author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Bernardus Claraevallensis
361
EPISTOLA CCCLXI. AD THEOBALDUM ARCHIEPISCOPUM, PRO JOANNE SALESBERIENSI. Confisus de amicitia Theobaldi, Joannem ei commendat.
Augetis mihi gratiam, et multiplicatis gloriam, si gratia mei, amici mei gratiam inveniant in oculis vestris. Ego tamen ab homine gloriam non quaero, sed regnum Dei et justitiam ejus. Unde factum est, ut praesentium latorem Joannem, amicum meum et amicum meorum, mittam ad Sublimitatem vestram, ad familiaritatem vestram, quam in vobis et de vobis habere praesumo. Testimonium enim bonum habet a bonis, quod non minus vita, quam litteratura promeruit. Nec hoc didici ab illis qui verba sicut verba jactare noverunt; sed a filiis meis, qui mecum sunt, quorum verbis credo, sicut crederem oculis meis. Praesens vobis commendaveram eum; sed nunc absens multo magis commendo, utique tanto securius, quanto sincerius et vitam et mores hominis fidissimis relatoribus didici. Si quid ergo ego possum, imo quia possum plurimum ante faciem vestram, providete ei, unde honeste, imo honorabiliter vivere possit; sed et hoc velociter, quia non habet quo se vertat. Interim providete ei in necessitatibus suis, et liceat mihi experiri totum illud familiaritatis arcanum, quod mihi conservatis in visceribus vestris, amantissime pater.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
362
EPISTOLA CCCLXII. AD ROBERTUM PULLUM CARDINALEM ET CANCELLARIUM. Hortatur ut Eugenio, recens electo Pontifici, strenuum pro officio suo se adjutorem praebeat in negotiis Ecclesiae, 1. 2.
Domino et amico charissimo ROBERTO, Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae presbytero cardinali et cancellario, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes.
Scripta Dilectionis vestrae eo affectu suscepimus, quo semper apud nos est in benedictione memoria vestra. Nec sane egere vos credimus humanae gratiae verbis, aut commendatitiis epistolis ad nos: quoniam quidem utrique nostrum indubitabile, nisi fallor, testimonium perhibet Spiritus veritatis, quam sincere et diligamus vos et diligamur a vobis; ille, inquam, Spiritus, per quem et diffunditur charitas ista in cordibus nostris. Benedictus Deus, qui secundum suam misericordiam Eugenium nostrum, imo suum, praevenit in benedictionibus dulcedinis, parare scilicet lucernam Christo suo; et praemittere virum fidelem ad adjutorium ejus, et nostram quoque plurimam consolationem. Nam cum molesta esset amico amici vocatio et absentatio, cujus nimirum praesentia frui delectatur in Domino: jam tunc, ut manifeste video, cogitabat ipse cogitationes pacis, et non afflictionis, et 326 dicebat: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea . Quamobrem sollicitus sis, charissime, pro eo cui te consolatorem et consiliarium ordinavit Deus, et observa caute secundum datam tibi sapientiam, ne forte inter tam multiplicium negotiorum tumultus malignorum fraude circumveniri possit, ut subripiatur ei verbum quod indignum sit Eugenii apostolatu. Age, inquam, dilectissime, pro loco quem tenes, pro ea quam adeptus es dignitate: viriliter et prudenter exerce qui in te est zelum Dei, ad gloriam ejus, et salutem tuam, et Ecclesiae sanctae plurimam utilitatem, ut dicere possis et tu quia gratia Dei in me vacua non fuit . Hactenus quippe eruditioni multorum fideliter et utiliter instabas, coelo et terra testibus; sed jam tempus faciendi Domino, ne patiaris, quod in te est, dissipari ab impiis legem ejus. Cura proinde, dilectissime et desideratissime pater, etiam in hac dispensatione inveniri fidelis Domini servus et prudens: quatenus et pro te faciat columbina simplicitas, et pro ea, quae tuae quam maximae fidei et sollicitudini credita est, Domini tui sponsa, adversus venenatas maligni et antiqui serpentis astutias militet prudentia serpentina, et in utraque glorificetur Deus. Multa quidem habeo vobis dicere; sed non est opus longa epistola, ubi praesens est vox viva. Quamobrem vestris pariter et nostris occupationibus parcens, posui verba mea in ore praesentium fratrum: tanquam me, ipsos audite. Valete.
(Joan. XIII, 7) (I Cor. XV, 10)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
363
EPISTOLA CCCLXIII. AD ORIENTALIS FRANCIAE CLERUM ET POPULUM. Ad arma contra infideles pro defensione Orientalis Ecclesiae suscipienda hortatur. Praeterea contra turbulentum quemdam praedicatorem docet Judaeos non esse persequendos, nedum occidendos. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.
Dominis et patribus charissimis, archiepiscopis, episcopis, et universo clero, et populo orientalis Franciae et Bajoariae, BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, in spiritu fortitudinis abundare.
Sermo mihi ad vos de negotio Christi, in quo est utique salus nostra. Haec dico, ut excuset indignitatem personae loquentis auctoritas Domini; excuset et consideratio propriae utilitatis. Modicus quidem sum, sed non modicum cupio vos omnes in visceribus Jesu Christi. Ea nunc mihi ratio scribendi ad vos, ea causa, ut universitatem vestram litteris audeam convenire. Agerem id libentius viva voce, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Ecce nunc, fratres, acceptabile tempus, ecce nunc dies copiosae salutis. Commota est siquidem et contremuit terra, quia coepit Deus coeli perdere terram suam. Suam, inquam, in qua est, Verbum Patris sui, docere visus, et annis plus quam triginta homo cum hominibus conversatus: suam utique, quam illustravit miraculis, quam dedicavit sanguine proprio, in qua primi resurrectionis flores apparuerunt. Et nunc peccatis nostris exigentibus, crucis adversarii caput extulerunt sacrilegum, depopulantes in ore gladii terram promissionis. Prope enim est, si non fuerit qui resistat, ut in ipsam Dei viventis irruant civitatem, ut officinas nostrae redemptionis evertant, ut polluant loca sancta, Agni immaculati 327 purpurata cruore. Ad ipsum, proh dolor! religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego, lectumque ipsum invadere et conculcare conantur, in quo propter nos Vita nostra obdormivit in morte. Quid facitis, viri fortes? quid facitis, servi crucis? Itane dabitis sanctum canibus, et margaritas porcis? Quam multi illic peccatores, confitentes peccata sua cum lacrymis, veniam obtinuerunt, postquam patrum gladiis eliminata est spurcitia Paganorum! Videt homo malignus, et invidet; frendet dentibus et tabescit. Excitat vasa iniquitatis suae, nec ulla quidem tantae pietatis signa aut vestigia relicturus, si quando forte obtinere valuerit illa sancta sanctorum. Verum id quidem omnibus deinceps saeculis inconsolabilis dolor, quia irrecuperabile damnum, specialiter autem generationi huic impiissimae infinita confusio, et opprobrium sempiternum. Quid tamen arbitramur, fratres? Nunquid abbreviata manus Domini, aut impotens facta est ad salvandum, quod ad tuendum et restituendum sibi haereditatem suam exiguos vermiculos vocat? Nunquid non potest mittere Angelorum plus quam duodecim legiones, aut certe dicere verbo, et liberabitur terra? Omnino subest ei, cum voluerit, posse: sed, dico vobis, tentat vos Dominus Deus vester. Respicit filios hominum, si forte sit qui intelligat, et requirat, et doleat vicem ejus. Miseratur enim Dominus populum suum, et lapsis graviter providet remedium salutare. Considerate quanto ad salvandos vos artificio utitur, et obstupescite; intuemini pietatis ejus abyssum, et confidite, peccatores. Non vult mortem vestram, sed ut convertamini, et vivatis; quia sic quaerit occasionem, non adversum vos, sed pro vobis. Quid est enim nisi exquisita prorsus et inventibilis soli Deo occasio salvationis, quod homicidas, raptores, adulteros, perjuros, caeterisque obligatos criminibus, quasi gentem quae justitiam fecerit, de servitio suo submonere dignatur Omnipotens? Nolite diffidere, peccatores: benignus est Dominus. Si vellet punire vos, servitium vestrum non modo non expeteret, sed nec susciperet quidem oblatum. Iterum dico, pensate divitias bonitatis Dei altissimi, consilium miserationis attendite. Necessitatem se habere aut facit, aut simulat, dum vestris cupit necessitatibus subvenire. Teneri vult debitor, ut militantibus sibi stipendia reddat, indulgentiam delictorum, et gloriam sempiternam. Beatam ergo dixerim generationem, quam apprehendit tam uber indulgentiae tempus, quam invenit superstitem annus iste placabilis Domino, et vere jubilaeus. Diffunditur enim haec benedictio in universum mundum, et ad signum vitae certatim convolant universi. Quia ergo fecunda est virorum fortium terra vestra, et robusta noscitur juventute referta, sicut laus est vestra in universo mundo, et virtutis vestrae fama replevit universum orbem; accingimini et vos viriliter, et felicia arma accipite Christiani nominis zelo. Cesset pristina illa non militia, sed plane malitia, qua soletis invicem sternere, invicem perdere, ut ab invicem consumamini. Quae miseros tam dira libido excitat, quod proximi corpus gladio, cujus fortassis et anima perit, transverberent? Sed nec effugit qui glorietur: et ipsius animam pertransibit gladius, cum solum hostem gaudeat cecidisse. Illi se dare discrimini insaniae est, non virtutis: nec audaciae, sed amentiae potius est ascribendum. Habes nunc, fortis miles, habes, vir bellicose, ubi dimices absque periculo; ubi et vincere gloria, et mori lucrum. Si 328 prudens mercator es, si conquisitor hujus saeculi, magnas quasdam tibi nundinas indico; vide ne pereant. Suscipe crucis signum, et omnium pariter, de quibus corde contrito confessionem feceris, indulgentiam obtinebis. Materia ipsa si emitur, parvi constat: si devoto assumitur humero, valet sine dubio regnum Dei. Bene ergo fecerunt, qui coeleste jam signaculum susceperunt: bene caeteri faciunt, sed nec ad insipientiam eis, si festinent et ipsi apprehendere quod et eis in salutem existat. De caetero, fratres, moneo vos, non autem ego, sed apostolus Dei mecum, non esse credendum omni spiritui . Audivimus et gaudemus, ut in vobis ferveat zelus Dei; sed oportet omnino temperamentum scientiae non deesse. Non sunt persequendi Judaei, non sunt trucidandi, sed nec effugandi quidem. Interrogate eos divinas paginas. Novi quid in Psalmo legitur prophetatum de Judaeis: Deus ostendit mihi, inquit Ecclesia, super inimicos meos, ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Vivi quidam apices nobis sunt, repraesentantes Dominicam passionem. Propter hoc dispersi sunt in omnes regiones, ut dum justas tanti facinoris poenas luunt, testes sint nostrae redemptionis. Unde et addit in eodem psalmo loquens Ecclesia: Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine . Ita factum est: dispersi sunt, depositi sunt; duram sustinent captivitatem sub principibus christianis. Convertentur tamen ad vesperam, et in tempore erit respectus eorum. Denique cum introierit gentium multitudo, tunc omnis Israel salvus erit, ait Apostolus . Interim sane qui moritur, manet in morte. Taceo quod sicubi desunt, pejus Judaizare dolemus Christianos feneratores, si tamen Christianos, et non magis baptizatos Judaeos convenit appellari. Si Judaei penitus conterantur, unde jam prosperabitur eorum in fine promissa salus sive conversio? Plane et Gentiles si essent similiter exspectandi, sustinendi forent potius quam gladiis expetendi. Nunc autem cum in nos coeperint esse violenti, oportet vim vi repellere eos, qui non sine causa gladios portant. Est autem christianae pietatis, ut debellare superbos, sic et parcere subjectis; his praesertim, quorum est legislatio repromissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus in saecula. Attamen exigendum ab eis juxta tenorem apostolici mandati, ut omnes qui crucis signum susceperint, ab usurarum exactione liberos omnino dimittant. Illud quoque admonitos vos esse est necesse, fratres dilectissimi, ut si quis forte amans primatum gerere inter vos, expeditione sua regni voluerit exercitum praevenire, nullatenus audeat: et si a nobis missum se simulet, non est verum: aut si ostendat litteras, tanquam a nobis datas; sed omnino falsas, ne dicam furtivas esse dicatis. Viros bellicosos, et gnaros talium duces eligere est: et simul proficisci exercitum Domini, ut ubique habeat robur, et non possit a quibuslibet violentiam sustinere. Fuit enim in priori expeditione, antequam Jerosolyma caperetur, vir quidam, Petrus nomine, cujus et vos, nisi fallor, saepe mentionem audistis. Is populum qui sibi crediderat, solum cum suis incedens tantis periculis dedit, ut aut nulli, aut paucissimi eorum evaserint, qui non corruerint, aut fame, aut gladio. Propterea omnino timendum est, si similiter et vos feceritis, ne contingat et vobis similiter. Quod avertat a vobis Deus, qui est benedictus in saecula! Amen.
(quod Deus avertat!) (I Joan. IV, 1) (Psal. LVIII, 12) (Rom. XI, 25, 26)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
364
329 EPISTOLA CCCLXIV. AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Invitat Petrum ad conventum Carnotensem, ubi ae auxilio Orientali Ecclesiae ferendo consultandum. 1. 2.
Amantissimo patri PETRO, Dei gratia venerabili Cluniacensi abbati, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem, et quas potest orationes.
Gravem nimis ac miserabilem Orientalis Ecclesiae gemitum ad aures vestras, imo etiam ad ipsa etiam penetralia cordis arbitror pervenisse. Dignum quippe est, ut secundum magnitudinem vestram, magnum exhibeatis eidem vestrae et omnium fidelium matri compassionis affectum, praesertim tam vehementer afflictae, tam graviter periclitanti. Dignum, inquam, ut tanto amplius comedat vos zelus domus Dei, quanto ampliorem in ea locum, ipso auctore, tenetis. Alioquin si duramus viscera, si obduramus eorda, si plagam hanc parvi pendimus, nec dolemus super contritione; ubi nostra in Deum charitas, ubi dilectio proximorum? Imo vero, si non satagimus quanta possumus sollicitudine, consilium aliquod et remedium tantis malis, tantisque periculis adhibere; quomodo non ingrati convincimur esse ei qui abscondit nos in die malorum, in tabernaculo suo; justius perinde et vehementius puniendi, utpote tam divinae gloriae, quam fraternae salutis negligentes? Haec vobis tam fiducialiter, quam familiariter duximus suggerenda, ob gratiam utique, qua nostram indignitatem excellentia vestra dignatur. Nam et patres nostri, episcopi Franciae, una cum domino Rege et principibus, tertia die dominica post Pascha apud Carnotum urbem venturi sunt, et de verbo hoc tractaturi: ubi utinam mereamur habere praesentiam vestram. Quia enim magnis omnino magnorum virorum consiliis hoc verbum constat egere; gratum profecto obsequium praestabitis Deo, si negotium ejus non duxeritis alienum, sed charitatis vestrae probaveritis zelum in opportunitatibus, in tribulatione. Nostis enim, pater amantissime, nostis quoniam amicus in necessitate probatur. Confidimus autem quod magnum huic verbo proventum praesentia vestra praestabit, tum pro auctoritate sanctae Cluniacensis ecclesiae, cui Deo auctore praeestis, tum maxime pro sapientia et gratia, quam vobis ipse donavit ad utilitatem utique proximorum, et sui ipsius honorem. Qui vobis etiam nunc inspirare dignetur, ut non gravemini venire, et servis suis in nomine ejus, et pro zelo ipsius nominis congregandis vestram admodum desiderabilem conferre praesentiam.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
365
EPISTOLA CCCLXV. AD HENRICUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM. Radulfum monachum, qui fideles in Judaeorum necem armabat, arguit. 1. 2.
Venerabili domino et charissimo patri HENRICO Moguntino archiepiscopo, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, invenire gratiam apud Deum.
Litteras Dilectionis vestrae debita veneratione suscepi; sed prae multitudine negotiorum brevis est responsio. Depositum querelae vestrae apud nos signum est et pignus dilectionis et praecipuae humilitatis indicium. Quis enim ego sum, aut quae domus patris mei, ut ad me referatur archiepiscopi contemptus, et metropolitanae 330 sedis injuria? Nonne ego sum puer parvulus, ignorans introitum et egressum meum? Verumtamen non ignoro verbum veritatis usquequaque, quod ex ore Altissimi procedit: Necesse est ut veniat scandalum, vae autem illi per quem venit! . Homo ille de quo agitur in litteris vestris, neque ab homine, neque per hominem, sed neque a Deo missus venit. Quod si se monachum aut eremitam jactat, et ex eo sibi assumit libertatem, vel officium praedicationis; potest scire, et debet, : quippe cui oppidum carcer esse debet, et solitudo paradisus. Hic vero a contrariis, et solitudinem pro carcere, et oppidum habet pro paradiso. O hominem sine pectore! o hominem sine fronte! cujus stultitia elevata est super candelabrum, ut appareat omnibus qui sunt in domo. Tria sane sunt in eo reprehensione dignissima: usurpatio praedicationis, contemptus episcoporum, homicidii approbati libertas. Novum genus potentiae. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui eodem prohibente gladium deposuit, quo jubente levaverat? Nunquid tu major es principe Apostolorum, qui quaesivit a Domino, Domine, si percutimus in gladio? Sed instructus es omni sapientia Aegyptiorum, id est sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum . Aliter solvis quaestionem Petri, quam ille qui dicit: Mitte gladium in locum suum. Omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit . Nonne copiosius triumphat Ecclesia de Judaeis, per singulos dies vel convincens, vel convertens eos, quam si semel et simul consumeret eos in ore gladii? Nunquid incassum constituta est illa universalis oratio Ecclesiae, quae offertur pro perfidis Judaeis a solis ortu usque ad occasum, ut Deus et Dominus auferat velamen de cordibus eorum, ut ad lumen veritatis a suis tenebris eruantur? Nisi enim eos, qui increduli sunt, credituros speraret, superfluum videretur et vanum orare pro eis. Sed considerat oculo pietatis, quod Dominus habet respectum gratiae apud eum qui reddit bona pro malis, et dilectionem pro odio. Ubi est ergo illud quod dictum est, Videas ne occidas eos? ubi est, Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet? ubi est, Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit? Tune es ille qui mendaces facies Prophetas, et evacuabis omnes thesauros pietatis et misericordiae Jesu Christi? Tua doctrina non est tua, sed ejus qui misit te patris. Sed credo sufficit tibi, si sis sicut magister tuus. Ille enim erat homicida ab initio: ille mendax, et pater mendacii . O monstruosa scientia! o sapientia infernalis, contraria Prophetis, et Apostolis inimica, subversio pietatis et gratiae! o immundissima haeresis! o meretrix sacrilega, quae impraegnata de spiritu falsitatis concepit dolorem, et peperit iniquitatem! Libet, sed non licet ultra progredi. Ad ultimum, ut omnia quae sentio super his, breviter comprehendam; homo est magnus in oculis suis, plenus spiritu arrogantiae. Verba et opera ejus praetendunt, quod conatur sibi facere nomen juxta nomen magnorum qui sunt in terris: sed non habet sumptus ad perficiendum. Vale.
(Matth. XVIII, 7) (Gen. XXII.) (Luc. XXII, 49.) (I Cor. III, 19) (Matth. XXVI, 52) (Psal. LVIII, 12.) (Rom. XI, 25, 26.) (Psal. CXLVI, 2.) (Joan. VIII, 44) (Psal. VII, 15.)
[quod monachus non habet docentis, sed plangentis officium]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
366
331 EPISTOLA CCCLXVI. AD HILDEGARDEM ABBATISSAM. Laudibus suis modeste rejectis, ut ipsa Dei gratiam in se agnoscat monet, et orationes pro se suisque postulat.
Dilectae in Christo filiae HILDEGARDI, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris.
Quod de nostra exiguitate longe aliter quam nostra sese conscientia habeat, quidam sentire videntur; non nostris meritis, sed stultitiae hominum deputandum est. Ad dulcedinem autem piae charitatis tuae scribere properavi; quamvis id brevius omnino quam vellem, negotiorum multitudo compellat. Congratulamur gratiae Dei quae in te est, et ut eam tanquam gratiam habeas, et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere, admonemus: sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Quod in nobis est, hortamur et obsecramus. Caeterum ubi interior eruditio est, et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere possumus, aut monere? Diceris enim coelestia secreta rimari, et ea quae supra homines sunt, Spiritu sancto illustrante dignoscere. Unde rogamus magis et suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum, et eorum pariter qui nobis in spirituali societate juncti sunt. Nam cum spiritus Deo conjungitur, confidimus quod nobis multum prodesse valeas et subvenire. Multum enim valet deprecatio justi assidua . Nos pro te assidue oramus, ut conforteris ad bona, instruaris ad interiora, dirigaris ad permansura: ita ut nec hi qui spem suam in Deo posuerunt, desperando pro te claudicent; sed ut in profectu benedictionis, quam a Deo accepisse cognosceris, bene confortati, in melius et melius proficiant.
(Jacobi IV, 6) (Jac. V, 16)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
367
EPISTOLA CCCLXVII G. CANCELLARIO. Episcopum Metensem commendat
Praedecessor vester bonae memoriae Haimericus cancellarius dominum Metensem episcopum speciali amplectebatur dilectione; et nuntios ejus, quoties Romam venirent, plurimum acceptabat, et juvabat studiosius. Unde rogo vos quoque per eadem gradi vestigia, et nobili episcopo, in magna necessitate posito, armis Ecclesiae subvenire.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
368
EPISTOLA CCCLXVIII. AD G. DIACONUM CARDINALEM. Affectum ejus, litteris et donis expressum, gratus, amplectitur, et ab amore terrenorum opumque avocat. 1. 2.
Domino et amico charissimo G. Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae diacono cardinali, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes.
Benedictus tu a Domino, qui tam copiose praevenisti nos in benedictionibus dulcedinis: ut si qua misericordiae viscera, si quid affectionis, si quid charitatis invenitur in nobis, totum sibi merito vindicet illustris animi tui tam devota humilitas, humilisque devotio. Nam et antea exsultabam omnino, et gratulabar zelo bono, quem in te esse fratrum nostrorum relatione 332 didiceram: sed jam eo amplius, si quid possum in Domino, tuae dilectioni me sentio debitorem, quo devotius et humilius parvitati nostrae commendatum te reddere studuisti. Unde et sollicitus fui fratribus nostris indices tui pectoris legere litteras, plenas devotae affectionis, plenas pietatis et gratiae; benedictionem quoque, quam destinaveras, exhibere; et praecipere, sicut rogasti, in memoriam tui et tuorum, ipsis in vasis Missarum solemnia celebrari. Faciat te Deus in magna domo sua vas in honorem, ut de te quoque nos charissimi tui operum testimonio, quod plurimum desideramus, mereamur audire, Quoniam vas electionis mihi est iste . Testis enim nobis est Spiritus veritatis, per quem et diffunditur charitas ista in cordibus nostris , quomodo te cupiamus in visceribus Jesu Christi. Quia ergo aemulamur te Dei aemulatione, non modo est ad eum pro te deprecatio nostra, sed etiam ad teipsum, ut sollicite provideas, quomodo te oporteat conversari in domo Dei, et in sorte ministerii hujus. Dico enim non de praesumptione, Deus scit, sed de charitate, quoniam judicium grave his qui praesunt , si non etiam prodesse laborant: et econtra, qui bene ministraverit, gradum bonum acquiret . Tu ergo, dilectissime et desideratissime domine, declina, obsecro, magis ac magis a malo, et fac bonum: nec inveniaris in Christi haereditate quaerens quae tua sunt, sed memor esto semper apostolici illius, Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec quidquam auferemus . Quamobrem eam, quae immortalis est, animam tuam serva, charissime; ne qua occasione avelli aut eradicari queat ab affectu cordis tui quod Dominus loquitur in Evangelio: Quid prodest, inquit, homini si universum mundum lucretur, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Miseri prorsus, miseri, qui in bonis ducunt dies suos, ut in puncto ad inferna descendant . Cum enim interierint, non sument omnia, nec descendet cum eis gloria eorum , quoniam vapor est ad modicum parens . Haec cogita, dilectissime, et haec meditare jugiter, et in corde tuo describe ea, nec a memoria tua ullatenus recedant. Vale.
(Act. IX, 15) (Rom. V, 5) (Sap. VI, 6) (I Tim. III, 13) (I Tim. VI, 7) (Matth. XVI, 26.) (Job XXI, 13) (Psal. XLVIII, 18) (Jac. IV, 15)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
369
EPISTOLA CCCLXIX. AD SUGERIUM ABBATEM. Gratulatur Sugerio de reformatione ecclesiae S. Genovefae feliciter instituta, et ut bene coeptis insistat, hortatur.
Amantissimo patri et domino SUGERIO, Dei gratia venerabili abbati Beati-Dionysii, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem et orationes.
Benedictus Deus, qui in manu vestra operatus est salutem in ecclesia Sanctae Genovefae: ut domus Dei restitueretur ordini et disciplinae. Agit vobis gratias apostolica ipsa auctoritas, quod fideliter et efficaciter opus magnificum incoepistis: agimus et nos quas possumus gratias, et quicunque Deum diligunt in veritate. Rogamus itaque obnixius et postulamus, ut secundum apostolicarum tenorem litterarum, operi manuum vestrarum dexteram porrigatis: ut quod magnifice coeptum est, vestrae Magnitudinis opera proficere possit in dies, et feliciter consummari. Jam pro ecclesia Sancti-Victoris charitatem vestram sollicitare superfluum judicamus: quia omnium ecclesiarum custodia vobis commissa esse dignoscitur. Sed his debetur amplius, quarum religio amplius noscitur indigere.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
370
333 EPISTOLA CCCLXX. AD EUMDEM. Ecclesiam de Monte ei commendat.
Charissimo patri et domino SUGERIO, Beati-Dionysii abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, salutem et dilectionem.
Oportet vos operari opera ejus qui reliquit vos in loco suo, imo opera Domini Dei vestri, qui ad tale ministerium vos elegit. De operibus ejus est, quod ecclesia de Monte religionem induit et decorem: ubi vos novella illa plantatio consiliatorem et auxiliatorem magnum invenit. Supplicamus, ut quod bene coepistis, melius consummetis, et opponatis vos murum pro domo Israel, ut non praevaleat homo. Dignemini etiam consolari abbatem loci illius quia pusillanimis est: quia sic convenit honori personae vestrae, et saluti animae vestrae, et specialiter in tempore isto.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
371
EPISTOLA CCCLXXI. AD EUMDEM. Dissuadet matrimonium inter filium comitis Andegavensis et filiam regis Francorum, ob impedimentum consanguinitatis.
Domino abbati Beati-Dionysii, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem et orationes.
Sic scripsi ad dominum Regem: « Opus grande et onus inaestimabile suscepistis, quod a nemine, nisi divina virtute, possit portari. Supra vires est hominis negotium vestrum: sed Deo facile est, quod hominibus est impossibile . Si haec scitis, cavendum vobis summopere est, ne qua occasione tam necessarium repellatis auxilium, ne qua suggestione Deum offendatis, et gratiam ejus vobis reddatis infensam. Cavendum, inquam, nunc maxime, nequando provocatus a vobis irascatur Deus, et avertat faciem suam a vobis, ac manum retrahat adjutorii. Siquidem periculum hoc non ad solum Regem spectat, sed ad universam Ecclesiam Dei: quia ex hoc jam vestra et totius mundi una est causa. Quorsum haec tendant, audite. Festino quidem ad vos, sicut hae litterae, vigiliam beatae Mariae Magdalenae Lauduni facturus; sed aliis jam litteris praemonere vos et praemunire curavi. Audivi enim quod festinet Comes Andegavensis alligare vos fide et sacramento, super matrimonio contrahendo inter filium suum, et filiam vestram. At hoc quidem non tantum non expedit, sed non licet; non modo alias ob causas, sed quia titulus consanguinitatis id prohibet, sicut veridica attestatione cognovimus, matrem reginae et puerum istum, filium Comitis Andegavensis, in tertio consanguinitatis gradu inveniri. Propter quod omnimodo monemus, ne faciatis hanc rem: sed timeatis Deum, et declinetis a malo. Promisistis vos nulla ratione sine consilio nostro id facturum: et si dissimulavero, ipse peccavi. Hoc ergo consilium nostrum, ut nullo modo id faciatis. Si feceritis, sciatis vos et contra consilium nostrum, contra consilium multorum diligentium nomen vestrum, et etiam contra Deum fecisse: et nolite putare quod acceptum sit Deo sacrificium vestrum, cum sit ex parte, ut pro alieno sollicitus, regno proprio non parcatis, disponendo illud contra Deum, contra jus et fas, et contra utile atque honestum. Liberavi animam meam: liberet et vestram Deus a labiis iniquis et a lingua dolosa. »
(Luc. XVIII, 27)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
372
334 EPISTOLA CCCLXXII. AD P. EPISCOPUM PALENTINUM IN HISPANIA. Laudat eum ab humilitate, sed maxime a studio lectionis.
Venerabili domino, et charissimo patri P. Dei gratia Palentiensi episcopo, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, praeveniri a Domino in benedictionibus dulcedinis.
Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam in odore unguentorum tuorum? Venerabilis tua conversatio, et integritas morum replevit nares meas in odorem suavitatis; et ecce odor iste factus est mihi, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Vere sicut adipe et pinguedine repleta est anima mea in odore isto, et in talibus vita spiritus mei. Quomodo enim potest audire, et non delectari in crassitudine anima mea, cum audierit virum sublimem et humilem, negotiosum et quietum, et trementem verba Domini? O rara avis in terris, humilitas cum sublimitate, et tranquilla mens in medio negotiorum! Laetificasti, Domine, animam servi tui; laetificet et tuam misericors Dominus in laetitia gentis suae. Gavisus sum gaudio magno, quod talia de vobis, et a talibus nuntiata sunt, quibus non forte putare potui. Latores enim praesentium fratres nostri nuntiaverunt nobis de castigatione carnis, quam redigis in servitutem, de erectione spiritus, de amore lectionis, de mansuetudine morum, de operatione boni ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Tu ergo, charissime, non me intendas intentum circa laudes tuas in verbis istis. Nondum enim menti excidit illa prophetica reprehensio: Populus meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt . Nolo enim oleo peccatoris impingnari caput tuum, quia peccator sum; sed potius oleo laetitiae, quae procedit de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Non sum ego venditor olei; non enim habeo nisi parum olei, quo ungar in palaestra hujus saeculi: verumtamen laudes Christi silere non possum. Laudetur ergo non creatura, sed Creator: laudetur non ille qui accepit, sed ille a quo accepit: laudetur non ille qui plantat, non ille qui rigat, quia nihil sunt; sed qui incrementum dat Deus. Ego ergo non accipientis, sed porrigentis manum laudabo: non laudationem servi, sed laudationem Domini loquetur os meum. Tu ergo, dilectissime, si sapis, imo quia sapis in te quidem, sed non ex te cognosce gratiam: quia, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Scio quosdam esse, qui quasi scienter nescire volunt quae acceperunt a Domino, ne in superbiam elati, in viscum incidant diaboli. Mihi autem videtur debere scire quid acceperim, ut sciam quid desit mihi: mihi videtur juxta Apostolum, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, ne nesciamus, ad quae postulanda suspirandum sit nobis. Qui enim accepit, et nescit quae accepit, duplici periculo vicinum se constituit: quia ingratus est circa acceptum, et incautus circa custodiendum beneficium. Quomodo enim refert gratiam ei, a quo accepit, si nescit se accepisse quod accepit? vel quomodo sollicitus erit custodire, qui non meminit se aliquid accepisse? Aufer a me, Domine, opprobrium ingrati illius populi, de quo dictum est: Obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis . Acceptum itaque beneficium, etiam secundum sapientes hujus saeculi, aeternae memoriae infigendum est. Oportet ergo ut accepta sciamus custodire, et gratia Dei vacua non sit in nobis; sed ut semper in nobis maneat, semper gratias agamus Domino 335 Deo nostro. Illud quoque non otiose puto adjiciendum, ut in acquisitionem salutis et gratiae tribus gradibus ascendas: humilitate, fide, timore. Humilitas enim est, cui gratia datur; fides, in qua suscipitur; timor, a quo custoditur. Nam sine tribus his si ascendamus ad gratiam, timeo, ne dicatur nobis; Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est . Sit ergo ad hauriendam aquam sapientiae funiculus haereditatis, et haec humilitas sit in ore, sit in corde, sit in actu: quia funiculus triplex difficile rumpitur. Fides sit hydria, et haec magna sit, ut ab ea multum gratiae capiatur. Sit timor operculum, ne sortibus vanae gloriae aqua sapientiae inquinetur: scriptum est enim, Vas quod non habuerit cooperculum, immundum erit . Manum meam provocavit ad scribendum illa tua devotio legendi, qua non solum magnorum hominum, sed etiam nugas nostras amplecteris: ut per quos nuntiata est bonitas tua, per eosdem tibi nuntiaretur, quantam cordi meo dedisti laetitiam.
(Isa. IX, 16) (Psal. LXXVII, 11) (Joan. IV, 11) (Num. XIX, 15)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
373
EPISTOLA CCCLXXIII. ABBATIS SP. AD SANCTUM BERNARDUM. De praefectura sibi imposita luget.
Desiderabili domino et charissimo patri BERNARDO Clarae-Vallensi abbati, filius ejus SP. fratrum ecclesiae servus inutilis, benedictionem omnium gentium.
Desiderio desideravi, si fieri posset, ut litterae istae invenirent vos liberum ab aliis negotiis et absolutum. Timeo enim, et timui, cum eas scriberem, et recordabar illius, qui quaerebat videre Jesum, sed non poterat prae turba, quia statura pusillus erat . Sed quid, si otium invenero, et non invenero gratiam in oculis vestris? Nunquid solum otium erit mihi solatium? Parcat vobis Deus. Quid fecistis? ubi me posuistis, et qualem? Utinam appenderentur vires meae, et sarcina, quam porto, in statera! quasi arena maris haec gravior appareret. Quis enim ego sum, aut quae domus patris mei? Nonne ego sum puer parvulus, ignorans introitum et egressum meum? Quis ego, aut quid ego, ut possim solus occurrere, imo succurrere ecclesiae, in qua positus sum, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae? Supra vires meas est negotium istud; stulto labore consumor. Laboravi in gemitu meo: sed quae utilitas in laboribus et gemitibus meis? Inveterati sunt morbi, plaga crudelis, et insanabilis dolor, nisi in manu forti. Vitia quippe versa sunt in mores, mores in consuetudinem, consuetudo in naturam, natura in necessitatem. O quam necesse esset hanc necessitatem evelli! Sed, quod cum lacrymis dicendum esset, confortata est, et non potero ad eam. Ecce enim non est auxilium mihi in me. Sed et frater iste lator praesentium, qui valde nobis necessarius erat, recedit a nobis. Docebat enim novitios; proficiebant illi, ego autem gaudebam, et sperabam de misericordia Dei, quod quandoque absorberetur mortale a vita. Testimonium illi perhibeo, quantum licet aestimare hominem ab homine, quia conversatio ejus apud nos, et Deo grata fuit et dulcis hominibus. Unde et discessio ejus sine dolore esse non potuit. Potens es, Domine, convertere planctum meum in gaudium mihi, si inveni gratiam in oculis tuis. Haec hactenus. Caetera praesentium lator latius explicabit.
(Luc. XIX, 3)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
374
336 EPISTOLA CCCLXXIV. AD FRATRES DE HIBERNIA, IN TRANSITU BEATI MALACHIAE EPISCOPI. Sanctorum obitum gaudio potius quam luctu prosequendum. Singulari quoque Dei beneficio, Claram-Vallem tanti viri morte et sepultura honoratam. 1. 2. 3. 4.
Religiosis fratribus qui in Hibernia sunt, et his maxime congregationibus, quas beatae memoriae Malachias episcopus fundavit, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, Paracleti consolationem.
Si haberemus hic manentem civitatem, copiosissimis jure lacrymis plangeremus, talem nos amisisse concivem. Caeterum si futuram magis inquirimus ut oportet, est quidem non modica doloris occasio tam necessario duce destitui: debet tamen zelum temperare scientia, et dolorem spei fiducia delinere. Nec mirari quempiam decet, si gemitum extorquet affectus, si desolatio lacrymas exprimit: modum tamen adhibere necesse est, imo non modice etiam consolari, intuentes non quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Primum quidem congratulandum est animae sanctae, ne nos arguat de inopia charitatis, dicens et ipse quod Dominus ad Apostolos ait: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem . Praevenit nos ad Patrem spirituum spiritus patris nostri: nec modo charitatis inopes, sed ingratitudinis etiam rei esse convincimur super omnibus quae per eum nobis beneficia provenere, si non congratulamur ei, qui de labore ad requiem, de periculo ad securitatem, de mundo transiit ad Patrem. Itaque et pium est Malachiam flere defunctum, et pium magis Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Utique et beate. Visus est oculis insipientium mori, ille autem est in pace. Dehinc etiam utilitatis propriae consideratio exsultandum nobis suggerit et laetandum, quod tam potens suos patronus ad coelestem curiam, tam fidelis praecesserit advocatus: cujus et ferventissima charitas oblivisci ne queat filiorum, et probata sanctitas obtineat gratiam apud Deum. Quis enim nunc Malachiam sanctum aut minus posse prodesse, aut minus suos diligere audeat suspicari? Profecto cum diligeretur prius, certiora nunc suae dilectionis a Deo capit experimenta: et cum dilexisset suos, in finem dilexit eos. Absit autem ut tua nunc, o anima sancta, minus efficax aestimetur oratio, quando praesenti vividius supplicare est majestati, nec jam in fide ambulas, sed in specie regnas! Absit ut imminuta, nedum exinanita tua illa tam operosa charitas reputetur, cum ad fontem ipsum charitatis aeternae procumbis, pleno hauriens ore, cujus et ipsa prius stillicidia sitiebas! Non potuit morti cedere charitas fortis ut mors, imo et morte fortior ipsa. Nam et decedens non erat immemor vestri, affectuosius vos commendans Deo, et nostram quoque exiguitatem solita illa sua mansuetudine et humilitate exorans ut vestri non oblivisceremur in finem. Unde et dignum duximus scribere vobis, ut sciatis nos et in spiritualibus, si quid nostra in his exiguitas per beati hujus Patris nostri merita unquam potuerit; et in corporalibus, si quando forte opportunitas praeberetur, omnem vobis consolationem impendere tota devotione paratos. Et nunc quoque, dilectissimi, Hiberniensis Ecclesiae gravem hanc destitutionem toto miseramur affectu: et eo amplius vobis compatimur, quo nos amplius ex hoc novimus debitores. Magnificavit enim Dominus facere nobiscum, cum locum nostrum dignatus est beatae mortis ejus honorare praesentia, et pretiosissimo 337 corporis ejus locupletare thesauro. Nec molestum sit vobis, quod apud nos habeat sepulturam: quando sic ordinavit Deus secundum multitudinem misericordiae suae, ut vos eum vivum haberetis, nobis habere liceret vel defunctum. Et nobis siquidem communis vobiscum pater ille erat, et est: nam et in morte ipsius hoc nobis confirmatum est testamentum. Quamobrem sicut nos hujus tanti patris gratia, universos vos, tanquam germanos fratres, totis amplectimur visceribus charitatis: sic et de vobis idem sentire spiritualis ipsa cognatio persuadet. Hortamur autem vos, fratres, ut beati hujus patris nostri semper curetis sectari vestigia, eo studiosius, quo vobis certius sancta ejus conversatio diuturnis experimentis innotuit. In hoc enim veros vos ejus filios esse probabitis, si paterna viriliter instituta servetis: et ut in eo vidistis et audistis ab eo quemadmodum vos oporteat ambulare, sic ambuietis, ut abundetis magis: siquidem gloria patris, sapientia filiorum . Nam et nostram non mediocriter excutere desidiam, et reverentiam incutere coepit praesens nobis tantae perfectionis exemplar. Atque utinam sic nos post se trahat, ut pertrahat in tam recenti virtutum ejus odore avidius alacriusque currentes. Orantem pro nobis universitatem vestram Christus custodiat.
(Joan. XIV, 28) (Prov. X, 1)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
375
EPISTOLA CCCLXXV. AD IDAM COMITISSAM NIVERNENSEM. Monachos Vizeliacenses a Comitissae clientibus infestari queritur.
Dilectae in Christo filiae Nivernensi comitissae, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, salutem et orationes.
Conqueritur venerabilis abbas Vizeliacensis, quod vos et clientes vestri mercatores et caeteros Vizeliacum volentes ire prohibetis: quod quia Guillelmus comes bonae memoriae, et filius ejus in praesentia domini Autissiodorensis et nostra penitus refutavit, tanquam impium et iniquum; monemus et rogamus, ne id deinceps ullo modo faciatis. Timemus enim, si talia facere coeperitis, ne forte et vobis hic, et viro vestro, ubi ipse est, plurimum possint obesse, quod omnino nollemus. Credite ergo nobis, et omnino desistite a malitia hac.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
376
EPISTOLA CCCLXXVI AD SUGERIUM ABBATEM. Hortatur et rogat, ut duellis quorumdam principum se opponat.
Venerabili patri et domino SUGERIO, Dei gratia abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.
Nunc tempus et opus est, ut apprehendatis gladium spiritus, quod est verbum Dei, contra diabolica figmenta, quae regerminare moliuntur iterum. Homines namque illi qui reversi sunt, maledictas illas nundinas post festa paschalia praefixerunt, et statuerunt laxatis habenis dominus Henricus filius Comitis, et dominus Robertus frater Regis, ut irruant et interficiant semetipsos. Animadvertite quali voluntate viam Jerosolymitanam aggressi sunt, qui cum voluntate hujusmodi regressi sunt. Quam recte dici potest de istis: Curavimus Babylonem, et non est sanata! ; percussi sunt, et non doluerunt; attriti sunt, et renuerunt suscipere disciplinam! Post tot labores, post tot pericula, quibus vexati sunt a tribulatione malorum et dolore, regnum in pace est, et Dominus Rex abest: et per hos duos potest terra singulariter commoveri, sed 338 et perturbari. Supplico et consulo Sublimati vestrae, quia maximus princeps estis in regno, ut vel dissuasione, vel vi, totis viribus vos opponatis, ne fiat hoc: quia sic convenit honori personae vestrae, et terrae vestrae, et utilitati Ecclesiae Dei. Vim autem appello, quod ad ecclesiasticam pertinet disciplinam. Nos autem idem scribimus domino Remensi, domino Senonensi, domino Suessionensi, domino Antissiodorensi, comiti Theobaldo, comiti Rodulfo. Opponite vos tantis malis, et propter dominum regem, et propter dominum papam, ad quem pertinet custodia regni.
(Jerem. LI, 9) (Jerem. V, 3.)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
377
EPISTOLA CCCLXXVII. AD EUMDEM. Praedicat ejus zelum et studium boni communis, quod indixerit comitia regni pro ejus salute, hortaturque ad causam reipublicae fortiter agendam. 1. 2.
Charissimo patri et domino SUGERIO, Dei gratia Beati-Dionysi abbatii, frater BERNARDUS Clarae Vallensis vocatus abbas, spiritum consilii et consolationis.
Visis quibusdam litteris vestris, quas ad dominum Turonensem direxerat Sublimitas vestra, exsultavimus, et delectati sumus, non qualicunque gaudio, sed gaudio magno valde. Visitet vos Oriens ex alto, qui visitare disponitis regnum gloriosissimi regis nostri, ut sic respirare possit a tribulatione malorum et dolore, qui jam in januis est, si non fuerit totis viribus contradictum. Profecto consilium Dei fuit, ut ad consilium tam curiae quam Ecclesiae principes vocaretis: ut sciant omnes qui habitant terram, quia remansit et regno, et regi amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis. Illi, inquam, regi, qui servit Regi cujus regnum est omnium saeculorum; qui commovit gentes et regna, ne Rex coeli perderet terram suam; terram, ubi steterunt pedes ejus. Illi, inquam, regi, qui cum esset gloria singularis, rebus affluens, pace securus, victoriosus in praeliis, juvenis aetate, elegit exsulare a propriis, ut serviret in alienis; illi tamen, cui servire, regnare est. Et quis audeat turbare regnum ejus? quis tantam impietatem committat adversus Dominum, et adversus christum ejus? Domine, mi rex, utinam abscindantur, qui te conturbant! qui quaerunt mala et tibi, et tuis, cum tu inter alienas gentes solus remanseris, ne remaneret in solitudine ille locus, quem elegit Dominus ex omnibus locis terrarum, ut esset nomen suum ibi. Propterea viriliter agite, et confortetur cor vestrum, quia vobiscum est Dominus Deus vester in protectione Regis et exsulis sui. Qui imperavit ventis et mari, tumentes fluctus facile complanabit. Erit vobiscum universitas Ecclesiae Dei, ne insurgat aliquis et peccare faciat Israel, et totis humeris totum onus, si quid tamen oneris fuerit, supportabit. Nunc enim tempus et opus est, ut agatis pro loco quem tenetis, pro dignitate qua polletis, pro potestate quam accepistis: ut memoria vestra non solum in benedictione, sed et in admiratione sit generationi huic omni quae ventura est. Providendum est, et multum providendum, ne tanta portio Ecclesiae Dei sine fructu maximo fatigetur, et hic statuendum, quod omnes insurgentium malignitates vel reddere, vel elidere possit. In voluntate nostra est, ut vobis in nomine Domini congregatis, parvitatis nostrae litteras transmittamus, quae etsi non adjuvent, saltem affectum nostrum ostendant. Ille autem qui vobis dedit hanc voluntatem, donet et facultatem, et conterat Satanam sub pedibus vestris: ut in opere isto glorificetur Dominus, honoretur Ecclesia, regnum stabiliatur, et obstruatur os loquentium et facientium iniqua.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
378
339 EPISTOLA CCCLXXVIII. AD EUMDEM. Petit subsidium annonae pro Religiosis Bituricensibus.
Domino dilectissimo SUGERIO, Dei gratia venerabili abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, salutem et orationes.
Fratres nostri de Bituricensi archiepiscopatu, de Domo- Dei, egent pane: et audivimus quod abundat ibi annona domini Regis, et parum venalis inibi videtur. Itaque rogamus vos, ut praecipiatis eis dari de annona illa, quantum visum fuerit prudentiae vestrae. Nam et dominus Rex, dum in hac terra esset, eis benefacere solebat.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
379
EPISTOLA CCCLXXIX AD EUMDEM. Abbati cuidam inopi subveniri rogat.
Domino et patri dilectissimo SUGERIO, Dei gratia reverendo abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes in Christo.
Abbatem pauperem abbati diviti mittimus, ut de alterius abundantia alterius inopia aliquatenus relevetur. Vobis sane honestiorem cedimus partem juxta sententiam Veritatis, quae beatius esse definit dare, quam accipere . Nec dubito, quin libentius et liberalius manum vestram extenderetis ad hunc pauperem Christi, si vobis aeque, ut nobis, innotuisset ejus religiositas et honestas, sed et necessitas ipsa quam patitur. Nam et debitis premitur, et panis inopia laborat, quod agri ejus pro tritico herbas ei perniciosas reddiderint. Quia ergo sterilitas ista vestros non attigit loculos, rogamus et petimus per vestram misericordiam ei subveniri: nec ullatenus dubitetis, quin utiliter positum sit et repositum, quidquid ei praestare placuerit.
(Act. XX, 35)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
380
EPISTOLA CCCLXXX. AD EUMDEM. De periculoso statu Ecclesiae Orientalis
Amantissimo patri et domino SUGERIO, Dei gratia Beati-Dionysii abbati, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem, et quas potest orationes in Domino.
Verbum quod attulerunt magister Templi et frater Joannes tam laetus accepi, quam id quod a Deo crederem processisse. Ipsa enim jam Orientalis Ecclesia tam miserabiliter clamat, ut quisquis non toto compatitur affectu, Ecclesiae filius esse non probetur. Verum quam laetus de nuntio, tam tristis de angusto termino, ad quem vestrae Dilectioni occurrere non potui. Siquidem promiseram Lingonensi episcopo ipsa die occurrere ad colloquium, quod de magnis et gravibus negotiis fiducia nostri acceperat. Indicavi autem ipsum tempus, quando, si placet, laetus occurram cum eodem episcopo qui multum poterit utilis esse colloquio.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
381
340 EPISTOLA CCCLXXXI. AD EUMDEM. Monet se de ipso recte sentientem, dolere tamen quod mala regni palam ipsi imputentur. Hortatur ut caveat, ne eorum, per quos ista fiunt, consortio infametur.
Reverendo patri et amico nostro charissimo SUGERIO Dei gratia abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, salutem et qualescunque nostras orationes.
Ad litteras Paternitatis vestrae respondere brevius, temporis angustiae coegerunt. Jam enim advesperascebat ea die, qua litteras illas accepi: et necesse erat sequenti die ad Cisterciense capitulum proficisci. Proinde respondeo breviter, et volo ut omnino longe fiat a vobis, ne aliquando veniat in cor vestrum, quod de vobis ullo modo crediderim, vestro consilio et voluntate fieri mala quae plangimus. Verum unum fuit, quia zelo urgente ductus, ipsum vobis zelum exprimere, imo et imprimere atque ingerere laborabam, ut vestram quoque Sanctitatem inflammaret affectus. Alterum fuit, quod licet bene sentirem de conscientia vestra, plurimum tamen contristabar de fama et scandalo, quod est in Ecclesia Dei. Quod si acquiescere nolunt maxime in hujusmodi rebus, quid facietis inter eos? Quare de vobis illi se palliant? nonne oportet vos omnino alienare a sacrilegis illis, et longe fieri ab eis; ut securi de conscientia, decantetis: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo : ut noverit omnis ecclesia sanctorum, alienam ab eorum numero et consortio vestram innocentiam esse? Proinde memoramini principium loquendi Domino in Propheta; et invenietis beatum virum esse qui non abiit in consilio impiorum . Illud autem credatis, nunquam male me sensisse de vobis. Novi enim vos et puritatem vestram. Valete, et orate pro nobis.
(Psal. XXV, 5) (Psal. I, 1)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
382
EPISTOLA CCCLXXXII. AD LEONIUM ABBATEM SANCTI BERTINI. Ejus in se suosque beneficia gratus agnoscit. Thomam de Sancto Audomaro ad Clarae-Vallenses transire volentem non prohibendum. 1. 2. 3.
Dilecto et venerabili domino LEONIO abbati, et universo conventui ecclesiae Sancti Bertini, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere.
Litteras Dilectionis vestrae, dilectissimi fratres, suscepimus, indicium voluntatis et petitionis vestrae. Beneficiorum, quae nobis et nostris plena manu, hilari mente, vultu sereno exhibetis, in aeternum non obliviscar. Sed quid, si non sum oblitus, et ingratus invenior? Nunquid sola memoria habebit me excusatum? imo acerbius accusabit. Nec immemorem, nec ingratum amicis meis me exhibere novi. Si tamen non habeo quod retribuam pro omnibus quae accepi a vobis; ut minus sapiens loquor, Dominus retribuet pro me. De alieno liberalis sum, quoniam inops et pauper sum ego. Honorem ecclesiae vestrae, et decorem domus Domini, qui in vobis est, quantum diligam, ipse novit, qui plus profunditatem humani cordis ingreditur. Sed nec ego vereor verum dicere in hac parte: ego diligentes me diligo. Sed non in hoc justificatus sum: nam et Ethnici hoc faciunt. Non multum laudis habet, si amantes me amavero: sed si non amavero, sceleratus pro scelere judicabor. Dilexi vos, et ante meritum: quare etiam post meritum non diligerem? Quos enim, etiamsi nulla merita praecessissent, honorari oportuit; post beneficia non honorare, plus quam injuria est. Diligam vos semper, fratres 341 charissimi, in Domino, et cum omni amore serviam vobis in eo, cujus servi estis: imo Christum, cujus membra estis, semper in vobis honorabo. Verumtamen ut rationabile sit obsequium nostrum et honor irreprehensibilis, quem vobis exhibere debemus; prudenter et caute id fieri oportet, quia honor regis judicium diligit . Super his igitur quae mihi rescribitis, respondeo Charitati vestrae, quia nec ego audeo, nec vos debetis prohibere eum qui bene facere potest. Quid enim respondere habemus Apostolo dicenti: Spiritum nolite exstinguere? Neque enim securum est exstinguere, quod exstinctum accendere non sit tuae potestatis. Et ubi est illud: Unusquisque in ea vocatione qua vocatus est, in ea permaneat? Vocatus est, inquam, Thomas, non a me, sed ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt . Quid ad nos respicitis? quid nos intuemini in hoc facto, tanquam opus hominis sit, et non Dei? Non ab homine, neque per hominem, sed a Domino factum est istud. Non enim homo, sed Deus est, qui operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit. A Domino, inquam, factum est istud: et ideo non solum mirabile, sed immutabile esse debet in oculis nostris. Quis enim, vel quid est homo, ut adjuvet sensum Domini, vel spiritum ejus? Novit ille qui quaerit ovem perditam, et quid quaerat, et ubi quaerat: et quomodo, et unde revocet, et ubi collocet, sic ut eam ulterius non perdat. Quem ergo Dominus vocavit, vide ne revoces; quem Deus erexit, tu inclinare noli; nec ponas ei offendiculum, cui Deus manum porrigit ascendenti. Sed jam videndum est quid ponderis habeat illud quod dicitis, eum oblatum a parentibus. Videat prudentia vestra quid habeat plus vigoris et rationis, utrum illud quod factum est de ipso per alium ipso nesciente, an illud quod sciens et prudens de se ipso fecit: non autem ipse, sed gratia Dei, quae nolentem praevenit ut velit, quae volentem subsequitur ne frustra velit. Ego autem dico, quod votum parentum integrum manet, et oblatio eorum non est exinanita, sed cumulata. Nam et idem offertur quod prius oblatum est; et eidem offertur cui prius oblatum est; et quod prius a solis parentibus oblatum fuerat, nunc offertur a filio. Praeterea super hoc verbo praecipere vobis nihil habeo: consilium autem do. A Domino egressus est sermo: nolite impedire cursum gratiae Dei, nolite reprimere primitias bonae voluntatis: quod enim in eo coeptum est, de Spiritu sancto est. Vos autem nolite dissimulare injuriam quam nobis infertis, cum nunquam vos laeserimus in hac parte, ut fratres, quos Deus misit ad vos, vellemus subtrahere vobis. Noverit autem ipse Thomas, si irritum fecerit votum suum, cujus me testem adhibuit: noverit alius, quicunque sit ille, qui eum ad hoc impulerit, quod ascendam ex adverso, et stabo contra eos in die Domini. Sed interim melius est ei, vobis, et nobis, servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vale.
(Psal. XCVIII, 4) (I Thess. V, 19.) (I Cor. VII, 20.) (Rom. IV, 17)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
383
EPISTOLA CCCLXXXIII. AD EUMDEM ABBATEM SANCTI BERTINI. Rogat ut officia humanitatis, hactenus fratribus suis exhibita, continuet.
Amico suo charissimo LEONIO, Sancti Bertini venerabili abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem in eo qui mandat salutes Jacob.
Quod merito confidam de vobis, charitas vestra palam fecit, quae inventa occasione se ipsam innotescendi, non potuit latere sub modio. Gratissima habeo illa officia humanitatis, quae fratribus nostris impenditis, qui habitant juxta vos. Quod illis facitis, mihi facitis: imo sic magis mihi facitis, quam si mihi 342 faceretis. Obsecro ergo, ut perseveret haec sollicitudo vestra pro eis, quoniam longe facti sunt a nobis, ut non possimus eis, prout oportet, assistere. Sit ergo vestrae benignitatis vicem nostram supplere, ut vos ipsis in patrem, et ipsi sint vobis in filios. Si forte venerit tempus, quo tantae charitati respondere possimus; quod non simus ingrati, fides oculata monstrabit. Vale.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
384
EPISTOLA CCCLXXXIV. AD MONACHOS ECCLESIAE SANCTI BERTINI. Gratias agit beneficentiae hactenus suis praestitae largam a Deo retributionem promittens.
Universis qui sunt in ecclesia Beati-Bertini amandis in Christo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, servire Domino in laetitia.
Ad gratiarum actionem, ad reddendum dilectionis officium, meritis vestris provocamur. Quia enim acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum est, beneficiis quae fratribus nostris, imo quae mihi contulistis, nec immemor esse debeo, nec ingratus. Meum est, quidquid meis impenditur: mihi datur, quidquid infunditur in visceribus meis. Scio cui credidi, et certus sum: scio quia diligitis nos, non verbo et lingua, sed opere et veritate. In argumentum quippe dilectionis et gratiae, quam fratres nostri invenerunt in oculis vestris, non verba procedunt, sed opera: eo utique puriora apud Deum, et gratiora apud homines, quo de sola gratia dantis proveniunt, praeter meritum accipientis. Pro his igitur gratias agimus universitati vestrae: pro his omnibus debitores sumus vobis, si quid sumus, si quid possumus, et nos, et fratres nostri. Sed ne parum vobis sit acceptos esse hominibus, accepti estis et Deo meo. Nam quod uni ex minimis ejus fecistis, ipsi fecistis . Quid quod non uni tantum, sed pluribus ex minimis ejus fecistis? In omnibus his penes me non retributio multa, quoniam inops et pauper sum ego: sed Dominus retribuet pro me. Ipse qui retributor est omnium bonorum, retribuat vobis, quod pauperes ejus praevenistis in benedictionibus dulcedinis, et in exemplo charitatis. De praeteritis gratias agimus: de futuro precamur, ut bonum facientes non deficiatis. Tempore enim suo metetis de semine boni operis manipulos pacis et gloriae: quod nobis praestet Deus. Amen.
(Matth. XXV, 40)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
385
EPISTOLA CCCLXXXV. AD EOSDEM. Eis de meliori observantia gratulatur, eosdemque ad studium religiosae perfectionis et assidui profectus excitat. 1. 2. 3. 4. 5.
Dilectissimo sibi in Christo universo conventui monasterii Sancti-Bertini, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.
Ita, quaeso, ita facite, dilectissimi. Discipulus quippe proficiens, gloria est magistri. Quisquis in schola Christi non proficit, ejus indignus est magis sterio, praesertim tamen ubi sumus, ubi nihil eodem statu permanet: et non proficere, sine du bio deficere est. Nemo proinde dicat: Satis est, sic volo manere, sufficit mihi esse sicut heri et nudiustertius. In via residet qui ejusmodi est: in scala subsistit, ubi neminem patriarcha vidit non ascendentem, aut descendentem . Dico ergo: Qui se existimat stare, videat ne cadat . Ardua et angusta est via, et non hic, sed in domo patris mansiones sunt multae . Itaque, qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare . Jesus enim, ut ait evangelista, crescebat et proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines . Ille non restitit ergo, sed exsultavit ut gigas ad currendam viam : et nos quoque, si non desipimus, curremus post eum, 343 trahemur in odore unguentorum ipsius. Alioqui si elongari contigerit, erit pigritanti animae et laboriosior, et periculosior via, dum nec odore recreari, nec certa possit agnoscere vestigia longius abeuntis. Sic ergo currite, fratres, ut comprehendatis . Quod sane ita fiet, si nequaquam arbitramini vos comprehendisse, sed obliti quae retro sunt, extenditis vos in anteriora : si apprehendatis disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa . Qui edit me, ait Sapientia, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet : ut noverit piger, qui digne prorsus lapidatur stercoribus boum , fastidium sibi non de satietate, sed de inedia generari. Denique, quia omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti ; moveat nos ipsum quoque saecularis cupiditatis exemplum. Quem enim ambitiosum vidimus aliquando, contentum adeptis dignitatibus, ad alias non anhelare? Sic et curiosi cujusque non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quid eorum qui avaritiae serviunt, aut amatores sunt voluptatum, seu vanas sectantur hominum laudes, nonne et ipsorum insatiabilia desideria arguunt nos negligentiae et tepiditatis? Pudeat certe spiritualium nos bonorum minus cupidos inveniri. Erubescat anima conversa ad Dominum, minori affectu sectari justitiam, quam iniquitatem antea sectaretur. Est enim causa quoque valde dissimilis. Stipendium quippe peccati mors; fructus autem spiritus, vita aeterna . Pudeat proinde negligentius nunc in vitam, quam prius in mortem ire, et minori studio salutis acquirere, quam perditionis augmentum. Nam, ut omnino simus inexcusabiles, in via vitae quo citius, eo facilius curritur: et leve Salvatoris onus, quo crescit amplius, eo portabilius est. Nonne et aviculas levat, non onerat pennarum sive plumarum numerositas ipsa? Tolle eas, et reliquum corpus pondere suo fertur ad ima. Sic disciplinam Christi, sic suave jugum, sic onus leve, quo deponimus, eo deprimimur ipsi: quia portat potius quam portatur. Onerosa alicui videtur silentii disciplina: sed propheta magis robur quam onus esse considerans ait, In silentio et in spe erit fortitudo vestra. . In silentio, inquit, et spe, quia bonum est praestolari Dominum in silentio . Enervat quippe animam praesentium consolatio, roborat expectatio futurorum. Bene ergo fecistis, dilectissimi, addere aliquid ad priorem silentii regulam: quod nimirum, praedicto attestante propheta, cultus justitiae est . Bene fecistis alienando vos magis ac magis ab actibus saeculi hujus, quae est munda et immaculata religio. Modicum quippe fermentum, fratres, totam massam corrumpit ; et muscae morientes exterminant oleum suavitatis . Quid prodest tanti corporalis pariter et spiritualis laboris atque exercitii fructum vilissima aliqua consolatione, imo desolatione minus acceptabilem fieri, aut certe et periclitari? Quantam internae consolationis dulcedinem, et gratiam visitationis divinae praepedit hujusmodi nugarum vapor ad modicum parens? Praesertim nos monachi, quorum certe, velimus, nolimus, in labore vita est; plane miserabiliores sumus omnibus hominibus, si pro tam exiguis tanta patimur detrimenta. Quid enim insipientiae, imo quid insaniae est, ut qui majora reliquimus, minora cum tanto discrimine teneamus? Si mundum contempsimus universum, si abrenuntiavimus affectibus propinquorum, si monasteriorum carceri mancipavimus nosmetipsos; si denique non venimus facere voluntatem nostram, sed imposuimus homines super capita nostra: quid non oportet fieri, ne forte contingat haec omnia nobis in insipientia 344 nostra et negligentia deperire? Agite ergo, dilectissimi, et in his quae coepistis, solliciti estote perseverare et abundare magis, ut augeantur in dies incrementa frugum justitiae vestrae. Etenim qui parceseminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet . Et certe modicum seminis incrementum, non modica messis multiplicatio est. Haec nos, fratres, quia audito profectu vestro exsultavimus et delectati sumus, dignum duximus scribere charitati vestrae, cupientes admonitos vos esse, ub observationes sanctas, quae salvare possunt animas vestras, digna devotione suscipiatis et amplectamini. Scitis enim quia hilarem datorem diligit Deus . Orantem pro nobis universitatem vestram Christus custodiat.
(Gen. XXVIII, 12) (I Cor. X, 12) (Joan. XIV, 2) (I Joan. II, 6) (Luc. II, 52) (Psal. XVIII, 6) (I Cor. IX, 24) (Philipp. III, 13) (Psal. II, 12) (Eccli. XXIV, 29) (Eccli. XXII, 2) (Rom. VIII, 28) (Rom. VI, 23) (Isai. XXX, 15) (Thren. III, 26) (Isai. XXXII, 17) (I Cor. V, 6) (Eccle. X, 1) (II Cor. IX, 6) (Ibid. 7)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
386
EPISTOLA CCCLXXXVI. JOANNIS CASAE-MARII AD BERNARDUM ABBATEM. Solatur Bernardum de infelici expeditionis in Terram Sanctam successu. 1. 2. 3.
Dilecto patri ac venerabilii domino suo BERNARDO, Dei voluntate ac gratia Clarae-Vallis abbati reverendissimo, frater JOANNES minister suus, qualiscunque Casae-Marii abbas, feliciter currere, ac felicius Christi pietate consummare.
Memor dulcedinis ac familiaritatis, quam mihi indigno pietas vestra quondam exhibuit, aperire cogitationes mei cordis paternitati vestrae, quasi coram positus, praesumo, vestra magis de mansuetudine confisus, quam de offensa suspectus. Spero namque affectionem ac dilectionem, quam erga vos habeo, pietatem vestram non latere; et si aliquid etiam stultum dicerem, confido vos benigne ac mansuete quasi patrem filio ignoscere. Dictum est mihi, pater charissime, quod de hac re, quae non ita prospere, ut forsitan volebatis, contigit , multum tristamini: eo quod Ecclesia Dei vel gloria, non sicut desiderabatis accrevit. Quapropter quod mihi pro hoc diu cogitanti Deus in corde misit, vobis humiliter suggero, nimirum perpendens quod saepe parvo cuilibet Dominus aliquid ostendit, quod alicui magno et multis donis repleto videre nequaquam concedit: sicut Moysi sancto, facie ad faciem cum Deo loquenti , Jethro alienigena concilium dedit . Videtur itaque mihi, quod omnipotens Deus de hac via multum fructum fecit, non tamen eo ordine, quo ipsi viatores arbitrabantur. Siquidem si hoc quod coeperant, sicut decet Christianos, juste ac religiose prosequi vellent; Dominus cum eis esset, ac magnum fructum per eos perfecisset. Sed quoniam ipsi ad mala sunt devoluti, et hoc nequaquam Dominum, qui auctor viae fuerat, a principio latere potuit; ut sua providentia in sui dispositione non falleretur, malitiam eorum in suam convertit clementiam, et immisit eis persecutiones et afflictiones, quibus purgati ad regnum pervenire possent. Denique confessi sunt nobis qui redibant, quod vidissent multos ibi morientes, qui libenter se mori dicebant, neque velle reverti, ne amplius in peccatis reciderent. Sed ne in dubium veniat quod dico, quasi patri meo spirituali in confessione aperio, quod patroni loci nostri, beatus Joannes et Paulus, saepius nos visitare dignati sunt: quos ego super hac re interrogari feci, et hujusmodi sententiam responderunt, dicebantque multitudinem angelorum qui ceciderant, de illis qui ibi mortui sunt, esse restauratam. Hoc autem scitote, quod magnam vestri memoriam habuerunt, finemque vestrum cito venturum praedixerunt. Quia igitur 345 bene res, etsi non secundum hominum desiderium, tamen secundum Dei propositum evenit; vestrae erit prudentiae in ipso de hac re consolari, cujus solius gloriam quaeritis et desideratis. Idcirco namque vobis et exhortandi, et operandi gratiam in hoc negotio dedit, quia bonum, quod inde facturus erat, praevidit. Ipse igitur cursum vestrum feliciter compleat, nosque vobiscum in sua gloria constituat.
(de via vero Jerosolymae loquor) (ut credo) (Exod. XXXIII, 11) (Exod. XVIII)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
387
EPISTOLA CCCLXXXVII AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Praevia sinceri in Petrum affectus et amoris protestatione, si quid acerbius litteris quibusdam scripserit, excusari rogat.
Reverendissimo patri et amico charissimo PETRO, Dei gratia Cluniacensi abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, in vero Salutari salutem.
Utinam sicut praesentem epistolam, ita vobis mentem meam mittere possem! Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo de amore vestro digitus Dei scripserit, quid meis impresserit medullis. Quid ergo? incipio me iterum apud vos commendare? Absit. Jam pridem conglutinata est anima mea animae vestrae: et de personis imparibus pares animos fecit parilitas charitatis. Quid enim meae humilitati cum vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est, ut utrimque permiscerentur! et mea humilitas et sublimitas vestra: ut nec ego sine vobis humilis, nec sine me sublimis esse possetis. Haec dico, quia Nicolaus meus, imo et vester, in spiritu vehementi commotus, commovit me, asserens se vidisse epistolam nostram directam ad vos, in qua voces amaritudinis claudebantur. Credite amanti, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo extortum est, quod aures vestrae Beatitudinis exasperaret. Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stilum suum, nec videre possum quae scribi praecepi. Parcite hac vice quia, quidquid de aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis. Caetera vobis communis iste filius planius et plenius viva referet voce. Ipsum tanquam me audietis, qui vos diligit, non verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Salutate nobis sanctam illam multitudinem vestram; et orate, ut orent pro puero suo.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
388
EPISTOLA CCCLXXXVIII. PETRI VENERABILIS AD BERNARDUM ABBATEM CLARAE-VALLENSEM. Titulos et elogia respuit, et quanti Bernardum, ejusque amicitiam faciat, luculenter ostendit. Ejusdem quoque satisfactionem de injuria litterarum libens admittit. 1. 2. 3. 4. 5.
Venerabili et praeclaro in membris Christi viro, domino BERNARDO Clarae-Vallensi abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, post Deum et in Deo quod est.
Quid dicam? Loqui soleo: sed nunc mutus factus sum. Unde hoc? Quia litterae vestrae, quae me eloquentem facere debuerant, mutum fecerunt. Quare? Tanta in illis, licet brevibus, legi, ut si ad respondendum me effundere conarer, magis tanciturnus quam loquax viderer. Sed gravi homini, sed religioso loquor. Agendum est ergo, prout gravitas postulat; prout religio, etsi non mea, tamen vestra efflagitat. Quid enim? nonne verum est quod dico? Brevis est epistola, sed multa respondendi materia. Fer, rogo, insulsum, si quid secus dixero quam oporteat. Verae enim amicitiae est, non solum salsa amici suscipere, sed et insulsa aut condire, aut tolerare. Accepi, 346 ut dixi, ex parte tua litteras, litteras singulares, litteras amorem dulcissimum, et honorem plus quam mihi, debitum praetendentes. Reverendissimum me dicis, patrem nominas, amicum charissimum appellas. Gaudeo ad ista: sed salva veritate, quae ex Christo in te defluxit, duo praecedentia nescio, tertium agnosco. Nam reverendissimum me esse ignoro; patrem, quantum ad te, me esse nego: amicum et charissimum tuum me non solum ore profiteor, sed et corde agnosco. Ut enim de reverendissimi et amici charissimi nominibus taceam, quorum, ut dixi, alterum nescio, alterum agnosco: de patris interim nomine hoc tibi, reverende frater, scribo, quod singularis suo tempore, et praeclarissimus religionis flos, domnus Guigo Prior Carthusiensis, mihi quondam scripsit. Scribebam ei frequenter, et saepe cum eo, vel verbis ad invicem collatis, vel litteris familiaribus delectabar, et eum in epistolis meis patrem nominabam. Toleravit hoc primum, putans me finem facturam scribendi. At postquam me persistere vidit, et frequentibus litteris patris nomen iterare, in haec verba sanctus ille tandem prorupit. Scripsit namque mihi epistolam, in quam inter caetera hoc inseruit: « Unde petimus per eam, qua in nos indignos vestra fervent viscera, dilectionem, ut quando nostrae exiguitati vestra scribere dignatur serenitas, ita de propria cogitetis aedificatione, ut infirmitatem nostram periculosa non infletis elatione. » Ac statim: « Et illud, » inquit, « prae omnibus ac super omnia quaesumus, et defixis in terram genibus obsecramus, ne vilitatem nostram patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et super satis est, si frater, si amicus, si filius appelletur, qui nec servi nomine dignus habetur. » Scripsit hoc ille mihi: scribo et ego hoc idem tibi. Sufficit, et multum sufficit, si fratris, si amici, si chari, vel charissimi nomine de te, vel apud te glorier: vel si quid tale aut te decet mittere, aut me docet suscipere. Hoc de praemissa salutatione. Sed quid de sequentibus? « Utinam, » inquis, « sicut praesentem epistolam, ita vobis mentem meam mittere possem! » Et statim: « Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo de amore vestro digitus Dei scripserit, quid meis impresserit medullis. » Vere haec verba, salvo majoris mysterii sacramento, sicut unguentum in capite, quod descendit de barba Aaron in oram vestimenti ejus: vere ista sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: vere etiam sic stillant montes dulcedinem, et colles fluunt lac et mel. Nec mireris, quia tam sollicite attendo,, et teneo verba tua. Non enim a qualicunque ore prolata scio: sed ab illius qui loqui non novit nisi de corde puro, et conscientia bona, et amore non ficto. Novi hoc, inquam, ego, novit et mecum orbis, non esse te de illorum numero, qui, juxta Psalmum, Vana locuti sunt ad proximum suum; non esse te de illis, quorum labia dolosa in corde, et corde locuti sunt . Idcirco quotiescunque placet Sanctitati vestrae scribere mihi, non negligenter, non transitorie; sed studiose, affectuose scripta tua suscipio, lego, amplector. Quis enim non sollicite legeret, non multo cum affectu amplecteretur et ea quae praemisi, et illa quae sequuntur? « Jam pridem, » ais, « conglutinata est anima mea animae vestrae et de personis imparibus pares animos fecit parvitas charitatis. Quid enim meae humilitati, cum vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est, ut utrimque permiscerentur et mea humilitas et sublimitas vestra; ut nec ego sine vobis humilis, nec vos sine me sublimis esse possetis. » Hujusmodi ergo verba negligenter legenda sunt? Numquid non debent oculos legentis fixos tenere, cor rapere, animos unire? Videris, mi charissime, qui scripsisti, quid de his sentias: ego de his aliud sentire non possum, quam quod littera sonat, quam quod a tanto, a tam veraci, a tam 347 sancto homine dictum teneo. Nec, ut ipse dixisti, incipio me iterum apud te commendare. Adhuc juvenes amare in Christo nos coepimus: et jam senes aut fere de amore tam sacro, tam diuturno dubitabimus? Absit, credite amanti, ut verbis vestris utar, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo exortum est, ut de verbis vestris quolibet modo, si tamen serio expromptis, aliquando dubitaverim. Unde quod in his, de quibus agitur, litteris scripsisti, amplector, servo, custodio. Facilius mihi possent auri mille talenta subripi, quam haec quolibet casu a corde avelli. Sed de his satis. De reliquo unde me motum prudentia vestra putavit, hoc fuit. Pro negotio, quod vobis bene notum est, cujusdam Anglici abbatis, continebant litterae vestrae: « Quasi, » inquiunt, « subversum sit judicium, et de orbe perierit justitia, et non sit qui eripiat inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. » Sed, si mihi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et rursum: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones . Ego quidem in istis offensus non sum. Sed, etsi offensus essem, multum satisfactum est, quando dixisti: « Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stilum suum, nec videre possum quae scribere praecepi. Parcite hac vice: quia, quidquid de aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis. » Parco igitur, et de facili veniam tribuo. Non est apud me etiam in offensis gravibus, labor gravis, ut ignoscam oranti, dem veniam postulanti. Quod si in gravibus ignoscere labor non est, quanto minor in levibus, aut nullus est? De testamento domini Baronis Romani subdiaconi, quod vestrae Clarae-Vallensi et Cisterciensi ecclesiae, ex his quae apud nos deposuerat, moriens fecisse dicitur; factum est quod a quibusdam personis, qui sibi hoc ab eo injunctum esse dicebant, mihi scriptum est. Volo tamen vos scire, quia, sicut quidam, ut puto, testes veridici astruunt, plus vobis in his contulit gratia Cluniacensis abbatis quam testamentum Baronis. Scio quidem, nec adeo expers sum divinarum vel humanarum legum, ut nesciam, quod per posterius testamentum et legatum, et fideicommissum causa mortis rata sunt. Sed lego tamen alibi: « Nihil tam juri naturali conveniens est, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. Hoc ideo dico, quia, sicut teste praemissi fatentur, quidquid Cluniaci deposuerat, totum Cluniaco dederat, nisi forte eum recipere contingeret antequam praesentem vitam finiret. Nolui tamen hoc uti privilegio: sed quod, juxta illorum testimonium, meum esse credebam, vobis vestrisque concessi. De electione Gratianopolitana, contra quam nostri Carthusienses agunt, quid sentiam, in ore charissimi mei, vestrique fidelis Nicolai vobis retegendum diligenter reposui. Ipsum audite, et quod ab ore meo vobis retulerit, absque haesitatione vel minima verum esse credite. Si quae mandanda mente exciderunt, cum memor fuero, charissimo mihi in Christo mandabo. In fine rogo quantum possum, et supplico, quod jam per quasdam vestri Ordinis personas mandavi: ut in hoc tanto sanctorum virorum qui Cistercii convenerunt, conventu, mei, utique vestri, memoriam faciatis, meque, totum que Cluniacensis congregationis corpus eorum intente orationibus commendetis.
(Psal. XI, 3) (Psal. XXXVII, 14, 15) (quod humiliter dico)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
389
348 EPISTOLA CCCLXXXIX. AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM Perjucundas sibi fuisse Petri litteras, sed occupationum mole praepedito non licuisse prolixius respondere.
Charissimo patri et domino PETRO, Dei gratia Cluniacensium abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.
Vidi litteras vestras parvo momento, sed non parvo affectu. Occupatus eram tanta occupatione, quantam vel vos scitis, vel scire potestis, amantissime pater. Abripui tamen me, et eripui votis et responsionibus omnium: et inclusi me cum Nicolao illo, quem diligit anima vestra. Legi et relegi dulcedinem, et magnam dulcedinem, quae de vestris litteris emanabat. Redolebant illae litterae affectum vestrum, movebant meum. Dolebam, quia sicut afficiebar, non valebam rescribere. Nempe multa diei malitia evocabat. Convenerat enim multitudo magna fere ex omni natione, quae sub coelo est. Me oportebat omnibus respondere: quia, peccatis meis exigentibus, in hoc natus sum in mundum, ut multis et multiplicibus sollicitudinibus confundar, et urar. Hoc tantillum interim scribo animae meae: sed cum accepero tempus, ego accuratius dictabo epistolam, quae lucidius aperiat diligentis affectum. De testamento Baronis, quod nobis misistis, in veritate vobis mandamus, quia non sicut debitum, sed sicut datum accepimus. Gaudeo, quia de Gratianopolitano negotio veritatem cognovi. Illud autem scitote, quia multum incaluit cor meum ad verba communis filii, quae ex parte vestra retulit mihi. Paratus sum et non sum turbatus ad faciendam vestram, ubicumque potuero, voluntatem. In conventu Cisterciensi, vestri, tanquam specialis domini, et patris, et amici charissimi, et vestrorum, tam vivorum, quam mortuorum, memoria facta est. Salutat vos Belvacensis electus, ut vester: vester est enim. Ego Nicolaus vester saluto vos in aeternum, et oltra, et domesticam illam familiam, quae lateri et spiritui vestro adhaeret.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
390
EPISTOLA CCCXC. AD ESKILUM LUNDENSEM ARCHIEPISCOPUM, SEDIS APOSTOLICAE IN DACIA ET SUECIA LEGATUM Amorem ejus gratus et humilis agnoscit, suumque vicissim ostendit. 1. 2.
Amantissimo patri et domino ESKILO, Dei gratia Lundensi archiepiscopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, in vero Salutari salutem.
Scripta et salutationes vestras, imo affectiones cordis vestri, tam libenter suscepi, quam specialiter et diligo vos, et diligor a vobis. Inde est quod auditis tribulationibus vestris, eas non solum meas feci, sed et inveni: quia non possum te dolente non dolere, dulcissime pater, nec nisi molestus et anxius tuas molestias et anxietates audire. Tangit et angit cor meum quidquid tuum exasperat: et quidquid illud sit quod te persequitur, non solum te persequitur, sed me tecum. Quidquid enim gratiae et dilectionis impendere sibi possunt absentes amici, puto et me debere tibi, et mihi deberi a te. Audax sum, sed non mendax, et in hanc audaciam me compulit tuae Sublimitatis dignatio. Quando enim id praesumerem ego? quando tantam tantillus, et a tanto gratiam sperare auderem? Et si ego retribuere non potero, non est mortuus retributor meus, quia Dominus retribuet pro me . Dominus, inquam, in quo et pro quo tanta nos devotione complecteris, tanta stringis affectione. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit: benedictus 349 Deus noster, qui persuasit. Glorior privilegio amoris tui, refectus sum per charissimum fratrem nostrum filium tuum Guillelmum de abundantia suavitatis pectoris tui. Refectus sum per nuntium tuum, refectus sum per litteras tuas, refectus sum per omnes qui a te usque ad nos, vel per nos evadere possunt. Utinam mihi datum esset desuper haec dicere, non dictare, ut me potius loquens, quam scribens aperire valerem! Pro certo acceptior esset sermo vivus quam scriptus, efficacior lingua quam littera. Oculi quippe loquentis fidem facerent dictis, et melius affectum vultus exprimeret, quam digitus. Sed quia illud absens per me non possum, per litteras, quae secundum in hujusmodi locum obtinent, satisfacio quantum possum. Nuntium tuum cum magna exsultatione vidimus, et negotium tuum, quantumcunque potuimus, munivimus ad dominum Papam. De secreto autem verbo illo, quod tam ardenter ascendit in cor tuum, respondebit tibi ex parte nostra Guillelmus tuus: tuus, inquam, et specialiter tuus in visceribus Jesu Christi. Posui enim verba mea in ore ejus, et ipsum audies tanquam me in negotio isto. Heu avellor, abripior! non licet ultra. Avocat diei malitia, revocat turba supervenientium et epistolam potius rumpunt, quam finiunt. Sed nunquid quia faciunt ut paucis scribam facere poterunt ut parum diligam? Actum excludunt a me, non affectum. Ille semper tecum est, qui sui juris est; et tecum erit quandiu fuerit, omni mihi amicitiae jure colende, pie, ac reverendissime pater.
(Psal. CXXXVII, 8)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
391
EPISTOLA CCCXCI. AD ABBATISSAM FABERNIACENSEM. Monet de reficiendis non tantum domibus, sed et moribus, et de diligenti hospitalis cura.
BERNARDUS vocatus abbas de Clara-Valle A. abbatissae Faberniacensi, pudicitiae et gratiae titulum.
Fratres isti pro consilio animarum suarum paternitatem nostram adeuntes, de vestro bono studio, quod in emendando loco, cui gratia Dei praeestis, habere vos perhibent, non parum nos laetificaverunt. Monemus autem et obsecramus devotionem vestram, quod sicut reficiendis domibus, ita renovandis moribus operam detis. Non solum autem de monasterio, sed etiam de hospitali domo Dei, cui sub manu vestra praedicti fratres deserviunt, intentissime necesse est curam geratis: quatenus videlicet ab omni exactione et infestatione ministrorum seu clientum vestrorum securam ac liberam custodiatis; quodque illorum pravo, ut audivimus, consilio eidem domui ab aliis ante vos abbatissis collatum abstulistis, precamur ut restituatis. Sicut enim ad vestram sollicitudinem pertinet aliarum malefacta destruere aut corrigere; sic illarum, si qua bona egerunt, non solum firma et inconcussa tenere, sed etiam augmentare et multiplicare debetis. Presbyterum quoque, qui in ipsa domo habitans, suam adhuc foris rem habere videtur, aut proprium deserere aut de domo exire cogatis. Valete, et propter bonum quod de vobis audivimus, de nobis, si quid valemus, familiariter confidite.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
392
350 EPISTOLA CCCXCII. AD RADULFUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Humilitatem praecipue ei inculcat.
Domino et patri reverendissimo R. Dei gratia patriarchae sedis Antiochenae, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, si quid prodest pauperis devotio, et si quid potest peccatoris oratio.
Ut ad vestram Celsitudinem scribere auderem, nimirum vilis homuncio, non fuit praesumptio, sed fiducia: nam et fr. Hatto id suggessit, et charitas persuasit. Itaque exhibito brevi quidem, sed fideli debitae venerationis salutationisque obsequio, oro Deum omnipotentem, ut quem Petri dignatus est cathedra, dignum judicet et corona. Caeterum, ut optime novit prudentia vestra, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Hinc est, quod ipse, cujus haec verba sunt, beatus Apostolus, cum sibi repositam coronam justitiae dicere vellet, praemisit, quia bonum certamen certavi . Quod si militia est vita hominis super terram , quid pontificis vita, cui duplex profecto causa existit pugnandi, et pro se videlicet, et sibi commissis? Pugnandum vero est adversus carnis lasciviam, adversus nequitiam saeculi, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quis ad haec idoneus? funiculus hic triplex difficile rumpitur. Has tres turmas fecere Chaldaei ad depraedandos greges Job: carnem videlicet, cum vitiis et concupiscentiis suis. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus . Exsurgat, inquam, necesse est, qui dixit: Sine me nihil potestis facere . Cum eo autem quid? Omnia in eo, inquit, possum, qui me confortat . In eo confortare et tu, pater, confortare, et esto robustus: accingere, sta in praelio, pugna fortiter pro gregibus tibi commissis, quos te necesse est Commissori ex integro reconsignare: pugna et pro te ipso, quia et pro te habes exigere rationem. Caveto tibi in loco excelso, quo stas: ne forte, quod absit, corruas, et tanto gravius conquasseris, quanto ex altiori corrueris. Sic locum aptum teneas, ut tamen altum non sapias, sicut dicit Apostolus: Noli altum sapere, sed time . Locus altus sensato homini non tam occasio est elationis, quam causa timoris. Habet quidem honorem Ecclesia, sed habet et pavorem ruinae: nec altus locus, sed altum supercilium reprehenditur. Et quisnam sedens in alto demissum potest habere supercilium, nisi qui semper suspectum habet praecipitium? Timor praecipitii tumorem dominii reprimit. Quaecunque volumus ut faciant nobis homines, eadem et nos faciamus eis. Quis sibi non velit deferri a subditis? utinam aeque libenter et nos nostris praepositis deferamus. Alioquin pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum . Abominabiles ergo apud Deum sumus, si non eodem pondere vel mensura superioribus exhibemus, quo a subjectis exigimus. Non possum satis mirari cautam humilemque Centurionis fidem et responsionem, qua legitur ad Salvatorem ita dixisse: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites . O prudens et vere corde humilis anima! dicturus quod praelatus esset militibus repressit extollentiam confessione subjectionis; imo praemisit subjectionem, ut pluris sibi esset quod suberat, quam quod praeerat: quod ipso verborum ordine ostenderet, et bonam mentis compositionem bene ordinatae orationis series indicaret. Volebam plenius ista prosequi, luculentiusque distinguere: sed verecundia intervenit. Erit, cum potero scribere plura, securus, si tamen haec pauca vobis placere 351 cognovero. In fine obsecro, ut si vere mihi locus ille gratiae apud vos manet qui dicitur, milites Dei, qui templum Jerosolymitanum inhabitant, in se experiantur, ut amore nostri sint vobis deinceps de commendatis commendatiores. Ex hoc siquidem magis et Deo placitus, et hominibus acceptus eritis.
(II Tim. IV, 7) (Job VII, 1) (Psal. LXVII, 2) (Joan. XV, 5) (Philipp. IV, 13) (Rom. XI, 20) (Prov. XX. 10) (Luc. VII, 8)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
393
EPISTOLA CCCXCIII. AD W. PATRIARCHAM JEROSOLYMORUM. Ad humilitatem eum hortatur. 1. 2. 3.
Venerabili domino et dilectissimo patri, Dei gratia Jerosolymorum patriarchae W., BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, Spiritum veritatis qui a Patre procedit.
Occasione accepta per virum fidelem et amicum nostrum, latorem praesentium, pauca verba, in multis occupatus, scribo vobis, in multis occupato. Quod si praesumptuosum cuilibet videatur, et in hac parte judicer, venialis tamen est praesumptio, quae descendit ex amore. Sed, ne multa scribam, cum pauca promiserim, ad rem ipsam veniamus. Cum placuit universorum Creatori Deo aperire altitudinem consilii sui super salutem generis humani, sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, qui factus homo propter homines, de filiis hominum vocabit ad se quos voluit, et electos de caeteris, et dilectos prae caeteris. Item et unum ex illis, quasi de electis electum, et dilectum prae dilectis, in specialem sui amoris gratiam separavit: cui vices suas committens, cum jam exaltatus a terra elevatis manibus sacrificium offerret vespertinum, antequam in manus Patris sui spiritum commendaret, tanquam frater fratri, Matrem virgini, virgo virginem commendavit. Quid sibi vult tale principium? diligenter attende. Multos elegit Dominus, et principes fecit in populo suo, ut sit illis sacerdotii dignitas: sed te quadam familiari gratia collocavit in domo David pueri sui. Tibi soli de omnibus episcopis universi orbis commissa est terra illa, quae germinavit herbam virentem, et facientem fructum secundum speciem suam, de cujus radice ortus est flos campi, et lilium convallium. Te solum, inquam, elegit Dominus prae consortibus tuis, ut sis ei in episcopum familiarem, qui per singulos dies introeas in tabernaculum ejus, et adores in loco, ubi steterunt pedes ejus. Legimus olim dictum ad sanctum Moysen, quoniam mandatum accepit a Domino, quod traderet filiis Israel: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est . Sanctus quoque locus, sed in illo figura; in isto autem veritas expressa signo sanctitatis. Sanctus ille, sed iste sanctior. Quid enim simile cum veritate? quid simile habet illud, quod per speculum et in aenigmate, cum gloria illa, quae jam scisso velo revelata facie videtur? Et tamen, cum haec omnia in figura contingerent et in forma futurorum, dictum est Moysi: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est. Et ego dico tibi, Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est. Si adhuc affectus tui ex aliqua parte involuti sunt operibus mortuis, solve velociter: locus enim in quo stas, terra sancta est. O quam metuendus est locus ille, in quo primum per viscera misericordiae Dei nostri visitavit nos Oriens ex alto! O quam metuendus est locus ille, in quo primum occurrit pater filio revertenti de regione dissimilitudinis, et accumbens super collum ejus stola gloriae induit eum! O quam metuendus est locus ille, in quo dulcis et rectus Dominus vulneribus nostris vinum pariter infudit et oleum, in quo constituit nobiscum pactum foederis pater misericordiarum, et Deus totius consolationis! Gratias tibi, 352 Domine, gratias tibi, quia bonum opus operatus es in medio terrae, in medio annorum legis et gratiae notum faciens illud. Cum enim iratus fueris, misericordiae recordaberis. Ecce locus longe sacratior illo, in quo stetit Moyses, et longe nobilior: quia locus Domini, locus, inquam, illius est, qui venit per aquam et sanguinem; non in aqua tantum, sicut Moyses, sed in aqua et in sanguine. Ecce locus, ubi posuerunt eum. Quis ascendet in montem Domini? aut quis statuit in loco sancto ejus? Solus iste ascendere debet, qui didicit a Domino Jesu Christo. esse mitis et humilis corde. Humilis solus secure potest ascendere: quia humilitas non habet unde cadat. Superbus, etsi ascendat, stare tamen diu non potest, tanquam qui non supra pedes suos stare voluit, sed alienum sibi assumpsit pedem, illum scilicet, quem propheta abhorrens, dicit: Non veniat mihi pes superbiae . Superbia enim non nisi unum pedem habet, propriae amorem excellentiae: et ideo superbus diu stare non potest, tanquam qui non nisi uni pedi innititur. Quis enim staret in illo pede, in quo ceciderunt qui operati sunt iniquitatem, angelus in coelo, homo in paradiso? Si Deus naturalibus ramis non pepercit, homini, dico, quem gloria et honore coronavit, et constituit eum super omnia opera manuum suarum; et angelo, qui fuit initium viarum Dei, plenus sapientia, et perfectus decore: multo magis timendum est, ne forte nec mihi parcat superbienti, non jam in loco voluptatis, non in coeli palatio, sed in valle lacrymarum. Ut ergo secure stare valeas, sta in humilitate; sta, non in uno pede superbiae, sed in pedibus humilitatis, ut non moveantur vestigia tua. Humilitas enim duos habet pedes; considerationem divinae potentiae, et propriae infirmitatis. O speciosi pedes, et firmi, nec tenebris ignorantiae involuti, nec lubrico luxuriae inquinati! Tu ergo in alto positus, noli altum sapere, sed time, et humiliare sub potenti manu ejus qui superborum et sublimium colla propria solet virtute calcare. Noveris Ecclesiam commissam tibi, non sicut ancillam domino, sed, ut ad principium epistolae revertar, tanquam filio matrem, tanquam Mariam Joanni, ut et de te ad eam dici possit, Mulier, ecce filius tuus; et de ipsa ad te, Ecce mater tua . Ita enim securus esse poteris ingrediens et egrediens, et pergens ad imperium ejus, qui, etsi altus est, et in altis habitat, humilia tamen respicit in coelo et in terra.
(Ezod. III, 5) (Psal. XXXV, 12) (Joan. XIX, 26, 27)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
394
EPISTOLA CCCXCIV. AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM. Pro abbate Athanacensi apud Lugdunum.
Lugdunensi archiepiscopo, apostolicae Sedis legato, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, providere bona coram Deo et hominibus.
Si suavis opinio et odor bonus, quem de vobis habuit hactenus mater Ecclesia, in cujus horto germinastis sicut lilium, fuerit immutatus, non potero non dolere. Sicut cedrus in Libano exaltata est, sic estis hodie in Ecclesia Dei, amabilis, laudabilis, et charus omnibus. Magna sunt, quae jam de vobis habemus, sed adhuc exspectamus majora. Tene interim quod accepisti: non dabis famam tuam videre corruptionem. Melius est enim nomen bonum, quam divitiae multae. Quid fecisti de abbate Athanacensi? Jam judicatus est, jam damnatus est, jam depositus, et locum perdidit abbatis, et officium. Quod factum est de eo, factum est citius, tanquam in momento et in ictu oculi, sicut erit in resurrectione mortuorum. Confidenter loquor vobis, quia plenitudo amoris excludit timorem. Tamen quid peccavit homo? quid tandem mali fecit 353 homo, cui laus est in Ecclesia Dei? Quod scimus, loquimur, quia testimonium bonum habet, et ab his qui foris, et ab his qui intus sunt. Caeterum, cum adhuc ignoretur utrum penes eum culpa sit, nec canonicum subterfugit examen; sicut nobis videtur; vel stare debuit adhuc, vel cecidisse canonico judicio de caetero. Quid igitur? nec sponte confessum, nec aliis manifestum, vel ab his convictum damnastis! Sed dicitis mihi: Cum in causa esset, decidit a causa. Non enim potuit producere testes illos, quos ei scripseram. Bene; quia non steterunt pro eo qui stabant contra eum: tanquam eis diceretur, Aut contra vos stabitis, aut iste deponetur. Illos, inquam, habere non potuit; sed potuit habere alios, quorum testimonia non minus essent credibilia testimoniis illorum quos habere non potuit. Sed jam ex alio latere causam inspiciamus. Esto, reus est; in media causa defecit, et innocentia, et causa. Et ubi est illud, « Vitiatam causam licet relevare appellationis remedio? » Quod si appellantem noluistis audire, attamen appellato deferri oportuit. Neque enim decet ut procedant de labiis vestris inconsiderata verba, vel praecipitata judicia. Non, inquam, principem Ecclesiae decent verba praecipitationis, praesertim illa, quae non in tenebris, sed in lumine proferuntur. Dico vobis, multos cum illo laesistis, et multi in persecutione ejus dolebunt. Non faciam vobis verbum absconditum. Multorum precibus rogabar scribere pro eo ad apostolicam Sedem, quorum non est tutum preces contemnere. Sed quomodo fieri poterat, donec prius convenirem dominum meum, et charissimum meum Patrem? Convenimus igitur vos verbis pacificis, tanquam illum cujus honor semper fuit mihi curae, ut sententiam illam intempestivam in locum suum revocetis, et homo ille restituatur in gradum pristinum, donec causa ejus cum majori cautela examinetur. Haec scribo vobis servus vester, praecipue pro vobis. Non enim contra vos, sed vobiscum stare volo, et pro vobis, apud Deum, et apud homines.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
395
EPISTOLA CCCXCV AD ALVISUM ATREBATENSEM EPISCOPUM. Non satis aequam ejus petitionem esse, ut Thomas de Sancto-Audomaro, qui se Clarae-Vallensibus devoverat, dimittatur Bertinensibus, qui eum sibi ex voto parentum vindicare volebant. 1. 2. 3.
Venerabili patri et amico nostro ALVISO, Dei gratia Atrebatensi episcopo, frater BERNARDUS vocatus abbas, salutem et nostras qualescunque orationes.
Rogastis nos pro ecclesia Sancti-Bertini, quam et vos diligitis, et nos ipsi diligimus, et dileximus ab initio. Verumtamen quod nunc rogat venerabilis abbas ejusdem monasterii, utinam diligentius considerasset prudentia vestra, quale sit istud, non dicam facere, sed vel rogare. Neque enim dubito, quin redarguissetis eum, tanquam qui delinqueret graviter, et adversum nos amicos suos, et adversum ipsum, cujus animam quaerit; imo et adversus Deum, cujus conatur immutare consilium. Quid enim, domine pater? id vobis persuaderi potuit, ut ab amico vestro tale aliquid peteretis? Vocat Deus Thomam de coelo, vocat ut exeat de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui, et veniat in locum quem ipse ei ostendit: ego quis sum qui prohibeam spiritum Dei, 354 qui debeam impedire eum, qui proprias oves vocat nomine proprio; et ipse ante eas vadit, ut alium non sequantur, sed ipsum? Thomas paupertatem elegit, ego eum ad divitias deliciasque remittam? Nec ignoro, quin possint apud Sanctum-Bertinum fratres suam ipsorum operari salutem: sed quos illuc vocaverit Deus, ut unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Scio, scio ubi legerim: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum . Quod nequaquam ego fraudare velim charissimum filium meum Thomam, et animam quae mihi a Deo commissa est. Unde satis admiror, quonam modo subripi potuerit tantae discretioni, rem hujuscemodi postulare. Ego enim, quoniam de vestra, sicut scitis, dilectione praesumo, paulo minus respondeam, quod ait Dominus ad filios Zebedaei: Nescitis quid petatis . Nisi quod cogitavi, non sic de charitate praesumendum, ut non etiam sacerdotali cathedrae deferretur. Facite ergo morem vestrum: honorificate etiam in hac parte ministerium vestrum, et viriliter juvate etiam has Christi sponsas, ut eum ad quem vocantur sponsi thalamum, sine offensione, sine dilatione mereantur intrare. Agite, inquam, ut amicus sponsi, qui stat et gaudio gaudet propter vocem sponsi: et sicut bene soletis juvare caeteros, sic juvate et istos, ut non solum non exstinguatis spiritum Dei, sed et coadjutorem ejus fidelem vos esse probetis. Hoc enim omnino certum sit Paternitati vestrae, quoniam meo consilio sive permissione mea nusquam declinabunt. Scio enim quoniam ipse peccarem, et eos peccare facerem, si quid eis aliud consulerem, aut concederem. Reddant ergo vota sua quae distinxerunt labia sua. Alioquin viderint ipsi, quibus credant dicentibus: Ecce hic est Christus, ecce illic est. Quoniam oportebit eos mihi ante tribunal Christi super voto suo, cujus ego testis sum, respondere.
(Luc. IX, 62) (Matth. XX, 22) (quod absit)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
396
EPISTOLA CCCXCVI. AD RICUINUM EPISCOPUM TULLENSEM. Excusat se apud eum, quod ejus professum Willelmum ignorans susceperat.
Venerabili RICUINO, Dei gratia Tullensi episcopo, frater BERNARDUS dictus de Clara-Valle, cum pusillo sibi grege commisso, sospitatem et pacem.
Gratias agimus salutis Auctori, quod digni habiti sumus a vobis salutari. Verumtamen quantum nos salutatio laetificat, tantum illa, quam subjunxistis, obedientia gravat: licet tamen gravati, fecimus quod jussistis. Simul coram Deo, et vestra sanctitate, teste etiam ipso venerabili fratre Willelmo, nos excusamus, quod ignorantes vestrum esse professum recepimus. Si culpa est, quod ita a nobis receptus est; ipsius, non nostra est. Post hanc nostram veram ac puram satisfactionem, mereamur vestram gratiam et benedictionem. Valete. Optamus vos tam plenum dierum, quam virtutum tranquillo transitu mortem finire, sancte, et reverendissime pater.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
397
355 EPISTOLA CCCXCVII AD ODONEM ABBATEM MAJORIS-MONASTERII PROPE TURONES. Monachos, de quibusdam reditibus cum clericis contendentes, arbitrorum sententiae acquiescere debere. 1. 2. 3. 4.
Reverendissimo patri et domino ODONI, Dei gratia abbati Majoris-Monasterii, sanctoque et in Christi charitate juncto conventui, HUGO Pontiniacensis et BERNARDUS Clarae-Vallensis, spiritu ambulare, et quaerere semper non pigre faciem Dei Jacob.
Charitas, fratres, nos admonet scribere ad vos et pro vobis, et quod longe a vobis absumus, sed locis, non animis. Porro animos facile in eamdem vestrae fraternitatis unanimitatem conflavit fragrans ubique odor suavissimus famosissimae sanctitatis. Caeterum ab heri et nudiustertius modice intra nos turbatum dolemus tantae serenitatis participium. Subito nempe oborto nubilo famae subtristioris, haud dubium quin a facie aquilonis, operuit confusio facies nostras, quod de vobis tam insolitum, tam vestro nomini dissonum audiremus. Formidantes igitur jamjamque graviter periclitari et famam vestram, et nostram pro vobis gloriam, si non sermo, qui exiit velocius, evanuerit flatu secundior; fraterna curamus sollicitudine his litteris vestram commonere Reverentiam de celeri correptione super malo, quod in dies divulgare non parcit fama volans. Miramur sane aliquos vestrum tanta vel simplicitate deceptos, vel cupiditate caecos, ut celeberrimo nomini non parcentes, unius altaris pauculos reditus orbis gloriae praeferant. Non oportet, fratres, non oportet ullis aestimare temporalibus lucris testimonium, quod vobis ab antiquo, imo ab initio, ab his quoque qui foris sunt, conversationis merito conquisistis. Sed forsan dicitis: Nos nemini injuriam facimus. Tenemus nostra, parati, si quis ex adverso est, subire judicium. Recte. Sed quid, si alius responderit et dixerit, Hoc ipsum delictum est in vobis, quod causas habetis. Quare non magis fraudem patimini? Quid, si legerit et alius: Si quis abstulerit tua, ne repetas: quinimo, percutienti in dextram maxillam, praebe et alteram; auferenti tunicam, praebe et pallium? Et haec vobis, hisque similia objiceremus, nisi quod corrigere vos, quam confundere malumus. Hoc autem dicimus, tutius esse omni christiano, et maxime monacho, possidere quidpiam minus in pace, quam cum lite amplius. Sic quippe canitis: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas . Quid, quod de altari contenditur, et hoc adversus filios Levi, id est adversus clericos? Clericorum est altari deservire, et de altario vivere. Nobis nostra professio et antiquorum monachorum exempla victum ex propriis praescribunt laboribus, et non ex sanctuario Dei. Huc accedit, quod eidem ecclesiae, de qua praesens disceptatio est, clerici soli deserviunt, vosque cum illis partimini beneficium, cum quibus non exhibetis obsequium. Paulus clamat pro clericis, imo ante ipsum Moyses: Non alligabis os bovi trituranti ; Item: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Aut, Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Vos autem per contrarium convenimus: Qua audacia, o monachi, praesumitis, seu vinum de vinea quam non plantastis, seu lac de grege quem non pascitis? Quo pacto ibi exigitis, ubi nihil exhibetis? Certe, si ita vultis, baptizate nascentes, sepelite morientes, visitate jacentes, copulate nubentes, instruite rudes, corripite delinquentes, excommunicate contemnentes, absolvite resipiscentes, reconciliate poenitentes: et in medio denique Ecclesiae aperiat os suum monachus, cujus officium est sedere et tacere. Sic fortasse dignum se 356 probabit mercenarius mercede sua. Alioquin invidiosum admodum est, velle metere ubi non seminaveris; sed et colligere quod alius sparserit, etiam injuriosum. Esto tamen: liceat et hoc ex dono episcopi, nec ulla jam reputetur injuria, cum canonica excusat investitura. Caeterum de pacto vestro quid facitis? Siquidem Canonicis reclamantibus et causantibus de injuria, placuisse tandem vobis, nisi fallimur, non negabitis causam vestram poni in manu Carnotensis episcopi, simul et comitis T. ut quidquid pari utriusque consensu pro lite dirimenda definiretur, utraque pars irrefragabiliter teneretis. Optime plane, et consultissime. Tales quippe electi sunt mediatores, de quorum satis non solum probata aequitate, sed et privata, ut bene novimus, familiaritate confiditis. Quod igitur viri boni, et ipse amici vestri super reformanda pace concorditer, nec dubium quin et fideliter definierint, quare vos juxta condictum quod praecesserat non tenetis? An idcirco non fideliter egisse putantur, quia videtur nec aequa commutatio, quaestus utique majoris ad minorem? Sic prorsus videtur: sed quaerenti quae sua sunt, sed ei qui pluris aestimat nummos quam amicos, pecuniam quam justitiam, ac terrenam possessionem super fraternam dilectionem. Si de mundo fuissetis, et mundus quod suum erat diligeret; tam non mirum, quam nec insolitum videretur: nunc vero filii lucis et pacis, luci tenebras, paci res praeferunt temporales. Tales profecto deplorat prophetica lamentatio: Et qui, inquiens, nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora . Merito, aiunt, nolumus tenere concordiam, in qua pars nostra gravari cognoscitur. Quid, si pars altera gravari videretur? Tunc prorsus, tunc aequa et justa concordia judicaretur. Verumtamen hoc ante pactum cautum esse debuit. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Nunc autem lex pacti jam commodum non considerat, sed condictum. Quid ad haec dicitis, qui contradicitis? qui, dum vos fingitis consultores, proditis turbatores, tergiversatores, praevaricatores. Aut negate pactum, aut implete. Quid enim? an non negatis quidem conventionem, sed causamini circumventionem, culpamque refertis in episcopum, quasi non egerit simpliciter vobiscum; sed cum astu et dolo vos ceperit, et induxerit in eamdem, cujus vos modo poenitet, pactionem? Dicere potestis: sed mirum cui persuadere; mirum si vos vel ita suspicari. Nequaquam, inquiunt; sed non debet stare quod absque nostro consilio factum est, hoc est sine assensu totius capituli. Quid? quod abbas statuerit cum consilio seniorum, stare non debet, si non omnes consenseritis? Itane in Regula vestra manifestam super hoc sententiam aut non attenditis, aut contemnitis? Mandat siquidem ut fratres ad consilium vocati, singuli sic respondeant quod senserint, quatenus defendere non praesumant quod responderint: sed abbas, auditis singulorum sententiis, quam potissimum ipse elegerit, ei omnes sine contradictione acquiescant . » Si ergo in quibuscunque disponendis praeeminet auctoritas abbatis, Regula item praescribente, quia in abbatis arbitrio pendet omnis ordinatio monasterii; patet quod inobedientes vos ac rebelles esse probatis, qui pactum quod abbas formavit, contra ejus voluntatem labefactare conamini. Nisi forte et ipse in corde et corde locutus est, ut quod palam per se aedificavit, clam per suos destruat; et sic praevaricatorem se quoque constituat. Quod quidem absit ut credamus: nam de optimo viro id tantum suspicari, pessimum est. Non nos sane latet scrupulus nonnullorum, qui plusquam oportet justi, nodum in scirpo quaerebant, dum absque Simonia istiusmodi commutationes inter ecclesias posse fieri non putarent. Sed de hoc, ut arbitramur, vobis utique curiosius sciscitantibus, catholicorum et eruditorum virorum responsionibus satisfactum est: 357 aut si quo minus; in promptu est etiam nunc ex auctoritate canonum affirmare, quod fas sit de rebus ecclesiasticis fieri permutationes, prout ecclesiis videbitur expedire. Haec adversus illos, qui se de his quorum sua nihil interest praesumptuosius intromittentes, semper parati sunt injuriam concitare .
(absit enim ut omnes suspicemur) (I Cor. VI, 7.) (Luc. VI, 29, 30.) (Psal. XXXVI, 16) (Deut. XXV, 4) (I Cor. IX, 9, 7.) (Thren. IV, 5) (Reg. S. Benedicti, cap. 3)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
398
EPISTOLA CCCXCVIII. AD GUIDONEM ABBATEM ET FRATRES ARREMARENSES. Rogatus ab Arremarensibus, ut Officium de sancto Victore ipsorum patrono componat, tenuitatem suam et operis difficultatem praetendit, exponens qualia esse oportet quae publice adhibentur divino cultui: cantus quoque ecclesiastici leges describit. 1. 2. 3.
Venerabili GUIDONI abbati Arremarensi, et sanctis qui cum eo sunt fratribus, BERNARDUS servus Sanctitatis eorum, servire Domino in sanctitate.
Petis, charissime mihi Guido abbas, et tecum pariter qui tecum sunt fratres, dictare me aliqua vobis legenda solemniter, vel canenda in festivitate sancti Victoris, cujus apud vos corpus sacratissimum requiescit. Cunctanti instas, dissimulantem urges; meam, etsi justam, verecundiam dissimulans. Ipse adhibes mihi et alios precatores, quasi sit aliquid, ad inclinandum me tuae voluntati, tua ipsa voluntate cogentius . Verum tu, vel proprio judicio consulens, cogitare debueras, non affectum erga me tuum, sed meum in Ecclesia locum. Sane altitudo negotii non amicum desiderat, sed eruditum, sed dignum: cujus auctoritas potior, vita sanctior, stilus maturior et opus illustret, et consonet sanctitati. Quantulus ego in populo christiano, cujus litterae in ecclesiis lectitentur? aut quantula mihi ingenii eloquiive facultas, ut a me potissimum festiva et plausibilia requirantur? Quid? quem coeli habent laudabilem et laudatum, ego de novo laudare incipio super terram? Supernis velle addere laudibus, detrahere est. Non quod glorificatos ab angelis, homines jam laudare non audeant: sed quia in solemnitate celebri , non novella audiri decet vel levia, sed certe authentica et antiqua, quae et Ecclesiam aedificent, et ecclesiasticam redoleant gravitatem. Quod si nova audire libet, et causa requirit; ea, ut dixi, recipienda censuerim, quae cordibus audientium, quo gratiora, eo utiliora reddat et eloquii dignitas, et auctoris. Porro sensa indubitata resplendeant veritate, sonent justitiam, humilitatem suadeant, doceant aequitatem: quae etiam lumen veritatis mentibus pariant, formam moribus, crucem vitiis, affectibus devotionem, sensibus disciplinam. Cantus ipse, si fuerit, plenus sit gravitate; nec lasciviam resonet, nec rusticitatem. Sic suavis, ut non sit levis; sic mulceat aures, ut moveat corda. Tristitiam levet, iram mitiget; sensum litterae non evacuet, sed fecundet. Non est levis jactura gratiae spiritualis, levitate cantus abduci a sensuum utilitate, et plus sinuandis intendere vocibus, quam insinuandis rebus. En qualia oportet esse quae in audientiam Ecclesiae veniunt, qualemve horum auctorem. Numquid talis ego, aut talia quae paravi? Et tamen de paupertate 358 mea, te pulsante, te inquietante, et si non quia amicus es, certe ob tuam importunitatem surgens, juxta verbum Domini, praestiti quod petisti . Praestiti dico, non quod tibi ad votum, sed quod mihi ad manum venire potuit, pro posse utique meo, non pro velle tuo. Servata tamen antiquorum veritate scriptorum, quae tu mihi transmiseras, de vita Sancti duos Sermones dictavi qualicunque sermone meo: illud quantum potui cavens, ut nec brevitas obscuros, nec prolixitas redderet onerosos. Deinde, quod ad cantum spectat, hymnum composui, metri negligens, ut sensui non deessem. Responsoria duodecim, cum antiphonis viginti septem suis in locis disposui, addito responsorio uno, quod prioribus Vesperis assignavi; itemque duobus aliis brevibus ipso die festo pro vestra regulari consuetudine, uno ad Laudes, altero ad Vesperas decantandis. Et pro his omnibus mercedem flagito, sequor retributionem. Quidni sequar? Sive placeant, sive non; mea non refert, qui quod habui, dedi. Ergo merces mea, oratio vestra.
(Luc. XI, 8)
[ al. convenientius] [ al. solemni]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
399
EPISTOLA CCCXCIX. AD LELBERTUM ABBATEM SANCTI-MICHAELIS. Monachum quemdam a perverso peregrinationis proposito dehortatus, remittit ad suum monasterium.
Patri et amico suo LELBERTO, Sancti-Michaelis abbati, frater BERNARDUS, eorum, qui in Clara-Valle sunt, servorum Dei inutilis servus, debitum dilectionis affectum.
Hic filius vester peregrinationem, quam, etsi vestra licentia susceperat, nostro consilio deserens, ad vos reversus est. Cum enim cognovissemus, viam illam et eum requisisse per levitatem, et vos ob illius improbitatem annuisse; dure, ut dignus erat, increpatum reverti persuasimus, suae siquidem, quantum conjicere potuimus, levitatis et improbitatis poenitentem, ac de caetero emendationem pollicentem: rectius judicantes, quantumlibet reum in suo monasterio monachum poenitentiam agere, quam foris vagando provincias circumire. Neque enim terrenam, sed coelestem requirere Jerusalem, monachorum propositum est; et hoc non pedibus proficiscendo, sed affectibus proficiendo. Vos autem, pater, non molestam habeatis ejus reversionem, etsi suspectam habeatis ejus conversationem: quin potius gaudete, quia hic filius vester mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est .
(Luc. XV, 32)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
400
EPISTOLA CD. AD ABBATEM LAETIENSEM. Fratrem Robertum recipi, et benignius tractari, ac statutum abbatis sibi renuntiari cupit.
Venerabili patri Laetiensis monasterii, ac filiis ejus, frater BERNARDUS, servorum Dei, qui in Clara-Valle sunt, inutilis servus, servire Domino in timore, et exsultare ei cum tremore.
Remisimus vobis fratrem Robertum, primum pro eo et cum eo precantes, ut clementius cum ipso 359 agatur in recipiendo, quam cum caeteris solet fugitivis revertentibus. Non enim par esse debet poena, ubi dispar est causa. Deinde ut ab obedientia, in qua cum periculo animae suae diu invitus detentus est, amoveatur; et ad aliam, in qua securius et salubrius vivat, transferatur. Alioquin, quantum intentionem hominis attendo, timeo ne illum irrevocabiliter amittatis. Caeterum autem audivimus dominum abbatem graviter infirmari: cujus nobis vel vitam, vel mortem flagitamus citius renuntiari, ut aut de vita, licet mortali, recipiamus gaudium; aut de morte, licet vitali, luctum; sive, ut verius fatear, de qualibet et gaudium simul et luctum. De vita quidem ipsi condolentes , quod sit retardatus; sed nobis gaudentes, quibus est reservatus: de morte vero ipsi nimirum congratulantes pro adepto praemio, nobis autem gementes pro adempto necessario.
(ut ipse dicit)
[ al. de vita utique ipsi condolentes]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
401
EPISTOLA CDI. AD ABBATEM BALDUINUM DE CASTELLIONE. Timorem ei eximit, ex imprudenti cujusdam verbo natum.
Et in hoc cognovi quod diligis nos, quoniam timuisti nos. Verumtamen gaude, quia timor, quem timebas, non accidit nobis. Diligenter est res inquisita, quemadmodum monuisti, et inventus est dolus in ore ejus qui ista dixit tibi. Unum e duobus nullatenus dubites, hominem videlicet aut ex malignitate, aut ex suspicione locutum. Procul dubio convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Reus est enim illius rei, quam alteri conatur impingere.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
402
EPISTOLA CDII. AD BALDUINUM NOVIOMENSEM EPISCOPUM. Puerum ei facete commendat.
Domino BALDUINO Noviomensi episcopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, melius quam meruit.
Mitto vobis puerum istum praesentium latorem, comedere panem vestrum, ut probem de avaritia vestra, utrum cum tristitia id feceritis. Nolite lugere, nolite flere: parvum ventrem habet, paucis contentus erit. Gratiam tamen vobis habemus, si doctior a vobis, quam pinguior recesserit. Maneries locutionis pro sigillo sit, quia ad manum non erat, nam neque Gaufridus vester.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
403
EPISTOLA CDIII. AD HENRICUM ARCHIDIACONUM. An valeat Baptismus hac verborum forma collatus, « Baptizo te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis. » 1. 2.
Dilecto suo HENRICO archidiacono, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.
Breviter vobis de proposita quaestione respondemus, sine praejudicio tamen sanius sapientis. Raptum ex utero puerum ob periculum mortis laicus quidam, ut dicitis, baptizavit, communem verborum formam non tenens, sed dicens: « Baptizo te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis. » Quaeritis, utrumnam baptizatus sit puer; an magis, si vivit, baptizandus? Ego vere hunc baptizatum puto: nec sonum vocis, veritati fidei et pietati intentionis praejudicare potuisse. Ut enim taceam, quod in nomine Dei unam expressit substantiam 360 Trinitatis; in eo ipso quod addidit, « sanctae et verae crucis, » manifeste commendavit Dominicam passionem. Nisi forte putamus Apostolum contra id quod quidem alio loco dixerat, qui gloriatur, in Domino glorietur ; in ipsa ligni substantia, et non magis in Crucifixi gratia gloriari, cum diceret: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi . Neque enim, cum juxta communem Ecclesiae constitutionem baptizantes dicimus, « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, » aliud intelligendum est, quam in confessione Trinitatis. Porro autem confessio sanctae crucis, non nisi Crucifixi confessio est. Legimus sane in Actibus apostolorum, non modo: « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, » verum et in nomine Domini Jesu Christi aliquos baptizatos . Pergitis autem quaerere de ipso baptizatore, utrumnam peccaverit, an vero et aliis formam hanc liceat imitari. Quasi vero consequens sit, ut, si in facto hominis ipsa eum videtur excusare simplicitas, ut aut nullum, aut non magnum peccatum fuerit; continuo etiam inveniantur excusabiles, qui sua temeritate, contra formam Ecclesiae, novum baptizandi vellent inducere morem. Quod si quis eum peccasse contendit, ego tantum non crediderim fuisse peccatum, ut vel baptizatoris, vel ipsius qui baptizatus est, potuerit praejudicare saluti. Neque enim ecclesiasticam contempsisse formam, sed ex devotione quadam festinantis fidei in hanc vocem erupisse videtur.
(I Cor. I, 31, et II Cor. X, 17) (Galat. VI, 14) (Act. X, 48)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
404
EPISTOLA CDIV. AD ALBERTUM INCLUSUM. Consulit ei semel in die refici, et mulierculas prorsus non admittere.
Frater BERNARDUS de Clara-Valle, fratri ALBERTO incluso, bonum certamen certare.
Petis a me, ut nescio quam jejunii observantiam, quam a me intra tuam cellam requisieras, ac muliercularum colloquia, quae et tibi videlicet a me recordaris fuisse prohibita, mea licentia possis admittere: quae utique propter inopiam, ut scribis, non potes evitare. Ego jam nullam super te usurpo mihi potestatem. Consilium tibi dedi, non praeceptum, semper vel semel in die comedere; feminarum visitationes vel colloquia omnino non admittere; tuarum te opere manuum sustentare, multaque alia, quae longum est modo commemorare. Quod si hujusmodi sumptus nequaquam tibi ad opus tam sumptuosum suppetere cerneres, non deberes incipere quod consummare non posses. Hoc tibi tutum credidi consilium: hoc nec meo cogeris tenere praecepto, nec tamen meo mutabis consilio. Vale.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
405
EPISTOLA CDV. AD G. ABBATEM. Fratri cuidam ad vivendum more communitatis sat virium esse.
Domino G. abbati, frater BERNARDUS, quidquid sibi.
Scito fratrem G. ex quo venit de Crista, ubi medicamina sumpsit, Conventum per omnia, tanquam unum de validioribus, firmissime tenuisse, nec ei quidquam in alimentis praeter quod commune fuit, indultum fuisse; ad vigilias jugiter cum aliis exstitisse. Ex hoc jam, si aliter apud vos egerit, non ei consentiatur. Certum enim sit vobis, non esse corporis aegritudinem, sed animae passionem. Vale.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
406
361 EPISTOLA CDVI. AD ABBATEM SANCTI-NICOLAI.
Dulcissimo amico et coabbati suo de Sancto-Nicolao, frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum pietatis.
Hostis Christi diabolus fecit morem suum, seducendo christianum; nos quoque, ad quos forte devenit, nihilominus, prout potuimus, fecimus nostrum, corrigendo seductum. Restat itaque, ut et vos, quod vestrum est, faciatis, suscipiendo correctum; et sic omnes in communi speremus, Deum etiam quandoque quod suum est facturum, redditurum scilicet unicuique secundum opera sua.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
407
EPISTOLA CDVII. AD ODONEM ABBATEM BELLI-LOCI. Monet depositum pauperi sine dilatione reddendum.
Fratri et amico suo ODONI, abbati regularium clericorum Belli-Loci, frater BERNARDUS, monasterii Clarae-Vallis dispensator indignus, salutem.
Depositum nujus hominis, quod, ut ipse ait, apud vos servandum commisit; nec bonum est vobis, nec honorificum quod detinetis, si tamen detinetis. Hinc enim deplanctum ad me facere venit, utique propter familiarem specialemque amicitiam, quam inter me et vos esse audivit. De qua etiam ipse praesumens, ad reverentiam vobis dico, quare non potius calicem de altari vendidistis, quo tam importunum clamorem reprimeretis, si bos vel equus non erat vobis qui venumdari posset, ut is quod suum erat, reciperet? Parcite, quaeso, personae vestrae, parcite bono nomini domus vestrae, parcite sacrae, quae nunc est, Quadragesimae; et pauperi, quod sine excusatione debetur, sine dilatione reddatur, antequam res amplius divulgetur, et jam non sine majori dedecore persolvatur.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
408
EPISTOLA CDVIII. AD W. ABBATEM TRECENSEM. Clericum delicatum saeculo valedicentem abbati Trecensi commendat, veritus rigori Clarae-Vallensium imparem fore.
Amico et conservo suo domino W. abbati canonicorum clericorum Trecensium, frater BERNARDUS ecclesiae Clarae-Vallis servus inutilis, salutem in Domino.
Clericum istum relinquentem saeculum, nobiscum manere cupientem, ad vestrum potius Ordinem, timens ne nostri difficultate frangeretur, confugere persuasi. Commendamus ergo vobis eum, utpote nobis bene cognitum, et honeste morigeratum, et in litteris eruditum; postremo tanquam Dei servum, quem per Dei gratiam credo vobis futurum fidum solatium. Neque enim ipsum tam propter se, quam propter vos, quem diligimus sicut nos, ad vos ire volumus: quem propter vitae suae meritum libenter retineremus, nisi esset illa causa, quod clericum delicatum, laboris inexpertem, suscipere formidamus. Vale.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
409
362 EPISTOLA CDIX. AD RORGONEM DE ABBATIS-VILLA. Monet corpoream praesentiam non magni pendendam: rogat terram quamdam incultam religiosis attribui.
Viro illustri, etiam nobis quoque dilecto, RORGONI de Abbatis-Villa, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras orationes.
Perlatum est ad nos, quod gratum tibi esset, si praesentiae et colloquii nostri copiam habere valeres; et hoc ideo, quia unum de servis Altissimi me esse credit tua benignitas. Et ego dico tibi, quod pro hac tua humilitate, et pro bona tuae nobilitatis fama, quam audivimus, mihi quoque jucunda foret tua praesentia. Sed licet hoc in nos humanae pietatis bonum laudabile sit, non tamen perfectum. Nam haec corporalis quidem est visio, et brevis, et nobis cum caeteris animantibus communis. Magis ergo ad illam aeternae societatis jucundissimam visionem suspirare debemus, et bonis operibus insistere, ut ad illam perveniamus. Rogamus tuam Dilectionem, ut terram illam, quae tui juris est in paroecia de Currenni, de qua dilectus et familiaris noster abbas de Alchi tecum locutus est, et quae deserta et inculta tibi, tuisque antecessoribus usque nunc inutilis fuit, ecclesiae de Alchi in eleemosynam concedere digneris: quatenus et animae tuae, et animabus antecessorum et successorum tuorum, apud Deum hoc tuum proficiat beneficium.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
410
EPISTOLA CDX. AD GILDUINUM ABBATEM SANCTI-VICTORIS. P. Lombardum commendat.
Reverendis patribus et dominis, et amicis charissimis, G. Dei gratia venerabili abbati Sancti-Victoris Parisiensis, et universo conventui sancto, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras qualescunque orationes.
Necesse habemus multa requirere, quia multa requiruntur a nobis: nec amicis possumus parcere, quia ab aliis amicis non parcitur. Dominus Lucensis episcopus, pater et amicus noster, commendavit mihi virum venerabilem P. Lombardum, rogans ut ei parvo tempore, quo moraretur in Francia causa studii, per amicos nostros victui necessaria providerem: quod effeci, quandiu Remis moratus est. Nunc commorantem Parisius vestrae dilectioni commendo, quia de vobis amplius praesumo: rogans ut placeat vobis providere ei in cibo per breve tempus, quod facturus est hic usque ad Nativitatem beatae virginis Mariae. Vale.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
411
363 EPISTOLA CDXI. AD THOMAM BEVERLACENSEM PRAEPOSITUM Suavissima sane et melliflua epistola, qua Thomam invitat ad vitam religiosam, peccatis etiam quibuscunque non obstantibus. Bonae conscientiae nihil praeferri posse in hoc mundo. 1. 2. 3.
Bonae spei juveni THOMAE, venerabili Beverlacensi praeposito, frater BERNARDUS, pauperum Christi de Clara-Valle servus, secundum nomen, apostolicae haereditatis omen.
Ut ad te ignotus scriberem, is qui te noverat Ivo suggessit, charitas persuasit. Ille sibi liquido comperta de te nobis retulit quae voluit: illa quae omnia credit , audire non potuit otiose. Non, inquam, otiose, quantum quidem ad nos, quos profecto audito illo mox compulit ad scribendum tibi, ad te exhortandum, ad orandum pro te. An vero tibi non infructuose, tu videris. Placent, fateor, quae audivimus de te ab his qui te noverunt; non quidem generositas sanguinis, non corporis elegantia, non formae decus, non rerum copia, vel fastigia dignitatum: haec siquidem et his similia gloria carnis sunt, et flos feni: sed vivacitas ingenii, et morum ingenuitas, maximeque is, quem nuper te aiunt inter divitias concepisse, sanctae paupertatis amor. Unde et nos gratulantes admodum, bonam de te spem concepimus, quae utinam non confundat. Utinam nostrum hoc gaudium cito perveniat usque ad Angelos qui de tua poenitentia et conversione, sicut et de caeteris peccatoribus, jucundum exspectant festivumque convivium. Florem tuae juventutis, et tantae indolis specimen, o si mihi in manibus venire contingat! si liceat Deo servare immodicum , illibatum offerre in odorem suavitatis! Sed forte me sero locutum tua responderit conscientia, quod jam non valeat illibata servari, quam multis te fortasse sentis maculasse criminibus. Non me sane terret hoc, et peccator non horreo peccatorem: nec aegrum sperno, cum ipse me sentiam aegrotare. Sed etsi me sanum putas, non recuso infirmus infirmo fieri, ut infirmum lucrifaciam; libenter audiens et in hoc Pauli consilium, qui ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis; considerans teipsum, ne et tu tenteris . Nec reputo immanitatem morbi, cogitans peritiam medici, simul et pietatem saepe mihi expertam in propriis magnisque languoribus. Quantislibet sordeas vitiis, quantumvis foedam geras conscientiam, horrendisque licet sceleribus tuam adolescentiam sentias inquinatam; etsi inveteratus dierum malorum computrueris tanquam jumentum in stercore suo: mundaberis sine dubio, et super nivem dealbaberis, renovabiturque ut aquilae juventus tua. Scio denique qui ait: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia . Bonus Medicus, qui sanat omnes infirmitates animae, replens in bonis desideria ejus . Magnae divitiae bona conscientia. Et revera quid ditius in rebus, vel dulcius? quid in terra quietius atque securius? Bona conscientia damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus: quippe quae et morte ipsa magis erigitur, quam dejicitur. Quid, quaeso, in bonis terrae tantae compares felicitati? quid tale mundus blandiens suis offerat amatoribus? quid simile vel mentiens polliceatur insipientibus? Si infinita praedia, si ampla palatia, si infulas pontificales, et sceptra regnorum; nonne, ut caetera taceam discrimina, sine quibus talia nec acquiruntur, nec retinentur, una superveniente morte simul omnia dimittuntur? Scriptum namque est, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis . At vero bona bonae conscientiae revirescunt, in laboribus non arescunt, nec in morte evanescunt, sed reflorescunt: laetificant viventem, morientem consolantur, reficiunt mortuum, nec deficiunt in aeternum. Sed quid moror in verbis, cum 364 modo sim verba factis implere paratus? In promptu certe tibi est, aut me probare mendacem aut te divitem. Tantum veni, et experire. Quam laetis gressibus occurremus cum panibus fugienti, quam laetis amplexibus excipiemus filium adolescentiorem? Cito proferetur stola prima, et dabitur annulus in digito, diceturque: Hic filius meus mortuus fuit, et resurrexit; periit, et inventus est .
(I Cor. XIII, 7) (Galat. VI, 1) (Rom. V, 20) (Psal. CII, 3, 5) (Psal. LXXV, 6) (Luc. XV, 24, 32)
[ f. imminutum]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
412
EPISTOLA CDXII. AD T. ADOLESCENTEM QUI VITAM MONASTICAM VOVERAT. 1. 2.
Dilectissimo filio suo T. BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, exire obviam sponso et sponsae.
Ut verbis tibi familiaribus loquar; homo est animal rationale, mortale. Aliud nobis gratia Creatoris, aliud nobis intulit meritum peccatoris. In uno sumus consortes angelicae nobilitatis, in altero bestialis infirmitatis. Utrumque tamen debet excitare nos, et elevare ad quaerendum Dominum, et timor mortis, et dignitas rationis. Memor esto verbi tui, in quo mihi spem dedisti. Fructum promissionis requiro, tempus requisitionis advenit: noli ibi trepidare timore, ubi non est timor. Non onus est, sed honor, servire Domino in laetitia. Inducias tibi dare non possum: nihil enim certius morte, nihil hora mortis incertius. Sed quid dicemus de tenera aetate tua? Poma saepe ante maturitatem avelluntur de arboribus, vel manu, vel turbine. Quid de specie et pulchritudine tua? O formose puer, nimium ne crede colori: Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Exi, exi cum Joseph de domo Pharaonis; et Aegyptiae dominae, id est gloriae saeculari, pallium relinque. Exi de terra, et de cognatione tua; obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet Rex decorem tuum. Puer Jesus non invenitur inter affines et notos. Egredere de domo patris tui in occursum ejus: quia ipse egressus est propter te de domo Patris sui. A summo coelo egressio ejus. Merito invenit illum mulier, quae a finibus suis egressa clamabat, dicens: Miserere mei, Fili David. Ille autem, quoniam diffusa est gratia in labiis suis, cito respondit ei: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi, sicut petisti . Satanas Satanam potest ejicere: sed Spiritus veritatis nunquid erit sibi contrarius? Ipsum credo fuisse, qui de conversione tua mecum per os tuum loquebatur. Vide ergo ut non declines ad dexteram, vel ad sinistram: sed venias in Claram-Vallem secundum verbum tuum. Hoc tibi breviter et secreto scripsi, mandans per dilectum filium nostrum Girardum, amicum tuum. Nihil excusationis praetendas. Si studium est in causa, si adhuc doceri vis, et esse sub magistro: Magister adest, et vocat te, ille scilicet, in quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. Ipse est, qui docet hominem scientiam, qui linguas infantium facit disertas, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit.
(VIRGILIUS, Bucolicon, egl. II, vers. 17, 18.) (Matth. XV, 22, 28)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
413
EPISTOLA CDXIII. AD RAINALDUM ABBATEM. Novitium in proposito confirmatum benigne recipi postulat.
Domino abbati RAINALDO, frater BERNARDUS, quidquid sibi cupit gratiae spiritualis.
Laudo prudentiam, qua monachum propter novitium tristare timuistis: sed magis approbo humilitatem, qua factam vobis injuriam, et tam grandem injuriam, tam patienter tulistis: incomparabiliter autem praefero charitatem, qua calamum quassatum non patiendo conteri, nostrum expetere consilium ei suadere curastis. O prudens humilitas, humilisque charitas, sic parcens monacho injurianti, ut non deesset novitio fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum, et omnia, quantum reor, de quibus notatus est, emendare 365 paratum, ad vos eum remitto, tam probatae vestrae benignitati consulens, et, si necesse est, supplicans, ut recipiatur, ut tamen praedictum fratrem, cui et litteras proinde precatorias misi, a sua priori, si fieri potest, sententia flectat. Valete.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
414
EPISTOLA CDXIV. AD ALARDUM MONACHUM. Unde supra.--Perstringit eum, quod praedicto novitio expulso, ac jam reditum atque emendationem molienti, pertinacius obsistat. 1. 2.
Dilecto filio suo ALARDO, frater BERNARDUS, paternae dilectionis affectum.
Conqueritur frater Adamarus , quod ei nimis amarus exstiteris: non solum quia te agente domo expulsus sit, sed quia te quoque prohibente reconciliari non possit. Et ego quidem non nisi bono zelo te id facere crediderim: sed cum recordor tuae illius obstinationis, quam tibi amicissima, ut scis, fiducia soleo saepe improperare; vereor, ne idem zelus tuus non sit secundum scientiam. Nam ut ipsa Regulae verba ponam, quantae audaciae est quemquam caedere, aut excommunicare, nedum eliminare, abbate scilicet absente et nesciente? An non magis tuae humilitatis erat, alii non facere quod tibi nolles fieri? Imo tuae perfectionis esse debuerat Apostolum potius imitari dicentem, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem ; et rursum: Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans te ipsum, ne et tu tenteris? At Prior, inquies, illum ejecit, non ego. Et hoc quidem ipse novi: sed te suadente, te omnimodis compellente. Unde et nunc cum eum, sicut audivi, ipse quoque Prior miseratus cupiat revocare; te in tua perdurante duritia, non sinitur emendare, quod compulsus est indiscretus egisse. Rogo, quae est haec securitas, ut, caeteris omnibus miserantibus, ipso quoque domino abbate propitio, tu solus implacabilis flecti non queas ut recipiatur? An non legisti, Judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam? An oblitus es quod rursum scriptum est. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis? An vero contemnis quod misericordibus promissum est, Quoniam ipsi misericordiam consequentur? Sed nescis, inquis, quam juste expulsus sit. Sed juste, an injuste expulsus sit, non quaero, nec curo modo: sed hoc tantum queror, hoc causor, hoc vehementer admiror, quod humiliter satisfaciens, instanter petens, patienter sustinens, emendationem promittens, nec sic quidem exaudiri meretur, ut juxta Apostolum confirmetur in eo charitas , et secundum magistrum nostrum probetur iterum in omni patientia . Certe si injuste expulsus fuit, justum est ut revocetur: si juste, pium est ut recipiatur. Unde et hoc nostrum consilium, licet indiscussa causa, arbitratus sum esse securum, quo fit, ut sive per justitiam, sive per misericordiam a justo et misericorde Deo non recedatur. Rogo ergo te, dilectissime fili, ut quod ille suis apud te precibus non meruit, vel nostris, quas tam longe quaesivit, valeat adipisci.
(Reg. S. Benedicti, cap. 70.) (I Cor. IX, 22) (Galat. VI, 1.) (Jac. II, 13.) (Matth. VII, 2.) (Matth. V, 7.) (II Cor. II, 8) (Reg. S. Benedicti, cap. 58)
[ al. Ademarus]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
415
EPISTOLA CDXV. AD QUEMDAM PACTI SUI PRAEVARICATOREM. Hortatur ut, excusso voluptatis carnalis jugo, promissum religionis votum exsequatur.
Etsi tu oblitus tui, sed non ego: siquidem diligo te, et quantum diligo, tantum doleo. Porro dilectio facit ut doleam: dolor autem, ut non obliviscar. Sed heu! miseram tristemque memoriam! Mirabar quid te impediret, ut, quemadmodum promiseras, non venires. Nec enim credere poteram, te tuum pactum, et illud pactum, leviter praevaricari, nisi grandi ex causa: quippe quem et in aetate minori fidelem satis veracemque compereram. Nec me fefellit opinio. Revera 366 enim grandis gravisque causa est quae te detinet. Ea siquidem ipsa vicit fortissimum David, decepit sapientissimum Salomonem. Quid dicam? Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? O quam multa et quam necessaria habeo tibi dicere! sed ea scribere longum est. Hoc ergo breviter intimo. Si qua nostri antiqui amoris adhuc in te scintilla vivit; si tibi quandoque evadendi a miserrima illa captivitate tua spes ulla remansit; si denique cassam falsamve non vis esse fiduciam, quam te in tali quoque conversatione tua multam habere aiunt in orationibus et amicitia nostrae congregationis; revisere Claram-Vallem ne differas: si tamen tam liber et compos tui es, ut te a cruenta illa bestia, quae tua quotidie omnia simul cum sanguine animae tuae effundere satagit, vel ad tempus audeas absentare. Alioquin ex hoc jam noveris te a nostrae fraternitatis familiaritate prorsus sepositum, nec poteris ultra, nisi frustra, blandiri de societate bonorum: quoniam indignum profecto te judicas eorum consortio, quorum acquiescere recusas consilio. Caeterum si venire non pigritaris, confido te per Dei misericordiam, priusquam discedas a nobis, solvendum a mortis compede quo teneris.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
416
EPISTOLA CDXVI. AD INCOGNITUM. Eleemosynas comitis Theobaldi a se non fuisse distributas asserit.
Mordaces litterae, quas more vestro dudum nobis misistis, morsum vos cordis pati significant. Nam primo quidem, cum vos putaremus in eis non serio loqui, sed nobis, ut soletis, voluisse jocari; forte a partibus vestris adveniens monachus aliquis, inanis nostrae illius opinionis nebulam solvit. Siquidem cum de litteris illis nihil ante cognosceret, praeter ea, quae de ore nostro audierat; ipsas aliter, sed veraciter, licet nesciens, exposuit, ita ut jam minime sinamur dubitare, male vos revera suspicari de nobis, quasi qui in distributione eleemosynarum comitis Campaniae, amicis nostris absentibus amici non existeremus. Et hoc vos patimini, quia rem in manu nostra positam fuisse creditis. Verum qui praedictum comitem vel se, vel sua putat moderari nostro consilio; certus sum quia aut me, aut illum non satis novit. Denique et probatum est. Nonnullis namque monasteriis, sed et ipsi specialiter episcopo, de quo me, ne de vobis aperte loqueremur, tam aspere tetigistis; importune satis et impudenter rogitans, ut aliquid daret, impetrare non merui. Distribuit itaque homo de rebus ipse suis, quantum voluit, et quibus voluit; partim quidem me vidente, sed non dividente; plurimum vero nec vidente, non tamen invidente. Nam et nobis forsitan aliqua extorquere potuissemus, si voluissemus. Deo autem gratias, quo inspirante nec oblata contingere acquievimus. Jam si dignum ducitis, mihi potius de me, quam famae esse credendum; nulla vobis, ut arbitror, occasio remanet, cur vestris illis solitis beneficiis, quae nobis improperanda esse putastis, solito indigniores vel nes, vel episcopum judicetis. Scitote tamen paratos nos aequanimiter carere, quidquid habere non meruimus
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
417
EPISTOLA CDXVII. AD ABBATEM DE TRUNCO-BERENGARII Fratrem Dodonem ab eo humane recipi postulat.
Dilectissimo fratri et coabbati suo G. de Trunco-Berengarii, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem in Domino.
Unde frater Dodo nostram simplicitatem consultum venit, tale a nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam causam attulerit, cur locum suum et Ordinem deserere velit; nulla 367 1 nobis visa est ratio permittere, quod ad alium transire debeat. Nam votum illud, quod se prius fecisse dicit, de quo et maxime sui scrupuli occasionem sumpsit; cum sola cogitatione, aut plus etiam verbo, sed hoc solo facto fuisse constet; nequaquam huic praeponendum, cui utique, posterius licet, tamen et verbo, et deliberatione, et habitu, et professione sese astrinxisse videtur: praesertim cum illud, quod voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter nec vobis, qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse credimus, in hoc ei vestram indulgere licentiam, cum scriptum sit: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem . Suscipite ergo eum dulciter ut filium, custodite sollicite ut vobis commissum, vestris, ni fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis obtemperaturum.
(Psal. CXXIV, 5)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
418
EPISTOLA CDXVIII. AD HUGONEM ARCHIEPISCOPUM ROTOMAGENSEM. Donationem Saviniaco factam confirmari ab archiepiscopo rogat.
Domino et patri dilectissimo HUGONI, Dei gratia Rotomagensi archiepiscopo, et universae Ecclesiae Rotomagensi, frater BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et quas potest orationes in Domino.
Scire volumus benignitatem vestram et certum perhibemus testimonium veritati, quod dominus Philippus Bajocensis episcopus culturam, ante grangiam de Escuris sitam, et quatuor acras terrae continentem, filiis vestris fratribus nostris Saviniacensibus concessit nostra prece, et in praesentia nostra, simul et reverendi patris Domini Henrici, modo Eboracensis archiepiscopi, et domini Guidonis abbatis Chari-Loci, et aliorum fratrum nostrorum. Quocirca petimus et obnixe deprecamur charissimam in Domino Pietatem vestram, quatenus praefatis filiis vestris, ne forte super eadem terra deinceps inquietentur, paterna sollicitudine et paterno provideatis affectu. Si quis autem vel nunc vel alio tempore aliquam eis de cultura ista seu movere calumniam, seu violentiam inferre voluerit; sit vestrae charitatis opponere vos murum pro domo quae vestra est, et vindicare ei jus suum, ut sine inquietatione illud possideat: siquidem haec est veritas et certa veritas quam vobis scribimus.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
419
EPISTOLA CDXIX. AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. Furnum Cellensibus dimittit.
PETRO, Dei gratia venerabili abbati Sancti-Petri de Cella, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et quas potest orationes in Domino.
Concedimus et confirmamus vobis et domni vestrae furnum apud Trecas positum, qui erat domus nostrae de Mores. Quia enim fratres nostri ejusmodi redditus tenere non possunt; per manum nostram qui eumdem furnum aedificant, acceptis quadraginta quatuor libris quas in aedificationem ipsius expenderant, vobis et domui vestrae libere obtinendum tradiderunt: quod nos ratum haberi volumus, et sigilli nostri impressione firmamus. Testes sunt fratres domus vestrae, Petrus prior, Jocelinus subprior, Stephanus praepositus; Walcherus quoque et Rainaudus cellerarii nostri, et Fromundus qui locum aedificabat. Actum anno ab Incarnatione Domini 1152.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
420
EPISTOLA CDXX. (Fragmentum.) AD NICOLAUM CAMERACENSEM EPISCOPUM.
Venerabili domino et charissimo Patri N. Cameracensi episcopo BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, providere bona coram Deo et hominibus.
In amicitia veteri novum quaerimus argumentum, non quod dubietatem tollat, sed quod certitudinem faciat. Certus sum enim quod me diligitis; sed sicut ipsa dilectio vestra nobis apud nos innotuit . . . .
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
421
367 2 EPISTOLA CDXXI. AD MAR. ET UXOREM EJUS. Hortatur eos ad eleemosynam et pia opera.
BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, dilectis suis MAR. et uxori ejus, sic se invicem diligere, ut mutuo norint Christi amorem praeponere.
Quidquid super terram possidetis, certum est vos quandoque amittere, nisi quod in coelum et per manus pauperum curaveritis praemittere. Eia, charissimi, thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi tinea non demoliatur, ubi fures non effodiant, nec furentur; ubi denique dux ipse nobis nihil vobis possit auferre. Si de nuntio solliciti estis, habetis quotidie ad ostium vestrum non unum, sed plures, qui fideliter deportabunt quaecunque illo transmittere volueritis. Ad hoc enim tempore praesenti Deus illorum aerumnas multiplicavit, ut occasionem habeatis thesaurizandi in loco tantae felicitatis et securitatis. Idipsum de vestra parte intimare curetis T. fratri nostro et bono nepoti vestro, et W. qui habet neptem vestram, et si quos alios scitis qui nostrum de hac re tam salubre consilium non contemnant, et eos maxime qui in domo Dei sunt sentire volo vestrae in proximo visitationis benedictionem.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
422
EPISTOLA CDXXII. AD QUEMDAM ABBATEM. Excusat se de epistolae brevitate, remittitque illi quemdam adolescentem, quem admittere cum suis minime poterat.
Quidquid sibi.
Non ignoro quidem quod in nostris litteris ad vos missis et brevitas et siccitas soleat esse molesta. Sed brevem me facit multa occupatio, et modica devotio siccum. Indulgete mihi; et nunc urgente diei malitia, probare, compellor ad id quod necesse est. Huic adolescenti de vestris partibus illis causa suae salutis ad nos venienti, vobis nescio qua causa praetermissis, quia nos, sicut scitis, eum recipere non possumus, ad vos reverti persuasimus, vobis, nisi fallor, non inutilem futurum si recipere volueritis, quod et multum precor ut faciatis.
[ f. properare]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
423
EPISTOLA CDXXIII. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Commendat ei causam monasterii Sancti-Martini.
Semper facere quod Deus vult.
Placet vobis quod pauper ecclesia S. Martini collatum sibi a Deo paupertatis levamen magis fortassis amicorum quam justitiae inopia perdit? Alioquin si justam creditur non habere causam, et hoc ei expedit, ut cito ab injusta quiescat querimonia. Volumus itaque vos non gravari diligenter inquirere causam, et operam dare qualiter aut juste terminent aut pacifice, id est aut judicio aut concordia. Valete mei memor, dulcissime pater.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
424
EPISTOLA CDXXIV. AD QUEMDAM AMICUM. Excusat se quod cum eo ad legatum ire non queat.
Quod ad vos, ut mandastis, ipse non veni, causa est et tam gravis, cujus vos, etsi interim non conscium, necesse sit misereri. Supplicare vos pro illa omnipotenti Deo simplex rogo. Quod ergo cum legato utrique pariter acturi fueramus, solus ut potestis implete.
[ f. supplex]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
425
EPISTOLA CDXXV. AD QUEMDAM JUDICEM. Commendat ei causam abbatiae Fontaneti .
Sic de vobis usque modo confisus sum, ut circa ea quae ad nos pertinent, ubicunque vos scirem, me non necesse esse putaverim. Miror ergo quomodo erga abbatiam Fontaneti, quam in vestra post Deum custodia reliquimus, pro qua et saepe vos praesentem praesentes rogavimus, ita intepuistis. Audivimus quod in placitis quae pro eadem ecclesia super vos accepistis, sicut definistis, necdum finem posuistis. Sciatis autem quandiu haec facere tardabitis, quandiu aliter fratres ipsos quam soletis consolari et visitare non curabitis; semper nostras pro ipsis querimonias audietis.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
426
EPISTOLA CDXXVI. AD QUEMDAM AMICUM. Commendat ei latorem praesentium.
Ubicunque et per omnia placere Deo.
Commendo vestrae Charitati satis mihi pro sua religiositate charum hominem, harum videlicet latorem, vestro apud Comitem indigentem patrocinio. Sentiat, quaeso, pro sua causa, quam ipse vobis referet, quantum apud vos humilitas nostra, quantum vestra apud Comitem Reverentia possit.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
427
EPISTOLA CDXXVII. AD EPISCOPUM TRECENSEM Improbat quod archidiaconatum puerulo dederit.
Venerabili domino H. patri, Dei gratia Tricassino episcopo, frater BERNARDUS seipsum quantum potest.
Benigna vestra Dignatio fecit ut de vobis, cum necesse est, indubitanter praesumamus. Pro venerabili filio vestro G. precem apud vos facere, imo consilium vobis propter vos ipsum dare suscepimus. Miramur vos, qui bonam famam vestram diligimus, qua ratione, cujusve consilio, quod bene feceratis, de archidiaconatu videlicet, quem praedicto filio vestro G. qui illum optime administrare potest, quam puerulo qui seipsum regere non potest, committere maluistis, tam male, ut nobis videtur, in irritum ducere cogitastis. Nam si quid aedificaveratis, iterum destruitis. Sed sat dictum est capienti. Si homines timetis, Evangelium docet quem magis timere debetis. Si hominibus placere vultis, melius tamen est obedire Deo: si quid Caesari debetis, et Deo.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
428
367 3 EPISTOLA CDXXVIII. AD QUEMDAM ABBATEM. Laudat eum et hortatur ad emendationem sui monasterii et praecipue hospitalis.
Pudicitiae et gratiae titulum.
Fratres isti pro consilio animarum suarum parvitatem nostram adeuntes, de vestro bono studio, quod in emendando loco, cui Dei gratia praeestis, habere vos perhibent, non parum nos laetificaverunt. Monemus autem et obsecramus devotionem vestram, quod sicut in reficiendis domibus, ita renovandis moribus operam detis. Non solum autem de monasterio, sed etiam de hospitali domo Dei, cui sub manu vestra praedicti fratres deserviunt, intentissime necesse est curam geratis: quatenus videlicet ex omni exactione et infestatione ministrorum seu clientum vestrorum securam ac liberam custodiatis; quodque illorum pravo, ut audivimus, consilo eidem domui ab aliis ante vos abbatibus collatum abstulistis, precamur ut restituatis. Sicut enim ad vestram sollicitudinem pertinet aliorum malefacta destruere aut corrigere; sic illorum, si qua bona egerunt, non solum firma et inconvulsa tenere, sed etiam augmentare et multiplicare debetis. Presbyterum quoque, qui in ipsa domo habitans, suam adhuc foris rem habere videtur, aut proprium deserere, aut de domo exire cogatis. Valete, et propter bonum quod de vobis audivimus, de nobis si quid valemus familiariter confidite.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
429
EPISTOLA CDXXIX. AD QUEMDAM AMICUM. Gratias agit Deo de rebus prospere gestis.
Velle scire vos scio, quod scire vos facio. Gratias illi, qui omnia opera nostra operatus est nobis. Grande opus, et iter grave laete prospereque peregimus, fratres laetos et in pace dimisimus, rebus et amicis abundantes, Deo et hominibus satis, ut aestimo, placentes. Fratrem G. vix sine tam episcopi, quam fratrum offensione reducere potuimus. Post messium tempus, quod nunc in manibus est, si opus illo habueritis imo quia habebitis, habere poteritis.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
430
EPISTOLA CDXXX. AD QUEMDAM AMICUM. Quod beneficia ecclesiastica non de laicali manu, sed de episcopi accipienda sunt.
Cum laici ecclesias sive ecclesiastica beneficia quae illicite tenent. relinquere volunt, unum bonum est. Cum vero ea in usus servorum Dei transire volunt, duplicatur bonum: sed cum hoc fieri non potest nisi per manum episcopi, gemini se episcopus aut mali reum, aut boni probabit auctorem, juxta quod suum negabit aut dabit assensum. Quod autem miles vos rogat, hoc a vobis rogari ipse debuerat. Quid enim? meliusne esse judicatis ab homine militari haereditate possideri sanctuarium Dei, quam a sanctis Dei? Mirum, si non mirantur omnes qui audiunt. Nolite. quaeso, nolite; ne forte audiant filii incircumcisionem et laetentur. Esto, potestis captivam Ecclesiam eripere de manu potentis, et juri proprio vindicare; quod minime arbitramur: quemnam, quaeso, de illa libentius eligitis vobis haeredem successorem? Qui inde deserviat exercitibus regis, an intercessorem pro peccatis vestris? Facite ergo quod justum, quod vobis dignum est, quod Deo et hominibus bonis jucundum; quod denique, etsi aliquid non esset, amore nostri confidenter fieri postularem.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
431
EPISTOLA CDXXXI. AD INNOCENTIUM II PAPAM. Delegatus a summo pontifice judex ad dirimendam litem inter duos contendentes de archiepiscopatu Turonensi, declarat Philippi electionem esse nullam.
Ad decidendum Turonensis litem, Pater venerande, convenimus, et convenimus Blesis, quod is locus acturis foret et vicinitate congruus et securitate. Ibi ergo Philippi electionem qui ex adverso erant cum in multis accusassent, quae brevitatis studio praeterimus; duo haec demum precipua capitula ei opposuerunt, quod infra annos videlicet esset et quod nequaquam electus a quibus oportuit, sed neque a quantis. Aberant siquidem eo temporis majores personae ecclesiae nimirum, et ab ecclesia pulsae et propriis domibus, archidiaconi scilicet omnes. decanus et cantor, cum universis illius ecclesiae presbyteris, ac multitudine aliorum diversi ordinis clericorum: unde et suam quam fecerant de Hugone electionem sanam atque canonicam esse dicebant, quod ii in ea consentirent, quorum praevaleret in eligendo auctoritas; non autem obesse quod extra ecclesiam vel civitatem praeter morem celebrata fuisset, cum ad hoc persecutionis urgeret necessitas; sed neque impedire, quod pars altera non interfuit, cum praemonita a fratribus, et vocata adesse renuerit. Nam dicit eis assignasse locum, et illum locum quem pari consensu utruque pars ad eligendum elegerant; porro autem illos anticipasse diem, praeripuisse electionem, Philippum furtiva temeritate, se omnino ignorantibus, elegisse. Nam nec de suffraganeis episcopis quempiam exspectatum, suae vero eos magis favere electioni et assensum praebuisse. Ad haec Philippi pars: « Possumus, » inquiunt, « ad objecta facile et sufficienter respondere, si modo dies alius nobis conveniens nominetur, non quod hodiernum negemus fuisse datum, sed electus noster non fuit submonitus. Debuit enim vocari et nomine, ad quem proprie causa spectare cognoscitur. » Tunc qui ex adverso erant: « Absit, » inquiunt, non inter electos de cathedra, sed inter electores de electionibus contentio est. Litigantium igitur est causa, ipsi ad causam vocari debuerunt, quod si et electum de litigantibus esse contenditis, id quidem grave et indecens. Sufficit autem generaliter vocatum fuisse cum caeteris. Nemo quippe a litteris submonitoriis exclusus est qui in parte fuisset, quanquam negare non potestis, quin vobis manifeste denuntiatum fuerit eum quaerere. Abierat, et non inveniebatur, ne forte inhaerentem die statuto non adesse contingeret. Nihil igitur lucraturum de absentia, quam quidem etsi non veniret, nihilominus eo absente causa terminaretur. Si ejus, ut dicitis, causa est, et opus erat hominem pro se loqui, certe quod submonitionem non habuit, culpa est, aut ejus qui disparuit, aut vestra, qui ei insinuare neglexistis. Quid eorum interest qui in civitatem vestram et in ecclesiam communia vocationis scripta miserunt, si ad eum qui se absentavit, qui se non solum ab urbe, sed et a patria, et a regno, et qua intentione, ipse viderit? Adhuc quid sibi deest ex omnibus quod suum requirit negotium, si de justitia non diffidit? Cernimus hominem vallatum multitudine sapientum et peritorum in causis, stipatum etiam numero armatorum, si opus est et ipsis. Habet secum et episcopos, habet optimum procultorem. Itane venerat imparatus? aut quid sibi vult tantus iste comitatus necessariorum suorum, si acturus non erat? quid si sui sibi necdum sufficiunt? Judex offert quotquot habet necessarios. Et haec diceremus, si vere constaret Philippum nescisse diem constitutum negotio; nunc autem quando queat negare de die et loco sibi significatum fuisse, ab abbate utique Clarae-Vallensi, qui ante decem ferme et octo dies in episcopatu Cameracensi forte transiens latitantem offendit; patet vos manifeste non pacem quaerere, sed dilationem? » His itaque a partibus allegatis, justum nobis et his qui nobiscum erant, religiosis et sapientibus personis, episcopis et abbatibus et clericis, visum est diuturnae jam fatigationi ecclesiae ponere finem, et nequaquam ultra sustinere moras et dilationes quaerentium quae sua sunt, et sub hac occasione pessumdantium Ecclesiam Dei. Data ergo sententia a nobis, quod justitia exigeret ingredi causam, nec esset canonica excusatio quam afferrent, ipsi more suo tergiversantes tanquam qui causae suae parum fiderent, appellaverunt. Tunc vero prolatis scriptis apostolicis, in quibus et nobis causam inexcusabiliter terminare, et ipsis sententiae nostrae irrefragabiliter obedire praecipitur, illi audire contemnentes abierunt: vocati sunt nec venerunt; vocati secundo, et iterum renuerunt: nos autem conversi ad partem alteram ordine nihilominus judiciario juxta mandatum vestrum processimus, et suscepta probatione, canonica super duobus memoratis capitulis, post examinatos testes, post peracta sacrificia, Philippi electionem apostolica freti auctoritate quassavimus. Porro de Hugone quia infra sacros ordines eum constat fuisse electum, vestrae, ut dignum est, misericordiae reservavimus.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
432
367 4 EPISTOLA CDXXXII. AD DOMINUM PAPAM. In gratiam episcopi Trecensis.
Petimus dominum Trecensem exaudiri de justitia sua: vellemus autem ut inter ipsum et clericos suos talis concordia studio vestrae benignitatis reformaretur, ut ultra clerici non apponerent injuste vexare hominem senem, qui nec juste de pontifice in aliquo conqueri possunt. Est quidam inter eos contemptibilis adolescentiae, contemptricis insolentiae, cujus satius judicamus castigatum iri praesumptionem, quam ab ipso conculcari pontificem: quis ille sit lator praesentium vobis dicet. Sic igitur et de isto et de aliis vestra discretio providere dignetur, ut et episcopus qui vestrum honorem diligit, honoretur et nunquam de sua justitia gravetur. Videndum autem ne odium cujusquam personae ei noceat quem sua defendit innocentia.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
433
EPISTOLA CDXXXIII. AD EUMDEM. In gratiam episcopi Trecensis.
In causa domini Trecensis et clericorum illa, quaesumus, cautela servetur, ut episcopus, sicut dignum est, honoretur, et clerici sua justitia non priventur. Reformetur pax inter eos, et frenum imponatur malevolis, ut de caetero in jam senem pastorem insurgere unquam non possint.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
434
EPISTOLA CDXXXIV. AD EUMDEM. Ejusdem argumenti.
Oportet vos esse amicum amicorum nostrorum, et fratri N. assistere in causa quam portat, cum ea tamen discretione, ut clerici proprio pastori, si fieri potest, subdantur, et quod ipsi in sua justitia non graventur, et de caetero inter eos pax sit.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
435
EPISTOLA CDXXXV AD EUMDEM. Commendat ei litterarum latorem.
Frigescente charitate, pauci hodie inveniuntur fideles, et quia omne charum pretiosum, fidelitas et amor domini N. qui fidelissime vestra negotia apud nos gessit, arctioribus vinculis gratiae et benevolentiae debet astringi. Prosit autem ei, quoniam nos ipsum tanquam promptum litterarum et fidelem virum spirituali charitate diligimus.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
436
EPISTOLA CDXXXVI. AD EUMDEM. Commendat ei quemdam amicum.
N. flamma negotiorum quae assidue Romae geruntur, fere adustus, ex desiderabili et jucunda inspectione scriptorum vestrorum, utinam refrigerari merear. Sed, proh dolor! ad opus servi vestri in tota Clara-Valle scriptores non possunt reperiri, satis dictum est a filio patri. Amicum nostrum et personae nostrae et Ordinis glorificum amatorem dominum N. qui etiam fideliter negotia gerit suorum, dulcedo vestrae benevolentiae pro se et nobis habeat charum.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
437
EPISTOLA CDXXXVII. AD EUMDEM In gratiam Trecensis episcopi.
Ad notum misericordiae fontem, de quo mihi et amicis meis toties hausi, domini Trecensis episcopi reverendi senis et amici nostri necessitas compellit recurrere. Hoc est ergo quod haurire desidero, quatenus apostolica pietas hominem, cujus jam cani merentur quietem, non sinat injuste vexari, et petitiones ejus, quas per nuntium suum facit, dignetur effectui mancipare.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
438
EPISTOLA CDXXXVIII. AD EUMDEM. In gratiam Trecensis episcopi.
Augetis mihi gratiam, et gloriam multiplicatis, cum gratia mei, amici mei gratiam inveniunt in oculis vestris, quam multis jam de charo fecistis chariorem. Ego tamen gloriam ab homine non quaero, sed regnum Dei et justitiam ejus, quam puto esse cum domino Trecensi. Secure vobis utrumque cupio esse commendatum, et justum scilicet et amicum; non solum autem, sed et missum ab eo bonae indolis juvenem, charum nobis latorem praes. aeque vestrae commendo charitati
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
439
EPISTOLA CDXXXIX. AD EUMDEM. In gratiam Trecensis episcopi.
Causa domini Trecensis, cum nuntio dilecto nostro, qui eam portat, sit vobis commendata; manutenete eam, quoniam, ni fallor, justa est. Homo ipse amici vestri amicus est. Vide ne quemquam audias adversus dominum Trecensem; sed potius juva causam et nuntium ejus in quantum potes.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
440
367 5 EPISTOLA CDXL. AD ANONYMUM. Hortatur ut animae curam praeferens corporis sollicitudini, saeculo renuntiet.
Magnum, fateor, bonum fecit nobis dominus Aviaficensis, qui post indultam sui satis optatam gratamque notitiam, etiam tuae Dilectioni subintulit mentionem, de tua nos certificans ac laetificans incolumitate. Verumtamen id ego de anima tua libentius accepissem, nam de corpore episcopus aiebat: « Amo quidem et corpus tuum, sed animam amplius: nam et meum corpus ego non diligo, nisi propter animam, ut noveris juxta illam a me diligi regulam, Diliges proximum tuum sicut teipsum ; et sicut meam meo, sic tuo tuam corpori praefero animam. Tolle quippe animam, quid erit corpus, nisi quod ad omnium humanorum corporum partem dictum est, Terra es, et in terram ibis? » Caeterum animae praestatur cum corpore solvitur, si non tamen tantis fuerit aggravata peccatis, ut revertens in terram, quod de terra sumptum est, non praevaleat, sicut scriptum est, redire spiritus ad Dominum qui fecit illum . Non est aequum profecto aeque diligi quod movetur, et quod movet; quod regitur, et quod regit; quod vivificatur, et quod vivificat; quod denique de terra et terra est, et quod desursum venit naturae superioris insignitum imagine. Quanto tamen, proh dolor! hoc fenum, et hujus feni male olentem florem, hoc est carnem, et bona carnis non aeque saltem, et insuper pluris habent, quam aeternae beatitudinis et beatae aeternitatis capacem rationem quidem praedictam creaturam? Verum tu qui aliter sapis, novi enim, sed doleo nondum te vivere ut sapis, tu ergo miserere animae tuae placens Deo . Quid adhuc jungis vitam cum quibus sententiam non concordas? Aut muta vitam, aut dissimula sententiam. Caeterum hoc melius est, ut quod jam ratione coepisti, et corde concepisti, opere non dissimules. Sapiens sapientiae consilium non contemnit: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Quid te juvat mente tenere veritatem, cum adhuc vanitatem teneas in conversione? Abi, quaeso, recede de medio filiorum alienorum, quorum os loquitur vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Beatum hi dicant populum cui haec sunt; tu cum propheta non tam verbo clama, quam experimento proba, quia beatus populus cujus Dominus Deus ejus . Delectet eos in mundo, cum sint ruituri cum mundo; tu delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui; tibi adhaerere bonum sit, ut et tu cum Jeremia dicas: Bonus est Dominus quaerenti illum : quod si quaerenti, quanto magis invenienti?
(Matth. XXII, 39) (Gen. III, 19.) (Eccli. XII, 7) (Eccli. XXX, 24) (Matth. XVI, 26.) (Psal. CXLIII, 11, 15) (Thren. III, 25)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
441
EPISTOLA CDXLI. AD PRIOREM QUEMDAM. Mittit ei adolescentem qui se in ordine recipi postulabat.
Devotas orationes.
Hunc adolescentem qui vobis has litteras portavit, exspectantem me Catalaunis inveni: qui, ut me vidit, simpliciter satis et verecunde rogavit se in nostro Ordine recipi, et monachum fieri; narrans mihi, quia cum Thomas de Marla, cujus armiger fuit, vellet eum militem facere militiae saeculi militiam Christi praeposuit, et ob hanc causam ad nos confugit. Super his aliquos de fratribus consulite, et si laudaverint, vobisque ita visum fuerit, recipite eum et probate. Notum facio vobis extorsisse me, non meis, sed dominae Beatricis precibus, ab episcopo licentiam hiemandi juxta vos, non tamen in Clara-Valle, sed in Dementini prato. Interim vigilate, pigros excitate, nimios reprimite, pusillanimes consolamini; omnibus omnia facti, omnium virtutes vestras facite.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
442
EPISTOLA CDXLII. AD QUEMDAM ORDINIS S. BENEDICTI ABBATEM. Mittit ei duos adolescentes ad ordinem Cisterciensem viribus impares, sed sibi non forte inutiles.
Pacem et charitatem diligere.
Istos duos adolescentes, bonam quidem voluntatem habentes, sed viribus corporis ad nostrum Ordinem nequaquam sufficientes, idcirco vobis transmittere curavimus: quia si tales perseverant, quales eos probavimus, non inutiles vobis confidimus. Denique suscipite eos et probate vos ipsi, an verum sit quod testamur; nec eorum acceleretur suscipienda professio, ut prius ipsorum utilitas dignoscatur
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
443
EPISTOLA CDXLIII. AD QUEMDAM AMICUM. De quodam adolescente, cujus pravos mores narrat, qui nobilium matrimonium ambiebat.
Feci quod voluistis, quod ad me omnino non pertinebat, nisi quia voluistis. Quid enim ad nos pertinet de vestris terris, de vestris placitis, de vestris conjugiis? Deinde etiam hominem illum, pro quo me precantes ducissam precari compulistis, ita semper cognovimus a juventute sua malis fuisse intentum, et ab omni bono elongatum, quatenus haec ei mala non tam illa vel cupiditate ducissae, quam justo Dei judicio credamus contingere; nunquam ejus ad aliquem sanctorum peregrinationem, cum peccator sit, vidimus; nunquam ejus eleemosynas, cum dives sit, audivimus; nunquam ejus patrocinium quod pupillo vel viduae ferret, cum diu praepositus exstiterit, agnovimus. Et nunc insuper non cessat se supra se extendere ultra etiam mensuram suam. Scitote vos qui amici ejus estis, quia aut vix aut nunquam poterit ei ad aliquod proficuum societas nobilium venire, quibus in matrimonium, suam non attendens mediocritatem, tanto appetit studio filios et filias suas conjungere: volo tamen et multum desidero, ut illud quod propter vos faciliter rogare suscepi, in bonum ei proveniat.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
444
EPISTOLA CDXLIV. AD QUEMDAM ABBATEM. De quodam monacho qui ad alium Ordinem transire volebat, quod fieri improbat.
Unus frater dum nostram simplicitatem consulere venit, tale a nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam causam attulerit, cur locum et Ordinem suum deserere velit; nulla visa est ratio permittere, quod ad alium transire debeat. Nam votum illud quod se prius fecisse dicit, de quo et maxime sibi scrupuli occasionem sumpsit; cum sola cogitatione aut ut plus etiam verbo, sed soli factum fuisse constet, nequaquam huic praeponendum putamus, cui utique posterius licet tamen et verbo et deliberatione, et habitu et professione sese astrinxisse videtur; praesertim cum illud quod voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter nec vobis, qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse credimus in hoc ei credere, in hoc ei vestram indulgere licentiam cum scriptum sit: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem . Suscipite ergo eum dulciter, ut filium; sollicite custodite, ut vobis commissum, vestris, nisi fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis obtemperaturum.
(Psal. CXXIV, 5)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
445
EPISTOLA CDXLV. AD QUEMDAM ABBATEM. Commendat ei L. fugitivum revertentem, quem benigne suscipi rogat.
Obsecro vos per misericordiam Dei et per nostram invicem dilectionem, quatenus fratrem L. erroris sui poenitentem, cum desiderio revertentem, emendationem promittentem benigne suscipiatis; sed et in ipsa susceptione atque reconciliatione clementius mitiusque cum eo agatur, quam cum caeteris solet fugitivis, sentiatque sibi valere, quod per nos se apud vos commendare nostrisque precibus munire curaverit.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
446
367 6 EPISTOLA CDXLVI. AD ANONYMUM. Scribit se ex morbo gravi convaluisse, et mortis januas evasisse.
Quidquid sibi.
Super ipsa vestra sollicitudine, qua vos anxiari per litteras vestras insinuatis, diu exstiti et ego sollicitus. Neque enim ignorare poteram quod pateremini, cum cogitarem, qualem me relinqueretis; sed nuntii usque modo defuit opportunitas, per quem, cum corpore coepi, Deo miserante, meliorari, vos quoque esse facerem animo meliori. Jam ergo bono animo estote, quia castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Prima Dominica Adventus Domini, primum ad altare per memetipsum, et sine adminiculo alterius accessi ad accipiendam sacram Communionem; istas litteras ipse dictavi: quibus duobus signis perpendere potestis, quantum divina benignitate et corpore et animo convaluerim. Libenter vos viderem, si opportune et sine disturbatione fieri posset.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
447
EPISTOLA CDXLVII. AD AMEDEUM ALTAE-CUMBAE ABBATEM. Rogat ut nuntios mittat Montem-Pessulanum, quo ascendere debebant regis Siciliae naves, ut apud regem eum excusent, quod fratres in Siciliam non miserit.
Dilecto fratri in Domino abbati Altae-Cumbae AMEDEO, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et dilectionem.
Rogamus ut patrem vestrum vel aliquem alium nuntium rationabilem et discretum mittatis pro nobis apud Montem-Pessulanum, ita ut ibi sit in Octavis Assumptionis beatae Mariae: in ipsa enim die et in ipso loco debent esse nuntii regis Siciliae, qui descendunt mare in navibus, ut portent filiam comitis Theobaldi filio domini sui. Si forte ad opus fratrum nostrorum naves adduxerint, et requisierint abbatiam quam missuri eramus, nuntius vester habeat nos excusatos in haec verba: « Fratres quidem parati erant, et abbatia ordinata; sed dominus Alfanus nuntius domini regis Siciliae dixit, quia rex non requirebat nisi duos fratres qui praecederent alios ad videndum locum; cum autem placuerit domino regi, significabit nobis voluntatem suam de tota abbatia simul mittenda: nam periculum est religionis et ordinis, sicut vestra providentia novit, fratres sine disciplina, sine custodia vel abbatis vel aliorum fratrum suorum versari in terra aliena. »
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
448
EPISTOLA CDXLVIII. AD ANONYMUM. Commendat ei abbatem Farfensem sanctae Ecclesiae Romanae cardinalem.
Virum nobilem et genere et moribus, abbatem Farfensem, apostolicae sedis cardinalem vobis commendamus, ut eum honorifice et amicabiliter suscipiatis. Descendit a latere domini Papae ad curiam Regis ab ipso vocatus, habens ad ipsum verba secreta de communi negotio regni et Ecclesiae. Suscipite honeste hominem, et hominem bonae voluntatis; et in eo excellentiores principes mundi, eum videlicet a quo venit, et eum ad quem venit, papam et imperatorem pariter honorate. Temeritatis quidem est, quod ego tantillus talem virum vobis audeo commendare; sed humilitas ipsius hoc petentis excludit pudorem, et si factus sum insipiens, ipsa me coegit.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
449
367 7 EPISTOLA CDXLIX. AD REGEM FRANCORUM. Excusat se a suscipienda dignitate ad quam electus erat.
Regi Francorum, frater BERNARDUS.
Placet, fateor, quod in his quae Dei sunt, tanta sinceritate versamini. Nam ut alia taceam, nequaquam promotionem miseri hominis tantopere curaretis, si non esset in causa Deus: quo enim alio emolumento id ita placeret, cum sim pauper et inops? Nec sufficit assentire, insuper et rogatis. Exhibetis favorem, largum gratiae sinum expanditis, et ne onera pusillanimis reformidem, auxilium de regia protectione promittitis. Quaenam haec in rege dignatio, in adolescente maturitas? Verum ego, optime Rex, nullatenus acquiesco mittere manum ad fortia, corde pusillus, fractus corpore, et cui solum pene superest sepulcrum; non audeo prorsus ad sancta indignus et insufficiens. Hoc considerare debuerant auctores electionis: si dissimularunt, ego non queo, quod lego, Miserere animae tuae placens Deo . Aut si idoneum crediderunt ob habitum religionis quo induor, in habitu species est sanctitatis, non sanctitas. Nemo mihi me notior, nemini ego quam mihi: non plane me credo contra testimonium conscientiae mae videntibus tantum in facie et secundum faciem judicantibus. Ecce ego et pueri mei, quod dedit mihi Deus, orantes hic sumus, quamvis peccatores, pro regno vestro et vestra persona: si separatis ab invicem, id quidem difficile et crudele; non ad orandum, sed plorandum provocatis. Hactenus pro me: jam pro Ecclesia quid parturiat animus, dignemini, obsecro, paucis attendere. Sedet in tristitia domina Ecclesiarum, et lacrymae ejus in maxillis ejus: mutatus est color optimus, defloruit antiqua venustas, pretiosissimus ille ornatus datus est in conculcationem, nobilitas in contemptum, et in servitutem libertas. Crucior in hac flamma, nec consilium refrigerii, donec veniat qui consoletur eam. Tangat proinde cor vestrum reverentia Sponsi ejus, cujus sanguine redempta, cujus similitudine adornata, cujus haereditate dotata est, et perseveret propositum vestrum, ne tam dilecta unici Domini nostri sponsa tali vel nunc ad cumulum malorum committatur, qui displiceat oculis ejus. Dico vobis, et dico ut vere fidelis, quia omnino non expedit vobis. Sic vobis regnum contingat administrare Francorum, ut inde acquiratis regna coelorum, optime et illustrissime rex.
(Eccli. XXX, 24)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
450
EPISTOLA CDL. AD AMICUM. Scribit se tandem convalescere et a mortis faucibus ereptum.
Idem quod sibi.
Opus utile, et quantum mihi videtur, catholicum elaborastis: habeo tamen semel adhuc, si vita duraverit, vobis illud praesente perlegere et vobiscum singula proferre; et tunc si quid forte repertum fuerit quod merito moveat, aut omnino amovebitur, aut ita emendabitur, ut ultra jam non movere valeat, nec movere debeat. De caetero congratulamini mihi, quia castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me . Cum enim, securi ad radicem infructuosae arboris posita, jamjam succidi metuerem; precibus amicorum redditus sum, qui videlicet fimo charissimo lacrymarum suarum sterilitatem meam se fecundaturos pollicentes, inducias aliquanti temporis a pio Patrefamilias impetrarunt .
(Psal. CXVII, 18) (Luc. XIII, 6-9)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
451
EPISTOLA CDLI. AD FRATRES ***. Hortatur ad eleemosynas famis tempore faciendas.
Non ignoratis, fratres, qui dixerit, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur ; et illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem , et rursum: Si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris ; et apud sanctum Job, Visitabis speciem tuam, et non peccabis . Ut haec vobis pauca de multis in hunc modum et Scripturis retexerem, illud est occasio, quod egenos vagosque sub hoc famis tempore plus solito constat egere. Unde si qua in vobis pietatis viscera, si qua in vobis miserationis compassio, dignum est ut in se ipsos experiantur: quantumlibet enim miseri et despicabiles, os vestrum et caro vestra sunt, quod vos non aliter de illis sentire, justum est ut sentiant: sentiant dico, et, si non rerum vestrarum, saltem verborum beneficio; ut videlicet capellano praecipiatis, quatenus omni studio curet excitare et exhortari populum quam publice quam privatim, ad benefaciendum eis.
(Matth. V, 7) (Psal. XL, 2) (Isai. LVIII, 7) (Job V, 24)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
452
367 8 EPISTOLA CDLII. AD QUEMDAM ABBATEM. Hortatur ut benigne fugitivum recipiat, nec praelati dignitatem abjiciat.
Suo illi quod suo.
Nemo cum has legerit, si norit unde salutationis formulam sumpserim, succensere, ut arbitror, debebit mihi, quod me in capite meliori praeferre praesumpserim, et quod tanquam aliquid inferius meum esse dixerim, cujus ego merito totus sum et quo ex toto inferior: quanquam non solum inferiora nostra, sed etiam plerumque quibus inferiores nos esse scimus, nostra non improprie appellare solemus, ut est illud, Portio mea, Domine, in terra viventium . Et haec quidem de vobis, sed non vobis. Jam ad vestras litteras breviter pro tempore respondendum est, quae cum mihi in manus venerunt, natalis animae Dominae nostrae dies festus illuxerat, cujus me totum jure sibi vindicans devotio, nihil aliud cogitare sinebat; sed et nuntius repedare festinans, vix usque in crastinum, ut haec jam festo exoccupatus utcunque rescriberem, exspectavit. Fugitivum itaque fratrem dure a me, utpote durum corde increpatum, nihil melius interim potui quam ad locum remittere unde fugerat: quippe quem juxta nostras consuetudines domi absque abbatis sui consensu retinere non debui. Oportet autem a vobis eum similiter aspere increpari, et ad humilem provocari satisfactionem, deinde nostris confortari litteris pro eo directis ad abbatem. De infirmitate nostra nihil certius modo sollicito indicare potui, nisi quod infirmus et fuit et sum, nec minus solito, nec magis multum. Quod vero non misi quam missurus eram, causa est plus me animarum timuisse scandalum, quam unius corporis periculum. Jam ne quid horum quae mandatis omnino praetermittam, quin et aliquatenus ad singula respondeam, venio etiam ad vos. Velle vos audire scripsistis, quid ego vos, qui utique omnia vestra norim, facere velim. Sed haec, nisi fallor, si modo dicerem nec vos possetis, nec ego consulerem. Volo enim et ipse quod vos velle de vobis jam olim non latet me. Caeterum mea atque vestra aeque, ut aequum est, voluntate postposita, magis quod velle Deum de vobis puto et mihi ut vobis suadeam tutum duco; et vobis si persuadeam, non incommodum. Tenete itaque meo consilio quod tenetis, manete in quo estis, et studete prodesse quibus praeestis; nec praeesse refugite, dum prodesse potestis: quia vae siquidem, si praeestis et non prodestis; sed vae gravius quia praeesse metuitis et prodesse refugitis.
(Psal. CXLI, 6)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
453
EPISTOLA CDLIII. AD ANONYMUM. Laudat ejus prudentiam et humilitatem.
Quidquid sibi cupit gratiae spiritualis.
Laudo prudentiam, qua monachum propter novitium contristari timuistis; sed magis approbo humilitatem, qua factam vobis injuriam et tam grandem injuriam, pertulistis. Incomparabiliter autem praefero charitatem, qua calamum quassatum non patiendo conteri , nostrum expetere consilium ei suadere curastis. O prudens humilitas, humilisque charitas, sic parcens monacho injuriam, ut non deesset novitio fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum, et omnia, quantum reor, de quibus notatus est, emendare paratum, ad vos eum remitto; tam probatae vestrae benignitati consulens, et si necesse est, supplicans, ut recipiatur, ut tamen praedictus frater, cui et litteras proinde precatorias misi, a sua prius, si fieri posset, sententia flectatur.
(Isai. XLII, 3)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
454
367 9 EPISTOLA CDLIV. AD ANONYMUM. Stephano, si perseveraverit, promittit dignos poenitentiae fructus.
Quis satis mirari possit vestrae charitatis ardorem? Sed quoniam dignum non est, ipsam unde sollicitam esse cognovimus, diutius manere sollicitam, Stephanus vester qui et noster, si digno suae conversationis initia fine compleverit, si aequa cum capite devotione etiam caudam hostiae offerre sategerit, testimonium ei perhibemus quia dignos faciet poenitentiae fructus.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
455
EPISTOLA CDLV. AD MATERTERAM IMPERATORIS HISPANIARUM. Fratrum ei suffragia concedit, oratque ut controversia, quae inter suos et fratres de Careda erat, per episcopos terminetur.
Illustri dominae G. reginae et materterae imperatoris Hispaniarum, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.
Devotionem vestram ex relatione fratris nostri Nivardi audientes, gratias agimus Deo, et oramus ut secundum fidem et fiduciam quam habetis in nobis, vobis retribuere pro sua pietate dignetur. Fraternitatem domus nostrae et orationum nostrarum, sicut desiderastis, gratanter vobis annuimus, et ut tantumdem pro vobis fiat, quantum pro uno quolibet nostrum tam in vita quam in morte. De caetero necesse habuimus suggerere praestantiae vestrae de fratribus de Careda, quia per neptem vestram et per seipsos calumniam nobis struunt. De monasterio. . . . . . . . . . . . Oportet ergo nos providere bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, omnimodisque cupimus sic procedere in hoc negotio, ut non vituperetur bonum nostrum, nec homines illi occasionem habeant detrahendi. Proinde remisimus ad vos negotium, ut scandalum istud compescere studeatis. Et si aliter noluerint illi desistere, judicio, ut dignum est, domini Zemorenensis episcopi et domini Asturicensis velitis et faciatis hanc controversiam terminari. Ubi enim vel eorum confessione, episcoporum judicio innotuerit non habere eos unde adversum nos super hoc possint vel debeant reclamare, parati sumus, juvante Deo, sic ordinare locum, ut et vestra devotio gratuletur, et Deus glorificetur in opere vestro. Epistolae sequentes, ex variis auctoribus in unum collectae, nunc primum sancti Bernardi operibus accensentur. Ultimam, seu quadringentesimam sexagesimam, de cujus genuitate tamen est unde merito dubitetur, in appendicem, ne interturbaretur ordo, amandare noluimus.
[Zamorensis] [EDITOR PATROLOGIAE.]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
456
EPISTOLA CDLVI. AD RAYMUNDUM DOMINUM CASTRI AMBRUOSII. (Ex codice membranaceo saeculi XIV bibliothecae Mediceo-Laurentianae edidit Joannes Christophorus AMANDUTIUS.)
367 10 Gratioso militi et felici RAYMUNDO, domino Castri Ambruosii, BERNARDUS in senium deductus salutem.
Doceri petis a nobis de cura et modo rei familiaris utilius gubernandae, et qualiter patresfamilias debeant se habere, ad quod tibi respondemus. Licet omnium rerum mundanarum status, et exitus sub fortuna laborent, non tamen hoc timore est vivendi regula omittenda. Audi ergo, et attende. Quod si in tua domo sumptus et reditus sunt aequales, casus inopinatus poterit destruere statum ejus. Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia gubernantis domum? Ignis validus in domo accensus. Discute diligenter eorum diligentiam, et propositum, qui tua administrant. Labenti, nondum lapso facultatibus minus verecundum est abstinere quam cadere. Saepius revidere, quae tua sunt, quomodo sint, magna prudentia est. Cogita de cibo et potu animalium tuorum; nam esuriunt, et non petunt. Nuptiae sumptuosae damnum, sine honore conferunt. Sumptus pro militia honorabilis est, sumptus pro juvando amicos rationabilis est. Sumptus pro juvando prodigos perditus est. Familiam grosso cibo, non delicato nutrias. Qui gulosus effectus est, vix aliter quam morte mores mutabit. Gulositas vilis et negligentis hominis putredo est; gulositas solliciti et diligentis hominis solatium est. Diebus paschalibus abundanter, non delicate pasce familiam tuam. Fac gulam litigare cum bursa, et cave cujus advocatus existas. Si autem inter gulam et bursam judex existas, saepius, sed non semper pro bursa sententiam feras. Nam gula affectionibus probat, et sic testibus non juratis, bursa evidenter probat, jam arcis et cellario vacuatis, vel in brevi tempore vacuandis: tunc male judicas contra gulam, quando avaritia ligat bursam; nunquam recte inter gulam et bursam avaritia judicabit. Quid est avaritia? Sui homicida. Quid est avaritia? Paupertatis timor. Semper in paupertate vives: recte vivit avarus in se, non perdens divitias, sed aliis reservando. Melius est aliis reservare, quam in se perdere. Si abundas blado, non diligas canestrum. Diligens canestrum cupit esse pauperum homicida. Vende bladum, cum satis valet, non quando per pauperem emi non potest. Vicinis minori pretio vende, etiam inimicis; non semper gladio, sed saepe servitio vincitur inimicus. Superbia contra vicinum balenum est; exspectas tonitru cum sagitta. Habes inimicum capitalem, in carcere positus es, habes inimicum, quaeras tuum oculum pro custode. Si habes inimicum, conversationem non habeas cum ignotis. Semper cogita quod inimicus sagax cogitat inimici vias. Debilitas inimici non est loco pacis, sed tregua ad tempus. Si te securus non cogitare, quae tu cogitas, inimicum, periculo te exponis. De feminis tuis suspectis quid agant, ignorantiam, non scientiam quaeras. Postquam sciveris crimen uxoris, a nullo medico curaberis: dolorem de mala uxore tunc mitigabis, quando audies de uxoribus alienis. Cor nobile et altum non inquirit de operibus mulierum; malam uxorem potius risu, quam baculo castigabis. Femina meretrix et senex omnes divitias annullabit; femina senex et meretrix, si lex permitteret, viva sepelienda esset. De vestibus nota quod vestis sumptuosa probatio est pauci sensus. Vestis minus apparens cito vicinis taedium parit: stude bonitate placere, non veste. Mulieris petitio habentis vestes, et vestes quaerentis, non indicat firmitatem. De amicis teneas quod major est amicus qui sua tribuit quam qui seipsum offert; de illis magna est copia amicorum. Amicum non reputes qui te praesentem laudat; si consulis amico, non quaeras placere sibi, sed rationi. Dicas in consulendo amico, sic mihi videtur, non praecise sic agendum est. Facilius de malo exitu consilii redargutio sequetur quam de bono laus. Audivi quod te visitant joculatores, attende quae sequuntur. Homo joculatoribus intendens, cito uxorem habebit, cujus nomen est paupertas. Sed quis erit hujus uxoris filius? Derisio. Placet tibi verbum joculatoris, finge te non audire, et alia cogitare: ridens et gaudens de verbis joculatoris jam pignus sibi dedit. Joculatores improperantes digni sunt suspendio. Quid est joculator, mala improperans? Animal homicidium secum portans. Joculatores instrumentorum Deo placuerunt. Audi de famulis. Famulum alti cordis repelle ut futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem repelle. Famulo et vicino te laudantibus resiste, alias te cogitat decepisse. Famulum de facili se verecundantem dilige ut filium. Si vis aedificare, inducat te necessitas, non voluntas. Cupiditas aedificandi aedificando non tollitur, nimia et inordinata aedificandi cupiditas parit, et exspectat aedificiorum venditionem. Turris completa et arca vacuata faciunt valde tarde hominem sapientem. Vis aliquando vendere, cave partem haereditatis non vendas te potentiori, sed potius minori pretio, te minori. Totum autem vende plus offerenti. Melius est gravem pati famem quam patrimonii venditionem; sed melius est partem vendere, quam te usuris subjicere. Quid est usura? Legalis latro, praedicens quod intendit. Nihil emes in consortio potentioris: parvum consortem patienter sustineas, ne tibi societ fortiorem. Quaesivisti de usu vini. Qui in diversitate et abundantia vinorum est sobrius, ille est terrenus Deus. Ebrietas nil recte agit, nisi cum in lutum cadit. Sentis vinum, fuge consortium. Sentis vinum, quaere somnum, antequam colloquium. Qui se esse ebrium verbis excusat, suam ebrietatem aperte accusat. Male sedet in juvene vina cognoscere. Fuge medicum scientia plenum, exercitio non probatum. Fuge medicum ebrium. Cave tibi a medico volente in te experiri qualiter alios de simili morbo curabit. Caniculos valde parvos dimitte. Clericis et reginis canes custodes utiles sunt. Canes ad venandum plus constant quam conferant. Habentem filios dispensatorem tuorum bonorum non instituas. Sed dices: Si aversetur fortuna, quid prodest vivendi doctrina? Audi quod de hoc viderim stultos omittentes continentiam, et tandem se excusatos sub fortuna; et venit aliquando fortuna, sed servans doctrinam raro accusabit fortunam. Raro enim diligentiam cum infortunio sociabis, et rarius a pigritia infortunium separabis. Exspectat piger sibi subveniri a Deo, qui vigilare praecepit in mundo. Tu ergo vigila, et levitatem expendendi cum gravitate lucrandi compensa. Appropinquat senectus; consulo quod Deo potius quam tuo filio te committas. Disponis legatum; consulo quod prius servitoribus quam sacerdotibus solvi mandes. Diligentibus personam tuam non committas animam. Committe animam tuam diligenti animam suam. Dispone de rebus ante morbum; saepe quis efficitur infirmitatis servus, et servus testari non potest. Liber ergo testeris, antequam servus efficiaris. Sufficit tibi quod dictum est de testamentis. De filiis audi. Mortuo patre, quaerunt divisionem, si nobiles sunt; melior est saepe eorum aspersio per mundum, quam haereditatis divisio. Si laboratores sunt, faciant quod volunt; si mercatores, tutior est divisio quam communio, ne unius infortunium aliis imputetur. Mater autem forsan remaritari quaerit; stulte agit; sed ut peccata sua deploret, utinam ipsa senex accipiat juvenem, nam non ipsam, sed sua quaesivit; quibus habitis, bibet cum eo doloris calicem quem optavit, ad quod eam perducat meta suae vitae damnabilis senectutis. Amen. Deo gratias.
( Litteras matronae cujusdam vide infra inter epistolas diversorum ad S. Bernardum, sub num. 477.)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
457
EPISTOLA CDLVII. AD UNIVERSOS FIDELES. De expeditione in terram sanctam. Festum SS. Petri et Pauli quo apud Magdeburgum conveniant, designat. (Anno 1147.) [BOCZEK, Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae. Olomucii 1836 4º, t. I, p. 253, ex codice ms. Olomucensi saec. XIV signato CXXVI.]
367 11 Dominis et Patribus reverendis archiepiscopis caeterisque episcopis et principibus et universis fidelibus Dei, BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, spiritum fortitudinis et salutis.
Non dubito quin auditum sit in terra vestra, et celebri sermone vulgatum, quomodo suscitaverit spiritum regum Deus et principum ad faciendam vindictam in nationibus et exstirpandas de terra Christiani nominis . . . Magnum bonum magna divinae miserationis ubertas! Verumtamen videt hoc malignus et invidet more suo; frendet dentibus et tabescit; multos amittit ex his quos variis criminibus et sceleribus obligatos tenebat: perditissimi quique convertuntur declinantes a malo, parati facere bonum. Sed aliud damnum veretur longe amplius de conversione gentium, cum audivit plenitudinem eorum introituram, et omnem quoque Israel fore salvandum. Hoc ei nunc tempus imminere videtur, et tota fraude satagit versuta malitia, quemadmodum obviet tanto bono. Suscitavit proinde semen nequam filios sceleratos paganos, quos, ut pace vestra dixerim, nimis diu sustinuit Christianorum fortitudo, perniciose insidiantes dissimulans, calcaneo suo nec conterens capita venenata. Sed, quia dicit Scriptura: Ante ruinam exaltabitur cor, fiet ergo, Deo volente, ut eorum superbia citius humilietur, et non propter hoc impediatur via Hierosolymitana; quia enim verbum hoc crucis parvitati nostrae Dominus evangelizandum commisit, consilio domini regis et episcoporum et principum, qui convenerant Frankonovort, denuntiamus armari Christianorum robur adversus illos, et ad delendas penitus, aut certe convertendas nationes illas signum salutare suscipere, eamdem eis promittentes indulgentiam peccatorum, quam et his qui versus Hierosolymam sunt profecti. Et multi quidem signati sunt ipso loco, caeteros autem ad opus simul provocavimus, ut qui ex Christianis necdum signati sunt ad viam Hierosolymam, noverint eamdem sese indulgentiam hac adepturos expeditione, si tamen praestiterint in ea pro consilio episcoporum et principum. Illud enim omnimodis interdicimus, ne qua ratione ineant foedus cum eis, neque pro pecunia, neque pro tributo, donec, auxiliante Deo, aut ritus ipse, aut natio deleatur. Vobis sane loquimur archiepiscopis et coepiscopis vestris, opponite omnino, ut maximam super his geratis sollicitudinem, et quantumcunque potestis, studium adhibeatis et diligentiam, ut viriliter fiat; et secundum Deum ministri Christi estis, et idcirco fiducialius a vobis exigitur, ut negotio ejus, quod ad vos spectat, invigiletis. Nos quoque plurimum id rogamus et obsecramus in Domino. Erit autem hujus exercitus, et in vestibus, et in armis, et faleris caeterisque omnibus eadem quae et alterius exercitus observatio, quippe quos eadem retributio munit. Placuit autem omnibus in Frankenevort congregatis, quatenus exemplar istarum litterarum ubique portaretur, et episcopi atque presbyteri populo Dei annuntiarent, et eos contra hostes crucis Christi, qui sunt ultra albi , signo sanctae crucis consignarent et armarent; qui nimirum omnes in festo apostolorum Petri et Pauli apud Magdeburg convenire debent.
( sic )
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
458
EPISTOLA CDLVIII. AD WLADISLAUM DUCEM, MAGNATES ET POPULUM BOHEMIAE. Omnes ad expeditionem Hierosolymitanam invitat, idemque negotium episcopo Moraviensi commendat. (Anno 1147.) [BOCZEK, ubi supra p. 255, ex eodem codice.]
Duci WLADISLAO caeterisque nobilibus et universo populo Bohemiae, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas vocatus, salutem in Christo.
Est mihi sermo ad vos de negotio Christi, in quo est etiam salus vera. Quod loquor, ut indignitatem personae scribentis excuset apud vos auctoritas Domini; excuset consideratio utilitatis vestrae; excuset, quae in nobis est intentio charitatis. Modicus quidem sum, sed non modice cupio omnes vos in visceribus Jesu Christi. Hic zelus urget ut scribam quod libentius viva voce cordibus vestris inscribere laborarem, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Sed spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Obtemperare non potest corruptibile corpus animae desiderio, nec spiritus velocitatem moles terrena valet comitare; sed quod hinc queremur, abest a vobis portio nostri; sed quae utilior est, cor nostrum, usque ad vos dilatatum est, etsi corpus onerosum terrarum intercapedo detincat. Audiat ergo universitas vestra verbum bonum, audiat verbum salutis, et oblatam indulgentiae copiam devotis quibusdam animae brachiis amplectatur. Neque enim simile est tempus istud caeteris, quae hucusque praeteriere, temporibus; nova venit e coelo divinae miserationis ubertas; beati quos superstites invenit annus placabilis Domino, annus remissionis, annus utique jubilaeus! Dico vobis, non fecit Dominus taliter omni retro generationi, nec tam copiosum in patres nostros gratiae munus effudit. Videte quo artificio utitur ad salvandum vos; considerate pietatis abyssum, et obstupescite, peccatores: necessitatem se habere facit, aut facit, aut simulat, dum vestris necessitatibus subvenire de coelo venit; consilium hoc nec ab homine est, sed a corde pietatis divinae processit. Commota est et contremuit terra, quia Dominus fecit perdere terram suam. Suum, inquam, visus est et annis plus quam XXX homo inter homines conversatus. Suam, quam honoravit nativitate sua, illustravit miraculis, dedicavit sanguine, sepultura ditavit. Suam, in qua vox turturis audita est, cum Virginis Filius castitatis studium commendaret. Suam, in qua primi apparuerunt flores resurrectionis. Hanc repromissionis terram coeperunt occupare maligni, et nisi fuerit qui resistat, ad ipsum inhiant nostrae religionis sacrarium, lectumque ipsum maculare conantur, in quo propter nos obdormivit vita nostra in morte, et profanare loca sanctorum, loca dico Agni immaculati purpurata cruore. Audite amplius aliquid quod movere debeat quamlibet durum pectus hominis Christiani. Accusatur proditionis Rex noster; imponitur ei quod non sit Deus, sed falso simulaverit quod non erat. Quis in vobis est fidelis ejus, surgat, defendat Dominum suum ab impositae proditionis infamia; securum conflictum ineat, ubi sit et vincere gloria, et mori lucrum. Quid moramini, servi crucis, quid dissimulatis vos, quibus nec robur corporum, nec terrena substantia deest. Suscipite signum crucis, et omnium, de quibus corde contrito confessionem feceritis, plenam indulgentiam delictorum hanc vobis summus pontifex offert, vicarius ejus cui dictum est: Quodcunque solveris super terra, erit solutum et in coelo. Suscipite munus oblatum, et ad irrecuperabilem indulgentiae facultatem alter alterum praevenire festinet. Rogo et consulo, ne propria quisque negotia Christi negotio velit praeferenda, nec propter ea quae temporibus aliis potuerunt vel poterunt exerceri, illud omittat quod recuperari ultra non possit. Et ut noveritis quando, qua, quomodo sit eundum, paucis audite: in proximo Pascha prolecturus est exercitus Domini, et pars non modica per Hungariam ire proposuit. Illud quoque statutum est ne quis aut variis aut grisiis, seu etiam sericis utatur vestibus; sed neque in equorum faleris auri vel argenti quidpiam apponatur, tantum in scutis et ligno sellarum, quibus utentur; cum ad bella procedent aurum vel argentum apponi licebit his qui voluerint, ut refulgeat sol in eis et terrore dissipetur gentium fortitudo. Copiosius haec et latius prosequi oportuerat, nisi quod habetis apud vos dominum Moraviensem episcopum, virum sanctum et doctum, quem exoratum volumus esse, ut secundum sapientiam, quae data est ei a Domino, diligentius super hoc universitatem vestram studeat exhortari. Exemplar quoque litterarum domini papae misimus, cujus admonitionem intentissima debetis aure percipere, et ejus observare decreta. Valete.
[ suppl. in qua]
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
459
EPISTOLA CDLIX. AD G . . . . . DE STOPHO. om GERBERT, Iter Alemannicum, 1765, 8º, p. 216.]
BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, dilecto in Christo filio G. de STOPHO, salutem et orationes.
Charissimus filius noster frater tuus Henricus ad nos divertit, et consilio nostro salutaris signi quod acceperat, propositum non deposuit. Sed longe meliora: uti pauper enim factus pro paupere Christo, in domo pauperum Christi sub religionis habitu disposuit conversari. Quod tibi nec grave debet videri nec asperum, quia ipse cum Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab eo, et faciem induit vere euntis in Hierusalem, non quae occidit prophetas, sed eam, cujus participatio in idipsum. Consolare igitur in verbis istis et memento quid inter vos novissime fueritis collocuti. Et sic age cum eo de omnibus, ut a nobis et ab ipso gratiam, et a Deo misericordiam consequaris. Bene vale, semper dilecte.
http://viaf.org/viaf/59875293
[]
Bernardus Claraevallensis
460
EPISTOLA CDLX. AD N . . . .[LEVIS Anecdota sacra, p. 51.]
367 12 In Christo suo fratri dilecto N., frater BERNARDUS, in Domino qualicunque veteri jam exuto homine Christo vivere, et mori mundo.
Quoniam, dilecte mi frater in Domino, adhuc me in poenitentia posito, me instantissime supplicasti, ut te in posterum aliquibus spiritualis exhortationis litterulis visitarem, novi, frater, quod hoc dicens ardentes carbones super caput meum congeris. Verumtamen affectuose instando duritiae meae, superbia omni tua supplici humilitate vicisti in tantum, ut hoc tibi jam promitterem, quod optabas, quamvis magis dignum foret hoc me a te quidem suscipere, quam me tibi hujusmodi destinare. Quia tamen instantia tuae devotionis me compulit, stultum fieri in parte ista, sicut potero qualitercunque experiar, quod hortaris. Non tibi alia spiritualia quidem scribens, nisi ea, quamvis rudia et simplicia mihi colligere proponebam. Sed interim alloquor tuam dilectionem, cum nullus, sicut tu melius nosti, perfecte Deo servire possit, nisi omnino procuret se dissolvere a mundo. Oportet, si sequi volumus Deum Salvatorem, vocem nos audire prophetae, ut impietatis colligationibus dissolutis, dissolvamus fasciculos deprimentes, sequamur Redemptorem, quia juxta Apostoli testimonium: Nemo militans Deo terrenis se debet negotiis implicare . Nunquam igitur de aliqua re creata, nisi in quantum nostrum sunt incitantia divini amoris affectum cor nostrum esse sollicitum permittamus. Quia multiplex rerum labentium varietas plus debito ruminata, non solum animi distrahendo pacatam et mentis gratam interrumpit quietem, verum etiam rerum gignendo phantasmata turbulenter quassationis molestia, importune impellit cadaver. Sed potius post affectum omnium terrenorum sarcinam onerosam depositam absque recordationis gravedine curramus ad illum qui nos invitat, in quo est animarum opulenta refectio, et pax summa, quae exsuperat omnem sensum. Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. O Dei nostri dignatio admirabilis! o mansuetudo amabilis! o charitas ineffabilis! Quis enim hominum aliqua fecit talia? Quis unquam audivit, quis ne conspexit similia? Ecce invitat inimicos, hortatur reos, allicit ingratos: Venite, inquit, ad me, tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem . O verba dulcissima! o verba suavissima! o verba deifica, et omni gladio penetrabiliora ancipiti, intima praecordium eviscerantia, nimiaque repleta dulcedine usque ad divisionem animae pertingentia! Expergiscere igitur nunc, anima Christiana, ad tantae benignitatis amorem, dulcedinis tantae saporem, ad tantae suavitatis odorem. Certe quod ista non sentio infirmus ero, jam proximus morti. Inardesce, quaeso, anima mea, pinguesce, dulcesce in misericordia Dei tui. Inardesce fervore, pinguesce amore, et dulcesce sapore. Nemo te prohibeat in te trahere, tenere et gustare. Quid amplius querimus? Quid exspectamus? Quid ultra desideramus? In hoc enim uno habemus omnia bona. Sed, o heu insania nostra mirabilis! o infirmitas miserabilis! o vesania detestabilis! Nam vocamur ad requiem, et sequimur laborem, invitamur ad delectum, et sequimur dolorem; promittitur gaudium irretimur moerore. Miserabilis prorsus infirmitas, miserrimaque perversitas! Jam enim quasi insensibiles facti sumus, quasi deteriores simulacris, habentes ante oculos, et non videntes; aures, et non audientes; rationem, et non discernentes; amarum in dulce, et dulce in amarum ponentes. O Deus nunc nobis tantae perversitatis correctio? Unde tibi tantae offensionis satisfactio? Certe nihil tale invenitur in nobis, nisi nobis tuo munere tribuatur: tu enim solus pro nostris delictis satisfacere, qui solus cognoscis figmentum nostrum, salus et redemptio nostra. Qui solum in illis hoc facis, qui se miseros conspicientes in intimis a te solo relevari se posse confidunt. Levemus sic ad Deum mentis nostrae oculos in directo, et videamus ubi nunc prostrati sumus, nam qui proprium casum ignorat surgere, minus curat. Cognoscentes ergo in fortitudine clamemus ad Deum de profundis, ut nobis adjutricem porrigat manum suae misericordiae, quam abbreviari nunquam potuit ad salvandum. Non, quaeso, confidentiam amittamus magnam habentem remunerationem. Adeamus thronum gratiae ejus cum fiducia, finem fidei nostrae reportantes salutem animarum nostrarum. Nulla nobis insit cunctatio, jam enim nos vocat salus, exspectat tribulatio, compellit intrare. Quid igitur facimus? Quid moras contrahimus? Festinemus ingredi illam requiem jucunditatis aeternae, festivitatis supernae, refectionis internae ubi sunt magna, et inscrutabilia, et mirabilia quorum non est numerus. Ascendat Jerusalem super cor nostrum. Suspiremus ad patriam nostram, tendamus sursum ad matrem nostram, introeamus in potentias Domini, et intueamur regem nostrum mansuetum super omnia regnantem, et liquescent in miserationibus ejus corda nostra. Agamus illi gratias toto corde, qui defectum nostrum considerans suae a nobis non abstulit misericordiae pietatem, desiderium nobis tribuens ipsius currere, quod non est munus per impendendum, sed gratiae reputandum. Cum hoc prophetarum ille eximius se asserit concupiscere: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore , sine qua hoc ipsum desiderium nostra incuria negligens aliqua nimia tepiditate lassescit. Cogitavi quaedam incitationes hujus memoralia adnotare, in quibus fugienda pariter, et consequenda pateant. Quae quidem cum affectu affectuose quotidie speculantes pristino vigore reassumpto tandiu infatigabiliter virtutibus, et gratiis in charitate divina crescamus. Quoadusque perfectum veniat desiderium collium aeternorum. Sunt igitur haec virtutes quaedam innumerabiles, et scalae salubres, per quas sine dubio ad perfectionem virtutum, et culmen possunt ascendere, fideliter excitati per eas videlicet sancta verecundia in cunctis verbis, et actibus suis. Tarditas loquendi, promptitudo obediendi, frequentia orationis, fugere otium, et dissolutiones pure et frequenter confiteri, libenter servire, infructuosum consortium devitare. Haec namque sunt margaritae quaedam fulgentes, quae possessorem suum angelis et hominibus faciunt gratiosum, dum autem ei placuerit qui te segregavit ex utero matris tuae , et vocavit per gratiam suam, ut in te revelaret imaginem filii sui, de miserabili Aegyptiaca servitute te transferens in libertate gloriae filiorum Dei, tanquam in viam novi hominis coeperis pedem ponere, quae inter timorem et amorem humilitatis est semita constituta, tunc per eamdem humilitatis viam ad eminentiora conscendens poteris te in altioribus exercere. Ex quibus alia memoralia subsequuntur. Oportet igitur primum ante omnia te cupientem sequi vestigia Salvatoris, ut spem totam fixam haberes in Domino, de omnibus mundi hujus te desperes. Secundum, ut ab omnibus vitiis, et concupiscentiis malis in quantum sustinet humana conditio te ipsum studeas penitus emendare, ut fermento veteri totius malitiae, et nequitiae expurgato, ambules in novitate vitae , post Christum, quod nisi prius hujus catenas iniquitatis confregeris, anima tua in tenebris agravata ad coelestia non poterit elevari. Tertium, ut a te ipso dissolvas omnem colligationem extrinsecam, ut mente possis Domino colligari. Quartum, ut amore Altissimi omnes mundi persecutiones aequanimiter feras uno, si possibile est; cunctas pro voto suscipiens solum in Christi passionibus delictis; renuens temporalem laetitiam in ipsis tribulationibus hilarescas; omnes reputans tibi ad purgationem peccaminum luctumque tuae animae praeparatas. Quintum, ut cum sentias te tuo obnoxium Creatori, rationem tibi fieri non poscas ad aliqua creata. Sextum, ut habens despectum temetipsum, et cupiens ab omnibus haberi zelans, malensque sacratissimam paupertatem in omnibus, quae ad te pertinent, asperitatem, vilitatem et parcitatem habeas quantum potes. Sic tamen in aliis non requiras, sed potius laetus et gaudens de omni consolatione fraterna eis, si oportet, obsequendo, ministrando, assistas omni consolatione reputans esse dignos nisi absit, quod divina in aliquo, ita tibi patet offensio, quae omni excusatione careret, de qua tamen compatiendo et timendo ex intimo corde doleas quantum potes. Septimum, ut vivens omni tempore in timore, blanditias hujus saeculi, honores, glorias vel favores, aurasque vanae gloriae, qui potationes mortiferas omnino fugias toto posse stans continuo in te ipso omni hora habeas te suspectum. Quod si tui ipsius fueris gloriam assecutus, nullus hostis interior vel exterior tibi nocebit. Octavum, ut amore illius, qui, cum sit Dominus omnium coelestium, terrestrium et infernorum, pro nobis assumpsit vilissimi servi formam in eo subjiciens se voluntarie hominem peccatis humiliando temetipsum, omnem hominem reputes tuum dominum, et te reputes vilissime servum hominum, et in omnibus circa omnes te reputes sicut servum. Sic enim tranquillitatem, et pacem cum omnibus obtinens scandalum penitus ignorabis. Nonum, ut nihil eorum tangas, qui te spirituali utilitate non tangunt, hoc est de nulla re cures, vel implices te in aliquo interius, vel exterius quoquo modo, ubi non invenis animo tuo lucrum, nec etiam in hujusmodi te ab aliquo implicari permittas. Decimum, ut visui, atque ori, caeterisque corporis sensibus omnimodam abstinentiam ponas, ita ut nihil prorsus, vel videre, audire, vel tangere studeas, nisi utilia tuae animae; linguam etiam perfecte restringes, ut nihil loquaris omnino, nisi interrogatus, vel necessitate, seu evidenti utilitate coactus, et tunc cum reverentia, timore, animique dulcedine breviter, et submisse, si potes, super devitans prolixitatem verborum, eorumque occasionem juxta posse praecidens. Undecimum, ut gratam sanctamque solitudinem possideas omni tempore, et operatione vigiliarum habeas pretiosam in ipsis, offeres Deo semper orationes tuas cum attentione verborum, devotionis fervore, humilitateque profunda. Duodecimum, ut cum divinum officium debes celebrare, ita faciens in te ipso obliviscaris omnium terrenorum quantum fixa, et immobili mente coelestibus insistendo mysteriis cum tanta illorum reverentia, devotione, et timore persolvas, qui inter angelorum agmina constitutus divino conspectui laudes principaliter offeras cum eisdem. Terciumdecimum, ut gloriosam reginam Domini nostri matrem in summo habens omnis temporis venerationis affectu, in cunctis ad eam necessitatum articulis ac pressuris, tanquam ad singulare et tutissimum refugium te convertas fiducialiter ipsius tutelae praesidium flagitando, eamque in tuam suscipiens advocatam devotissime, ac secure tuam ei committas causam, quae est misericordiae mater, quotidie studens ei placere, ac spiritualem et singularem reverentiam exhibere, et tua ei devotio sit accepta, et reverentia grata ipsius puritatis munditia, omni virtute, mente et corpore illibata in te ipso servando toto conatu nitaris humilitatis ac mansuetudinis ejus sequi vestigia. Quartumdecimum, ut unquam mulieres omnes juvenes, et imberbes praeter necessitatis vel manifestae utilitatis causam devitans, unum ubicunque fueris eligens tibi patrem, unum quidem discretum, sanctum, mansuetum et pium, doctum in experientia operis, potiaturque sublimitate sermonis, qui te verbis, et exemplis efficacibus, et ignitis ad divinum amorem instruat, ad quem etiam in cunctis necessitatibus tuis possis habere recursum, et spirituale consolamentum. Quintumdecimum, ut omnem frigiditatem tristitiae, vel acediae, in qua latet via confusionis, quae ducit ad mortem a te ipso summo studio depellens interius, exteriusque serenus semper existas. Nulli ullo modo contradicens in aliquo, vel resistens, sed potius omnino per omnia requiescens, duntaxat divinae laudi, vel saluti animae non obsistant. Sextumdecimum, ut affectiones tuas omnes ac voluntates conformans voluntati divinae omnia te aedificet in hoc mundo puritatis et innocentiae gratia divinae, tibi munere elargita, nec aliorum unquam, plusquam debito defectibus perturbatus, iniquitati addendo, iniquitatem alienis sordibus polluaris, ne, dum cupis alios de pelago liberare, deterius ipse corruas in profundum potius, igitur quibus non potes sine detrimento prodesse operiens charitate benigna illi summae sapientiae derelinque, quae bona novit eligere de malis quibuscunque, sic in omnibus bonis pariter, atque malis spiritualem Deo concedente poteris reperire profectum. Decimumseptimum, ut cor tuum serves omni custodia, solisque spiritualibus exercitiis deditum nullae tibi exercitium visibilium rerum imagines imprimantur, ut a creaturis omnibus alienus liber possis omnium Creatori vacare. Decimumoctavum, ut imaginem ac similitudinem majestatis divinae considerans in omnibus hominibus, ita omnes diligas intimo charitatis affectu omniumque, et maxime infirmorum, et quorumcunque indigentium curam geras, dummodo circa spiritualia non fiat tibi nociva destructio, sicut bona mater diligit, atque curat unicum filium praedilectum. Decimumnonum, ut continue mentem tuam ita habeas cum Deo ordinatam, quae omne tempus tuum exercitium semper tam mentis quam corporis sit oratio, omniaque exercitia, servitia, et maxime viliora, vel humiliora cum tanto facias charitatis fervore, ac si ea Christo corporaliter exhiberes, quod certe potes, et debes, et veraciter cogitare, quia Christus dicit in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Vigesimum, ut honorem et reverentiam omnibus exhibeas tam debitam quam devotam, et sanctissimam obedientiae normam non solum in magnis et arduis, sed etiam in minimis, qui pupillam oculi studeas custodire illaesam, obediensque quidem non solum majoribus et praelatis, sed etiam omnibus te subjiciens quibuscunque abnegando te ipsum pro Christo in omnibus et differentibus, altius, studeas facere voluntatem, in nullo te praebens alicui onerosum, sed potius in charitate Christi, et diligens universos te ipsum communiter omnibus gratum reddens, affabilitates, amicitias, familiaritates fugias singulares, prae omnibus autem cavens, ne unquam verbo, facto, vel gestu alicujus rancoris, odii, clamoris, injuriae, turbationis, murmurationis, detractionis scandali, vel adulationis, et quorumcunque similium aliqua ratione, vel modo per te, vel per alium causa vel occasio fias. Vicesimum primum, ut virtutes vel gratias spirituales, quas per te, vel in te divina largitio operari dignatur, tribulationesque, et praelia virtutum, quae proposita, et similia ab omnibus studeas quantum potes, iis tamen exceptis, quae proprio sacerdoti in propria debent accusatione detegi, nisi forte alicui tuo spirituali, et probato amico ei spiritualis utilitatis causam revelares, cujus consilium vel doctrinam in hujus tibi credas posse conferre, sollicitus semper furare tempus ubique, ut possis solitariae orationi vacare, et tacendo sedeas solitarius elevatus desiderio ad superna. Vicesimum secundum, ut solutus ab omnibus nihil tenere desiderans, jam contemptis omnibus charis, tanto mentis conatu desiderii, quae fervore circa universorum Creatorem intendas, ut qui omnium inferiorum oblitus quidquid agas ubicunque steteris, et quibuscunque negotiis impliceris die ac nocte, omni momento, et omni hora Deum semper habeas in memoriam, credens, et cogitans te semper esse coram eo verissime, et cogitans ipsum undique te conspicere, haec cogita cum maxima reverentia, timore pariter et tremore, cum summa discretione, et ardentissimo amore nunc ante pedes immensae majestatis ejus prostratus corde amarissimo peccatorum veniam postulando; nunc sacratissimae passioni Filii Dei gladio compassionis confossus, coram ejus cruce vulneratus cum eo, lacrymosus, et flebilis apparendo; nunc totius vitae decursum tuae obliquitati, velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia, et immensa ejus beneficia mente pertractans gratiarum actionibus insistendo; nunc stimulis alicujus amoris ardentissimi punctus ipsum in creaturis omnibus intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem ejus et clementiam attendens, eum magnifice in cunctis operibus suis collaudando; nunc desiderio patriae coelestis attractus gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos viscera inexistimabilis charitatis considerans laetabunda et excellentissima admiratione, corde et animo in Christo deficiendo; nunc te praecipitem tenentem fugientem, nunc enim te tenentem, sublevantem et attrahentem; nunc ingratum te per omnia existentem, considerans ineffabilibus divinae misericordiae tibi visceribus patefactis, nimio in eum charitatis ardore te conferens totum in fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima, admirabilissima, et summa arcana, nimiumque stupenda judicia justitiae ejus diligenter attendens eum in omnibus sceleribus, et constans cum summo amore, ingentique timore descendens suppliciter, et humiliter venerando prae omnibus, aut continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis. Vicesimum tertium, ut super custodiam tuam vigiles omni tempore ab antiqui hostis fraudibus, quae saepe se in angelum lucis transfigurans in omni via hominum laqueos tendit et retia, ut animas nostras valeat captivare, sollicitudine cautissima venantium laqueos fugiens, sicut passer, tantaeque parvitatis humilitate sancta in oculis tuis fias, ut nec subtilissima ejus retia te valeant continere, a quibus sane tunc poteris liberari illaesus, cum effectus fueris Israel, continue mentalibus oculis videns Deum, quia neque dormitabit, neque dormiet ejus custos. Vicesimum quartum, ut tenens indefessum instituti sancti rigorem sacris ardoribus coelestium desideriorum succensus, mentis ac corporis munditiae pulchritudinem, innocentiae puritatem, conscientiae rectitudinem illibate conservans, curam diligentissimam tenens, ne tenendo unquam in aliquo resipiscas. Ad quod diligentius, et purius conservandum quotidiana discussione septies in die examines vitam tuam, semper vide post quamlibet canonicam horam, an ambulationis dignae Deo sine macula justitiae et sanctitatis. Et quod nemo est, qui sic justitiam et disciplinam servet, ut nihil penitus negligat vel omittat, et ideo necessarium est, ut ad poenitentiae lavacrum recurrens cum dolore et gemitu saepissime tuae accusationi insistas, in qua quidem accusatione sicut confessione integre veraciter et pure, sine omni velamine excusationis vel occultationis, per ordinem omnes tuos recensendo defectus tanquam Deo sacerdoti dicens ore proprio intimare, narrando proprias omissiones, quas in his, quae sunt ad Deum, fecisti, et maxime in oratione quantum supplicem ejus actum mentalem scilicet, et vocalem defectus in observatione justitiae quantum ad primum, post haec commissiones, quas egisti ex mala custodia sensuum, et sensibus adjacentium affectionum et cogitationum. Quam quidem confessionem semper debet contritio et satisfactio comitari; doleas de offensis non solum magnis, sed etiam et modicis, et dolendo caveas reiterare culpam, semper studens causas et occasiones peccati praecidere, quantumcunque per amorem etiam videantur tibi esse conjunctae, quod juxta Salvatoris justitiam, sententiam, eruendus est oculus scandalizans, imo occasiones peccati, quae quidem apparent nobis nimium delectabiles, etiamsi nobis multum displiceant eorum affectus, unde fortissimum est in hac pugna certamen.
(II Tim. XXII, 4) (Matth. XI, 19) (Psal. CXVIII, 20) (Galat. I, 15) (I Cor. V, 7) (Matth. XXV, 40)
http://viaf.org/viaf/59875293
[]