author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Bernardus Claraevallensis
| 161 |
EPISTOLA CLXI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Adversus auctores caedis Archembaldi subdecani Aurelianensis.
|
Vox sanguinis Archembaldi subdecani Aurelianensis invaluit. Nam ecce, proh dolor! juxta prophetam, sanguis sanguinem tangit , et simul juncti fortius clamant ad vos de Francia. Clamat, inquam, et vociferatur uterque sanguis clamore tam valido, ut valeat ipsum quoque palatium coeleste concutere, tam pio, ut et saxea pectora debeat emollire. Quid facis, amice sponsi, custos sponsae Christi, pastor ovium Christi? Putasne sufficies excogitare remedium, quod huic obviet pesti tam nefandae, tam inauditae? Id sane necesse est inveniri, quod et recenti Ecclesiae vulneri in praesentiarum medelam afferat, et posteris valeat ad cautelam. Ergo accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Si non steterit et nunc Phinees et placaverit, non cessabit quassatio. Si, inquam, vigor ecclesiasticus pepercerit istis, Joanni dico, et Theobaldo Noterio, quorum etsi non manu, assensu certe, forte et instinctu sanguis innoxius effusus est super terram; quis non videat quid sequatur? Quantos in clero horum impunitas contra jus et fas faciet promoveri, metu utique suorum, non suae merito sanctitatis? Novis morbis novis obviandum est medicamentis. Utilissime, ut multis videtur, justissimeque eos apostolica falce ab omni succideres ecclesiastica dignitate, ita ut et habitis careant, et de caetero ad alias non assurgant.
|
(Osee IV, 2)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 162 |
161 EPISTOLA CLXII. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM DE EODEM.
|
Frequentem et amicabilem recordationem, qua dominum episcopum Parisiensem commendare soletis, ego postmodum ipsi frequenter testatus sum. En a vobis exigitur non verbo aut lingua, sed opere et veritate probare, nec me fuisse fallacem, nec vos mendacem. Sic vestra interest, non solum propter episcopum, sed et propter alios amicos vestros, qui pro vobis certe graviter, si quo modo praeter spem procedere causam contingeret, turbarentur.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 163 |
EPISTOLA CLXIII. AD JOANNEM CREMENSEM CARDINALEM PRESBYTERUM DE EODEM.
|
Dilectionem et dignationem, qua me amplecti a vobis nullius dignitatis homuncio sensi, in aeternum non obliviscar. Poenitentiam et conversionem vestram, de qua jam angelis collaetatus sum, et condelectatus, dignos facere fructus opto jugiter, et oro frequenter. Et nunc maxime ipsos nostra ista Gallicana Ecclesia mecum exspectat, credo non intempestivos. Interest vestrae pariter et meae famae, ut non confundar in vobis. Sic ergo clareat omnibus, zelum apud vos veritatis justitiaeque fervere contra interfectores clericorum, et instigatores eorum, ut non me pigeat gloriatum fuisse de vobis.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 164 |
EPISTOLA CLXIV ACTIO CAUSAE LINGONENSIS ECCLESIAE AD DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM. Conqueritur Bernardus, quod subdole et contra datam fidem tentata sit electio episcopi Ecclesiae Lingonensis. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Dum adhuc Romae essemus, contigit illo venire dominum archiepiscopum Lugdunensem. Venerunt et cum eo Robertus decanus Ecclesiae Lingonensis et Olricus canonicus, quaerentes licere sibi et capitulo Lingonensi eligere sibi episcopum. Mandatum siquidem a domino papa acceperant, nequaquam praesumere hoc, nisi ad consilium religiosorum virorum. Quod dum per me cuperent et peterent obtinere: Absit, inquam, nisi sciam et certus sim quod bonam idoneamque personam intendatis eligere! Responderunt propositum suum atque intentionem de nostro pendere arbitrio, nec aliud se facturos, nisi quod ego consulerem. Et spoponderunt. Verum me non satis fidem accommodante, accessit ad persuadendum archiepiscopus, pollicens firmiter idipsum. Et addidit, quod si secus clerici agere molirentur, quidquid aliud facerent, minime se confirmaturum, nec ratum habiturum. Adductus est et dominus cancellarius in testimonium. Nec contenti, adivimus etiam praesentiam domini papae, ut ejus favore et auctoritate quod inter nos convenerat confirmaretur: prius tamen habita inter nos collatione mutua ac diuturna super facienda electione, et de multis personis, quarum ibi mentio facta est, duabus tandem nominatis, a quibus nullus nostrum penitus dissentiret, quamlibet illarum eligi placuisset. Itaque quod nobis complacuit, dominus papa immutabiliter observari praecepit: et tam archiepiscopus, quam clerici firmiter promiserunt. 162 Illis abeuntibus, ego post discessum eorum dies paucos in Urbe faciens, ubi a domino meo impetrare potui facultatem redeundi, ad fratres iter arripuimus.
|
Et transalpinantes comperimus instare diem, qua foret sacrandus homo in episcopum Lingonensem: de quo utinam meliora atque honestiora audivissemus! Nolo autem dicere quae invitus audivi. Quid plura? A religiosis viris non paucis, qui nobis salutandi gratia occurrerant, persuasi sumus divertere per Lugdunum, quatenus, si fieri posset, rem nefariam, ne fieret, prohiberemus. Nam ego aliunde ob viae compendium ire statueram, consulens valetudini et lassitudini corporis, praesertim quod non liquido, fateor, credebam rumoribus. Quis enim crederet tantum virum tanta uti levitate, ut postposita tam recente promissione sua, insuper domini sui mandato, personae notabili manum imponere non timeret? Itaque consilio religiosorum acquiescentes, Lugdunum iter direximus, et pervenientes, omnino sicut audivimus, sic vidimus. Parabantur illa, non festa, sed infausta solemnia. Decanus tamen, et maxima, ni fallor, pars Lugdunensium canonicorum constanter aperteque contradicebant. Sed et rumor pudendus dolendusque passim crebrescens et invalescens civitatem repleverat. Quid facerem? Conveni archiepiscopum, reverenter quidem, super pacto quod fecerat, et super mandato quod acceperat: et nihil horum negavit. Causam vero praevaricationis referens in filium ducis, qui a constituto resilierat; ne ille turbaretur, in id se mutabilitatis incidisse dicebat, pacis videlicet intuitu. Et intulit, quia quidquid hactenus egerit, jam pro nostro deinceps arbitrio se facturum. Tum ego gratias agens: Absit! inquam; tamen non nostra, sed Dei potius voluntas fiat: quae ita forsitan cognoscetur, si res ponatur in consilio episcoporum aliarumque religiosarum personarum, quae hic ad vestram ipsius vocationem convenerunt, vel adhuc venturae sunt. Quod si invocato sancto Spiritu consensus omnium vos ad procedendum in coepto opere animaverit procedite ut coepisti: sin autem, acquiescendum Apostolo dicenti, Nemini cito manum imponas . Visum est consilium placuisse. Interim homo ille venisse nuntiatur, sed in hospitium, non in palatium. Vespere sextae feriae venit; sabbato mane recessit. Non est mecum dicere, cur nec in curia apparere voluerit, ad quam ei curae fuit longo itinere pervenire: nisi quod verecundia monachalis, honorisque contemptus forsan putari posset, si non aliud alia, quae secuta sunt, indicarent. Et revera quid aliud tunc suspicari debuimus, quando archiepiscopus rediens ab illo testatus est coram omnibus, nullo modo eum voluisse acquiescere, sed quidquid de eo factum fuerat, penitus refutare? Denique et mandavit mox electionem fieri. Hoc per quosdam Lingonenses canonicos tunc praesentes, hoc et per litteras, quae adhuc exstant. Quibus in capitulo Lingonensi oblatis et lectis, proh pudor! incontinenti leguntur aliae per omnia contrariae illis, asserentes utique consecrationem dilatam, non dimissam; assignantes diem et locum ad causam decidendam, quam litterae priores nuntiabant decisam. Putares in litteris non modo diversas, sed et adversas sibi loquentes personas, adversum se invicem contendentes: nisi quod una eademque imago impressa ceris, unum idemque nomen praesignatum in schedulis, manifeste de uno fonte dulce et amarum illud manare cunctis qui aderant 163 mirantibus declarabant. Tenentur in manibus contradictoriae litterae: utris libet obedire decreveris, inobediens necesse est tenearis. Aut enim priorem te recipientem epistolam posterior condemnabit: aut si posteriorem sequi eligas prior murmurabit. Et utinam secunda epistola, sicut potuit evertere primam, ita posset sese vel ipsa tueri adversus tertiam. Sed ecce litterae contra litteras, mandatum adversus mandatum: ita ut non jam, quemadmodum in propheta, Manda, remanda , sed Manda, demanda, potius inculcetur. Interim nempe homo qui et consecrationem fugerat, et electionem refutarat, festinavit ad Regem. Regalium investituram obtinuit; quibus meritis, ipse viderit. Mox directis epistolis, et locus qui assignatus fuerat, est mutatus, et dies anticipatus: ut loci temporisque opportunitate subtracta, et copia agendi pariter subtrahatur contradicturis, et consecrationis dies subripiatur appellaturis. Caeterum non est consilium contra consilium Domini, cujus providentia factum est ut nec contradictores defuerint, nec appellatores. Appellatum est a Falcone decano Lugdunensis Ecclesiae; appellatum et a Pontio archidiacono Lingonensi; appellatum a Bono-Amico sacerdote et canonico aeque Lingonensi; appellatum et a fratribus nostris Brunone atque Gaufrido, ignorantibus quidem omnibus his praeparationem cordis eorum, sed casu supervenientibus, haud dubium quin Dei provida voluntate. Tanta si quidem fuit brevitas termini, ut vix, ex quo rescivimus diem, spatio quatuor dierum nuntius noster cum litteris accurrere potuerit, quatenus praeveniret quod parabatur, non sacramentum, sed sacrilegium. Et is quoque nihilominus contradixit, et tam consecrandum quam consecraturos ad Sedem apostolicam appellavit. Et ipse erat Lingonensis canonicus. Veritatem dico, non mentior: nihil a me hic dictum personae odio, sed solo veritatis amore veraciter omnia posita, teste ipsa veritate.
|
(I Tim. V, 22) (Isa. XXVIII, 10, 13)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 165 |
EPISTOLA CLXV. AD FALCONEM DECANUM, ET GUIDONEM THESAURARIUM LUGDUNENSIS ECCLESIAE. Unde supra.
|
Plaga, ut videtis, charissimi, Ecclesiae nostrae magna est, et multa eget cura; nec modo multa, sed cita, ita ut assidue cum lacrymis medico coelesti instemus dicentes: Domine, descende priusquam moriatur . Unum est quod magis exacerbat dolorem et pene desperat curationem: quia nimirum inde est orta tribulatio, unde consolatio sperari debuerat. Quisnam enim, o misera, malum hoc quod plangis, induxit super te? Profecto non inimicus, non is qui oderat te: sed homo unanimis, dux tuus et metropolitanus tuus. Quomodo ab austro, et non jam ab aquilone panditur omne malum? Merito proinde non est dolor sicut dolor meus, quoniam de quibus potissimum praesumebamus, ab ipsis passi sumus, et non ab aliis. O Lugdunensis pia mater Ecclesia! cujusmodi non sponsum, sed monstrum tuae filiae procurasti nunc! non plane matrem te in hoc, sed novercam sensimus. Gener hic tuus quam longe a nobili illa tua antiqua honestate, gravitate, probitate, degenerat! Quid enim? egone id dixerim honorabile connubium, et thorum immaculatum, quod de tali et taliter factum est? Sine lege, sine ordine, sine ratione sic confusa sunt omnia; imo ita cuncta in fraude et temeritate praecepta et praesumpta fuisse constat, ut non dico episcopum, sed ne villicum quidem, aut teloniarium quempiam in hunc modum decuerit ordinari. Quibus vos laudibus efferam, dilectissimi, qui soli condoluistis afflictae, ei tam in prima, quam in secunda sua defensione oppressae 164 astitistis, ascendentes ex adverso, et opponentes vos murum pro domo Israel? Non est inventus similis vobis in illo conventu, qui conservaret legem Excelsi, qui sacris obtemperaret canonibus: qui denique se induceret zelum Phinees, et linguae mucrone confoderet fornicantes . Quae cum ita de vobis ad Dei et vestram ipsorum gloriam ubique clarescant, restat ut principio tam laudabili condignum exitum dare, et hostiae capiti caudam jungere satagatis.
|
(Joan. IV, 49) (Num. XXV, 8)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 166 |
EPISTOLA CLXVI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Unde supra. 1. 2.
|
Iterum clamo, iterum pulso, etsi non clamosis vocibus, certe lacrymosis gemitibus. Cogit iterare clamores iterata in nos injuria perditorum, et prolongantium iniquitatem suam. Confortati sunt, addentes praevaricationem. Apponunt iniquitatem super iniquitatem, et superbia eorum ascendit semper. Invaluit furor, pudor evanuit, et timor Dei. Quem contra tuam, Pater, cautam justamque dispositionem non timuerunt eligere, etiam post appellationem tui nominis ausi sunt exsecrare. Et hoc praesumpserunt Lugdunensis, Aeduensis, Matisconensis, amici Cluniacenses. In fraude et temeritate istorum, heu! quam ingens multitudo sanctorum turbabitur, si angariati fuerint tale portare jugum, taliterque impositum? Proh nefas! hoc ita accepturi sunt, ac si cogantur genua curvare ante Baal, aut certe juxta prophetam pactum facere cum morte, et cum inferno foedus inire . Rogo, ubi jus, ubi lex, ubi sacrorum auctoritas canonum ubi denique reverentia majestatis? Illa, illa quae nulli negatur oppresso, soli mihi non profuit appellatio. Ubi nimirum imperabat aurum, judicabat argentum, leges canonesque silebant, locum ratio et aequitas non habebant. Eisdem telis, quod intolerabilius est, arcem quoque apostolici culminis oppugnare minantur. Id vero ridicule; fundata est enim supra firmam petram.
|
Sed quid ago? excessi, fateor: non est meum accusare quemquam aut reprehendere; sufficit mihi ut plangam dolorem meum. Post longam moram multosque labores, quos pro servitio Romanae Ecclesiae pertuli, cum tandem placuit Serenitati vestrae reditum annuere ad fratres meos, etsi fractus viribus corporis, tanquam male operans, laetus tamen ob manipulos pacis quos reportabam, ad monasterium cum prosperitate perveni. Credidi me de labore evasisse ad requiem; licere mihi utcumque resarcire spiritualium damna studiorum, ac sanctae quietis detrimenta, quae foris incurreram; et ecce tribulatio et angustia invenerunt me. En lectulo recubantem plus cordis, quam corporis dolor excruciat. Nec enim ego deploro temporale incommodum ullum. Anima mea in manibus meis: salus ejus in causa est. Placet vobis, ut illi homini credam animam meam qui perdidit suam? Scio quia non placet. Quamobrem dixi animae meae expedire magis inire fugam, quam et moerore consumere residuum dierum meorum, et nihilominus in periculum salutis incidere. At Deus vobis potius inspiret quod potius est; reducere videlicet ad memoriam qualiter vobiscum egerim, et ponere oculos pietatis super puerum vestrum, et liberare afflictum de angustia. Quin potius non oblivisci quanta Deus ipse fecerit vobis, et in quantulaecumque vicem recompensationis, ad ipsius gloriam, quod tam perperam factum est, revocare.
|
(Isa. XXVIII, 15) (si dignum judicatis)
|
[ al. castam male ]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 167 |
165 EPISTOLA CLXVII. AD EUMDEM. Pro eodem negotio.
|
Clementissime Pater, nonne praecipiendo praecepisti in Lingonensi Ecclesia personam eligi religiosam atque idoneam, et ad consilium pueri tui? Nonne dominus Lugdunensis hoc ipsum mandatum ex apostolico ore tuo praesens excepit tam fideliter exsecuturum, quam firmiter injunctum, ac frequenter inculcatum nonne denique et spopondit! Quid ergo visum est ei, mutare voluisse quod utilissime et consultissime statutum fuerat, aliudque sua praesumptione moliri quod non conveniebat, in vestrae ipsius Majestatis contemptum, et in nostrae pusillanimitatis scandalum? Quomodo non erubuit bonus ille vir apud se Est et Non inveniri, tentans imponere tam indignum jugum cervicibus tam numerosae multitudinis religiosorum virorum servorum tuorum adversus statutum tuum et promissum suum? Inquire, Pater, inquire diligenter, quale homo ille, cui festinat manum imponere, testimonium habeat, et ab his qui prope sunt et ab his qui longe. Mihi enim interdicit dicere pudor quod publica fama de eo dicit, imo infamatio celeberrima divulgavit. Et quid dicam? Tristis est anima mea usque ad fugam. Et jam forsitan fugissem, nisi me retinuisset consolationis spes, quam de visceribus vestris exspecto. Volebam scribere per ordinem perlacrymabilem miseriae nostrae historiam: sed prae tristitia languet manus, sensus hebescit, horret lingua eloqui malignam fraudem, sed subreptionem, sed circumventionem, sed temeritatem, sed perfidiam. Quid ergo? Filius tuus Pontius archidiaconus, qui et in hac causa constanter fideliterque se habuit, cuncta tibi, Pater, narrabit, et quid factum doleamus, et quid faciendum flagitemus. Ipsi crede tanquam mihi. Ego autem hoc unum ut parturiens loquor: nisi isti a tam scelerato tamque temerario ausu deficiant, ut me ipsum nunc sentio, deficiet in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 168 |
EPISTOLA CLXVIII. AD EPISCOPOS ET CARDINALES ROMANAE CURIAE. Unde supra. 1. 2.
|
Vos scitis, si dignum ducitis recordari, qualiter vobiscum in tempore malo conversatus sim, egrediens et regrediens, et pergens ad imperium regis, persistens ac permanens vobiscum in tentationibus vestris, ita ut, consumptis pene viribus corporis, vix post redditam coelitus pacem Ecclesiae repatriare potuerim. Et recolo hoc, non glorians aut improperans, sed provocans et efflagitans, monens et reposcens debitum vestrae miserationis affectum. Urget necessitas modo omnes repetere debitores. Ego vero si feci quod facere debui, haud aliud me ex eo quam servum inutilem reputo, juxta sermonem Domini . Verumtamen si feci quod oportuit, aut quod faciendum fuit, nunquid merui vapulare? Et ecce rediens a vobis, tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi, sed non profuit; invocavi et vestrum et non valuit: siquidem dii fortes terrae vehementer elevati sunt, Lugdunensis scilicet archiepiscopus, et Cluniacensis abbas. Hi confidentes in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantes, adversum me appropinquaverunt et steterunt. Et non adversum me tantum, sed adversum magnam multitudinem servorum Dei, adversum vos quoque, adversum se ipsos, contra Deum, contra omnem aequitatem et honestatem.
|
Denique imposuerunt hominem super capita nostra, 166 quem, proh pudor! et boni horrent et mali rident. Quo ordine, imo quam extraordinarie, videat Deus et judicet; videat et Romana curia: videat et doleat, misereatur et accingatur ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quid enim? placet tibi, domina mundi, universitati constituta vindex in iram, judex in misericordiam; placet, inquam, tibi quod, dum superbit impius, incenditur pauper et ille pauper, qui pro tuo servitio, cum non haberet censum quem effunderet, sanguini non pepercit? Dignumne tibi videtur tua perfrui pace et nostram non curare, nec recipere in sortem consolationis, quos habuisti consortes laboris? Si inveni gratiam in oculis vestris, eripite inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. Alioquin ego quidem, ut potero, laborabo in gemitu meo, et erunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: vobis autem legam illum versiculum, Qui tollit ab amico misericordiam, timorem Domini derelinquit; et illud, Omnes necessarii mei recesserunt a me ; illud quoque, Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam .
|
(Luc. XVII, 10) (Job VI, 14, 13.) (Psal. XXXVII, 12, 13)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 169 |
EPISTOLA CLXIX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Unde supra. Cur clericos Ecclesiae Lingonensis vocatos detinuerit; et quibus munus eligendi committendum.
|
Dignatio vestra fecit me familiarem, familiaritas praesumptorem. Adsit solita cordi vestro benignitas, ne forte praesumptio pariat indignationem. Audite tamen patienter, non solum quid egerim sed et cur egerim: si forte causa factum possit vel aliquatenus excusare. Ausus sum retinere clericos Lingonenses qui vocati erant, composita tamen pace inter eos: ipsisque persuasis stare deinceps de facienda electione in beneplacito vestro et consilio bonorum, sicut in litteris eorum continetur. Erat autem pernecessarium eos hac vice remanere, propter terras et possessiones Ecclesiae, quae datae sunt praedae et direptioni, dum non est qui custodiat aut defendat. Itaque personis quae non sint suspectae, quae non quaerant quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, injungatur, si placet, cura eligendi qui Deo placeat et finem tandem accipiat Ecclesiae tam diuturna et miseranda vexatio. Reliqua vero dicenda commisimus domino Herberto abbati Sancti-Stephani Divionensis, et archidiacono Lingonensi, sociisque eorum. Adjicimus etiam, ut archidiaconum Lingonensem, et Bonum Amicum ejusdem ecclesiae presbyterum, quoniam fideles in causa Dei exstiterunt, eos et res eorum in defensione vestra recipiatis. Dignus est enim operarius mercede sua .
|
(Luc.
X, 7)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 170 |
EPISTOLA CLXX. AD LUDOVICUM JUNIOREM REGEM FRANCORUM. Electionem Godefridi Prioris sui in episcopum Lingonensem, cui Rex adversari visus est, vindicare nititur. 1. 2. 3.
|
Si totus orbis adversum me conjuraret, ut quidpiam molirer adversus regiam majestatem; ego tamen Deum timerem, et ordinatum ab eo regem offendere temere non auderem. Nec enim ignoro ubi legerim: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit . Sed nec me latet, quam omni christiano, quam meae praecipue professioni mentiri contrarium sit. Veritatem dico, non mentior: quod Lingonis de Priore nostro factum est, praeter spem, praeter intentionem episcoporum et meam factum est. Sed est qui nolentium quodam 167 modo extorquet assensum, et suo arbitrio etiam adversas hominum voluntates, prout vult, subservire compellit. Quando enim ego periculum, quod mihi timui, illi aeque non metuerem, quem diligo tanquam me ipsum! Quando ego illorum consortium non horrerem, qui alligant onera gravia et importabilia, et imponunt humeris hominum, digito autem suo nolunt ea movere! Factum est tamen quod factum est: contra vos nihil, contra me plurimum. Mihi baculus imbecillitatis meae sublatus est, mihi lumen oculorum meorum ereptum est, mihi abscissum dextrum brachium meum. Omnia excelsa ista et fluctus isti super me transierunt. In me transierunt irae: mihi evadendi nulla ex parte patet via. Unde onera fugio, inde et subeo invitus et ingratus. Durum mihi sentio contra stimulum calcitrare. Tolerabilius fortasse spontaneo, quam nolenti et renuenti fuisset. Nam si quid virium in me est, nonne id facilius meis, quam alienis humeris exercerem?
|
Sed acquiesco aliter disponenti, cum quo utique aut judicio, aut viribus contendere, nec cautum mihi omnino, nec possibile est, sed nec Regi. Siquidem terribilis est etiam apud reges terrae . Horrendum est incidere in manus Dei viventis , etiam tibi, o Rex. O quam molestis auribus audimus contraria tam bonis principiis vestris! o quam amarior Ecclesiae moeror post tanta praelibata gaudia, si frustrari contigerit tam jucunda spe singularis clypei sui vestrae indolis, sicut hactenus est experta! Heu corruit virgo Remensis Ecclesia; non est qui sublevet eam: corruit et Lingonensis; non est qui porrigat manum. Avertat divina clementia a corde et consilio vestro super dolorem nostrum adjicere, cumulare tristitiam super tristitiam. Quis mihi tribuat mori, ne videam Regem bonae opinionis, sed spei melioris, conari Dei consilio obviare, irritare adversus semetipsum summi Judicis iram, pedes Patris orphanorum madefacere lacrymis afflictorum, pulsare coelos clamoribus pauperum, sanctorum precibus, justisque querimoniis charissimae sponsae Christi, quae est Ecclesia Dei viventis! Absit, absit: meliora speramus, exspectamus jucundiora. Non obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas. Non contristabit per illum et de illo Ecclesiam suam, per quem et de quo in tantis jam laetificavit. Quem suo munere contulit, sua longanimitate servabit: et si quid aliter sapitis, et hoc ipsum vobis revelabit, et erudiet corde in sapientia. Hoc optamus, hoc oramus die ac nocte. Hoc sentite de nobis, hoc sentite de nostris. Non infringetur veritas haec in nobis, non imminuetur honor Regis, regni utilitas per nos. Gratias autem agimus vestrae Clementiae pro benigno responso, quod a vestra dignatione meruimus. Verumtamen dilatio terret nos, qui videmus terram datam praedae et direptioni. Terra vestra est: et in hoc plane cognoscimus et dolemus dedecus regni vestri, quod vos jure abhorrere mandastis, si non fuerit qui defendat. Nam in quo alio regia majestas recte in eo quod factum est, imminuta dicatur? Electio rite celebrata est, electus fidelis est. Non autem esset fidelis, si vestra, et non per vos habere vellet. Necdum ad vestra manum extendit, necdum civitatem vestram ingressus est: necdum prorsus se intromisit de aliquo, quanquam invitatio cleri et populi, et oppressorum afflictio, et vota bonorum id ab eo vehementissime flagitarint. Quae cum ita sint, opus est, ut videtis, maturatione consilii, non minus vestro honori, quam nostrae necessitati. Et nisi per praesentes nuntios exspectanti populo, qui vester est, Serenitas vestra pro 168 voto responderit: multorum religiosorum adversum vos devota vobis nunc corda turbabitis, et regalibus vestris ipsis, quae ad Ecclesiam pertinent, non parvum, ut veremur, incommodum acquiretis.
|
(Rom. XIII 2) (Psal. LXXV, 13) (Hebr. X, 31) (quod absit!) (quod non expedit)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 171 |
EPISTOLA CLXXI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Pro Falcone Lugdunensi archiepiscopo electo.
|
Qui in aliorum negotiis toties exauditus sum, puto in proprio non confundar. Ego, domine mi, causam archiepiscopi mei meam duco, utpote membrum, quod nil a se ducat alienum quod capitis sit: quod tamen non dicerem, si homo ipse sibi assumpsisset honorem, et non magis a Deo vocatus tanquam Aaron. Nec enim ab alio aestimaverim factum, quod vota tot hominum tam facile convenerunt in eum; ut non dico contradictio, sed nec cunctatio ulla fuerit. Et merito. Est quippe illustris, non minus mentis generositate, quam sanguinis; est scientia, est vitae honestate. Denique famae ejus integritas nec inimici quidem dentem veretur. Quod ergo de tali et tali modo factum est, dignum profecto est ut favor apostolicae gratiae prosequatur; et honoris plenitudine, quae sola deest, gaudia plebis suae consueta benignitate, imo debita liberalitate accumulet. Hoc universa Ecclesia instantissima supplicatione deposcit: hoc puer vester solita praesumptione efflagitat.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 172 |
EPISTOLA CLXXII. AD EUMDEM IN PERSONA GODEFRIDI LINGONENSIS EPISCOPI. Ejusdem cum superiore argumenti.
|
Inter crebra mala quae his diebus in Ecclesiis videntur accidere occasione electionum, Dominus de coelo prospexit super matrem nostram Lugdunensem Ecclesiam, qui decedenti piae memoriae Petro archiepiscopo, virum optimum, Falconem decanum, in omni pace substituit. Peto, domine, ut qui a suis concorditer est electus, utiliter promotus, rite consecratus, a vobis honoris sui officiique plenitudinem consequatur. Quod utique audere me facit non meriti conscientia, sed debiti. Debiti dico non solum quo id a me illa Ecclesia jure metropolitico exigit, sed quia in hoc positus sum, ut testimonium perhibeam veritati.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 173 |
EPISTOLA CLXXIII. AD IPSUM FALCONEM. Religiosorum quorumdam causam commendat.
|
Scripsimus ad dominum Papam dominus episcopus et ego pro vobis, prout oportere putavimus: et habetis exemplar litterarum. Habemus autem in voluntate in aeternum non deficere vobis pro viribus, propter bonum quod de vobis confidimus. Vestra autem interest facere, ut non confundamur sic confidentes. De caetero si inveni gratiam in oculis vestris, intelligite super egenos et pauperes illos, qui sunt apud Benedictionem Dei. Quod enim uni ex illis feceritis, mihi, imo Christo, facietis. Nam et pauperes sunt, et habitant inter pauperes. Hoc praecipue obsecramus, ut Saviniacenses monachos prohibeatis ab infestatione eorum: quoniam calumniantur eos injuste, ut 169 putamus. Aut si se confidunt habere justitiam, judicate inter illos. Filius noster abbas Albericus, etsi suis meritis commendabilior, nostris tamen precibus vobis ut commendatior sit, obsecramus. Tenere quippe diligo eum, tanquam mater unicum filium: et diligit eum qui diligit me. Denique in eo experiar si me curatis. Quo enim longe a me positus est, eo magis necessariam habet paternam vestram consolationem.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 174 |
EPISTOLA CLXXIV. AD CANONICOS LUGDUNENSES, DE CONCEPTIONE S. MARIAE. Conceptionis festum novum esse, nullo niti legitimo fundamento: caeterum non fuisse instituendum inconsulta Sede apostolica cui sententiam suam subjicit. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
|
Inter Ecclesias Galliae constat profecto Lugdunensem hactenus praeeminuisse, sicut dignitate sedis, sic honestis studiis, et laudabilibus institutis. Ubi etenim aeque viguit disciplinae censura, morum gravitas, maturitas consiliorum, auctoritatis pondus, antiquitatis insigne? Praesertim in officiis ecclesiasticis haud facile unquam repentinis visa est novitatibus acquiescere, nec se aliquando juvenili passa est decolorari levitate Ecclesia plena judicii. Unde miramur satis, quid visum fuerit hoc tempore quibusdam vestrum voluisse mutare colorem optimum, novam inducendo celebritatem, quam ritus Ecclesiae nescit, non probat ratio, non commendat antiqua traditio. Nunquid Patribus doctiores, aut devotiores sumus? Periculose praesumimus, quidquid ipsorum in talibus prudentia praeterivit. Nec vero id tale est, quod nisi praetereundum fuerit, Patrum quiverit omnino diligentiam praeteriisse.
|
At valde honoranda est, inquis, Mater Domini. Bene admones: sed honor Reginae judicium diligit. Virgo regia falso non eget honore, veris cumulata honorum titulis, infulis dignitatum. Honora sane integritatem carnis, vitae sanctitatem: mirare fecunditatem in Virgine, Prolem venerare divinam. Extolle nescientem, vel in concipiendo concupiscentiam, vel in pariendo dolorem. Praedica reverendam Angelis, desideratam gentibus, Patriarchis, Prophetisque praecognitam, electam ex omnibus, praelatam omnibus. Magnifica gratiae inventricem, mediatricem salutis, restauratricem saeculorum: exalta denique exaltatam super choros Angelorum ad coelestia regna. Haec mihi de illa cantat Ecclesia, et me eadem docuit decantare. Ego vero quod ab illa accepi, securus et teneo, et trado: quod non, scrupulosius, fateor, admiserim. Accepi sane ab Ecclesia illum diem cum summa veneratione recolendum, quo assumpta de saeculo nequam, coelis quoque intulit celeberrimorum festa gaudiorum. Sed et ortum Virginis didici nihilominus in Ecclesia, et ab Ecclesia indubitanter habere festivum atque sanctum; firmissime cum Ecclesia sentiens, in utero eam accepisse ut sancta prodiret. Et de Jeremia siquidem lego, quod, priusquam de ventre exiret, sanctificatus sit: et de Joanne Baptista non secus sentio, qui ex utero Dominum in utero sensit . Videris etiam tu, an de sancto David idipsum liceat opinari, pro eo quod dicebat Deo: In te, ait, confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus : item, De ventre matris meae Deus meus es tu, ne discesseris a me . Et Jeremiae quidem sic dictum est: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva sanctificavi te . Quam pulchre inter figurationem in utero, et parturitionem ex utero divinum distinxit oraculum! ut illam tantum praecognitam, istam et sanctitatis munere praeornatam ostenderet: ne quis Prophetae praerogativam de sola praescientia seu praedestinatione 170 putaverit aestimandam. Esto tamen ut hoc de Jeremia concedamus. Quid respondebitur de Joanne Baptista, quem angelus praenuntiavit Spiritu sancto repletum iri adhuc in utero matris suae? Prorsus hoc ad praedestinationem praescientiamve referri posse non arbitror. Verba nempe angeli, sicut ipse praedixit, completa absque dubio sunt in tempore suo: et quem praelocutus est Spiritu sancto replendum, non est fas credere non repletum; idque loco et tempore quo praedixit. Certissime autem sanctus Spiritus quem replevit, sanctificavit. Caeterum quatenus adversus originale peccatum haec ipsa sanctificatio valuerit, sive pro isto, sive pro illo propheta, vel si quis alius simili praeventus gratia fuerit; non temere dixerim. Sanctificatos tamen non dubitaverim dicere, quos Deus sanctificavit, et cum eadem sanctificatione prodisse ex utero, quam acceperunt in utero: nec reatum, quem in conceptione traxerunt, valuisse ullatenus horum natali jam donatam praepedire seu praeripere benedictionem. Attamen quis dicat Spiritu sancto repletum, manere adhuc filium nihilominus irae; et, si mori in utero contigisset cum hac plenitudine spiritus, poenas luiturum damnationis? Durum est. Minime tamen ausim hinc quidpiam mea sententia definire. Sed quidquid de hoc sit, merito Ecclesia, quae caeterorum non nativitatem, sed mortem sanctorum judicat et praedicat pretiosam, singulari quadam exceptione festis praefert gaudiis, veneraturque illius natalem, de quo nuntiante angelo singulariter legit: Et multi in nativitate ejus gaudebunt . Cur enim non sit illius exitus sanctus, ac proinde festivus et laetus, qui potuit exsultare et in utero? Quod itaque vel paucis mortalium constat fuisse collatum, fas certe non est suspicari tantae Virgini esse negatum, per quam omnis mortalitas emersit ad vitam. Fuit procul dubio et Mater Domini ante sancta, quam nata: nec fallitur omnino sancta Ecclesia, sanctum reputans ipsum Nativitatis ejus diem, et omnia anno cum exsultatione universae terrae votiva celebritate suscipiens. Ego puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem: quod nemini alteri in natis quidem mulierum creditur esse donatum. Decuit nimirum Reginam virginum singularis privilegio sanctitatis, absque omni peccato ducere vitam: quae dum peccati mortisque pareret peremptorem, munus vitae et justitiae omnibus obtineret. Sanctus igitur ortus, quoniam immensa prodiens ex utero sanctitas sanctum fecit illum. Quid adhuc addendum his putamus honoribus? Ut honoretur, inquiunt, et conceptus, qui honorandum praeivit partum: quoniam si ille non praecessisset, nec iste esset qui honoratur. Quid si alius, propter eamdem causam, etiam utrique parenti ejus festos honores asserat deferendos? Sed de avis et proavis idipsum posset pro simili causa quilibet flagitare: et sic tenderetur in infinitum, et festorum non esset numerus. Patriae est, non exsilii frequentia haec gaudiorum: et numerositas festivitatum cives decet, non exsules. Sed profertur scriptum supernae, ut aiunt, revelationis: quasi et quivis non queat scriptum aeque producere, in quo Virgo videatur idipsum mandare et de parentibus suis, juxta Domini mandatum, dicentis, Honora patrem tuum et matrem tuam . Ipse mihi facile persuadeo scriptis talibus non moveri, quibus nec ratio suppeditare, nec certa invenitur favere auctoritas. Nam quid consequentiae habet, ut quoniam sanctum praecessit natalem conceptus, propterea reputetur et ipse sanctus? Nunquid quoniam praecessit eum, fecit et sanctum? Etsi praecessit ut esset, non tamen ut sanctus esset. Unde etenim illa ipsi sanctitas, quam secuturo transmitteret? An non potius quia praecessit 171 absque sanctitate conceptus, oportuit nimirum sanctificari conceptam, ut sanctus sequeretur jam partus? an forte mutuatus est sanctitatem a posteriori prior? Potuit sane illa, quae in jam concepta facta est sanctificatio, ad ipsum qui sequebatur transire natalem: redire vero retrorsum ad conceptum qui praecesserat, jam omnino non potuit. Unde ergo conceptionis sanctitas? An dicitur sanctificatione praeventa, quatenus jam sancta conciperetur, ac per hoc sanctus fuerit et conceptus; quemadmodum sanctificata jam in utero dicitur, ut sanctus consequeretur et ortus? Sed non valuit ante sancta esse, quam esse: siquidem non erat antequam conciperetur. An forte inter amplexus maritales sanctitas se ipsi conceptioni immiscuit, ut simul et sanctificata fuerit, et concepta? Nec hoc quidem admittit ratio. Quomodo namque aut sanctitas absque Spiritu sanctificante, aut sancto Spiritui societas cum peccato fuit? aut certe peccatum quomodo non fuit, ubi libido non defuit? Nisi forte quis dicat de Spiritu sancto eam, et non de viro conceptam fuisse: sed id hactenus inauditum. Lego denique Spiritum sanctum in eam, non cum ea venisse, dicente angelo: Spiritus sanctus superveniet in te . Et si licet loqui quod Ecclesia sentit, et verum ipsa sentit: dico gloriosam de Spiritu sancto concepisse, non autem et conceptam fuisse; dico peperisse virginem, non tamen et partam a virgine. Alioquin ubi erit praerogativa Matris Domini, qua singulariter creditur exsultare et munere prolis, et integritate carnis, si tantumdem dederis et matri ipsius? Non est hoc Virginem honorare, sed honori detrahere. Si igitur ante conceptum sui sanctificari minime potuit, quoniam non erat; sed nec in ipso quidem conceptu, propter peccatum quod inerat: restat ut post conceptum in utero jam existens, sanctificationem accepisse credatur, quae excluso peccato sanctam fecerit nativitatem, non tamen et conceptionem. Quamobrem etsi quibus vel paucis filiorum hominum datum est cum sanctitate nasci; non tamen et concipi: ut uni sane servaretur sancti praerogativa conceptus, qui omnes sanctificaret, solusque absque peccato veniens, purgationem faceret peccatorum. Solus itaque Dominus Jesus de Spiritu sancto conceptus, quia solus et ante conceptum sanctus. Quo excepto, de caetero universos respicit ex Adam natos, quod unus humiliter de semetipso ac veraciter confitetur: In iniquitatibus, inquiens, conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea . Cum haec ita se habeant, quaenam jam erit festivae ratio Conceptionis? Quo pacto, inquam, aut sanctus asseretur conceptus, qui de Spiritu sancto non est, ne dicam de peccato est: aut festus habebitur, qui minime sanctus est? Libenter gloriosa hoc honore carebit, quo vel peccatum honorari, vel falsa induci videtur sanctitas. Alioquin nulla ei ratione placebit contra Ecclesiae ritum praesumpta novitas, mater temeritatis, soror superstitionis, filia levitatis. Nam si sic videbatur, consulenda erat prius apostolicae Sedis auctoritas, et non ita praecipitanter atque inconsulte paucorum sequenda simplicitas imperitorum. Et ante quidem apud aliquos errorem compereram: sed dissimulabam, parcens devotioni, quae de simplici corde et 172 amore Virginis veniebat. Verum apud sapientes, atque in famosa nobilique Ecclesia, et cujus specialiter filius sum, superstitione deprehensa; nescio an sine gravi offensa etiam vestri omnium dissimulare potuerim. Quae autem dixi, absque praejudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc, sicut et caetera quae ejusmodi sunt, universa reservo: ipsius, si quid aliter sapio, paratus judicio emendare.
|
(Luc. I, 41) (Psal. LXX,
6) (Psal. XXI, 11) (Jerem. I, 5) (Luc. I, 14, 15) (Exod. XX, 12) (Luc. I, 35) (Psal. L, 7)
|
[ al. de vulva]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 175 |
EPISTOLA CLXXV. AD PATRIARCHAM JEROSOLYMORUM. Praeventus ejus litteris familiariter respondet, et milites Templi commendat.
|
Patriarchalibus scriptis saepius visitatus, ingratus jam videbor, si non rescripsero. At si saluto eum qui me salutavit, quid amplius feci? Tu enim me praevenisti in benedictionibus dulcedinis; tu me prior dignatus es tuis transmarinis epistolis visitare, tu mihi primas humilitatis charitatisque praeripuisti partes. Quid condignum jam referam? Nihil mihi denique reliquisti, quod pari queam rependere vice: qui etiam de thesauro saeculorum mihi impertire curasti, id est, de ligno Domini. Quid tamen? debeone omittere quod possum, quoniam quod debeo minime possum? Affectum saltem voluntatemque aperio, rescribendo duntaxat atque resalutando, quod solum interim per tot utique spatia terrae et maris licet. Ostendam autem, si unquam accepero tempus, me nequaquam diligere verbo sive lingua, sed opere et veritate. Super milites Templi ponite, quaeso, oculos vestros, et tantae pietatis viscera tam strenuis Ecclesiae propugnatoribus aperite. Hoc siquidem acceptum erit Deo et gratum hominibus, si fovetis eos, qui suas animas pro fratribus posuerunt. De loco autem ad quem nos invitatis, frater Andreas dicet vobis voluntatem nostram.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 176 |
EPISTOLA CLXXVI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, EX PERSONA ALBERONIS TREVERENSIS ARCHIEPISCOPI. Suum erga Innocentium, citramontanaeque Ecclesiae studium et obedientiam declarat. 1. 2.
|
Voluntas cordis mei et desiderium satis inquietum adeundi et videndi desideratam Beatitudinis vestrae praesentiam; sed et cognoscendi certius quae circa vos sunt, rursumque qualiter se habeant nostra vobis vicissim diligentius intimandi; jamdudum itineris me admonet, atque indesinenter sollicitat. Caeterum terrae ac diei malitia, et praeter instantiam meam quotidianam etiam nonnulla vestrae necessitatis causa impeditus, voto facere satis non potui usque adhuc, sed necdum possum. Sed quid? sanum justumque propositum nunquid omittendum ex toto fuit, quia ex toto adimpleri non potuit? Fuit ergo consilii, per hunc venerabilem Hugonem, Tullensis Ecclesiae archidiaconum, interim saltem aliquatenus consolari conceptum jam olim desiderium, curamque relevare quam patior. Nec enim fidelior, studiosior, cautiorve illo 173 ad manum esse potuit, sive in perferendo ad vos quae nos illi injungimus; sive in referendo ad nos, si qua vestrae dignationi placuerit remandare. Itaque de beneplacito vestro, de statu curiae, ac vestrae sospitate personae, et si quid blandius aura secundior a divina clementia recens forte spiraverit Ecclesiae, adversus schismaticorum procacem, sed inefficacem rabiem desudanti; de his omnibus plenius instrui cupimus, et supplicamus.
|
Porro nostram citramontanam Ecclesiam tam in nostro, quam in Francorum regno noveritis fortem in fide, pacificam in unitate, devotam in vestra obedientia, promptam ad servitium. Nequaquam nos Beneventi, non Capuae, non ipsius Romae terret, Deo sic judicante, amissio; scientes Ecclesiae statum non armis aestimari, sed meritis. Ipsius quippe, non alterius agnoscimus voces illas in Psalmo: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo . Propterea et nos quia de Ecclesia sumus, non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Glorietur tyrannus Siculus quantum vult, glorietur in malitia quod potens est in iniquitate: nostra autem virtus in infirmitate perficitur. Ecclesia quando infirmatur, Pauli magisterio didicit esse potentior . Didicit e regione et a Salomone, quod prosperitas stultorum occidit eos : didicit et stultum firma radice cum viderit, statim maledicere pulchritudini ejus . Ideo cum sancto David sese in utroque consolatur, et hostium videlicet casu, et liberatione sui: ait siquidem, Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, et erecti sumus . Haec pauca vobis consolandi gratia, de quibus certus fui, fideli attestatione intimanda esse putavi, ad relevandam vel ex aliqua parte eam, quae vestra viscera incessanter affligit, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Hoc quoque addo, dominum Regem, Deo eum confortante, fervere et accingi ad liberationem Ecclesiae, et parare sibi exercitum multum nimis: nos quoque fideliter ad hoc ipsum pro viribus laborare, exhortari, et sollicitare quos possumus: et cum tempus advenerit, non expensis, non personae propriae parciturum.
|
(Psal. XXVI, 3) (II Cor. XII,
10) (Prov. I, 32) (Job V, 3) (Psal. XIX, 8, 9)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 177 |
EPISTOLA CLXXVII. AD EUMDEM IN PERSONA EJUSDEM. Queritur impositum sibi pastorale munus; sed in exsequendis quae sui sunt muneris, impediri aemulatione aliorum, non sine ipsius culpa Pontificis. 1. 2.
|
Nunquid petivi episcopatum a Domino meo? Et si forte cathedram affectavi, sed non Treverensem. Sciebam quippe domum exasperantem, populumque durae cervicis. Oderam illos, quod semper in faece discordiae jacuissent, Ecclesiae resistentes. Pro qua si quos labores quandoque sustinui, non me piget: sed hunc inde fructum nec speravi, nec volui. Laboravi sustinens, libens quidem, sed non hac spe praemii. Duram provinciam nactus sum, peccatis meis exigentibus. Inter caetera quibus angor, suffraganeos accepi juvenes et nobiles. Adjutores esse deberent, et utinam non adversarentur. Sed supersedeo: per alium malo, ut innotescant vobis mores eorum et studia, si nescitis. Dico tamen: Jus, fas, honestas, religio in nostris episcopatibus perierunt. Malum quod pro debito officii dissimulare non audeo, breviter simpliciterque intimavi: ut quod non placet providentiae vestrae per me corrigi, per me saltem vobis, qui corrigere potestis, innotescat, ne omnino vacuum videar portare nomen archiepiscopi. Et mihi melius quidem 174 esset non ascendisse, quam sic descendere cum rubore.
|
Sed de me quae cura? Bene quod dignus sum, patiar, tanquam male operans. Sim certe opprobrio etiam meis, sua spe nimirum frustratis, quam de me, ut sibi me praeesse vellent, conceperant: dum comperiant Ecclesiae suae per me magis imminui dignitatem, cujus per me etiam antiqua damna restitui posse putaverant. Haec omnia sustineo, etsi non libenter, certe patienter, ne unquam videar recalcitrare obedientiae, pro qua etiam dare animam, si necesse sit, debere me fateor. Verum hoc sollicitudinem vestram attendere velim, creationis injuriam respicere ad creantem; et vires quas mihi subtrahitis, vobis minuitis; et contemptus meus, et dejectio mea redundat in vos. Multa habeo conqueri vobis de vobis: sed reservo ea pandenda nuntio, quem novi ad hoc satis industrium et fidelem. Significo etiam vobis sustinere nos periculum in falsis fratribus. Legati quippe schismaticorum intrant et exeunt ad quosdam de nostris liberius quam solebant, et verba tyranni Siculi familiariter admittuntur.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 178 |
EPISTOLA CLXXVIII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM PRO ALBERONE TREVERENSI ARCHIEPISCOPO. Queritur perversos quosdam et Ecclesiae perniciosos homines in exsequendis pravis consiliis pontificia auctoritate muniri: alios interim praesules, zelum Dei habentes, destitui, et contemni. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO summo Pontifici, suus BERNARDUS, quod suus.
|
Fidenter loquor, quia fideliter amo. Nec enim sincerus est amor, ubi dubietatis scrupulus suspicionis faecem retinet. Querimonia domini Treverensis non est ejus solius, sed communis multorum, eorumque praecipue, qui sinceriori affectu vos diligunt. Vox una omnium, qui fideli apud nos cura populis praesunt, justitiam in Ecclesia deperire, annullari Ecclesiae claves, episcopalem omnino vilescere auctoritatem, dum nemo episcoporum in promptu habeat ulcisci injurias Dei, nulli liceat illicita quaevis, ne in propria quidem parochia, castigare. Causam referunt in vos, curiamque Romanam. Recte gesta ab ipsis, ut aiunt destruitis, juste destructa statuitis. Quique flagitiosi et contentiosi de populo, sive de clero, aut etiam ex monasteriis pulsati, currunt ad vos: redeuntes jactant et gestiunt se obtinuisse tutores, quos magis ultores sensisse debuerant. An non gladius Phinees promptissime atque justissime eductus fuerat ad condemnandum incestuosum concubitum Drogonis et Milis? Sed confusus atque retusus abiit retrorsum, scuto nimirum apostolicae defensionis opposito. Proh pudor! quos cachinnos res ista movit et movet Ecclesiae inimicis, eisque etiam ipsis, quorum fortasse metu aut favore a recto tramite abducti sumus! Amici confunduntur, fidelibus insultatur, episcopi ubique in opprobrium veniunt et contemptum: quorum dum recta judicia contemnuntur, vestrae quoque plurimum derogatur auctoritati. Ipsi sunt enim qui honorem vestrum zelant, qui vestra pro pace et exaltatione laborant fideliter quidem, sed vereor ne inefficaciter. Quid vobis vires minuitis? quid robur vestrum deprimitis? quousque retunditis arma fidelia militantia vobis, humilitatis cornua erecta vestrae virtutis et salutis? Plorans plorat desolationem suam apud Tullum Ecclesia sancti Gengulfi; nec est qui consoletur eam. Quis enim se opponat brachio excelso, torrentis impetui, summae arbitrio 175 potestatis? Eamdem se sustinere Beatus Paulus violentiam apud Virdunum conqueritur, archiepiscopo jam non valente eum defendere ab insania monachorum, quippe apostolicis sustentationibus amplius confortata, quasi non satis per se insanirent. Quid, quaeso, novae rationis tandem inventum est, ut quod semel bonae famae et vitae canonicis vestra fuerat provida et necessaria dispensatione concessum, secundo confirmatum, tertio, ut aiunt, roboratum, rursum veniat in jus, revocetur in discussionem? siquidem et duo illa supra memorata, per vos nihilominus sancita, per vos et convulsa dicuntur. Talibus hostiis non promeretur Deus; heu! non placatur ira, non conciliatur gratia, non provocatur misericordia. Pro his atque similibus necdum avertitur furor Domini; sed adhuc brachium ejus extentum, et virga illa apud Jeremiam vigilans super peccata nostra. Et quidem iratus est Deus schismaticis: sed catholicis nequaquam propitius. Ecclesia quoque Metensis gravi episcopi et clericorum contentione periclitatur. Super quo quid decernere vobis placuerit, vos scitis: sed pax nondum est, nec proxime futura speratur. Ego et hoc, et duo illa alia, Tullense dico ac Virdunense, terminanda negotia securius metropolitano, atque convenientius posse committi putaverim, qui et omnia novit, et in multis probatus, Ecclesiae testimonio fidelis inventus est. Alioquin videte quid illis episcopatibus faciatis, Metensi scilicet atque Tullensi; quia, ut verum fatear, videntur esse absque episcopis: et utinam absque tyrannis. Tales cum defensantur, sustentantur, honorantur, foventur; mirantur nimirum et scandalizantur multi, qui illa in moribus et vita eorum certissime sciunt, quae magis essent, non dico in episcopis, sed etiam in quibuslibet saecularibus damnanda penitus et exsecranda: quae quidem et me scribere puduit, nec vos decuisset audire. Esto quod nemine accusante non possint deponi: nunquid tamen quos passim accusat fama, apostolicae Sedis essent familiaritate speciali donandi, vel amplius exaltandi? Quonam enim merito suae vel sacerdotalis sanctitatis, vel episcopalis honestatis, obtinuit Metensis ut et electio facta a canonicis, ad nutum ejus una cum Ecclesiae libertate cassetur, et primicerius ad consilium ejus contra illius Ecclesiae privilegia eligatur *? Quam justius honestiusque, si vestrae placuisset discretioni, homo majori dignus honore debito proprioque non privaretur? Treverensen dico, quem et ab hoc, et a caeteris dioecesis suae terminandis negotiis, quasi suspectum aut minus expertum, non sine murmure multorum Deum timentium exclusistis. Credite fideli vestro, quia provinciae illi, quantum comperi, omnino non expedit. Haec scribens, praesumptionis metuerem notam, si nescirem cui, et nescirer qui scribam. Sed novi ingenitam mansuetudinem vestram: novi et me notum vobis, et affectum quo haec audeam apud vos, dulcissime atque amantissime Pater. Iterum de Treverensi, ut sciatis, qualiter nuntium ejus suscipi oporteat, et verba quae portat: dico vobis quod magnum locum tenet in regno illo, vobis et Ecclesiae Dei homo fidelis, et constans, et nullatenus malevolis et subversoribus assensum praebens, a quibus non deest ei frequens et satis importuna tentatio; nec deerit insultatio, si quo minus a vobis eum exaudiri contigerit. Nuntium in fine commendare volui: sed satis eum suae honestatis commendant merita, praecipueque amor specialis et fidelis devotio, qua ipsum vobis firmiter inhaerere, si non crederem, nequaquam per eum tam familiaria scriberem.
|
(quod vobis [ al. nobis] bene compertum
est) (ut quod super his meae visum est
parvitati, non taceam)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 179 |
176 EPISTOLA CLXXIX. AD EUMDEM PRO EODEM. Causam Alberonis archiepiscopi Treverensis agit adversus abbatem Sancti-Maximini et monachos rebelles et contumaces.
|
Quomodo malitia vincit sapientiam? Nosti, pie domine, nosti Treverensem archiepiscopum? scio quia nosti. Nosti et illum Sancti-Maximini non sanctum abbatem? Puto quia non nosti. Quis dignior honore illo priori? sic nemo confusione dignior isto sequenti: et tamen iste honoratus est, ille opprobrio latus. Quid peccavit archiepiscopus? Praedam Ecclesiae suae recuperavit, captivam Ecclesiam de manu laica liberavit. Nunquid pro bono redditur malum, et odium pro dilectione? Hic, quaeso, hic evigilet oculus pietatis, et semotis paulisper occupationibus consideret, quantum subreptum sit ei, ut talis, qualem pudet dicere, talem qualem tu ipse nosti, faciat opprobrium vicinis suis, inimicis tuis. Piissime Pater, affectus filialis loquitur. Hucusque condoluimus misero et miserabili archiepiscopo. Verum ex hoc jam si non fuerit emendatum, dolor cordis nostri et compassio ex intimis medullis, tota transibit ad illum, per quem potuit emendari. Sunt et aliae laesiones praefati viri, quas cum ei allevia-veritis, vobis procul dubio laborabitis. Quidquid dulcissimi domini mei nomen decolorat, cor meum excoriat.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 180 |
EPISTOLA CLXXX. AD EUMDEM PRO EODEM. Iterum commendat pontifici negotium archiepiscopi Treverensis, ut sententiam subreptitie obtentam, praevia meliore causae cognitione, revocet.
|
Iterum supplicatio, iterum preces, et decies repetitae non desinent. Non desistimus, quia non diffidimus. Bonam causam habemus, et aequum judicem, qui non cunctabitur evacuare quod subreptum est, cum apparebit quod verum est; nec poterit inde ridere, qui voluit irridere: sed, ut scriptum est, mentita est iniquitas sibi . Hoc solet habere praecipuum apostolica Sedes, ut non pigeat revocare quod a se forte deprehenderit fraude elicitum, non veritate promeritum. Res plena aequitate, et laude digna, ut de mendacio nemo lucretur, praesertim apud sanctam et summam Sedem. Haec sciens puer vester secure supplicat pro Treverensi, et sic instat non quasi in incertum. Ego quippe, ego hominis illius novi merita, causam, intentionem. Propter quod horum eum volunt monachi lapidare? Quia male meruit? sed fideliter adstitit, et multum servivit. Ob causae injustitiam? sed injustum nemo, nisi injustus, causabitur. Quod de manu laica vindicavit? imo recuperavit sedi episcopali monasterium, tanquam clavam de manu Herculis extorquens in manu fortiori. Ob pravitatem intentionis? sed pium est reformare religionem in monasterio: quod ille intendit. Adsit Dominus cordi domini mei, ne iterum possit ei subripi a monachis, non tam appetentibus libertatem, quam fugitantibus disciplinam.
|
(Psal. XXVI, 12) (ut simulant)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 181 |
177 EPISTOLA CLXXXI. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Profitetur se beneficiis imparem, nonnisi voluntatis affectu gratum esse posse.
|
Si verbis contendere velim ad beneficia quibus me obruitis, idem erit ac si impetitus sagittis, festucis dimicem: nisi quod hoc jocus videbitur, illud dolus. Facta factis compensari oportet. Verum id quidem multum est ad me. Nam unde sufficerem pauper et modicus? sed rebus pauper et viribus, non voluntate. Aequabo ergo beneficia votis, quae factis non possum. Desideriis dives sum, affectibus abundo. Et certe verus beneficus amplius non requirit. Nam quomodo beneficus, qui non et benevolus sit? Porro benevolus nil sibi charius ipsa aestimat benevolentia, qua et benevolus nominatur, et beneficus est. Denique benevolentia fructus est beneficii: nisi quis forte beneficium putet quod in spe severit, aut timore dimiserit. Sed quis non videat hoc relictum, illud venditum, neutrum datum? Oportet autem beneficium, ut vere sit, esse gratuitum. Danti itaque rependi quidquam gratius ab accipiente non potest, quam si gratum habuerit, quod gratis accepit. Et haec benevolentia creatur de benevolentia dantis in animo accipientis, beneficio quidem interveniente. Hac me fateor locupletem: hanc de corde pleno dignam profecto offero remunerationem meo benefactori; hanc devotus immolo sacrificium laudis factori omnium pro salute mei benefactoris.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 182 |
EPISTOLA CLXXXII. AD HENRICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM. Hunc acriter perstringit, utpote durum, ut qui archidiaconum non recte deposuisset; et ad aequa postulata ac pacis consilia difficilem.
|
Pro multis visus sum multoties scribere, fateor, propter vos, et statueram non facere ob vestram odibilem duritiam: sed charitas praevalebit. Volo vobis amicos vestros retinere, et non dignamini: volo reconciliare inimicos, et non patimini. Non vultis habere pacem: manibus ac pedibus accersitis vestram conturbationem, sed confusionem, sed depositionem. Multiplicatis vobis accusatores: defensores subtrahitis. Excitatis iterum in vos olim sopita discrimina, provocatis adversarios, patronos offenditis. Ubique apud vos pro ratione voluntas; totum pro imperio, nihil ex timore Dei. Qui de vobis non rident inimici, non conqueruntur amici? Quomodo devestistis hominem, non dico judicio non convictum, sed nec verbo conventum? Quantos hoc verbum scandalizabit? quot ora ad subsannandum, quot corda ad succensendum movebit? Itane putatis periisse justitiam de toto orbe, sicut de vestro corde, ut homo sic ablatum perdat archidiaconatum? Sed vos forsitan plus amatis reddere, et perdere, quam gratiam de beneficio retinere. Nolite, quaeso, nolite facere hanc rem: quam qui audierint, omnes mirabuntur, nemo laudabit. Haec vobis mordacius audaciusque quam velletis audire, scripsi: sed non ad insipientiam vobis, si velletis corrigere.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 183 |
178 EPISTOLA CLXXXIII. AD CONRADUM REGEM ROMANORUM. Reverentiam Sedis apostolicae eidem commendat.
|
Scripta vestra et salutationes tam devotus suscipio, quam modicus sum ad illa. Modicus dixerim dignitate, sed non devotione. Querimoniae Regis nostrae sunt, et maxime illa, quam dignanter exprimitis de invasione Imperii. Regis dedecus, regni diminutionem nunquam volui: volentes odit anima mea. Legi quippe: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: et, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit . Quam tamen sententiam cupio vos, et omnimodis moneo custodire, in exhibenda reverentia summae et apostolicae Sedi, et beati Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari imperio. Sunt quae non putavi scribenda: praesens ea fortassis opportunius intimarem.
|
(Rom. XIII, 1, 2)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 184 |
EPISTOLA CLXXXIV. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Non posse mitti quos Pontifex petierat monachos.
|
Fratrem Andream laetum incolumemque suscepimus , et laeta nuntiantem de vestra incolumitate et gloria, de pace et prosperitate Ecclesiae, de curiae statu florente et valente, postremo de gratia et benevolentia, quae nobis apud vos perseverat. Bene sua misericordia Deus dignatus est facere nobiscum; facti sumus laetantes. Verum quod vobis de mittendis ad vos fratribus placet, difficile adimplebitur, praesertim cum non sit copia personarum quae esse solebat. Siquidem praeter illos qui bini, aut terni [ al. trini ad diversa destinati sunt loca; tria ex eis nova monasteria, ex quo a vobis discessimus, integre ordinata sunt; et adhuc restant alia proxime ordinanda. Curamus tamen undecunque evocare, quos vobis mittamus; cupientes per omnia vestris obedire mandatis.
|
[ al. recepimus]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 185 |
EPISTOLA CLXXXV. AD EUSTACHIUM OCCUPATOREM VALENTINAE SEDIS. Hortatur, ut memor aetatis suae, et mortis imminentis, divinique judicii, resipiscat, nec pravis adulatorum consiliis pareat. 1. 2. 3. 4.
|
Viro illustri EUSTACHIO, frater BERNARDUS.
|
Salutem tibi, vir illustrissime, etsi non scribo, opto tamen. Optare quis prohibet? Affectui nec leges imperant, nec principes dominantur. Liber est, et maxime si spiritu ducitur: quia ubi spiritus Domini, ibi libertas . Inde est sane ausus iste meus de praesenti, quo ad tuam Magnitudinem praesumo scribere, tanquam aliquis magnus fateor, nec jussus a te, nec rogatus, nec invitatus. Sed quid si charitas jubet? Alius aliter fortassis accipiat: ego virum nobilem, quod in me est, in vera charitate decrevi his litteris suae ipsius commonere salutis, excitare a somno, revocare ad cor, provocare ad gratiam. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Imo quis 179 nescit, quas et quantas jam divitias suae bonitatis et longanimitatis thesaurizavit super eum misericors et miserator Dominus? Denique miseretur, parcit, exspectat, dissimulatque usque adhuc, factus sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, tardans ferire, paratus ignoscere. Sed tu, domine, usquequo? Tu, inquam, o bone vir, quousque dissimulas? quousque contemnis? Durum tibi est contra stimulum calcitrare . An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Quandiu autem tu secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae? An non secundum duritiam quidem, sed secundum verecundiam? Quid refert secundum quid pereas? O verecundia expers rationis, inimica salutis, totius ignara honoris et honestatis! Haec plane illa, quam Sapiens loquitur, confusio adducens peccatum . Itane verecundum est homini vinci a Deo, et probro ducitur humiliari sub potenti manu Altissimi? Non ita rex ille gloriosus David: Tibi soli, inquit, peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris . Summum victoriae genus, divinae cedere majestati: et auctoritati matris Ecclesiae non reluctari, summus honor et gloria. O perversitas! Non pudet inquinari, et ablui pudet! Est pudor, juxta Sapientem, adducens gloriam ; si videlicet peccare pudeat, si non pudeat vel peccasse: et ita vel sera gloria non carebis, reducente nimirum pudore quam culpa fugaverat. Secundum tenent beatitudinis locum, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata . Honorabile tegumentum, de quo legitur: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus . Quis mihi tribuat videre te in vestitu deaurato, ut dicamus et tibi: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento? Revertere, Sunamitis, revertere, ut intueamur te? Consurge, consurge, induere fortitudine, induere vestimento salutis . Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus . A mortuo tanquam qui non est, perit confessio . Usquequo oblivisceris te in finem? usquequo dormis in morte, decus nobilium, fidelium fletus! Quandiu contra morem tuum pertinax, contra honorem tuum sequestris, contra salutem tuam rebellis! quid illos egregios mores, actusque tuos tam dissimili pergis exitu consummare? Quomodo aetas ista, quam in misericordia uberi requiescere oportebat, omnium praeteritorum dierum tuorum poenas luit, nec diluit culpas? Cur, proh dolor! sola veneranda canities solita veneratione fraudatur, sola sine honore marcescit, quam vel maxime decuit honorari? Miserere animae tuae placens Deo . Etenim qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos . Breves dies hominis sunt : seni mors in januis est. Modicum habes, prorsus modicum tempus cum his qui dicunt tibi, Euge, euge. Sit etiam pro modico tibi judicari ab ipsis, aut ab humano die, qui angelico examini jamjamque es praesentandus, qui ad tribunal terrificum Christi ipso jam defectu naturae miserandus urgeris. Illi te oportet praeparare judicio, illi saeculo conformare, illius curiae affectare favorem, formidare repulsam. Quid illorum sententia conturbaris, quorum nec laude probatus, nec vituperatione reprobus inveniris; Denique vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum . Propterea qui te beatificant, in errorem te inducunt, dantes verba, munera reportantes. Vana haec, atque illa: sed verba amplius. Et decipitis de vanitate in idipsum: sed tu magis deciperis, illi minus. Das quippe quod utcumque pluris est: et das ingratis, das immeritis; siquidem tua, non te diligunt. Imo nec 180 te, nec tua: sed quae sua sunt, quaerunt. Tua, quoad poterunt, venabuntur adulationibus vanis et falsis. Molliti sunt sermones eorum super oleum, et ipsi sunt jacula . Et ideo dicebat David: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Ab his laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur . Ab his ergo cavere non ego, sed Sapiens doceat. Fili, ait, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis . Attende potius illi qui judicat in aequitate pro mansuetis terrae, quos tua non pastoralis diligentia pascit, sed saecularis premit potentia: quam non haberes super eos ullam, nisi data esset tibi desuper. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Attende autem: Judicium grave his qui praesunt, et potentes potenter tormenta patientur . Hoc si paves, caves; si negligis, incidis. Et, Horrendum est incidere in manus Dei viventis . Avertat hoc unus et verus Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat . Plura adhuc loqui fert animus, sed non fert forte auditus. Nec placent aspera, quamvis recta; et salubria, quia sunt amara, non sapiunt. Ponam itaque digitum super os meum, donec sciam ista qualiter acceptentur. Placebo autem si potero, non stilo, neque lingua, sed opere et veritate.
|
(II Cor. III, 17) (Act. IX, 5) (Rom. II, 4, 5.) (Eccli. IV, 25) (Psal. L, 6) (Eccli. IV, 25) (Psal. XXXI, 1) (Psal. XCV, 6) (Psal. CIII, 1, 2.) (Cantic. VI, 12.) (Isa. LII, 1) (Ephes. V, 14) (Eccli. XVII, 26) (Eccli. XXX,
24) (Psal. LII, 6) (Job XIV, 5) (Psal. LXI, 10) (Psal. LIV, 22) (Psal. CXL, 5) (Psal. IX, 24) (Prov. I, 10) (Sap. VI, 6, 7) (Hebr. X,
31) (Ezech. XVIII, 23, 32)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 186 |
EPISTOLA CLXXXVI. AD SIMONEM FILIUM CASTELLANI CAMERACENSIS. Ejus tutelae Valcellenses monachos commendat, patris donationem ab eo ratam haberi rogans.
|
Cognoscens, dilectissime, nuntiante abbate Radulfo, de Valcellis, desiderare te nostri praesentiam atque colloquium, delectatus sum admodum tanta tui erga me devotione; nec certe ingratus benevolentiae. Noveris et meae esse voluntatis, tuo satisfacere desiderio: sed corporali molestia impediri tam ab hujus voluntatis effectu, quam et ab aliis plurimis, plurimumque necessariis negotiis. Sed licet absens corpore, sum tamen praesens spiritu, donec quandoque fiam, Deo volente, et corpore, et spiritu: si tamen non ore tantum et lingua, sed opere diligamus et veritate. Igitur in exhibitione operis liquebit veritas dilectionis. Hoc est itaque quod rogo, ut quod de meo apud te est, fratres dico Valcellenses, et eorum ecclesiam mei gratia diligas, foveas, et manu teneas ubi necesse fuerit: ut in hoc et tuae liberalitatis insigne praebeas documentum, et ejus quam mihi promittis, charitatis clarescat indicium. Quam nunc charitatem in eo vel primum cupio experiri, si Ligecurtem, quam mihi pater tuus praesenti contulit ad opus illius monasterii, tu quoque concesseris, et donum patris tui non feceris irritum. Nos quoque quod nostrum est, de praeteritis gratias agentes, et in reliquum similia sperantes, pro te tuisque illi preces fundimus, qui voluntatem timentium se facit, et deprecationem eorum exaudit . Oramus te et uxorem tuam, et omnes qui ad vos pertinent, bene valere.
|
(Psal. CXLIV, 19)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 187 |
EPISTOLA CLXXXVII. AD EPISCOPOS SENONAS CONVOCANDOS, CONTRA PETRUM ABAELARDUM. Excitat episcopos ad causam religionis contra Abaelardum strenue agendam.
|
Exiit sermo inter multos, et credimus ad vos pervenisse: quomodo videlicet apud Senonas in octavis Pentecostes vocamur, et provocamur ad litem pro defensione fidei: cum servum Dei non oporteat litigare, sed magis patientem esse ad omnes . Si mea propria 181 causa esset, posset non immerito fortassis puer sanctitatis vestrae in vestro patrocinio gloriari. Nunc autem quia et vestra est, imo plus vestra; fidentius moneo, et obnixius rogo, ut amicos vos in necessitate probetis. Amicos dixerim, non nostros, sed Christi, cujus sponsa clamat ad vos in silva haeresum, et in segete errorum, quibus sub tutela et custodia vestra pullulantibus, pene jam suffocatur. Amicus sponsi non deseret eam in opportunitatibus in tribulatione. Nec miremini, quod ita de subito, et in arcto temporis vos invitamus: quoniam hoc quoque adversa pars in sua versutia et calliditate providit, ut improvidos invaderet, et congredi cogeret immunitos.
|
(II Tim.
II, 24)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 188 |
EPISTOLA CLXXXVIII. AD EPISCOPOS ET CARDINALES CURIAE, DE EODEM. Monet ad vigilandum adversus Petri Abaelardi errores. 1. 2.
|
Dominis et patribus reverendis episcopis et cardinalibus qui sunt de curia, puer sanctitatis eorum.
|
Nulli dubium, quin ad vos specialiter spectet tollere scandala de regno Dei, surgentes succidere spinas, sedare querelas. Sic enim praecepit Moyses cum montem subiit: Habetis, inquiens, Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad ipsos . Illum loquor Moysen, qui venit per aquam, et non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et ideo plus quam Moyses, quia et in sanguine venit. Et quoniam pro Hur et Aaron stat zelus et auctoritas Romanae Ecclesiae super populum Dei, ad ipsam merito referimus, non quaestiones, sed laesiones fidei, et injurias Christi; patrum probra atque contemptus; praesentium scandala, pericula posterorum. Irridetur simplicium fides, eviscerantur arcana Dei, quaestiones de altissimis rebus temerarie ventilantur, insultatur patribus, quod eas magis sopiendas, quam solvendas censuerint. Inde fit, quod Agnus paschalis, contra Dei statutum , aut aqua coquitur, aut crudus discerpitur, more et ore bestiali. Quod residuum est, non igne comburitur, sed conculcatur. Ita omnia usurpat sibi humanum ingenium, fidei nil reservans. Tentat altiora se, fortiora scrutatur, irruit in divina, sancta temerat magis quam reserat; clausa et signata non aperit, sed diripit: et quidquid sibi non invenit pervium id putat nihilum, credere dedignatur. Legite, si placet, librum Petri Abaelardi, quem dicit Theologiae: ad manum est enim; cum, sicut gloriatur, a pluribus lectitetur in curia: et videte qualia ibi de sancta Trinitate dicantur, de genitura Filii, et de processione Spiritus sancti, et alia innumera, catholicis prorsus auribus et mentibus dissueta. Legite et alium, quem dicunt Sententiarum ejus; necnon et illum qui inscribitur, Scito te ipsum; et animadvertite quanta et ipsi silvescant segete sacrilegiorum atque errorum: quid sentiat de anima Christi, de persona Christi, de descensu Christi ad inferos, de Sacramento altaris; de potestate ligandi atque solvendi, de originali peccato, de concupiscentia, de peccato delectationis, de peccato infirmitatis, de peccato ignorantiae, de opere peccati, de voluntate peccandi. Et siquidem judicatis me juste moveri, movemini et vos: ac ne frustra moveamini, agite pro loco quem tenetis, pro dignitate qua polletis, pro potestate quam accepistis; quomodo qui ascendit ad coelos, descendat usque ad inferos: et opera tenebrarum, ausa prodire in lucem, arguantur a luce in lucem: ut dum qui publice peccat, publice arguetur; comprimant sese etiam alii, ponentes tenebras lucem, disputantes in triviis 182 de divinis; qui loquuntur mala in cordibus suis, et in codicibus suis scribunt: et sic obstruatur os loquentium iniqua.
|
(Exod. XXIV, 14) (Exod. XII,
9)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 189 |
EPISTOLA CLXXXIX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, DE EODEM. Animi dolorem indicat ob errores Abaelardi post schisma statim exsurgentes, quibus Pontificem occurrere monet. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.
|
Necesse est ut veniant scandala: necesse est, sed non suave. Et ideo dicit propheta: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? et Apostolus cupit dissolvi, et cum Christo quiescere. Et alius quidam sanctorum, Sufficit mihi, Domine, ait, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei . Est et mihi nunc aliquid commune cum sanctis, in voluntate duntaxat, non in merito. Nam vellem et ipse modo de medio fieri, victus, fateor, a pusillanimitate spiritus et tempestate: vereor autem, ne non sicut pariter affectus, ita pariter et paratus inveniar. Taedet vivere, et an mori expediat, nescio; et ideo forte etiam in votis distem a sanctis, quod ipsi provocentur desiderio meliorum, cum ego scandalis et aerumnis compellar exire. Denique ait, Dissolvi et cum Christo esse, multo melius . Ergo et in sancto appetitus, et in me praevalet sensus: sed in hac miserrima vita nec ille habere quod appetit bonum; nec ego quod molestum patior, non habere valemus. Et ob hoc exire quidem ambo pari cupimus voluntate, sed non pari intentione. Stulte mihi dudum requiem promittebam si quidem Leonina rabies quievisset, et pax Ecclesiae redderetur. Nam ecce illa quievit, sed non ego. Nesciebam me esse in valle lacrymarum, aut oblitus fueram habitare me in terra oblivionis. Non attendebam terram, in qua habito, spinas et tribulos germinare mihi; succisis succedere novas, et rursum illis alias sine fine, sine intermissione succrescere. Audieram hoc: sed melius, ut nunc experior, ipsa vexatio dat intellectum auditui. Innovatus est dolor, non exterminatus; lacrymae inundaverunt, quia invaluerunt mala; et expertis pruinam, irruit super eos nix. Ante faciem frigoris hujus quis sustinebit! Hoc frigore refrigescit charitas, ut abundet iniquitas. Leonem evasimus, sed incidimus in draconem, qui non minus forsan noceat sedens in insidiis, quam ille rugiens de excelso. Quanquam non jam in insidiis; cujus virulenta folia utinam adhuc laterent in scriniis, et non in triviis legerentur. Volant libri: et qui oderant lucem, quoniam mali sunt, impegerunt in lucem, putantes lucem tenebras. Urbibus et castellis ingeruntur pro luce tenebrae; pro melle, vel potius in melle venenum passim omnibus propinatur. Transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Novum cuditur populis et gentibus Evangelium, nova proponitur fides, fundamentum aliud ponitur praeter id quod positum est. De virtutibus et vitiis non moraliter, de Sacramentis Ecclesiae non fideliter, de arcano sanctae Trinitatis non simpliciter nec sobrie disputatur: sed cuncta nobis in perversum, cuncta praeter solitum, et praeterquam accepimus, ministrantur. Procedit Golias procero corpore, nobili illo suo bellico apparatu circummunitus antecedente quoque ipsum ejus armigero Arnaldo de Brixia. Squama squamae conjungitur, et nec spiraculum incedit per eas. Siquidem sibilavit apis quae erat in Francia, api de Italia: et venerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Intenderunt arcum, paraverunt 183 sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. In victu autem et habitu habentes formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes, eo decipiunt plures, quo transfigurant se in angelos lucis, cum sint Satanae. Stans ergo Golias una cum armigero suo inter utrasque acies, clamat adversus phalangas Israel, exprobratque agminibus sanctorum, eo nimirum audacius, quo sentit David non adesse. Denique in suggillationem doctorum Ecclesiae, magnis effert laudibus philosophos; adinventiones illorum et suas novitates catholicorum Patrum doctrinae et fidei praefert: et cum omnes fugiant a facie ejus, me omnium minimum expetit ad singulare certamen. Denique scripsit mihi, sollicitante quidem ipso, archiepiscopus Senonensis, diem statuens congressionis, quo ille in praesentia ejus et coepiscoporum suorum deberet, si posset, statuere prava dogmata sua, contra quae ego ausus mutire fuissem. Abnui, tum quia puer sum, et ille vir bellator ab adolescentia: tum quia judicarem indignum, rationem fidei humanis committi ratiunculis agitandam, quam tam certa ac stabili veritate constat esse subnixam. Dicebam sufficere scripta ejus ad accusandum eum; nec mea referre, sed episcoporum, quorum esset ministerii de dogmatibus judicare. Ille nihilo minus, imo eo amplius levavit vocem, vocavit multos, congregavit complices. Quae de me ad discipulos suos scripserit, dicere non curo. Disseminavit ubique, se mihi die statuto apud Senonas responsurum. Exiit sermo ad omnes, et non potuit me latere. Dissimulavi primum: nec enim, satis rumore populari movebar. Cedens tamen consilio amicorum, qui videntes quomodo se quasi ad spectaculum omnes pararent, timebant ne de nostra absentia et scandalum populo, et cornua crescerent adversario; et quia error magis confirmaretur, cum non esset qui responderet aut contradiceret, occurri ad locum et diem, imparatus quidem et immunitus, nisi quod illud mente volvebam, Nolite praemeditari, qualiter respondeatis: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini : et illud; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo . Convenerunt autem praeter episcopos et abbates plurimi viri religiosi, et de civitatibus magistri scholarum, et clerici litterati multi, et Rex praesens erat. Itaque in praesentia omnium, adversario stante ex adverso, producta sunt quaedam capitula de libris ejus excerpta. Quae cum coepissent legi, nolens audire exivit, appellans ab electis judicibus, quod non putamus licere. Porro capitula judicio omnium examinata, inventa sunt fidei adversantia, contraria veritati. Haec pro me, ne levitate, aut certe temeritate usus in tanto negotio putarer. Verum tu, o successor Petri, judicabis, an debeat habere refugium sedem Petri, qui Petri fidem impugnat. Tu, inquam, amice sponsi, providebis, quomodo liberes sponsam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Sed ut paulo audacius loquar cum domino meo, attende etiam tibi ipsi, amantissime Pater, et gratiae Dei quae in te est. Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, ipse te constituit super gentes et regna? Ad quid, nisi ut evellas, et destruas, et aedifices et plantes? Qui ergo tulit te de domo patris tui, et unxit te unctione misericordiae suae, attende, quaeso, ex tunc et deinceps, quanta fecit animae tuae; quanta per te Ecclesiae suae, quanta in agro dominico, coelo et terra testibus, tam potenter quam salubriter evulsa sunt et destructa; quanta rursum bene aedificata, plantata, propagata. Suscitavit Deus furorem schismaticorum in tuo tempore, ut tuo opere contererentur. Vidi stultum firma radice, et statim maledictum est pulchritudini ejus. Vidi, inquam, vidi impium superexaltatum, et elevatum 184 sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. Oportet autem, ait, haereses et schismata esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant . Et in schismate quidem jam, ut dictum est, Dominus probavit te, et cognovit te. Sed ne quid desit coronae tuae, en haereses surrexerunt. Itaque ad consummationem virtutum, et ne quid minus fecisse inveniamini a magnis episcopis antecessoribus vestris, capite nobis, Pater amantissime, vulpes quae demoliuntur vineam Domini, donec parvulae sunt: ne, si crescant et multiplicentur, quidquid talium per vos non fuerit exterminatum, a posteris desperetur. Quanquam non jam parvulae nec pauculae, sed certe grandiusculae et multae sint, nec nisi in manu forti vel a vobis exterminabuntur. Jacinctus multa mala ostendit nobis: nec enim quae voluit, fecit, vel potuit. Sed visus est mihi patienter ferendus de me, qui nec personae vestrae, nec curiae in curia illa pepercit: quod melius Nicolaus iste meus, imo et vester, viva referet voce.
|
(Psal. LIV, 7) (III Reg. XIX, 4) (Philip. I, 23) (licet vix, ita ut flerem) (Matth.
X, 19) (Psal. CXVII, 6) (I Cor. XI, 19)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 190 |
EPISTOLA CXC. AD INNOCENTIUM PONTIFICEM, DE ERRORIBUS QUIBUSDAM PETRI ABAELARDI.
|
Hanc epistolam ob prolixitatem inter Tractatus relatam habes tomo secundo.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 191 |
EPISTOLA CXCI. AD INNOCENTIUM EX PERSONA DOMINI ARCHIEPISCOPI REMENSIS, etc. Abaelardum, vana scientiae opinione tumidum, et de favore curiae Romanae gloriantem, auctoritate Pontificia mature reprimendum. 1. 2.
|
Reverendissimo domino et charissimo Patri, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, SAMSON Remorum archiepiscopus, JOSLENUS Suessionensis, GAUFRIDUS Catalaunensis, ALVISUS Atrebatensis, voluntarium debitae subjectionis obsequium.
|
Auribus occupatis ad plurima, sermonem facimus abbreviatum de prolixo negotio, pro eo maxime, quia idipsum diffusius ac plenius continetur in litteris domini Senonensis. Petrus Abaelardus christianae fidei meritum evacuare nititur, dum totum quod Deus est, humana ratione arbitratur se posse comprehendere. Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos. Nihil est quod lateat eum, sive in profundum inferni, sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, de fide contra fidem disputans, ambulans in magnis et in mirabilibus super se, scrutator majestatis, haeresum fabricator. Jamdudum fecerat librum de sua Trinitate, sed sub Legato Romanae Ecclesiae igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reaedificavit ruinas Jericho. Surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum haereses quae dormierant; surrexerunt, et apparuerunt multis. Jamjam extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad Romam propagines ejus. Haec gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia Romana habet, ubi caput suum reclinet. Hinc confirmatus et confortatus est furor ejus. Propterea cum in conspectu episcoporum super his argueret eum abbas Clarae-Vallis, zelo fidei et justitiae armatus; nec confessus est, nec negavit: sed a loco et judice quem sibi ipse elegerat, sine laesione, sine gravamine, ut suam prolongaret iniquitatem, Sedem apostolicam appellavit. Episcopi autem, qui propter hoc in unum convenerant, vestrae Reverentiae deferentes, nihil in personam ejus egerunt: sed tantummodo capitula 185 librorum ejus, a sanctis Patribus condemnata, ne morbus serperet, medicinali necessitate abjudicaverunt. Quia ergo homo ille multitudinem trahit post se, et populum qui sibi credat, habet; necesse est ut huic contagio celeri remedio occurratis. Processimus in hoc negotio quousque ausi sumus: tuum est de caetero, beatissime Pater, providere, ne in diebus tuis aliqua haereticae pravitatis macula decor Ecclesiae maculetur. Tibi commissa est sponsa Christi, amice sponsi: tuum est tandem uni viro virginem castam exhibere Christo.
|
(OVID. De rem. am., V. 91, 92.)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 192 |
EPISTOLA CXCII. AD MAGISTRUM GUIDONEM DE CASTELLO. Monet eum ita diligere et fovere Abaelardum, ut tamen errores ejus non foveat.
|
Venerabili domino, et charissimo Patri, magistro GUIGONI, sanctae Romanae Ecclesiae Dei gratia presbytero cardinali, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, non declinare ad dexteram, nec ad sinistram.
|
Injuriam facio vobis, si aliquem a vobis ita diligi credam, ut cum eo pariter ejus errores diligatis Quisquis enim sic aliquem diligit, nondum novit quemadmodum oportet eum diligere. Talis namque dilectio terrena est, animalis, diabolica, nocens aeque diligenti atque dilecto. Existiment alii de aliis prout volunt: ego adhuc de vobis aestimare non possum, nisi quod vicinum est rationi, quod ad lineam pertinet aequitatis. Quidam prius judicant, et postea probant: ego de potione, utrum dulcis sit an amara, ante gustum non judicabo. Magister Petrus in libris suis profanas vocum novitates inducit et sensuum: disputans de fide contra fidem, verbis legis legem impugnat. Nihil videt per speculum et in aenigmate; sed facie ad faciem omnia intuetur, ambulans in magnis et in miribilibus super se. Melius illi erat, si juxta titulum libri sui, se ipsum cognosceret, nec egrederetur mensuram suam, sed saperet ad sobrietatem. Ego non eum accuso apud Patrem: est qui eum accuset liber suus, in quo sibi male complacuit. Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium: cum de gratia, sapit Pelagium: cum de persona Christi, sapit Nestorium. Minus de vestra aequitate praesumo, si diu vos rogavero, ut in causa Christi nullum Christo praeponatis. Illud autem scitote, quia expedit vobis, quibus potestas data est a Domino; expedit Ecclesiae Christi, expedit illi etiam homini, ut ei silentium imponatur, cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 193 |
EPISTOLA CXCIII. AD MAGISTRUM IVONEM CARDINALEM, DE EODEM. Indignum esse ut Abaelardus in Romana curia fautores inveniat.
|
Dilectissimo suo IVONI, sanctae Romanae Ecclesiae Dei gratia presbytero cardinali, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, diligere justitiam, et odire iniquitatem.
|
Magister Petrus Abaelardus, sine regula monachus, sine sollicitudine praelatus, nec ordinem tenet, nec tenetur ab ordine. Homo sibi dissimilis est, intus Herodes, foris Joannes; totus ambiguus, nihil habens de monacho, praeter nomen et habitum. Sed quid ad me? Unusquisque onus suum portabit. Aliud est quod dissimulare non possum, quod pertinet ad omnes qui diligunt nomen Christi. Iniquitatem in excelso loquitur: integritatem fidei, castitatem Ecclesiae corrumpit. Transgreditur terminos quos posuerunt patres nostri: 186 de fide, de Sacramentis, de sancta Trinitate disputans et scribens, singula pro sua voluntate mutat, auget, et minuit. In libris et in operibus suis ostendit se fabricatorem mendacii et cultorem perversorum dogmatum; haereticum se probans, non tam in errore, quam in pertinacia et defensione erroris. Homo est egrediens mensuram suam, in sapientia verbi evacuans virtutem crucis Christi. Nihil nescit omnium quae in coelo et quae in terra sunt, praeter se ipsum. Damnatus est Suessione cum opere suo coram legato Romanae Ecclesiae. Sed quasi non sufficeret ei illa damnatio; iterum facit, unde iterum damnetur: et jam novissimus error pejor est priore. Securus est tamen, quoniam cardinales et clericos curiae se discipulos habuisse gloriatur, et eos in defensione praeteriti et praesentis erroris assumit, a quibus judicari timere debuit et damnari. Si quis spiritum Dei habet, illius versiculi recordetur: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Liberet Deus per vos, et per caeteros filios suos, Ecclesiam suam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
|
(Psal. CXXXVIII, 21.)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 194 |
EPISTOLA CXCIV. RESCRIPTUM DOMINI INNOCENTII PAPAE CONTRA HAERESES PETRI ABAELARDI. 1. 2. 3.
|
INNOCENTIUS Episcopus Servus servorum Dei, venerabibus fratribus, HENRICO Senonensi, SAMSONI Remensi, archiepiscopis, eorumque suffraganeis, et charissimo in Christo filio BERNARDO Clarae-Vallis abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Testante Apostolo, sicut unus Dominus, ita una fides esse dignoscitur ; in qua tanquam in immobili fundamento, praeter quod nemo potest aliud ponere, firmitas catholicae Ecclesiae inviolata constitit. Inde est quod beatus Petrus Apostolorum princeps, pro eximia hujus fidei confessione, a Domino ac Salvatore nostro audire meruit: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam : petram utique firmitatem fidei, et catholicae unitatis soliditatem manifeste designans. Haec siquidem est inconsutilis tunica Redemptoris nostri, super qua milites sortiti sunt, sed eam dividere minime potuerunt : contra quam in initio fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum . Verum apostoli, duces dominici gregis, et eorum successores apostolici viri, ardore charitatis et zelo rectitudinis succensi, fidem defendere, et eam in cordibus aliorum proprii sanguinis effusione plantare non dubitarunt. Demum cessante persecutorum rabie, imperavit Dominus ventis, et facta est in Ecclesia tranquillitas magna. Sed quia hostis humani generis semper circuit quaerens quem devoret, ad impugnandam sinceritatem fidei, fraudulentam haereticorum fallaciam subinduxit. Contra quos viri Ecclesiarum pastores viriliter insurgentes, eorum prava dogmata cum ipsorum auctoribus condemnarunt. In magna namque Nicaena synodo Arius haereticus est damnatus. Constantinopolitana synodus Manichaeum haereticum debita sententia condemnavit. In Ephesina synodo Nestorius condignam sui erroris damnationem excepit. Chalcedonensis quoque synodus Nestorianam haeresim, et Eutychianam cum Dioscoro et ejus complicibus justissima sententia confutavit. Marcianus praeterea, licet laicus, christianissimus tamen Imperator, catholicae fidei amore succensus, praedecessori nostro sanctissimo papae Joanni scribens adversus eos qui sacra mysteria profanare contendunt, inter caetera sic loquitur, dicens: « Nemo clericus, vel militaris, vel alterius cujuslibet 187 conditionis, de fide christiana publice tractare conetur in posterum. Nam injuriam facit judicio reverendissimae synodi, si quis semel judicata et recte disposita revolvere, et iterum disputare contendit: et in contemptores hujus legis, tanquam in sacrilegos, poena non deerit. Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur. » Dolemus autem, quoniam, sicut litterarum vestrarum inspectione, et missis a vestra Fraternitate nobis errorum capitulis cognovimus, in novissimis diebus, quando instant periculosa tempora, in Petri Abaelardi perniciosa doctrina et praedictorum haereses, et alia perversa dogmata catholicae fidei obviantia pullulare coeperunt. Verum in hoc maxime consolamur, et omnipotenti Deo gratias agimus, qui in partibus vestris pro patribus tales filios suscitavit, et tempore apostolatus nostri in Ecclesia sua tam praeclaros voluit esse pastores, qui novi haeretici calumniis studeant obviare, et immaculatam sponsam uni viro virginem castam exhibere Christo. Nos itaque qui in beati Petri cathedra, cui a Domino est dictum: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos , licet indigni residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula, et universa ipsius Petri perversa dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universosque erroris sui sectatores et defensores, a fidelium consortio sequestrandos, excommunicationisque vinculo innodandos esse censemus. Datum Laterani decimo septimo calendas augusti.
|
(Ephes. IV, 5) (Matth. XVI, 18) (Joan.
XIX, 23, 34) (Psal. II, 1, 2) (Luc. XXII, 32)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 195 |
EPISTOLA CXCV. AD EPISCOPUM CONSTANTIENSEM. Monet ut Arnaldum de Brixia, Italia et Gallia pulsum, et jam apud ipsum delitescentem expellat, aut potius ad cavenda majora damna vinctum teneat. 1. 2.
|
Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam . Scitis quia fur de nocte irruperit domum, non vestram, sed Domini; vobis tamen commissam? Sed dubium esse non potest, scire vos, quod apud vos fit, quando id usque ad nos utique tam remotos potuit pervenire. Nec mirum, si non horam praevidere, aut nocturnum furis ingressum observare quivistis. Mirum autem, si deprehensum jam non agnoscitis, non tenetis, non prohibetis exportare spolia vestra, imo pretiosissimas Christi exuvias, animas videlicet, quas sua imagine praesignivit, suo cruore redemit. Adhuc forsan haeretis, et miramini, quemnam dicere velim. Arnaldum loquor de Brixia, qui utinam tam sanae esset doctrinae, quam districtae est vitae. Et si vultis scire, homo est neque manducans, neque bibens, solo cum diabolo esuriens et sitiens sanguinem animarum. Unus de numero illorum quos apostolica vigilantia notat, habentes formam pietatis, virtutem illius penitus abnegantes : et ipse Dominus, Venient, inquiens, ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces . Is ergo usque ad hanc aetatem, ubicumque conversatus est, tam foeda post se, et tam saeva reliquit vestigia, ut ubi semel fixerit pedem, illuc ultra redire omnino non audeat. Denique ipsam, in qua natus est, valde atrociter commovit terram, et conturbavit eam. Unde et accusatus apud dominum Papam schismate pessimo, natali solo pulsus est; etiam et abjurare compulsus reversionem, nisi ad ipsius Apostolici permissionem. Pro simili deinde causa et a regno Francorum exturbatus est schismaticus insignis. Exsecratus quippe a Petro apostolo, 188 adhaeserat Petro Abaelardo: cujus omnes errores, ab Ecclesia jam deprehensos atque damnatos, cum illo etiam et prae illo defendere acriter et pertinaciter conabatur.
|
Et in his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Nam etiam ita vagus et profugus super terram, quod jam non licet inter suos, non cessat apud alienos, tanquam leo rugiens, circuiens et quaerens quem devoret. Et nunc apud vos, sicut accepimus, operatur iniquitatem, et devorat plebem vestram, sicut escam panis. Cujus maledictione et amaritudine os plenum est, veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis ejus, et viam pacis non cognovit. Inimicus crucis Christi, seminator discordiae, fabricator schismatum, turbator pacis, unitatis divisor: cujus dentes arma et sagittae, et lingua ejus gladius acutus. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Unde et solet sibi allicere blandis sermonibus et simulatione virtutum divites et potentes, juxta illud: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem . Demum cum fuerit de illorum captata benevolentia et familiaritate securus, videbitis hominem aperte insurgere in clerum, fretum tyrannide militari, insurgere in ipsos episcopos, et in omnem passim ecclesiasticum ordinem desaevire. Hoc scientes, nescio an melius salubriusve in tanto discrimine rerum agere valeatis, quam juxta Apostoli monitum, auferre malum ex vobis . Quanquam amicus sponsi ligare potius, quam fugare curabit, ne jam discurrere et eo nocere plus possit. Hoc enim et dominus Papa, dum adhuc esset apud nos, ob mala quae de illo audiebat, fieri scribendo mandavit; sed non fuit qui faceret bonum. Denique si capi vulpes pusillas demolientes vineam Scriptura salubriter monet , num multo magis lupus magnus et ferus religandus est, ne Christi irrumpat ovilia, oves mactet et perdat?
|
(Matth. XXIV, 43) (II Tim. III, 5) (Matth. VII, 15) (Psal. IX, 29) (I Cor. V, 13) (Cantic. II, 15)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 196 |
EPISTOLA CXCVI. AD GUIDONEM LEGATUM DE EODEM. Cavendam ei familiaritatem Arnaldi de Brixia, ne sub ejus auctoritate securius errores suos disseminet. 1. 2.
|
Arnaldus de Brixia, cujus conversatio mel, et doctrina venenum: cui caput columbae, cauda scorpionis est; quem Brixia evomuit, Roma exhorruit, Francia repulit, Germania abominatur, Italia non vult recipere, fertur esse vobiscum. Videte, quaeso, ne vestra auctoritate plus noceat. Nam cum et artem habeat, et voluntatem nocendi, si accesserit favor vester, erit funiculus triplex, qui difficile rumpitur, supra modum, ut vereor, nociturus. Et unum existimo de duobus, si tamen verum est quod vobiscum hominem habeatis: aut minus scilicet notum vobis esse illum; aut vos, quod est credibilius, de ejus correctione confidere. Et utinam id non frustra. Quis det de lapide hoc suscitare filium Abrahae? Quam gratum munus susciperet mater Ecclesia de manibus vestris vas in honorem, quod tamdiu passa est in contumeliam? Licet tentare; sed vir prudens cautus erit non transgredi praefinitum numerum ab Apostolo, qui ait: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus . Alioquin familiarem habere, et frequenter admittere ad colloquendum, ne dicam ad convivandum, suspicio favoris est, et inimici hominis fortis armatura. Secure annuntiabit et facile persuadebit quae volet domesticus et contubernalis legati apostolicae Sedis. Quis enim a latere domini Papae mali quidpiam suspicetur? Sed et si in manifesto 189 perversa loquitur, quis se facile opponere audeat vestro collaterali?
|
Deinde videtis qualia post se, ubicunque habitavit, reliquit vestigia. Non sine causa vigor apostolicus hominem Italia ortum transalpinare coegit, repatriare non patitur. Quis vero extraneorum, ad quos ejectus est, non eum omnimodis cuperet suis reddidisse? Et certe sic se habere ad omnes, ut omnibus odio habeatur, approbatio judicii est quod portat, ne quis dicat subreptum fuisse domino Papae. Quale est ergo summi Pontificis suggillare sententiam, et illam sententiam, cujus rectitudinem ejus ipsius, in quem data est, etsi lingua dissimulat, vita clamat? Itaque favere huic, domino Papae contradicere est, etiam et Domino Deo. Per quemcumque enim justa sententia juste detur, ab illo certum est processisse, qui loquitur in propheta: Ego qui loquor justitiam . Confido autem de vestra prudentia et honestate, quia visis his litteris de veritate certus, non abducemini amodo quidpiam assentire in hac re, nisi quod vos deceat, et Ecclesiae Dei expediat, pro qua legatione fungimini. Diligimus vos, et ad vestrum obsequium parati sumus.
|
(Tit. III, 10, 11) (Isa. LXIII, 1)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 197 |
EPISTOLA CXCVII. AD PETRUM BISUNTINUM DECANUM. Increpat eum ob injurias abbati Chari-Loci illatas.
|
Peregrinationem abbatis Chari-Loci sic accipimus, quasi jam mortuum eum videamus. Vobis maxime imputatur quidquid illi periculi imminet, quidquid laboris incumbit. Non hoc a vobis exspectavimus, quia nec meruimus. Alium vos putavimus, et alium experimur. Testimonium perhibent vobis qui interfuerunt actioni, quod nec sincere, nec secundum justitiam in ea vos habuistis. Et credo ex parte. Nam et venerabilis abbas Bellae-Vallis non multum sibi complacet in vobis. Nolite, quaeso, nolite persequi servos Dei, quibus ab ipso dictum legitis: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei . Nolite radicitus evellere de cordibus nostris, si quid aliquando bene sensimus de vobis. Et haec ita dicimus vobis, non quia vos non diligimus, sed ut de medio fiat, quo potest contingere ut non diligamus. Dico autem tanquam amicus: non expedit vobis, neque Ecclesiae vestrae, ut domino Papae quod actum est, sicut actum est, innotescat.
|
(quod vehementer doleo) (Zachar. II, 8)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 198 |
EPISTOLA CXCVIII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Guidonem a vi et injuriis oppressoris vindicari rogat. Nihil aeque decere summum Ecclesiae Praesulem ac zelum justitiae. 1. 2. 3.
|
In causae actione, quae per charissimum fratrem nostrum Guidonem Chari-Loci abbatem vestro conspectui praesentatur, puto, satis apparet et lacessentis injuria, et innocentia patientis, et incuria judicis. Denique violentia calumniantis et inopia justitiae compulsus est pauper confugere ad vestram praesentiam, non reputans laborem viae, non expensas, non periculum temporis. Dedit manus morti, ne vivat in perturbatione, quietis amator. Clementer, quaeso, respicite super egenum et pauperem: ne frustra vestris paternis auribus intimatus sit tantillarum virium tantus 190 labor et dolor. Olim per epistolas semel et secundo testificatus sum vobis de homine illo, qui huic modo calumniatur, quod sui esset et praevaricator propositi, et monasterii dissipator. Nunc autem et flens dico inimicum crucis Christi, sanctorum qui in circuitu ejus sunt, violentissimum oppressorem, et calumniatorem pauperum: qui propria jam pene non habens quae devoret, in proxima passim more tyrannico debacchatur. Monachum habitu mentiens, re exhibet unum de praedonibus, omnino immemor regularium observationum, legum canonumque contemptor. Frontosus ad verecundiam, insensatus ad metum, inflexibilis ad pietatem, ad iram praeceps, audax ad facinus, pronus ad injurias. Et miror quomodo vir religiosus abbas Casae Dei in monacho suo tot et tanta vitia aut ignorare possit, aut dissimulare.
|
Sed de hoc quid ad nos? ipse viderit: ipse suo domino stat aut cadit. Nobis sufficit liberari de manibus ejus. A vobis id omnimodis flagitamus, quod aliunde frustra tentatum est. Circumspeximus, et non erat auxiliator. Ventum est ad commune refugium: illo confugimus, ibi confidimus liberari. Tantum adsit pietas; nam facultas non deest. Et quidem ex privilegio Sedis apostolicae constat, summam rerum ad vestram potissimum respicere summam auctoritatem et plenariam potestatem. Verum hoc inter caetera vestri singularis primatus insignia, specialius nobiliusque nobilitat vestrum et inclytum reddit apostolatum, si eripitis pauperem de manu fortiorum ejus. Nulla meo judicio in corona vestra pretiosior gemma zelo illo vestro, quo aemulari consuevistis oppressos, nec relinquitis virgam peccatorum super sortem justorum: nimirum propter illud quod sequitur, Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas ; vel propter illud quod alibi dicitur, Quia, dum superbit impius, incenditur pauper : et unde alter torquetur in corpore, inde alter gravius in anima perit. Est item monasterium de nostro Ordine vicinum huic, quod malorum similiter hominum gravi infestatione vexatur, et non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Et pro hoc quoque puer vester paterna vestra viscera lacrymosis precibus concutere non veretur. Qui illi sunt homines, quaeve occasio calumniandi, praesentium lator abbas veraci et viva voce referet vobis. Deus omnipotens vos nobis conservet longis temporibus, ad nostram omnium protectionem, qui in habitu et proposito poenitentiae pauperem vitam ducimus, ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi .
|
(Psal. CXXIV, 3) (Psal. IX, 23) (Luc.
I, 74)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 199 |
EPISTOLA CXCIX. AD EUMDEM. Unde supra.--Rogat sententiam pro Religiosis inique oppressis latam confirmari, nec ulterius aures praeberi calumniis.
|
Usquequo et superbit impius, et incenditur pauper? usquequo a tanta impudentia innocentia tanta vexatur, et hoc vivo Innocentio? Peccata sine dubio nostra hoc faciunt, quod dominus meus tam sero advertit mentientes sibi, tam lente exaudit clamantes ad se; in hac causa duntaxat: nam alias quidem scimus familiare esse domino meo, et cito intelligere, et facile misereri. Propter eum qui elegit vos, et posuit vos refugium oppressorum, ponite jam tandem finem et malitiae oppressoris, et laboribus afflictorum: quia satis utraque res venit in lucem et manifestationem. 191 Denique ad mandatum beneplaciti domini mei causa discussa, et terminata est: superest ut ipsius auctoritate data sententia confirmetur. Ergone si venerit homo mendax adversus tantorum virorum testimonium , audietur? Iterum supplico, et ad pedes domini mei ea qua possum mente anxia descendo, ne ab homine iniquo et doloso religiosum monasterium destrui patiatur. Etenim non parcet nostro, qui suum pene destruxit. Unde addo solita praesumptione: Si puero vestro crederetis, hominem hunc, qui beneficio pietatis vestrae abutitur, in claustrum suum remitteretis, et domino abbati Casae-Dei mandaretis ut in monasterio, quod ille inutiliter occupat, virum religiosum promoveret, et regularem ordinaret conventum. Hoc plane dignum apostolatu vestro, hoc beneplacitum Deo, hoc honor domino abbati Casae-Dei, suoque monasterio. Sic etiam liberaretis animam praedicti hominis, et ipsum, cui incubat, monasterium.
|
(Valentinum loquor,
et Gratianopolitanum)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 200 |
EPISTOLA CC. AD MAGISTRUM ULGERIUM ANDEGAVENSEM EPISCOPUM, PRO GRAVI QUERELA QUAE ERAT INTER IPSUM ET ABBATISSAM FONTIS-EBRALDI. 1. 2. 3.
|
Lacrymas magis quam litteras dare libet. Sed quoniam ad neutrum inops est charitas, et has oportet dare, et illas non omittere: has vobis, illas mihi, et pusillis multis mei similibus, qui scandalizantur. Dicitis forsitan scandalum non esse per vos. Numquid propter vos esse negabitis? Facile caetera portarem, tantum vos non essetis in causa. Nam in culpa dicere non audeo. Non est meum discutere hoc: est qui quaerat et judicet. Vae homini illi per quem scandalum venit! judicium profecto portabit quisquis est ille, vel illa. Caeterum ad vos mihi nunc sermo: sustinete modicum quid insipientiae meae. Quia semel coepi, loquar ad dominum meum: faciam satis vel ex parte zelo et affectui qui loquitur. Non verebor aetatem, dignitate non terrebor, non cunctabor ad nomen grande magistri Ulgerii. Nam quo grandius nomen, eo grandius scandalum. Propterea me ipsum transgrediar, et ero insipiens. Seniorem increpabo, episcopum arguam, magistrum conabor docere, consilium dare sapienti. Nullum praesumptionis genus praetereat charitas et aemulatio, quam olim pro sanctitate et gloria nominis vestri conceperam. Cujus gloriae diffusum circumquaque spiritualem odorem, invidia diaboli interpolatum esse vel modice, mihi pro modico non est, sed neque Ecclesiae Dei, quae ubique tam celebri gaudio in hoc meridiano lumine exsultare solebat.
|
Verum vos quantum propriam gloriam contemnatis, satis apparet. Laudo, sed si non usque ad injuriam Dei. Laudo et constantiam, qua nec summis potestatibus ceditis de jure vestro, quod putatis: sed si non pertinacius quam constantius id agi a vobis videretur. Quam gloriosius, et certe sanctius vobis illatam injuriam fortiter sustineretis, et famam vestram ad gloriam Dei custodiretis! quanquam nescio quomodo vel conscientiam vestram esse in tuto confiditis sub hoc scandalo. Nec enim excusat vos, etiamsi in quempiam alterum jure culpam refunditis. Esto quod alius moverit scandalum: profecto compescere vos potestis. Nolle compescere, sine culpa erit? aut vero compescere, sine gloria erit? Malum si comprimas tuum, reputabitur tibi ad justitiam; si alienum, ad 192 gloriam. Quicumque auctor sit scandali, a vobis omnimodis exigitur tolli: et in eo loco excusatum dicimus, si non potestis. An non denique ministerium est Angelorum, tollere scandala de regno Dei? Si dixeritis: Quid ad nos? arguet vos illa sententia: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore ejus; angelus enim Domini est . Si ergo hoc scandalum, cum possitis, non tollitis, plane non impletis ministerium vestrum: quod quidem an nulla sit culpa, vos judicabitis. Ego vero nec hoc sufficere dixerim, si non et honorificatis. Est quoque quod adhuc addam, nisi quia timidior sum, fateor, quam promisi. Sed tutius adduco magistrum, qui non vereatur episcopo nudam dicere veritatem. Hoc ipsum, inquit, dilectum est in vobis, quod causas habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini? Opposuit speculum, refulsit justitiae sol, emicuit veritas, naevus apparuit. Quanti est igitur nescio quae illa possessiuncula maledicta, ut ulterius jam possit aut obumbrare tam manifestam veritatem, aut impedire tam optatam correptionem? Inspiret Deus vobis acquiescere consilio, ut non dicam nostro, sed omnium qui aemulantur vos Dei aemulatione, reverende et omni gloria prosequende pater.
|
(Matth. XIII, 41.) (Malach. II, 7) (I. Cor. VI, 7.)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 201 |
EPISTOLA CCI. AD BALDUINUM ABBATEM REATINI MONASTERII. Hortatur ut strenue incumbat officio suo: huc vero requirit verbum praedicationis, exemplum operis, et praecipue studium orationis. 1. 2. 3.
|
Epistola quam misisti, affectum tuum redolet, movet meum. Et doleo quod prout moveor non possum rescribere. Nec immoror in excusandis excusationibus, sciens quod scienti me loquor. Nosti, inquam, sub qua sarcina gemo: et gemitus meus a te non est absconditus. Tu vero pro schedulae brevitate affectum non aestimes, quem nulla sui prolixitate explicare posset oratio. Et malitia quidem occupationum potest facere ut paucis scribam, sed non ut parum diligam. Actum sane excludat, vel impediat actus: sed numquid affectum? Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam, haerentem lateri meo, placentem cordi meo. Diligam et absentem, ne solatium meum ex te, et non te videar dilexisse. Eras perneccessarius mihi. Atque hinc vel maxime claret quam sincere te diligam. Hodie nempe non te caruissem, si quaesissem quae mea sunt. Nunc autem vides quod, spretis utilitatibus meis, tuis compendiis non invidi, ponens te utique ibi, unde aliquando transponaris super omnia bona Domini tui.
|
Tu autem cura inveniri fidelis servus et prudens, conservis tuis coeleste triticum communicare absque invidia, et absque desidia erogare; et noli frustra assumere excusationem, quasi de tui novitate aut de imperitia, quod putas forte, vel simulas. Nam nec sterilis verecundia grata est, nec humilitas praeter veritatem laudabilis. Officium ergo tuum attende. Pelle pudorem consideratione officii, age ut magister. Novus es, sed debitor: et ex tunc te noveris debitorem, ex quo te alligasti. Numquid novitas excusabit apud creditorem damna lucrorum? Numquid prima tempora vacua praeterire patitur fenerator? Sed non sum, inquies, ad ista sufficiens. Quasi vero devotio tua accepta non sit ex eo quod habes, non ex eo quod non habes. De solo tibi credito talento respondere tibi para, 193 securus de reliquo. Si multum accepisti, da multum. Quod si modicum est, et id tribue. Etenim qui in modico fidelis non est, nec in maximo. Totum da, quia totum repetendus es usque ad novissimum quadrantem: sed sane quod habes, non quod non habes. Memento etiam voci tuae dare vocem virtutis. Quid illud, inquis? Ut opera tua verbis concinant, imo verba operibus, ut cures videlicet prius facere quam docere. Pulcherrimus ordo est et saluberrimus, ut onus quod portandum imponis, tu portes prior; et ex te discas qualiter oporteat aliis moderari. Alioquin subsannabit te sapiens, utpote pigrum illum, cui labor sit manum porrigere ad os : arguet te et Apostolus dicens; Tu qui alios doces, teipsum non doces . Sed et notaberis vitio Pharisaeorum, qui alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere . Sermo quidem vivus et efficax, exemplum est operis, facile faciens suadibile quod dicitur, dum monstrat factibile quod suadetur. Ergo in his duobus mandatis, verbi scilicet atque exempli, summam tui officii ad conscientiae securitatem pendere intellige. Tu tamen, si sapis, junges et tertium, studium videlicet orationis, ad complementum utique trinae illius repetitionis in Evangelio de pascendis ovibus . In hoc noveris illius trinitatis sacramentum in nullo frustratum a te, si pascas verbo, pascas exemplo, pascas et sanctarum fructu orationum. Manent itaque tria haec: verbum, exemplum, oratio: major autem his est oratio. Nam etsi, ut dictum est, vocis virtus sit opus; et operi tamen et voci gratiam efficaciamque promeretur oratio. Heu avellor, abripior! non licet ultra. Illud tamen breviter admonitus sis, ut, quam citius poteris, gravi me cures solvere cura; et quid sibi vult, quod inter alia questus es, vulnus a quo non sperabas te pertulisse, non negligas manifestius aperire: id enim anxie me sollicitat.
|
(Prov.
XXVI, 15) (Rom. II, 21) (Matth. XXIII,
4) (Joan. XXI, 15-17)
|
[ al. conditorem]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 202 |
EPISTOLA CCII. AD CLERUM SENONENSEM. Electionem novi Praesulis non inconsulte et praecipitanter instituendam.
|
Destituti benedicto pastore vestro, opus est, charissimi, ut de substituendo alio sollicite satagatis. Sed sane id non praecipitanter agendum, non tumultuose aut inconsulte, ne forte vacuetur quod praeter rationem et ordinem praesumetur et vos intrare incipiatis circuitum quorumdam qui in circuitu vestro sunt. De vicinis, si placet, Ecclesiis sumite experimentum; et illarum vexatio det intellectum auditui in causa praesenti. Grandis quippe res est in manibus, nobili Senonensi Ecclesiae instaurare pastorem. Grandis prorsus, nec sine grandi adorienda consilio. Exspectandum proinde suffraganeorum consilium episcoporum, exspectandus assensus Religiosorum qui sunt in episcopatu, atque in commune tractandum commune negotium. Alioquin, dilectissimi, moleste, credite, intuebimur tribulationem Ecclesiae vestrae, moleste vestram ipsorum confusionem. Quod utrumque continget facile, si illud contingat effici, quod oporteat revocari. Ergo indicatur jejunium, convocentur episcopi, Religiosi adsciscantur: nec sua solemnitate fraudetur tanti sacerdotis rite celebranda electio, Aderit, ut confidimus, Spiritus sanctus votis vestris, et honor erit vobis 194 honorificantibus ministerium vestrum, dum pari voto et consilio studueritis quod gloria sit Dei, et salus populi.
|
(quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 203 |
EPISTOLA CCIII. AD ATTONEM EPISCOPUM ET CLERUM TRECENSEM. Monet ut Ansellum clericum Trecensem ab armis et conjugio revocent.
|
Legimus, Si erraverit quis ex vobis a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum . Errat Ansellus noster, errat: cui dubium? Si dimittimus eum sic, non solus errabit. Quantos trahet post se suo exemplo illustrissimus juvenis? Nec modo sequaces, sed et omnes qui poterunt eum revocare, nec revocabunt, eodem errore judicamus involvi. Mundus ego sum a sanguine ejus. Et ei praedixi per epistolam, et vobis nunc dico, quia rem illicitam praesumit. Nec clerici est pugnare armis militaribus, nec subdiaconi uxorem ducere. Annuntiate peccatori opus ejus, ne ille in peccato suo moriatur, sanguinem vero ejus de manu vestra requirat qui suo eum redemit sanguine pretioso. En de coelo clamat: Virgo Israel corruit, et non est qui sublevet eam . Quousque in luto aurum jacet? Tollite margaritam, tollite, levate splendidissimam atque pretiosissimam gemmam de sterquilinio: levate eam, antequam porcorum, id est spurcorum spirituum, pedibus conculcetur, et jam non sit vas in honorem, sed in contumeliam.
|
(Jac.
V, 19, 20) (Amos V, 2)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 204 |
EPISTOLA CCIV. AD ABBATEM SANCTI-ALBINI Suum erga eum affectum aperit: mutuum vero conspectum, si praesens vita non permittat, futurae reservari.
|
Etsi facie ignotus es mihi, sed non fama: nec parum aut vile quid tui gratulor me tenere munere illius. Nam talis, fateor, per eam insinuatus es meo pectori, ut, licet in multis occupatum, ipsa tamen serenissima recordatio tui, mi dilectissime frater , facile me plerumque ex omnibus vindicet sibi, ita ut in ea libenter immorer et suaviter requiescam. Caeterum quo memoriam plus accepto, eo avidius suspiro praesentiam Sed quando istud, aut si quando istud? Utique etsi non ante, profecto in civitate Dei nostri: si tamen non habemus hic manentem civitatem, sed illam inquirimus. Ibi, ibi videbimus nos, et gaudebit cor nostrum. Interim vero delectabor et laetabor nihilominus in his quae dicta sunt mihi, sperans et exspectans quod reliquum est de visione corporali in die Domini, ut gaudium meum plenum sit. Adde, obsecro, ad ea bona quae abs te et de te nobis assidue veniunt, tuas tuorumque pro nobis orationes, pater charissime et desideratissime.
|
[ al. mi dulcissime frater]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 205 |
EPISTOLA CCV. AD EPISCOPUM ROFFENSEM. Durius se litteris ejus, sed citra culpam, perstringi.
|
Dure scribitis non merenti. Quid peccavi? Si monui magistrum Robertum Pullum aliquantum 195 tempus facere Parisiis, ob sanam doctrinam quae apud illum esse dignoscitur; id putavi necessarium, et adhuc puto. Si rogavi Sublimitatem vestram ut permitteretis, etiam nunc idipsum rogarem, nisi eam de priori prece indignatam sensissem. Si dixi hominem fultum gratia amicorum, quorum in curia non minima auctoritas est; id dixi, quod vobis formidavi, et adhuc formido. Nam quod post appellationem factam extendistis manum ad res appellantis, nec laudavi, nec laudo. Verumtamen voluntati vestrae in aliquo contradicere nec consului ei nec consulo. De caetero vestri sumus, coronam vestram suscipere, et colere semper digna et debita veneratione parati. Hujus testimonio conscientiae audemus adhuc ad vos, prece duntaxat atque consilio, ut magister Robertus cum integritate gratiae vestrae per aliquantum tempus possit Parisius demorari. Retribuat vobis Dominus in vita aeterna, quod viscera nostra refovistis: filios nostros loquor, quos misimus in Hiberniam.
|
(ut accepimus)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 206 |
EPISTOLA CCVI. AD REGINAM JEROSOLYMORUM. Commendat quemdam consanguineum suum, et paucis monet Reginam ita vivere, ut regnet perpetuo.
|
Audierunt homines quod locum gratiae habeam apud vos et multi profecturi Jerosolymam petunt se vestrae Excellentiae per me commendari. Ex quibus est iste juvenis consanguineus meus, juvenis, ut aiunt, strenuus in armis, suavis in moribus. Et gaudeo quod ad tempus elegit militare Deo magis quam saeculo. Itaque facite morem vestrum, et bene sit huic propter me; sicut caeteris omnibus propinquis meis fuit, qui per me vobis innotescere potuerunt. De caetero cavete ne voluptas carnis et gloria temporalis impediant vobis iter regni coelestis. Nam quid prodest paucis diebus regnare super terram, et regno coelorum aeterno privari? Sed confido in Domino quod melius facietis: et si verum est testimonium quod de vobis perhibet charissimus avunculus meus Andreas, cui multum credimus, et hic et in aeternum Deo miserante regnabitis. Peregrinis, egenis, et maxime inclusis curam impendite: quia talibus hostiis promeretur Deus. Scribite nobis frequentius: quia et vobis non oberit, et nobis proderit, si esse vestrum, et bona studia plenius certiusque noverimus.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 207 |
EPISTOLA CCVII. AD ROGERIUM REGEM SICILIAE. Hortatur ut se pauperibus Religiosis benignum et beneficum exhibeat.
|
Longe lateque satis dilatata est magnificentia vestra super terram. Etenim gloria nominis vestri quos fines non attigit? Sed audite consilium diligentis vos. Studete, quod in vobis est, hanc ipsam gloriam referre ad illum a quo est, si non vultis eam perdere, aut certe perdi ab ea. Hoc autem sic fiet, si inter eos quos regiae magnificentiae celebris opinio evocat de longinquo, discretionis oculum aperitis, manumque extenditis non tam cupidis quam egenis. Et vere beatus qui intelligit, non super cupidum, sed super egenum et pauperem . Illum, inquam, pauperem qui invitus petit, et verecunde accipit, et accipiens glorificat Patrem suum qui in coelis est. Cum autem Deo sua gloria de vestro munere ex ore egentium ita fideliter resignabitur, uberiori procul dubio rivo fluat vobis necesse est ille fons gloriae, qui diligentes se diligit, et glorificat glorificantes se: ut qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metat . Pro hujusmodi 196 obsecro vos ponere oculos vestros super latorem praesentium, quem pro certo ad vestram regiam praesentiam non cupiditas traxit, sed coegit necessitas. Necessitas dico non sua, sed suorum, multorum videlicet a quibus missus est, servorum Dei fidelium. Audite patienter quid patiantur, audite et compatimini; quia si compatimini, et conregnabitis. Nec contemnendum regi regnare cum talibus: ipsorum est enim regnum coelorum, qui contempserunt vitam mundi. Facite vobis illos amicos de mammona iniquitatis: ut cum defeceritis a terreno regno vestro, recipiant vos in suum regnum aeternum .
|
(Psal. XL, 1) (II Cor. IX, 6 ) (Luc. XVI, 9)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 208 |
EPISTOLA CCVIII AD EUMDEM. Desideratus a Rege, mittit ex suis, quos ut viscera sua benigne suscipi et foveri rogat.
|
Si me quaeritis, ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Fertur namque mea humilitas invenisse gratiam apud regiam majestatem, ita ut quaerat videre me. Et quis ego sum, ut dissimulem beneplacitum Regis? Accurro, et, qui quaerebar, ecce adsum: non in praesentia corporis infirma, in qua despexit Dominum Herodes ; attamen in visceribus meis. Nam quis me separabit ab his? Sequar eos quocumque ierint: et si habitaverint in extremis maris, non erunt absque me. Habes, Rex, lumen oculorum meorum, habes cor meum, et animam meam. Quid si modicum nostri abest? Corpusculum loquor, vile istud mancipium, quod etsi voluntas exponeret, sed retineret necessitas. Non valet sequi volantem animum, quoniam infirmum est, et solum pene illi superest sepulcrum. Sed quae cura? Anima mea in bonis demorabitur, cum semen meum haereditabit terram. Semen meum, semen bonum. Germinabit, si tamen in terram bonam ceciderit. Laetabitur et delectabitur in crassitudine anima mea; quippe, ut confido, dabitur illi de fructu manuum suarum. Reposita est haec spes mea in sinu meo, ut patienter feram ab his vel corpore separari. Non mireris, Rex. Ante elegissem a corpore peregrinari, quam istos emittere, si solus causae deesset Deus. Suscipe illos tanquam advenas et peregrinos, verumtamen cives sanctorum, et domesticos Dei Parum dixi cives; reges sunt. Ipsorum est enim regnum coelorum, jure et merito paupertatis. Non decet frustra e longinquo esse vocatos, et suis sedibus exsules inutili peregrinatione vagari. Putas poterunt cantare canticum Domini in terra aliena? Sed non recte forte dixerim alienam, quae semini bono spontaneum expandit sinum, et pretiosum depositum jam laeto in gremio pie fovere suscepit. Cecidit, ut video, cecidit granum bonum in terram bonam et optimam: spero in Domino quod radicabit, germinabit, multiplicabitur, et referet fructum in patientia . Porro hunc cum Rege partibor, et unusquisque secundum suum accipiet (I Cor. VIII, 8.
|
(Luc. XXIII, 11) (Luc. VIII, 15)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 209 |
EPISTOLA CCIX. AD EUMDEM. Praedicat regiam ejus munificentiam in suscipiendis et fovendis Religiosis a se missis.
|
Habetis quod petiistis, fecistis quod promisistis. Quos in verbo vestro exposuimus, et misimus peregrinari, regia sunt liberalitate suscepti. Occurristis eis cum panibus, eduxistis eos in refrigerium, constituistis eos super excelsam terram, ut comedant fructum agrorum, ut sugant mel de petra, oleumque de saxo durissimo; butyrum de armento, et lac de ovibus, et ficus cum medulla tritici, et sanguinem uvae 197 bibant meracissimum. Et haec quidem terrena sunt, sed coelestia mercantur. Sic itur ad astra : talibus hostiis promeretur Deus. Istorum est enim regnum coelorum, qui regi terrae in terra viventium reddere poterunt pro his terrenis vitam et gloriam sempiternam. Misimus vobis magistrum Brunonem, olim mihi per dies multos individuum comitem, nunc autem patrem multarum quidem animarum laetantium in Christo, sed egentium in saeculo. Experiatur et ipse munificam manum regis, ut augeatur numerus amicorum, qui ipsum recipiant in aeterna tabernacula. Quod illi facitis, mihi facitis: quia quod illi deest, a me exigitur. At quia marsupium nostrum minus sufficiens est, ad vestrum sane, quod aliquando grossius esse liquet, pauperem Christi merito destinare curavi.
|
(VIRG. Aen. IX, 640)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 210 |
EPISTOLA CCX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Remensem praesulem Pontifici commendat.
|
Dominum Remensem gloriae vestrae commendamus, non tanquam de caeteris, sed vere prae caeteris unum: idque tam secure, quam securi sumus de sua erga vos fideli devotione, sincera dilectione, voluntate subdita atque obedientissima. Honoretur, quoniam vas est in honorem. Sentiat, quod in vobis est, non frustra se honorificare ministerium suum: non frustra pollere his moribus quibus honoretur Deus, ornetur Ecclesia, qui denique deceant Domini sacerdotem.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 211 |
EPISTOLA CCXI. AD EUMDEM. Causam Cantuariensis archiepiscopi, necnon Londinensis episcopi commendat.
|
Dominus Cantuariensis, vir bonus, et testimonium habens a bonis, injuste in causam trahitur, et ab agendo violenter retrahitur. Parabat iter: nam in vestra praesentia fuerat terminanda; et ecce intercipitur a turbine et tempestate bellorum. Sit excusatus apud vos, cui molesta est excusandi necessitas: tum quia praesumit de justitia, tum quia desiderio desiderabat videre faciem vestram. Addit et hoc puer vester, ut si qua alia petitio est venerabilis sacerdotis, tanto citius admittatur, quanto dignior est qui petit. Audeo adhuc, et quia semel coepi, loquar ad dominum meum. Ille, ille antiquus amicus, fidelis servus, devotus filius clamat ad vos quod occupator ille, qui eum praevenit in sedem quam Deo auctore ipse sortitus est, ipsius Ecclesiae vadia terrasque distraxerit, et distracta restituere nolit. Quod quam sit injuriosum, et qualiter corrigendum, meae humilitatis non est tantae sapientiae praedictare.
|
(Robertum
loquor Londinensem episcopum)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 212 |
EPISTOLA CCXII. AD EUMDEM. Causam Salamanticensis episcopi pathetice agit apud Pontificem, insignem ejus humilitatem commendans.
|
Vir illustris, Salamanticensis quondam episcopus, rediens ab Urbe, non pigritavit divertere ad puerum vestrum, et auxilium ab homunculo flagitare non despexit. Quo audito, recordatus sum prophetiae dicentis: Montes et colles coram Deo humiliabuntur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas . Sic vos ludere nostis, alta comprimere, sedare tumentia, et 198 enormia redigere in mensuram. Verumtamen cum tragoediae suae historiam in auribus meis homo seriatim exposuisset, laudavi judicem, judicium approbavi; sed, dico vobis, compassus sum judicato. Sic quippe totam suam lacrymosam illam orationem conclusit, tanquam in calce ipsius diceret cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus ; et: Quia elevans allisisti me . Cumque memorarer justitiae vestrae et virilis animi quem sciebam, coepi tamen simul cogitare divitias miserationum vestrarum, quas in plurimis expertus sum, et dixi: Quis scit si convertatur et ignoscat dominus, et relinquat post se benedictionem? Certe, inquam, in omnibus et per omnia instructus est et aemulari, et ignoscere, et debellare superbos et parcere nihilominus subjectis , nisi quod magistrum sequens, etiam consuevit misericordiam superexaltare judicio. Et acquievi solita illa mea praesumptione loqui ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et ministrabat materiam spei, preci fiduciam, pietati rationem, quod adverterem hominem, non, ut assolet, versum in furorem cum indignatione recedere, et repetere natale solum, moliri scandala, tentare seditiones: sed dedit locum irae, et induit spiritum mansuetudinis, et declinavit ad vestros Cluniacenses, et inclinavit se humilium genibus, humilium precibus communivit, armis potentibus a Deo. His telis statuit adversum vos dimicare, et rigoris murum oppositum sibi talibus, ut jactat, pietatis machinis labefactare conabitur. Confidit autem quod respicietis in orationem humilium, nec spernetis precem eorum; et vincet pietas, quem tremunt potestates. Ego quoque securus cum talibus tendo manus, flecto genua, supplico pro supplici: audacter pronuntians debere misero suam prodesse humilitatem, cui adeo insolentia sua nocuit; nec decere virtutem vinci a vitio in retributione.
|
(Isai. XL, 4) (Psal.
LXXXVII, 16) (Psal. CI,
11) (VIRG. Aen.
IV, 852)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 213 |
EPISTOLA CCXIII. AD EUMDEM. Expostulat cum Pontifice, quod reconciliatio Petri Pisani, opera sua et auctoritate ipsius Papae facta, irritetur.
|
Quis mihi faciet justitiam de vobis? Si haberem judicem ad quem vos trahere possem, jam nunc ostenderem vobis quid meremini. Exstat quidem tribuual Christi: sed absit ut ad illud appellem vos, qui illic vellem magis totis viribus stare, et respondere pro vobis! Itaque recurro ad eum cui in praesenti datum est judicare de universis, hoc est, ad vos. Vos appello ad vos: vos judicate inter me et vos. In quo, quaeso, puer vester tam male meruit de vestra Paternitate, ut eum inurere et insignire placeret nota et nomine proditoris? Numquid non me vestrum vicarium dignatio vestra constituit in reconciliatione Petri Pisani, si forte illum Deus per me revocare a faece schismatis dignaretur? Si negatis, probabo tot testibus, quot in curia tunc temporis fuerunt. Numquid non denique post haec, juxta verbum domini mei, homo in suo ordine et honore receptus est? Quisnam ergo constantiae vestrae suo consilio, vel magis suo dolo subripuit indulta repetere, et quae processere de labiis vestris, facere irrita? Et hoc ego dixerim, non ut apostolicum reprehendam rigorem, et zelum igne Dei succensum contra schismaticos, qui in spiritu vehementi conterat naves Tharsis, et instar Phinees confodiat fornicantes, juxta illud: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Sed ubi non est par culpa, par plane non debet procedere 199 poena: nec convenit eadem involvi sententia eum qui peccatum, cum his quos magis peccatum deseruit. Propter eum qui, ut peccatoribus parceret, sibi ipsi non pepercit, auferte opprobrium meum, et restituendo quem statuistis, vestrae etiam tam sanae et integrae opinioni consulite. Super hoc jam alia vice scripseram vobis: sed quia non est responsum mihi, puto non pervenit ad vos hoc ipsum quod scripseram.
|
(ut parturiens loquor) (si vobis necessarium,
et mihi possibile esset) (Psal. CXXXVIII, 21.)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 214 |
EPISTOLA CCXIV. AD EUMDEM. Episcopum Cameracensem et abbatem Godescalcum commendat.
|
Si cura, si memoria quantulacumque mei exstat adhuc in corde domini mei, et si qua portiuncula antiquae gratiae invenitur etiam nunc in oculis ejus a puero ejus, liceat hanc experiri viro nobili et humili Nicolao Cameracensi episcopo. Fateor me obnoxium illi, et omnium quae pro eo facere valeo debitorem: non solum quia ubicumque potest, honorat nos et nostros, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam, quae eum etiam apud vos commendabilem reddere possunt. Et, nisi fallor, qui eum tribulant, falsi sunt, et non est in ore eorum veritas. Denique vos probabitis, et non est mihi verbis laborandum super hoc. Est praeterea cum eo vir religiosus et sanctus Godescalcus abbas, pro quo similiter, si quid ad merita ejus nostra interventio addere potest, obnixe oro ut in suis petitionibus exaudiatur. Arbitror enim nullam illum facere, quae non digna sit exaudiri.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 215 |
EPISTOLA CCXV. AD EUMDEM. Pro episcopo et decano Autissiodorensi.
|
Scribo vobis frequentissime vilis vermiculus, et in hanc impellor audaciam precibus amicorum. Fateor, audax sum, sed non mendax. Non suspicetur dominus meus in ore pueri sui inventum iri mendacium in omnibus quae ad ipsum scripserit. Volo amicis gerere morem, non tamen in meam mortem. Nec enim ignoro ubi legerim: Os quod mentitur, occidit animam . Falsitatem proinde nego, importunitatem non excuso: ipsa inveniat veniam, caetera non timemus. Amicus est dominus Autissiodorensis episcopus, et praecipuus; quis nesciat? Habet quam communicet amico anxietatem, non falsitatem. Fidelem pro decano ipsius afferimus excusationem, absolutionem exigimus. Filii sumus unius patris qui estis vos. Confidimus quia non repellet filios pater, sed voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et laetos faciet illos .
|
(Sap. I, 11) (quod solita praesumptione loquor) (Psal. CXLIV, 19)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 216 |
200 EPISTOLA CCXVI.. AD EUMDEM. Comitem Radulfum, qui repudiata uxore sua aliam duxerat, patronos in curia reperire queritur.
|
Scriptum est: Quod Deus conjunxit, homo non separet . Surrexerunt viri audaces, qui non timuerunt conjunctos a Deo contra Deum disjungere. Neque id solum, insuper et adjecerunt conjungere non conjungendos, addentes praevaricationem. Lacerantur sacra Ecclesiae, scinduntur, proh dolor! vestes Christi; idque, ad cumulum doloris, ab his a quibus resarciri debuerant. Amici tui, Deus, et proximi tui adversum te appropinquaverunt et steterunt . Nam qui mandatum tuum transgrediuntur, non sunt alieni, non sunt extranei a sanctuario tuo, sed eorum hodie locum tenent, quibus dixisti: Si diligitis me, mandata mea servate . Comitem Radulfum et uxorem ejus Deus conjunxerat per ministros Ecclesiae, et Ecclesia per Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Quomodo quos Ecclesia conjunxit, disjunxit camera? In quo facto illud solum convenienter provisum est, quod in tenebris facta sunt opera tenebrarum. Qui enim male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus a luce. Quid meruit comes Theobaldus? quid peccavit homo ille? Si peccatum est quod diligit justitiam et odit iniquitatem, non potest excusari. Si peccatum est quod reddidit Regi quae regis sunt, et quae sunt Dei Deo, non potest excusari. Si archiepiscopum Bituricensem suscepit ad imperium vestrum, hoc est maximum et primum peccatum. En sanguis iste de manu ejus exquiritur! Qui retribuunt mala pro bonis, detrahunt ei, quoniam sequitur bonitatem. Multi clamant ad vos in toto corde suo, ut injuriam filii vestri et oppressionem Ecclesiae digna animadversione vindicetis, et artifices hujus sceleris cum ipso eorum capite, cui quidquid libuit, licuit, apostolico vigore coerceatis, ut in verticem ipsius iniquitas ejus descendat.
|
(Matth. XIX, 6) (Psal. XXXVII, 12) (Joan. XIV, 15)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 217 |
EPISTOLA CCXVII. AD EUMDEM. Theobaldum causa justitiae et fidelitatis erga Sedem apostolicam, premi queritur: sed ad iniqua promissa compulsum ope Pontificis expediri rogat.
|
Tribulatio et angustia invenerunt nos. Commota est et contremuit terra in mortibus hominum, in exsiliis pauperum, divitum quoque vinculis et carceribus. Ipsa religio venit in opprobrium et contemptum. Probro ducitur apud nos saltem mentionem facere pacis. Nusquam fides, nusquam innocentia tuta . Amator innocentiae et pietatis cultor eomes Theobaldus pene traditus est in animam inimicorum ejus. Impulsus est ut caderet, sed Dominus suscepit eum; et gaudet quod justitia et vestra obedientia in causa sit, apostolo acquiescente, qui ait: Si quid patimini propter justitiam, beati : et in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10. Vae nobis! haec 201 omnia praesentire, sed minime praecavere potuimus. Quid plura? Ut non penitus desolaretur terra, et omne regnum in se ipsum divisum concideret, com pulsus est ille devotissimus filius vester, et ecclesiasticae libertatis amator et defensor, sub jurejurando promittere quatenus sententiam excommunicationis, a legato vestro bonae memoriae magistro Ivone datam in terram et personam adulteri tyranni, qui caput et auctor exstitit horum omnium malorum et dolorum, atque in ipsam adulteram, faceret amoveri: quod sane tamen praefatus princeps fecit prece et consilio nonnullorum fidelium sapientiumque virorum. Dicebant namque id a vobis facile et absque laesione Ecclesiae impetrari, dum in manu vestra sit eamdem denuo sententiam, quae juste data fuit, incontinenti statuere, et irretractabiliter confirmare: quatenus et ars arte deludatur, et pax proinde obtineatur; et qui gloriatur in malitia, et potens est in iniquitate, nihil inde lucretur. Multa habeo dicere vobis, sed non est opus de omnibus scribere, cum praesens sit qui omnia scit, et viva voce planius potest et plenius aperire.
|
(VIRG., Aen. IV, 672) (I Petr.
III, 14)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 218 |
EPISTOLA CCXVIII. AD EUMDEM EXCUSATORIA, ET NOVISSIMA. Solita se apud Innocentium gratia excidisse animadvertens, causas offensae occasione testamenti Ivonis cardinalis natas modeste diluit. 1. 2. 3.
|
Domino et Patri reverendissimo INNOCENTIO, BERNARDUS, nihilum id quod est.
|
Putabam me aliquando aliquid vel modicum esse: sed nunc, ut sentio, prorsus ad nihilum redactus sum, dum nescivi. Nec enim me dixerim omnino nihilum tunc fuisse, cum oculi domini mei super puerum suum essent, et aures ejus ad preces meas: cum omne quod scriberem, obviis manibus accepisset, et vultu hilari perlegisset, benignissime atque plenissime ad omnia postulata respondens. Modo autem me merito non modicum dico, sed nihilum, quoniam ab heri et nudiustertius avertit faciem suam a me. Cur hoc? quid peccavi? Multum, fateor, si pecunia cardinalis Ivonis bonae memoriae meo arbitrio distributa fuit, et non ad nutum ipsius: quod utique ad aures domini mei fuisse perlatum, mihi relatum est. Sed confido quia nunc hujus rei veritatem cognoscetis, et veritas liberabit me. Non sum tam hebes, ut ignorem Ecclesiae esse quidquid ille rerum suarum non dederit. Sed jam audite simpliciter veritatem. Si inventum fuerit in ore meo mendacium, ipsum os meum condemnabit me. Quando homo exuit hominem, absens eram, imo et valde remotus. Audivi autem ab his qui adfuerunt, quod ipse fecerit suum testamentum; et quod fecit, fecit et scribi: et de rebus suis quae voluit, quibus voluit, ipse divisit: quod residuum fuit, duobus abbatibus assistentibus tunc sibi, et mihi pariter qui absens eram, dividendum commisit; eo quod nobis nota essent loca pauperiora sanctorum. Porro abbates illi domum venientes, et non invenientes me , nihilominus pecuniam, sicut eis visum est, diviserunt, me non solum non connivente, sed et nesciente quid fecerint. Cedat jam, si placet, manifestae indignatio veritati, nec mihi deinceps frons rugetur, aut supercilium deponatur: sed solita redeat serenitas blando et benigno vultui, ac suo denuo sole laeta facies induatur. 202 Nam quod item comperi displicuisse me in multis scriptitationibus meis, hoc me jam metuere non oportebit, quoniam facile emendabo. Scio, scio, praesumpsi plus quam oportuit, parum attendens quis cui scriptitare praesumerem: et ad id quidem audendum vestra me armarat benignitas, non negabitis. Urgebat deinde charitas amicorum: etenim perpauca pro me scripsi, si bene memini. Sed ne quid nimis. Dabo, si potero, zelo meo de caetero temperamentum, scientiam; et ponam digitum meum super os meum. Tolerabilius enim offendam aliquos amicorum, quam multis precibus defatigem christum Domini. Et nunc quoque non sum ausus scribere vobis de imminentibus Ecclesiae periculis, et gravi schismate quod timemus, ac plurimis quae sustinemus incommodis. Scripsi autem sanctis episcopis vestro lateri adhaerentibus: ab ipsis audire poteritis, si scire placuerit, quae scripserim ego.
|
(detinebar enim tunc
temporis ex vestro mandato pacis quaerendae negotiis)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 219 |
EPISTOLA CCXIX. AD TRES EPISCOPOS CURIAE, ALBERICUM OSTIENSEM, STEPHANUM PRAENESTINUM, IGMARUM TUSCULANUM , ET GERARDUM CANCELLARIUM. Pro interdicto quod erat in terra Regis propter archiepiscopum Bituricensem. 1. 2. 3.
|
Quantum malum schisma in Ecclesia sit, et quam sit detestandum et omnimodis devitandum, evidenter quondam ostendit famosa et horrenda mors virorum illorum, quos ob istiusmodi pestem terra deglutiens, vivos transmisit ad inferos. Ostendit et illa persecutio Guibertina, sive Burdini temeritas, quos nostra jam tempora experta sunt, inter regnum et sacerdotium dividentes plaga pene incurabili, et castigatione crudeli. Ostendit et illa quae nuper adhuc, post multam et multifariam Ecclesiae vexationem et vastationem, tandem Deo miserante finem accepit rabies Leonina. Merito proinde Salvator in Evangelio: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit! Vae nobis qui vivimus, plangere quae pertulimus, dolere quae sentimus, tremere quae exspectamus! Et, quod pejus est, ad tam malum habitum humanae res devenerunt, ut nec rei humiliari velint, nec judices misereri. Dicimus iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu ; et non audiunt nos, quia domus exasperans est . Supplicamus his quorum est peccata arguere, peccantes servare, ne calamum quassatum conterant, et linum fumigans non exstinguant: et magis in spiritu vehementi conterunt naves Tharsis.
|
Si denuntiamus filiis cum Apostolo ut obediant patribus per omnia, quasi aerem verberamus. Si patribus loquimur ne ad indignationem provocent filios , in nos potius eorum indignationem provocamus. Nec delinquentes satisfacere nec rectores seu correctores condescendere ullatenus acquiescunt. Omnes suum stomachum sequuntur, et totis viribus funem in diversa trahentes, rumpunt. Heu! necdum recenti Ecclesiae plagae cicatrix occalluit, et rursum scindere parant, rursus corpus Christi affigere cruci, rursus fodere latus innoxium, rursus vestimenta dividere, atque ipsam, quod in ipsis est, tunicam inconsutilem, quamvis frustra, dirumpere satagunt. Si qua in vobis sunt viscera pietatis, tantis vos opponite malis, ne in illa praecipue terra scissura fiat, in qua solent, sicut optime nostis, scissurae aliae resarciri. Nam si auctor scandali, ore singulariter Judicis, tremendo addicitur maledicto, quibus 203 putamus benedictionibus dignos hujus nequitiae fugatores et propugnatores? De duobus non excusamus Regem. Nam et juravit illicite, et perseverat injuste. Verum id non voluntate, sed verecundia. Nam probro ducitur, sicut optime nostis, apud Francigenas juramentum solvere, quamlibet male publice juratum sit, quamvis nemo sapiens dubitet illicita juramenta non esse tenenda. Verumtamen ne in hoc quidem excusari posse fatemur. Neque enim excusare nos, sed veniam postulare suscepimus. Vos videte an excusare aliquatenus eum possit ira, aetas, majestas. Poterit sine dubio, si misericordiam judicio superexaltandam decernatis: quatenus videlicet talis aliqua consideratio in rege et puero habeatur, ut hac ei vice tali quidem tenore parcatur, quo tale aliquid de caetero non praesumat. Parcatur sane dixerim, si fieri possit salva in omnibus Ecclesiae libertate, simul et archiepiscopo debita veneratione servata, quem manus apostolica consecravit. Hoc ipse Rex humiliter petit, hoc nostra universa citramontana nimium jam afflicta Ecclesia suppliciter deprecatur. Alioquin damus manus morti, tabescentes et arescentes prae timore ex exspectatione, quae supervenerunt universo orbi. Siquidem deprecatio mea super hoc ab anno priore; et, peccatis meis exigentibus, deprecationem meam non exauditio, sed indignatio; indignationem autem desolatio pene universae terrae secuta est. Si quid zelo urgente erupit quod non fuit, aut secus quam fuit dicendum; sit, quaeso, apud vos quasi non dictum: ubi vero dixi quod oportuit, et ubi oportuit dici; sit non frustra dictum.
|
(Matth. XVIII, 7.) (Psal. LXXIV,
5) (Ezech. II, 5) (Ephes. VI, 1, 4)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 220 |
EPISTOLA CCXX. AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM. Iniquam regis postulationem in causa Radulfi rejicit, monens eumdem non premere innocentes, et irritare contra se Regem supremum. 1. 2.
|
Libenter quidem, sicut ipse fateri dignamini, etiam propria attestante conscientia, quae ad honorem vestrum et regni vestri utilitatem spectant, pro nostro exiguo posse, et quaerimus, et quaeremus. Caeterum quod nostrae humilitati querimini super anathemate mox innovando in comitem Radulfum, et vultis me dare operam omnimodis ut non fiat, ob multa mala quae secutura inde putatis, prorsus non video quomodo implere possim, et mandato obviate apostolico: quod etsi possem, non video quod rationabiliter possem. Doleo quidem de malis, si inde proveniant: sed non ideo tamen debemus facere mala, ut veniant bona. Satius tutiusque hoc totum profecto omnipotentis Dei judicio et dispositioni relinquimus, qui potest facere ut et bona quae ipse vult fieri, fiant et maneant; et mala quae mali moliuntur, non veniant; aut certe in eos ipsos potius, qui ea volunt et quaerunt, veniant.
|
Valde autem contristat me unum quod in litteris vestrae Celsitudinis continetur, quod videlicet debeat obviare res ista paci factae inter vos et comitem Theobaldum. An nescitis vos graviter offendisse in eo quod comes Theobaldus violentia guerrae vestrae contra Deum et justitiam jurare compulsus est, non solum quia quaereret, sed etiam quia efficeret ut praedictus comes Radulfus et terra ejus tam indebite, imo tam illicite absolveretur? Quid iterum vultis peccatum peccato addere, et iram Dei super vos accumulare? Quid peccavit comes Theobaldus, ut iram vestram rursum incurrere mereatur, qui et absolutionem comitis Radulfi, licet injustam, sicut scitis, tanto labore et difficultate obtinuit; et redivivam excommunicationem, quamvis justissime redeuntem, nec 204 quaesivit, nec quaerit, utpote quod timore vestro etiam abjuravit? Nolite, quaeso, nolite, domine mi Rex, Regi vestro, imo onmium Conditori, tam evidenter in suo regno et in sua possessione audere resistere, et manum extendere tam frequenti et temerario ausu adversum terribilem, et eum qui aufert spiritum principum, terribilem apud reges terrae. Acriter loquor, quia acriora vobis formido: quod non ita vehementer timerem, nisi vos vehementer diligerem.
|
(quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 221 |
EPISTOLA CCXXI. AD EUMDEM. Unde supra.--Graviter Ludovicum regem arguit, quod, pravis consiliis adhaerescens, pacis consilia respuat. Se quidem hactenus regii nominis studiosum, deinceps solius veritatis patronum, necnon malefactorum ejus testem fore. 1. 2. 3. 4.
|
Scit Deus quantum vos, ex quo novi, dilexi, et vestrum honorem volui: scitis vos quanto labore quantaque sollicitudine toto anno praeterito quaerendae paci vestrae intendi una cum aliis fidelibus vestris. Timeo autem ne sine causa laboraverimus in vobis. Vos namque, ut manifestum est, a bono et sano consilio quod acceperatis, nimium cito nimiumque leviter resilitis: et ad mala priora, quae dudum non immerito perpetrasse vos plangebatis, adhuc recentibus illis plagis, rursum, ut audio, nescio quo diabolico consilio, festinatis. A quo enim nisi a diabolo procedere hoc consilium dixerim, per quod fit ut incendiis incendia, homicidiis homicidia addantur, clamor denuo pauperum, et gemitus compeditorum, et sanguis interfectorum auribus personent Patris orphanorum, et Judicis viduarum? Plane his hostiis hostis ille antiquus nostri generis oblectatur, quoniam ipse homicida est ab initio . Et nolite frustra occasionem sumere de comite Theobaldo ad excusandas excusationes in peccatis , cum vir ille paratum se dicat, et hoc omnimodis deprecetur, venire ad conventiones quae inter vos cucurrerunt quando facta est pax, et secundum judicium diligentium nomen vestrum, eorum scilicet qui mediatores inter vos exstiterunt, per omnia satisfacere velit, ut, si praevaricationis forte ab ipsis argui poterit continuo, ad honorem vestrum corrigere non cunctetur.
|
Verum vos nec verba pacis recipitis, nec pacta vestra tenetis, nec sanis consiliis acquiescitis: sed nescio quo Dei judicio, omnia vobis ita vertitis in perversum, ut probra honorem, honorem probra ducatis, tuta timeatis, timenda contemnatis: et, quod olim sancto et glorioso regi David Joab legitur exprobrasse, diligitis eos qui vos oderunt, et odio habetis eos qui vos diligere volunt potentiam concepti furoris habeant effectricem, quem suis se posse adimplere viribus non confidunt, inimici coronae vestrae, regni manifestissimi turbatores. At quidquid vobis de regno vestro, de anima et corona vestra facere placeat, nos Ecclesiae filii, matris injurias, contemptum et conculcationem omnino dissimulare non possumus, quae illi, praeter illa quae in eam jam praecessisse miserabiliter plangimus, iterum de novo partim inferri, partim imminere sentimus. Profecto stabimus et pugnabimus usque ad mortem, si ita oportuerit, pro matre nostra, armis quibus licet, non scutis et gladiis, sed precibus fletibusque ad Deum. Et ego quidem, qui me memini, praeter quotidianas preces quas pro pace et salute vestra atque regno coram 205 Domino supplex ipso teste fundebam, etiam apud Sedem apostolicam litteris et nuntiis causam vestram egisse, fateor, usque pene ad propriae conscientiae laesionem, et ipsius summi Pontificis justam contra me indignationem; ego, inquam, assiduis vestris, quos innovare quotidie non cessatis, excessibus provocatus, dico vobis, incipio poenitere super insipientia mea priori, qua plus justo vestrae adolescentiae hucusque favi; et de caetero pro mea exiguitate non deero veritati. Non tacebo quod cum excommunicatis iterato foedus et societatem inire satagitis: quod in necem hominum, combustionem domorum, destructionem ecclesiarum, dispersionem pauperum, raptoribus et praedonibus, sicut dicitur, adhaeretis, juxta illud Prophetae: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas ; quasi non satis per vos mala facere valeatis. Non silebo quod illicitum illud maledictumque juramentum inconsultissime usurpatum a vobis contra Bituricensem Ecclesiam non ita tandem corrigitis, ut Christi ovibus apud Catalaunum pastorem praefici non sinatis: insuper et fratri vestro, ejusque militibus, sagittariis, ballistariisque domos episcopales contra jus et fas habitandas, et res Ecclesiae in hujusmodi nefarios usus profligandas audacter nimium exponatis. Dico vobis: non erit diu inultum, si haec ita facere pergitis. Et ideo, domine mi rex, amicabiliter moneo vos et fideliter consulo vobis ut citius ab hac malitia desistatis, si forte jam ferire parantis manum, Ninivitae regis exemplo, poenitentia et humilitate praevenire possitis. Dure loquor, quia duriora vobis formido: sed mementote a Sapiente dictum, Meliora esse verbera amici, quam fraudulenta oscula inimici .
|
(Psal. LXVII, 6.) (Joan. VIII, 44) (Psal. CXC, 4) (quod non existimat) (II Reg. XIX, 6. Neque
enim qui vos instigant priorem iterare malitiam adversus
non merentem, quaerunt in hoc honorem vestrum,
sed suum commodum, imo nec suum commodum,
sed diaboli voluntatem; ut Regis (quod absit!) (quod diffiteri non debeo) (Psal. XLIX, 18) (pro quo, heu! tot et tanta mala
jam nunc merito provenerunt) (Prov. XXVII, 6)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 222 |
EPISTOLA CCXXII. AD JOSLENUM SUESSIONENSEM EPISCOPUM, ET SUGERIUM ABBATEM SANCTI-DIONYSII. Queritur apud eos, uti Regis consiliarios, de iniquis ejus contra Theobaldum molitionibus, contra pactum et pacem initam. 1. 2. 3. 4. 5.
|
Scripseram Regi, arguens eum super malis quae fiunt in regno ejus, ipsius, sicut dicitur, assensu: et quod rescripsit, dignum duxi vobis, qui de consilio ejus estis, insinuandum. Miror enim si ita credit ut loquitur, et, si non credit, quomodo conscio mihi utique omnium quae ad pacem reformandam facta fuerunt, ista persuadere conatur. Ait enim, sicut potestis videre in litteris ejus, cum male servata in parte Comitis pacta conaretur ostendere: « Adhuc suspensi manent episcopi nostri: adhuc terra nostra interdicta est. » Quasi vero cujusquam ecclesiastici absolutio interdicti ad comitem Theobaldum pertineat, aut hoc ipse aliquo modo pepigerit se facturum. « Illusus est, » ait, « comes Radulfus, et iterum relegatus est. » Et hoc quid ad comitem Theobaldum? Nonne quidquid de hac re promisit, fideliter elaboravit, et efficaciter adimplevit? Ille vero deprehensus est in astutia sua, et cecidit in foveam quam fecit. En est hoc totum cur irrita faceret Rex pacta sua, quae distinxerunt labia vestra? An propter hoc decuit incandescere iram Regis contra Deum et Ecclesiam ejus, contra se ipsum et regnum suum? Itane propter hoc debuit oblivisci honoris sui, ut, ad debellandum hominem suum, quem non dico diffidaverat, sed nec submonuerat vel posuerat ad rationem, mitteret fratrem suum, idque per Catalaunum 206, de qua potissimum civitate scitis quid Rex cum comite Theobaldo pepigerit?
|
Sed Rex adhuc aliud addit, quod matrimoniis sibi moliatur conjungere, contra ejus fidelitatem, comitem Flandrensem et Suessionensem. Et de fidelitate quidem suspicio est, non certitudo. Porro inanes suspiciones certis pactionibus praejudicare quale sit, vos videritis. Quanquam id omnino credendum non fuerit de tali viro. Numquid enim hostes sunt Regis, quibus alligatur Comes, et non magis homines ejus et ejus amici? Nonne consanguineus Regis, et, sicut fatetur, baculus regni comes Flandrensis est? Quid ergo contra Regis fidelitatem facit ejus homo, et fidelis ipsius, si aliis ejus amicis, suorum matrimoniis copulatur? Nonne si quis simplici oculo rem, ut est, consideraret, magna potius pax regni, magnumque robur, et magna posset putari securitas? Illud autem miror, quomodo Rex dicere non timuerit, cognoscere se quia noverim ego, comitem Theobaldum in partem suam, contra Regem, comitem Radulfum trahere attentasse. Nam et viva voce nuntio nostro plus dixit quam scripserit, quod mandaverim saepius dicto Radulfo maximam partem peccatorum ejus me suscipere, si vellet comiti Theobaldo adhaerere. Si natus est homo ille per quem ista mandaverim, veniat et arguat me palam: si scripsi litteras, proferantur in medium. Viderit ipse cui crediderit: certus ego sum quia nunquam noverim quod imponit. Idem arbitror et de comite Theobaldo, quia et ipse omnimodis diffitetur. Videat proinde Deus et judicet, quod nunc de suspicione comes Theobaldus arguitur ab eo qui manifeste contra pactiones suas ipsum sibi attraxit comitem Radulfum, contra Dei praecepta, contra sententiam summi Pontificis adultero et excommunicato communicans. Ait quoque Rex: « Pene habuimus duos gravissimos oppugnatores. » Et propheta subsannans respondet: Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor . « Ecce, » inquit, « oppugnamur, qui non oppugnavimus: persecutionem patimur, qui non persecuti fuimus. » Quis oppugnat, obsecro? quis oppugnat, quisve persequitur? Nonne comes obsecrat et humiliatur, honorare paratus ut regem, servire et obsequi tanquam domino suo, obnixe pro pace supplicans, et bonam Regis sibi conciliare satagens voluntatem? Esto quod non sit ita, sed magis Comes Regi mala omnia moliatur: nonne ad id quod statutum fuisse scitis, fuerat recurrendum? Sic enim inter se pepigerunt ut, si qua de conventionibus illis controversia aut dissensio nasceretur, nihil mali sibi invicem facerent aut quaererent, donec coram nobis tribus pariter, et domino Autissiodorensi, ventilata res esset atque discussa, qui et tunc mediatores fuimus: et si quid emergeret controversiae, debuimus esse reconciliatores. At id modo omnimodis Comes flagitat: sed Rex abnuit. Denique esto quod omnino male meruit Comes: sed Ecclesia Dei quid meruit? Quid, inquam, meruit, non jam sola Bituricensis Ecclesia, sed et Catalaunensis, etiam et Remensis, etiam et Parisiensis? Habeat Rex adversus Comitem jus: sed de quo jure, obsecro, de quo jure praesumit ut Ecclesiarum possessiones et terras devastet, ut Christi ovibus pastores praefici non permittat: ut his quidem electorum promotionem prohibeat, aliis vero, quod hactenus inauditum est, dilationem electionis indicat, donec universa consumpserit, donec diripuerit pauperum facultates, donec penitus desoletur terra? An vos ei consulitis talia? Mirum valde, si contra vestrum consilium fiunt haec: 207 mirum magis et malum, si vestro consilio fiunt. Etenim consulere talia, manifeste schisma fabricare est, Deo resistere, Ecclesiam ancillare, et novam in servitutem ecclesiasticam redigere libertatem. Si quis Dei fidelis, si quis Ecclesiae filius est, profecto stabit et opponet se, quoad poterit, murum pro domo Dei. Nam et vos ipsi, si pacem desideratis Ecclesiae, sicut oportet filios pacis, quomodo non dicam tractatis ea, sed vel interestis consiliis tam malignis? Quidquid enim mali fecerit, merito non Regi juveni, sed consiliariis senibus imputatur.
|
(sicut scitis) (Psal. XIII, 5) (quod in se est)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 223 |
EPISTOLA CCXXIII. AD JOSLENUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Satisfacit episcopo, cujus litteris praefixa talis erat salutatio, « Salutem in Domino, et non spiritum blasphemiae. » Requirit nihilominus in eo majorem zelum ad vindicandas Christi et Ecclesiae injurias. 1. 2.
|
Minime quidem ego spiritum blasphemiae habere me arbitror, sed nec cuiquam maledixisse, aut maledicere velle me scio, principi praesertim populi mei. Caeterum quidquid illud sit, quo se laesam vestra Dignitas judicat, peto veniam. Scio enim qui dixit: Blasphemamur, et obsecramus . Dico ergo cum beato Job: Quae locutus sum, utinam non dixissem: et ultra non addam . Jam, domino abbati Sancti-Dionysii pro communi querimonia scribens, utrique vestrum responderam, et putaveram me fecisse satis. Et quoniam, ut video, nondum quievit indignatio vestra, quae forsitan adversus Ecclesiae conculcatores justius incanduisset, etiam vobis dico: schismaticos vos aut fomitem esse scandali, nec dixi, nec scripsi, nec credidi, et dico securus; nec vereor quod me mea pagina arguat mendacii. Scrutamini eam, si placet: et si ita inveneritis, reum me fatebor grandis sacrilegii, et revera, sicut notatis, spiritu blasphemiae agitatum illa scripsisse.
|
Ne tamen humilis satisfactio spiritum videatur excludere libertatis, dolui fateor, et doleo, quod nondum ea vos libertate, qua deceret, comperimus Christi ulcisci injurias, Ecclesiae defendere libertatem. Dolor iste compulit me scribere dura, non tamen illa quae impingitis. Putaveram siquidem nequaquam sufficere quod schismatis non estis auctores, nisi et eos qui sunt, cujuscunque dignitatis sint, tota libertate pro viribus coerceatis, et eorum consilium atque consortium exsecretis. Putarem, inquam, gloriam vobis esse, si dicere possetis et vos: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo . Numquid solum decebat zelus ille prophetam, et non hodie quoque a Domini sacerdote requiritur, de quo dicebat: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Optarem sane hunc zelum vos exercuisse in puerum regem, qui, non tam pueriliter quam crudeliter, sine causa irrita fecit et vestra sane consilia, et sua pacta. Sine causa regnum suum conturbat: bella ubique coelis terrisque suscitat: ecclesias vastat, sacra temerat, exaltat iniquos, bonos persequitur, perimit innocentes. Haec, inquam, vellem vos dolere, his contradicere et resistere, quod in vobis est. Sed meum non est magistrum docere Joslenum, minus autem reprehendere episcopum, qui magis me et alios peccantes redarguere et errantes corrigere debet. En 208 quantum vos timeo. Clausam habetis epistolam, qui de priore aperta male suspicatus estis. Nam ego quidem nihil in hoc aliud cogitavi, nisi quod ad diversos scribentem necesse est, juxta consuetudinem, epistolam cera non claudere. Jam et pro hoc quoque veniam peto.
|
(I Cor. IV, 13) (Job. XXXIX, 35) (et
adhuc putarem, nisi timerem vobis in hoc esse molestus) (Psal. XXV, 5) (Psal. CXXXVIII, 21.) (ut salva vestra Serenitate id quoque
eloquar)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 224 |
EPISTOLA CCXXIV. AD STEPHANUM PRAENESTINUM EPISCOPUM. Malefacta Ludovici regis et injurias in Ecclesiam, episcopos, aliosque exponit. 1. 2. 3. 4.
|
Loquitur Jeremias ad Deum pro adversariis suis, ita dicens: Recordare, Domine, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis; et infert: Propterea, inquit, da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii . Et adhuc alia in hunc modum aeque gravia imprecatur illis. Quod propterea nunc apud vestram Reverentiam memorandum putavi, quoniam simile mihi aliquid cum Propheta video accidisse. Vos enim scitis quomodo ego quoque pro Rege steterim in conspectu domini mei, corpore quidem absens, sed praesens spiritu, ut loquerer pro eo bonum. Bona siquidem pollicebatur. Nunc autem, ipso reddente pro bono malum, cogor contraria scribere. Pudet erroris, et falsae spei quam de eo conceperam: et gratias ago quod pro eo simpliciter supplicans non fuerim exauditus. Putabam me deferre regi pacifico, et ecce invenior gravissimo hosti Ecclesiae assentasse. Conculcantur apud nos sancta Ecclesia, turpiter ancillatur. Nam et electiones episcoporum prohibentur fieri; et sicubi id praesumptum a clericis fuerit, electus episcopari non sinitur. Denique sedet in tristitia Ecclesia Parisiensis, proprio destituta pastore; et nemo est qui de substituendo alio mutire audeat.
|
Non sufficit spoliari bonis praesentibus domos episcopales: etiam in terras et in homines manus sacrilega circumquaque desaevit, totius insuper anni ex eis sibi reditus vindicando. Vestra Catalaunensis fecit quidem electionem; sed qui electus est, ecce jam diebus multis debito honore frustratur, et scitis quam non absque gravi gregis dominici detrimento. Commisit Rex germano suo Roberto vices episcopi: et ille in cunctis terris rebusque Ecclesiae potestative versans, et pro vice sua ubique haud segniter agens, infert coelis quotidianas hostias, non plane pacificas, clamores pauperum, lacrymas viduarum, planctus orphanorum, gemitus compeditorum, sanguinem interfectorum. Verum angustus est malitiae ejus ille episcopatus. Remensem invadit, atque in terra sanctorum iniqua gerit, non clericis, non monachis, non sanctimonialibus parcens. Denique sanctae Mariae, sancti Remigii, sancti Nicasii, sancti Theoderici terras fructiferas, et villas populosas, ita in ore gladii devastavit, ut pene in solitudinem redegerit universas. Frequens in omnium auribus vox: Haereditate possideamus sanctuarium Dei . Sic Rex emendat quod in Ecclesiam Bituricensem Herodiano juramento commisit. Praeterea Rex, nobis quidem non parum laborantibus, pacem cum comite Theobaldo fecerat; firmae, ut putavimus, amicitiae foedus inierat; et ecce occasiones quaerit quomodo recedat ab amico. Atque hoc grande crimen quod impingitur Comiti, quia cum baronibus Regis de liberis suis contrahit matrimonia. 209 Suspecta est illi dilatatio charitatis, nec se putat regem, si se amaverint principes. Conjiciat prudentia vestra quid animi erga subditos gerat, qui de odio atque discordia, si fuerit inter suos, se aestimat fortiorem. Videat et perpendat si est hic homo a Deo, qui in suorum magis mutua simultate quam charitate confidit, cum charitas sit Deus : quod minime faceret, si sapientiam illius haberet qui ait: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio . Propterea ergo pacis conventiones et constitutiones manifeste transgreditur: nec tenet pacta sua, quae distinxerunt labia sua. Denique revocavit in domum suam, et ad consilium suum virum adulterum et excommunicatum, quem ex constituto ejecerat; et pro exercenda majori malitia, aliis multis nequam aeque excommunicatis, perjuris, incendiariis, homicidis, Rex et advocatus Ecclesiae adversus Ecclesiae amatorem et defensorem denuo sociatur, juxta illud prophetae: Si videbas furem, currebas cum eo, et eum adulteris portionem tuam ponebas . Ad haec cogit suo more episcopos ad maledicendum benedicendis, et iterum benedicendum maledicendis: et quoniam non obtemperatur pro suo libitu sibi, circuit mare et aridam, ut inveniat juratores, quorum perjuriis, quos fortassis Deus conjungit, per homines separentur. Qua fronte, obsecro, tantopere aliis praescribere de consanguinitate laborat, homo cum sua tertio ferme consanguinitatis gradu permanens consobrina? Et quidem inter filium comitis Theobaldi, et comitis Flandrensis filiam; et item inter comitem Suessionensem, et filiam comitis Theobaldi, si consanguinitas sit, nescio: scienter enim illicita matrimonia nec laudavi unquam nec laudo: sed sciatis vos, et sciat dominus meus, prohibere horum nuptias, si quo modo conjungi fas fuerit, exarmare Ecclesiam est, et multam illi subtrahere fortitudinem. Nec aliam puto adversantium ipsis nuptiis intentionem, nisi ut in terris praefatorum principum non possint habere refugium quicunque audebunt contradicere schismati quod minantur. Hucusque zelus meus. Non possum enim ego emendare quod potui redarguere: potui et commonere eum qui possit. Zelus domini mei faciet hoc. Ipsum duxi necessarium in magno Ecclesiae labore atque periculo compellandum; et per nullum dignius quam per vos, qui ejus lateri et spiritui adhaeretis. Apud quem, quaeso, habete me excusatum, quod Rege mutato mutaverim stylum, qui ad ipsum Deum Dei prophetam dixisse scitis: Cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris .
|
(Jerem. XVIII, 20, 21) (Psal. LXXXII, 13) (I Joan. IV, 8) (Cantic. VIII,
6) (quod non est dubium) (Psal. LXIX, 18) (quod palam est) (Psal. XVII,
26)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 225 |
EPISTOLA CCXXV. AD DOMINUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Hortatur ad studium pacis.
|
Laboravimus, sed de profectu adhuc quaestio est. Seminavimus multum, sed intulimus parum. Fatemur nos eguisse vestra opera et praesentia. Verum quod eam non requisivimus in tanta necessitate, per amicum communem sancti Dionysii abbatem docebimini. Nunc itaque ne de caetero dissimuletis, sed secundum sapientiam vobis a Deo datam studeatis quae ad pacem sunt, monemus sanctam sollicitudinem vestram. Nam rogandus non estis pro tali re, qua utique constat non modo valde honorificari ministerium vestrum, sed et turpari admodum si negligitis. In indicta celebritate apud Sanctum-Dionysium speramus videre vos.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 226 |
210 EPISTOLA CCXXVI. AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM. Bernardus et Hugo queruntur de pertinacia regis in male coeptis: irritos esse suos in concilianda pace labores non sine regni ejus exitio dolent 1. 2.
|
LUDOVICO Dei gratia illustri regi Francorum et duci Aquitanorum, HUGO Autissiodorensis qualiscunque minister, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, diligere justitiam, et judicare terram sapienter.
|
Diu est quod egressi de domibus nostris, expositis propriis utilitatibus pro pace vestra et regni, fideliter, sicut nobis Deus est testis, laboramus. Tristamur autem quod aut nullum aut exiguum nostri laboris fructum adhuc tenemus. Adhuc pauperes clamant post nos, adhuc terra vadit quotidie in desolationem. Quaeritis quae terra? Vestra, non alia. Intra regnum enim, et contra regnum vestrum ista omnia mala perpetrantur. Nam sive amici, sive inimici vestri sint qui de guerra ista pauperantur, captivantur, conteruntur; non aliunde quam de regno vestro sunt. In quo manifeste imminere jamjamque videtur sermo Salvatoris dicentis: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur . Huc accedit quod ipsi divisores et desolatores vos constituerunt sibi hujus nequitiae caput et principem, quem praecipue debuerant metuere defensorem, et sentire ultorem. Nos autem credebamus vos tactum a Deo et illuminatum tantam illorum nequitiam advertisse, et errorem vestrum agnovisse; et cupere omnino consiliis sanioribus a laqueo isto retrahere pedem. Caeterum ab hac spe pene dejecit nos colloquium illud habitum nuper inter nos apud Corbolium. Scitis enim quomodo et quam irrationabiliter a nobis tunc recessitis. Unde factum est quod sermonis illius, qui vobis in dicto nostro displicuit, reddere ad liquidum rationem pro vestra nobis turbatione non licuit: quam si exspectare placito corde dignaremini, forsitan cognovissetis et vos quod nil vobis indecens aut importabile dictum fuisset, secundum quod jam res vestra processit. Nunc autem sine causa turbatus, turbatos nos et confusos, et quid faciamus dubios anxiosque tenetis, homines qui vobis bona cupiunt et quaerunt. Quod non est aliud, nisi quia fraus iniquorum, et rumusculi parum scientium hominum, dicentium malum bonum, et bonum malum, conturbant vos. Verum nos, etsi conturbati, non tamen omnino desperati de auxilio Spiritus, quem vestrum animum salubriter super malis praeteritis concussisse persensimus, adhuc stamus et exspectamus ut redeatis ad cor, et quod prudenter coepistis, efficaciter compleatis. Hujus rei gratia misimus fratrem charissimum nobis Andream de Baldemento, qui vobis ista plenius viva voce insinuet, et quidquid ad haec respondere placuerit, fideliter renuntiet nobis. Si autem persistitis, quod absit! non acquiescere sanis consiliis, mundi nos sumus a sanguine vestro: Deus non permittet Ecclesiam suam sive a vobis sive a vestris diutius conculcari.
|
(Luc.
XI, 17) (ut
pace vestra dixerimus)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 227 |
EPISTOLA CCXXVII. AD EPISCOPUM SUESSIONENSEM Opem episcopi perquam sollicite et ardenter implorat.
|
Semper quidem egui officiis amicorum, homo nimirum mente semper et corpore miserandus: sed nunc 211 maxime opus et tempus miserendi, cum, urgente conscientia et aggravata manu Domini super me, duro me carceri mancipavi durus judex in memetipsum. Si adhuc pater estis , sentiat filius, et ille filius, in quo usque ad hanc diem filialis ergo vos affectus non tepuit. Scio, scio difficile posse extorqueri clavam de manu Herculis: et ideo multum insto, quia rem peto difficilem. At quanto difficilior, tanto violentior ad promerendam redhibitionem. Grandis me fatebor beneficii debitorem, grandis prorsus, si obtinuero. Nec ignoro dare quam accipere beatius esse : sed cedo necessitati, occurro periculis, angustiis consulo, honesti plane nunc aut dissimulator aut immemor. Cedens itaque honorabiliorem vobis, ut dignum est, partem, mihi verecundiorem assumo, non modo ad accipiendum inverecundior, sed et importunior ad petendum. Peto ergo suppliciter, peto instanter, peto opportune, importune. Nec enim illud peto, quod vos non deceat dare, aut me postmodum poeniteat accepisse: etsi ita petere modo minus me deceat. Nam si liberatis pauperem a potente, in hoc nobis multum praestabitis, vobis plurimum. Eia, monstravimus affectum, rem vos scitis, fructum praestolantur afflicti.
|
(nam
fuisse vos fateor) (Act.
XX, 35)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 228 |
EPISTOLA CCXXVIII. AD PETRUM CLUNIACENSEM ABBATEM, CONQUERENTEM QUOD EI NON RESCRIBERET. 1. 2.
|
Reverendo patri et domino PETRO, Dei gratia Cluniacensium abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, se ipsum quantulus est.
|
Itane jocari libet? Dignanter sane atque amicabiliter: sed si ita luditis ut non illudatis. Nolite mirari hoc. Nam suspectum id mihi facit vestra ipsa tam subita et inopinata dignatio. Non enim multum temporis est, quod scribens ad vos debita reverentia vestram Magnitudinem salutavi, et non respondistis mihi verbum. Nec multo ante rursum scripseram ad vos ex urbe Roma, et nec tunc quidem vel unum iota recepi. Modo miramini quod revertenti nuper de Hispania nugas meas denuo ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne dicam contempsisse rescribere. En in quo pro me faceret justitia , nisi mallem occurrere gratiae redeunti, quam retardare eam mihi, dum vel me inutiliter excusare volo, vel alium accusare. Sed hoc dixi, ne quid clausum in mente retinerem quod ore non promerem, quod id vera recuset amicitia. De caetero quia charitas omnia credit , jam omnis suspicio de medio fiat. Gaudeo quod recaluistis priscae amicitiae recordari, et vel laesum revocare amicum. Libenter redeo revocatus. Felix qui revocor. Nullarum jam memor sum injuriarum. En ego, qui fueram vestrae profecto Sanctitatis servus, et nunc, et ante, gratias ago: optime locatus sum, intimus vobis denuo factus, sicut dignamini scribere. Si forte intepueram, ut arguitis, haud dubium quin velociter recalescam, fotus vestrae visceribus charitatis. Et nunc quod placuit scribere obviis manibus suscepi. Legi avide, libenter relego, et placet saepius repetitum. Placet, fateor, jocus. Est enim et jucunditate gratus, et serius gravitate. Nescio siquidem quo modo inter jocandum ita disponitis sermones vestros in judicio, ut et jocus levitatem non redoleat, et auctoritas conservata hilaritatis non minuat gratiam. Porro auctoritas ita servatur, ut illud sancti viri merito 212 vobis possit aptari: Si quando ridebam, non credebant mihi . Eia rescripsimus vobis, et puto jam jure exigimus ampliora quam promisistis. Dignum est ut sciatis quae penes nos sunt. Decretum est mihi ultra non egredi monasterio, nisi ad conventum abbatum Cistercium semel in anno. Hic fultus orationibus vestris, et benedictionibus consolatus, paucis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. Propitius sit mihi Deus, ut non amoveat orationem vestram et misericordiam suam a me. Fractus sum vitibus, et legitimam habeo excusationem, ut jam non possim discurrere ut solebam. Sedebo et silebo, si forte experiar quod de plenitudine intimae suavitatis sanctus propheta eructat: Bonum est, inquiens, exspectare Dominum in silentio . Et ne solus videamini mihi lusisse, puto jam non audebitis me de hoc silentio meo reprehendere, et more vestro appellare soporem quod, ut puto, congruentius ac magis proprie sanctus Isaias cultum justitiae nominat , et de quo legitis in hoc ipso propheta, dicente Domino: In silentio et spe erit fortitudo nostra . Commendate me orationibus sancti conventus Cluniacensis, salutato prius ex me servo omnium, si dignum judicatis.
|
(quia id a me flagitatis) (I Cor. XIII, 7) (Job XXIX, 24) (Thren. III, 26) (Isa. XXXII, 17) (Isa. XXX,
15)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 221 |
EPISTOLA CCXXI PETRI VENERABILIS AD BERNARDUM ABBATEM. Bernardi litteris humanissime respondet, simulque causas dissensionum inter Cluniacenses et Cistercienses exponit. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31.
|
Singulari veneratione colendo, totis charitatis brachiis amplectendo, individuo cordis mei hospiti, domno BERNARDO Clarae-vallis abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, ad quam suspirat, aeternam.
|
Quoniam tam dulcibus et jucundis amici litteris, quibus et ipse jucundus et citus occurrere debuissem, tardus rescriptor occurro: mirabitur fortassis solers Sanctitas vestra, et segnitiei vel contemptui, ut timeo, deputabit. Sed absit utrumque! nec absit tantum, sed prorsus utrumque abest: cum fere nihil unquam, quantum ad litteras pertinet, vel libentius susceperim, vel studiosius legerim. Tarditatis causa ex parte exstitit lator earum, qui Cluniacum veniens, nec me ibi inveniens, cum ipse non valde remotus, hoc est Marciniaci, essem, litteras quas ferebat mihi nec detulit nec misit, sed Cluniaci dimisit. Et ne velut accusare bonum virum videar; credo eum aut quibuslibet negotiis retractum, aut acerrimae, quae tunc incumbebat, hiemis austeritate, ne me conaretur adire, deterritum. Moratus sum et ego ibidem, tam nivibus quam negotiis detentus per mensem: et vix in initio Quadragesimae domum redii. Suscepi tandem a subpriore, cui traditae fuerant, litteras illas vestras. Tractus est statim animus; et cum in affectum vestri multum ante caleret, longe amplius per easdem litteras flatu pectoris vestri succensus, nihil ultra frigidum tepidumve sibi inesse permisit. Tractus, inquam, sicque tractus est, ut, quod nunquam nisi sacrorum reverentia Librorum me fecisse memini, perlectam epistolam mox exosculatus sim. Et ut eos quos poteram, quia tunc non omnes poteram, in vestrae charitatis affectum, more mihi solito, excitarem, circumpositis quibusque quod mihi soli legeram, relegi, eosque erga vos in majorem dilectionis affectum pro viribus commovi. Recondi statim eas, et argenteis sive aureis, quos, pro more mihi a patribus relicto, ad opus eleemosynae mecum ferre soleo, adjunxi. Nec incongrue. Nam super omne aurum et argentum vestra mihi gratia, bona vestra charitas est pretiosa. 213 Rescribere quod animo insederat, sequenti die statim volui: sed a quotidiano, imo pene continuo exactore alia reposcente prohibitus, conticui. Imperavit mihi plane silentium, cui resistere non poteram, durissimus imperator; et cura multiplex infinitarum causarum non uno tantum, sed multis me diebus silere coegit. Transibant quandoque quindecim dies, quandoque integer mensis, quandoque continui menses, quibus scribere semper nitebar; nec imperatore jam dicto permittebar. Rupi tandem importunum vinculum: et, licet aegre, jugum oneris et sceptrum exactoris furtim scriptitando superavi. Ac ne superfluus videar tantopere excusans tarditatem resribendi, ipse excusare coegistis, dum dixistis: « Non multum temporis est, ex quo scribens ad vos, coronam vestram debita veneratione salutavi, et non respondistis mihi verbum: nec multo ante rursum ex urbe Roma vobis scripseram, et nec tunc quidem vel unum iota recepi. Modo miramini quod revertenti nuper de Hispaniis nugas meas denuo vobis ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne dicam contempsisse rescribere. » Hoc quidem vos. Sed quid ego? Istud plane. Negare, inquam, culpam, quam imponitis, nullo modo possem, si tanto amico primo scribenti rescribere contempsissem. Fateor enim quod primum scribenti vere rescribere debuissem: sed, prout recolere possum, dum in Urbe moraremini, scripsi ego prior, rescripsistis posterior vos. Non ergo ad me pertinuit rescribere, qui prior scripseram: sed vestrum fuit rescribere, quia prior scripseram. Et potuissem quidem scribere etiam rescribenti: sed plena, scriptoque meo ad unguem satisfaciens responsio vestra silentium mihi imposuit respondendi. Quod si ita est, culpa mihi imposita me deserens, vos incipit intueri, quia inculpabilem culpare, et sarcina aliena, ne dicam vestra, aggravare humeros fratris innocentis voluistis. Quod vero vice alia idem a me factum dicitis, quia rei memoria menti non inest, responsio deest. Quae si forte adesse potuerit, aut probabilis excusatio aut humilis satisfactio deesse non poterit. Sed addidistis: « En in quo pro me faceret justitia. » Et ego: Interim juxta causas praemissas pro me facit justitia, quia apud me non invenitur culpa. Jam, si non parcerem, et laesum, quod de vobis dixistis, amicum me vocare potuissem, et laesionis vel injuriarum poenam merito exigerem. Sed parco more meo, sed cuncta etiam non rogatus remitto. « Nullarum, » ut dixistis, « memor sum injuriarum. » Nam et hoc ad sequentem materiam pertinet, ut qui notas simultates de multorum cordibus, non ludo, sed serio excludere satago, et ad excludendum vos incitare intendo; prior ipse omnibus indulgeam, et quod ut alii faciant, laboro, ante ipse faciam. Sd rursum forte dicetis: Itane jocari libet? Libet equidem, sed vobiscum. Vobiscum certe, sed non ita cum aliis. Nam cum quibusdam aliis gravitatem excedere, vanitatem incurrere formidarem: at vobiscum vanitatem non vereor; charitatem, ne labatur, persequor. Unde dulce mihi est semper vobiscum loqui, et melleam inter nos charitatis dulcedinem jucundis sermonibus conservare. Caveo enim, quantum possum, de illorum fratrum numero esse, qui oderant Joseph in corde suo, nec poterant ei quidquam pacifice loqui . Utinam et sic omnes nostri vestrique fratres facerent, et a linea charitatis, qua sola post fidem, et Baptismatis sacramentum fratres dicuntur, et qua speciali consanguinitate sibi junguntur, non degenerarent, metuerentque quod ait Apostolus: Periculum in falsis fratribus . Utinam plane hoc omnes facerent, et cor a cogitatu doloso, linguam, juxta Psalmum quem frequentant, a verbo aspero custodirent. Videntur ista, quae praemisi, magna promittere, et velut ad peragenda maxima 214 se praeparare. Sed ne de his illud usitatum dicatur, fateor me non tantum maximam, sed nec magnam, nec modicam habere causam vobis scribendi . Est tamen magna, et in tantum causas omnes praecellens, ut excellentior omnibus ab Apostolo dicatur; et si ejus nomen quaeritur, ab eo charitas nominatur . Haec mihi tota et sola causa scribendi fuit; quam me personae vestrae integram servare confido, quamque nostros vestrosque sibi ad invicem melius solito servaturos, vestro maxime studio, non despero. Nam quantum ad eam charitatem spectat, quam vobis in abdito cordis mei jam ab antiquo reservo; videtur mihi quod aquae multae, ut scriptum est, non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere. Hoc in quibusdam casibus mihi saepe expertus videor, quod aquae multae non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere . Quando enim exstingui vel obrui poterit sincerus erga vos et ignitus mei pectoris affectus quibuslibet sinistri rumoris rivulis, cum nec aquae multae decimarum potuerint eum exstinguere, nec impetus Lingonensium fluminum obruere? Nostis quod dico, nec ob aliud dico nisi ut constantis in amoris proposito erga vos animi mei insignia recolens, stabilem de caetero me esse posse, prudentia vestra praesumat. Praesumo et ego hoc idem de vobis, nec a cordis vestri penetralibus me cujuslibet impulsu posse excludi confido. Sed cum uterque nostrum pastor dicatur, cum ovilia nostra non parva Christi multitudine sint referta, cum utrique praecipiatur, Diligenter agnosce vultum pecoris tui : videndum est si pecus nostrum nobis notum est, si valet, si languet, si debile, si robustum, si mortuum certe vel vivum. Nam cum dilectus ille Discipulus dicat, Qui non diligit, manet in morte , quid ego de languore pecudis meae sollicitor, cum eam jam mortuam esse cognoscam? Si enim in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui odit? si in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui detrahit? Ad quid hoc dico? Cerno aliquos, tam de nostris ovilibus, quam de vestris, adversum se invicem jurata bella suscepisse: et eos qui in domo Domini habitare unanimes debuerant, a charitate mutua descivisse. Video eos de ejusdem domini esse familia, de ejusdem regis esse militia: eodem nomine christianos, eodem et monachos nuncupari. Intueor non solum communis fidei vinculo, sed insuper ejusdem monasticae regulae jugo submissos dominicum agrum multis sed diversis sudoribus excolere: et cum eos, ut dixi, christianum nomen conjungat, cum monastica professio uniat, sola eos mentium nescio quae occulta et nefanda varietas separat, et ab illa sincera cordium unitate, in quam videntur congregati, disgregat. Et, o res plena lamentis, nec ullis lacrymarum fontibus digne deflenda! superbum archangelum de coelis projectum rursum coelestia occupasse, et qui in aquilone sedem suam stabilire non potuit, in meridiana, hoc est in splendidiore coeli parte, eam firmasse. Vere ita plane, ita se fecisse gloriatur, quando, expulso eo qui habitat in coelis, et cujus locus non in mutuo rancore, sed in fraterna pace factus est, mentibus hominum professione coelestium, exemplo splendentium, jure tyrannico principatur. Cumque fortem illum, atrium suum diuturna pace custodientem, fortior superveniens vicerit; cum mundi principem foras ejecerit; cum solium ejus, qui rex est filiorum superbiae, etiam in laicis christianis everterit: quibus putas planetibus erit dolendum, si eversum in aliis nequitiae suae thronum Satan in monachorum cordibus erexerit? Absit, absit ut ille qui sic a Salvatore enervatus dicitur, ut ipsius etiam ancillis ligetur, ut ipsi a servis ejus velut avi illudatur, in tantum ipse servis ejus et ancillis 215 illudat, eisque ut vilibus mancipiis dominetur! Sed cur sibi adversantur? cur sibi detrahunt? cur ab invicem consumuntur? Veniat, rogo, veniat materies litis in medium: et si quid justae querelae adversum se invicem afferre potuerint, aequis decernentibus arbitris terminetur. Quid exigis, quaeso, frater a fratre? et ut in duobus nominatis omnium dissidentium varietas comprehendatur, quid exigis, inquam, frater Cluniacensis, a fratre Cisterciensi, vel e converso? Si urbes sunt, si castra, si villae, si fundus, si possessio aliqua terrena vel parva, vel magna; si denique aurum, si argentum, si quaelibet quantitas vel qualitas pecuniae; dic age, propone. Adsunt judices, non iniquitatis, sed aequitatis, omnes hujusmodi lites statim dirimere praeparati. Facile pax reformabitur, laesa charitas curabitur, postquam pro talibus vel similibus ortum fuisse tantum cordium discidium cognoscetur. Sed video utrumque vestrum omnia ista abjecisse, nihil vobis in terris residui fecisse; pauperem Christum beata paupertate ditatos vos sequi proposuisse. Non est ergo hic materies quam quaerebam. Sed non desistam, non fatigabor, non quiescam, donec ad fundum inquisitae veritatis perveniam. Est fortasse inter vos litis hujus causa, diversa consuetudo, varia monastici ordinis observatio. Sed si haec, charissimi, tanti mali causa est, valde irrationabilis, et, quod salva utriusque vestrum gratia loquor, valde puerilis et stulta est. An non videtur vobis irrationabilis, puerilis et stulta, quam omnis ratio destituit, et cui omnis sanum sapiens contradicit? Nam si varia consuetudo, si multiplex rerum infinitarum varietas, Christi servos a mutua charitate divellere debet; quid jam pacis, quid concordiae, quid unitatis, quid tandem de lege Christi non solum monachis, sed et omnibus Christianis residuum erit, de qua a magno Apostolo dictum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi? Si, inquam, lex Christi, id est charitas, ab omnibus diversos usus sequentibus relinquenda est; nusquam plane ultra quaerenda est. Nusquam enim inveniri poterit, postquam ab omnibus morem diversum sequentibus exclusa fuerit. Nonne, charissimi, totus orbis terrarum Christi Ecclesiis jam ab antiquo refertus est? Cumque omnem pene numerum excedat multiplicitas Ecclesiarum sub una fide et eadem charitate Deo famulantium, tanta pene apud eas invenitur varietas usuum, quanta infinitas est locorum. Hoc in cantibus, hoc in lectionibus, hoc in omnibus ecclesiasticis officiis, hoc in vestitu vario; hoc, praeter authentica quae mutari non possunt jejunia, in jejuniis diversis; hoc in universis similibus, quae pro temporum, locorum, gentium, regionum varietatibus, a praelatis Ecclesiarum, quibus, secundum Apostolum, quantum ad talia pertinet, in suo sensu licet abundare , instituta sunt. Relinquent ergo omnes istae Ecclesiae charitatem, quia mutaverunt consuetudinem! cessabunt esse Christiani, quia videntur in diversis usibus varii! peribit ab his omnibus summum pacis bonum, quia unusquisque modo vario operatur bonum! Non ita sensit vita et verbo doctor Ecclesiae Ambrosius, qui de jejunio sabbati loquens, quod Romae servari viderat, et Mediolani episcopus factus servari non invenerat, ait: « Quando Romae sum, jejunium a Romana Ecclesia servatum custodio: quando Mediolani, morem ejusdem Ecclesiae sequens non jejuno » Hinc et pater Augustinus bonae matris suae devotionem describens, narrat eam juxta morem quem apud Africanas Ecclesias teneri viderat, oblationes suas contra Ecclesiarum Italiae observantiam Mediolani voluisse offerre, sed ab Ambrosio prohibitam fuisse . Sed quid in istis laboro! Frustra rem patentem multiplicibus testimoniis vel exemplis cingerem: maxime cum nec apud antiquos ipsius paschalis temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii christiani inter Graecos et Latinos nota varietas, charitatem laedere, vel schisma aliquod unitatis gignere potuerit. Testes sunt praecedentis rei Patres sancti et eorum, 216 quos Ecclesiae reliquerunt, approbati libri, quod alio tempore Oriens, alio Occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti christiani, scilicet antiquiores, Pascha Domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam Ecclesiam, et totam latinam Linguam offerre Deo salutare sacrificium azymi panis videmus; cum graeca Ecclesia et maxima Orientis pars, ac barbarae sed Christianae gentes sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a charitate mutua desciverunt: quia nihil quod fidem vel charitatem laederet, in his omnibus invenerunt. Ad quid istud! Ut, si propter varios usus vestri, o fratres, animi variati sunt si propter diversitatem consuetudinum diversificati sunt; si propter alium et alium morem ab Ecclesiarum institutoribus vobis traditum, a pacis vel unitatis charitate languerunt; tantorum Patrum tam venerandis exemplis in unum redeant, et more sanctorum, qui convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, a charitatis super omnem morbum formidando languore convalescant. Sed dicetis: « Aliter usuum varietas accipienda est in diversis Ecclesiis, aliter in ejusdem Ordinis viris. Si Ecclesiarum multarum usus salva fide et charitate variantur, mirum non est; sed si ejusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum morem servaverint, mirum est. » Estne, inquam, hoc totum, quod vos charissimi, ab invicem dividit? est hoc totum, quod charitatem in vobis laedit? est hoc totum, quod filios pacis inter se pacificos esse non sinit? Si laicus homo cum his qui oderant pacem pacificus erat , monachus homo cum monacho homine nefando duello certabit? Filius lucis filios tenebrarum, ne pacis bonum turbetur, diligit: filius lucis filium lucis, quod ad propositum, non ad monachum refero, impugnabit? Si haec certe tota est animorum vestrorum indignatio, si haec tota charitatis laesio, facile curabitur, sed si abfuerit obstinatio. Attendite ergo ne lucem sensuum vestrorum propriae sententiae amor obnubilet, quia unitatem assequi non meretur, quisquis non ipsam, sed quod vult ipse, tuetur. Unde rogo ut, absque studio partium et propriae sententiae defensandae, utrum haec justa discidii causa sit discutiatis; et, cum injustam esse cognoveritis, discissos animos uniatis. Nam ecce sub eadem Regula uterque vestrum militat, qua speciali militia salutem aeternam se quisque vestrum posse consequi sperat. Quod si neuter vestrum spe sua frustratur, nescio quis locus discordiae, quis discidio, quis oblocutioni superesse jam possit. Dixistis enim mirum esse si ejusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum servaverint morem. Ad quod ego: si ejusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum morem servaverint, et tamen observationibus diversis ad eamdem salutem et aeternam vitam pervenerint, quid refert! Quid plane refert, quid obest, si vario tramite ad eamdem regionem, si multiplici via ad eamdem vitam, si multiplici itinere ad eamdem, quae sursum est. Jerusalem pervenitur, quae est mater nostra? Si enim tu, o Cluniacensis, Cisterciensem, aut tu, Cisterciensis, Cluniacensem in assumpto proposito errare cognosceres, et juxta Scripturam, per viam quae videtur hominibus recta, ad interitum tendere praevideres; justa, fateor, tibi esset causa fratrem corrigendi, revocandi, aut, si audire te nollet, objurgandi et detestandi. Tunc certe si obloquereris, si contradiceres, si et odires, te juste judicare, te recte agere confiterer, maxime cum de talibus audiam magnum prophetam Deo dicentem: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi . Gratularer insuper te non surdum esse auditorem Scripturae dicentis: Discurre, festina, suscita amicum tuum; ne des somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae : et illius: Maledictus 217 qui prohibet gladium suum a sanguine . Tunc justas plane odiorum tibi causas esse faterer, et ad debellandos hostes Dei, et eos qui secundum Apostolum in hypocrisi faciunt mendacium , gressus tuos et ego accinctus zeli gladio comes individuus comitarer. At nunc cum sub eadem variis sed sacris institutis utrumque vestrum de terris ad coelos tendere videam, et per diversas semitas ad idem bravium tendentes sic currere, ut comprehendatis: non superest tibi, ut mihi videtur, causa aliqua indignandi, non odiendi, non obloquendi. Sed exigis adhuc ut quod dixi probem, et quomodo sub eadem Regula, vel ejusdem Regulae professione, per diversos tramites tuto monachus incedere possit ostendam. Ad quod mihi perfacilis patet responsio, et auctoritas juncta rationi non deest: posse et te Cluniacensem tuo usu, et te Cisterciensem tuo more, et feliciter per viam mandatorum Dei currere, et felicius ad finem cursui debitum pervenire. Et quia eam, quae semper in talibus praemittenda est, auctoritatem praemisi; praemittatur et in hac serie ipsa, nec ratio modico saltem intervallo disjungatur ab ipsa. Sed quid objicis, frater? « Dico ejusdem Regulae professos ejusdem Regulae mandata non similiter observare. » Verum est, inquam, quod dicis, ejusdem Regulae mandata in quibusdam capitulis ab ejusdem Regulae professis dissimiliter observari. Sed ne hujusmodi monachos propter ista reos existimes, ne hac de causa praevaricationis arguere audeas, audi coelestem, imo Regis coelorum auctoritatem: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit . Audi et Apostolum: Omnia vestra in charitate fiant . Audi et patrem Augustinum: « Habe charitatem, et fac quidquid vis. » Audi et ipsum Regulae scriptorem, imo ipsius Regulae dictatorem Spiritum sanctum: « Sic, » inquit, « abbas omnia temperet atque disponat, ut animae salventur; et quod faciunt fratres, absque murmuratione faciant . » Et quid clarius? quid apertius? quid lucidius? Nonne ipsa verborum serenitas absque omni prorsus nubilo sese ostendit, et clarissimam veritatis lucem, remoto omnium nubium velamine, mortalibus manifestat? Ecce Magister coelestis totum corpus tuum, o frater, simplicitate oculi, hoc est universa opera tua, puritatis intentione, lucida esse docet: ecce post ipsum summus Ecclesiae doctor omnia tua in charitate fieri praecipit: ecce maximus post Apostolos Ecclesiarum instructor, omnem tibi quae volueris faciendi potestatem, charitate manente, concedit: ecce ipse, cui inniteris, Benedictus pater, abbatem sic omnia temperare jubet, ut animae salventur et murmur absit: et saluti sub eadem Regula diversa sequentium metuis! Nonne cernis tutissimos ab omni periculo, quorum praecepta a qualibet varietatis mobilitate vel culpa, intentio salvandi animas juxta ipsam Regulam excusat! Sed jam, ut et ipsa ratio auctoritatibus praemissis in omnibus famulari intelligatur, eique indivisibiliter cohaerere, subjungantur aliqua de instanti quaestione capitula, in quibus simplici oculo, sincera charitate, salvandarum animarum intentione, quaedam mutata monstrentur. Nam his demonstratis, nihil, ut arbitror, quantum ad praesens negotium pertinet, tibi quaerendum relinquam. Simplici namque oculo tu uteris, qui non ipsi post annum novitio aditum claustri aperis: quia, juxta apostolum et Regulae verba , spiritum noviter venientis, utrum ex Deo sit, per totius anni spatium perscrutaris. Simplici oculo et tu uteris, qui advenientem infra ejusdem anni metam suscipis: quia eum per tantum temporis dilatum, ad pristinas faeces, et ad prioris vitae detestanda mala redire formidas. Simplici oculo tu uteris, qui duabus tunicis, et duabus cucullis, vel ejusdem generis paucis additis vestibus contentus es; quia etsi non praeceptum , consilium tamen vel existimationem scriptoris Regulae sequi, quam alterius generis vestes addere vel assumere maluisti. Simplici oculo et tu uteris, qui usum 218 mediocrium pelliciarum admisisti: quia debilibus, quia infirmis, quia delicatis, quia omnibus, quantum ad frigidiores terrarum partes pertinet, ne murmurarent, ne languerent, ne rationabili necessitate subtracta et aliqui a proposito recederent, providisti. Simplici oculo tu uteris, qui nonnisi tertio fugitivos revertentes recipis: quia et ipsa Regulae verba conservare , et a frequenti fuga stultos vel instabiles monachos studes, negato demum reversionis aditu, deterrere. Simplici oculo et tu uteris, qui plus quam tertio monachum redeuntem recipis: quia times ne, venia denegata, expositus hostibus pereat, et ovem vagabundam lupus, qui et clausas rapere ac dispergere solet, interimat. Simplici oculo tu uteris, qui absque exceptione aliqua regularia jejunia, tam aestatis, quam hiemis, observas: quia et prout ea tradita sunt, vis conservare, et prolixioris abstinentiae cumulatiorem fructum recipere. Sed, quod puro charitatis animo loquor, octo diebus Natalis Domini, Epiphania, Purificatione, qui vere per omnia dies dominici sunt, jejunia a quibuslibet observari non satis approbo. Simplici oculo et tu uteris, qui et hos dies quos praedixi, et omnem authenticam duodecim lectionum solemnitatem ab hac regularium jejuniorum consuetudine excipis: quia ipsum Dominum, quia Apostolos, quia quosdam alios sanctorum et sic honorare conaris, et omnium pene religiosorum sic jejunantium morem imitari proponis. Simplici oculo tu uteris, qui opus manuum secundum Regulae praeceptum observas: quia et Regulae obedire , et otiositatem inimicam animae, secundum ejusdem Regulae dicta, talibus exercitiis, tam sacris, non solum monachicis sed et apostolicis institutionibus vis cavere, et, in quantum facultas datur, juxta patres antiquos, et vitae necessaria providere. Simplici oculo et tu uteris, qui hoc opus manuum ex parte postposuisti: quia non in silvis nec in desertis, sed in medio urbium et castrorum constitutus et undique populis circumseptus, nec toties et toties ire ac redire horum causa operum, per promiscuam utriusque sexus multitudinem, absque aliquo vel plurimo periculo potes; nec insuper opportuna loca, ubi talibus exerceri operibus possis, plerumque possides. Sed ne inimica religiosis otiositas te vacante locum tibi nocendi inveniat, aut ubi et quando potes manibus operaris, aut ubi non potes, opus hoc manuum operibus divinis per vices variando compensas: sicque, ne domum pectoris tui vacantem nequam spiritus sibi vindicet, quibus potes sacris studiis totum vitae tuae tempus occupas. Simplici oculo tu uteris, qui in omnibus advenientibus vel discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terram, Christum adoras, eisque universis pedes abluis: quia praecipuum hospitalitatis bonum, secundum Evangelii et Regulae decreta, summo excolere studio, ut decet, satagis, et tam sanctae humanitatis exhibitione condignam mercedem tibi vindicare contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui non ante omnes hospites prosterneris, qui non omnibus pedes abluis: quia impossibile omnino tibi esset ante tantam hospitum multitudinem assidue advenientem semper in terram prosterni, omnibus pedes abluere; in tantum ut, si ad ista continue vacare velles, cunctis aliis Ordinis tui exercitiis omissis, nec istud solum explere valeres. Et quia quod impossibile tibi esse perspicis, omittis; quod hospitum susceptioni necessarium est, pro viribus exhibes, eosque quo potes honore prosequeris: a jam dictis, quae explere non vales, simplicitate oculi excusaris. Simplici oculo tu uteris, qui mensam abbatis cum hospitibus et peregrinis semper esse vis: quia et Regulae obedire , et hospitibus tibi humanius deservire videris. Simplici oculo et tu uteris, qui mensam abbatis non semper cum hospitibus, sed semper cum fratribus esse decernis: quia multorum abbatum profusioni, qui hospitum occasione 219 sibi propitii, suis impii esse solebant, eum ad mensam communem revocando mederis. Simplici oculo tu uteris, qui velut Esdras legem, qui velut Machabaei ruinas templi Dei, sic tu monastici Ordinis plurima detrimenta, multasque in multis multorum monasteriorum morumque ruinas reparare laboras: et, delicatis magis quam necessariis condescensionibus explosis ad antiqui et primi fervoris morem, nostrorum temporum teporem revocare contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui ita et Regulae et Ordinis mandata moderaris, ut, secundum ejusdem Regulae verba , sit et quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant: ut qui pane non potest, lacte saltem, ne vitam perdat, alatur: et qui anhelis cursibus propositum bravium comprehendere non valet, lento saltem pede ad illud pertingere doceatur; quia non minus patriae inhabitator dicitur, qui ad eam post annum, quam qui post mensem revertitur. Quod tamen salvo itinerantium diverso labore dico: quia, juxta apostolicam vocem: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem . Habes tu hujus propositi tui Benedictum auctorem, cujus licet scripta, ubi charitas jubet, ipso teste minime sequi cogaris, sequi tamen, quia tanto viro congrua visa sunt, devotione laudabili delectaris. Habes et tu institutionum tuarum eumdem Benedictum auctorem, qui ad finem charitatis universa scripta sua redigi praecipit, et animarum saluti quoquo modo, isto vel illo ordine inservire. Habes et Maurum praecipuum inter ejus discipulos discipulum, qui ab eo missus ad Gallias, aliqua vel multa de ejus Regula, eo quem supra scripsi oculo legitur immutasse. Habes et plurimos post ipsum monasteriorum patres, quos Spiritu Dei pro temporibus, pro locis, pro personis, ad moderanda saepe dictae Regulae scripta actos esse, et vita praecellens, et innumera tam in vita quam post mortem a Deo per ipsos facta miracula, luce clarius manifestant. Et quid ultra dicam? Simili ratione per reliqua omnia quae videntur diversa capitula currente, simplicem oculum, quem alius charitatem, alius salvanda rum animarum intentionem nuncupat, ubique reperies; et hoc modo nihil diversum, nihil dissonum in his quae varie servari videntur, invenies. Istis adjicio, quod tamen omnibus patet, nihil pene talium in Regula praeceptum, sed cum conditionis additamento, et abbatis temperamento prolatum. Quod etiam si imperative dictum fuisset, nequaquam simplici oculo, id est charitati evangelicae, praejudicare potuisset. Talia enim, ut nosti, de numero praeceptorum mobilium sunt: et quando charitas imperat, absque aliquo transgressionis timore movenda sunt. Nec suspecta esse debet hoc respectu Regulam professis Regulae praevaricatio: quia regula illa illius sancti patris ex illa sublimi et generali charitatis regula pendet, ex qua et in qua, juxta Veritatis verba, universa lex pendet et Prophetae . Quod si universa lex, tunc et illius Regulae lex. Monachus ergo Regulam patris Benedicti profitens, tunc eam vere servat, quando in servatis vel mutatis quibuslibet ejus capitulis, charitatis legem ubique conservat. Quid igitur? Si haec certe, o fratres, tota mutui erat causa discidii, nonne jam vobis prorsus exclusa videtur? nonne jam fraterna pace uniri debent corda monachorum, cum varia illa, propter quae discissa fuerant, simplex fecerit charitas unum? Nonne multa unum facit, quae sub uno monastici Ordinis, vel unius Regulae proposito diversa, sed bona sequentes, ad unum summi boni vel sempiternae vitae debitum finem perducit? Fiat ergo pax, o Jerusalem, in virtute tua, ut sequatur et abundantia in turribus tuis. Sed ne forte inveniamur de illis esse qui dicunt: Pax, pax, et non est pax ; scrutemur si qua adhuc divortii causa supersit, ne forte, nobis dormientibus ac securis, repentinus de caverna sua anguis exsiliat, et aliquem ex nostris vel vestris incautius quiescentem mordeat. Fortassis enim vestes istae coloris diversi incentivum 220 discordiae praestant, et multiformis varietas vestium varietatem quoque parit et mentium. Nam, ut pene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus advertere perfacile est, niger monachus album fortuitu occurrentem obliquo sidere respicit: albus nigrum vix media oculi parte et quando se ingerit, contuetur. Vidi plurimos, non recordor quoties, de nigrorum numero, occurrentem quempiam album, quasi monstrum ridentes, et velut si chimaera vel centaurus, vel portentum aliquod peregrinum oculis ingereretur, voce vel gestu corporis se stupere significantes. Vidi e converso loquaces prius, et multa passim occurrentia ad invicem conferentes albos, nigro quolibet adveniente subito obmutuisse, et velut ab hostibus hostium secreta rimantibus, silentii sibi remedio praecavisse. Intuitus sum utriusque generis hominum linguas tacentes; oculos, manus, pedesque loquentes: et quod voce, ne proderentur, indicare nolebant, gestuum suffragio clarius inclamasse. Vocem mutam, membra loquacia; et, perverso naturae ordine, lapidibus clamosos homines, hominibus taciturnos. Recordatus sum saepe, talia videns, illius Salomonici verbi, quo de simili hominum genere fatetur: Annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia concitat . Et, o pessimi angeli et a Deo projecti pravum et pertinax consilium! qui nolens se solum aeternae paci periisse, socios sibi suae perditionis undecunque acquirit: et, ut gloriosiore palma laetetur, cedros vel abietes paradisi Dei, cujus ipse olim colonus exstitit, violento nequitiae suae impulsu subruere conatur. Dolet sibi periisse haeresum palmam, qua priscis temporibus Ecclesiam Dei scindere consueverat: et, videns se fidem nullo jam pacto laedere posse, Spiritu Dei eadem fide replente orbem terrarum, ad charitatis mutuae laesionem totum conatum convertit. Nam quia, ut infideles sint, hominibus christianis jam persuadere non potest; toto conamine, ne se invicem diligant, elaborat. Jam Arii, jam Sabellii, jam Novati, jam Donati, jam Pelagii, jam antiquioris horum exsecrandi Manichaei secta periit; jam innumerabilium haereticorum nebulae lucem fidei obumbrantes, Dei flante spiritu, evanuerunt, et meram nobis diem, omni remota caligine, reliquerunt: sed his succedens africus turbo, omnia subito turbare contendit; et quia fidem praevaluisse cognoscit, laesione charitatis pristina damna recompensare molitur. Sed ut, deploratione omissa, ad ea quae coeperam stilum reducam: cur tibi, o albe monache, nigredo fratris tui, non mentis, sed vestis, exsecranda videtur? Cur tibi, o niger monache, albedo fratris tui, non mentis, sed vestis, admiranda creditur? Nonne uterque vestrum de ovibus Pastoris illius est, qui dicit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea? Et quis unquam pastor, non dicam Deus, sed vel homo, de velleribus ovium suarum discoloribus disputavit? quis unquam causatus est? quis unquam magis albas, quam nigras; nigras, quam albas, suas esse oves judicavit? quis unquam non utrum nigrae vel albae, sed utrum nigrae vel albae de eodem suo grege essent, attendit? Et, o malitia hominum! et, o innocentia pecudum! o constans in sua origine creata in brutis animalibus substantia! o perversa in rationali animante natura! quis unquam albus aries nigrum dedignatus est? quae unquam ovis nigra albam detestata est? Nonne communiter, nonne pacifice, nonne omnino tranquille, sine omni multiplicis coloris quaestione, absque omni inquietudine, caulas pastorales replent? Et quidem aliquando aries arietem cornibus impetit, ovis ovem crebris pulsibus tundit: sed hos vel has non varietas coloris ad pugnam excitat, sed innata cunctis animalibus ac modo quolibet ira excita provocat. At nunc, ut video, stolidior pecude homo, in honore positus non intelligit: et, quod magis deflendum 221 est, monachus homo a charitatis unitate vario variatus colore sese disjungit. Noli, noli, oro te, frater, si ovis Christi esse cupis, vario de vellere causari: quia nullum de ovili suo Pastor ille projicit, nisi quem non coloris varietas, sed fidei vel charitatis laesio ab ovium suarum grege secernit. Non, inquam, secernit quempiam ab ovili suo propter colorem, qui de tam semotis regionibus, de tam diversis religionibus, in uno christianae fidei ovili Judaeum congregavit pariter et Gentilem. Hoc fortassis docuit et patientia illius sancti patriarchae Jacob, qui decies a Laban immutatam mercedem aequo animo tulit: et nihil differre inter album et nigrum, vel varium pecus, eodem boni pastoris animo et cura multicolorem gregem pascendo monstravit . Et cum dicat Apostolus: In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura ; et alio loco, Ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus ; quis puerilis animus in tantum desipere potuit, ut vel variarum vestium colorem, vel diversum consuetudinum morem, servata nova creatura in Christo aliquid, quantum ad salutem differre putaret? Quod si quantum ad salutem nil refert, cur varius vestium color monachos separat? cur schisma generat? cur animos dividit? cur charitatem laedit? Non est, non est causa aliqua, non ratio ulla, non dico audiendi, non dico dividendi, sed nec grunniendi in istis. Habes tu idoneum defensorem albedinis tuae, simplicem, ut supra dixi, oculum conscientiae tuae: quo, ne longo temporis usu niger inductus, putaret nonnisi sub atro colore suo monachum esse posse, albam cucullam et tunicam induisti; et quia sub nigrorum habitu innumerabiles hujus Ordinis tepefactos a proposito cernebas, ad majorem et novum monasticae religionis fervorem hoc hactenus inusitato vestium candore excitare arte laudabili voluisti. Habes et tu non dissimiliter probabilem auctorem nigredinis tuae, longissimum a patribus traditum consuetudinis morem: quo tutior tibi videris sequendo vetera, quam adinveniendo nova. Habes uterque utriusque coloris tui inexpugnabilem propugnatricem ipsius communis Regulae vocem ; quae praecipit ut de vestium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed illius coloris aut qualitatis vestibus utantur, quae in provincia qua habitant vel facilius inveniri vel levius comparari potuerint. Tutatur ergo albedinem tuam ratio supradicta, vel fortasse major, quam nondum novi, aliqua: tuetur et nigredinem tuam paterna auctoritas, quae omni rationi aequipollet, et quam inferiorem judicari ab aliquo sanum sapiente non decet. Et cujus patris exemplum ad hoc asserendum afferre potero? Et quem majorem magno Martino reperire valebo? Ille, inquam, ille magnus Martinus monachus et episcopus, nigrarum colorem vestium suis vestibus dedicavit, de qua re sic in ejus Vita legitur: « Quem cum nigro ac pendulo pallio circumtectum contigua de latere jumenta vidissent, paululum in partem alteram pavefacta cesserunt. » Quod vero monachus fuerit, monasterium quod non longe ab oppido Pictaviensi, monasterium quod Mediolani, monasterium quod sibi Turonis construxit, testantur. Ecce monachus Martinus, ecce nigris vestibus contectus Martinus. Sed quid et de his Hieronymus in epistola ad Nepotianum missa scribit? « Vestes, » ait, « pullas aeque ut candidas devita. » Monens cum scilicet ut fastum vel jactantiam caveret, non solum in candidis vestibus, quibus tunc magis saeculares utebantur, sed etiam in pullis, quibus illius temporis religionis professores uti consueverant. De his admirandus ille Nolanus episcopus Paulinus, jam dicti Martini, Ambrosii, Augustini, Hieronymi contemporaneus ac familiaris, multisque saepe ab ipsis, sed et a magno papa Gregorio laudibus praedicatus, iter cujusdam nobilissimae, sed ad religionis monasticae propositum nuper 222 conversae feminae describens, sic in epistola Sulpicio Severo directa loquitur: « Vidimus gloriam Domini in illo matris et filiorum itinere, uno quidem, sed longe dispari cultu. Macro illam et viliore asellis burico sedentem, tota hujus saeculi pompa, qua honorati et opulenti poterant, circumflui senatores prosequebantur: carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis, et carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente. Sed splendoribus vanitatis praelucebat christianae humilitatis gratia. Admirabantur divites pauperiem sanctam, at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam Deo hujus mundi confusionem, purpuream, sericam, auratamque supellectilem, pannis veteribus et nigris servientem. Benediximus Dominum, qui humiles excelsos facit, esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes. » Ecce non solum viri antiquae religionis, sed etiam mulieres, sanctitatis propositum assumentes, vestibus nigris usae scribuntur. Nam ut quod sentio fatear, visum est, ut mihi videtur, magnis patribus illis nigrum hunc, de quo agitur, colorem magis humilitati, magis poenitentiae, magis luctui convenire: quibus studiis quia totam monachi vitam maxime invigilare oportet, decreverunt ut color moribus, vestes virtutibus, qua possent cognatione jungerentur. Vestes enim candidas magis gloriam quam abjectionem, magis gaudium quam moerorem antiquitus designasse; magis etiam Ecclesiae, ut omnibus notum est, sic interpretantibus, et angelus resurgentis, et angeli ascendentis Domini praecones indicarunt, ipseque Salvator in illa transformationis suae gloria vestibus niveis praeclarus apparens, ostendit. Inde bonus et doctus vir Sidonius Arvernus episcopus, quorumdam vitia mordaci reprehensione irridens, inter alia quibus in eos invehitur, « Procedunt, » inquit, « albati ad « exsequias, pullati ad nuptias: » ostendens eos in tantum moribus et actu confusos, ut apparatum funereum nuptiali, nuptialem funereo, perverso ordine permutarent. Nam qui morem communem temporis illius servabant, non albati ad exsequias, pullati ad nuptias; sed albati ad nuptias, pullati ad exsequias procedebant: ut albati nuptiali gaudio, pullati luctui funereo concordarent. Vidi nuper ipse in Hispaniis constitutus, et admiratus sum, antiquum hunc morem ab Hispanis adhuc omnibus observari. Mortua quippe uxore maritus, mortuo marito conjux, mortuis filiis patres, mortuis patribus filii, defunctis quibuslibet cognatis cognati, exstinctis quolibet casu amicis amici, statim arma deponunt, sericas vestes, peregrinarum pellium tegmina abjiciunt, totumque penitus multicolorem ac pretiosum habitum abdicantes, nigris tantum vilibusque indumentis se contegunt. Sic crinibus propriis, sic jumentorum suorum caudis decurtatis, seque et ipsa atro prorsus colore denigrant. Talibus luctus dolorisve insignibus subtractos charissimos deflent: et integri ad minus spatium anni in tali moerore publica lege consummant. Hac tanta auctoritate vel ratione tibi colorique tuo, niger monache, satisfaciu; nec tamen ideo albi albedinem condemno. Laudaris tu, quia patrum tuorum sanctum non vis excedere morem: laudatur et ille, quia vestium insolito candore, sui magis ac magis animi in sancto proposito excitat etiam hoc modo fervorem. Distinguit se quodammodo tali colore, non a communi charitate; sed a multorum hujus ordinis nota omnibus tepiditate. Cum sis igitur sub uno pastore Jesu Christo, cum habites in uno ovili Ecclesiae, cum ex una vivas aeternorum fide et spe, tam tu albe, quam tu niger monache, quid de variis velleribus, ut parum austerius loquar, stultissimae oves causamini? Quid tam nulla, imo tam stulta de causa, contra vos ad invicem movemini? cur tam puerili occasione primam illam stolam charitatis scinditis? cur ipsa habitacula separatis? cur vos ipsos non jam ovino, sed lupino dente mordetis? cur detrahitis? cur laceratis? Videte, cavete ne hoc nomen innocentiae, quo oves nuncupanimi, non de 223 illis vos faciat quas positurus est summus Pastor a dextris, et de quibus ipse ait, Ores meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum : sed, quod absit! inter illas vos constituat, de quibus legitur et cantatur, Sicut oves inferno positi sunt; mors depascet eos . Cernitis adhuc stultam esse causam, de colore disputare? damnabilem, fratrem pro colore odire? pessimam, fratri pro colore detrahere? Si tota haec mutui causa erat discidii, si sola tanti materia divortii; si, inquam, schismatis monastici haec sola et tota erat occasio: nonne hac tam multis rationibus explosa, cordium vestrorum jam vetus scissura unietur? nonne laesa charitas curabitur? nonne ad pacis filios evangelica pax revertetur? Satisfacite igitur paci, filii pacis, et cum ea perpetuum foedus in te: ne forte, si aliter fiat, proferatur quandoque etiam contra vos dirissima illa prophetae sententia: Non est pax, dicit Deus meus, impiis Et jam, Deo gratias, aestimo me quorumdam nostri Ordinis virorum antiquas odiorum causas et latebras penetrasse, nec jam ad quaerendum etiam sollicito cogitatui aliquid superesse. Quod si res ita se habet, neque tu, albe, nigrum, neque tu, niger monache, album, si praescripta servare volueritis, infestabis: neque adversus fratrem pro diverso consuetudinum more, vel pro vario tam saepe nominato colore, a statu altissimae charitatis moveberis. Sed quid dixi? quomodo mente excessi? ubi intellectus animi? unde acies obscurata videndi? Putabam me omnem scandalorum materiam invenisse, arbitrabar me omnes odiorum latebras detexisse. Suspicabar, ut dixi, solam diversitatem consuetudinum, solam varietatem colorum, qualitatem aut quantitatem vestium, aut escarum, charitatem inter monachos vulnerasse, et tanti mali istam tantummodo causam existere. Cernebam festucam in oculo fratris: sed trabem permaximam, et quercum praevalidam in meo vel ipsius oculo videre non poteram. At nunc clarificato oculo, serenata die, et sole meridiano jam nil latere permittente, video, video, inquam, quod liceat mihi dicere pace omnium, unde tamen certus sum, quod licebit mihi omnium pace bonorum. Nam qui indignabitur, de se, ut ait Hieronymus, dictum fatebitur. Non refugit manum medentis pars sospes corporis: sed quae se palpantis digitis tremens subducit, pestem sine dubio intrinsecus latere ostendit. Quid est ergo quod exciderat? Dic, dic, inquam, tu, ut mei propositi prius hominem alloquar, die, o niger monache, da gloriam Deo; et quod in imis cordis tui contra fratrem adhuc latet, denuda. Quis, inquis, pati potest novos homines veteribus anteferri; eorum studia nostrorum actibus praeponi; nostros viliores, illos chariores videri? Quis aequo oculo aspicere potest mundum ex plurima sui parte a nostro veteri Ordine averti, ad ipsorum novum propositum converti? relinqui tritas a saeculis vias, concursus fieri ad ignotas hactenus semitas? Quis patiatur novos veteribus, juniores senioribus, albos nigris monachis anteferri? Hoc tu, inquam, niger, dicis. Sed tu, albe, quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat, quos beatiores aliis monachis mundus praedicat, quorum opinio, aliorum existimationem; quorum dies, aliorum lucernam; quorum sol, aliorum sidus obscurat. Nos religionis perditae restauratores, nos emortui Ordinis resuscitatores; nos languentium, tepentium, sordentium monachorum justissimi condemnatores: nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos vestibus a caeteris divisi, et veterum teporem ostentui fecimus, et novum nostrorum fervorem praecellere approbamus. Ecce, ecce, vera illa occultior, sed longe aliis charitati infestior causa, quae mentium vestrarum unitatem scindebat, quae ipsas domos ab invicem secernebat, quae ad verba detractoria vel maledica linguas vestras persaepe, juxta prophetam, ut gladium acuebat . 224 Sed retundatur lethalis gladius gladio verbi divini, et ne levi inanis gloriae vento tantis sudoribus fruges collectae dispergantur, si sapientes estis, satagite. Et, o infelix nimiumque deflenda jactura! si longissimi aevi tui mundissimam continentiam, si invincibilem obedientiam, si jejunia infracta, si perpetuas vigilias, si tam grave jugum disciplinae, si tot palmas patientiae; si, ut breviter multa concludam, tantos tamque innumeros, non jam terrenae, sed coelestis vitae labores, per tanta tempora ad stipendium aeternitatis, a te per Dei gratiam congregatos unus nequam serpentis sibilus disperserit, et te solo flatu evacuans, inanem in conspectu summi Judicis draco veternus effecerit: et ubi est quod Salvator hoc morbo adhuc laborantibus discipulis ait, Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem? Ubi est quod, facta huic simili contentione inter eos quis eorum videretur esse major, alibi dicit: Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut ministrator? Ubi latet absconditum ab oculis memoriae, quod excelsus ille et magnus, cujus, juxta Psalmum, magnitudinis non est finis ; et qui, juxta Apostolum, est super omnia Deus benedictus in saecula , servis suis non se praeferens vel confere is, sed submittens, sequitur et dicit: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat Corripitur apostolus, ne se praeferat apostolo: et non corripietur monachus, ne se praeferat monacho! Supponitur a Christo magistro minori discipulo major, inferiori superior: et super Cisterciensem ego Cluniacensis elevari conabor! Submittit se suis discipulis ipse Christus: et super fratrem, longe forsitan meliorem, tumentem superbia levabit cervicem christianus, et monachus? Dejicit se majestas, et jactat se infirmitas? Humiliat se celsitudo, extollitur putredo? Servit Deus, et imperare nititur limus? Et quomodo cecidisti, frater, de gradu Regulae tuae, quo te conscendisse gloriabaris, « ut monachus omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu? » Et quid ultra laboro? Non est necesse religiosis, sapientibus, litteratis, acrius instare, nec, ut vulgo dicitur, Minervam docere, vel ligna ad silvam, vel aquam ad flumina sive mare deferre. Intelligit, agnoscit utriusque vestrum sapientia, sicut sine fide, sic et sine charitate impossibile Deo placere: nec aliquem, humilitate abjecta, posse eamdem charitatem nisu quolibet retinere. Unde enim humilitas recedit, ibi necessario superbia succedit: ubi superbia succedit, ibi statim et invidia accedit: ubi invidia oritur, confestim charitas moritur. Nam neque eum cui invidet, invidus potest diligere, nec in non diligente charitas aliquo modo permanere. Propter ista, unde abest charitas, abest humilitas: et unde abest humilitas, abest et charitas. Hoc docet clare et Apostolus, cum dicit: Charitas non aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa. Et quia nec etiam alienarum rerum cupida, subdit: Non quaerit quae sua sunt . Inflationem ergo omnem, ambitionem omnem, cupiditatem omnem, avaritiam omnem excludit chartas: imo per charitatem, juxta sequentia Apostoli, expellitur tota simul iniquitas. Jam si hanc charitatem, quam legem Christi idem apostolus vocat , vis, frater Cluniacensis, frater Cisterciensis, integram conservare; si per ipsam maximos tibi thesauros in coelo recondere, si reconditos conservare; da totam quam potueris operam, et causas, non dico eam fugantes, non dico eam perimentes, sed vel parum eam laedentes, a te abige: si expulsae redire voluerint, firmi pectoris redeuntibus ostium claude, et cohabitatricem sempiternam totis sanctae animae tuae amplexibus retine. Sublevabit te charitas ipsa firmiter retenta ad regna coelorum, quae nimia ac dulci vi sua inclinavit usque ad terras Regem coelorum. Fidelis inde testis est Apostolus, dicens quod propter nimiam charitatem Filium suum miserit Deus in similitudinem carnis peccati, . Gaudebis perenniter coram Deo charitate, et gaudium tuum, sicut ipse promisit, nemo tollet a le . 225 quando erit Deus omnia in omnibus, quando satiaberis a longinqua esurie tua, cum manifesta fuerit gloria ejus; quando, cum apparuerit, similis ei eris; et, per hanc charitatem ei sempiterne unitus, videbis eum sicuti est. Jam tandem ad vos, mi charissime, cui praesens epistola mittitur, stilus recurrat: ut a quo sumpsit initium, in ipso suam fortassis importunam prolixitatem finiat. Causa mihi scribendi, ut superius professus sum, teste conscientia, sola vere charitas fuit: ut, quantum ad utrumque nostrum attinet, flatu collocutionis eam recalescere, et in mutui affectus solitas vel majores flammas erumpere cogerem. Restat ut vos, quem lacteam fortemque columnam, cui innititur monastici Ordinis aedificium, summa providentia praeparavit, et velut rutilum sidus exemplo verboque non solum monachis, sed et toti latinae Ecclesiae nostro tempore insigniter lucem donavit: restat, inquam, ut totam, quam potueritis, huic divino operi detis operam, etunius nominis et Ordinis maximas congregationes nequaquam ultra dissidere patiamini. Studui ego semper ut sanctos illos congregationis vestrae monachos nostris fratribus commendarem, et ipsos illis perfectae unione charitatis, si fieri posset, etiam inviscerarem. Hoc publice, hoc privatim, hoc in magnis nostrorum conventibus facere non neglexi; et ut rubiginem illam livoris et zeli contrarii, quae interiora viscerum latenter rodere solet, eraderem, modis quibus potui, laboravi. Instate et vos, pro magna illa gratia a Deo vobis collata, agro communi: ut sicut nullus post vos nostris diebus plura utilia in illo plantasse probatur, ita laudabili studio et industria, omne satis utilibus contrarium avellatur. Expellite sublimi illo et ex Spiritu Dei flammante eloquio ab eorum cordibus, ut mitius loquar, puerilem illam aemulationem, a lingua susurrationem: et loco istorum, velint, nolint, fraternam ingerite dilectionem. Non segreget ultra greges vestros a nostris gregibus usuum diversitas, colorum varietas: sed a summa unitate derivata, corrupta reparans, discissa redintegrans, divisa vivificans, universa uniat charitas. Sic plane, sic decet ut, quibus est unus Dominus, una fides, unum Baptisma, quos continet una Ecclesia, quos manet una perennis et beata vita; eis quoque, juxta Scripturam, sit cor unum et anima una . Misi gemmeo amico salis gemmam, cujus corporalem usum vobis utilem olim audivi, et cujus specialem intellectum suprascriptis necessarium esse putavi. Nam quamlibet multos et pretiosos apparatus virtutum suarum aeterni Regis mensae si sine fraterni amoris sale intulerint, ut insulsi rejicientur: si hoc sale eos condierint, epulae jam placentes cum offerentibus admittentur. Nam qui in lege sua nullum sacrificium sine sale suscipit, nullius munus virtutis sine tali condimento sibi placere ostendit, etc.
|
(Gen. XXXVII, 4) (quod non glorians dico) (II Cor. XI,
26) (HORATIUS, De arte poetica, vers. 138) (earum tamen rerum quas magnas vel maximas
saeculares aestimant, et de quibus se magnos vel
maximos fieri posse filii saeculi sperant) (I Cor.
XII, 31; XIII, 13) (Cantic.
VIII, 7) (Prov. XXVII, 23) (Joan. III, 14) (Galat. VI, 2.) (Rom. XIV, 5) (AUG. epist. 54) (Confessionum lib.
VI, cap. 2) (Psal. CXIX, 7) (Psal. CXXXVIII, 21, 22) (Prov. VI, 3, 4) (Jerem. XLVIII, 10) (I Tim. IV, 2) (Luc. XI, 34) (I Cor. XVI, 14) (Reg. S. Benedicti,
cap. 41) (et quod majus est) (I Joan. IV, 1) (Reg. S. Benedicti, cap. 58) (ibid., cap. 55) (ibid. cap. 29) (Reg. S.
Benedicti, cap. 48) (ibid., cap. 53) (ibid., cap. 56) (ut mitius loquar) (ibid. cap. 64) (I Cor. III, 8) (quia
per charitatem fiunt omnia unum) (Matth. XXII, 40) (Jerem.
VI, 14) (ut sic dicam) (Prov. VI, 13, 14) (Joan. X,
27, 28.) (Gen. 30) (Gal. VI, 15) (Coloss. III,
11) (Reg. S. Benedicti, cap. 55) (quod nefas esset) (Joan. X, 27, 28) (Psal. XLVIII, 15) (Isai. XLVIII, 22.) (Psal. CXXXIX, 4) (Luc. X, 18.) (Luc. XXII, 26.) (Psal. CXLIV, 3) (Rom. IX, 5) (Luc. XXII,
27.) (Reg. S. Benedicti, cap. 7.) (I Cor. XIII,
4, 5) (Galat.
VI, 2) (Rom. VIII 3) (Joan. XVI, 22) (Act. IV, 32)
|
[ supple
regula]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 230 |
EPISTOLA CCXXX. AD TRES EPISCOPOS OSTIENSEM, TUSCULANUM, PRAENESTINUM. Monet illos officii, ut a Christi grege in episcopatu Metensi lupos arceant.
|
Ad hoc vos Deus in sublimitate posuit, ut tanto majori Ecclesiae suae utilitati vivatis, quanto in ea eminentiori auctoritate praeestis. Alioquin deponet ille 226 Paterfamilias potentes de sede, qui pro accepta potestate inventi fuerint suis utilitatibus defuisse. Quanta sustineat sponsa Christi damna in episcopatu Metensi, etsi nos amplius horremus, quia viciniores sumus, tamen et vos arbitror non latere. En quantus lupus illud ovile Christi tum insidiis, tum manifestis assultibus quotidie molitur irrumpere, et disperdere oves Christi sanguine congregatas. Idque non ab heri et nudiustertius, sed ex quo adhuc fuerat lupicellus, non cessat illum dominicum gregem quibus potest viribus infestare, et vastare rapinis, incendiis, homicidiis. Ego itaque, quod in me est, demonstro lupum, instigo canes: jam quid intersit vestra, vos videritis; meum non est docere doctores.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 231 |
EPISTOLA CCXXXI. AD EOSDEM PRO ABBATE LATINIACENSI. Innocentiam abbatis asserit ac tuetur, et capita accusationum in eum producta diluit. Denique zelum disciplinae religiosae in ipsis requirit. 1. 2. 3.
|
Vobis audeo loqui quidquid in buccam venerit. Nam etsi oportuerit sustineri modicum quid insipientiae meae, geret mihi procul dubio morem benevolentia vestra, quae sapientibus et insipientibus debitrix est. Et hoc dico, non quia cogitem praecipitare verbum quod ad rem non pertinet, aut levitate uti intendam, aut nugari delectet, praesertim apud vos, qui videmini columnae Ecclesiae: sed ex abundantia cordis os loquitur, et veritas, dolore urgente intrinseco, taciturnitatis impatiens, prorumpit in medium. Mei enim, dico vobis, pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quod exsecranda, ut videtur, conversione tam frequenter sapientiam vincit malitia. Adduntur ubique cornua impiis, et exarmatur justitiae zelus: et non est qui facere bonum, non dico velit, sed possit. Superbi inique agunt usquequaque, et nemo audet mutire contra. Et utinam vel innocentia tuta esset, et justitia ipsa suimet sufficeret defensioni. Quid peccavit abbas Latiniacensis? An quod bonus monachus, et melior abbas? quod bonae opinionis, et melioris est vitae? An quia monasterium, cui praeest, et decoravit religione, et bonis temporalibus ampliavit, et bonorum fratrum numero cumulavit? En sanguis iste de manu ejus exquiritur. Si crimen est acceptum esse Deo et hominibus; tollatur, et crucifigatur. Negari enim non potest hoc illum esse, coelo et terra testibus. Si crimen est esse hospitalem, benignum, sobrium, castum, humilem; decidat merito ab inimicis suis inanis. Revera namque et in his excusari non potest, convincentibus se propriae vitae sanctitate, et famae gloria.
|
At imponitur ei, noluisse suscipere nuntium domini mei. Prorsus gravis offensa, si ita est. Non negat abbas, hominem qui mittebatur in Angliam, cum esset honorifice susceptus hospitio, quaerere loqui cum eo; sed paranti exire intervenit Humbertus praepositus, dicens se potius exiturum, et homini vice ipsius satisfacturum. Si quo minus quod oportuit, actum fuit cum viro; cujus culpa fuerit, vobis relinquimus judicandum. Accusatur item quod litteras domini Papae praedicto Humberto violenter abstulerit, et diruperit. Sed exstant litterae integrae et bullatae: nec vi eas, sicut mentitur, amisit, sed sponte dimisit, consilio 227 utique comitis Theobaldi, et nostro. Dicitur quoque quod quosdam monachos in captionem posuerit. Atque id quidem falsum. Sed si quosdam turbatores et conspiratores in diversa claustra divisit, ne simul positi plus nocerent, quis hoc recte judicantes reprehendat? Jam de terris et bonis ecclesiae quasi distractis et alienatis, et datis ab eo cognatis suis, coram venerabilibus episcopis Suessionensi et Autissiodorensi, comiteque Theobaldo, advocato utique monasterii, satis responsum est, et adhuc respondetur, sic illum dedisse suis, quomodo alienis, id est ad eumdem censum vel consuetudinem. Porro autem a saeculo non est auditum quod monachus rebellis, superbus, ambitiosus, privilegium propriae libertatis ex apostolica auctoritate meruerit. A tempore Judae Iscariotis non est inventus similis illi, qui sic insurgeret in magistrum, et traderet sanguinem justum. Felix magister, cui cum Magistro omnium communis prophetica illa vox est: Homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplamationem . Et olim quidem eratis, contra apostolum Petrum, dominantes in clerum ; imo et, contra coapostolum ejus Paulum, dominabamini fidei totius orbis : at nunc novum aliquid addidistis, usurpantes amplius et in ipsam religionem. Quid restat, nisi ut adjiciatis et ipsis Angelis sanctis dominari? Nisi quod in hoc posterior Judas priorem vicisse versutia et fraude videtur: quod cum illius facinus condiscipuli horruerint universi; iste callidior potuit ad connivendum, imo ad favendum suae malitiae, non quoslibet, sed ipsos Apostolorum principes circumvenire. Non imputo domino meo, cui, tanquam homini, subripi potuit; et hoc oro, ne Deus imputet. Absit autem, ubi veritatem agnoverit, ut praevaleat tam exsecrabilis maligni hujus sacrilegusque conatus! Et ego de hac re ad ipsum quoque solito ausu scripsissem, si non sensissem ipsum, quidquid scribimus, minus solito acceptare. Quaeso, dolete vos, qui monachi estis, vicem magistri vestri beati Benedicti: cui jam, ut videtis, prope est ut ubique contradicatur, et pereat omnis vigor monasticae disciplinae, monachis adversus abbates suos cornua sumentibus de manu forti.
|
(Psal. XL, 10) (I Petr. V, 3) (II Cor. I, 23)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 232 |
EPISTOLA CCXXXII. AD EOSDEM. Contra abbatem Sancti Theofredi.
|
Si vera sunt quae audistis de abbate Sancti Theofredi, non potestis ea dissimulare sine periculo vestro, et propter officium, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tantum vestram, sed etiam aliorum. Sunt autem verisimilia, credo quod et vera. Verax est enim, qui testimonium perhibet de his, praesentium lator. Unde hoc quoque sciam quaeritis? Fascem teneo litterarum missarum a viris sanctis, quos ego novi quia sancti et veridici sunt · et omnes illae pariter continent tam laudes et praeconia hujus, quam illius horrendas blasphemias, quem accusat.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 233 |
EPISTOLA CCXXXIII. AD ABBATEM JOANNEM DE BUSAIO, QUI ABBATIAM SUAM RELIQUERAT, ET ABIERAT IN SOLITUDINEM. Blande eum revocat a solitudine, ad quam, dimisso monasterii regimine, se contulerat. 1. 2. 3.
|
Filio charissimo JOANNI, frater BERNARDUS, in spiritu ambulare, et timorem Domini non derelinquere.
|
Dicere non possum in quanta amaritudine animae meae et tristitia cordis scribam ad te, Joannes 228 charissime, pro eo quod me video in tot scriptitationibus meis proficere nihil, quia non capit in te sermo meus. Scripsi semel et denuo, nisi fallor: et exigentibus peccatis meis in nullo adhuc respondet mihi labor meus. Ecce tertio jacto semen, Deum omnipotentem deprecans ut non revertatur ad me vacuum, sed prosperetur, et faciat ad quod illud mitto, laetificans nos tandem aliquando de fructu tuae obedientiae et salutis. Si audieris me, imo si exaudierit me Deus, lucratus sum filium meum: si non, convertam me denuo ad arma consueta, orationes videlicet et lacrymas, non quidem contra te, sed pro te. Luxi, et lugebo, et anxia traham suspiria ex imis visceribus pro meis visceribus. Quis det te mihi fratrem meum sugentem ubera matris meae? quis revocet te mihi in illam quietem animi, concordiam morum, societatem spiritus, serenitatem conscientiae, in qua te aliquando tenui et possedi? Et ne quod ex me detrimentum in aliquo patiaris seu impedimentum, illud falsum esse non dubites, quod tibi a nescio quo vel quibus falsiloquis persuasum audivimus, quia ego videlicet cogitarem sine ratione et judicio te a regimine fraternarum animarum, quod tibi credideram, submovere. Non est hoc verum: sed audi potius de hac re paucis quod verum est. Hoc et si voluissem, non licuisset · et si licuisset , ego nullatenus voluissem. Haec veritas. Si ergo hoc totum fuit quod avertit cor tuum; veritate comperta quid restat, nisi ut resipiscas, redeas ad te, redeas ad nos, arguas insuper te ipsum levitatis et credulitatis incautae? Si enim tantum potuit una maledicta suspicio ad te alienandum et praecipitandum; quanto magis nunc absoluta certitudo valere debet ad erigendum et revocandum te! Turpe est tibi falsitate posse seduci, et veritate reduci non posse. Habeat sane veniam acquievisse ad tempus palliatae falsitati: at vero deprehensae jam et nudatae acquiescere adhuc, imo etiam non multum irasci, quantum confusionis habet? Quamobrem irascere et noli peccare, si vis nos vel Deum potius non irasci. Nam quod subreptum est tibi, miserationem magis quam indignationem meretur. Nimirum homo es, navigans, sicut et omne humanum genus, in hoc mari magno et spatioso manibus, ubi reptilia, quorum non est numerus. Quis se jactet in eo assiduis non impelli ventis, non jactari fluctibus? Noveris te naufragasse in eis, periculum in falsis fratribus incidisse. Iterum dico: haec veritas. Deceptus fuisti, et spiritus mendax in ore pseudoprophetarum supplantavit te. Sed ecce evanuit falsitas, luce veritatis oborta. Si adhuc pergis in tua obstinatione persistere; ego te interim non judicabo, est qui quaerat et judicet. Ego autem parco tibi, dissimulans et differens interim in virga venire ad te. Porro in misericordia et spiritu mansuetudinis allicere te nobis curabo, si potero: nam id mihi sentio familiarius esse, et tibi persuasibilius fore non dubito. Illum sane evaginare super te gladium non cunctabor, qui in materno meo pectore jacet reconditus; continuus utique dolor cordi meo, et creberrimi ad Deum gemitus pro te, donec venias. Quod si omnes hujus tam pie ferientis cusis, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, frustraveris ictus, nec possit quandoque dicere anima tua, Quia vulnerata charitate ego sum; tu de te videris: nam non solum jam veritas, sed et charitas liberabit nos. Sed quid dixi? Quomodo, miser, quomodo liberabor, effusis visceribus, filio pereunte? Non quiescet affectus, etsi non sequatur effectus: non sedabitur dolor, non cessabunt lacrymae. Exhibebo tibi, quamdiu vixero, alterum Samuelem: tu utinam non alterum Saulem mihi Rogabo te, rogabo pro te, ut venias. Veni, veni, priusquam moriamur: ut qui dileximus nos in vita, in morte non separemur.
|
(ut de propria conscientia loquar) (quod absit!)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 234 |
229 EPISTOLA CCXXXIV. AD HERBERTUM ABBATEM SANCTI STEPHANI DIVIONENSIS. Temerariae scriptionis culpam Joanni condonari rogat.
|
Si frater Joannes dixit in nos vel scripsit quod non decuit, vel quomodo non decuit, non tam nos laesit, quam se ipsum. Magis namque ita scribendo suam prodidit levitatem, quam nostrum deprehendit errorem. Quanquam etsi laesisset in aliquo, nostrum tamen non erat reponere malum. Attendens proinde non quod ille meretur, sed quod me decet, donari juveni etiam a vobis hanc culpam rogo et supplico, quae magis gloriolam quam malitiam redolere videtur: ita tamen, ut manum deinceps inhibeat a scribendis tractandisve quae supra ipsum esse constiterit. Nam, ut liquido satis apparet, in hoc exiguo quod praesumpsit, opus erat stilo et animo maturiori. Certum enim sit vobis, hominem, licet in brevi pagina, aut non scripsisse ut sensit, aut non sensisse ut debuit.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 235 |
EPISTOLA CCXXXV. AD DOMINUM PAPAM COELESTINUM, PRO INTRUSO EBORACENSI Auctoritatem sedis apostolicae adversus infamem et simoniacum Eboracensis Ecclesiae invasorem implorat. 1. 2. 3.
|
Oportet vos secundum justitiam, quae ex lege est, suscitare semen fratris vestri defuncti. Quod digne implebitur, si papae Innocentio, cui in haereditate Domini successistis, et defenditis bene gesta, et minus adimpleta perficitis. Prae manibus est in quo id liceat experiri. Causam Eboracensis Ecclesiae per eum fuisse decisam quis nesciat? At quomodo exsecutioni mandatum sit quod egressum est de labiis tanti viri, utinam nesciretur. Quis det ut non annuntietur in Geth, neque in compitis Ascalonis? Sed, ut verbum abbreviatum faciam auribus occupatis, audiat paucis dominus mens quid dictum fuerit, et quid factum teneamus. Cum in multis accusaretur is qui sibi vindicare electionem in praefata Ecclesia impie cupiebat, tandem omnis controversia ad testimonium viri illustris Willelmi, ipsius Ecclesiae tunc decani, conquiescere jussa est: ut nisi capitulum intrusionis, quod huic inter caetera impingebatur, ille propriae manus juramento amoveret, suis omnino conatibus tanta frustra retur ambitio. Hoc autem non ex judicio, sed ex misericordia: sic enim rogaverat ipse. Mitissima plane sententia, quippe cum de plurimis et pessimis pulsaretur, quae nullatenus propulsare valebat. Sed utinam vel ipsa stet. Quid enim si non sufficit juri, dummodo sufficiat Ecclesiae liberationi? Non causamur sententiae remissionem quae nil nocuit. Neque enim profuit adversario etsi largior indulgentia, qui ne ipsum quod ultro spoponderat, implere praevaluit. Nam de quo praesumere visus est, defecit ei, ne sibi ipsi deficeret pejerans. Quando enim vir bonus attestaretur homini, quem rumor publicae opinionis et operis veritas detestatur? Quid ergo? ille non juravit, et iste episcopus est.
|
O rem ignorantia omnium dignam, et perpetuo, 230 si fieri posset, silentio comprimendam! Verum id sero. Heu! notus est orbi triumphus diaboli. Ubique pertonat plausus incircumcisorum et planctus bonorum, pro eo quod videatur sapientiam vicisse malitia. Monstratur digito matris Ecclesiae turpitudo: patris Innocentii verenda irridentur, denudata a servo nequam, quoniam mortuum putat: sed vivit in vobis. Si is exitus imminebat, cur e longinquo Romam est pertracta causa spurcissima, umbra magis et angulo digna? cur tanta mari terraque a multis assumpta fatigatio? cur a finibus terrae evocati viri religiosi qui eum accusarent, et pauperum Christi marsupia longi itineris expensis exhausta sunt? Non poterat episcopari turpis infamisque persona , nisi quae in illo horrebat Anglia, Francia abominabatur, etiam Roma cognosceret? Quam melius in Romana curia causa ejus minime ventilata fuisset et non tangeret vel sacra limina generalis atque horribilis fetor! Quam tolerabilius ignorasset apostolica Sedes tam intolerabile malum, quam tolerat manifestum! Quid istud temeritatis fuit? Publice infamatus, ante judicem accusatus, nec purgatus, imo et convictus, et sic consecratus est. Viderit qui huic manum post ista imposuit, an magis exsecratus dicere debuerim. Non enim negabit sic se ista habere, non negabit sic se ex litteris apostolicis ad se pro hoc ipso directis eadem comperisse. Dicat forte aliquis, quia non est datum judicium, non fuisse convictum. Ego dico et confessum. Nam qui, ut judicium evaderet, ultro elegit ad testimonium Willelmi decani confugere: illo sibi deficiente, quid nisi judicio suo a causa decidit, ore proprio condemnatus? Quae cum ita sint, videte, domine Pater, ne declinet cor vestrum in opus malitiae, quoniam, secundum prophetam, declinantes in obligationem adducet Dominus cum operantibus iniquitatem . Alioquin quod consilium datis miseris abbatibus illis, quos ad accusandum eum vocatio apostolica Romam traxit; sed et aliis quam pluribus ex illo episcopatu viris religiosis? sintne obedituri huic, et sacramenta accepturi ab homine bis intruso, primo quidem per Regem, deinde per Legatum? Quippe qui illum in sanctuarium Dei, contra jus et fas, contra mandatum summi Pontificis, in injuriam summae Sedis et totius Romanae curiae, cum non potuit per ostium, fodit argenteo, ut aiunt, sarculo, unde impudenter intrusit. Ante, nisi fallor, suis sedibus exsulabunt, quam dare acquiescant manus idolo huic, nisi vestra violenta auctoritas obviarit. Caeterum quam sanctiori vestroque apostolatu digniori zelo gladium Phinees in confusionem duorum tam turpiter fornicantium stringeretis, quam tot sanctos aut de suis fugere locis permittitis, aut contra conscientias suas cogitis remanere?
|
(II Reg. I, 20.) (quod invitus dolensque loquor) (Psal.
CXXIV, 5)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 236 |
EPISTOLA CCXXXVI. AD TOTAM CURIAM ROMANAM. Unde supra. 1. 2.
|
Dominis et patribus reverendis, episcopis et cardinalibus curiae, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras qualescunque orationes.
|
Omnibus scribendum fuit de eo quod spectat ad omnes. Nec vereor ne forte praesumptionis arguar, quippe qui, licet omnium minimus, tamen 231 Romanae curiae injuriam a me non judico alienam. Urimur assidue, dico vobis, urimur graviter nimis, ita ut nos taedeat etiam vivere. In domo Dei videmus horrenda. Et, quia corrigere nos non possumus, saltem suggerimus his ad quos spectat. Si quidem emendaverint, bene; sin autem, nos animas nostras liberavimus: vos excusationem non habebitis de peccato. Non ignoratis prolatam esse sententiam a domino papa bonae memoriae Innocentio, cum vestro et Romanae curiae generali assensu, irritam esse Willelmi Eboracensis electionem, imo intrusionem, nisi Willelmus alter, tunc decanus, quod objectum ei fuerat, propriae manus juramento repelleret. Nec vos latuit quam plena esset sententia, non judicii, sed misericordiae: nimirum cum hoc Willelmus ipse quaesisset. Sed utinam vel ipsa stet, et quod adversus eam factum est, stare non possit. Quid enim? Non juravit ille, et iste in cathedra pestilentiae sedet. Quis tribuat ut adversus fornicationem hanc Phinees cum pugione procedat, aut vivat in sede sua Petrus, qui spiritu labiorum suorum interficiat impios? Multi clamant ad vos in toto corde suo, ut sacrilegium hoc digna animadversione vindicare studeatis. Alioquin, dico vobis, scandalum magnum nimis erit in Ecclesia Dei: et timeo ne Romanae Sedis auctoritas gravem admodum jacturam et detrimentum grande suscipiat, nisi in eum qui pervertit generalem ejus sententiam vindicta processerit, et taliter, ut caeteri metum habeant. Quid enim de eo dicam, quod occultas et vere tenebrosas litteras habuisse se gloriatur Willelmus ille? utinam a principibus tenebrarum, non a principibus Apostolorum. Et ecce audierunt filii incircumcisorum: subsannant Romanam curiam, a qua post datam tam manifestam sententiam, furtim datas esse aiunt contrarias litteras. Quid dicam vobis? Si non vos urit scandalum grave, quo scandalizantur non pusilli, sed magni et perfecti viri; si non compatimini pauperibus abbatibus, quos a finibus terrae vocatio apostolica Romam traxit; si non miseremini magnis et religiosis monasteriis, quibus omnino sub incubatore illo destructio imminet; si zelus domus Dei non comedit vos: numquid usque adeo inimici hominis versutia praevalebit, ut proprium quoque contemptum, et infamiam hanc pessimam Ecclesiae principes aequanimiter ferant? Quid enim si sacrilegam homo ille consecrationem recepit? Profecto longo gloriosius erit jam elevatum dejicere Simonem, quam prohibere conantem. Alioquin quid facietis religiosis viris, qui omnino non inveniunt, salva conscientia, vel ipsa communia Sacramenta de leprosa manu suscipere! Ante, ni fallor, eligent fugere, quam dare manus morti; et exsulare prius, quam vesci idolothytis. Quod si contra conscientias suas coegerit eos Romana curia curvare genua ante Baal, videat Deus et judicet: videat curia illa coelestis, in qua nulla poterit ambitione subverti judicium. In fine omnium obsecrat vos puer vester per viscera misericordiae Dei nostri, si quis in vobis est zelus Dei, miseremini Ecclesiae sanctae, saltem vos amici ejus; et quantum potestis, date operam, ne tam detestabili facto detur assensus.
|
(quod primum dicere debui)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 237 |
232 EPISTOLA CCXXXVII. AD TOTAM CURIAM ROMANAM, QUANDO ELEGERUNT ABBATEM SANCTI-ANASTASII IN PAPAM EUGENIUM . Miratur Bernardum abbatem S. Anastasii, abstractum ab otio et solitudine, ad totius Ecclesiae curam rapi: timetque hominem, quieti assuetum, et rebus gerendis minus exercitatum, tanto oneri haud parem fore: unde fideli cardinalium ope eum sublevari rogat. 1. 2. 3.
|
Dominis et patribus reverendis, cardinalibus, et episcopis omnibus qui sunt de curia, puer Sanctitatis eorum.
|
Parcat vobis Deus; quid fecistis? Sepultum hominem revocastis ad homines; fugitantem curas et turbas curis denuo implicuistis, et immiscuistis turbis. Fecistis novissimum primum, et ecce novissima illius periculosiora prioribus. Crucifixus mundo per vos revixit mundo: et qui elegerat abjectus esse in domo Dei sui, ipsum vos in dominum omnium elegistis. Cur consilium inopis confudistis? cur pauperis hominis, et mendici, et compuncti corde judicium perturbastis? Currebat bene: quid vobis visum est saepire vias ejus, avertere semitas, gressus involvere? Quasi descenderet de Jerusalem, et non magis ascenderet de Jericho, sic incidit in latrones: et qui se tanquam violentis quibusdam diaboli manibus, carnis illecebris, et gloria saeculi potenter excusserat, non tamen valuit effugere manus vestras. Num idcirco Pisam deseruit, ut reciperet Romam? Num qui in una Ecclesia non sustinuit vicedominatum, dominatum in omni Ecclesia requirebat? Quid igitur rationis seu consilii habuit, defuncto summo Pontifice repente irruere in hominem rusticanum, latenti injicere manus, et excussa e manibus securi et ascia vel ligone, in palatium trahere, levare in cathedram, induere purpura et bysso, accingere gladio ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis? Sic non erat inter vos sapiens et exercitatus, cui potius ista convenirent? Ridiculum profecto videtur, pannosum homuncionem assumi ad praesidendum principibus, ad imperandum episcopis, ad regna et imperia disponenda. Ridiculum, an miraculum? Plane unum horum. Non nego, non diffido posse fuisse hoc etiam opus Dei, qui facit mirabilia magna solus: praesertim cum audiam usquequaque ex ore multorum, quoniam a Domino factum est istud. Sed nec ego oblitus sum judiciorum Dei antiquorum, et Scripturae plurimos recensentis ex privata seu etiam rusticana vita olim assumptos in voluntate Domini ad regendum populum ejus. Denique nonne tali quodam modo elegit David servum suum, et suscepit eum de gregibus ovium, de post fetantes accepit eum ? Ita, inquam, ita et de nostro Eugenio in beneplacito Domini potuit contigisse. Non sum securus tamen, quoniam filius delicatus est, et tenera verecundia ejus, assueta potius otio et quieti, quam tractandis quae foris sunt: timendumque ne non ea auctoritate, qua oportuerit, sui apostolatus officia exsequatur. Quid putatis gerere animi nunc hominem illum, qui de secreto internae contemplationis et amica solitudine cordis, tanquam infans e gremio et sinu matris subito perturbatus, tractum se ad medium videt, et quasi ovem ad victimam ductum ad tam insueta et insuavia? Nisi Dominus supponat manum suam, heu! necesse est obruatur et opprimatur onere insueto et nimio, quod et gigantinis, ut aiunt, vel ipsis quoque angelicis humeris formidabile 233 videatur. Verumtamen quia sic factum est, et, sicut multi dicunt, a Domino factum est, vestra interest, charissimi, vestris ferventibus studiis fidelibusque obsequiis sollicite confoveri, quod vestris manibus constat elaboratum. Si qua ergo consolatio in vobis, si qua virtus charitatis in Domino, si qua miseratio pietatis, si qua compassionis viscera, assistite et collaborate illi in opere ad quod assumptus est per vos a Domino. Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, haec ei suggerite, haec suadete, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
|
(ut unum e pluribus memorem) (Psal. LXXVII, 70, 71)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 238 |
EPISTOLA CCXXXVIII. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM PRIMA Bernardus Eugenio, recens in Pontificem assumpto, gratulatur ac condolet: ipsum ad munus apostolicum fortiter obeundum animat, ut conceptae de se multorum exspectationi respondeat. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7.
|
Amantissimo Patri et domino, Dei gratia summo Pontifici EUGENIO, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.
|
Auditum est in terra nostra, et celebri sermone vulgatum verbum hoc, quod factum est de vobis a Domino. Presseram stilum hactenus, rem tacitus considerabam. Exspectabam enim litteras vestras, et praeveniri a vobis in benedictionibus dulcedinis. Exspectabam virum fidelem, qui veniret a latere tuo, qui diceret cuncta per ordinem: quid, quomodo, vel qualiter actum esset. Exspectabam si quis forte de filiis meis reverteretur, qui leniret dolorem patris, qui diceret: Joseph filius tuus vivit; et ipse dominatur in tota terra Aegypti . Hinc est quod litterae istae non sunt voluntatis, sed necessitatis, et amicorum extortae precibus, quibus negare non possum modicum illud quidquid residuum est vitae meae. Jam enim de reliquo breves erunt dies mei, et solum mihi superest sepulcrum. Quia tamen semel coepi, loquar ad dominum meum. Jam enim filium dicere non audeo, quia filius in patrem, pater mutatus est in filium. Qui post me venit, ante me factus est: sed non invideo, quia quod mihi deerat, in eo me habere confido, qui non solum post me, sed etiam per me venit. Nam si dignaris, quodammodo per Evangelium ego te genui. Quae est ergo spes nostra, et gaudium nostrum et corona gloriae? Nonne vos ante Deum? Denique filius sapiens gloria est patris . Amodo tamen non vocaberis filius, sed vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit . Haec est mutatio dexterae Excelsi, et multi in mutatione ista gaudebunt. Nam quemadmodum olim Abram in Abraham . Jacob in Israel ; et, ut de tuis magis praedecessoribus tibi proponam, sicut Simon in Cepham , Saulus in Paulum : sic filius meus Bernardus in patrem meum Eugenium, laeta prorsus et utili, ut speramus, translatione promotus est. Digitus Dei est iste, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Superest ut, facta hac mutatione tui, ipsa quoque quae tibi commissa est, Domini tui sponsa mutetur in melius, et jam nequaquam Sarai, sed Sarra de caetero nominetur . Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum. Si amicus sponsi es, ne dixeris dilectam ejus. Principem meam; sed, Principem: nil tuum in ea vindicans, nisi quod pro ea, si oportuerit, etiam 234 animam dare debes. Si Christus te misit, aestimabis te non ministrari, sed ministrare venisse: et ministrare non solum substantiam, sed ipsam quoque animam, sicut praefatus sum. Verus successor Pauli dicet cum Paulo: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri . Petri haeres audiet Petrum dicentem: Neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis . Sic enim jam non ancilla, sed libera etiam et formosa speciosissimi sponsi per te in desideratos adsciscetur amplexus. Alioquin per quem alium haec tam debita libertas sperabitur, si et tu in Christi haereditate quaeras quae tua sunt, qui jam et ante didiceras, non dico tua non retinere, sed nec tuus esse? Ergo fiduciam talem habens in te, qualem in nullo praedecessorum tuorum a multis retro temporibus visa est habuisse, exsultat merito ubique et gloriatur in Domino omnis Ecclesia sanctorum: sed specialiter illa, cujus uterus te portavit, et cujus ubera tu suxisti. Quid ergo? Nonne et mihi licet gaudere cum gaudentibus? nunquid non ero unus de numero laetantium? Exsultavi, fateor, sed cum tremore: exsultavi, sed in ipso exsultationis meae articulo timor et tremor venerunt super me. Ego enim etsi nomen patris deposui, sed non timorem, sed non anxietatem, postremo nec affectum, nec viscera patris. Considero gradum, et casum vereor: considero fastigium dignitatis, et intueor faciem abyssi jacentis deorsum. Attendo celsitudinem honoris, et e vicino periculum reformido, pro eo quod scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit Quod quidem ad causam magis, quam ad tempus arbitror esse referendum: ut sic intelligatur dictum, cum in honore esset, non intellexit, ac si diceretur, Honor absorbuit intellectum. Et quidem elegeras abjectus esse in domo Dei tui, et recumbere in novissimo loco in convivio ejus; sed placuit dicere ei qui te invitavit: Amice, ascende superius . Itaque ascendisti in altum; noli altum sapere, sed time, ne forte contingat sero miserabilem illam emittere vocem: A facie irae et indignationis tuae, elevans allisisti me . Altiorem quippe locum sortitus es, sed non tutiorem; sublimiorem, non securiorem. Terribilis prorsus, terribilis est locus iste. Locus, inquam, in quo stas, terra sancta est; locus Petri est, locus Principis Apostolorum, ubi steterunt pedes ejus. Locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Si forte declinaveris a via Domini, sepultus est in eodem loco, ut sit tibi contra te in testimonium. Merito tali pastori, tali nutritio commissa est Ecclesia, cum adhuc tenera, cum adhuc in cunabulis esset; cujus edocta magisterio et exemplo educata, omnia terrena calcaret: utpote qui excusserat manus suas ab omni munere, qui dicebat de corde suo et conscientia bona: Argentum et aurum non est mihi . Haec hactenus. Caeterum causa, quare ante tempus scripserim vobis, haec est. Wintoniensis episcopus et Eboracensis archiepiscopus non gradiuntur uno spiritu cum Cantuariensi archiepiscopo: sed incedunt sibi ex adverso, et haec vetus est de legatione querela. Verumtamen quis est ille, et qui sunt illi? Nonne Eboracensis ipse est, cui te praesente, cum adhuc esses quasi unus ex nobis, fratres tui restiterunt in faciem, eo quod reprehensibilis erat? Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Certum est tamen quod non intravit per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Si pastor fuisset, diligendus erat; si mercenarius, tolerandus: nunc autem cavendus et repellendus, utpote fur et 235 latro. Quid dicam de domino Wintoniensi? Opera quae ipse facit, testimonium perhibent de eo. Porro archiepiscopus Cantuariensis, cui adversantur, vir religiosus est, et suaveolentis opinionis. Pro ipso petimus, ut respondeat ei justitia sua. Verum illorum iniquitas super eos, ut sit sicut scriptum est: Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum . Cum acceperis tempus, secundum opera manuum illorum retribues illis, ut sciant prophetam esse in Israel. Quis mihi det, antequam moriar, videre Ecclesiam Dei, sicut in diebus antiquis; quando apostoli laxabant retia in capturam, non in capturam argenti vel auri, sed in capturam animarum? Quam cupio illius te haereditare vocem, cujus adeptus es sedem! Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem . O vox tonitrui! o vox magnificentiae et virtutis! ad cujus terrorem confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion! Hoc vehementer exspectat et omnino expetit a te mater tua; hoc filii matris tuae, pusilli cum majoribus desiderant, hoc suspirant: ut omnis plantatio, quam non plantavit Pater coelestis, tuis manibus eradicetur. Ad hoc enim constitutus es super gentes et regna, ut evellas, et destruas; et aedifices, et plantes. Multi audito hoc verbo dixerunt apud se: Jam securis ad radicem arborum posita est. Multi dicunt in corde suo: Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, in quo sarmenta sterilia recidentur, ut ea quae praevalent, uberius fructum afferant. Confortare igitur, et esto robustus: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Vindica tibi animi constantia et vigore spiritus partem, quam dedit extra fratres tuos tibi omnipotens Pater, quam et tulit de manu Amorrhaei in gladio et arcu suo. In omnibus tamen operibus tuis memento te esse hominem, et timor ejus qui aufert spiritum principum, semper sit ante oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum Pontificum mortes tuis oculis aspexisti! Ipsi te praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant; et modicum tempus dominationis eorum paucitatem dierum tuorum nuntiet tibi. Jugi proinde meditatione inter hujus transeuntis gloriae blandimenta, memorare novissima tua: quia quibus successisti in sedem, ipsos sine dubio sequeris ad mortem.
|
(Gen. XLV, 26) (Prov. X. 1) (Isa. LXII, 2) (Gen. XVII, 5) (Gen. XXXII, 28) (Joan. I, 42) (Act. XIII, 9) (Gen. XVII, 15) (II Cor. I, 23) (I Petr.
V, 3) (quod absit) (Psal. XLVIII, 13, 21) (Luc. XIV, 10) (Psal. CI, 11) (Act. III, 6) (Ezech.
XVIII, 20) (Act. VIII, 20)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 239 |
EPISTOLA CCXXXIX. AD EUMDEM. Depositionem Guillelmi Eboracensis urget apud Pontificem, cui soli ea potestas competat.
|
Importunus sum, sed habeo excusationem: Eugenii apostolatus excusat me. Aiunt non vos esse Papam, sed me: et undique ad me confluunt, qui habent negotia. Nec desunt in tanta multitudine amicorum, quibus officium negare non possum, non solum absque scandalo, sed etiam absque peccato. Et nunc est etiam alia excusatio non minus idonea, quia causa honestissima est. Contra idolum illud Eboracense iterato stilus dirigitur: ea scilicet necessitate, quod saepenumero hoc telo impetitum a nobis, necdum confossum est. Cur hoc? Quia nil forte a nobis tale directum est, qualis fuit gladius Jonathae, qui nunquam rediit retrorsum. Nec sane fuit culpa jaculi, sed dirigentis jaculum. Patet enim quod non in ea, qua oportuit, fortitudine missum est. Nec mirum. Quis enim in manu forti sagittas mittere potest, nisi filius excussorum? Qui locum Petri tenet, potest uno ictu extinguere Ananiam, uno Simonem Magum: et, ut planius quod loquimur fiat, peremptoriam dare sententiam ad depositionem episcoporum, solius Romani Pontificis noscitur 236 esse: pro eo nimirum, quod etsi alii multi vocati sunt in partem sollicitudinis, solus ipse plenitudinem habeat potestatis. Solus proinde si dicere audeam, in culpa est, si culpa non feritur, quae ferienda est: et eo impetu, quo fuerit ferienda. Quo autem impetu, non dico ferienda, sed fulminanda fuerit praedicti Eboracensis culpa, vestrae conscientiae derelinquo. Caeterum quod factum non est, vobis credimus reservatum, ut in eo experiatur Ecclesia Dei, cui ipso auctore praeestis, fervorem zeli vestri, potentiam brachii vestri et animi sapientiam: et timeat omnis populus sacerdotem Domini, audiens sapientiam Dei esse in illo ad faciendum judicium.
|
[ al. cura]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 240 |
EPISTOLA CCXL. AD EUMDEM, DE EBORACENSI INTRUSO. Laudat zelum Eugenii. Porro eum nunc ostendi vult in deponendo Eboracensi, illam sedem fraudulenter occupante. 1. 2. 3.
|
Quam cupio semper illa de vobis audire, in quibus glorificetur Deus, honoretur ministerium vestrum, et anima mea laetificetur! Inde est quod audita responsione vestra de quibusdam, qui ad officium legationis nimium videbantur et ambitiose aspirare, et impudenter sperare, supra quam dicere possumus, facti sumus laetantes. Non autem nos tantum, sed et omnes qui diligunt nomen vestrum, gavisi sunt gaudio magno. Porro visis litteris vestris, quas pro causa Rutinensis ecclesiae destinastis, tunc prorsus, tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Haec atque hujusmodi digna sunt vestro apostolatu, summam Sedem nobilitant, decent plane orbis Episcopum. Unde et flecto genua mea ad ipsum unici hujus vestri primatus auctorem, ut det vobis sic sapere, et sic agere semper in evellendo, et plantando; in destruendo, et aedificando: siquidem in ruinam et resurrectionem multorum ascendistis hanc cathedram. Ruant, ruant qui noxie stant; erigantur digni. Ponatur securis ad radicem sterilium plantationum, purgentur fructiferae, ut fructum plus afferant. Praesidente, inquam, humili Eugenio, deponantur superbi de sede, et exaltentur humiles: esurientes impleantur bonis, et divites dimittantur inanes. Nuper nempe exsultatione universae terrae ita factum est in causa cujusdam pauperis episcopi.
|
Age ergo, transeat jam sanctus hic pietatis zelus et ad miseram illam Ecclesiam transmarinam, quia tempus miserendi ejus. Vinea Domini Sabaoth est, vinea electa, vinea speciosissima: sed, heu! in desertum pene redacta, quia singularis ferus depascitur eam. Cur dicunt inter gentes, Ubi est Deus ejus? ubi quem posuerunt custodem in vineis? ubi manus putans? ubi sarculus excolentis? Quousque sarmento inutili occupatur tellus, suffocatur fructus? Et certe tempus putationis advenit. Siquidem homo pacis ejus, in quo speravit, quod se purgare deberet, non purgatione, sed amputatione opus esse testatur. Exstant denique litterae ipsius de eo ad apostolicae Sedis legatum, in quibus manifeste manifestam asserit intrusionem, electionem negat. Ita ergo quem sibi paraverat defensorem, accusatorem sustinet. Ad haec quae ubique de eo publica fama concelebrat, etiam virum militarem possent omni jure spoliare cingulo militari. Quomodo jam poterit stare, ubi multiplex vobis subest ratio dejiciendi? et voluntas non deest? Legi siquidem zelum vestrum pro Ecclesia illa in litteris vestris, et jam exigo de manibus vestris. Quanam via procedendum sit ad ejus dejectionem non est meum dictare sapienti. Nec multum nostra interest, qua parte arbor infructuosa cadat, dummodo cadat. Dico tamen, qui sibi possessionem vindicat furtivarum commercio litterarum, nonne fur est et latro? Denique ubi asserit habuisse se clandestinas litteras exsecrationis suae, aut verum est, aut falsum quod loquitur. Si verum, reus est furti, et summi Pontificis criminator: si falsum, debet audire: Occidisti, et possedisti. Os enim quod mentitur, occidit animam . Sed absit ut tanta de tali viro credatur duplicitas, quanta ab isto ei imponitur. Nempe Innocentius hic erat: cui si pro se respondere liceret, procul dubio diceret huic, quia Ego palam in te dedi sententiam, et in occulto locutus sum nihil.
|
(neque enim
una 237 mihi esse videtur) (Sap. I, 11)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 241 |
EPISTOLA CCXLI. AD HILDEFONSUM COMITEM SANCTI AEGIDII, DE HENRICO HAERETICO. Henricum, Petri Brusii haeretici successorem, ejusque impia dogmata, et impura facinora describit, pungens Comitem, quod talem in sua ditione sineret impune grassari. 1. 2. 3. 4.
|
Quanta audivimus et cognovimus mala, quae in Ecclesiis Dei fecit et facit quotidie Henricus haereticus? Versatur in terra vestra sub vestimentis ovium lupus rapax: sed ad Domini designationem, a fructibus ejus cognoscimus illum . Basilicae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debita reverentia sunt, et sine Christo denique Christiani. Ecclesiae synagogae reputantur; sanctuarium Dei sanctum esse negatur: Sacramenta non sacra censentur: dies festivis frustrantur solemniis. Moriuntur homines in peccatis suis: rapiuntur animae passim ad tribunal terrificum, heu! nec poenitentia reconciliati, nec sancta communione muniti. Parvulis Christianorum Christi intercluditur vita, dum Baptismi negatur gratia: nec saluti propinquare sinuntur, Salvatore licet pie clamante pro eis: Sinite, inquit, parvulos venire ad me . Ergone qui homines et jumenta salvavit, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus, ad solos tamen innocentes non patitur eamdem tam multam misericordiam pervenire? Quid, quaeso, quid invidet parvulis Salvatorem parvulum, qui natus est eis! Invidia haec diabolica est: invidia hac mors intravit in orbem terrarum. An putat parvulos Salvatore non egere, quia parvuli sunt? Si ita est, ergo gratis magnus Dominus factus est parvus: ut omittam, quod flagellatus est, quod sputis illitus, quod cruci affixus, quod denique mortuus est.
|
Non est hic homo a Deo, qui sic contrario Deo et facit, et loquitur. Proh dolor! auditur tamen a pluribus; et populum qui sibi credat, habet. O infelicissimum populum! Ad vocem unius haeretici siluerunt in eo omnes propheticae et apostolicae voces, quae de convocanda in una Christi fide e cunctis nationibus Ecclesia, uno veritatis spiritu cecinerunt. Ergo fefellerunt divina oracula, falluntur omnium oculi et animi; qui quod legunt praedictum, intuentur impletum. Quam certe manifestam omnibus veritatem solus iste stupenda, et prorsus Judaica caecitate, aut non videns, aut invidens adimpletam, simul nescio qua arte diabolica persuasit populo stulto et insipienti, de re manifesta nec suis credere oculis: fefellisse priores, errare posteros: totum mundum etiam post effusum Christi sanguinem perditum iri: et ad solos, quos decipit, totas miserationum Dei divitias, et universitatis gratiam pervenisse. Et nunc hujus rei gratia, licet in multa corporis infirmitate, iter arripui ad has partes, quas potissimum singularis ferus 238 depascitur, dum non est qui resistat, neque qui salvum faciat. Quippe de tota Francia pro simili effugatus malitia, has solas sibi invenit expositas; in quibus fiducialiter sub tuo dominatu in gregem Christi toto furore bacchatur, quod tuone honori congruat, princeps illustris, ipse judicato. Nec mirum tamen, si serpens ille callidus decepit te, quippe speciem pietatis habens, cujus virtutem penitus abnegavit. Sed nunc audi quis ille sit. Homo apostata est: qui relicto religionis habitu , ad spurcitias carnis et saeculi, tanquam canis ad suum vomitum, est reversus. Prae confusione autem habitare inter cognatos et notos non sustinens, vel potius non permissus ob magnitudinem criminis, succinxit lumbos suos, et iter qua nesciebat, arribuit, factus gyrovagus et profugus super terram. Cumque mendicare coepisset, posuit in sumptu Evangelium , et venale distrahens verbum Dei, evangelizabat ut manducaret. Si quid supra victum elicere poterat a simplicioribus populi, vel ab aliqua matronarum, id ludendo aleis, aut certe in usus turpiores turpiter effundebat. Frequenter siquidem post diurnum populi plausum, nocte insecuta cum meretricibus inventus est praedicator insignis, et interdum etiam cum conjugatis. Inquire, si placet, vir nobilis, quomodo de Lausana civitate exierit; quomodo de Cenomannis; quomodo de Pictavi; quomodo de Burdegali: nec patet ei uspiam reversionis aditus, utpote qui foeda post se ubique reliquerit vestigia. Tu de tali arbore tandem bonos sperabas fructus? Terrae profecto in qua est, fecit fetere odorem in universa terra: quia non potest, juxta sermonem Domini, arbor mala fructus bonos facere . Haec ergo, ut dixi, causa adventus mei. Nec a me ipso nunc venio, sed vocatione pariter et miseratione Ecclesiae trahor: si forte spina illa, et prava ipsius, dum adhuc parva sunt germina, de agro dominico exstirpari queant, non mea, qui nullus sum, sed sanctorum, cum quibus sum, episcoporum manu, tua quoque potenti dextera cooperante. In quibus praecipuus est venerabilis Ostiensis episcopus, ab apostolica Sede ad hoc ipsum directus; homo qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit Ecclesiae suae in multis per illum Dominus omnipotens. Tua interest, vir inclyte, honorifice suscipere illum, et eos qui cum ipso sunt; ac ne tantus labor tantorum virorum, pro tua potissimum tuorumque salute susceptus, inefficax sit, secundum potestatem desuper datam tibi operam dare.
|
(Matth. VII,
15, 16) (Matth. XIX, 14) (nam monachus exstitit
) (nam litteratus erat) (Matth. VII, 18)
|
[ al. sacra]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 242 |
EPISTOLA CCXLII. AD TOLOSANOS, POST REDITUM SUUM. Sollicite fugiendos, imo et fugandos haereticos. Exercendam hospitalitatem. Nec quosvis praedicatores admittendos 1. 2. 3.
|
In adventu charissimi fratris et coabbatis nostri Bernardi de Grandi-Silva, exsultavimus, et delectati sumus in his quae dicta sunt nobis ab illo de constantia et sinceritate fidei vestrae in Deum, de perseverantia dilectionis et devotionis in nos, de zelo et odio adversus haereticos, ita ut quisque vestrum merito dicere possit: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi . Gratias agimus Deo, quia non fuit otiosus adventus noster ad vos. Et mora quidem brevis apud vos, sed non infructuosa. Veritate nimirum per nos manifestata, manifestata autem non solum in sermone, sed etiam 239 in virtute, deprehensi sunt lupi, qui venientes ad vos in vestimentis ovium, devorabant plebem vestram sicut escam panis, sicut oves occisionis: deprehensae vulpes, quae demoliebantur pretiosissimam vineam Domini, civitatem vestram; deprehensae, sed non comprehensae. Propterea, dilectissimi, persequimini et comprehendite eos, et nolite desistere, donec penitus depereant, et diffugiant de cunctis finibus vestris, quia non est tutum dormire vicinis serpentibus. Sedent in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiant innocentes. Fures sunt et latrones, quales in Evangelio Dominus notat . Subversi sunt, et parati ad subvertendum, plane maculatores famae vestrae, corruptores fidei vestrae. Corrumpunt bonos mores colloquia mala : praesertim talium sermo, sicut dicit beatus Apostolus, serpit ut cancer
|
Quis dabit mihi ut habeam opportunitatem semel adhuc veniendi ad vos? Nam voluntatem habeo, si quo modo possim in voluntate Domini secundo videre vos, laborem non reputaturus, quamvis corpore infirmus et debilis, pro vestra exhortatione et salute. Interim autem sic state in Domino, charissimi, sicut coepistis et accepistis a nobis. Obedite episcopo, caeterisque praepositis vestris, magistris Ecclesiae. Habete diligentiam hospitalitati, quia per hanc multi placuerunt Deo. Abraham pater vester pro studio sancto quod in suscipiendis peregrinis habere solitus erat, angelos hospites suscipere meruit . Similiter et Loth nepos ejus pro simili devotione et pia consuetudine de eorum susceptione exsultavit . Et vos itaque simili forma non Angelos, sed Dominum Angelorum suscipite in peregrinis, pascite in egenis, operite in nudis, visitate in languentibus, redimite in captivis. Talibus hostiis promeretur Deus, qui in judicio dicturus est: Quod uni ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis . Hoc etiam moneo vos, charissimi, quod et dicebam vobis cum praesens essem, ut nullum extraneum sive ignotum praedicatorem recipiatis, nisi qui missus a summo, seu a vestro permissus pontifice praedicaverit. Quomodo, inquit, praedicabunt, nisi mittantur ? Ipsi sunt, qui induentes sibi formam pietatis, et virtutem ejus penitus abnegantes, profanas novitates vocum et sensuum, tanquam melli venenum, verbis coelestibus intermiscent. Cavete proinde eos tanquam veneficos; et cognoscite in vestimentis ovium lupos rapaces. Sit vobis commendatus lator epistolae venerabilis abbas Grandis-Silvae, et domus ejus, quae et nostra est, nuper nobis, et nostro Ordini ab ipso tradita, et ecclesiae Clarae-Vallis specialiter associata. Ostendite nobis in ipso, et in sanctis qui cum eo sunt, quantum profeceritis ex nostra admonitione in operibus misericordiae; et date in eis experimentum vestrae charitatis et devotionis, quam habetis erga nos. Quidquid illis feceritis, mihi factum reputate. Gratia Dei et pax sit vobiscum, amen.
|
(Psal.
CXXXVIII, 21, 22) (Joan. X, 8) (I Cor. XV,
33) (II Tim. II, 17) (Gen. XVIII) (Gen. XIX) (Matth. XXV, 40) (Rom. X, 15)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 243 |
240 EPISTOLA CCXLIII. AD ROMANOS, QUANDO RECESSERUNT A DOMINO PAPA EUGENIO. Romani, Arnaldo haeretico factionem inflammante, antiquae Reipublicae ac libertatis formam restituere nitebantur, sola sacrorum cura Pontifici relicta. Itaque vectigalia Pontificum sibi vindicant, jubentes Pontificem decimis, et oblationibus-tantum more prisco contentum vivere. Hinc nata rebellio, et in Eugenium acrius concitata. Cujus occasione Bernardus aspere, sed juste increpat Romanos tam iniquos in Pontificem, cujus injuria in sanctos et omnes Catholicos redundet, non evasura Dei vindictam, nisi mox resipiscant. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
|
Nobilibus, et optimatibus, atque universo populo Romano, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, declinare a malo, et facere quod bonum est.
|
Sermo mihi est ad te, popule sublimis et illustris, cum sim vilis exiguaque persona, ac nullius pene momenti homuncio. Id quidem verecundum atque onerosum mihi consideranti, quis, quibus scribam, simulque quam aliter hoc alius judicare possit. Sed levius reor verecundia apud homines periclitari, quam condemnari apud Deum silentio, veri taciturnitate et absconsione justitiae. Ipse enim dicit: Annuntia populo meo scelera eorum . Erit mihi etiam in testimonium ante faciem Domini, si dicere potero: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi . Pro hujusmodi sane non vereor, quamvis verecundia reluctante, pro mea ignobilitate scribere de longinquo ad populum gloriosum, atque his litteris transmontanis sui ipsorum periculi atque peccati commonere Romanos, si forte audiant, et quiescant. Quis scit si convertantur ad precem pauperis, qui non cedunt potentium minis, non omni armaturae fortium? Nonne quondam in Babylone, ad vocem pueri junioris unius, omnis ille populus, qui a sensibus iniquis judicibus seductus fuerat, reversus est ad judicium, et sic servatus est sanguis innoxius in die illa ? Ita nunc quoque, etsi adolescentulus sum ego et contemptus , potens est tamen Deus dare etiam voci meae vocem virtutis, per quam fiat ut et is populus, quem nihilominus constat esse seductum, ad judicium revertatur. Mea ergo defensio ad eos qui mihi hinc forte succensendum indignandumve putaverint, haec sit. Si neque hoc satis est, etiam istud adjicio. Communis est causa, et non est distinctio pusilli et magni. Dolor nempe in capite est, ac per hoc minime alienus ne a minimis quidem vel extremis quibusque corporis partibus. Nec a me ergo. Pervenit profecto usque ad me, quamvis omnium minimum, dolor maximus iste, quia maximus est; et quia cum sit capitis, non potest non esse et corporis, cujus membrum sum ego. Numquid non dolente capite clamat lingua pro omnibus corporis membris, in capite se dolere, et omnia per ipsam suum caput, suumque capitis fatentur incommodum? Dimittite proinde, quaeso, dimittite, ut plangam paululum apud vos dolorem meum; nec meum tantum, sed et totius Ecclesiae. Nonne ipsius vox est hodie per universum mundum: Caput meum doleo, caput meum doleo? Quis namque vel novissimus Christianorum in toto sit orbe, qui non glorietur hoc capite, quod ambo illi gloriosi principes terrae, alter amisso, alter submisso in cruce capite, suo triumpho exstulerunt, suo sanguine ornaverunt? Ad omnem itaque 241 spectat Christianum injuria Apostolorum, et sicut in omnem terram exivit sonus eorum , sic laesio eorumdem ab omnibus usquequaque sentitur, usquequaque plangitur et doletur. Quid vobis visum est, o Romani, offendere principes mundi, vestros autem speciales patronos? Cur Regem terrae, cur Dominum coeli, furore tam intolerabili, quam irrationabili in vos pariter provocatis, dum sacram et apostolicam sedem, divinis regalibusque privilegiis singulariter sublimatam, ausu sacrilego incessere, suoque minuere honore contenditis, quam vel soli contra omnes, si oportuisset, defendere debuistis? Sic fatui Romani; non judicantes, neque quod honestum est discernentes, caput vestrum atque omnium, quod in vobis est, deturpatis, pro quo magis nec vestris ipsis cervicibus parcendum a vobis foret, si necessitas exegisset? Patres vestri Urbi orbem subjugaverunt: vos Urbem properatis orbi facere fabulam. En Petri haeres Petri sede et urbe a vobis expulsus est: en rebus et domibus suis, vestris manibus spoliati sunt cardinales atque episcopi ministri Domini. O popule stulte et insipiens, o columba seducta non habens cor! Nonne ille caput, et illi oculi tui erant? Quid ergo nunc Roma, nisi sine capite truncum corpus, sine oculis frons effossa, facies tenebrosa? Aperi, gens misera, aperi oculos tuos, et vide desolationem tuam jamjamque imminentem. Quomodo in brevi mutatus est color optimus , facta est quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum ? Verum initia malorum sunt haec: graviora timemus. Numquid non prope interitum es, si persistis? Revertere, revertere, Sunamitis, revertere ad cor tuum: agnosce jam vel sero, quae, quanta, a quibus patiaris, vel passa sis. Recordare qua causa, quo fine, per quos, et in quos usus, non longe ante hos dies cunctarum, quae in te sunt, ecclesiarum omnis orantus et census profligatus est. Quidquid in altaribus et in altarium vasis, quidquid in ipsis sacris imaginibus auri et argenti reperiri tunc potuit, manibus impiorum direptum et asportatum est. Quid ex his omnibus tu in tuis nunc marsupiis invenis? Porro decor domus Domini irrecuperabiliter periit. Et nunc quid tibi visum est iterare malitiam, innovare denuo super te dies malos? Quid modo vel lucri amplioris, vel certioris spei arridet tibi? nisi quod in eo novissima tua cernuntur incautiora prioribus, quod tunc quidem non solum multi de plebe, sed etiam de clero, et de principibus nonnulli per orbem in schismate illo faverunt tibi: nunc vero sicut manus tuae contra omens, sic manus omnium contra te. Mundus est a sanguine tuo mundus omnis, praeter te solam, et filios tuos qui in te sunt. Vae ergo nunc tibi, popule miserande, et vae duplo quam ante, non ab exteris nationibus, non a feritate barbarorum, non a millibus armatorum. Vae tantum a facie tuorum tibi; vae a domesticis et amicis, a clade intestina, a cruciatu praecordiorum, a tortionibus viscerum. Agnoscisne jam quia non omnes pacifici qui domestici, nec omnes amici qui videntur? Et si alias noveramus, sed nunc per te manifestius edocemur omnem veritatem illius sermonis Domini, quem dixit: Quoniam inimici hominis domestici ejus. . Vae fratri a fratre in medio tui, et filiis a parentibus! vae non a gladiis, sed a labiis iniquis et a lingua dolosa! Usquequo male in malo vos alterutrum confortatis, et gladiis labiorum invicem sternitis, invicem perditis, ut ab invicem consumamini? Congregamini, oves dispersae, redite ad pascua, redite ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Redite, praevaricatores, ad cor. Quod loquor, non quasi hostis convicians, sed quasi amicus objurgans. Habet vera amicitia nonnunquam 242 objurgationem, adulationem nunquam. Sed jungimus et obsecrationem. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo, reconciliamini principibus vestris, Petrum loquor et Paulum, quos utique in vicario et successore suo Eugenio suis sedibus et aedibus effugastis. Reconciliamini, inquam, orbis principibus, ne forte incipiat pro eis pugnare orbis terrae contra insensatos. An nescitis quia his offensis nihil omnino valetis, his propitiis nihil omnino timetis? Non, inquam, non timebis sub horum tutela millia populi circumdantis te, urbs inclyta, civitas fortium. Reconciliare proinde illis, simul et millibus martyrum, qui quidem apud te, sed contra te sunt propter grande peccatum quod peccasti, in quo et persistis. Reconciliare etiam omni Ecclesiae sanctorum, qui ubique terrarum audito hoc verbo scandalizati sunt. Alioquin pagina ista contra te in testimonium erit: sed et ipsi Apostoli et martyres tui stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Sed jam finem loquendi omnes pariter audiamus. Annuntiavi justitiam, praenuntiavi periculum, veritatem non tacui, hortatus sum ad meliora: superest ut aut de vestra citius correctione laetemur; aut de justa imminenti damnatione certi, inconsolabiliter lugeamus, arescentes et tabescentes prae timore et exspectatione, quae supervenient universae urbi.
|
(Isa.
LVIII, 1) (Psal. XXXIX, 11) (Dan. XIII) (adolescentulus dico, non
annorum paucitate, sed meritorum) (Psal. XVIII, 5) (Thren.
IV. 1) (Thren. I. 1) (Mich. VII, 6, et Matth. X, 36)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 244 |
EPISTOLA CCXLIV. AD CONRADUM REGEM ROMANORUM. Hortatur Regem ad defensionem auctoritatis pontificiae adversus rebelles Romanos. 1. 2. 3.
|
Nec dulcius, nec amicabilius, sed nec arctius omnino regnum sacerdotiumque conjungi seu complantari in invicem potuerunt, quam ut in persona Domini ambo haec pariter convenirent; utpote qui factus est nobis ex utraque tribu secundum carnem summus et Sacerdos, et Rex. Non solum autem, sed et commiscuit ea nihilominus ac confoederavit in suo corpore, quod est populus christianus, ipse caput illius: ita ut hoc genus hominum apostolica voce genus electum, regale sacerdotium appelletur In alia quoque scriptura quotquot sunt praedestinati ad vitam, nonne omnes reges et sacerdotes nominantur ? Ergo quae Deus conjunxit, homo non separet. Magis autem quod divina sanxit auctoritas, humana studeat adimplere voluntas; et jungant se animis, qui juncti sunt institutis. Invicem se foveant, invicem se defendant, invicem onera sua portent. Ait Sapiens: Frater adjuvans fratrem, ambo consolabuntur . Quod si alterutrum se corroserint et momorderint, nonne ambo desolabuntur! Non veniat anima mea in consilium eorum qui dicunt, vel imperio pacem et libertatem Ecclesiarum, vel Ecclesiis prosperitatem et exaltationem imperii nocituram. Non enim utriusque institutor Deus in destructionem ea connexuit, sed in aedificationem.
|
Si hoc scitis, quousque vos communem contumeliam, communem dissimulatis injuriam! Nonne ut apostolica Sedes, ita et Caput imperii Roma est! Ut ergo de Ecclesia taceam, num honor Regi est truncum in manibus tenere imperium! Et quidem ignoro quid vobis super hoc consulant sapientes vestri et principes regni: sed ego, in insipientia mea loquens, quod sentio non tacebo. Ecclesia Dei ab exortu sui usque ad haec tempora pluries tribulata est, et pluries liberata est. Denique audite quid ipsa de se loquatur in Psalmo. Ipsius enim vox est: Saepe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum 243 meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam . Certus esto, o Rex, quoniam nec nunc quoque relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Non est abbreviata manus Domini, nec facta impotens ad salvandum. Liberabit et hoc tempore absque dubio sponsam suam, qui suo redemit eam, suo spiritu dotavit, donis coelestibus exornavit, ditavit nihilominus et terrenis. Liberabit, inquam, liberabit: sed si in manu alterius, viderint regni principes, idne honor Regis, regnive utilitas sit. Non est utique. Quamobrem accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, et restituat sibi Caesar quae Caesaris sunt, et quae sunt Dei Deo. Utrumque interesse Caesaris constat, et propriam tueri coronam, et Ecclesiam defensare. Alterum regi, alterum convenit Ecclesiae advocato. Victoria, sicut in Domino confidimus, prae manibus est. Superbia et arrogantia Romanorum plus quam fortitudo eorum. Quid enim? Numquid quispiam magnus vel potens, verbi gratia, imperator, aut rex, foedam rem istam in imperium pariter sacerdotiumque praesumit? Sed populus hic maledictus et tumultuosus, qui suas nescit metiri vires, cogitare finem, considerare proventum, in insipientia sua et in furore suo ausus est hoc grande sacrilegium attentare. Absit ut vel ad momentum stare possit ante faciem Regis popularis manus, vulgi temeritas. Factus sum insipiens, qui cum sim vilis, ignobilisque persona, tanquam aliquis magnus, consiliis tantae magnitudinis tantaeque sapientiae me ingessi, et de re magna. At quo ignobilior atque abjectior, tanto liberior sum ad loquendum quod charitas suggerit. Unde et adhuc addo in eadem insipientia mea: Si quis aliud, quam locutus sum vobis suadere conabitur, is profecto aut non diligit Regem, aut parum intelligit, quid regiam deceat majestatem: aut certe quae sua sunt quaerit, et non valde quae vel Dei, vel Regis sunt, curare convincitur.
|
(I Petr. II, 9.) (Apoc. I, 6, et V, 10.) (Prov. XVIII, 19) (quod
absit) (Psal. CXXVIII, 2, 3) (quod non credimus)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 245 |
EPISTOLA CCXLV. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM, PRO AURELIANENSI EPISCOPO. Gaudet ob zelum pontificis in causa Aurelianensis episcopi, etc.
|
Ita, quaeso, ita facite. Semper consideretur non a quo, sed quid petatur. Pro Aurelianensi episcopo non est exauditus Rex, minime tamen offensus, quia cor ejus in manu Dei est. Quod etsi contigisset sustinendum fuerat, ne Deus offenderetur: qui utique ex hoc magis propitiabitur, et citius respirare faciet a tribulatione malorum et dolore, si justitia teneatur, si non relinquatur veritas. Haec et his similia, quae de vobis per orbem celebri in dies jucunditate crebrescunt, quanta cor meum suavitate repleant, non est facile dictu. Haec pro his. De caetero si suggestum vobis a quopiam fuerit de me amplius onerando, scitote mihi vires non suppetere ad ea quae porto. Quantum mihi, tantum parcetis et vobis. Propositum meum monasterium non egrediendi eredo non latere vos. De fratre Baldicio, quamvis dilecto, quamvis necessario, obeditum est sine mora. De abbate mittendo ad Sanctum-Anastasium, si factum non est, fiet statim ut factum non esse sciemus. Porro de alia mittenda persona, quia in ultimis litteris vestris nihil scripsistis, nihil praesumpsimus. Caeterum et hoc tam celeriter fiet, quam vobis accelerare placuerit. Plenius vobis et manifestius de his omnibus respondebunt dominus Autissiodorensis, et frater Baldicius. Quod sanctae memoriae Balduinus Pisanus archiepiscopus fecit in Sardinia de excommunicatione 244 Arvorensis judicis, quia nonnisi juste hoc virum bonum fecisse credimus, vestra auctoritate ratum et inconcussum manere rogamus. Porro Turritanus judex, quia bonus dicitur esse princeps, sit vobis commendatus, et a vobis manuteneatur.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 246 |
EPISTOLA CCXLVI. AD EUMDEM PRO EODEM, QUANDO PRAEDICTUS AURELIANENSIS DEPOSITUS EST. Aurelianensem, sponte se episcopatu abdicantem, pontifici commendat, ut honori ejus cautum esse velit: id humilitatem ejus, et pontificis clementiam decere. 1. 2. 3.
|
Tempus est ut et ego scribam, non jam pro episcopo, sed pro paupere et humili monacho; idque, quod miserabilius est, facto de divite et sublimi. Hic jam non habet adulatio locum, habet miseratio. Multi pro eo scripserunt, ut remaneret episcopus: sed multum hoc erat; non potui adduci ego, ut id auderem. Nunc vero, si res humanius aestimetur, ipsa nunc exigit quod ante vitabam. Spes erat homini adhuc; nam sperandi ratio suberat talis. Dicebat: Valde immutatus est rerum status, ex quo mihi sententia purgationis imposita fuit. Et quidem gravem illam satis accepi, et quae vel ab innocentissimo difficile impleri posset. Quid nunc, cum cuncta pene in impossibile versa sunt? Nivernis non est episcopus, sed ne Trecis quidem: Autissiodorensis transalpinavit. Comprovincialium sane episcoporum, per quos me purgare oportuit, pars multa haec est. Non certe purgatores deficiunt mihi, sed episcopi vel desunt, vel absunt. Quid ergo? rectene a me exigi potest quod inveniri non potest? Si res ita judici comperta fuerit, mirum si de impossibili sententiam ferat: aut si non ex toto impossibile, nimium quod forte minus est, leviter effugiet ultro negligentius perscrutantem: nempe misericordiam vult, non sacrificium. Quae enim utilitas in sanguine meo, ut quaerat iniquitatem meam, et peccatum meum scrutetur? Magis autem, quia benignus et misericors est, aliquid obliviscetur, aliquid dissimulabit, aliquid et de suo addet. Dominus est. An non licet ei quod vult facere? Etiamsi non, quantum sat est, rationem mihi suppeditare adverterit; quidni tota tamen libertate utetur, prompteque misericordiam superexaltabit judicio, vir apostolicae mansuetudinis et auctoritatis?
|
Ergo cum sic liceret sperare timenti, nec frustra, ut sibi suisque videbatur, cessit tamen, et nostro se totum commisit, arbitrio. Ac ne occasione ipsius diutius ecclesia fatigaretur, consulente me anticipans terminum, et securis ictum, ultro episcopum exuit. Unum est, clementissime Pater, unde homini generoso ac verecundo in tam miseranda fortuna posset non parum consolationis afferri. Quaeritis quid? Profecto non ambulat in magnis, nec in mirabilibus super se. Sufficit, si vestra indulgentia possit retinere sacerdotem, qui episcopus fuit: tantum a nota infamiae et perpetuae inustionis cauterio, scuto bonae voluntatis vestrae obumbretur sibi. O dignam omni exauditu precem! Non rogat ut gloriosus, sed ne inglorius sit, qui exstitit gloriosus. Quidquid illud sit quod medium est, eo contentus est. Liceat cadenti a gloria, honesto quo poterit mediocritatis sese excipere gradu, solamque non devenire in extremitatem opprobrii. Juvenis est, nobilis genere est, in sublimitate positus fuit: nec tamen humilem refugit locum, sed probrum. Nihilne merebitur vel ista humilitas? Humiliatus est impius Achab, profuit ei : et in viro fideli ac nobili humilitas pretium non habebit? Absit a summa 245 Sede, absit a sancta mente vestra, cor contritum et humiliatum despicere. Si diceremus, Humiliavit se, exaltetur; nihil in hoc temere a nobis praesumptum. Possemus forsitan excusare, nimirum ex regula quam optime nostis . Nunc autem non dicimus, Exaltetur; sed, Ne conculcetur, et confundamur ab exspectatione nostra. Imo vero si mala suscepimus de manu domini, bona quare non suscipiamus? Numquid enim potestatem habetis deponere potentes de sede, et exaltare humiles non habetis? Porro potestate accepta malle in malo, quam in bono uti, abuti est. Praeterea angitur debitis multis, cum sit pauper et inops: jubeat auctoritas vestra de rebus episcopalibus ea solvi. Durum est enim simul et honore privari, et onere premi debitorum.
|
(III Reg. XXI, 27-29) (Matth. XXIII, 12)
|
[ al. minimum]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 247 |
EPISTOLA CCXLVII. AD EUMDEM PRO REMENSI ARCHIEPISCOPO. Displicet ei praeceps et severior in Samsonem archiepiscopum Remensem sententia, de Pallii usu sublato. 1. 2.
|
Amantissimo patri et domino EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici, BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod est.
|
Parcat vobis Deus: quid fecistis? Faciem hominis verecundissimi confudistis; et cujus laus est in Ecclesia, ipsum in facie Ecclesiae humiliastis. Laetificastis omnes inimicos ejus: sed quantos vos contristasse putatis? Non est modus condolendi, quia amicorum non est numerus. Dilectus a Deo et hominibus, grandis criminis luit poenas, nullius convictus, nullius confessus. Tenemus Phinees, sentimus zelum; Israelites perfoditur, sed non cum Madianitide. Imponitur ei quod Regem coronavit ; sed in hoc non existimat excessisse se tenorem privilegiorum suorum. Objicitur quod scienter divina praesumpserit celebrare in ecclesia interdicta: negat. Suo tempore probabitur illud, purgabitur istud. Esto tamen: putemus omnia constare, quaecumque in absentem adversariis ejus licuit, aut libuit loqui. Debuitne hoc solo excessu, cujus caetera laudabilia exstiterunt, tam dure feriri, tam severe animadverti? Semel excessisse, etiam virtus poterat reputari, si de vestro, non de vultu inimicorum ejus judicium prodiisset. Deinde quid in arcto illo fieri oportebat? Dies celebris, solemnis curia, juvenis rex; et, quod his majus est, Dei negotium, de Jerosolymitana scilicet expeditione, propter quod omnes convenerant; prorsus haec omnia Missarum, et coronae regiae solemnis debitique honoris frustrationem nullatenus admittebant. Sed nec ipsi Bituricensi archiepiscopo omnino expediebat, ut honor Regis per eum impediretur. Quae cum ita se habuerint, aestimamus locum misericordiae non deesse, ubi tanta necessitas typhum excusat contumaciae. Numquid potestatem habetis tantum percutere, et nequaquam sanare! Nostis qui dixerit: Percutiam, et ego sanabo . Absit ut cujus tenetis vicem, non usurpetis et vocem, vocem praecipue pietatis. Ergo sola hac vice redeat sagitta Jonathae retrorsum, et si necesse fuerit, in me magis mittatur. Tolerabilius, fateor, habuissem, interdici mihi Missarum celebrationem, quam archiepiscopo Pallii usum. Est etiam quod non mediocriter vestro pio rigori obviat in hac parte, quod filio vestro regi Ludovico possit hinc non parvae offensionis et irritationis occasio dari, cum ipse sibi tota mali hujus videatur esse occasio. Quod plane tempore isto non expedit: ne bonum, 246 quod vestro hortatu bono et magno animo coepit, dignum non habeat exitum, si in scandalo et animi perturbatione hoc egerit. De caetero mandastis et obedivi, et fecundavit obedientiam praecipientis auctoritas. Siquidem annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Vacuantur urbes et castella, et pene jam non inveniunt quem apprehendant septem mulieres virum unum, adeo ubique viduae vivis remanent viris.
|
(Deut.
XXXII, 39) (quod absit)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 248 |
EPISTOLA CCXLVIII. AD EUMDEM. Praemonet Pontificem, ne Sagiensi, quantumvis supplici, reditum in episcopatum molienti, faciles aures praebeat. 1. 2.
|
Non est mihi, more multorum, prooemiis uti ad vos, ambituve verborum: a re ipsa incipio. Homo fallax venit ad vos, credo ut fallat; sed absit ut vos. Hoc enim non nisi in multorum discrimen, idque maximum posset accidere. Semper quidem, sicut fallere malum, ita falli a malo est plerumque et malum. Sed interest quis et in quo fallatur. Quanto vestra potestas et dignitas major, tanto ea quae vobis forte subreptio fit, non modo periculosior, sed et turpior est, praesertim in ecclesiasticis causis. Si verbi gratia, Sagiensis haec vulpecula fraudulenta, concinnans dolos vobis, sicut callide cogitat illudere, poterit et ad vineam Domini sabaoth, quam brevi tempore parte non modica demolita est, vestra auctoritate redire; quanta putatis malignitate de caetero saevituram? Heu! quod reliquum est, devorabit. Nempe qui venit vulpecula, redibit leaena: et in quosque, tam cleri, quam populi, non jam calliditate utetur, sed crudelitate. Vigilandum itaque adversus astutiam, ne ad tantam saevitiam denuo prorumpere possit.
|
Non ergo vos moveat hominis facies miseranda, vilis habitus, vultus supplex, demissa supercilia, verborum humilitas: sed nec ipsae quidem lacrymulae, currentes, ut aiunt, ad nutum ejus, doctae mentiri. Haec omnia in facie sunt: et scitis qui dixerit, Nolite secundum faciem judicare . In his atque similibus forma pietatis existit, sed non semper et virtus. Vestimenta ovium sunt haec, frequenter, sicut designavit Dominus, usurpata a lupis in stragem maximam ovium, dum non se abscondunt, quoniam illi abscondite veniunt . Inde est quod aliqui etiam ex nostris pro eo scripserunt, talibus circumventi mendaciis, parum advertentes quod a Sapiente sapienter ac veraciter dicitur: Est qui se humiliat nequiter, et interiora ejus plena sunt dolo . Vos ergo non attendatis ad verba ejus, neque ad corporis gestus: opera interrogate. A fructibus ejus cognoscetis eum. Multa et gravia dicuntur de eo: dicentur et in eum, si est qui quaerat et judicet. Nolo dicere omnia quae audivi. Nec enim omnibus credendum est, sed nec omnibus decredendum. Unam pono breviter meam conjecturam: certine aliquid habeat, vos judicabitis. Cur datos sibi judices declinavit? Si personas causatur, non erant suspecti. Si loci importunitatem; erat hoc in terra sua, et in cognatione sua, ubi et expensis paucis, et itinere non longo, facile et absque labore totum negotium poterat explicari. Restat proinde nihil aliud suspicandum, quam fugisse hominem subdolum accusantium multitudinem, qui extra patriam eum minime prae inopia sequi possent. Gratias agimus domino Lexoviensi, qui zelo domus Domini tactus, nec marsupio pepercit, nec corpori. Bonus 247 frater, cui studium est semen defuncti fratris suscitare. Gratias et vos agite illi, quia vestro quoque nomini haec ejus cura non parum conferre videtur: qua fit ut convincatur malignus, et sic dejiciatur; quae est gloria vestra.
|
(Joan. VII, 24) (Matth. VII,
15) (Eccli. XIX, 23)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 249 |
EPISTOLA CCXLIX. AD EUMDEM. Priorem Casae-Dei, electum in episcopum Valentinensem, uti dignum commendat.
|
Si rebus raritas pretium facit, nil in Ecclesia pretiosius, nil optabilius bono utilique pastore. Nempe rara avis est ista. Proinde sicubi talis interdum reperiatur, et occasio detur, confestim [injiciendae sunt manus, et totis nisibus satagendum, ne qua vi, ne qua arte malitiae fructuosa promotio valeat praepediri. Audivimus in ecclesia Valentina pari voto cleri et populi electum esse Priorem Casae-Dei. Mirum si bonus non fuerit ad opus ad quod assumitur. Scire vultis unde id sperem? Boni hoc volunt, nec potest bonus non esse qui bonis placet. Nec minus validum argumentum mihi videtur quod bonus sit, si malis e regione displiceat. Decet Sanctitatem vestram votis assentire bonorum: ne si ab isto forte resilire contingat, alium quem nolletis, studio et consensu pravorum contingat recipere.
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||||
Bernardus Claraevallensis
| 250 |
EPISTOLA CCL. AD BERNARDUM PRIOREM PORTARUM. Repulsam fratris Natalis in episcopum electi non debuisse tam moleste ferri a Religiosis. Id sua opera factum non esse. Veritum forte Papam, ne juvenilis aetatis vitia nunc demum calumniae paterent. 1. 2. 3. 4.
|
Reverendissimis patribus et dominis amantissimis, BERNARDO priori Portarum, et sanctis qui cum eo sunt, BERNARDUS Clarae Vallis vocatus abbas, salutem in Domino.
|
Ex quodam Beatitudinis vestrae rescripto comperi, scripsisse me aliquid, quod me indicaret commotum, vosque istud non parum metuere. Verum id frustra. Non est quod a puero vestro timendum sit vobis, reverendissimi patres, qui vos in veritate diligo ut amicos, et suspicio ut sanctos. Nisi forte non me, sed mihi paterno timuistis affectu, quod motus vobis viderer non ex ratione; aut si ex ratione, forte plus quam oporteret. Motus, fateor, fui, sed pro vobis, non contra vos, atque id tenuiter satis: si et hoc temere, sed non temere confiteor adversum me injustitiam meam, et vos remittetis temeritatem peccati mei. Ignoscite mihi: sic sum, zelus domus vestrae comedit me. Non patior plane, quod in me est, decolorari tantae specimen sanctitatis: nam corrumpi posse, absit ut verear. Prorsus autem displicet in pulcherrimo corpore non solum morbus, sed et naevus. Non plane bonus color, si sanctorum quispiam anxie ferre abjectionem suam videatur, de qua etiam et non gaudere, et non gloriari, minus est a perfecto. Porro in proposito perfectionis apparere imperfectum, naevus est. Ergo hic color mihi in fratre Natali displicuit. Quid enim, 248 etsi castum id fuerit coram Deo? Nempe oportet providere bona etiam coram hominibus. Sed dicitis: Non ipse graviter tulit, sed nos. Ad idem revertitur. Iterum dico quod sentio. Cur vobis grave fuerit, non video, nisi quia ipsi grave esse sensistis. Vos judicate, an hoc eum decuerit, praesertim in novitate vitae. Nam ante hanc non caruit hac nota: an vero nec culpa, suae ipsius conscientiae relinquendum est. Et quid si forte hoc cogitavit dominus Papa: cum, sicut dicitis, electioni ejus assentire renuerit? Veritus quippe, ut aestimo, linguas obtrectatorum, vetuit festinatam novi eremitae promotionem: ne, ut dixi, lingua maliloqua dicere posset, hunc esse, quem semper optaverat, eremi fructum. Verumtamen quidquid dominus Papa intenderit, sive hoc, sive aliud, me ignorasse sciatis illud ejus consilium: ne quis dicat quod meo instinctu id fecerit. Nam quod ad me pertinet, mihi decretum est, ubi opportune possem, non solum non impedire, sed etiam totis viribus, et ambabus, ut dicitur trahere manibus, ubi de gratia, quae in eo est, Deo fructificare valeret. Quis dabit mihi homines litteratos et sanctos in Ecclesiis Dei praeesse pastores, si non in omnibus, certe in pluribus, certe in aliquibus saltem? Quid enim si juvenis aliqua olim juveniliter egisse memoratur? Vetera transierunt, nova facta sunt omnia. Consepultus est iterum Christo per eremi baptismum: ego olim sepulta vitia retractabo? Jam quod abbas Caziacensis sive Trecensis dure dicuntur scripsisse vobis, omnino, cum audivi, dure accepi, et cum accepero tempus, non dissimulabo, quantum quidem charitas postulabit, et familiaritas, quae mihi pro eorum religiositate ad ipsos est. Deo autem gratias, qui dedit vobis non vinci a malo, sed vincere in bono malum, quia non respondistis eis malum pro malo, aut maledictum pro maledicto. Porro illas, quas ad me adversus praefatos abbates ante scripseratis litteras, nec studio nec voluntate mea ad ipsorum notitiam pervenisse sciatis. Et de his satis. Tempus est ut non obliviscar mei. Clamat ad vos mea monstruosa vita, mea aerumnosa conscientia. Ego enim quaedam chimaera mei saeculi, nec clericum gero, nec laicum. Nam monachi jamdudum exui conversationem, non habitum. Nolo scribere de me quod vos per alios audisse existimo, quid actitem, quid studeam, per quae discrimina verser in mundo, imo per quae jacter praecipitia. Si quominus audistis, precor ut inquiratis, et secundum quod audieritis, et consilium impendatis, et orationum suffragia.
|
(ut salva
ejus pace dixerim)
|
[ al. judicavit]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 251 |
EPISTOLA CCLI. AD DOMINUM EUGENIUM PAPAM. Balmenses monachos pro merito punitos in gratiam recipi cupit, et cum Aeduensibus conciliari.
|
Amantissimo patri et domino EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis dictus abbas, modicum id quod est.
|
Balmenses monachi graviter deliquerunt, sed non impune. Vobis pro hoc ipso laus et gratiarum actio ab universa debetur Ecclesia, quia non siluistis, non dissimulastis, non quievistis. Efferbuistis ut 249 debuistis: percussistis, sed ut sanaretis. Quod si obliviscatur misereri dominus, et contineat in ira sua misericordias suas, unde sanitas? Fiducialiter proinde post judicium misericordiam praestolamur, ut misericordiam et judicium cantemus Domino. Scimus, scimus, non deviabit Vicarius a vestigiis ejus cujus vicarius est; nimirum cum ille dicat: Qui mihi ministrat, me sequatur . Dicit autem de illo propheta: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem! Hanc de vestris quoque posterioribus audacter exigimus. Alioquin non decet ut perdatis innocentem cum impio. Etenim qui malum fecerunt, facti de medio sunt. Quid restat, nisi ut reliquiae salvae fiant? Quidni salventur qui obedierunt vobis, qui obedierunt praedecessori vestro? Paulum loquor, qui aiebat: Auferte malum ex vobis . Itaque miseremini illis, et non praejudicet iniquitas sceleratorum justitiae innocentium. Haec dico, quia causa est eis cum Aeduensibus in praesentia vestrae Majestatis, et timent ne noceat sibi iniquitas aliorum. Sane id praecipue obsecramus, ut concordiae et paci ipsorum operam detis. Utrisque siquidem bene volumus, atque ita utrisque credimus expedire.
|
(Joan. XII, 26) (Joel. II, 14.) (I Cor V, 13)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 252 |
EPISTOLA CCLII. AD EUMDEM, PRO EBORACENSI. Sententiam, contra Eboracensem jam olim ab Innocentio latam, tandem exsecutioni mandari postulat, ne mala ejus opera dissimulanti Pontifici imputentur.
|
Saevit frustrata ambitio, imo desperata furit. Currit ad laqueum homo perditionis, et debitam jam olim in se sententiam damnationis accelerat. Vel nunc manifesta sunt peccata ejus, praecedentia ad judicium. Anticipat manum succisoris arbor maledicta et spinosa, et cunctantem securim in semet provocat. Heu! quam justius illa jamdudum cecidisset , non illi jam, sed vobis merito imputetur.
|
( al. excidisset],
quam sancti illi, quos contra jus et fas
male stando dejecit? Etenim si non staret, stantes
minime dejecisset. Et illi quidem in innocentia sua,
et pro innocentia corruerunt, multo melius
stantes: sed sanguis innoxius de manu illorum procul
dubio requiretur, qui vires furtivas tam noxiae
arbori, ne statim corrueret, ministraverunt. Clamat
contra eorum capita sanguis sanctorum de terra,
quorum animae in manu Dei sunt, et non tanget eos
tormentum malitiae. Verumtamen viscera mea erant:
effusa sunt; non recipio de verbis consolationem.
Etsi possent esse qualicumque solatio sive 250 remedio,
deficiunt tamen prae dolore, moerore praecluduntur,
interrumpuntur singultibus. Unum tamen
ipsumque extremum, quod utique magis scribere,
quam proloqui possum, adhuc audite, vel potius legite.
Si adhuc steterit, proh dolor! verendum, ne
ipsius status sit vester casus, dum quidquid adjecerit,
utpote mala arbor, quae non potest nisi malos
fructus facere (Matth. VII, 18)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 253 |
EPISTOLA CCLIII AD ABBATEM DE PRAEMONSTRATO. Asperioribus Praemonstratensium litteris placide respondet, recensens sua in eos beneficia. Refellit quoque singula querelarum capita, constantem se ipsis amicum fore professus. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10.
|
Audivi auditionem vestram, et timui. Scribitis enim contra me amaritudines: absit autem ut tam rationabiliter quam terribiliter. Quid peccavi? an quod vestram personam semper amavi, vestrum Ordinem fovi, et promovi semper, quod in me fuit? Fidem, si verbis non habetur, opera faciunt. Ut quidem mea mihi conscientia respondet, ego a vobis debui commendari. Sed quia contraria potius loqui et scribere libet, dabo ego voci meae vocem virtutis ex factorum testimonio. Id quidem grave. Videar improperare beneficia, quod utique non decuerat. Ut minus sapiens faciam, vos me cogitis. Cui unquam vestrum, sive vestrorum nostra opera opus fuit, et defuit? Primo quidem locus ipse Praemonstrati, in quo degitis, noster fuit, et nostro munere habuistis. Nam nobis frater Wido per manum episcopi ante donaverat. Deinde quod hi de Bello Loco vobis se associaverunt, nostri potissimum studii fuit. Apud Jerosolymam rex Balduinus, dum adhuc viveret, locum Sancti-Samuelis donavit nobis, et mille aureos simul, de quibus aedificaretur: vos dono nostro et locum habetis, et aureos habuistis. Apud Virdunum pro ecclesia beati Pauli, ut eam vos haberetis, quantum laboraverim, multi norunt: et quantum profecerim, ipsi sentitis. Si quominus recognoscitis vos, exstant epistolae nostrae ad beatae memoriae papam Innocentium, hujus rei veri judices, et quasi vivi testes. Illis de Septem-Fontibus locum quem primum inhabitaverunt nos contulimus.
|
Propter quod horum vultis recedere ab amicis? Numquid redditur pro bono malum, quia minamini violare pactum, valedicere paci, societatem deserere, 251 scindere unitatem? Sed esto. De bono opere non me lapidatis, sed de injuria, quod fratrem Robertum, cum esset de vestra professione, susceperim, habitum ei monachicum tradens. Non inficior, apud nos est. Putaveram autem me super hoc satisfecisse vobis, cum susceptionis illius rationem, ordinem, necessitatem, viva et veridica voce exposui, idque non semel. Quia vero necdum quiescitis, non erit mihi pigrum rescribere quod responderam, quando vobis durum non est repetere quod excusaveram. Minime ergo praedictum fratrem Robertum aliquando, ut a vobis exiret, sollicitavi: magis autem a multis annis id cupientem, non semel, sed saepe compressi. Quonam denique modo suspectus haberi possum, quod fratrem Robertum subduxerim vobis, cujus consilio et hortatu magistrum Othonem habetis? Si nescitis, ipsum interrogate: si bene novi hominem, non negabit, Possem et alios forsitan non paucos nominare, sive conversos ad vos, sive reversos: quos hodie non haberetis, nisi a nobis suasi fuissent, vel coacti. Parco autem, non inops materiae, sed verecundiae satisfaciens dives. Inveni ego in claustris vestris, qui ad verbum praedicationis nostrae compuncti et conversi ad nos venire disposuerant: cum ecce sollicitantibus vestris retrahentes pedem, recepti et retenti sunt in Ordine et habitu vestro. Postmodum vero, remordente eos conscientia, exire voluerunt: et, ni fallor, exissent, nisi nostro firmarentur non assensu tantum, sed et hortatu. Sed jam audite quomodo tandem fratrem Robertum receperim. Dominus papa praecepit, nempe rogatus ab illo et ejus amicis. Dicebat vestrum sese et abbatis ejus assensum prece sua obtinuisse, ne quis dicat quod praecepto extorsit. Negatis: quid ad nos? ipse viderit. Si vobis summum et sanctum Pontificem falsitatis arguere libet, ignoscite nobis: quia nos tantae sanctitati non credere, et tantae majestati non obedire nefas ducimus. Quanquam et venerabilis abbas Godescalcus, qui de vestris est , non plane negaverit reportasse se a vobis, et liberam fratris emancipationem, et vestram ipsius spontaneam concessionem indignatus, non modo quod oratorium in suo episcopatu, sed et quod domum in fundo ecclesiae et terra feudi sui aedificare se inconsulto praesumpissent coepto intervenit operi, quamvis frustra; nam nec vetiti ab eo destiterunt. Exinde transeunti mihi per terram illam, is qui tunc erat abbas, Bassi-Fontis occurrens, indicavit quod ab aedificatione cessassent. Verumtamen non tam propter nos, sicut ex ejus relatione cognovi, quam propter militem illum, qui terram eis visus dedisse gravabat eos in multis, ita ut de eo plurimum quererentur. Quamquam etsi pro sola charitate nostra id voluntarie dimisissent, nec religionem eorum dedecuisset, nec immeritis forsitan praestitisse beneficium viderentur. Miror sane unde haec tandem querela emerserit, cum et abbas ille in bona, nisi fallor, et devota erga nos voluntate praesentem finierit vitam: et qui substitutus est ei, frequenter et familiariter conveniens nos in necessitatibus suis, nullam nobis querimoniae hujus aliquando fecerit mentionem. Denique et in eadem postea domo humanissime susceptus hospitio, nihil hinc ab ipso abbate, vel alio quoquam audivi. Sed et vobiscum in Clara-Valle postmodum praesens fuit abbas, et nuperrime Barri, jam instante capitulo vestro, unde litterae illae querulae, ne dicam calumniosae, venerunt: et nec hic, nec ibi super hoc, sive ab eo, sive a vobis, vel tenuiter quidem memini me fuisse conventum. Praeterea causamini, quod quomunculam fratrum vestrorum de Brena conversus Igniacensis combassit. O domunculam! nempe umbraculum quoddam ramorum erat, ubi sederet frater, qui stantes adhuc in agro segetes custodiret. Neque hoc combustum malitia, sicut fideli relatione cognovimus: sed quod positum in agro quodam fratrum Igniaciensium, terram occuparet, quam excoli oportebat. Denique vix uno taxata est nummulo domuncula haec: et abbati de Brena ita jam, nisi fallimur, super hoc satisfactum, ut omnino nec queratur, nec habeat unde queratur. Si quominus, ubi id nos rescire feceritis, parati sumus ad omnem satisfactionem. Sic et de abbate Longi-Pontis, ubi primo querelam vestram accepimus, quod inter terminos vestros domum vellet aedificare, prohibuimus eum: et jam credimus destitisse. Sin autem; et id fiet, ubi factum non esse noverimus. Super omnia plangitis, quod ecclesiam Sancti Foillani, quae de Ordine vestro est, abbas noster de Villari fecerit imbanniri . At forte justius vobis fratris et coabbatis vestri de praedicta domo Sancti Foillani incredibilis obstinatio, quam summi Pontificis justissima animadversio displiceret. Novi siquidem, quod multis vestrorum ipsius abbatis animositas displiceat graviter: mirum valde, si non etiam vobis. Ita ergo dico vobis, huic indignamini: siquidem ipse est, cujus aut cupiditas, aut contumacia fratribus vestris divina fecerit officia interdici. Et quidem prolixum est hoc negotium, et difficile esset universa ejus subterfugia epistolari brevitate concludi: causam tamen interdicti quam breviter intimabo. Post duas aut plures conventiones pacis, post definitivam sententiam judicii, juxta mandatum capituli vestri per vestros et nostros abbates promulgatam, accitus demum episcopus Cameracensis, ad cujus parochiam locus Sancti Foillani pertinere cognoscitur, cum videret abbatem obstinato animo omnia violare, etiam sententia eum ecclesiastica cogere voluit, ut dicebat. Ille vero, ut redimeret tempus, summi Pontificis audientiam appellavit. Ventum est ante eum: qui postquam testimonio tam vestrorum abbatum, quam aliorum religiosorum 253 indubitanter agnovit abbatem Sancti-Foillani non solum resilire a compositionibus, sed et judicio contraire, ecclesiam ejus imbanniri jussit, donec satisfecisset. Demum rogastis tam vos, quam ipse domnum Cisterciensem, et nos; multisque tam vestris, quam vestrorum precibus extorsistis, praesente etiam ipso episcopo, qui promulgandae sententiae interdicti mandatum acceperat, ut provideretur adhuc forma aliqua pacis. Absente abbate de Villari, tractata compositio, dictumque episcopo est, ut si vel ipsam observaret, abbas Sancti-Foillani abstineret ab interdicto. Discedens autem nec illam tenuit, sed domum, quam et judicii sententia, et compositiones omnes diruendam esse definierant, ita ut semel etiam diruta jam fuisset, atque interim contra conventionem et judicium reaedificata; hanc, inquam, et tenuit, et tenet, et alteram quoque superaedificavit. Quidni exsequeretur episcopus mandatum apostolicum, quod acceperat de promulganda sententia interdicti, praesertim addita praevaricatione? Ego tamen sperans tandem aliquando vincere in bono malum, eamdem sententiam differri feci usque ad octavas Epiphaniae, si forte interim vir ille recogitaret, ut vel formam judicii exsequeretur, vel compositionem aliquam observaret. Atque utinam sic contingat, et faciat Deus pacis, ut requiescat super illum pax nostra! Cum haec ita se habeant, non est quod de nobis queri debeatis: cum justius nos de vobis, ut apparet, queri possimus. Reliquum est ut diligentes vos diligatis, praesertim solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: illo, inquam, vinculo, quod inter nos et vos causa pacis charitatisque firmatum est, utiliter quidem, et non minus forsitan vobis quam nobis. Si rumpendum decernitis, non expedit quidem, sed nec licere ullatenus puto. Nempe ubi communis est causa, personae reatus praejudicare non deberet, etsi vera essent quae in nos dicitis. Ego autem, fratres, quidquid faciatis, decrevi semper diligere vos, etiam non dilectus. Occasiones quaerat, qui vult recedere ab amico: mihi studii est, et erit, nec cuiquam amicorum justam in me discessionis causam dare, nec scrutari in alio: quod hoc quidem fictae, illud vero neglectae amicitiae sit. Et quia secundum prophetam glutino bonum est ; solvere, vel potius abrumpere vos poteritis, sed non me. Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo, etsi nolim ipse. Olim me alligavi forti vinculo, charitate non ficta, illa quae nunquam excidit. Cum turbatis ero pacificus, conturbantibus quoque dabo locum irae, ne diabolo dem. Vincar jurgiis, vincam obsequiis. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me. Et nunc tristis est anima mea quod quacunque occasione offenderim vos; eritque tristis, usquedum vestra indulgentia relevetur. Si tardaveritis, ibo, et excubabo pro foribus; perseverabo pulsans, instabo opportune, importune, donec vel merear, vel extorqueam benedictionem. Plus quam medium hiemis transiit jam, et tunicam nostram usque adhuc frustratus exspecto.
|
(hoc nomen
primi incolae loci) ( Francevals
nomen ei) (quia iterum vultis audire) (nam is a domino
Papa ad vos hujus rei gratia fuerat destinatus) ( al., male, consessionem].
Jam de fratre Fromundo non est quod nos
lacessatis, eum nequaquam eum sine voluntaria
abbatis sui concessione receperim: quod quidem nec
vos latuisse amara illa epistola demonstrat in qua
nobis de sola capituli non exspectata conniventia
calumniam struitis. Quasi vero vel in mutua nostra
conventione id prohibitum fuerit: vel emancipatio filii
ad capitulum, et non potius ad solum spectet abbatem.
Adjicitis et de domo quadam fratrum vestrorum
de Basso-Fonte, quod eam nos de medio tulimus,
licet extra statutos terminos constitutam.
Atque utinam priusquam nos argueretis, eosdem
interrogassetis fratres, non solum quis eam de medio
tulerit, sed etiam qua de causa. Neque enim celassent
vobis, ut confidimus, hujus rei veritatem. Caeterum
audite eam nunc vel a nobis, ac deinde, si ita
placet, eos interrogate. Coeperant aedificare locum,
ubi aliquas e sororibus suis constituerent, longe
quidem ab abbatia sua, in confinio autem duarum
grangiarum domus nostrae et prope pascua ovium
nostrarum. Rogavimus eos tanquam amicos, et
quibus forte non inutiles fuissemus, ne seminarium
scandali, et dissensionum fomitem suis pariter et
nostris pararent, posteris relinquendum. At illi nihilorminus
aedificabant. Haec fuit tota violentia nostra:
sic nos de medio tulimus domum illam. Inexcusabiles
sumus, si rogare, vim irrogare est 252
Revera episcopus (quod negandum non
est) (Isa.
XLI, 7)
|
[ id est interdici] [ al. reprehensibilis] [ id est charitatem]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 254 |
254 EPISTOLA CCLIV. AD ABBATEM GUARINUM ALPENSEM. Laudat in sene abbate studium reformandi Ordinis. Temporis brevitatem non obsistere studio perfectionis. In vita spirituali semper proficiendum, nunquam standum. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7.
|
Reverendo Patri, et omni veneratione digno, domno abbati Alpensi GUARINO, et universis ejusdem loci fratribus, frater BERNARDUS, vestrae sanctitatis servus, de bono in melius semper proficere.
|
Revera nunc in te, Pater, experior quod in sacris Litteris legisse me memini: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit . Jam seni requies, jam corona debebatur emerito: et ecce tanquam novus in Christo miles, nova iterum tibi excitas bella, provocas adversarium; et rem fortium praesumis fessus senex, dum ad iterandum certamen, antiquum hostem, etiam quodammodo invitum compellis. Enimvero dum praeter morem tuum, tuorumque praedecessorum traditiones, divinitus inspiratus ecclesias et ecclesiastica beneficia relinquis; synagogas Satanae, id est cellulas extra coenobium, in quibus tres, vel quatuor fratres sine ordine, sine disciplina habitare solent, destruis; feminas a monasterio arces, caeterisque pietatis ac disciplinae bonis studiosius invigilas solito: quid aliud primus et maximus ille peccator, nisi videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet? Sed quae cura? E contra tu in ejus confusione et tua consolatione cantabis Deo tuo: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi . Nec timendum quod succumbat hosti, qui nec cedit aetati. Vincit annos animus, et frigente jam corpore fervet sanctum in corde desiderium; artubusque fatiscentibus, durat tamen incolumis propositi vigor, nec sentit rugosae carnis infirma spiritus promptus. Nec mirum. Utquid enim metuat veterani domicilii ruinas, qui fabricam spiritualem videt in dies in sublime consurgere, proficere in aeternitatem? Certus namque est, si terrestris domus ista dissolvitur, quod aedificationem habet ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis . Sed dicet aliquis: Quid si morte praeventus fuerit homo, necdum videlicet spirituali aedificio consummato? Perfectus quippe non habet quo proficiat: et qui proficit, eo ipso quo proficit, perfectus non esse convincitur. Est quod securi de illo plena fide respondeamus. Dicemus nempe: Consummatus in brevi, explevit tempora multa . Bene multa, qui universa complectitur. Quomodo enim non explevit omnia tempora, qui transiit ad aeternitatem? Quanta sane tempora non longaevitate, sed longanimitate; hoc est, non annorum serie, vel dierum numero, sed mentis devotione, et inexstinguibili semper proficiendi desiderio percurrere potuit, tanta sibi in meritis non immerito vindicavit. Retinet quippe virtute, quod amisit in tempore. Porro vera virtus finem nescit, tempore non clauditur. Unde est, illud: Charitas nunquam excidit ; et item: Patientia pauperum non peribit in finem ; et: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi . Nunquam justus arbitratur se comprehendisse : nunquam dicit: Satis est, sed semper esurit sititque justitiam: ita ut si semper viveret, semper, quantum in se est, justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. Non enim ad annum vel ad tempus, instar mercenarii, sed in aeternum divino se mancipat famulatui. Audi denique vocem justi: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me; et 255 rursum: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum . Non igitur ad tempus. Proinde justitia ejus manet, non aliquanto tempore, sed in saeculum saeculi . Sempiterna itaque justi esuries sempiternam meretur refectionem: et licet in brevi consummetur pro tempore, judicatur tamen explesse tempora multa pro virtutis perpetuitate. Quomodo denique temporis brevitas bonorum praejudicet perpetuae devotioni, quae pertinacem reproborum malitiam excusare non sufficit? Ob hoc enim procul dubio inflexibilis et obstinatae mentis punitur aeternaliter malum, licet temporaliter perpetratum, quia quod breve fuit tempore vel opere, longum esse constat in pertinaci voluntate: ita ut, si nunquam moreretur, nunquam velle peccare desineret; imo semper vivere vellet, ut semper peccare posset. Proinde potest et de isto per contrarium itidem dici: Consummatus in brevi, explevit tempora multa; quod merito multorum, imo omnium temporum receperit vicem, qui nullo tempore malam voluerit mutare intentionem . Itaque indefessum proficiendi studium, et jugis conatus ad perfectionem, perfectio reputatur. Quod si studere perfectioni, esse perfectum est; profecto nolle proficere, deficere est. Ubi ergo sunt qui dicere solent: Sufficit nobis, nolumus esse meliores quam patres] nostri? O monache, non vis proficere? Non. Vis ergo deficere? Nequaquam. Quid ergo? Sic mihi, inquis, vivere volo, et manere in quo perveni; nec pejor fieri patior, nec melior cupio. Hoc ergo vis quod esse non potest. Quid enim stat in hoc saeculo? Et certe de homine specialiter dictum est: Fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet . Ipse denique hominis saeculique Auctor, quandiu in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, nunquam stetit. Et quidem, teste Scriptura, pertransiit benefaciendo et sanando omnes Pertransiit autem, sicut non infructuose, ita non remisse, non pigre, non lento gressu; sed, quemadmodum item de ipso scriptum est: Exsultavit ut gigas ad currendam viam . Porro currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit. Et quid prodest Christum sequi, si non contingat consequi? Ideo Paulus aiebat: Sic currite ut comprehendatis . Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. Factus est, inquit, obediens usque ad mortem . Quantumlibet ergo cucurreris, si usque ad mortem non perveneris, bravium non apprehendis. Bravium Christus est. Quod si illo currente tu gradum sistis, non Christo appropias, sed te magis elongas; timendumque tibi est quod ait David: Ecce qui elongant se a te, Domine, peribunt . Itaque si proficere currere est: ubi proficere, ibi et currere desinis; ubi vero non currere, ibi et deficere incipis. Hinc plane colligitur quia nolle proficere, nonnisi deficere est. Vidit scalam Jacob, et in scala angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit; sed vel ascendere, vel descendere videbantur universi : quatenus palam daretur intelligi, inter profectum et defectum in hoc statu mortalis vitae nihil medium inveniri; sed quomodo ipsum corpus nostrum continue aut crescere constat, aut decrescere, sic necesse sit et spiritum aut proficere semper, aut deficere. Interest tamen, quod nequaquam juxta ordinem corporalium vicissitudinum etiam spiritus sua vel incrementa capit, vel patitur detrimenta. Nam semper in robusto et vegeto corpore animus mollior atque tepidior jacet; et rursum in corpore debili et infirmo fortior viget promptiorque spiritus. Quod se utique in se expertum contestans Apostolus, Quando infirmor, inquit, tunc fortior sum: sed et libenter gloriatur in infirmitatibus suis, Ut inhabitet in me, ait, virtus Christi . 256 Quod quidem sic astruimus exemplis, ut probemus et oculis, dum in te, pater, manifestum fit nobis quod dicitur: cujus quippe et si homo exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem . Unde etenim tantus ardor innovandi ordinis, nisi ex renovatione mentis? Sic bonus homo de bono thesauro suo profert bona ; sic arbor bona fructus bonos facit . Primi et purissimi fructus tui. Sed quaenam arbor hos protulit: nisi puritas cordis? Alioquin quando impurus animus tanto studio Regulae inquireret eligeretque puritatem? Nec de turbido fonte limpidus emanat rivus, nec de sordida mente munda cogitatio. Intus est procul dubio, intus est quod delectat: et ex illa plenitudine intrinseca erumpit totum quod foris exuberat: atque in mente fulget, quod sic placet in opere. Sequimini, filii, patrem: imitatores ejus estote, sicut et ipse Christi. Dicite: In odore unguentorum tuorum curremus : siquidem bonus odor Christi est in omni loco . Nam ut taceam de vobis, qui praesentes cominus percipitis fragrantiam; tanta ad nos usque, qui longe absumus, ex studiis ejus bonis pervenit hujus suavissimae respersionis ubertas, ut nobis certissime fiat odor vitae ad vitam. Puto quod et in coelestibus jam persenserint odorem suavitatis, et quadam solito festiviori exsultatione decantent: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? ; et illud: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus . Quicunque inter vos hunc in coelis jubilum non audit, invidet: quisquis hunc non sentit odorem, ut omnium pace dixerim, putet.
|
(Eccli. XVIII, 6) (Psal. CXVIII, 74) (II Cor. V, 1) (Sap. IV,
13) (I Cor. XIII, 8) (Psal. IX, 19) (Psal. XVIII,
10) (Philipp. III, 13) (Psal. CXVIII, 93, 112) (Psal. CXI, 3) (Job XIV, 2) (Act.
X, 38.) (Psal. XVIII, 6) (I Cor. IX, 24) (Philipp. II, 8) (Psal. LXXII, 27) (Gen. XXVIII, 12) (II Cor. XII, 9, 10) (II Cor. IV, 16) (Matth. XII, 35) (Id. VII, 17) (Cant. I, 3) (II Cor. II,
14) (Cant. III, 6) (Cant. IV, 13)
|
[ al. voluntatem] [ al. nunquid] [ al.
ubi ergo]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 255 |
EPISTOLA CCLV. AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM. Monet regem, ne concilium hoc tempore Ecclesiae et regno tam necessarium, ipsiusgue regis honori cessurum, impediat. 1. 2.
|
LUDOVICO, Dei gratia excellentissimo regi Francorum, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, fidelis suus, salutem a Rege regum, et Domino dominantium, ipsi, et dilectae ejus, et filiis ejus.
|
Regna terrae et jura regnorum tunc sane sana suis dominis atque illaesa persistunt, si divinis ordinationibus ac dispositionibus non resistunt. Cur, domine, irascitur furor tuus contra Dei electum quem tua quoque sublimitas suscepit, et praeelegit, tibi quidem in patrem, filio autem tuo etiam in Samuelem? Armatur regia indignatio, non plane in extraneos, sed in semetipsam et suos. Non mirum si, juxta Scripturam, Ira viri justitiam Dei non operatur ; quae propriae quoque utilitatis, sed dignitatis, sed salutis facit saepe ut nec manifestum omnibus advertas periculum, sentias damnum. Colligitur concilium. Quid in hoc detrahitur regiae gloriae, regni utilitatibus? Ibi universae Ecclesiae commendabitur ac rememorabitur excellentiae vestrae prompta et specialis devotio, quod regum primus, aut certe inter primos, rabiei persequentium eamdem matrem vestram strenuissime et christianissime defendendo obviastis. Ibi, gloriose, ab ingenti illa multitudine debitae gratiae referentur vobis: ibi a millibus sanctorum orabitur pro vobis et vestris. Alias autem quam sit hoc tempore necessarius conventus episcoporum, nullus ignorat, nisi qui durus corde matris Ecclesiae angustias non attendit. At calor, inquiunt, nimius est. Quasi nos glacialia corpora habeamus. An corda nobis magis congelata sunt, et nemo est qui, juxta prophetam, compatiatur super 257 contritione Joseph? Sed haec alias. Nunc autem ego minimus in regno vestro, sed dignitate, non fidelitate, dico vobis: Non expedit velle impedire tantum et tam necessarium bonum. Nec desunt evidentes causae, quibus id manifestum facere possem, quas et nunc proferre in medium ad manum mihi est, nisi quod sat arbitror dictum sapienti. Tamen si quid ex apostolicae auctoritatis rigore processit, unde se merito esse turbatam celsitudinis vestrae serenitas arbitretur; qualiter hoc ipsum revocetur, aut temperetur, prout oportet ad honorem vestrum, fideles vestri qui aderunt totis viribus enitentur. Inter quos nos quoque, si quid possumus, non dissimulabimus.
|
(Jac. I, 20) (Amos VI, 6.)
|
[ al.
male, adhaerent]
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |
Bernardus Claraevallensis
| 256 |
EPISTOLA CCLVI. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM. Excitat Eugenium ad suppetias orientali Ecclesiae ferendas; nec abjiciendum animum ob acceptam cladem in amissione civitatis Edessae. Miratur vero se Carnoti in ducem belli electum. 1. 2. 3. 4.
|
Non est leve verbum quod sonuit: triste satis et grave est. Et cui triste? Imo cui non triste? Soli filii irae iram non sentiunt, nec tristantur tristibus, sed laetantur et exsultant in rebus pessimis. De caetero communis tristitia est, quia communis est causa. Bene fecistis justissimum zelum nostrae gallicanae Ecclesiae collaudando, et corroborando auctoritate litterarum vestrarum. Non est, dico vobis, in causa tam generali et tam gravi tepide agendum, sed ne timide quidem. Legi apud quemdam sapientem: « Non est vir fortis, cui non crescit animus in ipsa rerum difficultate . » Ego autem dico, fideli homini magis et inter flagella fidendum. Intraverunt aquae usque ad animam Christi, tacta est pupilla oculi ejus. Exserendus est nunc uterque gladius in passione Domini, Christo denuo patiente, ubi et altera vice passus est. Per quem autem nisi per vos? Petri uterque est, alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est, evaginandus. Et quidem de quo minus videbatur, de ipso ad Petrum dictum est: Converte gladium tuum in vaginam . Ergo suus erat et ille, sed non sua manu utique educendus.
|
Tempus et opus esse existimo ambos educi in defensionem orientalis Ecclesiae. Cujus locum tenetis, zelum negligere non debetis. Quale est hoc, principatum tenere, et ministerium declinare? Vox clamantis: « Venio Jerosolymam iterum crucifigi. » Ad quam vocem etsi alii tepidi, alii et surdi sint; successori Petri dissimulare non licet. Loquetur et ipse: Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego ; nec terrebitur damnis prioris exercitus, quibus magis resarciendis operam dabit. Numquid ideo non debet facere homo quod debet, quia Deus facit quod vult? Ego vero pro tantis malis, tanquam Christianus et fidelis, meliora sperabo, et omne gaudium aestimabo, quod in varias tentationes incidimus . Revera panem doloris comedimus, et potati sumus vino compunctionis. Quid diffidis, amice sponsi, quasi non more suo vinum bonum servaverit usque adhuc benignus et sapiens sponsus? Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem . Et certe sic operari, sic judicare superna divinitas solet: scienti loquor. Quando magna bona mortalibus provenerunt, quae non magna praevenerint mala? Nam, ut caetera taceam, nonne illud unicum et singulare beneficium nostrae salutis praecessit mors Salvatoris? Tu ergo, amice sponsi, amicum te in necessitate probato. Si triplici illo amore, de quo tuus interrogatus est praedecessor , tu quoque toto corde, tota anima, 258 tota virtute Christum diligis, ut oportet, nihil reservabis, nihil dissimulabis in tanto periculo sponsae ejus: sed quidquid habes virium, quidquid zeli, quidquid sollicitudinis, quidquid auctoritatis, quidquid potestatis, impendes. Singulare periculum singularem exigit operam. Fundamentum concutitur, et tanquam imminenti ruinae totis est nisibus occurrendum. Et haec propter vos, fidenter quidem, sed fideliter dicta. De caetero verbum illud quod jam, ni fallor, audistis: quomodo videlicet in Carnutensi conventu me quasi in ducem et principem militiae elegerunt, certum sit vobis nec consilii mei, nec voluntatis meae fuisse vel esse; sed nec possibilitatis meae pervenire usque illuc. Quis sum ego, ut disponam castrorum acies, ut egrediar ante facies armatorum? aut quid tam remotum a professione mea, etiamsi vires suppeterent, etiamsi peritia non deesset? Sed neque hoc meum est vestram docere sapientiam: nostis haec omnia. Tantum obsecro per illam charitatem, qua mihi specialiter debitores estis, ne me humanis voluntatibus exponatis; sed, sicut singulariter vobis incumbit, divinum consilium perquiratis; et operam detis, ut sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat.
|
(SENECA, in epist.
22, ad Lucillum) (Joan. XVIII, 11) (EGESIPPUS, De excid. lib III, cap. 2.) (Matth.
XXVI, 33) (Jac. I, 2) (Joel. II, 14) (Joan. XXI, 15-17) (quonam judicio satis miror) (quantum metior vires meas)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 257 |
EPISTOLA CCLVII. AD EUMDEM, PRO FRATRE PHILIPPO. 1. 2.
|
Est negotium quod caeteris non miscemus, quoniam caeteris amplius tangit et angit nos, et eget singulari propriae precis instantia. Philippus noster cum se exaltavit, humiliatus est: sed cum se humiliavit, non est exaltatus, quasi utrumque pariter Dominus non dixisset . Rigor est, sed sine dispensatione; judicium, sed sine misericordia. Multi sic mensuraverunt: sed nullus ita sibi voluit mensurari. Si autem in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis , erit profecto judicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam. Capax est vester apostolatus rei utriusque, et zeli scilicet et miserationis. Et honor quidem majestatis judicium diligit: sed absit, ut ad praejudicium mansuetudinis. Quanquam dispensator ille, cujus laus est in Evangelio, elegit potius fraudem facere suo domino, quam proximo non misereri. Denique pro centum nunc quidem octoginta, nunc vero quinquaginta redhibuit. Juste laudatus est, qui domino suo rerum maluit, quam personarum jacturam facere. Et quia dignus est qui sic operatur, mercede sua; uno tali opere quos ille retinuit servos, iste sibi fecit amicos .
|
Quid facimus? Videmur intrasse causam, non porrigere precem. Non expedit ita. Si pergimus ista dicere, judicium provocamus, non misericordiam. Nulla mihi fiducia in argumentationibus istis, non plus quam in telis aranearum. Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum . Novi quam validiora valeant mihi responderi, praesertim a tali ingenio. Quamobrem arma mea preces pauperum sunt, et abundamus in genere isto. His cedat necesse est machinis turris fortitudinis, etsi alias inexpugnabilis. Non repellet pauperum preces pauperum pater, paupertatis amator. Quinam isti? Non sum solus: et si solus, fortasse praesumere possem. Omnes filii vestri qui mecum sunt, et qui mecum non sunt, mecum tamen sunt in hac supplicatione. Quis numeret eos? Solus sane frater Philippus excipitur, qui nec postulat, nec petit postulari, et an velit, ignoro: magis, quod in se est, elegit abjectus esse in domo Dei sui. Sed nec nos quidem pro homine, sed pro Ordine postulamus, cui 259 dispensationem in eo factam non parum profuturam confidimus.
|
(Math. XXIII, 12) (quod negandum non est) (Matth. VII, 2) (Luc. XVI, 1-8) (Prov. I, 17)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | ||
Bernardus Claraevallensis
| 258 |
EPISTOLA CCLVIII. AD EUMDEM, PRO FRATRE RUALENO. Rualenum, jussu Pontificis abbatem Sancti Anastasii constitutum, sed invitum admodum ac renitentem, remitti ad se rogat.
|
In veritate comperimus Rualenum nostrum nedum requiescere in quo positus est, sed nec aliquando requieturum confidimus. Quamobrem opus est maturato remedio, non solum illi, sed et mihi. Uror, dico vobis, quandiu ille in scandalo est. Nolite mirari hoc; una anima sumus, nisi quod ego mater, ille filius: nam patris in eo cessi vobis et nomen, et auctoritatem. Solus qui transfundi non potuit, mihi remansit affectus, qui me excruciat. Mater autem non potest oblivisci filii uteri sui . Id me fuisse quis dixerit? ego adhuc esse sentio. Clamat matrem pectus triste, et continuus dolor cordis mei pro eo. Quaeritis de quo querar? De me. De vobis nihil queror, sed vobis. Ego, ego saeva et pia mater propriis visceribus non peperci, ut castificarem cor meum in obedientia charitatis. Immolavi de sinu meo chari pignoris hostiam: et non in angaria, fateor, sed in voluntate mea parui voluntati, quae quos vult, angariat. At ille non ita. Renitebatur, quamvis frustra, plane angariatus tam a me, quam a vobis. Numquid ego timere potui tanta obstinatione semper renisurum? Pii cordis est cedere importunitati, quae ad id quod oportet adduci non patitur. Alioquin invitum tenere ad quod invitus tractus est, durum pro illo, fructuosum nemini est. Porro occupare locum, et non facere fructum, nec loco expedit, nec vos decet, nec nos. « Nemo, » ut ait beatus Ambrosius, « invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit: quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis . » Obsecramus itaque per viscera misericordiae Dei nostri, exhibete viscera patris; et infantem, dum adhuc vivit, remittite ad ubera matris, cujus fortassis hic totus languor est, quod sit praepropere ablactatus. Melius enim vivere sinitur, quam dividitur. Quae utilitas in sanguine ejus? Unum scio: non patris, non matris illa vox erit, Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur . Hoc vos forte non timetis, quia non creditis proventurum. Sed scriptitationes et mussitationes frequentissime venientes in manus nostras, plenae sunt timore isto, minitantes hominis fugam et divisionem, vel potius diruptionem, non modo a vobis, sed et a nobis.
|
(Isai. XLIX, 15) (S. AMBR. in psal. I) (III Reg. III, 26)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 259 |
EPISTOLA CCLIX. AD EUMDEM. Unde supra.--Se eadem velle, et eadem nolle cum Pontifice; adeoque Rualenum suum libenter sistere jubenti Pontifici ad abbatiam Sancti Anastasii.
|
Etsi quid aliquando volui, quod velle me noluistis; mansuetudinis vestrae dignatio eo me provocat, ut quod vultis, non modo velim, sed et avide velim. Placet vobis ut frater Rualenus abbas sit apud Sanctum Anastasium? et mihi placuerat et ante: sed quia nimis ille nolebat, placitum in non placitum venit. Porro vestro beneplacito non connivente, rursum, ut justum est, non placitum in placitum redit. Experiri licet. Factum est quod praecepistis, non quia praecepistis, sed quia voluistis. Ex voluntate ergo, et non quasi ex tristitia, vel ex necessitate. Exsecutio maturata mandati 260 obedientiam probat: de voluntate stilus interrogetur. Si contentus forem mandatum facere, nonne juxta verbum Domini servus inutilis essem, solvens debitum? Nunc autem quia adjeci velle; jam non servus, sed filius.
|
(Luc. XVII, 10.)
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] | |||
Bernardus Claraevallensis
| 260 |
EPISTOLA CCLX. AD RUALENUM ABBATEM. Compatitur Rualeno in demandata sibi praefectura, cui tandem acquiescendum monet.
|
Satis superque afflixit nos absentia tua, Rualene charissime: sed longe magis comperta tua tristitia turbati sumus. Etenim justius te, quam nostram de te desolationem seu destitutionem plangere nobis videmur. Et desolatio quidem non parum damnosa, et non parum molesta, nempe tam dulci filio, tam utili fratre, tam necessario adjutore. Verum quo verius ista de tua amabilitate memoramus, affectuosius compatimur moerori tuo, pluris multo habentes tuum incommodum, et longe aegrius ferentes, quam nostrum damnum. Denique non dissimulavimus, non quievimus, non siluimus, tentantes super hoc Deum pene usque ad irritandum summum et sanctum Pontificem, ut quomodocunque, vel cum nostro periculo te revocaremus. Sed quia adhuc frustrati sumus in cunctis molitionibus et conatibus nostris; supernis tandem judiciis vel fatigati cedentes, et dantes potentiae manus, quoniam quod volumus non valemus, id velle cogimur, quod possumus. Tu igitur, frater charissime et desideratissime, confortare in Domino, et noli jam contra stimulum calcitrare: ne dum pungeris tu, plurimi qui te in Domino plurimum amant, pariter compungantur. Parce tibi et nobis, qui tui amore nec ipsi nobis pepercimus: magis autem induere fortitudine, confidens et sciens quia gaudium Domini fortitudo tua. Induere laetitia salutari, ut et nos de tua jucunditate laetantes, hilarem datorem diligenti Deo, tum pro tua pace, tum pro nostra consolatione laudes et gratias referamus
|
http://viaf.org/viaf/59875293
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.