author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Innocentius II
| 191 |
CXCI. Privilegium pro monasterio S. Crucis Donawerdensi. (Anno 1135, Jun. 19.) [COCQUELINES, t. II, 230.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo DIETRICO, abbati monasterii S. Crucis de Werd, ejusque successoribus regulariter substituendis.
|
Quemadmodum ex gestis praedecessoris nostri sanctae memoriae Leonis IX papae didicimus, nobilis quondam vir Mangoldus de Werde, devotionis intuitu, monasterium in castro suo construxit, quod B. Petro apostolorum principi offerens, fecit in honore sanctae et vivificae Crucis per manus ejusdem Romani pontificis consecrari, sanctimoniales feminas ibidem Deo servituras instituit. Factum est autem ut eodem coenobio per operam pravorum hominum dirupto atque devastato, alter Mangoldus, jam dicti nobilis viri filius, ab apostolica sede obtinuit, ut sibi licentia praeberetur, idem monasterium ad alia loca transferre, ac per hoc juxta ipsum castrum in planitie terrae fundavit ecclesiam, et sanctimoniales ibi ad Dei servitium deputavit. Quibus utique tam religione quam numero decrescentibus, tertius Mangoldus praedecessorem nostrum egregiae recordationis Paschalem papam humiliter adiit, et ut, amotis sanctimonialibus, in eodem loco monachi ponerentur expetiit. Cujus petitioni Romanus pontifex benigne consensit, et Gebhardo, quondam Constantiensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, per sua scripta mandavit, ut videlicet de cella Sancti Blasii monachi assumerentur, et in eodem monasterio ponerentur. Quod cum praefatus episcopus implevisset, idem locus tam in temporalibus quam in spiritualibus, Deo gratiae sint, plurimum augmentatus est. Quod igitur, dilecte fili Dietrice abbas, a nobis humiliter postulasti ut idem coenobium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio muniremus. Nos, quorum praecipue interest loca, quae ad jus sanctae Romanae Ecclesiae pertinent, diligere ac fovere, interventu dilecti filii nostri quarti Mangoldi, illustris viri, tuis desideriis benignitate debita duximus annuendum. Per praesentis itaque privilegii paginam, auctoritate apostolica statuimus ut idem coenobium, ab ipsis fundatoribus B. Petro oblatum, perpetuis temporibus sub sanctae Romanae Ecclesiae tutela consistat, et ordo monasticus, qui secundum beati Benedicti Regulam, per jam dilectum praedecessorem nostrum ibidem noscitur institutus, absque sexus varietate seu mutatione in eodem loco irrefragabiliter observetur. Prohibemus etiam ut dioecesanus episcopus in eodem loco nihil audeat sibi vindicare, exceptis consecrationibus altarium vel ecclesiarum, ordinationibus monachorum, seu etiam clericorum, si tamen haec ipsa vobis gratis et sine exactione vel pravitate exhibere voluerit. Alioquin quemcunque malueritis Catholicum adeatis antistitem, ab eodem, quae ad spiritualia pertinent, suscepturi. Sepulturam quoque ipsius loci liberam fore decernimus, ut videlicet eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni ac supremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva nimirum justitia matricis Ecclesiae. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat, portionem ligni vivificae crucis quae in eodem loco recondita esse creditur, pro cujus honore vestrum coenobium factum est, exinde amovere, vel quidquam ex his, quae jam dictus praedecessor noster Leo IX eidem firmavit Ecclesiae, quaeve inpraesentiarum canonice possidetis, aut in futurum, concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata serventur. Ad judicium autem quod monasterium vestrum juris B. Petri, unum aureum singulis annis, nobis, nostrisque successoribus persolvetis. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli S. Crucis in Hierusalem. Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIII Kal. Julii, indictione XIII , Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
|
(leg. XIV)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 192 |
CXCII. Sententiam latam de controversia canonicorum S. Alexandri et S. Vincentii Bergomatum litteris confirmat. (Anno 1135, Jun. 19.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 453.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO praeposito, et fratribus Ecclesiae S. Alexandri Pergami, tam praesentibus quam futuris in P. P. M.
|
Justitiae ac rationis ordo suadet ut quemadmodum Patres vocamur in nomine, ita etiam comprobemur in operatione. Et sicut ea quae ad pacem sunt Jerusalem summopere stabilire debemus, ita nihilominus, si quando inter sacrosanctas Ecclesias querela emerserit, ne forte in infinitum extendatur, sed potius conquiescat necesse est, ut eam ordine judiciario celeriter terminemus. Hoc profecto intuitu pro sedanda discordia, quae inter vos, et canonicos S. Vincentii noscitur agitata, dum olim in Longobardiae partibus essemus, cum fratribus nostris saepius laboravimus. Inter caetera siquidem, quae tam de capellanis ecclesiarum S. Salvatoris, S. Agathae, S. Joannis, S. Gratae, S. Vigilii, atque de poenitentiis criminosorum, quam etiam de fidelitatibus, et quibusdam aliis vestrae Ecclesiae pertinere fatebamini, asserebatis hanc inter vos ex antiquo tempore consuetudinem viguisse, ut quoties clerici S. Alexandri ad ecclesiam S. Vincentii, vel ad alias ecclesias pro exsequiis mortuorum, vel in solemnitatibus in simul convenirent, praepositus videtur primam sedem in sinistra parte chori obtinere consueverit. Atque hoc vobis vindicare tanto instantius conabamini, quanto manifestius vestram ecclesiam episcopalem sedem priscis temporibus exstitisse, et tam hanc quam alias diversas praerogativas obtinuisse, multis auctoritatibus monstrabatis. Econtra vero canonici S. Vincentii respondebant Ecclesiam suam antiquitus matricem esse; nec vobis aut vestro praeposito hujuscemodi debitum exhibere debere libere proclamabant. Et si quando praepositus videtur eamdem sedem obtinuisse, id ex charitate et gratia potius quam ex debito processisse. Nec debere tribui necessitati quod exhibere charitas consueverat. His et hujusmodi contentionibus nobis et fratribus nostris diutius fatigatis, eidem controversiae finem imponere saepe voluimus. Adeo quod ex utraque parte ab antiquioribus et maturioribus personis juramenta suscepimus, per quas rei veritatem possemus addiscere, et eamdem causam ordine debito terminare. Cum igitur tam per allegationes partium quam etiam per juramenta suscepta causam pleniter audissemus, ipsam tunc temporis diffinire distulimus, arbitrantes quod in ejusdem temporis spatio hujuscemodi querela per concordiam finiretur, et inter vos et ipsos commodius posset eadem causa decidi. Denique dum neque per datos a nobis judices, neque per alios causa posset per concordiam terminari, et utraque Ecclesia tum pro factis saepe sumptibus, tum pro guerris et dissensionibus quae ex hac occasione provenerunt, valde fuisset attrita, nos quorum praecipue interest Ecclesiarum quieti salubriter providere, tam vos quam episcopum, et canonicos Sancti Vincentii certo termino ad nostram praesentiam invitavimus. Et quoniam eadem causa, nobis sicut diximus, plenius nota erat, hanc inter vos, et ipsos sententiam promulgavimus: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, fratrum meorum episcoporum et cardinalium consilio praecipio ut quoties canonici S. Alexandri in solemnitatibus et exsequiis mortuorum cum canonicis S. Vincentii, sive in ecclesia S. Vincentii, sive in aliis convenirent, praepositus S. Alexandri teneat primum locum in sinistra parte chori, capellani ecclesiarum S. Salvatoris, S. Agathae, S. Joannis, S. Gratae, S. Vigilii, in Dominicis diebus, et praecipuis festivitatibus veniant ad ecclesiam S. Alexandri ad majores missas. Criminosi de parochia S. Alexandri praesente praeposito, vel uno de presbyteris ejusdem Ecclesiae poenitentiam suscipiant. Item statuimus ut presbyteri qui jurant fidelitatem B. Vincentio, jurent et B. Alexandro. Praecipimus etiam ut unus de sacerdotibus S. Alexandri portet capsam cum reliquiis. In mutatione vero Ecclesiae, duo de presbyteriis S. Alexandri portent arcam cum duobus de presbyteriis S. Vincentii. Ad scrutinia, in Coena Domini, ad baptismum, et in aliis solemnitatibus more solito conveniant. Cum canonici S. Vincentii ad ecclesiam S. Alexandri venerint, et in Campanis pulsandis, et in aliis, sicut consuetudo est, honorifice suscipiantur, et totum chorum, sicut consueverunt, obtineant. » Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat super hac nostra constitutione B. Alexandri Pergamensis Ecclesiam de caetero perturbare, aut qualibet occasione eam infringere, vel mutare, sed omnia vobis in perpetuum integra conserventur, quemadmodum praesentis scripti sanctione instituta esse noscuntur. Si quis autem huic nostrae constitutioni, seu diffinitioni temerario ausu contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, atque excommunicationi subjaceat. Amen, amen, amen. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subsc. Ego Hubertus Pisanae Ecclesiae archiepiscopus subsc. Ego Transmundus Sign nus episcopus subsc. Ego Theoduvinus S. Ruffinae episcopus subsc. Ego Guido Tiburtinus episcopus subsc. Ego Rodulfus Ortanus episcopus subsc. subsc. Ego Anselmus presbyter cardinalis subsc. Ego Intifredus presb. card. tit. Vestinae subsc. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli subsc. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani subsc. Ego Guido indignus presb. subsc. Ego Azo presb. card. tit. S. Anastasiae subsc. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Priscae subsc. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi subsc. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Guido card. diac. S. Adriam subsc. Ego Boethius diac. card. S. Viti subsc. Ego Vassallus diac. card. S. Eustachii subsc. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata subsc. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu subsc. Datum Pisis per manum Aimerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIII Kal. Julii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1135, pontif. vero D. Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 193 |
CXCIII. Privilegium pro monasterio B. Mariae in Cagia. (Anno 1135, Jun. 20.) [DUPLESSIS, Hist. de Meaux, II, p. 32.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ELIAE abbati ecclesiae B. Mariae de Cagia, quae Meldis sita est, ejusque successoribus secundum Regulam B. Augustini ibi canonice substituendis, in perpetuum, etc. . . .
|
Confirmamus vobis quaecunque per authentica praedecessorum nostrorum privilegia, vel principum seu quorumlibet episcoporum scripta collata sunt, et quaecunque in futurum, largiente Deo juste atque canonice poteritis adipisci, in quibus haec propriis duximus adnotanda nominibus: videlicet ipsam ecclesiam B. Mariae de Cagia . . . et presbyteratum ejusdem ecclesiae, cum omnibus quae ad presbyteratum pertinent, pro quo singulos annos canonicis S. Stephani sexaginta solidos persolvitis, donec Deo annuente tantum valens a vobis recipiant; annualia etiam omnium praebendarum de ecclesia S. Stephani quocunque modo personae canonicorum mutentur; praebendam quoque Isembardi presbyteri apud S. Stephanum, pro qua hebdomadam unius presbyteri apud S. Stephanum ecclesia vestra facere debet. Confirmo etiam vobis cantuarium S. Stephani quod Capellania vocatur; altare etiam de Ulcorra, et ecclesiam de Cloia, cum omnibus ad eam pertinentibus, salvo tamen jure pontificali: decimas quoque quas habuit Symon filius Attonis apud Pressi, et apud villam quae dicitur Pinus, etc. . . . locum etiam Gilini eremitae, quem tibi et ecclesiae tuae post obitum ejusdem Gilini, venerabilis frater noster Manasses Meldensis episcopus consilio Theobaldi Meldensis archidiaconi in perpetuum habendum concessit, etc. . . . Nulli ergo hominum fas sit praedictam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Julii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 194 |
CXCIV. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Modoeciensi. (Anno 1135, Jun. 25.) [FRISI, Memorie storiche di Monza, II, 50.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILIELMO Modoeciensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Idcirco, dilecte fili Guilielme archiepiscope, ecclesiam Beati Joannis Baptistae, cui Deo auctore praeesse cognosceris sub apostolicae sedis tutelam excipimus, et cum omnibus ad eam pertinentibus beati Petri patrocinio communimus. Idem enim locus a nobilis memoriae Teodelinda regina constructus, amplis etiam honoribus, possessionibus et thesauro ditatus, veneratione dignus habetur et celebris. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quascunque possessiones, concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis in praesenti possidet, aut in futurum largiente Domino juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis visa sunt nominibus exprimenda: Monasterium videlicet Sancti Petri de Cremella cum ecclesia Sancti Sisinni, ecclesiae Sancti Joannis de Bulciaco, Sancti Georgii de Colciaco, Sancti Joannis de Castromartis. In Uellate ecclesiae Sanctae Mariae et Sancti Fidelis, ecclesia Sancti Juliani de plebe Colonia cum capellis suis; ecclesia Sancti Eusebii; in sexto ecclesiae Sancti Alexandri, Sancti Michaelis et Sancti Salvatoris; ecclesiae Sancti Martini, Sancti Petri, Sancti Michaelis, Sancti Salvatoris, Sanctae Agathae, Sancti Donati, Sancti Mauritii, Sancti Georgii, et ecclesiae Sancti Alexandri, Sancti Eugenii de Concoretio. Nulli ergo omnino hominum facultas sit vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sane illa feudorum beneficia quae venerabilis frater Jordanus Mediolanensis archiepiscopus vestrae ecclesiae in praenominatis ecclesiis ad communem fratrum sustentationem concessit, vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat ea deinceps a communi fratrum utilitate auferre, subtrahere, vel modis quibuslibet immutare. Praeterea quaecunque vobis ab imperatoribus jure concessa sunt apostolica auctoritate firmamus, et jus ac rationabiles consuetudines quas in supradicta ecclesia Sancti Petri de Cremella habetis, vobis pariter roboramus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcop. SS. Ego Guido indignus sacerdos. SS. Ego Lucas presbyter cardin. tit. S. Joannis et Pauli. SS. Ego Gregorius diacon. card. S. Mariae in Porticu SS. Data Pisis per manum Aimerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Augusti, indictione XIII, Incarnationis Dominicae 1135, pontificatus vero Innocentii II papae anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 195 |
CXCV. Bulla qua possessiones monasterii de Quadraginta confirmat. (Anno 1135, Nov. 7.) [ Gall. Christ., VI, Instrum. 36.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RIKINO abbati ecclesiae de Quadraginta, ejusque successoribus regulariter substituendis, etc.
|
Proinde, dilecte in Christo fili, postulationibus tuis clementer annuimus, et ecclesiam de Quadraginta, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus juxta B. Augustini Regulam in eadem ecclesia futuris temporibus inviolabiliter observetur, quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones eadem ecclesia juste possidet, concessione pontificum, largitione principum, tibi tuisque successoribus confirmamus. Si qua igitur in futurum, etc. Innocentius II Catholicae Ecclesiae episcopus. Gerardus presbyter cardinalis S. Crucis in Hierusalem. Lucas presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli. Matthaeus Albanensis episcopus, etc. Data per manum Aimerici sanctae Romanae Eccl. diaconi cardinalis et cancellarii, VII Idus Nov., ind. XIII, Incarnat. 1136, pontificatus sexto.
|
[ al. pridie]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 196 |
CXCVI. Alberoni, electo Leodiensi, usum rationalis concedit. (Anno 1135, Nov. 29) [CHAPEAUVILLE, Gesta pontif. Tungr., II, 99.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI Leodiensi electo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Magistra bonorum omnium charitas, nil sapit asperum, nil extraneum: cujus profecto bonum est proprium, aliorum profectibus, et suae dilectionis affectum caeteris documentis erga proximos demonstrare. Quae videlicet virtus cum in omnibus fidelibus debeat praefulgere, praecipue tamen sacrosanctae Romanae Ecclesiae plus caeteris noscitur convenire. Et quemadmodum eadem universalis et pia mater filios suos provehit in sublime, atque alios patriarchas, alios archiepiscopos, alios episcopos statuit, ita nihilominus decora circumamicta varietate, de concessa sibi a Deo divinorum munerum largitate, eosdem diversorum insignium pulchritudine elementer exornat. Quia ergo personam tuam, venerabilis frater Albero, electe sanctae Leodiensis Ecclesiae, utilem fore credimus, ex apostolicae sedis benignitate te duximus honorandum, et sub pio B. Petri gremio familiarius confovendum. Et quoniam tanquam Aaron ad pontificalis dignitatis fastigium divina gratia te vocatum esse confidimus, et loco Moysi ad regendum Christianum populum, per Dei providentiam es constitutus, eorum quoque dignitatis te participem constituimus, et usum rationalis, postquam in episcopum consecratus fueris, personae tuae concedimus, statuentes ut eodem sacro ornamento infra Ecclesiam duntaxat his diebus utaris qui in praesentis scripti serie praescribuntur, id est Coena Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste, in festo B. Joannis, in solemnitatibus apostolorum Petri et Pauli, Assumptione B. Mariae, in festo beati Lamberti, Omniumque Sanctorum, Natali Domini, in octavis ejusdem et Epiphania, in Purificatione B. Mariae, in dedicationibus ecclesiarum intra tuam parochiam, et ordinationibus clericorum, et in anniversario die dedicationis Leodiensis ecclesiae. Age igitur, frater charissime, et quod in facie geris Ecclesiae, intus habeas, et tam sacri muneris insigne operum tuorum assignet effectus. Data Pisis tertio Kalendas Decembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 197 |
CXCVII. Privilegium pro canonica SS. Petri et Ursi d' Aosta. (Anno 1135, Nov. 30.) [ Historiae patriae Monumenta, Chartae, I, p. 776, ex originali archivio Collegiatae S. Ursi d' Aosta.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNALDO, priori et fratribus in Augustensi ecclesia Sanctorum Petri et Ursi canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris, in perpetuum
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium honorum Deo commissa est ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et sanctorum Petri et Ursi ecclesiam in qua divino vacatis servitio apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut universa quae inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, eidem ecclesiae integra in perpetuum et illibata serventur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut videlicet, salva justitia matricis ecclesiae, eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et supremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, aut fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Statuimus ergo ut neque matrici Ecclesiae, nec alicui omnino hominum liceat vestram Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu a vobis quidquam ultra id quod est antiquitus constitutum exigere, aut vos quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia vobis integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura; salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Kalendas Decembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 198 |
CXCVIII. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum. (Anno 1135, Dec. 27.) [FLOREZ, España sagrada, XX, 566.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
|
Noverit tua dilectio quia et personam tuam fraterna charitate diligimus, et tuis petitionibus cum honore Ecclesiae benigne volumus impertiri assensum. Verum sciendum est quia sicut sedes apostolica aliis Ecclesiis sua jura non quaerit auferre, ita etiam quae sua sunt non debet amittere. Quia ergo sacris canonibus continetur ut a proprio metropolitano quisque suffraganeus consecretur, aequum esse cognoscitur si hoc ipsum in persona Legionensis electi suo ordine conservetur, praesertim cum frater noster R. Toletanus archiepiscopus pro eo quod Ariam Legionensem episcopum absque mandato S. R. Ecclesiae, cujus erat suffraganeus, consecrare praesumpsit, fuerit ab episcopali suspensus officio: idem consecratus pro eadem offensa in manu nostra episcopatum per insignia pontificalia refutaverit. Aequanimiter ergo ferat tua fraternitas, si hujusmodi difficultatibus jus B. Petri minuendo materiam ministrare non volumus. De caetero filium nostrum P. Fulconem, Ecclesiae tuae capellanum, qui pro tuo honore atque servitio in Romana Ecclesia saepius laboravit, tibique valde fidelis et devotus existit, tua benignitas attentius habeat commendatum: cujus rei experimentum eo hoc ad praesens volumus comprobare, ut videlicet ea quae de redditibus capellaniae suae sibi sunt a fratribus imminuta, sicut per te et ipsos ei dicitur esse promissum, ipsi absque majori dilatione aequa recompensatione restitui facias; nos autem de his quae eidem contulisti devotioni tuae grates referimus, et ut coeptam erga eum benevolentiam laeto et meliori fine perficias pariter deprecamur. Datum Pisis VI Kal. Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 199 |
CXCIX. Willelmo archiepiscopo et Ecclesiae Cantuariensi asserit ecclesiam S. Martini Doverensem, ab Henrico Anglorum rege donatam. (Anno 1130-1136.) [ Monastic. Anglic., II, 4.]
|
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri WILLELMO Cantuariensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua dilatione est complendum, et quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et juste petentium votis congruum impertiri suffragium. Tuis igitur, frater Willelme Cantuariensis archiepiscope, rationabilibus postulationibus ex apostolicae sedis consueta benevolentia clementer annuimus et ecclesiam Beati Martini de Dovora, a charissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum rege tibi et Ecclesiae Cantuariensi concessam et praeapte confirmatam, cum omnibus quae inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter poterit adipisci, tibi et Cantuariensi Ecclesiae, et per vos successoribus vestris, in perpetuum confirmamus. Praedicti ergo filii nostri Henrici regis precibus annuentes, decernimus ut in praefata Beati Martini ecclesia ordo canonicatus secundum beati Augustini regulam statuatur, et futuris inviolabiliter conservetur temporibus. Abbas vero qui fratribus prosit et praesit, juxta eamdem in praenominata ecclesia erigatur. Si quis itaque huic nostro decreto ausu temerario contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur et excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Conservantes autem a Patre misericordiarum et totius consolationis Deo coronam perpetuam et beatorum apostolorum Petri et Pauli desiderabilem gratiam consequantur.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 200 |
CC. Ad Adalberonem Trevirensem archiepiscopum.--Contra abbatem S. Maximini, quem, si vera sint ei objecta, deponendum judicat. (Anno 1133-1136, Jan. 20.) [HONTHEIM, Historia Trevir. diplom. 1, 524.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili ADALBERONI Trevirensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fraternitatem tuam ignorare non credimus quod Gerardus abbas S. Maximini nuper apud nos de Simonia et dilapidatione bonorum ecclesiasticorum est per quosdam fratres sui monasterii diffamatus. Quamohrem ipsum ad nostram praesentiam invitavimus, praecipientes ut, proxima Dominica qua cantatur Misericordia Domini, ad nos veniret, super eisdem capitulis respondere ac satisfacere praeparatus. Ipse vero superbiae spiritu debacchatus, non solum scripta nostra contempsit, sed etiam eos, qui de fratribus suis pro eadem re ad nostram praesentiam venerant, officio suo destitui, et alios variis injuriis et laesionibus affici, propriisque beneficiis, prout accepimus, pro sua fecit voluntate privari. Quod si verum est, ipsum ab abbatiae regimine submovemus, et tam latorem praesentium quam alios, quos destituisse dicitur, officio et beneficio, in integrum reconciliari restituique praecipimus. Quam sententiam firmiter observandam et effectui mancipandam fraternitati tuae injungimus, quousque ipse ad nostram praesentiam veniat, atque de contemptu et objectis capitulis satisfaciat. Data Pisis, XIII Kalendas Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 201 |
CCI. Ad Gerardum S. Maximini abbatem.--Eum de Simonia et dilapidatione arguit. (Anno 1133-1136, Oct. 30.) [HONTHEIM, ibid., p. 523.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, GERARDO abbati S. Maximini salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut nos ea quae de filiis audivimus bene acta laetificant, ita nihilominus sinistra contristant. Latores siquidem praesentium, Henricus presbyter et Egelolfus, ad nostram praesentiam venientes, personam tuam de Simoniaca haeresi accusarunt, adjicientes etiam quod monasterium B. Maximini, in temporalibus opulentum thesauris et ornamentis suis, postposito Dei timore et reverentia, spoliaveris, et ad nihilum pene redegeris. Quae omnia, quoniam indiscussa seu etiam impunita praeterire non possumus, nec debemus, praesentium auctoritate mandamus tibi atque praecipimus quatenus proxima Dominica, qua cantatur Misericordia Domini, omni occasione seu tergiversatione submota, nostro te conspectui repraesentes, super his omnibus, aut etiam aliis quae tibi objicientur, sufficere respondere paratus. Prohibemus autem et omnimodis interdicimus ne interim bona monasterii distrahas aut impignores, vel supradictis personis, aut eorum sociis, ullam contrarietatem aut molestiam inferas. Data Pisis, III Kalend. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 202 |
CCII. Ad quosdam abbates.--Laudat eorum congregationes pro stabilienda ordinis disciplina. (Anno 1133-1136, Nov. 17.) [MANSI, Concil., XXI, 430, ex t. I Anecdot. Martenii.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, II, Resbacensi, R. Latiniacensi, S. Cassiacensi, II. S. Theoderici, A. S. Amandi, Jo. Aquicingensi, W. Letiensi, SE. Lobiensi, PA. S. Sepulcri Cameracensis, S. Luciani Beivacensis, S. Eligii Noviomensis, B. S. Nicolai de saltu, in unum in nomine Domini convenientibus, et caeteris abbatibus in eodem spiritu congregatis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Evangelicae institutionis testatur auctoritas, quod ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sit ipse in medio eorum. Accedit quoque quod Psalmista cecinit, dicens: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Jucundamur itaque pro vobis in Domino, et debita exsultatione replemur, quoniam tanquam B. Benedicti discipuli, monasticae disciplinae observantiis inhaeretis, et de die in diem in eadem proficere cupientes, omnipotenti Deo magis ac magis placere contenditis. Placet equidem nobis, et hoc ipsum apostolica auctoritate firmamus, quod videlicet singulis annis in uno monasteriorum vestrorum celebrare conventum communiter decrevistis. Unde etiam desiderium nostrum est, ut unguentum suavitatis, quod de capite descendit in barbam, penetralia vestri cordis infundat, et tam in sacro conventu dicendi et exsequendi quae recta sunt, vobis tribuat facultatem. Nec dubium quin etiam hoc ipso eorum vos imitatores fore monstretis, quibus fuisse cor unum et animam unam in primitiva Ecclesia legimus. Proinde quod vestro communi decreto de ordine monastico conservando, et correctione fratrum secundum Regulam B. Benedicti et aliorum sanctorum Patrum regulas, vestra discretio constituet, nos, auctore Domino, ratum habebimus. Adjicimus ut nullus fratrum vestrorum, post factam in suo monasterio professionem, absque praelati et aliorum fratrum licentia, ad alium locum audeat convolare, nec alicui liceat eum suscipere vel tenere. De caetero universitati vestrae debitae salutationis et apostolicae benedictionis alloquium persolventes, hortamur in Domino, fraternitatem diligite, et charitatem mutuam inter vos ad honorem Dei irrefragabiliter conservate. Omnipotens Dominus actiones vestras aspirando praeveniat, et adjuvando misericorditer prosequatur. Amen. Data Pisis, XV Kalend. Decemb.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 203 |
CCIII. B[ernardo] episcopo Hildesheimensi ejusque successoribus interdicit ne castrum Winceburgense alienent. (Anno 1133-1136, Nov. 25.[ Origines Guelficae, p. 448.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B Hildensemensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut Ecclesia res alienas non debet rapacitatis studio usurpare, ita possessiones suas cujuslibet desidia vel favore non debet amittere; nec dubium quin ea quae semel divini juris fiunt, in alios usus nulla possunt ratione transferri. Eapropter auctoritate apostolica constituimus, et sub anathemate interdicimus ne castrum Wintzenborc, a manu vel dominicatu Hildensemensis episcopi in beneficiandi vel subtrahendi, tibi vel successoribus tuis licentia pateat. Adjicientes etiam ut quisquis ad damnum ejusdem Ecclesiae idem castrum per violentiam occupare praesumpserit, usque ad satisfactionem excommunicationi subjaceat. Dilectum autem filium nostrum, Tidericum, Ecclesiae supradictae praepositum, ita pro nostra reverentia diligas et honores, ita eum de charo habeas chariorem, ut et ipse preces nostras apud te sibi sentiat profuisse, et nos devotioni tuae pro eo referre gratias debeamus. Data Pisis, VII Kalend. Decembris.
|
[ERNARDO]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 204 |
CCIV. L[eopoldo] marchioni significat se, cognita ex Conrado archiepiscopo Salsburgensi devotione ejus, protectionem ecclesiae B. Augustini suscepisse. A[gneti] uxori ejus et A[delberto] marchioni caeterisque filiis salutem ascribit. (Anno 1134-1136. Mart. 30.) [FISCHER, Merkwurd Schnicks v. Klosternenburg, II, 119.] CCV. Ad Alberonem archiepiscopum Trevirensem.--Dilatam abbatis S. Maximini causam ei terminandam committit. (Anno 1134-1136, April. 10.) [MARTÈNE, Ampl. Collect., I, 723.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri A. Trevirensi archiepiscopo, S. et A. B.
|
Prout tua novit fraternitas, G. abbas S. Maximini de Simonia et distractione bonorum ecclesiasticorum dudum in nostra est praesentia accusatus. Unde etiam praeterita Dominica qua cantatur Misericordia Domini, ipsum ad nostram praesentiam invitavimus, de objectis sibi capitulis responsurum. Verum imperialibus precibus postea intercedentibus, idem negotium usque ad tempus expeditionis duximus differendum. Praefixo tamen termino adversa pars nihilominus nostro se conspectui praesentavit, ea quae praefato abbati objecerat, canonice probare parata. Nos itaque eorum laboribus et expensis paterna provisione parcentes, eamdem causam fraternitati tuae commisimus terminandam. Mandamus igitur discretioni tuae quatenus usque ad tempus expeditionis ejusdem praefatum negotium canonico fine decidas. Quod si hoc interim fieri non poterit, eadem causa nostro terminanda judicio reservetur. Verumtamen primo omnium, tepiditate atque dilatione submota, Godefridum, Henricum, Giselbertum, Eilolfum, Ludewicum, Fridericum, Hugonem integre officiis praebendisque restituas, et qualiter ipsi pacem et quietem in monasterio B. Maximini habeant, diligenter efficias, ad recuperationem quoque bonorum ecclesiasticorum quaeque distracta sunt, summo studio elabores. Data Pisis, IV Idus Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 206 |
CCVI. Ad clerum et capitulum S. Deodati in valle Galilaea. (Anno 1134-1136, April. 22.) [Dom CALMET, Histoire de Lorraine, II, Pr. p. CCCII.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero et capitulo ad ecclesiam Sancti Deodati pertinentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum juxta canonum sanctiones, segregata debet esse vita et conversatio clericorum et sanctorum laicorum, ita nihilominus ecclesiastica judicia per ecclesiasticas personas convenit exerceri. Eapropter universitati vestrae mandamus atque praecipimus ut, si quae judicia ecclesiastica in loco vestro emerserint, haec ipsa secundum statuta canonum decidantur, et cujuslibet saecularis potestatis timore postposito, ordine canonico terminentur. Prohibemus etiam et omnimodis interdicimus ne apud vos praebendae, et parochiales Ecclesiae jure successionis ab aliquo vindicentur, aut etiam per saecularem potentiam occupentur. Data Pisis, X Kalend. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 207 |
CCVII. Ad Guigonem Carthusiensem priorem.--S. Hugonem Gratianopolitanum in sanctorum numerum relatum esse monet et vitam ejus ut conscribat, hortatur. (Anno 1134-1136, April. 22.) [MANSI, Concil., XXI, 417.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUIGONI priori Carthusiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Divinis respondentes beneficiis, cognita vita ejus, et auditis quae per B. Hugonis merita fiunt miraculis, supernae majestatis clementiam collaudavimus, et archiepiscoporum, episcoporum, et cardinalium, atque aliorum, qui nobiscum aderant, communicato consilio, ipsum inter sanctos et electos honorari praecipimus, et diem ejus assumptionis cum gaudio solemniter celebrari. Quia igitur ipsius vita, quam pie duxit in corpore, et miraculorum coruscatio, qua Deus eum facit apud homines praefulgere, tuae maxime dilectioni non exstant incognita, auctoritate B. Petri et nostra tibi mandamus, quatenus ea quae tibi super hoc nota fuerint, diligenter describendo, posterum, memoriae tradas: ut et Deus honoretur in sancto, et clerus legens, ac populus audiens, gratias agant Domino, atque ipsius intercessione peccatorum veniam percipere mereantur. Orantes pro nobis dilectos filios nostros Carthusienses fratres, per te in Domino salutamus ac benedicimus. Data Pisis, X Kal. Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 209 |
CCIX. A[lberoni] archiepiscopo Trevirensi mandat cogat Brunicum ejusque filios ut Filestanges praedium Romaricensi monasterio restituant. (Anno 1134-1136, Jun. 7.) [JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., cum hac mentione: « In tabulario Confluentino. Ex Schedis Pertzii. » ] CCX. Privilegium pro monasterio Rivipullensi. (Anno 1134-1136, Jun. 11.) [MARCA, Marca Hispanica, app., p. 1277.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus O. Tarraconensi archiepiscopo, Urgellensi, Vicensi, Gerundensi, Elnensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Rivipollense monasterium juris proprii beati Petri et ad defensionem Romanae spectat Ecclesiae. Quicunque ergo beatum Petrum diligunt, monasteria qui ad jus ejus spectant debent a pravorum hominum incursibus defensare. Eapropter fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus Rivipollense monasterium cum omnibus possessionibus et bonis manuteneatis, et si quis parochianorum vestrorum, locum ipsum aut aliquid de pertinentiis ejus infestare attentaverit, canonicam de eo justitiam faciatis. Quod si justitiam de malefactoribus facere neglexeritis, periculum ordinis et officii incurretis. Data Pisis, III Idus Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 211 |
CCXI. Ad Joannem priorem et fratres S. Mariae in Portu. (Anno 1134-1136, Jun. 22.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1237.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori, et fratribus S. Mariae in Portu, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Filius noster Marcus Julianus Venetus, a tempore praedecessoris nostri bonae memoriae papae Calixti, vovit ecclesiam in honorem B. Mariae construere, et canonicos ibi regulares statuere, cujus videlicet magisterium est vobis concessum. Verum vos ejus tardantes votum nondum eam regere coepistis. Ne igitur ejus evacuetur propositum, mandamus vobis ut, si commodum visum fuerit, absque dilatione praedicti loci regimen assumatis, aut ut alios ibidem possit substituere canonicos libere refutetis. Datum Pisis, X Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 212 |
CCXII. Ad clericos Mutinenses.--Significat consules Mutinenses ob infestatum monasterium Nonantulanum excommunicatos esse. (Anno 1134-1136, Junii 24.) [TIRABOSCHI, Storia della badia di Nonantola, t. II, p. 245.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio B. et dilectis filiis, F. praeposito et clericis Mutinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quanta mala Mutinensis populus Nonantulano monasterio, quod juris beati Petri est, intulerit, vestra dilectio non ignorat. Unde frequentibus litteris consules commonuimus, ut a damno praefati monasterii desisterent, et ad nostram praesentiam satisfacturi venirent. Ipsi vero nec ab injuria destiterunt, nec ad nos toties vocati venerunt. Eapropter habito fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio, sententiam excommunicationis in eos promulgavimus. Per praesentia itaque scripta universitati vestrae mandando praecipimus, quatenus a praefatis consulibus tanquam excommunicatis penitus caveatis, et eamdem sententiam per Mutinensem episcopatum publice nuntiantes parochianos vestros ab iis abstinere omnimodis faciatis. Quod si forte praedicti consules in sua pertinacia perduraverint, et ab infestatione jam dicti monasterii non destiterint, in totam civitatem vestram anathematis sententiam auctore Domino proferemus. Data Pisis, VIII Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 213 |
CCXIII. Ad abbatem et monachos Beccenses. (Anno 1134-1136, Aug. 7.) [MANSI, Concil., XXI, 421.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis L. abbati et fratribus Beccensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem.
|
Super his quae de vestra religione et honestate ad nostram audientiam perferuntur omnipotentem Dominum collaudamus, vestraeque devotioni plurimum congaudemus. Expedit igitur ut quanto periculosiora tempora instare noscuntur, tanto propensius divinae majestatis clementiam imploretis, quatenus Ecclesiae suae diutinis afflictionibus fatigatae pacem conferre dignetur et fideles atque catholicos a suis laboribus relevare. Non enim ambigimus quin Christus in navi dormiens vestris et aliorum religiosorum vocibus velociter excitetur et post procellas ac turbines magna tranquillitas subsequatur. Hoc autem scitote, quoniam monasterium atque collegium vestrum affectione paterna diligimus et pro commisso nobis officio in quibus necessarium fuerit volumus confovere. Pro libro sane a vestra devotione nobis transmisso multimodas vobis gratias referimus. Data Pisis, VII Idus Augusti.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 214 |
CCXIV. Ad Bertholdum abbatem S. Blasii.--De pace cum Schaphusensibus monachis servanda. (Anno 1134-1136, Aug. 8.) [GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 67.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERTHOLDO, abbati et fratribus monasterii S. Blasii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Habitantes in domo Domini servare debent unitatem spiritus in vinculo pacis. Quia ergo, inspirante divina gratia, saecularia desideria respuistis, et secundum B. Benedicti Regulam vitam monasticam professi estis, expedit ut vestrum propositum studiosius attendatis, et omnipotenti Deo verbo et opere placere curetis, ut videlicet populus fidelium vestro exemplo et bonis moribus ad melius informetur, et vestra devotio pro temporalibus laboribus vitam perpetuam acquirere mereatur. Nos autem dilectum filium nostrum Ricc. fratrem vestrum paterna benignitate suscepimus, et super controversia quae inter vos et Scaphusenses monachos agitatur, id vobis duximus rescribendum, quod videlicet largiente Domino legatum nostrum ad partes vestras in proximo transmittemus, qui auditis utriusque partis rationibus eidem liti debitum finem imponere justitia dictante curabit. Orantes vos pro nobis divina gratia conservet incolumes, et suo servitio reddat acceptos. Datum Pisis, VI Idus Augusti.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 215 |
CCXV. Privilegium pro monasterio Hilsenburgensi. (Anno 1136, Jan. 2.) [ Neue Mittheilungen aus dem Gebiet historich-Antiquaris, her Forschungen, t. II, p. 296.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO Hilisinneburgensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nen enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecte in Domino fili Lamberte abbas, postulationes tuas clementer admittimus, et Hilisinneburgense monasterium cui, Deo auctore, praesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones, inpraesentiarum idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis prante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus: ex dono videlicet Arnoldi bonae recordationis Alberstatensis episcopi, vestri monasterii fundatoris, in Berverdiggerode novem mansos, cum silva adjacente et decimatione ejusdem villae, in Sutherrode duos mansos, in Suthseauno septem mansos et dimidium, cum decimatione ipsius villae, in Bireslevo undecim mansos cum decimatione ipsius villae, in Lieren, mansum unum in Thiedeziggerode , septem mansos et decimas . In Aldenrode, octo mansos, in Culisberi dimidium mansum et decimas ejusdem loci . In Geveneslevo dimidium mansum, in Beddigge decem mansos. In Isiggerode tres mansos, in Warmeresthorpe sex mansos, in Thiedesthorpe duos mansos, decimationes quoque in Dudiggerode, in Winetherode, in Brodessende, in Luntheriggerode , in Boviggerode, in Emmenrode, in Geschenrode, in Ecarzinggerode , in Bachenrode, in Benesiggerode , in Waliggerode. Praeterea praedia quae Burchardus episcopus bonae memoriae, beatis apostolis Petro et Paulo in Hilsineburch noscitur contulisse. In Aderstade scilicet curtim cum omnibus appendiciis suis, in Aeherslevo , duodecim mansos, in Merigge decem mansos, in Domeneslevo mansum unum, in Badeslevo mansos quinque, in Scipenstide , mansos octo, in Bisikentorp mansos duos, in Aneslevo mansos quatuor, in Ramereslevo mansos quinque, in Iggelevo mansos octo, cum decimatione ejusdem villae, in Abbenrode quindecim mansos et dimidium. In Bethcenesheim mansos tres, in Anderbike mansum unum, decimationes quoque in Bareslevo , in Roresheim, in Thrubiki , in Aldenrode, in Thurwardiggerode, in Gunderaderode quondam Alberstadensi episcopo qui et Stephanus dictus est, monasterio vestro concessas. Decimationes etiam de novalibus in omnibus locis, in quibus decimas habere videmini, quas felicis memoriae Reinhardus episcopus vestro monasterio contulit . Praedia quoque in Papestorpe et in Wochkinstide octo talentorum censum persolventia, quae per Ottonem episcopum pro Godenhusen et Abrstide vestro sunt collata monasterio. Prohibemus autem et omnibus modis interdicimus ut neque tibi, neque tuis successoribus fas sit bona seu possessiones praedicti monasterii distrahendi, aut sine communi assensu et voluntate capituli quolibet modo alienandi. Ut autem, vos, fratres nostri, divinis famulatibus liberius valeatis insistere, immunitatem, a supradicto fratre nostro Burchardo episcopo monasterio vestro rationabili devotione concessam, vobis nihilominus confirmamus, ut videlicet neque ab Alberstatensibus episcopis, neque a quibuslibet clericis vel viris saecularibus aliqua praejudicia sive gravamina, seu exactiones aliquas, aliquando perferatis, nisi forte quantum vobis spontanea voluntate ipsis largiri placuerit, hospitalitatis gratia erigente. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem juxta Cluniacensem vel Fructuariensem, seu Gorziensem ordinem, sine pravitate et exactione aliqua consecretur. Interim autem in describendis, providendis seu disponendis rebus monasterii, episcopus nullatenus se immisceat, sed tantummodo electam personam congrua benedictionis reverentia regiminis cura investiat. Praesertim laudabilis honestatis et bonae conversationis tuae meritum attendentes, ad honorem Dei et Ecclesiae tuae, tibi tuisque successoribus, usum pontificalium vestium apostolica auctoritate concedimus, ita ut ad divini cultus reverentiam in omni ecclesia per nostrae dispensationis confirmationem in vicem episcopi tui tibi liceat pontificaliter succedere. Nullus ergo hominum idem coenobium audeat temere perturbare, vel ei possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum Ecclesiae Alberstadensis debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus SS. Ego Guido cardinal. diaconus Sancti Adriani SS. Ego Gregorius diacon. cardin. Sanctorum Sergii et Bacchi SS Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Ego Lucas presbyt. cardin. tituli Sanctorum Joannis et Pauli SS. Data Pisis per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii, IV Nonas Januarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domini Innocentii II papae anno VI.
|
[praestante, propitiante?] [ Halberstad ] [ Thiedorz ] [decimas ejusdem loci] [Culesberi] [et dec. ej. loci
fehlt] [ Geveneslove ] [ Warmerestorphe ] [ Thiedestorphe ] [ Lutherigg ] [ Ecarzigg ] [ Bensigg ] [ Asch ] [ Schipenstede ] [ Bisichentorpe ] [ Ratmersleve ] [ Albenrode ] [ Bechtenesheim ] [ Balerslene ] [ Biche ] [ Gundraderode, in Ezerdiggerode, in Vreslevo.
Insuper autem decimationem in Daunenstade, et in
Suthlochtenheim, ab Herrando [a Bernhardo] [ Halberstad ] [ Sehet ] [omnimodis] [ Halberstad ]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 216 |
CCXVI. Ad Fromundum abbatem Vindocinensem.--De concordia inita inter Ulgerium episcopum Andegavensem et monachos Vindocinenses. (Anno 1136, Jan. 12.) [MARTÈNE, Thes. Anecd., I, 386, ex archivis monasterii Vindocinensis.]
|
INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilecto filio FROMUNDO Vindocinensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Inter varias sollicitudines curasque multiplices, illa maxime nos urget anxietas, si inter personas religiosas de bonis spiritualibus sive temporalibus controversia oriatur. Summopere igitur occurrendum est ut non crescant jurgia, sed, juxta magistram bonorum omnium charitatem quae nil sapit extraneum, nil asperum, nil confusum, imo propria aequitate nutrit concordiam, dissociata conjungit, inter servos Domini, quos non oportet litigare, pax et unanimitas conservetur. Aequum enim est ut qui Spiritu Dei aguntur, nulla sectione mentium, nulla voluntate contraria dividantur, ne inde discordia sumat initium unde pacis foedera debent suscipere incrementum. Ideoque, dilecte in Domino fili Fromunde abbas, controversiam quae inter te ac venerabilem fratrem nostrum Ulgerium Andegavensem episcopum, tam de ecclesiis quam de oblationibus et aliis est hactenus agitata, secundum arbitrium fratrum nostrorum tam tuo quam ejusdem fratris nostri annuente consensu, per concordiam duximus terminandam. Tu siquidem quosdam census in quibusdam ecclesiis Andegavensis parochiae Vindocinensi monasterio vindicabas, quos utique idem frater noster appellabat gyndragia, et tam eos quam oblationes baptisteriorum in nostra praesentia refutasti. Deinde praedictus episcopus omnem controversiam quam de burgo de Brioleto et de aliis adversum te et Vindocinense monasterium habuerat refutavit. Praefatum itaque burgum et quaecunque in ecclesia Sancti Clementis cum pertinentiis suis et in aliis infra scriptis ante promotionem ejusdem episcopi, vel querelam ab eo motam habuistis, aut inantea juste acquirere poteritis, vobis in perpetuum libere habenda concessit. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda, ecclesiam videlicet de Atheis, ecclesiam de Capella, ecclesiam de Cella, ecclesiam S. Saturnini, ecclesiam de Congreto, ecclesiam Beluli campi, ecclesiam de Pomerolis, ecclesiam de Laignio, ecclesiam de Avireo, ecclesiam de Jallia, ecclesias de Meduanuillo, ecclesiam Sancti Saturnini super Ligerim, et capellam de Braccosacco, ecclesiam Sancti Petri de Maziaco, ecclesiam Sancti Medardi de Caveriaco, ecclesiam Sanctae Mariae de Broc, ecclesiam Sanctae Mariae de Castellis, ecclesiam Sancti Symphoriani de Porcellis, ecclesiam Sanctae Mariae de Cosma, ecclesiam Sancti Petri de Vileriis, ecclesiam S. Hippolyti, ecclesiam Sancti Germani de Arethio. Oblationes quoque purificationum, vel nuptiarum, et alias, sicut hactenus tenuistis, pro charitate nostra et amabili reverentia sanctae Romanae Ecclesiae, ad cujus jus et dominium Vindocinense monasterium pertinet, tibi et successoribus tuis concessit. Verumtamen pro decima burgi de Brioleto, quae ad capellam Sancti Mauricii spectare cognoscitur, unum agripentum vinearum, secundum arbitratum bonorum virorum, magistro Guidoni capellano habendum fruendum duntaxat in vita sua parabis, successori vero suo dimidium. Redditum vero tuum oblationum et primitiarum de cella pro charitate ejusdem episcopi presbytero ipsius loci qui confectus senio dicitur, in vita sua habendum et retinendum concessisti: qui videlicet ipsum a te recipiat, et a te recognoscat. Post cujus obitum, tam oblationes quam primitiae ad jus et dominium Vindocinensis monasterii libere revertantur. Quod si fatalitatis urgente molestia idem presbyter ante reditum episcopi diem obierit, praefatum redditum post ejus obitum ad Vindocinense monasterium reversurum, jam dictus episcopus, dum vixerit, obtineat. Interim vero ad indicium juris tui, in quinque festivitatibus per annum singulas candelas de oblatione recipies, quaecunque vero ecclesiae sive ecclesiastica beneficia in Andegavensi episcopatu tibi vel successoribus ad opus Vindocinensis coenobii collata fuerint: exceptis abbatiis et canonicis et ecclesiis illis in quibus episcopus vel canonici Sancti Mauricii totum vel partem nominata habent, ab eodem episcopo tibi tuisque successoribus et per nos Vindocinensi monasterio sunt concessa. Similiter etiam episcopus et canonici Sancti Mauricii ecclesias in quibus monasterium Vindocinense totum vel partem habet, acquirere ulterius non attentent. De ecclesia vero Sancti Nicolai Credonensis statutum est ut praebendarum et canonicorum numerus ad senarium reducatur. Tu vero et successores tui libere duas discretas de sex praebendis duobus honestis viris et eorum successoribus in perpetuum dabitis. Qui nimirum post susceptum a te beneficium episcopo Andegavensi, remota omnis exactionis molestatione, praesentari debebunt. Defuncto vero altero eorum vel duobus, aliqua illarum praebendarum in manu tua malo studio minime teneatur, sed absque frustratoria dilatione, a te honesto clerico praebeatur. Quod si dominus Credonensis voluntati tuae in hoc contraire et de duarum datione praebendarum te impedire tentaverit, episcopus ipsum secundum suum officium et censuram ecclesiasticam coercebit. De quatuor vero praebendis quae residuae sunt, regulares canonici de Rota tres, et episcopus similiter unam praebeant. Andegavensis autem episcopus nisi sibi praebendam, quam habet in ecclesia Sancti Nicolai retinuerit, aut canonicis Sancti Mauricii dederit, nulli nisi Vindocinensi coenobio dare possit. Et quoniam locus idem Sancti Nicolai frequentationi religiosorum virorum incongruus esse cognoscitur, nec monachi Vindocinenses, nec canonici Rotenses ibidem inhabitare praesumant, sed prout constitutum est, in eodem loco sex canonici statuantur. Status autem matricis ecclesiae Sancti Clementis, tam in baptismo quam in propria sepultura, et in aliis illibatus et integer conservetur. Mensura olei quae Ecclesiae Sancti Nicolai a Rotensibus canonicis annis singulis parabatur, ulterius non detur. Supradicta quoque quae auctoritate episcopi Andegavensis indigent, proprii scripti munimine et attestatione canonicorum Sancti Mauricii roborentur, ita videlicet, ut neque suo, neque successorum tempore, hujuscemodi pax et concordia quae inter nos statuta est, aliqua machinatione solvatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem concordiam infringere, seu aliqua occasione convellere, sed omnia ita firma et illibata ab utraque parte in perpetuum conserventur, quemadmodum superius legitur institutum. Si quis autem contra haec temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, excommunicationis sententiam se noverit incursurum. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Willoius Praenestinus episcopus. Ego Ulgerius dictus episcopus Andegavensis subscripsi. Ego Littifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae. Ego Rodulphus Ortanus episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Joannis et Pauli. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Guido cardinalis diaconus S. Adriani. Ego Vassallius diaconus cardinalis S. Eustachii. Ego Hybaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Data Pisis per manum Alberici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Id. Jan., indict. XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 217 |
CCXVII. Henricum archiepiscopum Senonensem abstinere officio episcopali jubet. (Anno 1136, Jan. 15.) [ Gall. Christ., XII, Instrum. 33.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H. Senonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
|
Statuta sedis apostolicae et canonum veneranda decreta nulli sacerdotum Domini ignorare liberum est. Sacerdotis enim est legem scire et ad interrogationem respondere de lege: quod si legem ignorat, ipse se arguit indebite honorem sacerdotii occupare. Sed et ignorantia canonum episcopum non excusat. Caeterum episcopus qui scienter canones violat, a sanctis Patribus judicatur, et a sancto Spiritu cujus instinctu ac dono sunt conditi, condemnatur. Quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur qui contra eosdem sacros canones aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Evangelica quoque testatur auctoritas beatum Petrum esse in terris Christi vicarium et magistrum totius Ecclesiae, et ab ipso Domino institutum, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ac per hoc sedes apostolica est omnium Ecclesiarum caput et cardo, mater atque magistra, ad quam profecto libere licet omnibus appellare. Appellatione vero interposita omnia in eodem statu manere debent, et tandiu nihil erit penitus innovandum donec Romanus pontifex, si ad eum appellatum est, prius examinet si justa vel injusta fuerit appellatio. Et si judicaverit renovandum esse judicium vel et novos dare judices, sive probaverit talem causam esse ut non replicentur ea quae acta sunt, quod ab eo decretum fuerit, irrefragabiliter observatur. Quae cum ita sint, miramur admodum et gravi moerore afficimur quoniam in conventu nuper Peveris habito pro causa matrimonii inter Ar. de Soliaco et filiam Ra. de Baugentiaco, quibus opponebatur titulus parentelae, cum pro judice resideres, par esse beato Petro aut super eum ascendere contumaciter attentasti. Post appellationem namque ab eodem Ar. ad nos factam qui licet indigni Christi legatione fungimur, et beati Petri in terris vices exsequimur, quantum in te fuit, os in coelum ponens et ejusdem principis apostolorum claves evacuans, in tantum super eodem negotio procedere praesumpsisti, ut de parentela quae opponebatur testium juramenta susciperes. Caeterum in hanc culpam nullatenus incidisses si sedes apostolica, quae mater est tuae dignitatis, foret quod esse debuerat, magistra tuae rationis. Ne igitur tantam offensam reliquisse impunitam a Domino arguamur, donec B. Petro et nobis satisfacias, te ab officio episcopali suspendimus. Data Pisis, XVIII Kalendas Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 218 |
CCXVIII. Ad Robertum abbatem Sanctae Mariae de Rota in dioecesi Andegavensi. (Anno 1136, Jan. 25.) [BALUZ., Miscell., III, 17.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Roberto abbati Sanctae Mariae de Rota, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Religiosis desideriis facilem praebere debemus assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino fili Roberte abbas, venerabilis fratris nostri Ulgerii Andegavensis episcopi, religiosi utique, prudentis ac discreti viri, certisque experimentis in Catholica fide probati, postulationibus annuentes, Ecclesiam Beatae Mariae de Bosco, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, eamque praesentis privilegii pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam ibidem est Deo propitio institutus, in eodem loco perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam videlicet Sanctae Mariae de Liureio, ecclesiam Sanctae Mariae de Camazeio cum capellis suis, scilicet Sancti Petri et Sancti Leonardi, ecclesiam Sancti Salvatoris, ecclesiam Sancti Germani de Daona, ecclesiam Sancti Petri de Vaus, ecclesiam Sanctae Mariae de Arisel, ecclesiam Sancti Bomiri de Fonte Cooperto, ecclesiam Sancti Petri de Bremio, ecclesiam Sanctae Mariae de Roalderia, ecclesiam Sancti Germani, ecclesiam Sanctae Mariae Villaeportus, ecclesiam Sancti Petri de Chanceio, capellam Sanctae Mariae de Portu Sononia, capellam Sanctae Mariae de Peston, capellam Sancti Joannis de Longo-Alneto, capellam Sanctae Crucis de Cancellis, capellam Sanctae Mariae Magdalenae Breliengaudi, capellam Sancti Lamberti, capellam Sancti Dionysii de Molendini Blochet. Concedimus etiam vobis dationem trium praebendarum in ecclesia Sancti Nicolai Credonensis tribus honestis clericis, qui nimirum, post susceptum a vobis beneficium, Andegavensi episcopo, remota exactionis molestia, praesententur. Defuncto quoque aliquo eorum, quaelibet earumdem praebendarum in manu vestra malo studio minime teneatur, sed absque frustratoria dilatione a vobis honesto clerico praebeatur. Et quoniam idem locus frequentationi religiosorum virorum incongruus esse cognoscitur, vobis ibidem habitare non liceat, sed potius, sicut statutum est, in eodem loco sex canonici statuantur. Mensura vero olei quae eidem Ecclesiae a vobis annualiter praestabatur, ulterius non detur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestram Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura, salva siquidem Andecavensis episcopi debita justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Bene valete. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Gregorius cardinalis presbyter tituli Sanctae Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Ulgerius dictus Andecavensis episcopus subscripsi, Ego Guido cardinalis Sancti Adriani subscripsi. Ego Vasallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii subscripsi. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Litifredus presbyter cardinalis tit. Vestinae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Guido indignus sacerdos. Priscae subscripsi. Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Februarii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 219 |
CCXIX. Privilegium pro monasterio Fossatensi. (Anno 1136, Febr. 20.) [ Gall. Christ., VII, Instrum., 56.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ASCELINO abbati monasterii Sancti Petri Fossatensis, quod in Parisiensi pago situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Proinde, dilecte in Domino fili Asceline abbas, tuis rationabilibus postulationibus affectione paterna gratum praebentes assensum, B. Petri Fossat monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, seu bona ex concessione, vel confirmatione Romanorum pontificum, seu Francorum regum, vel quorumlibet episcoporum inpraesentiarum juste et canonice possidetis, quaecunque etiam in futurum auxiliante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum, et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda. In archiepiscopatu Senonensi, villam quae dicitur Seia, et ecclesiam ejus, prioratum Capellae et ecclesiam ejus, ecclesiam de Acheriis, ecclesiam de Colliaco. In episcopatu Carnotensi, prioratum S. Arnulfi, et ecclesiam ejus, prioratum de Monasteriis, ecclesiam de Longo villari, ecclesiam de S. Mauricio. In episcopatu Parisiensi, in burgo Castrensi, prioratum S. Clementis, et ecclesiam ejus, ecclesiam de Evriaco in castro Corboilo, prioratum S. Joan. Bapt. in castro Turnomio, prioratum S. Dionysii, et ecclesiam ejus, cum capellis et rebus ad prioratum pertinentibus, ecclesiam de Oratorio, ecclesiam de Ferreolis, ecclesiam de Brucia, ecclesiam S. Hilarii de Varennis, cum capella S. Nicolai, sita in Fossat villa, ecclesiam de Boissiaco, ecclesiam de Mansionibus, ecclesiam de Nobiliaco, ecclesiam de Noisiaco sicco, praeterea prioratum S. Eligii, infra civitatem Parisiensem situm, et ecclesias ad ipsum pertinentes, videlicet ecclesiam S. Martialis, ecclesiam Sancti Petri de Arsionibus, ecclesiam S. Crucis, ecclesiam S. Petri de Bobus infra muros ejusdem civitatis sitas, ecclesiam S. Boniti ultra magnum pontem, ecclesiam S. Pauli extra civitatem, cum terris et rebus ad eam pertinentibus; et in archiepiscopatu Senonensi, ecclesiam Sancti Hilarii, in villa quae dicitur Messia; praeterea priorarum S. Verani, cum terris et rebus ad eum pertinentibus, prioratum de Equata, cum omnibus ad eum pertinentibus. Vobis nihilominus confirmamus in ecclesia Parisiensi praebendam unam ad monasterium vestrum spectantem, et in eadem ecclesia aliam praebendam ad prioratum S. Eligii pertinentem. In episcopatu vero Meldensi, ecclesiam de Curte Prothasii. Auctoritate insuper apostolica firmiter inhibemus, ut nullus episcopus seu archiepiscopus nisi de mandato Romani pontificis, aut nisi legatus ad hoc missus specialiter in vos, vel aliquem de congregatione vestra fratrem, sive monachum excommunicationis sententiam promulgare nedum ferre praesumat. Quae si lata fuerit, seu modo quolibet promulgata, eam auctoritate apostolica decernimus non tenere. Pro dedicationibus ecclesiarum, pro consecrationibus altarium, chrismatis, olei et similium, pro locatione abbatis, cum in novitate sua pastorali locatur, nullus decanus, nullus archidiaconus, nullus Ecclesiae praelatus, aliquid aliquando exigere vel extorquere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, etc. Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diaconi, cardinalis et cancellarii, X Kal. Martii, indictione XII, Incarnationis Dom. 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VI.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 220 |
CCXX. Ad Gregorium Bergomatem episcopum. (Anno 1136, Febr. 28.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 456.]
|
INNOCENTIUS, etc., venerabili fratri GREGORIO Bergomensi episcopo, etc.
|
Non dubium est quod controversiam, quae inter canonicos Sanctorum martyrum Vincentii et Alexandri est hactenus agitata, in nostra praesentia terminavimus. Caeterum canonici Sancti Vincentii plusquam oportet sapere cupientes, sicut accepimus, sententiae nostrae verba cavillantur, et ad suum intellectum atque voluntatem invertunt. Nec his contenti sedes in choro antiquitus institutas transposuerunt. Sed haec mutatio dexteri Excelsi non fuisse cognoscitur. Ideoque fraternitati tuae mandamus, atque praecipimus, ut tam de sedibus in choro seu in mensa, omni transportatione submota, quam de pace, incenso, aut aliis, quemadmodum a nobis statutum est, inviolabiliter facias observari. Atque hujusmodi scrupulositates seu cavillationes superinduci nostrae sententiae ulterius non permittas. De fidelitatibus etiam faciendis, de poenitentiis, vel de capellanis, seu sedibus, in choro, synodo, vel mensa episcopi, etc., seu de aliis capitulis, quae in nostro privilegio continentur, ita aequus arbiter inter eos resideas, ut canonici Sancti Alexandri non habeant unde adversus te juste conqueri debeant. Data Pisis, II Kal. Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 221 |
CCXXI. Ad Petrum venerabilem Cluniacensem abbatem.--Confirmatio ecclesiae Rochabovecurtiensis. (Anno 1136, Mart. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 411.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Clun. abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet cum vineam suam locatam, agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudio laetitia jucundior cumulatur, si eadem vinea, propagatione ordinaria, per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Clun. monasterii, et diversas ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, et fide, quae per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili, Petre abbas Cluniacensis, memores devotionis, quam erga sedem apostolicam cum commissa tibi ecclesia semper habuisti, et honoris et servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore schismatis, impendisti: ecclesiam de Rochabovecurt, laudantibus ejusdem clericis a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo Pontio abbati antecessori tuo, et per eum ecclesiae Clun. canonice donatam, et a felicis memoriae papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium ejus testatur, solemniter confirmatam, tibi, successoribusque tuis, non solum confirmamus, sed etiam confirmando, auctoritate apostolica donamus, ut ordo Clun. ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, et ad honorem sacrosanctae Romanae Ecclesiae, cui omnino devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli hominum liceat eamdem ecclesiam, vel bona, quae inpraesentiarum legitime possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus, subscr. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subsc. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata, subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Littifredus card. tit. Vestinae, subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi. Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancellarii, II Idus Martii, indictione XIV, Incarn. Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 222 |
CCXXII. Ad eumdem.--Confirmatio Montis Desiderii. (Anno 1136, Mart. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 1412.]
|
Iisdem est omnino concepta verbis atque praecedens, usque ad inflammet. Tum: Hoc profecto intuitu Montisderiensem ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi, et Simone Noviomensi, episcopis, monasterio Cluniacensi canonice et devote collatam, idipsum quoque charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege, et Raynaldo Remensi archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, et pro ejus confirmatione sedem apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi tuisque successoribus confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino homini liceat eamdem ecclesiam vel bona, quae in praesentiarum legitime possidet, vel in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episc. subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Luitfredus presb. card. subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani, subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subscripsi. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata, subscripsi.
|
Datum Pisis per manum Aimerici S. R. E. cardinalis et cancellarii, III Idus Martii, indict. XIV, Incarn. Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.
|
[ forte pro Montisdesideriensem]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 223 |
CCXXIII. Privilegium pro Ecclesia Niciensi. (Anno 1136, Mart. 29.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 1110.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Niciensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitatibus salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati congruum esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus, et Niciensem Ecclesiam, cui Domino auctore praeesse dignosceris, S. R. E. privilegio roboramus, statuentes ut ordo canonicus, qui secundum B. Augustini regulam tuo laudabili studio est in Niciensi Ecclesia Dei gratia institutus, ibidem futuris temporibus irrefragabiliter observetur, et decedentibus clericis, qui inpraesentiarum in eo Domino famulantur, nullus eis nisi regularem vitam professus canonicus subrogetur. Obeunte quoque te nunc ejusdem loci episcopo, nemo ibi praeter quam regularis episcopus praeponatur, qui eidem Ecclesiae cooperante Domino praeesse valeat et prodesse. Decernimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis permittente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet S. Mariae de Clansio, ecclesiam Sancti Laurentii de Illontia, ecclesiam Sanctae Mariae de Pila, ecclesiam Sanctae Teclae, et castrum quod vocatur Drapum, ecclesiam Sanctae Mariae Villae Veteris, monasterium Sancti Pontii cum ecclesiis ad ipsum pertinentibus, quas in Niciensi episcopatu episcopale legitime pertinere dignoscitur, ecclesiam Sanctae Mariae de Olivo, ecclesiam Sancti Hospitii. Nulli ergo hominum liceat quod a te super institutione praefatae Ecclesiae factum est, et a nobis firmatum, infringere, vel mutare, seu qualibet occasione convellere, nec ejus possessiones auferre, vel abbatias retinere, seu quibuslibet molestationibus fatigare, sed omnia semper conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contraire et temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si nec reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amenEgo Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilelmus Praenestinus episcopus. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Lutefredus presb. card. tit. Vestinae. Pauli. Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diaconi card. et cancellarii, IV Kalend Aprilis, ind. XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontif. vero domini Innocentii papae II, anno septimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 224 |
CCXXIV. Ad Alvisum episcopum Atrebatensem. (Anno 1136, Mart. 29.) [BALUZ., Miscell., II, 165.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO, Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Super devotione tua et sollicitudine quam circa nos ipsos et sanctam Romanam geris Ecclesiam, fraternitati tuae multimodas gratias exhibentes, dilectionem tuam apostolicis litteris visitamus, atque nos et fratres nostros Deo propitio bene valere tibi tanquam speciali beati Petri filio indicamus. Caeterum pro Hasnoniensi et Monsteriolensi abbatibus ac No, archidiacono, qui ad concilium invitati non venerunt, preces tuas admisimus, et licet propter hoc ex decretis sanctorum Patrum ultionem sumere deberemus, tamen apostolicae sedis mansuetudinem imitantes, hoc ipsum eis pro tua charitate duximus indulgendum, atque ab interdiciti sententia praedictum archidiaconum et abbates absolvimus. De aliis quoque abbatibus qui vocati ad concilium minime venisse noscuntur eamdem nihilominus sollicitudinem geras. De caetero, quoniam Sydrac a tua fraternitate ad nostram praesentiam invitatus non venit, quod de causa ipsius canonice tua discretio decreverit nos auctore Deo ratum habebimus. Ad haec tuae devotioni compatientes, Condiancenses canonicos ad venerabilem fratrem nostrum Renoldum Remensem archiepiscopum remisimus, ut ipsius judicio controversia quae inter te et illos agitur Deo propitio terminetur. Datum Pisis IV Kal. Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 225 |
CCXXV. Privilegium pro Camaldulensi congregatione. (Anno 1136, April. 22.) [ Annales Camaldul., tom. III, col. 353.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis AZONI priori Camaldulensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Incomprehensibilis et ineffabilis divinae miseratio potestatis, nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quae a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens et pia mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Condecet igitur, ut Ecclesiae et venerabilia loca, praesertim quae in verae religionis habitu omnipotenti Domino famulari noscuntur, specialioris praerogativae sortiantur honorem, et apostolicae auctoritatis munimine roborentur. Praedecessoris itaque nostri bonae memoriae papae Honorii vestigiis inhaerentes, et vestris, dilecti in Domino filii, petitionibus annuentes, praesenti decreto statuimus ut Camaldulensis eremus perpetuis futuris temporibus in sui statu et religionis vigore consistat, et ordo monasticae observantiae in tota vestra congregatione statutus nullius personae insolentia et superstitione aliqua permutetur. Hoc etiam adjicientes ut nemini fratrum vestrae congrégationis post factam monasticam professionem absque prioris et rationabili fratrum licentia sit egrediendi facultas. Si vero exire praesumpserit, et secundo tertiove commonitus, redire contempserit, quousque congrue satisfecerit, ipsum excommunicationis sententiae subjugamus. Prohibemus insuper, ne in ecclesiis, quae a vestrae congregationis fratribus gubernantur, a nullo episcoporum absque canonica examinatione, divinum interdicatur officium. Praeterea in communi civitatis seu parochiae interdicto, clausis januis et non admissis dioecesanis, ecclesiarum vestrarum monachi nequaquam prohibeantur divina officia celebrare. Quicunque vero pro obsequio servorum Dei in eremo Camaldulensi degentium ad aliquas partes perrexerint, tam in eundo quam in redeundo, seu etiam in stando a nullo penitus molestentur. Porro quaecunque bona, quascunque possessiones inpraesentiarum juste atque canonice possidetis, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in eadem religione permanentibus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet Sancti Donati, quae Fons bonus dicitur, cum hospitali et omnibus suis bonis, monasterium Sanctae. Mariae in Poplena, monasterium Sancti Petri in Luco, monasterium Sancti Salvatoris secus civitatem Florentiam, monasterium Montismuri, monasterium Sancti Petri in Cerreto, monasterium Sanctae Mariae in Polliciano, monasterium Sancti Petri in Fontiniano, monasterium Sancti Justi in Vulterre, monasterium Sanctae Mariae in Morrena, monasterium Sancti Fridiani, monasterium Sancti Michaelis infra civitatem Pisarum, monasterium Sancti Savini in territorio ejusdem civitatis, monasterium Sancti Stephani in Cintoria, monasterium Sancti Salvatoris in Cantignano, monasterium Sancti Petri in Puteolis, monasterium Sancti Salvatoris in Silvamunda, monasterium Sanctae Mariae in Aguano, monasterium Sancti Petri in Rota, monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, monasterium Sancti Vigilii in burgo Senensi, monasterium Sancti Petri in vivo montis Amiati, salva ejusdem loci propria consuetudine; monasterium Sancti Quirici in Rosa, monasterium Sancti Savini in Chio, eremum de Fleri cum suo monasterio, monasterium Sancti Viriani, monasterium Sancti Bartholomaei in Anglari. In episcopatu Castellano abbatiam Dezane, salvo jure Castellanae ecclesiae, monasterium Sanctae Mariae in trivio, eremum Sancti Petri in Lajolo, monasterium Sanctae Marie in Insula, monasterium Sanctae Mariae in lacu, monasterium Sancti Angeli juxta castrum Britti: monasterium Sanctae Christinae in eadem curte, in Marchia camerina monasterium Sancti Georgii, monasterium Sancti Martini in Accole cum ecclesia quae dicitur Heremite. In Sardiniae insula, monasterium Sanctae Trinitatis, in Saccari ecclesiam Sanctae Eugeniae in Samanar, ecclesiam Sancti Michaelis et Sancti Laurentii in Vanari; ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis et Sancti Simeonis in Salvenero, ecclesiam Sancti Nicolai in Trulla, ecclesiam Sancti Petri in Scano, ecclesiam Sancti Pauli in Cotroniano, monasterium Sancti Bartholomaei de Anglari, cum castro et omnibus pertinentiis suis, castrum Montorii cum omnibus pertinentiis suis. In civitate Pisana, monasterium Sancti Zenonis, salvo per omnia jure Romanae Ecclesiae, Villam de Montione, quam emistis ab abbate Sanctae Florae, et ecclesiam ejusdem villae. Villam de Modionas quam emistis ab Henrico praeposito, et reliquis canonicis, sicut in vestris chartulis continetur, et ecclesiam ejusdem villae cum decimatione, decimationem villae de Largnano, et villae Agnae et ecclesiam ejusdem villae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum eremum et congregationem vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, religiosorum fratrum, et pauperum usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Maurus Arretinus episcopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss. Ego Lictifredus presbyter cardinalis tit. Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Wido indignus sacerdos ss. Ego Azo presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani ss. Ego Boetius diaconus cardinalis Sanctorum Viti et Modesti ss. Ego Vassalus diaconus cardinalis Sancti Eustachii ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu ss. Datum Pisis per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Maii, Indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 226 |
CCXXVI. Lothario Romanorum imperatori de victo Friderico, Sueviae duce, gratulatur. Monet agat ut « obtineat Daviticum imperium et Salomoniticum regnum. »
(Pro Papiae legendum est Pisis.) (Anno 1136, April. 24.) [SCHLOSSER U. BERCHT, Archiv. II, 370.] CCXXVII. Privilegium seu bulla confirmatoria Ecclesiae Rorensis. (Anno 1136, April. 24.) [ Monumenta Boica, t. XVI, p. 102.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BRUNONI praeposito et fratribus in Rorensi Ecclesia congregatis canonicam vitam professis, tam futuris quam praesentibus in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosa diligere loca, et ea optatae petitionis patrocinio confovere. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus clementer annuimus et Rorensem Ecclesiam in qua divino vacatis officio sub beati Petri et nostra tutela suscipimus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut ordo canonicus juxta beati Augustini regulam in eodem loco perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea, quaecunque bona, quascunque possessiones ex concessione venerabilis fratris nostri Henrici episcopi Ratisponensis, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, propitio Deo, poteritis adipisci, firma vobis et in perpetuum illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit vestram praefetam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Wido indignus sacerdos. Data Pisis per manum Almerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalend. Maii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto; pontificatus domni Innocentii secundi papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 228 |
CCXXVIII. Privilegium pro monasterio Laureacensi. (Anno 1136, April. 24.) [PETRUS, Suevia ecclesiastica, p. 537.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GRAFDONI abbati monasterii quod Laureacus dicitur, in Augustensi episcopatu situm, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Quoties a nobis ea, quae ad religionem et honestatis decorem pertinent, postulantur, moras ad concedendum facere non debemus, ne differe bona desideria, quae magis fovenda sunt, videamur. Proinde, dilecte in Domino fili Grafdo abbas, tuis justis postulationibus duximus annuendum, et monasterium quod Laureacum dicitur, ab illustri viro Friderico duce juxta patris sui voluntatem ac desiderium, qui illud in proprio allodio fundaverat, sub censu annuo unius aurei beato Petro oblatum, sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus, et ejusdem apostolorum principis patrocinio communimus. Per praesentis itaque scripti paginam statuimus ut in eodem coenobio monasticus ordo secundum beati Benedicti Regulam futuris temporibus inviolabiliter observetur. Quaecunque etiam bona seu possessiones ab ipsius loci fundatoribus, seu ab aliis Dei fidelibus eodem loco collecta esse noscuntur, aut quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, ducum seu principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Ut autem fratres qui in eodem monasterio pro tempore fuerint divinis obsequiis mancipati de bonis ipsius loci valeant sustentari, auctoritate apostolica prohibemus, ut nullus abbas, nulla omnino ecclesiastica vel saecularis persona, praedicti loci possessiones et bona auferat, vel vendat aut in feudum dare, vel aliquo modo distrahere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam praeviderint eligendum. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, benedictionem abbatis, ordinationes monachorum vel clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam Ecclesiae Romanae habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere, alioquin Catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem. Qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli episcopo aut advocato, vel eorum ministris, nulli etiam ecclesiasticae personae liceat praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia vobis integra conserventur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut qui illic se sepeliri deliberaverint, eorum extremae voluntati nisi excommunicati sint, nullus obsistat, salva matricis Ecclesiae justitia. Decimas sane, quas legitime possidemus, et usque ad haec tempora quiete et pacifice possidetis, vobis nihilominus confirmamus. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, et quod idem locus beati Petri juris existat, bisantium unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis igitur huic nostrae constitutioni ausu temerario contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Gregorius diaconus cardinalis ss. Sergii et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Guido Tiburtinus episcopus ss. Ego Littifredus presbyter cardinalis S. Justinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis ss. Joannis et Pauli ss. Ego Wido indignus sacerdos ss. Ego Azo presbyter cardinalis titulo S. Anastasiae ss. Bacchi ss. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani ss. Ego Hubaldus diac. cardinalis S. Mariae in Via Lata ss. Ego Chrysogonus diacon. cardinalis S. Mariae in Porticu ss. Data Pisis per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, octavo Kalendas Maii, indictione decima quarta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus domni Innocentii papae secundi anno septimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 229 |
CCXXIX. Monasterii P. Pauli Virdunensis disciplinam bonaque confirmat. (Anno 1136, April. 24.) [D. CALMET, Hist. de Lorraine, II, Pr. p. CCCX.]
|
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio ROGERO, abbati monasterii Sancti Pauli, quod in suburbio Virdunensi situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen propensioris charitatis studio nos convenit imminere quos in verae religionis habitu Domino militare cognoscimus. Ideoque, dilecte in Christo fili Rogere abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et beati Pauli monasterium cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quod a venerabili fratre Alberone Virdunensi episcopo de institutione ejusdem loci propter insolentiam fratrum quondam ibidem conversantium factum est, et a dilectissimo fratre nostro Alberone Trevirensi archiepiscopo collaudatum, perpetuis temporibus ratum et inconvulsum auctoritate nostra permaneat, ut videlicet ordo canonicus, secundum beati Augustini regulam et normam, atque institutionem fratrum Praemonstratensium, in eodem loco inviolabiliter observetur, et per eos divinae majestati debitum impendatur. Decrevimus etiam ut quaeque bona, quasque possessiones inpraesentiarum idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis causis, praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Pisis octavo Kalend. Maii, indictione decima quarta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo trigesimo septimo, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno sexto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 230 |
CCXXX. Monasterii Celtae Paulinae coemeterium confirmat. (Anno 1136, April. 26.) [MULDNER, Hist. Nachr. der Gottesackercapelle zum heil Kreutz, 59, teste Schultes, Directorium diplomaticum, l, 317.] CCXXXI. Ad Raynaldum archiep. Remensem.--Ut archidiaconum suum in archiepiscopum Bituricensem electum petenti populo concedat. (Anno 1136, Maii 12.) [PEZ, Thes. Anecd. VI, I, 310.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei. venerabili fratri R. archiepiscopo, et capitulo Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Charitatis bonum est proprium alienis tanquam suis gaudere profectibus. Sed et particeps mercedis existit, qui bonorum operum se exhibet adjutorem. Quia ergo Bituricensis clerus et populus pastoris solatio destituti, charissimum filium nostrum ma. A. archidiaconum Remensis Ecclesiae sibi in archiepiscopum elegerunt, universitatem vestram convenit exsultare, quae dono divinae gratiae talem personam habere promeruit, quae ad regimen tam gloriosae ac nobilis Ecclesiae cum magna instantia ac summo desiderio postulatur. Jamque dilectioni vestrae per apostolica scripta rogando mandamus, et mandando praecipimus quatenus personam ejusdem electi in nomine Domini Bituricensi Ecclesiae concedatis, et qualiter eorum desiderium qui sibi eum elegerunt in Patrem et archiepiscopum laudabiliter impleatur efficiatis. Data Pisis IV Id. Maii.
|
[magistrum?]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 232 |
CCXXXII. Ad ma. A. archidiaconum Remensem.--Ut Deo ad archiepiscopatum Bituricensem vocanti obediat. (Anno 1136, Maio.) [PEZ, ubi supra. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio su. ma. Remensi archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fidelis et sapiens dispensator talentum, quod, suscipit a Domino, nummulariis erogandum in sudario reponit, sed potius pervigili studio et summa diligentia elaborat, ut cum fructu multiplicato creditam sibi pecuniam Domino suo reconsignet. Ad hoc summus pastor, Dominus noster Jesus Christus, sicut evangelica testatur auctoritas, B. Petro, tertio confitenti se eumdem Magistrum suum diligere, tertio intulit: Pasce oves meas . Unde colligitur quia qui diligit pascit, et qui non diligit non pascit. Si ergo Dei Filius de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, ut nobis aeternae beatitudinis pascua ministret, nullus Deo placens praeponere debet quietem suam utilitati proximorum. Caeterum, in Christo charissime fili, scire te volumus quoniam nobilis et gloria Bituricensis Ecclesia, pontificis solatio destituta, personam tuam sibi elegit in pastorem et archiepiscopum. Vocat te Dominus, invitat Christus ut de sua gratia tibi commissa praefatae Ecclesiae filios foveas et salutaribus disciplinis plenius informes. Nos igitur quoque praecipue interest universae Ecclesiae Dei providere, et bonis studiis opem et consilium adhibere, electionem ad te factam roborantes, auctoritate apostolica in remissionem peccatorum injungimus tibi, rogamus et praecipimus quatenus, omni contradictione et excusatione submota, et tam gratum Deo ministerium et tam gloriosum opus assumas, ut, divina cooperante gratia et tuo annitente studio, praefatae Ecclesiae praerogativa integre conservetur, et populo salubriter consulatur.
|
(Joan. XVII,
21)
|
[non]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |
Innocentius II
| 233 |
CCXXXIII. Privilegium pro ecclesia S. Auberti Cameracensi. (Anno 1136, Maii 31.) [LE GLAY, Glossaire, 39.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO abbati et filiis ecclesiae Sancti Auberti quae in Cameracensi civitate sita est, eorumque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere ac earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecti in Domino filii, postulationibus vestris impertimur assensum et Beati Auberti ecclesiam, in qua divino vacatis servitio, praesentis scripti pagina roboramus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam videlicet Sancti Vedasti in Cameracensi civitate sitam, cum multis mansis, et quinque cambas ad molendinum vestrum, quod habetis in civitate, molentes et tres furnos et a porta Salis usque ad viam Sancti Remigii in sinistra parte, quidquid in aqua, in piscibus, in terris et in hospitibus possidetis, furnum unum, cambam unam cum molitura et mansum vestrum cum rivulis interius et exterius profluentibus cum toto districto, villam quoque totam Tilletum dictam, cum omnibus pertinentibus, altare de Vinciaco, cum omnibus appendiciis suis, videlicet Lesden, Liegiscurch, Scurviler et unum molendinum et unum furnum et unam cambam et omnia quae ad praedictum altare pertinent, altare, de Vilers Renardi et terram quam tres fratres Hugo, Wibaldus et Elbertus in eadem villa de Haistaldi Prato et quidquid juris possidebant in villa quae dicitur Berilgias et apud Dehereeias praedictae ecclesiae contulerunt, altare de Goeio, altare de Silviniaco, altare de Otvilers, ecclesiam Sancti Auberti cum altari in villa quae Andra dicitur cum I mansis et terra arabili, altare de villa quae dicitur Sanctus Vedastus et quarta pars allodii de Albertiis, allodium quod dedit Robertus de Bello Manso apud Fontanas; in Haynoensi pago, ecclesiam cum altari de Siccis Avesnis cum L mansis terraque arabili et silva, altare quoque de Thiens, altare de Maheng, altare de Sausoith, altare de Ivurio cum appendicio Ramocurth, altare de Riva, participante ecclesia Sanctae Mariae, altare de villa quae Strada nuncupatur, cujus sonegia duodecim denariorum est, altare de Barastra cum appendiciis suis Haplencurth et Rahiercurth, altare de Chaum cum appendicio suo Provilla, altare de Gahuncurth, capellam in Vitriaco cum terra arabili, altare de Gavera, altare de Aesna cum appendiciis suis, scilicet Houlcurt et Grandi Ponte. Cerae vero, quam sacerdotes de majori archidiaconatu afferunt in die Pentecostes, sexta pars praedictae ecclesiae et nunc et antiquitus conferatur; apud Naviam tredecim mansos, apud Scaldeuvrium duos mansos et terram arabilem cum decima ejusdem terrae, apud Guennecurth allodium, quod Gunhardus tradidit, apud Ramelias quinque mansos et dimidium allodii quod ibidem possidetis, apud Chementias mansos et allodium, apud Reiglencurth mansum unum et terram arabilem, apud Meevrias tres campos, apud Blahercurth mansos, apud Seherias duas partes quatuor mansorum de allodio quod Osto miles dedit, allodium de villa Manullo nuncupata et terram et silvam et quidquid ad eamdem villam pertinet, apud Locheneias quatuor mansos de franco allodio et aliud allodium quod dedit Doda uxor Engeranni et Alaisa uxor Roberti, apud Fontanas Fagalae allodium quod dedit Robertus de Pulchro Manso, et quidquid ad illud pertinet, apud Attrebatum, in Strata, camba una quam dedit Robertus sacerdos filius Thamardi, concedente et confirmante Alviso ejusdem civitatis episcopo, apud Bantheneias duos mansos et terram arabilem; apud Roseth in Viromandensi pago allodium, apud Belveverth quod singulis annis tres solidos reddit Cameracensis monetae, terram etiam quae in procinctu ecclesiae est, ubi ortus et officinae fratrum sunt, quam Burcardus ejusdem civitatis episcopus contulit et confirmavit cum toto districto libere praedicta ecclesia possideat. Chrisma vero et oleum infirmorum et catechumenorum, secundum antiquas et rationabiles vestras consuetudines a Cameracensi absque contradictione suscipiatis Ecclesia. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatam Beati Auberti ecclesiam perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere seu quibuslibet fatigationibus molestare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omni modis profutura, salva nimirum dioecesani debita justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reaturo suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Data Pisis per manum Emerici diaconi cardinalis et cancellarii, II Kal. Junii, indictione XIV, anno Dominicae Incarnationis 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 234 |
CCXXXIV. Ad Alvisum episcopum Atrebatensem. (Anno 1136, Jun. 1.) [BALUZ., Miscell., II, 164.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fraternitatis tuae scripta debita benignitate suscepimus atque dilectum filium nostrum Nicolaum Cameracensem electum, qui infra sacros ordines est, tum pro Ecclesiae necessitate, tum pro tua et aliorum qui nos pro ipso rogaverunt instantius charitate ex apostolica dispensatione remisimus. Tua itaque interest ut, juxta collatam tibi a Deo prudentiam, pro servitio et utilitate sanctae Romanae Ecclesiae, quemadmodum de te bene confidimus, tanquam devotus ejus filius efficaciter elabores. Data Pisis Kalend. Junii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 235 |
CCXXXV. Privilegium pro abbatia Balneensi. (Anno 1136, Jun. 11.) [ Annal. Camaldul., III, col. 311.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI archipresbytero et canonicis Balnensibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, atque earum quieti et utilitati auxiliante Domino salubriter providere. Dudum siquidem, dilecte in Domino fili Joannes archipresbyter, apud nos saepe numero questus es pro injuriis et pressuris, quas Balnensi Ecclesiae tibi commissae irrogari dicebas. Inter caetera vero quae de eisdem gravaminibus nobis exposuisti, adversus Triviensem abbatem graviter questus es, asserens quod duodecim capellas cum decimis, oblationibus tam vivorum quam mortuorum, et reliquo parochiali jure Ecclesiae Balnensi violenter auferret. Quamobrem nuntium nostrum ad partes vestras direximus, qui et negotium ipsum diligenter inquireret, et tam te quam praedictum abbatem primis Kalendis Maii ad agendam causam sufficienter ante nostram praesentiam vocaret. Quo nimirum termino utraque parte nostro conspectui praesentata, praefatus abbas quoddam scriptum sub nomine praedecessoris nostri papae Paschalis in argumentum causae suae in medium protulit. Quod diligentius intuentes suspectum atque fallatum subtiliter deprehendimus, eo quod quaedam rasurae inibi invenire et alia pro aliis mutatis descripta nominibus, cum luce clarius constet tam auctoritatibus sanctorum canonum, quam etiam generali Ecclesiae consuetudine, capellas quasque suis debere plebibus subjacere, eisque de decimis et aliis ad jus parochiale pertinentibus respondere. Cum manifestum sit eamdem plebem in massa beati Petri apostolorum principis sitam esse, et sub ipsius dominio proprietario jure consistere. Auditis igitur utriusque partis allegationibus, visum nobis est et fratribus nostris super eadem lite definitivam ferre sententiam. Caeterum abbas negotium cupiens protelare, subterfugium quaerere, longiores inducias postulavit, promittens se termino, quem sibi provideremus, plenius instructum adesse negotio, et instrumenta quaedam, quae domi reliquerat, allaturum. Nos autem ne forte quidquam praecipitare videremur, usque ad octavas beati Martini inducias ei dedimus, praecipientes qualiter interim erga eamdem ecclesiam, quam beati Petri juris esse se haberet, eique portiones et oblationes seu decimas earumdem capellarum bona fide persolveret. Statuto itaque termino, abbas ad nos rediens quemdam veterem tomum protulit, in quo nihil, quod ad commodum suae causae pertinens invenire potuimus. Qui etiam a nobis saepius requisitus praefatas capellas infra ejusdem plebis parochias sitas esse respondit, adjiciens quod ministri earumdem capellarum cum litania et oblationibus singulis annis plebem ipsam visitare solebant, et tam eadem plebs quam capellae ac totius Balnensis territorii fundus B. Petri juris existat. Sanctorum ergo canonum auctoritate perspecta, et fratrum nostrorum ac plurium sapientium archiepiscoporum, abbatum et aliorum, qui aderant, communicato consilio, cum praefatus abbas super acquisitionem earumdem nullum possit instrumentum authenticum exhibere, decimas omnes praedictarum capellarum, quarum nomina sunt haec, videlicet Sancti Salvatoris, Sancti Nicolai, Sancti Pauli, Sanctae Appollinaris, Sancti Martini, Sancti Paterniani, Sancti Hilari, Sanctae Florae, Sanctae Margaritae, Sancti Andreae, Sancti Blasii, Sancti Angeli, ac totum ejus parochiale in eisdem capellis tibi, dilecte in Domino fili Joannes es archipresbyter, et per te Balnensi Ecclesiae per sententias restituimus atque concessimus, ut videlicet eamdem potestatem in eisdem capellis de caetero habeas, quas et in aliis praedictae plebi subjectis exerces, id est ponendi seu removendi presbyteros, interdicendi eos, sibi officio restituendi, et debitas portiones habendi tam de oblationibus vivorum quam mortuorum, et si qua alia sunt, quae ad matricem ecclesiam et tuum officium pertinent, concessa tibi insuper facultate disponendi et dispensandi, secundum sanctorum canonum instituta, omnes decimas, quae de curtis praedictarum capellarum a parochianis quocunque tempore colliguntur, vel de toto Balnensi territorio habentur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Balnensem super his Ecclesiam infestare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet eam molestiis fatigare, sed omnia ei cum integritate serventur vestris usibus profutura. Prohibemus insuper ut nulli ecclesiasticae saecularive personae fas sit in praedictis capellis, quae infra Balnense territorium sitae sunt, decimas, vel oblationes aut reliqua, quae ad matricis Balnensis Ecclesiae dispositiones vel proprietates pertinent, absque ejusdem plebis concessione recipere vel habere. Si quis autem huic nostrae constitutioni sciens, obviare tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat Cunctis autem eidem Ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Willelmus Praenestinus episcopus subs. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus subs. Ego Drogo Ostiensis episcopus subs. Ego Albertus Albonensis episcopus subs. Ego Alberius Bituricensis archiepiscopus subs. Ego Umbertus Bisuntinus archiepiscopus subs. Ego Robertus Erfordensis episcopus subs. Ego Milio Servannensis episcopus subs. Ego Ugo Gratianopolitanus episcopus subs. Ego Guillelmus Aurasicensis episcopus subs. Ego Wido Lausannensis episcopus subs. Ego Paganus Nolanus episcopus subs. Ego Anselmus presb. card. subs. Ego Litifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae subs Ego Lucas presbyt. cardin. tit. Sanctorum Joannis et Pauli subs. Ego Martinus presbyt. cardin. tit. Sancti Stephani subs. Ego Wido indignus sacerdos subs. Ego GG. presbyter cardinalis tituli Sanctae Priscae subs. Ego Guido presbyter card. titulo Sancti Chrysogoni subs. Ego Gregorius diacon. Sanctorum Sergii et Bacchi subs. Ego Guido diacon. cardinalis Sancti Adriani subs. Ego Boetius diacon. cardin. Sanctorum Viti et Modesti subs. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subs. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, III Idus Januarii, indictione XIV, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 236 |
CCXXXVI. Henrico patriarchae Gradensi pallii crucisque praeferendae usum tribuit, Ecclesiaeque bona confirmat. (Anno 1136, Jun. 12.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1120.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO patriarchae Gradensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Tunc apostolicae sedi et Romanis pontificibus honor integer conservatur, si universis Ecclesiis collata dignitas custodiatur. Et quemadmodum nulli debemus ultra quam meretur favente gratia impertiri, ita nemini, quod sui juris est, stimulante ambitu, convenit derogare. Quanto ergo majori praerogativa nosceris sublimatus, tanto propensius tibi noveris attendendum, ut in corrigendis subditis plus possit apud te ratio quam potestas, et te boni dulcem, et mali pium sentiant correctorem. Personas diligas, vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quod emendari desideras; sicque vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est, ne si plusquam res exigit ferrum impresseris, noceat cui prodesse festinas. Sed sic alterum condiatur ex altero, quatenus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Quapropter, venerabilis frater Henrice patriarcha, tuis postulationibus clementer annuimus, et Gradensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, praesentis scripti patrocinio communimus. Igitur praedecessorum nostrorum Pelagii, Alexandri et Urbani II auctoritatem sequentes, illius praecipue constitutionis tenorem servantes, quam praedecessor noster Leo IX sanctissimus, et synodali judicio, et privilegii pagina confirmavit, tibi, tuisque successoribus canonice substituendis, et patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis Ecclesiae gerendum, in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos praedecessores eidem noscuntur Ecclesiae constituti. Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Romae fueris, aut in praesentia et comitatu Romani pontificis; pallium etiam fraternitati tuae plenitudinem pontificalis officii ex apostolicae sedis liberalitate largimur, quo intra Ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus praedecessores, tuos usos fuisse non ambigimus, ut in Nativit. Domini, Epiphania, tribus festivitatibus S. Mariae, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalitio S. Joannis Baptistae, et omnium apostolorum, in festivitatibus quoque S. Marci, protomartyris Stephani, S. Laurentii, S. Maximi, in solemnitate Omnium Sanctorum, et principalibus Ecclesiae tuae festis, nec non in ecclesiarum, episcoporum, et caeterorum clericorum consecrationibus, et anniversario consecrationis tuae die. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones Gradensis Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro ecclesias a religiosis viris eidem Ecclesiae Gradensi oblatas, per parochias ejusdem provinciae constitutas, tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo absque tuo assensu liceat in eis consecrationes celebrare, aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus donec in locis ipsis fuerint, divina officia prohibere. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc. Si qua igitur in futurum, etc. Cunctis autem, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc. ss. Ego Guillelmus Praenestinus episc. ss. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Guido indignus sacerdos ss. Ego Azo presb. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Guido card. diac. S. Adriani ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, II Id. Junii, indict. XIV, anno Dominicae Incarnationis 1136, pontificatus autem D. Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 238 |
CCXXXVIII. Ecclesiae Guesnensis possessiones, petente Jacobo archiepiscopo, confirmat. (Anno 1136, Jul. 7.) [RACZINSKI, Cod. diplom. majoris Poloniae, 1; HASSELBACH, Cod. Pomeran. diplom, I, 28.] CCXXXIX. Ad Gregorium Bergomatem episcopum. (Anno 1136, Jul. 24.) [UGHELLI, Italia Sacra, IV, 455.]
|
INNOCENTIUS, etc., venerabili fratri GREGORIO Bergomensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Lites et controversiae extenduntur in infinitum, si quod judicatum est, non fuerit effectui mancipatum. Ideoque per apostolica scripta fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, quatenus sicut gratiam B. Petri, et nostram habere desideras, omni tepiditate supposita sententiam quam de causa S. Vincentii et S. Alexandri protulimus, irrefragabiliter facias observari. Quod si canonici S. Vincentii parere contempserint, vigor justitiae non elangueat, inobedientes ab ecclesiarum ingressu submoveas, et in eorum ecclesiis divina prohibeas officia celebrari. Data Pisis IX Kal. Aug.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 240 |
CCXL. Privilegium pro ecclesia B. Mariae de Reno. (Anno 1136, Aug. 27.) [SAVIOLI, Annal. Bolognesi, I, Append., p. 193.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori et fratribus in ecclesia Beatae Mariae de Reno regularem vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus et ecclesiam Beatae Mariae in qua divino vacatis servitio apostolicae sedis privilegio communimus. Statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini Regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, perpetui futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum eadem ecclesia juste et canonice possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Porro quia juxta sacrae Scripturae testimonium decimae sunt tributa egentium animarum, et religiosae personae quae de aliorum eleemosynis seu beneficentia solent vivere de rebus suis non debent molestias sustinere; decernimus ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis vel etiam de nutrimentis vestris nullus a vobis decimas exigere vel suscipere audeat. Liceat etiam vobis clericos sive laicos e saeculo fugientes, dummodo nulli conditioni teneantur obnoxii, ad conversionem suscipere, et juxta canonicae institutionis regulam in vestro collegio retinere. Nullus ergo hominum eamdem ecclesiam audeat temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu, Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Anselmus presbyter cardin. ss. Ego Littifredus presbyt. card. tit. Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum oannis et Pauli ss. Ego Guido card. diac. Sancti Adriani ss. Ego Hubaldus diacon. card. Sanctae Mariae in Via Lata ss. ss. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, VI Kal. Septembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 241 |
CCXLI. Privilegium pro monasterio Sancti Georgii Priflingensis. (Anno 1136, Oct. 22.) [ Monumenta Boica, t. XIII, p. 155.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERBONI abbati monasterii Sancti Georgii de Privinigen, quod inter Ratisponam et Danubium situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosas personas ac loca eorum regimini commissa diligere, atque ipsorum quieti et utilitati auxiliante Domino salubriter providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eos a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri ac sanctae Romanae Ecclesiae patrocinio muniamus. Ideoque, dilecte in Domino fili Herbo abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et beati Georgii monasterium cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio decoramus Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, tibi tuisque successoribus, et per vos jam dicto coenobio hujus scripti pagina confirmemus. Porro decimam a venerabili fratre nostro Ottone Babenbergensi episcopo vobis concessam, quam ab Hartvico Ratisponensi episcopo per gratum concambium obtinuisse cognoscitur, vobis praesenti scripto firmamus. Cellam etiam Aspach dictam, quam idem episcopus suis laboribus ac studio conquisitam divini amoris intuitu eidem loco contulit, a nullo unquam hominum alienari, vel aliquo modo auferri sancimus. Decernimus etiam ut ordo monasticus qui in eodem coenobio a priscis temporibus noscitur institutum, perpetuis temporibus ibidem integer conservetur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. De laboribus quoque vestris tam infra quam extra septa monasterii, quos propriis sumptibus excolitis, decimas a vobis nemo exigere praesumat. Interdicimus etiam ut nullus episcopus qui in Banbinbergensi Ecclesia pro tempore fuerit, vel aliquis alius occasione alicujus rei, vel advocatiae idem coenobium aliquibus exactionibus gravare vel ejus possessiones a praedicto episcopo vobis collatas, vel undecunque acquisitas, seu oblatas, alicui in beneficium dare, vel fratrum usibus subtrahere praesumat. Quaecunque praeterea bona idem monasterium concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, in futurum poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auterre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam vestris quam fratrum vestrorum ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Guido diaconus card. sancti Adriani ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss. Ego Boetius diacon. card. Sanctorum Viti et Modesti ss. Ego Latrifredus presbyter card. tituli Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardin. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Grisogonus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Data Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Novembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 242 |
CCXLII. Ad Henricum Ratisponensem episcopum. (Anno 1136, Oct.) [ Monumenta Boica, t. XIII, p. 152.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Ratisponensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Aequum et rationabile est ut monachi et regulares canonici qui de aliorum eleemosynis et beneficentia vivere debent, de laboribus quos propriis sumptibus ac manibus excolunt, dare decimas non cogantur. Quod profecto in Pisano concilio, quod nuper Deo propitio celebravimus, a nobis est apostolica auctoritate firmatum. Eapropter fraternitati tuae per apostolica scripta praecipimus quatenus fratres Pruviningenses tam de novalibus, quam de aliis laboribus quos propriis sumptibus ac manibus excolunt, neque per te, neque per Hoholdum militem ullatenus inquietes, neque per alios inquietari permittas; alioquin scire te volumus quoniam contemptum sedis apostolicae impunitum nullatenus dimittemus.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 243 |
CCXLIII. Privilegium pro ecclesia Pollingensi. (Anno 1136, Oct. 23.) [ Monumenta Boica, t. X, p. 39.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CHUNONI praeposito, et fratribus in ecclesia Pollingensi regularem vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuam rei memoriam.
|
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, sollicite providere nos convenit, ut religiosa loca paternis affectibus diligamus et ne pravorum hominum agitentur molestiis, attentam diligentiam adhibere curemus. Quamobrem dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Waltheri Augustensis episcopi precibus inclinati, vestris postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam sancti Salvatoris, sitam in villa quae Pollinga dicitur, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuentes, ut vita apostolica, et ordo canonicus in eamdem ecclesia divina suffragante clementia institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci firma vobis in perpetuum et illibata serventur; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: villam videlicet in qua eadem ecclesia aedificata est, ubi etiam secundum beati Augustini Regulam omnipotenti Domino divina exhibetis obsequia, villam Villhaim, villam Ubingen, villam Friheim, villam Rieden, villam Ascheringen, villam Hunenwanch, villam Phafenhoven, necnon caeteras possessiones, quas quondam secundus rex eidem ecclesiae vestrae restituit, atque contradidit. Sancimus etiam ut nulli absque fratrum licentia, post factam in eodem loco professionem, ad aliam ecclesiam liceat transmigrare; prohibemus insuper ut nemo aliquem ex pravo studio in ecclesia, vel monasterio suo suscipere, vel susceptum audeat retinere; quod si iidem transfugae secunda vel tertia fratrum suorum denuntiatione commoniti ad eamdem ecclesiam redire contempserint, praelato et fratribus suis in eos interdicti vel anathematis sententiam proferendi licentiam indulgemus. Decimas sane, quas concessione pontificum possidetis, aut etiam in posterum adipisci poteritis, apostolica vobis auctoritate firmamus. Porro chrisma, oleum sanctum, ordinationes etiam clericorum, qui ad sacros ordines sunt promovendi, vel si quae alia sunt ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione voluerit exhibere; alioquin quemcunque malueritis catholicum adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, vestris, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si quis ergo hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis. Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guillielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae epicopus ss. Ego Anselmus presbyter cardin. ss. Ego Insifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Guido indignus sacerdos ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani ss. Ego Boetius diaconus cardinalis Sanctorum Viti et Modesti ss. Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kal. Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1136; pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 244 |
CCXLIV. Privilegium pro abbatia Schutterana. (Anno 1136, Oct. 28.) [WURTVEIN, nova Subsidia diplom., t. VII, p. 92.--Ex vidimus judicis Curiae Argentinensis anni 1391, in tabulario abbatiae Schutteranae.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONRADO abbati Schutterensis monasterii, quod in episcopatu Argentinensi, in loco qui Mortinaugia dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim gratus Deo aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate Religionis fuerit confirmatus, hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Conrade abbas, tuis postulationibus accommodantes assensum, Schutterense monasterium, cui Deo auctore praesides, sub cura beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda, videlicet Frisenheim cum ecclesia, Scopheim cum ecclesia, Rogenswiler , Zunsvilere cum ecclesia, Odenheim cum ecclesia, Wagenhurst , Kippenheim, Kirrechcella cum ecclesia, Albeswiler , Ichenheim; ecclesia Sasbach cum suis pertinentiis, et ea quae ministeriales vestri possident in Brisangia, Heimbach, Dirmuntigen, ecclesia Wopelinesbergen cum suis appendiciis, et his quae ministeriales vestri in eadem provincia possident. In Alsatia Gersheim , Herbousheim , Sigelesheim , cum suis appendiciis, et his quae ministeriales vestri in eadem provincia possident; mancipia nihilominus quae noscitur habere in Suevia, in Lotharingia, in Altdorff . Prohibemus etiam ut neque alicui de successoribus tuis liceat possessiones monasterii alienare, aut in beneficium dare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodwinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalendas Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno septimo.
|
(hodie Heiligenzell) (Zuntwyhr) (Ottenheim) (Wanhurst) (Kirtzel) (Almansweiler) (Saspach) (Gerstheim) (Herbolsheim) (Sigolsheim) (Altorff)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 245 |
CCXLV. Privilegium generale pro monasterio S. Nicasii Remensi. (Anno 1136, Nov. 10.) [VARM, Archives administ. de Reims, I, 288.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo JORANNO abbati monasterii Sancti Nicasii, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.. . . Quascunque possessiones, quaecunque bona coenobium. . . . . possidere cognoscitur, tibi tuisque successoribus, praesentis scripti pagina confirmamus. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: in Remensi dioecesi altare de Buxolio super Maternam fluvium, super fluvium Auxonam altare de Celto, altare de Anteniaco cum tribus capellis de Oggeio, de Altovillari, de Fulzeio; altare de Branzonis curte cum capella Sancti Nicolai de Sarpeia curte; altare de Hanonia, altare de Burcio; altare de Sancto Leodegario cum ecclesia, eremum Azonis de Ham; dimidiam partem potestatis in allodio S. Leodegarii, cum banno et justitia, pascuis, cursu aquae, piscaria cum caeteris redditibus, dimidiam quoque partem molendini cum piscatura; allodium quoddam de domno Trajano, cum servis et ancillis ad ipsum pertinentibus, cum banno et justitia, et cursu aquae, et molendino cum piscatura. Altare de Gons, et mansum Fulcaudi, et mansum Roberti de Corbineio, villam de Singli, cum banno et justitia et omni dominatione quam in ea Hugo comes Registetensis tenuerat. Dimidiam partem molendini de Coopello cum terra ibidem pertinente; allodium Hugonis de Cirelio. Terram quae dicitur mons Reguli, et omnem terram et silvam quae est a rivulo Canis Spinae quae decurrit ad vallem Morendi, usque ad silvam archiepiscopi, versus Remis, ab Hugone quondam Trecensi comite monasterio vestro collatam, cum banno, justitia cursu aquae, et omnibus consuetudinibus quas idem comes ibidem tenuerat. Duas partes decimae de omnibus terris ad montem Reguli pertinentibus, terras etiam, quae Aceles appellantur; molendinos Helberti de Halmericurte cum terra ad ipsos pertinente; allodium secus eamdem villam, quadraginta jornalium in episcopatu Laudemensi apud Riboldi montem. Curtem unam cum domibus ad eam pertinentibus, et duobus viridariis, et de culturis eidem castello proximis; terram arabilem uni carruccae sufficientem, et tertiam partem prati castello adjacentis. In episcopatu Cathalaunensi, altare Sancti Hilarii de Buxito, cum capella ibidem pertinente, quae est in honore sanctae genitricis Mariae et beati Nicasii; altare de villa quae cappa dicitur; altare de villa Sancti Basoli; altare de domno Martino. In episcopatu Leodiensi, altare de Morelineis; altare de Senzelia, altare Sanctae Mariae Magdalenae de Cymaco cum appendiciis suis. Claustrum quoque et suburbium quod circa monasterium est, et ad ipsum pertinet, ab omni exactione liberum esse decernimus, ut in eis nullus audeat aliquas exactiones imponere; sed tam tu quam successores tui, qui in eodem loco pro tempore fuerint vel cui ipsi praeceperint, et consuetudines quas idem coenobium in ipsis habuisse cognoscitur, libere vobis liceat possidere, videlicet portagium, rotagium, thelonagium, modiagium, foragium, cum banno et justitia . . . . . Prohibemus . . . . . ut nulli unquam monachorum post factam . . . . . professionem, absque libera abbatis et fratrum licentia, monasterium vestrum relinquere, et ad alium locum liceat pertransire. Si vero, quod absit, hoc ipsum evenire contigerit, post secundam et tertiam fratrum suorum commonitionem, ad proprium locum redierit, abbati et fratribus suis eum interdicendi, vel excommunicandi concedimus facultatem.
|
Nulli ergo hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis fatigare, sed integra conserventur omnia eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc paginam nostrae constitutionis sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Wilelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Guido Tiburtinae episcopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss Ego Linfredus presbyter cardinalis ss. Ego Lucas presbyter cardin. tituli sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu ss. Data Pisis per manum Almerici, Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Idus Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1136; pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno VII.
|
[non]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 246 |
CCXLVI. Carthusiensium Montis-Dei in dioecesi Remensi institutionem confirmat. (Anno 1136, Nov. 23.) [MARLOT, Metropolis Remensis, II, 312.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus in monasterio S. Mariae Montis-Dei divino famulatui mancipatis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare: nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex radice charitatis procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis desideriis clementer annuimus, et beatae Dei genitricis monasterium, in quo divino vacatis servitio, apostolicae sedis privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum normam et institutionem fratrum Carthusiensium, in eodem loco noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem irrefragabiliter observetur. Sancimus etiam ut nulli omnino liceat ordinem Carthusiensium in eodem monasterio stabilitum infringere, minuere vel mutare, et libertatem quam Carthusia, scilicet caput hujus ordinis, habet, vestrum coenobium nihilominus obtineat, nec alicui eam liceat ullatenus violare. Ut autem mente et corpore omnipotenti Deo servire liberius valeatis, simili modo decernimus vos ab omni inquietudine cujuslibet rei vel placiti quietos ac liberos remanere, nec de his quae in terris, pascuis, silvis aut agricultura vobis collata sunt, ullam vos injuriam vel molestiam sustinere. Terminos autem loci vestri propriis terminis duximus exprimendos, ab eodem scilicet Monte-Dei usque ad montem qui est juxta Setonam, versus orientalem plagam, sicut dederunt, ipsam terram Nicolaus de Burgo, et Willelmus; versus occidentem usque ad aquam Bairone; a meridie usque ad antiquum aggerem, qui vadit de ponte Bairone , usque ad Mosomense castrum; a septentrione usque ad fagos in fundo vallis silvae, quae est comitis Regitestensis, cujus voluntate et concessione hoc donum factum atque firmatum est. Adjicientes etiam ut nulla femina fines vestros introeat, nisi forte id fiat propter transitum, qui per loca vestra viatoribus debet esse communis. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita justitia et reverentia . Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Ecclesiae Catholicae episcopus. Ego Guillermus Praenestinus episcopus. Ego Theodevinus Rufinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani. Ego Chrisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joan. et Pauli. Datum Pisis per manum Armeraci S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalend. Decemb., indict. XIV, Incarnat. Dominicae anno 1136, pontificatus vero domini Innocentii P. R. II anno VII.
|
[ vel Bariorone, ut est in bulla Eugenii
] [ in charta Eugenii habetur:
salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi
canonica reverentia]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 247 |
CCXLVII. Confirmat immunitates ecclesiae Marsnensis prope Trajectum Mosae ad monasterium B. Remigii pertinentis, in qua canonicorum loco monachi substituuntur. (Anno 1136, Nov. 23.) [COCQUELINES, II, pag. 232.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dijecto filio ODONI abbati monasterii S. Remigii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Locorum venerabilium cura nos admonet, de eorum quiete atque utilitate sollicite cogitare. Nec dubium quod si servorum Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus. Ideoque, dilecte in Domino fili Oddo abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, atque libertatem ecclesiae de Marsna, ad monasterium Beati Remigii pertinentis, ab Alexandro quondam Leodiensi episcopo tibi concessam, et ab Hermanno ejus archidiacono et fratribus suis laudatam atque firmatam, praesentis scripti pagina roboramus, et futuris temporibus inconvulsam manere decernimus, ut videlicet tam in praepositura quam etiam in canoniis, decentibus clericis, qui praefatae ecclesiae beneficia possident, juxta prudentiam et dispositionem tuam et successorum tuorum, loco eorum monachi substituantur. Praepositus vero, qui ex parte tua vel successorum tuorum eidem loco praefuerit, sacerdotem sub tali praebenda, qualem ipse praepositus, consensu abbatis et fratrum coenobii Sancti Remigii, qui pro tempore fuerit, providerit, constitutum Leodiensi archidiacono praesentabit, a quo nimirum sibi cura committetur, et ipse sacerdos de omni episcopali et synodali jure secundum Leodiensis episcopatus consuetudinem respondebit. Nulli ergo hominum liceat eamdem concessionem, monasterio B. Remigii factam, infringere vel mutare, aut qualibet occasione convellere; sed omnia tibi tuisque successoribus integra conserventur, quemadmodum praesentis scripti sanctione, praefati Alexandri quondam episcopi concessione noscitur institutum. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem hanc nostram confirmationem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus. Ego Guido diaconus cardinalis S. Adriani. Ego Chrysogonus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalendas Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 249 |
CCXLIX. Confirmat ordinem canonicorum regularium S. Augustini, recens introductum in Steinfeldense coenobium Coloniensis dioecesis. (Anno 1136, Dec. 10.) [COCQUELINES, t. II, p. 232.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EVERUINO praeposito et fratribus in ecclesia de Steinvelt canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, ecclesiam Steinvelt, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis privilegio communimus in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam ibidem noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observetur. Praecipimus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam professionem, absque libera praepositi et fratrum licentia ecclesiam vestram relinquere, et ad alium locum liceat transvolare, nec aliquis eum retinere praesumat in praeposituris quae per fratres vestros instituuntur. Ordo vester secundum beati Augustini regulam teneatur, et si quid novi in ordine statuendum fuerit, communi assensu praelatorum vestri annui conventus concorditer statuatur. Praeposituras quoque a vestris fratribus institutas, a vobis pro confirmatione ordinis visitari, et praepositos earum, per singulos annos vestram ecclesiam visitare decernimus. Monasteria quoque sanctimonialium, qui se magisterio vestrae ecclesiae regenda subjiciunt ab eodem se absolvi, et alii subdi postea non praesumant. Ut autem omnipotenti Domino servire securius valeatis, libertatem a recolendae memoriae Friderico archiepiscopo Coloniensi ecclesiae vestrae concessam, et a venerabili fratre nostro, Brunone, ejus decessore, postmodum approbatam, ipsius precibus inclinati, omnimodam firmitatem in perpetuum tenere sancimus. Porro quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia Steinvelt inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate recognoscat, et a sacratis simo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis. Ego Benfredus presbyter cardinalis. Ego Chrysogonus diaconus card. S. Marie in Porticu. Ego Lucas presbyter card. tituli SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. S. Priscae. Data Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, IV Idus Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 250 |
CCL. Ad Stephanum Anglorum regem.--In regem unanimiter electum et consecratum in specialem B. Petri et Romanae Ecclesiae filium recipit. (Anno 1136.) [D. BOUQUET, t. XV, p. 391.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio STEPHANO, illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Rex regum et Dominus dominantium, in cujus manu sunt omnium potestates et omnia jura regnorum, ex incomprehensibili supernae providentiae dispensatione, quando vuit, mutat tempora et transfert regna. Sicut enim attestatur Propheta: Dominator excelsus in regno hominum, et cui voluerit dat illud . Quot commoditates, quanta jucunditatis tranquillitas, quantumque justitiae censura in regno Angliae et ducatu Northmanniae, regnante filio nostro glorioso Henrico rege, viguerunt, eo humanis rebus exempto, oculata fide perclaruit. Cum etiam idem esset religiosorum virorum amator, pacis et justitiae cultor, viduarum et orphanorum propitius consolator, et eorum qui impotentia defendere se non poterant pius defensor, ipso sublato de medio, prout accepimus, turbata est religio in regno Angliae, et nullum mandatum pacis seu justitiae in adjutorio regali vigebat, atque atrocitatem tantorum scelerum comitabatur impunitas. Ne autem diutius grassando in populum Dei debacchari posset dira ferocitas, inclinata est ad preces religiosorum virorum divinae miseratio pietatis; et tantis flagitiis potenter occurrens quemadmodum venerabilium fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum earumdem regionum, et amatorum sanctae Romanae Ecclesiae, gloriosi Francorum regis et illustris viri comitis Theobaldi scripta testantur, et industriorum virorum nobis indicavit assertio, communi voto et unanimi assensu tam procerum quam etiam populi, te in regem eligere, et a praesulibus regni consecrari providit. Nos cognoscentes vota tantorum virorum in personam tuam, praeeunte divina gratia, convenisse, pro spe etiam certa te beato Petro in ipsa consecrationis tuae die obedientiam et reverentiam promisisse, et quia de praefati regis prosapia prope posito gradu originem traxisse dignosceris; quod de te factum est gratum habentes, te in specialem B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae filium affectione paterna recipimus, et in eadem honoris et familiaritatis praerogativa qua praedecessor tuus egregiae recordationis Henricus a nobis coronabatur, te propensius volumus retinere.
|
(Dan. IV, 14)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 251 |
CCLI. Bulla in gratiam canonicorum regularium S. Joannis in suburbio Senonensi (Anno 1136.) [ Gall. Christ., XII, Instrum. 359.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HAIMARDO abbati ecclesiae S. Joannis evangelistae quae in Senonensi suburbio sita est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Officii nostri hortatur nos auctoritas Ecclesiarum statuta satagere et earum quieti ac utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque est et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti fuimus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Raynarde abbas, petitiones tuas clementer admittimus, et ecclesiam S. Joannis, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, ampliante Deo, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam scilicet Sancti Stephani de Castro-Raynardi cum suis appendiciis, a venerabili fratre nostro Henrico Senonensi archiepiscopo de consensu capituli sui praefatae ecclesiae S. Joannis concessam, ecclesiam quoque S. Salvatoris a capitulo et canonicis Senonensibus, jam dicto fratre nostro Henrico archiepiscopo assensum praebente, vobis cum omnibus pertinentiis commissam, et a beatae memoriae praedecessore nostro papa Honorio confirmatam concedimus, ratificamus et approbamus auctoritate apostolica, etc. . . . . Datum anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 252 |
CCLII. Ad canonicos ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Circa annum 1136.) [BALUZ., Miscell., IV, 591.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
|
De obitu charissimi filii nostri A. prioris vestri, recolendae memoriae, tanto amplius condolemus, quanto in ejus subtractione nobis ac vobis majora consilia et solatia sunt sublata; verumtamen non modicum consolamur, quod et vita ejus coram Deo et hominibus laudabilis exstitit, vosque ipsius sacris disciplinis instructos in persona dilecti filii nostri Jer. unanimiter convenisse, et in pace atque unitate . . . . Caetera desunt.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 253 |
CCLIII. Universis clericis et laicis per episcopatum Lucensem constitutis Attonem priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani commendat. Anno 1133-1137, Jan. 5.[BALUZ., ibid., p. 589.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis clericis ac laicis per Lucanum episcopatum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
|
B. Fridiani ecclesia pro religione et vitae ibidem Domino famulantium honestate, tam apud vicinas quam apud nationes externas, maxima devotione et reverentia honoratur. Per cujus profecto institutionem, quamplures hominum Spiritus sancti gratia illustrati, relictis pompis saecularibus, se ad omnipotentis Dei servitium transtulerunt, et suae bonae conversationis exemplo ad recta opera exercenda informare fidelium populorum animos non desistunt. Aequum est igitur ut sedes apostolica fratres ipsius loci paternis affectionibus diligat, et sui erga eos amoris efficaciam patenter ostendat. Quapropter universitatem vestram exhortamur in Domino, ut dilectum filium vestrum Attonem priorem ac fratres praefatae S. Fridiani Ecclesiae devotissime honoretis, et tam in hospitalitate quam in aliis eorum opportunitatibus hilari benignitate eis solatia praebeatis. Qui autem illis hospitalitatem denegat, se non manere in charitate demonstrat. Vestra igitur interest, dilectissimi in Domino filii, nostris commonitionibus humiliter obedire, quatenus ejusdem B. Fridiani et aliorum sanctorum intercedentibus meritis, pro eorumdem fratrum susceptione et impensis beneficiis, orationum, quae in eodem loco Domino exhibentur, participes fieri, et post hujus vitae cursum aeternae retributionis mercedem a remuneratore omnium bonorum Deo percipere mereamini. Data Pisis Nonis Januarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 254 |
CCLIV. Ad Petronillam Fontis Ebraldi abbatissam. (Anno 1133-1137, Jan. 5.) [PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Pr., p. 628.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo Petronillae abbatissae Fontis Ebraldi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Significatum est nobis te magnopere requiem quaerere, et gregis tibi commissi colla velle quiescere; quod profecto tanto gravius ferimus, quanto diebus istis novissimis periculosa tempora instare noscuntur. Attende ad hoc quod apostolorum principi voce Dominica dicitur: Si diligis me, pasce oves meas, ex quo nimirum colligitur quia, si is qui dono supernae gratiae gregem Dominicam pascendo praeest, et hoc ipsum facere renuit, pastorem summum se minime amare demonstrat; sed B. Martinus confessor Domini gloriosus, praelatis Ecclesiae laudabile relinquens exemplum, semetipsum, si adhuc esset populo necessarius, laborem pro eo subire humiliter paratum esse ostendit. Quapropter dilectionem tuam monemus, et per obedientiam imperamus, ut gregem tibi commissum nulla ratione relinquas, sed potius more solito sorores tuas temporaliter et spiritualiter studeas procurare, quatenus una cum ipsis praesentari Reginae virginum merearis, immortalitatis stolam a remuneratore omnium bonorum Domino perpetuis laboribus susceptura.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 255 |
CCLV. Ad Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, in corrigendis vitiis severum, ad mansuetudinem adhortatur, promittit, si abbas S. Vandrigisili « usque ad proximam Pentecostes solemnitatem obedire ei contempserit, se sententiam quam in illum rationabilem promulgaverit, ratam habiturum. » Stolam dono mittit. (Anno 1133-1137, Jan. 20.) [ Neustria pia, p. 174.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Fervorem tuae dilectionis ac constantiam fidei, quae in persona tua hactenus claruerunt, exigente temporis necessitate, tam apud ecclesiasticas quam saeculares personas, ipsis operum fructibus sancta Dei Ecclesia comprobavit. Unde et in specula domus Domini divina providentia constitutus, super commissum gregem, more boni pastoris, diligenter invigilas, et te severum in corrigendis vitiis exhibendo, episcopale officium verbis et exemplis adimplere contendis. Age nunc, charissime, et, juxta Apostoli vocem, obsecra, increpa, argue , in omnibus tamen charitate et mansuetudine, ac sanctorum canonum forma servata. Nec ullatenus arbitreris quod ea, quae recte a te statuta sunt, in irritum devocare, et quae plantaveris disperdere aut eradicare velimus, quin potius ea quae secundum Deum et justitiam feceris, perpetua firmitate volumus observari. Quod si abbas S. Wandregisili, usque ad proximam Pentecostes solemnitatem obedire fraternitati tuae contempserit, sententiam, quam in ipsum rationabilem promulgabis, apostolica auctoritate, ratam habebimus. Praeterea, frater dilectissime, te praesentibus litteris duximus commonendum, quatenus personam tuam studeas praeparare, ut, cum nuntium nostrum acceperis, B. Petri servitium valeas exercere. Stolam ob insigne dilectionis de collo nostro assumptam, per dilectos filios nostros, R. et G. viros industrios tibique devotos, charitati tuae transmittimus, ut videlicet ad honorem Dei et B. Petri reverentiam nostrique memoriam, ea assidue perfruaris. Data Pisis XIII Kalend. Februar
|
(II Tim. IV)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 259 |
CCLIX. Monasterium S. Trinitatis Sacargiense tuendum suscipit ejusque privilegia confirmat. (Anno 1137, Jan. 21.) [ Annal. Camaldul., III, 258.] CCLX. Privilegium pro ecclesiae ecclesia Bonae Spei. (Anno 1137, Jan. 27.) [HUGO, Annal. Praemonstr. I, 301.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI, abbati de Bona Spe, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, dilecte in Domino fili Odo abbas venerabilis fratris nostri Milonis Tervanensis episcopi, religiosi siquidem, prudentis atque discreti viri precibus inclinati, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam de Bona Spe, cui Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio, communimus statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis visa sunt exprimenda vocabulis: Allodium scilicet, in quo praefata Beatae Dei genitricis ecclesia sita est in loco de Vallereilla. Allodium de Ramelgiis; allodium de Gays; tria molendina, duo videlicet juxta abbatiam et tertium in valle de Lestinis. Allodium de Morteri, salvo siquidem censu annuo, quam canonicis S. Yonnis de Valencianis debetis pro ea persolvere, scilicet quinque modios avenae; duos modios boni frumenti, et dimidium; duos modios siliginis et dimidium; tredecim nummos, et totidem Gallinatios. Pro tota decima tam annonae, quam pecorum decem modios et tres solidos. Pro decima curiae juxta abbatiam, sex nummos ecclesiae Sanctae Mariae Cameracensis solvendos. Pro decima de Rasmelgiis, annonae ac pecorum, ecclesiae Lobiensi decem solidos. Pro decima pecorum de Gays, ecclesiae S. Huberti de Marolis, quinque solidos. Quae utique supradicta, scriptis seu chirographis eorum, per quos eadem possidetis vobis sunt concessa atque firmata. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam Beatae Mariae de Bona Spe temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia ei, cum integritate serventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Theodwinus S. Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo S. Laurentii in Licina. Ego Bezifredus, presbyter cardinalis titulo Vestinae. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus, presbyter cardinalis titulo Sancti Stephani. Ego Guido indignus sacerdos Ego GG. presbyter cardinalis titulo S. Priscae Ego Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrysogoni. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachhi. Ego Guido diaconus cardinalis titulo Sanctorum Cosmae et Damiani. Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Kal. Februarii, indictione XV, Incarnat. Domini anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 261 |
CCLXI. Bulla confirmatrix translationis abbatiae a S. Firmino ad Joannem secus Seylam, nec non possessionem ejusdem abbatiae. (Anno 1137, Jan. 30.) [HUGO, Annales ord. Praemonstr., I, 691.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FULCONI Ambianensi abbati de S. Joanne, ejusque fratribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Pia postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, dilecte in Domino fili Fulco abbas, venerabilis fratris nostri Milonis Tervanensis episcopi, religiosi siquidem, prudentis atque discreti viri, precibus inclinati, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam de S. Joanne cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis ustis modis rationabiliter praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur; in quibus haec propria visa sunt exprimenda vocabulis: altare videlicet S. Germani, et altare S. Firmini de valle, et altare S. Marcelli, cum tota decima ecclesiae, ad quod videlicet altare S. Marcelli pertinet, villa quae dicitur Marlemont, et villula quae dicitur Bertincuria. Molendinum quoque quod dedit vobis vicedominus de Pincheni . Decimas etiam animalium et nutrimentorum vestrorum quas utique venerabilium fratrum nostrorum precibus Rainaldi Remensis archiepiscopi et Guarini Ambianensis episcopi, vobis canonici S. Mariae Ambianensis ecclesiae concesserunt. Curiam quoque in valle Guidonis sitam cum oratorio et terra quae pertinent ad ipsam vallem cum decima. Extra vero ubicunque in territorio de Mairiu terram fratres excoluerint. Tertiam partem decimae casae ecclesiae de Waubercurte quam dedit Robertus clericus. Quae nimirum omnia ad vestram ecclesiam spectare noscuntur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatam ecclesiam B. Joannis Baptistae temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus visitationibus fatigare, sed omnia ei in integritate serventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Theodwinus S. Vulfinae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo S. Laurentii in Lucina. Ego Lettifredus presbyter cardinalis titulo Vestinae. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani. Ego Guido indignus sacerdos. Ego GG. presbyter cardin. tit. S. Priscae. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Grisogoni. Ego Gregorius diacon. card. tit. SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diacon. card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Guido diacon. card. titulo S. Adriani Data Pisis per manum Alberici, sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, III Kal. Febr., indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII
|
( Pepigny )
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 262 |
CCLXII. Privilegium pro monasterio S. Petri Selincurtensis. (Anno 1137, Jan. 30.) [HUGO, Annal. ord. Praemonstrat., t. II, p. 360.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GALTERO abbati Sancti Petri de Selincuria, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum
|
Piae postulationes voluntatis effectu debemus prosequente complere, ut et devotionis sinceritas indubitanter vires assumat. Quamobrem, fili Galtere abbas Sancti Petri de Selincuria, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis exprimenda sunt vocabulis: terra scilicet quae est contra ecclesiam, et duae partes decimae de Selincuria; tertia pars decimae de Warsuvio, decimae etiam omnium animalium et hortorum ejusdem loci quas concessit dominus Frumoldus prior, et universum capitulum Sancti Martini Ambianensis, et tertia pars decimae de Tancheremaisnil, etc. . . . . Omnia quae Guarinus episcopus et Simon archidiaconus praedictae ecclesiae concesserunt, etc. . . . Decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia cum integritate serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum episcopi dioecesani canonica justitia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui piaculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant Data Pisis per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kalendas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocenti II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 263 |
CCLXIII. Monasterii S. Mariae de Columba possessiones rogata Bernardi abbatis Clarevallensis, confirmat (Anno 1137, Febr. 7.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 213.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio BERNARDO Clarevallensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in loco qui Columba dicitur, et Carettum antiquitus vocabatur, quique in Placentino episcopatu situs est, in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet promovere complementum, quatenus devotionis singularitas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, charissime in domino fili Bernarde abbas, tuis precibus annuentes, monasterium, quod in loco qui Columba dicitur situm est, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem totus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, fratribus, qui ibidem pro tempore fuerint, firmiter in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec specialiter duximus adnotanda: omnes videlicet terras illas, quas illustr. vir Pallavicinus marchio, et nobilis signifer Placentiae civitatis, sive alii boni viri, eidem loco devotionis intuitu, contulerunt, quas nimirum ejusdem loco fratribus quietas, et liberas jure perpetuo permanere, et ab omni saeculari exactione remotas fore sancimus. Et quoniam communem vitam degentes de aliorum eleemosynis et beneficentia debent vivere, constituimus ut de laboribus, quos fratres ipsius monasterii propriis manibus, aut sumptibus excolunt, nullus ab eis decimas exigere nec suscipere audeat. Decernimus etiam ut a villa, quae Senna dicitur, usque Bundium, seu infra alios terminos, a venerabili fratre nostro Arduino episcopo, nec non a clero, et populo Placentino specialiter designatos, nulla ecclesia quolibet tempore construatur, nullaque saecularis habitatio prorsus fiat. Nulli ergo hominum fas sit idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur usibus fratrum ibidem Domino famulantium profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei, et Domini nostri Jesu Christi aliena sit, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Conservantes autem haec omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli, apostolorum ejus, gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Albericus Ostiensis episcopus subsc. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem subscr Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Chrysogoni SS. Ego Ivo diaconus cardin. S. Mariae in Aquiro SS. Datum Pisis per manum Americi S. R. E. diac. card. et cancellarii, VII Id. Febr., ind. XV, Incarn. Dom. ann 1137, pontific. vero D. Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 264 |
CCLXIV. Xenodochii S. Joannis Hierosolymitani protectionem suscipit, bona confirmat, privilegia auget. (Anno 1137, Febr. 8.) [ Priviléges de l' ordre de Saint-Jean de Jérusalem, p. 85.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAYMUNDO magistro xenodochii sanctae civitatis Hierusalem, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Christianae fidei religio hoc pie credit et veraciter profitetur, quod Dominus et Salvator noster Jesus Christus, cum omnium dives esset, pro nobis est pauper effectus. Unde etiam ipse suis imitatoribus opportunae consolationis praemia repromittens, Beati, inquit, pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum; idemque pater orphanorum et refugium pauperum ad hospitalitatem ac beneficentiam nos exhortans in Evangelio ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; quique ad comprobandam tantae humanitatis excellentissimam bonitatem, etiam pro calice aquae frigidae se mercedem redditurum asseruit. Et nos igitur quibus ex injuncto officio imminet his qui longe et his qui prope sunt paterna sollicitudine providere, devotionem vestram debita benignitate complectimur, et quemadmodum postulastis, hospitalem domum sanctae civitatis Jerusalem, sub beati Petri tutela suscipimus, et personas sive res ad eam pertinentes apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Si quando vero fuerint loca deserta, eidem venerabili domui ab aliquo pia devotione collata, liceat vobis ibidem villas aedificare, ecclesias et coemeteria ad opus omnium ibi manentium fabricare. Cum autem vobis terrae cultae vel incultae justo titulo conferentur, facultatem et licentiam habeatis ibidem oratoria construendi, et coemeteria faciendi ad opus tantum fratrum qui de vestra fuerint mensa. Decernimus ergo ut receptores vestrarum fraternitatum, sive collectarum, salvo jure dominorum suorum, in beati Petri et nostra protectione consistant et per terras in quibus fuerint, pacem habeant. Simili modo sancimus ut quicunque in vestra fuerit fraternitate receptus, si forte ecclesia ad quam pertinet a divinis officiis erit prohibita, eumque mori contigerit, eidem sepultura ecclesiastica denegetur, nisi nominatim anathematis vinculo fuerit innodatus. Praeterea si quis fratrum vestrorum, qui ad recipiendas easdem fraternitates vel collectas, a vobis fuerint missi in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis officiis sit interdictus, pro omnipotentis Dei reverentia, in eorum adventu, semel in anno aperiantur ecclesiae, et exclusis excommunicatis, divina ibi officia celebrentur. Quia vero, omnia vestra sustentationibus pauperum et peregrinorum debent cedere, ac pro hoc nullatenus ea aliis usibus convenit applicari, constituimus, ut de laboribus quos vestris sumptibus colitis, dare decimas non cogamini. Nulli ergo hominum fas omnino sit, super hac concessione nostra vos temere perturbare, aut possessiones vestras auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et pauperum usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum, congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem locis sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. . . . . . . Amen. Sigilli loco scriptum est in orbem: ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Et in medio: SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS, INNOCENTIUS PAPA SECUNDUS Signatum: Ego Lucas presbyter titulo Sanctorum Joannis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii in Lucina. et Pauli. Ego frater Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrysogoni. Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Portu. Ego Ubaldus cardinalis S. Mariae in Via Lata. Ego Theodeumirus S. Rufinae episcopus. Ego Wido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Guido cardinalis Sancti Adriani. Ego Vassallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii. Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Idus Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo septimo, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno septimo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 265 |
CCLXV. Privilegium pro monasterio Petri Perusini. (Anno 1137, Febr. 10.) [COCQUELINES, II, p. 234.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HIERONYMO abbati monasterii Sancti Petri, quod secus Perusinam civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Hieronyme, tuis postulationibus clementer annuimus, atque praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, monasterium beati Petri, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, tibi tuisque successoribus firma et illibata permaneant, tam in ecclesiis quam in cellis, curtibus, plebibus, monasteriis, fundis atque casalibus: in quibus utique haec propriis nominibus duximus exprimenda: plebem scilicet Sancti Constantini, Sancti Rufini, Sancti Martini, et Sancti Joannis; plebem Sancti Martyrii, ecclesiam Sancti Benedicti in Angellione cum suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Justini cum curte sua, ecclesiam Sancti Andreae, et Sancti Angeli de Aliano, cum suis pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae in Petiviano, et Sancti Clementis; curtem de Casale, curtem de Petroniano, et hoc, quod vobis pertinet de curte et ecclesia Sancti Donati de Civitella, necnon et terram Ugonis nepotis Bernonis de monte Nigro. Apostolicae quoque sedis tibi munimine confirmamus ecclesias Sanctorum Apollinaris, Blasii et Montani, cum suis omnibus pertinentiis, salvo annuo censu Farfensis Ecclesiae. Quin etiam confirmamus massas tres in comitatu Perusino positas, unam quae vocatur Cusulo, alteram Filontio, et aliam quae nuncupatur Casalina, cum ecclesiis, vineis, campis, hortis, montibus, cultis et incultis, omnibusque suis pertinentiis: monasterium quoque Sancti Angeli in comitatu Astisinate, in loco qui dicitur Limisano, cum cellis et capellis suis, et cum omnibus sibi pertinentibus, atque monasterium Sancti Salvatoris in Cathale, cum omnibus sibi pertinentibus; et monasterium Sancti Petri in Plojano cum universis suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Sylvestri in Murcella, ecclesiam Sancti Donati, et quidquid vestri juris esse dignoscitur in Agello, ecclesiam Sanctae Mariae in Podio cum omnibus pertinentiis, ecclesiam Sancti Pauli in Monticello, atque ecclesiam Sancti Petri de Petroniano, cum curte sua. Sane chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi et clericorum ad idem monasterium pertinentium, a dioecesano accipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis Catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere; qui sanctae Romanae Ecclesiae fultus auctoritate, quae postulatis indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam, elegerint a Romano pontifice consecrandum. Missas autem publicas in eodem monasterio per episcopum fieri, vel stationes, aut ordinationes aliquas celebrari, praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus praebeatur ulla conventibus. Nec ulli episcopo facultas sit, praeter Romani pontificis conniventiam, idem coenobium, aut ejus cellas, gravare, interdicere, vel excommunicare, seu exactiones novas imponere, nec saecularium procerum cuiquam liceat, fodrum, vel aliud servitium, ab eodem monasterio aut ejus pertinentiis extorquere, salvo nimirum jure ac dominio sanctae Romanae Ecclesiae. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas injuste, usibus suis vindicare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Berardus presbyter cardinalis tituli S. Crucis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Drogo Ostiensis episcopus SS. Ego Theodewimus S. Rufinae episcopus SS. in Hierusalem SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina SS. Ego Martinus presbyter cardinalis tituli S. Stephani SS. Ego Guido indignus sacerdos SS. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni SS. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi SS. Ego Vassalus diaconus cardinalis Sancti Eustachii SS. Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 266 |
CCLXVI. Bulla pro monasterio Eleemosynensi. (Anno 1137, Febr. 18.) [ Gall. Christ., VIII, Instrum. 422.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus serverum Dei, dilecto in Christo filio OLRICO abbati monasterii de Eleemosyna ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti atque utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen sumus assumpti, eas et a pravorum hominum incursibus tueamur, et beati Petri apostolicae sedis patrocinio confovere curemus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Olrice abbas, tuis postulationibus clementer annuimus, et monasterium de Eleemosyna, cui auctore Deo praeesse dignosceris, praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem locus juste et legitime possidet, aut in futurum liberalitate principum, concessione pontificum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quoniam monachi et alii religiosi viri communi vita viventes, debent aliorum eleemosynis ac beneficentio sustentari, simili modo sancimus, ut de laboribus quos propriis sumptibus colitis, seu etiam de nutrimentis vestris, nullus a vobis decimas exigere, nullusque suscipere audeat, ut quanto estis ab ecclesiasticarum vel saecularium personarum infestationibus liberi, et ab eorum actionibus expediti, tanto propensius, divinis famulatibus intendatis, et vota vestra juxta monasticae professionis observantiam omnipotenti Domino humiliter exhibere curetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestrum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona scienter contra hanc nostrae concessionis paginam temerario ausu venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefato monasterio jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Crysogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Martii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 267 |
CCLXVII. Privilegium pro Ecclesia Arausicana. (Anno 1137, Febr. 25.) [ Gall. Christ., I, Instrum., 132.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Guillelmo Araucensi episcopo, ejusque successoribus canonice promoventibus .
|
In beati Petri cathedra disponente Domino constituti, fratres nostros episcopos debemus diligere, et loca eis commissa apostolicae sedis munimine confovere. Quamobrem, venerabilis frater Guillelme episcope, tuis postulationibus impartimur assensum, et ecclesiam Arausicensem, cui Deo auctore praesides, praesentis scripti pagina communivimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesenti anno juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, operante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam scilicet Sancti Florentii, cum coemeterio et villa quae Claustrum nominatur, infra ipsum coemeterium constituta, cum palude, condamina quam comitissa Auraicensis, assensu filii sui Raimbaldi, Beato Florentio contulit, cum decimis set caeteris possessionibus suis; ecclesiam Beati Eutropii, cum decimis totius territorii de Cadarossa, et possessionibus suis; ecclesiam Sancti Petri cum decimis et possessionibus suis; ecclesias de Monte Draconis, de Sagariis, de Jocondatis, cum decimis et possessionibus suis, de Mornatio, de Serigniano, de Grapontis, de Sancto Juliano, de Derbucio, de Guarda, de Travaillano, de Camareto, de Vellaiga, de Vacquayrassio, de Albuna, de Durbano, et Balmis, de Albagnano, de Jonqueriis, cum decimis et possessionibus suis et decimis de Sarriano, et de Podio-d' Icardo, de Sancto Privato, de Causianis, de Gausianis et de Aselano, et ecclesiam Sancti Genesii, cum appendiciis suis, et caetera omnia quae venerabilium fratrum nostrorum praedecessorum tuorum episcoporum fraternitas de occupantium manibus eripuit. Ea etiam omnia quae per vos vel per feudales vestros praefata ecclesia possidere videtur, vobis nihilominus confirmamus; ad exemplum quoque praedecessoris nostri beatae memoriae papae Calixti apostolica auctoritate sancimus, ut in praefata Auraicensi ecclesia perpetuis futuris temporibus episcopalis sedes absque Tricastini episcopi, vel cujuslibet alterius contradictione consistat; similiter idem locus propriam parochiam episcopalem obtineat, in qua tu, vel successores tui cleriricos ordinandi, ecclesias et oratoria consecrandi, et alia quae ad episcopale officium pertinent ministrandi facultatem liberam habeatis. Terminos sane Arausicensis parochiae, quos ex praecepto ejusdem praedecessoris nostri, in praesentia Attonis quondam Arelatensis archiepiscopi, et suffraganeorum ejus, per assertiones testium et instrumenta chartarum a praedecessore tuo bonae recordationis Berengario episcopo constat esse probatos, et Romae assistente Pontio Tricastino episcopo per eumdem Romanum pontificem, indagatis utrinque diligenter rationibus, in praesentia episcoporum et cardinalium collaudatis, praedictae Arausicensi ecclesiae quiete et sine aliqua infestatione habendos, possidendosque firmamus; videlicet a ponte Abolena, per stratam regalem, quae vadit inter duos montes usque ad Diganum, et a praedicto ponte sicut ascendit aqua de Lez versus meridiem, et usque ad fines Vasensis episcopatus. Porro debitam portionem decimarum et cunctarum oblationum, quae pro vivis et pro defunctis, ecclesiis offeruntur, sanctorum canonum instituta distinguantur; ideoque venerabilis frater episcope, quartam partem decimarum ad te pertinentium, tibi ab aliquo usurpari prohibemus. Simili modo statuimus, ne aliquis detensiones ecclesiae non ad se pertinentes, suis usibus indebite vindicare praesumat. Nulli ergo hominum fas sit, praefatam Arausicensem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu cujuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat existere, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum suae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Angelus presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii ss. Ego Litafredus presbyter ss. Ego Lucas presbyter titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Marton presbyter cardinalis titulo Sancti Stephani. Ego Guido indignus presbyter. Ego Gregorius presbyter cardinalis titulo Sanctae Priscae. Ego Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrisologi . Ego Theodevitus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis titulo Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Guiguo diaconus cardinalis S. Adriani. Ego Ulbordus cardinalis S. M. in Via Lata. Ego Chrysogonus cardinalis diaconus S. Mariae in Porticu. Ego Ivo diaconus cardinalis Sanctae Mariae. Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Kalendas Martii, indictione decima quinta, Incarnat. Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo septimo, pontificatus vero domini Innocentii papae anno octavo.
|
[ f. promovendis] [ f. Chrisogoni]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 268 |
CCLXVIII. Ad Petronillam Fontis Ebraldi abbatissam. (Anno 1137, Febr. 28.) [PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 627.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo Petronillae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Quod rationi convenit et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium B. Mariae Fontis Ebraldi in quo divinis estis obsequiis mancipatae, cum omnibus ad ipsuum pertinentibus, sub apostolicae sedis protectione susceptum praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones praedictum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium rationabiliter poterit adipisci, tam tibi quam his quae tibi in eodem regimine regulariter successerint, firma et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus: videlicet ecclesiam S. Quintini de Fontanis cum omnibus redditibus, possessionibus ac suis pertinentiis; Altam Brueriam cum suis pertinentiis, vineis, atque aliis bonis ab Amolmico comite ecclesiae vestrae collatis, eleemosynam seu donum a Roberto comite vobis concessum, scilicet X marchas argenti vobis singulis annis persolvendas, etc. Ut autem quietius Domino deservire possitis, et frequentationibus hominum ad hoc ipsum devotius efficiendum, vester sacer conventus nullatenus impediatur, praesenti scripto omnimodis prohibemus, ut nullae prorsus habitationes circa vestrum coenobium fiant, nullus etiam juxta vos ecclesiam aedificare vel consecrare praesumat, unde quies et religio vestri coenobii valeat perturbare, etc. Datum Pisis per manum Aimerici, S. Romanae Ecclesiae cardinal. cancellarii, II Kal. Martii, indict. XV, Incarnat. Domini anno 1137.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 269 |
CCLXIX. Ecclesiae S. Mariae Pisanae bona, petente Uberto archiepiscopo, confirmat. (Anno 1137, Mart. 5.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 388.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri UBERTO Pisano archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Pisanorum Ecclesia specialis sanctae Romanae Ecclesiae filia a longis retro temporibus ad serviendum beato Petro et Romanis pontificibus prompta exstitit et devota. Quod et ipsum in persona nostra manifestis indiciis comprobavimus, et prae caeteris intercessoribus nostris ingruente necessitate Ecclesiae devotionem cleri et populi Pisanae civitatis certis rerum sensimus argumentis. Accedit ad hoc tua familiaritas, et dilecte venerabilis frater Uberte archiepiscope, quem ob specialem praerogativam ad regimen Ecclesiae Beatae Mariae semper virginis, cui Deo auctore praesides, de gremio sedis apostolicae, ex magna benignitate concessimus, et propriis tanquam beati Petri manibus archiepiscopalis dignitatis infula decoravimus. Pro quibus omnibus eamdem praefatae Dei Genitricis domum ampliori gratia, et benevolentia dignam fore censemus, et cum omnibus ad eam pertinentibus praesentis scripti pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut decimae Pisani episcopatus, quae sibi competunt secundum sanctorum canonum instituta, honestas quoque personas in episcopali sede ac praefata Dei Genitricis ecclesia, juxta sanctiones canonum, ordinare, et ibidem canonicos constituere, et quae ibidem fuerint corrigenda canonice corrigere, seu alias plebes, vel capellas tuas disponere nihilominus habeas facultatem. Decernimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata B. Mariae ecclesia in praesens juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, videlicet castrum de Cucilla, castrum et curte de Locenthana, castrum et curte de Sancta Lucia, castrum et curte de Monte Calvo, tres partes castri et pogii de Ripasticaria, novem partes de quatuordecim partibus castelli, et curtis de Bellora et Boccello, quintam partem castri de Segalare, duas partes castri et curtis de Plumbino, placitum et fodrum de Vada, placitum et fodrum de Zasignana, castrum et curtem de Gari, medietatem castri et curtis de Ceule, medietatem castri et curtis de Lucagnano, placitum et fodrum de Buti, placitum et fodrum de Vico, curtem de Plentina, placitum et fodrum Sancti Joannis de Vena, Sanfam novum et vetus, castrum episcopale de Calche cum curte sua, curte de Papiana cum suis pertinentiis, curtem de Avane cum morlo, et bovario et aliis suis pertinentiis, tumulum ab Arnousque ad stagnum a terra filiorum Dodonis, et Castagnolo usque ad mare, et a solatio usque ad mare, tertium in stagno positum, castrum et curte de Livorna, castrum et curte de Uriliano, positum prope Chesinam, medietatem castri et curtis de Callirile, castrum et curte de Riojacco, terram Ubertingam. Praeterea plebes praefatae Dei Genitricis ecclesiae pertinentes sibi, suisque successoribus nihilominus confirmamus, videlicet plebem de Calcinaria cum capella Sancti Angeli de Travalda, capella de Rupida cum capella de Planthule, et omnibus aliis capellis eidem plebi pertinentibus, plebem de Buti cum capella Sancti Marci de Submonte, cum omnibus aliis suis capellis, plebem de Vico Ausurissole cum omnibus aliis suis capellis, plebem S. Joannis de Vena cum omnibus suis capellis, plebem de Cassina cum omnibus suis capellis, plebem S. Cassiani cum omnibus suis capellis, plebem S. Juliae cum omnibus suis capellis, plebem S. Laurentii de curte cum omnibus suis capellis, plebem de Calci cum omnibus suis capellis, plebem de Asciano cum omnibus suis capellis, plebem de Massazuculi cum capella S. Agathae, et Clatri, capella S. Prosperi de Bozzano, capella de Balbano cum omnibus suis aliis capellis, plebem de Avone cum, etc.; plebem de Pugnano cum capella de Lajano cum, etc.; plebem de Rujuno, plebem de Arena, ecclesia S. Nicolai de Patino, plebem de Livorna, plebem de Larzenta cum, etc.; plebem de Limone cum, etc.; plebem S Laurentii de Patha cum, etc.; plebem S. Angeli cum, etc.; plebem de Pomaria, et Monte vaso, et omnibus capellis suis, plebem de Rosignano cum, etc.; plebem de Vada cum, etc.; plebem de Ripabella cum ecclesia S. Perpetuae, et territorio ecclesiae S. Cassiani de Molazzano, et omnibus aliis capellis eidem plebi pertinentibus. Ut autem ad complementum securitatis, seu corroborationis horum omnium nihil vobis desit, cunctaque in territoriis praedictarum plebium, seu etiam infra terminos plebium infra positarum, videlicet plebis de Trajana, plebis de Miliana, plebis de Tripallo, plebis de Gello in Colline, plebis de Bibone, plebis de Pararini jure proprietatis ad praefatam Pisanam Ecclesiam pertinent, apostolica vobis auctoritate firmamus, salvo nimirum jure beati Petri, et sanctae Romanae Ecclesiae. Nulli igitur omnino hominum fas sit praedictam Pisanam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre. Si qua igitur, etc., cunctis autem, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Theodevinus S. Rufinae episcopus SS. Ego Gerardus presb. cardinal. tit. S. Crucis in Jerus. SS. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurencii SS. Ego Gotifredus presb. card. tit. S. . . SS. Ego Lucas presb. cardinal. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Ivo diac. card. S. Mariae in Aquiro SS. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii, et Bacchi SS. Ego Guido diaconus cardinalis S. Adriani SS. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata SS. Ego Chrysogonus diac. cardin. S. Mariae in Porticu SS. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Chrysogoni SS. Datum apud Campilium per manum Americi S. Romanae Ecclesiae diac. card., III Nonas Martii, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero D. Innoc. papae II anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 270 |
CCLXX. Ad Didacum Compostellanum episcopum. (Anno 1137, Mart. 10?) [FLOREZ, España sagrada, XX, 584.
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Universa Romana curia et Ecclesiae fideles nostri pro latore praesentium Aria communi filio nostro et clerico sedem apostolicam suppliciter exoraverunt. Nos igitur eorum precibus diligenter annuentes, fraternitati tuae pro eodem apostolica scripta dirigimus, rogantes mandando, ut eum benigne suscipiatis, eique pro B. Petri et nostra reverentia ecclesiasticum beneficium cum praebenda in Compostellana Ecclesia in proximo concedas. Dat. in Bibione Castro VI Idus Ks. Mart.
|
( i. e.
post Kal.)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 271 |
CCLXXI. Adalberto archiepiscopo Moguntino mandat ut familiam monasterii S. Emmerammi Ratisponensis contra Sigebotum militem tueatur. (Anno 1137, Mart. 26.) [PEZ, Thesaurus Anecdot., I, III, 136.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri A. Moguntino archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Lator praesentium Gerhardus, ad nos veniens, adversus Sigebotum militem questus est quod, cum ipse et consanguinei ejus de familia B. Emmerammi existant, idem Sigebotus in propriam servitutem vindicare conetur. Eapropter fraternitati tuae rogando mandamus quatenus contra vexationes ejusdem Sigeboti praefatum Gerhardum ejusque consanguineos in sua justitia manuteneas. Et si idem Sigebotus eos contra justitiam gravare praesumpserit, debitam in eum sententiam proferas. Data Viterbii VII Kal. Aprilis
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 272 |
CCLXXII. Privilegium pro Ecclesia Londinensi. (Anno 1137, April. 8.) [RYMER, Foedera, conventiones, litterae inter reges Angliae et alios, t. l. p. 14.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio NORMANNO, priori ecclesiae Christi infra muros Lundoniensis civitatis sitae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Apostolicae sedis clementiae congruit religiosas personas affectione paterna diligere, et loca eis commissa optatae defensionis munimine confovere: proinde, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus rationabilibus clementer annuimus, et ecclesiam Christi, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis patrocinio communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant: in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: duas scilicet partes redditus de civitate Exoniae; terram de Lectuna, quam Simon de Molins et uxor ejus Adelina eidem loco, divinae pietatis intuitu, contulit; terram et socam de Anglischecnihte-Gylde; ecclesiam de Bix cum redditibus suis; ecclesiam de Totenham: praeterea quascunque ecclesias, seu terras, extra civitatem Lundiniensem, vel infra, a Dei fidelibus vobis rationabiliter collata seu alia quae in posterum offerri contigerit, vobis et per vos eidem ecclesiae auctoritate apostolica firmamus Decernimos ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra cam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat: et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Drogo Ostiensis episcopus ss. Ego Anselmus presbyt. cardin. ss Ego Albertus Albanensis episcopus ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata ss. Ego Chrysogonus diacon. card. tituli S. Mariae in Porticu ss. Ego Godefredus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Lucas presbyter cardinal. Sanctorum Joannis et Pauli, ss. Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. S. Priscae ss. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Chrysogoni ss. Datum Viterbi per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, VI Idus Aprilis, indict. XV, Incarnat. Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 273 |
CCLXXIII. Privilegium pro xenodochio Roncevallensi. Anno 1137, Maii 6.[OIHENARTUS, Notitia utriusque Vasconiae, tum Iberiae, tum Aquitaniae, p. 95.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, fidelibus universis, ad quos istae litterae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Honor et reverentia, quae piis locis impenditur, omnipotenti Deo procul dubio exhibetur; eleemosyna siquidem, quae Dei nostri opus interpretatur, si sollicita consideratione pensatur, non est donum sed mutuum, et quod Christi pauperibus ministratur, in praesenti saeculo auctorem suum adjuvat eique in futuro praemium aeternae retributionis apportat. Nos hoc nimirum intuitu venerabilis frater noster Sanctius episcopus Pampiloniensis in loco qui dicitur Roncesvallum ad susceptionem pauperum atque peregrinorum hospitalem domum et ecclesiam in honorem beatae Mariae pro sua devotione construxit. Quam nimirum ab eodem fratre nostro, aliisque devotis viris honeste ditatam, sub beati Petri apostoli et nostra protectione suscepimus, et cum omnibus rebus suis apostolico privilegio communivimus. Quamobrem charitati vestrae rogando mandamus atque in peccatorum remissionem vobis injungimus quatenus a Deo vobis praestitis ad ejusdem loci sustentationem opportuna subsidia tribuatis, hoc scientes quod omnibus benefactoribus ejus totius apostolicae benedictionis gratiam impertimur, et eos qui tam venerabilem locum infestare praesumpserint dignae animadversionis sententiae subjugamus. Datum in territorio Anagniensi secundo Nonas Maii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 274 |
CCLXXIV. « Per omnia Casinensi Ecclesiae adjacentia monasteria » litteras mittit ne Rainaldo, electo abbati Casinensi, vel fratribus obediant. (Anno 1137, Maio.) [PETRI, Chronic. mon. Casin., l. IV, c. 108 ( Patrologiae t. CLXXIII) .] CCLXXV. Ad monachos Morchbacenses. (Anno 1137, Jun. 11.) [HUND, Metropolis Salisburg., III, p. 440.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis praeposito et fratribus Ecclesiae Morchbach, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Juxta apostolicam sententiam non tantum debemus attendere quod nobis est utile, sed quod multis ut salvi fiant atque de nostra abundantia indigentium inopiam supplere debeamus. Caeterum sicut nostris est auribus intimatum ecclesia Beati Petri Undenstorff de vestro collegio sibi expedit habere praepositum. Quamobrem universitati vestrae per apostolica scripta rogando mandamus atque praecipimus quatenus unum de fratribus vestris quem eadem ecclesia ad suum regimen postulaverit ipsius loci fratribus concedatis et eorum bonum propositum nequaquam impediatis. Datum apud Barum IV Nonas Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 276 |
CCLXXVI. Ad Walterum episcopum Augustensem.--Mandat, ut ab inferendis monasterio Burano, utpote regali, molestiis abstineat. (Anno 1137, Jun. 11.) [PEZ, Thes. Anecd., III, III, 633, ex codice Tegernseensi saec. XII.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Augustensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Veniens ad nos fidelis noster E. Burensis abbas se a tua fraternitate multa gravamina pertulisse asseruit, tum pro sua dejectione, tum pro sententia anathematis super eum posita. Praeterea gloriosus filius noster L. imperator Burensem abbatiam dicit esse regalem, atque id a curia sua esse recognitum, et sententia principum judicatum atque imperiali privilegio confirmatum. Ideoque fraternitati tuae mandamus atque praecipimus quatenus per te vel per submissam personam nullam praefato abbati vel ejus fratribus de caetero injuriam vel molestiam inferas, sed potius eos in pace vivere et Deo servire permittas. Quod enim in curia imperiali causa cognita sententia principum judicatum esse cognoscitur, nolumus immutari, sed ratum haberi, de fundo videlicet in quo idem coenobium situm est. Data Bari III Id Julii .
|
[ leg. Junii]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 277 |
CCLXXVII. Ad coenobitas Benedictoburanos, quibus praecipit, ut Engelscalcho abbati a vinculo excommunicationis absoluto tanquam praelato et magistro suo reverentiam et obedientiam deferant. (Anno 1137, Jun. 15.) [PEZ, ibid., p. 631.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Burensis monasterii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut Scriptura sacra testatur, libat Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa, quia ergo filius noster E. abbas vester ad nos veniens, a fratre nostro W. Augustensi episcopo, tum pro sua dejectione, tum pro sententia anathematis posita super eum, multa gravamina se pertulisse asseruit, ejus oppressionibus paterna affectione compassi sumus. Accedit ad hoc quod gloriosus filius noster Lotharius imperator Burensem abbatiam dicit esse regalem, atque id in sua curia esse recognitum, et sententia principum judicatum, et imperiali privilegio asserit confirmatum. Ideoque nos, quorum praecipue interest venerabilium locorum quieti attentius providere, fratri nostro W. Augustensi episcopo mandando praecipimus quatenus praefato abbati vestro in bonis aut etiam in personis nullam de caetero injuriam vel molestiam inferat, sed potius, tam vos quam ipsum in pace vivere et Deo servire permittat. Quod enim in curia imperiali causa cognita sententia principum est rationabiliter judicatum, de fundo videlicet in quo idem monasterium situm est, nolumus immutari, sed ratum haberi. Nec vos lateat quoniam praefatum abbatem vestrum a vinculo supradictae excommunicationis absolvimus, et, ut ei tanquam praelato ac magistro obedientiam et reverentiam deferatis, mandando praecipimus. Datum Bari XVII Kal. Julii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 278 |
CCLXXVIII. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones et privilegia rogatu Chunradi abbatis confirmat. (Anno 1137, Jun. 21.) [DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 387.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CHUNRADO abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christri et Sancti Bonifacii, quod situm est juxta ripam Fluminis quod Fulda vocatur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio ac benevolentia existamus, illis tamen propensiori charitatis studio nos convenit imminere quas de jure ac proprietate apostolicae sedis speciali praerogativa constat existere. Nec dubium quod si fratrum nostrorum petitionibus clementer annuimus, nostris procul dubio desideriis propitium Dominum reperimus. Quam ob rem, dilecte in Domino fili Chunrade abbas, tuis postulationibus debita benignitate impertimur assensum, et monasterium Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi atque Bonifacii, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus hodie juste ac legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium scilicet Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exajulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, quae dicitur ad Praesepe, a praedecessore nostro beatae recordationis papa Leone, intuitu dilectionis praedecessori tuo Hecberto religioso abbati collatum, cum omnibus caminatis, mansionibus, cellis vinariis, et coquina, cum vineis, hortis, diversisque pomorum generibus, cum curte, puteo, et introitu per portam majorem a via publica, et generaliter cum omnibus tam intra quam extra urbem juste ac recte ad idem monasterium pertinentibus. Prohibemus etiam omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in eodem vestro coenobio sibi ditionem vel auctoritatem aliquam usurpare, excepta duntaxat apostolica nostra sede. Sed neque episcopo in cujus dioecesi idem monasterium situm est, nisi ab abbate ipsius loci fuerit invitatus, missarum solemnia ibidem liceat celebrare. Porro donationes, oblationes decimasque fidelium, absque alicujus personae contradictione eidem monasterio perpetuo firmas et inconvulsas fore decernimus. Interdicimus insuper ne femina unquam illuc intrare praesumat, nec aliquis ibidem vel in caeteris ejus locis aliquando placitum habeat, nec ad aliquod servitium ipsius loci servos colonosve constringat, nisi is cui abbas ad utilitatem ejusdem venerabilis domus id consenserit faciendum. Obeunte vero te nunc ipsius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem non nisi a Romano pontifice benedicatur. Constituimus sane ut congruis temporibus ecclesiasticae nostrae sollicitudini suggeratur, qualiter ordo monasticus inter fratres regimini tuo, dilecte in Domino fili abbas Chunrade, commissos regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti inter eos ecclesiastico studio conservetur, ne forte sub obtentu hujus privilegii animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae in aliquo reflectatur. Concedimus tibi praeterea, fili charissime; verbum Dei auctoritate nostra apostolica praedicare, et ut tam tu quam successores tui ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum obtineatis, in omni loco atque conventu ubi praesentes fueritis. Ad exemplum quoque praedecessorum nostrorum usum dalmaticae ac sandaliorum in missarum solemniis ex apostolicae sedis benignitate tibi concedimus. Et ut tua devotio erga beatum Petrum ac nos ipsos amplius augeatur, ad majoris familiaritatis evidentiam, qua te sub apostolicae sedis gremio volumus confovere, tibi tuisque successoribus utendi mitra et annulo tribuimus facultatem. Quod si abbas praefati monasterii aliquo crimine fuerit forte pulsatus, Romanae tantummodo sedis judicium exsequatur. Illud autem huic nostrae sanctioni generaliter addendum esse prospeximus, ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, regum, vel imperatorum, eidem Fuldensi coenobio constat fuisse concessum, eidem loco perpetuis temporibus praesentis privilegii maneat auctoritate subnixum. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani. Datum Bari per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vicem domini Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Julii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno VIII.
|
(quod absit!) (S. p.) (B. V.)
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 279 |
CCLXXIX. De reverentia debita canonicis Sancti Sepulcri. (Anno 1137, Jul. 18.) [DE ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, p. 5.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus F Tyrensi archiepiscopo, JO Acconensi, B Sidoniensi, B Berithensi , Tyrensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Tunc in Ecclesia Domini juxta illud sacri eloquii est charitas ordinata, cum subjecti praelatis obedientiam et reverentiam deferunt, et praelati non ut dominantes in clero, sed potius se mansuetos ac benevolos exhibent. Si enim in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, multo magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio. Hujus rei gratia, fraternitatem vestram exhortamur in Domino et apostolica auctoritate mandando praecipimus quatenus venerabili fratri nostro Willelmo, Jerosolymitano patriarchae, debitam reverentiam exhibeatis, ipsumque, prout tantum virum decet, pariter honorare curetis; qui enim aliis se novit praepositum esse, non indigne ferre debet sibi alium esse praelatum. Datum in territorio Potentiensi, XV Kalendas Augusti.
|
[ULCHERO,] [ANNI] [ERNARDO] [ALDUINO] [episcopis]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 280 |
CCLXXX. Ad Petrum abbatem Cluniacensem. (Anno 1137, Jul. 20.) [ Biblioth. Cluniac., p. 765.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati Cluniacensium, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos et beati Petri negotia te exhibere cognovimus, omnipotenti Deo et tuae devotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Israel, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Qui etiam ita nobiscum magnificare dignatus est misericordiam suam, ita fecit prosperum iter nostrum, ut ab urbe Roma usque Barrum. vix aliqua civitas castrumve remanserit quod beato Petro et nobis subjectum et obediens non existat. Qua in re gaudemus divinae manus antiqua coruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tanto altius sublevatur , et more aromatum, quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat si, quemadmodum nobis per litteras indicasti, personae tuae possemus habere praesentiam, ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari. Sed quoniam aestivi fervores et aeris intemperies, necnon fragilitas complexionis tuae id minime patiuntur, charitatem tuam hortamur in Domino quatenus, his omissis, una cum sacro Cluniac. collegio, orationibus consuetis insistas, ut benignitatem quam Conditor noster voluit nobis hactenus exhibere, felici consummatione perficiat: et diutinis laboribus sponsae tuae, atque Christiani populi, sub jugo illius tyranni Siculi macerati, vestris et aliorum religiosorum precibus inclinatus, jam nunc optatum finem imponat. Quod profecto, sicut de ipsius pietate confidimus, velociter consummabitur. De caetero praefatum conventum per te in Domino salutantes, nos et fratres nostros tuis, et eorum orationibus commendamus. Data in territorio Potentiensi XIII Kal. Augusti
|
[ al. sublimatur]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 281 |
CCLXXXI. Bulla pro Aldone primo abbate Castellionis. (Anno 1137, Sept. 20.) [ Gall. Christ., IV, Instrum., p. 170.]
|
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio ALDONI abbati S. Mariae de Castellione ejusque successoribus, etc.
|
Quod per aspirantem gratiam, dilecte in Domino fili Aldo abbas, in B. Dei Genitricis ecclesia constitutus, nobis exstat acceptum, unde etiam charitatem tuam duximus commonendam, ut more boni agricolae commissam tibi vineam summi patrisfamilias diligenter excolere, eamque pro viribus meliorare contendas: quia vero exhortatione confratrum nostrorum Guilenci quondam Lingonensis episcopi et Bernardi Claraevallensis abbatis est in B. Mariae ecclesia institutum, ut obeuntibus saecularibus ejusdem loci canonicis, nonnisi regulares substituantur, idipsum nihilominus gratum habemus, statuentes ut decedentibus saecularibus canonicis, qui inpraesentiarum apud vos esse noscuntur, nullus eis nisi regularem vitam professus canonicus subrogetur. Sancimus etiam ut quascunque possessiones idem locus hodie canonice possidet, aut inposterum concessione pontificum, largitione regum et principum poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus permaneant. Nulli ergo, etc. Ego Innocentius Ecclesiae Catholicae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Gerardus cardinalis S. Crucis in Hierusalem. Ego Anselinus presbyter cardinalis. Ego Lucas presbyter cardinalis. Ego Martinus presbyter cardinalis Ego Vido diaconus cardinalis. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Ego Yvo diaconus cardinalis. Datum apud S. Germanum per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii XII Kal. Octob., indictione I, anno 1138, pontificatus Innocentii II octavo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 282 |
CCLXXXII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Rogat ut pro Romanae Ecclesiae honore et utilitate, tanquam specialis ejus filius, efficaciter laboret, vicem ab eo, cum tempus et res postulaverit, recepturus. (Anno 1137, Sept. 21.[D. BOUQUET, Recueil, XV, 393.)
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut mater non potest oblivisci infantem suum, ita etiam filium suae genitricis oblivisci non debet; sed potius, quantum potest et quantum sapit, maternis obsequiis eum debet fovere. De tua ergo probata devotione plurimum confidentes, per apostolica scripta rogando mandamus quatenus pro his quae ad honorem et utilitatem B. Petri apostolorum principis spectare cognoveris, tanquam specialis ejus filius efficaciter elabores; sciturus quoniam, cum tempus postulaverit aut res, in tuis vel amicorum tuorum causis id ipsum, Deo propitio, faciemus. De caetero, noverit dilectio tua nos per Dei gratiam bene valere atque hoc idem de te exoptare. Datum apud Sanctum Germanum, XI Kalendas Octobris.
|
[Romanus pontifex]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 283 |
CCLXXXIII. Alberoni archiepiscopo Trevirensi ejusque successoribus primatum Galliae Belgicae asserit. (Anno 1137, Oct. 1.) [GUNTHER, Cod. diplom. Rheno-Mosell., I, 226.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI Trevirensium archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
|
Singularum Ecclesiarum decus et gloria ad laudem et exaltationem sanctae Romanae Ecclesiae atque cujusque ecclesiasticae praerogativa personae, ad apostolicae majestatis refunditur dignitatem, Treverensis siquidem Ecclesia, a longis retro temporibus Deo gratias inter caeteras provincias regni Theutonici gloriose refulsit et in maxima nobilitate praeclaruit. Persona vero tua, frater in Christo charissime, Albero archiepiscope, a primaevo juventutis flore ita honeste vixit et in exhibendis obsequiis sedi apostolicae viriliter militavit, et post adeptum Treverensis Ecclesiae regimen quanto potentius, quanto sublimius ostendisti, tanto robustior murus pro domo Domini exstitisti. Proinde tam tua quam etiam Ecclesiae tibi commissae charitate succensi, praedecessorum nostrorum Joannis tertii decimi, Benedicti VII, Leonis etiam noni, Victoris II, sanctae memoriae Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes dignitates, ab eis Ecclesiae Treverensi concessas et praeceptis imperialibus roboratas, auctoritate apostolica communimus, et primatum Galliae Belgicae hoc modo vobis scripti praesentis pagina confirmamus; statuimus enim ut quandocunque a nostra principali atque apostolica sede presbyter vel diaconus, vel subdiaconus, seu quilibet ordinarius legatus pro ecclesiasticae utilitatis causa sive peragenda synodo in Galliam, Belgicam Germaniamve fuerit destinatus, tam tu quam successores tui, post eumdem apostolicum legatum primatum inter alios obtineatis antistites; si vero legatus Ecclesiae Romanae defuerit, nihilominus post imperatorem aut regem sedendi, et sententiam edicendi ac synodale judicium promulgandi facultatem atque licentiam habeatis. Sancimus etiam ut juxta quod in sacro Chalcedonensi concilio statutum est et a nobis in generalibus conciliis innovatum, nullo regi vel imperatori, seu advocato, nulli ecclesiasticae saecularive personae liceat decedentium archiepiscoporum seu presbyterorum vel reliquorum clericorum Treverensis Ecclesiae bona pervadere vel diripere, sed potius haec ipsa ad opus successoris sui juxta dispositionem oeconomi et clericorum libere conserventur. Ob reverentiam vero Treverensis ecclesiae et familiaritatem personae tuae, tam de equitando cum nacco per stationes quam etiam de cruce ante te ubiubi deferenda, quod a praedecessoribus nostris apostolicae memoriae viris Trevirensibus archiepiscopis est concessum, nos quoque tibi apostolica auctoritate concedimus. Inter haec etiam omnia quae ad praedictam Treverensem Ecclesiam, tam intra civitatem quam extra, pertinere videntur, id est ecclesias cum universis rebus sibi attinentibus, sive canonicorum regularium, sive monachorum aut virginum quae ex scriptis vel praeceptis regum seu imperatorum sive fundatorum eorumdem locorum institutione ad eam pertinent et pertinere debent, et quidquid omnino quoquomodo ubiubi eadem venerabilis Ecclesia possidet et possidere debet, tam generaliter quam specialiter, tibi tuisque successoribus concedimus et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit personam tuam seu successorum tuorum vel Treverensem ecclesiam super hac nostra concessione temere perturbare, aut bona vestra auferre, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris et pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Data in territorio Romano per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii Kal. Octobris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno octavo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 285 |
CCLXXXV. Privilegium pro monasterio S. Mariae Salzburgensi. (Anno 1137, Oct. 2.) [SCHATEN, Annales Paderborn. I, p. 747.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis monasterii Sualenbergensis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
|
Sacrosancta Romana Ecclesia, quae per beatum Petrum apostolorum principem Ecclesiarum omnium obtinuit primatum, omnibus ejus suffragio indigentibus subvenire misericorditer consuevit. Dignum est enim ut qui ad animarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum nequitia tueamur, et beati Petri patrocinio muniamus. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris desideriis impertimur assensum, et Sualenburgense monasterium a nobili viro Widekindo in honore beatae Dei Genitricis fundatum, atque consilio et assensu gloriosi filii nostri Lotharii Romanorum imperatoris Augusti, necnon bonae memoriae fratris nostri Adalberti Moguntini archiepiscopi regimini Paderborniensis Ecclesiae ab eo pro sua devotione oblatum, praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona ex dono fratris nostri Bernardi Paderbornensis episcopi, vel ejusdem Widekindi, idem locus inpraesentiarum canonice possidet, quaecunque etiam concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, seu quorumlibet fidelium eidem venerabili loco rationabiliter offerri contigerit, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius monasterii communi assensu, seu fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum; advocatumque nisi per electionem atque providentiam abbatis et fratrum ibidem constitui omnino prohibemus. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur vestris usibus profutura. Si vero, quod absit! advocatus, qui in vestro monasterio pro tempore fuerit, inutilis apparuerit, liceat vobis loco ejus alium idoneum substituere ad honorem et utilitatem loci vestri. Quod si episcopus in cujus dioecesi vestrum monasterium situm est, temere vos in aliquo gravare voluerit, facultatem liberam habeatis ad auxilium matris vestrae Ecclesiae Romanae confugere, utpote qui sub ejus speciali protectione consistitis. Si quis igitur in posterum, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani. Ego Anselmus presbyter cardinalis. Ego Gerhardus presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Grysogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis Sancti Stephani. Datum in territorio Romano per manum Innocentii sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, sexto Nonas Octobris, Incarnationis Dominicae anno 1137, indictione I, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno octavo.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 288 |
CCLXXXVIII. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis ecclesiam S. Pantaleonis committit, decimasque de fundo Loveti in comitatu Ferrariensi asserit. (Anno 1137, Nov. 1.) [ Bullar. Lateran., 17.] CCLXXXIX. A. archipresbytero et fratribus ecclesiae S. Martini Lucensis nuntiat se fratribus ecclesiae S. Frigdiani ecclesiam S. Pantaleonis commisisse. (Anno 1137, Nov. 1.) [BALUZ., Miscell., IV, 589.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono. A. archipresbytero, caeteris canonicis Lucanae Ecclesiae B. Martini, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Diutinae destitutioni Ecclesiae S. Pantaleonis paternis affectibus condolentes, eidem duximus sucurrendum et salubriter providendum. Communicato itaque fratrum nostrorum consilio, locum ipsum dilectis filiis nostris. I. priori, et fratribus ecclesiae S. Fridiani ad reformationem religionis et meliorationes loci ex apostolica dispensatione commisimus, quandiu scilicet apud eosdem fratres religio et canonicus ordo viguerit, ita tamen ut ordinationes clericorum, seu alia ecclesiastica sacramenta ab episcopo vestro suscipiant, si Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, easque sine pravitate et exactione eis voluerit exhibere. Mandamus itaque vobis atque, praecipimus quatenus jam dicto priori et fratribus ejus nullam super hoc per vos vel submissam personam molestiam inferatis. Sed potius eosdem ibidem Deo servire quiete atque pacifice permittatis. Data Romae Kal. Novemb.
|
[Hieronymo]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 290 |
CCXC. Ad B. capellanum ecclesiae S. Juliani. (Anno 1131, Nov. 1.) [BALUZ., ibid., p. 590.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, B. capellano Ecclesiae S. Juliani, salutem et apostolicam benedictionem
|
Per praesentia tibi scripta mandamus quatenus dilecto filio nostro. J. priori et fratribus ecclesiae S. Fridiani obedias, utpote quibus a nobis Sancti Pantaleonis Ecclesia est commissa. Quod si eis obedire contempseris, noveris eisdem a nobis licentiam datam esse te exinde amovendi, et locum ipsum ad honorem Dei et salutem Ecclesiae ordinandi. Data Romae Kalend. Novembris.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 291 |
CCXCI. Monasterio S. Blasii in Nigra Silva cellam Wislikon asserit (Anno 1137, Nov. 28.) [HERGOTT, Genealog. Hasburg., II, p. 157.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii quod est in Nigra Silva, ejusque successoribus et fratribus regulariter promovendis in perpetuum.
|
Justis et rationabilibus desideriis consentire congruit officio, et divinae constat placitum voluntati. Propterea enim Catholicae nos Deus praefecit Ecclesiae, ut omnes generaliter fideles, sed praecipue sanctae religionis domesticos, doctrina, exemplo, simul et auctoritate, provehere studeamus. Notum sit igitur omnibus, tam praesentibus . . . qualiter quidam nobiles viri, Algerus scilicet, et Adalbero, cellam in praedio suo, quod vulgariter Wyslikon dicitur, et est in pago Thuragensi, construxerunt, Deoque et S. Blasio in perpetuam haereditatem, religionis intuitu tradiderunt, cum omnibus attinentiis suis, id est domibus, agris, pratis, viis, aquis, aquarum decursibus, exitibus et redditibus, silvis, pascuis et compascuis, cultis et incultis, acquisitis et acquirendis, omnique jure, quod dici vel nominari . . . omnique utilitate, quae provenire vel excogitari possunt, plenariaque concivilitate, in pascuis et compascuis circumpositorum vinculorum, id est Bebikon, Lenginanch, Shnesanch, Medendorf, Siglistorf, Rumiken, Meliken. Actum legitime in coenobio S. Blasii, praesente Rusteino ejusdem loci venerabili abbate, multisque nobilibus, quorum ista sunt nomina: Reinhardus, et frater ejus Waltherus de Goesenstein, Thedericus de Roetelein, Diethelmus de Eun, Bernhardus filius, Bil. de Misacho, Bern de Altwise, Volkerus de Legnach, Hiltiboldus de Turchin, Diethelnius de Helwile. Anno Incarnationis Domini 1114, VI Kal. Januarii, feria sexta. Vestris igitur, dilecti in Domino filii, desideriis, necnon Uldarici episcopi Constantiensis, et Conradi ducis, advocati videlicet monasterii S. Blasii, precibus clementer annuentes, maxime pro bono fortunae, pacis et concordiae, eamdem cellam vobis, cum omni praenominato jure, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, hoc commonentes, quos jam dictae cellae habitatores memoratorum vicorum hominibus solummodo in frugibus et in freno non sint onerosi; alias vero omnimodam eis et plenariam auctoritate apostolica recognoscimus concivilitatem. Concambium quoque pro detentione decimarum, quae de eodem loco Ecclesiae Snesanch fuerant persolvendae, perpetua subnixum esse volumus firmitate. Ipsi quoque cellae liberum in nomine Domini baptismum tradimus et sepulturam. Priorem autem eidem loco non alium praeesse statuimus, nisi quem abbas utilem judicaverit et idoneum; de advocato nihilominus idipsum statuentes, majoraque negotia, scilicet de beneficiis perpetuis concedendis, praediis transferendis, et similia, abbatis arbitrio reservantur. Sub omni constitutionis tenore alias etiam cellas vestras, id est Ochsenhusen, Berowa, Witnowa, Burglon, volumus esse comprehensas, tamque eas, quam ecclesias, per quas monachi vestri divina populo celebrant, a lege dioecesana omnique exactione liberas esse volumus et immunes. Recognoscimus quoque decretum Honorii bonae memoriae papae II, quod scilicet nulli episcoporum apostolicae sedis legatorum, loca vestra, vel monachos, sine speciali summi pontificis legitimo sub interdicto ponere liceat, vel excommunicare. Si quis igitur huic nostrae auctoritatis privilegio verbo vel facto contrarius exstiterit, nisi digne emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a corpore et sanguine Domini participatione et fidelium communione alienus existat, atque apostolorum Petri et Pauli auctoritate aeternae damnationi subjaceat cum Juda in Domini nostri Jesu Christi traditione. Cunctis autem ista pie servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, salus aeterna, et requies animarum. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Wido diaconus card. S. Adriani. Ego Grisogonus diacon. card. S. Praxedis. Ego Ivo diacon. card. Sanctae Mariae in Aquino. Data Romae per manum Lucae presbyteri cardinalis agentis vicem domni Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Decembris, indictione I, Incarnationis Dominicae 1138, pontificatus domni Innocentii II papae anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 292 |
CCXCII. Privilegium pro monasterio S. Blasii. (Anno 1137, Nov. 29.) [GERBERT, Historia Nigrae Silvae, III, 70.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii de Silva Nigra, ejusque successoribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris desideriis annuentes monasterium aedificatum a fratribus vestri coenobii in praedio, quod nobiles viri Hawinus, Adhelbertus atque Chunradus assensu illustris quondam ducis Welfonis in loco, qui vulgo Ochsenhusen dicitur, monasterio S. Blasii in Nigra Silva devotionis intuitu tradiderunt, qui utique in pago Ramechgowe in comitatu Bozze, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona tam in mancipiis utriusque sexus, areis, aedificiis, exitibus et redditibus, agris, acquisitis ac acquirendis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, silvis et aliis utilitatibus suis, quae inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, imperatorum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, idem locus poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Ita tamen ut idem monasterium coenobio S. Blasii omni tempore sit subjectum, et juxta ejus normam sive ordinem divinum ibi officium celebretur, quemadmodum ab ipsa sua fundatione noscitur institutum. Decernimus etiam ut nulli abbatum, sive potentum, nulli omnino hominum liceat bona praedictae Ecclesiae de Ochsenhusen pertinentia temere perturbare, auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Priorem autem eidem loco non alium praeesse sancimus, nisi quem abbas S. Blasii providerit statuendum. De advocato quoque idipsum nihilominus constituimus, qui si forte inutilis apparuerit, alius sibi idoneus ad ejusdem abbatis arbitrium subrogetur, nullusque ibi alius de his, qui minores advocati dicuntur, alio tempore habeatur. Si qui vero illuc ad conversionem venire voluerint, non licebit priori vel fratribus absque licentia abbatis S. Blasii eos suscipere in suo consortio. Majora sane negotia utputa de aedificiis transmutandis, vel beneficiis canonice concedendis, et his similia supradicti abbatis dispositioni et arbitrio reserventur. Si quis autem huic nostrae dispositioni contradictor exstiterit, nisi reatum suum congrue correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, a remuneratore omnium bonorum Domino aeternae vitae praemia consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diacon. cardinalis S. Adriani. Ego Grysogonus diacon. card. S. Mariae in Porticu. Ego Ivo diaconus cardinalis S. Mariae in Aquira. Data Romae per manum Lucae presbyteri cardin., agentis vicem domni Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, III Kalend. Decembris, indict. Incarnat. Domin. anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 293 |
CCXCIII. Fundationem canoniae Claustroneoburgensis, factam a S. Leopoldo, Austriae marchione confirmat, ipsamque canoniam in tutelam sedis apostolicae suscipit, etc. (Anno 1137, Nov. 30.) [PEZ, Thesaur. Anecdot., VI, I, 322.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HARTMANNO praeposito et fratribus in cella S. Mariae Niuvenburgensis, quae in Pataviensi episcopatu sita est, canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis officio existamus, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere, quos ad omnipotentis Dei servitium, et observationem regularis ordinis amplius anhelare cognoscimus. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae, beato apostolo Petro oblatam, in qua divino vacatis officio, sub ejusdem apostolorum principis tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam in eodem loco noscitur institutus, ibidem futuris temporibus perpetuo conservetur. Bona quoque et possessiones, quas inpraesentiarum eadem ecclesia rationabiliter possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci et nominatim decimas adjacentis parochiae Nuiwenburch, a fratre nostro Reimaro, Pataviensi episcopo, canonice transmutatas, praesentis scripti pagina roboramus. Obeunte vero te ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam praeviderit eligendum, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Porro sacramenta ecclesiastica a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin Catholicum, quemcunque malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Devote quoque petitioni vestrae congregationis annuentes, praesenti decreto sancimus ut nullus praefatae ecclesiae advocatus, nisi de domo et progenie dilecti filii nostri marchionis Liupaldi, vestro tamen electus arbitrio, constituatur, dum tamen nullum gravamen vel exactio eidem loco pro ejus patrocinio inferatur. Quod si ipse inutilis praefatae ecclesiae apparuerit, et secundo tertiove commonitus non emendaverit, liceat vobis ac vestris, eum a procuratione hujusmodi removere, eique alium idoneum substituere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, unum byzantium nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Anselmus pbr. card. ss. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Conradus Sabinus episcopus ss.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 294 |
CCXCIV. Ad Alberonem ep. Leodiensem.--Significat se promovisse Arnulfum in abbatem Gemblacensem, et ei munus benedictionis impendisse, etc. (Anno 1137, Dec. 18.) [ Gall. Christ., III, Instrum. 127.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI episcopo, et capitulo Leodiensi, necnon universis monachis et populo Gemblacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Officii nostri nos hortatur auctoritas, tam longinquis quam etiam prope positis paterna sollicitudine providere: ideoque venientem ad nos dilectum filium nostrum Arnulphum electum Gemblacensis coenobii debita benignitate suscepimus, atque juxta petitionem vestram, ipsum propriis tanquam beati Petri manibus in abbatem promovimus, et salva Leodiensis ecclesiae debita reverentia, illi benedictionis gratiam impendimus. Eumdem itaque cum nostrarum litterarum prosecutione, et gratia sedis apostolicae ad vos remittentes reverenter suscipiatis, et in sede praefati coenobii honorifice collocetis. Et quoniam, dilecte frater Albero episcope, pro reformanda inibi religione, tuo annuente studio, praedictus filius noster Arnulphus in eodem loco abbas est constitutus. expedit ut ad recuperandas possessiones et bona Gemblacensis coenobii, quae ab ejusdem loci abbatibus absque communi assensu ipsius capituli venditione seu qualibet alienatione distracta sunt, eidem consilium et auxilium praebeas, atque ut ipsi restituantur efficias: domos etiam saeculares in atrio ejusdem coenobii, atque sub dormitorio fratrum nuper constructas, quae religioni valde sunt perniciosae, funditus destrui praecipimus. Quod si earum fundatores contemptores exstiterint, eos canonica censura coercere non differas. Praeterea dilectioni tuae mandamus quatenus comitem, Namurcensem Godefridum et Henricum filium ejus et Ebaldum Florinensem eorum adjutores, qui tempore pacis in sexta feria burgum Gemblacensem cum ecclesia S. Salvatoris combusserunt, villas quoque et curias ipsius coenobii depraedati sunt et destruxerunt, studiose commoneas ut abbati et fratribus praedicti loci ablata restituant et de injuriis satisfaciant: quod si infra 40 dies, postquam haec scripta susceperis, hoc adimpletum non fuerit, absque dilatione debitam de eis justitiam facias. Ad haec, frater episcope, tibi mandamus ne praefatum abbatem a concubina quondam Balduini clerici super ecclesia S. Salvatoris vexari permittas, sed potius redditus a tempore mortis ejusdem inde perceptos atque futuri temporis eidem abbati integre reddi facias. Datum Romae XV Kal. Jan.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 295 |
CCXCV. Ad archiepiscopos Remensem, Senonensem et Turonensem, quos monet ut mites sint, et liberum injuste oppressis relinquant ad sedem apostolicam appellare. (Anno 1130-1138.) [PEZ, Thesaur. Anecdot., VI, I, 308.]
|
INNOCENTIUS papa secundus, R. Remensi, H. Senonensi, H. Turonensi, archiepiscopis, et eorum suffraganeis episcopi.
|
Tunc pax et charitas vice mutua se complectuntur, et manet indissolubilis in alterna dilectione sinceritas, si juxta divinae dispensationis ordinem et Ecclesiae gradus distinctos minores majoribus reverentiam exhibeant, et inferioribus diligentiam potiores impendant. Verum ecclesiasticus ordo confunditur, si minores illicita sua temeritate praesumant, vel praesidentes non concessa sub remissione impunitatis attentant. Compago namque humani corporis, et divini collegii conservatur incolumis, si pastores super gregem invigilent, et magis appetant pascere quam dominari in clero, et subditi potius humiliter obedire quam a subjectione procaciter resilire. Ne igitur pars alterutra coelestis dispensationis ordinationem pervertat, Petrus, apostolorum princeps, est in capite Ecclesiae a Domino constitutus, ut per se et per successores suos fratres confirmet, errata corrigat, et jura sua unicuique tribuat. Inde est etiam generali lege Ecclesiae promulgatum ut majores causae ad examinationem sedis apostolicae devolvantur, et ut oppressiones intrepide ad eam appellent, privilegium sibi in hoc appellandi sancta Romana reservavit Ecclesia. Quam sit namque necessarius appellandi usus, nemo est qui nesciat, quippe cum judicantium iniquitatem et imperitiam corrigat. Appellatione autem interposita, omnia in statu suo permaneant, et tandiu nihil erit innovandum, quandiu de appellatione ab eo ad quem provocatum est fuerit pronuntiatum. Caeterum quod in laicis est culpabile, videtur in clericis criminosum. At vero, juxta imperiales sanctiones, si judices ordinarii provocationes aestimaverint respuendas, triginta pondo auri multantur, et assessores et officiales eorum totidem, nisi publice restiterint, et aptis evidenter contradixerint. Quanta igitur animadversione sit plectendus judex ecclesiasticus, qui doctrinam matris suae, sanctae Romanae Ecclesiae, abjicit, et privilegium beati Petri infringere nititur, parem se faciens Jesu Christo et supra apostolorum sedem ascendens, vigor justitiae, in promptu habens ulcisci omnem inobedientiam, non ignorat. Exhortamur itaque fraternitatem vestram in Domino, ut quemadmodum dignitatem vestram desideratis illibatam a sede apostolica custodiri, ita erga subditos mites sitis, et praerogativam audientiae in nullo imminuere aut infringere de caetero attentetis. Alioquin de tanti excessus impunitate nos judicabimur apud Dominum negligentes, tepidi, sive rei. Ex officio siquidem apostolatus injuncta nobis est a Deo necessitas, ut majoribus honorifice providentes minora salubriter sine laesione curemus. Ego Guido diac. card. S. Adriani SS. Ego Drogo Ostiensis eps. SS. Ego Bazifredus pbr. card. tit. Vestinae SS. Ego Lucas pbr. card. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Martinus pbr. card. tit. S. Stephani in Caelio Monte SS. Ego Crysogonus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Datum Romae per manum Lucae pori cardinalis, agentis vicem domini Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. cardinalis et cancellarii, II Kal. Decembris, indict. I, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno VIII.
|
[REINALDO] [HUGONI] [ f. actis]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 296 |
CCXCVI. Privilegium pro monasterio Portensi, ordinis Cisterciensis.--Ne in districtu monasterii venationes a quoquam fiant. (Anno 1138, Jan. 13.) [COCQUELINES, II, 233.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADELBERTO Portensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde, dilecte in Domino fili Adelberte abbas, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebemus assensum, et ut in Portensi coenobio cui auctore Domino praeesse dignosceris, monasticus Ordo, qui secundum B. Benedicti regulam, et normam Cisterciensium fratrum, inibi noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observetur, praesenti scripto sancimus. Confirmamus et concambium a venerabili fratre nostro Udone, Nuenburgensi episcopo, tecum et cum fratribus tuis rationabiliter factum, videlicet Portensem locum cum omnibus suis appendiciis pro Smolensi loco, in quo prius eratis Domino servientes, ab eodem episcopo concambii titulo vobis collatum, ita tamen, ut idem Smolensis locus cum suis omnibus appendiciis jurisdictioni et usui cedat praefati episcopi. Statuimus insuper ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et rationabiliter possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata consistant. Ut autem quietius omnipotenti Deo servire possitis, praesenti scripto duximus inhibendum, ut nullus clericus, nullus laicus infra terminos vestros venationibus audeat vacare, aut nugis consimilibus operam dare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus cardinalis presbyter tit. Sanctae Susannae SS. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Gerardus presbyter card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu Data Romae per manum Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idib. Januar., Incarnat. Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 297 |
CCXCVII. Ad A. archidiaconum et A. presbyterum Ecclesiae Lucensis. (Anno 1138, Jan. 23.) [BALUZ., Miscell., IV, 590.]
|
INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono et A. archipresbytero Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Non dubium vobis est quod sollicitudo omnium Ecclesiarum, et praecipue quae B. Petri juris existunt, ad Romanum pontificem peculiari quadam praerogativa pertineat. Miramur autem quod, sicut accepimus, Manfredus et Albericus presbyteri, nec non Lambertus, Capellus, canonici vestrae Ecclesiae, institutioni quam de Ecclesia S. Pantaleonis, salva B. Martini justitia fecimus, improbe adversantur; et quoniam ipsi nostra patientia abutuntur, et conantur contra stimulum calcitrare, mandamus vobis atque praecipimus quatenus districte eosdem canonicos moneatis ab hujusmodi vexatione desistere, et dilectis filiis nostris J. priori et fratribus S. Fridiani, quibus Ecclesiam ipsam commisimus; per se vel per submissam personam nullam praesumant molestiam irrogare. Quod si infra quindecim dies postquam scripta praesentia susceperitis, praefati canonici vestris monitis non paruerint, extunc eos a suis officiis suspendimus, eamdemque sententiam vobis firmiter observandam injungimus. Data Romae X Kal. Februar.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 298 |
CCXCVIII. Ad eosdem. (Anno 1138, Jan. 23.) [BALUZ., ibid. ]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus sevorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono et A. archipresbytero Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut testatur canonica auctoritas, sedes apostolica fas habet de omni Ecclesia judicandi, et prout ipsa decreverit disponendi. Ideoque dilectioni vestrae praecipiendo mandamus ut occasione juramentorum illorum quae potius in perniciem quam salutem Ecclesiae S. Pantaleonis facta esse dicuntur, dilectis filiis nostris, J. priori et canonicis S. Fridiani nullam inferri injuriam vel molestiam patiamini. Quod si ipsi qui eadem juramenta tam illicite quam incaute fecerunt, in sua obstinatione perdurare voluerint, dissimulare non poterimus quin de ejus plenam justitiam faciamus. Data Romae X Kal. Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 299 |
CCXCIX. Jeronymo priori et fratribus ecclesiae S. Frigdiani Lucensis de superioribus duobus epistolis significat. (Anno 1138, Jan. 23.) [BALUZ., ibid., p. 591.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Jer. priori et fratribus Ecclesiae S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Super vexatione quam pro Ecclesia S. Pantaleonis a quibuslibet vestris aemulis sustinetis valde gravamur. Unde etiam archidiacono et archipresbytero Lucano mandavimus, ut nisi presbyter Manfredus cum reliquis qui vobis exinde adversantur, infra quindecim dies post scripta nostra suscepta, ab hujusmodi impugnatione cessaverint, et tunc, quousque satisfecerint, a suis officiis suspendantur. De his etiam qui illa illicita et incauta juramenta fecerunt, nisi resipuerint, auctore Domino, plenam justitiam faciemus. De caetero nos et fratres nostros vestris orationibus attentius commendamus. Data Romae X Kalend. Februarii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 300 |
CCC. Ad quosdam presbyteros et canonicos ecclesiae S. Martini Lucensis. (Anno 1138, Jan.) [BALUZ., ubi supra, p. 590.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, MANFREDO et ALBERICO presbyteris, nec non LAMBERTO, CAPELLO, HENRICO canonicis Ecclesiae S. Martini, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Perlatum est ad aures nostras quod institutioni, quam de S. Pantaleonis Ecclesia fecimus committendo eam S. Fridiani canonicis, contraitis. Quocirca vobis apostolica auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus jam dictos fratres super cadem causa nullatenus infestetis, sed potius quod a nobis exinde statutum est irrefragabiliter observetis, alioquin tanquam in contemptores decretorum sedis apostolicae in vos noveritis vindicandum.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 301 |
CCCI. Canonici Cheminonenses institutum Cisterciensium amplectuntur. (Anno 1138, Febr. 17.) [ Gall. Christ., X, Instrum. 1127.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO abbati monasterii de Tribus-Fontibus, ejusque successoribus regulaliter substituendis, in perpetuum.
|
Laudes et gratias omnipotenti Deo referimus, quod nomen et vitam fratrum Claraevallensium per diversas partes mundi, ita celebrem, ita fecit spectabilem esse, ut eorum laudabili . . . . ipsi quoque viri religiosi religiosiores fieri appetant; et juxta illud Psalmistae, de virtute in virtutem ire contendant. Placet igitur nobis et hoc ipsum auctoritate apostolica confirmamus, quod canonici Cheminonenses semetipsos et locum suum monasterio de Tribus-Fontibus, contulerunt, et sub vestra cura atque magisterio de caetero vivere decreverunt, et quoniam Deus utpote incommutabilis et aeternae mutabilia corda non approbat, atque apud ipsum non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, simili modo sancimus, ut jam dictis canonicis praesentibus vel futuris, nullatenus liceat quocunque tempore se a vestra subjectione subtrahere, seu qualibet occasione contra vos calcaneum elevare, sed potius idem locus cum appendiciis suis et personae ibidem pro tempore Domino servientes, subjectae et obedientes vobis existant, quemadmodum abbatiae quae secundum regulam Cisterciensium institutae sunt suo capiti obsequuntur. Salvo nimirum censu XII nummorum Catalaunensium singulis annis nobis nostrisque successoribus persolvendorum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vos vel successores vestros super hac nostra confirmatione temere perturbare, aut aliquam vobis exinde contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario contra hanc praesentem constitutionem venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes vero omnipotentis Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, etc. Datae Romae per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIII Kalendas Martii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1140, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno nono.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 302 |
CCCII. De obedientia quae debetur patriarchae Jerosolymitano. (Anno 1138, Mart. 6.[ROZIÈRE, Cartul. du Saint-Sépulcre, p. 5.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus F, Tyrensi archiepiscopo, R Tortose, G Tripolitano, H . . . . . Gibelentino, B Barutino, B Sidoniensi et JOANNI Acconensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Nolumus vos ignorare, fratres, quoniam, si quis Domino placere praeoptat in terris, oportet eum apostolicis humiliter obedire mandatis; profecto enim indignus est sacerdotio, quisquis beati Petri aut ejus successoribus nititur contraire praeceptis; quicunque vero praeceptiones sive institutiones Romanae Ecclesiae, quae prima est et mater omnium, contemnere seu evacuare contendit, aditum coelorum sibi post exitum claudit, et dum vivit in terra, vilescit; ex ubertate namque apostolicae disciplinae singulis Ecclesiis et sua confertur dignitas et conservatur auctoritas. Per apostolica igitur scripta vobis praecipiendo mandamus quatenus fratri nostro W, Jerosolymitano patriarchae, tanquam primati et patriarchae vestro, debitam subjectionem et obedientiam, omni contradictione seposita, deferatis. Idipsum quoque a praedecessore nostro bonae memoriae, papa Honorio, G, Tyrensi archiepiscopo, decessori tuo, venerabilis frater F archiepiscope, et subjectione et obedientia est imperatum. Quod si contemptores exstiteritis, canonicam de vobis justitiam faciemus. Datum Romae II Nonas Martii.
|
[ULCHERO] [AIMUNDO] [ERARDO] [ALDUINO] [ERNARDO] [illelmo] [uillelmo] [prae] [ulchere]
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | ||
Innocentius II
| 303 |
CCCIII. Ad Joannem S. Georgii abbatem.--De reformatione parthenonis S. Gangolfi. (Anno 1138, Mart. 12.) [NEUGART, Cod. diplom, Alem., II, 70, ex archivo San-Georgiano.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati S. Georgii, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quia, fili, prout scimus et accepimus, felicis memoriae antecessor noster Honorius pro reformanda religione Ecclesiae S. Gangolfi de Ordechdal adeo fuit intentus et sollicitus, ut eamdem ejusdem Ecclesiae religionem, quae diu collapsa fuit, pro instantia atque rogatu comitis Petri, ejusdem Ecclesiae advocati, itemque uxoris suae Ithae, et Reginaldi unici ipsorum, ad observantiam Regulae S. Benedicti omnimodis reformare studeret. Idcirco nunc etiam nostrae auctoritatis studium et benevolentiam in hoc habere nihilominus debet. Notum ergo sit omnibus, tam futuris quam praesentibus, quod in hoc facto ejus omnino vestigia sectando auctoritatem ipsius omnino approbamus, tenemus et confirmamus. Et ideo nunc etiam, quae praecepit, praecipimus, quae decrevit decernimus, et per omnia omnino deinceps rata esse statuimus. Hanc vero Ecclesiae illius reformationem hoc modo et ordine scimus accepisse effectum et consummationem, episcopo videlicet Metensi Stephano, ejusque populo et clero in hac pie consentiente, consiliumque et auxilium insuper impendente, atque pro quiete ejusdem Ecclesiae, ab ipsa quoque ipsius abbatissae consecratione sese omnino avertente, et praefato quoque Petro ab electione ejusdem abbatissae et ab ejus investitura, sibi jure haereditario permissa, penitus absistente, eamque Deo et Beato Georgio libere per omnia tradente, et voluntati vel arbitrio abbatis S. Georgii perpetuo deinceps permittente. Non latet etiam quod venerabilis Hatticha, tunc monasterii illius abbatissa, constanter in his perficiendis dextram dedit, et assensum pietatis et humilitatis devotissime, gratanterque et sponte obtulit, et ita nunc quasi per eam Ecclesia illa tanquam pro lege accepit, ut si quae forte posthac inordinate et erecta cervice, more scilicet saecularium monasteriorum, per obedientiam illam transire noluerit, res scilicet vel praedia monasterii incaute exponendo, per praedictum abbatem sine spe recuperationis pro libitu suo deponatur, et altera in locum ejus, per eum assumpta, digne recipiatur. Quod ergo, ut diximus, tunc per antecessorem nostrum factum atque statutum esse novimus, hoc nunc divina et apostolica, nostraque auctoritate perpetuo tenendum et firmiter observandum mandamus, mandando praecipimus, et nunc tibi tuisque successoribus per praesentia scripta Ecclesiae illius monarchiam et animarum curam specialiter committimus. Et ne quis huic commisso contraire, vel aliquo modo contrarius praesumat existere, sub termino divinae et apostolicae excommunicationis non solum interdicimus, sed et si quis in hoc praevaricator inventus fuerit, divinae et apostolicae excommunicationi subjicimus. Datum Romae IV Idus Martii.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 305 |
CCCV. Ad Hugonem Praemonstratensem abbatem. (Anno 1138, Mart. 21.) [LE PAIGE, Bibliotheca Praem., p. 421.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilelectis filiis HUGONI Praemonstratae Ecclesiae, et aliis ejusdem professionis abbatibus et religiosis viris, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Quemadmodum ea quae semel a Deo dicata sunt, ad usus saeculares redire non possunt, ita qui se Deo in locis vestris servire voverunt, atque seipsos professionis vinculo se astrinxerunt, ad alia loca sine licentia praelati sui transire non possunt. Nulli ergo episcopo, abbati vel priori liceat professos vestros canonicos sive conversos, absque libera licentia praelati sui suscipere. Et idipsum auctoritate apostolica prohibemus, ne quis attentet professionis vestrae aliquos vobis invitis ausu temerario retinere. Praeterea vobis potestatem attribuimus fugitivos vestros usque dum redeuntes satisfaciant, excommunicationis sententia innodare. Datum Laterani XII Kalendas Aprilis.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 306 |
CCCVI. Ecclesiae S. Mariani Eugubinae canonicorum possessiones confirmat. (Anno 1138, Mart. 23.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 636.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BENEDICTO praeposito, ejusque fratribus in ecclesia cathedralis sedis B. Mariani Eugubinae civitatis famulantibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
|
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et fidelis devotio laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, postulationibus vestris clementer impertimur assensum, et ecclesiam B. Mariani, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolici privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, plebem videlicet S. Joannis de Civitate, plebem S. Mariae Serrata, plebem de Lisciano, plebem S. Mariae de Gadiano, cum plebe S. Donati et S. Viriani, plebem S. Gervasii, curtem de Lavari, cum aliis omnibus ecclesiis, ac bonis praedictae ecclesiae pertinentibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam B. Mariani Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet fatigationibus molestare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione sunt concessa, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur, etc. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinen. episcopus propria manu corroboravi. Ego Petrus card. presb. S. Susannae. Ego Bernardus presb. card. S. Crucis in Jerusalem. Ego Anselmus presb. card. S. Laurentii in Lucina. Ego Martinus presb. card. S. Stephani. Ego Oddo diac. card. S. Georgii. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Guido diac. card. S. Adriani. Ego Boetius diac. card. SS. Viti et Modesti Ego Ivo diac. card. S. Mariae in Aquiro. Ego G. G. card. S. Angeli. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica. Datum Laterani per manus Aimerici S. R. E. cardinalis cancellarii, X Kal. Aprilis, indict. I, Incarn. Dominicae an. 1137, pontificatus vero D. Innocentii papae II an. IX
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 307 |
CCCVII. Privilegium de ecclesiis episcopo Parisiensi subjectis, etc. (Anno 1138, Mart. 26.) [ Gall. Christ., VII, Instrum. 57.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri STEPHANO episcopo Parisiensi, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
|
Quanto nobilis et gloriosa Parisiensis Ecclesia pro sede regis Francorum existit famosior, et in amore et reverentia B. P. et S. R. Ecclesiae, venerabilis frater Stephane episcope, manifestis argumentis exstas devotior, tanto propensius in his quae ad utriusque decus et emolumentum spectare noscuntur, optata suffragia impertimur. Ideoque, charissime frater Stephane, rationabilibus postulationibus tuis praebentes assensum, quaecunque Parisiensis Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, vel aliis justis titulis, Deo propitio, poterit adipisci, tibi tuisque successoribus, et per vos Parisiensi Ecclesiae apostolici muniminis privilegio communimus. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam videlicet S. Marcelli, ecclesiam S. Clodoali, cum villa et omnibus appendiciis suis, ecclesiam S. Germani Antissiodorensis, ecclesiam S. Eligii, ecclesiam quoque de Campellis, cum praebendis et tribus parochiis, id est de S. Mederico, de Capella, et de terris eidem ecclesiae pertinentibus, salvo nimirum censu duorum solidorum monetae illius terrae, videlicet quae in partibus illis appenditur, Senonensi Ecclesiae annualiter persolvendo; quae videlicet supradictae ecclesiae ad jus et proprietatem Parisiensis episcopi spectare noscuntur. Jus etiam episcopale in subscriptis abbatiis, et earum parochiis, seu parochianis omnibus, videlicet in abbatia Latiniacensi, in abbatia Fossatensi, in abbatia Sancti Maglorii, in abbatia Sancti Victoris, in abbatia vallis Sanctae Mariae, in abbatia de Sarneya, in abbatia sanctimonialium, scilicet de Monte Martyrum, et de Kala; in ecclesia insuper Argenteoli. Praeterea pactum et conventionem inter te et charissimum filium nostrum Ludovicum regem Francorum illustris memoriae factam de loco in suburbio Parisiensi sito, qui Campellus nominatur, tibi nihilominus confirmamus, ita videlicet quod tertia pars totius redditus fossati illius terrae, sive in censu, sive in emptionibus, quaestibus, aut aliis quibuscunque modis aliquid inde processerit, tibi et successoribus tuis absque diminutione aliqua persolvatur; quae vero reliquae partes regali fisco reddantur. Cumque vero fuerit praepositus regis super hoc fidelitatem tibi tuisque successoribus faciat, et tuus regi et haeredibus suis, et unus absque altero nihil de terra illa suscipiat vel disponat. Statuimus etiam ut si aliquis Ecclesiae Parisiensis canonicus ad episcopatus fuerit honorem promotus, ipsius praebenda ad Parisiensem Ecclesiam libere revertatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, te vel successores tuos, super hac nostra confirmatione temere perturbare, vel possessiones Ecclesiae Parisiensis auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet molestiis fatigare. Si qua vero in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco et ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, Amen, Amen. Ego Innocentius, etc. Datum Laterani, per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Kalend. Apr., indict. I, Incarn. Dom. anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno VIII.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] | |||
Innocentius II
| 308 |
CCCVIII. Privilegium abbatiae Albae-Ripae. (Anno 1138, Mart. 27.) [ Gall. Christ., IV, Instrum. 169.]
|
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo in Christo filio RAINBALDO abbati monasterii Albae-Ripae, suisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
|
In apostolicae sedis specula disponente-Domino constituti, tanto amplius religiosas personas paterna debemus pietate diligere ac fovere, quanto magis eorum orationibus ad exsequendum injunctum nobis apostolatus officium opportunis solatiis adjuvari, et in futuro aeternae benedictionis participes fore confidimus. Proinde, dilecte in Domino fili Rainbalde abbas, exorati a charissimo filio nostro Bernardo Claraevallis abbate, de cujus religione atque prudentia innumera commoda sanctae Ecclesiae a Domino provenerunt. . . . . . desideriis clementer annuimus, et monasterium Albae Ripae cui Deo auctore praesides, praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec nominatim duximus exprimenda: videlicet quaecunque a bonae memoriae Wilenco Lingonensi episcopo per manum supradicti abbatis Claraevall. ad opus monasterii Albae-Ripae in locis inferius adnotatis, devotionis intuitu sunt collata. Scilicet in Solongereth, campo Alerii, Ambrariis, Aula, Arcufracto, Rachese, Quince, Morethangiis, Crille. Quod profecto donum non solum de his quae in proprietate ac dominio suo praefatus episcopus inibi possidebat factum esse cognoscitur, sed et quidquid ex his quae alii ab eo de eisdem terris feudi nomine vel quocunque modo tenebant juste possetis acquirere. Praeterea nihilominus confirmamus quae idem episcopus exceptis supradictis locis in omnibus aliis terris suis circumjacentibus vobis contulit, id est omnia necessaria libere et gratis ad usus vestros et domorum vestrarum atque animalium tam in herbis quam in aquis, silvis, glandibus et in quibuslibet rebus vel potu, melle, venatione et caeteris iis similibus a vobis vel universis vestris sive mercenariis capiendis vel inveniendis. Simile quoque donum a nobili viro Rainaldo de Grance vobis factum, simili sanctione firmamus. Adjicientes donationem, quam egregius vir Ebalus comes de Sauz et Rainaldus de Grance vobis fecisse noscuntur de iis quae infra supradictos terminos possidebant. Et extra eadem loca si qua de proprietate et dominio eorum sunt vestris vel vestrorum hominum seu et animalium usibus necessaria, firma vobis et inviolata serventur. Nulli ergo omnino hominum liceat praedictum monasterium super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur vestris usibus omnimodis profutura; si quis autem huic nostrae constitutioni sciens contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrue emendaverit, excommunicationi subjaceat. Conservantes vero haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Data Laterani per manum Aimerici S. Rom. Eccl. diaconi card. et cancell., VI Kal. Apr., indict. I, Incarnat. Dominicae 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno IX.
|
http://viaf.org/viaf/62343397
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.