae ecclesiae fundatoribus liberam illic sepulturam, absque ullius contradictione concedimus. Ordinationes vero tuorum fratrum, et consecrationes ecclesiarum, seu altarium a dioecesano episcopo recipies, si gratis et sine pravitate exhibere voluerit; alioquin a quo malueris auctoritatem recipias. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam series , contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aymerici, diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Idus Aprilis, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno decimo, Incarnationis Dominicae anno 1138.
|
(si in gratia Romanae Ecclesiae fuerit) (episcopo tamen Catholico)
|
[sciens]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |
Innocentius II
| 375 |
CCCLXXV. Monasterii Jesu Nazareni (Montis-Aragonensis) protectionem suscipit et privilegia confirmat (Anno 1139, April. 11.--Fragmentum.) [AYNSAI, Fundacion de Huesca, p. 455.]
|
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
|
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aymerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Aprilis, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii papae II anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 376 |
CCCLXXVI. Monasterii S. Galli patrocinium suscipit bonaque ac jura confirmat. (Anno 1139, April. 12.) [ZAPF, Monumenta anecdota Germaniae t. I, p. 88.--Autographum pergamenum in scriniis principalis abbatiae Sancti Galli; Apographum autem Tugii in Bibliotheca Zur-Laubiana, t. I, Helveticarum a saeculo septimo chartarum, p. 552, 553 msc. in fol.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WARNERO abbati Sancti Galli ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Licet omnibus fidelibus debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, ac benevolentia existamus, illis tamen propensior cura nos convenit imminere, et ecclesiis sibi commissis suam justitiam conservare, quos ad sedem apostolicam specialiter pertinere et de ipsius proprietate constat existere. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Warnere abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Galli, cui Deo auctore praesides, ad exemplum praedecessoris nostri bonae memoriae Joannis XIII papae, praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem locus juste et canonice possidet, aut in futurum largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo proprio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Adjicientes etiam ut libertates atque praerogativa per privilegia praedecessorum nostrorum piae recordationis Burkardus, quondam provisor ipsius loci, a sede apostolica impetravit, tibi tuisque successoribus inviolata serventur. Ut videlicet nulla ecclesiastica saecularisve potestas, seu cujuslibet conditionis aut ordinis, contra voluntatem abbatis et fratrum idem monasterium introire praesumat, nec in quibuslibet titulis ecclesiis, decimis, patrimoniis, seu quibuslibet possessionibus, ad eumdem locum venerabilem pertinentibus, indebitas exactiones, aut consuetudines imponere audeat, nec quolibet argumenti ingenio, in praefato monasterio divinum praesumat officium interdicere, sed potius sicut ab antiquo, et usque ad haec tempora idem monasterium in sua libertate permansit, ita sub apostolicae sedis tuitione in perpetuum perseveret. Sancimus etiam ut decimas et possessiones quas advocatus ejusdem loci sufficientibus testibus vel juramento ipsi monasterio vindicare vel confirmare potuerit, nulli unquam reddere compellatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium super hac nostra concessione et confirmatione temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Lucas presbyter card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Data Lateram per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Aprilis, indict. II, Dominicae Incarnationis 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
[quae]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 377 |
CCCLXXVII. Monasterii Urspergensis jura quaedam confirmat. (Anno 1139, April. 12.) [LANG, Regesta, I, 153.] CCCLXXVIII. Privilegium pro coenobio Admontensi. (Anno 1139, April. 13.) [PEZ, Thesaur. Anecdot., III, III, 661.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo GOTEFRIDO, abbati monasterii quod Admuntis dicitur, in Salzpurgensi parochia situm, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus, illos tamen paternis affectibus nos convenit amplius confovere, qui, postpositis rebus saecularibus, omnipotentis Dei servitio se arctius alligarunt. Quapropter, dilecte in Domino fili Gotefride abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et monasterium Admuntense, cui auctore Deo praesides, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et praesenti scripti pagina communimus, quod utique a venerabili fratre nostro Gebehardo Salzburgensi archiepiscopo felicis memoriae constat esse constructum in sua dioecesi, atque multis bonis ditatum. Insuper etiam quascunque possessiones, quaecunque bona a praefato Gebehardo seu a successore suo Tiemone archiepiscopo, seu aliis Dei fidelibus, in decimis vel donationibus aliorum agrorum collata sunt, vel in posterum offerri contigerit in terris, vineis vel quibuslibet aliis possessionibus aut quacunque concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, idem coenobium acquisierit, praesentis vobis scripti pagina confirmamus. Nec episcopo, nec abbati ipsi, nec personae alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum sive beneficium, sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare, nec modis aliis alienare. Sane sepulturam ipsius loci liberam esse censemus, ut qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint, extremae voluntati eorum nullus obsistat. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Praeterea hospitalem domum a venerabili fratre nostro Chunrado apud Friesach constructam, et Admuntensi coenobio cum decimis apud Modinizze antiquis et novellis, et cum caeteris omnibus sive patellis, sive silvis, aut agris, sive mancipiis, vel cum concambio, sive rationabili donatione donatam, vobis apostolico privilegio roboramus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum. Nulli ergo hominum omnino fas sit idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzpurgensis archiepiscopi canonica reverentia. Cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam, vel consuetudinem, quae regularium quieti noceat, irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, potestatis honorisque sui dignitate careat, si non congrue satisfecerit, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tit. S. Praxedis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus cardinalis subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli S. Joannis et Pauli subscripsi. subscripsi. Datum Laterani per manum Almerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellari, Idibus Aprilis, indict. II, Incarnationis Dominicae an. 1139, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 379 |
CCCLXXIX. Privilegium pro monasterio B. Martini Murensi. (Anno 1139, April. 13.) [HERRGOTT, Genealog. diplom. Hasb. II, p. 161.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROZELINO abbati Murensis monasterii, quod in episcopatu Constantiensi in pago Argowi situm, in honore beati Martini esse cognoscitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Rozeline abbas, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, Murense monasterium, cui auctore Domino praees, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Confirmamus etiam vobis quaecunque eidem loco a fratre nostro Werinhario comite de Habekspurg, eorumque consanguineis collata sunt, qui nimirum idem coenobium de suis rebus fundasse noscuntur, atque omnino vinculo apostolicae dignitatis illud, si quis temerario ausu hoc, quod ipsi cum magna devotione fecerunt, infringere vellet, firmaverunt. Liceat insuper vobis ad utilitatem et servitium vestri loci advocatum constituere, et nullus ibi aliquo tempore statuatur, nisi quem vos communi fratrum vestrorum consilio eligere decreveritis. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis ergo in futurum archiepiscopus, episcopus, imperator, rex, dux, marchio, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subs. Ego Grisogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis subs. Data Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, Idibus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno x.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 380 |
CCCLXXX. Ecclesiae Basileensis protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat, petente Orthliebo episcopo. (Anno 1139, April. 14.) [HERRGOTT, ubi supra, p. 162, ex ms. codice diplomatico Basileensis ecclesiae, pag. 61.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ORTHLIEBO Basileensi episcopo, omnibusque successoribus suis canonice intrantibus, in perpetuum.
|
Ad hoc in sede aequitatis et justitiae sumus, disponente Domino, constituti ut Ecclesiarum salutis et tranquillitati, auxiliante Deo, salubriter provideamus, et ne pravorum hominum vexationibus fatigentur, paterna sollicitudine operam dare curemus. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam tuam cui, Deo volente, praesides, cum omnibus ad eam pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio munimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo praefata ecclesia constructa est, cum omnibus pertinentiis suis, quartam quoque decimarum in Basileensi episcopatu, et in comitatu Brisigaviae, cunctas venationes et argenti fodinas, sive sint inventae, sive inveniantur, claustrum de Salzberg cum omnibus pertinentiis suis, curtim de Haltingen cum ecclesia, curtim de Hystein, Winstat, curtim de Chilcoven cum ecclesia et filiabus suis, scilicet Stouffen cum tota decimatione, et Amperingen, et Oeristetten, et Offmenningen, ecclesias de Merdingen cum filia sua, curtim Opfingen, curtim Untkilche cum ecclesia et filiabus suis, scilicet Gottenheim, et aliis capellis ad eam pertinentibus, ecclesiam de Leheim, ecclesiam de Zeringen, curtim Bichinsol cum ecclesia, et filia sua, curtim de Bichocvingen cum ecclesia et filia sua Bergen, et caeteris suis appendiciis, ecclesiam Brisacho cum ecclesia et filia Hostat, et curtim unam in eadem villa, castrum de Usenberg cum tota Augia, et montem Eggehardi, ecclesiam de Achheim cum omnibus suis pertinentiis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit te vel ecclesiam tuam super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel indebitis vexationibus fatigare; sed omnia integre serventur, tuis usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et metropolitani tui canonica justitia. Si quis igitur in posterum, hujus nostri decreti tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, indignationem Dei, et beatorum apostolorum ejus Petri, et Pauli incurrat, et excommunicationi subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Lameriti sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus domni Innocentii anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 381 |
CCCLXXXI. Monasterii S. Georgii in Nigra Silva protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Anno 1139, April. 14.) [GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 72.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati monasterii Sancti Georgii, quod situm est in Nigra Silva juxta flumen Briganam, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosa et sancta loca diligere, eorum quieti et utilitati paterna sollicitudine providere, ut quemadmodum divina clementia Patres in Dei populo dicimur, ita per Dei gratiam effectibus comprobemur. Eapropter, dilecte in Domino fili Joannes abba, tuis et fratrum tuorum desideriis apostolica benignitate impertimur assensum, atque ad exemplum praedecessoris nostri sanctae memoriae, Urbani papae, monasterium S. Georgii, cui auctore Deo praeesse dignosceris, quod utique a nobilibus viris Hezelone, et Hessone ipsius loci fundatoribus, beato Petro apostolorum principi collatum, sub ejusdem apostolorum principis tutela et defensione suscipimus, ipsumque cum omnibus ad ipsum pertinentibus praesentis scripti robore communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona a praefatis viris, vel ab aliis fidelibus eidem coenobio sunt collata, quaecunque et in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, juste et canonice poterit idem locus acquirere, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: villam quae dicitur Stetten; tertiam partem villae Phiezen: praedium in loco qui dicitur Cambit, et Flausingen; villa Walda et Eckha, Degernauw, Ingeltingen, Eystetten; praedium Onningen, Leidringen, Degewingen, Magerben, Wluolingen, Baltrameshoven, Tindenhoven, Gugenwaldt, Achara, Schlatta, Betechoven, Gruningen, Schweningen, Aseheim, Embach, Arnoldesbach, Mulnheim, Drudenheim, Altheim, Endingen, Schopfsheim, Butenheim, Eggeholdesheim, Steneneswilare. Cellam Luchesheim cum appendiciis suis. Praedium quoque Megenhelmeswilare, in quo et cella, quae vocatur S. Joannis. Cellam sitam in praedio quod dicitur Fridinwillare, quod legitima commutatione cambitum est ab ecclesia Augiensi. Et cellam Ambtenhusen; ecclesiam quoque in loco, qui dicitur Vokhenusen, a te tuisque successoribus et fratribus perpetue procurari permittimus. Decimae quoque omnium rerum, quae de Silva ad eamdem cellam pertinente provenient, vel de finitimis locis alias jam pertinentibus, sicut a venerabili Gebehardo episcopo est constitutum, vestris et fratrum usibus omnimodis cedant. Chrisma sane, oleum sanctum, promotiones ordinum, consecrationes altarium sive basilicarum, seu alia quaelibet sacra Constantiensi suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eamque gratis et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum, quemcunque malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacra suscipere. Sepulturam vero praefati coenobii, et cellarum suarum liberam omnino fore sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte autem te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi assensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Nulli quoque ecclesiasticae saecularive personae licentia pateat in jam dicto monasterio aliquas sibi proprietatis conditiones, vel haereditarii juris, vel advocatiae, vel cujuslibet potestatis usurpationem, quae libertati ipsius loci noceat, vindicare, seu ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel indebitis fatigationibus infestare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum conservatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Porro advocatum vobis constituendi communi consensu, omnino liberam vobis concedimus facultatem, quem nimirum, si monasterio inutilis fuerit, amovere, et alium idoneum vobis substituere liceat. Ad indicium autem perceptae hujus a sancta Romana sede libertatis, singulis annis unum bizantium nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si quis igitur in posterum, hujus nostri decreti tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Domini Redemptoris nostri Jesu Christi corpore et sanguine alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem hoc, omnipotentis Dei et beatorum ejus apostolorum Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kal. Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 382 |
CCCLXXXII. Privilegium pro abbatia S. Stephani Divionensis. (Anno 1139, April. 14.) [PERARD, Recueil, etc., p. 109.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HEBERTO abbati ecclesiae beati protomartyris Stephani, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Venerabilium locorum cura nos admonet de eorum quiete et tranquillitate sollicite cogitare, ut qui divina disponente clementia, ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et sedis apostolicae privilegio pariter roboremus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Heberte abba, tuis justis desideriis paterna benignitate impertimur assensum, et ecclesiam Beati protomartyris Stephani, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus, praesentis scripti suffragio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini Regulam . . . in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter observetur. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona, idem locus in casamentis, terris, ecclesiis, capellis, villis, servis, ancillis, seu aliis rebus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in posterum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis: videlicet matricem ecclesiam in honore Sancti protomartyris Stephani dedicatam, cum caemeterio, infra murum castri: ecclesiam S. Medardi cum decimis; ecclesiam S. Michaelis cum caemeterio et decimis, extra murum sitam: ecclesiam Sancti Aniani Aquaeductus, cum caemeterio, decimis et terris suit: ecclesiam Sancti Martini de Quinctiniaco cum caemeterio, decimis et terris suis; ecclesiam Sancti Mauritii de Siliciaco cum caemeterio decimis et terris suis: jus quod habetis in ecclesia Sancti Genesii de Dearilla, et capella de Stabiclis, cum caemeterio et parte decimarum: ecclesiam S. Martini de Prato cum capella de Fontanis, caemeterio et pertinentiis earum: ecclesiam Sanctae Mariae de Gimellis cum capella de Picangis, caemeterio terris et decimis: ecclesiam S. Florentii de Tylecastro, cum capella Sanctae Mariae, et caemeterio, decimis, terris et pertinentiis earum: ecclesiam Sancti Petri de Mirebello, cum caemeterio, decimis, terris et appendiciis earum: decimam de Geaco, decimam de Cureio: locum Capellae quae est inter Leuglerium, et Sanctum Fidolium, cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Andreae de Ormentiaco, cum capellis, caemeterio, et parte decimarum quae presbyteratui congruit: locum de Puteolo, locum de Annino fonte, cum appendiciis suis: locum de Galdo Alirey, cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Martini de Archo, cum caemeterio et appendiciis suis: locum de monte Cyniaco cum appendiciis suis: locum de Francis, cum pertinentiis suis: locum de Bonavalle Jurensi cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Germani de Copiaco, et capellam Sancti Andreae de Parriniaco cum decimis; capellam Sanctae Mariae de Marcenniaco cum caemeteriis et terris eorum; jus vestrum de ecclesia de Saviniaco cum caemeterio, et medietate decimarum et terrarum. Praesenti quoque decreto sancimus, ut decedente Garnerio ejusdem loci praeposito, aut aliis saecularibus canonicis, nullus eis, nisi regularis praepositus, seu etiam canonicus, substituatur. Obeunte vero te, ipsius abbate loci, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi cujuslibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Augustini regulam, eligendum providerint. Prohibemus etiam ut nullus infra terminos parochiarum ejusdem ecclesiae, ecclesiam, capellam aut caemeterium construere vel consecrare praesumat. Adjicientes insuper ut praefatae ecclesiae regulares canonici libere et absque contradictione, curam et administrationem parochialium ecclesiarum suscipiant, et commissarum sibi animarum saluti Domino auxiliante, provideant. Nulli etiam canonicorum vestrorum licentia pateat, post factam in eadem ecclesia professionem, absque abbatis vel fratrum licentia, inde discedere, vel ad alia loca transvolare: discedentes vero nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Porro de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, seu etiam de nutrimentis vestris, juxta quod a nobis in generalibus est statutum conciliis, a vobis exigi decimas auctoritate apostolica interdicimus. Praesenti quoque decreto sancimus ut parochianorum vestrorum sepulturam libere habeatis, nisi forte aliqui eorum se in aliis decreverunt ecclesiis sepeliri. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praedictam ecclesiam super hac nostra constitutione timere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae subjaceat ultioni. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus benedictiotionem et gratiam consequentur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Bene valete. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Yvo presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii, tituli Damasi subscripsi. Data Laterani per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo tricesimo nono, indictione secunda, pontificatus domni Innocentii papae II anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 383 |
CCCLXXXIII. Privilegium pro monasterio Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis. (Anno 1139, April. 14.) [COUSIN, Histoire de Tournai, t. II, p. 216.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OGERO abbati ecclesiae Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Quoniam in sede justitiae residemus, fratres nostros debemus sincera charitate diligere, et unicuique jura sua nostrae auctoritatis privilegio conservare. Hujus ergo considerationis intuitu, dilecte fili Ogere abbas, tibi tuisque successoribus confirmamus ut quaecunque ecclesia Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, poterit adipisci, firma vobis et inconvulsa permaneant. In quibus haec nominatim duximus exprimenda: mansiones intra Tornacum censum persolventes, terras arabiles circa ipsam civitatem inter duos rivos, Ries videlicet et Mayry, terram circa vivum fontem, terras circu rivulum qui Ries vocatur, terram et decimam apud Landast, allodium et terram censualem apud Castrecin, decimam vestram, quam in eadem curte tenetis de ecclesia Sancti Martini pro censu duorum solidorum, terram juxta Malbray, decimam bestiarum in eadem terra, quam ab ecclesia Antoniensi pro censu septem solidorum tenetis, redditus duorum modiorum frumenti apud Rosbais. Ordinem etiam beati Augustini juxta consuetudinem Sancti Nicolai de arida gamantia, et liberam abbatis vobis confirmamus electionem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut injuste acceptas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus dioecesani episcopi justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratisimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 384 |
CCCLXXXIV. Domum hospitalem Tornacensem tuendam suscipit et ejus possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1139, April. 15.) [MIRAEUS, Opp. diplom., II, 966.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERARDO administratori hospitalis domus Tornacensis, ejusque successoribus in perpetuum.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit defensionibus pauperum tuitione propitia providere. Eapropter, dilecte in Domino fili Gerarde, tuis desideriis clementer annuimus, et hospitalem domum, quam ad servitium pauperum et omnipotentis Dei gloriam administras atque gubernas, sub beati Petri et nostra tutela suscipimus, eamque praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet in urbe Tornacensi domum pauperum et aliam quamdam domum, quae singulis annis certos redditus solvunt, et insuper molendinum unum, in pago Tornacensi, altare de Warconio et curtem unam, cum terris ad eam pertinentibus, in pago Bracbatensi altare de Velana et tres curtes, cum terris, silvis et pratis ad eas pertinentibus, praebendam quoque unam a venerabili fratre nostro Simone Tornacensi episcopo vobis pro sua devotione concessam, ut videlicet decedente Gotero decano, eam sacerdos a capitulo elevatus accipiat, qui et curae pauperum sollicite serviat, et de ipsa hospitali domo nihil accipiat, sed potius de praebenda sibi necessaria providebit, et ad altare Sanctae Mariae sacerdotis persolvet officium. Qui sacerdos, si erga pauperes Christi negligentius se habuerit, et admonitus corrigi contempserit, amoto eo, electione iterum capituli alius substituetur utilior. Cui etiam sacerdoti, convocatis senioribus civibus in vestro capitulo, de laicis vir boni testimonii socius eligetur, ad dispensationem temporalium et curam diligentissimam pauperibus adhibendam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum nostram hospitalem temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis fatigare, sed omnia integra conserventur, usibus pauperum omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem habeant peccatorum suorum veniam, et eorumdem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kal. Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno nono.
|
(quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 385 |
CCCLXXXV. Ad Manfredum Mantuanum et Lotharium Vicentinum, episcopos. (Anno 1139, April. 16.) [TIRABOSCHI, Storia della badia di Nonantola, II, p. 249, ex codice Vaticano membranac. in-4, n. 285, pagina extrema a tergo.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus M Mantuano et L. Vicentino episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Inter dilectum filium nostrum Ild. Nonantulanum abbatem et fratrem nostrum T. Veronensem episcopum super plebe de Nogaria et capellis suis gravis quaestio agitatur. Quam nimirum controversiam discretioni vestrae duximus committendam. Per apostolica igitur scripta fraternitati vestrae praecipiendo mandamus quatenus praefatum locum usque ad proximi Kal. Junii pariter adeatis, et si constiterit Nonantulanum monasterium praefatas ecclesias possedisse, et sine judicio amisisse, ipsum earumdem possessioni restituatis. Hoc ipsum, etiamsi praenominatus episcopus ad vocationem vestram non venerit, nihilominus faciatis. Dat. Lat. XVI Kal. Maii.
|
[ANFREDO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 386 |
CCCLXXXVI. Ad Theobaldum Veronensem episcopum. (Anno 1139, April. 16.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, p. 249.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri T. Veronensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Pro controversia quae inter te et dilectum filium nostrum J. Nonantulanum abbatem super plebe Nogariae agitur, venerabilibus fratribus nostris M Mantuano et L. Vicentino episcopis mandavimus, ut videlicet ad eumdem locum accedant, et eamdem litem, cognitis utriusque partis rationibus, usque ad proximi Kal. Junii definire nullatenus permittant. Per praesentia itaque scripta fraternitati tuae praecipimus quatenus cum ab eisdem fratribus nostris evocatus fueris, eorum praesentiam adeas, et quod super hac causa ab eis definitum fuerit, firmiter observes. Dat. Lat. XVI Kal. Maii.
|
[anfredo]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 387 |
CCCLXXXVII. Privilegium pro monasterio Campensi. (Anno 1139, April. 16.) [LA COMBLET, Urkundenbuch, t. I, p. 322.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEODERICO abbati ecclesiae Campi, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio tam vicinis quam longe positis existimus debitores. Cumque omnes honorare ac diligere debeamus, et ecclesiis fratribus nostris commissis debitam conservare justitiam, illos tamen propensiori charitatis studio nos convenit confovere; quos ampliori morum honestate ac religionis nitore constat esse per Dei gratiam illustratos. Hujus rei gratia, dilecte in Domino fili Theodorice, abbas Ecclesiae Campi, tuis petitionibus clementer annuimus, et praefatum monasterium cui, auctore Domino, praesides, praesentis privilegii pagina communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: scilicet curia Gumbreteseyme cum suis terminis: Honepoul cum suis usibus: Goterswicg cum his quae ad ipsam pertinent. Adjicimus etiam ut ordo monasticus qui secundum B. Benedicti Regulam et institutionem Cisterciensis capituli in eodem loco noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Sancimus insuper ut idem locus vester ab omni servitute saeculari et exactione sit liber, et in ea libertate qua eum Fredericus archiepiscopus bonae memoriae constituit, permanere decernimus. Prohibentes ut justitiam quam idem archiepiscopus in silvis, pascuis, aquis adjacentibus pro sua vobis devotione concessit, nullus minuere aliqua ratione praesumat. Sed nec episcopo liceat te vel successores tuos ad sua negotia, nisi forte ad synodum invitum trahere vel vocare. Statuimus insuper ut pro generali parochiae interdicto, monasterium vestrum a divinis non vacet officiis; nec alicui fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem minoris vel majoris religionis obtentu, absque praelati sui licentia, liceat de claustro discedere, et ad alium locum transmigrare. Discedentem vero nullus episcoporum vel abbatum audeat retinere; qui et canonice monitus, si redire contempserit, in eum canonicam sententiam proferendi habeatis liberam facultatem. De terris quoque incultis et vestrorum pecorum nutrimentis a vobis decimas exigere nemo audeat. Decernimus ergo ut nulli liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt omnimodis usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate existere cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in futuro praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli ss. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kal. Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 388 |
CCCLXXXVIII. Confirmatio fundationis abbatiae Averbodiensis, pro cujus regimine atque immunitate nonnulla statuuntur decreta. (Anno 1139, April. 16.) [COCQUELINES, II, p. 243.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati ANDREAE Sanctae Mariae sitae in Averbodio, tuisque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Andreas abbas, tuis petitionibus clementer annuimus et ecclesiam Sanctae Mariae sitam in Drebodio , quam utique nobilis vir Arnulfus comes, ejusque consortes, piae devotionis intuitu fundaverunt, et ad vestram sustentationem omnipotenti Domino pro animarum suarum remedio libere obtulerunt, a termino videlicet Endeberghe usque ad terminum, qui dicitur Ubrepat, cum pascuis circumjacentibus, sub protectione beati Petri suscipimus, et praesentis privilegii pagina communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Adjicimus quoque ut idem locus ab omni exactione liber maneat, sicut ab iisdem fundatoribus statutum fuisse cognoscitur. Nec aliquem praeter episcopum habeat advocatum; et ut ordo canonicus secundum regulam sancti Augustini, et institutionem Praemonstratensis Ecclesiae, ibi perpetuo conservetur. Sancimus etiam ut nemini fratrum, post factam in eodem loco professionem, absque licentia praelati sui, ad alium locum liceat transmigrare. Quod si decesserit, et canonice commonitus redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere, interdictum vero nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Sane de laboribus, quos propriis manibus et sumptibus colitis, decimas exigi prohibemus. De nutrimentis quoque animalium vestrorum idipsum observari praecipimus. Ut autem quietius atque liberius manere possitis in omnipotentis Dei servitio, auctoritate apostolica inhibemus, ne cui episcopo liceat vos ad sua negotia, nisi forte ad synodum, invitos trahere, vel vocare. Porro sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse concedimus, ut videlicet eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva nimirum matricis Ecclesiae canonica justitia vel reverentia. Inter caeteras ejusdem loci possessiones, ecclesiam, quae dicitur Tessenderlon, nihilominus confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis perturbationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem haec omnia, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kalendas Maii, indictione II, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
|
[ f. pro
Averbodio]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 389 |
CCCLXXXIX. Privilegium pro monasterio Nonantulano. (Anno 1139, April. 17.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 247.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEBRANDO abbati monasterii S. Sylvestri Nonantulani, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quisquis supernam Jerusalem intrare atque habitare desiderat, expedit ei ut, juxta Psalmistae testimonium, circa ea quae pacis sunt diligenter intendat. Hoc nimirum intuitu, quoniam inter Nonantulanam et Mutinam Ecclesiam multae simultates et guerrae hactenus exstiterunt, tandem pro bono pacis inter utriusque loci habitatores hujusmodi olim est conventio constituta, videlicet Mutinensis episcopus ecclesiam castri Veteris cum capellis suis, et ecclesiam Sclopani cum capellis suis, ecclesiam Fanani cum capellis suis, ecclesiam Coemuranae cum capellis suis, ecclesiam Trecentulae cum capellis suis, et ecclesiam Cortiolae cum capellis suis, rogatu abbatis Nonantulani consecrare deberet, et earum clericos promovere. Post haec vero, pace a Mutinensibus non servata, Ribaldus Mutinensis episcopus, inconsulto et invito abbate, unam de supradictis ecclesiis per violentiam consecravit. Quo facto, tu dilecte in Domino fili Ildebrande abbas, ad concilium veniens quod in Urbe Domino auctore celebravimus, adversus eumdem episcopum in nostra praesentia questus es. Qui nimirum ante nos et fratres nostros constitutus, cum super objectis se defendere non valeret, hujusmodi sententiam subiit, ut, quia pactum illud contra multorum Romanorum pontificum privilegia monasterio Nonantulano indulta factum esse constabat, id ipsum viribus carere decrevimus, et prorsus irritum duximus, Mutinensi episcopo praecipientes ne quid simile ulterius attentare praesumat; quin potius vestrum monasterium semper et ubique quiete perfrui libertate sibi concessa permittat. Nulli ergo omnino hominum liceat te vel successores tuos super his ullatenus infestare, vel hanc nostram constitutionem infringere vel mutare, vel aliquam vobis exinde contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario id attentare praesumpserit, nisi reatum suum congrue emendaverit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi . . . . Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Azo presbyter cardinalis tit. S. Anastasiae ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. S. Praxedis ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis tit. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Datum Laterani per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diac. cardin. et cancell., XV Kal. Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno X. Ego Rogerius Nonantulanae Ecclesiae tabell., quod in sententia domni papae Innocentii scriptum inveni, scripsi nihil addens, vel minuens.
|
( Caetera
desunt. )
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 390 |
CCCXC. Privilegium pro abbatia S. Huberti, ordinis S. Benedicti, in Ardenna. (Anno 1139, April. 17.) [ROBAULX, Chronique de Saint-Hubert, p. 335 ex archivis abbatiae S. Huberti.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GILLEBERTO abbati monasterii S. Huberti in Ardenna, ejusque successoribus regulariter ibi substituendis in perpetuum.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosos viros diligere eosque maternae pietatis gremio confovere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino Gilleberte abbas, tuis desideriis clementer annuimus, et monasterium sancti Huberti, cui Deo auctore praesides, in tutela B. Petri, et nostra suscipimus, et praesentis scripti pagina roboramus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum largitione fidelium, seu quibuslibet modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quia idem monasterium, sicut ipse nobis suggessisti, diversas frequenter a diversis raptoribus patitur injurias, auctoritate hujus sedis apostolicae damus tibi et successoribus tuis potestatem ligandi atque solvendi. Et confirmamus praefato B. Huberti monasterio quidquid suum est: quatuordecim videlicet capellas, ab omni exactione episcopali liberas. Sed et cellam Ebernei curtis cum pertinentiis suis cellam S. Theobaldi in Porcino castro sitam, cum pertinentiis suis; Pirensem cum pertinentiis suis, cellam de Mollins cum pertinentiis suis; cellam Curiensem, cum pertinentiis suis; cellam de Sancey, cum pertinentiis suis; cellam S. Petri cum capella S. Joannis in castro Bulloniensi, et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Palatiolo cum capellis et decimis suis, ecclesiam de Horto cum capella et rupe, et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Michaelis, et montem et totum allodium de Miruolo; ecclesiam Sancti Mononis de Nassonia cum omnibus pertinentiis suis, capellam S. Huberti in Leodio, ecclesiam de Stawles, et ecclesiam de Nirves, ecclesiam de Burs cum pertinentiis suis, ecclesiam de Alvento cum pertinentiis suis, ecclesiam de Bassayo cum pertinentiis suis, et alias multas quas possidet, salva dioecesanorum episcoporum justitia et reverentia. Praeterea confirmamus praefato monasterio oblationes fidelium quae vulgo cruces bannales dicuntur, de tribus decaniis, de decania Gradensi oblatam cerae, sive ipsum obolum Leodiensis monetae, et caseos de toto lacte vaccarum, ovium et caprarum, unius diei de singulis domibus villarum subscriptarum, videlicet, Maisin, Reduit, Vuscejae, Gusanvillae, Ocham, Palatioli, Offagne, Salsenrivi, Graides, Gedines, Loytres, item Loitres Borsines, Riennes, Willezies, Harnyes, Altifageti, Oyseis, Gembres, Bievre, Givet. Idem de decania Bohanniensi, de singulis domibus villarum subscriptarum, Wellin, Ham, Herpruviae, Bohanniae, Gimellae, Marlidee, Aye, Haverenne, Liceuriae, Mosbour, Burs, Telins, Waureliae, Tevins, Sernum, Villers, Jamblines, Wanlin, Frelo, Cotue, montis Sancti Petri Brumartin, Revoniae, montis Valcheri. Idem de omnibus villis decaniae Bastoniensis, addito pane uno de domibus singulis. Praedicto autem monasterio nullus abbas temere ordinetur, aut contra sacros canones constituatur; sed is quem sibi concors congregatio libera electione secundum timorem Dei assumpserit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus molestare, sed omnia integra conserventur, eorum usibus omnimodis profutura, pro quorum gubernatione et sustentatione sunt concessa. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Chrisogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae + Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli. Praxedis. Data Laterani per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et concellarii, XV Kal. Maii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae 1139, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 391 |
CCCXCI. Privilegium pro ecclesia Lichfeldensi in Anglia. (Anno 1139, April. 18.) [ Monastic. Angl., III, p. 234.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Ecclesiae Lichfeldensis, tam praesentibus quam futuris, in Christo salutem et apostolicam benedictionem.
|
Apostolicae sedis clementiae convenit universis ejus patrocinium implorantibus maternae tuitionis suffragium exhibere, ut quemadmodum, disponente Domino, Patres in Dei populo dicuntur, ita etiam operum exhibitione comprobemur. Hujus rei gratia, dilecti in Domino filii, vestris desideriis paterna benignitate annuimus, et ecclesiam Lichfeldensis in qua divino vacatur servitio, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut ecclesias, decimas, et quascunque possessiones, quaecunque bona praefata Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, quaecunque etiam a venerabili fratre nostro Rogero Conventrensi episcopo, tam in ecclesiis, decimis, terris, quam in aliis possessionibus vobis collata sunt, vel ab eodem in posterum, Deo propitio, conferuntur, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario, id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem haec, eorumdem apostolorum et nostram benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, decimo quarto Kalendas Maii, indictionis secundae, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo nono, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 392 |
CCCXCII. Chuonrado abbati et monachis Fuldensibus nuntiat Sturmium in concilio sanctis ascriptum esse. (Anno 1139, April. 19.) [MABILLON, Acta sanctorum ord. S. Bened., III, II, 284.]
|
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio CHUONRADO abbati et monachis Fuldensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dignum valde est et omni laude dignissimum, ut quos Rex regum et Dominus dominantium honorare dignatur, eisdem ab hominibus devota reverentia impendatur. Nos igitur audita vita laudabili B. Sturmii confessoris, cognitis etiam ex parte miraculis quae per ejus merita Dominus operatur, attestatione fratrum nostrorum qui de partibus Teutonicis advenerant; in plenaria synodo quae apud Lateranum est per Dei gratiam congregata, communicato consilio patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum atque abbatum, eumdem beatum virum inter sanctos et electos honorari praecepimus: et diem depositionis ejus cum gaudio solemniter celebrari. Vestra itaque, filii charissimi, interest, ita ejusdem confessoris obsequiis ad honorem Dei omnipotentis addictos existere, ita matris nostrae sanctae Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare. ut locus vester tam apud Deum, quam apud homines, laudem et gloriam mereatur, et vestra devotio aeternae vitae praemia assequatur. Data Laterani XIII Kalend. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 393 |
CCCXCIII. Chunradi archiepiscopi Magdeburgensis et Wigeri episcopu Brandenburgensis te decimus fundi ecclesiae S. Mauretu litem discernit. (Anno 1139, April. 20.) [RIEDEL, novus Codex diplom. Brandenb., I, VIII, p. 101.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CHUNRADO Magdeburgensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
|
Indignum est cum inter eas personas sibi discordia locum invenit, a quibus debent pacis et concordiae bona procedere; idcirco concordiam de decimis fundi ecclesiae B. Mauritii, quae in Brandenburgensi Ecclesia sita est, inter venerabilem fratrem nostrum Wigerum Brandenburgensem episcopum et dilectum filium nostrum Gerardum Magdeburgensem praepositum ejusque socios vice tua in eadem causa fungentes in nostro Lateranensi palatio chartae et atramento duximus committenda. Statutum est enim quod tu, venerabilis frater Chunrade archiepiscope, et fratres tui, episcopo Brandenburgensi et ecclesiae suae centum talenta Magdeburgensis monetae et totidem mansos terrae in eodem episcopatu, uti laudaverit frater noster Anselmus episcopus, et Gerardus Magdeburgensis praepositus, atque Arnoldus abbas Bergensis pro bono pacis dabitis atque tradetis, qui nimirum mansi tales existant, quod unusquisque eorum pro censu duos solidos solvet, praeter alias utilitates, qui nihilominus praefati episcopi usibus cedent. In istis vero centum mansis, villa Pecho connumerabitur, cum silvis, pascuis, pratis, aquis aquarumque decursibus infra terminos ejusdem villae; sane census ejusdem villae per viros fideles et timentes Deum computetur, et secundum justam numerationem de supradictorum mansorum numero minuatur. Pro quibus omnibus Brandenburgensis episcopus vobis et vestrae ecclesiae deposita controversia pacem faciet, et de eadem quaestione decimarum fundi Beati Mauritii culti vel inculti, quae in praesenti possides, sive ad manum tuam, venerabilis frater Chunrade archiepiscope, tenueris, sive aliis ecclesiis ipsa concesseris, seu tui antecessores concesserint, omnimodis conquiescat. Nulli igitur omnino homini fas sit, te vel successores tuos super hac constitutione, salva tertia parte decimarum, quae plebanis debetur, temere perturbare, vel quamlibet vobis contrarietatem vel diminutionem inferre, vel eam infringere in aliquo, vel mutare. Si quis autem hoc ausu temerario attentare praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae iltioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, omnipotentis Dei gratiam et aeternae vitae praemia consequi mereantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Pauli. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli. Ego. . . . . diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Gerardus diaconus S. Mariae in Dominica. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus nostri domni Innocentii papae II anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 394 |
CCCXCIV. Inter Lanzonem, abbatem S. Michaelis, et Haduidem, abbatissam Juveniacensem, latam de ecclesia S. Tyriaci sententiam confirmat. (Anno 1139, April. 20.) [BALUZ., Miscell., III, 69.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANZONI abbati Sancti Michaelis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quae ad pacem Ecclesiarum sunt debemus paterna provisione statuere et earum quieti atque utilitati salubriter providere. Proinde, in Domino dilecte fili Lanzo abbas, decisionem controversiae quae inter te et Haduidem Juviniensem abbatissam pro ecclesia de Tyrcio in praesentia venerabilium fratrum nostrorum bonae memoriae Willelmi Praenestini, Matthaei Albanensis episcoporum, necnon Joannis Cremensis tituli Sancti Chrysogoni, Gerardi tituli Sanctae Crucis, Huberti tituli Sancti Clementis presbyterorum cardinalium, et nostra ante assumptum apostolatus officium rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus, et ratam atque inconcussam futuris temporibus manere decernimus, et perpetuum silentium super hoc eidem abbatissae ejusque successoribus indicimus, atque juxta ea quae ab eisdem episcopis et cardinalibus exinde statuta sunt, ut praefata abbatissa a calumnia quam pro jam dicta ecclesia de Tyrcio vestro monasterio inferebat omnimodis conquiescat, eumdemque locum cum suis appendiciis vestrum monasterium quiete possideat, praesenti sanctione statuimus. Nulli ergo hominum liceat te vel successores tuos super hac nostra confirmatione temere perturbare, aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario contra haec venire praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat quousque a sua praesumptione resipuerit et congrue satisfecerit. Amen, amen, amen. Data Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 395 |
CCCXCV. Bulla confirmans subrogationem Praemonstratensium in abbatia Poeldensi. (Anno 1139, April. 20.) [HUGO, Annal. Praem., II, 386.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONRADO praeposito Ecclesiae Poeldensis, tuisque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et optatum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Conrade praeposite, tuis petitionibus clementer annuimus, et ecclesiam Poeldensem cui, auctore Domino, praesides praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini Regulam et formam religionis recolendae memoriae Norberti Magdeburgensis archiepiscopi ibidem noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter conservetur. Ad haec confirmamus tibi tuisque successoribus, et per nos eidem ecclesiae tertiam partem curiae Palidensis cum omnibus utilitatibus suis, agris, silvis, pascuis, piscationibus, terris cultis et incultis, et insuper quascunque possessiones, quaecunque bona ab episcopis, regibus, principibus, seu aliis Dei fidelibus collata eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, et in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; decimas sane laborum vestrorum quos propriis manibus et sumptibus colitis, ac nutrimentorum vestrorum, nullus a vobis exigere praesumat. Nulli etiam laico liceat ea quae ad sumptum fratrum pertinent, auferre vel retinere; saeculares vero clericos vel laicos ad vos a saeculo fugientes, nisi forte sint excommunicati aut servili conditione detenti, sit vobis suscipiendi facultas et in vestro collegio retinendi. Susceptus autem, sive retentus post factam professionem, absque praepositi et fratrum licentia claustrum vestrum non deserat, nec cujuslibet religionis obtentu ad alium locum transeat, nec alicui episcoporum vel abbatum liceat eumdem retinere, sed tanquam transgressorem ad locum unde exivit, redire compellat. Eos vero qui tanquam apostatae facti ad saeculum redeunt, excommunicandi licentiam habeatis; sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat; salva dioecesani episcopi in omnibus reverentia atque justitia. Decernimus ergo ut nulli episcopo, nulli clerico, vel laico, nulli militi, aut nulli omnino hominum liceat praefatam vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Gerhardus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Martinus presbyter card. S. Stephani in Caelio monte. Datum Laterani per manum Henrici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Maii, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 396 |
CCCXCVI. Diploma quo Ferrariensis Ecclesia specialis Ecclesiae Romanae filia ejusque comitatus Sancti Petri patrimonium declaratur. (Anno 1139, April. 22.) [COCQUELINES, II, 244.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GRYPHONI Ferrariensi episcopo, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Ad hoc in apostolicae sedis cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut Ecclesiarum omnium curam gerere, et jus suum cuique tribuere, praesertim iis quae beati Petri juris existunt, conservare integre debeamus. Defuncto itaque Landulpho, Ferrariensis civitatis, episcopo, quidam de clericis ac laicis generaliter vicem gerentes ad nostram praesentiam venerunt, et ut juxta tenorem privilegiorum suorum Ferrariensi Ecclesiae episcopum daremus humiliter implorarunt. Verum, quia tunc venerabilis frater noster G. Ravennas archiepiscopus, adversus eos agens, per ipsum consecrationem Ferrariensis episcopi fieri debere clamabat, ipsis litteris, et viva voce praecipimus ut ad proximam synodum sapientes ac discretos viros cum instrumentis authenticis et aliis rationibus ad no . . . . tunc, auxiliante Domino, justitiam assequerentur, quod . . . . est. Visis itaque et diligenter inspectis tam Ferrariensium, quam praefati archiepiscopi conquerentis privilegiis et rationibus, Ferrariensium scripta praevalere cognovimus. Communicato itaque fratrum nostrorum episcoporum ac cardinalium consilio, juxta tenorem privilegiorum Ferrariensium episcopum eligendum, et per Romanae sedis antistitem consecrandum decrevimus, atque Ferrariensem Ecclesiam sub jure et dominio apostolicae sedis, decreto manere statuimus. His itaque gestis, dilecte in Domino fili Grypho, te nostrae sanctae Romanae Ecclesiae, et tituli Sanctae Potentianae cardinalem et Ecclesiae beati Petri archipresbyterum, ex cardinalibus nostris electum, invocata Spiritus sancti gratia in episcopum consecramus, atque ad gubernandum gregem Ferrariensis ecclesiae, tanquam apostolicae sedis filiae, fundos ejusdem matris, et patrimonia confirmamus; ipsam videlicet massam Babylonicam quae vocatur Ferraria cum duodecim fundis suis: cui alias undecim massas minores cum omni obedientia atque servitute subjugamus, id est massam et ripam Palatiolum cum duodecim fundis suis, et massam Constanciacus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis suis, et totam et integram massam Donoro cum duodecim fundis suis. Similiter massam Popularem cum duodecim fundis suis, necnon massam Curulum et massam Salestam cum viginti quatuor fundis suis, et massam Seneticam, et Castilionem similiter cum fundis suis. Has quidem praescriptas massas cum omnibus ad earum jura pertinentibus, de dominio et jure atque potestate hujus sanctae Romanae ecclesiae in sanctam Ferrariensem Ecclesiam, per hanc donationis et traditionis paginam donamus, et tradimus, ut ab hac hora in antea liceat tam tibi, charissime frater Grypho episcope, quam successoribus tuis, in singulis massis ecclesias cum clericis, diaconis et presbyteris ordinare et consecrare. Illud omnimodis sancientes, ut Ferrariensis ecclesia cum tota parochia sua in jure et dominio ac privilegio nostro sanctae Romanae Ecclesiae beati Petri, cujus est patrimonium perpetuo conservetur, et sit semper sub nostra ditione, ordinatione atque consecratione, ut quicunque per nos illic electus, ordinatus et consecratus fuerit, ille honoris hujus ac potestatis integritate fungatur. Comitatus autem Ferrariensis fines et termini sunt, ab oriente ab una parte fluminis Padi, altera nostra massa Phiscalia, et veteraria, usque ad fossam Bossonis transeunt flumen Sandali usque Pucilletum, transeuntes flumen Gabiana per Luduriam circumdant villam magnam et Madrasiam, pervenientes usque Maletum; a Maleto pergunt juxta Argilem Ansianum per paludes et piscarias usque Vitricam, et transeuntes Vitricam veniunt usque fossam Buranam, exeunt in Padum, et descendunt ad occidentem usque ad Ulmum formosam, quae certa finis est inter Romaniam et Longobardiam. Ab altera autem parte fluminis fines sunt similiter ab oriente collis de fine, quae finis est inter nostrum comitatum Ferrariensem et alterum nostrum comitatum Comaclensem, extendunt se per paludes et piscarias usque ad Fossatum de Silvulae, circumdant massam Corneti et Longanum quae de nostro comitatu Ferrariae est, descendunt inde ad occidentem per paludes et piscarias usque ad flumen Tartari, pergunt usque in flumen Padi. Sane habitatoribus ipsis majoris massae Ferrariae malas et pravas consuetudines removemus, nisi tamen sicuti soliti sunt, ad suffragium sanctae Romanae Ecclesiae annualiter per illarum nuntium unaquaeque libera persona capitis massarii de moneta Venetiae denarios singulos dabit. Census vero, et tributi atque telonei de ripa fluminis unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem, et meliorationem seu restaurationem jam dictae majoris massae concedimus, et alteram medietatem ad nostras manus reservamus. Similiter telonei de mercato unam medietatem praedicto episcopo nostro condonamus. Placitum quidem generale, similiter in dominio et potestate sanctae nostrae Romanae Ecclesiae tenemus, ut tamen nostro nuntio semel in anno faciente justitiam, ab omnibus per tres dies custodiatur; collectam vero vel fodrum, aut pravam vel injustam functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam exigimus, sed omnia pro Dei timore atque amore praedictae nostrae sanctae Ecclesiae Beati Georgii omnibus habitatoribus ipsius massae majoris pepercimus; aliasque minores massas ei, sicut supra dictum est, cum omnibus suis servitutibus subjugamus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et aut Ferrariensem Ecclesiam his, quae supra dicta sunt diminuere, aut sanctae sedi apostolicae sua in eis jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit, poenae ac compositionis nomine reddat eidem sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum, et nisi quae male praesumpta sunt satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem Ecclesiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinatis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina. Ego Lictifridus presbyter cardinalis tituli Vestinae. Ego Ivo presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii et Damasi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Caelio Monte. Ego Azo presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae. Ego Boetius presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Ego Constantius presbyter cardinalis tituli Sanctae Sabinae. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Vassallo diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Ubaldus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Gerhardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Domnica. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere. Ego Ubaldus diaconus Sancti Adriani. Datum Laterani per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 397 |
CCCXCVII. Privilegium pro ecclesia Selboldensi. Anno 1139, April. 25.)[WENCK, Hess. Landesgr. II, Urk. 86.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUTOLDO praeposito Sancti Joannis Baptistae in Selboldt, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosa loca diligere, et ea sub apostolicae sedis munimine confovere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino fili Lutolde, tuis justis postulationibus annuimus et ecclesiam Sancti Joannis Baptistae, cui Domino auctore praesides, sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec duximus adnotanda: ecclesiam parochialem in Selbodt, cum appendiciis suis, agris et decimis, ita videlicet ut de ea nulli personae, nulli episcopo respondeatis; vineas in Alta Villa a Walthero et Hartmanno vobis concessas. Porro de laboribus, quos propriis manibus sumptibusque colligitis, a vobis decimas exigi omnino prohibemus. Fratres vero vestros vel conversos post factam professionem de claustro discedere, vel ad alium locum transire absque praelati sui vel fratrum licentia similiter interdicimus. Discedentes nullus episcoporum vel abbatum, aut ecclesiastica saecularisve persona suscipere audeat vel retinere. Quod si secundo tertiove commonitus redire contempserit, eos excommunicandi habeatis licentiam. Ordinationes vero clericorum, consecrationes ecclesiarum vel altarium, sive alia ecclesiastica sacramenta, a Moguntino accipietis archiepiscopo, si frater Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et cum gratia et sine pravitate exhibere voluerit; alioquin licet vobis Catholicum quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Adjicimus etiam, ne pro communi interdicto parochialis ecclesia praefata a divino vacet officio, sed potius clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis submissa voce divina vobis liceat officia celebrare. De nutrimentis etiam animalium vestrorum dare decimas non cogamini. Decrevimus ergo ut nulli omnino homini liceat praefatam ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in posterum huic nostro decreto contraire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis unum bizantium nobis et nostris successoribus singulis annis persolvetis. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Berardus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum oannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Caelio Monte. Ego Azo presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Datum Laterani per manum Aimerici diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, VII Kal. Maii, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 398 |
CCCXCVIII. Monasterii S. Bertini Sithiensis, a Cluniacensium potestate liberati, possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis unciae auri censu annuo. (Anno 1139, April. 26.) [ Collection des. Cartulaires, III, 310.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI, abbati Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum
|
Quae ad perpetuam ecclesiarum vel coenobiorum utilitatem sunt a sanctis Patribus instituta, nulla debent improbitate convelli, nulla temporum varietate turbari, sed et quanto apostolicae sedi major reverentia ab universis Ecclesiis exhibetur, tanto magis in earum tuitione nos oportet esse sollicitos, et ipsarum quieti debemus attentius providere. Ideoque, dilecte in Deo fili, Leo abbas, decisionem controversiae, quae est diutius agitata inter te et dilectum filium nostrum Petrum, Cluniacensem abbatem, pro subjectione quam idem abbas sibi in tuo monasterio vindicabat, ad posterorum memoriam chartae et atramento duximus committendam. Dum igitur idem abbas et fratres sui apud nos saepenumero questi essent pro subtractione subjectionis et obedientiae, quae sibi a Beati Bertini monasterio negabatur, ad respondendum exinde ante nostram es praesentiam evocatus. Cumque, statuto termino, nostro te conspectui praesentasses, quoniam praefatus abbas non venit neque misit, quamvis, cum tua incommoditate atque gravamine, usque ad tempus concilii moram in curia nostra fecisti, et partem alteram diutius exspectasti, praefatus itaque abbas, ad concilium veniens, de querelis unde inter vos statutus terminus fuerat, agere supersedit. Tua tamen dilectio non idcirco minus, tam in plenaria synodo quam in Lateranensi palatio, coram nobis se multoties ad justitiam praesentavit. Unde etiam, utrorumque privilegiis diligenter inspectis, tandem, fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium communicato consilio, sententiam praedecessoris nostri sanctae recordationis Paschalis papae, fratrum suorum episcoporum et cardinalium judicio exinde promulgatam, et a successore ejus papa Calixto, apostolicae memoriae, confirmatam, rationabili studio prosequentes, privilegiis Cluniacensium, quae super hoc se habere ab apostolica sede dicebant, justitia dictante, cassatis, tam te quam successores ac fratres tuos, seu monasterium Sancti Bertini, ab hujusmodi lite et Cluniacensium subjectione absolvimus, idemque coenobium suae restituimus libertati, et, salvo jure Tarvanensis ecclesiae vel episcopi, eumdem locum sub solius Romanae Ecclesiae ditione atque tutela perpetuo permanere decernimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium seu aliis ustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in Tarvanensi parochia, ecclesiam Sanctae Margaretae, ecclesiam Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Harbela, ecclesiam de Petrenessa, ecclesiam de Torbessem, sicut antiquitus, ab omni episcopali redditu liberas; ecclesiam de Broborg cum capellis suis; duos etiam manipulos decimae novae terrae, ubicunque accreverit in tota parochia de Broborg, quae extenditur usque ad terminos vicinarum parochiarum, quam ecclesiae Sancti Bertini comes Flandriae Balduinus Insulanus et Robertus filius ejus, et successores eorum, contradiderunt et confirmaverunt; ecclesiam de Archas cum eadem villa, ecclesiam de Popringhem cum eadem villa, ecclesiam de Steenkerka, ecclesiam de Bruxele, ecclesiam de Scales, ecclesiam de Bovrinkehem cum villis earum, villam de Aldefort et de Ostresela, et de Rokestoir cum terra quam emit Ecclesia ab Arnulpho de Venti, et aliis terris adjacentibus; allodium quod Clarembaldus dedit in villa Lustinghem, ecclesiam de Coeka et ecclesiam de Helcin cum villis earum, et partem ecclesiae de Vualnas; ecclesiam de Locanes et Aquina, ecclesiam de Hunela cum eadem villa, altare de Merchem, quod venerabilis Joannes episcopus vobis concessit; in Noviomensi parochia, Canetekurtim, id est Calmunt; in Tornacensi, ecclesiam de Rokeshem, ecclesiam de Hedinghem, de Westkerke, et decimam de Clemeskerke, ecclesiam de Hitinghem, ecclesiam de Lisimega, ecclesiam de Snelguekerke, ecclesiam de Erninghem, ecclesiam de Bovenkerke; in Atrebatensi parochia, ecclesiam de Vuerkin, ecclesiam de Salomones, ecclesiam Hautay; in territorio Furnensi, berquariam quadraginta librarum, quam Carolus dedit pro anima Balduini comitis, et terram de Buri, quam ecclesia vestra in Belvacensi pago possidere cognoscitur; in Colloniensi parochia, ecclesiam de Ferkena, ecclesiam de Gildestorp cum appendiciis earum, ex quibus praecipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur, salvis episcoporum annuis redditibus; ecclesiam quoque de Coclers, quam Baldricus, Tornacensis ecclesiae episcopus, Lamberto, bonae memoriae abbati, suisque successoribus ordinandam, una cum altari de Rusleta, omni exactione liberam tribuit, praeter decem solidos denariorum, qui, singulis annis, de Rusleta, episcopo persolvuntur; totum etiam atrii spatium quod ab omni parte basilicae vestrae usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, cum piscariis Mera et Grath, Mardic et Stranguere, et Langha et terris adjacentibus, cultis vel incultis, sicut antiquitus possedistis; iterum in parochia Tarvanensi, ecclesiam de Oxelara, ecclesiam de Vuarnestim, ecclesiam Sanctae Mariae, quae dicitur Eggafridi capella, ecclesiam de Haveskerke. Subrogationem etiam abbatis in monasterio Sancti Silvini apud Alciacum, juxta praeteriti temporis morem, in vestra semper concedimus dispositione. Stationes vero publicas ab episcopo in eodem fieri monasterio, eumdemque episcopum ibidem frequenter venire, nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit, omnino prohibemus. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerit. Sancimus insuper ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium, sine vestro assensu, aedificare vel aedificatum tenere praesumat; nullusque presbyter sive clericus, in ecclesiis vel capellis vestris, sine vestra concessione, licentiam habeat permanendi, vel in eisdem divina celebrare praesumat. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, singulis annis, unciam auri nobis nostrisque successoribus persolvatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium, super hac nostra concessione ac confirmatione, temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis molestationibus vexare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si quis sane in posterum rex, dux vel marchio, princeps, comes, archiepiscopus, episcopus, vel quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam ausu temerario venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua emendatione satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in ultimo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et in futuro praemia aeternae felicitatis acquirant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Datum Laterani, per manum Haymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, sexto Kal. Maii, indictione secunda, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus autem domni Innocentii papae secundi anno decimo. ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 399 |
CCCXCIX. Milonem episcopum, Philippum et Milonem archidiaconos et totum capitulum Morinorum, necnon et Theodericum Flandrensium comitem, Sibillam comitissam et barones per Flandriam constitutos hortatur ut monasterii S. Bertini Sithiensis libertatem defendant. (Anno 1139, April. 26.) [ Coll. des Cartul., III, 313.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MILONI, episcopo Morinensi, PHILIPPO et MILONI, archidiaconis, et toto capitulo Morinensium, nec non et THEODERICO, Flandrensium comiti, illustri viro, Sibillae, comitissae, et baronibus per Flandriam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Dilectioni vestrae notum fieri volumus, quod charissimus filius noster Leo, abbas Sancti Bertini, pro querela, quam sibi abbas et Cluniacenses monachi inferebant, ad nostram praesentiam evocatus accessit. Caeterum praefatus abbas adventum suum usque ad concilium distulit, et, statuta die, suam nobis praesentiam non exhibuit. Iterum tempore concilii, utroque abbate praesente, Cluniacensis de querelis suis agere supersedit; abbas vero Sancti Bertini, tam in plenaria synodo quam in nostro Lateranensi palatio, se ad justitiam et judicium nihilominus multoties praesentavit. Unde etiam, fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium communicato consilio, et utriusque partis privilegiis diligenter inspectis, monasterium Sancti Bertini a Cluniacensium subjectione omnino absolvimus, et, salva justitia episcopi et Tarvanensis ecclesiae, sub solius sanctae Romanae Ecclesiae ditione perpetuo permanere et sua libertate gaudere decrevimus. Quae cum ita sint, dilectioni vestrae mandamus et mandando praecipimus, quatenus praefatum monasterium et dilectum filium nostrum Leonem, abbatem ipsius loci, diligatis et honoretis, et in sua justitia manutenere curetis. Datum Laterani VI Kal. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 400 |
CD. Willelmo Castellano et tam majoribus quam minoribus villae S. Audomari de tuenda monasterii S. Berthini Sithiensis libertate scribit. (Anno 1139, April.) [Vide Iperii Chronicon, ap. MARTÈNE Thes., t. III, 639.] CDI. Ecclesiae S. Sepulcri Hierosolymitanae protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Anno 1139, April. 27.) [Eug. DE ROZIÈRE, Cartul. du Saint-Sépulcre, 74.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO, Ierosolymitano patriarchae, et canonicis Sancti Sepulcri regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Ex injuncto nobis a Deo officio tam vicinis quam longe positis existimus debitores. Proinde vestris postulationibus annuimus, et ecclesiam Sancti Sepulcri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam, quae sita est extra castellum Barulum in honore et nomine Sancti Sepulcri, in meridiana parte, cum universis pertinentiis suis, quam fundatores ejusdem loci, consensu et voluntate Bisantii, Tranensis archiepiscopi, construxerunt hac conditione ut in unoquoque anno unam tantum libram incensi fratres ipsius ecclesiae matrici ecclesiae solvant; ecclesiam Sancti Sepulcri apud Brundisium; ecclesiam Sancti Laurentii extra portam ipsius civitatis, cum pertinentiis; ecclesiam itidem Sancti Sepulcri extra muros Trojanae civitatis, quam frater noster Guillelmus, episcopus ejusdem civitatis, vobis contulit, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam in honore beati Theodori, quam praedecessor noster sanctae memoriae, papa Calixtus, dedit ecclesiae Sancti Sepulcri, in Beneventano suburbio positam ac sitam cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Apollinaris extra Barum. Sepulturam sane ipsarum ecclesiarum ita liberam et quietam manere sancimus, quemadmodum certum est vos usque ad haec tempora habuisse. Chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesanis accipietis episcopis, si quidem Catholici fuerint, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint, atque ea vobis gratis ac sine pravitate voluerint exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum, quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli archiepiscopo, nulli episcopo, nulli denique archidiacono vel alicui hominum liceat supradictas ecclesias temere perturbare, aut earum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut earum rectoribus aliquod gravamen indebite irrogare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo judicio districtae ultioni subjaceat; conservantes autem haec omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequentur. Amen.Ego Ivo, presbyter cardinalis Sancti Laurentii Ego Innocentius, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Gerardus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis Jerusalem, subscripsi. Ego Lucas, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Azo, presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae, subscripsi. tituli Damasi, subscripsi. Ego Grisogonus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis, subscripsi. Data Laterani, per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 402 |
CDII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Confirmatio possessionum aliquot Cluniacensium. (Anno 1139, April. 28.) [MANSI, Concil., XXI, 412.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dileto filio PETRO abbati Cluniac. ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Quos omnipotens Dominus ampliori honestate ac religionis nitore facit esse conspicuos, a sede apostolica convenit plurimum honorari, et opportunis adminiculis confoveri. Quocirca, dilecte in Domino fili Petre abbas, personam tuam paternis affectibus amplexantes, donationem ab illustri viro Guillelmo Montispessulani in manu nostra devotionis intuitu factam, et per nos monasterio tradendam Cluniacensi, tibi tuisque successoribus confirmamus, et Cluniacensi monasterio ratam et inconvulsam perpetuo manere decernimus; statuentes ut in eodem loco oratorium et coemeterium construatur, in quo si quae personae undecunque venientes sepeliri deliberaverint, nullius prohibeantur obstaculo, nisi forte vinculo excommunicationis fuerint innodatae, salvo nimirum jure matricis ecclesiae. Adjicimus etiam ut si quid fratribus in eodem loco Deo servientibus concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio in posterum datum fuerit, tam tibi, quam ipsis fratribus praesentibus vel futuris, firma et inviolabilia serventur. Simili quoque modo monasterium S. Gervasii de Fos, quod quidem aliquando prioratus Cluniacensis coenobii exstitit, nunc autem in abbatiam per quorumdam insolentiam est translatum, in prioratus statum et ordinem revocetur, et perpetuis temporibus cum omnibus suis pertinentiis sub ejusdem monasterii ditione ac dispositione consistat. Ut autem sacrum Cluniacense coenobium semper de bono in melius suscipiat incrementum, monasterium SS. Domitiani et Ragneberti sub jure et dispositione tua, et successorum tuorum, perpetuo manere sancimus, quemadmodum a venerabili fratre nostro Petro Lugdunensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato noscitur institutum, et suo scripto atque sigillo firmatum. Nulli ergo hominum fas sit idem Cluniacense coenobium super hac nostra concessione ac confirmatione temerario ausu perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Geraldus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem, subscripsi. Ego Teudewinus S. Rufinae episc. subscripsi. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina, subscripsi. Ego Littifredus presb. card. tit. Vestinae, subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. S. Stephani, subscripsi. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani, subscripsi. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancellarii, IV Kal. Maii, indict. II, Dominicae Incarn. anno 1138, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 403 |
CDIII. Ad Gualterum abbatem Senoniensem.--Confirmatio possessionum monasterii S. Stephani. (Anno 1139, April. 28.) [ Gall. Christ., XIII, Instrum., 498.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto GUALTERO abbati Senonensis coenobii ejusque successoribus, etc. . . . .
|
Hujus rei gratia dilecte in Domino fili Gualtere, abba, tuis et venerabilis fratris nostri Stephani Metensis episcopi postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Stephani, vulgo Le Monier, situm juxta castrum Danubrium, ejusdem largitione atque institutione libere concessum ibidem servituris in perpetuum, et a fratre nostro Lethuino Sanctae Ruffinae pro tunc apostolicae sedis legato, praefati episcopi aliorumque religiosorum virorum interventione consecratum, cui auctore Domino praesides, nostris favoris munimine roboraremus, etc. Statuentes ut quascunque possessiones, etc., firmae tibi tuisque successoribus permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: hortum cum prato, bannum vestrum in aquis, in nemoribus, in pascuis juxta quod ab eodem bonae memoriae episcopo vobis concessum est, etc. Relaxationem viginti solidorum pro Varta castri Danubrii, sedes salinarias ab omni reditu cujuscunque rei absolutas, relaxationem quinque solidorum pro furca ciconia supra puteum sita vico Metensi, ecclesiam de Ramberti-villa, cum conductu et decimis tam majoribus quam minoribus; allodium de Bossemont, et quartam partem ecclesiae quam quidam Siccardus reddidit ipsi coenobio in manu praenominati episcopi; et quadrantem allodii quod idem Siccardus cum uxore sua eidem ecclesiae legitime donavit, in Fontiniaco, medietatem integram allodii totius, quod fuit bonae memoriae Arnoldi, etc. Innocentius papa secundus. Ego Gerardus presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli, et plures alii cardinales, etc. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Maii, indict. II, an. 1139, pontific. domni Innocentii papae II an. X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 404 |
CDIV. Bona et privilegia Ecclesiae Lincolniensis confirmat. (Anno 1139, April. 28.) [ Monasticon. Anglic., III, p. 269.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALEXANDRO Lincolniensi episcopo suisque successoribus canonice promovendis, in perpetuum.
|
Cum omnibus ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio atque benevolentia existamus, illis tamen propensiori charitatis studio nos convenit providere, quos erga beati Petri et nostra obsequia promptiores ac devotiores esse cognoscimus. Hoc nimirum intuitu, venerabilis frater Alexandre episcope, tuis desideriis fraterna benignitate impertimur assensum, et Lincolniensem Ecclesiam, cujus regimen, auctore Domino, administras praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, nec non canonicis ejusdem Ecclesiae in perpetuum, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: abbatiam videlicet de Egnesham cum suis tenementis, Neewerc cum suis appendiciis, et cum justitia regali de tribus Wapentac, quam reges Anglorum Ecclesiae contulerunt; Stou cum suis appendiciis, Nortonam, Ludam, Nerelham, et terram quam habet praefata ecclesia in Lincolnia, scilicet Westegata cum suis appendiciis, tam extra muros ipsius civitatis quam infra; et terram quam dedit Stephanus rex tam tibi quam successoribus tuis ad faciendas episcopales domos, cum XX solidatis terrae ad restituendas easdem domos a parte australi ecclesiae, cum ecclesia S. Michaelis in eadem terra sita; ecclesia omnium sanctorum, cum aliis ecclesiis supradictae civitatis; Essaford, Holmum cum suis appendiciis, manerium de Legecestria extra muros et infra ubi sunt duae ecclesiae cum XXX duabus mansionibus Burgensium; Banebria, et Croperia cum suo Hundredo et libertatibus suis; Dorcacestria cum suo Hundredo et libertatibus suis, et Tama, et Mideltona, cum suo Hundredo et libertatibus suis; Kildebi cum suis appendiciis; Waburna cum suis appendiciis; Bicheleswada; Espaldeswic, quod manerium datum fuit Lincolniensi ecclesiae in recompensatione cujusdam partis suae parochiae quae vocatur Cantabrugesira, et modo est Heliensis episcopatus, et Bugendena. Nihilominus etiam confirmavimus libertatem ejusdem Lincolniensis Ecclesiae cum sua parochia, scilicet Lincolesiram cum Lindesia tota, Norhamtescira cum Rotelanda, Legecestrescira, Oxenefordescira, Buchinganascira, Bedefordscira, Huntendonescira, cum maxima parte de Hertfordscira. Terras etiam confirmamus quas rex Stephanus recompensavit praedictae ecclesiae et canonicis ibidem Deo servientibus pro decem et octo libris denariorum quas solebant habere canonici largitione regum in Kirketona et castra maneriis; videlicet in Torp tres carucatas terrae et septem bovatas; in Pisehanc ducas carucatas et quinque bovatas terrae, et duas partes unius Bovatae. In Gillebi, et in Wartona septem bovatas, et ad Trentam novem bovatas et dimidiam. Praeterea Waltonam, ecclesiam de Aleberes cum suis appendiciis, ecclesiam de Lectona, ecclesiam de Buchingham cum suis appendiciis, ecclesiam de Sutona cum suis appendiciis, manerium de Weltona cum suis appendiciis, caeterasque ejusdem Ecclesiae canonicorum possessiones ecclesiasticas, firmans praedictae ecclesiae et ipsis canonicis confirmamus. Lectonam etiam et terram de Bidefordstam tam infra burgum quam extra, cum suis libertatibus. Relaxationem quoque servitii militum ipsius episcopatus Lincolniensis, quod praedecessores tui in castro Lincolniae facere consueverant, unde Henricus rex gloriosae memoriae tertium militem ecclesiae Lincolniensi et tibi, ac successoribus tuis relaxavit; quod nimirum servitium castro tuo de Newarca fieri concessit, et scripto suo firmavit, nihilominus tibi et successoribus tuis in perpetuum auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te venerabili fratre Alexandro episcopo, vel tuorum quolibet successorum, nullus in Lincolniensi Ecclesia qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem clerus et populus communi assensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et sanctorum canonum scita duxerint eligendum. Porro libertatem ab illustri viro Stephano Anglorum rege ecclesiae ipsi concessam, nos quoque auctoritatis nostrae nomine roboramus. Inter caetera vero ejusdem libertatis insignia, illud specialiter huic decreto duximus inserendum, ut in obitu tuo vel successorum tuorum, dum episcopalis sedes vacaverit, nullus prorsus episcopalia vel ecclesiastica bona usurpare praesumat, sed potius ecclesiae omnes et earum possessiones in libera clericorum custodia et potestate consistant ad usus futuri pontificis, et utilitatem ejusdem ecclesiae conservandae. Nulli ergo omnino fas sit vos vel ecclesiam vestram super hac nostra constitutione vel confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet fatigare molestiis, sed omnia integre conservantur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrue emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quarto Kalend. Maii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae 1138, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 405 |
CDV. Monasterio Fabariensi bullam tribuit. (Anno 1139, April. 29.) [WEGELIN, Regesten von Pfavers, p. 7.] CDVI Ad clerum et populum Remensem.--Ne instituantur novae leges . (Anno 1139, April. 30.) [VARIN, Archiv. admin. de Reims, I, I, p. 300; Cart. G. du chapitre, fol. 2 Livre blanc du chapitre, fol. 122.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero et populo Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Justitia et ratio suadent ut bona cujuslibet sedis vacantis Ecclesiae a nemine debeant temerarie occupari, sed in eo statu et libertate qua vivente pastore fuerant conservari. Cujus rei gratia universitati vestrae mandamus et apostolica auctoritate praecipimus, quatenus in Remensem civitatem novas leges sive consuetudines nullatenus inducatis; sed potius ipsam in eo statu et libertate penitus dimittatis, in qua tempore fratris nostri bonae memoriae R. archiepiscopi vestri noscitur exstitisse. Si qui vero communiam facere in eadem civitate praesumpserint, hujuscemodi factum irritum ducimus, et ne apud vos eadem communia fiat, sub poena anathematis, auctoritate apostolica prohibemus. Datum Laterani II Kalendas Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 407 |
CDVII. Romani-Monasterii possessiones, petente Petro, abbate Cluniacensi confirmat. (Anno 1139, April. 30.) [ Mémoires et documents de la Suisse romande, t. III, p. 581.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Romani monasterii ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris in Domino salutem.
|
Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est assensus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde, dilecte in Domino fili Ponti prior, precibus et interventione dilecti filii nostri Petri Cluniacensis abbatis, tuis postulationibus clementer annuimus, et Romanum monasterium, cui, auctore Domino, praesides, praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice posssidet, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in archiepiscopatu Bisuntino, ecclesiam de Bannens, et capellam Sanctae Columbae. In episcopatu Lausannensi, ecclesiam Betuaci cum appendiciis suis, ecclesiam de Luliaco cum appendiciis suis, et capellam de hospitale de Urba et capellam de Gumoens, et obedientiam de valle Urbanensi cum capella, ecclesiam de Morlens cum capellis suis Barlens et Turquens, ecclesiam de Apples cum appendiciis suis. In episcopatu Gebennensi, ecclesiam de Brucins, cum capellis suis Brucines et Gemes, ecclesiam de sancto Eugendo. Praeterea quaecunque in futurum idem locus, concessione pontificum, largitione regum, vel liberalitate principum, sive oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi et inconvulsa stabilitate tuisque successoribus nihilominus confirmamus. Decernimus quod ut nullus omnino hominum audeat praefatum coenobium super hac nostra concessione atque confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, sed omnia omnino integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua emendatione satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et in futuro praemia aeternae pacis acquirant. Amen, amen, amen. Monogramme Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Brisagonus presbyter cardinalis Sanctae Praxedis Ego Berhardus presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Jerosolyma ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Lucas presbyter cardinalis duorum sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Martinus presbyter cardinalis Sancti Stephani in Caelio Monte ss. Ego Ivo presbyter cardinalis sancti Laurentii in Damaso ss. Ego Boetius presbyter cardinalis Sancti Clementis ss. ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli ss. Ego Gerardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Dominica ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere ss. Datum Latii per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo tricesimo nono, indictione secunda, pontificatus domni Innocentii papae secundi anno decimo.
|
( Le sceau en plomb d' Innocent II s' y trouve appendu
par un cordon de soie rouge. )
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 408 |
CDVIII. Bulla pro monasterio Jucellensi (Anno 1139, Maii 1.) [ Gall. Christ., VI, Instr. 136.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO abbati S. Petri Juncellensis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Jurgantium controversias definitiva sententia vel per concordiam terminare apostolicae convenit dignitati, et ne lites extendantur in infinitum, sed potius conquiescant, attenta vigilantia providere. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Guillelme abbas, concordiam, quae inter te et Psalmodiensem abbatem ac fratres ejusdem utriusque partis assensu in nostro Lateranensi palatio facta est rationabili studio venerabilium fratrum nostrorum Guillelmi Nemausensis, Everardi Uzeticensis episcoporum, necnon Petri S. Aegidii, et Petri Massiliensis abbatum praesentis scripti pagina confirmamus, et ratam atque inconcussam manere futuris temporibus decernentes, praefato abbati ejusque fratribus de subjectione, vel aliis, quae sibi in vestro monasterio vindicabant, perpetuum silentium praesenti sanctione imponimus statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona praedictum Juncellense monasterium hodie juste et canonice possidet, aut inantea concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata consistant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda, etc., ut in bulla anni 1135, supra num. 183. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii Kalend Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii papae II, anno. X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 409 |
CDIX. Clericorum Ferrariensium privilegia confirmat. (Anno 1139, Maii 23.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 535.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUALFREDO archipresbytero Ferrariensis conventus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sacrosancta Romana Ecclesia, quae a Domino claves regni coelestis et jura percepit, suorum dilectorum precibus aures semper adhibuit, et fidelibus suis dilectionis benevolentiam semper ostendit. Proinde, fili Gualfrede archipresbyter dilecte, fidelitatem tuam nobis et S. Romanae Ecclesiae utilem fore scientes, atque omnium cardinalium, totiusque Romanae curiae preces pro te exhibitas attentius attendentes, aures tuis precibus adhibemus, et scripta tua libenter et diligenter inspicimus. Quibus bene perspectis atque perfectis, quidquid per episcopum Landulphum de ecclesiasticis obligationibus, de decimis, de primitiis, a laicis excussum est, laudamus, ut nullus deinceps de Ferrariae clericorum conventu de patrimoniis suis, vel ecclesiasticis possessionibus, decimas, aut ullos redditus ulli cogatur reddere laicorum; quidquid de missis majoribus, et de exsequiis mortuorum in civitate Ferrariae per episcopum Landulphum statutum est, tibi tuisque successoribus confirmamus. Quidquid etiam in mundiburdio imperatoris Othonis tibi placere perspeximus, statuimus et sancimus, videlicet omnes clericos de conventu civitatis Ferrariae immunes esse ab omni datione, et ab omni saeculari et laicali penitus functione. Praeterea personam tuam, et bona tua, quae juste habes et detines, vel quae, Deo propitio, juste acquisieris, sub nostra volumus esse tutela, atque a S. Romana Ecclesia custodita, munita et esse defensa. Et si in aliquo ecclesiastico saecularive negotio te forte censeris pergravari, liceat tibi sanctam sedem apostolicam libere appellare. Si quis autem ausu temerario hanc nostram praeceptionem temerarie praesumpserit, indignationem incurrat, et S. Romanae Ecclesiae nostraeque auctoritatis gladio feriatur. Amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Theoderinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jer. ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laur. in Lucina ss. Ego Lampredus presbyter cardin. tit. Vestinae ss. Ego Ivo presb. card. S. Laurentii tit. Damasi ss. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joan. et Pauli ss. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani in Caelio Monte subscripsi. Ego . . . presb. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Boethius presb. card. tit. S. Clementis ss. Ego Sanctius cardinalis tituli S. Sabinae ss. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otho diac card. tit. S. Georgii ad Velum Aur. ss. Ego Vassallo diac. card. S. Eustachii juxta templum Agrippae, subscripsi. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Data Lateran. per manum Almerici diac. card. et cancellarii, X Kalend. Junii, indict. II, Incarnationis Dom. 1139, pontif. vero D. Innocentii papae II an. X
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 410 |
CDX. Privilegium pro monasterio Fontis-Avellanae. (Anno 1139, Maii 24.) [ Annal. Camaldul., III, p. 382.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO priori eremi Sanctae Crucis Fontis-Avellanae ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Et quidem si religiosorum virorum precibus benigna mente concurrimus, nostris procul dubio opportunitatibus clementem Dominum reperimus. Eapropter, dilecte in Domino fili Benedicte prior, tam tuis quam fratrum tuorum postulationibus apostolica benignitate impertimur assensum et ecclesiam Sanctae Crucis Fontis-Avellanae in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet in civitate Ariminensi, ecclesiam Sancti Sylvestri cum omnibus pertinentiis suis; et ea quae vos constat habere tam infra quam extra civitatem Pensauriensium. In comitatu Fanensium infra civitatem ecclesiam Sancti Salvatoris cum omnibus pertinentiis suis, et his quae habetis in curte Montis-Majoris, ecclesiam Sancti Martini de Exaltaria cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Martini de Barti, et ecclesiam Sancti Sylvestri de Ruico cum corum pertinentiis. In comitatu Senogaliensi infra civitatem, ecclesiam Sancti Bartholomaei cum palatio, casamentis et aliis pertinentiis suis. Extra eamdem urbem ecclesiam Sancti Septimii, plebem Sancti Erasmi, et ecclesiam Sanctae Mariae de Cerreniano cum omnibus appendiciis et pertinentiis earum; curtem Fractulae cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Eleutherii in curte Castellari cum aliis ecclesiis et cum pertinentiis earum; curtem Calcinariae cum pertinentiis suis; castrum Laureti cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; medietatem castri Nosulae cum ecclesiis et pertinentiis suis. In comitatu Auximano ecclesiam Sancti Laurentii cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Superantii de Cingulo cum aliis ecclesiis earumque pertinentiis. In episcopatu Humaneto ecclesiam Sanctae Mariae de Racanato cum aliis ecclesiis earumque pertinentiis; ecclesiam Sancti Sylvestri juxta castrum Guicardi cum omnibus pertinentiis suis. In comitatu Esculano ecclesiam Sancti Hilarii cum omnibus pertinentiis suis juxta civitatem. In comitatu Firmano jus quod habetis in ecclesia Sancti Paterniani juxta castrum Sancti Joannis cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Leonardi de Volubrio cum suis ecclesiis earumque pertinentiis. In comitatu Cameriensi ecclesiam Sancti Domnini de Valentiana cum ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Damiani cum aliis ecclesiis juxta castrum Sanctae Natoliae; ecclesiam Sancti Michaelis, de Aqua vivola; ecclesiam Sancti Michaelis de Caniseiane cum omnibus earum pertinentiis. In civitate Spoletana ecclesiam Sancti Andreae cum omnibus pertinentiis suis, et ecclesiam Sancti Fabiani de Trevi cum pertinentiis suis. In comitatu Nucerino ecclesiam Sanctae Crucis de Slaviniano, ecclesiam Sancti Antonini de Postiniane, ecclesiam Sancti Blasii de Balciano, ecclesiam Sancti Romani de Gaphano, ecclesiam Sancti Prosperi de Glo. . . . . cum omnibus earum pertinentiis; jus quod habetis in plebe Sanctae Mariae, de Gualdo, et in ecclesiis Sanctae Mariae de Rotundo, Sancti Stephani de Gardinasia, et Sancti Laurentii de Lametula cum omnibus pertinentiis suis, et ecclesiam de Collalto. In comitatu Eugubino monasterium Sancti Andreae de Insula cum castris et villis et ecclesiis suis et omnibus pertinentiis; monasterium Sancti Bartholomaei de Campo Regiano cum castris atque ecclesiis, villulis, omnibusque pertinentiis suis; monasterium Sancti Petri de Salajolo cum ecclesiis, villis, omnibusque pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Apollinaris de Bartiano cum omnibus pertinentiis suis, tam infra civitatem, quam extra; castrum de Castellari cum ecclesiis Sancti Sylvestri et Sancti Christophori cum pertinentiis suis; jus quod habetis in ecclesia Sancti Laurentii de Postserra cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Joannis de Bottano cum omnibus pertinentiis suis; jus etiam quod habetis in ecclesia Sancti Mariani de Palcano cum omnibus pertinentiis suis; monasterium Sancti Habundi et plebem Sancti Angeli de Clandida cum ecclesiis omnibusque earum pertinentiis; castrum. . . . . cum pertinentiis suis; castrum de Ripalta cum ecclesia omnibusque suis pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae de Pondu cum pertinentiis suis. In comitatu Callensi ecclesiam Sancti Bartholomaei de Freruleta cum omnibus pertinentiis suis; monasterium Sancti Angeli de Sorticulo cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; castrum de Turre et Collem de Benno cum ecclesiis omnibusque pertinentiis suis; totam possessionem Guidonis Actonis in Surclano et aliis locis; ecclesiam Sancti Martini de Monte-Aculeo cum omnibus pertinentiis suis; castrum montis Siconis cum ecclesia Sancti Angeli et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Bartholomaei et ecclesiam Sancti Marcelli de Taruco, ecclesiam Sancti Christophori de Scotaneto, ecclesiam Sancti Paterniani cum jure quod habetis in plebe Sancti Flaviani, cum pertinentiis suis. In comitatu Urbinatae ecclesiam Sanctae Mariae de Rancalesto; ecclesiam Sanctae Mariae de Spineto, ecclesiam Sancti Mariani de. . . . . . Sancti Petri de Cruccicula cum casamentis et domibus infra civitatem, aliisque pertinentiis suis. In comitatu Castellano castrum Montis-Majoris, monasterium Sanctae Crucis in eodem castro, cum aliis ecclesiis, villis, omnibusque suis pertinentiis; domos etiam et casamenta infra civitatem, cum pertinentiis suis. In comitatu Perusino, in suburbio civitatis ecclesiam Sancti Quirici cum omnibus pertinentiis suis; jus quod habetis in ecclesia de Pilo, ecclesiam Sancti Blandii de Rantello, et ecclesiam Sancti Martini de Mantiniano cum omnibus suis pertinentiis; eremum Sancti Salvatoris de Monte-Albo, cum ecclesiis, villis, omnibusque suis pertinentiis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vos vel Ecclesiam vestram super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus modis fatigare, sed omnia integra et in perpetuum illibata conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quae igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Conservantibus autem eidem loco quae sua sunt, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Gerardus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem SS. Ego Gotefridus cardinalis tit. Vestinae SS. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Caelio Monte SS. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae sacerdos SS. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum SS. Datum Laterani per manum Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kal. Junii, indictione II, Incarnationis Dominicae 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 411 |
CDXI. Gaudio Salonitano archiepiscopo pallium mittit. (Anno 1139, Maii 24.) [FARLATI, Illyricum sacrum, III, p. 173.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Salonitano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut B. Gregorii testatur auctoritas, et tam veterum quam modernorum gestorum monumenta declarant, examinatio et consecratio Salonitani archiepiscopi ex antiqua institutione ad Romanum pontificem specialiter pertinet. Quocirca in sanctam Romanam Ecclesiam graviter deliquisse et claves beati Petri ausu temerario evacuare voluisse digno sceris, dum, spreta dignitate sedis apostolicae, ad aliam provinciam convolasti, et contra veterum consuetudinem a Strigoniensi archiepiscopo consecrationem suscipere attentasti. Licet ergo vehementer excesseris, licet contra stimulum calcitrare molitus sis; quia tamen dilectus filius noster Bela Hungariae rex pro te multoties apud sedem apostolicam per litteras et nuntios intercessit, ipsius tandem precibus condescendimus, et per dilectum filium nostrum Hubaldum diaconum cardinalem, virum siquidem honestum et litterarum peritia eruditum, fraternitati tuae pallium pontificalis officii plenitudinem, signum humilitatis et justitiae destinamus, ut videlicet eo his diebus utaris qui in Ecclesiae tuae scriptis authenticis continentur. Tua itaque interest ita te erga B. Petrum devotum et humilem in omnibus exhibere, ita te in ejus obsequio exercere et praeceptis apostolicis obedire, ut hac gratia dignior inveniri et nos de tuae actionis studiis exsultare possimus. Praeterea episcopos per Dalmatiam constitutos suffraganeos, quibus Salona tempore suo rutilando utebatur, Sanctae Spalatinae Ecclesiae ubi corpus Sancti Domnii, discipuli B. Petri requiescit, cum omni reverentia obedire sancimus. Quem unum totius Dalmatiae metropolitanum in Salonitana Ecclesia fore scimus, juxta quod in decretis nostris comperimus. Item quia per vestras litteras conquesti estis de suffraganeis recusantibus venire ad concilium sanctae Salonitanae Ecclesiae metropolitanae, nos ita statuimus ut in Dalmatia nullo alio in loco synodum praeter in vestra metropolitana ecclesia celebretur, et ibidem omnes suffraganei praefatae Ecclesiae Salonitanae more solito consecrentur. Datum Laterani IX Kal. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 412 |
CDXII. Privilegia monasterio Jesu Nazareni (Montis-Aragonensis) a Paschali II papa collata confirmat.-- « Data Ferentino XII Kal. Julii, pontificatus nostri anno IX. » (Anno 1139, Jun.) [AYNSA, Fundacion de Huesca, p. 455.] CDXIII. Miloni Tarvanensi et Alviso Atrebatensi episcopis de dirimendo M. comestabuli comitis Flandriae matrimonio scribit. (Anno 1139, Jun. 12.) [BALUZ., Miscell., II, 165.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus MILONI Tervanensi et ALVISO Atrebatensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Significatum nobis est quod inter M. comestabulum Flandrensis comitis et uxorem suam titulus opponitur parentelae. Quocirca fraternitati vestrae per praesentia scripta mandamus id ipsum cum diligentia inquiratis, et siquidem per sufficientes et idoneos testes apud vos de eadem parentela constiterit, idem contubernium juxta instituta paternorum canonum separetis. Datum apud Ferentinum II Idus Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 414 |
CDXIV. Ad M[anfredum] Mantuanum et L[otharium] Vicentinum, episcopos. (Anno 1139, Jul. 2.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, I, p. 249.)
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus M Mantuano et L. Vicentino episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Molestum nobis est quoniam, sicut ex scriptis vestris accepimus, Veronensis episcopus pro negotio plebis de Nogaria ante vestram praesentiam evocatus, neque praecepto nostro parere, neque vestro judicio sistere voluit. Cujus rei gratia per apostolica ei scripta mandavimus quatenus eamdem plebem dilecto filio nostro J. Nonantulano abbati restituat, salva justitia Veronensis Ecclesiae. Proxima quoque mediante Quadragesima, nostro se conspectui repraesentet, quod ratio dictaverit exsequi praeparatus. Datum apud S. Germanum VI Nonas Julii.
|
[ANFREDO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 415 |
CDXV. Archiepiscopos et episcopos Sardiniae ad tuendas monasterii Casinensis ecclesias hortatur. (Anno 1139, Jul. 6.) [GATTULA, Hist. Calin., Supplem., t. I, p. 430.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Sardiniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Ad defensionem rerum Casinensis monasterii tanto ampliorem nos convenit sollicitudinem exhibere, quanto idem locus cum omnibus ad ipsum pertinentibus ad jus beati Petri specialius noscitur pertinere. Verum quod per praesentiam nostram effectui mancipare non possumus, oportet ut per fratres nostros archiepiscopos et episcopos adimplere curemus. Cujus rei gratia fraternitati vestrae per apostolica scripta mandando praecipimus, quatenus ecclesias et alia bona, quae B. Benedictus in vestris parochiis habet, pro beati Petri et nostra reverentia diligere, et manu tenere curetis, et contra pravorum hominum molestias defensetis, nullamque eis contrarietatem vel diminutionem inferatis, aut ab aliis permittatis inferri. Si qui autem eas infestare praesumpserint, plenam de ipsis justitiam faciatis. Praeterea si quis fidelium eisdem venerabilibus locis de rebus suis conferre voluerit, nullatenus prohibere, vel contradicere praesumatis. Datum apud S. Germanum, II Nonas Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 416 |
CDXVI. Ad Rogerium Siciliae regem.--Regium titulum illi ab Honorio concessum confirmat. (Anno 1139, Jul. 27.) [MANSI, Concil., XXI, 396.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio ROGERIO illustri et glorioso Siciliae regi, ejusque haeredibus, in perpetuum.
|
Quos dispensatio divini consilii ad regimen et salutem populi ab alto elegit, et prudentia, et justitia, aliarumque virtutum decore decenter ornavit, dignum et rationabile est ut sponsa Christi, sancta et apostolica Romana mater Ecclesia, affectione sincera diligat, et de sublimibus ad sublimiora promoveat. Manifestis siquidem probatum est argumentis, quod egregiae memoriae strenuus et fidelis miles B. Petri Robertus Guiscardus, praedecessor tuus, dux Apuliae, magnificos et potentes hostes Ecclesiae viriliter expugnavit, et posteritati suae dignum memoria nomen et imitabile probitatis exemplum reliquit. Pater quoque tuus illustris recordationis Rogerius, per bellicos sudores et militaria certamina, inimicorum Christiani nominis intrepidus exstirpator, et Christianae religionis diligens propagator, utpote bonus et devotus filius, multimoda obsequia matri suae sanctae Romanae Ecclesiae impertivit. Unde et praedecessor noster religiosus et prudens papa Honorius, nobilitatem tuam de praedicta generositate descendentem intuitus plurimum de te sperans, et prudentia ornatum, justitia munitum, atque ad regimen populi te idoneum esse credens, valde dilexit, et ad altiora provexit. Nos ergo ejus vestigiis inhaerentes, et de potentia tua ad decorem et utilitatem sanctae Dei Ecclesiae spem atque fiduciam obtinentes, regnum Siciliae, quod utique, prout in antiquis refertur historiis, regnum fuisse non dubium est, tibi ab eodem antecessore nostro concessum, cum integritate honoris regii et dignitate regibus pertinente, excellentiae tuae concedimus, et apostolica auctoritate confirmamus. Ducatum quoque Apuliae tibi ab eodem collatum, et insuper principatum Capuanum, integre nihilominus nostri favoris robore communimus, tibique concedimus. Et ut ad amorem atque obsquium B. Petri apostolorum principis, et nostrum, ac successorum nostrorum, vehementius astringaris, haec ipsa, id est regnum Siciliae, ducatum Apuliae, et principatum Capuae, haeredibus tuis, qui nobis et successoribus nostris, nisi per nos et successores nostros remanserit, ligium homagium fecerint, et fidelitatem quam tu jurasti juraverint, tempore videlicet competenti, et loco non suspecto, sed tuto nobis et ipsis, atque salubri, duximus concedenda: eosque super his quae concessa sunt, Deo propitio, manutenebimus. Quod si per eos forte remanserit, iidem haeredes tui nihilominus teneant quod tenebant sine diminutione. Census autem, sicut statutum est, id est sexcentorum scifatorum, a te tuisque haeredibus nobis nostrisque successoribus singulis annis reddatur, nisi forte impedimentum interveniat: removente vero te impedimentum, nihilominus persolvetur. Tua ergo, fili charissime, interest, ita te erga honorem atque servitium matris tuae sanctae Romanae Ecclesiae devotum et humilem exhibere, ita temetipsum in ejus opportunitatibus exercere, ut de tam devoto et glorioso filio sedes apostolica gaudeat, et in ejus amore quiescat. Si qua sive ecclesiastica saecularisve potentia huic nostrae concessioni temere contraire tentaverit, donec praesumptionem suam satisfactione coerceat, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et quousque resipuerit, anathematis sententia percellatur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Haimericus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis. Datum in territorio Mamanensi per manum Haimerici cancellarii, VI Kal. Augusti; indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 417 |
CDXVII. Ad canonicos ecclesiae S. Antonini Placentinae. (Anno 1139, Oct. 3.) [CAMPI, Della Hist. de Piacenza, I, p. 412.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Antonini Placentiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
De morte quidem charissimi filii nostri Azonis presbyteri cardinalis praepositi vestri, tanto amplius condolemus, quanto magis personam ejus arctius amabamus, atque in ipsius obitu majora Sanctae Romanae Ecclesiae et nobis obsequia sunt subtracta. Verum quod in causa hujusmodi una nobis restat consolatio Salvatoris, universitatem vestram hortamur in Domino, quatenus in unitate et concordia persistatis, atque idoneam personam, invocata Spiritus Sancti gratia, vobis in praepositum eligatis, per cujus industriam ipsa ecclesia, Deo propitio, recte valeat gubernari, vosque sub ejus regimine tam spiritualiter quam temporaliter proficere valeatis: hoc scientes, quod personas et locum vestrum affectione paterna diligimus, et in quibus expedit, vobis consilium et auxilium, auxiliante Domino, exhibebimus. Datum Romae V Nonas Octobris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 418 |
CDXVIII. Privilegium pro S. Georgio Priflingensi. (Anno 1139, Oct. 20.) [ Monumenta Boica, tom. XIII, p. 164.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERBONI, abbati monasterii Beati Georgii Provingensis ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Quapropter, dilecte in Domino fili Erbo abbas, tuis justis petitionibus clementer annuimus, et Privingense Beati Georgii monasterium cui, auctore Domino, praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut quaecunque bona, quaecunque possessiones a fratre nostro bonae memoriae Ottone Babenbergensi episcopo et Egilberto successore ejus assensu fratrum suorum juste et canonice vestro monasterio sunt oblata, aut in posterum ab eorum successoribus, sive ab aliis Dei fidelibus simili modo, seu successione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, aut aliis etiam rationabilibus modis, Deo propitio, eidem loco conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec visa sunt propriis adnotanda vocabulis: ecclesiam Seambach, Hemburen cum suis appendiciis, Gebenbhac cum suis appendiciis, Oberdorf; ecclesiam Neuwen kirchen, Icenronte, Abach, Dietburgerout, cum appendiciis suis. Adjicimus etiam ut in ecclesiis quae in fundo vestri monasterii sunt, vobis liceat honestos eligere sacerdotes, qui nimirum per vos episcopo praesententur, atque si idonei fuerint, ab eodem episcopo curam animarum accipiant, eique de spiritualibus, vobis vero de temporalibus respondeat. Prohibemus insuper, ut excepto Romano pontifice ejusque legato, nulli licentia pateat ut in vestro monasterio interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare. Quod si commune in terra illa fuerit interdictum, exclusis ab ecclesia vestra excommunicatis et interdictis, clausis januis liceat vobis voce submissa officia celebrare. Verumtamen si episcopus vester consilio et sententia religiosorum virorum aliquid horum faciendum esse decreverit, idipsum exercendi nihilominus facultatem obtineat. Praeterea de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis a vobis exigi decimas auctoritate apostolica interdicimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Cunrado Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Vassallus diaconus cardinalis S. Eustachii juxta templum Agrippae ss. Ego Petrus Castellanus episcopus ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere ss. Data Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIII Kalend. Novembris, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1139, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno decimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 419 |
CDXIX. Privilegium pro monasterio S. Magni. (Anno 1139, Oct. 20.) [HUNDII, Metropolis Salisburgensis, III, p. 522.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GEBEHARDO, provisori ecclesiae quae dicitur ad Ripas, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut videlicet fidelis devotio celerem sortiatur effectum, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Gebeharde, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebemus assensum, et ecclesiam quae dicitur ad Ripas cui, auctore Domino, praesides sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum B. Augustini regulam in eodem loco noscitur institutus, futuris perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Decernimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrat iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Lucas presbyt. cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Grysogonus presbyter card. titulo Praxedis ss. Datum Laterani per manus Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi et cancellarii, XIII Kal. Novembris, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 420 |
CDXX. Egilberto episcopo Bambergensi tribuit jus pallii crucisque praeferendae; alia privilegia concedit. (Anno 1139, Oct. 20.) [USSERMANN, Episcopatus Bamberg., cod. prob. 91.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri EGILBERTO Babenbergensi episcopo et successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Magisterium totius ecclesiasticae disciplinae beato Petro apostolorum principi specialiter fore collatum illa Dominicae allocutionis verba declarant, quibus ad eumdem coelorum clavigerum dicitur: Si diligis me, pasce oves meas; et alibi: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Hac igitur ratione sacrosancta Romana Ecclesia, quae super omnes alias coelesti privilegio obtinet principatum, quaeque non solum terrena sed coelestia quoque dijudicat, filios suos, quos pabulo divinae legis maternis affectibus replet, diversis etiam adornare praerogativis pariter consuevit, et membris suis honorem debitum consueta clementia impertiri. Hujus rei gratia, venerabilis frater Egilberte episcope, quem utique cooperante Domino propriis tanquam beati Petri manibus in episcopum consecravimus, personae tuae pallium, pontificalis scilicet officii plenitudinem, humilitatis et justitiae signum, ad sacra missarum solemnia celebranda concedimus, ut videlicet eo his diebus intra ecclesiam tantummodo perfruaris, qui in praesentis scripti pagina continentur: id est, Coena Domini, Pascha, Pentecoste, Nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: in natalitio beatorum apostolorum Petri et Pauli; in solemnitate sancti Dionysii sanctique Georii martyrum, in anniversario quoque tuae consecrationis die, et in dedicationibus ecclesiarum, atque in solemnibus ordinationibius clericorum. Cujus profecto pallii te volumus per omnia genium vindicare, et personam tuam Deo propitio talem in omnibus exhibere, ut et boni dulcem et mali te pium sentiant correctorem. In qua nimirum correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas et vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possit ulcerare quod sanum est, ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. Ipsa quoque dulcedo in te cauta sit, non remissa. Correctio vero diligens sit, non severa, sed sic alterum condiatur ex altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant. Hanc igitur, frater charissime, suscepti pallii dignitatem si sollicite servaveris, quod foris accepisse dignosceris, intus habebis. Fraternitatem tuam gratia divina custodiat, et ab omnibus semper tueatur adversis. Quia vero bona Babenbergensis Ecclesiae in diversis episcopatibus vel parochiis sita sunt, et quidam episcopi in coercendis malefactoribus vel turbatoribus earumdem possessionem, prout accepimus, negligentes existunt, statuimus ut si iidem malefactores canonice moniti ablata restituere et a sua praesumptione cessare noluerint, episcopi quoque, in quorum parochiis degunt, in eorum correctione negligentes exstiterint, liceat vobis in eos canonicam sententiam promulgare. Nihilominus etiam abbatiam quae Munstar dicitur, a bonae memoriae Lothario imperatore vobis traditam cum ecclesia Beati Sixti aliisque ecclesiis, villis et omnibus ad ipsam pertinentibus Babenbergensi Ecclesiae confirmamus. Vobisque pariter concedimus ecclesias, quae inter barbaros sitae sunt, et per venerandae memoriae fratrem nostrum Ottonem praedecessorem tuum a squalore vetustae gentilitatis ad normam Christianitatis et disciplinam ecclesiasticam sunt conversae, ad honorem Dei auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae ordinandi, donec Deo propitio Catholicum et proprium episcopum sortiantur. Ad majoris insuper familiaritatis et dilectionis evidentiam intra terminos Babenbergensis Ecclesiae ante faciem tuam crucem portari concedimus, salva nimirum Moguntinae metropolis reverentia. Ad indicium autem quod Babenbergensis civitas specialiter ac proprie beati Petri juris existat, equum unum album bene aptatum ac faleratum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis, qualem deceat Romanum pontificem in processionibus aut etiam alio tempore equitare. Dat. Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancell., XIII Kal. Novemb., indictione III, Incarnat. Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii II PP. anno X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 421 |
CDXXI. Privilegium pro ecclesia S. Prosperi de Bondeno. (Anno 1139, Oct. 23.) [TIRABOSCHI, Memorie storiche Modenesi, III, p. 8, ex archiv. monasterii S. Prosperi.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio UGONI archipresbytero ecclesiae Sancti Prosperi de Bondeno ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Ugo archipresbyter, tuis rationabilibus postulationibus justum praebentes assensum, ecclesiam Beati Prosperi, cui, auctore Domino, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones . . . eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium . . . modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et . . . permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus . . . juxta jugera, ex alia parte Bondeni vinea una cum habitato . . . mansum Turicli, medietatem mansi Ferrarii, quartam partem mansi Domini . . . mansum Bubulo, Braidam Sancti Jacobi cum prato . . . juxta ecclesiam S. Martini. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat . . . praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere . . . vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Petrus Castellanus episcopus ss. Ego Gerardus presbyter card. titulo S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Anselmus presbyt. card. tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. ss. Ego Grisogonus presb. card. tit. S. Praxedis ss. Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kal. Novembris, indict. III, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno. X.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.